# (NLW antapocha) autapocha Gegenquittung (Best?tigung dass eine Schuld beglichen ist)
p.1
VITI BERINGII
FLORUS
DANICUS
OTTHINIAE
Impressus a Christiano Schr?dero
Anno 1698.
sig.a1r
[BF praef 1] PRAEFATIO.
Qvod corpori humano
mens et anima, illa
per membra omnia
manans et exporrecta
vis, id humano coetui
regimen praestat et administratio:
altera extra
pecudum greges, extra pecudum altera
mores eduxit humanum genus; cui
altera vitam datque altera vitae usum;
utraque perpetuitatem. Tolle societatibus
Rerumpublicarum capita et moderatores,
tolle rectores orbi, jam in caedes
ruent populi non qviescere sese, non
alios passuri, et qvod de Cadmea sobole
dicitur, internecino ferro ad ultima
discrimina concurrent. Pugnabunt fratres,
sig.a1v
et quod acerbius, fraternis
odiis, non alio emolumento, utcunque
res ceciderit, quam ut nequisssimi
triumfent, qui post cruentatum solum,
infecta sangvine maria, oppressam
Naturam, terras ad ultimum
ipsas arment in coelum, ruptisque
sanctioribus vinculis, qvibus
Deo cohaeremus, cum corporum strage,
animorum quoque excidia procurent.
Datum in homines est atrocissimum
telum impietati, si qvantum
humana cupiat libido, tantum
speret licentia; et legum vincula,
qvod gladiator ille Spartacus, gladio
dissolvens, non alium furori finem,
quam generi humano imponat.
Quo sollicitius Deus, ut
orbis consuleret perpetuitati, dedit
populis Rectores, qvi jus
nacti gerendae Reipublicae, non
tantum juventutem armis, cives
legibus, provincias institutis, omnes
exemplo instruant; sed et
mores utriusque saevientis pariter,
sig.a2r
et blandientis fortunae, edocti vigili
nil omittente sedulitate exporrigant in
omnes eventus sollicitudinem; occurrant
periculis; occupent ruinas; in omnia
incommoda depugnent: denique si qvis
atrocior impetus incurrat ex transverso,
retrahant a praecipitio populorum fata,
et in orbem suum Rempublicam reponant.
Haec rerum gerendarum mens
est et perpetua series, et fallitur,
qvisquis extra hanc, mundi perpetuitatem,
quisquis naturae speret: cujus
ductu etiam Apes, brutum reptile,
sequuntur ductorem, et coelestium
luminum orbes ad supremae sphaerae
motum rapiunt aut propagant aeternitatem.
Hinc, scientia, quae
est in regenda hominum societate
posita, aequaeva est homini, quam
ne Hunni qvidem Avaresque, et
quicqvid inauspicatarum fuit gentium,
e suis cotibus exclusere arcana
rerum lege, ita nexus seriem
universi dispensante, ut quantum
viribus supremae potestates, tantum
ductu et auspiciis egeant societates,
sig.a2v
et alterutra non possit pars sine
alterutrius ope suam tueri incolumitatem.
Caeterum in supremis per orbem
potestatibus, quodnam praestantissimum
sit regiminis institutum, seu illud, in
quo singuli divisim; seu in qvo junctim
plures; seu aggregate universi publicam
rem capessant, jam olim disceptatum
acerbe est inter civilis sapientiae Doctores
qui in Principes per orbem, novum
propemodum principatum commenti,
non unas praescribunt imperiorum leges,
et tam regnandi aliis, quam judicandi
sibi potentiam decernunt. Ad qvorum
porro diversitatem gentes, in
alias alias; regnandi formas, haud
sane universae optimas, pro consiliorum
ingeniorumque varietate
abierunt.
[BF praef 2] Ipsi Romani, gentium olim Domini,
geminos Soles conspexisse in
coelis, numerabant inter prodigia;
etiam, cum gemini interim Consules,
cum decemviri in urbe, Rempublicam
administrarent. Lepida nempe
curiositate videbant in coelo, qvod non
sig.a3r
videbant in terris: Oligarchiam per orbem
omnem, et quamlibetcunque potestatem,
numero aut societate diductam, plurimum
recedere ab instituto et lege Naturae,
et pessime prospici regimini publico,
cui consensus Civium plura capita imponit.
Quod dum multorum exponitur arbitrio,
ad omnium rapitur libidinem, et
ne singulis pereat, ab universis perit:
raro magnis artubus, nisi ad corporis
totius noxam increscentibus, et fluminibus
raro magnis abeuntibus in rivulos,
nisi ut alveos suos, et qvalemcunque
fontium scaturiginem elidant. Raro inqvam.
Nec enim animus est carpere
florentissimas illas per Europam Respublicas,
qvae in immensum provectae
fastigium, sua se felicitate hodie absolvunt.
Quibus hercle gemina debetur
laus, quod in pessimo statu optimis
consiliis, et in inconstantissimo regimine,
diutissime floreant, evitatis
scopulis et formidandis illis precipitiis,
quae in Rerumpublicarum
fere fortunam immenso turbine incurrunt.
Ut enim taceas coecae
sig.a3v
multitudinis aestum, imprimis ubi occupavit
habenas rerum, quis in tot divisis
capitibus integritatem sibi, quis
fidem pollicebitur? ut e pulvere evecti
repentini Domini, et ad clavum rerum
admissi, ignorent fastigium suum, seque
imperio memores, non imperium dicatum
sibi, commodum privatum a publico
nunqvam distingvant. Tam constante
modestia, ut nundinationes causarum,
et illa inter togatos latrocinia
aversati animo, publica inopia ad privatas
divitias non assurgant: denique
ne vendant Rempublicam, ut emant
stirpi, et provisa ad posteros possessione,
non tam se in gloriam vivos, quam
superstites a morte filios in haereditatem
protrudant. Et fac integros omnes,
fac intactos sordibus esse quis in illis
perpetuis fluctibus, in illo aestu et turbine
consiliorum sperabit concordiam?
ut varia capita non pauciores sequuti
sensus, nunquam suspicionibus liveant,
nunquam odiis intumescant,
nunqvam ardeant ira, cum in impari
singulorum prudentia par omnium jus,
sig.a4r
et pro jure pertinacia, dissociatis fere
suffragiis, dissociet auspicia; exhauriat
imperii molem, et publico errore Reipublice
majestatem exarmet. Hinc enim
nasci per orbem solite factiones; et mox
stirpes, cum in se non possunt, exercent
in imperium tyrannidem, singulis in
ruinam Reipublicae conferentibus, quantum
a Republica singuli acceperunt. Exempla
congerere supervacuum est, qvae
repetita ab incunabulis mundi memoria,
infinita propemodum occurrunt [occurruut ed.]. Cum
constet in universum, Rectorum multitudinem
ineptam esse Reipublicae moderatricem,
quae moderatrix non sit sui: quacunque
consiliorum solerti, et mutua illa
svadentium et decernentium ope suam
utilitatem orbi commendet. Quid enim?
annon in capite humano memoria sedet
ingeniumque, illa illustris sensuum omnium
et cogitationum officina at geminum
caput si homini imponas, non sublimem
jam illam, et ad Numinis similitudinem
expressam imaginem, sed
monstrum et portentum effinges.
[BF praef 3] Qvo minus ferendi, qvi summam
sig.a4v
dignitatem in summum depravant dedecus,
et coecos Duces (quid enim aliud
a vulgo expectabis?) populis imponunt
moderatores: pejore hercle consilio,
quam si nullos. Quid enim inauspicatius
orbi, aut cum supremi magistratus
irreverentia et imminutione manifestius
conjunctum, quam plebem indomitam,
Dominam et rectricem Imperiorum
cum fascibus et insignibus volitare
per provincias, inque mundi apice
et fastigio, non tam supremam gerere,
quam inficere potestatem? Cum in plebe,
ut omnia in universum prava detortaque
ita nil iniquius sit potentia,
quae finem auferens aliis, nullum statuit
sibi, nisi quem moderatis consiliis
adversum aut furor in praecipitia, aut
in temeritatem impetus impellit. Hos
tu imperare putas? ego ne vivere qvidem,
qvi in tumultuoso contubernio communi
turbine munia, non communi consilio
exequuntur, et pelagi instar in
proprios tumentis fluctus, suos aestus cient
et resorbent. Et in his normam
quaeres prudentia, moderatricis urbium
sig.a5r
facultatis? in qua si omnia excutias,
nil praeter unam contumaciam, nil praeter
vertiginem deprehendes, perpetuas
illas ambages et moras consiliorum,
circumeuntium senatorium orbem, dum
ab implicitis ille spinis eruit fastidiosum
decretum, et modum consultationi, solis.
disceptationibus imponit. In quibus ut,
aliqvando finem, si congruere plurimorum
suffragia contigerit; ita frustra, si
divellantur, emendationem expectabis.
Nec enim, quem in ceteris potestatibus,
itidem in plebejo speres regimine,
regressum ad saniora, si quando consiliorum
vis et perspicacia, et, quae frenare
impetis solent, ratio et prudentia,
animis excidere Durabunt enim
in his vitia, quamdiu homines, et, ut
pervicaciam tollere cupias, coetum tolles:
Haec nempe illa exetra est Lernae, non
nodis tantum suis, sed et capitibus implexa:
cui conficiendae frustra jugulum
ferias; frustra incidas cervicem; frustra
oppleas rictum: ut bellua procumbat,
omnia membra contundes.
[BF praef 4] Quid ergo? Tutela rerum humanarum,
sig.a5v
velut in una navi, sic in uno
regno, uni tradenda est Rectori, qvi
in suprema illa potestate, coronae resplendens
radiis, ita meminerit in suum sinum
depositam Rempublicam, ut, dum
frangat undas; elidat fructus; fragori
ventorum obluctetur; vitam intelligat
omnium inesse si, et quicquid agit
in solio, quicquid extra solium agit,
non ex se, sed salute publica metiatur.
Hoc illud est ex unius capitis nervis,
omnium membrorum temperamentum et
regimen: Haec coeli facies, suo micantis
Sole; qui in perpetua circumvolutione
coelestium orbium, lumen illud immensum
impertitur orbi, et unus praestans
mortalibus cunctis, quod ex
cunctis singuli mortalium frustra expectarent,
eandem formam coelo, qvam rebus
universis Natura rerum defigit. Et
vero qvodnam reperies ad regendam
multitudinem opportunius instrumentum,
quam unum Principis nomen praefigi
legibus; unum nominari in Sacramenta
exercitibus, unum ostentari gentium Legatis,
quod perpetua potestate delectuum
sig.a6r
faciendorum; condendarum legum; foederum
ineundorum, et populi tributa, et
provinciarum vectigalia; et littorum
portoria, una cum deposito generis
humani, in eadem custodia conservet.
Et hinc Regibus addita appellatio,
quae supra quamlibetcunque magnitudinem
mortalium ad supremae potestatis apicem
evecta, ita hominibus populisqve fata
et fortunam dispensat, ut communis
parentis haud paulo pulchriorem, quam
regnantis appellationem in titulis ferens,
non latius ad mortales vim et imperium,
quam usum sui et benignitatem
diffundat. Aptamus illi sceptrum; ille
tutelam, ille sollicitudinem nobis,
pro parte regni, meliorem vita,
ad ultimum vitam dependit. Omnium
domos unius vigiliae; omnium otium
unius labor; omnium vacationem unius
occupatio defendit Qualis ille, si qvis
fabulis. locus, in cujus humeros, nunquam
inclinato pondere moles universi
decumbit. Et hinc Monarchiam ad
gubernationem orbis, praecipua generis
humani fata, vis divina constituit;
sig.a6v
quae magnitudinum omnium compendiosa
epitome, et studio ac sollicitudine compensans
numerum, ex mixtura plurium
regiminum quolibet pretiosior, colligit
una quicquid spargunt plures; et arctis
rebus una auxilium praestat; una periculosis
remedium; laetis praesidium;
summis robur, imis tutelam, omnibus
securitatem. Nec enim metus est,
ne consiliorum ancipitia, suffragiorum
morae; aemulantium odia, divexent
Rempublicam; sincera et per se valida
potestate, sine invidia, citra formidinem
salutare potentiae jus laetis
omnibus tractante; quae unum in omnes,
et idem in discordes imperium
exercet. Nil venale; nil turbidum;
nil ostentationi paratum: suo robore
nixum regnum, arcet ambitum; arcet
peculatum, et postquam nulli sint, qvi
Rempublicam vendant, etiam excludit
emptores. Denique ut Regem ames,
Deum cogita: magnitudinum omnium
principem pariter fontem, et aeternam
ideam; ad cujus qvisquis proxime
accesserit similitudinem, idem proxime
sig.b1r
ad dignitatis supremae complementum
accedet. Hinc characterem divinum
cernis Regum imprimi frontibus,
inque augustali supremarum potestatum
diademate aeternam illam et supremam
Numinis imaginem et typum resplendere.
Qvid enim aliud corona designat,
recurrens in se circulus? qvam perpetuam
illam in suum orbem involutam
dignitatem; quae regni cujuscunque aut
invenit sola; aut sola facit; certe autem
sola absolvit fortunam.
[BF praef 5] Coeterum potestas Regum, qvantacunque
fuerit per orbem, nondum
tamen Regia est, nondum plena,
nisi, quod posside det Pater, sperent
Filii, non vaga. illa et fluctuante
possessione, sed certo et stabili patrimonio,
et ad. haeredes perpetuos
transituro. Nec enim regentium dignitatem
rectius qvis poterit, quam
regendi perpetuitate definire; quae
ursum semel ingressa suum, nunqvam
divellatur a stadio, sed seculorum
pariter et regnorum moderatrix,
eodem tempore et patris magnitudini
sig.b1v
finem, et principium imponat filio,,
quem in cunis involutum purpura, et
nascendi ordo superiorem fratribus, et
reliquis mortalibus proximiorem throno,
nascendi conditio ostendit. Ita enim
una familia, perpetuum Regum seminarium,
provincias omnes quanticunque
regni, velut unam domum,
et reflorescentem semper cum novo
imperio Naturam connectit abque
eadem semper stirpe, generis decora
et insignia accersens, ipsis Principum
natalibus et ortu, supra sacramenti
omnem religionem et sanctitatem,
regnorum immunitates confirmat.
Magna felicitate civium, vi sublato
Principe, intelligunt jacturam, non
sentiunt; et nunqvam orbi, nunquam
destituti capite, mutant omnes Rectorem,
nulli amittunt, qui nomine
potius Regis, quam genio aut felicitate
orbantur: Nunqvam scilicet
deficiente Rectore, qvi variantibus
inter aeqva et iniqua mortalium
vicibus, si quid increpuerit,
exsiliat ocyus; rebus fessis
sig.b2r
obviam eatque ruinam sistatque et ruentibus
in Rempublicam fatis moram
obicem opponat: denique qvi et seculum
suum, et posteritatem pignerans sibi,
nullo, nisi quod suprema lex decernit
spatio, regnandi perennitatem absolvit.
Cujus idcirco nexum vinculum sagacissimae
mortalium gentes eo rarius divellunt,
qvo aequius est, Regias
per orbem stirpes praefici imperiis,
quae servarunt Majores, et per
sangvinis interruptum ordinem, eum
nempe gradum, quem posuere Parentes,
ad supremum apicem eniti;
ut quantum profuerunt aliis vivi,
tantum post fata prosint suis, et
quae donavit summa Majorum felicitas,
summum posterorum securitate
componant. Quae enim feritas
hos foret, qui amplitudinem pollicentur,
qui decus praestant omnium
domibus et familiis, dimovere ac excutere
suo; suo in regno exhaeredes
facere, qui omnium Domini
sunt; et, qvod in plebeja etiam
sorte impium credimus, exponere
sig.b2v
orbitati, antequam nascantur. Qui
beneficiis fovere cives nati, ipsa dignitate
nascendi, non Imperatorum tantum,
sed Parentum vice admoventur
Reipublicae, eo amantiores regni, eo
publicis commodis attentiores, qvo certius
gnari, sua esse quae tuentur,
Rempublicam omnem, velut propriam
domum, adornant. Et in hanc spem
inter decora domestica, in sinu, in
commilitio parentum enutriti a pueris,
et fortunam aeqvare animo assveti, ut
bene agant, agendo consequuntur. Quod
enim in plebejis ingeniis educationem
vocamus, in Principum educationibus
necessitas est: ut ire per vestigia majorum;
cum influentibus negotiis paria
facere; rectum in omnes, sed summum
in cupiditates imperium exercere,
edoceantur e cunis: denique tales se civibus
praestare, quales posteritati cives
precantur. Et in hoc stadio non annorum
magis quam virtutum numero increscentes,
propemodum stabiliunt regnum,
antequam accipiunt, et ita Principum
quotidie gerunt nomen, ut Regum quotidie
sig.b3r
mereantur. Digni in quos fortunae
transeat cumulus, quos ament, qvod
cumulatissime faciunt cives, eo veriore
affectu, qvo diuturniore; et qvo majore
necessitudine illud amabilis communis
parentis nomen, omnium spem in
sui erigens cultum, tam reverentiam
ortu, quam amorem assvetudine infundit.
Et his fontibus derivatur regnorum
per orbem domestica illa concordia,
quae unicum est praesidium duraturae
felicitati: Nil enim ambitio audet
sperare in regno, cui Natura cavit in
Principe, ubi exclusis procellis, qvae
fluctuantia illa imperia, et mobiles
Respublicas collidunt, nulla se proruit
vis, violentia nulla, nisi qvae in communem
et horum horum invidum
hostem exercetur. Qvorsum ergo de
Magistratu nominando interregna, et
illae in urnam conjiciendae sortes? nisi
ut regnum extra. familiam suam, id
est, orbem situm, devolutum, aut occupent
peregrini, aut usurpent Electores, aut
sperent usurpaturi. Intuere, sis, populos,
qvi etiamnum per Europam ad
sig.b3v
illam comitialis ritus pompam, illa
suffragiorum solemnia, scopulos nempe
suos, et in publica dignitate privatam
potentiam, obhaerent: qui ne solium
aliquando videant vacuum, semper vident
miserum, et publico errore patriae
suae majestatem, et illam supremi
nominis potentiam, elidunt. Quis feret
in eodem principatu unum Regem,
et plures Regulas, et in regno Monarchico
Aristocratiam? novos nempe
vindices et assertores libertatis, qvi
soli invadentes libertatem, quam omnibus
auferunt; ad amplissimas procurationes
supra suffragia sua increscunt,
et non tam munia Reipublicae in suprema
illa potestate, qvam sua in privata
possessione commoda usurpant.
Dum enim plurima indulgent sibi;
dum provincias ac Dynastias, non
secus ac privatae haereditatis sortem,
inter se partiuntur; exhauriunt regni
molem, aliqvid nempe retinentes
supra Rempublicam, qvi Rempublicam
aliquando infra se viderunt.
Et quoties a calatis illis populorum
sig.b4r
centuriis ad arma decurritur, et caedes;
proque suffragiis et consiliis funera
et clades exstitere; ut frangente se societate,
quod in numero evitare difficile,
dum rebus intendunt singuli, singulas
turbent universi, et dum plurium
consiliis Rempublicam, omnium arbitrio
exponant. At boni, inqvies, non
semper nascuntur in purpura? quasi
vero, boni semper eligerentur in comitiis:
Impone hodie. Sarmatiae Principem,
qui sine servitute accipiat potestatem,
sine naevis regnet: si regnare
quis putet eum, qui accipit leges, antequam
datque et inter conditiones et
pacta sua servit, priusquam imperatque
denique qui locatus in. solio timere necesse
habet, ut timeri se credat, occulta
sollicitudine iis privatim devinctus,
a quibus publice venerationis cultum
et obsequium licitatur. Quanto rectius
in unius Principis sinum, in unius
domum se deponit Respublica, corporum
non tantum sed animorum Domini. qui
(quod de suis dicunt Galli) NUNQVAM
MORITUR; id est, majorum
sig.b4v
vestigiis signatum iter insistens, citra
periculosas regni periodos, citra incisam
supremam potestatem, illa laeta omnibus
imperiis auspicia, non onerosa dantibus,
non periculosa accepturis, cum nobilitate
familiae, ultra se duratura, in
fortunae et gloriae haereditatem propagat.
In hoc polo molem suam Principatus
circumagit, in hoc clavum regni figit,
nunquam peregrinis moderatoribus occupandum:
una illa Reipublicae, sed perpetua
facie, quae iisdem derivata,
iisdem accrescens sontibus, proximam
divinae potentiam, quantum assurgere
mortalitati fas est, ad Dei exemplar
et similitudinem componit. Hic ille
est, e suo cinere superstes Phoenix,
diversa semper et eadem avis, author
et proles sua, qvae ad stirpem perpetuo
indivulsam, et eadem incunabula
revolvens originem, catenam nectit
aeternorum temporum, in quam suum
imperium edax aetas; suum fortuna
consumpsit.
[BF praef 6] Et ejusmodi dignitatem jam inde a
condito regno obtinuisse in Dania, sunt
sig.b5r
vi publice pronuntiant. Haud sane
nullis ducti rationibus, si antiquiora
historia nostre percurras Quodnam
enim nominabis regnum, qvam per orbem
reperies potestatem, quae per integra
quinque viginti secula, quod
contigit Daniae, perpetuam, irruptam
et indivulsam successionem in gemina
omnino stirpe continuavit Quicqvid
enim a Dano, conditore imperii, ad
Ungvinum usque percensemus Regum,
unius familiae sangvis est, per unicam
connexae foeminam, Svanhuidam, Hotteri
illius genitricem, qui hominibus pariter
et Diis, (ita Heroas plerosque
vocavit antiquitas) assentientibus alteris,
alteris devictis, aviti patrimonii
haereditatem, et in utroque jus suum
accumulavit: Ab Ungvino deinde, ad
Oldenburgicam domum altera Regum
series, per foeminas: Gyretam; Estritiam;
Margaretam, totidem exporrigit
orbes: quae ternae Regum neptes aut
filiae, velut in choro qvodam Musico,
non jam ad numerum et concentum,
sed sangvinis cognati proximam necessitudinem,
sig.b5v
tot spatia seculorum absolvunt.
Qvas merito vocare Gratias
quasdam posses, ordinis illius longaevi
ductrices, nisi Gratiis majores,
non corda jam hominum, sed secula
integra colligarent. Et da mihi gentem
per orbem, quae in Regum familia,
non ad colum tantum, sed subtemen,
descendat. Margaretae progeniem loquor,
Ericum Pomeranum et Christophorum
Bavarum, qvos hinc ex prima,
inde ultima Germania ob sangvinis
cognationem accitos, suo solio aptavit
Dania, nunquam desinens e stirpe
Regum qvaerere surculos, dum essent
in orbe, qui quaererentur. Et
haec regnantium successio adeo late patuit
per Daniam, ut unus Estritius
inter tot vagas Veneres toties maritus,
toties Pater, senos, haud pauciores,
filios, impari toro procreatos, potestatis
reliquerit successores; tam constante serie,
ut Ubboni etiam reluctanti offerretur
regnum, quod per caedes alii,
per sangvinem suum et aliorum, et bellorum
non raro ancipitia acquirunt. Et
sig.b6r
quid poterit ad asserendam regni haereditarii
necessitatem efficacius diei, qvam
Jarmerico redeunti e captivitate paternum
patuisse regnum, non a peregrino
usurpatore, sed ejusdem patruo, occupatum;
et a nervis, compedibus, ac quod
utroque majus, ab aratri illuvie vix dum
egresso Principi, cessisse coronatum Regem;
vacuo possessorem; exsuli diadematum;
captivo Dominum, et quod caput est;
Regis fratrem, filio Regis, nil adferenti
ad tantum fortunae apparatum, nisi nudam,
et miseram, et omnibus fortuna
praesidiis destitutam haereditatem. Et.
nondum loquutus sum de potentia illa soluta
Regum, qua non tantum hercisci
olim regnum, sed et illud donare privata
authoritate, et, quae rara vis ac
libertas est summarum potestatum, etiam
spargere in alios potuerunt. Usque
adeo ut Haldanus Bieregramius, ne
prole quidem defectus, supremis tamen
tabulis transcripserit Socero potestatem:
et Canutus ille, cui antiquitas Duri
aptavit nomen, ut puer, Astragalis,
sic de regno luserit sortibus, quod
sig.b6v
a vivendi pugna et prolixitate de definitum,
in Norvagici Principis sinum,
et si fata voluissent, perpetuitatem
projecit. Qvae omnia et his, si
afferrentur majora, quamvis haereditariam
successionem astruere per Daniam
validissimis argumentis videantur, sunt
tamen rationes haud paucae, quae adversam
opinionem haud parum diserte
propugnant. Nobis non libet in hunc
excurrere campum, et qvae allegari
utrinque momenta possunt, operosius
exequi; ne inani concertatione, qvam
in tota historia evitavimus, ipsum historiae
exordium exasperemus. Cupimus
enim totam illam, quantacunque
est haereditariae successionis, gloriam, integram
et indelibatam servari tibi,
augustissime Principum, REX FRIDERICUS,
qui Oldenburgicam in Dania
domum, perpetuae qvod constat,
Electioni obnoxiam manumisisti a necessitate;
et supra splendorem omnium seculorum,
illamque in Salicis praerogativis
decantatam orbi Majestatem, evecto
altius throno, qvicqvid habuerunt majorum
sig.c1r
optimi, qvicquid sperarunt omnes,
solus possides; perpetuo consortio
potestatis et virtutis; quarum altera
regnum dedit tibi, altera perennitatem.
Veniat jam Bodinus, et jura
majestatis detrahat Daniae, ob leges
nempe illas, quibus a stipulata manu
majores dedere nomen, Regum ante te,
et aliqvando tuae inaugurationi, adhibitas
eas, REX, primis amovisti,
perpetua illa stirpis tuae substructione,
ereptumqve ambitui campum
aperuisti Naturae; ut citra comitiorum
fluctus, et illa mortui regni
intervalla, sublatis Principibus in
Dania, supersint perpetuo Principes,
qvi non in terras modo, sed
perpetuitatem seculorum, imperia exporrigentes,
non tantum post te, sed
ex te; et tecum propemodum regnabunt:
qvi vivus usum tui regno,
moriturus stirpi decus; post
fata posteris exemplum; post spatia temporum
et seculorum, nomen aeternitati
consignans, nunqvam subtrahes humeros
fulciendo regno, et (supra quam felicitatem
sig.c1v
nulla mortalium exsurgit) ne in
morte quidem occumbes.
[BF praef 7] At Monarchicum semper fuisse
Danorum regimen, nemo opinor dubitet,
qui aut Regum continuam seriem,
aut qui hos praecessere, Judices,
(Rectores antiquissimos regni) perpetuo
ordine evolvat. Enimvero ante conditum
etiam regnum tenuisse apud Danos
supremam aliqvam, et Regia haud
multo inferiorem potentiam, cui Judices,
vel Suffetes, dederint capita, sunt
ex domesticis, sunt ex peregrinis Scriptoribus,
qui confidenter asserant; et
partim Judicum nomina, quae haerent
etiamnum plerisque provinciis regni,
partim schedas antiqvas, et prisca
Gothlandiae monumenta; partim illam
perpetuam in Chersoneso et insulis patriae,
ponderum mensurarumque varietatem,
astruendae assertioni allegant.
Quo pronius Scriptores, etiam publico
stipendio. ad vindicandas patria antiquitates
conducti, addidere opinioni
authoritatem, editis eam in rem
ingeniorum suorum monumentis,
sig.c2r
tam qvae fractis nondum claustris,
in Bibliothecis Hafniensibus asservantur,
quam qvae typis descripta, in
publicam lucem prodiere. Ex his
pronum Lectori, imprimis e Lyscandrino
illo divite penu, qvae nomina
Judicum, vernaculae appellationes,
quae singulorum statio et
ordo, quae universorum gloria,
togae splendor, caetera fortunae
fuerint, haud parce eruere, ne in
illam seculorum caliginem, ab eo,
quem nobis circumdedimus limite,
operose nunc exscendamus.
[BF praef 8] Fuerint autem Judices, primi Danorum
paedagogi, magnae nempe dexteritatis
viri, qui lactentem populum,
et cunabulis mundi propiorem, publico
civilis disciplinae magisterio erudirent;
et non tantum, qvod ex nomine liquet,
sederent pro tribunali; disceptarent
et arbitrarentur lites; conderent
leges; irrogarent poenas; et ad offocandam
proterviam, honores et contumeliam
dispertirent; sed et publici consilii authores
et Principes, in campo, foro, curia
sig.c2v
ibique Domini, evocarent in concionem
populum; mandarent dignitates;
sciscerent tributa; firmarent consiliis
regnum; belli et pacis tempora sine
provocatione moderarentur. Et ad
hanc tuendam dignitatem additus
honor, suprema in cives, eaque perpetua
jurisdictio, et qvae in posteros
etiam, ac stirpem manaret.
Additum jus gladii; praetoriae secures;
et illi pleni horroris fasces, ne
ludibrio haberentur fortunae miserorum,
qvi se tribunalibus credebant. Quo
factum, ut tam leges domi, qvam
foris arma tractantes, non tantum
munirent jus ferro, arcerentque in
foro popularem ambitum, sed et
ad vicinos populos arma et potentiam,
et aliqvando in orbis universi
spatia formidandas legiones,
trans maria et Oceanum
ablegarent.
[BF praef 9] Inciderunt enim in haec tempora
Gothi, victor ille immensus
pacatorque gentium populus, qvi a septentrione
sig.c3r
in meridiem, inusitato hactenus
flexu et itinere, celebrem illam
(ut non nemo loqvitur) vaginam gentium,
nudarunt primi mortalibus, et
occupandi alieni limitis authores, orbem
terrarum Danicis migrationibus
aperuerunt.
[BF praef 10] Non anxie inquirendum, ecquam
tanta virtus habuerit patriam; quam
primum terram gens validissima vagitu
presserit, cum Cimbrorum profecto traducem
aut tribulem esse, certius aliquanto
constet, quam ut necesse sit ad
vulgi credulitatem historiae nostrae fidem
ablegare. Ex eadem nempe domo
et tribu, non Cimbri tantum et
Gothi, de quibus nunc sermo, non
Gepidae tantum et Longobardi, sed et
Varii Vitaeque, et qui hos longo intervallo
excepere, Normanni, generis decora
et incunabula arcessunt. Ut si
per antique gentis decora circumferas
oculos, nulla per orbem regio, pro limitis
sui angustiis, tot emiserit colonias,
quot ex non maximis insulis in orbem
universum Dania effudit: de qvarum
sig.c3v
excursionibus, sedibus, rebus gestis prolixe
commentari, haud facilis hercle aut
proclivis argumenti est negotium, eo
minus expediendum hoc loco nobis, qvo
immenso illo opere jam pridem functi,
Danicarum gentium fata sigillatim et
origines omnes exposuimus; usto opere
executi, qvae laeta singulis aut tristia,
digna vel indigna, gloriosa aut ingloria,
ad posteritatem memoranda,
contigerunt.
[BF praef 11] Inter Imperia autem universa per
orbem, ingenti illo spiritu Danae indolis
erecta, inter tot populos late per Europam
triumfatores, nulli antiqviores
fuere Gothis, qui circiter annum ab
orbe condito 2530 Bericonem seqvuti
deductionis Principem, eum Scaniae
egressi sunt portum, cui a gentilitia
Cimbrorum domo, inditum aeternum nomen,
post tot spatia seculorum transmisere
ad posteros, et Oceanum primum,
ac quicquid in hoc insularum
oberrat, mox Pomeraniae littora ac
aestuaria emensi, interiora ad ultimum
provinciae, et Vistulae amni
sig.c4r
contermina, insedere Hic in limine
Germaniae, et qvod post Balthicum
enavigatum credidere, in novae limine
Naturae, velut ad domandum orbem
vires ac impetum collecturi, per integras
seculorum periodos substiterunt.
Donec ab his sedibus digressos Moeotis
primum, mox Borysthenes et Pontus,
exciperent; ubi a cladibus, vulneribus,
et qvod utroque majus, a voluptatibus,
integris ipsa oneri erat
fecunditas, et omnium raptoribus terrarum
nullae sufficiebant, cum in maximis
provinciis angustias semper faceret,
subolescentis in arma populi, et qvam
in exitium aliorum, tam sui perennitatem,
perpetuo excrescens multitudo.
Ergo cum societate crevissent opes;
opibus mox auctis decrevit societas; placuitqve,
rescisso consortio, populum omnem
in duas dispescere Tribus; quibus
mox a positu et climate coeli, Ostro-Gothorum
et Vestro-Gothorum accrevit
nomen, pro ut, solem versus, aut nascentem,
aut cadentem, Tribuum conditores,
recessere. Haesit utrique populo,
sig.c4v
etiam post divortium, genius suus, et
lustrandi domandique orbis cupido, qvem
diversis non tam itineribus quam victoriis
in aliam semper aliamque provinciam
decreta profectione propemodum universum
occuparunt. Loca fugiebant,
ut occuparent loca, incolae ubique et
peregrini; inque immenso illo universi
theatro, sines eripiebant mortalium
reliquis, nullos constituebant sibi. Meta
itineris ne Roma quidem fuit, quam
stantem in flore, Gothi Occidentales;
occidentem vero et ad occasum pronam,
Orientales occuparunt. Quorum priores,
in sinum suum receptum e depositum orbem
terrarum, a servitute Romana primi
mortalium emisere, ita tamen aut
libato verius quam usurpato imperio ad
extremos Europae et Hesperiae fines
dilapsi, non tam novam in Hispania
Daniam, quam perpetuum duraturum
regnum excitarint. At, quod
primi minati fuerant, posteriores fecere,
qui in Capitolina arce, illo adorato
gentibus fastigio locati Tarpejae
Deos dejecere sedibus, et. nusquam digressi
sig.c5r
a victoria suae trophaeo, Romanam
non prius sedem, quam vitam
et spiritum deseruerunt.
[BF praef 12] Inter hec Danorum extra Daniam
regnantium arma haud desides interea
Judices, scientia illa altera,
quae est in regenda hominum societate
posita, ita domi moderabantur regnum,
ut pari cum armis gradu attollerent
togae gloriam; et seu comitia cogerent
et praesiderent concionibus; seu
litibus, quae inter cives agitarentur,
imponerent privatim modum; seu summi
aut imi momenti controversias in
publico praetorio disceptarent, memores
semper illius Deae, cujus titulis et
velut vicaria fide jus dicebant in terris,
exigerent a sese, quicquid juberent
alios, et legum majestatem morum
sanctitudine adaequarent. Ut
Daniam prorsus omnem Areopagum
aliquam crederes, in qva velut perpetuo
templo juridico, perpetui virtutis
antistites et Mystae, tam civium
mores vitamque a vitiis, quam suam a
suspicione removebant. Placet omen,
sig.c5v
quod dum alia per orbem regna,, aut
condenda sequitur, aut condita fovet
justitia, eodem in Dania tempore et
regimini populum et rationi advertens,
qvam armis forum et leges, tam legibus
potentiam, obarmarit. Ut si
perfecta fuerit Respublica illa, quae in
Hebraea gente, ad Dei mentem et praescriptum
constituta, sub Judicum magisterio
adolevit, nulla per orbem gens
ad ejus imaginem propius quam Dana
accedat. Quae pugnacissimo illo aevo,
qvo nulla supra armorum virtutem gloria
habebatur, prima omnium Themidem
locavit in Solio, futuris mox Regibus,
ponendoque in aevum Regno, Justitia
et pietate praelusit, qvibus conditi hodieque,
aut fovet perpetuo, aut sequitur
perennitatem.
[BF praef 13] Penetrarant novem integra secula
nunqvam concussa dignitate Judices,
inter laeta et adversa, pro ut mortalium
vices sunt, protracta aut continuata
dominatione. Quod spatium
omne, Daniae pueritiam dixeris, Scholae
traditam et palaestris, in quibus,
sig.c6r
qvod tyrones solent, circumacta ad palum,
inter rorarios minores militiae
exercebatur. At ab eo emissa pulvere,
et vires jam suas ac adolescentiam
orsa; ingressa est auspicatius aliqvanto
seculum, quo caput erigere altius,
et, velut matura jam aetate,
prodire cum corona in publicum, seque
mundo in purpura ostentare incepit.
Nempe post exactum illud, quod diximus,
temporis intervallum, expuncta
Judicum memoria, et a rerum natura
facessere jussa, traduxit ad
REGES imperium, mutatisque palam
auspiciis, clavum regni sui, supremae
per orbem potestati moderandum
permisit. Accelerarunt hanc
mutationem, seu aeternae rerum leges,
qvae ut coelestium orbium revolutionibus
secla et dies, sic regnorum fere et
Rerumpublicarum spatia et periodos,
suis vicibus absolvunt; seu insularum
Danicarum in se saevientium fatales
irae et contentiones; quae post rescissam
pulcherrimi nexus, et tot annorum,
quibus floruerunt, societatem,
sig.c6v
lapsu demum temporis, pluribus aliquando
pressae Dominis, aliquando destitutae
omnibus, pessimo errore, aut, si mavis,
insania, in mutuas irruerunt
clades, et littora bello, caedibus campos,
freta classibus exasperantes, id est
minorem sua ambitione Naturam
fassae, eodem facinore utrumque Elementum
polluerunt. Quae, vel arma
inferentes sua, vel timentes aliena,
vincebant qvidem, sed periturae; miserae
in universum, seu vincerent praeliis
suis, seu vincerentur; cum inter
perpetua bella Judices etiam ipsi, Rectores
et Duces exercituum, mox horum
propagines stirpesque, cum surculis omnibus
enectae aut excise, interirent radicitus;
et populorum, quos regebant fata,
cum suo propemodum occasu raptarent.
Hinc enim factum, ut partes aliqvando
potentiores factae bello, quae non
erant causa, usurpata maris universi
tyrannide, turbarent littora; clauderent
portus, interciperent commercia,
et non in sese jam tantum, sed genus
omne humanum decertarent; universis
sig.d1r
amittentibus, quantum singulae victoriis
suis, inter perpetuas illas vices et bellorum
intervalla, occupabant.
[BF praef 14] His malis cum finis non esset,
remedium quaesitum est ab authoritate
Regia; placuitque illi demum Magistratui
subjicere fasces, qui coelesti vadam
et suprema in terris dignitate,
quam imperaret singulis, tam contineret
omnes, et quam legibus stabiliret
forum, tam majestate imperium
muniret. Visum interesse publicae rei,
coronae radiis resplendere Rempublicam,
et supra tribunalium magnitudinem, ad
mundi propius apicem et fastigium
evehi potestatem, qvae publicae rei,
summo cum imperio, praesideret.
[BF praef 15] Ita coepit in Dania bene ominata
Regum potestas, inque thronum Tribunal;
Respublica in Imperium; Judices
in Monarchas abierunt. id est:
Minores potestates puro felici regimini
dedere locum; florescensque cum
novo imperio Natura, auspicatum seculum
aperuit orbi; insulis remedium;
sig.d1v
Areopagitis modum; contentionibus
finem.
[BF praef 16] Cave tamen credas, cum hac
dignitatis mutatione, desiisse forum.
sustulit enim Judices Dania, non
sustulit Justitiam; novis constitutis
Provinciarum praetoribus qvi non
magis juris consulti. quam Justitiae,
haberent ex legibus imperium, non
in leges; et egregi inter potentiam
et aequitatem temperamento,
ita. imperarent foro, ut obedirent
throno, quod;. populo ostentabant
tribunal, ipsi reformidarent. Supra
hos enim eminebant Reges ipsi, qui
tribunalium corruptelis, si quae orirentur,
facile facientes medicinam,
omnem a judiciis peculatum et vitia
arcebant. Eum in finem circuire
provincias, oppida et vicos
obire soliti, aliquando in viridi
cespite tribunal exstruebant; et vocata
ad concionem multitudine, cogebant
forum, jus pronunciabant;
gnari non aliter securum se habituros
regnum quam si a tribunalibus
sig.d2r
nundinationes; et a coetu civium,
petulantia et flagitia, exsularent.
[BF praef 17] Ita novum pondus imperio addidere
nova imperantium auspicia, qvae
formam constantem, et certum veluti
vultum Reipublicae complexa, felicitatem
dedere in ipso regimine;: non
tantum splendoris plurimum. et dignitatis,
sed immensum etiam augmentum
publicae omnium paci, et privatae
singulorum securitati, attulerunt.
[BF praef 18] Ut hunc novi regiminis exortum,
Daniae universae florem dixeris, et
melioris seculi felicia incunabula: alteram
sane illam regni, sed perpetuam
aetatem, quae ab anno mundi
2910 orsa in immensam se profunditatem
temporum immergit, et omnium
fere per Europam regnorum non
tantum ortum et origines praecurrit:
sed et Principum peregrinorum, quantacunque
per orbem fuerit, non semel
supergressa magnitudinem, illud inconcussum
purpurae suae decus, et
ab omni servitute liberum diadema,
continua prosperitate, et superstite inimicorum,
sig.d2v
ad nostra usque produxit
tempora: qva porro inter ruinas
annorum perenne illud et sepulchri
legibus exemptum decus in sera secula,
et quod speramus, aeternitatem
propagatura, non perpetua minus,
quam gloriosa, aevum pariter omne,
et spatia orbis emetietur.
sig.A1r
[BF 1] VITI BERINGI
FLORUS DANICUS
DAN
PRIMUS REGUM.
Primae aetatis Danicae postremus
Danus et secundae primus,
Judicum agmen claudit,
et aperit Regum, pulcherrimo
transitu a Justitia
ad Majestatem. Qui familiae
prioris palmes, et posterioris
radix, idem et fortis miles,
et pius Judex, et felix
Imperator, nobilissimam Septentrionis partem inauguravit
primus throno, et novo a se condito
regno perpetuum decus, civibus praesidium, sibi
potestatem et imperium stabilivit: parturiente per
90. integros annos Natura, et tot Judicum, quot
expressimus, delineante exempla ut unum effingeret
Regem. Cujus avos nesciri atavosque, et qui
hos antecessere, majorum omnium seriem, haud
parum est illustre vetustatis profundae argumentum,
sig.A1v
eo porrecta nobilissimae familiae origine, quo
nulla hominum memoria ascendat. Nisi quod
constet, Patre editum Humblo, maximi nominis
Dynasta, cujus debuerit potentiae, ut regnare posset,
propriae virtuti, ut deberet. Ejus enim seqvutus
exemplum, sed supergressus fortunam; collisis in
sese. Balthici Oceani insulis, Sellandiae, nempe,
Laalandiae, Fioniae, Monae, excusso per pacem ferro,
eripuit facultatem miserrimam pereundi, primusque
mortalium, novi principatus auspicio, in
unum collegit corpus, quicqvid immenso tractu
sparsit Oceanus, et non tam provincias composuit,
qvam Naturam. Cujus auspicato nexui cum
Scania etiam daret nomen, et quicqvid populorum
in vicinis prominet littoribus, soli, qvi non debebant,
Cimbri omnem aversati societatem, domesticae
Judicum potentiae haerebant. Donec his
novissime mortuis, cum defecti jam Rectore et
capite essent, satius arbitrarentur Principem Danum,
qvam hostem experiri, et praeclaro invento,
qvem Lupum reformidabant, ascivere Pastorem.
Magno publicae rei et Chersonesi suae incremento,
qvam supra periculum extulit novus
Princeps, non domito tantum Wittone, usurpatore
provinciae, sed et ad Saxones promota victoria,
qui surgentem in Dania potentiam regiam,
velut novam Dominam et rectricem pelagi, et
alterum, quod praesagiebant, Neptuni tridentem
haud aeqvis oculis aspicientes, alienam felicitatem,
suam injuriam interpretabantur. Ceterum
his devictis, ut audaciam in praesens rebellandi,
et spem in posterum auferret, non tantum ad
perpetuam regni custodiam fratrem opposuit Anglum,
et limiti cum imperio, et duraturo ad nos
sig.A2r
nomine praefecit, sed et e neptibus Saxonicorum
Regulorum, ducta uxore Gretta, affinitatis nexu,
quo nullus est arctior Regum, surgentis imperii
fundamenta communivit. Quo auspicatius, postqvam
peregrinos populos foedere devinxisset, aut
ferro, suos devinxit amore, et non minus in animos
jam hominum, quam pridem in maria et
rupes dominatus, e procellis aestuantis pelagi in
securitatem publicam eduxit provincias, et in mutuos
amplexus incolas perpetuis foederibus colligavit.
Quaeris, quid authoramenti retulerit? idem accepit,
qvod dedit, regnum posuit, impositus est regno,
complexusque animo totum Reipublicae corpus,
clarum, et, quod exitus docuit, perpetuum imperium
stabilivit. Et haec Regii nominis est asserta
per Daniam dignitas, haec insularum omnium
sub uno capite consociatio, in quibus Sellandiam
imprimis novus Rex, cor et centrum regni, et in
ea Lethram insedit, regiam olim, nunc humilis
arenae sedem: unde prospectu in reliquas provincias,
et in omnes imperio prominens foederatos,
dum vixit, in fide, cives in obsequio, fortunam in
potestate, exteros in metu retinuit, donec vitae
famaeque satur, et refertum copiis regnum et victoriis
gloriosum, et qvod felicius est, pace securum
relinqueret ad ultimum posteritati. Sic inter mortales
floruit Danus, sed mortalis, et jacuit demum,
per qvem Dania steterat. Ubi conditus sit, ne quaeras:
totum regnum Mausolaeum fecit sibi, qvamcunque
effoderis scrobem, Dani ostendet cineres,
in quibus vel amissus reperitur semper, et majorum
quae ante nos fuere, quaeque posterorum futura
sunt secula, novo annalium genere, id est:
sua nomenclatione distingvit. Eam unam posteris
sig.A2v
legavit post fata supra regnum ipsum e tumulo
quodammodo regnans: qvi maximus inter
Reges historicus, uno verbo scripsit vitam suam,
seqve in propria inaugurans appellatione tam regnum
privatim suum, qvam universae post se Daniae,
perpetuo nomine coronavit.
[BF 2] HUMBLUS.
His initiis fortunae suae aditum
aperuerat Danus novi imperii
conditor et parens, inanibus
tamen auspiciis, ni habuisset
sequuturos. Tota
Conditoris felicitas sine stirpe
et sobole res futura erat, non
unius integri seculi, ipso primordio,
qvod solstitialibus
herbis accidit, ipso sui ortu peritura. Coeterum
providere fata Danorum rebus, et pondus novo
imperio addidere imperantis familiae successione,
quae quo utilior Daniae, hoc in posteris perennior,
et stabile imperium novo praestitit regimini,
et futuris patefecit. Nec enim, mortuo Dano,
diu de capite deliberatum, cum inter geminos
defuncti ejusdem superstites filios majorem natu
Humblum, et praerogativa aetatis, et jus Naturae
supra fratrem Lotherum ostentarent. Mitem indole
Principem, et qui post Romulum, Numam
dedit Danis, proque sago purpuram, pro gladio
sceptrum, pro galea coronam indutus, populum,
sig.A3r
quem armis innutriverat Pater, cicurare paulatim,
et pacis artibus conciliare aggressus, paria
reddere suo ingenio secula nitebatur. Hoc
animo placuit civibus, sed displicuit, cui minime
omnium debebat, Fratri, qui ferox animo, et a
moderatis consiliis aversus, contemptu primum,
et dedignatione parendi, mox odio et diris, ad
ultimum bello armisque Humbli imperium
lacessebat. Et fortuna juvit scelus, ac favit
Lothero, qui seu Procerum quorundam (nec
enim impietas unquam destituitur sociis) seu quod
alii volunt, Saxonum succinctus manu, superior
fuit acie, et rapuit in vincula fratrem,
nondum tam sceleratus, ut mactaret. Et vero
Humblus beneficii loco interpretatus vitam,
uno momento abscidit sibi, quicquid tanto apparatu
nuper aggesserat Fortuna, ejuratoque
principatu, et data securitatis sponsione, se clientele
fratris omni cum Obsequio subjecit.
Quis non miretur fortunae lusum? Gemini
fratres fortunarum faciunt versuram, diversis
certaminibus raptante altero, altero projiciente
purpuram. Caeterum plus perdidit Humblus,
qvam rapuit Lotherus, qui animam prius qvam
purpuram projecit, et amplius Naturae, quam
Fortunae vitio peccavit. Qui ne mortem subiret,
aliquid subiit morte indignius, servitutem,
amissaque corporis, et qvod gravius est,
animi libertate, regni sui funus, antequam
suum vidit. Nisi beatius quis putet stare in
plano, quam inter praecipitia jactari, inspectisque
scopulis, ad quos aliorum laceratur fortuna,
res suas sorti et casui eripere, et gloriae modum
animi aeqvitate definire, id est: eam optimam
sig.A3v
credere mortalium sortem, quae si magnam
non admittat spem, tamen metum omnem
excludat. Laetus sane eo animo Humblus,
aut gestienti propior, descendit nil cunctatus e
solio, et amisso in alios, servato in se regno,
inter privatas aedes, et desertum jam limen sese
abstrusit. Ubi velut e proscenio rerum humanarum
sursum deorsum euntium casus, et mox
fratris sui fata specularetur. Non poterat Fortuna
tutius quam in Humbli manus deponere
regnum, unde illud erat sine querela reddentis
receptura.
[BF 3] LOTHERUS.
Regnum interea usurpabat
Lotherus, tanquam id impietati
pretium esset, et
amotis post fratrem domus
fraternae, si quae obniterentur
clientelis, sui metum aut
extorsit civibus, aut reverentiam
imperavit. Caeterum
nemo dubitabat male gesturum
Rempublicam, postquam solium conscendisset
tot criminibus in gradum substratis, cum
pessimos fere faciat suprema dignitas, quos
malos ante purpuram et flagitiis ac sceleribus
initiatos accepit. Nec alia sors Lothero, qui
versa in patriam rabie, quam efferaverat in
Fratre, jus omne humanum et Naturae temeravit,
sig.A4r
postque foedata civium cruore pegmata, et
ditiorum patrimonia distracta per fiscum, productores
ad ultimum suos, et conjuratos ipsos
subjecit gladio, et nobilissimo crudelitatis operae
pretio manus sibi suas et membra concidit. Interea
autem temporis, tanqvam profligasset cum
Fratre pericula, omittebat de se curas, et qui
alteri eripuerat regnum, contra suas se artes
parum sagaciter muniebat. Qua securitate acceleravit
in se fata, et munus Humbli occupavit.
Paulatim enim cives, non dissimulata
offensione, suum singuli malum, cuncti publicum
dolere, mox mussare injurias, denique
ferro, quodque validius aliquanto telum est, ira
et impetu armati, circumsistere regiam, donec
versa in rabiem indignatione, peragerent ultimam
scenam furoris, et imitati tyrannidem
jugularent tyrannum. Infelicem Principem
quaqua inspicias, qvi nec obedire potuit, nec
imperare. Qui fulminis instar tam cito evanescentis,
quam percellentis, ab immanitate hausit
et incrementum suum et perniciem, et unde
regnum, inde poenam accivit. Per quam periit
ille justissima quidem morte, sed injustissimis
mortis auctoribus: bis lugendus Daniae, seu saeviret
ipse, seu saevirent purpurati. Qui pessimo
rerum humanarum exemplo, ut vindicarent scelus,
novum adjecere, et non Regem jam, sed rerum
Naturam violarunt. Quotquot enim in
principe accusabant flagitia, dum punirent, fecere
sua, ipsoque quod icerant foedere deformantes fidem,
in occidendo Lothero, omnia Lotheri flagitia superarunt.
Quis vobis hoc permisit Proceres? suprema
per terras potestate superior unica est in coelis,
sig.A4v
raptosque per devia et praecipitia Reges aut sola
plectit manus Dei, aut sola absolvit.
[BF 4] SCIOLDUS.
Quis post caesum Lotherum
regnaturum crederet filium?
cum fere timeatur
mortalibus ultor, qvisqvis
thronum inscenderit suorum
sangvine purpuratum,
velut non tam in regnum,
quam mores et affectus
majorum, et si caetera absint,
vindictam et odia succedat. Horum
nihil metuebatur in Scioldo (id filio nomen)
erecti animi juvene, et feliciter degenere.
Qui seu regnum oblatum nactus, seu non
delatum occupans, turbatis rebus, et in
exitium ruentibus opposuit unus moram,
viresque patriae, ex qvibus perire jam nihil
sine universo poterat, magno ingenio stabilivit.
Et ut ab exordio sumas auspicia,
juvenculus (adhuc) ad modum venatum
egressus in sylvas, et in discursu, quod fit,
ferarum, desertus a sociis, ab irruente urso
deprehendebatur. Hic princeps discinctus,
inermisque, et nulla re nisi sola virtute et
sig.A5r
animo tectus, detractam fasciam, qvae medium
obibat ventrem, injecit fere, et, constricto
nodo, vim belluae exarmavit. Nec mirum id
facinus visum corporis modum existimantibus:
In grege coaeqvalium toto eminens vertice,
tantum magnitudine et robore corporis supra
Danos reliquos omnes, quantum nascendi sorte
assurgebat. Caeterum prodiderat ephebus illustri
in feras tyrocinio, ecquid in viros adultior
esset valiturus. Et vero quam primum per
aetatem licuit, magna virtute ostendit. Primus
enim Regum nostrorum ultra Albim protulit
Daniam, hactenus domi agentem, velut
in cunis, et ab hoc latere orbem terrarum
patefecit posteris, ubi vias per bella, et transmarinas
olim palmas aperirent. Causam expeditioni
dabat Ulvilda clara apud Germanos Virgo,
quae speciem corporis supra communem
Sexus formam nacta, plurimorum in se erexerat
cupiditatem. Scati imprimis Saxonum
Dynastae, clari tum nominis, et rerum gestarum
gloria praeferocis. Visa res digna Scioldo,
in qua vires et fortunam experiretur. Rapit
in Germaniam copias, amatorem se Virginis,
et si quis obniteretur, hostem profitetur. Nec
in Scato mora, arenam ocyus deposcente, ubi
amoto utrinque exercitu, ducis utriusque periculo
res transigeretur. Concurrunt gemini, nec
pro virgine acrius quam gloria depugnant. Favit
sors Scioldo, et una victoria quicquid
Saxonici littoris Oceano nostro obtenditur, Danorum
imperio adjecit. Piget post Scatum
Attilos referre, tum alios aliosque claros qvidem
per haec tempora bellatores, sed parum
sig.A5v
feliciter cum Scioldo congressos, post qvorum
caedes opimis jam spoliis redux in patriam, non
factionem tantum omnem infestam patri, si
qva ultra Manes porrigeret indignationem, sed
et quicquid ditionum inter turbas civiles decesserat
Daniae, redegit in suum corpus, et
pristinam Regno faciem redonavit. Ita firmatum
armis imperium. justitia et legibus devinxit.
Veteres, et commodo civium parum opportunas
sustulit, dedit novas: munitis circumquaque
tribunalibus, ne quicquam venale aut
pervium esset ambitioni. Legiones imprimis cordi
habuit, nervum belli, sed armavit disciplina,
ut quietiores sub ipso agerent milites, quam
sub patre cives. Et ne ulla usquam per regnum
calamitas esset, inopum etiam miseriam,
et aeris alieni solutionem, in suam convertit
curam, ope sublevans, quicquid morbus aut
egestas lecto affixerat, ut communis per Daniam
parentis haud paulo splendidiore titulo,
quam Regis nomine nuncuparetur. Et
vero meruerat hanc gloriam, qui in Rempublicam
incidens turbulentam, sectam in
partes, domi afflictam, foris accisam, infensa
nobilitate, suspecta militia, eandem apud se
formatam adultamque, et legibus tutam, et
victoriis foecundam filio reliquit successori,
fortissimo Juveni, et factis, quae mox memorabimus,
etiam vivente patre, glorioso.
Quem provectior jam aetate Pater, et annorum
spatiis evictus, in communionem et
societatem regni ascivit, et posthumum hoc
gaudium praeripuit fatis. Ita bene meritus de
Dania, tam in patre, qvam filio, quorum illum
sig.A6r
accepit malum, hunc reliquit bonum, et alterius
vitia suis virtutibus correxit, alterius virtutes suo
exemplo perfecit.
[BF 5] GRAMUS.
Is Gramus fuit, usque adeo
Herculem referens, ut gestaret
clavam, et pro cultu
corporis belluarum exuviis
non semel uteretur. Nec
ablusit fine, seu nimiam
spectes fortitudinem, seu
nimium amorem. Inter
arma, quod ad gloriam necesse
fuit, acta est tenerior aetas, nato propemodum
in praetorio Patris, et laureatis cunis inter
palmas adolescenti. Quo flagrantius ab hac Schola
dux egressus, bella coepit, et ostentandae virtuti
campum, qvique seculi mos fuit, parando toro opportunitatem
indagare. Solebant enim olim
Boreales in universum gentes ea demum Principum
matrimonia gloriosa credere, quae magno
periculo constarent. Non ducebantur filiae aut
nurus Regum, sed emebantur cruore. Nulla
laurus sine myrto, usque adeo ut summae per septentrionem
potestates, (si deessent e Regum stirpe
competitores) foribus filiarum opponerent
belluas, aut supra belluas omnes monstrosos gigantes,
quos aut conficere venturos procos, aut
confici oportebat. Visum, credo, rudi antiqvitati,
sig.A6v
irritamento amoris, quem dulcissimum voluit
esse Natura, acuere juveniles impetus, et animorum
ferociam contrariis affectibus provocare. Hinc
Regum cerneres filios, quam primum per aetatem
liceret, per peregrinas aulas circumferre fortitudinem,
et primum fere tyrocinium dicare amoribus,
ut quod de Venere et Marte aliae fabulantur
gentes, nobis propemodum fuerit historia. Nec ab
hoc instituto abiit Gramus, qui qvamvis juvenis
valde Roarii praeceptoris duxisset filiam, ut illustri
pietate referret educationi gratiam, ea tamen tradita
subinde Besso, discriminum omnium et laborum
socio, Gynecaea principum et gloriosos amores
circumspiciebat. Et vero hos repperit in Svecia,
ubi Sigtrugus Rex, seu potius ex Rege Tyrannus,
filiam Groam resistentem aversamque desponderat
homini, una quidem fortitudinis opinione
claro, caeterum cui supra stirpis ignobilitatem
non animum tantum, sed et corpus omne
distorserat Natura. Optima haec causa, et
proprie ad Gramum pertinebat, violata in summa
dignitate jura humanitatis, prostitutumque
sangvinem regium vindicare. Sed obstabat iter,
qvod silvis fere immanibus, aut montibus invium,
et nullius unquam exercitus signatum vestigio,
unis coeli fulminibus obnoxium videbatur.
Caeterum habuit hoc post Herculem Gramus, ut
primus transcenderet Alpes, et tot posterorum
bellis et stragibus aperiret vias, rumpente jam
tum ambitione, quicqvid geminae gentis furori
obvium posuerat Natura. Ergo per rupium nubes
provolutus in Sveciam, Sigtrugum persistentem
in dedecore confecit clava, cum armis invulnerabilem,
nescio quae patriae artes effecissent,
sig.B1r
filiaque Groa abducta in praemium victoriae, Svecos
tum primum patrimonium Daniae factos subegit
universos: Nisi quod Svarinus Gothiae Occidentalis
Satrapa obniteretur unus, et fratribus variis
succinctus quam legitimis, tam toro impare editis,
regni possessioni, etiam post perditum regnum,
magna spe immineret. Hydram scires
multorum capitum, qua Gramus diversis certaminibus
attrita paulatim, et ad ultimum confecta,
ne quid inimicum post terga relinqueret,
deflexit ad Finnos, a septentrione objectos Sveciae,
qua inter duas continentes illapsus amplissimo
alveo Oceanus, geminas hinc inde gentes
perpetuo freto divellit. Hic Gramus, qvi
aspectum hostilem nondum expaverat, virginis
non tulit, et qui nondum cesserat ferro, succubuit
amori. Conspecta Sumbli, Regis Finnici filia, veteres
omnes amores, et Groam adeo conjugem
animo ejecit. Nec in alias leges pacta Signe (id
Virgini nomen) nova Daniae Regina parabatur. Sed
o rerum ludibria! felicem Regem inter haec gaudia,
inter hymenaei apparatus, et spem certam potiundae
Virginis, foedus e patria nuntius percellit:
a Svibdagero scilicet Norvagorum Rege, raptam
sibi, dum abesset, filiam, eaque in matrimonium
ducta, additum libidini incestum, et foedo concubitu
temeratam Sororem. Satis haec erant ad
injuriam non Grami tantum, sed universi seculi
qvo magis impium videbatur, tantum flagitium
in supremo fastigio dissimulare. Seponit ergo
cum amoribus Signen, rapit in Norvegiam iter,
et in unam vindictam animi confert ardorem:
certus aut generum nullum, aut sane non pollutum
habere. Sed vero accingebatur in id discrimen
sig.B1v
Svibdagerus, cui magnis molitionibus
prospectum, ne impune periret. Quo factum,
ut traheretur bellum per montium anfractus,
et tot naturae obices, eluso aut circumducto
Marte: donec morae diuturnioris pertaesa Signe
alio transferret amores, et Henrico Saxonum
Dynastae pacisceretur fidem. Qvi Grami exemplo
edoctus, ne aemuli redituri pateret injuriis,
maturabat nuptias. Et eae quidem parabantur,
quum rem omnem odoratus, cujus
potissimum intererat, Gramus, relictis, qui
exercitum contra Norvegos moderarentur, solus
et in schemate plebejo hospes, nullo suorum
nisi virtute comitatus, in Finnos excurrit.
Venit die, qui nuptiarum celebritati festus
agebatur, et tot gaudiorum spem, et virginis complexum
traditurus erat sponso. Intercipiebat
utrumque Gramus, obtruncatoque Henrico, et asserta,
qvam unam praedam cupiebat, Virgine, ad
legiones suas regrediebatur. Caeterum hic
fortuna oneri jam cedens suo, tot annorum
continuo cursu fluentem felicitatem Regis
foedavit. Usus enim absentia aemuli sategerat
rerum suarum Svibdagerus, acciveratque e Germania
copias, qvas ubertim Saxones, ut
Henrici sui ulciscerentur Manes, in auxilium
submittebant. In has dum efferatius, quam
cautius pugnat Gramus, telis omnium petitus,
et ad ultimum confossus, in ipso culmine
famae, in apice gloriae et victoriarum, tot
adoreas et laurus, unius defectu, exstinxit. Procubuit
autem hac fortitudinis gloria, quod nescirit
fugam, et perire quam servire certus, puram intulerit
sepulchro, et nulli mortalium obnoxiam,
libertatem.
sig.B2r
[BF 6] SVIBDAGERUS.
At non eadem sors Daniae:
quae cum ferocissimo hosti
objecta esset in praedam,
tutum non credidit, in
praecipitio rerum cum
Fortuna luctari, vidensque
serum remedium adultae
jam Svibdagerianae potentiae,
post caesum Regem
suum opponi, dedit manus necessitati, seque
in sinum victoris projecit. Nec vero qvicqvam
in Grami filiis praesidii, quibus nondum
per aetatem licebat, aut paternam
ulcisci fortunam, aut nosse suam. Teneris
illis, eoque mortalium reliquorum misericordia
dignioribus, quo omnem Svibdagerus
praescindebat. Quem omnes undiqvaque
scrutantem cunas elusit Bracchus, dignus ob
hoc meritum Fastorum memoria, qui miseras
animulas, et in spem educationis sibi
traditas a Patre, abduxit in penitiora Sveciae,
et Gigantum custodiae commisit. Extitere
enim olim, ne quid sibi fabula vindicet, proceritatis
immodicae homines, qui cum non
robore tantum, sed specie et amplitudine corporis
excessissent plebem, vulgo metuendi,
et propemodum bis proximi, habebantur:
sig.B2v
Iis enim venerationis aliquid additum credebatur
jam inde ab ortu, quos supra modum
corporis humani propius ad coelum
extulisset Natura. Et horum geminis Wagenhofto
et Hafflio (prodidit enim nomina
antiquitas) geminum pignus suum
servandum, educandumque tradidit Bracchus,
fide ad ultimum servata, cum reliqva omnia
terror tyranni obsideret. Qvi geminam
gentem Danam Norvegamqve complexus imperio,
adjecit Sveciam, et horrendum secretum
prodidit orbi: posse immensum illud
triplicis regni spatium ab uno possideri Domino,
saevamque bellorum materiam patefecit
posteritati. Sveciam adiit ipse, et Asmundo
filio omnem sub se permisit: Daniam
non ausus est: noluit enim patere fortunae,
et in gente peregrina, ac Grami non oblita,
provocare ultores. Quo solicitius armavit
domi potentiam, et pro indulgentia
Fortunae, speciem magnitudinis exigebat.
Qui certus iisdem artibus tueri imperium,
quibus paraverat, animis scilicet et
armis, validissimas semper habebat sub signis
Legiones, et potentiam formidandam magnis
exercitibus muniebat. Ita asserta Majestate,
per tot terrarum spatia diffundebat imperium,
et velut novus in terris Orion,
alteri illi in coelo nostro oppositus, per
Septentrionem omnem porrigens gladium,
ab angulo extremo, totum orbem Arctoum
vel nutu, vel terrore, concutiebat.
sig.B3r
[BF 7] GUTORMUS.
Coeterum in tanta potentia
Svibdagerus aliquid supra
se habebat, omni potentia
validius, et qvi omnibus
unus imperabat, uni succumbebat
amori. Grami
scilicet ita corruperat filiam,
ut suum in corrupta
amaret scelus, et Reginam
coleret, quam virginem vitiaverat. Hujus
dedit precibus, seu quod verius, propriae
ambitioni, ut Gutormum, majorem
Grami filium, erutum e latebris, praeficeret
Daniae, sed sub tributi foeditate regnaturum:
magnificum nempe videbatur,
non regere saltim, sed Reges sub se videre
regnantes, et aliquid reperire infra genua,
quo Daniae detruderet libertatem: id est:
Gramum etiam mortuum occideret in filio,
et plus misericordia, quam armis noceret.
Nec recusavit conditionem Gutormus, qui
diu delitescens, ubi illum rerum inopia
deposuerat, tandem se abscidit a fratre,
et melioris desperatione Fortunae versus ad
preces, animum prius abjecit, qvam regnum
accepit. Novam certe victoriam
praebuit hosti, qui ut Rex esset, se Regis
sig.B3v
filium oblitus, turpi nundinatione libertatem
pro regno dependit, Svibdageri mancipium,
reliquorum Dominus. Quid facis
Gutorme? crudelius te coronat hostis, quam
Patrem occidit, qui rebus omnibus sorte et
casu bellorum ereptis, quod calamitosissimum
fuit, teipsum perdis, et foedius a te
deprimeris, quam a Fortuna. Quis duo
junxit contraria, regnum et servitutem, et
ut populo imperes, servias parricidae. Qvanto
gloriosius exsulare cum fratre, quam regnare
sub victore, assiduo per orbem spectaculo,
et alienae superbiae, et propriae
foeditatis.
[BF 8,1] HADINGUS.
Actum erat de Daniae libertate,
si in Hadingum,
minorem Grami filium,
eadem incubuisset ignavia,
Coeterum is altius quiddam
praeferens animo, et
fratris mores non minus
fugiens, quam Tryranni,
solus Svibdagerum, quem
acies armatae non poterant, animo terrebat.
Is haereditate magis regni, quam spe
dejectus, funestam cum hoste pacem aversabatur,
et discrimina omnia, vitamque adeo
sig.B4r
ipsam habebat infra libertatem. Frustra illecebris
aulae, frustra oblatis honoribus solicitabatur,
qui cogitans magis a quoqvam quid
offerretur, tam bellum cum hostili clementia,
quam cum hoste gerebat. Et tener
quidem obrepserat inter rupes, nutritium
nactus Wagenhoftum, novum sui seculi Chironem,
cujus cura palaestrae edoctus artes,
primum discrimen, sed: omnium difficillimum,
habuit cum virgine. Hartgrepae
enim forma, veris demum praestigiis et incantamentis
foeminarum, inescatus, ante
Martem litavit Veneri, et communem illum
magnarum mentium scopulum non evitavit.
Mox, subtractis oculis, servientis patriae
spectaculo, circumtulit per orbem industriam,
primamque operam addixit Lisero, piratarum
per ea secula famosissimo. Visum
assvescere fortitudini inter id genus homines,
qui dum aliorum fortunis et vitae imminent,
acerrime tuentur suam. Sed nec dum infamis
erat praedandi solertia, fortibus viris
in armis ferebatur jus omne, et ferocia virtus,
non legum praescripto constabat. Adeo
autem praestitit fidem etiam illi, qui publicam
violabat, ut in ejus commilitio semel
iterumque a Curlandiae Dynasta victus, captusque,
ad ultimum caveae et ferarum laniatui objiceretur.
Periclitabatur hic Dania, et in Principe
propemodum objecta feris, habuit supra Svibdagerum
qvod reformidaret. Tantum autem
periculum non genius aliqvis (id enim persuasum
antiqvis,) sed patriae fortuna amovit,
eduxitque e discrimine Principem, quo non fractus
sig.B4v
ille, sed irritatus, circuivit extrema Oceani,
et Ponti omnis ac Propontidis littora scrutatus,
exscendit in Thraciam, urbemque Dunam,
Haldvano Rege neqvicqvam obnitente, cum
armis non posset, novo ingenio. expugnavit:
captis extra pomoeria columbis subjecit faces,
quibus revolantibus ad nidos et pullitiem, accendit
tecta urbis, et missiles ignes, ac hodierni
seculi artes, tot. ante nos annorum intervallo,
simplice commento, praeoccupavit:
His aliisque bellorum meditationibus, quas persequi
longum fuerit, se vindicem parabat patriae;
et contra fortunam ab ipsa duratus, parem
jam regno et ultioni animum praeferebat.
Caeterum gnarus in quem hostem caperet arma,
coepit clientelas Patris, et relicti exercitus
infelices reliqvias, et si quid hostis praeter animam
reliquerat miseris, cogere paulatim sub
signa, seque totum in hostem expromere, explorato
undiqvaque aditu, si qua patere ille ad ictum
fortunae posset, Gothlandia obtulit rei gerendae
opportunitatem, grande morarum, quas hactenus
tulerat pretium, subque promontoriis extremis,
qua in Oceanum insula excurrit, obvium
dedit Svibdagerum, in quem classe, quam forte
paraverat, invectus, expunxit labem sangvini
suo objectam, et caeso ferocissimo hoste,
Patris simul Manibus, et proprio dolori
parentavit.
[BF 8,2] Tam clara victoria nil adhuc actum erat:
sublato enim decrepito seni, et a vertente,
quod fit, fortuna prodito, filius supererat Asmundus,
Rex Sveciae, qui numerosa prole, et
supra prolem Fortunae praesidiis succinctus, eqvo
sig.B5r
animo passurus injuriam non videbatur. Paranti
bellum occurrit Hadingus, strenueque
pugnantem cum Henrico filio majore peremit:
glorioso non magis certamine, quam vulnere,
quo in altero crure affectus, facere deinceps
per omnem vitam non potuit gradum, qvin
victoriae admoneretur. Excepere hoc bellum
induciae, non solida tranquillitas, cum post
Asmundum caesum filius Uffo praesideret Sveciae,
qui eodem irrumpentes legiones nostras
primum fame, mox Scipionis ingenio, invicem
traducendo exercitum, attrivit. Tandem
a Romanis ad Punicas, id est, suas artes versus,
ipsum Regem scelere et perfidia tantum
non intercepit. Sumpsit de infideli supplicium
novis copiis incumbens Hadingus, omnia proruens
victoriis, qui tamen in hostili animo
regii sangvinis reverentiam conservans, caesum
prostratumque hostem non decoravit saltim
Mausolaeo, sed et ejusdem fratrem, ultimum
Asmundi filium, Hundingum Sveciae regno, sed
sub tributo, praefecit, ut in Svibdageri stirpe,
Svibdageri exemplum imitaretur. Nisi quod
sanctius noster in jura familiaritatis asciverit
Hundingum, novo sancito amicitiae foedere,
in quod nullum tempori, nullum jus fatis
esset, usque adeo acerbitate odii expuncta animis,
ut invicem Reges, quod rarum in purpura,
fiducia et amore certarent. Ita stabilitum
Daniae regnum, et a situ et marcore in
pristinum decus provectum, tota adversae factionis
potentia elisa, recollegit Hadingus, primusque
Regum nostrorum intra Daniam, Septentrionem
inclusit. Et in illa qvidem amplitudine,
sig.B5v
cum nulli per orbem virgini impar procus esset,
mereri tamen duello sponsam maluit, quam
ambire, filiamque Russici Regis e competitorum
raptam manibus, sociam tori ascivit. Post quod
facinus, postque Tostonem rebellem, Saxonicis
in Jutia praesidiis succinctum, audacia primum,
mox vita exutum, satur jam rerum, satur vitae
et gloriae, experiri fidem Hundingi decrevit,
simulato primum obitu suo, et deinde in plebem
constanti fama vulgato. Eo audito, Hundingus,
ut testaretur fidem, non contentus
luctu, et concessis pietati ceremoniis, imperat
convivium, mensas et triclinia instruit, et exsequiale
pro mortuo amico sacrum adornat.
Concham imprimis plurium amphorarum, qui
mos genti, reponit in medio palatii, unde medicatum
melle liquorem haurirent invitati
proceres, et scyphis in orbem ac pateris
dimicarent. Celebratur symposium, estur,
bibitur, luditur, omni in angulo comissatio
et Bacchanal. Postqvam jam epulis omnes,
quasi inferiis, se implessent, aliis ad
sua ludicra, aliis ad alia, ut cuique visum,
intentis, ecce tibi non somni, non vini
vertigine, sed destinato consilio Hundingus,
in amphorae liquorem omnem sese immergit,
suamque vitam fictae morti Hadingianae consignans,
sese pro caro capite Dis manibus devovit.
Ita liqvoris receptaculo in sepulchrum
verso, non potu quidem, sed in potu
tamen periit, et sine metaphora, Obrutus
vino, eo pignore, quo alii sanciunt amicitiam,
ille sepelivit, impendioqve animae
titulum gloriosi amici acquisivit. Omnibus novum,
sig.B6r
et ut illa aetas loquebatur, pulcherrimum
factum mirantibus, solus imitatus est Hadingus,
qui audita amici fide, et deliberata jam
morte ferocior, vires toties in hoste probatas
in se vertit, et fingere jam desinens obitum,
nexuit a tigno collum, et spiritum, adstricto
jugulo, exclusit, ne amare tum qvidem desinens,
postquam amari desierat. Quid habet
antiqvitas, si se totam excutiat, quod huic facto
opponat. Ex amoris, qvod amplum est, regno,
selige par amantium: aliquis pro amica sic
obierit, nemo pro amico. Langvent, et Septentrio,
nimio amore tui Reges, nec diduci
possunt, nisi aut utrumque habeas, aut neutrum,
tam constanter amantes ut ament post fata,
durante supra causas suas affectu, et ultra mortem
ipsam prorogante amorem. Serva alumnis
tuis hinc Danis, inde Svecis perpetuum hoc
donum, ne nexum illum divellant posteri, et
nimiam majorum amicitiam majoribus odiis
expungant. Nimiam dico, nec enim laudare
amicitiam geminorum Regum potes, quin
culpes modum, e virtutum limite transilientem
in vitia: in tanta enim moriendi libidine,
in tanto, quod mirum, amore, peccavit
solus amor tam alienae nimius vitae, quam
minimus suae, Regibus ipsis ducatum praebentibus
ad crudelem pietatem. Sed demus hanc
veniam rudi antiqvitati, rei instar supervacuae
projicienti vitam, dum invicem leges ab ea
accipiamus colendae fidei, demusque amicis, si
opus fit, vivis: qvod illi, non temere tantum
mortuis, sed etiam citra necessitatem,
impenderunt.
sig.B6v
[BF 9] FROTHO I.
Ternam omnino prolem reliquerat
Hadingus, geminam
sequioris, unicam nostri
sexus, Frothonem, sed
qui damnum numeri magnis
virtutibus pensabat. Is
septentrionis universi dominatum,
sed et tanto patrimonio
majorem animum
nactus, campos, praetoria castra, et annatam
cum principiis vivendi armorum gloriam, aut
usu a teneris, aut animo versans, etiam adultior
retinuit mores, et quo nondum porrexerat
imperium, porrigebat ambitionem. Tanto
conatui ne deesset nervus, nova benignitate
suffecit Fortuna, quae antrum, nescio quod,
exesae rupis, inque eo Draconem patefecit auro
incubantem. Immanem belluam, et magnam
circumjectorum locorum calamitatem, qvae
spinis horrificis implicans venenum, etiam
cuspide lingvae ejaculabatur flammas, et velut
conscia depositi sui non vigilantius se quam
thesaurum custodiebat. Non tulit Princeps
ludibrium Naturae, pretiosissimum donum suum
tam iniqua custodia abstrudentis, suscepitque ferale
cum incubatore bellum, et exetram ventris
adipe verrentem humum, qua sola parte
penetrabilis erat, tam destinato ictu trajecit,
ut provoluta in felle et sanie, una detegeret
sig.C1r
fulgentem praedam, et aliquid supra aurei velleris
pretium relinqueret victori. Quo auctus ille,
Curetes primum, mox Russos, tum quicquid
a tergo Russiae ad orientem projectum est, magnis
cladibus domuit, tamque immenso terrarum
tractu continuato Daniae regno, et paternas
instauravit palmas, et adijecit novas, in quibus
ita se gessit, ut armis parcens, uteretur
fere insidiis, et minori ubique sangvine,
sed majori strage victorias promoveret: alias
enim urbes, simulata fuga, alias, simulato
sexu, alias, simulata morte, omnes ingenio
subegit. Objectas quoque hostium classes teredinis
instar, et velut e profundo pelagi emergens
hostis, elusa aut corrupta vigilum custodia,
terebravit. Et quid plura? Poliorcetes
verus sui seculi, raptorque urbium, nunqvam
ponebat castra, quin poneret retia, et consilia
prius hosti, quam potentiam extorqueret. Dignus
hac solertia, qui post Boreales omnes terras,
postque Germaniam universam usque ad Rhenum
domitam ultra continentem proferret Daniam,
primusque Regum nostrorum Balthico
mari Oceanum continuaret. Jam pridem tyrocinium
posuerat in Frisiis, iis devictis, penetravit
in Angliam, et tanti hodie sedem imperii
suo jugo subjecit. Et haec fuit in vegetiorem
aetatem transiens robur Daniae, qua caput
attollere foris et se mundo ostentare coepit, clarasque
per Oceanum insulas, et latam ostentandae
virtuti materiam nacta, ad transmarinas palmas
posterorum virtutem provocavit. Caeterum in
hoc rerum successu, nil Frothoni infelicius fuit
foeminis, et ad opprobrium Naturae, propriis sororibus,
sig.C1v
quarum alteram invenit, alteram fecit
malam. Ulvildam scilicet natu majorem cum
marito praefecerat Daniae, dum res ipse foris
administraret, procacem foeminam, quae spem
regni, ad quod nisi per mortem Frothonis via
non erat, ad se vel maritum foeda ambitione
rapiens, quicqvid a Fratre acceperat, in bellum
et arma convertebat. Victae Frotho condonavit
scelus, et tanquam mutare mores posset,
mutavit maritum, de vitiis libentius sororis,
quam armis triumfaturus. Caeterum cum apud
insanabile ingenium nullum valeret beneficium,
et veterum maleficiorum impunitatem nova perpetuo
licentia temeraret, coactus Rex modum
ponere pervicaciae, scelus cum foemina ablegavit
in Scotiam, et toto Oceano impiam a se
pestem amovit. In Svanhuida (haec altera
soror) nupta Svecorum Principi, quanquam
nullius palam criminis comperta, Rex tamen
Ulvildae verebatur mores, nec aberant delatorum
artes, et nunquam defuturae aulicae solicitudini
suspiciones: ergo ne opprimeretur armis,
parat arma, infestas per Sveciam ducit
legiones, si consilium non posset sorori, tamen
nocendi potestatem ablaturus. Incidit ea
expeditio in nonas sextiles, anni illud spatium,
quo sol intensissimus ferit terras, et qvicquid
sub dio est, radiis et aestu adurit. Cataphractos
imprimis et aeneo thorace totis pectoribus munitos,
quales fere majores nostri in pugnam
progrediebantur. Nec alio cultu indutum Regem
ac ferocissime pugnantem, primum pulveris exciti
opacitas, mox vapor aestivus, ad ultimum dira
sitis confecit, et inaccessum ferri acie, ejusdem
sig.C2r
pondere elisit. Novo mortis invento, per
tot armorum septa irruentis in bellantium
necem, ut sangvinis contemptores, colliquescant
sudoribus, et fulminis instar proprio
ardore, et incendio absumantur. Qvid
fiet humanae securitati, si armis munita, obruatur
armis, et ipsis praesidiis et munimentis vitae, vita
mortalium expellatur?
[BF 10] HALDANUS I.
At filiis tribus (nec enim
plures reliqverat Frotho)
paternum imperium pro
discordia fuit, simultatum
causa facta, quae debebat
esse amoris. Nocuit numerus,
et obfuit sibi ipsa
foecunditas, qua felix olim
pater, nunc infelices filii,
rupere Naturae vinculum, et mutuo dissentientes,
in hoc consentiebant, ut se perderent,
destruerentque singuli potentiam, quam omnes
raptabant. Cadmaeam sobolem diceres, in
proprium exitium armatam, quae nec colere
pacem, nisi suspectam, nec bellum facere nisi
impium, posset. Et vero Haldanus major
natu, ideoque solio proximior, ipsa Naturae
lege excludebat fratres. Caeterum illi, supra
sortitionem provinciarum, indivisum jus
regni, et parem suffragandi potestatem deposcentes,
sig.C2v
nescio qvas somniabant tetrarchias,
tanquam consortium pati posset ambitio, aut
regna societatem. Jamque contentiones in odia
maturuerant, mox in bellum eruptura, (trepidantibus
etiamnum nonnihil, quod fit, Principum
animis, inter belli scelus et fraternae pietatis memoriam)
quum Haldanus velut jure saevior,
quia ortu prior, tristius aliquid Thebanis fabulis
ausus, funesta manu foedavit seculum
suum, et inaudito Danis facinore, immissis
percussoribus, interemit Fratres, velut ideo
natos in purpura, ut miserabilius perirent.
Ac post tantum flagitium rapuit sceptrum,
regnoque parricidium donavit, poena tanti
criminis, improbo usu jam inde vertente
in praemium, ut rerum humanarum supremum
fastigium gravissima scelera occuparent.
Caeterum perfusus sangvine Haldanus, et
velut auctoratus ad flagitia, quo nil mitius
post talia initia expectares, nullum
deinceps facinus impium duxit, postque caesos
fratres, eorundem omnes evastavit clientelas,
et totas cum stirpe exscidit domos;
ne usquam reformidaret ultorem, ut scilicet
jus armis quaesitum fulciret armis, et conditum
crudelitate regnum iisdem artibus
propagaret. Miraberis inter haec scelera
floruisse parricidam, et non majore hominum
contemptu, quam Numinis indulgentia
securam diu, et ad ultimum provectam
attigisse aetatem. Ne nescias, non semper
Deos jacere per orbem fulmina et
posuisse tribunal, quo hic terreantur homines,
alibi puniantur.
sig.C3r
[BF 11] ROE.
At quantum Haldano gloriosiores
gemini filii? qui patris
abominati exemplum,
diviserunt provincias, non
animos, et novo in purpura
portento, scissa potestate,
retinuerunt pietatem.
Sortitione enim
facta, ita partiti sunt imperium,
ut terris alter, alter undis praesideret: id
est: Juncti pariter et separati, non colliderent potentiam,
dum tuerentur magnitudinem, dumque
agrorum satu et provinciarum tributis alter aleret
legiones, alter in praetoria puppe aulam circumferens,
commerciis, portoriis, classibus juvaret,
aut tueretur littora, inque mobili Elemento inquietior
ipse, qua Oceanus limites, eodem porrigeret
navigationem. Et haec fuit bicorporis
Daniae prima imago, in utrumque Elementum
diffusae, qua ad Naturae mentem, si positum
spectes regni, nil propius accedit. Ac Roe
quidem, cui sortito obtigerant terrae, cum earundem
ambitu porrexit industriam, gnavus, acer,
incumbensque sibi, quacunque Principis solicitudinem
publicae necessitates evocarent. Oppida, quae
repererat, excoluit aedificiis, et ad nova struenda
animum adjecit. Prima horum Roeschildia fuit,
conditoris celebrata nomine: quae regia aliqvando
Principis, mox antistitum sedes, hodie Mausolaeis
Regum clara, recipit gremio, quicquid dimittit
thronus, et aliorum occasui suam debet perennitatem.
sig.C3v
Moliendae autem urbi animum dedit partim
Isari portus, longo brachio illapsus in terras,
partim fontium amoenissimorum opportunitas
qvos praeferre Bajis non immerito possis, seu prolabentium
undarum spectes scatebras, seu prolapsarum
limpiditatem. Ita domi nil frustra labi,
ne fontes quidem passus, ad bella quoque et limites
extremos regni porrexit curam, quos Hotbrodus
qvidam, arrepto per Sveciam dominatu, atterebat.
Et faverat fortuna insultanti Sveco, ac
legiones nostras, semel iterumque vindictam molientes,
totidem vicibus rejecerat. Quibus cladibus
irritatus Roe, haud fractus, animum non despondit,
antequam amitteret: qui certus eluere
ingestam cladem, aut obruere suo sangvine, tertia
demum vice, traductis in Sveciam copiis, eundem
belli, quem vitae, finem invenit, legata Fratri
pugnandi et mox vincendi necessitate. Pro
liberis, quorum nullos habuit, filiam reliquit
Roeschildiam, quae conditoris hodieque memoriam,
coeteris omnibus fatorum lege abruptis, non
tantum nominis, sed et fontium perennitate ad
posterorum memoriam propagat.
[BF 12] HELGE.
At Helge, cui maria obtigerant,
quanto fratre procerior
corpore, tanto provectior
fortuna, victrice classe omnia
diu littora, et ad ultimum
interiora pelagi scrutatus,
circum fusum Oceanum,
velut alter Neptunus, novo
sig.C4r
tridente temperabat. Qua magnitudine nominis
succinctus pronum habuit, exscensione in
Sclavos facta, subigere gentem ferocem, si relinqueretur
sibi, at ubi vis ingrueret, invalidam
tum ab horum cladibus promovere ad
Saxones victoriam, quorum Regem Hundingum
duello, et ex provocatione, ejusdemque
filium justo exercitu, et collatis viribus confecit.
Post victorias terrestres rursus infusus
in undas, et velut redditus Naturae suae, pelagi
non jam hospes, sed indigena, per omnes
marium tractus volitabat. Caeterum inter scopulos
et cautes enutritus, horrore tamen efferati
Elementi non ita exasperaverat animum,
quin ubi attingeret littora, colliquesceret amoribus,
et quae labes tanti Principis fuit, maritimam
gloriam foeminis et libidine foedaret. Ne
nescias Venerem editam pelago, tam undis imperare,
quam sicco, et in utrumqu; elementum
porrigere metuendam mortalibus potestatem.
Et his moribus jam inde a prima expeditione
Rex assvetus, valde etiamnum juvenis
virginem corruperat Thoram, quae invito animo
passa nefas, pro virginitate velut reditura
perpetuum servavit desiderium, et cum filia Ursa,
quam e concubitu susceperat, una educavit
dolorem. Felix, si non addidisset ultionem,
et dum irae meminit, Matris oblita, plus
peccasset vindicando, quam patrando scelus. Post
aliquot enim lustra, ad eadem littora revectum
Regem foedis implicuit amplexibus, et cum
filia Ursa obscoeno lectulo nil cogitantem commisit.
Quid facis infelix? quae denuo violata in
filia, cum pudicitia, mortalium omnium impudicissime
sig.C4v
transegisti, et errore pessimo, in
tuam pariter et alienam injuriam abusa, virum
adulterio perdis, te flagitio, filiam incestu: auctor
facti; cujus nimium erat consciam fuisse. Abde
filiam scelerata Mater, mariti Lena, generi adultera,
filiae pellex, natae noverca, dedecus et
opprobrium Naturae. Nec aliter id factum
Rex interpretatus, postquam rescivisset crimen,
profundissime in animum admisit dolorem, factoque
impetu, se proripuit ab infami littore, et incubuit
in Svecos, ut armorum tractatione fraternae
pariter cladis memoriam, et sui dedecoris infamiam
amoliretur. Adfuit sors, et Hotbrodum,
ferocem illum Svecia dominatorem, subegit,
pugnanti moerorem non potuit, et arcanum
illum animi tumultum in nova quotidie supplicia
foecundum. Aderat enim flagellantis conscientiae
vibex, et misero Principi flagitii depingebat
foeditatem, per quam ille Liberorum Frater,
Filii avus, conjugis Pater, vitricus filiae, et
uxoris privignus, gener idem, et socer suus,
id est: inversus plane Oedipus omnium seculorum
Sphinges superavit. Et tantae quidem
infamiae ad ultimum ferende impar, ne purpuram
palam foedaret suo crimine, aut in thronum
attraheret incestum (tanta fuit in supremam
potestatem reverentia) subduxit se oculis
mortalium, et sponte exsul, ac nescio quas
procul in oras profectus, projecit regnum, ut
projiceret pudorem. Nondum constat, quem
aut viae, aut vitae finem invenerit: nisi quod
creditum antiquis, infelicem manum intulisse sibi,
et vertisse in se ferrum, quod toties in aliorum
jugulo cruentaverat. Qvantam tu magni flagitii foeditatem
sig.C5r
putas? quae morte aliquid atrocius habens,
a qua sola remedium sperat, etiam, quod supremum
malorum est, Carnificis in se occupat munus,
et in proprium sui interitum, pudendum
ministerium invadit.
[BF 13] ROLFO KRAGE.
At sine stirpe virili perierat
Helge, ni bis peccasset. Cessit
facinus in prodigium felicitatis,
et propemodum
profuit, patrem fuisse stupratorem.
Natus enim ex
incestu filius Rolfo, maculam
domus texit virtutibus,
et cunabula pariter sua, ac
patrios Manes insania liberavit. Scires, Natura
favente, non invita aut reluctante natum.
adeo velut e solida qvercu compacta vis omnis
erat Principi, et in decoram proceritatem, caudicis
instar, porrecta, unde vulgi, quod fit, licentia
jactatam temere et per ludum nuncupationem,
velut novum gloriae cognomentum
ascivit. Nec a forma corporis deflexit animus,
integer et erectus, et citra sordes omnes ac parcitatem
liberalis, quae una inter virtutes Regi
profuit etiam post fata. Multum diversus ab
Atislo Regulo Sveciae, tenace et sordido Principe,
qui Ursam Rolfonis matrem servilius
duxit, quam Helge vitiarat, ut ad potiundum
patrium regnum, cum caeterae virtutes deessent,
sig.C5v
perveniret conjugio, et novo commento, ducta
Regis matre, sibi regimen compararet. Nec
spe excidit, accipit sub tributo Sveciam, regnat.
Caeterum cum impetuosius paulo,
quam deceret clientem, non in populum
tantum, sed etiam uxorem saeviret, irritatus
enimvero probro domestico Rolfo, matris
injurias, suas interpretabatur. Certus tamen
omnia ante bellum experiri, purpuram mutavit
centone, et corporis cultu reo quam
Regi propior, sine praetoria cohorte; sine satellitibus
(quae securitas seculi fuit) in Sveciam
perrumpens, quod legiones integrae desperassent,
nudus et inermis e manibus tyranni
matrem avulsit, quem mox perseverantem in
pertinacia, integris exercitibus, et justa acie
debellavit. Caeterum non affine felicior fuit
quam vitrico: cum enim regere absens Sveciam,
nisi per Legatos, non posset, lecto. e
tota nobilitate Hiartwaro fortissimo Juvene,
et, quod credebat, fideli, Sculdam sororem,
et cum ea Sveciam permisit. Male
foeminis purpura creditur, quum illae domi
eandem in Reges, quam Reges publice
in populos potestatem occuparunt. Flexit
enim Hiartvarum Sculda, pessima conjux
haud meliorem maritum, inque fratris sui
jugulum atroci consilio armavit, maximum
beneficium maximis flagitiis compensans. Caeterum
cum res tanta geri, nisi dolo, non
posset, hunc omnino reperere. Laminas
promiscui metalli undecunque raptas, obductasque
bractea auri, inter tela omnis generis recondunt,
illas dissimulando, haec patrando
sig.C6r
sceleri parata. Hoc comitatu velut ad solvendum
tributum Daniam nacti, obvia Regis humanitate,
et quod futurum praeviderant, haud sicca
et frugali mensa excipiuntur. Non libet dissimulare
convivia majorum nostrorum: capacibus
obbis potabant in orbem, et tam poculis pro
gloria, quam bello certabant. Inter sordes
erat, sobrium e mensa dimittere hospitem, aut
integrum pedem relinquere convivatori. Nec
alio more novi excepti hospites, natabant verius
inter pocula, quam sedebant, liberaliore comissatione
in seram usque vesperam producta.
Tum demum ebriis omnibus, et secedentibus
in thalamos, soli ebrietatem simulantes Sveci,
deonerant fatale tributum, depromunt tela,
flexuque omni, et capitibus viarum, qua ad
aulam itur, obsessis, prosiliunt palam, obvios
sternunt, lanienam late propagant. Cecidere
tum pleraque nobilitas, et quotqvot e Procerum
coetu nox aut vinum laxaverat in soporem,
miserando spectaculo pereuntium, qui sepulchrum
lectulis, et somnum morte continuabant.
Fragor armorum, et ultimi morientium
gemitus excitabant ad ultimum praesidiarios, cum
jam supra caput ille calamitatis turbo esset, et
ferrum propemodum jugulo haereret. Qui sic
tamen connixi inter se, et excussa somni caligine,
districtis gladiis advolant, rem adversus
ingruentes gerunt, et agminatim ruentes, damna
proditoribus remetiuntur. Hic praelium
cerneres, cujusmodi olim inter Lapithas et
Centauros memoratur: incerti ictus, vulnera
improvisa, suorum pariter et hostium ignoratio;
nullo per coecam noctem discrimine,
sig.C6v
quem salvum quisque, quem perditum, optaret.
Pro Svecis tamen et nox, et insidiarum
ordo, et ipsa demum rabies, pugnabat, qui
muniti corpore, eoque ferocius circumferentes
caedem, mimum scelerate compositum, internecione
primum Regiae familiae, denique Regis
ipsius, absolvunt. Digna res tenebris, nisi ultra
illas durasset, et impio parricidae post proditum
Regem, regni dedisset possessionem. Qui,
albescente sole, occupans regiam, et mox urbem,
fecit quod victor hostis solet, invadit
thronum, adornat convivium, suam magnitudinem
superbe populo ostentat. Caeterum sero
intellexit, non omnia se coepisse, dum superesset
Viggo immensi spiritus juvenis, qvi a
Rolfone, muneris loco, accepto jam olim aureo
torque, curaturum se receperat, ne quis unquam
Dominum, se vivo, impune mactaret.
Atque is cum unus jam e toto aulico comitatu,
post caesum Regem superesset, discrimina omnia
leviora credidit, quam deserti promissi infamiam,
aut proditae per ignaviam pietatis.
Nec mora, deliberata jam morte ferocior, in
mediam sese convivantium turbam immergit,
et Hiartvarum ad caput mensae inter inconditos
plausus, superfusa jam animo laetitia exsultantem,
Domino et Regi suo inferias misit,
unoque ictu et violatam fidem publicam, et
temeratum jusjurandum, et laesos hospitales
Deos ultus, breve gaudium proditori fecit,
qualia debent esse omnia, quae perfidia et sceleribus
emuntur. Nec enim vertente die
longior fuit periodus regni Hiartusartici, qvi
tremendo illo sed brevi spatio nunquam sobrius
sig.D1r
rexit populum, ac ne se quidem: totumque regnum
suum transigens in convivio, ante tumulatus
est, quam coronatus, et Epinicia cum
Epicediis confudit.
[BF 14] HOTTERUS.
In Rolfone Hiartwarus aliquid
Rolfone majus interemit,
domus nempe et familiae
Regiae perennitatem.
Devoluta enim a Dano primo
Rege stirpis perpetua
series, in hoc demum Principe
defecit: nec Regii qvicqvam
supererat sangvinis,
nisi quod Svanhuida in Svecis propagarat. Quae
Frothonis I. soror, ejusdem tempore, nova seculi
sui Amazon, digressa in Sveciam, regios
ibidem pueros, in silvas Novercae odio ablegatos,
patrio restituerat throno, et majorem natu
Regnerum toro suo ascirat. Cui filium pepererat
Hotbrodum, Helgonis (quod diximus)
caesum manu, exque eo nepotes Atislum et
Hotterum. Rolfonem Atislus ob laesam matrem
nunquam conciliaverat sibi, perpetuo
dum viveret bello, aut, quod aeque hostile est,
perpetuo odio infestum, et ut scires vere
odisse, etiam post fata noxium. Dum enim
defuncti Rolfonis ad se delatum nuntium,
magno Atislus celebrat convivio, potionem
avidius sumptam vecors princeps convertit in
sig.D1v
necem, et alieno insultans fato suum maturavit.
Supererat ergo Hotterus, tot stirpium
unus stolo, qui gemini jam regni, et tot majorum
ad se devolutam haereditatem complexus
ortu, etiam virtute occupavit fortunam. Nec
enim post caesum Rolfonem defuit spei suae
ignavia, traductisque in Daniam copiis; provinciarum
pariter curam, et Regis titulum suscepit.
Haec illi fortuna (tam immensa jam credebatur,
si fides antiqvitati) non hominum tantum,
sed et Numinum invidiam concivit,
orto ex Semideis et Othini semine, Baldero,
qvi novus Hottero oppositus aemulus eandem
potestatem ambibat. Pugnabat hic ab una
parte Natura, ab altera, qualis tum seculi erat,
divinitas, quae aliquid in regno pretiosius seipsa
quaerens, hominum maluit opibus, qvam animabus,
et aerario quam templis praesidere. Nec
pro solo regno pugnantes, etiam rivales iidem
eandem ambibant sponsam, ut geminis causis
collisi, tam pro amore, quam gloria certarent.
Et pro Baldero quidem Saxoniae Dynasta stabat,
magnis succinctus viribus: at potentior
aliquanto Fortuna favebat Hottero, qua ille
strenue usus, non saltim ambitam obtinuit virginem,
sed et utrumque hostem devicit bello,
et lauru simul ac myrto coronatus, jus haereditate
partum, armis stabilivit. Credi poterat
Balderus aliquid ex majorum artibus et coelestium
ingenio hausisse, qui post tam luculentam
plagam, rejecta in hostem calamitate, nuper
victorem Hotterum ejecerit in Jutiam nudatum
opibus, et inter devios saltus propemodum
enectum fame, nisi denuo victus, et ad
sig.D2r
cumulum infortunii caesus, prodidisset exemplo:
mori humanos Joves, et foedo plerumque exitu,
cum inanitate famae, vitam pariter et divinitatem
finire. Non tamen omnis periit Balderus,
relicto fratre Boo, qui convocato toto Deorum
auxilio, nil denique ultra effecit, quam ut justo
praelio caederet quidem Hotterum, sed quo ipse
periret. Festivam Deorum progeniem, quae
se et alios excludunt coelo, nec admittuntur
in terras.
[BF 15] R?RICHUS.
At Hotterus post fulminatam
Deorum inanium progeniem,
produxit suam,
filium R?richum capessendis
regni curis mature
assvefactum, ne fatis plus
olim deberet mortuus,
qvam vivus posset sibi, consortem
imperii adlegit. Praeclaro
invento solicitudinis paterne, sangvinis
pariter et regni propagationem spectantis in filio,
et gemino velut sceptro terrentis seditionem,
quae fere, ubi ad peregrinam familiam
transferuntur regna, turbandae Reipublicae tollere
classicum solet, et trahere exemplo provincias,
eadem ut pejora mox ausuras. Nec
alia mens gentibus plerisque fuit, consensum
hactenus Daniae sequutis, Svecis, Curetibus,
Slavis, Saxonibus, qui ad novi Principis ortum
sig.D2v
detrahere paulatim tributum Danis coeperant,
et a fide ac obsequio resilire, quos tamen pristino
jugo R?richus diversis praeliis attritos, confectosque,
majore virtute nescias an felicitate,
subegit. Eo jam provectus potentiae, ut non
saltim Rex esset, sed imperare Regibus, et
purpuratis largiri provincias posset: Inter quos
fratribus geminis, vetustissima serie innexis
Regum nostrorum sangvini, Cimbricam Chersonesum
regendam permisit: Sed quam diversis
indole ac ingenio? Fratre altero Horvendillo maria
omnia ac littora percursante, tam glorioso
periplo, ut post caesum Collerum, famosum
illum Norvagiae Regem, R?rici filiam, illustris
gloriae praemium mereretur. Caeterum evitarat
in Oceano scopulos, ut terrae redditus, acerbiorem
reperiret in fratre Fengone (id scelerato
nomen) qui felicitatem, quam a virtute non
sperabat, exigens a scelere, obtruncato Horvendillo,
rapuit solus Cimbriam, novum impietati
praemium, et integrum sibi imperium
Fratris nece confecit. Turpe facinus, sed
non solum: mitius enim (quis crederet?
flagitio in fratrem, quam amore in relictam
viduam peccavit. Quam intulit in thronum,
cruore etiamnum madidum, et pollutam parricidio
domum, etiam incestu commaculavit.
Et fuit aliquamdiu felix, tam improbe usurpati
principatus audacia, fuissetque porro semper,
ni natus ex Horwendillo Amletus, novus
seculi sui Brutus, inter deliramenta sua,
et ingeniosae dementiae artes, parasset parricidae
ultorem. Is haud frustra veritus, ne
tot criminum reus Fengo, extremum in se
sig.D3r
attentaret (impietate fere post caesos parentes peragente
in filiis scenam) pressit solerter gemitus,
et quiritatione alte in animum dimissa, dolori
silentium imperavit. Caeterum, ut diu ferret
injurias, ingenio videbat opus, novoque commento,
ut rationem aliis eriperet, exuit suam. Quid
hoc mimo ingeniosius? Lacer et seminudus per palatium,
per fora, per compita obambulans,
emotae mentis vitium, ultimum naturae supplicium,
sibi affinxit, eaque sibi inferens damna, quae
nullus intulisset hostis, sese palam probris et salibus
irridendum exponebat. Ita neglectus a patruo,
et sine cultu ac magistro, silvescentis instar
arbusculae, suae indoli et amentiae relictus, grandis
fortunae vicem obtinuit, credi se miserum:
ut merso profunda simulatione, quod coquebat,
consilio, tuta olim ultione patriis Manibus parentaret.
Aderant in hac scena festivo Principi
sublime acumen, et subiti ictus sententiarum,
seu hanc ipsi artem Natura, seu necessitas conciliarat,
quae non ita fefellere Fengonem, quin
sub clade illa ingenii et mentis, quae fingebatur
stupore, aliquid vegetioris animi reconditum suspicatus,
amandaret in Angliam veteratorem, ut
caedem, quam innoxio capiti parabat, alieni potius
Regis ministerio, quam sua manu patraret:
ut si a se non posset flagitium, saltim flagitii
infamiam amoliretur. Longum sit persequi
omne Britannicum iter, quo Amletus Legatis,
quos adjunctos sibi acceperat, fiduciarias literas,
Angliae Regi filiam, Scotis Reginam, omnibus
sensum abstulit, donec redditus ad ultimum patriae,
absolveret, quam coeperat, scenam, et patruo
vitam, parricidae conjugem, percussori regnum
sig.D3v
auferret. Nec id denique gestum citra ludibria, et
festivos in convivio dolos: in quo palatinis omnibus
in unam cum Rege coenationem coactis,
postquam propinatum largius merum caliginem
prius oculis, mox animis torporem infudisset;
ductis pessulis, Amletus fores aedium obseravit,
et patruo Fengone cum factione omni obtruncato,
regiam primum sibi, mox Chersonesum omnem
subegit. Novo prorsus exemplo, nec temere
in historiis obvio, ut temeritate et amentia,
quibus reliqui omnes Principes perdunt imperia,
unus acqvirat.
[BF 16] WIGLETUS.
Inter has rerum Cimbricarum
sursum deorsum euntium
vicissitudines, fato
functus Rex R?richus, filium
reliquerat Vigletum,
eundem regni post se successorem.
Qui integritatem
imperii sui, quacunque
sangvinis necessitudine majorem
ducens, non aeqvo ferebat animo Amletum,
licet sorore sua genitum, Britannicis intumescere
affinitatibus, inque Daniae regno novum
erigere non principatum tantum, sed regnum:
certe autem ultra sortem et mediocritatem
clientis proferre dominationem, et haud
obscure minuendae Amleti potentiae, et propriae
tuendae majestati arma et exercitum moliebatur.
Praevidit fulmen Amletus, et nondum
defectus ab ingenio, reperit artes, quibus
sig.D4r
illud amoliretur. Reoccurrit cum immensis
donis, et cum progressum non posset, mentem
eripuit victori: donec, collecto clam robore,
nil cogitantem Regem invaderet per
vices, et dona pariter sua, ac illustrem victoriam
extorqueret. Injuria non ferenda pari,
nedum Regi et Domino, qui, post amotos
circa se aemulos (fuerant enim, qui res novas
moliti, domesticam turbaverant pacem) universi
regni convocatis viribus, denunciat in Cimbros
expeditionem, certus aut erigere cladem, aut
ejusdem ruinis involvi. Hic deprehensus Amletus,
et a se prius quam fortuna proditus, quod
unicum inaniter fecit in vita, credidit promissis
foeminae, id est: uxoris fidem, etiam
post fata depactus sibi, instans malum inani
gaudio et solatio leniebat, dum armis haud parum
strenue usus Wigletus, omnia impetu, et
ipsum ad ultimum Amletum corriperet, et pugnantem
vita, fidentem uxore, incubitorem regno
spoliaret. Reliqva omnia Amleti ficta fuere:
sine simulatione mortuus est.
[BF 17] WERMUNDVUS.
Nil illustrius habet antiqvitas
Daniae, si se totam excutiat,
quam patrem in
throno coecum, et mutum
in purpura filium, alterum
aetatis, alterum Naturae vitio
imbecillum. Pater Wermundus
fuit, Wigleto, de
sig.D4v
quo dictum, genitus, qui a decessoris obitu
accepto regno, Slesvicensem Ducatum, jam
inde ab hoc Rege Danici imperii feudum Frovino
cuidam permisit. Post domitos deinde
Svecos, et caesum utcunque Atislum, longo et
glorioso regimine Sapientis cognomen haud
inani titulo promeritus, extendit vivacitatem
in sera senectutis spatia, donec devexa aetas non
canitiem tantum spargeret humeris, sed et supremum
Naturae beneficium, lumen oculorum
auferret. Ferendum malum etiam Regi,
cui mortalitatis lege genito Senectus fere, ut
reliquis hominum, post flexus et circuitus annorum
in oculos incurrit: nisi aliquod coecitate
pejus malum fortuna adjecisset in filio Uffone,
quem sero partu ediderat mater, et qvasi ne sic
quidem satis elaborasset Natura, vecordem, elingvemque,
truci sane silentio detrusum ingenium
intra, nescio quas, latebras abdentem, ut crederetur
vulgo, quod unum supererat hominis, amisisse
sermonem, pretiosam illam generis humani supellectilem.
Langvebat sub his capitibus Dania,
parata hosti praeda, si quis incursaret. Nec defuere
occasioni Saxones, qui non contenti denunciare
bellum, addebant ignominiam, et plus cavillis,
quam armis nocebant. Reguli nempe sui filium,
vegetum et robustum juvenem, duello offerebant
cum Uffone certaturum, quem norant, suae familiae
non tam stirpem quam stipitem, vecordem
egisse juventam, et sine usu palaestrae invisam patri:
ea conditio si recusaretur, tributum cum obsequio
deposcebant, et si quid abjectius Danis, per tot
jam secula ipsi dependerant, ex ultimis provincialium
novi repente Domini et jactatores. Nec destitere
sig.D5r
coecitatem Wermundo, et cladem oculorum
exprobrare: Infra dignitatem esse supremae
per orbem potestatis, coecum et tenebricosum
Regem generi humano praesidere,
facesseret cadaver regno, et locum daret virtuti,
ni mallet fortium virorum arma experiri.
Cerneres hic attonitam aulam, perculsum
Regem, stupentem filium, quorum
uterque membra, sed frustra, habebat: Patri deerant
oculi, filio omnia, in patre nil virium, nil
spei in filio, nil pietatis in hoste. Tum demum
sensit Wermundus se lumen amisisse,
quum aliquid oculis carius hostis invaderet, libertatem,
et post instrumenta videndi, etiam
vivendi auferret. Quod unum potuit, obtulit
se duello, quam solam reliquam habebat
animam, patriae impensurus; Sed hostes
aversati Andabatarum pugnas, majori subinde
dicacitate et protervia obstrepebant. In hoc
periculoso rerum articulo, cum muti essent proceres,
et alter in alterum tacito aspectu defixi,
singuli suam, omnes patrie sortem miserarentur;
ecce tibi ira et indignatione percitus,
et derepente vocalis Uffo, obstinatum rupit
silentium, et velut didicisset tacendo,
quod loqueretur: qvid esset hominis Princeps
Saxonum? interrogavit, qui populo tot
gentium Domino, et, si nesciret, suo insultaret?
veniret ocyus in arenam, veniret immo cum adjutore
socio, ne deesset, in qvem casurus rueret,
se enimvero geminos excepturum. Quam voluisset
ad hanc vocem erigere oculos pater,
quod unum potuit, erexit aures, et
quis tam gloriose pro patria loqueretur, interrogavit.
sig.D5v
Filium esse asseverantibus non habuit
fidem. Ubi persvasum est: Uffonem
enimvero esse, subito saltu extulit corpus,
quasi totam senectae sarcinam excussisset,
et madidis jam oculis, quibus videre non
poterat prae caecitate, plorare coepit prae gaudio:
ne dubites aliquid supra Naturam
posse amorem. Decreto duello, deerant
Principi arma, quae robustissimum corpus
ambirent. Loricas enim coeteris mortalium
aptas sola distensione artuum, enses vibratione
manus, diffringebat. Scires modum
corporis respondere animo, quem profitebatur.
Repertis demum armis, et fibula porrectis,
deerat ensis, qualem Wermundus,
Pater mirae fabricae et virtutis, patrimonii
haeredem in filio hebete jam pridem desperans,
abdiderat in Silvis, altissima humo depressum.
Noluerat enim testem et vindicem
suae virtutis gladium, cum usui non
esset futurus filio, in alienas manus devolvi.
Hunc ergo, versis jam rebus, vestigavit
Pater, et sociis comitatus, qvi itinera operirent,
flexu viarum et contactu loci ad ultimum
invenit. Tam misero jam tum Daniae
regno, ut legatis insultantibus responderet
nemo, nisi mutus, et conditum ferrum,
nisi caecus, nemo reperiret. Munitus
ergo armis idoneis Uffo, progreditur
in hostem, et effusa ad Eidorae ripas Cajetasque
omnes, marginesque loricasque spectantium
turba, locatoque in ponte Wermundo,
vere jam depontano sene, velut
in hoc aetatis et discriminis collegisset
sig.D6r
tacitae juventae vires, pugnat fortissime in
geminos, caedit, proruit, et, quid plura? vincit:
missisque sub jugum ex recepta lege Saxonibus,
ignominiam ac infamiam Danicae genti
intentatam, rejicit in auctores Non habuit
post hoc gaudium, quod videre cuperet Wermundus,
qui, cum caetera vetaretur, cernebat
semper animo filium, perpetuo obtutu obversantem
sibi, cernebat pugnantem; cernebat
triumfantem, proque acie omni oculorum, filio
semper et libertate patrie fruebatur, et uno
eo solatio senectutem oblectabat. Amoenum
gaudium, sed quod nemo perpetuo videt, nisi
coecus.
[BF 18] UFFO.
Qvae Uffonis fuerit adolescentia,
intellexere sua clade
Saxones, quo autem
exitu tam felix exordium
vitae terminarit, non perinde
antiquis commemoratum
reperies. Seu crediderint
Majores liberatam
ignominia Daniam, opimaque
spolia, geminata lauru, supra omnes Romanorum
fastos reportata sufficere ad unius Regis
gloriam, seu edax aetas, et tot Heroum Manibus
infesta, paria cum Principe fecerit, et
ut ille primam aetatem transegit obstinato silentio,
ita postremam antiqvitas pari taciturnitate
sig.D6v
obliterarit. Id constat: in triumfatoribus Daniae
numerandum Regem, qvi, amoto a cervicibus
suis barbarorum jugo, post assertum patrem;
patriamque, et parem utroque nomine libertatem,
uno adolescentiae exordio magnorum
Regum aeqvavit annos, ac illa aetatis parte, qua
alii ordiuntur vitam, is absolvens suam, et
aevi, quo vixit, sustinuit decus, et tot seculorum
post se spatiis, et perennitati suffecit.
[BF 19] DANUS II.
At Uffonis imaginem in filio
agnosceres Dano, qui,
ut patris premeret vestigia,
expressit genium, inque
eosdem impetus, eandem
gloriam consurgebat. Et
vero. latam pactus ostentandae
virtuti materiam, tot
populorum sub unius Daniae
reverentia coalitum nexum et societatem,
militem perpetuo habuit in armis, ad novas
semper spes authoratum, quo ad pompam et
gloriam omne accommodans studium, majorum
victorias suis adoreis coronavit. Ita tamen,
ut, quod factum nolles, servarit in pace
bellicos mores, et facilius in reliquos omnes,
quam in sese, imperium obtinens, partam in
sago gloriam corruperit in toga, et eminentes
virtutes non minoribus vitiis obscurarit. Truci
sig.E1r
enim majestate etiam discinctus, ferebatur
per regna, suique fastigii gravem cultum
gestu et verbis magnifice adornans,
imminutionem majestatis interpretabatur,
nisi privati ad purpurae aspectum pallidi
et exanimes dilaberentur. Accessit insania
omnia subvertentis luxuriae, et prodiga
facilitas, rationes publicas aggravatura;
qua, amplissimis reditibus exinanitis, et
exhausto aerario, quae rapuerat bello, sparsit
per inconsultam liberalitatem, suasque
pariter et civium opes attrivit, ac si Reipublicae
finis futurus esset, cum ipse finiret.
Ita clarus bello Danus effusione peccavit
et superbia, quae vitia non facile
separantur, cum alterum alterius indigeat
ope, et arrogantiae conservandae. luxus fere
soleat, et extra lineas mediocritatis exorbitans
munificentia, inservire. Caeterum
his moribus praeclaros expunxit triumfos,
et dispare facto servatae everseque Daniae nomen.
promeritus, paribus propemodum
punctis, famam infamiamque collegit. Ut
si quis vitia virtutibus pensarit, et digna
indignis, gloriosa ingloriis opponat, fateatur
necesse est: eam demum
veram esse fortitudinem, quae
victrix aliorum sit, sed maxime
sui; et non tam armatas
legiones, quam
animum habeat in
potestate.
sig.E1v
[BF 20] HUGLETUS.
Vitia, quae eminuerant in
Dano, coetera omnia noxia
Daniae, uno exemplo profuerunt
Hugleto filio, ut
naevos patris praestantiore
indole fugiens, quam animum
fortem in hostes, tam
in suos beneficum ostenderet,
supremamque potestatem
ita misceret humanitate, ne haec in tristitiam,
illa in ostentationem exiret. Nec ignarus,
maxime interesse sua, non egere Rempublicam:
primus Regum nostrorum intellexit opportunitatem
Oceani sui, instructisque classibus, et instituta
re maritima, acquirere studuit navigationibus,
quicquid sparserat inconsulto pater,
ut, quod unum est publicae felicitatis alimentum,
commerciis regnum, et rerum venalium
permutationibus ditaret. Et vero id fecit
tanta aut solertia, aut fortuna, ut reperiret
invidos et mox hostes, ac inter hos Bothildum
Sveciae Regem, quem post. caesos navali
bello, quos ille emiserat, classis maritimae
moderatores, Homethum ac Hogrenum, terrestri
ad ultimum praelio. deturbavit throno, et
quaestum, quem sectabatur, maris, nova e
bello praeda et hostium manubiis, locupletavit.
Ita evitatis praecipitiis, ad quae fama obhaeserat
Patris, disciplinam salubriter temperatam non
minore virtutis, quam aerarii cura custodivit,
sig.E2r
frugalitateque et temperantia aulae, quae verae
sumptuariae leges sunt, et incolumitatem civibus,
et regno opulentiam, et sibi splendorem
acqvisivit. Tantum est in Principibus, et supremis
illis per orbem capitibus, momenti, ut
moribus suis aut erigant Principatus, aut subvertant,
inque regna, quibus imperant, pro ut
ipsi induere mores, aut damna publice, aut
felicitatem diffundant.
[BF 21] FROTHO II.
Et vero Hugletus nil non
dederat Danis, etsi praeter
Frothonem filium nil dedisset;
adeo exactae virtutis,
et laboriosae operae Principem,
ut illustre a vigore
et fortitudine nomen, quod
consensu sui seculi adeptus
est, vi adaeqvarit omnia,
perrumpentium armorum, in quibus nec ardor
unquam defuit pugnanti, et semper adfuit fortuna.
Inter caetera autem bella, quae diversa
per septentrionem gessit, Norvagos imprimis
ad legum patientiam commitigatos pressit sub
jugo, et ut in fide Danorum esse vellent, perpetuis
cladibus effecit. Ivit per nives, per rupes,
per calcatum hostem, quodque alterius ducis
labor difficilis fuisset, Frothonis fuit iter,
quo viam et aditum in difficillimam orbis regionem,
per obsessa claustra et impeditas concaedibus
pylas, patefecit. Et vero Norvagiam
sig.E2v
ingressus, per omnes angulos et recessus regni
circumduxit exercitum, donec. cum denis non
minus Ducibus, Dynastisve commissus, et ad
discrimina duellorum ex veterum lege provocatus,
dignum animo periculum reperiret:
Haud alio magis bello Danorum veterum emicuit
fortitudo, insigni ad posteros, et decantato
per rythmos et cantiunculas conflictu, cujus
magnitudinem nemo rectius poterit, quam
ex clade hostium metiri. Unus scilicet velut
in integrum exercitum pugnans Princeps, tot
tamen capitibus aut sibi, aut fato transcriptis,
velut totidem exetrae colla pressit manu, quantulacunque
ea numerantibus potius vires, quam
expendentibus videbatur. Exinde Frothonis
nomen ingens esse, et totam illam oram terrore
famae et virtutis implere, extatque Insula,
quae pulcherrimi facti insignita nomine, victoris
secum memoriam in nostra usque secula propagat.
Caeterum minoris negotii erat, tot
junctim Duces pugilesve, quam unum Norvagiae
Regem Frotherum conficere, supra palaestrae
gloriam, magicis artibus ita duratum;
ut vinci humana virtute non posset, nisi in
conflictu aspersus arena, in qva pugnaturus
fixisset pedem: ut qui congredi speraret praeliator,
meminisset ita exeundos hostiles ictus
petitionesque, ut ne inferre quidem posset suos,
et aream pugnantis adversarii occupandam, antequam
pugnantem conficeret, id est: cum
homine pariter ac Daemone depugnandum.
Nil actum Frothoni videbatur, nisi et hunc
vinceret cum regiis insignibus inter pudendas
artes volitantem, et interesse suae dignitatis ratus,
sig.E3r
ne haec lues purpuram afflaret, in difficillimum
certamen sese accingebant. Nec defuit
Frotherus facienti pugnae potestatem, qui
peritiam ex usu, audaciam ex victoriis, fiduciam
ex characteribus Magicis afferens, toto impetu
in Frothonem ruebat. Concursum est
magno animorum ardore, ferociamque utrique
ultima necessitatis tela suggerebant. Pugna,
ut pretiosa fuit, ita victoria: qua victus veterator,
procubuit in ferali arena, et novus inferorum
candidatus, venditus orco, antequam
traditus, non tam lethum adiit, quam continuavit.
At Frotho impetu victoriae usus, perque
patentia provinciarum invectus, totam illam
terrarum vastitatem perdomuit, inque sinum
suum receptam depositamque Norvagiam, regni
sui appendicem fecit. Si recte calculum ponis,
vindex Norvagiae, non poena, quam servavit
verius quam vicit, et ab incubatore minus
Rege, quam praestigiis et Daemone
vindicavit.
[BF 22,1] DANUS III.
Tam prosperis initiis Frotho,
repentinum admodum et
voto suorum breviorem attexuit
finem, qui morte
praepropera, ac, quod creditum
nonnullis video, non
sua raptus, filium Danum
duodecennem reliquit rebus
gerendis, si annos spectes,
sig.E3v
haud sane parem, caeterum sub illa pubescentis
aetatulae praetexta, quam ob delicias
fere natura deposuit, contrariis stimulis ad ardua
virtutis evectum, ut in lucem et discrimen
qualecunque proditurus, virilem et maturam fortitudinem
adferret, usque adeo nec ab indole experimentum
nec ab hoc ingenii felicitas dissidebat.
Horum ignari Saxones, et in unam aetatem
Regis fixi, Daniam jam adscripserant in
materiem gloriae suae, spe concepta absorbendi
regni, saevaque denunciatione belli, et qualicunque
bello foediore, aut conflictum a Danis, aut tributum
deposcebant, non jam nobiscum de sua
libertate, sed nostra servitute pugnaturi. Et
supra Regis aetatem animos hosti dabat Cimbria,
per digressionem nuper incolarum exinanita, et
exhausta viribus, ut ferocius Saxones imminere
occasioni, carpere et contrectare peninsulae
fines, et belli fragore omnia implere auderent.
Sed illustrabatur virtus Dani per ea ipsa irritamenta,
quibus petebatur: qui in ultionem non
tam regni, quam pudoris insurgens, cogit militem,
erigit classico regnum, omnia in bellum
expromit. Et vero invadere quam excipere
hostem, inferre quam propulsare periculum gloriosius
existimans, in Saxonum agros, in ipsam
officinam belli, bellum transmisit. Ilicet sumpta
arma, constratus Albis classibus, directae acies,
tanta Danorum alacritate, ut spes improbas Saxones
in procaci sangvine demergerent, mutatisque
rebus, et verso in auctores metu, qui victoriam
praeceperant animo, ad ultimum salutem desperarent.
Fructus victori Saxonia fuit, ampla
provincia pristino jugo reddita, praeclaro rerum
sig.E4r
Danicarum in Germania resurgentium incremento.
In quo nil illustrius fuit ipso Rege, qui pupillus
et praetextatus ad tantam bellorum molem
objectus, docuit, nullam aetatem immaturam
esse virtuti, si amor patriae accedit. Vis enim
scire, qvantum Natura poscit? etiam puer vincit.
[BF 22,2] Intra hoc autem bellum stetit fortuna Dani,
non Daniae, quae Regibus suis circa haec tempora
latius aliquanto imperans, cum Ducibus, cum
exercitibus, cum coloniis per orbem peregrinabatur.
Cimbros loquor formidandum orbi nomen,
qvi illustri illa et celebrata antiquis expeditione,
inter prima Regis Dani adhuc pubescentis initia,
non majoribus copiis, qvam animis, digressi e patria,
inundarunt subito turbine Europam, totiusque
terrae, velut matris suae, sibi jus haereditarium
vindicabant. Et hae Danicae gentis, post Gothos
jam ante annos 1306 tempore Judicum nostrorum
egressos e Scania, alterae propagines fuere: de
qvorum disserere fatis, non stili brevioris est, sed
copiosi et multiplicis argumenti negotium suo
nobis loco et tempore commemorandum.
[BF 22,3] Mirum autem est, Gothos longe ante Cimbros
intervallo dilapsos e Dania, post eosdem longiore
propemodum spatio intrasse Italiam: qvi
scilicet in Illyrico, Pannonibus, Rhoetia, occupatis
sedibus, non adiere Romam, nisi corruptam
vitiis, et multum a prisca fortitudine degenerantem:
at Cimbri recta in scopum collineantes,
Albim junxere Pado, et septentrioni Meridiem,
unoque perpetuo itinere, post Germaniam
Galliamque occupatam vel perruptam armis, non
destitere, antequam in vinetis Italia metantes
castra, Capitolinum illud fastigium haud e longinqvo
sig.E4v
armis attonarent, ut si recte calculum
ponas: Gothi instar incendii fuerint, late sed
sensim serpentis: Cimbri instar fulminis, omnia
percellentis, sed subito desinentis, qui Romanorum
artibus magis quam armis oppressi,
ad occupandum orbem terrarum non viribus,
sed consilio egebant, urbem gentium Dominam
detracturi suis collibus, si publica populorum
confessione invicti, non fuissent sua,
id est: si uno agmine pugnare, quam tripartito,
et Romam vincere, quam spernere
maluissent.
[BF 23] FRIDLEVUS I.
CELER DICTUS.
Post Danum Fridlevus regnat,
qui, ut domitos a Patre
Saxones contineret in
officio, habuit sub signis
perpetuis stipendiis emptas
legiones, ut circumdaret
potentiae terrorem, et copiis
majestatem armaret.
Iis ut indigeret, cum cessarent
Saxones, effecit Hnyrvellus, Hallandiae
cum imperio praefectus, qui caesa Rosila fortissima
per haec tempora viragine, et late per
Norvegiam imperitante, ejusdem non manubiis
tantum, sed, quibus usa fuerat, bellorum
sociis auctior primum, mox, qvod fit,
insolentior factus, rupit cum Danis foedus,
sig.E5r
seu clientelae nomine jam pridem depactum,
et quod unum ad pervicaciam restabat,
Sellandiam invasit. Aggressus est audacem
Fridlevus, et fortissime pugnantem, cum
justa acie non posset, duello denique cum
tribus sociis confecit. Sequutus est hanc
victoriam Gotterus Norvagiae Regulus, triplici
primum acie, deinde regno, novissime
vita excussus. Majus negotium Hybernia
fuit, quam pacandam sibi, post superiores
palmas, juvenili quodam aestu ardentissimus
Princeps suscepit. Dufflino primum
principe regni urbe, mox aliis aliisque
prout occurrerant, urbibus, sub jugum et
obsequium redactis. In qvibus bellis ita
se gessit Fridlevus, ut quo perrumpere
exuviis leoninis, et armata vi non posset,
pervaderet ingenio, quali aliqvando in magna
suorum clade cum circumfusus hoste, difficilem
ad tuta receptum videret, cadaveribus
interfectorum erectis, et velut in justam
aciem dispositis non quidem victoriam
hosti, sed hostem victori eripuit, et qvem
vi non poterat, umbra et terrore virium
debellavit. Ob haec et alia clare gesta,
inclytum Celeris nomen, qvod favore famae
adeptus est, implevit meritis; qui intra
quina, et qvod excurrit, lustra (nec
enim ultra hoc spatium praefuit tigno) cum
tantum victoriarum stadium emetiendum sibi
cerneret, celeritate opus esse animadvertit,
ut expeditionem prius, quam vitam,
sig.E5v
[BF 24] FROTHO MAGNUS.
Longius vivendi spatium
Frotho filius, sed et ampliorem
vincendi campum
accepit. Qui natus florente
Roma, et grande exemplum
gloriae nactus, cum
eadem partitus est orbem
terrarum, qvicquid spatii
hinc a ponto Euxino, Sarmatiam
versus, inde Rheni ripis ad Balthicum
usque excurrit, tum nobiles per Oceanum Insulas,
Britanniam Hyberniamque, et qvicqvid
immenso sinu porrigit septentrio, una obseqvii
necessitate complexus. Nec citra laborem tanta
moles imperii parta est Regi, qui, cum diversis
hostibus novies collato pede, de rerum summa
praesens ipse et moderator omnium decertavit.
Tyrocinium militiae posuit in domanda Vandalorum
vaga jam inde et volubili gente, in quo
bello, aliquid bello gloriosius excogitavit castrenses
leges, quibus in rigidissimo disciplinae tenore
devinxit milites, et suorum prius vitia, quam
hostium vires expugnavit: Unum non potuit;
procacis Aeginae pruritum (ne nescias aliqvid esse
supra imperantium vires) quae non ita pridem
in matrimonium ascita Regi, eundemque in
throno quam toro valentiorem experta, assvevit
non licitis amoribus, et regiam domum
probro et infamia attaminavit. Ascita ab Hunnis
ea pestis erat, ut scires barbaram; eoque pronius
sig.E6r
rejecta, patris sui clientelas omnes, et Russiam
universam, totumque illum ferarum, et indomitarum
gentium tractum in arma concivit.
Biennium integrum apparatui armorum impensum,
utraque partium magnis animis acuente
iras, quae non nisi variis praeliis in septimum
usque repetitis diem, internecione tandem Hunnicae
gentis desaevierunt. Res deinde gesta
cum Svecis, nec simplice vice cum Dynastis
illis veteribus, qui, regio assumpto nomine,
sciderunt olim Norvagiam, et nobilissimum
regnum non in pauciores particulas, qvam
animos diviserunt. Eo ipso cladi propiores,
quod labefactaverant potentiam, quam divulserant,
et dum pugnarent singuli, omnes vincerentur.
Supererant in Oceano Insulae, Britannia
et Hybernia, in quibus invictus armis
Frotho, tantum non periit dolo, Britannis
cruentum convivium, Hybernis saeviores convivio
murices in Regis caedem et interitum,
novo tutelae, an saevitiae genere, parantibus.
Exiit laqueos Frotho, et armis ac ferro, quae
virorum tela sunt, improbae gentis perfidiam
ac libertatem mulctavit. Ergo post Saxones
jam pridem a patre domitos, cum nil in circuitu
regni haberet Frotho, quod adire aut prae
spatio viarum posset, aut prae animi aeqvitate
vellet, mutavit chlamydem purpura, excussoque
repente bellorum studio, pacem dedit terris,
quod rarum est magnas potestates cum novo
imperio tenentibus, inconcussam per triginta
annos, imperturbatamque quietem conservavit.
Quod integrum spatium nobilitavit legibus et
disciplina, usque adeo ad mores suos et indolem
sig.E6v
virtutis attemperatis civium animis, ut aurum
obvium, et si quae pretiosiora sunt, spargeret
in triviis, etiam amoto custode, non repertura
raptorem. Fures nulla claustra excludebant,
et quod felicius nulla horrebant, cum triobolaria
etiam furta inter infamia gentis vitia censerentur.
Adeo consvetudine firmata erat justitiae
religio, et superfluas propemodum leges
morum sanctitas efficiebat. Et haec robusta
illa aetas, hoc seculum aureum, si ullum
unqvam in illa antiquitate, Daniae fuit, quod
felix insuper et salutare toti generi humano
fecit Deus, qui hoc auspicato tempore, in
stipula et culmo vagiens puer, supereminuit
omne fastigium, et e rurali tugurio coelum
accivit in terras. Infelicem in tot regnis Frothonem,
qui has ignoravit cunas, et omnium
compos, ac unius qui, omnia continet, egenus
in tanto splendore, quo propemodum deaurabat
terras, seculi sui nescivit felicitatem. Novit
tamen Caesarem Augustum, Romani per
haec tempora imperii Dominum, et transmisso
lebete, propitiavit sibi, levi dono, si pretium
spectes, nondum comperto aut Romanis, aut
nostris historiis, quorsum insolens pertinuerit
legatio, aut munus ipsum insolentius legatione:
nisi quod Dis initiatum vas, religione
magis quam pretio fuerit nobilitatum. Post
tantum splendorem vitae, quis in Frothone timeret
ferale fatum? quod tamen ut ignominiosissimum
acciperet, illatum est a vacca, in cujus
formam sese magicis carminibus, nescio quae
procax muliercula, commutarat. Haec sub
dio deprehensum Regem cornuum ramis raptavit
sig.F1r
in aera, et, repetitis ictibus, ad ultimum
exanimem humo illisit. Funesta foemina,
et formam perpetuo merita, quam asciverat,
quae belluae induta speciem, saeviit supra belluae
mores, et innoxium hactenus mortali generi
armentum in caedem humanam efferavit. Habuit
scilicet Frotho, quod post Reginam timeret
in foeminis, ne post ruptam tori fidem,
ullam ab hoc sexu speraret. Caeterum dedecus
fati eluerunt amore cives, qui mortuum
Regem, quem immortalem omnes voluerant,
quam proxime (quantum in iis fuit) admoverunt
immortalitati. Conditum enim feretro,
sed sepulchri legibus exemptum, certatim subcollantes,
per triennium integrum circumgestarunt
humeris, et ad ultimum prope Veriae
pontem abdiderunt, humilem qvidem illam,
sed miram fabricam, quae citra beneficium calcis
et caementi solis silicibus fornicata, velut
depositi sui conscia, tot jam annos et secula,
citra cladem et ruinam, edurat. Post repertam
sepulturam, deerat dignum Sepulchro Epitaphium
carmen, quod, ne tritum et obvium
poneret Regi, publico decreto imperium addixere
Vati, qui, quisquis is esset, nobilissimum
concinnaret, Coronae integrae spe provocantes
ad defuncti Regis laudes clarorum ingeniorum
felicitatem. Ita mortuus est, ita
sepultus Frotho, qui solus Regum omnium
per orbem regnavit e capulo, et in Sandapila
propemodum quam throno eminentior, quod
rarum est, etiam post mortem retinuit
Majestatem.
sig.F1v
[BF 25,1] HIARNUS.
Coeterum circumgestatus per
triennium Frotho adeo non
excivit hostes, ut ne filium
quidem exciret successorem.;
Is Fridlevus erat, qvi pubes
admodum militatum egressus
e patria, maluerat
foris stipendia, quam domi
paternae spem victoriae opperiri,
magno aut contemptu regni, aut gloriae
amore. Nescierant diu Cives, quae errantem
haberent littora, quae terrae, donec mortuum
denique et fato suo, functum vulgaret fama:
quae licet falso rumore, nec certis indiciis.
sparsa, apud credulos tamen, et omnia in tam
contumace tam longinqui exsilii ambitione suspicantes,
ad ultimum invenit fidem. Ita dum dispare
fato, et vivus eodem tempore pater, et filius
mortuus fingeretur, ad tiaram Proceres rapuere
Poesin, et regnum a sceptro ad plectrum,
prodigioso liberalitatis munere transtulerunt, uni
imperium in omnes publici consilii auctoritate
deferentes, qui cum regali magnitudine aeqvaret
carminum gloriam, et Poetae prius nomen, quam
Regis mereretur: id est: prius suo furore ad carmen,
quam civium ad purpuram uteretur. Erant
hac tempestate in magno per Daniam universam
honore primae apud nos eruditjonis Principes
Scialdri, qui Bardis Gallorum non absimiles,
sig.F2r
astrorum errores, et redeuntes in circulum anni
vices, imprimis autem fortium virorum laudes
vernacula Musa complexi privatim, aderant
etiam publice Regum conviviis, et ex temporalitate
carminum suum pariter et aliorum
otium oblectabant. Nec enim admittebantur
ad hoc gloriosum nomen, nisi quos animi sublimitas
in Poeseos impulisset studia, quae ab
hoc inde tempore credita est delicatissimum
esse humani ingenii opus, et omnium habere
complexionem et penum disciplinarum. Et
ab horum ludo Magister egressus Hiarnus, cum
sepulchrale Frothoni condidisset carmen, populi
unus tulit suffragia, et magno fortunae lusu,
de vate Princeps, et potentissimi imperii
repente Dominus, primus mortalium Rhetorica
peperit regnum, et Poetarum gloriam,
quantacunque ea est per orbem, nova luce obscuravit.
Usque adeo Dani amabant literas, etiam
cum in illa scabritie seculorum nullas scirent,
ne barbaram voces gentem, quae prima per orbem
doctrinam. collocavit in throno, et ignara
Graeciae, Platonis Rempublicam absolvit. Cujus
ne puderet facti, Hiarni effecere mores, qui
Helicone suo in aulam verso, id est: exemptus
populo, et reliquorum cervicibus supervectus
in throno, velut sapientiae augustali frugalitatem
prioris fortunae servavit, et voluptatum
abdicationem etiam in voluptatum sede
veluti veram Philosophiam professus, illicitum
novitiae felicitatis usum, et magnae Fortunae
potentes illos scopulos evitavit.
[BF 25,2] Coeterum his fundamentis effultam extructamque
domum erigere Poesis, sed non sustinere
sig.F2v
potuit. Redibat enim ab exteris Fridlevus,
et Russorum commilitio, qui eo terribilior
hostis, quo supra fortunam domesticam bellandi
solertiam afferens, nullam Hiarno pacem pollicebatur,
nisi quae morte alterutrius constaret. Ergo
cum pro altero Natura et jus regni, pro altero
ingenium et beneficia civium certarent, utroque
suum affirmante, quod jure alter, alter re teneret,
etiam vulgus conflictatione opinionum, non
minus qvam Duces animis, discessere in partes:
alii enim adhaerebant Poesi, et fovebant munus
suum. Qui virtutem nollent, in Fridlevo amabant
Naturam, et qui nil horum amabant, miserabantur,
plerisque tamen Procerum Hiarni novitatem
et suam felicitatem damnantibus. Qvid
hic faceret Hiarnus? cui nullum jam in carmine
praesidium? ignavia erat deserere fortunam, et
eandem conservare periculosum: sedit tamen
animo sententia, non discedere partis, et si regnum
non posset, saltim tueri existimationem:
Qvo solicitius cogit copias, armat militem, et
aciem, si non regiis viribus, certe animo adornat.
Caeterum reperit caesuram tam Princeps in regno,
quam vates olim in versu, et ab hoste potentiore
semel iterumque vulneribus opertus, et
novissime exutus castris, uti coactus est pedibus,
non jam carminis sed corporis, debuitque apertae
fuge, ne periret. Ergo versus ad artes, ut
aditum aperiret, quam destinarat caedi Fridlevianae,
sub plebejo aliqvandiu schemate ignotus
inobservatusque in aemuli aula inter promiscuam
plebem delituit, ut Dominus aliquando fieret,
etiam servus esse non recusans. Cum deprehensus
denique in hoc conatu, et nescio quo
sig.F3r
casu proditus Fridlevo, frustra jam videret esse
infame consilium, ad duelli denique leges et ultimum
fati praesidium provocavit. Quo abis
Poetice? tua laurus est, quae citra sangvinem
floreat, toga aliquanto, quam chlamyde gloriosior.
Da ferrum fortibus viris, et Heroum
munificentiam malis cum securitate, quam fortitudinem
cum clade experiri. Et vero cum
Fridlevo nullam recusante conditionem descendens
in arenam Hiarnus, et in fortissimum
hostem neqvicqvam pugnans, eundem regni
et duelli finem invenit, novusque non jam in
theatro sed solio Poeta, incredibilem posteris
tragoediae fabulam absolvit. Superest post ejusdem
occasum brevis in mari nostro insula, quam
sepultura et nomine complexus, uno post fatum
exemplo docet vates, ne sperent in posterum
regnare extra Heliconem, aut ullum per
orbem fastigium altius suo Parnasso
conscendant.
[BF 26] FRIDLEVUS III.
Hiarnum satis alte ipsa etiam
extulit ruina, ut publicis
insertus annalibus, Regum
titulis misceat hodieque suos,
quos fortuna eripere non
potest etiam occiso. Nec
mirum, si Poesin debellavit
Fridlevus, qui Poetarum
omnium delicias debellavit,
amorem. Unus nempe mortalium abhorrens
sig.F3v
nuptias, communem illum societatis humanae
nexum, post violatum a matre Patris torum, in
omni virgine formidabat exemplum, et solitudini
ac coelibatui non imponebat finem. Cum
persvasissent Proceres, ne vellet foecunditatem
invidere regno, aut spem posteris difficilius
cum fortuna Regis, quam pridem cum animo
habuere negotium, Asmundo Rege Norvagiae,
cujus filiam Frogertham destinabant huic, ita novum
ob memoriam Patris aversante generum,
ut aversionem animi auspicaretur a caedibus, et
raptis ad necem Legatis, quos conciliando amori
Fridlevus emiserat, foedum odium saeviore flagitio
cumularet. Juvit Fridlevum primum ambita
virgo, quam rebus per orbem praeclare gestis in
sui erexerat amorem: sed supra virginem audacia
et virtus, altera virginis patrem adortus est, altera
interemit, nequicquam mari et terra hinc
legionibus, inde classibus propugnante pervicaciam.
Ita re amoris armis confecta, Frogertham
nil reluctantem, velut pignus et auctoramentum
laborum detulit in Daniam, et in toro
primum mox solio collocavit. Haec omnia
laetiora ut essent, regii effecere mores, qui gulae
abstinens et libidinum, per quas plerique
Principum praecipitant vitam, eadem fortitudine
Regem gessit, qua militem, quamque inter
arma juvenis pepererat laudem, in purpura
nunqvam amisit. Illustrarunt has virtutes victoriae
a Tellemarkis reportate, ad extremum Boream
projecto populo, et habitatoribus ipsis
haud mitiore monte hydrae stabulantis domicilio
infami, in quo Rex, caeso incubatore, eruit immensam
praedam, et aurum non saltim in patriam,
sig.F4r
sed aureum seculum reportavit. Caeterum
supra merita omnia Fridlevi beneficium fuit in
Regem Sveciae Haldanum, novo sed illustri
exemplo collocatum. Ejus nempe indicio jam
olim juvenis, cum sequeretur apud exteros bella,
didicerat obitum Patris; reddideratque tum
praeclaram huic merito vicem, et circumventum
eundem a duodenis praedonibus regno asseruerat
et libertati. Senex denique factus Fridlevus,
adjecit cumulum beneficiis, et cui pridem
dederat: afflicto: vitam, caelibi dedit uxorem
magna fortitudine liberatam a monstro, et majore
verecundia indelibatam pudore. Defuit
haec una virtus Alcidi, quae minima fuit in
Fridlevo, ut exsertis in: hostem viribus, in
amicos pietate aliquid in virgine vinceret,
quam pro virgine prodigiosius: id est: post reliqua
omnia superata superare sese, et non tam
monstra domaret, quam amorem.
[BF 27] FROTHO.
LIBERALIS.
Benefaciendo pariter et praeliando
innotuit orbi, et contraria
duo junxit, arma et
amorem: altero ferox in
hostes, altero benignus in
suos, ea parte ostendit purpurae
potentiam, qua proxime
ad Deum accedit. Promicuerant
in puero jam statim
a cunis benignae indolis indicia: quo tenerius
sig.F4v
amatus a civibus, et velut gestatus manibus,
duodecimo mox anno conscendit summum fastigium,
in quo adeo illustravit benignitatis, de se
conceptae opinionem, ut non tantum non eluderet
spem, sed etiam superaret. Nutritius enim
et velut parens alter Naturae, sospitatorque generis
humani, neminem passus est jacere infra fortunam
suam, ita subductis rationibus, ut redituum
Regiorum minima parte in aerarium illata,
reliquum omne, velut regni gazam, et publicum
copiae cornu, illustri largitione erogaret in cives,
in illos praecipue munificus, qui non nisi
aliorum misericordia tueri possent mediocritatem.
Et fuere, proh pudor qui sub tali
Principe propriam nescirent felicitatem, et
non tam regi, quam beari. locupletarique fastidientes,
excuterent obsequium: ut indolem
noscas seditionis, citra causam fere, et
sua rabie ferocientis. Primi rebellantium
Russi fuere, et horum mox exempla sequuti
Saxones, Hybernique, cum aliis nonnullis provinciis,
quas jam inde a Frothone Magno Dani
nominis reverentia in officio continuerat. Et
hos quidem Frotho non facili bello reduxit ad
obseqvium, Stercoteri imprimis usus opera, qui
ingens nomen meritus in majorum historiis
supra Rolandos omnes, et qvicqvid gloriosum
est in fabulis, per universa septentrionis
regna diffudit famam, et acta in militia,
acta in triumfis omni aetate, patriis
carminibus, non magis quam suis, celebris,
uno illo nomine fastos omnes occupavit.
Caeterum hujus opera Frotho represserat. Saxones,
non pacaverat, quos denuo rebelles
sig.F5r
ipse coram aggressus, cum incidisset in geminos
ejusdem gentis, sed diversissimi ingenii Regulos,
alterum Hanovum, parantem palam arma,
oppressit armis, et redegit sub jugum: alterum
Swertingum (id nomen proditori) parantem convivia,
et in his dolos, non eadem prudentia
evitavit, qua armatos dejecerat. Quem specie
amicitiae acerbissimum facinus velantem seqvutus
est in regiam, ubi, cum patefacta jam scena,
intentos videret pectori enses, lateri hastas,
jugulo mucrones, nec effugium esse virtuti
nisi per mortem, perrupto cuneo, qvo hostis
erat septus, occisisque armigeris, vi se ruenti
objecerant, parricidae latus hausit ferro, suumque
hostili immiscuit cruorem. Ita periit, sed cum
elidentis clade, et non tam victus, quam occisus
trucidatusque, praeoccupavit ante fata vindictae
gaudium, et Manibus suis etiamdum vivus
parentavit.
[BF 28] INGELLUS.
Decesserat felix Frotho, ni
genuisset. Jacturam ejus
acerbiorem fecit filius Ingellus,
ideo visus accepisse
regnum, ut esset, quod sua
stultitia laceraret. Is Svertingum
interfectorem Patris,
quem odisse per Naturae
debebat, per gentium
omnium leges, solum e Principibus Europa
sig.F5v
adlegit socerum, id est: si rem excutias, post
fata denuo parentem occidit. In tori enim
sociam ducta parricidae filia, sed ut rectius loquar,
ab ea ductus, velut novus Alcides stolam
indutus, omnia gubernationis momenta ad foeminae
mores inflectebat, quae pro innata animi
impotentia clavum regni nacta, quod nulli
licere debebat, permisit pluribus, fratresque septenos
(nec enim pauciores habuit) in aulam
accitos, temperando regno socios et collegas
ascivit. Hi consilii regii cardines verticesque,
hi arcanarum libidinum architecti et magistri,
impurissimum quemque et sui simillimum attrahebant
in aulam, inque publicis dignitatibus privatum
fastigium usurpantes, civium fortunas
hastae, vitam gladio subjiciebant. Horum ingenio
corruptus Ingellus, quicquid erat indolis
vive somno demergebat et voluptatibus,
inque popinam et ventrem prolapsus, vectigalia
provinciarum magnis comissationibus exsorbebat.
Vitia tanto in Rege conspectiora, quo
ab aula dimanabant in plebem, et in plures
vulgata pestis totum regnum vitiorum
contactu affligebat. Ilicet Tribuni et legionum
Duces desveti vero pulvere exerceri,
disciplinam a priscis Regibus salubriter temperatam
deseruere, perque flagitiorum sensim gradus
assvefacti, Regis exemplo ad saginam utebantur,
cum in ea temporum iniqvitate nil
periculosius esset, quam bonis artibus eminere.
Haec facies aulae, qva nulla unquam
foedior fuit in Dania, docuit posteros, quanta
Reipublicae clades, quanta calamitas sit,
malus Princeps, cujus, quod necesse fuit,
sig.F6r
effectum est ignavia, ut ingens ille imperii Danici
contextus, qui jam inde a Frothone Magno,
per tot terrarum tractus, diffuderat magnitudinem,
dissiliret denique in partes, deque
vasto corpore excisae finitimae provinciae, occupatam
domi libertatem in capitis sui injurias
exercerent: nullo ad haec probra in affinibus
regiis praesidio, qui deliciis suis pasti farctique,
ruentis Reipublice spectaculo pascebantur.
Caeterum, cum finem nec hi facerent superbiae,
nec Ingellus vecordiae, et regnum qvotidie,
quasi detracto fulcro, abiret in praeceps, coepit
paulatim inauspicatum imperium taedio esse civibus,
et martio populo suam turpitudinem
exprobrare. Quibus tamen proclive non erat
deturbare possessione incubatores, qui splendore
asseclarum et clientum cum Rege certantes,
non cum infamia jam tantum, sed etiam potentia
regnabant. Caeteris mussantibus, et,
quod miserrimum est, in servitute adorantibus
fortunam, quam palam indignabantur, unus
repertus est Stercoterus, qui e longinqua peregrinatione
regressus in Daniam, cladem regni
pessum sua mole sidentis primus erigere aggressus
est, et Regem solum nactus (tanta erat
vel libertas vel auctoritas) omnibus probris lacerare:
Quae proh pudor insania foret Principis,
promotos a majoribus regni fines in pares animo
suo angustias contrahere, ut monstraret nimirum
degener, minoribus se posse spatiis contineri: at
parum esse, validissimas provincias principatui Daniae
decessisse, ni illae avulsione diminutum regnum,
et domi aegrum etiam bello et irruptionibus
attrectarent. Inter haec quid putidius Principe,
sig.F6v
qui in regni positus vertice, et inter probra consenescens,
pudorem fido matrimonio, erarium insanis
sumptibus prodigeret, velut certamen instituisset,
famam prius, an opes proculcaret. At volitare
per regnum foedos regiae intemperantiae greges, et
aulae prostibula, qui velut accepta scelerum licentia
et approbatione, datam sibi in res publicas potestatem
magna cum atrocitate exercerent. Inter haec, post
curiam et forum velut exercendis in publico vitiis
destinata, oppressam libertatem, extinctam vim legum,
civium quiritatus et clamores exaudiri, et
cadentem propemodum patriam Regis oculis admoveri.
Qvin frangere properaret has compedes, et
nefandos incubatores amoliretur regno, ultimumque a
patria excidium arceret. Denique si damno nollet,
dedecore stimulatus, non pro regno, sed salute consurgeret,
et, si civium nollet sui misereretur, demotoque
a cervicibus publicis jugo, se probro, purpuram
infamia, regnum servitute liberaret. Erat
Ingellus licentia magis temporum, quam naturae
in prava abductus: quo minus novi poedagogi
censoria libertate offensus, et virtuti demum
qvam uxori obsequentior, odisse paulatim
dona sua coepit, et inconsultis favoribus
irasci, mox occupatis compendiis, quibus in
aulam itur, et raptis undeqvaque armis, in Svertingos
fratres impetum facere, et foedum agmen
ire et vindictae immolare. Ilicet, ejectis voluptatibus,
et si quae alia infamia in aulam irrepserat,
post debellatos hostes. pugnavit in vitia,
flexisque repente ad frugalitatem moribus,
qvicqvid superfuit vitae, segregavit a turpitudine,
et prioris vitae flagitia magna virtute obliteravit.
In Stercotero autem patuit vis facundiae,
sig.G1r
qui, quod pudor non potuerat, non spatia
temporum, non integri regni aut exercituum
vires, ad sanam mentem inermi oratione revocavit
Regem, et unius sermonis fulmine docuit,
qvantum Togae gloriae, belli omnis et armorum
fulgur concedat.
[BF 29] OLAUS I.
Coeterum Ingellus tum demum
vivere inceperat, cum
desinendum. Rediit enim
ad frugalitatem grandis jam
natu, cum diu provivere
post correctos mores non
posset, et a vitiorum caligine
in alteram illam mortis
emissus, eundem propemodum
luxuriae finem, quem Natura fecit.
Hunc sequutus est in imperio Olaus, patrem
an patruum, non facile dixeris, tam altis tenebris
abdita familiae Ingellianae propagine, ut
neutrum temere ex monumentis antiquorum
evincatur. Nec de moribus Regis plura constant,
nisi qui proxime fatum praecessere. Defecta
enim aetate, cum in limine jam mortis
urgentis lethi premeretur necessitate, ordinare
coepit regni sui post se futura fata, et liberorum
prospicere securitati. Et vero pro numero
geminorum (nec enim plures genuerat) divisit
Elementa, ut alternis vicibus annisque alter
fratrum terrae, alter undis praesideret: id est:
novum amphibiorum genus commentus est,
sig.G1v
quod per vices, pari jure et gradu; tam in
sicco quam humido vagum, eundi natandique
stationibus mutatis, partiretur fortunam. Ad
firmamentum autem potentiae valiturum credidit
bonus senex, in idem fastigium evehi geminos,
ne jus, quod partitione acquisiverant
gemini filii, ambirent quondam armis, et
utrisque vera potestate utentibus, neuter cruentam
affectaret. Adjecit regni intervalla et annuas
vices, ut in commune fortius consulerent
utrique, velut recepto post moram impetu, et
dum gemini tueri niterentur regnum, gemini
conservarent. Ita intra fixos limites cupiditatem
circumscriptam ratus, reperisse se credidit
novum consortium potestatis et concordiae, quo
regnum indivulsum separatumque sufficeret unum
geminis, etsi uni tantum pareret. Haud absurdo
consilio; si Reges regnarent etiam post
fata, et quam vivi sua, tam mortui posterorum
consilia, temperarent.
[BF 30] HARALDUS I.
Sed o pietas! dum concordiam
Pater stabilire connisus
est, potentiam collisit,
vi aequans geminos, perdidit
geminos, et alteri fratrum
injuriam, alteri invidiam
faciebat malus Rex,
bonus Pater. Effecit enim,
ut, duobus electis, neuter
sine periculo regnaret, et in plura capita divisum
sig.G2r
imperium, nullo niteretur. Ex suo nempe
orbe excussa Respublica, quotidianarum facta
est litium seminarium, altero fratrum per annum
sperante, quod alter per annum possideret:
apto spatio acuendae invidiae, et quae hanc
fere comitantur artes, in regnorum exitium
abiturae: usque adeo nullum limitem ambitioni
ne ille quidem reperit terminus, quem inter
undas et terras orbi universo posuit Natura.
Initia tamen egregie se dabant: altero fratrum
Haraldo, cui maria cesserant et navigatio, procuratione
provinciae magna cum laude defuncto.
Qui statarios milites commisit classi, et pro
numero militum robur, pervagatusque oceanum,
omnes littorum tractus, aliorum hostis, aliorum
vindex, omnium terror, obibat. Rebus tam praeclare
gestis, plausum domi meruit, et voluntates
civium, novam prorsus laurum, cum non minus
gloriosum sit in animos hominum, quam
maria et fluctus dominari. Urebant haec Frothonem
(id fratri nomen) jam dudum haud aequis
oculis Haraldi incrementa aspectantem, et
ad cumulum malorum, infelicem. Seu enim
domi rem gereret, adversos habebat civium animos,
seu cum imperio percursaret maria, non
mitiorem fortunae, quam hominum favorem
experiebatur. Hinc indignatio sequuta est in patris
supremas tabulas, velut Naturae violatrices,
ira in fortunam, rabies in fratrem odio accumulata
et furore, omnibusque procellis, quae in illo
fere ambitionis aestu animos mortalium collidunt.
Illum impetum, ut magis indignere,
juvabant Reginae, altera Gothici Regis, altera
Svecici proles, quae geminis fratribus ductae in
sig.G2v
matrimonium et, quod cladem Daniae maturavit,
utraque scelerata, extra patriam suam servabant
patrii regni simultates, fastusque et luxus, et
reliquae muliebris pompae certamine, non pro
gynaeceo segnius, quam viri pro regno laborabant.
Accessere procaces lingvae, mulierum
arma, quales fere dividunt inter populos discordiam,
et pacem mortalium per orbem elidunt.
His usae rabidissimae foeminarum, et in malum
suum validae, domum augustam miscuerunt
odiis, et in toris nactae maritos quo fere loco
exserunt imperium) arcano furori faces et stimulos
subjiciebant. Efficacius tamen Sveca, quae
virum nacta suis moribus similem Frothonem,
perpulit paulatim persvasionibus, ut sese ab invisa
partitione divelleret, relictoque mari, perpetuam
in continenti stationem continuaret.
Per quam scilicet data occasione immineret fratri,
et potentiae socium, si armis non posset,
saltim parricidio amoveret. Paruit infelix, et
qvid plura? immisso sicario occidit fratrem,
unoque ictu et societatem fraternam, et decretum
parentis, et jura ac vincula Naturae dissolvit.
[BF 31] FROTHO V.
Caeso Haraldo, ingenti per
regnum consternatione accurritur
ad funestas aedes,
nunciatur, fit comploratio,
auctorque sceleris omnibus est
exemplum doloris Usque
adeo facti dissimulatione,
quam facto ipso sceleratior
sig.G3r
Frotho, plus falsa pietate, quam vera nequitia
peccabat. Et potuit post tam ferale facinus securitatem
sperare sibi, imprimis postquam caeso
fratri adjecisset percussorem, cujus manu et opera
patrarat immane parricidium, ne per eum aliquando
res dimanaret in vulgum, qvaesitosque ad
necem fratris filios nusquam reperiret. Quos
in procera quercu delitescentes, et apud feras,
quam patruum tutiores futuros, abstulerant
amici moderandae juventuti dati jam pridem a
patre rectores, sparsa temere in vulgus fama,
Luporum esse rictu laniatos. Et id credidit
Frotho, gratulabaturque Fortunae, quae paria cum
furore suo faciebat. At educabantur in cava ilice
Ephebi, et pro duritia et firmitate habitaculi induebant
robur, et mox ultionem. Cujus occasionem
alienis magis periculis intenti, quam suis
anxii, postquam diu rimati, et ad ultimum nacti
essent, occuparunt magna celeritate Regiam, et
Frothonem cum familia omni, indagine primum,
mox igne et fumo involverunt. Quicquid
corripuerat flamma, resedit in cineres, praeter
unam omnium nocentissimam Reginam, quae
nova Daniae Hecuba, evasit quidem, sed in majus
ludibrium corporis, ut semicocta ustulataque,
ingestu insuper saxorum et silicum, id est: canum
ritu moreretur. Haec tua scena est, ambitio, hic
furoris exitus, ut post collisos fratres, ruptasque
Naturae leges, non nisi regnorum stragibus et
aularum incendiis extingvaris. At crimen
Frothonis et exitium confer: eundemque patrantem
et celantem scelus, qui exscindere potuit
Fratrem, non potuit fraternae vindictae
vindices, quamvis omnes neqvicquam cunas
sig.G3v
ferro scrutaretur. Usque adeo Tyrannis omnia
metuentibus jam olim haud inaniter dictum
est: a nemine unqvam posse suum in regno Successorem
occidi.
[BF 32,1] HARALDUS II.
At in conflagratione Regiae
non, tota cum stirpe periit
Frotho. Reliqvit enim filium
Ericum, quam miserum
paterna sorte, tam felicem
sua, qui tener ad avum
maternum traductus
in Sveciam, post ejusdem
obitum (tanta fuit indoles)
provectus est ad clavum regni, quodque in patrio
solo amiserat sceptrum, in peregrino recepit.
In eo positus culmine, qvamvis et Regem
esse se, et patrem fuisse Regem non nesciret,
magno tamen consilio Daniam aspiciebat
e longinqvo, non adibat, ita paternam fortunam
vindicare certus, ut tueri vellet suam
Et videbat in geminis patruelibus, qui post parentis
necem occupaverant in Dania imperium,
quod non immerito reformidaret, concordiam:
qvi ne consciscerent. crimen, quod in patruo
puniverant, sublata aemulatione dignitatis, ad
vincula Naturae alterum illum nexum adjecere
amoris. Quo effectum, ut superiorum dissensione
Principum labefactatum nuper regnum rediret
quasi in orbem suum, et magnis sese
auctibus promoveret. Causam novo incremento
sig.G4r
dabat geminorum fratrum major natu Haldanus,
qui in hujus seculi scena ingens actor,
felicitatem hominis fortitudine, et hanc rerum
gestarum gloria definiens, unius regni procurationem
(tantus erat militaris nominis ambitus)
inertiam et socordiam interpretabatur. Qvo
ocyus in fratrem Haraldum rejecto domestico
regimine, velut rupturus se, nisi erupisset,
perpetuo itinere circuire septentrionem coepit,
et quicquid vitae foret, armorum tractationi et
victoriis consignare. Eo impetu incubuit in
Svecos, sed ut post clara primordia, quae fere
sors bellorum est, victus ab Erico, fugatusque, et
ad cumulum infortunii vulneribus coopertus,
pedem pariter et cladem ab infelice praelii area
referret. Ita tantus Dux futurus, impegit in
ipso limine, et tot triumforum prima auspicia,
ne quis rerum magnitudinem ab initiis metiatur,
luculenta clade funestavit. Et vero quantillum
abfuit a secunda calamitate, quum recuso
utcunque cicatricoso corpore, reparatisque viribus,
inter profundas convalles et radices montium
deprehensus ab hoste, velut conjuratis in
novam perniciem fatis, laxari ordines suos,
diffluere cornua; exercitum concidi videret.
Quo primum loco, consilio velut a necessitate
petito aperuit suae fortunae aditum, ignotisque
callibus, et uni tantum solertiae obviis, in summa
rupium fastigia enisus, immensae molis silices,
et montes tantum non ipsos, sane autem,
quod eredidit antiqvitas, montium latera deturbavit
in subjectam planitiem, et qualiter olim
Juppiter Encelados, non tam cecidit hostem,
quam obtrivit. Eo facto, Bieregramii meritus
sig.G4v
nomen, terrori esse hostibus, et ipsi demum Erico
Regi coepit, quem attritum saepius armis,
tota denique ditione et limitibus Svecorum ejecit.
[BF 32,2] Interea rerum in Dania summa cum pace fruebatur
Rex Haraldus, exsors periculorum, quae inter
belli et armorum ancipitia fratrem Haldanum
versabant, et nemini facere injuriam, a nemine
pati certus, quam vitam placidam sibi, tam aliis securam
praestabat. Hujus exemplo discincti milites,
et soluto sacramento, a signis discedere jussi, occupabant
semente glebas, quae pridem inter arma
torpuerant, inque terram converso ab hoste ferro,
praesidia vitae non sangvine jam, sed sudore comparabant.
Horum omnium gnarus Ericus, cum
aliter exire potentiam Haldani non posset, convertit
in consilia necessitatem, et Scipionem exhibuit
in septentrione: id est: transtulit in Daniam bellum,
et alterum fratrem fugiens in Svecia, alterum
in Dania nil cogitantem invasit. Praevidere
non poterat hunc ictum Haraldus, aut inde extiturum
bellum timere, ubi per plana, per rupes,
victricibus omnia armis Frater Haldanus proculcabat.
Quod unum potuit, rapit undecunque sub
signa militem, cogit magnam festinatione veteranos,
armat, educit, pugnat. Sed qvalis apparatus belli,
talis pugna fuit, diris cladibus decusso militiae Danicae
flore, et fortissimis legionum ad satietatem
hostilem concisis. Post tertiam stragem (hinc ardorem
aestimes) nondum est debellatum, Trebiam
jam et Thrasymenum, et Cannas repraesentante
Dania, in quibus nulla sibi virtute conciliare fortunam
potuit, saepius instauratis viribus, ut saepius
periret. Quarta pugna non conflictus fuit, sed similis
ruinae strages, in qua, rapiente fato, Haraldus
sig.G5r
in hostem pariter et telum irruens; velut devoto
pro Republica capite, cum vivere feliciter non
posset, gloriose defecit, et honestae mortis decus,
quod victoriae. proximum est, adeptus, in
liberum aera, cum caetera teneret hostis, invictum
animum emisit. Caeterum Erico parta
armis victoria, minima pars victori fuit, qvi,
caeso emulo; nil impenetrabile videns sibi, fecit;
quod in victoria solent hostes, coronam detractam
Haraldino capiti injecit sibi, inque familiam
suam jus regni; velut jacentem haereditatem,
devolvit. Qui laudabilius in Dania initium
nactus, quam Pater habuerat finem, fata
ad arbitrium suum compulit armis et ferro,
postque summum infortunium Sveciae suae, postque
cladem victor, inter formidanda illa praecipitia
bellorum etiam cadendo, qvod rarum est ad
regnum profecit.
[BF 33,1] HALDANUS II.
BIEREGRAMIUS DICTUS.
Qvis hic rerum lusus? Rex
Svecus in Dania, Danus in
Svecia regnat, uterque in
peregrino regno victi pariter
et victores, alteri magnis cladibus
rependente fortuna,
qvod alteri auferebat. Conspectior
tamen sors Erici,
qui ex profugo Dominus,
et meliore potitus regno quam exciderat, suas
Haldano victorias non poterat invidere: Cui interea
sig.G5v
inter profundissima rupium Svecicarum circumferenti
arma, postquam periculum patriae everberasset
aures, cordis instar in subito discrimine cientis
ad vitalia sangvinem, caeteris in praesentia
omissis, et cunctatione abrupta, non minacior,
quam ferocior ultor, qua proxima in Daniam via
ferebat, ad occupandum hostem accurrit. At cave,
Ericum inter haec desidem credas, qui potentiam
bello quaesitam defendere certus bello, velox
ubique et accinctus, sicubi increparet fama, nil eorum,
quae praevideri humanis consiliis poterant,
omittebat. Non fidens tamen Danis, et plerisque
invisus, non quia ipse mereretur, sed: quia Pater
meruerat, ad famam adventantis aemuli per avia
itinerum relapsus est in Sveciam, et campo deinceps
abstinere certus, muris ligneis fortunam
commisit. Sed neque hanc aream detrectans Haldanus,
cogit maritimum robur, et omnia molientem
hostem per omnia littora vestigat. Et vero
vincebat solertia Erici, tanta vi classium constraverat
maria, ni Leoninis pellibus vulpinam caudam
junxisset Haldanus, et ingenio potius, quam
armis spem victoriae corrupisset hosti, qvem captum
denique indagine navium, et, quod fortibus
viris ipsa morte aerumnosius est, vinctum catenis
ligatumque in navi praetoria discinxit. Dedit tamen
captivo potestatem redimendi vitam, si victurum
se in fide et clientela victoris profiteretur; qua
rejecta venia Ericus, et nil oratione mitior quam
armis fuerat: Ignavorum esse, respondit, nundinari
animam, et unam cum corpore in alienam potestatem devolvi:
indocilem se et inassvetum, cujusqvam prensare
genua, perdere spiritum malle, quam cuiqvam mortalium
sig.G6r
debere, ut nullius in verba addictus, mortuus
potius a suis, qvam vivus et infamis, desideraretur.
Coegit ea ferocia Regem praeter ingenium
saevire in captivos, ut fortissimum principem,
et qvod supra fortitudinem erat, proxima
sangvinis necessitudine devinctum sibi, foedae
neci inter laniatus ferarum admoveret. Qva
atrocitate supplicii, quod factum nolles, ultra
armorum jura protulit victoriam, et aliqvid in
bello comminiscens crudelius bello, non tam
in hominem peccavit, quam humanitatem.
Et Ericus etiam cum discerperetur in partes,
supra poenam suam constitit, et contumaci
vultu, qualis et animo, inter horrendos cruciatus,
invictum se cum fortuna non posset,
virtute esse ostendebat. Qvis hunc crederet
Frothonis filium? Pater alienam expulit vitam,
ut raperet regnum, ille, ut acciperet regnum,
ne tueri quidem voluit suam, qui, quam Pater
per vitia omnia dissiparat, industriae et fortitudinis
collegit famam, et ab corruptissimo
trunco illustris progrediens ramus, difficillimam
gloriae partem, quam alienis. vitiis, tam suis
virtutibus implevit.
[BF 33,2] Inter has adoreas, et districtam perpetuis bellis
vitam, qvis in Haldano Rege expectasset Poesin?
qua tamen clarus ille, dubites fortius pugnarit,
an ingeniosius cecinerit, qui utramque lauream
decerpens, tam sui seculi implevit vota, quam
post se futuri industriam provocavit. Ut eo
promptius dare veniam rudi antiquitati possis,
Poetam sui seculi clarissimum, poeticis describenti
narrationibus, quem, dum nisu lacertorum
sig.G6v
scidisse montes, ab imma radice deturbasse
arbores commemorat, nil docuisse aliud constat,
quam in proceri corporis spatio par Principis
extitisse robur, quo illo quoque pugnacissimo seculo
objecit stupori mortalium materiam, inque
pugilatu et cataphractorum commissionibus, in
duellorum alea, et toto illo ferali negotio,
ambitione perpetua ferocis gloriae, ad ultima
discrimina toties repetito campo, concurrebat.
Digrediebatur enim in omnes provincias, et in
orbes velut theatro publico ciens, pugnans,
quicquid ubique monstrorum, quicquid Gigantum
vel palaestritarum erat, pressit ferro, feroculos
imprimis illos Martis indomiti pullos,
qui praeliorum suorum ferocitate et numero
exsultantes, Principum praesertim gynaeceis pro
barbarie seculi graves erant, et tam alienae pudicitiae
insidiantes, quam prodigi suae, in agonibus
publicis non segnius pro rivalitate, quam
gloria certabant, et ex omni undiqvaque gente,
acuendo aut ostentando robori, provocabant
bellatores. Cum his congressus Haldanus, et
aliquando in singulos, nonnunqvam binos
pluresve decertans, nulli pugnantium de se
concessit unquam triumfum, et supra Olympicas
palmas, supra Pentathlos omnes, totamque
amphitheatralis arenae gloriam, fati minas, et
quicquid timetur mortalibus, perpetua aut fortuna,
aut fortitudine evasit. Quibus factis
inter miracula sui seculi habitus, et inter Semideos
aliquarum gentium veneratione cultus,
quod Alexander affinxit sibi, credulitate et consensu
plebis obtinuit, ut Thoro, id est, Jove
sig.H1r
genitus diceretur. Possent enumerari Haldanianae
ille pugnae, et feralis Scenae digladiationes
ordine omnes, si qvam pronum factu,
tam necessarium foret. In quibus una imprimis
eminet illa, qua ab incursu et libidine
Gigantum liberatam Regis Norvagici filiam
Thorildam pretium habuit fortitudinis,
et mox posteritatis. Tam grata peregrini
Principis foecunditate, ut ab ea genitum filium
Asmundum, velut novum sibi pignus,
authorarint Norvagi, collocaverintque in solio
longaevi seminis parentem. Quicquid enim
deinceps plurium seculorum spatiis per Norvagiam
omnem Regii floruit sangvinis, ab
hoc fonte ortum et originem accersivit. Spectante
Patre felicitatem suam, et pubescentem
in alieno regno prolem, qua domi destituebatur.
Caeterum pro liberis numerabat victorias,
et qvod supra victoriam omnem mirere,
novum victoriarum, nec obvium in historiis,
usum, quo bellator, quam Rex melior,
circuire orbem, quam sedere ad clavum
domi, et armatam regere multitudinem, quam
inermem cupidior, perpetuus acquisitor imperiorum,
perpetuo imperia contempsit:
usque adeo ut qui Daniam omnem, patrium
regnum, in limite statim capessiti regiminis,
concesserat fratri Haraldo, idem ad se denuo
devolutum in limine demum mortis non Fratri
jam, ac ne filio quidem concesserit, sed
sig.H1v
[BF 34,1] UNGVINUS.
Is Ungvinus fuit, Gothici
sangvinis Princeps, cujus
filiam Sigretham a degeneri
liberatam proco, post Thorildam
Haldanus, novam
duxerat uxorem, supraque
affinitatis necessitudinem,
arctissimo sibi amicitiae nexu
devinxerat. In quem porro
liberalior, quam in Romam Attalus, immensa
dandi largiendique facilitate, integrum
regnum erogavit. Felix seculum, quo inter
congiaria Principum regna erant: ne apud majores
nostros Daniae potestatem haereditariam
fuisse neges, quam non tantum erciscere Reges,
sed et donare possent. Nescitum autem
superiore seculo, nec hodie constat, quae causae
impulerint Haldanum, ut, praeterito filio Asmundo,
vel ejusdem progenie, supremis tabulis
in Ungvinum transferret regnum, id est,
insititium haeredem praeferret stirpi, suamque domum
nondum vacuam adoptione fulciret, nova
prorsus et inaudita haereditatis trajectione.
Seu enim aversus a filio, protulerit ultra mortem
indignationem, seu novae conjugis delinitus
complexibus, socerum praetulerit proli, et
Naturae electionem expostulare cum hoc Haldani
facto et Natura rerum et patria posse, et
posteritas videtur, quod primus Regum nostrorum
sig.H2r
clauserit in Dania familiam, cum superessent,
qui propagarent, posterosque omnes
suos, antequam nascerentur, exhaereditarit.
Nisi crediderit, Asmundo sufficere Norvagiam,
eoque Rempublicam in affectum locumque filii
assumpserit, cujus curam gerere, ne in morte
quidem desierit, eodem animo factus Ungvini
Pater, quo erat civium omnium, quibus dari
nil majus poterat, quam bonus Princeps.
[BF 34,2] Horum omnium qvicqvid fuerit, Ungvini
regnum alienum fuit beneficium, quod, ut
bis mereretur, virtutibus fecit suum. Quae
ut semper in magna fortuna aemulos, ita et in
Ungvino reperere impugnatores (cum par miraculo,
aut majus sit, invidendam fortunam absque
invidia tenere.) In his praecipuus fuit Regnaldus,
qui post Erici necem, occupata in Svecis
tyrannide; et ferocia animi supra suos tumens
colles, delere Daniam cum novo Rege, aut
sine Rege vacuam occupare nitebatur, cumque
praedatore exercitu infusus provinciis, oram
primum, mox viscera regni magnis cladibus
divexabat. Ubi nunciatum adesse hostem, et
regnum omne ferocibus armis circumsonari,
aliaque, qvae cuique fere metus majora fingit, rapit
arma Ungvinus, vadit magno animo in
hostem, contractis ocyus copiis, qvas sors ad
manum dederat, cum longi apparatus facultatem
temporis angustiae negarent. Sed quid?
postquam in se arietassent acri conflictu utriusque
exercitus cornua, et inclinata non nihil
acie, pelli suos Rex videret, ignominiae ferendae
impar, ruit in hostem, diffissaque per
medium galea, et vulnere in jugulum usque
sig.H2v
continuato, honesto morsu pressit terram, et
hostili sangvine tinctus, suum amisit. Haec
si infelicitas est, constantiam tamen Principis
mirare, qui inter clangores tubarum, in medio
fortitudinis theatro, stando, nitendo, decertando,
et quum reliqva frustra essent, etiam
cadendo, plus intulit Daniae, quam acceperat,
cui pro corona et diademate invicti illius spiritus
nobilissimum exemplum;. in pessima fortuna,
rependit. Caesi cadaver ubi sepultum
sit, non traditur, neque enim in tanta clade
Principi sepulchrum aptius, quam in caesorum
cumulis reperietur.
[BF 35] SIGVALDUS I.
Haldano datum fuerat, peregrinam
in thronum evehere
stirpem: Ungvino, ne
quidem relinquere suam,
usque adeo, parta victoria,
Regnaldus per magna camporum
spatia porrigebat
exercitum, et ferro instans
ac armis, artibus scilicet
quibus felicior evaserat, propitiam semel fortunam
perpetuam facere, et regnum integrum
(quae temporum calamitas) velut novum perempti
Regis proemium occupare nitebatur.
Tam ferox institutum virtutis suae admonuit
Sigvaldum, (id Ungvini filio nomen) qui aut
sig.H3r
molestissimum hostem excuteret visceribus patrie,
ne spe crescendi ad majorem injuriam
uteretur, qvod unum necesse fuit, instauratis
animis armisque, juventutem omnem habilem
armis rapuit sub signa, et summa festinatione
ferocienti superbiae sese obvium objecit, adverso
pectore aras et focos vindicaturus. Qvid fit?
armis atrocibus ad ultima discrimina commissi
gemini exercitus, non modico sangvine rem
peregere, quo pertinaciore utrinque virtute (duravit
illa in qvatriduum) eo majore caede decutiente
omnem militiae florem, ut ossium ex
strage diu extantes tumuli fidem fecerint impetuosissimo
conflictui, Danis ad ultimum,
qvod pro causae bonitate debuit, qvam Svecis
aeqviori: in quo non unius jam populi ruina
obrutus Regnaldus, inter cadentium procubuit
strages, Ottari illius confossus manu, qui
Regi Sivaldo electus gener, et tantae spei dignitate
familiae non impar, non tam accipere
novam sponsam, quam mereri studebat. Hujus
imprimis effectum est virtute, ut fortissimi
per haec tempora athleta, et magnis palaestris
celebrati, qui haud parvo numero (quadragenos
nonnulli percensent) Svecorum seqvuti fuerant
castra, cum, solutis ordinibus, concidi
copias suas viderent, non bello jam tantum,
sed animo victi, per avia et saltus, qua cuique
sors dederat viam, extra aream primum praelii,
mox Daniae provincias abrepti, in rupium suarum
latibula dilaberentur. Piget in his eminere
Stercoterum, invictum illum, et nullius
metuentem periculi spiritum, qvi non hostis
jam tantum, sed quod excusatione careat, impugnator
sig.H3v
potentia Danicae, quam nuper in
Ingello fulcirat, postquam dilapsi socii sparsissent
terrorem, et impetum, qui in victoribus
longe acerrimus est, non sustineret solus,
in apertam denique effusus fugam, aliquid
subiit ignominiosius clade, et ut vitam
tueretur, foedavit famam, merito infelix,
postquam impius esse coepissset. At facilius
armatas legiones Ottarus, quam quod unum
fortitudinis in certamine meruerat proemium,
Regiae virginis animum expugnavit.
Quae forma supra Veneres omnes, supra Sabinas
inhorrebat moribus, et non tantum
in nulla probra aut pudicitiae ruinas facilis,
etiam castum perpetuo, quantum castae insanum
amorem, aversabatur. Qvid rigore
puellae intractabilius? quae tanquam poenam
mereretur forma, crudelitatis quadam in se,
sed majore in alios specie, neminem patiebatur
placere sibi, quae placebat universis, quaeque
rapiebat in se omnium oculos, nulli indulgebat
suos. Unam pro omni amore amabat
solitudinem, et amabat semper: et svavitate
arcana coelibatus, secum perituram pudicitiam
conservabat. Perdiderat in virgine jus suum
Natura, et perdiderat Ottarus, qvi neqvicqvam
deliciis, et toto illo amoris ingenio puellae
affectum urgebat: tenuit suum solemne
illa, et nullis irritata lenociniis, delinimento
nullo, connubii semper et consortis nomen,
et quantum in se erat, perpetuitatem generis
humani elidebat. Ne parentis quidem
morata authoritatem, cui imperium in filias
sig.H4r
publica per orbem judicia detulere. At castitas
puellae, quae amandi principium dederat
Ottaro, amandi dederat perseverantiam, ipso
rigore et ferocia virginis in novum illicium
amoris commutati. Quo enim solicitius illa
excubias ad limen et supra draconis vigilias
excubantem animum obijiciebat irruituris, eo
in eundem vigilantior industria proci, blando
affectu arcem illam pudicitiae diruere, et
asperitatem virginis frangere nitebatur. Nil
repulsae dolor potuit, nil irretorti illi, et extra
orbem suum nusquam conniventes oculi:
rediit animosior ille post contemptum et opprobria,
et quod toties negatum fuerat, una
continuatione amoris ambibat. Qvam tu mihi
formosam dabis, quae inter has machinas eduret?
vicit; quid plura? Ottarus, et repulsarum
ad ultimum duritiem, et omnem virginis
pertinaciam emollivit. Ilicet fomitem arripuere
algido sub cinere contectae hactenus
flammae, et proci voluntati virgo gratificata
suam, quantum tota vita aberrarat, ipso matrimonio
percepit. Et haec fuit luxuriantis
patriae species, qua prosperis undique fatis emicante
re Danica, de amore etiam triumfavit
Mavors; et splendorem novum victoriarum
non pace tantum, sed nuptiis obsignavit. At
quam diversis viis ad, complementum suae fortunae
progressus est Ottarus? qui ad frangendum hostem
impetu, ad vincendam virginem consilio
usus non bellator fortior, quam ingeniosior
procus, et illos celeritate, et hanc mora
sig.H4v
[BF 36] SIGARUS.
Mortuum Sigvaldum filius
excepit Sigarus, felix Princeps,
si non genuisset.
E quaterna enim prole geminos
in Oceano amisit filios,
Alphum, Algerumque,
acuendae vel ostendendae
fortitudini omnia circulantes
maria, sed qui (quod
solari moerorem posset) post caesos totidem peregrinos
Principes, et edita supra mortale robur
fortitudinis prodigia gloriosa morte, et ut illa
aetas loquebatur, matribus etiam decantanda,
periere, ut eo aerumnosius esset domesticum
fatum, quo Rex non amisit quidem, sed qvod
infelicius, retinuit filiam, procaciter in thalamo
cum domus regiae dedecore, et proprii pudoris
ruina volutatam. Ea Signe fuit, cujus
pudicitiam pater, arce munitissima abditam,
acribus praesidiis custodiebat, delicatissimam,
quod credidit, mortalium rem, et haud oscitanter
a petulantiae licentia arcendam. Caeterum
irrupit in hanc integritatis custodiam libido,
ne Acrisium et Danaen fabularum inanitati
accenseamus. Cujus flagitii, (ut magnitudinem
aestimes malorum) idem ille auctor
Hagbartus fuit, qui nuper deprehensos in mari
Sigari filios, fratrum nempe suorum peremptores,
justo furori et vindictae, non minore virtute
quam discrimine, immolaverat. Ut
sig.H5r
condonare ultionem juvenili ardori posses, sangvinis
sui exigenti injurias, si factam caedem
eluisset caedibus, et finivisset in mari patratam
intra maria ferocitatem. Caeterum infudit in
terram infelix negotium Hagbartus, qui undecunque
egressus Princeps, et qvacunque Regia
cum fratribus editus (nec enim quicquam certi,
et cui tuto insistas, definivere superiorum seculorum
annales) velut ne sic quidem litasset satis
irae, pelago abstinens, et maritimorum praeliorum
ancipitiis, mutatoque sexus cultu, subiit
Sigari aulam, et novus sub peplo Achilles,
illi tot claustris, tot seris et vectibus vallatae
pudicitiae adrepebat, periculosius jam occultis
in virginem blanditiis, qvam aperto in patrem
furore nociturus. Accessit petitoriis illecebris
Signe insigni forma, sed ingenio, quale fere
formosas consequitur: pactaque, quod in tali
negotio fere solet, connubii futuri fidem, ultimam
obscoeni gaudii voluptatem stupratori
permisit. Erat, quod jure debuit, eo jam
etiam tum seculo, inter regiae domus probra,
omnis lasciviae foeditas, ut ne species quidem
ulla procacitatis, etiam citra reatum in virgine
regia ferretur. Quo indignantius ferens Sigarus,
abruptos filiae amores, et priorem adulterii,
quam conjugii usum, cum nec fugere
domus infamiam, nec silere posset, respicere
coepit ad vim legum, et feralem illam capitalis
sententiae dictionem. Diu tamen inter Patrem
et Regem medius, inter filiam et corruptorem
Judex, pugnante hinc injuria alterutrius, inde
alterius amore, retrahebat a feroci consilio animum,
et quam facti damnabat insolentiam,
sig.H5v
tam suam ipse justitiam formidabat. Praevaluit
demum injuriae sensus, et adegit incensum, ut
Patrem mutaret Judice, et haud procul ab arce,
unde supremis e pinnis despici spectaculum posset,
in editissimo illo monte, cui a supplicio
deinceps haesit nomen, figi juberet infame lignum,
raptumque Hagbartum suspendio palam
necari. At Signe ubi collum Amasii vinciri
audivit funibus, locum tot tenerorum amplexuum,
et librari in aere amores suos, diriguit
misere, et miseriis suis favens, quasi jam
ipsa affixa haereret: mox aliquid puella fortius
ausa, cum ab interitu jam vindicare nec amantem
posset, nec se vellet, Scaevolae dextram
toto repraesentans corpore, jactavit in se et tecta
faces, ac voluptatis aedibus in poenam versis,
illicitam tori flammam novo incendio expiavit.
Momento ignis tota domo victor, per ligna,
per laqvearia evasit, et obvia depastus, quae
flammis in alimentum cedunt, arcem novissime
ipsam cum parthenone omni absumpsit, in qua
Signe assensum temere praebitum libidini, et
quicquid in Hagbarti amplexu ausa procacius
fuerat, tam injuriae comes, quam ultionis
exemplum, quantum ignibus elui potest;
emendavit, qvibus illustrata verius, quam
usta, incumbente vento, (quod unum impedire
rigor patris non potuit) cineres suos cum
amante confudit. Digna periisse puro et
casto amore, quae vindicavit infamem, et
cecidisse pro marito, quae periit pro vitiatore.
At tu quid facis infelix Pater? Ex omnibus
malis, quae fortuna publice privatimque congessit,
nil durius; te uno experta est filia: formosa
sig.H6r
fuit, hoc natura peccavit, sola fuit, hoc
secessus, appellata est, hoc adulter, vitiata est,
hoc ipsa, sed periit foedius, quam deliqverat,
hoc tua peccavit acerbitas, cujus rigore illa, quae
proxima quadam innocentiae verecundia deprecabatur
delictum, quae fletu et gestu, et si haec
omnia abessent, ipsa miseria supplex, iis vocibus
tuam implorabat misericordiam, qvas sola et
loquitur, et sola intelligit Natura: abscissa tamen
clementia, et incisa spe veniae, quam clausas
portas tuas pudicitiae suae, tam impudicitiae
clausas aures invenit, et ultra mortem, quam
supremam malorum etiam saevissimi hostes minantur,
aliquid acerbius experta, quanta tua
inclementia fuerit, conflagratione sua ostendit,
cui mors beneficium erat, et quidem insepulta.
At uitam dedisti filiae? nempe, cui servatae in
tormentum diutius pereundi, remisisti mortem,
ut auferres famam, inutili jam vita et morte
ipsa graviore, quae post amantem carnifici addictum,
ut tuo arbitrio vitam, ita suo mortem
elegit. Liberum scilicet dedisti corpus,
non animum, et corrupisti pretium clementiae
tuae, qui tam malo exemplo jugulans amantem,
quam parcens amatae, et alterum publicae
eripis indignationi, et alteram servas tuae.
Quin donas spiritum, si misericors es, deprecanti,
si iratus, patriae, si Judex, causae, si Pater,
Naturae, et aut jugulas duos, aut duobus parcis?
Quibus adeo provisum, ne vivi diducantur, ut
ne mortui quidem possint. Denique si filiae
nolis, at parce seculo, parce tibi, et regnum
dedecore, familiam moerore, regium juvenem
cruce, te orbitate exsolve, ne post soceri
sig.H6v
amissum nomen, etiam Parentis elidas. Caeterum
repetiit poenas Hagbartus etiam e furca,
relicto fratre Hagvino (Hackonem plerique vocant)
novis non tam armis, quam artibus concussuro
Daniam: qui per littora illa, ubi Calingburgi
postea surrexere moenia, ad Susam
usque amnem, seculorum decursu jam oblimatum
sabulo, atque inde meantis instar silvae,
raptis e proximo saltu ramalibus, ad scatebras
Waldbrunnae progressus, decerpsit laureas, antequam
mereretur laurus, et quae seculi infelicitas
fuit, post concisum Danicae militiae robur,
Regem ipsum, nequicqvam contra contumaciam
fatorum, neqvicqvam contra hostiles
vires, sese objicientem interemit. Tot
caedes concivit virginis unius praecipitatus amor,
quae inter Patrem et sponsum infelix, alteri
abstulit vitam, alteri devovit, quorum neutrum
experta fuisset, si minus amasset virum, aut
magis amasset Patrem.
[BF 37,1] SIVALDUS II.
Ita conjuratis velut in unius
gentis perniciem fatis,
perpetua Daniam, et velut
in orbem redeuntia mala
divexabant. Interroga Susae
ripas, et ad Waldbrunnae
fontem procumbentes
legiones, jacentem in cadaveribus
Regem, et filiam
cum Regia miserius flagrantem, quam moechantem.
sig.I1r
Caeterum felicior post mortem Sigarus,
quam vivus fuerat, in filio Sivaldo domesticum
eluit probrum, qui relictus unus e stirpe mascula
proles, melioribus auspiciis belli stitit fata,
et quicquid passa fuerat Dania, quicqvid
deliquerat Soror, qvodque supra omne victoriae
solatium est, paternae caedis opprobrium vindicavit.
Euntem ad haec bella novum Principem,
non legiones saltem, sed pubes omnis
inassveta armis, denique e gynaeceis virgines, non
expectato classico, sequebantur. Nulla aetatis,
nulla sexus reverentia cohibebat proruentes,
undecunque confluentibus manipulis, et novissime
(tantus erat pugnandi ardor) in validissimam
aciem densatis. Commissa pugna tenuit
biduum, ita inter partes divisa fortuna, ut
daret victoriam Danis, auferret Regem, pugnandi
studio evectum inter hostium cuneos,
et, publicae incolumitatis solicitudine, parum cautum
vitae suae custodem. De caesorum numero
et strage nil traditur: insignem fuisse constatque
cui interesse non ausus Dux hostilium copiarum
Haqvinus, sub specie aut necessitate operiendi
novorum delectuum, sane autem expectandae
classis, in Susam amnem evectae, ante primum
congressum subduxit sese ab area belli, et instans
periculum legatorum suorum maluit, quam suo
periculo administrari. In his imprimis Haco
eminebat ille, qui par cum Principe suo nomen,
sed supra Principem, animi ferociam nactus,
implacabili ira, et supra iram superbia (unde fastuosi
haesit nomen) in ultima discrimina Daniae,
et si furori cederes, ultimum exitium, rapiebatur.
Caeterum nil ferocia potuit, victus est, nemine
sig.I1v
suorum e tota acie relicto, qui Daniam se
invasisse gloriaretur. Ipse monti apud nos, ubi
patrata caedes est, impressit nomen: qui pro caesi
moribus turget adhuc supra planitiem suam, et
post tot ruinas seculorum nondum deposuit
tumorem.
[BF 37,2] At post Haconem caesum, nondum debellatum
superstite classe hostili, in Susae nuper alveum
invecta, superstite ipso Principe, qui cum
parte non modica copiarum divulsus sponte a sociis,
ingentis fortunae minas circumferebat: instauraturus
bellum, si qvas seorsum ducebat naves,
universae classi citra discrimen uniret. Intercessit
utrique Borcarus summo in Scania loco natus,
et Reges propediem daturus Daniae, qui post dissipatam
immensam illam et visceribus Regni incubantem
classem, quique e classe palabundi proruerant
in agros, ipsum demum Haquinum in
secessu suo deprehensum per maria, et tota mole
belli pressum, non viribus tantum, sed spe
dejecit: quem per pelagus deinceps omne sparsit
timor, et per tot Oceani spatia nondum lassata
fuga, novissime detulit in Scotiam, id est:
in Ducem ipsum e bello elapsum, transtulit
bellum, majore jam tumultu animi in se, quam
pridem in hostem certantem, quem et in acie
impatientem, et in fuga hebetem, nec mori
cogebat, nec vivere patiebatur. In illo enim
squalore et secessu Scotiae non vixit quidem, sed
luxit biennium, qvi nusquam quam apud se
intutior, postqvam nocere desierat Daniae, incepit
nocere sibi, pejore jam fortitudinis propriae,
quam copiarum omnium ejectione. Et hoc vero
non est fugere, sed exsulare, ac ne exsulare qvidem,
sig.I2r
sed jugulare, tanto acerbiore in se poena,
quanto gravior est illa, quae in principem hominis
partem, mentem ipsam, incurrit, cui
summum poenae genus fuit, ne habere quidem
poenae locum. Hic finis Haquino fuit ignavissime
perdito post fratres, omnes illos in universum
malos, nisi quod pejor fuit ultimus: quorum
publico malo viventium, et suo denique
pereuntium, priores geminos hostilis manus,
medium carnificis, postremum sua, id est:
metus et ignavia, et his putidior fuga et exsilium
praecipitavit.
[BF 38] QVINQVEVIRATVS
DANIAE.
Mors Sivaldi atrocius, qvam
pro clade nocuit Danis.
Abstulit enim excisam cum
Rege familiae regnatricis
masculam omnem stirpem,
et Daniam redegit ad colum,
una superstite virgine
Gyretha, ex Alpho filio
Sigari Regis nepte, in quam
unicam haeredem tanti moles imperii incumbebat.
Ea impar regno, et si par fuisset, non
usura, consortem aversabatur tori, et a nuptiarum
facibus praerupta quadam animi ferocia
abhorrebat. Vestae dicatam crederes, adeo se
abstrusit in solitudinem, et positis ad fores custodibus,
qui procos et lasciviam arcerent, ita suam
sig.I2v
pudicitiam custodiebat, qvemadmodum. Tyrannus
alienam. Purpuranti igitur. et Proceres
procurationem regni ad se pertinere rati, dedere
ex suo corpore capita, quae dum adolesceret
virgo, aut solitudinis studium mutaret nuptiis,
Rectorum interea titulo, Reipublica molem
librarent. Hinc enati: per Daniam tot Praesides,
quot erant provinciae, Praefectis quinis totidem
Satrapias custodientibus. Jutiam gemini (ea ditionis
est amplitudo) singulas reliqui insulas pari
jure et gradu arripuerunt. Caeterum jam olim
etiam maxima flumina, dissipata in rivulos
amittunt vires, et non raro nomen, quod et
accidit Daniae, sub his Medicis, magis remedio
quam vulneribus laboranti. Nacti enim dominationem
quini Proceres, et ad integram regni
possessionem tantum sibi deesse animadvertentes,
quantum sua sibi cunctatio reliquum fecisset,
consilium cepere, non dignitatem prius, quam
vitam deserere, et usu, qvod fit, regnandi
vertente in amorem, titulos et insignia coronae,
nullo inaugurante, sumpserunt, summo jure
Praefecti, et summa injuria Reges. Qvis crederet?
suffecit tot Regibus Dania, singulasque provincias
suas cum Majestate premebat Dominus,
velut horum: in gratiam regnum omne per maria,
perpetuas in insulas sparsisset Natura. Et
fuit hoc tempus illud, quo regnum inchoatum a
Dano, deflexit ad Dynastas, et propemodum ad
ortum et incunabula revolvebatur. Tenuitque haec
quinqueviralis regni periodus haud exiguo intervallo
temporis, postquam personati Principes, inter
se dissentientes, in hoc consentirent, ut tuerentur
pertinaciter spolia, et numero compensante
sig.I3r
robur, singuli propugnarent armis, quantum
praefectura invaserant. Periculoso prorsus
consilio, si quam singuli sua, tam singula universi
defendissent. Eam tu metues in plebejis
capitibus potentiam, in qua nil plebejum est:
quum numerantes se Duces circumspicere coeperint
vires, et non tam turbine ac impetu,
quam consilio et mora ferociant.
[BF 39] HALDANUS III.
FORTIS DICTUS.
Coeterum in Quinqveviratu
nil tam inaeqvale, quam
ipsa aeqvalitas. Regnum
enim in plures divisum
Rectores, nullo nitebatur,
et tot capita non pauciores
sequuti sensus, dum potestate
regni singuli abutebantur,
veram omnes evertebant.
Ex magno nempe corpore artus exigui
regii nominis prostituebant dignitatem, et provincias
singulas (quae discerptae Daniae clades fuit)
specie libertatis opprimebant. Quoqvo te verteres,
turbatae patria imago obversabatur, nullum
in comitiis, nullum in proceribus praesidium,
qui contempti ab iis, quos evexerant, sero
intelligebant, se coeco, et quod pejus est, publico
errore patria majestatem exarmasse. Ita regnum,
qvod toties servaverat unus, praecipitabant
quini, intabescente sensim et ruituro ad ultimum
sig.I3v
imperio, quod a fundamentis jam ipsis tam periculose
concutiebatur. Et haec tristia per se funestiora
faciebat Gyreta, Regia virgo, quae conjugium
sibi nullum persvaderi passa, arcanum
ignem amoris, et quicquid Naturae stimulus animis
mortalium subjicit, praerupto solitudinis studio
aversata, vacuam Rempublicam in vacuo
toro detinebat. Neqvicquam Proceres circumspiciebant
viciniam, unde legerent genti Principem,
et ex eo prolem, Regiae firmamentum
Reipublicae, sperarent, nequicquam ipsi Proci,
tantae omnes, quantam principatus pollicebatur,
fortunae cupidi, tantae spei natalium splendore
pares, assiduitate et blanditiis, et tota illa familia
amoris molliendis foederandisque animis reperta,
rigorem virgineum evincere nitebantur: Illa
nequicquam obsessa oppugnataque castitas, nemini
non placituro decore formae, vulnerabat universos,
nulli medebatur, et omnium petita votis,
omnium a se vota ablegabat. Perpetuo amabilis,
et perpetuo ferox virgo, oderat formam
suam et beneficium Naturae, et conditionem
omnem aspernata, communem humani generis
usum aversabatur. Erat in numero prensantium
ambientiumque Procerum Haldanus quidam, qui
rectius caeteris amoris artes, et puellarum ingenia
edoctus, quo ferocius repellebatur, eo
ferventius instabat. Nec vero animo dejectus
ob cladem et fissuram labii, vulneris nimirum
in acri quondam conflictu, hostili mucrone
impressi, uni se spei suae totum impendebat,
et ad virginem solam (quae amantium potentissima
machina est) post elusos custodes admissus;
sig.I4r
deformitatem oris lingvae volubilitate emendabat.
Tandem id extorsit a virgine responsi:
Non quidem nolle se maritum, sed nolle degenerem,
nec vero nupturam cuiqvam, nisi qui
daret prius regnum, quam acciperet, id est:
praeclare gestis per orbem rebus, parem se
ostenderet eruendis tyrannis, qui patriae libertatem
insiderent. Proinde si speraret conjugium,
mereretur. Haldanus Borcaro illo Scaniae
Dynasta natus, qui ultimum Haconi in
Scotiam profugo exitium maturarat, et si maternum
spectes genus, ad Reges Norvagiae per
proximos gradus pertingebat. Quo acrius novo
classico fortitudinis excitatus, postquam a
puella digressus erat, in omnes ocyus provincias
ad ostentandam virtutem proruens, aliqvando
fortuita, aliquando destinata congressione,
et qui seculi mos fuit, per interpretes, ad propalatam
ubicunque bellorum famam accurrebat,
fortibus per orbem congrediendi necessitatem
facturus. Fecit autem magnum non levis
operae pretium, qui (ne necesse sit nunc singula
persequi) totos illos, qvos in exteris egit annos,
aut bellis, aut periculis distingvens, nullum
elabi passus est tempus, quo ab arena et campo,
cruento illo humanae fortitudinis theatro, tam
proprii sangvinis prodigus, quam infestus alieno,
vacaret. Rediit post decursum plurium
annorum cicatricosus membris, quales fere e
bello redire solent palaestritae, ut confossi corporis
vulnera, et horum praemia laurus annumeraret
sponsae: cum ecce tibi, jam virgine
sig.I4v
ipsa asperior aliquanto fortuna, aliud periculum
amanti objecit, caeteris omnibus lethalius,
novum sed potentem sperati tori competitorem,
ut misero post mala omnia etiam pro rivalitate
fuerit decertandum. Confecit autem
hunc aemulum Haldanus cum Saxonibus suis
(inde enim provolaverat) eaque coronide decoravit
priores palmas: ut nil jam restaret spei
nisi virgo sola, pignus et auctoramentum tot
laborum, quae post tam clarum juvenis obsequium
permulcta tandem amore, connubii et
consortis admisit nomen, inque amplexibus
Haldani deposita solitudine, maritum sibi,
Regem genti elegit. Hoc merita ab antiquitate
elogii, ut virtutem in conjugio, non
virum quaesiisse diceretur: ne quod plerique solent
mortalium, amori semper visum et oculos
eruamus. Haec laetiora ut essent, quamvis
foecunditas effecisset, nata mascula prole, nova
appendice conjugii, et triumfantis de Marte
amoris: sequuti tamen deinceps casus sunt,
vi, ne perpetua esset felicitas gaudii utriusque
fructum tantum non intercepere. Haldanus
enim, postquam privati sortem mutasset
Regia, et in Daniae thronum intulisset novum
familiae suae decus, coepit, quod debuit,
capessere magno animo Rempublicam, inque
curis habere primum, ut in orbem suum reposito
regno, excussisque tyrannis, qui insulas
cum imperio insederant, suam rebus cunctis
faciem redonaret. Id aggressus est tanto
ardore et molimine armorum, ut Reginam
sig.I5r
ipsam cum infante puero raptaret in castra,
et in Siellandos moto exercitu, in corde et centro
regni, belli auspicia et fortunam ordiretur.
Hoc loci Dux inclytus et rerum gestarum gloria
fortitudinis nomen meritus, quae rerum humanarum
vertigo est, Viseli cujusdam, nescias cujus,
ignobili sane procubuit manu, et tot praeliorum
nunqvam prius abruptam victoriam, suo
demum occasu funestavit. Sed ne sic quidem
parum egit, qui nulla re, quam se auctore illustrior,
in suam stirpem intulit regnum, et licet
morte interceptus, Danam tamen rem in filio
servavit. Qvi maternis ulnis (tanta Reginae solertia
fuit) raptus ab acie, Phoenicis instar, in
patris tumulo stetit superstes, ad parandam fortunam,
quam mox absolvet, adeo innutritus
bellis, ut in iisdem, propemodum nasceretur.
[BF 40,1] HARALDUS
HYLDETAND.
Plus in acie retinuit Regina,
qvam abstulit hostis, quae
filium Haraldum (id infanti
nomen) servavit Danis in
eam jam redactis necessitatem,
ut nil haberent praeter
Regem in tumulo, et
Principem in cunis. Et
huic armorum, quibus tam
mature insveverat, industria et virtute opus
fuit, ut, accrescente cum annis fortitudine,
sig.I5v
debellaret olim immanem illam hydram, provinciis
regni sui incubantem. Quae quinum
omnino capitum et Lerneae illi non absimilis,
Alcidem vindicem deposcebat. Hoc ergo
monstrum, quam primum per aetatem licuit,
toto opere aggressurus, ut non fortior, quam
felicior esset, orsus est a pietate, novum monumentum
in rupibus Bleckingicis extruens patri,
quod res a tanto Principe gestas edoceret
posteros, jam tum ostentans, per quae vestigia
esset iturus, et huic monumento ne victima et
funebres hostiae deessent, eodem prope temporis
tractu, peremptorem Patris Visetum adjecit,
quem caesum mactatumque et ire pariter suae, et
paternae memoriae immolavit. Tanto quidem
ardore et impressione, ut contuso in pugna ore,
et excussis dentibus, periculum adiret capitis.
Remansit stigma in vultu, et haesit nomini populari,
qui seculi mos fuit, licentia: Non indignante
Principe detorti oris aut nominis novitatem,
per quam nec loqvi deinceps posset,
nec aliis nominari sine gloria.
[BF 40,2] Post caesum Visetum pronum negotium erant
Reguli, quos suis singulos non tam insulis quam
consiliis et aemulatione mutua ferocientes, id est
separatos membratim sejunctosque [sejuncttosque ed.], eoque ad ictum
potentiores, gloriosissime confecit: donec
amota discerpti imperii clade, erigeret ruinas
patria, et non minore industria quam fortitudine,
satrapiis omnibus disjectis, solus omnium
moderator Lethram arcem victor insideret.
Novus nempe sui temporis Camillus, per
sig.I6r
quem recuperata libertas Daniae, et post fatalem
illam regni periodum in suos humeros revoluta,
effecit sola, ut praeterita aetas moreretur sub Regibus,
et posteritas nasceretur, vero et genuino
harum terrarum principatu. Et qvid illustrius ad
Monarchie gloriam? regnum, qvod perditum
ibant quini usurpatores, servavit unus legitimus
Princeps: usque adeo compositis primum, moxque
auctis domi rebus, ut ostentare foris gloriam et
ad vicinos Reges porrigere bella, et potentiam
non vereretur: in quibus perpetua velitatione
non in phalange, quam singulari discrimine melior,
pugnandi studio per suum vel alienum sangvinem
evectus, ubique superior fuit, et quod rarum
in milite est, telis omnibus hostium in tot
conflictibus illibatus, non rarius vicit, quam
pugnavit. Prima Martis area Nidrosium in Norvegia
fuit, ubi impetitum a propria sorore Regem
gentis Asmundum, et quae felicitas fuerat
procacis foeminae, pulsum extorremque reddidit
solio, post virginem victam etiam victor victoriae,
cujus oblata proemia, quo meruerat animo,
eodem repudiavit, ex magnitudine manubiarum
nil passus conferri sibi, nisi unam partae
famae et gloriae existimationem.
[BF 40,3] Mox, refractis montium claustris, sese infudit
Sveciae, et Principes haud pauciores tribus,
Ingellum, Ingonem, Olaum in se molientes
arma, quae illustris belli virtus est, occupavit
prior, utque vicinae genti poneret crescendi fiduciam,
circumtulit arma per rupes, perque
omnem, qvaqua patebat, regionem, donec
geminis fratrum occisis, ipsa superstitis miseria,
sig.I6v
et supra miseriam hominum vastitas terrarum
ostenderet, nil ultra esse, quod vinci
mereretur.
[BF 40,4] Vertit a septentrione in meridiem bella, indignatusque,
Albis ripa circumscribi suos limites,
aperuit bello Frisios, inde per patentes Germaniae
ditiones invectus, quicquid terrarum alveo
suo cingit Rhenus, quicquid exporrigit in Gallias
Aqvitania, obsequii necessitate devinxit.
Venere etiam in fidem Slavi, alieno jugo, quam
suo imperio feliciores. Quanta tot victoriarum
coronis Britannia? quam velut provoluto bellorum
turbine subjecit sibi, et rebus gestis nobile
fastigium, celeberrimam insulam adjecit, non
Oceani jam minus, quam terrarum
dominator.
[BF 40,5] Et faciliores has palmas faciebat solertia Reis,
cui solenne in moribus erat, devictos sibi
Reges clementia primum, et mox, quo nullus
est arctior nexus, affinitate devincire, id
est: ex veneno parare antidotum, ut quos infensissimos
habuerat hostes, fidelissimos speraret
clientes, et si usus ferret, acerrimos propugnatores.
Ita tribus Principibus Sveciae, Norvegiae
et Frisiorum totidem elocavit aut filias, aut
sorores, inter quos postremi opera ad domandam
Aqvitaniam feliciter usus, didicit suo exemplo
aut docuit, nunqvam utilius pacis foedera,
quam nuptiarum firmamentis, et pronuba
Junone consignari.
[BF 40,6] Et juvit solertiam rei militaris scientia, adeo
exacta ut e coelo olim hausta et tradita Regi
Numinis supremi magisterio crederetur. Vix
sig.K1r
enim quenquam e tota antiquitate nominaveris,
cui rectius cognita centuriandi copias ratio, seu
in cubum, seu versum formanda acies, seu
qvacunque meditatione campestri, ad publicos
illos agonas Mars instituendus. Hinc ex toto
orbe athletarum Pugilumque celeberrimi ad aulam
Regis, vel publicam Europae palaestram
confluebant, ut longo sudore, et corporis ad
laborem obsequio in exactisssima illa equestris
rei et armorum disciplina, castrense ponerent
tirocinium, et publico discrimini et necessitati
suam fortitudinem pararent.
[BF 40,7] Atque his togae militiaeque artibus extruxit Haraldus
fortunae suae ingens illud fastigium, quo
Frothonis Magni assecutus vestigia, Europae
omni tremendus incumbebat, missis sub leges
provinciis, quae superiorum Regum ignavia resciderant
nexum Daniae, et in propriam sese
libertatem vindicarant.
[BF 40,8] Coeterum tanta moles imperii (ne usque quaque
felicem Regem credas) peribat cum Domino:
qvi qvum haberet regna, quae transferre in filios
posset, non habebat filios, in quos regna
transferret. Collocaverat jam pridem sorores filiasque
peregrinis, quod diximus, Regibus, quarum
foecunditate propagatam utcunque videbat stirpem,
inque ea claros surculos: Ringonem, Olonemque,
alterum Sveciae, alterum Norvegiae Principem.
Qui unanimes gemini, qvodque rarum
in aemulatu, tantum fortunae apparatum, qualis
sperari per haereditatem avunculi in Dania
posset, sine livore aspicientes, ita Haraldi verebantur
fortunam, ut potentiam reformidarent:
qui quicqvid potestatis uspiam esset, premebat
sig.K1v
sub jugo, subque obsequii unius reverentia,
aut perdi omnia, aut omnia aequari cupiebat.
Nec id immerito verebantur, quum juventute
omni Haraldus, et quae hanc proxime
excepit aetate, bellorum consiliis et armorum
tractatione districta, quinquaginta integros, quibus
deinde in pace vixit, annos, nunquam divellens
animum a gloria sanciendae Majestatis,
stabiliendique imperii, etiam post repetitas toties
victorias, occasionem omnem sectaretur. Usquedum
consenesceret paulatim inter has curas,
et incurrens provectior aetas, nondum afflicta
robustissimi corporis integritate, aciem oculorum
demoliretur. Coeterum animo Regem,
qvod supra aciem omnem oculorum est, armaverat
Natura, etiam in illa caligine aestuantem
suspirantemque bella, qui vitam videns non relictam
sibi, nisi ad sensum calamitatis, circumspicere
coepit: campum, quo, cum caetera negarentur,
nobilitaret fatum, finem a se potius,
quam a Natura rerum exacturus. Cum
deesset hostis, objiciebatur irae Ringo, seu
hunc a Rege malevolorum divulserant sermones,
seu Ringonis solertia asserentis jus regni
sui, munitis domi rebus, et societatem potius
Regis, quam imperium accepturi. Ita Haraldus,
et o monstrum! coecus parat bellum tanta
mole armorum, ut septennium impenderet
apparatui, et iturus in expeditionem, littora
omnia cohortibus, et navium vi Oresundam
impleret. Id bellum tanquam victoriarum fastigium,
et gloriae colophonem rebus a se gestis
impositurus. Nec Ringo, cum transigi res
alia non posset via, detrectavit aleam, tanta fiducia
sig.K2r
aut causae, aut. armorum, ut pugnae designaret
locum.
[BF 40,9] Frustra fure Naturae, frustra sangvinis jura,
pronunciatur expeditio, educuntur e Dania
copiae, traduntur navibus, exponuntur prope
Calmariam Sveciae, committuntur pugnae. Intererant
pugnae septeni utrinque Reges (ea fuit
moles armorum) e quibus Olo cum Norvegia
omni Ringonem sobrinum sequutus, rem maritimam
summo cum magisterio regebat. At
Haraldo supra Livones, Vandalos, Saxonumque
fiduciariam cohortem, militabant geminae virgines,
Hetta et Visna, seculi tum illius Amazones,
quarum Hetta summum dignitatum militarium
apicem supra viros consecuta, alterum
in acie cornu moderabatur. Ipse Haraldus
sublimis falcato, curru et clava. manu ferox,
caetera omnia paludatus, et quod in omnibus
consveverat bellis, discinctus et inermis, faciebat
impressiones, et nudum pectus objiciebat
gloriae. Qui cum inclinare demum suorum
ordines et retro labi non videret quidem feliciter
jam coecus, sed ex publico fragore cadentium,
cedentiumque legionum suarum audiret,
quantum supra currum potuit, altior increscens
(quod unum reliqvum supra senectam jam fortuna
fecerat) voce et manu suorum animos erigebat.
Hic excussus rhedis, et in compressu
vulgi elisus, procubuit: supra caesorum cumulos,
et non videre quidem sed vivere desinens,
caliginem superiorem oculorum cum altera illa
mortis continuavit. Corpus repertum, qvale
erat confossum opertumque telis, in ipsa morte
circumferebat iram, et Domini mores etiam
sig.K2v
post obitum loquebatur. At Ringo moderate
victoria usus, cum jam tuto pius esse posset,
Haraldo excitavit tumulum eo pulchriorem,
qvo ab hoste condebatur. Composito jam in
pyram corpori, quae seculi pompa fuit, imposuit
auratam puppim, tum arma, argentum,
aurum, et si quid his pretiosius, superingessit
rogo, erutique cineris et ossium urnam cum eqvo
et armis transmisit Lethrae, novumque monumentum
defuncto, sed trophaeum sibi; ne quis
in posterum caesum Haraldum, nisi victorem
ariter Ringonem ostentaret. Et hoc bellum
illud Bravicum fuit, quo nullum apud veteres
est illustrius, seu causas spectes suscepti belli,
seu gesti rationem, seu Ducum copiam, seu
cladium magnitudinem, quae late per orbem
non nobiles tantum, sed et Regias domus funestavit,
ut in una Svecia non pugnasse tantum
omnis Europa, sed propemodum occubuisse
videatur. Post quod bellum ruptus
dissiluit Septentrio, totque immensi imperii membra
sese avulserunt a capite, unius interitu
multorum stabiliente libertatem. Haraldum
autem quem demolita fuerat aetas, confecit
Ringo juvenis senem, florens coecum, denique
Regem non tantum, sed et suum. Qui tum
etiam gerere bella incipiens, quum alii desinunt,
eoque inglorium fatum aspernatus, metum
mortis verterat in votum, et ne vitam
amitteret fatorum arbitrio, projecit suo. Qvid
tibi vis fortuna? nil in hoc conflictu tuum est,
omnia ante te perdiderat Haraldus, qui caesus
in acie, non victus, jus fati abstulit Naturae, et
propemodum mortuus est, antequam moreretur.
sig.K3r
[BF 41] RINGO I.
In Haraldo periit stirps
mascula Gyretae, Danae
gentis breves deliciae, quae
a fortitudine orsa, in eandem
finivit, et rerum gestarum
gloria compensavit durationem.
Crederes autem
funesto illo Bravico bello,
in propriam familiam gesto,
experiri voluisse Haraldum, an regnum post
se Ringo mereretur, qui post caesum avunculum
et jure armorum, et proxima sangvinis necessitudine
occupavit Daniam, ut non deflexisse
ad exteros regnum, sed in sinu suae
stirpis repositum videretur Ringonem autem
tu haud immerito assimilaveris fulmini, quod,
illata clade, evanescit in aera: cujus exemplo
ille nec in fulgure ipso, nec post ictum visus
Daniae, sagacior aliquanto fortunae suae auctor,
quam custos, bellici praemii arripuit nomen,
non arripuit praemium, et famae potius magnitudine
quam imperii retenta, post. partam
victoriam, victoriae fructum dissipavit: Olonem
enim ob res fortiter gestas praefecit cum
imperio Scanis: Hettam poscentibus Danis dedit
Reginam: posuitque in throno intactam toro
virginitatem. Qvid respondebit ille hodiernae
militiae pullis, longo usu sagacius edoctis, aeternum
peculium esse, quicqvid partum est armis,
et semper prementibus imperio, qvicqvid semel
sig.K3v
insederunt? Quibus omnibus simplicius Ringo,
velut saeviret ipse in victorias suas, dedit aliis,
qvod non dedit sibi, et ut gloriose prospiceret
famae, ignave prospexit posteritati. Seu enim
obsequia Danorum non sponte suscepta, sed terrore
expressa reformidans, inceperit timere cives,
postquam desiisset Regem, corporum jam quidem,
nondum animorum Dominus; Seu, supra
victorias assurgente animo, ex parto regno nil
retinere cupierit, praeter dispensandi potentiam,
nunquam, qvod constat, adiit Daniam, novum
illud victoriae suae trophaeum, et partum regnum,
inque lacinias discerptum, alienam maluit
esse, quam propriam felicitatem: quam facilis
fundator alieno in imperio peregrinae stirpis, tam
vecors eversor suae. Et quam dissimilis a decessore
Haraldo? qui dissipatas adierat Daniae provincias,
ut singulas colligeret: Ringo adiit collectas, ut
universas dissiparet. Ut, si recte calculum ponas,
plus perdiderit in acie victor, quam victus:
quorum alter perdidit vitam, alter mentem: alter
mori recte, alter vivere nescivit.
[BF 42] HETTA.
Et fuit haec bellatrix illa
aetas, qua, relicta colu et
fuso, etiam foeminae proruebant
ad arma, et ut viros
imitarentur, mactabant
viros. Quanto telo armamus
mortem, si genus humanum
nulla sui parte liberum
sig.K4r
exponatur etiam caedibus mulierum, ut
sexum destruant illae, quae natae erant,: ut,
sexum repararent. Et Phasidis quidem ripas
habitarunt olim Amazones, instruere acies, oppugnare
moenia, ferire hostes usque ad convitia
virorum edoctae. Hettam dedit Dania, quae
cum chlamyde pallam, cum stola sagum, cum
reticulo galeam commutans, in castris et contubernio
virorum meruerat a teneris stipendia,
inque acerbo illo conflictu, qvi Haraldo Regi
fatalis fuerat, pereunti aciei abstulit labarum,
cumque servare exercitum et Regem non
posset, servavit. dignitatem. Ob id facinus,
permittente Ringone, provecta ad summam
in terris potestatem, eadem Majestate, throno,
qua castris, imperabat: usque adeo merita Regnum,
ut omnium votis peteretur. Attulit.
autem ad sceptra virginitatem, nulli nubere
sustinens, quae nulli supra se posset, satius rata
Principem esse, quam Principis uxorem.
Ita tamen ut militaris virgo etiam pudica foret,
nec in alieno sexu negligeret suum. Caeterum
adepta regnum, cum non tueretur artes,
quibus imperium consequuta fuerat, reflexit
viros in sui memoriam pudor, qui animadvertentes
demum, factum e regno gynaeceum
esse, eoque rerum humanarum recidisse summam
dignitatem, ut committeretur colo,
inire coeperunt rationem, qua dedecus possent
suum et publicam regni infamiam amoliri.
Pudebat Martiam gentem domitricem
nobilioris sexus, servire sequiori, et masculi
animi ardorem. infra foemineum subsidere.
Quae licet vir in castris, tamen
sig.K4v
virgo in toro, invertebat Naturam rerum,
nec omittebat tantum foecunditatem suam, sed
et destruebat alienam. Subibat animos: cataphractam
Palladem inter fabulas esse, et regnis
imperare Semiramidem, tam esse inter
probra generis humani, qvam Herculem aspici
ad lanam. Haec cives apud optimum qvemque [quemp; ed.]
et maxime memorem Danicae virtutis, conquesti;
eo perpulerunt demum Proceres, ut
Oloni Principi Danici sangvinis offerrent regnum,
cum qvo uniri Scaniam, et divulsum
nuper membrum ad caput suum redire posse:
sperarent. Nec Oloni displicuere tali cum
dote Proci, qui occupans repente tantum fortunae
munus, virginem ad se praepropere accivit.
Venit: et hoc primum foemineum factum
fuit: Venit. incomitata, hoc alterum:
jussa facessere Sellandia, et regere sub tributo
Cimbriam, quod unum jam. reliquum necessitas
fecerat, parituram respondit. Hic
demum rediit ad Naturam Virgo, et postquam
exuerat virum, induit foeminam contenta
regni parte, quae toti imperarat. Caeterum,
ut consortem admiserit regni, non admisit thalami,
quae integra semper corpore, qualis animo;
in struendis aciebus, moliendis castris,
aedificandis urbibus, (inter qvas Slesvicum numerat
antiqvitas) quicquid reliqvum erat vitae, insumpsit,
praeter unum sexum omnia virilia
ad mortem conservans. Merita
prorsus, ut qualis videri
voluit, talis etiam
nasceretur.
sig.K5r
[BF 43] OLO.
Olo civium amplexus: munus,
quicquid abstulerat:
virgini, dedit sibi: Et potuit
jure, qui supra triumfos
suos et magni nominis.
famam, e familia insuper:
Regum ducebat rivum, et
peregrinitatem ortus proximitate
sangvinis emendabat.
Et debuit vero succedere Haraldo avunculo,
cujus ille: coecitatem, inusitata quadam luminis
utriusque perspicacia. compensabat: Perseum diceres,
Medusaei capitis gestatorem, adeo perstringebat
ipso intuitu aspectantes, et ab acerrimis oculis
non tam visum, quam scintillas jactabat. Caeterum
supra aciem omnem oculorum, animi habuit
perspicaciam, qva constitutus a Ringone Scaniae
praeses ita vicerat Svecis, ut vinceret aliqvando
sibi, et ita moderabatur undas, ut et terras
occuparet. Adverso enim e littore velut speculis
aspiciens aliquandiu Daniam, rebus non
ante incubuit, quam inclinarent, nec inclinatas
arripuit, antequam ad se flecteret, et alienum
errorem in suam verteret opportunitatem.
Dum enim; pessima in novo imperio
politica, Daniam negligit Ringo, et subducta
procul Majestate, tantum non excutit clavum,
Olo contrariis artibus in apicem gloriae provexit
suum, amplexusque fortunam ultro sese aggerentem,
sig.K5v
quicquid Ringo dederat, gradum subjecit
novae potentiae, et citra bellum corripiens,
qvicquid bello acqvisiverat alter, beneficii sui
dejecit auctorem. Ut e geminis sobrinis, si
utriusque fortunam et indolem componas, alter
projecerit spem Daniae ante pugnam, alter post
pugnam prodegerit possessionem; efferatior alter
emicuerit clarius, alter lentior patuerit latius,
ambo fortunam in potestate habuerint,
sed alter projecerit, retinuerit alter, quam in
seris deinde nepotibus et diuturna posteritate
stabilivit Nec enim ab hac stirpe per ampla
annorum spatia deflexit Daniae regnum, magnis
haud dubie auspiciis ad fastigium suum provecta
familia, quam successio tot seculorum,
adprobavit. Caeterum quam constantem Nepotum
seriem mortuo Oloni, tam constantem
animum vivo optasses, qvi, quas in Principe:
hactenus laudavimus virtutes, corrupit; in regno,
et per devia vitiorum. raptus, magnam
juventae gloriam majoribus mox probris obfuscavit.
Lubrica aulae, quae caeteros fere emolliunt,
efferarunt hunc Regem, tum demum
foeda impotentia plurimum indulgentem
vecordiae, quum plurimum posse se,
nova fortunae indulgentia videret. Qui ensem
perpetuo retinens in manu, novum, pro
sceptro gestamen, et: non: in hostium jam,
sed civium jugulo cruentandum, foedavit illud
illustre gloriae suae instrumentum; quo ut:
olim seipsum magnum, ita nunc: alios miseros
faciebat. Ergo cum ab unius ferro omnium
liveret [!?] cervix, et post assiduas mortes
procumbentium, morti similior vita superstitum,
sig.K6r
ingemisceret fato suo Dania, duodecim Principes,
velut Pares quidam regni, publicam coepere
calamitatem, velut exemplum jam suum,
et olim fatum intueri Nec mora, prolixus
ille in Olonem amor vertit in odia, ac ut olim
impetum alacritatemque, ita jam pabulum e contrario
affectu sumebat. Ilicet voce publica revocare
suspiriis Hettam, refodere Haraldos Haldanosque,
et pro plausu et gaudio, ejulatu et questibus
exsonare. Ferres gemitus afflictorum,
ferres utcunque indignationem, si aut rebus turbatis
consilium, aut regiae indoli temperamentum,
modumque adhibere studuissent. Coeterum,
quod hostes facturi erant, fecere Proceres,
et damnata in aliis, qva mox ipsi uterentur,
immanitate, remedium adhibuere malo,
ipso malo atrocius, et (quod factum in Dana
gente nolles) eodem tempore et vitam atroces
Regi, et Stercotero innocentiam eripuere. Perpulerunt
enim in caedem regiam Triseclisenem
hunc Nestora, et qvod cumulat scelus, emptum
pretio, quem ad impium hoc patrandum
factum longa provexerat aetas, ut post illatas
jam pridem impias Daniae manus, inferret ad
ultimum Regi, et percussoris ministerium semiputris
senex occuparet. Sed post novem
ab excessu Olonis annos, dedit poenas senectuti,
quas non dederat legibus, cum exoletus
exsuccusque, et totam senectae sarcinam non
uno baculo gestitans, nec vivere jam vellet,
nec mori posset, et extemporalitatem carminum
Dux stolatus in Scaldrorum pridem ludo
edoctus, ne cantu quidem (qvod cygnis datum)
conciliaret sibi obitum, emit ad ultimum
sig.K6v
propriam mortem, qui vendiderat vitam
alienam: post proditas toties vivendi causas, fatum
ultimum a Natura rerum coactus extorquere
pretio, quod gratuito illa et citra mercedem
solet caeteris mortalibus impertiri. Et hic
finis Stercotero, qui rarissimam rem inter tot
bella consequutus, senectutem, cum per totum
corpus imprimi jam nullum vulnus nisi
per cicatricem posset, terminum ipse vitae suae,
si fixus ullus depactusque fuit in homine, abrupit
taedio, et velut onus aliquod et poenam,
non munus aut beneficium Naturae projecit.
Et querimur adhuc de brevitate vitae? quae quam
misera sit, etiam cum pervenerit ad summum,
multa alia praeter mortem, sed praecipue mors
declarat.
[BF 44] OMUNDUS.
Fuit autem caedes Olonis
tanta auctoritate Procerum,
tam pertinaci civium consternatione
peracta, ut in
sceptra succedens Omundus
filius, aut palam neglexerit,
aut clam desperarit
ultionem. Qui inter curas
primam habuit rei uxoriae
studere, et reparare toro, quicquid Stercoterus
dejecerat. Circumspicienti gynaecea Principum
placuit e Norvegia virgo, regia proles.
At diu Omundus amiciorem habuit virginem,
sig.L1r
quam Patrem, qui affinitatem omnem, nisi claram
et illustrem perosus, negabat cuiquam daturum
filiam, nisi qui armorum gloria et celebritate
quamlibetcunque per orbem mereretur.
Aderat Omundo non gestarum quidem rerum
magnitudo, sed gerendarum ardor et impetus.
Quo acrius incensus animo, nescire noluit
Ringonem (id Norvago nomen) quanto cum
periculo contemneretur. Nec mora, parat
copias, pronunciat expeditionem, indicit contemptori
bellum, primusque mortalium, universis
Naturae legibus; quantum alii pro odio; tantum
ille pro amore certabat. Laeto ad haec
Ringone et magno animo capessente bellum,
seu vinceret, seu vinceretur, gloriosum generum
habiturus. Et hunc nactus est in Omundo,
qui post amissam in acie victoriam, etiam
vitam amisit. Suprema vox morientis fuit:
reum se voti factum, nil ultra deposcere: felicem
filiam, si post se victum bellantis Omundi manu,
vinceretur obsequio procantis, et ut amplecteretur
maritum, oblivisceretur patrem. At paruit illa
supremae voluntati testatoris, et supra hanc,
amori, inque societatem regni et mox tori victorem
admisit. Hanc tu miseram tuo judicio credis?
non fuit suo: quae melius sibi nupsisse
visa, quam nata fuerat, loco patris habuit mariti
gloriam, quae cum jungere duorum animos
non potuit, quod proximum fuit, junxit
duorum sangvinem, et alterius praefica, alterius
sponsa, easdem faces et Veneri et Libitinae
accendebat. Ut pugnacis illius seculi noscas
genium, quo infra armorum gloriam omnia
Naturae jura subsidebant. Et Omundus post
sig.L1v
hoc factum felix, qui, Norvagia omni perdomita,
et qvicquid seu viraginum bellatricium,
(harum extitere nonnullae) seu gigantum, pugilumve
novo se imperio objecerat, dejecto penitus
aut contuso, fregit ad ultimum Vandalos,
jugum excutere et obsequium parantes
Apparebat non laturum negata sibi tributa, qui
non tulerat negatam virginem, et qui non pepercerat
Socero, non parciturum rebellioni.
[BF 45,1] SIVARDUS I.
In hoc votorum apice. ad
fastigium velut suum perducta
Daniae felicitas, promittere
sibi aeternitatem
posse videbatur. Sed res
humanae data est ocyus in
praeceps tanti imperii magnitudo,
et deficientibus
victoriis, quibus sub Omundo,
et qui Omundum praecessere, gloriose
increverat, suo mox pondere pressa et elisa, in
filio successore subsedit. Is Sivardus fuit, cui
nocuit foecunditas Patris, et prima exitii causa
fuit, habuisse sororem. Eam haud sane (nec
causa erat) aversam obluctantemve ambiebat
Rex Sveciae Gotarus, dederatque mandata e nobilium
flore praecipuis, eundi in Daniam,
splendida, id enim sperabat, et innoxia legatione,
novam sponsam deducturus. Quibus per
Hallandiam patrimonium Daniae insidiantes alicunde
sig.L2r
sicarii, violarunt jus gentium, inque uno
atroci facinore, et alterius Regis reverentiam,
et alterius hospitalitatem laeserunt. Quibus saevior
Gotarus, tumultuosa suspicione detorsit
ad Sivardum facinus, et culpam nil merenti
impegit; saeva principatus sorte, si eorum
omnium, qvae peccant Achivi, deposcas a Regibus
rationem. Qua iniqvitate insuper habita
Gotarus, et suam in communi Majestate parum
veritus causam, injuriam legationi ingestam,
alte receptam animo ostendit, et pro
magnitudine irae vindictam moliebatur. Nec
vana illa fuit, cui, ut magis indignere, favit fortuna,
usque adeo proruenti impetu, ut post acerrimum
conflictum, ad ultimum raptaret Scaniam,
vagam illam Septentrionis partem, inter gemina
regna toties raptam divulsamque quam Gotarus,
ut perpetuam faceret, subjecit Praesidi, et
adverso Sellandiae littori cum armis et terrore objecit.
Luculento Daniae damno, etiamsi solum
fuisset, cui ut plus exemplo, quam clade noceret,
excivit Vandalos, novo impetu libertatem
sperare ausos, sane autem percursantes
Jutiam, et haud parum strenue utentes occasione,
quam Svecorum ira, et supra atrocitatem
ire, armorum. successus suggerebant.
Circumscriptus geminis hostibus Sivardus, ut alterutrum
e visceribus regni evelleret, fert contra
gradum, et tota mole in postremos incumbit,
qui fortius, quam pro Vandalorum consvetudine
aut instituto, ultra Cimbriae aliquanto
continentem, in Fioniam vicinam
progredi ausi, velut uno perpetuo impetu
Daniae insulas raptabant. Atque ab his in Cimbriam
sig.L2v
et effugia sua paulatim recedentibus victus
demum Sivardus, et, quid plura? fugatus, postquam
denuo conflasset ex domestica juventute
agmen, denuo disturbatus armis, consiliisque,
majorem fortunae impetum provocavit. In acie
enim, quam postremam subiit, supra victoriam
amisit Jarmericum filiolum, id aetatis inter
armatos egressum, qui aliquid in bello passus
gravius bello, addictus est ab hoste catenis, ut
saevo non quidem mortis, sed vita genere interiret.
Quo perdito, Sivardus, cum triumfaturum
videret hostem, seu vinceret, seu vinceretur,
omisso deinceps campo, abrupit se ab infelice
solo, et hosti in praedam omnem Cimbriae
continentem permisit.
[BF 45,2] Specta hic Daniam, quisqvis spectare miseriam
quam deplorare malis, inauspicato Principis
imperio excussam continenti omni, et in insularum
modicarum angustiis, velut lacera post
naufragium tabula, fluctuantem verius, quam
regnantem. In cujus non tam solatium, quam
miseriarum cumulum, Rex Sivardus reparatas
utcunque vires immisit Scaniae, ut post abscissam
Cimbriae spem, hac saltim parte et limite regni
peregrinum jugum a cervicibus publicis submoveret.
Iis enim concisis, Rex, et quicqvid adduxerat
roboris attrito penitus dejectoque, Cum
contra fatorum contumaciam nequicquam niti
se videret, irruit in ardentissimos hostium globos,
suam non minus, quam aliorum mortem
quaerens, donec supra prostratum Scaniae
Praesidem; copiarum hostilium moderatorem,
quod unum in morte gaudium fuit, exanime
projiceret corpus, toties convulsus bellis, tot
sig.L3r
concussus cladibus, ut novissime demum periret.
Jam hujus Regis initium et finem confer,
exemplum et imaginem trucis fortunae,
et qua nullum Dania superioribus seculis habuit
funestiorem. Cujus tamen nemo est,
qui quum omnia objecerit, non plurimum tribuat
generositati animi, nunqvam de re publica
desperanti, quo in turbine rerum humanarum,
et in illo crudelissimo fortunae ludo,
tam patriae perire gloriosum credidit, quam
sine hac vivere funestum, eoque animosius ultro
subiens supremam necessitatem, ne jus
quidem fati concessit Naturae, et suam ut saluti
patrie vitam, ita mortem occasui
consignavit.
[BF 46] BUTLUS.
Sivardus in praelio, quod infeliciter
gesserat in Vandalos,
aliquid ipsa victoria carius
et pretiosius amisit.
Supra aciem enim et fortunam
armorum, supra copias
et libertatem, qvod
cladem omnem excedebat,
perdidit in conflictu Filium,
non caesum quidem, aut qvod solatio esse potuisset,
decoris vulneribus immorientem bellis,
sed raptum discinctumque, et triumfali hostium
ferculo impositum: unicum, quod dolorem aggravabat,
stirpis suae superstitem cumulum, et
sig.L3v
tantae ruinae, quod sperari olim poterat, attriteque
fortunae futurum instauratorem. Atque
illum quidem Barbari, saeviores dum parcerent,
qvam si perderent, in patris non tantum conspectu
revinxerunt catenis, et Principis alterius
violarunt oculos, alterius manus: sed et in servitutem
secum, et tantum non latumias abstractum,
infra natalium longissime sortem foeda
(qvod mox dicetur) crudelitate divexarunt.
Dum Butlus interea Sivardi Frater alienum infortunium
in suam vertens opportunitatem, fluctuantia
sine legitimo haerede insignia regni, et
ostensum a Fortuna sceptrum, velut jacentem
haereditatem, summo cum imperio, et haud
nolente Danorum consensu, occuparet. Et
vero indigebat viro Dania, qui in illa laborantis
populi saeva tempestate, in illo tot tractuum
divulsione diminuto regno, sarciret temporum
superiorum ruinas, qui stantia complexus, qui
lapsa restaurans; revocaret ad apicem suum Rempublicam,
et Regis legitimi absentiam illustri
subrogatione impleret. Pollicebatur haec omnia,
qua erat indole Butlus, qui procul a libidine,
et si quae aliae procellae vexant principum animos,
demerso in praecipitia regno subjecit haud
segniter humeros, et non tantum foro et tribunalibus
reverentiam circumdedit legum, sed
et limitum, quotqvot supererant fines, legionum
excubiis communivit. Felici regimine
et grato civibus, si qvam nova potestas successum
habuerat, tam eadem habuisset perpetuitatem.
Caeterum rupit hunc. cursum mutata
repente sors rerum, et Jarmericum (id captivo
Principi nomen) erutum e poedore carceris
sig.L4r
admovit regno, quod ex patre haereditarium
ipsi Natura fecerat, et Butlum excussum potestate
in privati sortem detrusit. Non invitum tamen,
quod mirere, aut reluctantem animo.
Raro enim in rebus humanis exemplo, integri
viribus regni, et, quod caput est, voluntatibus civium
et clientelis subnixus, nil mutata aut afflicta
serenitate animi, regnum deposuit, quemadmodum
alii accipiunt, redditaque velut post
peractam fabulam purpura, si non de hostibus,
certe autem de ambitione mortalium, qua nulla
est victoria per orbem major, gloriosissime
triumfavit. Utque testaretur, non hanc segnitiem
fuisse, sed pacem, condito bona fide ferro,
in portu, et velut ad anchoram, qvicquid
reliquum superfuit vitae, nil a Natura desiderans,
nil Naturae debens, leni silentio
transegit, et nullam reliquit Fortunae in se
peccandi potestatem. Qvid hinc consequutum sit,
quaeris? Unus omnes et unum omnes amavere,
qvi integro cadavere sine domestico bello,
sine populi lacrymis et ruina sepultus, et stabilem
quietem praestitit sibi, et successori patefecit.
Mirentur Butlum aut laudent posteri,
pauci imitabuntur Regum: superstitibus post
hoc factum, jure, bello, lite, quibus
nondum ambitio mortalium, nondum
contentiones
Principum
dirimuntur.
sig.L4v
[BF 47,1] JARMERICUS.
Jarmerico capto Vandali,
quod diximus, indulsere
vitam, sed foeda immanitate
illud beneficium suum
in injuriam verterunt. Illudere
cupierunt Regio sangvini,
non parcere: nec
mortem cum honore, sed
vitam cum infamia largiri.
Quasi catasta et clathri, et illuvies omnis
carceris parum essent ad ignominiam Regii
Juvenis, manum etiam sceptro natam impleverunt
bura, et infra aratrum et stivam
repererunt aliquid, qvo detruderent Majestatem.
Delectabat delicatos victores laborans
in sulco princeps, qvem seminecem ac vivum,
et animam verius, quam operam agentem
saevo ministerio defigebant: missisque sub
jugum non jam Regnis, sed Regibus, pascebantur
immani spectaculo victoriae suae, minus se
posse rati, nisi quid possent, foedissime ostentarent.
Pollebat ingenio Jarmericus, quo etiam
captivus caperet hostes, eoque solerter usus, effregit
ad ultimum repagula, et excussa servitute,
ferociae primum Barbarorum, ad ultimum
crudelitati illusit. Ita redditum patriae,
et (quae Butli modestia fuit) ocyus sceptra
capessentem, non civium tantum excepere
studia, sed et magnae e Scania adiere legationes,
obsequia jactantium sua, et datum
sibi Ducem ad Gotari Regis Svecici eversionem
sig.L5r
gratulantium. Ivit obviam fortunae suae Jarmericus,
eo promptius, quo superiorum bellorum
infortunia acriorem injuriarum memoriam,
et, si fors daret, vindictae ardorem suggerebant.
Ac eam quidem, post subjugatam
Sveciam, et caesum Gotarum, Patris sui interemptorem,
acerbissimam exprompsit in Vandalos.
quorum pressit collum, toties tritum Daniae
Regibus, et saevitiam regessit in auctores,
nullo propemodum: relicto, qui se vidisset aratorem.
Triumfalis nempe agricola, eadem jam
falce capitum decussor, qua olim segetum, palmas
messuit in Vandalia, quas ipse conseverat,
subque jugum belli missis Barbaris, a quibus sub
jugum aratri missus fuerat, hostiles urbes eodem
vomere, quo antea glebas, exaravit. Quos post
tot poenas, cum denuo rebellare auderent, denuo
compressit, internecione tantum non universae
gentis, et in Vandalorum suppliciis Vandalorum
propemodum saevitiam superavit.
[BF 47,2] Tot auctus successibus, cum Curetes,
Livones, Sembos, et qvicqvid post eas gentes
porrigitur ad Oceanum, subegisset armis,
auctus jam animo, auxit splendorem aulae, et
amplam ac spatiosam arcem, novam seu ostentui
pompam, seu securitati monumentum excitavit.
Caeterum cum inter haec mortua conjuge,
unici filii parente, minus fortiter ferret
solitudinem, adjecit denuo ad arma animum,
et legionibus coepit terras, ac triremibus
Oceanum et littora oberrare. Comitata
est errantem fortuna, ad Thracicum
usque Hellespontum e Cimbrico littore
digressum, et qvaternos e domo Byzantina
sig.L5v
Fratres, Regios juvenes, ita subjecit praelianti
ut submitterent puppes et aplustria, et unicam,
quam habebant, sororem Svanwildam pro lytro
paciscerentur victori. Regalem virginem, et tot
Caesarum neptem, quae inter insignia nobilitatis
alteram imperii Aquilam praeferebat: sed supra
genus erat forma, quae nocuit miserae, traductae
in Daniam, et exitium quam regno, tam aulae
propemodum universae acceleravit. Degebat in
ea e Livonum gente, stirpe magis quam indole
Princeps, Bicco, quocunqve infelice austro extra
patriam, certe pestilenti ad nos delatus: qui formidanda
libidine vindictae (Jarmericus enim occiderat
Fratrem) et fortunam Regis, non Regem
sequutus, exquisitissimae fidei imagine et apparatu
velabat impietatem. Erant in juvene prompta
obsequia, aut in eorum vicem aeque valida
simulatio, quibus artibus penetravit in animum
Regis, donec ad amplissimas procurationes admissus,
munia Reipublicae suprema cum potestate
obiret. Eum aditum nactus, et rerum
jam omnium compos, facinus inauditum, neque
ullo antehac seculo exprobratum Danicae purpurae,
persvasit clam Regi: Reginam citra
honestatis leges assvescere familiarius privigno,
incestasse tori munditiem: capitali scelere,
et culeum merito, etiam cum in plebejo
sangvine exercetur. Sperabat sceleratus uno
hoc commento et Regem tori pace, et Reginam
vita, et filium haereditate spoliare, id
est: turbandae Daniae rationem et modum
reperire, omni Vandalorum ingenio saeviorem.
Nec improba spes veteratorem elusit.
Quamvis enim pronum esset Regi
sig.L6r
stolido commento detrahere larvam, mores inspicienti
ac indolem Reginae, praevaluit tamen
meror et suspicio laesi thalami, qva nulla fere
est ex perturbationibus animi vehementior, ut
praecipiti sententia, et, nulle melioribus consiliis
relicto spatio, crudeli obstinatione poenam
pronunciaret, qvalem impetus et ira pessimi
consultores dictabant. Frustra fuere obtestationes,
innocentia, preces, arma pietatis, cum
affectum Patris, sacra tori, Naturae foedera, feralis
in Rege furor effocaret. Nec intra rabiem
regesta: infamibus: scalis addixit Filium
(novo casu, qvod mox dicemus, ereptum morti)
et caveae Reginam objecit, ungulis belluarum
obterendam; bis lugenda infamia, seu innoxia
puniretur Regina, seu Rex puniret. Jarmerice,
hoc alterum aratrum est, quo saevius a
Biccone quam Vandalis subactus, porrigis in
tua viscera atrocissimum impietati telum, qui
sive juste, sive injuste offensus, ex aequo miser,
sangvinario consilio, et. quo nullum atrocius
comminisci ira, ac ultimum furoris ingenium
potuit, duobus primis animantium votis, conjugi
et proli, non vitam tantum eripis, sed
innocentiam, et supremae humanae sortis in supremo
apice calamitate, infamiam infamia expungis.
Et fuit scenae omnis artifex, et supplicii
architectus unus Bicco, Regis sui consiliarius
primum, mox Dominus qui aspidis instar
ac exetrae convomuit focos, in quibus concaluerat:
ut vereantur Principes peregrinae gentis
libidini regnorum suorum emancipare
libertatem.
[BF 47,3] Ab ejus atrocitate spectaculi cives averterant
sig.L6v
oculos, eo inutilioribus, si quae molirentur,
remediis, qvo nemo in toto regno adiret aulam,
praeter peregrinum et proditorem. Caeterum
punit improbitas, quos occupavit, et
demit fortitudinem, quibus ademit pietatem.
Consternatio publica regni, et suspicax silentium,
et acres oculi subito transiere ad Regem,
et mortem, quam intulerat uni, ab omnibus
denunciabant. Qui cum vilescere quotidie
Majestatem suam, et langvidius coli cerneret,
sero demum animadvertit, post: pacem se tori
perdidisse pacem animi; et quam inimicum
nuper aliis, tam infestum nunc sibi, e domestico
gaudio in publicam calamitatem extrusum.
Ita terrens singulos et timens omnes,
imprimis autem Reginae fratres, quos apparebat
tantam injuriam non neglecturos, arcem
ingressus est peristyliis jam pridem et loricis,
nunc etiam telorum omni genere munitam refertamque:
et serus jam Acrisius, amissa Danae,
novum vitae praesidium elegit, postquam civium
amisisset amorem. In ea abstrusus, publico
carcere coepit nulli se fidere, nullius congressum
admittere, ut post violatum conjugis
pudorem, saltim obtegeret et velaret suum.
Sed nullum sceleri est a saxis et caementis presidium.
Flagitii enim foeditas excivit Byzantinos,
qui timebantur, Principes, laesae innocentiae
et fidei conjugalis vindices, qui totum
classe orientem trahentes, melioribus, qvam
antea, auspiciis pugnare coeperunt, in meliori
scilicet causa. Atque hi non parum strenue rem:
aggressi, decantatam illam arcem cingunt corona
et indagine, et portis, repagulis, claustrisque
sig.M1r
omnibus disjectis, expugnant: ubi Regem ad
ultimum ipsum, postquam munimenta jam omnia
corruissent, solo, quod supererat, robore et
munimento pectoris ferocissime dimicantem
interemerunt quidem, sed ita tamen, ut cineribus
occisi suum qvoque sangvinem miscerent.
Hic Jarmerico finis: qui in proprio, qvod rarum
est, regno exsul quodammodo et extorris,
et in castro suo quam vinculis Vandalicis
probrosius haerens, ideo foedior captivus, quia
suus, a carcere orsus est regnum, et in carcere
finivit.
[BF 48] BRODERUS.
Nil habet Fortuna in ludibriis
suis prodigiosius Brodero,
quem raptum e purpuratis
cunis nexuit laqueo, a laqveo
erutum devinxit diademate,
periculoso saltu a
furca ad summam in terris
Majestatem. Nocuit misero
simplicitas, adeo ingenua ut
placeret Novercae, quae raro exemplo eoque illustriori
pietate coluit privignum, et Novercarum
odia tot jam seculorum annalibus infamia
crimine et invidia absolvit. Fuit enim Broderus
ille Jarmerici filius, qui flagitiose delatus
a Biccone, et saevius a Patre damnatus, innocentiae
vindicem non habuit nisi laqveum. Dii
enim judicarunt post Patrem, et furcam noluerunt
periculum esse innocentiae, sed experimentum,
sig.M1v
inque illo articulo, quo necti feralis nodus
solet, e mortis propemodum gremio et regno
semianimem et palpitantem eduxerunt, ut praesidiis
omnibus destitutum regnum, cum alia media
omnia frustra essent, saltim rupto fune servarent.
Pone jam ante oculos infelicem, quisquis
voles, Patrem supra Manliana imperia in
filii sangvine volutantem; pone Filium cervices
praebere jussum, et non mortem quidem, sed
aliquid morte atrocius passum, et his junge momentum
illud horrendum temporis, quod inter
restem et solium se immisit: breve illud quidem,
sed decretorium cum morte certamen: et da, si
potes, scenam per orbem, aut theatrum, ubi
atrociore joco, brevi rerum mortalium circuitu,
luserit Fortuna. Caeterum citam Broderi poenam
citus diadematis aeqvavit fulgor, et Principem
a procuratione regni, ad ignobiles, dum
viveret, curas abstractum brevi morte dejecit.
In otium enim et saginam mersa haec ignavia, et
velut animalia quae abduntur in rimas timida
lucis, otiosam majestatem damnavit solitudine:
quam ut mutaret aliquando, non exueret, abdidit
sese intra umbras, et tenebras silvarum, et ad
velandum probrum suum, humani generis consortia
evitavit. Haud dissimili a Patre Fortuna,
quorum alter solitudinis amore carcerem, alter
cubilia ferarum elegit: feliciore tamen sorte Patris,
qui fortiter dimicans, inter stratorum hostium
cumulos, non suo quam alieno cruore pulchrior
defecit: at Filius ut exierit mortem, non
exuit torporem, qui post ruptum nodum gulae,
non perrupit nodum ingenii, et per vitam omnem,
etiam post suspendium, pependit.
sig.M2r
[BF 49] SIVALDUS III.
Ignavum Patrem haud clarior
filius excipit Sivaldus,
qui regimen a Patre, sed
et animum nactus, utriusque
mensuram, nec majorem,
implevit: usque adeo succum
radicis continuant thyrsi,
solentque ignavi morbi, quasi
qvodam sangvinis jure, dimitti
a parentibus, et in seras stirpes cum naturae
indole transfundi. At bis miser fuit Sivaldus,
qui ignavus ipse in torpidam incidit aetatem, nulla
literarum luce temperatam, in qva tenebrarum
verius, qvam Regnorum moderator, nulla re,
cujus meminisse operae pretium sit, gesta, sane
tradita nulla, latuit verius; quam rexit, et velut
bis defunctus aut perditus, morte hodieque perpetua
siletur. Imperare potuit populis imperio,
aeternitati temporum non potuit fama, cujus in
ploratu Praeficarum omnes desiere laudes, nullo
monumento, ne inani quidem rumore superstite:
adeo infelicissimum Regem nox et oblivio,
non oculis tantum mortalium; sed et memoriae
subduxerunt: Quid aerumnosius Regibus,
qvi omnium, dum vivunt, compotes, omnium
in morte, si absit fama, egentes, corpore jacente,
jacent toti, paratum Libitinae munus,
cumque membra aut sparserit morbus, aut attriverit
senectus solutum teporem sangvinis, seqvuntur
etiam animo, et qvanti sunt toti,
sub imperium Naturae concedunt: usque adeo,
sig.M2v
ut quo vivi pervenerant armis, mortui non
perveniant nomine, ipsis etiam ignoti populis,
quibus imperarunt. Nisi vel eo nomine felicem
dicas Sivaldum, quod nullius calamo productus
in theatrum, intra cinerem suum, qvalis
intra palatium fuerat, abditus et abstrusus, ultrices
evitavit literas, quae momentum illud
mortis, quod aequat omnes; solae dividunt, et
clarorum Principum aut ignavorum facta commendatione
ad Posteros aut infamia distingvunt.
Sunt Regum non pauci, qvorum interest, nil
cum his habere negotii, et interfuit forte Sivaldi,
qui obscurus ignotusque, et unica Patris ignavia
aspersus, ut nullo splendore innotuerit famae,
ita praeter silentium, nullo insigni
probro aut dedecore ad posteros infamatur.
[BF 50,1] SNIO.
Hujus Regis initia attaminavit
fames, inexpugnabile
mortalibus malum, quae foecunditatis
suae oblitam Daniam;
ac langvore propemodum
et inedia enectam,
ad vulsas aliquandiu radices,
atque ubi hae deessent, ad
foediora alimenta detrusit:
Ita tamen; ut novae eadem gloriae materies foret,
et ad capessendam celeberrimam illam Longobardorum
expeditionem, viam atque aditum aperiret.
Et hi quidem, qvos Danicae gentis populum
tribumve esse, nulla merito addubitaverit
sig.M3r
fama, Vinuli initio vernaculo nomine dicebantur
Nostratibus, et Cimbricae Chersonesi
septentrionale promontorium habitabant. Unde,
regnante hoc nostro, quem commemoramus,
Rege, pulsi fame ac inedia, penetrarunt in Pomeraniam,
et incolis loci Longobardis (ita eos
ab intacta ferro barba insigniverat antiquitas)
variis fortunis ac praeliis, ad ultimum internecione
et suprema strage deletis, non devictae
tantum gentis ditionem omnem ac sedes, sed
et cum sedibus, quod fit, nomen ipsum et
appellationem Longobardorum, velut novum
spolium, sed perpetuum futurum victoriae sua
monumentum induerunt: prono in hominibus
negotio, qui haud sane graciles ipsi, aut
mento glabri, depilesve, quam superiorum
Longobardorum superabant bellis gloriam, tam
formam et proceritatem specie corporis aeqvabant.
Nec vero id insolens in aliis etiam per
orbem gentibus, si in Francia Gallos, in Germania
Vandalos, in. Italia Quirites, et ubique
terrarum alios aliosque contempleris. Ultra seculum
autem integrum Longobardi consedere
in Pomerania, velut trophaei sui campo, unde
post perruptam vel occupatam Germaniam, et
novissime Pannoniam, post tot urbium areas
aratro proscissas, post demersa tot imperia, cum
toto pugnarunt orbe, donec perruptis Alpibus et
mox Italia, Tarpejo culmine dejecerunt Romam
et Jovem Capitolinum orbis direpti et tot gentium
spoliis nudarunt. Superest in Insubribus Lombardia,
quam velut ad limitum custodiam insederunt
diutissime, et novam propemodum Daniam
in Italia condiderunt, qvae post excisam gentem
sig.M3v
superest hodieque, et ruinis suis altior supra conditos
populi cineres, conditorum famam et
perennitatem ad posteros propagant.
[BF 50,2] Interea autem temporis Snio, nil segnior
Longobardis suis, cum aeqvare domi tam illustres
animosi exsilii errores non posset, aeqvavit,
quod supererat, gloriam, et ferocissimo
pugilum pari (quae unius Principis fortitudo fuit)
una in acie superato, avulsam non ita pridem
Danorum potentiae Scaniam in suum reposuit
corpus, et inseruit trunco, usurpatori Holstano
Gothiae utriusque Regi extortam. Caeterum
non tam facile eidem extorsit filiam, quam
aversus a Danis pater, et clade jam sua ferocior,
Regi tum Svecorum Bi?rnoni elocavit,
caesis Oratoribus, qvos conciliando novo matrimonio
Snio ablegarat. Non tulit Princeps injuriam,
laesi juris gentium, et violatorem improbum
regno pariter et vita spoliavit. Nec procus
infelicior quam bellator, qui Patrem vicerat
armis, filiam, licet alieno jam matrimonio
innexam, vicit amoribus, quae nova Helena
raptorem sequuta, aliquid supra Paridem in
Snione invenit. Caeterum habuit hic raptus
eum finem, quem fere solent procaces nuptiae,
post diuturna bella et Trojano illi haud disparia,
foedo ad ultimum exitu et propemodum internecione
terminatum. Adeo magni semper constitere
alienis amoribus injectae manus, quae
fere nequeunt, nisi foedis stragibus, et
rapientium raptorumque effuso
utrinque sangvine
expiari.
sig.M4r
[BF 51,1] LACUNA HISTORIAE
DANICAE.
Pervenimus ad illas historiae
nostrae noctes, et ferreorum
temporum rubiginem, qua
ex Cimbris Dani, vero jam
nomine Cimmerii facti, integra,
quae ignorant, secula
transilire coguntur silentio,
rebusque gestis, et ipsa
rerum famam deperdita, non
tam fato, quam quod pejus est, oblivioni succubuerunt.
Haec nempe est pars illa historiae nostre
abruptae et deartuatae, haec temporis inficeti
diritas, ac mortui regni nostri infelix quoddam
intervallum et deliquium, qvo res per Daniam
domi forisve in toga vel sago gestae, ultra
seculum suum non progressae excluserunt a spectaculo
omnem posteritatem, et velut in publica
clade ac ruina Reipublicae, universae cum
Dominis exciderunt. Frustra consulis membranas,
majorumve odas, quae vice olim annalium
fuerunt, frustra saxa evolvis venerabili illo squalore
et carie pretiosa, cum lustrata antiquitas
omnis nil promat, et ubi omnia vetustatis scrinia
excusseris, quacunque ambage torseris ingenium,
id denique supersit tibi: Trina integra secula
cum locuplete auctuario, hausta, absorpta,
et inter aeternas Naturae ruinas deperdita, junxisse
mortem et mortalitatem, et neglecta olim
majoribus suos hodie obruere investigatores.
sig.M4v
Et fuit haec illa tam dira nox, ut ne stellas quidem
habuerit: Mors enim, quod in regnum,
quod in Reges ipsos, idem in Regum nomina
jus exercuit, qui vastam temporum profunditatem
pari silentio aeqvantes, expuncta memoria
sua, et a natura rerum facessere jussa, jacent
inglorii, et permittuntur nocti suae, ad ignobilem
deducti arenam, cum plebis cinere suos
confundunt. Qvo abierit immensitas tot seculorum
non facile dixeris, nisi quod rudis et impexa
aetas, et inter hostes suos etiam literas prosequuta,
dederit, quas meruerit, inscitiae suae
poenas, id est, projecerit instrumenta gloriae
suae, quae redonarent vitam defunctis, et cum
memoria annalium aeternitatem ac famam propagarent.
Nos interea imperiti majorum graves
luimus poenas, qvi in tam moroso vetustatis
silentio, velut in publico literarum justitio sedemus
ad bustum, et nil profuturo luctu, in tot
annorum cadaveribus Patriae clades ac funera
lamentamur.
[BF 51,2] Et vero ut solent illi, qui alterum amisere
oculum, acutius intendere visum, ita inter nos
praeclara non defuere ingenia, quae perrumpendis
quidem tenebris adhibuerunt operam, et lacunam
implere historia, et animam reddere tot
seculis annisa, penetralia omnia, recessusque antiqvitatis
pervaserunt; sed quae inutili universa
opere, in contumaci labore animorum ardorem
consumpserunt.
[BF 51,3] Unus repertus est Claudius Lyscander, Pastor
Herfyllensis, publico stipendio ad scribendam
patriae historiam conductus, qui opus aggressus,
quod supra 900 annos parturiit Natura,
sig.M5r
tot seculorum, quod diximus, memoriam nequicquam
vetustate deperditam aut extritam,
inque iis inter laeta vel tristia actas alternatasque
Danorum vices famae et publico redonat. Glorioso
prorsus conatu, et cui nulla unquam
posteritas digne reddat gratiam, si ad eam historiae
instaurationem, quam industriam affert
et studia, tam monumenta afferat robustae et
receptae authoritatis, quorum praesidio opus ad
tuendam in animis hominum famae et fidei integritatem.
Quis enim non gratuletur novo
fatorum interpreti, et pereuntis Naturae assertori
ac vindici, qui sospitatrice dextra jacentem
prostratamque et tam luculenta cicatrice deformatam
historiam in suum nitorem reponat
Caeterum quam haec magnifica, tam illud incertum
quo se fulcro muniat tantus labor. Qvid
ergo? post Lyscandrinam diligentiam reliquum
est id unum, superesse foedam in historia nostra
et inauspicatam lacunam, qvam velut sacra
Isidis perpetuo aut silentio, aut horrore intueamur.
Nec enim datum humano labori progredi
ultra metas, quas fixit Natura, et ea redonare
orbi, quae tanto temporis lapsu prisca
seculorum aut antiquitas, aut ignavia nostro
judicio eripuerunt.
[BF 51,4] Caeterum cave credas, tenebricoso illo,
quod descripsimus, temporis intervallo, obtorpuisse
in universum Danos, et fortissimae gentis
Martium omnem vigorem aut virtutem
elisam. Velut enim ex extantibus incendiorum
reliqviis magnitudinem urbium suo cinere
sepultarum colligimus, et leonis molem vel
sig.M5v
ex ungve pedis metimur: ita haud difficili
conjectura, quanta Danis illo spatio confecta
res sit, quanta perierit, ex Vittarum colligimus
expeditione, qui intra illum temporis,
quem descripsimus, flexum, cum Anglis et
Saxonibus e collo Chersonesi nostre haud magnis
classibus egressi, potentissimam Europae insulam
variis attritam cladibus, suo ad ultimum
imperio subjecerunt. Et vero tantae rei, cum
in tristi illo Patriae silentio destituamur vernaculis
testimoniis, praeter temporum tamen
omnium et indubiae veritatis confessionem,
ipsos Anglos habemus testes, minime suarum
laudum obtrectatores, qui tanta expeditionis
gloriam et perennitatem, etiam tacentibus Danis,
loquuntur. Supersunt enim libri, tanquam
custodes et aeditui veritatis, eorum: etiam
Anglorum, qui interfuere actis, et pars ipsi
historia magna fuerunt: superest perpetua confessio
seculorum, sacra nempe lingva et vox
publica, quam tot Ephemerides Monasteriorum;
et nullo sermone venerabilior Beda, eripuerunt
Naturae ruinis Et ut, homines taceant,
loquuntur saxa, quae patentibus campis per
Angliam extantia, velut sacrum terminum et
tot seculis immotum constituunt, et non de
Anglis jam, sed temporum aeternitate ponunt
trophaea. Denique si caetera omnia deforent,
supersunt apud nos Juttae, (qvi priscis aetatibus
Vittae levi syllabarum trajectione dicebantur,) superest
Anglen brevis apud nos provinciae angulus,
qui regno universo Anglorum dedit nomenclationem,
nec peregrini hercle Saxones
aut diversi ab his fure, qui in extremis tam
sig.M6r
Oceani aestuariis sub Danorum regimine degentes,
latius postea non per Angliam tantum,
sed Germaniam universam, imperium et nomen
diffuderunt. Scio non deesse, qui obganniant
etiam inter Anglos, qui, quod posterioribus
seculis praepotuerint in Germania Saxones,
trahere ad Germaniam populi universi tribules
et cunabula nituntur, animalium instar
illorum, qui amputant sibi genitalia, ut eludant
venatores. At ubi Juttas illi per Germaniam,
ubi Anglos suos reperirent, quos extra
Chersonesum nostram collocare nemo potest,
nisi qui jugulare volet et confodere veritatem,
et non cum hominibus jam, sed ipsa humanitate
luctari. Caeterum, quod horum omnium
in ipsis Danorum scriptis nullum prorsus reperies
vestigium, trux illud effecit tanti facinoris
conscium seculum, qvod aversum a famae cura,
et lanienae suae affixum, literas et studia, et caetera
omnia infra viri munia ducebat. Quo
factum, ut in se magis, quam hostes iniqui,
eandem, quam aliis inferebant, mortem inferrent
sibi, et licet ubique victores, inglorii tamen,
quantum in se fuit, et ab ipsa fama
neglecti perirent. Horum tu nescias an laurus
et victorias extollas, an inscitiae defleas infelicitatem,
qui diligentia omni in armis excolendis
absumpta, et facere praeclara quam dicere
assveti, non scribebant nisi sangvine, postquam
integra regna et provincias, velut per
ludum domitas, in ipso culmine rerum et famae,
alieno cuicunque, et cum caetera deessent,
ipsorum hostium debuerunt calamo, ne
perirent.
sig.M6v
[BF 52] BI?RNO.
Gemini Reges Bi?rno et Haraldus
in altissimis tenebris
promicantes, alicunde ab
angulo tralucent per rimas,
et velut lacerae tabulae ab
atroci navfragio disjectae,
monstrant littori cladem,
ut facile intelligas, majora
esse, quae fluctibus hausta
interciderunt. Gemini nempe Reges ab illa,
quam diximus, temporis profunditate, et abrupti
seculi tenebris, fuliginosum extulere nomen,
caeterum nullo alio pretio, quam ut bis
perirent. Quin qualescunque Reges, et undecunque
producti (id enim nescitur) fati et tenebrarum
jungunt societatem, e_que fugiente vetere
historia velut parietina superstites et Hermae
quidam publici, decessorum sortem et fata, et
cum his sua orbi ostendunt. Et haec servavit
posteritas, velut minuta quaedam sigilla e magno
opificii compendio extantia, quae ex infelicium
literarum reliqviis velut per vim extorta,
cum alia non licerent, solo describit nomine,
quasi nil fuerint nisi nomen, et in catalogo
Regum nostrorum titulum tantum ac numerum,
nec ultra, absolvant. Bella enim; si
quae gessere, ut non perdiderint acie, perdidere,
quod gravius est, silentio et abrupto solatio
famae, tam victoria, quam strage infelices,
sig.N1r
pejore nominis, quam praeliorum clade innominati
et inglorii interierunt. A clade nempe
et contemptu literarum, omnis haec labes et
intemperies, quae strangulata inter arma et
pigro obtorpescentes situ, sinebant temporis
sui, in quam inciderant barbariem, in occulta
semina adolescere integras mox aetates, et tantum
non gentes perditura. Et his destitutus
Bi?rno, seu vitio seculi, seu, quod probrosius
est, suo, jacet in obscuro cinere, et populi
sui fata cum suis conjungit. Ferrei lateris titulo
nonnullis indigitatur, rectius ferrei aevi
nomine nuncupandus. Incidit enim in aetatem
compactam ferro, qua, silentibus et obstupefactis
Musis, sole armorum vires praepotuere;
ne ad aspectum Martis fugientem. Palladem inter
commenta et fabulas percenseamus.
[BF 53] HARALDUS III.
Nec dispar sors Haraldi, magni
forte nominis, sed nil
annalibus daturi. Quibus
enim auspiciis ingressus sit,
quo successu gesserit, quo
terminarit regnum, non
facile tu pronunciaveris,
ignarus universi, quod interiit
seculi, ignarus Principis,
cujus origo ambigua, vita anceps, mors
incerta, et post mortem incertior fama, omnia
finivit cum auctore, et vitae qvalemcunque
sig.N1v
actum eodem cespite tumulavit, quo Dominum.
Qvis tibi opitulabitur, Haralde, in tot
tenebris? quis prostratam jacentemque eruet antiquitatem,
et ultra Naturae ipsius terminum ac
metas tot seculorum eriget ruinas? ut discant vel
hoc exemplo supremae per orbem potestates,
aliquid amare supra principatuum fastigium,
illud nempe perenne in literis, quod ultra feralem
urnam, et inluviem sepulchri non mortales
tantum, sed immortalitatem ipsam attollit.
Fatis vestris, et Reges, innexa est historiae
cura, quae post actum fabulae supremum,
verus plausus, vera parentatio Principibus relicta,
fata ipsa exarmat legibus, et, cum corpora
non possit, superstitem ab interitu memoriam
tuetur. Frustra splendor aulae est et
ille radiantis coronae fulgor, et qvicqvid supremo
per orbem culmini pretiosius circumdedit
fortuna, ex quibus tantum polliceri sibi quisque
potest, quantum vivus famae, et ad inhibendam
famae ruinam, literarum industria: seponit.
Quibus. spretis, jacet in obscuro, quem
loquimur, Haraldus, pejore quam fati funere,
etiam post mortem ipsam, quantum eloqventia
potest, occisus. At idem, qvaliacunque demum
caetera Fortunae fuerint, laetiore nunc
stilo vel ideo commemorandus est nobis, quod
nos evolvat fastidio longae noctis, id est, funestum
claudat agmen ignotorum Principum
postremus ordine, foedumque illum hiatum
historiae et tenebrarum ac caliginis
seculum, ultimus Regum
nostrorum
absolvat.
sig.N2r
[BF 54] GORMO SENIOR.
Laetiora historiae aperit Gormo,
qui duo magna bona
suo ortu patefecit Daniae,
perpetuam in annalibus seriem,
et perpetuam in domo
Regia successionem.
Quicquid enim Regum in
Dania per sera secula eminuit
in purpura, qvicqvid
floruit Principum per totam propemodum Europam,
aut ab hoc fonte et patre extitit universum,
aut ab ejusdem filia Geva, quam vere
Evam, et novam Naturae parentem magno
illi Videkindo, Saxonum Duci, elocavit. Caeterum
eductus Gormo e fatalibus illis, quas
historiae nostrae descripsimus, tenebris, in majores
prorsus et periculosiores sese induit, qui
foedam inscitiam Majorum suorum foediore
prorsus scientiae ambitu expungens, voluit ultra
rerum progredi limites, et sapientiae fines
paulo longius, quam rerum natura proferre.
Cum enim solenne haberet in moribus, rimari
abdita rerum, et altius. in naturae arcana
intueri, regium ratus, aliquid supra plebem
scrutari, gloriosam ambitionem protulit
ultra modestiam et metas suas, et ut multa
sciret, desipere ad ultimum incepit. Usque adeo,
ut cum infame esset circa haec tempora, nescio
quod Trophonii verius, quam Geruthi, qualiter
sig.N2v
vocabatur, antrum, ultra spatia Solis, et sepulti
orbis caliginem, in remotissimos, Biarmiae
ultimae angulos projectum, locum tenebris
infestum, et natale noctis hospitium,
ferali exululatum stridore, ut orci aulam
haud absurdo nomine antiqvitas pronunciarit:
hoc visum monstri, tanquam in Dania
monstrorum non satis esset in Diis, infelix
curiositas perduxerit Principem, novum
prorsus Alciden, pugnantem ad Taenarum
in mortis imperia et inferorum pacem. Delegerat
in inauspicatum iter audentissimorum
juvenum globum, et e proceribus descriptam
manum (ne solum insaniisse credas) sed in his
omnibus, nescio quem Torchillum, consiliorum
omnium et viae moderatorem, qui
Daemonis mores propiore commercio familiarius
intelligebat. Qvodnam illud tu seculum
putas, cui tanta consvetudo cum generis humani
hoste, ut coram visere homines et ultro
impune se adiri pateretur, nondum scilicet ad
togae humanitatem. assvefacta Dania, aut depulsa
cultu pietatis ferocia Adiit ergo inauspicatum
locum Gormo, protervus abditae
Naturae Scrutator, inter locorum asperitates
et iis terribiliorem metam, dira omnia expectans
et fugiens, et suas ipse spes impellens
pariter ac horrens, sese in intimum mortis
regnum, si antiqua credimus famae, penetravit.
Exitus fuit itineris, qvi debuit esse
temeritatis: Post varia enim mala e profundis
Manibus redux Princeps, et plura meritus,
qvam passus, nil retulit denique domum, nisi
visas larva Acherunticae Harpyas, Lemuresque,
sig.N3r
et quicquid est in fabulis, de trifauci rabie,
et cerbereo latratu, inter quos versatus, tranavit
styga, antequam moreretur, et Maronis
aeneida veram posteris effecit. Quis
furor infernum adire, ne non adeas, et orcum
extorquere Daemoni, qvem ille gratuita
humanitate mortalibus solet indulgere.
Quanto rectius de animarum ab hac vita statu,
quod unum post infame iter facere Rex coeperat,
glorioso demum ambitu solicitus, ad
patefactam de Christo fidem, convertisset curiositatem,
visa jam tum tetricitate inferni,
et Deorum suorum inanissima superstitione.
Caeterum contraria sorte, quod unum nolles
in Principe, receptis e Germania de patefacto
Christo nunciis, concidit exanimis, interque
praecipites moerores abrupit verius vitam,
quam finivit. Quis tui misereatur Gormo?
si ad serum senium in pace provectus,
non agnoscis muneris auctorem, inque ipso
mortis et vitae confinio, momento nempe
illo, post quod nullum est in proprium damnum
et exitium ingeniosius, nec fictos
Deos agnoscis miseros, nec verum adoras,
quamque usurpas sermone de animarum felicitate,
soli animae tuae aufers immortalitatem.
Caeterum ultus est suas injurias Deus,
et bis dedit infernum bis inferos ambienti,
quem vel adiisse semel, nimium
est humanae
infelicitati.
sig.N3v
[BF 55] GOTRICUS.
Et fuit hoc seculum, qvo,
post tot migrationes Danorum
variis Europae regnis
perpetua serie infusas, velut
ulturum suas injurias Romanum
imperium, domi
invicem visere Danos, et
orbis repetere spolia instituebat.
Et istuc quidem
facinus, primus, quod sciam, mortalium, jam
pridem aggressus fuerat Drusus, qvi Albim
tamen, nec ultra, nactus, damnata spe propositi,
circumegit legiones, licet auspiciis
navigaret Augusti Caesaris, orbi tum universo
imperitantis. Quae expeditio frustra tentata avertit
aut deterruit posteros, donec ad haec nostra,
quae commemoramus, tempora, Carolus ille,
cui ab amplitudine rerum gestarum Magni
cognomen indidit antiqvitas, illam individuam,
quoqvo se verteret, fortunam experiri
in Daniam, et novam, si posset, Laciniam Romano
annectere imperio niteretur. Periculoso
prorsus consilio, et ad internecionem
Daniae nato, si quantum habuit impetus et
famae, tantundem habuisset aut fortunae aut
diuturnitatis. Coeterum incidit in Regem
Danorum Gotricum, averruncandis quibuslibetcunque
periculis haud sane imparem, qui
supra Danos, Gothos, Norvagos, et nuper
sig.N4r
domitos aut repressos Svecos, Codano unus
et Venedico mari, et in utroque littore positis
insulis imperitans, etiam Obotritos Frisiosque,
et quicquid Saxonum in Chersonesi dorso,
quicquid ad Albis utramque ripam projectum
erat, copiis aut victoria occuparat. Usque
adeo, ut centenos albicantes equos, novum
tributi genus, injungeret Saxonibus, et nummum
argenteum imperaret Frisiis, super scutum
annuatim, et qvod probrosius, sub jugo
pendendum, ut exactionem non onerosam
exigendi foeditate aggravaret. Accedebant
huic ferociae adjuti Saxones in diuturno
illo et pervicaci contra Caesarem bello,
quos Videkindi innexus affinitatibus opibus
et perfugio Gotricus sublevabat: accedebant
Normanni, novi e Dania excursores, qui
antequam Oceani longinqva ingrederentur,
et, quod deinceps suo dicemus loco, percursarent
orbem, circa haec fere, aut paulo ante
haec tempora, circuire vicina littora, et
velut vadum tentare orsi, reddebant infestam
omnem Germaniae, quaqva ruebant, oram,
ut ire per maria littoris Balthici accole, et
communis naturae beneficio frui vetarentur.
Tulerat diu has injurias Caesar, aliis aliisque
hinc in Saxones, inde in Saracenos irretitus
bellis, quibus denique cum imposuisset finem,
de cogendo in ordinem Gotrico, deque invadenda
per vices Dania, serio cogitare coepit.
Circumspicienti autem, in quem hostem pararet
arma, placuit tentare prius aeqvam pacem,
et omnia ante bellum et praeliorum ancipitia
experiri. Ergo delecto in secessum
sig.N4v
Aqvisgrano, dum pietate haud paullo gloriosior,
quam ferro, lucrifacere Deo Germaniam omnem,
et ad pietatis cultum perducere gentes, pulcherrimus
humani generis paedagogus allaborat, controversiis,
quae cum Gotrico erant, discutiendis
moderatores et arbitros delegat ad Daniae fines,
occupaturos. bellum, quaeque geminae genti parabantur
caedes, si pacem, humani generis custodem,
amare posset Gotricus, et juris injuriarumque
cognitionem pari e suis numero deferre.
Et vero dicta est colloquio dies, sed eadem semel
iterumque legatorum certaminibus dirempta, dum
alteri potentiam sui Regis, alteri fiduciam, utrique
vires ostentarent. Ita cum invicem gemini Principes,
Caesar Gotricum, et Gotricus Caesarem,
velut duo e regione montes, aut totidem editae
turres, de magnitudine contendentes, haud aequis
oculis intuerentur, appareretque certamen
non aliter posse, quam mucrone gladii decidi,
Carolus in praeludium belli, ducta trans Albim
colonia, praesidiarias misit cohortes, contra Danorum
incursiones et insultus excubituras. Quibus
disjectis, Gotricus opponere in interiore
Chersoneso aggeres, et novum tum opus Dannewirckam
inter Codanum sinum coepit et occidentalem
Oceanum moliri. Et ut Regem scires
nil minus horrere, quam bellum, magno
contemptu Caesareae potentiae spargi in publicum
per suos jussit: emollitum deliciis Italicis Carolum
et in thermis Graneis pingvi otio natantem, sciturum
brevi, qvid ab armis balnea distarent. Videbat
Carolus ad contundendam hanc fiduciam, mole
se imperii universi indigere: quo contentius non
e vicinis tantum et nuper domitis Germanis,
sig.N5r
sed ab ultima etiam Italia, Galliaque accersitis
viribus, ad Albim praesens ipse promovit castra,
et hostilia omnia parabat. Praeoccuparat
flumen Gotricus, intentus. Saxoniae, si
feram gentem et toties imperantibus rebellem
avertere a Caesare, cum caetera non darentur,
verborum lenocinio posset: Carolum committere
geminos populos, ut insidiaretur geminis, et alterutrius
partis viribus uteretur, ad utriusqve servitutem:
adesse se, si cuperent, innoxiae genti
opitulatorem; sociarent copias, et sacra majorum
Deosque, ac libertatem propriam vindicarent. Promovisset
his artibus bellum, aut, si caetera defuissent,
armati Septentrionis, quam adducebat,
mole, si quam apparatum et gestionem,
tam ancipitia belli et fatorum insidias in sua
habuisset potestate. Caeterum dum parantur
arma, dum area pugnae instruitur, in ultimum
casum omnia, daturae, immanissimus e
Danicis manipulis miles, quem inter custodes
praesidia aulae, luctuosa fiducia, publica
regni cura conduxerat, in ipsis castrorum tentoriis,
inter stipatos multitudinis cuneos, funesto
ictu hausit Regi latus, et Danicae gentis
famam, qva nulla per orbem regnatricis
domus reverentior est, immani scelere attaminavit.
Quodnam percussori nomen et familia,
quaeve praecipitandae caedis causa fuerit,
non facile reperies in annalibus: jacet cum
infamia involutus cineri suo pejore quam Rex
fato, proque nomine laminas, crucem, culeum,
et qvicquid meritus est suppliciorum,
ostendit paria ausuris. At major post mortem
Gotricus, quam vivus apparuit, quem
sig.N5v
caesum etiam deserere noluerunt legiones, in
tuenda patria gloriose contumaces, quae, amisso.
capito, non animo, valli objectu submovere
hostem, in assiduo conflictu versari, eruptionibus
fatigare obsessores, grandines telorum
dare et excipere, et unius sicarii perfidam
omnium fide pensare non destiterunt.
Sensit Carolus non tuto cum hac
constantia dimicari, qvi, cum copias suas emori
indies, foetorem et omnes coeli injurias
ferre, extremaque omnia aut pati, aut expectare
videret, subeunte paulatim laboris taedio,
et frustra impensi sangvinis pudore, proripuit
sese ab infelice area, non jam de pernicie
Danorum, sed salute sua cogitans, et exercitum
vulgato jam per tentoria morbo elangvescentem,
et, quod caput erat, voracibus
expensis onerosum, non tam inediae
subduxit, quam internecioni. At mors Gotrici
pro victa Dania fuit Carolo, qui de
caede quidem Regis dolens; ut Principem
Christianum agnoscas, anceps illud et commune
Regum in supremo fastigio discrimen
aversantem: gaudebat tamen de ejusdem
morte, jugulo Germaniae aut securitati
incubantis, palum pro concione professus,
nil sibi laetius hoc nuncio per omnem vitam
contigisse. Pulcherrimo elogio Gotrici, qui
exercitum aut continere aut regere etiam
mortuus potuit, et admiratione
virtutis ab ipso hoste
elogium
extorqvere.
sig.N6r
[BF 56] OLAUS
GOD-DRENG.
Optasses exercitui Danico
meliorem in funere Gotrici
mentem, aut post ejusdem
fata feliciorem, quam
qui contigit, moderatorem.
Qui Olai nomine,
nec ultra propemodum
memoratus annalibus, dum
extorquere regnum a furiosorum
manibus anniteretur, sub pondere demum
ingentis belli defecit. Seditio enim
atrocius, quam portis receptus potuisset Carolus,
intimos regni angulos et recessus scrutata,
vertebat in perniciem Reipublicae, quicquid pro
Republica fuerat armatum. Usque adeo, ut
rueret in ipsum Regem illa turbati Aquilonis
procella, et quid in bona causa potuisset, saltim
in mala ostentaret. Ita Rex cum aliorum
castigando libidinem, aliorum in se concitaret
pervicaciam, crudeli experimento potentiae seu
parceret infelix, seu perderet, inter arma quae
circumferebat, datus est in praeceps, et mortis
non jam poena, sed beneficio elapsus est rebellioni.
Quae, quod facturi seditiosi erant,
occupavit prior, et molli suspirio solutum
Principem in edito prope Lethram cespite tumulavit,
ut regiae sedis quietae possessioni, quod
Fortuna noluerat, saltim defuncti cineres admoveret.
Haud sane splendidiore funere, quam titulo
sig.N6v
Regis, qui Ephoebi retinuit nomen, etiam
postqvam conscendisset thronum, illud editissimum
in terris supremae potentiae augustale,
populari nempe licentia, quae superioribus seculis
invaluerat, allinente Regibus, parum aliquando
decoras supremae Majestati nomenclationes.
Sunt qui Danorum hic turbant annales,
et Gallicos interponunt, proque Olao, quem
diximus, Rege, Oligerum nobis illum obtrudunt,
qui zelo fidei ad arma peregrina profectus,
a_que Carolo Magno, cujus castra et
auspicia sequebatur, Lossae comitatu in agro
Leodiensi donatus, rei Christianae injurias in
Saracenos et gentiles ultus est, et spem coronae
patriae neglexit, ut civicam orbis mereretur.
Habet Gallos, quos pietate fecit suos,
per tot jam secula sibi debitores, iisque curantibus
descriptus est integro volumine, quod majorum
nostrorum pietas patrio idiomate donavit.
In qvo non pauca deprehendes annalibus
Francorum irreperta, eoque, quod crediderim,
suspectiora. Id constat: ardentissimi
Spiritus Principem, relicto solo nostro, in quo
natus et altus adoleverat, militatum foras digressum,
inter agones et certamina, quacunque
progrederetur, per orbem perpetua victoria
signasse vias: usque adeo, ut Rolandi, aemuli
primum, mox commilitonis, non aequarit tantum,
sed superarit gloriam: supra cujus famam
non habuit ea tempestate Mavors, quo erigeret
armorum splendorem. Felicem autem
Oligerum, et supra fortitudinem Danorum
omnium, qvantacunque retro per orbem fuit,
memorandum, qui Danorum primus Christianus
sig.O1r
aliquid foris paterno regno pretiosius nactus,
veram nempe in Christum fidem, tanto Olai
domi regnantis supereminuit fastigium, quanto
est gloriosius servire Deo, quam imperare orbi,
et Simeonem esse, quam Augustum. Devovit
enim sese pro Deo victimam, et fortitudinis laudem
cumulans pietate, in ardore fidei pariter et
belli defecit. Quibus rebus tantum tulit, superiorum
seculorum judiciis, virtutis suae pretium, ut
rediturum nonnulli promiserint. in terras, novum
aliquando potentiae Mahumeticae Oppressorem.
Inani spe et nulli factura fidem, nisi qui
ultra terras nil speret. Crediderim blandam voluisse
superiorum temporum credulitatem, his
historiarum innuere involucris, quanto Natura
parens indigeat molimine, ut procreet Heroes,
plurimisque opus esse seculis, ut unico Oligerus
nascatur.
[BF 57] HEMMINGUS.
Lethalem seditionem, et jam
inde a Gotrici caede regni
jugulo minitantem primus
omnium stitit Hemmingus,
et falsis turbinibus circumventas
legiones veris
remediis liberavit. In eo
enim praecipitio rerum,
quod primum ad salutem
fuit, retinuit clavum, ne omnia sibi permitteret
civilis furor, mox discussis paulatim procellis,
sig.O1v
plebem ab armis ad vomeres, et ad colendam,
quam vastaverant, terram, metu suppliciorum
et malorum suorum taedio adegit. Caeterum
nil egerat hac pacificatione domestica Hemmingus,
ni foris etiam repressis aut conciliatis hostibus,
publicae locum aperiret securitati. Obversabatur
imprimis oculis Carolus Caesar mole imperii sui,
et veterani militis robore metuendus, qui tum
maxime adhibita in consilium sua et Danorum
fortuna, licet nondum discussis concertationibus,
quae cum Gotrico intercesserant, Albim tamen
fugiebat, sui nuper exercitus scopulum, et amari
se ab Hemmingo, quam metui praeoptabat:
cum, gravescente jam senio, Princeps nil magis
haberet in votis, quam amoliri a se bella, et condito
bona fide ferro, securae per orbem paci praesidere
Nec aversum ab hoc instituto repperit
Hemmingum, qui lenis et sedatus ingenio, et
si verum fatearis, mollitiei propior, librato Gotrici
casu, et circumspectis domi, nescio quibus
aemulorum artibus, regere suas provincias maluit,
qvam quaerere alienas, et non tam suam in consilio
habuit, quam Caesaris fortunam. Inter tam
lenes animos non difficile fuit reperire pacem,
quam duodeni ex parte utraque Proceres, magna
ejus seculi pompa, in has omnino leges pepigere:
ut ad Eidoram usque amnem Romanum excurreret
imperium: qvicqvid ultra ad Boream
porrigitur, Daniam spectaret. Ita Hemmingus,
sopito domi incendio, et devinctis foedere vicinae
potentiae viribus, res suas eripuisse videbatur sorti,
et tam privatim prospexisse suae, qvam publice
omnium incolumitati. At vero in tam profundo
otio, et publica, quam stabiliebat, felicitate,
sig.O2r
infelix ipse, qvam gratus paci, tam onerosus
erat pietati, qui populi sui magister infelix,
adhaerebat Daemoni, et regnum omne per avitos
ritus et barbara Deorum sacra raptabat.
Ut mirum sit, Carolum, qvi tam ambitiose
de pace cum Danis egit, nil egisse de fide, qui
in caeteris fere, quae per orbem gessit, bellis,
quicqvid adversum reperiebat Deo, felicibus contudit
armis, et velut a superis commodata manu,
tot gentium conversioni suffecit. Authores
habeo, Hemmingum tenere adamatum Caesari,
sedisse corm in Germanorum comitiis,
et de gravibus causis dixisse sententiam. Id
si verum est: foverit clam salutarem fidem,
non ausus apud cives profiteri felicitatem suam,
et malus Ethnicus, ac pejor Christianus, eodem
tempore et Deum pariter et Daemonem
impugnavit.
[BF 58,1] SIVARDUS RING.\
Caeterum sudum hoc, et
velut ver quoddam Daniae
foedae mox tempestates exceperunt.
Recaluit enim
a cubili suo Lerna, quae,
Hemmingo promovente
utcunque pacem, in antra
se sua et specus demerseratque
invexitque ferali dissidio,
et erubescendis colluctationibus, infame prorsus
seculum, quo, extincta velut in funere
sig.O2v
publico concordia, armis et ferociae succubuit
miserum domi regnum, et non contra se tantum,
sed rerum Naturam pugnavit. Piget
convertere ad haec tempora oculos, et miseram
intueri patriam, tot annis consceleratam parricidiis,
inque ea saevientia viscera, ordines disjectos,
biceps imperium, distractam plebem,
et Daniam, quod ultimum malorum, de Danis
triumfantem. Non tamen de nihilo orta
jurgia: Opes, sceptra, regna, quae non possunt
ad alterum, nisi alteri praerepta, transferri,
excivere emulos ab eadem regnatrice
familia in eandem spem genitos, qui feroces
singuli, et nemini ante vim cessuri, comitiorum
compendium faciebant ferro, usique jure,
quod in gladiis ferebant, in suum qvisque decus,
sed et pariter exitium regni, ferebantur.
Ferres, si intra unam aetatem stetisset furor:
caeterum bella supra Authores bellorum senuerunt,
defletas majorum calamitates nova exemplorum
serie instaurantibus filiis, et crescente
odio, quantum posteri crescebant. Donec
stirps Regia innumeris per regnum diffusa ramis,
in unum desineret infantem, vix cunis etiamdum
aut gremio nutricis evolutum, et cessaret
denique furor, cum non essent, in quos saeviret.
[BF 58,2] Coepit haec rabies post Hemmingi decessum,
qui sine haerede moriens, plures habuit, Sivardum
imprimis Ringonemque, geminos Gotrici
e geminis filiabus editos nepotes, qui pari non
minus gradu, quam jure se niti quisque rati,
flagranti ambitu, et adseverato ad omne periculum
animo, fastigio supremo imminebant.
Surrexit pro Ringone Chersonesus omnis Cimbrica,
sig.O3r
in solo nempe suo nato et adulto Principe:
Sivardum, licet a Norvagia missum, cum minoribus
tamen insulis Sialandi sequebantur: miseri
utrinque electores, et laceraturi sua in sinu
membra, dum de capite depugnant. Neutris
enim partium alterutri cedentibus, vertere in
se rabiem Principes, et ad funus Hemmingi,
velut bustuarii gladiatores, in mutuas se strages
et praecipitia impellebant. Caeterum, quam
discerpebant purpuram vecordes, prodebant aut
nudabant vicinis hostibus, qui, attritae Daniae
cladem, suum tempus et opportunitatem rati,
in patentia undique littora magno impetu involarunt.
Non tulit hanc pervicaciam Sivardus,
acri animo Princeps, et supra Graecum illum
Miltiadem, victor ac potens sui, qui cum obtinere
ab aemulo non posset Ringone, ut deponeret
iram, posita ad tempus sua, se totum in
hostes exprompsit. Quibus extra regni limites
feliciter ejectis, sequutus est fortunam belli
fui, et lustrum integrum in expeditionibus peregrinis
aut victoriis confecit. Ursus Ringo
absentia aemuli, perdere fidem, quam occasionem
maluit, et Sialandos capite vacuos magna
vi aggressus, obsequium ab inermi populo extorsit
verius, quam impetravit. Indigno artificio
Principis, qui decedere incolumitatem
universo regno, quam partem voluit sibi, et
majore ambitionis, quam famae cura,
post raptam aemulo ditionem,
famam vecors sibi et regno
securitatem
ademit.
sig.O3v
[BF 59] RINGO II.
Interea autem temporis,
velut re bene gesta, raptae
incumbebat ditioni Ringo,
certus, nisi armis et
ferro, non decedere partis,
et acribus bellis parta spolia,
acrioribus praesidiis
tueri. Caeterum nil egerat
infelix, qui subacta
quomodocunque Sialandia, nondum Sialandorum
subegerat animos, et tam privatim metuens
singulos, quam publice ab omnibus metuebatur,
quod in victoria omni miserrimum
et funestissimum est, suam ipse fortunam formidabat.
Cives enim, quibus ubique ferrum
supra caput, velut in nervos et vincula compacti,
novum aspiciebant Regem, non suo vultu,
quumque omnia terror incubatoris intercepisset,
jacturam virium magnis consiliis explebant.
Deportato enim in tuta Norvegiae ad paternas
clientelas Siwardi filiolo Regnero, ipsum parentem
per idoneos nuncios admonebant periculi
sui, quodque unum amovendis malis supererat
remedium, domuitionem ocyus et
reditum in patriam svadebant. Nec moratus
ille, postqvam abusum sua absentia Ringonem
intellexisset, furore et ira percitus, recurrit in
Daniam, eo terribilior hostis, quo supra causae
sig.O4r
justitiam, opportuna vindictae instrumenta,
bellorum nempe artes et usum, et veterani
militis fiduciam afferebat. Ergo altero
regnum et partas provincias, altero jus
suum propugnante, in mutua exitia verso
bello, magna contentione miscuerunt rabiem,
atroci prorsus spectaculo, qvum
scisso in partes regno, adversis e castris
fratres et sobrini pugnarent. Non libet
numerum inire praeliantium, quem ad incredibilem
multitudinem attollunt majores,
quum non tantum inqvilini urbium, sed et
e tabernis publicis raptae operae, mali cives,
pejores milites, sequerentur praeliantem patriam,
aut, ut rectius dicas, pereuntem adjuvarent.
Plures stabant in acie pro Ringone,
sed pro Siwardo plures militabant: ut si recte
calculum ponas, plures illic numerarentur,
sed hic plures pugnarent. Exitus fuit, qvalis
esse ambitioni debet, aut furori solet:
Mors miscuit in acie geminos factionum moderatores,
et cum neutri ambitionem posset,
utrique vitam extinxit; ut, aeqvatis
miseranda paritate cladibus, et conscio vtrinque
exercitu, ipsi demum principes terribilibus
plagis diffissi corpora, immensos
illos confossi militis acervos aut implerent
numero, aut sequerentur. Qui graves
aliis, sed funestissimi ad ultimum
sibi, alter alterum
videre miseros utrique
fecerunt.
sig.O4v
[BF 60,1] REGNERUS
LOTBROG.
Caeterum, non omnem rabiem
sustulit acies, nec
idem belli fuit,, qui praelii
finis Caesos enim geminos
Reges, totidem mox
filii, hinc Sivardum Regnerus,
inde, Ringonem
Haraldus excepere, qui parentum
odia pro haereditate
nacti, ad rapiendum singuli regnum, velut
in stadio et arena concurrentes, non praesidio
legum, non comitiorum judiciis, sed, quae diritas
seculi fuit, caedibus et sangvine jus suum
scribebant. Nec minor partium furor, quam
Ducum fuit, Jutia, qvae Ringoni militaverat,
rapiente in partes Scaniam; ut fortius hoc praesidio
tueretur factionem; dum Sialandia sola, et
quae huic minores in Balthico haerent insulae,
castra Regneri aut auspicia sequerentur. Qui
spiritus excitatissimi Princeps, et compensans
animo, quicquid deerat viribus, non Haraldum
minus aemulum, quam divulsam Scaniam, et
quaecunque indulserat, vel abstulerat fortuna, ardore
suo minora credens, prae apparatu patriae
coronae peregrina foris arma et pugnas eligebat,
usque adeo impatiens otii, et omnium qvae in
segnitiem resolvunt, ut vim inferre ingenio
videretur, si quando ab armis cessaret. Et
habuit quae adferret ad bella, incredibili ferociae
animi par consilium, et utrique suffecturam
sig.O5r
manum et fortunam. Hinc in castris et
sub papilionibus vitam omnem distractam armis,
et tumultibus plenam exegit, celeritate
usus res magnas conficiendi, supra omnes propemodum,
qui olim per Daniam arma tractarunt.
Quibus bellandi praesidiis erutam Norvegiam
e peregrino jugo, societate et communione
regni, devictosque non una acie Svecos,
matrimonii sibi nexu, devinxit: domitis subinde
Biarmensibus, Russis, Finnis, et quicquid
terrarum ultra Sveciam in Boream aut funditus
immersum, aut latius porrectum excurrit.
Longum foret insistere singulis, et invictissimum
sequi Principem, per tot ditionum provinciarumque
spatia circum ferentem victorias,
vas ipse, dum viveret, universas petris et cautibus
insculpi jussit, ut, extantibus literis, staret
legendus posteris, et non tam hostibus sui
seculi, quam seculorum omnium perpetuitati
imperaret. In bellis autem Regnerianis memoranda
monstra illustri ejusdem virtute haud
parum strenue elisa: eo quidem monstrosiora
illa, quo ad Regiarum puellarum limina et
valvas, superiorum seculorum consvetudine, adponebantur:
seu sperarint ferarum objectu majores,
a filiarum pudicitia et gynaeceis concursum
et lasciviam arcere, seu vellent novos procos
auspicia nuptiarum a bellis ordiri, et ne
ad primos quidem complexus, quaeque cupidissime
faciunt homines, sine virtutis et armorum
gloria venire. Et cum his Regnero, bis terve
marito, totidem prope vicibus fuit depugnandum.
In nuptiis Langertae (haec prior conjux)
ursos domuit et molossorum rictus, in secundis,
sig.O5v
quibus obtinuit Regis Sveciae filiam
Thoram, serpentes confecit geminos, feroculos
illos supra seculi sui morem, et altore suo
nil mitiores. Novo vero apparatu armorum,
sane autem parum apto nuptiis cultu, in illo
conflictu usus est, ciliciis vestibus, e seta caprina
contextis, quibus histrice quovis et erinaceo
spinosior, serpentum exiit morsus, et novam
accepit Lotbrogi appellationem, quae nomini
deinceps Regio, perpetuo non tam opprobrio,
quam, quod seculi superioris credidit ferocia,
perpetua dignitate adhaesit. In monstris domitis
numeraveris Svecicae militiae pugilem, Scardum,
quem septenis non minus filiis comitatum
pugnantemque, tribus suorum succinctus
Regnerus, in conspectu gemini exercitus, non
fortius, quam gloriosius dejecit. Sed supra
omnia monstra Filius fuit Ubbo, in tam bellicosum
patrem rebellis, cui capto, et ultima
merito Regnerus flagitium condonavit, se
nempe inter Patrem et Judicem partitus, filii
spectare lacrymas, quam sangvinem voluit, et
ita exegit vindictam, ne oblivisceretur
Naturae.
[BF 60,2] Caeterum iis, quae memoravimus, bellis
districto Regnero, necesse fuit saepius regredi
in Daniam, ut validum clientelis Haraldum,
et coronam domi ac sceptra raptantem dimoveret:
in quem eadem felicitate, qua in hostes
usus, quater omnino victor depugnavit. Nec
profuit cum imperii Romani viribus Ludovicus
Caesar, qui Daniam propitiare Numini, qua
erat pietate, aggressus, Haraldum sacris undis
sig.O6r
ablutum juvit copiis et legionibus, ut fidem per
Daniam, si caetera deessent, ferro stabiliret. Et
annitebatur Klackius, (id erat Haraldo agnomen)
instabatque sacro operi, adeo excussa pluribus in
locis Deorum gentilium inanitate, ut Slesvici
templum excitaret vero Deo, tractamque ad aras
superstitionem pulcherrimo ardore jugularet.
Frustra haec omnia. Emergentem enim salutaris
doctrinae veritatem pressit Regnerus, et in
primis stitit carceribus, tanta pariter ferocia et
fortuna, ut non tantum Haraldi ad Germanos
dilapsi inhaereret vestigiis, sed et Carolum Calvum
Caesarem, post fata Ludovici imperitantem,
compulsis ad tributum Saxonibus, castrorum
septis deturbaret: Eo perniciosior victor, quo
infelicibus armis felicius usus, ad insanam mentem,
successum ubique et victorias adjungebat.
Post cruces enim sacras e Danorum ejectas
templis, semetipsum reliquit crucem regni publicam,
foedaque in nomen omne Christianum expedita
laniena, avitos majorum suorum ritus, et
nuper abjecta sacra inexpiabili furore reducebat.
Caeterum annis pleno proculcare diu pietatem
non licuit, manifesta Dei vindicta canitiem provectam
rapiente ad poenas, qvas pro merito
flagitiorum accerbissimas demum exegit. Cum
enim Regem Angliae Hamum in viridi jam
pridem aetate, in cursu et flore victoriarum
sustulisset armis, ejusdemque filium Helgam,
libertatem ausum sperare, et Gallicis sese praesidiis
fulcientem, acie primum, mox regno
deturbasset, versa demum bellorum sorte,
captus est ab eodem hoste, inque sqvalore
sig.O6v
et illuvie caliginosi carceris, nudus et investis
colubrorum laniatui objectus: ubi inter acutissimos
dolores cum intolerabili foetore impuram
animam diutissime agens, supra Tityum et vultures,
vivere diutisssime coactus est, etiam
postquam vivere desiit, per singula arrosus
membra, ut per singula moreretur. Atroci
prorsus fati genere et nulli mortalium non timendo,
nisi Regnero, qui inter illa ambesi
corporis vulnera, quod vix impetret fidem, in
illo mortis et vitae confinio, nunquam dejectus
animo, rerum a se gestarum magnifica commemoratione,
et diris execrationibus in caput Helgae
detortis, terrorem a sese regerebat in hostes,
nil morari se praefatus corpusculum, quod
peregrinanti animae diversorium dederit Natura,
cujus non multum interesset, vivum a vermibus,
an mortuum corroderetur. Circumfertur
oratio a supremo dictantis ore excepta
et patriis cantatur rhytmis, in qua ferociam
agnosces militaris viri, qui inter exetras et serpentes
supra eorundem ingenia etiam in morte
inhorruit, et nullum vermem, ne conscientiae
quidem veritus, inferni potiores poenas in hac
vita repraesentavit. Hic exitus Regnero fuit,
acerrimo Principi, sed malo, forti, sed impio,
victori, sed victoriis noxio: qui quam hostium,
tam amicorum pernicies, cruore et vastitate
terras, sed maxime patriam implevit. Mortuus
est in duplici nocte, ubi nec diem vidit,
nec Deum, tam angustum nactus tumulum,
ut in tot, quibus imperabat, regnis, ne locum
quidem sepulturae, nisi in pedore carceris,
inveniret.
sig.P1r
[BF 61] HARALDUS
KLACKIUS.
Meretur inter Reges nostros
locum, qui singulorum beavit
regna Haraldus Klackius,
Majoresque omnes
supergressus auspiciis, non
seculum tantum suum pigneravit
sibi, sed et aditum
posteris ad patefactam a se
aeternitatem patefecit. Nesciverant
ante eum Dani, cui gratiam deberent
conditori, vero Numine a caducis et inanibus
Diis hactenus indistincto. At Klackius
intercessit superstitioni gentis suae, et dedit Daniae
novum fatum illustri sacerdotio, et regnorum
omnium, quantacunque per orbem est,
dignitatem et splendorem supergresso. Hunc
tamen felicem non imperium fecit, sed paupertas,
iis in exilio partis opibus, quibus hodieque
superstes vice throni insidet aras nostras,
et Ii fas mortalibus, suam ipse fortunam intuetur;
ut nemo unqvam prosperius fuerit miser,
aut majorem repererit in ipso infortunio
felicitatem. Collisus scilicet cum Regnero
Haraldus, et praepollente potentia ferocissimi
hostis, victus fractusque, Transalbinae pietatis
arma et auxilium, quod commemoratum jam
nobis, necesse habuit implorare. Praeerat
tum commode Imperio Romano Ludovicus,
sig.P1v
qui propagandae religionis ardorem professus,
ne domi tantum suae, et solo nomine Pius
esset, suscepit Haraldi profugi causam, convertitque
in suam gloriam alieni exilii calamitatem;
ita tamen, ut amplexurum se Haraldus
fateretur legis Christianae cultum,
nec augmentis potentiae aliter quam ad incrementum
religionis usurum. Pollicenti
omnia et apud Moguntios salutari fonte
asperso dedit copias et comitem viae Ansgarium,
magnum illum purioris instauratorem
religionis, qui pietatis magisterium apud nos
orsus, perculit primus superstitionem gentilem,
et Deorum colluviem primus omnium
fulminavit. Auspicata Danis die, sed gloriosa
Ludovico, qui latius imperare Deum,
quam se cupiens, protulit fidem, qva non
proferebat dominationem. Usqve adeo ut addita
brevi mithra toti Septentrioni, Ansgarium
ad Gronlandos usque ultimos Episcopum
initiaret, et non nisi cum orbis ultimi
limite finiret pietatem. Nec vero successu
caruit felix institutum: gustu enim
Christianae legis propinato Danorum populis,
post diuturnas seculorum tenebras caecutire
plerique desierunt, usque adeo ut, propagato etiam
ad Svecos felice religionis commercio, qui huic,
si nesciant, ostio debent salutem suam, templum
Slesvici Haraldus extruxerit, novum
apud nos debellatae impietatis trophaeum. Caeterum
vagiebat adhuc in cunis religio hactenus
mansvefactis Danis, ut sacra docentes fere plerique,
nondum sequi omnes vellent. Cum
ecce tibi, a vexando orbe regressus Regnerus,
sig.P2r
et monstrorum omnium, praeter se, domitor,
disjecit quicquid illud fuit auspicatissimi operis
monumentum, et expedita in gregem omnem
Christianum ferali denunciatione, quicquid nomen
dederat Deo, rapiebat ad poenas, et dum veteres
Martyrum celebraret aut coleret Klackius,
ille novos adjiciebat. Infelicior tamen victoria
Regnerus, quam Haraldus fuga, qvi post cladem
acceptam decessit e medio, eo denique, unde venerat,
dilapsus, exsul esse quam impius maluit,
ita tamen ut non semel cum copiis regressus, totidem
vicibus fulminibus belli ambustus, adversam
pariter fortunam, et potentiorem hostem
experiretur. Quarto victus, fortunam demum
metuit, et motuum denique, quibus par non erat,
pertaesus, fixit in Germania sedem, mersamque
sub Daemonis cultu Daniam, haud sane aeqvis
oculis, e propinquo exilio aspectabat. Cujus ut
inopiam levaret Ludovicus, Dynastiam (Rustingos
vocant) in Frisiis adjecit, adversae sortis vel
solatium, vel remedium, in qua agens Haraldus
quicquid reliquum erat vitae, retinuit in exilio
exilii causam, et quando servare patriam cum
fide non posset, sine patria fidem servavit.
Quanquam non desint authores, qui Klackium
pronuncient descivisse a Deo, et quod probrosissimum
sit, templi a se conditi sacrilegio immanem
cumulasse impietatem, id est: atroci
scelere, et Regneri omnibus flagitiis foediore,
convomuisse propagatam a sese doctrinam, et
altera manu Salutem dedisse Danis, altera
abstulisse sibi. Caeterum, cum horum nihil
Germani prodant Scriptores, Haraldinae vitae
executi historiam, meliora sperandum de Principe,
sig.P2v
Evangelii apud nos et salutaris doctrinae
parente, nec dandum Daemoni, ut in incunabulis
ubiqve fidei Julianos orbi obtrudat.
[BF 62] IVARUS.
Et potuit quidem Klackius
ad lucem attollere regnum,
non itidem ad
regnum potuit attollere
stirpem, quae dignitatem
suam in fuga et latebris
abstrudere coacta, a validioribus
aemulis et omnia
cruentantibus saevitia, bello
pariter et terrore premebatur. Ii filii Regneri
erant, quos Pater, crudam agens inter caedes
et arma vitam, nullaque sui aevi parte, etiam
cum canitie galeam premeret, feriatus a bello;
expeditionum suarum habuerat satellites, et non
raro causas, eosdemque devictis jam pridem provinciis
imposuerat Rectores, quot gentium
Rex, tot Regum Pater. Hinc ex omni haereditate
Parentis, post ejusdem fata, in unam Filii
creverant ferociam, interque perpetua bella,
velut oblivionem humanitatis, volutati animo;
numerum (erant enim oppido plures) ferocia, et
utrumque viribus aequabant, nunqvam qviescere
se aut alios passi, nisi aut occiderent mutuis cladibus,
aut mutui occiderentur. Ut non immerito
persvasum antiquorum famae, ferarum catulos
nasci cum rabie; nec facile contingere,
ne in armentorum quidem gregibus, quin ferocis
sig.P3r
tauri vitulus, ubi cornua induerit et
palearia, per paterni furoris vestigia decurrat.
Et Regneriane quidem prolis nonnulli praecesserant
parentis fata, immortui bellis, quae
gesserant: superstites traxit idem animus, et
vicinae aliquando Frisiae, aliqvando Batavorum
insulis, praecipue autem Britanniae Hiberniaeque
littori, cum classibus et copiis, haud sane Dominorum
ingenio melioribus, objecit. Quos
idcirco harum gentium per haec tempora Scriptores,
unum a literis mutuati solatium, haud
mitiore calamo, et alii Danistas non Danos,
alii vibices gentium et flagella, plerique phreneticos
Septentrionis filios, lacerationi orbis et
mortalium exitio natos appellant; qui cum perire
soli nescirent, traherent in consortium humanum
ubique genus, et castrensi ferocia non castra
tantum, sed ipsam etiam pacem, foedarent.
Atqui in Regneri filiis non corpore tantum et
aetate, sed et animo eminebat Ivarus, qui Daniae
regno, quod a Patre regendum, postque
ejusdem caedem jure et proximitate sangvinis
possidendum acceperat, abdicato palam in comitiis,
praeter fratrem minorem Sivardum,
qvem domi reliquit rectorem, reliquos ascivit
socios, ultum ituros paternos Manes, perque
adversum mare: haud majore classe, quam ira navigans,
non Hiberniam prius, quam Hellam,
obtrito prius propugnatore exercitu, sub jura et
potestatem redegit. Quem confossum vulneribus,
et loris concisum, vinculis ad ultimum et
fame et cruciatu ad tergeminam mortem adegit.
Dorso imprimis, qua lumborum planities
vertebras colligit, et costarum intercapedines,
sig.P3v
aquilae volantis imprimi jussit imaginem non
priscam illam quidem et in Romanorum Caesarum
apotheosi e busto exeuntem, sed. foedam
cruentamque, et in opprobrium purpurae, salis
aspersione maceratam, ut immanitate vulneris
non diutissime tantum moreretur hostis, sed mori
sese diutissime sentiret. Ita ibant in. orbem
Regneri pariter et Hellae quam flagitia, tam
poenae, et saeva suppliciorum alternatione periodum
suam absolvebant. Luctuosa ultione, quae
eat non ultra leges tantum belli, sed fati propemodum
metas, et aliquid in. morte ipsa morte
atrocius comminiscatur. In Ivaro autem vis
patuit amantis filii, qui regnum omittere, quam
ultionem maluit, et posuit purpuram, ut vindicaret
patrem, Magno documento, quid in
animis nostris possit Natura, quae cum omnia
permittat arbitrio humano, jus unum reposcit
a filiis, amandi genitores, quod a primo jam
inde ortu omnium animantium pectoribus
etiam ferocissimis insevit.
[BF 63] SIVARDUS
SNOG-�JE
Ita autem Ivarus posuerat
in Dania purpuram, ut alteram
in Anglia pararet
ubi, postquam ferus hospes
cruentato insidens hospitio,
terrore diu omnia et armis
pressisset, agilitate Naturae
suae torpori semper inimica
circumtulit late ferociam,
sig.P4r
donec non tam victus, quam vincendo, fatigatus,
concederet bellorum sorti, et triumfos tot
hominum sangvine purpuratos suo ad ultimum
impleret. Post cujus excessum, regnum Daniae
domesticum nactus Sivardus frater, novos
habuit potentiae suae obices, natum ex matertera
par filiorum, Ericum et Sivardum, qui avunculis
tribus plectendo Hellae in Angliam digressis,
induerant: palam purpuram, et in Dania
jam velut bicipiti idem fastigium gemini
usurpabant. Quibus disjectis Sivardus, et, cum
aliter constare securitas non posset, atroci clade
attritis, omissis demum hostibus peregrinis,
bellum indixit vitiis, et victorias, quas de
debellata Anglia foris reportaverat, inter debellatas
domi voluptates continuavit. Abolito
enim qvicqvid in aula cortuptelae erat, qvicquid
saevitiae in moribus, et si quae aliae procellae
juvenilem rapuerant animum, sinceram
pacem dedit civibus, et felix regnum sibi, in
unam intentus curam, non quam multis, sed
quam bene imperaret. Traxit autem hoc
exemplo Proceres, et, quod difficillimum fuit,
emendavit inveterata jam vitia, quae, in bellorum
licentia inter tumultus et turbines adulta,
non facile videbantur obtemperatura medicinae.
Calcata enim illa delicatae libertatis felicitate,
legum eandem posuit quam potestatis
reverentiam, et exegit a civibus, quam propriae
vitae, quam propriis moribus praescribebatque integritatem.
Felix in hoc. statu Dania, si ullus
est sime Deo. Caeterum placavit: homines
Sivardus, non placavit Numen, et barbariem
detersit moribus, non detersit templis, perspicaci,
sig.P4v
et unde nomen habuit, angvino obtutu
nil prorsus videns, qui manum Dei non
perspexit patefactam in Patre, et post horrendum
illud supplicium adhaerens superstitioni,
non hostes tantum et milites, sed cives etiam
ipsos, foeditate sui exempli, ad Idola rapiebat.
Compone jam reliqvis virtutibus hanc contumaciam,
et nega, sic potes, plus omissum,
quam partum Regi, qui moderati adversus
homines imperii, immoderati adversus Deum,
erigebat palatia, destruebat altaria, servabat hominum
corpora, et: animas perdebat, in tot
laudibus amissa pietate, quae omnes in universum
coronat. Cujus defectu Sivardus, qvicqvid
erigebat in toga, foedabat ad aras, et altera
sui parte supra plerasque eminuit virtutes, altera
infra vitia omnia subsedit.
[BF 64] ERICUS I.
Tempus jam erat, ut regia
dignitas in suum velut
acta orbem, ad Klackii
rediret stirpem. Quae diu
extorris, mendicato propemodum
vescebatur pane,
et ad tuendum splendorem
aliena misericordia
indigebat. Eminebat
in hac familia Ericus
Klackii frater, qui post celebrem illum Moguntiae
diem, geminorum Fratrum conversioni
sig.P5r
salutarem, datus a Caesare Frisico limiti
moderator, post amissam patriam, Deo constantissime
adhaesit. Non tamen adeo morose
pius, quin, si alicunde spes affulgeret regnandi,
negligere nollet opportunitatem. Eam
Sivardi aperuit excessus, et succedens Sivardo
proles unica, nobilioris quidem sexus, sed, quae
naeniis nutricum, quam fulgori purpurae propior,
abdebatur in cunis, et suam ipsa fortunam
ignorabat. Cum ergo nemo superesset
e tanta Regneri posteritate, qvi dare exercitui
moderatorem, et bellum administrare posset,
speciose Ericus, Capite opus esse, praefatus, quo
libraretur imperii corpus, titulum et insignia
regni, nullo resistente, occupavit. Jure an injuria,
frustra disceptaveris; comitia monstrabat
in gladio, et jus suum armorum terrore fulciebat.
Haud sane regno indignus Princeps,
quibuscunqve illud auspiciis accepit, qui Danorum
cultu depulso, Deo rursus inauguravit
regnum, et exulantem extorremque teneram
illam Daniae Ecclesiam, cum nutritio Ansgario,
revocavit. Cujus ductu Slesvicense templum
conditum a fratre Klackio, et gentilium
nuper furore dirutum a fundamentis ipsis, nova
molitione refecit, mortuum Regnerum,
cum vivum jam non posset, aeterno monumento
proscribens. Plura forte additurus, si
per Gutormum licuisset, unicum Klackii
superstitem filium, qui non tam Erico traditum
regnum, quam sibi non traditum fremens,
ita in alienis humeris conspici ferebat
purpuram, ut in suis maluisset quem, si successionem
spectes, Patris praerogativa, si genus
sig.P5v
et stirpem, eadem cunabula, et ex eodem
cinere deductum jus Naturae, Patruo aeqvabant.
Ambigua jura et verbis diu disceptata,
in contentiones denique et ad ultimum bella
desiere, tam propinquis nominibus et proxima
necessitudine uni domui innexis, atrocissimo
bello, et qui ruiturarum gentium furor est,
atrociore animo collisis. Qvo ruitis Principes?
eadem stirps, idem sangvis et genus, et bella
geritis, nullam victoriam habitura, totque jam
seculis defletas majorum calamitates novis exemplis
restauratis. At quantis cladibus? impetebant,
pugnabant, parum est. Lancinabant
alter alterum, uterque cives, qvi non contendentes
an ulli, sed utri servirent, in regno,
quasi in arena, concurrerent ferocibus armis,
cum nec pax universis aut securitas, nec bellorum
sine scelere gerendorum copia singulis daretur.
Caeterum dedere poenas tam qui pugnabant,
quam qvi pugnantes juvabant; tot caesi
in una acie Principes, aut moderatores Legionum,
quot alibi milites. Jacuit in uno cespite,
et ferali praeliorum area, quicqvid aula educaverat
in spem posteritatis, rami cum surculis
depasti; jacuit flos nobilitatis, et totae Regum
domus cum stirpibus excisae, magno vel commodo
reliqui orbis, vel Daniae damno et propemodum
funere, cui nulla seculis omnibus
gravior accepta clades memoratur. Et hic stetit
ferocia, hic demum finis bellorum civilium
fuit, quae in sinu et visceribus Daniae, jam
inde ab excessu Hemmingi, regnatrices invicem
stirpes, funesto familiarum litigio, sed funestiore
Patria et civium clade gesserunt: usque
sig.P6r
dum Ringonis diu oppressa jactataque posteritas,
post adversae partis potentiam omnem aut extinctam
ferro, aut in Puerum et cunas desinentem,
in se collisa, quod hostes neglexerant,
malum accivit sibi, et quae rabidorum
canum indoles est, propriam factionem laceraret.
Hoc tamen in tot malis civile bellum
dedit boni, quod Christianam nobis invexerit
religionem, quae patefacta primum Klackio,
magnis sub Erico incrementis sese promovit;
jamque non aris tantum admota, aut praesidens
throno, sed, quod ad stabilitatem maxime pertinebat,
in animos hominum recepta, aeternitatem
sibi haud vanis, ut apparebat, auguriis
pollicebatur.
[BF 65] ERICUS PUER.
Caeterum praevaluit denuo
superstitio, et vanis opinionibus
illusit hominum
credulitati, religione vera,
cum iis quibus creverat
authoribus, data in praeceps,
et brevis instar fulguris,
micante potius quam
illustrante orbem, ut scilicet
(qvod ex exitu constitit) periculis aliquandiu
et concussionibus attrita splenderet olim
nitidius, et, excussis nubibus, gloriosior populis
illuceret. Fons nova calamitatis Ericus
ille fuit, qui Regneri e Sivardo nepos, reliquarum
sig.P6v
(quod diximus) stirpium Principibus
bello internecino absumptis, stitit solus nuper
exhaustae patriae ruinas, aetatis beneficio injuriae
praeliorum et cladium subductus, ex quo Pueri
perpetuum gessit nomen, non ad seram
tantum aetatem, sed etiam vitae finem provectus,
tanquam post mortem etiam vagiret
in cunis. Una haec animula Danici sangvinis
Phoenix, novum firmamentum Regiae domus
sperabatur, per quem Dania tot concussa malis,
et per hanc Religio se porrigeret ad posteros:
Quo promptius sub illa pubescentis aetatule
praetexta Ephebus adhuc Ericus, regnare
permissus est, ut qua aetate alii ferulae, ille
sceptro manum admoveret. Caeterum longe
aliorsum, quam opinione praeconceptum erat,
cecidere spes et vota mortalium. Regius puer,
qui strepitum prius armorum, quam lallas et
naenias exaudiverat, et Marti propemodum
colluserat in incunabulis, occupato regno, non
dissimiles gessit mores, quumqve non haberet
sobrinos, in quos saeviret (ne deflexisse credas
a majorum suorum indole) saeviit in Deum plus
quam pro puero ferox, plus quam pro Rege
puer. Barbara enim Sacra, ac Deos nuper
abjectos inexpiabili furore repetens, sacrilegiis
omnibus et infinitae illi credendi, quod voles,
licentiae viam et aditum aperiebat. Nec mora,
ad veteres ritus decurrens populus monumenta
omnia sacra vel ferro vel igni disjecit, ducatum
ad infame flagitium praebente Rege, et
promulgante impietatem, quam piorum mox
sangvine stabilivit. Actum erat de pietate per
Daniam, nisi huic seculo Ansgarius contigisset,
sig.Q1r
benignum illud et salutare Septentrioni sidus, qui
Numinis indefesso cultui non labores tantum et
pericula, sed et vitam ipsam postponens, adiit
magna fiducia Ericum, nequicquam fulminantem
minis, et pietatis magisterium intrepide professus,
pertinaciam tandem efferi Regis ad mansvetudinem
Christianae legis emollivit. Nec mora,
respirarunt cives, quasi receptis ex mortis confinio
viribus, regnum metu pallidum, et ultima
vel passum, vel metuens recepit juventam: furor
et impietas abusa regno, felici ac puro seculo dedere
locum. Ipse Rex, non incommode jam
puer, novus candidatus coeli e lustrico fonte prodiit,
qui, templo Ripis Cimbrorum excitato, ut
pietatis fructum communicaret omnibus, collapsa
instaurare, luxata restituere, invalida firmare,
aggressus, Patris et Avi perfidiam feliciter
jam degener expiavit. Et ut prosperis undique fatis
res Dana promicaret, sequuta est aut promovit
hanc felicitatem virgo, quae Gutormi nuper
caesi filia, et Haraldinae stirpis unica radix inter
catenas et vincula, quibus horrebat, captiva,
novis pugnavit vinculis, et adeuntem forte Regem
arctius aliquanto ligavit, quam ligabatur.
Cujus cum formam ille cominus hausisset oculis,
nondum adversae sortis injuria corruptam, permulctus
ilicet amore, in virginis sinum deposuit
odia, et, quod non potuerant Majores pugnandi
aestu, ille nubendi sorte effecit. Ilicet inimicae
stirpes matrimoniis innexae, communicato sangvine
et foedere, in unam domum longa post divortia
coaluere. Et adhuc oculos eruimus amori,
qui post funestas acies, quicqvid Mars dirupit,
reparat toro, usque adeo, ut ab inimicis etiam
sig.Q1v
stirpibus ponat firmamentum potentiae, interque
pugnantes et districtas semper Naturas, si caetera
defuerint, generis humani perpetuitatem
propaget.
[BF 66] CANUTUS
HIRSUTUS.
Et haec nuptiarum gaudia
non laetiora celebrantibus
fuere, quam auspicatiora
posteris. Stirpem enim
dedere Regibus per Daniam
reliquarum deinde genitricem,
quam, per successorum
imagines traducesque
porrectam, plurimorum
seculorum diuturnitas approbavit. Primum
huic stirpi caput dedit Canutus, qvem,
ob pili fruticantis densitatem, Hirsuti nomine
indigitarunt majores, postque fata Parentis nondum
quinquenni dederunt coronam, addito
Eggenulpho, viro per ea secula gravissimo,
qui Dux et moderator pueritiam flecteret Pueri,
in spem olim imperii, prae magnitudine
suae sortis adolituram. Caeterum non semper
factu pronum est, primam aetatem regere Principum,
illam imprimis, quae sceptro prius tradita,
quam Scholae, potestatem magis suam,
quam docentium praecepta respicit et ita se
regi a paucis intelligit, ut regere omnes possit.
Trahunt enim deliciae aularum lubricam illam
aetatem arcano quodam imperio, quae cum nec
sig.Q2r
audire alios velit nec consulere possit sibi,
fertur in praecipitia et devia vitiorum, et e
fortunae suae apparatu non nisi unam licentiam
usurpat. Nec alia, sors Canuto, qui, spreta
reverentia doctoris, et; in omnem flagitiorum
voraginem demersa juventute; quod proximum
fuit improbitati, Divinam legem proculcavit.
Vidisses ferocem juvenem pugnantem
cum modestia, pugnantem cum coelo,
et teneram infantiam religionis, illudque regnantis
innocentiae seculum saevis moribus, et
saeviore animo elidentem. Extulit tamen a vitiis
sese, et, si unam superstitionem excipias,
a flagitiorum omnium caligine et sordibus emissus,
magnis deinceps virtutibus eluit adolescentiae
labem, usque adeo, ut cives publice
omnes justitia et morum rectitudine, singulos
privatim beneficentia devinciret. Quid huic
optasses Principi, nisi ut quam benignus aliis,
tam fuisset sibi, et quam prospexit famae, tam
prospexisset aeternitati. Pudet tam exactam
virtutem, quae aris propemodum prius, quam
cunis reptavit, a, fonte verae felicitatis aversam,
et inter Patrem et filium, geminos
Christianos mediam, non Deum tantum abnegasse,
sed Naturam, ut nil enormius sit
hoc Rege, si Canuti mores cum Canuti irreligione
componas: Justus fuit, sed ut vim
faceret Deo, castus, ut altaria inquinaret et
templa, continens, sed ut nulla in Deum
impietate abstineret, privatim frugi, in publicum
noxius, et bonus Rex, sed pessimus
Christianus. Nil orbis tibi debet Canute, si
gentilium vitas vitia, et servas gentiles, inque
sig.Q2v
consortio omnium virtutum impietatem retines,
quae elidit omnes, vel omnes inqvinat.
Da, Princeps, Deo dimidiam, quae restat,
partem, vel aufer dimidiam, qui in negotio
fidei nulla virtutum lacinia contentus, vel
totum respuit hominem, vel totum reqvirit.
[BF 67] FROTHO AGILIS.
Nascente Canuto, perierat
religio per Daniam, quae
renata est eodem pereunte.
Post ejus enim excessum
Frotho subiit filius, qvi
patris ita aeqvavit virtutes,
ut expungeret etiam impietatem:
unam commonstrans
viam, qua deflectere
a majorum imperio liceat semper, et qualemcunque
paternam authoritatem cum laude
et gloria calcare. Praeluserat tantae spei jam inde
a teneris, et in festinatione acerrima virtutis,
non expectato cursu annorum, qualis inter
viros futurus esset, inter pueros ostendit.
Velut enim cum adolescentia nil habuisset commune,
loco praetextae militare induit sagum,
et praeter assveti temporis legem properata maturitate,
virilem fortitudinem adaeqvavit. Dedit
tantae indoli ab agilitate et industria nomen
communis seculi integri consensus, qvod magnis
expeditionibus Frotho et inoffenso victoriarum
cursu implevit. Non enim sepulchreta tantum
prostratarum urbium, quas bello civili dejecerat
sig.Q3r
nuper furor, ad pristinam domi extulit
fortunam, sed et ultus est foris Patriae injurias,
versoque in victores metu, qvicquid decerptum
Daniae limitibus, qvicquid peccatum
fato aut errore fuerat, (quae immensa unius viri
gloria est) virtute ac fortitudine refecit. Posuit
primum rudimentum bellorum in Sveciae
faucibus, unde per nives et glaciem et angusta
vallium, in Norvegiam Russiamque portato verius,
quam ducto exercitu, non tam homines
et provincias, quam hyemes et petras et ipsam
Naturam superavit Non difficile fuit ab hoc
itinere aut intima pelagi et Britannicas insulas
recludere; aut per Frisiae Germaniaeque patentia
ducere copias, et per littorum suorum spatia
praetensae Daniae, latissimos hostium fines
subjugare. Fuit enim Frothoni iter, quod
alterius Ducis labor ingens et expeditio fuisset;
qvo quidem magnum non levis operae fructum
attulit Daniae, et ex non magno regno maximum
ad posteros effecit. Sed quantula haec ad
pietatem? qua victa a se regna gloriosa confessione
accepta ferens Deo, per omnes regni angulos
denunciata fide, stitit Divinitati populum
suum, et polluta nefandis ritibus Danorum
templa sacramentis Christianae religionis initiavit.
Quae omnia ut stabiliora essent, et decentiore
Sacrorum ritu ad institutum Romanae Ecclesiae
peragerentur, quaesivit per nuncios Summi
Pontificis arbitrium, et Martiam laurum
subjiciens Vaticano, Monachos petiit et infulatos
Patres, novae Ecclesiae Doctores et Magistros,
quos operose accire necesse deinceps non
fuit posteritati. Caeterum antequam Roma bullarum
sig.Q3v
suarum, is, unde petitio orta erat, vitae
finem invenit. Qui non tam a morte quam
immortalitate raptus, Theologiam, quam quaesiverat
in terris, reperit in coelis, aliquid nempe
Tarpejo aut Capitolino fastigio consummatius,
qvod in doctrinae suae luce vel discere Roma
posset, sed nemo mortalium docere.
[BF 68] GORMO
ANGLICUS.
Et Frotho quidem armis
domuit regna, Filius Gormo,
quod gloriosius est,
amore. Is in Angliam patris
sequutus castra, ut sub
tanto praeceptore poneret
tyrocinium, et, quod fidelissimum
discendi genus;
exemplo doceretur, ibidem
ab Anglis aut bello superatis, aut superantibus
jam humanitate, ita jubente insulae
Rege, datus est Northumbriae universae moderator,
stabili possessione provinciae, et ad
haeredes perpetuos transitura. Seu voluerit
Alaredus (id Regi nomen) creare potius qvam
accipere successorem, et, abscissa parte potestatis,
ut totam servaret, sese pariter et laborantem
Rempublicam tradiderit necessitati, cum
imprimis adoptans suae potestatis participem,
quem constabat imperaturum, etiamsi non adoptasset;
seu mores in Gormone, nativa pulchritudine
sig.Q4r
efflorescentes, et nudam virtutem
respiciens, illustrem ramum inserere voluerit
trunco suo, cum voce libera designans Principem,
qui non ob infusam peregrinitatem
ulli Anglorum exosus, gratiam sibi in
omnium animis flagrantissimam compararat.
Qvod Aemilianis olim in Scipionum familia,
inque imperio Romano Nervis et Trajanis haud
absurdo consilio usitatum: cum malos aliquando
filios gignant Principes, non nisi bonos
adoptent, quales et dare Reipublicae ab uxorum
gremio, et accipere cuperent a Natura.
Horum quicquid fuerit, suae absentiae Gormo
gloriosum solatium relinquens Patri, substitit
apud Anglos stabili sede, pulcherrimo excusans
regimine, quicquid superioribus in insulam
bellis Danorum peccaverant legiones: Et substiturus
porro fuisset aut felix perpetuo ipse,
aut felices facturus Anglos, ni alterius potestatis
initium alteri attulisset finem, et novae spes
fortunae veteris pretium elisisset. Audito enim
decessisse in Dania Patrem, et universae Reipublicae
expectationem ac fata publica imminere
sibi, verso ad suos itinere, quaesitae Angliae
quaerendam praetulit Daniam, et patriae sese
accommodavit orbitati. Dignus ut abiret,
dignus ut rediret, si mores aspicis Principis:
utroque indignus, si religionem. Adeo enim
non moratus est venturos Roma Doctores, ut
facessere jussis, qui docebant in Dania, Popas
et Mystas templis suis, altaribus Thorum redderet
et Friggam, et jocularem illam ac factitiam
Deitatem majoribus hostiis ex Veterum
instituto placaret, coeco populo, et amante
sig.Q4v
coecitatem suam, ad quodlibet inausum, et paulo
ante votis omnibus detestatum facinus dilapso.
Quo audito Northumbria, quae hactenus perstiterat
in officio, obsequium Daniae subtraxit
et fidem. Noluit scilicet parere rectori, quem
deserere cogeretur ad aras, crediditque omni Magistratu
indignum esse Principem, qui Supremi
reverentiam amisit.
[BF 69,1] HARALDUS V.
Facit peregrinorum Scriptorum
industria, ut de inanitate
patrie historia hoc loco
queramur: quorum haec,
quicquid Danorum auspiciis,
per ea, quae commemoramus,
secula, gestum
est extra regni limites, contumaci
premit silentio, et
illi ex adverso, velut data opera, gloriosissime
attollunt. Quid enim illustrius Oligero Dano est,
cujus in Olao, Rege id nominis, fecimus nuper mentionem?
Quid Rollone illo splendidius, qvi perruptis
toties Batavorum aestuariis, a potentissimo
demum Galliae regno integram expressit Neustriam,
qvam Normannorum deinceps nomine in
perpetuum insignivit? ut infinita alia taceam,
quae Danicae gentis nomen per devicti orbis
provincias circumtulere. At horum omnium
nihil patrii commemorant annales, in contemplatione
domesticarum rerum adeo solicite,
sig.Q5r
aut, si verum fateri libeat, ignave et oscitanter
defixi, ut pudendum reliquis omnibus
indixerint silentium, et alieno hodie praesidio
opus habeant ad tuendam historiae dignitatem.
Nos qvae a Rollone et gente Danorum universa
jam inde a Caroli M: et ante hujus etiam
tempora gesta sunt, uno de Normannorum
actis commentario complectemur, ita annorum
non tantum, sed contextus universi habita ratione,
ut et illis seorsim et his sigillatim traditis,
nec turbemus domestica haec, quae prae
manibus nunc sunt, ad leges et prae scriptum
patriae historiae exigenda, et illa vicissim, ad
peregrinorum Scriptorum mentem, in justum
digesta ordinem, perpetuo stilo et serie, suo
deinceps loco, evolvamus.
[BF 69,2] At quanto satius annales patrii, si tacendum
omnino quicquam fuisset, Haraldum tacuissent
Regem, Gormonis jam proxime a nobis commemorati
filium, qui a fonte regiarum virtutum
aversus, ignotum in aulas sorditiei invexit
nomen, et intra solam qvaerendarum opum
industriam regnandi dignitatem sepelivit. In
harum enim moestissima contabescens custodia,
humile ingenium, et qvo nihil depressius unquam
fuit, affixit terrae, inque equuleo verius,
quam solio positus, solicitudinum suarum praeclarus
artifex, Naturam ipsam rerum oneravit
contumeliis, quasi dare sufficientiam non posset
Regi, cui dedisset coronam Quodnam hoc
monstri est, in supremo fastigio rerum, ut qui
omnia possideat, congerat omnia, nec contentus
iis, quae purpurae, vel ad ornamentum clara,
vel praesidium necessaria, contigere, suam
sig.Q5v
semper habeat. et semper fastidiat felicitatem;
Turpitudinem autem vitae Haraldinae lenivit
ipsa braevitas, defluente ocyus aetate, cui parabantur
opes; quae aeqve parca fuit: muneris,
quam suorum Rex beneficiorum. Quod factura
senectus erat, mors fecit, et turbatis calculis
dejecit aeruscatorem, novamque exegit vitae
et actionum rationem, indignante natura, et,
ut sic dixerim, nauseante ad cadaver fumescentis
in opibus Regis, et adeo splendorem aulae
vertentis in perniciem, ut supremum humani
fastigii decus infra infimam plebeculae solertiam
deturbarit. Ditare vestrum est, Reges, non
ditescere, quorum frontibus impressus Majestatis
supremae character, facilitatis admonet et beneficentiae,
et tam a siccitate ac sordibus purpuram,
quam ab inopia et mendicitate sejungit.
Praeestis hominibus, sed hominum causa, et confertis
in commune, quam a communi accipitis,
fortunam. Veniunt' ab Oceano omnes aquae,
et redeunt ad Oceanum, et gloriosi Principes
munera dant civibus, sed a civibus reversura.
Sunt ex recentioribus Scriptorum
nostrorum, qui geminos
proxime memoratos
Reges jugulant palam, et e
numero Principum nostrorum
haud parum confidenter
excludunt. Quo jure,
viderint ipsi, cum (ut de
sig.Q6r
aera et tempore nil loqvar) Gormonem illum,
quem unicum agnoscunt, Haraldi fuisse filium
aperte ipsi ex Stadensi et aliis fateantur: et
Gormo Anglicus, qui amoenitate morum meruit
in peregrino regno principatum, longissime
diversus sit ab illo, cujus vitam nunc memorandam
suscepimus, Gormone, qvi a vultus
et naturae torvitate haud mitius nomen
adeptus, illam tetricitate morum, utrumque
animo et proceritate aequabat. Habuit enim
quiddam in vita omni efferum et inhumanum,
verborum nempe amaritudinem potius qvam
verba, truci asperitate sermonis a communi vivendi
ratione abductum. Quo factum, ut
qvi mollissime indigitarent hominem, Vermem
dicerent; quod utcunque capite quandoque et
membris permulctus, cauda tamen et ultimis
spiris feriret. Foeditatem tot nominum expressit
imprimis impietate, qui infestus Numini,
diem proterve dicebat coelo, nec minis
ullis nec blanditiis potuit ad sanam mentem
revocari. Et minis quidem, ad frangendam
hanc pertinaciam, terroreque armorum intonuit
Henricus ille, qui ab avium visco et retibus,
ad Romani imperii gubernacula traductus, post
Slavorum gentes omnes attritas bello, et caesos
novissime in dorso Cimbricae Chersonesi Danorum
praesidiarios et excubitores, Slesvicum
subjecit Praefecto, et posita Saxonum colonia,
Marchionem seu Praesidem limiti praefecit: ut
nempe Danorum in Germaniam perpetuas illas
et anniversarias incursiones, posito obice, submoveret.
Ridere hoc loco possis Scriptorum
illorum inanitatem, qui nullo peregrino milite
sig.Q6v
delibatam Daniam, ad domitum Slesvici limitem,
captivam rapiant, et nescio quam foeditatem
tributi universo regno imponant. Cum
nullo in Daniam aucupio Henricus, et Germaniae
suae tutele et securitati intentus, id
effecerit denique, ut fateretur Gormo, non se
nolle pacem, nec iniqvo animo passurum, fidei
Christianae capita per Unnonem Hamburgensem
praesulem annunciari civibus, sed quae
ipse perpetua aversione damnaret. Aggressus
est munus Unno, et eodem haud parum strenue
functus, civium haud paucos lucrifecit
Deo. Regem unum nec ipse potuit, nec
quae supra ipsum laborabat, Thyra uxor, qvae
ab Anglis Christianis ad nos accersita Princeps,
communis Danorum Matris, haud paruum gloriosius,
quam Reginae nomen a Majoribus accepit.
Seducta enim a speculo et luxum
ignorans, ac quicquid illud est, quo placere
ibi foeminae et aliis cupiunt, duas res diversissimas,
gynaeceum junxit et curiam, et qvicqvid
moribus efferabat maritus, virtutum amabilitate
emolliebat. Ac ea quidem pro dote
Daniam omnem matrimonialibus tabulis pacta,
care vendidit usum sui, quem ne sic quidem
citra miraculum (id enim credi voluit antiqvitas)
sane autem lucidum temporis intervallum indulsit
demum viro. Traducta enim in Daniam
et mox regium torum, precibus et blanditiis,
quae mulierum arma sunt, expugnare viri
superstitionem et perfidiam aggressa, in tantum
suis pugnans artibus, ut cum caetera non
proficerent, eriperet ad ultimum connubiali
secto voluptatem, quam cupiditatum omnium
sig.R1r
dulcissimam velut in sedem perpetuo suam
rerum Natura collocavit. Et vero expressit
a marito abstinentiam tori, fidei professionem
non potuit, ne saevum neges Principem, qvi
pretio omni et deliciis Naturae praetulit superstitionem,
et supra humanae continentiae leges
exuit hominem, supra hominem exuit humanitatem.
At rejecta Tyra ab his artibus, cum
consulere jam aris nullo molimine posset, coepit
regno consulere et posteritati, et copia
demum sui facta Viro, geminam enixa est e
sexu masculino prolem, qvos privatim eductos
avertebat a paternis moribus, et quam primum
per aetatem licuit, ad suas in Angliam
necessitudines ablegavit. Et adhaesere illi maternis
institutis, ita tandem ut in pietate servarent
majorum indolem, et arma per orbem
ferocia, perque Oceanum propagarent. Eo
impetu injecere manus Hyberniae, et quicquid
insularum Angliae littoribus obhaeret, contudere
bello. Revocatus subinde ab his expeditionibus
Haraldus (id alteri filiorum nomen erat)
datus est. patri in regimine adjutor, jam tandem
prae senectute non, oculorum minus, qvam
animi caligine, caecutienti. Alterum filium
Canutum funesta fata retinuerunt in castris,
ut magna audentem, et majora ausurum immitius
jugularet clades, et armis invictum hostiles
doli proculcarent. In eo filio Pater velut
gaudio senectutis, omnes vivendi causas
conjunctas. habebat, cujus idcirco audita morte,
quod in illo rigore nemo expectasset, liquescere.
coepit et dolori se imparem fateri,
usque adeo ut in taciti frontis horrore erumperent
sig.R1v
nunquam visae lacrymae, gemeretque saevitia,
et ipsam dedisceret Naturam. Nec cessavit
dolor, antequam ad raptum filium velut
properans Pater, abrumperet uno impetu vitam,
et gravem senectutis sarcinam non deponeret,
sed projectaret. Primum hoc factum
non atrocis hominis fuit, aut, si recte calculum
ponis, atrocissimum, qui post laesum Deum
in se saeviit, et dolore periit, antequam morbo
periret. Ne amorem nescias idem in tyrannos
exercere, quod illi in homines exercent,
imperium, et in saevissimis pectoribus, in quibus
amor ipse saevus est, non alium expectari
luctum posse, quam furorem.
[BF 70] HARALDUS
BLAATAND.
Medius Haraldus inter saevum
Patrem, et (si juventutem
spectes) nihilo mitiorem
filium, utriusque vitia
et furores magnis virtutibus
emendavit. Quibus
jam inde a teneris ita sibi
maternum Avum Ethelredum
devinxerat, ut ab
eodem morituro in primis ceris Angliae universae
haeres scriberetur. Quod beneficium
Adelstanus Ethelredi filius, dum peregrinis per
orbem expeditionibus detineretur Haraldus, rescisso
Patris testamento, intercepit. Et vero pugnabat
sig.R2r
pro Adelstano Natura, ac supra Naturam
Rex Norvagiae, qui magnis classibus incubans
Angliae, Haraldi primum haereditatem, et
ad ultimum spem elisit. Et haec illa aera est
Norvagorum Principum, qvi nuper ex Ducibus
vel Regulis Reges facti, ultra montes et
maria, per tot dissita Oceani spatia porrectis
victoriis, ab ipso tyrocinio, quod Heroum est,
gloriae complementum habuerunt. Ea tamen
audacia impune non fuit Norvago, quem solium
paternum nactus Haraldus, pressit in filio
Haquino, et ad obsequium non tantum,
sed tributi etiam necessitatem adegit. Nec
illud mirum in Haraldo facinus, qui adeo insolens
propriae injuriae erat, ut ne Patri quidem
inflictam negligeret: in cujus vel contemtum
vel terrorem, locatum jam pridem ab
Henrico Aucupe Marchionatum Sleswicensem,
dejecit ab imis fundamentis, abolita cum Praeside
magnifica illa qvidem, sed tamen velocissima
potestate, nonnullorum cavillis, iis assimilata
vermibus, quorum integra vita ne annum
qvidem vertentem excedit. Vacavit ab hoc
facto non saltim subigere ferro Vandalos, et
in his imprimis Julinenses, sed et opem ferre
Sturbiornio, Sveciae Regi, ac in aemulum Ericum,
cum quo saevissime collidebatur, copiis
et praesidiis. fulcire, depacta sibi ejusdem sorore
Gunilda, quam tori mox sociam ascivit. Caeterum
dejecti Marchionatus novitas brevi personuit
per Germaniam, nec poterat placere
Ottoni, qui Patri Henrico succedens in imperio,
jam tum Magni agnomen virtute et factis
merebatur. Is seu sua magnitudine nixus,
sig.R2v
seu usus absentia Haraldi, jam tum per Sveciam
belligerantis, perrupit magno impetu
Holsatiam, et Cimbricae Chersonesi longitudinem
omnem emensus, Limico freto, qui
versus Boream ultimus porrigit sinus, lanceam
injecit, sacrum per ea tempora Caesarum gestamen,
et quoddam velut Romanae potentiae,
et universi imperii ancile. Et vero perfecit
hoc itinere Otto, quicquid Roma non potuit
in flore, qui armis Quiritium intactam Jutiam:
persultans milite, primus Imperatorum omnium
Scagam junxit Tyberi, et ultra Drusi iter
ac Augusti limites, Romani imperii aquilas protrusit.
Irrito tamen omine nec duraturo.
Excito enim ad hos tumultus Haraldo, et a
peregrino bello ad sua tutanda convolante,
qvod ad securitatem necesse fuit, relegit iter
Imperator, et in collo Chersonesi, qui ultimi
excurrunt fines, substitit cum copiis, ne in
gremio Jutiae, Oceano undique et littoribus incincto,
velut indagine quodam et decipula includeretur.
Abeunt hoc loco ab annalibus
nostris peregrini Scriptores: his, collatis utriusque
exercitus viribus, et magno utrinque numero
nec minore ira collisis, victorem novissime
Caesarem, nostris campo et area fugatum
asseverantibus. Id unum constat, in
pacem desiisse iras, et quod supra pacem est,
salutaris fidei communionem. Haraldus enim
infelicis belli felici exitu, a caligine, quae
obhaeserat, errorum, ad haustum purae lucis
eductus, post fulminatam Deorum colluviem,
fausta nuncupatione se et regnum
sig.R3r
propitiavit Numini, et fastigium suum, qvod
Caesari noluerat, subjecit Deo. Qui maternis
pridem institutis assvefactus pietati, et clara
mox voce Unnonis Episcopi [Episopi ed.] ac magisterio edoctus,
nunc demum cum uxore et filio Svenone
sacris undis aspersus, inspectante palam Caesare,
Christo sese et pietati initiavit. Et haec
pars gloriae Ottinianae non infima fuit, qua
non hostis Daniae, sed propemodum Apostolus,
plura impetravit pace, quam bello speraverat
Pater. Nec ingrati Daniae cives coluere etiam
abscedentis nomen, quod quidem Regis filio
inditum in fonte sacro (Svenottonem vocant)
etiam projactata lancea impressere freto, ut
gloriosa maximi Caesaris memoria, in duplici illo
latice sacro et profano celebrata jam olim, ad
nostra hodieque tempora eduret. At, recepta
fide, Haraldus, ut illustribus exemplis testaretur
pietatem, in Patrem pariter et patriam beneficus,
alteri monimentum, alteri munimentum,
annitente imprimis matre Tyra, excitavit.
Patris enim ossa in campis Jellingae illustri
sepultura deposuit, addito lapide Gothicis
characteribus insignito, et reperta vel aggesta
in immensam altitudinem humo, ut genitoris
sui cineres, quam proxime coelo admoveret.
Extat saxum, nostro etiam tempore venerabili
squalore pretiosum, promicatque majestas sepulchri
in ipsa reliquiarum magnitudine, quam
rerum caeterarum destructrix aetas ipsa antiquitate
nobilitavit. Post Patris autem cineres
consuluit patria, novo Dannevirckae aggere,
aut educto e primis fundamentis (id enim
nonnulli contendunt) aut post Gotricum, quae
sig.R3v
verior sententia est, refecto, quem inter geminum
mare in collo Chersonesi, operosa mole,
sed vivo cespite eductum, inundanti Germaniae
perpetuum obicem objecit, ne in posterum
alienae potestatis esset Daniae tranqvillitas,
aut Romana unquam Aqvila in hunc nidum
revolaret. Sed qvanto supra haec opera illustrior
fuit in Deum pietas! qva ut aeternam genti suae
Christianam doctrinam efficeret, legit domicilio
sacrorum quaternas per Daniam urbes, Slesvicum,
Ripas, Arhusium, Ottoniam, qvas mitra
ad posteros et Episcopio claras transmisit:
locavit autem in his Antistites, propagandae
religionis magisterium professos, in quibus, ut
tum erat innocentia seculi, plura docentibus
vita, quam lingva, nil minus quam luxum et
superbiam reformidares. Ac cum parum esset
impia Deorum fana evertisse, nisi sanctiora vero
Numini erexisset, aedem illam Basilicam,
quam Roeschildiae Sellandorum tot fata et vicissitudines
expertam hodieque cernimus, Regum
nostrorum primus excitavit. Caeterum his
molitionibus Jellingicis, imprimis et Dannevirckicis
attrivit plebem, jam pridem, inter fragores
templorum supra Deos suos cadentium,
aversam a Rege, et Idolis, si permitterentur,
pertinacius haesuram. Cujus instinctu, pessimo
rerum humanarum exemplo, commoti mox
Proceres, obedientiam subtraxere Regi, et ad
impia bella vexillum extulerunt. Qui ne soli
laederent, Filium, quod nemo unquam credidisset,
Regis Svenottonem ad funestam factionem
rapuerunt. Qvo ruis infelix Princeps?
nulla satis est causa, quae filium familias armet
sig.R4r
in Patrem: in quem omnis hostilis actio scelus
est, et ipsa etiam si contigerit victoria, infamiae
propior, quam fortitudini et gloriae habetur.
Linqve suum opus Naturae, et tantillo
illo, quod superest, spatio, suos grandaevae senectuti
permitte canos, brevi, si cesses, compotem
te regni, et qvod caput est, innocentem
facturos. Castigatores Parentum filios
naturam sequutae erubescunt per orbem leges,
ne licere credas tibi, quod ulli licere mortalium
puduit gentium omnium historias, si unum
excipias Deucalionis seculum, quo e saxis et
cotibus homines nascebantur. At his insuper
habitis, Sveno, paruit vecors impiorum consiliis,
regnumque paternum, vivo Patre, maluit
spolium sibi, qvam, mortuo, haereditatem obvenire:
tamque infamem in spem authoratum trahens
militem; quorum plerisque vitam, omnibus
innocentiam eriperet, aevum suum parricidialibus
bellis funestavit. Videns Pater tantam
pasci in visceribus suis luem, quam sine manifesto
damno, magno certe dolore non exscinderet,
revocare ad poenitentiam studuit filium,
et, quo nil majus poterat, sacrum genitoris nomen
furenti objecit. Cum nil monitis, nil
pietate efficeret, et plus esse cerneret quod timeret,
quam quod damnabat, paravit, quod
unum superfuit, arma, et Patrem non se meminit
saltim, sed et Regem. Et applicabant
se paternae causae non pauci Procerum civiumque,
qui cum fortuna nondum mutaverant
fidem, affectu jam et miseratione filii, quorum
Haraldus suffultus ope, contulit coram
vires, et aleae bellorum se permisit: Caeterum
sig.R4v
praevalente seditione, cum reliqvum jam nihil,
nec quod perderet, haberet, nec quod tueretur,
excessit Patria limitibus, et ad Vandalos
jam pridem a se domitos, ac in his claram
tum urbem Julinum se recepit. Sunt qui dilapsum
ad Gallos, et a Rollone Normannorum
Duce post res, quas longa commemorant
serie, haud parum fortiter gestas, copiis demum
et auxiliis adjutum pronuncient. Id
unum constat, seu Gallicis, seu Julinensibus,
seu utrisque praesidiis succinctum, rediisse postliminio
in Daniam, supplesse legiones, et collatis
non semel agminibus, dimicasse cum hostibus:
Caeterum omnia ausum, omnia conantem,
meliorem semper habuisse causam, quam
fortunam: (denique) flagitiosumque filium, post
attritas semel iterumque patris copias, velut lassum
caedibus admisisse inducias, sed ut plus
noceret falsus filius, quam verus hostis, et
colloquium paci feriende destinatum in nova
flagitia detorqueret. Iis sane durantibus, caesus
est Haraldus, cum, a reliquo disjunctus comitatu,
in vicina nemora secessisset, a feris
jam tutior quam hominibus, auso nescio quo
Tokone tanti Principis caedem et sangvinem
jactare. Res digna spectaculo, et aestimatione
humanae sortis, rerumque varietate commemoranda;
caesus media in pace Princeps, quem
toties vulneratum bella remiserant, nudo jacuit
in gramine, lodice et sagulo coopertus,
Filio ipso, et ad flagitii magnitudinem unico,
aut impunitate facti adprobante caedem, aut
qvod multi crediderunt, arcanis imperiis mandante,
qui aeqve sceleratus, seu in occidendo
sig.R5r
Rege suo consilio, seu aliena manu uteretur.
Lucis datori interitum rependit pro vita, et
Oedipi tragoediam mutatis nominibus absolvit.
Magna superiorum seculorum infamia et nostri
felicitate, quo tam infanda per orbem Christianum
scelera beata populorum simplicitas ignorat.
At post patratam caedem Sveno, quod
pronum fuit parricidae, fucum fecit Deo, et
in sacro sanctam illam despuens, quam semel
amplexus fuerat, religionem, aulam omnem
convertit in foricam, revocatisque Flaminibus
cum secespita, figi aras, hostias caedi, et saxeos
Daemonas palam adorari imperavit. Denique, ne
qvid a paterno superesset instituto, templum
Roeschildense nuper a Patre conditum occludi
adituris jussit, quod nil impurum viderat nisi
Regem, magno populi plausu ad Idolorum
properantem cultus et nominis Christiani abolitionem.
Prorsus persecuturus Deum debuit
incipere a Patre, ut Naturam pariter et Naturae
auctorem violaret.
[BF 71,1] SVENO TIUSKAEG.
alias SVEN-OTTO.
Fuit autem Svenotto Christiani
nominis atrocissima
quidem, sed ultima pernicies:
quasi victus jam Orcus
extremum venenum
effuderit in exitu, et morientium
instar angvium
eo ferocius vitam posuerit
sig.R5v
in vulnere, quo certius deinceps licentiam
corruptelae et aditum ad flagitia desperaret.
Excidit enim Religionem Sveno, quam sanciverat
Pater, vel ut impugnaret etiam mortuum:
quo quidem id effecit, ut defuncti memoriam
illustriorem faceret posteris, et magnitudinem
tanti Regis sua pervicacia exaggeraret. Caeterum
nil mirum est, si similis non fuit Parenti,
qui non fuit sibi, qui scissi divortio pili
(unde furcatae barbae nomen traxit) scissus mento,
scissus animo, totus quantus fuit scissus ac
divisus, Patri detraxit obsequium, Naturae reverentiam,
aris religionem. Videres obstinatum
pectus luctari cum coelo, polluere templa,
erigere. lucos avorum Idololatria infames,
denique ne domi saltim, ac velut anguste saeviret,
per omnes Oceani aditus emittere praedones,
quibus nil sceleratius istaec vidit aetas,
Aeschomannorum nomine insignitos, qui
Christianum ubique exscindebant nomen, et foris
etiam feroces, post proditam privatim fidem,
etiam famam publice proculcabant. Caeterum
modum ferociae, quem ponere Sveno
nescivit, posuit Deus; et publicam orbis luem
in medio stitit cursu, iis pro delicti magnitudine
irrogatis poenis, qvas ut atrocissime Rex
sentiret, suo in sese jumento accersivit. Cum
enim adjutum a Julinensibus Parentem nuper
suum aegerrimo ferret animo, circumspexit
diu opportunitatem inchoandi belli, et novissime
instructa classe, decrevit ultionem. Nec
segnes in id discrimen hostes, novae incursioni
opposuere virtutem, et quae sors acerrimi
praelii fuit, victam rapuere Danorum classem,
sig.R6r
ipsumque Regem inter gregarios captum Julini
in foro palam discinxerunt. Foeda Principis
calamitate, etiamsi sola fuisset, quae ut horrorem
aggravaret vinculorum, ter soluta captivitate,
et totidem vicibus reparatis praeliis, tertia
tamen vice in eodem capite repetita, plectentis
Dei manum haud obscuro vestigio mortalium
oculis objecit. Nec parum confidenter
usi victoria Julinenses, taxationi subjecerunt
caput Regium, et pretium captivitatis
per Quaestores urbis decerni, et publicis tabulis
incidi jubentes, non aliud solatium afflicta
Daniae, quam aut Rectoris reliquerunt, aut
fortunarum amissionem. Et vero quae Danorum
sit in Principes pietas, vel ab hoc discas
exemplo. Exuerunt se opibus, ut Svenonem
vinculis possent, et maluerunt domi egere
in membris, quam foris in capite servire.
Et primo quidem collatitia stipe, coactisque viritim
symbolis; confecere pretium, quod redimendo
Regi depactum superbi praescripsere
victores: secunda vice Proceres: Danorum dedere
pignori filios, quibus subinde redimendis,
postquam redditus esset suis Sveno, patrimonia
et latifundia regni, saltusque publicos divendebat.
At ne qvid pietati virorum concederent
foeminae, ille mundum muliebrem, cujus
prima illi sexui cura, et detracta collis filiarum
monilia, in forum: contulere, novum, ut tum
erant tempora, aerarium Daniae, sed tertia demum
vice redimendo Principi suffecturum.
Nil illustrius hac liberalitate mulierum, sed
nec utilius, si finem spectes, quibus ut vicem
rependeret Sveno, jus novum dedit adeunde
sig.R6v
haereditatis, sed ex triente tantum, et infra
viros herciscundae: a qua in universum priscae
per Daniam leges seqviorem hunc sexum arcebant.
Ita Julinensibus satisfecerat Sveno, nondum
Deo, qui ferocem animum, et post tot
clades coelo contumaciter obluctantem, novo
hoste, sed Vandalis omnibus saeviore, attrivit.
Is Ericus fuit, Victoriosi inter Svecos nomen
gestarum rerum gloria adeptus, qui memor
Haraldinae potentiae et exercitae nuper per Sveciam
dominationis, coqvebat jam dudum
ultionem, et non longius a bello quam occasione
distabat. Eam cum turbata jam Danorum
aperuisset Fortuna, subito turbine inundavit
regnum, et qvicquid obvium ferebatur in
armis, haud difficili negotio obtrivit. Disjectis
legionibus, fecit post Julinenses specilegium,
et ad hastam pro vectigalibus civium
capita locabat, perpetua illecebram auri irritante
rapacitatem: at cum arescerent tributorum paulatim
fontes, nec superessent, qvas raperet
opes, eripuit novissime regnum, perque septennium
integrum, fugato procul Svenone, insedit.
Qui, quod merebatur, vagus per orbem
et hospitia mutans, quam ipse obculcarat,
nusquam reperiebat clementiam, et memoria
flagitiorum hominum miserationem obruebat.
Pudet per aulas Principum extorrem sequi Regem,
infelicis militiae auxilia irritis ubique ululatibus
deposcentem. Nihil enim oratione
quam armis felicior, occlusas ubique Regum inveniebat
aures, quibus nunqvam bene loqvi
credebatur, nisi cum male agere non audiret.
Enim vero post tentatam incassum Norvegiam,
sig.S1r
benignitatis illam patriam et sedem, a qva, si
Patris merita spectes, sperare mitiora omnia
potuisset, saeviore sorte adiit Anglos, qui Danos
etiam inermes veriti, non fugabant tantum
supplicem, sed traductum per ora vulgi
(tanta vecordia fuit irritatae gentis) irrisui et
sannis exponebant. Supra Angliam supererat
Scotia eo rigidior pars orbis, quo longius in
Septentrionis fluctus et maria procurrit, sed eo,
quod in remotissimis fere oris invenies, propior
humanitati, et sublevandis promptior miserorum
quorumlibetcunque fortunis. In eam
sane delatus Rex exsul ipse, exsulem repperit
pietatem, novamque sortem, et quod supra sortem
omnem aestimes, semet ipsum invenit. In
hoc enim septennali secessu (seu ipse exsilii horror,
seu superior, qvod credibile est, causa novam injecerit
mentem) momento a se alius, coepit sibi
injicere manus, exigere a se exactae vitae rationes,
quae inconsultae adolescentiae aestum per
errores et praecipitia rapuerant, et Numinis spreti
expensa culpa, praeteritorum consiliorum
damnare infelicitatem. Coepit pacisci Deo, quicqvid
reliquum futurum esset vitae, et jam in animo
moliebatur templa, quae, redditus olim regno,
Deo et pietati sacraret. Usque adeo necessitas ad
virtutem efficacissimus est Magister, quae Regum
per orbem contumaciae persvadet una modestiam,
et quod nequicquam solium tentaverat, non raro
sola effecit. Haec excutit ferocibus tumorem,
excoctamque velut flammis virtutem non raro
splendidiorem orbi reponit. Et vero rediit ad
Svenonem Fortuna, postqvam Sveno ad Numen,
aditumque exsuli ad paternum solium, Erici incubitoris
sig.S1v
occasu, patefecit. In eo locatus, quicquid
in Scotia pepigerat, exsolvit Deo, magisteriumque
pietatis, et communem cum coelo causam
amplexus, non saltim superstitionis omne et irreligionis
expunxit nomen, sed et Erebo eripuit
populum suum, legumque sacrarum tabulas e suo
pectore in omnium transfudit. Quam pulchrum
spectaculum contemptorem nuper Dei, nunc
vindicem Regem, nunc nutritium, adorata illa
etiam a se saxa, deque fastigio montium raptas
Deorum imagines, illidere solo, conscindere
ferro, adolere ignibus, flamma jam delente scelus,
quod flamma fecerat: denique Sacerdotes Idolis
immolantes ipsa in ara jugulare, et peccandi
auctores cum impiis ministeriis abolere (ut quos
adorarent Deos ipsi sentirent.) Quae beneficia Sveno
ut aeterna regno faceret, Londino templum,
Roeschildiae Episcopium, urbibus undiqvaque per
regnum Monachorum dedit colonias, detractamque
paupertati religionem supra victoriarum omnium
gloriam propagavit. Et haec Lernae contumacis
repurgatio, hic terminus fuit sacri et profani
per Daniam: ab hoc die non visae inter nos
hostiae, et inauditum nomen Popae et Flamines
fuere. Superstitio perculsa in capite, unum agnoscere
coepit universi Moderatorem, Numinumque
damnata pluralitate, iisdem Deum perpetuo
coluit in aris, in quibus ipsa olim nefando
majorum usu colebatur.
[BF 71,2] In tanto autem ardore feliciter resurgentis fidei,
nondum regio exciderant animo ardor et
flamma ultionis: occurrebant meditanti squalor
et illuvies, qualis exsulis fuerat, a Norvagis contemptui,
ab Anglis irrisui habita, et suggerebat
sig.S2r
belli stimulos, sicubi occasionem fortuna aperiret.
Praevenit Olaus (id Regi Norvagorum nomen)
qui petita in matrimonium Syretha, Erici victoriosi
relicta vidua, circumspiciebat vinculum,
qvo gentem omnem Svecicam novo sibi foedere
devinciret. Non fefellit Svenonem, quo tenderet
hic nexus, nec vero deerant artes, quibus
fulmen amoliretur, et novum conjugii vinculum
turbaret. Per idoneos homines, et velut ad alia
omnia, quam cujus dissimulationem induerant,
emissos, inculcari Regis Olai auribus filiam Tyram
praecepit, pulcherrimam, ut erat, virginem,
et quicqvid Venerum et Gratiarum in formis aut
ingeniis muliebribus esset, non ore magis, quam
moribus circumferentem, paratam Olao sponsam,
si procari auderet: quanto autem hanc gratiorem
sincerioremque voluptatem, quam inter attritos viduae
amplexus, in exsucco et marcido corpore lassam
et effetam libidinem sollicitare? Incaluerat inter hos
sermones Olaus, coeco illo et occulto igne, cujus
reddere rationem nulli nisi amantes possunt, et
nondum visae virginis amore devinctus, periit
miser, antequam periret. Nec mora, petita per legatos
et depacta Tyra, cujus amores ut illustri provocaret
facto et obsignaret suos, invitatam ad colloquium
Syretham imposuit fallaci tigno, et tantum
non in undas et voraginem detrusit. Et hoc
vero illud ipsum erat per tot ambages quaesitum
Svenoni, qui plura jam debens gynaeceo, quam
ab armis sperare potuisset, vexatam ab Olao Syretham,
et, qualia mulierum ingenia sunt, omnia
apparantem ultioni, novo sibi copulavit matrimonio,
detractasque aemulo Svecorum vires suae factioni
adjecit. Ringente atrociter Olao, et ad cumulum
sig.S2v
infortunii, ab ambita Tyra et delicati spe matrimonii
retruso. Qui iccirco, verso in contrarium
affectum amore, parat immensam classem et
Oresundam omnem, celebrem illam jam olim
conflictuum navalium arenam, navibus consternit.
Caeterum non bellator, quam amator melior,
cum a valentiore hoste spargi classem suam,
et cum hac fortunam videret, abijt praeceps in
undas; et sese fluctibus Danorum imperio Norvagiam
permisit: id est: in sale mortuus, quo
vivus caruerat, tumulavit toto Oceano aestuantis
animi incendium, eodemque elemento et iram
vesanus et amorem extinxit.
[BF 71,3] Caeso Olao, supererant Angli, eo saevius plectendi,
quo Svenonis illuviem et insolentiam insolentius
irriserant. Atque in hos per integra quatuor
lustra aliis aliisque excursionibus res atrociter
gesta, flexo subinde in Milcolumbum et Scotorum
Reges impetu, quos amicos olim sibi, sed
partibus Anglorum pertinacius haerentes, cum
minis et monitu non posset, armis demum et
ferro ab adversa factione avertebat. In quibus
expeditionibus malleus Sveno et fulmen Angliae
dictus: magna plerumque fortuna, sed ubique virtute
usus, implevit magnificum nomen, variasque
inter vices tam diuturni belli, acerba passus, et
acerbiora ausus, gravissimis cladibus Angliam
attrivit. Longum foret Erici Streonii Torkillique
et aliorum seu bellantium Svenoni, seu adversantium,
hinc ingenia et artes, inde casus et supplicia,
imprimis autem noctes illas percensere Anglicas,
quae supra Siculorum vesperas et Mithridatis
coenam ad posteritatem infames, ipsis
hodie Anglorum convitiis proscinduntur. Angli
sig.S3r
nempe, ut invisum amolirentur bellum, et
compendiosa via, extra arenam, molesto hospitum
metu sese liberarent, una per totam insulam
hora hospitantibus hinc inde Danis et
fidem fregere et gulam, ne tum qvidem facientes
caedibus finem, cum deessent, qvi caederentur.
Funesto enim exemplo et ipsis civibus
luctuoso, ad plures propemodum dolor
quam strages pervenit, novo mortis genere
caesis Anglis ipsis, eorum jam pridem affinitati
et sangvini mixtis, in quos regio jussu percussores
saeviebant. Videres cadavera sanie et tabo
polluta, ut locum cuique dederat casus, jacere
per hospitia, rara domo, quae non aliquo
caesorum sangvine maderet, quos foede laceratos,
et in cruore palpitantes, quod alterum
parricidium fuit, tradidere flammis, ne vel
mortui Dani Angliae partem possiderent. Nil
habet feralis illa Anglorum scena, Principum
non semel macerata sangvine, quod huic facto
componas, qvod non cum Danis, sed rerum
Natura susceptum, ex earum est genere caedium,
quae non in unius gentis, sed generis
humani fraudem perpetretur. At exegit poenas
Sveno, et magnarum urbium clade infidae
gentis punivit audaciam, donec, extorta Dannegilda
(id novum tributi genus) et pulso Ethelredo
Rege, illius, quod diximus, facinoris
authore, universam demum insulam suo imperio
subjugaret, major praeliorum et casuum
numero, quam ut in has possint, quas nobis
circumdedimus, scriptionis concisae angustias
compingi. Quae universa coronavit mors Regis
post domitam statim Angliam in Anglia insecuta,
sig.S3v
et adeo palmis nata, ut in iisdem interiret.
Tanti robur corporis unius febriculae
spolium fuit, non autem animi, qui cum fatis
fortiter paciscens, et Solis instar, major in occasu
visus, intulit sepulchro intemeratam fidem,
exuviisque suis, et qvicquid post fata non
recipitur coelo, deportari in Daniam jussis,
magna pietatis agnitione, ea parte, qua mori
potuit, naturae legem implevit. Excute jam
sis_ Svenonem totum, raptum in catastas non
validissimae urbis, discinctumque, prostantem
sub hasta, et venundatum, contemptorem Dei,
spoliatorem hominum, et ad omnis flagitii
cumulum, parricidam: et his oppone, victa
regna, domitas insulas, constrictum Oceanum,
inque Oceano Danorum classes, in Insulis potentiam,
in regnis propagatam fidem, morte
placida in apice Fortunae, in apice gloriae consignatam,
victricem gentium, et quod supra
gentium victorias est, victricem sui: et nega,
si potes, illam vitae humanae illustrissimam esse
scenam, quae cum plausu fabulam absolvat.
[BF 72,1] CANUTUS
MAGNUS.
Et Regum qvidem maximus
fuisset Sveno, si vixisset
improlis. Reliquit
autem post sese majorem
aliquanto Filium Canutum,
immensae dexteritatis Principem,
et cujuslibetcunque
fortunae apparatui parem,
sig.S4r
qui in majori per orbem spectatus theatro et
patris aeqvavit bella, et potentiam ac gloriam
superavit. Magno fortunae beneficio, ut quod de
fatali ave memorat antiquitas, et talis gigneret, et
talis nasceretur. Intellexit autem Sveno, quid
esset Patrem amare, postquam genuisset filium,
in quo suos veritus mores, ut bonum haberet,
gnavum et obsequentem, jam inde a pueritia
effecit. Admodum enim tenerum et propemodum
praetextatum abduxit in castra, subque
tentoriis et pellibus eductum adsvevit militiae
rudimentis: inde Anglicis et Scoticis palmis
insignem rei primum maritimae, ad ultimum
legionibus praefecit, et non tam Regem post
se reliquit, quam Imperatorem. Et vero
egebat militie artibus Princeps, qui ab obitu
statim Patris, fortunae praesidiis omnibus destitutus,
eodem vidit tempore, et Anglos excutientes
jugum, et Norvegiam ad priores et
vernaculos Principes devolutam, et Daniam a
fratre Haraldo raptatam, ac ne quid ad cumulum
malorum deesset, comitem Torchillum
classi Daniae moderandae, a Patre Svenone praefectum,
seu Canuti sperneret auspicia, seu anteferret
sua, palam obsequia detrectantem. In
re tam ancipiti, cum reliqua omnia deseruissent
Principem, una virtus et magnitudo animi
non defecit. Qua fretus, quod primum necesse
habuit, regressus est in patriam, ubi fratre
Haraldo vel conciliato, vel domito (diversum
enim tradunt peregrini Scriptores, nostris altum
silentibus) ut militem recens scriptum illustri
aliquo facinore animaret ad gloriam, Macedonici
illius Regis exemplo, statuit in modicis
sig.S4v
hostibus, et non magnum negotium facessituris,
vires et virtutem experiri. Julinenses
ergo et omne Vandalicum nomen adortus, pervicaci
populo non victoriam prius quam obsequium
extorsit, et memor paternae infamiae,
tributum, qvod ille ter exsolverat, annuum
genti imperavit. Mox Sembios, jam inde a
Gormone saevo Danici sangvinis coloniam, redegit
in ordinem, procerum nonnullorum impulsu
et pervicacia, rebellionem ostentare ausos.
Quibus praeclaris regii principatus auspiciis,
postqvam militi circumdedisset famam
terrorem sibi, fregit procellas, quae nuper regnum
circumsteterant, et non tantum extulit
supra periculum Rempublicam, sed et, quod
fortium est, stabilivit. Et accessit cumulus
fortunae Torchillus, qui, seu poenitudine superiorum
consiliorum ductus, seu spem, quam
conceperat animo, suis viribus majorem animadverteret,
regressum habuit ad Canuti clementiam,
et sese unius arbitrio, deposita pervicacia,
subjecit. Quem dissimulata indignatione
Canutus, cum strenuo viro opus haberet,
auxit honoribus, et instructae per Daniam
classi, quam ducturus propediem in Angliam
erat, proximo post se imperio et dignationem
praefecit. Scriptor Anglicus, qui Emmam
celebravit encomio, ita hanc classem describit;
ut infra ejus splendorem Argonautae et Colchidis
praedae raptores, et quicqvid denique magnificum
vectum est per maria, longissime subsidant.
In ea ducentas imprimis commemorat
naves, quae igneae potius quam ligneae, pars
hominum leonumque simulachra metallo effigiata
sig.S5r
pars Dracones obrizo inardentes praetulerint
in fronte, et latius terrorem, quam proras
ostentarint. Millenas excessisse numero, sunt
inter Anglicos Scriptores, qui liberali calculo
pronunciant. Ea classe Angliam nactus Canutus
Ethelredum, quod constat, Regem, quem
in pristinum jam solium locaverant Angli, eoque
mox defuncta, Edmundum filium obluctantem
adversumque habuit, ignobiliore quidem et
impari matre natum Principem, sed cuivis hostili
robori, et corporis et animi magnitudine,
suffecturum. Et: cum hoc variis bellis commissus
Canutus, post Londinensium, qui pro
Edmundo steterant, repetitas obsidiones, et si
Anglorum credas. Scriptoribus, post duelli difficillimi
discrimina et agonas, partitionem denique
extorsit regni, quod Edmundo inopina morte
extincto, omnique regia stirpe aut ad Hungaros
facessere jussa, aut in Normannis delitescente,
solus et inconcussus, sciscente populo, et inaugurante
Praesule Cantuariensi, accepit. Tanto
discrimine partum regnum, gemina in defunctos
Principes pietate, quod unum supererat
gloriae etiam stabile ac tutum effecit. Ethelredi
enim superstite vidua, quam non tam
Emmam prisci, quam ob virtutes gemmam
nuncuparunt, ab exsilio Normannico in sociam
tori accersita, Edmundi etiam vindicavit manes,
et atroci morte plexuit Ericum, Streonium,
tanti Principis percussorem: ad seniorem
itidem Edmundum, Angliae olim Regem, gratum
civibus, et coelesti honore cultum nomen,
prorogata subinde benignitate, cui Basilicam
integram excitauit et: fundamento; monasteriaque
sig.S5v
et templa, si quae superiorum temporum strages
convulserat, novis aedificiis refecit. Sapiente
prorsus instituto, et ad conciliandam novam
gentem egregie efficaci: imprimis postquam
ex utraque gente, hinc Dana inde Angla,
domesticum legeret Senatum, utrisque idem jus,
eandem praerogativam, in consessibus, in castris,
in comitiis assignaret. Quam concordiam
ut perennem faceret, et non tam regnum
poneret, quam aeternitatem, fecit quod Romulus
in Sabinis, dedit Tribunis suis Anglorum
virgines, ut uno nexu non geminas tantum
gentes, sed in geminis immortalitatem ligaret:
id est: egit negotium posteritatis, postquam
egisset suum, et Emmae maritus, reliquorum
Pater, genus in Anglia Danorum, quantum
in se fuit, subduxit internecioni.
[BF 72,2] Potuit in eo rerum fastigio nil extra Angliam
sperare Canutus; cum tam praeclaris operibus
intentum mors Haraldi fratris revocavit
in patriam, cui capessendae digressus, velut in
transitu rapta Scania, fraenum injecit Sveciae,
inde perpetua serie aperientem sese fortunam
haud segniter sequutus, circumtulit per Septentrionem
arma, Olaoque illo, cui Sancti post fata
nomen dedere cives, impia suorum consternatione
in Norvagia caeso, adiit non difficili
opera regnum, et quaqua versum domito Svenonem
filium praefecit, per quem subinde attrivit
Scotos, acerba passos; et acerbiora meritos,
si venena spectes inter mensas hospitales
propinata, et parum decoras bellandi artes, quibus
classiariis qvidem Danicis interitum, sibi
infamiam ad posteros, et Canuto gloriam confecerunt.
sig.S6r
Qui haerens interea in Anglia, et
ex parvo illo orbe aut temperans, aut terrens
universum, non tam gentium tributa, provinciarum
vectigalia, littorum portoria, quam sincerum
Numinis divini cultum per omnes extulit
imperii sui limites, gavisus palam, nil parere
sibi, quod non pareret Deo: pulcherrimo
Principis gaudio, et digno prorsus, quod Romae
ostentaret. Ivit sex regnorum Moderator,
et Septentrionem, qua patebat, omnem
Capitolio subjecit. Novum donum, supra liberalitatem
Constantini, cui ad cumulum magnificentiae
Oceanum adjecit, amplum spatium,
in quo Petri navicula navigaret: Islandia tum
omni et Thule illa ultima ad Christi doctrinam
nuper authorata. Ergo quo Romanae aqvilae
non protulerant arma, Romana Religio protulit
venerationem, et plus Vaticanus Pontifex,
quam Vaticanus Juppiter effecit. In eo Canutus
itinere, quod ea fere faciebant secula,
limina obivit Apostolorum, et pro civium suorum
salute preces ac vota nuncupabat. Exdecimavit
autem sacerdotio Romano latifundia et
rura per Angliam, et ad decantatum illum Petri
denarium, insulam omnem astrinxit, qvaliter
Pontificiae tiarae vectigalem, superiores ante
ipsum Reges transcripserant, pactus invicem
liberas in itineribus vias, sicubi a suis adiretur
Roma, et teloniorum ubique ac portoriorum
immunitatem. De decimis per Daniam nil
actum, quae, nondum inducte decumanae illius
solutionis more, magno propediem sangvine
Danorum ruricolis constabunt. In illo autem
ardore seu concilianda Pontificiae authoritatis:
sig.S6v
seu ostentandae suae, aemulum magnificentiae
Conradum habuit Imperatorem, quem in rebelles
Italos auxiliis subinde et copiis adjutum
affinitatis sibi nexu devinxit. Ejus enim filio
Henrico, Germanorum post patrem Imperatori,
natam ex se Gunildam elocavit, splendido
quidem conjugio, et ut loquitur Anglus ille,
ineffabilibus divitiis dotato, sed si finem spectes,
parum, ut sunt res mortalium, fortunato: raptata
in suspicionem castissimae virginis pudicitia,
qvae in innocentia nullum praesidium nacta,
intra coenobii claustra integritatem abstrusit.
[BF 72,3] Et haec facies robustae fuit et exsultantis
Daniae, qua post acceptas Christianae pietatis
leges, nullam habuit illustriorem, seu Canutum
spectes Romae triumfantem, totoque propemodum
genere humano aut armis, aut beneficiis
devincto, in illo gentium theatro quaedam
opima devicti orbis spolia (id est, Romae
ipsi aliquid Roma majus) ostentantem: seu
eundem reducem in Angliam, et sciscentem
leges diversissimas ab illis, quas nuper Daniae
suae praescripserat, ut scilicet Edgari et superiorum
per Angliam Regum tueretur instituta, et
non tam regnum sibi, qvam se Regno attemperaret:
seu denique disciplinam contempleris
Principis tam exactam adstrictamque, ut peregrini
Principes, hinc ex Norvagia Olaus, (Anlafum
vocant Angli) inde e Vandalia Godeschalcus,
ad illam artium virtutumque confluerent
officinam, aulamque Canuti, tanqvam publicam
armorum Scholam frequentarent. Sed supra
leges et disciplinam Rex ipse fuit, non jussor
tantum sed executor mandatorum, et imago ac
sig.T1r
idea omnium quae imperaret. A mensa luxum;
a moribus et cultu superbiam; ab aula adulationem
submovebat, exosus imprimis, quae hodie
ingens negotium facta sunt, titulorum
pompam et inanitatem; ut in Principe vera
dicere assveto, et audire vera, maxima propemodum
laus fuerit, nulla laude corrumpi
Memorabile est exemplum, quod ea de re peregrini
tradunt Scriptores: Exspatiantem forte
propter littora Anglica et amoeni aeris captantem
auras, pone a tergo purpurati omnes, et
Trossulorum ille comitatus sequebatur: hic alii
praeeuntis cultum; plerique mores et pietatem;
omnes potentiam mirari: illam esse tot populis
adoratam majestatem, cujus ad genua proni
Principes, et stipendiarii Dynastae, et inter
satellites numerati Reges, et propemodum supplex
et affusus orbis jaceret: unam esse illam
tot regnorum moderatricem dextram, qui terras
nutu, froeno populos, compede maria et
Oceanum temperaret. Allapsae ad Regis aures
postremae voces manifestam conciebant indignationem.
Nec mora, afferri ad se regium
cultum cum solio jubet, quali sedere pro tribunali
et gentium audire Legatos solebat, et
in crepidine maris destitui, qua impetuosissimi
fluctus, suas littori undas illidebant; ibi postquam
conscendisset thronum, et sceptro manum,
et caput diademate radiatus, tum si quae
alia insignia sunt Principum, quibus supremam
illam potentiam supra plebis mediocritatem attollunt,
in patentia Oceani obversa palam
fronte: impero, inquit, vobis, quotquot huc
affluitis undae, abstineatis contactu loci, qvem delegi,
sig.T1v
nec regiam hanc, qvam insedi, sellam illuvie
et madore conspuatis. Attonitis cunctis, et
quid ageretur, nescientibus, peragebat interea
opus suum Natura, allapsique, quod coeperant,
fluctus madefactam Regis sedem cum sessore
qvatiebant. Tum versus ad aulicos: Et vero
haec illa potentia, est scilicet, quae temperet nutu
maria, cui, quod certe cernitis, ne guttula quidem
fluctuum tanto in purpurae nitore, obseqvatur:
ne nesciatis, unicum esse, supremum illum coeli
terraeque moderatorem, cum qvo non stultum tantum
sed impium sit, humanarum velle virium imparitatem
metiri. Ita brevi Rex in scena copiosissimi
argumenti peregit fabulam; post
quam, dejecta protinus sella, Theatrum ludicrum
cum proscenio et choragio, et cum his,
adulationem aulicorum finivit: Magni nomen
non potuit; quod pertinaciter ingestum
pertinacissime recusanti, mox grata posteritas
tanti Regis memoriae transcripsere. Gloriosam
enimvero appellationem, et dignitatum
humanarum supremum apicem et metam,
sed quam vivus meruit, quocunque modo
amplitudinem metiaris, ac ne morte qvidem
aut obitu temeravit. Eam repperit in
Normannia, quam adierat cum legionibus,
et ob repudiatam sororem Estritiam, in provinciae
Dynastam, Richardum, bella et ultionem
moliebatur. Ibi nuntiata filii Svenonis
morte, media in acie, et quod Vespasiani fuit
votum, stans et armatus, non morbi vi
extortam animam, sed in liberum aera emissam,
et velut ad filium evolantem properantemque
reddidit Naturae. Exanimatum
sig.T2r
in Gallia corpus, traductum est in Angliam
(sepelivit Anglia) ut divideretur clades, nec
uno loco tanta ruina jaceret. Sepultum autem
Vintoniae est, et diu sepulchrum ostendit, ad
quod post mortem Regis translato domicilio
consedit infelix Emma, cum conjux aeterna
non posset, saltim aeterna viri sacerdos, qvantum
in se fuit, futura. Hodie corruit sepulchrum,
alterum e busto bustum, qvod ne saxa
quidem ostentat, quae qvamlibet exesa carie et
attrita, sola quae diruit, vetustate nobilitantur.
At premit terram Canutus, quam subegit, et
perpetuus incola complexus trophaei sui et gloriae
arenam, ovat mortuus, quod noluit vivus,
deque devicta gente aeternus Angliae habitator in
gelido cinere triumfat.
[BF 73,1] CANUTUS
DURUS.
Et defunctus quidem Canutus,
corpus reliquit Anglis;
amorem Daniae; venerationem
orbi, filiis imperii
(immensi) haereditatem. Quibus,
dum viveret, velut
futuris post se fulcris totam
senectae sarcinam imposuerat,
tradideratque per
manus Augusti nomen, ut continua felicitate
sig.T2v
fluentem tot annorum fortunam etiam ante fata
stabiliret. Qui enim natum se meminerat
pereundi lege, et desiturum aliqvando qvod
cuncti aeternum optabant, ternis omnino filiis
(nec enim plures genuerat) vivus adhuc regnorum
totidem curas, Svenonique Norvagiam,
Angliam Haraldo, Canuto Daniam permiserat,
ita tamen ut servata dictione juris, regeret
etiam regnantes, et totum, qva patebat,
imperium suprema majestate caput et
dux omnium temperaret. Vidisses hic nudam,
quanta est Natura rerum, geminare
sangvinis vires, depontanamque illam et indies
fatiscentem genitoris aetatem, filiorum vigore
supplere: magna gloria Canuti, qui regna,
velut sportulas, divisit inter filios, et non
tantum genuit Reges, sed effecit. Velles
autem, qvam principatus et titulos vivus dedit
filiis, tam indolem et fortunam dedisset
successuris, qui magnis virtutibus partam imperii
molem, contrario mox fato, aut sane
contrariis vitiis exciderunt.
[BF 73,2] Et Sveno quidem, Patris, quod diximus,
vitam morte afflixit sua; qui post Scoticas
palmas in Norvagicis praeliis evirescentes aliquandiu,
sed ad ultimum emarcidas, fulgetri
instar, post flammam spectabilem, tantum
non in fumos desiit, transcursuque brevis et
abrupti aevi, in Fortunae reparandae apparatu
vitam amisit: reliqui duo mortem parentis
sua attaminarunt vita, qui multum diversi
ab eo, cui vitae debebant principia,
et tanti nominis ignobiles umbrae, non retinuerunt
sig.T3r
artes, quibus gloriosum se Canutus, et
illos etiam, si voluissent, felices effecerat.
[BF 73,3] Et Haraldus quidem Angliae regnum, cui
jam dudum sub Patre adsveverat, non citra
formidanda praecipitia Comitiorum, Procerumque
Anglicorum inter se dissentientium conflictus,
retinuit denique solus, amotis factionibus, quae
non paucae Canuto studebant. Quod tamen
ille in patris defuncti relictam viduam Emmam,
alia ipse matre editus, tum in ejusdem filium
Alphredum, Ethelredi superioris prolem, novo
saevitiae commento foedavit. Innocentissimo
enim Principi, et ad salutandam matrem
in Angliam digresso, Godvini comitis manu
tonso, occoecatoque, et ex cruciatu, quod necesse
fuit, extincto, videndi primum instrumenta,
mox vitam ademit. Videbat nempe
circumferri in juvene etiam inermi jus avitum
Anglici regni, ad quod cuiqvam, nisi per suam
mortem, non erat via, et facilius credidit forficem
posse, quam exercitum armari. Applaudentibus
paruum humano facto Procerum Anglicorum
studiis, seu in eorum vicem aeqve valida
simulatione, cum regnantis esset in manu
qvicquid strictus audet, et strictus tuetur ensis.
Edvardum alterum Ethelredi Regis filium una
cum fratre in Angliam advectum matris Emmae
servavit industria, et remisit in Normanniam,
ob quod illa factum, post raptas per
fiscum: opes, facessere Anglorum limitibus, et
exsulare jussa, amisit Vintoniensem secessum,
ubi ad mariti excubabat ossa, et miserrimum
perdidit solatium etiam lugendi. Caeterum
Haraldus. postquam in innoxio Principe Angliae
sig.T3v
universae oculos, defunctumque Patrem violasset.
in uxore, jam se ad arbitrium fata aut ferro.
aut minis compulisse ratus, brevem inopinato
saevitiam, et ultra tertium, quam coeperat annum,
non prorogatam finivit praecoci fato, et
odiis hominum, qvod vivendo non poterat,
moriendo satisfecit.
[BF 73,4] Alter filiorum Canutus, Emma genitus,
eoque rectior Angliae principatuum haeres, post
acceptum a Patre Daniae regimen, etiam Norvagicum,
defuncto fratre Svenone, aggressus,
adversum habuit Magnum, Olai Sancti filium,
in quem pii iidem cives, qui in parentem
impii fuerant, alterius caedem alterius cultu et
veneratione expungebant. Res inter geminos
Principes atrocibus diu praeliis acta est, donec
viso Canutus operosi belli negotium fore, vernaculum
Principem et civium amore suffultum
excutere regno, et non tam in throno, quam
montium fastigiis locatum Regem deturbare,
finivit pactione bellum, ut ad occupandam.
Angliam vires animosius et industriam conferret.
Serius id quidem, quam a gnavo Principe expectasses,
in quem publicis Anglorum comitiis,
in Principem nempe apud se natum, et natum
ex suis; Procerum plerorumque vota et calculi
consenserant, quorum recuperandorum prolato
quidem, non profligata spe, decrevit in Angliam
transitum, flexo prius ad matrem Emmam
itinere, quae Brugis Flandrorum hospitium
nacta et lares, pietate Baldvini Comitis
uberrima rerum necessariarum copia, circumfluebat
potius, quam exsulabat. Ibi obvias
habuit Anglicorum Procerum legationes ad capessendam
sig.T4r
vacuam jam regni possessionem,
quod etiam injussus facturus erat, gratiose invitantes:
quibus haud negligenter et fortunae
sese aperienti obseqvutus, classe 40 navium,
jam pridem in procinctu stantium, trajecit in
Insulam legiones, et ad occupandum regnum
prona omnia invenit. In eo locatus throno
et memor injuriae Matri Emmae a decessore
suo illatae, orsus est imperium ab ultione. Fratris
enim Haraldi cadaver Westmonasteriensi e
tumulo (istic enim conditum fuerat) evelli ocyus
ac erui jussit, et in Gronnae primum profluentem,
mox capite demesso, in Tamesin demergi,
mutato saepius poenae genere, ut saepius
puniret. Inde gradum fecit ad tributa, quae
non modica universe Angliae imperavit. De
summa aeris, ut reliquis omnibus, dissentiunt
ipsi Anglorum commentatores; qui exactissime
ponunt calculum, librarum tricena et bina millia
excessisse pronunciant. Ingens eo seculo
tributum, sed citra domesticum Regis usum in
stipendio Classiariorum, et solandis militum laboribus
erogatum. Eam tamen exactione offendit
Anglorum animos, et non Procerum tantum
Magnatumque, sed plebis in universum
omnis, quae prima sentit haec mala, aut prima
queritur, a sese avertit voluntates. Qvamvis
non desint, qui erutos a Canuto fraternos cineres,
imperatamque Angliae collatitiam stipem,
necessitati potius et animosae vindictae, quam
morum feritati, ascribant; ipsosque (id enim addunt)
Anglos non tam repentinas illas Canuti
exactiones, quam Canuti formidasse animum,
post asperae principia regni, quod in vitiis fere
sig.T4v
solenne est, in foediora omnia ruiturum. Caeterum
eam, si qua fuerit, formidinem mors
una intra biennium insequuta intercepit, quae
in nuptiali festivitate Regem, inter rosas et vina
stantem, bibentemque, seu. largiore potu,
seu potui remixto veneno, dejecit. Alterum
a communi mortalium sorte, alterum a Godvini
moribus non erat alienum, qui in magisterio
flagitiorum non rudis hospes, et jam
tum disponebat ordinem fati, Edvardo conficere
regnum, ac filiae suae maritum, properabat.
Ergo tutior erat Canutus inter Anglos armatos,
quam Anglos potantes, eque tentorio ac aula
sua per voluptatum lubrica raptus, pronum ad
mortem et breve iter invenit. Caeterum in
hoc convivio Anglia erupit a servitute, et supremo
illo, quod Canutus hausit, poculo
sese in libertatem vindicavit. Non armis,
non classibus, sed cratere vini perdidimus Svenottonis
et Canuti M. labores, et tot undarum
victorias, tot facinora Neptuni, uno Bacchus
haustu inter pocula delevit. Hoc scilicet die,
periit nobis Anglia ad Ethelredi deinde Godvinique
stirpem, sed brevi transcursu et velut per
somnium, devoluta, ut in Normannorum denique
potestate perseverantius consideret. Nisi
et hos. revocare. ad natales suos et Daniam placuerit,
et gentis omnem ediscere stirpem, qua
non in externas manus iisse insula, sed in Danorum
rediisse familias ostendatur. Rollonis
enis, Normanniae occupatoris, abnepos fuit
Gvilhelmus ille, feliciter spurius, qui Edvardi:
Regis supremis tabulis scriptus Angliae haeres,
occupavit. haud. parum strenue legatum
sig.T5r
sibi peculium, et sibi posterisque stabile et perpetuum
effecit. Tentarunt non semel Dani
post excessum Canuti, (quod suis commemorabitur
locis) recuperare insulam, sed adulta jam
Normannorum potentia, et quicquid arripuerat,
polypi instar tenente, vanus fuit et irritus
labor. Ut Canutum vel hoc nomine Durum
voces, quali illum nomenclatione insignivere
Angli, et retinuit posteritas, ac maxime
Dania; cui uni, quod certe constat, durus
fuit et propemodum crudelis. Ut enim
Angliam taceas, hujus Regis vitio elapsam nobis;
qualem tu illam pactionem existimas, qua,
antequam digrederetur ad Anglos, Daniam
omnem suam ancipiti aleae periculo, et ad ultimum
servituti objecit. In Norvagica enim
expeditione seu Magni Regis attritus viribus,
seu viarum delassatus iniquitate, cum conficere
bellum non posset, coepit nundinari pacem,
et ut nullum committeret errorem, geminum
commisit. Pepigit enim foedus, annalium,
quod sciam, memoria irrepertum, quo cautum
inter geminos Reges, ut uter duorum producta
vivacitate supervixisset, utrumque regnum
Daniae Norvegiaeque coalita majestate possideret:
id est: alter vitae telam ordiretur, cum alter
praecideret, interque vivendi vota et mortis metum
fluitantes, nunquam viverent sed formidarent.
Quod mihi dabis simile per orbem
spectaculum; in quo falx mortis pro sceptro
sit, eque colo trium Parcarum pendentia gemina
regna, et geminos Reges, et nullum
propemodum habeant; dum Principes interea
ipsi, novis Palaestrae carceribus non in vitae stadio
sig.T5v
de gloria, sed in gloriae stadio de vita certantes,
nil magis sibi, quam se timentes; interque
vitae non tam spatia quam tormenta, inerrantes
verius throno, quam insistentes, alter.
alterum oderit ut aemulum, amet ut successorem;
alter alterius consideret canos; numeret
annos; haereditatem aestimet; moram mortis
accuset: denique perplexa non minus finis quam
lucte ratione, praemium is carpat primus, qui
novissimus ad metam decurrat. Nisi animosum
in utroque Principe censeas, cum capere
successores ex sinu uxorum non possent, ex
toto selegisse orbe, et quo dare majus non
possent, bonum dedisse Regem: ut cum neuter
gigneret in toro, uterque gigneret in foedere:
et cum neuter haberet posteros, uterque
produceret posteritatem.
Magnus Bonus.
Et in illa fortunae ludibundae
area, decurrentes ad
metam gemini Reges, immensum
spectatorem habuerunt,
orbem terrarum,
erectis quaquaversum Principum
oculis, quo tam insolens
decursatio abiret. Et
suum quidem utrique horrentes
pignus, certantesque de spatio, extra quod
nullum est, inter mortis multa genera, et vnam
necessitatem volvebantur aliquandiu, donec
sig.T6r
prior Canutus ivisse se vidit, quo ire non
cupiverat, et ad metam pariter vitae et pactionis
pervenit. In fatali nempe haustu, quo
deglutiverat venenum, expuit Angliam: sed
et hoc parum, etiam Daniam suam ex stipulatu
ad peregrinum possessorem transmisit: Et
dedere haud inviti cives, quod Rex pepigerat,
invisis semper apud nos malae fidei exemplis,
nec unquam inqvinato Danicae gentis candore:
quae majorum jam inde ab omni avo institutis,
nil irreligiosius bella quam amicitias coluit,
et ita coluit amicitias, ut nulla bella reformidaret.
Et hoc, quem diximus, modo Norvagorum
Rex, Magnus, velut cum siderum
inspectoribus iniisset rationem, cum fatis certe
fortissime pactus, vixit, ad regnum Daniae
non pervenit; unus mortalium, qui mortis
beneficio debuit vivendi causas, et imperio, a
quo ipsum Naturae jus distinebat, non tam vivendi
mora, quam morae stipulatione acquisivit.
At Daniae nil salubrius contigit quam
vinci, quae nunqvam sua clade felicior plura
retulit quam dedit, nacta Principem, qui in
omnium animos et amores profundissime illapsus,
exuit novitatem ipso regimine, et dignum
se ostendit, qui nisi sorte obvenisset, comitiorum
suffragiis eligeretur. Gnarus enim sapientissimus
Princeps ut parando regno plus Fortunae,
ita servando plus prudentiae reqviri, nil
magis unquam timuit, quam timeri unquam
civibus, alienigenamque populum complexus ut
suum, ita vixit peregrinus, ut peregrinum nemo
sentiret. Etenim post primum adepti
regni diem, approbare novis civibus imperium
sig.T6v
cupiens, Daniam, ne externi regni videretur
accessio, extulit supra Norvagiae suae montes,
et velut reddito quod acceperat munere, regnorum
suorum caput effecit: hic legit sedem
aulae, hic velut e specula moderatus Septentrionem,
non cum pluribus imperium, quam
fructum felicitatis communicavit. Et in hoc
cursu, cum faventes haberet Danorum animos,
nova in Regem venerationis et urbanitatis lucta
certantes, adversarios habuit e Regum stirpibus
prognatos Principes, et in his Svenonem imprimis
Estritium (de quo mox immensus erit dicendi
campus) eo animosius possessionem regni
sperare ausum, quo ductam e cunis purpuram,
et sequiorem quidem per sexum, si matrem
spectes, at certe Canuti Magni e sangvine
natas imagines, totque per annos et propemodum
secula, inabruptas majorum gentilitates
exactiore serie enumeraret. Et vero in
Anglia enutritus a puero, inter paternas clientelas
praesidia collegerat, ad occupandum olim,
si sors daret, insulae universe principatum;
qvibus, quam primum obiisse Canutum vidisset,
per tutiora Angliae loca distributis, citatis
velis evolavit in Daniam, ut jure suo fultus,
advenam Regem, et ut ille interpretabatur,
jocularem et fictitium ab adeunda haereditate
arceret. Videres hic pugnam Naturae et fortunae:
Svenone praerogativam stirpis, et jus
nascendi; Magno, munus et liberalitatem Fatorum
prae se ferente, stabilem jam illam ipso
usu, et civium consensu ac suffragatione suffultam.
Ea diu controversia per gravissimas altercationes
agitata, cum neuter cederet alterius
sig.U1r
contentioni, lis tandem decisa est bello; sed
saevo illo, et Svenoni semel iterumque ferali.
Qui classe primum; mox castris; ad ultimum:
spe et consiliis excussus, facessere coactus est:
limitibus Daniae, ne belli obrueretur mole;
cumque mutata per Angliam rerum facie; nil
inde praesidii speraret, et unum quaerendo regnum
amisisset geminum, dilapsus est, quod
unum supererat, in Sveciam, et inter saevas
ipsas hyemes et rupium latibula perfugium et
asylum invenit. Clara inter tot palmas et gloriosa
Magni Regis fama, sed quam gloriosiorem:
mox effecere Vandali, qui intestina aemulatione
collisam, ut erat, Daniam, et qvod credi poterat
fractam exhaustamque rati, rapaces illas legiones,
in ditionum fere omnium haerentes lateribus,
et tot per annos infestis myoparonibus per
maria omnia volitantes, effudere in Holsatiam,
cumque praedatore exercitu provinciae interiora depeculati,
ad Scotburgicum demum amnem, immensis
diffusi tentoriis consederunt: si in meticulosum
incidissent hostem, ipso terrore et fama
bellum, quod apparabant, confecturi. Caeterum
Rex, nominis sui interesse et famae videns, ne
regni pateretur limites ab impio hoste contrectari,
strinxit in haec discrimina ferrum, praemissis
qui praetentarent itinera, et molitiones latronum
explorarent. Quos demum nactus, et meliore
causa, quam numero suorum fisus, ita cecidit
ferro, ut in armis facile ire vindicta appareret:
Quindecim millia cecidisse, sunt qui pronuntiant:
omni certe campo trucidatorum corporibus constrato,
luculenta clade regestam in authores atrocitatem:
Delatum ab hac tempestate in portum,
sig.U1v
et undiqvaque securum, quod crederes, Regem,
novus a Svenone turbo in undas denuo et fluctus
rejecit, eo periculosiore fragore, quo Svecica
praesidia nactus Sveno et ipsis suis cladibus terribilior,
post contusas toties vires, reliquias undeqvaque
cogeret. infelicis belli, et robore. minor.
non animo, inter fortunae vulnera, magnitudinem
animi ostentaret. Nondum tamen, quicqvid
faceret, quicquid moliretur, ea aut vi aut
felicitate, quae aemuli Regis, veterani Ducis, et
toties jam vincentis impetum sustineret; ad cujus
iccirco adventum, numeroso cum exercitu volantis
potius quam euntis, digressus Sveno, non
victus, coepit fortunae potentiam vero jam metu
formidare. At cum nunqvam vicisset bello,
quod novum est in historiis, vicit fuga; memoranda
illa ad posteros et victo magis propitia,
quam victori: Dum enim Svenonem insequitur
Magnus, et euntis legens vestigia propter Helmstadium
ducit copias; ad conspectum leporis consternato,
quem conscenderat, et mox corruente
Eqvo, in extantis truncae arboris praeacutum cuspidem
effusus, Leonis Isaurici fatum subivit.
Ergo qui vicerat vivacitate Canutum, non vicit
mortem, quae, quod morbus non ausus fuerat in
frugali Principe, et beneficio Continentiae vegeto
semper: robustoque, timidissimi animalis occursu,
et, quo pronius Obreperet, sub victoriae specie, perfecit.
Ut. humanae felicitatis indolem noscas in
aliis aliisque Principibus floridam; longaevam in
aliis; sed in nemine immortalem. Annos apud
nos, praefuit Magnus, non ultra octonos, brevi
tempore, si merita computes, et cum annorum
spatio, victoriarum numerum contendas. Mortuum
sig.U2r
abduxere Norvagi, quibus vivum non licuerat,
et nobilissimi cineris reliqvias, in Regum
tumulis Nidrosiae deposuerunt. Addidere
Epitaphium Dani: Boni nomen, brevi elogio,
sed glorioso; et quo, si populi spectes salutem,
nullus est jllustrior in Regum principatibus.
Enimvero, Rex fortis prodest sibi: Justus, erigit
forum et comitia; sanctus, ditat sacerdotia,
et inaurat aras: at Rex Bonus, humani generis
non tam Princeps, quam Pater, beat quicquid
regit, et Rempublicam omnem velut propriam
domum complexus, non latius ad homines
potentiam, quam felicitatem diffundit.
[BF 74,1] SVENO
ESTRITIUS.
At majorum omnium virtutes
ut se uno collegerat
Magnus, sic postremus stirpis
uno se extinxit: qui
Norvagorum in Danos imperium,
et natum in sese,
et in se finitum, per ostium
illud ferale, vulnus intelligo
Helmstadiense, quo
illustris anima erupit in coelum, reddidit largitrici
Daniae: properantibus jam tum ad Estritiam
familiam Fatis, ut Naturae decretis, tot
seculorum durationi debita stirpe, vacuam jam
Daniam et orbitati suae ingemiscentem donarent.
Caput hujus stirpis et novum seminarium. sequuturis
post se seculis futurum; unus ille Sveno
erat, de quo in superiore Rege dictum jam
sig.U2v
nobis, qui Estritia natus Matre, Canuti Magni
sorore, velut custos appositus pereunti Naturae,
et tot Regum superstes surculus, exorsus est
ex foemina genus quod clauserant Mares, nobilissimaeqve
familiae, qvae ante se floruerat,
Christianae apud nos religionis propagatrici exarescentem
resuscitavit. venam, et Daniam ad
originem veluti suam et Fortunae incunabula re:
vocavit. Combinavit certe undena, et quod
excurrit, secula, illustrisque si qua per orbem copula,
et avito majorum stemmati honestam in
virili sexu clausulam, et novo gloriosum initium
in muliebri, patefecit. Magno novae sortis beneficio,
quo velut acta in orbem suum, et novum
redorsa cursum Natura, Danorum sese indulsit
rebus, ne superstite vernacula et gentilitia
stirpe, successor regni in ambiguo foret, et beneficio
haereditatis quaesitus Princeps, aut per intestina
bella, aut externas, caedes quaereretur.
Quamvis ne sic quidem contigerit regno sine labore,
et circa primordia sua Sveno (qvod maximarum
rerum in partu contingere fere videns) haud
parum acriter cum fortuna luctatus, et obicem
in bellis Magnum Regem, valentiorem aliquanto
se hostem; eoque defuncto Adversantes in comitiis
habuerit regni Proceres, ab ambito non semel
regno eorum repulsus opera, quos elegerat
suffragatores sibi, et quibus jus quod prae se ferebat
Naturae, ac adeundi regni spes omnes submittebat.
Nescias quo sum demerito, cum si
sangvinem spectes tot Canutorum vera soboles,
inter proavunculos suos sceptra et diademata numeraret.
Nisi aut Estritiae illos colum, et ignobiliorem
in Svenonis prosapia sexum, aut parentis
sig.U3r
Ulphonis indolem, et huic innexas Godvini
necessitudines et affinitates reformidasse arbitreris.
Quis Ulpho, quis Godvinus fuerit,
operae sit pretium, commemorare, cum magno
uterque seu Daniae bono seu malo nati, in patria
pariter et Anglica historia, circa haec fere tempora,
paginam utramque absolvant; et hic cum prole
et posteris rem Danam eliserit in Anglia; ille
contrariis in progenie auspiciis rem Danam per
Daniam stabilirit; magna utriusque, aut infesti,
aut benefacientis fortuna. Ulphonem e Svecis
oriundum sunt qui asserant; sed qui jugulent
fidem figmento Ursi, tum si quae alia adducunt
de virginum ferarumque mixtionibus,
majorum nec id diffitemur, decantata rythmis,
sed quae commentitia in universum et inania,
magna non tam historiarum clade quam commodo
hodie ignorantur. Irrepserunt illa in
antiquitatem miraculorum olim feracem, et
fucum fecere etiam Saxoni, qui aniles fabellas
a quocunque dictatas genio, e vicinarum certe
gentium historiarumque lacunis et faece, quod
ego interpretor, desumptas, tradidit, ut acceperat
famae, et suo pariter candori et posterorum
credulitati illusit. Id constat Anglum
gente fuisse Ulphonem, etiam si Anglorum
consulas testimonia; e Cimbris nempe illis, antiquis
Insulae occupatoribus, inter illustres domos
progenitum: qui acri Princeps indole et
quem raro fortuna, sane autem consilium nunquam
eluserit, multo recessu abditum animum
ita ad aliorum attemperarit ingenia, ut promoverit
semper suum: dignus prorsus qui genitus
Principibus, gigneret, quod ipse non erat,
sig.U3v
Reges, et non tantum florentem sese, sed felices
efficeret successores. Et hoc genus Ulphonis,
hae artes fuere, quibus necesse non
erat, ut obreperet in affinitatem Canuti Magni,
et extorqveret aut raperet matrimonia, (id
enim addunt nugarum concinnatores) sed ultro legeretur
a Principe, qui, quod in ejus vita
commemoratum jam nobis, amori per Angliam,
totam aperuit Naturam: id est: miscuit
Danorum Anglorumque genus, adqve virginea
ubera adplicitis invicem gentis utriusque Ducibus,
stabilem reliquit coloniam, et pro regno,
quod acceperat ab Anglis, reddidit perpetuitatem.
Hoc nempe consilio Ulphoni dedit
Estritiam, et quo arctius vinciret nexum,
ejusdem sororem Tyram Godvino, Cantiorum
Comiti elocavit. Principi potenti quidem,
sed ultra Ulphonem tecto et abstruso; ultra
honestatem perfido; ultra fas et leges ambitioso.
Posuit tyrocinium saevitiae in Alphredo
Ethelredi illius superioris filio, (de quo suo loco
dictum nobis): cujus flagitii vindicem paratum
Canutum Durum, ab exigendo supplicio donis
amovit. Operosi sunt Anglici annales, in
describendo operosissimae navis apparatu, qva
incensum delinivit Regem, tum denique Durum,
non tantum sine crimine, sed etiam
cum laude futurum. Eo mortuo ad occisi
Alphredi fratrem Eduardum, magnis artibus
transtulit Angliae dominatum, et diademate revincto
Filiam elocavit; sic tamen ut nomen et
umbram Eduardus, Rex nihili et simplex,
ipse rem et potestatem usurparet. Non prorsus
nullo Svenonis Estritii errore, qui seu permulctus
sig.U4r
Godvini fraude, seu propriam opinionem
pro consilio secutus sparsit per Angliam
legiones, cum ad occupandum novum regnum
trajiceret in Daniam: cum aut insistere Fortunae
suae in Anglia debuisset, aut comitatior venire
ad suos; et ita uti copia militum, ne
premeretur egestate Qui denique non sine
conscii animi objurgatione sero. animadvertit infelix
consilium, postqvam occasio jam praetermissa
transvolasset ad hostem, et ex geminis
delictis alterum alterius plecteret errorem. Moriens
Godvinus, non occubuit totus: relictis
catulis, qui cum imagine Patris etiam imaginem
flagitiorum referrent. In his fortior
Haraldus, non melior, qui post Eduardi occasum,
seu naturae exactis et vitae legibus, seu,
quod suspectabat fama, medicatis potionibus,
amoti, Anglicum repente diadema invasit. Venenata
certe potione amovit Danos, sparsos
per insulam et Canutiano fato superstites, quos
ut sub amicitiae specie atrocius feriret, invitavit
ad epulas, nil Thracum conviviis mitiores,
et gentem omnem in capite, non vino prius,
quam ferro necavit. Caeterum dedit poenas
Conqvaestori Normanno, qui ab impiis manibus
raptum Angliae regnum in suam transtulit
domum, cum magnitudine cujusvis per orbem
stirpis et spatio et felicitate certaturam.
[BF 74,2] Inter haec Sveno amissa quidem possessione,
non spe Angliae, Danis suis praesidebat, acrem
e Norvagia nactus adversarium, Haraldum
Haardrade, qui annorum multorum peregrinator,
castrensibus stipendiis assveverat e puero,
jamque nuper admodum e Constantinopolitano
sig.U4v
usque itinere et si famae creditur, miraculoso
carcere elapsus, exercitas foris militiae artes in
Daniae perniciem convertebat, fulmen Septentrionis
a majoribus, et gentium terror, nuncupatus
Non nescio, esse scriptores, etiam
e nostratibus, qui ab eo semel iterumque attritam
Svenonis fortunam pronuntiant. Caeterum
credendum, has clades ad Magni tempora
referendas, habendamque fidem esse annalibus
Norvegorum, haud sane victorias suas elevantibus;
quorum consensu constat, prima quam
susceperat expeditione, infusum Cimbriae Haraldum,
vastasse urbes; incendisse rura, et a
Slesvicensibus inde moeniis Arhusium usque,
abegisse praedas, et quaecunque aut facere milites,
aut pati cives, ne hodie quidem desierunt:
at incumbente cum navibus Svenone, dilapsum
fuga, et primo quidem jactatis in maria praedis;
ad ultimum captivorum grege; cum nihil
jam nec ex manubiis reliqvum, nec victoria
haberet, vitae saltim incolumitatem subduxisse
internecioni: alteram expeditionem, superiore
qvidem acriorem, post cruentum tamen conflictum
terminatam pace, qua utrique bellantium
paterni utrinque regni possessio decreta, cautis
commerciis civium, damnorumque oblivione;
et si quae alia in Principum pactionibus, ad
novae spem pacis, et qvietis publicae securitatem
sanciuntur. Quam tamen neuter duorum
nisi brevissimo tempore invenit. Haraldum
enim Tosto, Godvini proles in proprii fratris
exitium; et cum eo validissimam classem excivit
in Angliam, ubi una securi, qualem hodie
in insignibus praefert Norvegia; una eademque
sig.U5r
in acie; una manu, caesis Godvinianorum qvadragenis
(id enim ipsi commemorant Angli) totum
unus repraesentavit exercitum; donec editis
supra mortale robur fortitudinis prodigiis;
ruinae, quam fecerat, postremus accederet cumulus,
et hostili sangvine non pulchrior, quam
suo, pugnae ferocissimae haud faciliorem mortem
continuaret. Tam tremendo hoste, et
quae felicitas fuit, alieno periculo liberatus Sveno,
otium nactus est tentandae Angliae, et fecit
per Esbernum fratrem, cui cum valida classe
ablegato, geminos filios Haraldum Canutumque
adjunxit; qui post grandes conatus, et
prospera in Anglicis littoribus primordia, a perpetua
illa Vilhelmi Conquaestoris felicitate plexi
attritique, occupatae in praesens Angliae gloriam,
et in posterum occupandae spem: extinxerunt.
[BF 74,3] Reliqua Svenonis, quae gessit, bella, auxiliaria
fere fuere universa: seu petenti ille Caesari
in Flandrum rebellem assisteret legionibus: seu
generum Godeschalcum in perfidos Slavos, non
legionibus jam, sed proprio ductu et auspiciis
juvaret: sanctissimum, si quisquam, Principem,
et regali dignum, quem conscenderat toro: qui
principatus: suos a Numinis cultu, id est: verae
felicitatis fonte aversos, aut confodere gladio,
aut propitiare Deo aggressus, una cum Syreta
sponsa, authore et socia expeditionis, a pervicacissimae
gentis multitudine obrutus, martyrii
retulit coronam, novam pro praemio poenam;
sed praemio omni meliorem. Quo securior
Sveno, postquam regressus in patriam esset,
atrocissimum non tam bellum, quam qvod
bellis omnibus. funestius est, amicitiam habuit,
sig.U5v
cum Adelberto Hamburgensium praesule, qui
propriae studens ambitioni, callido Svenonem
commento primum in Saxones, licet irritis
artibus provocavit: Mox Vilhelmi Conquaestoris
auro corruptus, contrariis eundem machinis
ab occupanda Anglia: amovit:: denique post
detectam fraudem, octiduano convivio iratum
delinivit: homo, si quisqvam mortalium, praeceps
et ambitiosus, et qvi ad pedes tantum
non suos dejectis Regibus, alteram Hamburgi
Romam excitabat. Id saltim hoc in antistite
utcunque laudaveris, quod cum in tanta cum
Rege familiaritate vagas ejusdem toleraret libidines,
suos nempe in alio aut veritus aut amans
mores, saltim incestuosum ejus conjugium,
publica censura et Ecclesiae fulmine damnarit.
Enimvero cum muliercularum amores diu
sectatus Sveno, gloriosius cives, quam se regeret,
et (quae tanti Principis labes fuit) matrimonii
osor et foeminarum amans; inter perpetua
repudia pellicum et nullas nuptias; alieni
sangvinis mixtura regium foedasset; persvaderi
se tandem passus est, ut ducta Gjuta, Regum
Svecorum progenie, segregaret a voluptatibus
animum, et legitimis amplexibus amorem impurum
cohiberet. Caeterum id dum faceret,
plus nuptiis peccavit, quam adulteriis; et bene
faciendo pessime consuluit integritati. Consangvinea
enim Regi erat, nova, quae ducebatur
uxor, intra eos gradus et propinquitates
innexa aulae; quos modestia publica legum, et
Ecclesiae canones a connubiorum commerciis
excludebant. Hic Adelbertus, qui ad adulterinae
Veneris crimen (velut leve et joculare)
sig.U6r
conticueratque in incestum Regis animose insurgens,
non destitit, antequam flagitium a se
Rex, et cum eo conjugem amoliretur: meliora
omnia meritam, si mores inspicias castissimae
Principis, vitaeque omnis, etiam post divortium
acte, perpetuam sanctitatem.
[BF 74,4] Coeterum illud Sveno seu sacris legibus, seu
Ecclesiastico rigori praestitum obseqvium, quae
humanae indolis imbecillitas est, novo mox facinore
attaminavit: crudelissime enim habuit
invitatos ad convivium purpuratorum non paucos,
effusa, quod fit, hilaritate, potu vinoque
madidos; et ad ultimum ad libertatem lingvae
prolapsos: usque adeo ut in Regis ipsius nomen,
e conclavi forte in proximum impluvium digressi,
nescio quas cavillationes ac sannas jactarent.
Coxit Rex: aliqvot per dies alte in animum
demissam injuriam, nil pejor odio qvam
simulatione amoris. Donec captata opportunitate,
post hospitia et mensas, ut perfidus esset;
in sacro Epiphaniae pervigilio, ut impius; in
templo ipso, ut sacrilegus, incingi ferociter infelices
cavillatores juberet, et horrenda universos
caede et laniena mactari: Excussa palam non
in infulas et mithras, sed ipsum jam Deum
reverentia et pietate. Quod ergo ebrius fecerat
Alexander, sobrius fecit Estritius, et in
uno convivio plures Clytos occidit. Quid ad
haec egerit Adelbertus non consignatum invenies
literis. Repertus tamen est in Dania,
Adelberto si non potentior, at certe religiosior,
Vilhelmus, Roeschildiae Episcopus, novus sui
seculi Ambrosius, multa Regis familiaritate: et
studio cultus: qui moram dans poenitentiae Regiae,
sig.U6v
quam Rex dederat crudelitati, expectavit
opportunitatem, ut patratum in templo scelus
in templo vindicaret. Commodum brevi accidit,
ut dum inter altaria et solennes sacrificantium
ritus propitiaret populum Deo, Rex
cum comitatu interfuturus sacris adveniret;
quo ille audito, pontificali, quo indutus erat
cultu, sed magis pietate verendus, decurrit ad
valvas templi, et ingredi parantem Regem,
impacto ferociter pedo, facessere ocyus, et sacro
quem violarat, limite absistere jubet, qvi
impiatus, si nesciret, et intestabilis, piorumque,
per scelera, commerciis et coetu motus, non
ab adytis saltim sacrorum, sed societate generis
humani, et ipso coelo, exsularet. Spectaculum
omnes perculit, praeter Regem qui inhibito
satellitii impetu, quorum plurimi parabant
caedem, regressus est ocyus domum, postque
brevem in aula moram, posito regio cultu, et
vicem purpurae, cilicium squaloremque indutus,
in aditu templorum, magna poenitentiae confessione,
sese projecit. Exsonuit brevi per
basilicam rumor, et emovit e sedilibus populum,
at non e terra Regem, qvi non nisi a
Pontifice, ad novum spectaculum accurrente,
levatus comiter humo, et admotus ad aras,
pacem Numinis supplex poposcit, et contactam
sangvine dextram amplissimis piaculis exsolvit.
Hunc sui seculi Theodosium non absurde quis
vocaverit, qui magnitudinis suae oblitus, nisi
hoc potius fuerit, meminisse; et expugnata labe,
quam non admissa pulchrior, solium non
infra Episcopum inclinavit, sed infra Deum,
et peccata, dum fassus est, propemodum virtutes
sig.X1r
effecit. Conciliati Numinis index pietas
fuit, qua gemina per Cimbriam Episcopia, unum
per Scaniam fundavit. Testari hoc facto poenitentiam
voluit, et luculentam Numinis supremi
venerationem: qvam exprimens perpetuo
moribus, et nunqvam deinceps in templo,
quam aula modestior, per totam; qvam egit,
vitam, omnem a sese turpitudinem et vitiorum
infamiam quam longissime amovit. Et
pietati, quae insolens hoc seculo etiam in privatis
domibus dos fuit, studia et eruditionem
adjecit: ut a nemine minus, quam literatis
huic Principi sua objici vitia et naevi debeant,
qui claris ingeniis comparatis pretio et adlectis
in Daniam, fecit benignam sui copiam, et in
aula palam, velut Lyceo quodam publico utebatur.
Usque adeo ut hunc Regem, primum
Daniae nostrae historicum; non inmerito nuncupes,
augustum successoribus authorem: Qui
sin minus scripsit historias ipse, scribendi tamen
Adamo Bremensi argumentum, et tantum
non stylum accommodavit: Digna viro
Principi literarum cura, quae hodie reponunt
vicem defuncto, et tanta merita vindicant
ab oblivione et mortalitate A morte
non potuerunt: quam placide et pie obitam,
etiam extra templum suum Vilhelmus illustravit:
qui funus Regium Roeschildiam deducturus,
funus ipse factus, (tanta amoris vis fuit)
defecit in itinere, velut properaret poenitentem
Regem ostentare coelo. Gloriosum interea
ostentat fama, et ad. cumulum sortis
diutissime perennantem in posteris: qui novo
exemplo foecunditatis et fortunae, omnes per
sig.X1v
Daniam Reges familia, omnes per orbem
Principes familiae duratione superavit.
[BF 75,1] HARALDUS
ESTRITII FILIUS.
Numeravit enim in liberis
quatuordecim mares; deterioris.
sexus duas: sed quod
unum doleas in tanta foecunditate,
impari omnes
toro, extra sanctitatem
conjugii procreatos. In
his senos, quod rarum est
per orbem, in eodem post
se fastigio, perpetua serie habuit successores, et
pellicatum propemodum orbi legitimum effecit.
Quem in propagine etiam, longoque nepotum
et ex his descendentium ordine, ipsa
successionis nobilitavit felicitas: propagato ad
profundam posteritatem seminario, et, Phoenicis,
instar, ex sese identidem renascente: donec
prosperitas stirpis ramis omnibus truncata,
arescere paulatim etiam in foeminis incipiens)
in Oldeburgicam novissime domum illam aevo
omni et seculis omnibus parem futuram familiam
transvolaret.
[BF 75,2] Caput stirpis Haraldus fuit, qui in
numerosa prole tam ingenio posterior,
quam ortu prior, infra Estritianae indolis
sig.X2r
subsidebat magnitudinem, hebesque animo
et oscitans a fratrum reliquorum vigore et
ingeniis premebatur. Canuti imprimis,
proxime post se nati, qui magnorum bellorum
procuratione gloriose functus, devotum
non semel pro Republica circumferebat caput,
eoque contentius, postquam e vivis excessisset
Pater, emptum sibi laboribus regnum,
et suae jam esse sortis interpretabatur:
dum ex adverso Haraldus beneficium Naturae
et ortus praerogativam prae se ferens,
idem fastigium, quod unum in Principe vividum
reperies, flagrantissima aemulatione ambiret.
Stetere tamen intra modestiam Candidatorum
studia, et ambitiosissimam litem, citra
Reipublicae sangvinem decidebant verbis: satis
rati si potentiam suam noscerent cives, non
sentirent. Videres geminos fratres velut in
honorario campo decurrentes, suas jactare utrinque
causas, elidere adversas, denique submittere spes
suas Proceribus, perque idoneos homines, et
tractandorum ingeniorum gnaros, civium voluntates
prehensare. Trepidabant publici consilii
authores, diu ambigui, utrum seqverentur:
et in magna voluntatum dissensione, studia
haud obscure et factiones gliscebant. Et
quamvis praeferretur omnium calculis Canutus,
pro quo clara indoles, et indoli par fama pugnabatque
Haraldo tamen causae aeqvitas plures conciliabat,
imprimis postquam omnes susurros popularis
aurae captans, quo hebetior Princeps,
eo ad servilia pronior, escam jacere et hamum
didicisset: id est: magnis donis et
quod aeqve validum est, promissis vendere
sig.X2v
spem sui, et copiam afferentibus adeundi regni,
omnia magnifice polliceri. Quibus cum
praevaleret machinis, conatu sub Canutus non
animo dejectus, cum regnum non posset, libertatem
arripuit, digressusque limitibus patriae,
ad bella rediit et palaestras, ut armorum tractatione
et usu, aut sperati regiminis solaretur
jacturam, aut ad melioris spem: fortunae, viam
et aditum aperiret. Mote et instituto antiquissimorum
seculorum, quae ingentium conscia
factorum, animosi exsilii claris erroribus
circumtulere per externas regiones etiam
Regum propagines et proles; cum toto pugnantes
orbe, ita alieni sangvinis prodigas, ut
nunqvam parcerent suo, et non nascendi dignitate
gloriam, sed praeliorum multitudine
definirent.
[BF 75,3] Haraldus interea revinctus diademate, quod
unum fecisse in regimine legitur, ut gratam
rem faceret civibus, abrupit primus consvetudinem,
jam inde ab Haraldi Blaatandii temporibus
inolitam foro, qua ad candentis ferri
contactum lites, omnes contendentium decidebantur.
Attrectantium ignitum elementum,
aut gradientium super candefactos vomeres,
is omnino superior causa erat, qui illaesam ab
igne et intemeratam manum pedemve referret.
Ustulatus autem supra ambusta aut
cocta membra, etiam lite excidebat; credidit
nempe simplex antiquitas nuper admodum
initiata Deo, post Unni miracula, et
igniti ferri experimento probatam fidem, Deum
familiariter descendere in lites, et seu
sig.X3r
plectendus reus esset seu vindicandus, in causae
cujuslibetcunque dictionem ex aeqvo venire. Periculoso
experimento, et, si rem excutias, impio:
cui in litium Rex contentionibus, istoc
qvod nunc memoramus tempore, juramenti
surrogavit religionem, pro tribunalibus deinceps
in causarum omnium aestimatione valituram,
sed qua mox abusa est malitia hominum,
dum infra quaestum et obtinendae litis amorem,
non pauci salutem, plerique Fidem haberent:
per privatam Haraldi socordiam invalescente
publica omnium primum licentia, mox securitate:
nemine reformidante poenam, qvam nemo
infligebat. Obhaeserat enim Regi jam
inde ab adito regno ignavia semper sua, quae
intra conclave abditum Principem, et precibus
(nam id credebatur) vacantem a Reipublicae
tractatione, et civilibus regni muniis distinebat.
Quo nomine inter Reges non Malos, potius
quam Bonos numeratus, quod rarum est in
purpura, antiquorum querelis ob nimiam pietatem
proscinditur: sed quam iis Judicibus
oscitantiae foeditate, et rerum omnium in Republica
gerendarum neglectu et incuria attaminavit.
Crediderunt nempe illi, quod res est,
privatorum esse felicitatem, in secessu et angulis
vacare sibi; projici perpetuo ad aras; et leni
otio quiescentis animi demulcere torporem:
at Regum Principumque longe aliam esse sortem,
quos in edita supremi fastigii specula gnavos
perpetuo, agilesque exactores morum; custodes
legum; et publicae in universum securitatis
vindices ac assertores, quam privata singulorum
civium, tam communis omnium salus
reqvirit.
sig.X3v
[BF 76] CANUTUS
SANCTUS.
Omnes hos titulos implevit
Successor Haraldi Canutus,
qui Regem in comitiis et
Tribunalibus; coenobitam
propemodum in templis;
in bello ducem exhibens,
ultra quod mortalium labor
non assurgit, cum Divis par
ipsis longo intervallo supra
omne humanae potentiae fastigium conscendit.
Is a morte Fratris haud difficili opera regnum
nactus, desidi nempe et inerti Principi, vegetus
et integer successurus, quod primum necesse
habuit, brevi in patriam flexu ordinavit
res domi; inde (quae vis fuit igneae et bellicosae
indolis) rediit ad castra, Sembosque, quod coeperat,
cum Esthonibus et Curetibus, priscas
Danorum seu provincias seu colonias, ita perculit
aliquandiu, et ad ultimum attrivit armis,
ut a plerisque fidei in Deum, ab omnibus obsequii,
confessionem extorqueret: Post quae
facta rediit ad suos, et publica solennitate induit
purpuram. Glorioso novi principis auspicio
non accepisse a Deo regnum, antequam
regna lucrifecisset Deo: nec domi revinciri diademate,
antequam foris lauru et palmis revinctus,
alterius gloriam alterius magnitudini aequaret:
Quod postquam suscepisset, ut bis pius
sig.X4r
esset, procax in quod inciderat seculum, et in
devia vitiorum prolapsos Danorum mores, gravi
disciplina et legibus coercuit, et illustri prorsus
excandescentia in publicam insurgens foeditatem,
post domitos foris hostes, bella domi licentiae
et flagitiis denuntiavit. Quibus efficacissime
exculcandis praeivit ipse moribus; et
recte vivendi necessitatem non legibus magis,
quam exemplo, civibus imperavit. Vagos
imprimis muliercularum amores, haustam e
paternis moribus faecem, et quae vitiorum foecunditas
est, contagione publica inolitam, quam
rigidissime animo aversatus, castitatem indixit
aliorum toris et intulit suo: Flandricaeque domui,
ex qua duxerat virginem, reddidit mares:
reliquit enim ex se filium Carolum, ubi per
aetatem licuit, impositum Flandriae rectorem,
novum nempe et ex se pignus et novum e
Dania rivum, novam coloniam, perpetuam
genti, si fata voluissent, futuram. Clero imprimis,
qvadam prope familiaritatis consvetudine
tenerrime adhaesit, cujus se palam parentem
nutritiumque professus, magnis largitionibus nomen
et titulum implevit. Claustris coenobitarum
circumdedit immunitatem, qvam ne revellerent
fora, addidit illam tot per annos ambitam
in exedris, et a plebejis dicasteriis
exemptam jurisdictionem. Basilicas passim et
templa, tum monasteria varii generis et instituti,
aut extulit e fundamentis, aut locupletavit
reditibus, et prope spoliavit aulam, ut
ditaret sacerdotium. Praesules sacrorum tantum
non evexit ad sese in thronum, in proximam
certe a sceptro dignatione pedum collocavit;
sig.X4v
infulis et mithris in eum evectis apicem,
unde despicere mox posteri dantium liberalitatem
possent; et tanti beneficii proculcare authores.
Caeterum quam huic: pietatis ardori,
tam repurgandae illi qvam diximus, vitiorum
Lernae et stabulo vix integrum lustrum suffecit;
quo evoluto spatio Princeps, majora jam
animo ordiri cepit; regredi in majorum historias;
circumferre aciem per. Danicae. gentis trophaea;
denique Angliam jam non suam haud
sane aeqvis oculis intueri. Dolebat nobilissimam
insulam elapsam Patri, deflexisse ad Normannos
occupatores: et interesse sua, interesse
Reipublicae, interpretabatur, ne intactam pateretur
tanti patrimonii haereditatem: Rogato
Procerum consilio, repperit ubique assensum,
sed flagrantissimum in fratre Olao, qvem
proxime a se natum Slesvico praefecerat, (jam
inde ab hoc tempore Danici imperii feudo) perfidum
hominem et malignum, ac ultra, quam
Principem deceret, veteratorem: qvi prolixe
stipulatus opem, et multo publice cultu propitians
Regem, clam et in sinu, ejusdem obstrepebat
gloriae, et sicubi se daret occasio,
apud alios traducebat. Et favebant huic pervicaciae
Procerum, qvod indignere, non pauci,
quibus strictiore nuper disciplina offensis, jamque
ad classicum Anglici belli acrius exardescentibus
stimulos addebat infelix Princeps, et parum
decoris artibus a Regis sui reverentia regios
cives avertebat. Exaggerabat per clandestinos
nuntios incommoda et expensas, novi quod
parabatur belli, omnium fortunis incubantes,
resque novas et seditionem contra Regem molituris
sig.X5r
auxilium e propinquo et vires ostentans
plerosque in discrimen, omnes in crimen trahebat.
Horum omnium Rex ignarus, cogebat
in Lymico sinu classem, et habito militum per
Tribunos et centuriones censu, Tympanorum
etiam pulsu et fragoribus Tubarum concivit undecunque
e ditionibus suis idoneam ad arma juventutem,
vires nempe operoso, quod moliebatur,
bello suffecturas. Confluentibus undecunque
signis, solus tergiversabatur Olaus, et
animo adversus quamcunque authoritatem regiam
obfirmato, nectebat domi moras. Monitus
per nuntios a Rege, sistere, quas receperat,
copias, in morem serpentis intra suas spiras et
revolutiones abditi, omnium quae ageret callidissimus
ostentator, alia atque alia excusavit.
Diu inter ambages et ludificationes tractus, denique
moras pertaesus Rex, Slesvicum ipse, serum
jam malis remedium, excurrit: ubi otiose
desidentem pandiculantemque ducem nactus,
et detecta jam fraude palam convictum, rapi in
vincula ocyus jussit, et catenis implicitum in
Flandriam deportari: (non meritum in patria habere
locum; qvi patriam fraudibus attaminarat.)
Generosa prorsus Principis, etiam in fratrem,
ira, sed ancipiti eadem et periculosa: cujus rumor
delatus in castra, perpulit conjuratos jam
pridem Olao studentes, ut excussa palam reverentia,
non ipsi tantum defluerent a legionibus,
sed et (quae labes fuit exercitus) obsequentes
traherent manipulos.; denique per omnes
regni provincias ad rebellionem vexillum attollerent
prima illa quidem, sed rara in Reges
nostros, si historias omnes excutias, Danicae
sig.X5v
gentis infidelitate (aut a signis secessione). Culpa
eorum, quos coeca magis quam perfida
plebs sequebatur Duces, pacificos, (id enim
credebatur,) et a bello periculoso aversos, eoque
publici Boni amantiores. Percitus atroci fulmine
Canutus, cum deponere expeditionem
et Angliae spem cogeretur, non deposuit ultionem
et poenam, quam tamen citra caedem et
sangvinem, taxatione et mulcta definitam, desertoribus
irrogavit. Cum enim in Dania ad
hanc fere tempestatem insolens negotium, decimae
essent; seu pecuarium spectes quaestum;
seu frugum ex autumnali messe proventus;
agitassetque diu animo Canutus, ut in gratiam
Cleri Daniam omnem decumanam faceret, et
ex frugum spicis, decimum quemque manipulum
Ecclesiae alumnis elargiretur; occasionem
denique hanc nactus plectendae plebis, ut eadem
opera et exigeret vindictam, quod regium eratque
et quod regiae indolis mansvetudini accommodatius
aliquanto videbatur, emolliret poenam;
populo, imprimis per Cimbriam pugnaci nationi,
et ut tum tempora erant prae caeteris
maxime ferocienti arbitrium liberum permisit
redimendae mulctae, si ad decimandum sese
obligaret. Publico consensu negantibus immisit
Quaestores militares: non tamen ut exsugerent
rura, aut everrerent raptu ac peculatu
plebem, sed ut minis et innoxio pavore pervicaces
terrerent. Caeterum huic generi hominum
male creditur modestia; qui omnium
damno divites, privatas opes publica egestate
conquirunt. Et his rapientibus omnia aut
omnia attrectantibus, actae in manifestam rabiem
sig.X6r
plebes, cum nec solvere decimas vellent,
nec mulctam possent, quod reliquum tertium
fuit, in compitis, palam ac areis publicis conclamarunt
ad arma, proque cineritia veste sagum,
pro sarculis et stivis, contos et hastas raptantes,
novi non jam segetum messores, sed capitum,
intervertebant anni spem, ut interverterent
decimas, inque aulam feroces, et Regem
denique, sicubi inveniretur, ipsum truci ululatu
ruebant. Huic demum consternationi Rex
impar, subduxit caput ferocientibus, et in tutiora
Flandriae ablegata cum liberis conjuge,
tumultuantem chersonesum arcere sperans freto,
Othoniae in Fionia consedit. In eo asylo
liber ab incursu hostium, amicorum patuit
perfidiae, et quod saevum fatum fuit gloriosissimi
Principis, post Olaum fratrem, incidit in
Blacconem. Qui reconciliationis ineundae datus
publice interpres et sequester, Regi securitatem,
populo pervicaciam persvadens alterum
demulsit, efferavit alterum, donec alterum
Martyrem faceret, alterum parricidam.
Hujus enim auspicia et ductum seqvuti rebelles,
transito, quod svaserat, Middelfartano freto,
corona primum et indagine urbem, mox
templum cinxerunt; et in celebratione sacrificii
solemnis, prostratum coram altaribus, et
toto corpore effusum Regem, pro civibus suis,
et forte occisoribus ipsis suscipientem preces,
non tam occiderunt ad aras, quam immolarunt.
Qvo ruitis vecordes? hoc asylum est,
etiam impiis: hic ille secessus est, quem sibi
delegit Deus, quam cultui suo posuit sedem et
exaudit vota, quae pro Regum salute et incolumitate
sig.X6v
nuncupamus. Occiditis; hoc impiam
est: occiditis Regem; hoc parricidium:
occiditis in; templo; hoc sacrilegium additis
furorem immanitati, et Deum propemodum
ipsum, et qvicquid secundum Deum, sanctissimum
est in terris, uno contactu et scelere violatis.
Irruentes praeivit Blacco, templum
prior ingressus, tanquam fallere etiam potuisset
Deos. Sed caesus in limine dedit non tantum
e vestigio poenas, sed et a tot seculorum, quae
ante nos fuere spatiis, tetro et execrando nomine,
et Danorum etiam proverbiis conciso,
per omnem. vapulat posteritatem, ut qvoties
hodieque nominetur genti nostrae, toties propemodum
occidatur. At Rex caesus ante aras,
procubuit pro aris, et novum decimarum beneficium
suo sangvine obsignavit. Dignus
Princeps, cui vicem rependeret Roma; et rependit
glorioso Sancti nomine, quo, dum Dania
pleraque, imprimis vero, ubi patrata caedes
est, Fionia, in promontoriis, templis, dicasteriis,
viarum divortiis, et annuis denique celebritatibus,
perpetuam retinet Canuti memoriam;
aliquanto illa exaggeratius consecratum
coelo Principem celebrat in fastis, et inter Divos
tutelares, ac coelites Patronos annumeratum,
aris et templis, et coelestium honoribus
demeretur. Ut nempe qui Romam servavit
in Dania, postqvam reliquit Daniam, servetur
Romae, inque Capitolina arce supra Caesares et
Pompejos locatus, adoleatur Sacerdotum acerris,
quorum implevit corbes, et pro autumnali,
quam dedit, messe, colatur perpetua:
quamdiu adorata terris Tarpeja erit potentia
sig.Y1r
ex olivetis lampades; ex thuribus suffitus, habiturus.
Ergo hoc in Rege Dania, etiamnum Pontificia,
et Romanae membrum est Ecclesiae; dum
religionis reliquo et ceremoniarum negotio abrupto,
atrocibus caeteri diris et annuis execrationibus
a Pontifice devovemur. Cujus olim antecessores,
causae se satis habuisse commemorantes, ut
in album Sanctorum beatissimi Regis efferrent
nomen, longa serie percensent miracula ad defuncti
tumulum visa; integritatem cadaveris sine
tabis noxa et mortalitatis vestigio edurantem; superfusam
exanimi lucem et pro funebri face collucentem;
et aegris, quod caput est, impertitam
salutem et incolumitatem, et si quae alia Canutus,
quae in vivis non potuerat, post fata effecit.
Haec enim et his prodigiosiora alia, seu credita
antiquis, seu a credentibus commemorata
proprios jam olim meruere annales, quibus effectum
denique, ut procumbentibus ad illustre sepulchrum
non populorum tantum et gentium
legationibus, sed et Dania ipsa omni, qvamdiu
Romanae Ecclesiae paruit, ad tumulum cum precibus
affusa; quem Canutus honorem martyribus
impenderat vivus, eundem ab aliis reciperet mortuus;
civibus jam adorantibus, quicquid antea
jugulaverant, et Patronum agnoscentibus, quem
noluerant Regem. Caeterum miraculorum maximum
vita fuit Regis, qua ille, publicae pietatis
magister, et Sacerdotibus suis haud paulo sanctior,
magnum extitit non regni tantum, sed Ecclesiae
Christiane ornamentum, qui frugi continensque
et a regno non minus, quam aula,
privatisque palatii recessibus omnem turpitudinem
deturbans, legem vitae perpetuam, et ab
sig.Y1v
omni luxus specie remotam indixit sibi, et servavit
dictam, tyrannus futurus, si rigidam illam
asperamque vivendi rationem alienis praescripsissent,
quam suis privatim moribus irrogavit. Et haec
demum divinitas fuit, haec tanti Principis vera
apotheosis, qua sese etiam ante fata extulit in coelos,
ipsoque nomine virtutis, jam tum, dum in
vivis esset, consecratus. expressit moribus, (quantum
homini fas est eniti) coelestium inter mortales
conditionem, ad quorum magnitudinem, cum
vitae sanctitate quam proxime accessisset in terris,
ad eorundem hodie imaginem in coelis, quam
proxima dignatione et felicitate accedit. Superest
una Regi glorioso olim in terris, nunc in
coelis beato, perpetua post tumulum memoria;
quam ipsi etiam inter buras et vomeres commemorantes
coloni, annuo quotannis censu, annuis
manipulis redimunt, et non occiso tantum
Regi; sed et, ob quem occisus est, Clero; et ipsi
denique Templo, perpetuo exsolvunt, quicqvid
olim in templo, coeca impietate, deliquerunt.
[BF 77] OLAUS
FAMELICUS
Divus ergo Canutus, inter geminos
Fratres medius, cum
utroque collisus est, cum altero
aemulatione, cum altero,
odiis; et ab altero propemodum
actus in exsilium, alterum
catenis vinctum in manifestum
exsilium abegit.
Velles, inter miracula,
sig.Y2r
cum eo abegisset famem, et caetera illa mala,
quae longa deinceps serie, sed atrociore aliquanto
calamitate Danorum provinciis incubuerunt.
Nisi pars miraculorum fuerint ipse calamitates,
ideo (id enim credidit antiqvitas) immissae regno,
ut Regis defuncti nomini et celebritati, in
sepulchro jam, quam throno, haud parum augustiori,
sanctitatis opinionem conciliarent. Ne
dubitarent in posterum mortales, coelestium honorem
conferre Principi, qui postquam excessisset
terris, mortalium puniret flagitia, et coelestium
more res humanas etiam post fata moderaretur.
Imprimis postquam Olaus ille, qui malorum
omnium extiterat causa, poenae factus exemplum,
specimen aliquod divinae justitiae repraesentaret
mortalibus, et ultima scelera ultimis
suppliciis expiaret. Et hunc, quod meminimus,
Slesvicensi, cui praefuerat, rectoratu excussum
dejectumque inter vincula et catenarum
stridores, ablegarat in Flandriam Canutus; unde
eum cives, contrucidato jam Rege, securi
infamis parricidii, et cum terra sibi, nondum
cum coelo negotium fore rati, magno redemerunt
aere; et extractum assertumque sibi imposuere
throno: exclusis in universum Canuti filiis,
quos vindices olim paternae caedis, et, quod
fieri posset, ultionem molituros, reformidabant.
Et Flander accepta pecunia, fidem maluit quam
occasionem perdere, causamque potius suam,
quam Nepotum agens, quae illecebra auri est,
regni Danici futurum eversorem emisit e carcere:
novo invicem pignore recepto, Nicolao,
Estritii itidem filio, qui pro Olao, dum aes
solveretur, vinciri se passus (tanta erat concordia
sig.Y2v
duorum) alienam libertatem sua captivitate
confecit. Caeterum felicius Olaus periisset intra
clathros, paedore, situ et ferrugine carceris
confectus, quam redditus libertati et regno,
aliquid subiisset carceris illuvie aerumnosius; qvi
cum uno saltu a vinculis in solium evasisset; a solio
rursus in calamitatum omnium abyssum demersus
retrususque, luculentissimam humanae tragoediae
fabulam absolvit. Nullum Regem habuit
Dania, in quem manifestius detonuit iratum Numen;
et sentire voluit infelix regnum, quid peccasset:
usque adeo ut vomerem indignata tellus,
inopina siccitate, usque ad injuriam sterilitatis exaresceret:
segete omni, aut in herbis decocta; aut
ignavo in pulvere torpescente; aut (si qua promicaret)
inter glebarum latera exili cacumine enisa,
ut saltim ostenderet sese. enecari. Hinc abrupta
primum spes anni; mox sequuta morborum contagia,
et novissime mentium humanarum ultimum
supplicium, fames; per domos, per urbes
vagata privata omnium egestate, publica omnium
aggravavit mala, deficiente communi generis humani
pabulo, et subsidiis in universum omnibus,
quae vitam homini vel faciunt vel conservant.
Ubi tua tum penus, Dania? ubi horrea et fruges
tot terrarum altrices, e quarum calamis et
spicis tot vivunt per orbem gentes? ubi illae oberrantes
per maria omnia classes, quae farra, siliginemque
et quicquid estur bibiturve e divite illa
gleba tua, et Naturae ipsius divitiis demessa, ultro
citroque trajiciunt per orbem terrarum? cum
fertilitatis suae oblita novalia torpeant domi, et
confecto miseria regno, omnium rerum premantur
egestate, rerum omnium, largitores. Et
sig.Y3r
vero procumbebant passim per regnum, etiam
in compitis cadavera, lurida illa et gemino pallore,
mortis et inediae, confecta; quibus non
poena sed lucrum erat, perire ocyus, cum in
illo immiti fortunae regno, qvisquis praemoreretur
prior, infeliciorem comitem praeveniret.
Caeterum inopiam regni tum demum animadvertit
infelix Princeps, cum ipse esuriret, et
natalitiorum sacrorum pervigilio, quo tempore
indulgere aliquanto liberalius genio suo antiqui
solebant, ne mensam quidem suam, nedum
aulam et familiam a fame tueretur. Quid
fiet humano generi, si fame pereant Reges, et
illa compos omnium potentia egeat pane: si
inedia irrepat in thronos, et non tam Principum
canistra, quam caeterorum mortalium jugulum
elidat. Et vero stans Olaus super
enectae patriae cadaver, cum toties caderet ipse,
qvoties suos videret cadentes; recisisque aulae
sumptibus, alimentum haberet miser, ipsa fame
atrocius, et nec ferre jam malum, nec
vero auferre posset; tandem sibi, aut moriendum
bene, aut vivendum male animadvertens,
erecto supra fortunae minas et tumultus animo,
ingentique contritione elutis noxis, precatus est
Deum, ut si quae deinceps regno immineret
calamitas, suo unius capite expiaretur. Hoc
infelicissimi Regis unicum factum bonum fuit, quo
ille, Curtios propemodum Romanos, Atheniensium
Codros et Decios aemulatus, etiam
morte coronavit, et vitam non nisi in poenas
suorum superstitem, dolore absumpsit. Saeviores
poenas, ne vel judice quidem Canuto
meritus: cum nil probrosius sit, quam rerum
sig.Y3v
omnium potentem Principem, in patria rerum
omnium foecunda, defectu vilissime [vilissimae ed.] torqueri:
et quod novum in orbe portentum est: regnum
jungere et esuritionem. Caeterum hujus
Principis culpa periit nobis, postremus ille
recuperandae Angliae impetus, quem jugulavit
in fratre, sed jugulavit sibi: in neminem,
quam se, iniquior, qui regnum post fratrem
acquisivit. Punivit hoc facinus fama, et ex
vitae probroso exitu Famelici dedit nomen, quod
servavit antiquitas omnis, et mortui allevit titulis,
tanquam etiam post fata esuriret.
[BF 78] ERICUS BONUS.
Levem Olai jacturam successoris
diversissima indoles
effecit: qui ocyus mutatis
per Daniam auspiciis, docuit
mortales: regnorum
quorumlibetcunque felicitatem
regnis rarius ipsis,
quam regnantium meritis
et virtutibus definiri. Is
Ericus fuit socius additus Canuto fratri, cum
ille in templo obsideretur: ubi post edita supra
mortale robur fortitudinis prodigia, caesumque
in valvis, qui primus irruerat, Blacconem,
cum in incondito furentium verius,
quam incumbentium rusticorum tumultu,
tueri jam salutem Regis non posset, quod
proximum fuit, servavit suam. Rupit enim
sig.Y4r
impetu quodam obstantes globos, et per medios
caedentium cuneos, quae altera fortitudo
est, inusitata virtute evasit. Quod praeclarae
indolis gloriosum quidem in Principe, sed non
primum experimentum fuit: qui jam pridem
perfidiae in Olao fratre osor primum, mox
vindex, eundem Slesvici jam tum Ducem,
cum a fratre Canuto juberetur vinciri, et ob
reverentiam regii sangvinis diffugerent imperium
satellites, is illustri impetu medium fratrem
manibus correptum; vinculorum nexu solus
impedivit. Et habebat ad rapiendum vinciendumque
hominem robur corporis, et pro
robore molem ac firmitatem. Scio non pertinere
ad virorum laudes, qualemcunque membrorum
fabricam aut structuram: commemoranda
tamen est in hoc Principe, quam operose
extulit antiquitas, proxima giganteae statura,
ad cujus pedem modulumque nemo se mortalium
metiri auderet; quae non vasta tamen et
immanis, sed decora et procera, membrisque
omnibus compositis ad venustatem, tantum
Majestate oris supra Danorum omnium vertices,
quantum supra eorundem fortunam nascendi
dignitate prominebat. Caeterum ob eas, quas
diximus, causas invisus Olao, eodem educto e
carcere, et provecto ad regnum, secessit in
Sveciam, unde publica eum patriae suffragia,
novum mox successorem, revocarunt. Impositus
throno non tantum vitia fratris, quod
bonae fuit indolis, sed quod Divinae imprimis
fuit clementiae, etiam infortunia expunxit.
Videres uno ocyus momenta omnes fatorum
injurias velut lassas jam et satiatas, ad novam
sig.Y4v
festinare felicitatem: videres a situ et marcore
eductam tellurem; reciperatum uber terrae; et
ipsam, velut cum novo imperio reflorescentem
rerum Naturam. Quis crederet, brevi temporis
circuitu, post tantillum illud quo Olaus
esurivit, intervallum; deploratam nuper humano
judicio tellurem in eam excrevisse foecunditatem,
ut quicquid ex fructu terrae in alimoniam
vertimus, non ad usum tantum et indigentiam,
sed luxum etiam et ubertatem suppeditaret,
et denariolo unico (id enim tradidit
antiquitas) vilissima nostratium moneta, integri
annonae modii venirent: illustri fertilitatis
Danicae, aut, quae hanc moderatur, divinae
potentiae argumento, tanto laetiore tunc civibus,
quo propius abfuerant ab internecione.
Sublato autem domestico malo, non minore
felicitate Ericus, sustulit externum; praedatoresque
Sclavos, infestis myoparonibus circulantes
maria, et in Danorum littora non semel infusos,
ab contactu publicae libertatis amovit.
In uno Julino, praedarum receptaculo et nido,
semel iterumque per vim capto pressit pervicaciam
populi, quo oculis, ore, auribus, singulis
nempe Naturae beneficiis plexo, suppliciorum
gravitatem, criminum rapinarumque immanitati
aequavit. In eo excessisse legum honestatem
et armorum jura creditus est Bremensium
Praesuli, qui per haec tempora datam sibi
in Danorum Ecclesias supremam authoritatem,
ad bella quoque et expeditiones regias, et harum
omnium gesta, extendebat: incipiente
jam tum tiara Regum, cum mithris Episcoporum
collidi. Res spectabat ad arma, et sacro
sig.Y5r
bello aberat non procul, cum tenax propositi
Liemarus, (id Praesuli nomen) minas diu ferociter,
et ad ultimum execrationes expediret.
Praevenit fulmen Ericus et Romam ipsam (tanta
erat aequitas. vel fiducia facti) non semel digressus,
Archimystam denique impetravit a Pontifice
patrio sacrorum ritui deinceps praefuturum,
et minas non tantum Liemari, sed et
potestatem in perpetuum omnem offocavit,
Londini nempe Scanorum posuit Antistitem, sed
supra caeteros omnes futurum, qui Sveciae Primas
(ita enim decreto Vaticano vocatus est) praesideret
Septentrioni, et Ecclesiarum circumquaque
jura et immunitates, suprema post Romam
jurisdictione tueretur. Ancipiti prorsus
consilio, si temporum quae sequuta sunt, decursum,
et novi muneris non tam potentiam,
quam potentiae usum contempleris: Extulit
enim aliquid in regno, ipso regno majus, et
dedit sacerdotio opes, quas brevi Successores
reformidabunt. Caeterum qvocunque exitu
malo, certe autem animo bono Ericus; Germaniae
voluit et Bremensibus eripere, cum qua
nuper collisus fuerat, potentiam; suamque in
patriam pariter et Romanorum sacra testari pietatem,
quam singulari, sed perpetua quadam
morum amenitate, adeo gratiosam Danis effecit,
ut seculi sui Nasica quidam, non Boni
tantum, sed nova quadam tituli dignitate perfectissime
Boni ferret a populo nomen, et ita
quotidie ferret; ut quotidie mereretur. Et
quod aliud sortiretur nomen, qui legem indixerat
sibi, ne quid cuiqvam negaret: quodque
in Titi moribus illustrissimum fuit, ita hominibus
sig.Y5v
praeerat, ut se hominem esse nunqvam
oblivisceretur. Quibuslibetcunque miseris ad
salutem sufficiebat, rogari Regem, qvibus non
longius adversorum spatium erat, quam dum
nuntiarent: plerorumque pudori. subventum; ut
ne nuntiarent quidem, praeveniente omnium
preces veloci illa Regis, accinctaque semper, et
nunqvam deside aut cessante benignitate. Cui
gratiam non: parvam addebant, benigna dantis
facies, qualis est sereni coeli, tum admissionum
facilitas, et prona. salutatio; et plebes in universum
omnis contra potentiorum vim defensa:
Posuit enim non tantum aulae: suae leges,
quae hodieque in manibus sunt, sed et purpuratorum
licentiae injecit froenum, addita gravi;
sicubi id opus esset, poena: ne in civium fortunas
proterve ruerent, perpetuo temperamento
ita miscens comitati justitiam, ne in tristitiam
altera, altera petulantiam: exiret. Unus
Regi a Venere naevus, quo Patris exscripsit indolem.
Eo tamen haud dubie sceleratior,
quod supra conjugii violatam fidem, etiam placidissimae
conjugis patientiam et pudorem attemerarit.
Illa, quod Juno non potuit in coelis,
et quod, si rem excutias; prodigium est in
foeminis, tulit palam lascivientem virum; sed id
parum! ascitas in gynaeceum virgines, si qvas
amari, impensius cerneret, compsit ipsa manibus:
nova et propemodum honesta mariti sui
Laena. Nec enim in furtorum tenebris mersa
libido. Regi, sed palam inter titulos et ludos
exsultantis aulae exercebatur. Ab hac labe si
deflectas oculos, nil reperies in Erici moribus,
quod ad foeditatem aut flagitia accedat. Nam
sig.Y6r
e chordis, tibiisve, et magico potius quam
musico concentu haustam rabiem, et non diuturnam
aberrationem excuses verius, quam damnes.
Cui eluendae temeritati, et noxis, si
quae a Venere haeserant, illustri poenitentia expiandis,
iter suscepit Palaestinam usque, ut sepulchrum
obiret Servatoris, et beatum illud
solum premeret vestigiis, quod totum salutis
nostrae pondus et magnitudinem excepit. Usitato,
tum vulgo, sed non necessario magnae
sanctitatis argumento. Et erant haec fere tempora,
qvibus erepta Infidelibus Hierosolyma,
non poenitentium magis Danorum Norvagorumque,
quam gloriose militantium peregrinationibus
et discursu celebrabantur. Ut clarissimarum
expeditionum pars haud ignobilis Septentrio
lucrifecerit Christianis urbes, quas Christianorum
mox socordia dissiparet. Et quamvis
ea tum vice, non ad bella Ericus, sed eluendas
noxas, majore pietate, quam pompa et
apparatu abiret; preces tamen civium circumstetere
abiturum, et ire perseverantem lacrimae:
tam alte sese in omnium animos immerserat
aegre sibi ferentium eripi, seu ereptum iri praesagientium,
quem perpetuum sibi Regem omnes
optabant. Quorum e pube, cum frustra
preces essent, robustissimos legit juvenes, suscepti
itineris futuros comites, qui inter palaestras
et arma jactati, toto vertice supra plebem
extarent, et augustissimam illam corporis
sui dignitatem, proxima, quantum fieri posset,
altitudine aeqvarent; et supra hos omnes Reginam
Bodildam (digna enim est, qvae nominetur)
tristium omnium et laetorum sociam ascivit,
sig.Y6v
quae. quantum amavit virum, etiam hoc consortio
ostendit. Eo comitatu Rex Orientis
quem adibat, Sol oriens tenuit Constantinopolim,
ita tamen ut ab Alexio Comneno, qui
tum forte rebus praeerat, urbi succedere ob insolentiam
satellitii prohiberetur, palam prae se
ferente Imperatore: advenisse specie inusitata
gigantes, lato pectore et musculorum toris numeroso,
qui non Jovi jam de coelo, sed Caesari
de terris, litem moverent. At ubi dis.cusso
metu admisisset novos hospites, et homines
profecto esse cognovisset, ab odio et aversione
raptus in contrarios affectus, accersito artifice
depingi jussit novae speciei homines, et
humana certe augustiores, ut extaret etiam in
Graecia monumentum, nec nesciretur: posteris,
ex qua tandem gentium vagina prodiissent Cimbri,
ex qua Gothi Normannique, sui jam olim
et Romani imperii occupatores. A quo oblatum
prolixe aurum infra magnitudinem suam
Rex ducens, dona accepit, sanctorum Lipsana
et reliqvias: eaque quae attulerat domo, liberaliter
datori erogavit. Dimissus ab Imperatore
Cyprum devenit, ubi labe, nescio qva, inassveti
coeli confectus, repperit vitae pariter et viae finem;
et alienum quaerendo sepulchrum, suum
invenit. Et nobilitavit Erici funus, socia addita
Bodilda, quae virum, quem sola non
habuerat in vivis, solum retinuit mortua, et
Graeciam, quam sors negaverat patriam, denascendo
fecit, et emortuali die suam. At
Regem cives, quem tumulare apud se non
poterant, in animis tumularunt suis, nobiliore
sepulchro, qui qualem nascendo humum, circumscriptam
sig.Z1r
undis et pelago, talem etiam moriendo
consecutus, evertit uno suo funere omnium
seculorum proverbia: qui natus in Sellandia,
in Cypro defunctus, et in ortu et in occasu
perreptavit insulas; insulanus perpetuo, et perpetuo
Bonus. debuerat sepeliri in Rhodo, et suum
omnibus seculis Colossum redonare.
[BF 79] UBBO.
Nefas propemodum fuerit, e
censu et numero Regum
excludere Ubbonem: qui
omnium in universum fortunam
animo supergressus,
novo exemplo, et qvod
opponere seculis omnibus
possis, delatum rejecit sceptrum,
inque comitiis publicis
electus vocatusque ad regnum, et civium a
sese vota, et tantam Fatorum munificentiam
ablegavit. Cum enim (numerosa ille Estritiana
stirpe, in breves jam angustius redacta, aliis
bello et caedibus, plerisque morborum vi et fato absumptis,)
discessurus Hierosolymam Ericus, ternos
omnino fratres, et totidem Filios reliquisset
praeteritis fratribus, aut quod sperabat, post fata
sua praetereundis, Haraldum majorem filium,
(nescias qvo casu Caesaris agnomine inter familiares
indigitatum) regimini universo, sed sub Tutoribus
praefecit; praecocem juvenem, eta paternis institutis
in alia omnia desciscentem. Quo sollicitius Proceres,
saeva passi et foediora reformidantes, damnata
sig.Z1v
Ericiana stirpe, deflexere ad patruos; quos inter
Sveno, ut prior natu, ita flagrantiore animo raptus,
dum regnum non tam peteret, quam spe
devoraret, in ipso itinere, quo adibat comitia,
febrili pariter aestu et aestu animi (tanta fuit praecipitantia)
decoctus, abrupit verius vitam, quam
finivit. Haud luctuoso obitu, ni filium reliquisset,
Henricum Scattelederum, magnorum deinceps
malorum fomitem et incentorem. Mortuo
Svenone, non diu de capite Reipublicae deliberatum,
propensis omnium in Ubbonem studiis,
qui magnas suorum spes erexerat jam pridem
in sui venerationem, et, si praerogativam ac
jura Naturae spectes, solio proximus minorem
natu fratrem excludebat. Caeterum is, (et hinc
virum aestimes) iis quae summa felicitas offerebat,
summa modestia rejectis, magno animo et
plebejarum opinionum contemptore, se victurum
sibi, serviturum Reipublicae praefatus, subduxit
caput impendenti coronae, et regnum meruisse
contentus, habere negligebat. Et vero
post repulsam semel datam placuit bis Danis, qui
non cessantes contra Ubbonem pro Ubbone
pugnare, pene imperabant Principi ut imperaret:
at certus ille non discedere ab instituto, in
illo rarissimo certamine prehensantis et repulsae
Fortunae, non votis populi, non precibus victus
est, ut humeros oneri accommodaret. Caeterum
ingenium Ubbonis non periit una cum dignitate,
qui a procella aestuantis vulgi in tranqvillitatem
subductus, vixit perpetuo (id enim traditur) coelebs,
et in coeptu mortalium vitam coelestium exegit;
ubi communia illa bellorum et tempestatum
mala, velut e proscenio spectans, in privata fortuna
sig.Z2r
sanctius et, quod constat, securius vixit:
amissa, cum regno, regni perdendi sollicitudine,
et conservandi labore; dum horum omnium
loco, par caeteris Principibus dignitate, sed libertate
major, secreto famae suae placidissime frueretur,
cujus nunquam melius consulitur felicitati,
qvam si ejus praecipua pars ignoretur. Gloriosissimus
omnino Princeps, quaqva inspicias, qui
non modo supra laudem, sed quod optimus
quisque postremus assequitur, supra laudis amorem
positus, meriti dignitatem extulit ultra praemia [proemia ed.];
rebusque, quas calcarat, omnibus, et seipso
propemodum altior, edidit per orbem facinus,
quod rarissimi crediderunt, et nulli imitabuntur:
delatum enim sceptrum recusans, supra id
eminuit fastigium, infra quod omnia jacent;
maximis nominibus aut par, aut major, dum
singula recusat: cum constet, nullum regnum
majus esse, quam sui, et felicissimum demum
futurum orbem terrarum, si a nolentibus
gubernaretur.
[BF 80] NICOLAUS.
Bene Ubbo perdidit regnum,
quod non perdidit Ubbonem.
Felix Nicolaus, si fraternum
sequi exemplum
voluisset, aut a suscepto regno
institutum tueri quod
coeperat suum, qui egregie
et velut a capite orsus, initia
sui Principatus clara imprimis
sig.Z2v
et illustria effecit. Ut enim propriis moribus,
quae verae sumptuariae leges sunt, doceret
populum temperantiam, retinuit in purpura privatae
fortunae mediocritatem, et rescissa sagina,
aut si quae alia in cultu vel famulitio inania obruunt
verius, quam comitantur aulam, regnum
pariter gravi sumptu, et se satellitio ac onere liberavit.
Iniqui sunt, qui ut omnia in hoc Rege,
ita tam claram frugalitatem in crimen et tenacitatem
detorquent: cum injicere manum
publicae temeritati, aut in luxum praecipitare
orbem non rectius Reges, quam exemplo,
possint: qui, si ruant in devia, rapiant seqvuturos;
seu amoveant a macula vitam, tacita quadam
sed potentissima lege persvadeant modestiam
civibus, et recte vivendi necessitatem, nunqvam
efficacius, quam recte vivendo imponant.
Et promovit has virtutes Margareta, e Svecorum
gynaeceis allecta Regi conjux: felici connubio,
si Reginae spectes indolem; infelice, si
dotem; infelicissimo, si prolem. Ipsa enim,
quicquid obganniat livor, clara prorsus foemina,
et si molliorem filii educationem, maternos
nempe mores tollas, cum Amalesventis et
Theodolindis, et quicquid in annalibus illustre
est, comparanda: nullam non partem Daniae
aut illustravit virtutibus, aut devinxit meritis,
et velut futuri temporis seriem praeoccupans animo,
regnatricis domus in varios jam ramos diffusam
stirpem, quo nullum est firmius amoris vinculum,
connubiorum nexu colligavit, usque adeo
ut lautissima praedia et patrimonia, quae in Svecia
per haereditatem possidebat, in spem futurae
concordiae erogaret. Caeterum hoc ipso laesit Svecorum
sig.Z3r
animos, et ipso quod moliebatur amicitiae
vinculo amicitias Septentrionis divulsit:
jacta jam tum semente, pervicacis illius odii,
quod geminam deinde gentem, Danam Svecamque
atrocibus iris commisit. Aliorsum cadente
fatorum consilio, quam praeceperat animo,
alia omnia aut optans aut sperans Regina:
qvae ne partu quidem felix, prolem dedit,
Magnum, sangvinarium Principem, et Danis
pariter ac Svecis feralem; a quibus Gothiae
utrique Rex praefectus, et ad imperii aliquandiu
universi regimen provectus, novam dignitatem
sacrarum aedium spoliis, et quod Ephesini ille
olim Templi incendiarius, ignibus et sacrilegiis
foedavit. Abstinuit eo raptu in Dania, non
caeteris vitiis: ob quorum foeditatem invisus civibus,
et a fama publica proscissus, liberrima
illa Principum judice, uni, quod doleas, non
displicuit Patri: qui (quae socordia fuit indulgentissimi
Regis) ferebat in sinu tam infestum publicae
felicitati caput, et eo nil modestiorem
Henricum Scattelederum (de quo in Ubbone
dictum nobis) sangvine, Magno, sed magis
amicitia devinctum, qui flagitiorum plerorumque
socius et omnium svasor, pronum sua indole
patruelem in devia omnia: et praecipitia rapiebat.
Caeterum qua judicii pravitate Rex ad
horum coecutiebat mores, eadem Canutum,
Erici Fratris sui Filium, aversabatur, clarum
virtutibus Principem, et qvo nulla unqvam aetas
vidit in purpura consummatiorem. Illustre
est, quod Ephebus etiamnum ille, ingenii dedit
specimen: In maria cum classe digressus,
piratarum ceperat manipulum, et quo atrocibus
sig.Z3v
latrociniis ac caedibus meruerant, addixerat
laqueo, cum in grege universo conspectior aliquis:
indignum enimvero id supplicii genus,
nec ferendum sibi, assereret; qui Principum
editus stirpe, inter tribules Majorum etiam
sceptra et diademata percenseret: ibi Canutus,
nil moratus veteratorem: habebitur, inquit, accuratissima
ratio illius, quem jactas, sangvinis;
dabo enim enixim operam, ne in palatio, qvod
mox occupabis, ad celsitudinem quisquam tuam,
aut eminentiae fastigium, accedat: et ocyus supra
arborem supremam navis, educta trabe, quam
excelsissimo suspendio hominem necavit: dignum
poena si non fingeret genus, et bis dignum,
si mentiretur. Et usque adeo Canutus
non pepercit latroni, ut ne Regi quidem Nicolao
vellet, decori limites transilienti: quem,
capto fortiter Julino, cum Bugislaum Rugiae
regulum, sub sanctitate et pactione colloquii
ad se ultro digressum, retineret in castris, paratam
morti (id enim, in consilio decretum erat)
victimam; actum esse, de genere humano,
gravissime monuit, si jus et aequum, et armorum
jura proculcarentur, quae sancta et intemerata
etiam Thraces ipsi, et quicquid Barbararum
usquam esset gentium, observarent: Nec
destitit, antequam destinatum aulae consilium,
a foeditate facti revocaret. In hos mores, et
reliquum omnem pietatis cultum factus a natura
formatusque, circumtulit per aulam Imperatoris
industriam, et Slesvicensibus: a patruo,
nomine et titulo Ducis, impositus, Henricum
Obotritorum Regem, fraudatum haereditate
paterna in Dania (erat Nicolai sorore editus)
sig.Z4r
circumferentem animose arma, postque geminas
in Danos victorias, Nortalbingiae universae incubantem,
reppulit primum ferro, sed mox,
quae suprema laurus est, admiratione morum
ita emollivit et devinxit sibi, ut ascitum Henricus
in intimam necessitudinem, supra Pylades
et Graecorum fabulas, coleret unicum;
quodque rarum reperies in historiis, exclusis etiam
propriis filiis, regni sui scriberet haeredem.
Unde confirmato deinceps ab Imperatoribus beneficio,
Vandalici regni titulus Danorum Regibus
accrevit. Egregiis prorsus Canuti auspiciis,
et valituris ad laudem, ni invidia praepotuisset,
claris plerumque mentibus addita comes,
et magnae felicitatis infelicissima appendix. Haec
enim incrementa fortunae gravia videbantur Nicolao,
etiam cum in commune crescerent, qui
plurimas in Canuto virtutes aspiciens, abesse ab
omnibus modestiam arbitrabatur. Et erant
inter alimenta suspicionum bona Principis amoenissimi
in vulgus fama, ac imprimis occursatio
illa ac blanditia popularis, qua in omnium
illapsus animos, occupabat cives, visendi et
salutandi causa confluentes identidem, et si
qua graderetur, clamores per compita et plausus
excitantes: a populo enim coli et regnum
moliri juxta habitum, et qvia mereri posset
gestum a patre regnum, etiam sperare credebatur,
quasi quod mereri quis posset, deberet velle,
et placere mortalium nemo, sine flagitio
posset. Accedebat harum suspicionum aegritudini
stimulus ingens, Magnus; qui iratus Canuto,
non qvia accepisset injuriam, sed quia
accipere posset, amoliri cupiebat invisum spei
sig.Z4v
suae obicem, ejusque virtuti, sicubi apud patrem
daretur occasio, malignis latratibus obstrepebat.
Diu res in secreto, et intra mussitationum
tenebras agitata; donec Canutus liber ab
invidia, cujus causas habebat procul, quo erat
candore et ingenuitate animi veniret in aulam,
paludamento, nescio quo, supra consvetudinem
spectatior, ut regio titulo, cujus apparatum
nemo cernebat in animo, saltim cultu corporis
qualemcunque conciliaret dignitatem. Perculit
autem ea novitate purpuratorum oculos, sed
imprimis Regem; usque adeo non imperantem
ebullienti indignationi, ut prodiret palam in
concionem, et pauca de majestate praefatus:
attrectari, quod cerneretur, in aula et propemodum
throno suo, purpurae Regiae dignitatem,
et novum in Dania regnum in Danorum,
dedecus excitari: volitare palam cum chlamyde
Canutum, et minutae gentis praefectiunculam,
cum suprema per orbem potestate, et Regum
insignibus aeqvare: quid futurum, si quae accepisset
foris, sperare. domi auderet, et a magna
votorum, cui assveverat, impotentia, ad magnum
scelus transire. Non ferendam hanc injuriam
sibi, non metum stirpi, Regibus genite
et geniturae Reges, a cujus legitima haereditate
exesse cuperet gliscentem inani fastu ambitionem;
olim, ni caveretur, in seditionem
aut partes abituram. Intererat in concione
Canutus, qui, qua erat firmitudine animi, nil
motus, atrocitate injuriae; ubi dicendi nactus
esset copiam, id allaborasse se per omnem vitam
ostendit, ne aut veris criminibus obrueretur,
aut terreretur falsis: loqui pro se famam,
sig.Z5r
et ut haec taceat, loqui mores: cui nil vereretur
conscientiam ciere judicem, aut, qui hujus
judex esset, Deum: a peregrino, quod non
diffiteretur, populo ingestos honores sibi, et
a Slesvicensibus, quos jussu Regis moderaretur,
haud procul dissitam jurisdictionem, inibi excubiturum
se velut in limitibus Daniae, et pro
limitibus, si juberetur, pugnaturum: sibi nullam
dignitatem ac ne vitam quidem superstitem
fore integritati Patriae: illi se natum meminisse,
illi sacrasse animum, et qualemcunque
haberet foris potentiam, non nisi pro ejusdem
gloria usurum. Incolumitatem precari Regi,
precari proli, qualem diutissime amarent cives,
et inimici etiam reformidarent. Suum regnum
in tuto esse, qvod nec in Vandalia usquam, ac ne
Dania quidem locatum, solo animo circumferret.
Satisfecerat jam pridem moribus suis universo
populo; hac oratione satisfecit etiam Regi; damnanti
palam, quicqvid livoris conceperat animo,
plena, ut tum videbatur, sed non diuturna
pietate. Praevaluit enim Magnus cum
factione, et circumegit Patrem: quo non jubente
quidem; non nesciente tamen; sane autem
non vetante, peregit facinus, quod omnis
abhorruit natio, praeter auctorem. Fingit sacram
peregrinationem; disponit domui; Filiorum
suorum (nam id addidit) tutelam, et suprema
veluti mandata, nulli libentius, quam
Canuto crediturus. In eam scenam parat
Roschildiae convivium, et invitatum Ducem,
qvi mos est perfidiae in perituros, inter urbanitatem
et facetias, magna amicitiae ostentatione
et cultu demeretur. Ita permulcto et
sig.Z5v
consopito hospiti Principi, et post eam, quod
sperabat, familiaritatem nil reformidaturo, diem
condicit et locum, ubi familiari colloqvio
caederent sermones, et semotis arbitris, super
suscepta peregrinatione consilia miscerent. Est
prope Ringstadium pagus, Harrestadium vocant,
et ad pagum lucus, amoenissimi nemoris
viretum. Istuc, cum globo armatorum digressus
Magnus, munit ferreo thorace corpus,
sed intra poenulam accurate abdito; et inter
vepres ac carecta armatos deponit. Venienti
ad vadimonium Canuto, atque in oscula ruenti,
et postquam inter complexus explorasset contactu
armaturam, quid loricatus incederet sobrinus?
interroganti: esse in vicino rure scelus hominis
respondit, cui poenam et exitium moliatur.
Hic, deprecari cladem Canutus, qvodlibetcunque
illud delicti foret, posse poenitentia
emendari, et se praedem, si admittatur, et vadem
damni futurum. Plura parantem occupat
Magnus; et de herciscunda immo Danici
regni haereditate, negotium, si nesciret, praesens
agi, impacto quod distrinxerat ferro, nil
cogitantis diffindit cervicem: dum repente promicantes,
et mox circumfusi in orbem sicarii,
alius aperit fauces; alius diducit pectus; plurimi
impressa calce sanctissimum proterunt corpus,
quod exacta in tot vulneribus anima
spargunt per arva, et palpitans in suo sangvine
ac foedissime laceratum relinqvunt. Suprema
vox morientis, Rex ipse Nicolaus fuit, cui cum
vita diuturna parem incolumitatem sanctissimus
Princeps, et sui etiam in morte, similis, precabatur.
Factum pessimi exempli, quod inter
sig.Z6r
saltus et nemora, inter ferarum claustra et mores,
suo nempe loco, patratum, augustam domum
maculavit infamia, et seculi integri proscissam
convitiis, sinistris rumoribus male ominantium
objecit. Imprimis postquam addita
parricidio impunitas accumulavit flagitium, et
Magnus velut re bene gesta, eadem fiducia,
qva sibi ad scelus viam paraverat, ad defendendam
caedem abusus, regrederetur palam ad patrem,
jam absolutione criminis quam crimine
ipso nocentiorem: qui laudator facti, cujus nimium
erat conscium fuisse, traduxit in sese
alienum crimen, et ipsa dissimulatione suum
effecit. At fremere vulgus, conjurare in capita
tam infesta innocentiae; et tristibus omnia
votis ac execrationibus implere. Imprimis
postquam occiso Principi detracta vestis, qualis
inventa est, tabe foeda et vulneribus conscissa,
amicorum industria, sed maxime relicte conjugis
ejulatu et lacrimis, civium coram oculis
ingereretur: Tum enimvero concepto plenissime
furore, expedire arma, et pro armis metuenda
odia coepere: cujus cum nullus finis
esset, et promiscua plebs concursu facto, primum
liberrima indignatione, mox fremitu, ad
ultimum minis ferirent aulam, Rex per internuncios
placavit ferocientes, et quod unum supererat
remedium, facessere a se jussum filium,
sub exilii specie, in Gothiam ablegavit. Resederat
ergo impetus plebis, si adversae factionis
potuisset dolor: in qua Princeps Henricus Scattelederus,
Harrestedani parricidii consors nuper,
et propemodum causa; ut infami facto
detraheret ignominiam, adrepere regiis auribus
sig.Z6v
coepit, et indignum dicere, augustam prolem,
tristi consilio expulsam regno, dum amotis incubatoribus,
publicae consuleret saluti, tueri
non potuisse suam; actum de Principibus per.
orbem esse, si omnia liceant plebi; si permittantur
palam excutere reverentiam summarum
potestatum, et Regibus denique ipsis leges ac
jura dictare. Erat Nicolaus mollioris in stirpem
animi, et imperandi leges, libentius ab
aliis, quam ingenio suo accipiebat. Quo
promptius ad novum consilium arrectis auribus,
revocat Magnum, et immemor Sacramenti,
quo se devinxerat nuper civibus, in pristinum
fulgorem reponit: publica non jam licentia,
sed propemodum approbatione flagitiorum. Tum
enim vero furere manifeste cives; centuriare
legiones; legere novum Regem, e Canuti
nempe fratribus minimum: Grandiorem enim
natu Haraldum, Caesarea appellatione non indole
Principem, ob impotenter gestum Daniae
rectoratum, dum in peregrinatione abesset Pater;
liberrima populi odia prosequebantur. Purpuram
nactus Ericus Emundus (id novo Regi
nomen) conqvirere opes; accire praesidia, Lotharii
imprimis Imperatoris coepit, cui gratum
Canuti nomen contubernia jam olim et contracta
familiaritas effecerant. Nec moratus
ille, seu defuncti cuperet ulcisci manes et vindicare
causam, seu novi spe aut accessione regni
consulere suae; duxit in Holsatiam copias,
et magnum sui apud alios metum, apud alios
spem excitavit. Dannewircka stitit irruentem,
et objecit Nicolao, cum copiis advolanti.
Utrumque diu, alterum obsessum, alterum obsidentem
sig.Aa1r
distraxit sors belli, donec visa inanitate
consilii, regressum Lotharius imperaret.
Et admovit stimulum Nicolaus, pacta pace:
cui sacramentum fidei adjecit Magnus, sed quae
perfidia hominis fuit, non duraturum. In
abeuntis enim Imperatoris postremum irrupit
agmen, et tantum non Holsatiae comitem, qui
pro Caesare steterat, in captivorum grege, inter
spolia et manubias intercepit. Perculit is
digressus alia omnia expectantem Ericum, in
caeteris, quae sequutae sunt, expeditionibus haud
sane pro causa felicem; seu praesens ipse, seu
per legatos rem administraret. Unico navali
conflictu classem regiam utcunque disjecerat, sed
quo non sarciret damna, quibus terrestri praelio
atterebatur. Circumspicienti idcirco peregrinas
potestates, placuit adire Norvagos, et
a Magno Rege, quem gemina nuper affinitate
sibi devinxerat, afflictis rebus praesidia et opem
accire. Praevenit Nicolaus, potentior auro,
quam Ericus matrimonio, et arcanis illis machinis,
quibus circumagitur orbis, non tantum
a constantia Norvagum, sed quod rarum
et propemodum monstrum est in hac gente, a
fide dimovit, ut foeda nundinatione, hospitis
sui interitum pacisceretur. Rescivit insidiarum
ordinem Ericus, indicio neptis; cujus sequutus
consilia, corrupit aut perforavit naves,
quae ex Norvagorum classibus constiterant in
littore, ne digressurum insequi possent; ac unica
prorsus myoparone, clarior jam fuga, quam
bellis, Norvegiam pariter et infame hospitium
elusit. Quis hic in Erico extorre; exule; conciso,
et circumferente per omnia littora miseriam,
sig.Aa1v
Canuti olim speraret ultorem? Coeterum
humanis destitutum praesidiis, nova repente, et
quod majorum credidit pietas, divina erexerunt.
Dejectum certe tot cladibus novus, quod constat,
ardor erexit, seu a propria ille virtute, seu
altiore infusus, ut sperare meliora auderet, et
in ultimum discrimen armato impetu, vires
denuo et clientelas undeqvaque concire. Eas
collectas exposuit in sinum littoreum Scaniae,
Fotam vocant, et vallo ac cespite diligenter circummunitas
infodit terrae: pugnaturus genio
loci, si coetera validior hostis occuparet. Eo
cum accurrisset Nicolaus, et hostem, velut indagine
deprehensum incingere pararet, majore,
quam praeceperat animo, obnitentium virtute
exceptus, et novissime fusus, intra navigioli
septa et latebras, quod unum superfuit asylum,
abdidit majestatem: Magno interea filio, post
cor lancea trajectum, eam nempe partem, qua
toties fefellerat Deum, supra acervos cadaverum,
et quod rarum in bellis satellitium est,
supra quinos mithratos Praesules, seu Antistites
procumbente: qui tuba Evangelica in Martiam
mutata, ductores non jam Ecclesiarum, sed
ordinum, in fronte ipsa exercitus, et qvod
ex obitu apparet, fortissime pugnantes, suum
cum parricida fatum et sangvinem miscuerunt.
Quid vobis cum armis et casside negotii est,
Praesules! non hic vester cultus est, Boni,
qvos aris et Templorum adytis majorum pietas
et religio dicavit. Pugnatis: id nimium
est pro sacerdotibus; propugnatis parricidium;
id nimium est, pro pietate. Jam summus
Pontifex Canutum locavit in aris, quem
sig.Aa2r
vos in Castris, novi percussores, contrucidatis.
Et vero inscripsit Roma Fastis suis Canuti nomen,
inter coelites et Divos tutelares consecratum;
percensetque miracula, quae clara ediderit
post mortem, perpetuum, ipse, dum viveret,
miraculum. At Nicolaus fuga, quod diximus,
ab acie elapsus, ad ludibrium fortunae Jutiam
omnem pervagabatur, fidem a nemine expectans,
quam ipse violarat. Tandem Dannewirckam digressus,
se Slesvico commisit; ubi a Sutrinae alumnis
non tam caesus, quam contis, perticis, longuriis
contusus, patriam tot jam vibicibus lividam
toto corpore repraesentavit. Quam tu hanc
regni fuisse faciem arbitraris, in qvo, populus
lacrimas, et Rex sangvinem fundit, et alter propemodum
alteri consepultus, eodem busto tumulatur.
Obiit enim Nicolaus Reipublicae propemodum,
certe stirpi suae superstes, et infelix
ipse infeliciores adeptus cives, a nullo, ne in funere
quidem obtinuit gemitum, et supremum
solatium etiam moriturus amisit. Unus maxime
testis: Quid peccare indulgentia Parentes, quid
Principes possint, qui Filios dum bonos cupiunt,
faciunt malos, et dum mollissime diligunt, quam
saevissime oderunt: seu enim ignorent domestica
flagitia, seu, quod aeqve flagitiosum est, ignorare
se fingant, aut faciendo mala aut patiendo facta,
evertunt Rempublicam, et plus conniventia nocent,
quam Filii peccatis. Quid fiet humano generi,
si, quibus committenda hominum salus est,
caedibus et flagitiis agere Principes assvescant, et
ex magno Imperio tantum licentiam usurpare.
Educate Reges vestros in sinu Filios, ne quid
fallat curam, sed educate non ut vestros, amovete
sig.Aa2v
sacrum genitoris nomen, et quicunque est ille
ignis et ardor, quem tacito fascino ingerit Natura,
tunc demum, cum maximus est, in maximum
vitium declinans. Per magnas virtutum
custodias cicurandi sunt, illi vestri Leones, quos
tot circumstant delici, tot expectant peccandi
occasiones, ut pusilli et praetextati, in primo illo
morum speculo amorem reformident vitiorum,
et mox usum: quo frequentius impune multa
fecerint, eo acrius ausuri. Non errat, quisquis
dixerit, aulae disciplina florere per orbem imperia,
et tanti esse quodlibetcunque regnum, quanti
fuerit Principis conclave: quae unica quidem,
si numeres, domus est, sed quae privatas in se
civium contineat, et aut omnium erigat Fortunas,
aut omnium elidat.
[BF 81,1] ERICUS EMUND.
Felix alieno flagitio Ericus,
post caesum sutorum fustibus
Nicolaum, pervenit ad regnum.
Velles consummatissimus
Princeps, et quo, si forum
et togae spectes decora,
nullum illustriorem vidit
antiquitas, post finitas belli
causas, deposuisset bellum,
et sangvini assvetus, non excessisset in sangvine
modum: Qui, quam in vindicando fratre
acer, tam in se muniendo efferus, attrivit nimietate
vindictae laurus suas, et optimam causam
propemodum truculentam effecit. Fratrem
sig.Aa3r
nempe habebat, memoratum non semel nobis,
Haraldum Caesarem, qui cum major natu esset,
et a civibus fastiditus, in electione illa, quae
Ericum admoverat regno, praeteritum se et neglectum
vidisset, adeo graviter tulerat repulsam,
ut in adversa jam tum castra diffugeret, et
contra Fratrem ipsum Nicolai auspicia sequeretur.
Nec leve momentum erat belli, in
quamcunque partem procumberet, qui supra
erectum a se castellum, quod Principi tum
Danorum urbi Roeschildiae, adversa fronte objecerat,
etiam in clientelis validissimis praesidia,
sed imprimis in Filiorum numero, habebat: inter
quos tamen, gemini majores, seu ingenium
Patris et inconstantiam; seu quod propius
vero est, causae iniquitatem aversati, constanter
Erico Regi adhaerebant. Non tamen in
Patrem, cui post caedem Nicolai, quo se flecteret,
dubitanti, et qvid sibi agendum svaderent
Filii, per clandestinas literas sciscitanti, quod
optimum factu credidere, fugam ad Norvagos
svasere. Id consilium, citra fraudem et perfidiam,
et velut ex Naturae praescripto familiariter
dictatum Patri, non credebant tanti, ut
deferrent ad Regem. Qui indicio aliunde percepto,
cum damnare non posset in silentio fidem,
damnavit in Fide silentium, et praevalente
horrendo illo arcano aule, quod ad stabiliendum
regnum repperit securitas publica, dedit
non tam indoli suae, quam aliorum impulsibus,
ut Sliae undis (jam tum caede Principum
initiatis) regios effocaret pueros, ne in horum
alterutro infelix unqvam Pater regnaret. Qui
horum perculsus Fato, commovit Cimbriam
sig.Aa3v
omnem, haud multum iniquam sibi, ut resarcitis
legionibus impelleret obstantia, et sese vel
per ultima discrimina supra ruinas efferret. Caeterum
non alia mercede, quam ut majorem
Fortunae provocans impetum ad destinata Fatis
praecipitia ageretur. Victum enim debellatumque,
et quae infelicitas suprema est, cum
prole numerosa captum interemit Ericus, et
ramos, quantum in se fuit omnes, stolonesque
cum trunco exscidit. Unum si excipias Olaum,
quem abstulit fuga, muliebri veste haud
muliebriter tectum; caeterum haud feliciorem
Fratribus, et postquam Patris cepit animum,
etiam ejusdem fata subiturum. Purgatum
metu domestico regnum manumisit Regem ad
externa in Rugianos bella, supra latrocinia et
caedes, et quae flagitia in homines committuntur,
etiam Divino cultui infestos. Initiati
olim sacris fuerant et inter sanctorum imagines,
etiam Beati Viti effigiem effinxerant: foro in
publico, (tanta fuit majestas statuae) ad venerationem
collocatam: sed subinde ad superstitionem
prolapsi, retinuerunt Vitum et excusserunt
Deum, et imagini uni deferebant cultum,
qvem Deo uni debebant. Hinc natum famosum
illud Svantoviti, id est, Sancti Viti, in
urbe Ancona idolum, gentium late et regnorum
adorationibus frequentatum; cui nullum
reperies par aut simile in historiis, et cui coecitas
ac stupor gentium pervicacius adhaesit: bis
impius, quod scissa religione in Sanctorum nominibus
propitiaret Daemonem, et retineret nomen,
non retineret pietatem. Rex ut superstitionem
tolleret, aggressus est urbem, quam in Vittoviae
sig.Aa4r
promontoriis, non tam opere quam situ
impeditam, aversa aquarum scaturigine velut
detraxit montibus et subjecit sibi: illustri victoris
beneficio, ut pro profanis, quas abstulerat,
undis, daret sacras, et totam gentem salutari
elutam fonte, vero Numini propitiaret. Eas
e Vandalia laurus, illustriores fecit Norvegia, in
qua Magno Regi, ob structos sibi, quos meminimus
dolos, et temeratam jam olim hospitii
sanctitatem, acerbissimam ingessit poenam, quae
regnatricis illius, sed perfidae domus non fortunam
tantum, sed stirpem omnem exscidit.
Armavit enim in proditorem, novum regni
hostem, Haraldum Gyle, longa (id enim jactabatur)
serie Regum sangvini innexum: a qvo
post clades varias, victus denique captusque Olaus,
non tantum tonsus est, et in claustra detrusus,
poena tum reatuum, quod hodie multorum est
votum; sed et effossis oculis, et ne quid ad
miseriam deesset, sectis genitalibus eviratus, et
videndi amisit et generandi instrumenta, ne
altera deinceps parte consuleret sibi, altera
posteritati.
[BF 81,2] Inter haec et superiora bella actam Erici
aetatem una domi affligebat Magnatum licentia,
quae adolita, quod fit inter arma, saginabatur
evisceratione populi, et publicam inopiam in
privatas divitias convertebat. Videns Rex e
Republica esse humani generis, ne impune haec
flagitia volitarent, cum aliter tam potens protervia
effocari non posset, in ipsum, quod necesse
erat, impietatis jugulum strinxit palam
ferrum, et omnia sibi licere arbitrantibus, peccandi
licentiam ademit. Furta, peculatum,
sig.Aa4v
rapinas gravissimis coercuit poenis: ipsis etiam
Palatinis officiis protractis in pegmata, si quae
convincerentur inferorum Fortunis illusisse, ut
sangvinem deinceps civium ab oppressione et
injuria, illustribus suppliciorum exemplis vindicaret.
Turbavit hos mores, quem minime
omnium decuit Sellandiae Antistes Eschyllus,
qui jam pridem obliquus in Regem, seu ob
loricatos illos Episcopos, in praelio Fotensi caesos,
seu ob alias, quae non memorantur, causas,
rapit in nova consilia Proceres, ob novae
jam pridem disciplinae rigorem haud: modice
laesos: quorum centuriavit alios et sparsit per
manipulos, ordinum futuros ductores; ab aliis,
qvos suspectos habebat, vades et pignora depoposcit,
hostilia denique omnia palam professus,
regnum propemodum universum in bellum
adornavit. Et fuit hoc illud tempus, qvo
non in Dania tantum, sed per Germaniam
omnem Italiamque, nato inter imperium et sacerdotium
dissidio, Ecclesiastica potestas supremam
illam purpurae convellebatque et Romanae
sedis Pontifices, arrepto Christiani orbis arbitrio,
non supra Aspidum jam et Draconum, sed
augusta Caesarum colla gradiebantur. Nempe
de nominandis ad sacerdotium Episcopis, et ut
apertius dicas, de divite illa sportula, orta per
orbem contentio est; quorum electionem hinc
Caesar sibi, inde Roma vindicabat: absurdum et
inominatum, pronuntians; animarum custodes Episcopos,
et qvotqvot praesiderent aris, Caesarum aut
Regum arbitrio nominari, profanis et impiis auspiciis,
et impios, qvos eligerent, facturis: Pallium,
mithras, infulas beneficium esse Ecclesiae, cum religione
sig.Aa5r
et pietate Pontifici supremo commissum: hujus
dioecesin, orbem esse: Sacerdotiorum ad hunc administrationem,
armorum ad Reges pertinere. Contra
haec fremere Caesares: cooptationem Episcoporum
sui juris dicere, se jam: inde a condita religione
nutritios et propemodum largitores Ecclesiae,
transmissam servasse a majoribus majestatem, sola,
si qua deliqverit, in sacras dignitates munificentia,
et propemodum prodigalitate peccantem: apparere
enim jam, qvantum discesserint illae a primi seculi
moribus, qvod aurei nomen haud sane a sacrorum
antistitum opibus acceperit; quas in sacri verbi reverentiam
congestas olim, illi vertant in ambitum,
et reverentiae causas palam extingvant: usque adeo
potentiae suae authoribus graves, ut obculcata supremi
imperii dignitate, a fide et obseqvio dimoveant
populos, et turbando Orbi fatale signum attollant e
qvorsum enim dirae et fulmina, et aeternae proscriptionis
tabulae, non nisi. in sacrilegos detorquendae,
qvibus Regum capita saevas inter execrationes defigant:
Et, ut haec feras: quorsum arma et galeatae
mithrae, quibus Regum alios excutiant castris;
alios deturbent throno, omnes ad inceranda genua,
et invisa illa crepidarum oscula detrudant. Atque
inter has contentiones scissus diu est orbis, et
integra secula altercationibus primum, mox
bellis infamata: misera civium et populorum
sarte, cuicunque adhaererent parti, cum altera
factio proscriptis terram, altera etiam coelum
denegaret. Et vero quod Roma per orbem,
idem per Daniam imperium Episcopi exercebant,
qui pedum supra sceptrum attollentes
terruere fere perpetuo; aut timuere Reges
nostros, potentia demum arae traducta ad arma,
sig.Aa5v
et saevas provinciarum seditiones. Primus
classicum extulit, quem dixi, Eschyllus; vittis
et infulis ferox antistes, qui privatas seu lites
seu ambitionem ferro decidere ausus, credulitatem
Procerum rapuit in consensum, et
nil cogitantem Regem extra Sellandiam, ac
regni sedem, sacris nempe militibus, ejecit.
Terruit ea novitas populum, non terruit Regem,
qui validissimam classem; et in ea collectas
undecunque copias infudit Sellandiae, et
omnia molientem primum, mox omnia desperantem
Episcopum, in pudendas angustias, et
tantum non vincula redegit. Dedit sacro ordini,
et intercedentium maxime precibus et
efflagitationibus, ut pateretur mulcta auri taxari
litem: novo exemplo rerum: ut Ecclesiae
opibus ditaretur Regum fiscus, et donaria Principum
ad fontes redirent. Redacta in ordinem
sacri ordinis petulantia, licuit Regi pertexere,
quam coeperat, disciplinam; ad quam illico regressus,
proprio magisterio coepit erudire ad
virtutes populum, non dedignatus ipse, inter
Praetorios fasces, et Judicum secures, pro Tribunali
assidere. Et erat haec jurisdicundi olim
ratio, ut cognitiones causarum, in infimis provinciarum
subselliis, inter municipales magistratus,
et judices Tribunalitios deciderentur:
reservato, si quid gravioris momenti esset,
authoritati Regiae, qui caecis et ambiguis litibus,
proprio ductu et auspiciis modum et legem imponebat.
Eum in finem Reges obibant provincias;
diem dicebant partibus; dabant jura;
pronuntiabant judicia; etiam sub dio, in qvocunque
beato cespite, haud parum gloriose collocata
sig.Aa6r
tanti muneris majestate Eum morem
Rex sequutus dum prope Ripas, in foro
juridico Hadingae, Cimbriae tum Areopago,
convocata ad concionem multitudine, sederet
in gramine, et nullo signorum pilorumve
horrore circumdatus, praesideret tribunali, repertus
est Eschyllo Episcopo haud parum
atrocior Plogius, cui a nigrore color; ab aratro
et stiva nomen; a barbarie mores; et ut
magis indignere, a nobilitate genus; qui magnatum
omnium indignationem una circumferens
lancea, solus (et hinc pervicaciam aestimes)
diducto circumstantium cuneo, aggressus Regem,
capulo tenus abdidit ferrum in ilia, et
ingentem animam, qvam tot frustra hostes rimati
fuerant, uno ictu ejecit. Id tibi licere
non debuit, Plogi, ut in ea sede, in qva
vereri debebas poenam, committeres flagitium,
non tantum Majorum imagines aut Tuas,
sed gentem universam Danorum, scelere ac
parricidio foedares. At ne sic quidem inglorie
periit Ericus, qui in praetorio juridico,
in augustali Themidis, in illa sacrosancta et
plena dignitatis sede, non tam caesus quam
mactatus, obsignavit sangvine disciplinam, et
qvas sanciebat leges, sua morte stabilivit.
Pulcherrima prorsus morte,
et viro Principe digna: cui
si statuam poneret patria,
non Regem jam, sed
Justitiam
efformaret.
sig.Aa6v
[BF 82,1] ERICUS LAM.
At Plogius in scelere ipso,
aliquid scelere atrocius repperit,
ostentationem: qui
vibrato ferociter ferro, Regis
fortissimi cruore recens
purpurato, et jactatis, quae
furor dictaverat convitiis,
coetum omnem ad flagitii
societatem invitabat: adessent
vero, qui liberatam tyrannide, qui salvam Rempublicam
vellent: ostendisse se exemplo, quid liberi
possent homines, etiam adempta libertate sperare.
Hoc scilicet alterum parricidium fuit, quo,
novo sed saevo immanitatis exemplo, id egit
percussor, ut post excussum caput saeviret in
membra, et vacuum rectore regnum parricidalibus
bellis misceret. Et vero valuit in tantum
pervicax oratio, ut non aulici tantum et
assecle Principis, sed palatinus omnis dilaberetur
populus, qui supra sicarium ipsum sicarii
asseclas veriti, in uno homine Magnatum consternationem,
et in consternatione paratos interemptores
formidabant; ituros, quod timeri
poterat, in omnium capita, et caeso etiam Rege
ultra metus causam saevituros. Foedum in
ente Danica, desertae Fidei probrum, unus, qui
huic seculo feliciter contigit, detersit Ericus,
et alienam perfidiam, suam in gloriam et laudes
commutavit. Is confossum Regem excepit
sig.Bb1r
unus sinu, reliquias jam sangvinis ab ipsis vitalibus
fundentem, mox porrectum in gramine
texit corpore, paratus, si quis incurreret, parem
vim irruituro, vel majorem certe animum
objicere, et aut violatores cadaveris amoliri, aut
cum iisdem perire. Hoc, quod debuit, facto,
promeruit coronam, eo propensioribus omnium
Ordinum studiis, quo sorore Edmundi, id est,
domo regnatrice editus, ad nuperum illud et illustre
meritum, etiam sangvinis praerogativam
afferret. Cujus beneficio, cum locatus esset in
throno, eundem, quem decessor habuerat, repperit
in limine adversarium, Eschyllum Episcopum;
qui cleri universi suffragatione ad Lundenses
infulas, et eminentissimam illam Pontificalem
stolam jam pridem vocatus, obluctantem.
habuerat Edmundum, non ferentem, dum viveret,
in aemuli sui caput, et nupera sibi injuria
exosi, summum in Dania sacerdotium devolvi.
Quo factum, ut eo caeso, injussu novi
Successoris, et adeo non obtento consensu,
ut ne rogaret quidem, prodiret repente infulatus,
adversus quantamcunque regiam authoritatem,
cleri studiis et potentia, sed maxime
animo et fiducia obfirmatus. Fecit sagaciter
Ericus, et dedit temporum, qvalia tum
erant, acerbitati ut alte in animo, condito
vulnere, dissimularet contemptum, et luculentam
illam majestatis regiae sugillationem:
ne in aditu regni vesparum nidos convelleret,
id est: offenderet clerum, et potentem clientelis
Episcopum ad acerbiora proritaret. Magno
consilio, sed majore usu, quo, parato velut
ex venenis antidoto, fecit ex hoste amicum
sig.Bb1v
memorem olim futurum officii, et clara.
mox mercede gratiam merito repensurum. Cum
enim Olaus ille, quem caeso genitore Haraldo,
elapsum muliebri veste commemoravimuus, post
obitum Edmundi, e latebris demum suis regressus
in Daniam, paternum deposceret assem,,
qualis per haereditatem obvenire sangvini Regio.
posset, et frustra tentatis precibus rejiceretur
a Rege, eo quod perduelles omnes et majestatis
convictos ab herciscunda haereditate leges:
publicae arcerent: is versa in vim modestia, rapere
ausus est, quod impetrare non poterat, et
parte regni exclusus, omne in universum ambire.
Hic enimvero Escyllus; in cujus dioecesi prima
belli fulmina detonuerant, collectam quam sors
dederat manum, novo tumultui objecit. Fortius
id quidem quam felicius, cum semel iterumque
victus; et nequicquam: sibi propitiare Fortunam
annisus, castris primum et tentoriis, ad ultimum
Episcopio et tantum non infula exueretur: praevalente
semper Olao, et inter felicia praelia, non
animo minus, quam victoriis increscente, usque
adeo ut Sellandiam denique auderet, caput ipsum;
et sedem regni adire. Ubi pessimo consilio
vastatis, qvas regere cuperet, urbibus, etiam
Ricconem Episcopum, inter sermones et colloquia,
deditionem et foedera paciscentem, citra jus
gentium atrociter jugulavit. Ob id flagitium Vaticano
ambustus fulmine, et odia jam coelitum,
certe autem hominum meritus expertus, concepta
spe regni et mox vita excidit, totque praelia (sunt qui
quaterna et dena numerant) quibus cum imperio
semper, non raro cum felicitate praefuerat, unius
clade obtrivit. Periit in Scania prope Thiutam
sig.Bb2r
amnem, ubi supremum belli discrimen per varias
ambages eludere parantem intercepit Ericus,
et internecione delevit: foemineo quidem
cultu tectum aliquando, sed in quo nil foemineum,
nisi vestem, reperires.
[BF 82,2] Atqui haec pars Ericianae vitae nobilissima fuit,
cui etiam attexere animosum possis, qui denique
sequutus est finem Quicquid inter utramque
hanc metam medii fuit temporis, si decursum
omnem aetatis et vitae excutias, haud perinde
gloriosum, ad nova deflexit instituta, vitiis
quam virtutibus viciniora: ut eundem Regem
nec culpare sine laude possis, nec laudare sine
culpa. Mancipem enim (et quid probrosius?)
sese tradidit uxori, novus ad lanam Hercules:
eo foediore spectaculo, quo Princeps Foeminae;
castus impudicae; mansvetus procaci, daret in
res publicas potestatem. Sed quanto infra
uxorem fuere e manipulis Milites, qvorum alteri
alterique, prout in quemque exerrabat amor,
gratificabatur majestatem; et ad servilem ductum
ac imperia, praeliorum non tantum, sed gubernationis
universae consilia inflectebat. In hac
Regis indulgentia, seu potius socordiam vocare
placeat, qvantum qvisque abraserit regno, haud
difficulter conjeceris: cum nemo ita publicae
consulat rei, ut domesticae sollicitudinem in
publico munere seponat. Hinc Mansveti illud,
seu Oviculae nomen, lepido Majorum cavillo,
Erici accrevit titulis, quod omnibus obnoxius,
contrectari se pateretur ab omnibus, certe ab
omnibus tonderetur. Quam regalis animi mollitiem
eo mirere magis, si ejusdem inter praeliorum
ancipitia, ubi res decidenda armis, perpetuam
sig.Bb2v
contempleris animositatem. In medios
enim hostium cuneos, (quod prodigium sit, in ea
mansvetudine, quam descripsimus, indolis, in confertissimas
phalanges, qua incensissima pugna
committebat perituros; in manifestam denique,
ubicunque obversaretur, cladem, tanto impetu
proruebat, ut sisti deberet familiarium manibus,
et ab ultimo discrimine astantium objectu
arceri. Caeterum, hunc aestum animi et coecam
aliqvam vim, non fortitudinem illam bellicam
vocaveris, quae veris subnixa radicibus,
non timet ultima discrimina, nec fatum, si
opus fuerit ipsum, sed vero non provocatque et
ita alios omnes, ut etiam, sese moderetur. Cujus
defectu rem in Vandalos infelicissime Ericus,
et summo cum Daniae dedecore gessit;
licet regnum propemodum omne (tanta fuit
prodigalitas) spargeret in milites, et integra latifundia
stipendiorum aut sportularum nomine
dispertiret. Caeterum correxit fato vitia, et
suprema meruit linea, ut superioris vitae naevis
omnibus ignoscamus. Victus enim a Vandalis,
vicit in perpetuum ambitionem, et modum,
quem ponere non potuerat hosti, posuit
sibi. Ab ea enim clade exesse jussis, humanis
ex animo curis, fastidire paulatim aulam, et
honorum praecipitia coepit. Donec in comitiis
Othoniensibus, plus auferret sibi, quam in
Hadingae foro paraverat, id est: posita palam
purpura, indueret cilicium, quantulumcunque
Vitae superesset, intra monasterii claustra abstrusurus.
Novum exemplum, nec ullos in
Dania habiturum imitatores. Quamvis enim
non desint passim per orbem diaconati Reges,
sig.Bb3r
qui in regno constituti, beati fuerunt multorum
opinione, non fuerunt sua, eoque ad vitam
asceticam a sceptro transgressi, majorem
attonsi verticis, quam diademati honorem crediderunt.
Quos imitatus aut antegressus Ericus,
gravem de felicitate humana censuram reliquit
mortalibus, quibus remisit sponte nuntium,
et verus extra scenam Damocles, tremendum
illud supremi fastigii praecipitium, fuga
prius, quam morte evasit. Jam si omnia
excutias, nil modicum reperies in hoc Reges
pugnavit; amavit; erogavit, sine modo, sine
legibus; paravit sibi inter caedes regnum et e
regno, tanquam vinculo, evolavit, et postquam
omnia acquisivisset, omnia abjecit. Vixit
autem eodem animo in cella, quo vixerat in
aula, ubique Agnus; et Pastor jam Principum,
postquam Princeps esse noluisset, noctu ac interdiu
in statione pietatis, visus nulli; nulli
invisus, sic diem extremum, quemadmodum
omnes conclusit.
[BF 83,1] SVENO GROTTE
Et vero Ericus quietem reliquerat
regno, si quietos
reliquisset successores. De
qvorum electione, cum
factionibus Provinciarum
varie certaretur; Sveno Edmundi
filius, magnitudinis
regie proxime imminens
fastigio, fecit compendium
sig.Bb3v
comitiorum, et metu nescias an amore conciliatis
civium studiis, Scaniam omnem Sellandiamque,
sacramento sibi et religione fidei obstrinxit:
obnuntiantibus palam Cimbris, et
Canutum praeferentibus, Nicolai Regis ex Filio
Magno nepotem, usque adeo mutatis in invisam
stirpem provincialium animis, ut quam oderant
in Patre, et propemodum jugularant in
Avo, nunc ferrent palam in sinu: totque injuriis
laesum Principem, genti accirent moderatorem
Nec destitit Sveno per idoneos homines,
ab eo consilio Chersonesum dimovere:
Canutum eo genere natum, cujus meminisse ne Mali
qvidem sine horrore et execratione possent: Falli,
qvi e colubris nasci columbas crederent, aut Ferarum
catulos, sine rabie generari: Venena etiam
ipsa, statim a radicibus esse pestifera, et Ferocis
auri metuendum vitulum, qvamprimum palearia
coeperit, et metuenda in fronte arma ostentare:
Etiam in homine morbos esse, quos constet nasci
cum homine, et quodam quasi sangvinis jure, ac.
propemodum necessitate in mores Liberorum transfundi.
Nil his moveri Cimbri, sed pergere,
quod coeperant, in proposito, et tueri munus
suum: Parentum naevos impingi non posse Filio,
qui feliciter degener, quicquid in majoribus oderat
fama, nobilissima indole expiaret. Et vero, si
unam tollas ambitionem, fatale Principibus
malum, erat in Canuto, quod allicere hominum
voluntates, et allectas retinere posset;
amans recti ingenium, procul ab offuciis et
dissimulationum artibus remotum. Ergo
cum hujus electioni vitium a Svenonianis, et
illis a Canuto impingeretur, geminique Principes
sig.Bb4r
idem jam fastigium pertinaciter usurpantes,
in suum invicem decus ambitiosissime
niterentur, coeperunt cum provinciis distrahi
civium animi, et a tot mortibus redivivam toties
Daniam in clades suas rejicere, defletasque
Majorum calamitates post ductam per tot jam
secula cicatricem, novis vulneribus revocare:
infelice regno, utervis vicisset, quod inter
geminas factiones; infestos Ordines, scissa aut
divulsa membra, biceps diu, et aliquando triceps,
etiam inter laurus et victorias suas,
quam foedissime absumebatur.
[BF 83,2] Prior geminorum Canutus, jactam videns
aleam, nec posse citra bellum transigi negotium,
cogit e Cimbris ardentissimorum juvenum
globum, seque magna fiducia Sellandiae immergit.
Et vero, ut non armis prius quam
artibus feriret hostem, quaqva progrediebatur,
otium civibus, et quod non leve arcanum
est regnare cupientibus, transiturae ad se plebi,
onerum omnium ac Tributorum immunitatem
pollicebatur: missis clanculo, qui etiam in
Scania arreperent Clero, et antistitem imprimis
Lundensem, ab factione, (cui haerebat) adversa,
magnis pollicitationibus dimoverent. Creditum,
nec vana Fides, aures praebuisse
Escyllum, donorum, quae offerebantur, illecebris
et ostentatione permulctum, actumqve
ilicet. de Svenonis fortuna fuisse, ni occupasset
dolos. Qui correptum ocyus Episcopum, et
intra Laurentianae aedis editissimam partem, prope
tholos et laquearia abditum, impedivit clathris,
et templo suo erronem alligavit. Magno
ardore, sed ancipiti consilio, cujus periculum,
sig.Bb4v
cum tepescente jam ira revocaret ad animum,
et sibi, quantumlibet ab Episcopi viribus securo,
Romam tamen timendam videret, laesam
in sacerdotio suo, et haud dubie fulminaturam:
vertit in contraria consilia impetum,
praediisque immensis et portoriis, et, ut donorum
magnitudinem aestimes, totius Boringholmiane
insulae donatione anhelantem placavit
mithram, majoribus nempe praemiis, quam a
perfidia posset ipsa, etiam flagrantissimis votis
ambitio sperare. Post quod factum Sveno,
duxit in Sellandiam copias, et castris exutum
Canutum tota insula ejecit.
[BF 83,3] Inciderunt in haec fere tempora cruciatae
expeditiones, per orbis meliorem partem Pontificum
jussu deproperatae, quo Christianis
Principibus, et fidei sacrae nomen professis,
severo edicto injungebatur, superstitionem gentilium,
quibuscunque in angulis sese abstruderet,
mactare gladio, et Christi doctrinam ac leges,
cum victoriis et armis propagare. Quo classico
excitati gemini Reges, posita tantisper aemulatione,
pepigerunt inducias, dum crucis figura
insignirent singuli exercitus, et aut Vandalos
erroribus, aut illis Pomeraniam purgarent.
Caeterum defervescente brevi impetu, nulla
sane re, cujus meminisse operae pretium sit,
nobilitato; seu dissidentes invicem Nostri, seu
proditi a Theutonicis (utrumque enim etiam a
Germanorum Scriptoribus traditur) posita cruce
defluxerunt domum, et Numinis prius causam,
quam suam deseruerunt. Cui stabiliendae
prior accurrens Sveno, Roeschildiam complecti
coepit moenibus, et vallo undiqvaque ac
sig.Bb5r
loricis munire: illudente mox novis operibus
Canuto, et irrumpente cum copiis ad disturbandum
opus, sed more suo post primum
mox impetum infelicibus Eas enim proximo
in vico deprehensas plexuit atrociter Sveno,
usus opera et primo tum commilitio ac tyrocinio
Valdemari illius, qui Canuti Obotritorum
Vandaliaeque ducis, posthuma quidem, sed
clara proles, tarde parturientis Naturae moras,
magnis virtutibus emendabit. Is jam olim
percussorem Parentis; Magnum, et post ejus
fata, Filium Canutum aversatus, haud leve
momentum Svenonianis attulit partibus, exsonante
quaqua progrederetur populorum plausu,
et jam tum praesagiente animis, quid de
tanta spe in occulto fata destinarent. Atqvi
is addidit stimulos et animum Svenoni, ut rependere
hosti vicem nuperae irruptionis auderet,
et quem toties exceperat in Sellandia impetum,
aliqvando in Cimbros experiri: ubi
licet impegisset in Adolphos, e Scowenburgica
tum linea Holsatiae Comites, mox tamen feliciore
consilio deflexit Viburgum, et propitiata
sibi urbe, principe tum gentis et hodieque capite
provinciae, ad ejusdem pomoeria volitantem
Canutum, tertia jam vice, repetita victoria
disjecit. Memorabilis est in eo conflictu vox
Regis: Svadente enim Elia, Ripensi Antistite,
sacro nempe homine, sparsos per ergastula captivos
addicendos carnifici, monendamque illustri exemplo
pervicaciam; nemini licere, nisi cum timore infamis
exitii in supremam majestatem peccare: dandum
immo exemplum, respondit Sveno, tutissimum
in civili bello supplicium esse, oblivionem: nescire debere
sig.Bb5v
victorem, quantum victus peccarit, memorem
perpetuo, et cives esse qui caederent, et
cives esse qui cederentur. Nec mora, recludi
carceres jussit, vetito in cujusquam provincialium,
aut corpus aut fortunas saeviri. Quo
quidem ariete magis quam legionibus omnibus
attrivit hostem, coactum denique excedere regno,
et per peregrinas aulas afflictam fortunam
circumferre. Ita vagantem in Svecia vitricus
Sverco; in Polonia avunculus Bugislaus; in
Saxonia Henricus Leo excepere, prona quidem
et propitia, qvacunque transiret, Principum
hospitalitate: ita tamen ut porrigerent dextram,
non porrigerent opem, et juvatum exsulem
cuperent omnes, nemo juvaret. Unus Hartvicus
Bremensium Antistes, quod diffugerant
reliqui, supplicem armavit legionibus, validis
quidem illis, si Praesulem spectes, caeterum
Svenonis felicitati refringendae non suffecturis.
A quo superveniente fusus Canutus, et e Cimbria
omni Septentrionali expulsus, in Frisios
Minores, Danici juris ditionem, sese abstrusit,
et Mildam, si qui vim molirentur, urbem
irruituris objecit. Perrupit Sveno, et hostem
nusquam consistere passus, etiam ab aestuariis
Oceani, et ultimo illo, ipsius etiam Naturae,
asylo ejecit. Qui cum Patris sui circumferret
poenas, et taedio fugae, post omnes alios displiceret
denique sibi, ausus est in fuga facinus,
omni fuga probrosius, nil cunctatus perdere
Patriam, ut perderet aemulum, et qui ambitionis
fuit in se collisae furor, servire foris, ut
domi regnaret. Adiit nempe Romani imperii
Rectorem Fridericum Barbarossam, obsequium
sig.Bb6r
obtulit, et quod abominor addere, patrii regni
clientelam, si Caesareis militibus, amoto
(ita Svenonem vocabat) usurpatore, in ejusdem
fastigium reponeretur. Magnifica enimvero
haec omnia videbantur Caesari, nec parum interesse
existimationis credebat, inter Satellites
purpuratos imperii etiam numerari Reges. Caeterum
non placebant callidissimo Principi ambages,
quae sequuturae essent longinqva si quae
ordiretur bella, ambiguae fere armorum sorti
obnoxia, et quocunque cecidissent, invasori pudenda.
Contraxerat enim amicitiam cum Svenone,
jam inde a pueris, cui in aula Conradi
Imperatoris educto, contubernio primum et
familiaritate, mox in castris et sub papilionibus
bellorum commilitio assveverat. Eum nexum
cum impium crederet discindere armis, aggressus
est artibus, quae ad Punicam per omnia,
quam Germanam indolem, foeditate facti, accedant.
Scribit ad Svenonem literas; desiderio
se torqveri profitetur, renovandae pristinae consvetudinis,
nec ferre posse. moram: orat Regem,
ne grave aut indecorum ducat transire in Germanium,
et veteri amico presentiam suam gratificari;
praeoccupaturo hoc munus; ni negotia imperii iturum
distinerent. Addita in calce Epistolae
amici; contubernalis; debitoris nomina, et si quae
alia verborum lenocinia, posterioris seculi mores
invexere. Nondum viderat. Sveno barbam
Imperatoris, qvem Ephebum, et mento glabrum
discessurus reliquerat, nec vero meminerat apologi
Aesopici, qui negat tutum esse Vulpibus ad
aegrotos Leones invisere: quo sincerius viam
cum Valdemaro, quem socium asciverat, ingressus,
sig.Bb6v
Mersburgi in Misnia Imperatorem invenit.
Primis inter blanditias et salutationes
diebus, mox aliis aliisque inter ludos, ut fit, et
convivia dilapsis, mirante aula, quorsum abiturus
esset insolens apparatus, cum ex inopinato
Caesar, postqvam maturum jam esse negotium
judicaret, in palatio publice et Magnatum coetu,
sed seorsim non nihil seducto Svenoni significat:
devolutam ad tribunal nuper suum, de Dania
herciscunda contentionem, ita decisam cupere
in gratiam veteris amici, ut lacinia regni Canutus,
et minuta aliqva parte citra damnum universi contentus
fidem et obsequium juret Svenoni, dummodo
invicem ille, Romano eandem Imperatori obstringat:
Novo vinculo et nexu, qvi augeat qvidem
Germaniam, sed. muniat Daniam, et maritimae
Danorum potestati, cui providentia Naturae undis
et fluctibus consuluerit, etiam terras, quod unum
deerat, ad securitatem circumfundat: Monere pro
pristina necessitudine, ne texat moras Sveno, neu
tam propitium Fatorum munus arripere cunctetur:
Detineri ambagibus non posse, qvos circumfusos
aspiceret, Romani Imperii Principes, qui Regibus
nomine, nil potestate inferiores, pulcherrimam. sibi
societatem pollicerentur: Denique effugio non esse
jam locum; presentem quod cerneret Canutum
(et tum demum monstrabatur ille, promicans alicunde
ab angulo) tam aeqvis et necessariis conditionibus
ultro ambire regnum, et ni properet Sveno,
accepturum. Fulminatus hac denuntiatione
Rex, nequicquam dejiciebat in terram oculos,
qui in profundissimam detrusus calamitatem,
cum parum aeqvam cerneret, quamcunque
arriperet conditionem, paratis in se, si resisteret,
sig.Cc1r
Satellitum sarissis; si obsequeretur, infamia;
urgente identidem Caesare et increpante
moras, quod unum jam reliquum fecerat necessitas,
accidit, quod jubebatur, ad genua Caesari,
et subjecit regnum, et quid plura? juravit:
majore praesentis ut tum erat periculi,
quam famae ad posteros, aut existimationis cura.
Ridere hic possis Scriptorum inanitatem,
qui a Petro (ita Svenonem vocant) Danorum
Rege, factam servitutis confessionem ad dedecus
universae gentis detorqventes, uni Numini
obnoxiam Danici regni potestatem, precarium
repente Principatum constituunt, non
nisi Imperatoris Romani beneficio et jussu Regibus
nostris possidendum: cum saniores fere
Germanorum Barbarossae explodant hospitalitatem,
omni hostili ingenio et ipsis Canuti artibus
saeviorem: Canutus enim insequebatur hostem,
hic hospitem; ille, a quo pulsus fuerat,
hic, quem receperatque in illo ultio fuit, in hoc
tyrannis. Quid facis Caesar? alterius Regis
violas asylum, alterius amicitiam; alteri facis
invidiam, alteri injuriam, et saevius utrumque
qvam pro morte trucidas. Quis tui misereatur,
sub pedibus Pontificis mox procubituri, et ab alio
jura exigentis publica, quae ipse in aliis violaris?
Et vero Daniam suam ab itinere nactus Sveno,
qualis erat, ira et indignatione aestuans, contactam
scelere dextram admovit calamo, et haec
omnino per literas Imperatori significavit: Inauditum
hactenus et tremendum orbi universo exemplum
esse: post preces et invitationes, quod perfidum;
post hospitium, quod crudele; post fidem datam,
quod sacrilegum, citra bella, citra acies,
sig.Cc1v
discingi Reges, inque comitiis publicis per ora
populorum reos ac sordidatos circumferri. Quid
futurum generi humano, si proculcato gentium
jure, quae in societatem et solatium universi
repertae erant hospitales mense in carceres migrent
et catenarum opprobria, et quo nil dirius
etiam victis imperari potest, regna integra
in provincias. mutentur. Lapitharum hanc
fuisse olim et Laestrygonum solertiam, qui foedis
moribus societatem generis humani polluerunt.
Ab his captum se, ne suos titulos
ignoret Caesar, ab his alligatum se, non a
Germanis esse, candido a tot seculis populo,
in quem, si quid peccarit, una fiducia innocentia
peccasse, et in media Germania illud
expectasse hospitium, quod a pio Principe, et
Romani Imperii moderatore, Christiana sanctitas
requirit. Caeterum quam delusum se tam
Caesarem impium esse, qui in integris regnis,
et ad se nihil pertinentibus tot innocentes animas,
alieno damnare mancupio, cumque hostes
caedibus odiorum faciant finem, gentes ille
voluerit et populos aeternitati servitutis emancipare,
Regibus ipsis spoliorum instar et manubiarum
divisis, et ne quid ad infamiam
desit, in proprium dedecus sacramento et religione
obstrictis, ne minus esset, quod miseros
faceret, quam quod perjuros. At hercle accidere
sibi posse, ut deciperetur, accidere non posse,
ut serviat? vilissimam esse partem hominis, quae
cogi possit, et ascribi Dominis, superesse nobiliorem
in animo, quae eximatur servituti, et in
alienum arbitrium non cadat. Et vero hac se
parte liberum, tradita a Majoribus arma
sig.Cc2r
libertatem, et nullius unqvam mancupio ascriptam
Daniam possidere: in haec quisquis arbitrium speraret,
sciret sangvine et victoriis parandum. Haec
arma virorum esse, his uteretur Caesar, ab his
exigeret felicitatem, quam frustra a scelere et perfidia
expectaret: Haec per literas Sveno, rescissa
ocius pactione, qva Canuto se de regni
parte, ita urgente Caesare, devinxerat. Dedit
tamen precibus Valdemari, qui vadem se et sequestrum
pacti tradiderat, ut portione aliquantula
e singulis provinciis decerpta, cum aemulo
decideret, ut nempe haberet sub froeno scissam
in lacinias aemuli potentiam, et reliquum, quod
superesset regni, sine tumultu et periculo
possideret.
[BF 83,4] Hactenus feliciter Sveno: cui perpetuo suam
optasses mentem. Caeterum brevi excussit hos
mores, et per praerupta vitiorum lapsus, prioris
vitae integritatem, et cum ea, quod fit, fortunam
omnem flagitiosissime contaminavit. Animum
vitiis aperuit Germania, et peregrinitatem
vestium infudit. Ab ea enim regressus
Sveno, qvi servire noluerat Caesaris imperio,
coepit servire Caesaris moribus, et priscam Danorum
migrare frugalitatem, qui lana hactenus,
et simplicis Naturae beneficio contenti,
felici prorsus ignoratione voluptatum, nesciverant
peregrinarum gentium delicias, et totum
illud, quantumcunque est, publici dedecoris certamen,
nostro hodie, ut fata sunt, tempore,
qvam illi seculo accommodatioris. Cum Svenone
imbibita nobis est Germania, subiitque magnifici
cultus admiratio primum, mox, ut fit, amor; et
ad ultimum imitatio, quae quicqvid patrii aut
sig.Cc2v
vernaculi erat in moribus, excussit procul, et
novis illecebris Rhenum nobis et Danubium impegit.
Et vero ferres corporis cultum, si abfuisset
popina, et rabidarum deliciarum infelix
magisterium, inter quas Sveno saginatior quotidie
non melior, scitamentis ciborum indulgebat
prolixe animum, et provinciarum vectigalia
luxu ac comessationibus abliguriebat: accedente,
suorum contemptu; superbis auribus; orationis
tumore, truci majestate supra fastigium, etiam
regium, elati, ad cujus modum, aut ut verius
dicas, insaniam, magnitudinis suae speciem exigebat.
Et his moribus sperabat gerere bellum
in Svecos, in quo licet initia ipsa et primum impetum
haud sane improsperum habuisset, flexu
tamen rupium et viarum diverticulis irretitum,
eoque festinantius regredientem ad suos, domestica
haud paulo gratior culina et gulae moderatores
ac artifices exceperunt. Quibus cum haereret
Rex, circumacta jam penitus primae illius
vitae integritate, non mirum est, si se circumegerint
voluntates et inclinationes civium,
quibus fortunam suam summae per orbem
potestates quam tutissime obarmant. In horum
omnium mutatione clades maxima Valdemarus
fuit, quem aversantem Svenonianos
mores, haud parum sagaci consilio Canutus,
excusato familiariter Patris sui flagitio, et regesto
in Fata, temporum superiorum infortunio, qva
precum assiduitate; qua obseqvio et meritis, et
his omnibus validiore, morum concinnitate,
primum in sui, mox sororis Sophiae flexit
amores, eo proniore opera, quo supra formam
illa, haberet in peculio dotem, transcriptam
sig.Cc3r
a Fratre, quo tam nobilis proci non speraret
tantum connubia, sed etiam mereretur. Ita
junctum novum affinem, consiliorum Canutus
felicem habuit moderatorem, quo mox svadente,
et socium se dante itineri, adiit Sveciam,
et ducta Sverconis vitrici sui filia, novum praesidium
suae factioni adjecit.
[BF 83,5] Carpebatur inter has adversitates Svenonis
fortuna, quas augebant in immensum Slavi, in
Danorum undiqvaque littora incursantes. Atqui
hos Sveno, non valida jam manu, qvod fecerant
Majores, sed palis et sudibus et littorum
loricis distinens, peregrinam necesse habuit
Henrici Leonis operam ad averruncandam vagam
gentem implorare, dum saburra ipse cibi,
et vini foecibus domi marceret. Ab ignavia,
quo proximus fert gradus, deflexit ad indecoras
artes, usque adeo ut dimissum a colloqvio
suo Valdemarum, famulitio objecerit vinciendum,
sed quos modestia et reverentia regiae in
Valdemaro stirpis, ab impio flagitio deterrebat.
Gloriosa est vox praetoriani militis vincula parare
jussi: Occidere se posse hominem, dicentis,
non posse vincire Valdemarum: nec enim in Principis
injurias durare pervicaciam Danorum militibus
debere. Et virtute, quod debuit, Satellites
vicit Conradus Dux Saxoniae, Svenonis Regis
Socer, qui svasu quidem Generi evocavit in
aulam suam Valdemarum, caeterum cum abdere
in custodiam eundem rogaretur, non paruit
jussis, et Principem a se dimisit incolumem:
vitam, professus, egisse se sine flagitiis, et
quicquid superesset reliquum, sine infamia acturum.
Felix si dare hanc Genero mentem
sig.Cc3v
potuisset, quem ira interea et indignatio, et
omnes procellae animos vexantes, nil certi, nil
stabiliti sequutum et perpetuo displicentem
sibi, per nova consilia raptabant: Id unum denique
decernentem, aemulorum funere, qvocunque
demum constarent pretio, imperium sibi
stabilire. Diu rimanti aditum sedit tandem,
junctos geminos, et quod perceperat fama,
Viburgi Cimbrorum degentes, inopinato impetu
et insidiis adoriri. Quo quidem consilio
non tantum irritavit fortunam, et detexit quos
moliebatur dolos, sed et Valdemarum adegit,
ut evicta patientia una cum Canuto Regios
titulos assumeret, et circumdata nomini suo
majestate, accitisque palam paternis clientelis,
perfidum hostem, et in exitium suum vigilantem,
illustri dignitate ab inferenda injuria arceret.
Hic videres fervere populorum studia,
et ad novi Regis auspicia tanta celebritate confluere,
ut fluctibus impar Sveno cogeretur excutere
clavum, et nuspiam in patria consistere
ausus, ad Conradum Socerum, Saxoniae Dynastam,
dilaberetur. Triennale (nec enim brevius
fuit) exsilium excusserat capiti coronam,
non excussit animo: eo enim intervallo temporis
non destitit imminere articulis occasionum,
et ubi hae frustra essent, Principum per
Germaniam implorare pietatem. Exsulis suscepere
causam Henricus Leo, et Bremensium
Praesul Hartvicus, qui tamen promptius quam
felicius tentata Jutia, suam cum exsule cladem
miscuere; adeo jam infelice, ut etiam contactu
noceret. Apparebat ad Svenonem, iterata
nunc vice pulsum, transiisse Canuti fugas: quibus
sig.Cc4r
nec ille moderatius usus, sustinuit supplex
fieri Slavis, et ab invisa gente armorum petere
societatem. Et paruerunt illi, praestantes Exsuli
fidem quam non praestiterant Regi. Validam
adornarunt classem; reduxerunt in Fioniam
Svenonem, et populorum imposuerunt
cervicibus, quod rarum in Barbaris, nemine
civium laeso, nisi qui nollet vitam clementiae
debere. Videns enimvero Valdemarus operosam
cum his fore contentionem, qui barbari
cultu barbarorum excusserant mores, et ultra
arma infidelium, Christianorum virtutibus pugnabant:
et ut hos. taceret, quid futurum Danorum
populo, praeliantium luituro furores,
et utcunque caderet sors belli, aliorum clades
suo sangvine expiaturo: itaque decrevit animo,
sedare potius, quam frangere hos fluctus, et
quod unum temperamentum rebus dubiis sperari
posset; aditum paci aperire. Cumque nulla
non conditio placitura aemulis videretur, facile
per internuntios de colloqvio convenit: In
qvo licet Sveno, ne sic quidem deposito infelice
ingenio, utrique aemulorum clandestinum
exitium, in ipso aditu negotii, moliretur, uno
sperans ictu compendium facere pactorum:
Eludente tamen parricidium fortuna, in haec
fere capita conventum:
Tergemini Reges partirentur Daniam
aeqvis legibus, aequis potestatibus: ita quidem
ut Scania Svenoni; pars nempe remotior
et Oceano divulsa; mediae insulae Canuto; Valdemaro
Cimbri obvenirent; exesse jussis obsequii
et clientelae nominibus. Quis in hoc
sig.Cc4v
Triumviratu non sperasset novo foederi perennitatem,
cum certamini praeliorum, novum
succederet, amoris, geminosque Reges Canutus
prolixe invitatos deduceret in Sellandiam, ut
abituro ad Scanos suos Svenoni lautia Roschildiae
et convivales mensas appararet. Visum
publica illa celebritate stabilire arctius amicitiam,
et si quid aegroris resedisset in animo,
mutua vini hilaritate sepelire. Venere Reges,
et ad eandem mensam depositis tot annorum
contentionibus consedere. Sed pietas societatis
fidem vicit scelus, quo transversum
actus Sveno, quod unicum habuit in malis bonum,
perdidit, peccandi verecundiam, immissisque
inter medias dapes percussoribus, orsus
est in Dania scelus, quod in Thyestaeis conviviis,
sanctior olim barbaries damnavit. Ubi
nunc es Sveno, qui hospitium exprobrasti Germaniae?
tanto flagitiosior Caesare, quanto supra fidem
et hospitales dextras, ipsam etiam Naturam violasti?
Et vero procubuit in ea laniena Canutus, Patris
potius, quam sua luens supplicia Valdemarum
fortuna Daniae eripuit, et post varia
discrimina, per maria, per terras obita, incolumem
deposuit Viburgi; ubi in comitiis publicis,
adactum per femora sua vulnus, qvale
erat tabe et sanie cruentum, ostentans populo,
haud operosa oratione iram primum concioni,
mox arma persvasit. Tuba ac tympana statim,
et fremitus populi, ire properantis, quocunque
juberetur. At Sveno post peractum scelus,
dissimulatione caedis, quam caede ipsa facinorosior,
proruere palam Roeschildiae in forum,
jactare innocentiam plebi; Se angustiore, quod
sig.Cc5r
scirent, titulo circumscriptum, dedisse tranqvillitati
publicae, ne negaret aemulis, quidvis a. se impetrandi
potestatem: Caeterum convivio atrocius,
qvam bello attentatum, arripuisse arma; fecisse se,
quod vilissimis etiam animantibus in sui tutelam
natura concedat. Et Canutum quidem, ea qua
fecerat, passum, et in sceleris molimine dedisse,
qvas mereretur, ponas: elapsum esse in latibula
Valdemarum, post violatum alienum pudorem,
tueri non potuisse suum: Eum qvocunque se abstruderet
angulo, si viri essent; si amici, si Innocentiae
vindices, ferro et armis investigarent: inutilem sibi
vitam, et morte ipsa graviorem fore, si infamiae
funestissimi facti, altera accederet infamia,
facientis incolumitas: et superbus percussor post
calcatum jus gentium, etiam impune volitaret.
Profuerant hactenus Svenoni, falsae virtutes,
hic profuerunt vera vitia: et Sellandos Scanosque
ad opem praestandam ab agro et urbibus concivere.
Quibus instructus ille pervasit fretum,
et novum Cimbriae bellum infudit. Ubi
cum detecta veritate Roeschildensis, qualis fuaerat,
convivii, transpareret commentum Svenonis;
dilabi cceperunt legionum non paucae,
foeditatem facti indignantes, aliae etiam in Imperatorem
suum, pila et arma torquebant. Quibus,
licet gravibus, nil motus ille, perrexit
qvam coeperat viam: certus immori bello, aut
aemulum amoliri. Atque is quidem flore succinctus,
et robore universo Cimbrorum constiterat
prope Viburgum, qva in immensam planitiem
myriceta urbis excurrunt, Grottas vocant,
(quarum nomenclatio nomini Svenoniano etiam
post fata adhaesit). Istuc irruens ille tanto
sig.Cc5v
commodior Valdemaro hostis, quanto avidior
pugnae, primo carptim et per turmas, mox
catervatim scissus; ad ultimum fusus abiit praeceps
per lubrica paludum, inque profundam
lamam, vitam simul et ambitionem detrusit.
Scrobs mortuo suffecit, cui vivo ne regnum
quidem, tam varium semper illud, quam ipse
fuerat ingenio; qvi, vera regni si quisqvam
chimaera, iisdem in campis victor et victus;
proditus a Caesaribus, et proditor Regum, avaritia
perdidit cives; luxu aerarium; superbia socios;
infamia sceptrum; bellis regnum. Boni
autem Principis nomen, quod privatus meruerat,
amisit in purpura, et exordium optime
inchoati Principatus deterrimo progressu infamans,
virtutum omnium collectam famam per
contraria vitia dissipavit. Unam in exitu laudes
fortitudinem; qua acriter pugnans generosissime
posuit animam: ut si morte dignus esset, dum
viveret; sane vita dignus esset, cum moreretur.
[BF 84,1] CANUTUS MAGNI
FILIUS.
Canuti vitam omnem, Svenoniana,
qvam commemoravimus,
historia complectitur:
cui bellis perpetuo et
tumultibus impeditae districtaeque
accensere hic (racemationis
instar) commode
illa possis, quae durante
ejus vita in toga, vel cathedris
sig.Cc6r
memoranda contigere: seu Nidrosienses
spectes infulas, supremi Pontificis jussu, ad
majorem dignitatem provectas, et Gr?nlandis
Islandisque cum magisterio ac jurisdictione impositas:
seu in Nobilium coetu clara capita;
et illam imprimis praepotentem Huidiorum familiam,
qui haec fere et sequentia secula, sui
minus splendore generis, quam virtutibus, illustrarunt.
Cum qvibus paria fecit Petrus
Duvinus, Danus, quod constat, gente, et
Patre, Quaestore Regio, natus;:; qui nescias,
quo fato digressus e patria, in peregrino solo
consedit cum parente, et magnum alienigenis
Scriptoribus annalium argumentum subministravit.
Inverso Daniae fato, quae non mittere
alumnos, sed recipere sinu peregrinos solet,
hospitalis prorsus regio, et blanda nutrix nobilium,
quae vicina Germania emiserit, ingeniorum.
At Duvinus profectus ad exteros, in
Polonia potissimum invenit Fortunae, aut aperuit
viam: ubi latifundia immensa et amplissimas
procurationes nactus, etiam (quae dexteritas
fuit indolis) summis aule consiliis et negotiis,
inter Principes regni et Palatinos, praesidebat.
Ingens in peregrina gente potentia,
sed eo illustrior, sane autem rarior, quod sine
invidia contigerit: gnaro Duvino suspicere pares,
et demereri superiores; usque adeo ut a Rege
ipso (is Boleslaus, id nominis, secundus fuit)
venatum forte in silvas egresso, socius unus
comesque viae familiariter ascisceretur. Ibi geminos;
in aviis saltuum, ad discursum, qvod
fit, Ferarum oberrantes, et ad ultimum longius
provectos, cum nox et tenebrae deprehendissent:
sig.Cc6v
Secesserunt illi in vicinum, quod sors
dederat, tuguriolum, et ferina utcunque pasti,
super nudum asserem, lodice aut paenulis adoperti
procubuerunt. Hic Boleslaus, ut solitudinis
falleret taedium; qvam nollet, inquit,
Petre, Scrinensis Abbas tecum mutare noctem, qui
cum uxore nunc tua, super plumas et toralia haud
parum commodius decumbit? Icit Duvinum atrocior
jocus, praefervidum animo virum, et parum
fortiter imperantem ardori, nec mora:
Itane, inquit, tua o Rex opinatione, domi meae
injussus curat hospes? Sed quanto tamen inferior
Dobesso, qvi in molli cum Regina tua toro haud
stertit, credo. Addidit nonnulla ad molliendam
invidiam: etiam in coelis cornua accrescere
contactu, nec vero, ubi abnoctet Juppiter,
deesse Junoni, cum quo domi colludat. Laeserat
alter alterum, gemini seipsos: novi in silvis
Satyri Panesve, ne ab hospitii, in quod
secesserant indole, aut frontium insignibus abirent.
A qvo digressus domum Petrus, seu
integram crederet uxoris fidem, seu qualis qualis
esset, ferendam intelligeret sibi, damnata suspicione
aut procul facessere jussa, parare coepit
festas domi dapes, et Filiam (tanta erat dignitas)
Laxae Serborum Duci elocare. At quo
tectius Rex, eo verius irascebatur, qui alte in
pectus condito atroci dolore, coepit accurate
Dobessi (perelegantis in aula juvenis) contemplari
mores; introspicere in jactus oculorum, et
loquacia illa, ac solis amantibus cognita silentia;
perque occultas ambages, ejusdem cum Regina
consvetudinem omnem rimari: non ita
custodite tamen, quin aestuantis animi dolores
sig.Dd1r
per oculos tralucerent. Quo animadverso,
incumbere Regina; pectora diducta suspirio,
mulcere blanditiis, et qvid occulti tandem esset
vulneris, percontari: Et erat illa, e
Caesarum domo procax mulier, quae qvantum
succumbere credebatur Dobesso, tantum imperabat
Boleslao: qua quidem potestate, illa deinceps
in publicis, quod fit negotiis abusa, supra
aulam omnem extulit gynaeceum, et raptum
in praecipitia Regem, quae foeminini sexus intemperies
est, cum ordinibus regni commisit:
donec potentissima familia tot jam annos diademata,
ad Silesici Principatus modicam Dynastiam
detrusa, majorum suorum splendore et magnitudine
exueretur. Et his tum moribus potens
mulier extorsit a Rege, non secreti tantum
doloris confessionem, sed et excussa,
quod fit, inter contestationes et pronas illas
lacrimas, qvantacunqve in laeso animo resederat,
suspicione, quidvis in Duvinum statuendi
decernendique potestatem acqvisivit. Qva
illa, supra iram jam et indignationem, etiam
regio jussu aut lenitate ferox, haud parum crudeliter
usa est. In ipsis enim, quae parabantur,
Nuptiarum solemnibus, per Dobessum
suum, comprehenso Duvino et in aulam
rapto, praescindi non tantum lingvam, sed et
oculos erui mandavit: non concessa vita,
quam superstitem reliquerat, nisi in perpetuum
sensum atrocissimae calamitatis. Illustri
purpuratis exemplo, ne velint citra reverentiam
jocari cum summis potestatibus, et
ita ignem illum omnium calefactorem admovere
corpori, ne membra adurant.
sig.Dd1v
Et hic Duvino peregrinanti finis: dum
interea domi Canutus haud dispare inimicorum
animo, sed dissimili fato periret: qui in
sorore, quam filio fortunatior, expiavit paternum
scelus Valdemariana affinitate et matrimonio,
et, velut introspexisset in Fatorum
consilia, devinxit sibi stirpem, tot per secula
Daniae rectores et capita daturam. Bella pleraque
gessit inauspicata, sed inauspicatissime
supremam illam pepigit pacem, qvam bellis
omnibus et cladibus habuit funestiorem. In
ea enim ille, qui integer semper et illaesus
membris perstiterat inter arma, periit inter
paropsides suas, quam per omnem vitam infeliciter
comis, tam in ejusdem fine infelicissime
hospitalis, bene conciliatus Valdemaro;
male Caesari; pessime Svenoni.
[BF 85,1] VALDEMARUS I.
Triumviratus fecit in Dania,
quod fecerat olim
Romae: attulit ipso usu
fastidium sui, et terruit,
quotquot secuti sunt Reges,
ne vellent ambitione
scindere imperium, et
insociabile regnum in partes
et lacinias partiri. Et
vero, ut istic sublato Antonio et Lepido, protulit
Augustum, ita totidem aemulis extinctis, nobis
dedit Valdemarum, qui Tetrarchias omnes, e formidandis
praecipitiis extractas erutasque in unam
sig.Dd2r
coegit domum; id est: per plures ramos vagatum
aliquandiu regnum, reddidit velut natalibus
suis, et qvod praecipuum operae fuit,
in posteris suis stabilivit. Primum opus, ultio
fuit, qua percussores Canuti, capite anquisitos,
et causam dicere jussos, ultore gladio
percussit. In his Ditlevum (traditur
enim infelix nomen) per medium forum unci
traxere carnificum; Reliquis, qui pro Svenone
steterant (et erant illi numero non pauci) gratia
facta est vitae, cupiente sagacissimo Principe,
multo metu sed levi supplicio conscribere
poenas, ne dum paucos tolleret malos, etiam
Bonos et innoxios irritaret. Ea benignitas
displicuit praetoriano militi, qui Canuto stipendia
fecerat, et damnatorum immo bona subjicienda
praeconi, permittendamque armatis satietatem
gloriae, et ut haec tolleretur, saltim
defuncti Regis ultionem non negligendam vociferabatur.
At Rex, certus non discedere ab
instituto suo, nec tristibus exemplis infamare
initium sui regni, mussitanti aliquandiu militi,
ad ultimum circumstrepenti aulam, gloriose
respondit: Principi moderate utendam potentiam,
dandi mortalibus aut auferendi vitam; felicissimum
illum qui non tam nesciat, quam nescire
cupiat, quid in bello civili, etiam procacissimi civium
peccarint. Et huic clementiae in homines,
addidit pietatem in Deum: tam luculentam
ut ad exscindenda monstra Idolorum et
mactandam gladio perfidiam, quibuscunque littoribus
abderetur, in peregrina maria cum
classibus exiret. Et erant in quos ferrum
stringere posset, immanitatis omne ingenium
sig.Dd2v
supergressi Slavi, qui nequicquam moniti a
vicinis Germaniae Principibus, aversabantur
Christianorum sacra, et fortunam ipsi suam
fugiebant. Accedebant ad publicam Numinis
causam, etiam privatae Regis offensae, toties
laesi in civibus, toties in provinciis suis,
quas non per intervalla aut annuis incursionibus,
sed per dies prope singulos
repetitis cladibus divexabant, vagi hostes
et ex occasionibus insilientes, per qvos
neutrum licebat, nec tanquam in bello paratos
esse, nec tanquam in pace securos.
Et accreverat haec audacia per domesticas
Danorum dissensiones: inter quas
illi, succo et sangvine jam Danorum ali
ac saginari assveti, non raptabant tantum
littora, sed et in agros infusi, ipsa
etiam templa, religionis monumenta, ferro et
igni exscindebant. Ea ergo injuria ne perpetua
esset, decrevit Rex, altrices sceleratorum
terras, quotidianarum praedarum receptacula
adoriri classibus: nec enim posse feras
commodius quam in propriis latibulis confodi.
Caeterum non erat expeditus is labor, cum a
vexando orbe regressi latrones, intra munimenta
se sua abstruderent, et locorum aut
fluminum objectu, qualemcunque inimicam
vim arcerent. Viceni integri anni (ut inde
magnitudinem armorum aestimes) in eo venatu
et indagine Latronum absumpti: quo temporis
haud brevi spatio, binis supra vicenas
vicibus transmissa maria; infestata littora; perruptae
insulae; datus haustusque sangvis, nondum
Augiae stabulo in totum repurgando suffecerunt:
sig.Dd3r
ferocissimae gentis pertinacia semper
convomente Fidem, et veniam, qvamcunque
nanciscerentur, in nova flagitia detorquente.
Videres efferam barbariem pugnare non jam
cum hominibus, sed Deo, adque nefanda sacra,
et nunqvam bona fide projectam superstitionem,
inexpugnabili coecitate redire: ne dubites,
ab inferno neminem redimi, qui parta in
terris tam tenaciter tuetur. Fecit tamen non
leve operae pretium Valdemarus, qui Rugiam
Insulam, ex qua in Vandaliam omnem decursus
est, non reliqvo tantum corpori, sed Daemoni
abstulit: qui in Arcona urbe, caput ipsum
Idololatriae, (de quo in Erico Edmundo dictum
nobis) illud tot gentium cultu adoratum Svantoviti
nomen; qui denique in Carentia Deorum
inanium facies, ipsis veris Daemonibus monstrosiores,
satellitum concisas securibus, cremandas
dedit igni, illa tantum, nec alia luce
dignas: id est: unus superstitione pessundata;
aris eversis; explosa impietate, insulam sibi,
et quod majus est, Deo vindicavit. Operosi
foret, sed supervacui prorsus laboris, longa serie
et ordine Caminum, Wolgastum, et qvas
non Pomeraniae universae percensere urbes: quibus
seu obsessis, seu devictis, seu propitiatis
Numini, quos praedones adierat Valdemarus
aut reliquit cives; aut si ita pervicaces essent ut
sapere nollent, cum moenibus suis, sed id parum,
etiam Diis sepelivit. In uno Julino cum
tollere superstitionem non posset, sustulit urbem,
ne superessent scelerati piratarum nidi,
qui raptos olim in vincula Reges nostros, et ad
laquearia ac tholos suspensa Danorum insignia
sig.Dd3v
ostentarent. Ita nihil salubrius contigit Slavis,
quam vinci, id est, reddi Deo: nec quicquam
Regi gloriosius, quam in hoc bello vincere, ex
quo, felicior victoria Daemonum quam Slavorum,
retulit salvam ad suos religionem, et
omnem qvantacunque fuerit olim, Capitolii
gloriam superavit.
[BF 85,2] Ad res tantas patrandas instrumentum maximum
Valdemarus habuit Absolonem: sacri quidem
ordinis et dignitatis antistitem, sed qui gladio
haud parum clarius, quam pedo usus, et
templa religione, ac publicam rem ita temperarit
consiliis, ut nec in Clerico militem, nec
in milite Clericum, in muneris utriusque tam
diversa ratione et propemodum pugna, desiderares.
Cujus. utriusque in Vandalia nactus materiam,
laxam posuit aram, bellicum illum
campum, in quo perfidiam mactaret. Et
hujus ductui Rex legiones classesque et supremum
in omnes imperium permisit, si quando
ipse gravioribus domi rebus, aut quod non semel
contigit, vicinorum bellis distringeretur.
[BF 85,3] In quibus praecipua recenseas Norvagica,
ductu Erlingi Scakii gesta, qui oblatum Valdemaro
et ab eodem susceptum Norvagiae regnum,
propriis aliqvandiu, novissime Danorum
auspiciis, sub Comitis nomine, et fiduciario,
quod vocant, jure moderatus, Svero ad
ultimum succubuit, novo regni Norvagici occupatori.
Qui Fabro, quod vult fama, genitus,
sed, quod rectius prodidit veritas, ab Una,
cui Fabro nomen, educatus, qvocunque certe
Magistro inter saeva omnia et adversa eductus,
non tam fabricatus est novam fortunam, quam
sig.Dd4r
reparavit veterem: et nil Vaticani Jovis fulmine,
nil bellorum casibus, quantumvis adversis
territus, intulit domui suae proavorum
diadema, et ad seram deinde posteritatem felici
serie transmisit. Connivente ad haec Valdemaro,
et si modica excipias auxilia, Erlingi Filio
suppeditata, non consultum ducente, inter
montium ancipitia et anfractus, molem regni
sui periclitari: cum Slavorum imprimis perpetuis
illis et annuis propemodum expeditionibus;
ac supra has omnes, quae tanti Regis infelicitas
fuit, etiam domesticis insidiis arcendis profligandisque
distineretur.
[BF 85,4] Extulit primus vexillum, quem minime
omnium decuit Eschyllus, supremi in Scania
sacerdotii antistes; qui perpetuus Regum turbo,
nequicquam jam olim mulctatus ab Edmundo,
et clathris vimineis a Svenone coercitus, nondum
deposuerat ferociam. Caeterum post attritas,
quas coegerat, legiones, non simplex,
quod commiserat delictum, triplici piaculo expiavit.
Valdemarum enim placavit auro, redeunte
jam ad fontes suos memori metallo:
sacri muneris attemeratam dignitatem correxit
nova in Palaestinam profectione, et Claravallensi,
quod credidit, secessu propitiavit Deum.
In illam enim solitudinem, Divi Bernhardi sequutus
auspicia, abdidit ad ultimum sese, et
posito pallio, cumque pallio terrenis curis, successorem
in munere suo Absolonem accepit.
[BF 85,5] Fuerat Escyllus nobili domo natus, reliqveratque
nepotes ex stirpe geminos, qui amisso
Episcopo, non amiserant odii in Regem aut
patrandae vindictae ardorem, quam qvia processuram
sig.Dd4v
aperta vi dubitabant, coepere dolo tentare.
Et ducatum, quod indignere sceleri Burisius
primum, Regii sangvinis Princeps; mox
Magnus, Erici Agni Filius praebuere, qui sperans
nancisci, quod abjecerat Pater, id appetebat,
quod consequi non posset, et si posset, debere
nollet. Paverat hos domi suae Valdemarus,
domesticos, quod non speraverat, hostes,
qui ad flagitiosa consilia versi, malam vicem
reddidere meritis, et in Regis vitam dolos coeperunt
ac insidias; ac ubi hae frustra essent, nefaria
palam arma in patriam moliri. Perierunt
Escylliani nepotes, gemino fato sed utroque infelici:
Burisio et Magno seu pedore diuturno
carceris, seu, quod volunt alii, foediore supplicio
sublatis. Illo autem, quicunque demum
fuerit, illustre exemplum praebuerunt Regum
Filiis, ne Principes magis sese, quam Principibus
superiores esse Reges meminerint, omnemque
gradum, Principatum infra, obsequium
aut servitutem interpretentur.
[BF 85,6] Et horum poterant exempla a turbidis consiliis
Provincialium avertere animos, ne post punita
flagitia, qui tueri patriae tranqvillitatem
debuissent, eandem ipsi, nefario ausu, attrectarent.
Ausi tamen sunt repetitis vicibus, eoque
foedioribus: Sellandi quidem circa electionem
novi Episcopi, obsidere bipennibus fora; Scani,
ob praefectorum suorum peregrinitatem et Decimarum
tributa, centuriare palam legiones, et
ad apertam vim prosilire; at murmurare Cimbri,
ob perpetuos militiae labores et tantum non deserere
signa; in tantum jam diversi a priscis illis
domitoribus Orbis, ut positam a regione gentem,
sig.Dd5r
non adire tantum, sed vincere detrectarent.
Dederat hos mores, credo, nupera
bellorum libertas, et ex tentoriis licentiam infuderat
in urbes, post sublatas tetrarchias, Tetrarchiarum
pervicaciam perpetuo somniantes.
At exegit perfidiae poenas Valdemarus, et Sellandos
quidem compressit terrore ac ostentatione
armorum: Cimbros, dissimulatione injuriae,
cum devexa aetas (in eam enim incidit haec populi
consternatio) et atteri coepta morbis, ultioni
spatium denegaret. At Scanos palam cum
signis et armis volitantes compressit armis, et
memorabili illa ad Diursam amnem clade, cujus
indicium hodieque ostentat silex, factionis
improbae fastum dejecit.
[BF 85,7] His omnibus blandior, nil mitior Barbarossa
Caesar, bis omnino in Germaniam pellexit Regem,
nondum deposita spe, sub pacis et hospitii
larva, nescio quid servitute foedius, moliendi.
Et priori quidem itineri ansam dedit
Christiana Religio, sub bicipiti Pontificatu laborans,
cum idem fastigium gemini, hinc
Victor, inde Alexander, arriperent, et pro
utroque in utrumque orbis decertaret Eam
controversiam ad suum tribunal Barbarossa accivit,
jussis aemulis Pontificibus controversiam
tradere judicio Imperatoris, et ad regni leges,
arma et lites deponere, invitatis Danorum et
Gallorum Regibus, qui cum Principibus imperii
tribunali et judicio praesiderent. Tam
prolixae humanitati non modo Regio animo,
sed etiam apparatu occurrendum Rex ratus;
itineri se accinxit, multum dissvadente Absolone:
Imbibitam Germaniam obfuisse Svenoni,
sig.Dd5v
et foetere etiamnum exemplum; Exesse consultius inominato
hospitio, quam superbi Caesaris ferre arbitria,
fidem potius, si res ferret, qvam occasionem
perdituri: Libertatem optimum esse cuicunque
homini honum, sed pretiosissimum Regibus, qvi suo
in capite tot animarum circumferant salutem, et
non possint ad alienos pedes, nisi cum multorum
servitute detrudi: serum esse inter Satellitum sarissas,
ubi jam supra caput refulserit ensis, ad jus
publicum, et gentium leges provocare: Sic Equum,
quod in fabulis est, accepto sessore et fraeno, inani
jam strepitu, saltibus liberis, et camporum spatiis
adhinnire: Denique ut parcat Caesar non parcituros
geminos illos et in se collisos Pontifices: horum
alterutrum, prout cecidisset causa, clientelis suis et
factionibus, et si caetera deessent, diris et execrationibus
fulminaturum. Constabat vera monere
Absolonem, cujus tamen consilium nil eo
tum tempore Rex moratus, perrexit iter, et
in Mediomatricibus Imperatorem convenit, ubi
post acres contentiones Pontificum, a negotio
nostro alienas, postque magnificas Caesareae potentiae
ostentationes, id effectum est denique: ut
Vandaliam omnem, novum Daniae peculium,
Valdemarus possideret; ita tamen ut eo nomine
fidem invicem Caesari, et obsequium polliceretur.
Sunt qui hic praestitum juramentum
Daniae totius nomine pronuntient, et
Valdemarum, cum constringeretur a Caesare,
humani aliquid passum, subiisse omnes, quaecunque
praescriberentur conditiones, ut saltim
consuleret incolumitati. Id constat, utrumque
tum Principem ea pollicitum, quae neuter praestaret:
digrediente mox Caesare Milanum, inque
sig.Dd6r
Milanensi obsidione ad Alexandri pedes impingente,
atrocem illum Fortunae suae scopulum.
Unde reversus post lucidum intervallum, validiore
machina denuo Valdemarum ad se excivit,
affinitatem mutuae domus stipulatus.
Tum Daniae fines promovit ad Albim usque fluvium,
et novam munificentiam tabulis publicis
obsignavit: ita tamen ut depactam Regis
filiam, nondum septennem, sed cum dote
tamen deposceret, educandam privatim domi
suae, atque ubi per aetatem liceret, Filio (is
postea Henricus id nominis Sextus Imperator fuit)
legitimis Nuptiarum solemnibus elocandam.
Nil illustrius accidere potuisset ad utriusque familiae
nexum, si magnifica promissa habuissent
fidem; quae (ut suo dicemus loco) aliorsum Fata,
et Caesaris ingenium detorsere.
[BF 85,8] Efficacius Henricus Leo, Saxonum Dux,
et si finem spectes, sincerius egit: qui amicus
et socius ascitus Regi, in pacanda Rugia junxit
perpetuo operam, nisi cum obesse rationibus
suis videret, Vandalicam gentem, suis territoriis
innexam, a peregrinis potestatibus raptari:
tum enim vero ita Regis favebat victoriis,
ut mallet suas, et non raro optime coeptis moram
ac impedimentum, aliquando, nescio quae
pejora objecit. Et arcanas artes cumulabat
superbia, qui invitatum saepius Regem, et qui
ardor fuit Principis, ultro non semel digressum,
raro nisi in medio super Eidoram ponte alloqui
dignatus est, ut suam scilicet cum regia
dignitate potentiam et magnitudinem aeqvaret.
Correxit hunc fastum inclinantis Fortunae facies,
quae Ducem non ultra pontem tantum,
sig.Dd6v
sed propemodum ad pedes Regis deduxit: a
qvo cum societatem armorum obtinere non
posset, Filio tamen Sponsam e regio gynaeceo,
novum domui suae munimentum impetravit.
Et ab hoc conjugio orti Nepotes, perpetua sese
posteritate ad hodiernum diem propagant.
[BF 85,9] Et haec foris Regi illustria contigere: domi
non inferiora, seu Filium spectes, in suffragiis
Ordinum per Daniam, novum Patri successorem,
publica celebritate designatum; seu Patrem
Canutum, jussu supremi Pontificis, inter
Tutelares Daniae Divos, ob opinionem sanctitatis
allectum: raro inter mortales exemplo, ut
interesset Rex apotheosi genitoris sui; et eodem
tempore in solio sese; et in purpura Filium; et
in ara Patrem intueretur. Et in eo splendore
mortuus est, nulla re infelicior, quam nimia
facilitate credendi et inimicis in vita; et amicis
in morte: Habuit enim vivus perpetuos illos,
vos commemoravimus, seu e sangvine regio;
seu peregrino; et denique e propriis civibus vitae
suae insidiatores: et valetudine correptus, incidit
in nescio quem Abbatem, qui promptius
quam doctius medelam professus, ita expugnavit
mali labem, ut expugnaret etiam Regem,
et ab aegro corpore non morbum prius,
quam animam deturbaret. Ductum est funus,
rebus omnibus apparatissimum, sed nulla re,
quam matrum ejulatu illustrius: Pompejum
illum seculi sui; repurgatorem Oceani; et Latronum
eversorem haud fictis lacrimis deflentium.
At supersunt monumenta, quae gloriosum
Regem, etiam post fata et obitum loquuntur.
In his, Justitiae dictata sunt, et leges
sig.Ee1r
circumposite Tribunalibus, quas velut non
Scanis Sellandisve, aut uni tantum Reipublicae,
sed toti generi humano scriptas, Danorum hodieque
reverentia observat. Et legibus accessere
Urbes, ad ostium Vistulae Dantiscum; in Sellandia
Vordingburgum, fraenandis Piratarum
incursionibus: ad quarum exempla Absolon Hafniam,
Soramque; Snareus Calingburgum; Episcopus
Eschyllus coenobia haud pauciora quinis,
excitarunt: Confluente tunc in Daniam Cistertio
prope et Clarevallo omni, et Monachorum
illa diversa familia et propagine, maximis sese
promovente incrementis. Quibus et sua multiplici
numero Rex adjecit, et ad cumulum
benignitatis, erogavit opes, e Svantoviti delubro,
plenis cistis et cadis advectas: Ut si recte
calculum ponas, pugnasse Rex, triumfasse Monachi
videantur.
[BF 86,1] CANUTUS VI.
Canutus inter duos Valdemaros
Patrem Fratremque
medius, velut a gemino
Sole. accersit lumen, et
in utrosque luculentissimum
refundit. Unus, exemplar
Regis maxime intelligentis
majestatem suam,
et tueri pro dignitate
gnari. Posuerat tyrocinium regnandi in
primo juventutis flore, publicis rebus tractandis
Ordinum omnium per Daniam,
sig.Ee1v
autem Patris suffragatione admotus.
Nec segnius in castris, sub magisterio Absolonis
eductus, vincere Slavos, antequam regere
incepit. At postqvam ab excessu Patris adiisset
regnum, initium ipsum non parum turbulentum
habuit, Scanorum maxime pervicacia, qui
post Dysianam cladem, sui perpetuo infortunii
memores, posuerant bella, sed nondum ultionem:
ad quam patrandam morte quod credebant
Valdemari, vacuum nacti campum, corripuere
magno fragore arma, et ut serio agi
rem scires, novi Regis obseqvium et reverentiam
excusserunt. Et tam impie furentibus
deerat, quod mirere, caput, quod cum ignavum
habere, quam nullum mallent, accivere
e Svecia nescio quem Skregnaeum, Regum
nostrorum sangvini innexum qvidem, sed e
tanti fastigii luce, sui magis ingenii, quam Fortunae
vitio demotum. Quo ductore licet Sveticis
et Gothicis opibus adjuto, non mirum est
attritos clade rebelles, (quam ad Luminam amnem,
haud procul Londino luculentam accepere):
ac ne mirum quidem resurrexisse a clade ferociores,
cum efferata rabie plebes raro habeat
saeviendi ex se modum, et, quae rabidarum Ferarum
indoles est, ad aliena damna per proprium
exitium decurrat. Pigebat Absolonem (qvi digresso
nuper ad Cimbros Rege substiterat in Sellandia)
provincias per Daniam ruere in perniciem, et
mutua laniena concidi cives; quo ocyus devolavit
in Scaniam, et (quae tanti viri laus fuit)
flexit facundia armatos, ut peccasse se faterentur,
rescissoque improbo Sacramento, quo se Skregnaeo
obstrinxerant, ad Regis legitimi obsequium redirent.
sig.Ee2r
Haec prima apud nos Rhetorica peperit
victorias, et lingvae gloriae, omnes armorum
laurus subjecit.
[BF 86,2] Coeterum quantum armis domi Cives, tantum
foris Caesar diversis artibus Danorum libertatem
impugnabat. Is moris sui nondum oblitus,
et novum in Dania Principem, novum
Romani imperii spolium interpretatus, non
cessabat per nuntios identidem, perque literas invitare
Regem: Veniret ad aulam Canutus, optatissimus,
si quisquam mortalium, hospes, qvem et
grata Parentis memoria, et gratior Parente affinitas,
tot; nuper necessitudinum nexus Caesareae
domui illigarent. Rex agere comiter gratias, et
si mos geri non possit benignissime invitationi, veniam
petere: esse negotia regni sui, qvae absentiam non
ferant moderatoris: ea deserere abrupte, nec privatim
suae esse indolis, nec publice suorum incolumitatis.
Iis deinde invitationibus semel iterumque blandissime
repetitis cum idem semper responderetur,
apertius demum Barbarossa: mandata
esse, si nesciret Canutus, quaecunque rogarent Caesares,
et quae Principes non tantum Imperii, sed et
innexos imperio Reges ad obsequium obstringant:
sua nil interesse, si a quoquam negligantur, cui in
manu sit, dimovere sede Principes, et in alia aliaque
capita coronas Regum transferre: respiceret
Henricum Leonem, et Soceri vereretur exemplum,
postquam induisset mores: Nec enim impunem posse
supremam in orbe majestatem, subjectarum potestatum
irreverentia et offuciis, eludi. Patuit in
hac pagina, quantum erat Caesaris ingenium,
cui idcirco Canutus, cum jactam videret esse
aleam, animose respondit: Videret etiam atque
sig.Ee2v
etiam Caesar, ne inani spe eluderet Principes, in
qvos tam repentina liberalitate transferre Daniam
pararet: esse in fabulis apologum, qui neget nundinandas
esse Ursi pelles, antequam bellua procumbat:
se pati posse munificum Caesarem, dummodo
largiatur domi, et ex suo; nec ultra Eidoram
exporrigat liberalitatem: nec enim vel Caesareis
quidem placitis ac legibus, licitam esse peregrini
peculii usurpationem. Effecit dissimulatione
Caesar, ne pertinuisse ad animum, tam
grave scomma videretur, cui cum certum
esset, omnia ante vim experiri, geminos Principes,
alterum Thuringiae, alterum Brandeburgi
Marchiones, cum illustri legatione et
nobilium comitatu amandavit in Daniam, qui
perire (id enim addebat) obstinatum Regem,
ad saniora consilia revocarent. Venere, et
strenue functi mandatis, postquam seductos
seorsim consilii Regii Proceres, de Caesarea
magnitudine, et reliquis, quae in rem visum,
familiariter monuissent: caputque Legationis Thuringiae
Dynasta, haud sane pro eo, quo Regem
contingebat nexu (duxerat enim e Dania
Sponsam) etiam minis et propemodum diris
intonaret; animose Absolon suo suorumque
et praecipue Regis nomine respondit: Qvae,
malum! novitas foret, persvadere velle integris
regnis, ut peregrinas ultro subeant leges, et
compedes ipsi sibi, ac future post se posteritati
compingant: Danorum gentem nulli unqvam
mortalium serviisse servitutem, qui procul ab
aliarum potestatum jugo, ab omni procul servili
negotio, et libertatem a majoribus traditam
domi, et supra hanc foris sparsa per
sig.Ee3r
orbem trophaea famaeque immense magnitudinem et
gloriam conservarint: Cessaret ab his Caesar sperare
obsequium, quibus certum esset, vivere in libertate,
aut ante servitutem, interire. Nunqvam
acerbius, ne bellis quidem, tentata fuerat Dania;
inaudito seculis omnibus exemplo, extorquendi
per minas et legationes, a libera gente
obseqvium: quibus cum frustra se esse videret
Caesar, vertit ad atrociora animum, et Bugislaum,
nuper a se creatum Vandaliae Ducem
(et huc reciderant magnifica illa promissa) in
Danorum perniciem excivit Qui cum nec
diffugere authoritatem Caesaris, nec vero adoriri
Daniam, validissimum regnum, auderet,
quod supererat tertium, Rugiam, Danici juris
insulam, invasit. Foedo exitu, et qualis decuit
causam: quo post dissipatam classem, quingentarum,
haud minus, navium; post victas
aut corona hostili expugnatas plerasque suae ditionis
urbes; et vim totius Vandaliae, quantamcunque
objiceret, elisam: non manus tantum
sed sacramentum dare victoribus coactus, sese
cum provinciis universis Canuti obseqvio subjecit.
Ab eo tempore Vandalia nostra est, etiam
armorum jure: quae sub clientelae nomine
permissa Bugislao, supra victorias ipsas Canuti
extulit clementiam, nisi minoris esse credas
largiri provincias, quam parare. Quid nisi ringente
interea Caesare, qui concidi palam imperii
provincias, et aulam tantum non suam invisi
hostis milite circumsonari, aegerrimis oculis
aspiciebat. Pressit tamen alte indignationem,
dum novissimam promeret machinam,
qua expugnare demum Canuti constantiam
sig.Ee3v
sperabat. Adornare nempe Filio Henrico incipiebat
nuptias, nubili jam virgine Dana, quarum
solemnitatibus praesentem Canutum, et
cum eo, quicquid residuum superesset dotis,
deposcebat. Novam hic videres aulici ingenii
et indolis scenam, et amoenum illud invitationum
recusationumque certamen: negante Canuto
aut aeqvo loco praesentiam suam, aut aeqvo tempore
dotem deposci, quam summae per orbem potestates
nisi post consummatas nuptias nunqvam efflagitarent:
si speraret Caesar firmam affinitatem; daret
firmam; eam ab aliis fidem, cujus dedisset ipse exemplum,
expectaturus. Haec nuntiata Caesari
excussere denique larvam, ut hostem se palam professus
Daniae, remitteret Canuto sororem, filii
nuptiis intactam; impulso Marchione Thuringiae,
aut quod alii volunt, ultro sese oggerente,
ut exempli foeditatem imitaretur. Et hic
Barbarossae cum Regibus nostris nexus, hic
contentionum finis fuit: quo nullus Caesarum
in alienam libertatem. vigilantior, facere in Dania
voluit, quod Caligula Romae, id est: libertatis
publicae cervicem uno incidere ictu, et per
ludum efficere ac in conviviis, quod legiones
in campo et integri exercitus desperarent. Caeterum
correxit fato, et pulcherrima illa in Palaestinam
expeditione omnes vitae naevos; in qua,
quam cum Danis inaniter et summa injuria;
quam cum Pontificibus, infeliciter, sed summo
jure pugnaverat: tam gloriose dum Solimanno
et Ottomanica decertavit domo, et testandae
in Deum fidei non vitam jam tantum, sed et
mortem impendit. Utramque:, quod nemo
credidisset, veneratus est Canutus, et post rejectam
sig.Ee4r
etiam sororem, cum Barbarossae amare
non posset in se factum, Barbarossae amavit susceptam
pro Fide expeditionem: usque adeo, ut
cum ante digressum ille publicae cavisset tranquillitati,
rogato per internuntios Canuto ne se
absente turbaret Germaniam; daret has inducias
publicae qvieti, et, quod majus, daret Deo: promiserit
Rex prolixe, praestiteritque tanta integritate
Fidem, ut ne Socero quidem suo, Henrico
Leoni ferret opem, qui post triennale in Anglia
exsilium, illis impositus provinciis, quas
hodie Luneburgensium, componunt agri, pristinae
fortunae reliquias, ita denuo recolligebat,
ut denuo perderet, et inter plurimos medius
hostes, atterens omnes, et omnibus infestus,
ab omnibus discerperetur: Nil poterat a Christiano
Principe majus expectari, nisi majus sit;
quod militanti etiam Caesari accommodarit manum,
submissa cum Frisiis haud modica navium
classe, quae post claras in Lusitania palmas
(eam enim libarant in itinere) etiam Joppae recuperandae,
et aliis, praesertim in mari aegaeo,
maritimis urbibus insulisque, haud poenitendam
operam, locarunt.
[BF 86,3] At qvanto supra hoc bellum fuit, quod
pari cum Caesare, pietatis et fidei ardore, sed
diversis orbis partibus in Esthones Rex suscepit:
quos binis vicibus; initio et medio regni,
adivit classibus; et aversum a Deo efferati populi
animum, ac Idolis suis pertinaciter affixum,
mitiore Christianae legis cultu temperavit. Luculento
ante tempore, quam in has ipsas oras:
Romae auspicio; digressi Ordinum Magistri,
debellatae apud Livones impietatis, fructum
sig.Ee4v
primi percepere: Fecerunt illi (qvis negat?)
haud leve operae in ipso initio pretium: sed
lapsu mox temporum tantum animis et fastu,
quantum reditibus aucti, ita devictarum gentium
consuluerunt saluti, ut suae imprimis consulentes
potentiae se vellent regnare cum Deo;
crediti posterioribus seculis, gentium plerarumque
scommate, meruisse in corpore crucem, quam
in vestibus circumgestabant.
[BF 86,4] In tanta felicitate Canutus carebat prole, et
cum haberet, quod in Liberos transferre posset
regnum, non habuit Liberos, in quos transferret.
Quo maturius Valdemarum fratrem (tanta
erat animorum conjunctio) ducatui primum
Slesvicensi, mox Legionibus praefecit, moderaturum
foris bella, dum domi negotiis ipse
publicis, et rerum summae praesideret. Et
vero egebat Respublica, in novos qui repente
extitere hostes, haud parum strenui viri opera:
quorum prior Valdemarus, Canuti illius Triumviri,
inter sacra mensae apud Roeschildenses
trucidati, Filius: Slesvicensibus nequicqvam
donatus infulis, portionem insuper regni, quam
Svenoni extorserat Pater, quasi haereditario jure
deposcebat. Et magnis, nefas praesidiis fulciebatur
haec audacia, hinc Brandeburgo et
Saxone, inde Holsati et Raceburgi Dynastis
sociantibus operam, qvibus tectior Henricus
Imperator, non melior, sane autem etiam post
Patrem ferox occultis follibus, flammas et alimenta
novo incendio suggerebat. Ibat in perniciem
Daniae impetuosa vis, et minari stragem
videbatur, imprimis postquam digressus in Norvagiam,
caput factionis Valdemarus, magna
sig.Ee5r
facilitate coegisset classem, et gemino jam discrimine,
hinc terrestri, inde maritimo circumventam
Daniam irretiret. Coeterum amovit
hunc ictum Canuti felicitas, qui quibuscunque
mediis (diversissima enim haec traduntur)
seu post depacta foederum solemnia, seu post
dejectam, quam paraverat, classem, vincto
captoque Valdemaro dedit quidem partem regni,
sed angustam illam arctatamque, quanta nimirum
sufficeret carceri, in quo pedorem ille et
miseriam, ultra Canuti regnum et vitam prorogavit:
Quo amoto capite, dissilierunt facile
membra, alia terrore, alia armis disjecta, in
quibus quo pertinacior Adolphus, eo foedior
hostis; alia omnia merito Regi, pessimam gratiam
rependebat. Et quamvis dedisset subinde
pervicaciae poenas, copiis primum, mox
aere, ad ultimum Rendersburgo mulctatus, non
posuit tamen post clades ferociam, et Brandeburgo
Vandalos vexanti (manifesta injuria Danorum,
cui hae gentes innexae erant), operam et
societatem accommodavit: Tam luculentam
illam, ut missae in subsidium legiones nostrae
(quae unica Canuto accidit in regno clades) haud
parum foedis stragibus conciderentur. Indignante,
et quis miretur? Canuto, ac parante
vindictam; cui amoliendae Adolphus, vicinarum
potestatum Brandeburgi, Oldeburgensium,
Bremensium, aliorumque copias ascivit,
tam numerosas illas, ut Holsati Vagriaeque haud
amplissimis provinciis cum onere demum incubarent:
Dum adversis in castris haud parum
sagaciter Canutus, traheret perpetua mora bellum,
et quae gerendarum rerum ingens solertia
sig.Ee5v
est, inconditam illam hostilem vim, primum
mole sua; mox deficiente penu et annona
laborantem, citra proprium periculum
aut pernitiem dimoveret. Qva diminutum
Adolphum, et propriis jam relictum viribus,
eoque nullibi tuto consistentem perpetuis cladibus
circumegit. Et haec illa aetas est, raptarum
velut indagine urbium, qua Regis Frater
Valdemarus, novus sui seculi Poliorcetes, validissima
per Holsatiam, per Vagriam munimenta,
velut papaverum capita decutiebat, postque
Tramundam, Molnam, Lubecam, Segebergam,
uno impetu victas aut expugnatas, ipsum
demum Adolphum, in asylo nequicquam suo,
intra Hamburgi pomoeria delitescentem, eruit
latebris suis, et vinctum captumque in custodiam
et carcerem ablegavit.
[BF 86,5] Et haec bellica fuere. Minora sunt nec tamen
omittenda, quae extra aciem illustria contigere:
seu Regis sororem spectes Ingeburgam
Philippo Galliarum Regi nuptam: quae post
repudium, quod rarum, recepta denuo et
amata repudianti, tam aeqvitate causae suae,
quam propugnantis Romae ardore mariti ferociam
emollivit: seu halaecariam piscationem e
Rugiae littoribus ad Falsterboam Scaniae traductam,
et magna mox gentium celebritate ac
affluxu frequentatam: seu in clero Danico clara
capita; Viburgi Kilianum; in cathedra Arhusiensi
Nicolaum; illumque celebrem miraculorum
patratorem, (qui modico post tempore, et
post fata Canuti, subseqvutus est apud Slagosienses)
Andream, omnes Pontificio decreto
Sanctorum albo inscriptos: miro fato Regum
sig.Ee6r
nostrorum, ut quos regere desierant, cives;
adorare inciperent, Coelites, ad illud evectos in
terris fastigium, ultra quod mortalium, etiam
in coelis, vota non ascendunt.
[BF 86,6] At obitu suo funestavit hoc seculum, sacrorum
praeses Absolon, qui duorum Regum
perpetua mens et anima, dignitatem familiae
suae, e Regum demissam stirpe, illustriorem
aliquanto fecit virtutibus. Fide certe in patriam
implevit Candidi nomen, quod gentilitium
familiae suae animi ostendit et integritatis fuisse,
non nomenclationis, non pili.
[BF 87,1] VALDEMARUS II.
Tanti Regis jacturam unus
supplevit Valdemarus,
qui gloriosis jam pridem
victoriis converterat in
sese oculos humani generis,
et quod rarissimum
est in purpura, in tirone
exhibuerat Imperatorem.
Nec dubitarunt
cives efflorescenti indoli majus aperire theatrum,
adque praejudicium Naturae, nescio quid magnum
pollicentis, addere habenas regni, spatia
nempe et campum, in quo tam illustris sese
virtus explicaret. Quorum expectationi, ut
fidem faceret Valdemarus, simul ac suscepisset
domi coronam, deflexit ocyus ad Lubecenses;
ubi velut habito lustro victoriarum suarum,
sig.Ee6v
evocavit ad se Principes, quotquot a parte Boreali
claudit Albis, Obotritos; Sverinenses;
Ratzeburgos, quibus cum Holsatiae et Dithmarsiae
praefectis, etiam Rugii et Pomerani
Dynastae accesserunt. Et ab his omnibus suscepto
publice sacramento, singulis deinceps in
officio continendis Lubecam urbem; velut arcem
et sedem belli; urbique ipsi fraenandae, validissimum
propugnaculum, et ne solis minis
terreret, privilegia, et immunitates, adjecit.
Erat haec altera in Germanorum solo Dania,
sane autem limitis Danici praeclara accessio, ultra
quam constat, gentem in his tractibus nostram,
post erutos Idolorum errores nunquam
exporrexisse fortunam. Atque hujus magnitudinem
Valdemarus ut stabiliret Clementiae fama,
geminos illustres captivos, alterum regni
nuper sui, alterum Principatus Holsatici obsessorem,
Valdemarum, Adolphumque e carceris,
quo detinebantur, illuvie emisit: quod ut
faceret tandem, Lundensis primum, mox Romani
Praesulis, et supra utrosque Dagmarae Reginae
preces et efflagitationes effecere, majore
tum celebritate Valdemari quam usu regni:
ex cujus deinde constat exemplo, nunqvam
tutius amicos, quam in Fide, nec inimicos,
quam in custodia detineri: cum et belluae intra
clathros et repagula, ubi injeceris fraenum,
si natura non possint et ferocia, saltim nocendi
instrumentis exuantur. Caverant quidem Regi
antequam exirent carcere, cum omni posteritate
abfuturos limitibus et vicinia provinciarum,
quae ad Daniae pertinerent ditionem, nec beneficium
unquam Regis et pulchre illius diei felicitatem aut
sig.Ff1r
perfidia qvacunque aut scelere violaturos: dederatque
se vadem Roma, tanqvam decipi illa etiam in
profanis nesciret. Caeterum magnifica illa
pollicitationum, qvocunque fuco circumlita,
jam pridem nil habent fronti suae simile, cum
per calcatas: foederum religiones: blandae undecunque
spei arrideat fere ambitio, et non fide
Sacramenta, sed felicitate distingvat. Cujus
repentinum quidem, sed eo foedius specimen
dedit mithratus ille Valdemarus, qvi dilapsus
Roma, ubi post carcerem, homo nempe Sacer,
constiterat; licet obnuntiante palam Rege; et
indignante Caesare Ottone; et fulminante Papa,
Bremensium sese cathedrae novum Praesulem
obtrusit. Quod eo potuit facilius, si
Germaniam spectes, quo Philippus Caesar, diversis
ab Ottone auspiciis imperii diadema
usurpans, pulso in Angliam, cum quo collidebatur
aemulo; et per hunc affini ejusdem
Valdemaro, in producendo novo Episcopo,
molestiam et aegritudinem creabat. Majore
injuria; quam ut tolerari Valdemaro Regi posset:
qui advolans ocyus cum copiis, novum
Bremensibus Antistitem dedit Burchardum,
concutiente se Valdemari Episcopi fortuna, et
inter latibula abstrudente ferociam, donec regresso
ab Anglis Ottone, terrore magis quam
armis perculsus dilaberetur Romam, et denuo
reciperetur in gratiam; ut denuo peccaret.
Rediit enim, quod diximus Otto, sed rediit
ad poenam, post caesum sicarii manu, Philippum
aemulum, fulminatorem nactus Pontificem:
Circumacto in tantum (prout vices habent
mortalia) favore jam Romae, ut et Svevica
sig.Ff1v
domo, invisa illi, et tot pridem fulminibus
Vaticanis ambusta, novum Imperatorem, Fridericum
Barbarossa nepotem, pronuntiaret.
Cui ipse etiam Rex Valdemarus (inspecta Ottonis
indole, parum pro arcta illa affinitate, Danorum
rebus aeqva) per Legationes primum Fortunam
gratulatus, mox per: literas amicitiam
obsignavit. Et gaudebat Fridericus sopiri posse
odia geminae domus, qvae majorum dissidiis
coalita, ut bona Fide: se exuisse testaretur, in
publicis comitiis, publico Principum consensu,
Vandaliam omnem Nortalbingiamque, et quicquid
in solo Germanico ultra Albim situm,
vel ipse Valdemarus, vel Frater Paterve acqvisiverant,
novis diplomatum tabulis Danicae
genti in perpetuum possidenda consignavit.
Non poterant haec placere Ottoni, qui idcirco
versis in Daniam armis; postquam Valdemarum
Episcopum Fratris Palatini, opera in Bremensem
Episcopatum, reposuisset:; etiam
Hamburgum; Danici juris urbem incinxit
corona, et qvid plura? expugnavit: ita
tamen: ut supervenientis Valdemari copiis
territus ejecerit se raptim urbe, inque Luneburgensem,
agrum abditus; quicquid reliquum
fuit vitae (Triennium numerant Scriptores)
ambitione et bellis, eoque periculis procul,
non tantum exegerit ipse, sed et jactatum
per exsilia perpetua. Episcopum Valdemarum
traxerit, exemplo, ut luculento post intervallo.
mitteret: nuntium rebus humanis, et
intra claustra Leodiensia spem adeundi Episcopatus,
et cum eo recuperandae Fortunae ambitum
omnem finiret.
sig.Ff2r
[BF 87,2] At Rex Valdemarus post recuperatum difficili
obsidione Hamburgum, et firmatam cum
Palatino pacem, cum consultum jam videret
rebus domi suis, vertere coepit ad majora animum,
et pacandis in integrum Livonibus arma
et classes moliri. Et vero, jam pridem ille,
initio statim regni sui, geminis vicibus, totidemque
classibus aggressus Prutenos, reducere ad
fidem, profanam gentem studuerat, nec perfecerat
parum feliciter, qui prima expeditione
domito Principe Prutenorum Ladislao; altera
Polanorum Rege Mistovio sub jugum misso,
ultra Dantiscum, paternum opus, porrexit Majorum
gloriam, perque universum illum sinus
Venedici flexum temporum suorum palmas instauravit.
Supererant jam Livones, eo promptius
adeundi, quo assumpta a vicinis Borussis,
Lithuanis, Semigallis, Ruthenis auxiliari manu,
non tam reverentiam Regis, quam Divinam
excuterent; explosisque Christianorum sacris, ad
victimarios denuo suos, et olim post tergum
rejectam: superstitionem redirent. Nec distulit
Rex impetum, cui cum imperio praefuturus
ipse postqvam ingressus esset: infelicem
terram, et explicuisset in littore: signa; animadvertit
tandem, qvantulis copiis tantae molis
expeditionem, et non unius diei opus adiret.
Pergere tamen decrevit et conferre manum
ac aciem; in qua,; licet amissa praetorianae
cohortis Aquila, communi illa Legionum
in conflictibus et certaminibus directrice; recepto
tamen ocyus, unde unde signo, perrupit
hostiles cuneos, et occidendi. non prius
fecit, finem, quam devictae genti, non victoriae
sig.Ff2v
saltim, sed et pietatis confessionem extorqueret.
Nec vero alio unqvam insigniore
argumento patuit, ut corpora humana,
ita Exercitus, non eos semper vincere, qvi
sint majores, et in Dei etiam causa sufficere
minimos, qui paucissimorum haud raro manibus
conciliat palmas, magnarum cohortium
fiduciae ac moli denegatas. Et vero credidit
pia antiquitas, plures a parte nostrorum
pugnasse, quam numerarentur, seque miscuisse
medio ardori pugnae potentem quampiam et
humana majorem vim, qvae missum coelo
Labarum, cruce insignitum porrexerit vexilliferis,
et docuerit armatos, in quo denique signo
vincere sperarent. Repetito, quantum
apparet, a Constantiniano aevo, coelestis ostenti
miraculo: nec abludente vexillo nostro
quod in rubeo solo vel planitie, albam crucis
imaginem ostentans (Dannebrogam vocarunt Majores)
plenum Divinitatis gestamen, omnibusque
Ancilibus et Aquilis Romanorum auspicatius
creditum, servatumque Regibus, impositum:
deinde pilis est, et praelatum in re ancipiti
Legionibus, velut potentissimum fortunandis
sospitandisque bellis instrumentum. Et
gaudebat Rex demi gloriam sibi, adjiciendam
Deo: sollicitus non qvam multis, sed qvam
piis imperaret. Qvibus etiam animarum
custodes dedit, Episcopos: Revaliensem;
Dorpatensem; et Curlandensem: tanta
novis praesulibus addita dignitate, ut qvoties
confluerent ad comitia regni nostri,
considerent inter purpuratos, nec in
sig.Ff3r
Ceremoniis cuiquam Ecclesiasticis, nisi Lundensi
Antistiti parerent. Et adjecit oppida,
Nervam, Revaliam, Piltam, inque area praelii
felicis, Volmariam; hodieque post cessatum Danorum
imperium, imperantium ostentantia nomen,
quod toties mutatis Dominis, nondum
edacis seculi injuria erasit. Atque haec altera
Victoria Valdemari fuit, qua Livonibus plus
dedit in templo, quam eripuit in acie, inque
pretio Servitutis Libertatem non tantum, sed et
pietatem annumeravit. Victos nemo diceret,
usque adeo Praefecti ex indigenis; leges non
mutatae sed aucte; nil novum, nisi quod novum
esse cuncti gauderent. Quibus factis
Valdemarus, non in titulis tantum Esthoniam,
sed et publico Orbis consensu et confessione
Victoriosi nomen accepit. Cujus gloriam
accumulavit immensum Papa, qui publico
diplomate in perpetuum peculium transcripsit
Victori, quicquid felicibus per Livoniam armis,
et haud parum gloriosiore pietate
subjugarat.
[BF 87,3] Et haec Valdemarianae vitae pars illustrissima
fuit: quae mox velut fulcris subductis
depressit fastigium, et crudelissimo Fortunae
lusu, datus ad terram tanti imperii vigor,
velut deficientibus ventis, quibus intumuerat,
suo pondere obrutus aut elisus subsedit.
Ne nescias maximam vastitatem perinde Imperiis
humanis ac Imperantium corporibus
esse periculosam. Pudet causas et initia percensere
tot cladium; pudet inter nocturnas
tenebras non caesum mactatumve Regem,
quod summis aliquando potestatibus contingit,
sig.Ff3v
sed raptum servili modo ligatumque et in
peregrina vincula ignominiose traductum, comitari
stylo: cum rem universam obrutam
silentio, et omnibus Patriae annalibus, quantacunque
est, erasam esse optares. Habebat
scilicet Rex, ut in caeteram Vandalicam gentem,
ita in Sverinensium Dynastas potestatem,
(hodie Megapolitanos vocant); quos, in Nobilium
nescio quam familiam supra Principatus
jura saevius grassantes, moxque rebellione et perfidia
(adhaeserant enim Valdemaro Episcopo) cumulantes
proterviam, Rex pro eo, ac debuit,
jure, redactos in ordinem, ad obsequia et fidem,
et novas, quas fixerat, leges revocarat.
Eae an rigidiores aliquanto fuerint, an aliae
odiis privatis accesserint causae, non facile Tu
dixeris: nam de infamia amoris, et attrectati
alieni tori libidine, quae memorat non nemo,
haud satis liquido seculi superioris annalibus
evincuntur. Id constat Henricum Nigrum
(is Sverinensium Comitum alter, et, quod ex
nomine constat, foedissimus erat) diu infensum
Regi, parasse aditum facinori, quo irae libidinem
exsatiaret: eam in spem, infusum
Oceano ultro citroque commeasse in Daniam;
adrepsisse Regi exquisitissimae pietatis imagine
et apparatu, donec ex non: professo hoste, et
inter purpuratos obversante, nil turbidi quisquam
reformidaret. Ita parta per simulatiomem
fide, postquam animadvertisset, in brevibus
circa Fioniam Insulis, parari ab aula venationem,
huc cum sociis magna mercede authoratis,
applicat navem, postque epulas et vinum,
rudi casa, ut opes ferebant Insulae, vel
sig.Ff4r
nudis sub dio tentoriis, pernoctantem secure, et
nil minus quam hostilia metuentem Regem, ligasse
vinculis; abripuisse ad littora, et citato
velo infudisse Germaniae, nefario non solum,
sed felice facinore, cum somnum Regis non
praesidiariae cohortes; non laterum stipatores,
ac ne pueri quidem officio aulae assveti, custodirent.
Magno Regibus documento, ne patere
injuriis velint, quibus hercle non integrum
est, quod cuilibet e plebe eorum beneficio licet,
sine satellitio et armis prodere solitudini
Majestatem, cui ne ea quidem pericula contemnenda
sunt, quae non metuuntur. Scelus
proxima detexit dies, et brevi post authorem: diu
arrecto orbe, quo novus abiret supremae potestatis
raptus; inaudito prorsus insolente latrocinio:
non opes jam et fortunas, sed e propriis
territoriis Reges scapha et myoparone
abduci, et opima sine bello spolia, in aliena
fercula imponi. Egebat consiliis novitas causae,
quorum nullum Dania, uni intenta dolori
et in contemplatione suae calamitatis defixa reperiebat:
nec enim armis jam aut classibus,
qvod fecerant Majores, sed, quod ad pudoris cumulum
accedit, lessu et ejulatu, ac stribligine,
ut sic dixerim inconditorum carminum, haud
imparem fati sui acerbitatem prosequebantur:
mortuis nempe Absolonibus; mortuis Snaraeis,
qvi manu et ferro, id est, virorum telis, ab
improbo spoliario Regem suum vindicarent.
Stupentibus caeteris, aut, si qui mussarent,
nil ultra vocem tentare ausis, unus Andreas
Lundensium summus Antistes, e secessu suo,
in quem abdiderat senectutis curas, velut novus
sig.Ff4v
hospes regressus in orbem, coepit vinctum
Regem exprobrare populis, et liberandi vias
indagare. Ejus svasu deproperati ad Imperatorem
nuntii promptam operam, non itidem
opem reperere: iis enim effectum, ut interponeret
non quidem auctoritatem Caesar, sed
preces et monita, apud superbum raptorem nil
aliud effectura, quam ut majoris taxaret suum
spolium, et conficiendae vincti Principis libertati
non ferendas leges dictaret: negante Valdemaro,
turpi pretio nundinari animam, aut
subire conditiones, quae minus decerent Majestatem:
Captum se corpore, non animo esse, in
quem nulli mortalium, ac ne Sverinensi quidem permitteret
jura ac potestatem: esse aliqvid foedum,
etiam infra carcerem, quo nollet se, nollet regnum
detrudi: nec enim cupere se superstitem esse regno
suo, et inutilem cum dedecore vitam, ac morte
ipsa graviorem servare: prospiciendum, ne semel
vinctus perpetuo esset, et aliqvid in servili catasta,
servitute indignius subiret. Piget, triennium
inter has moras tractum: dum interea dissiliret
contextus ille ingens Imperii Danici, et Proceres
Germaniae, arrepta undecunque excutiendi
obsequii opportunitate, ad rapienda singuli spolia
convolarent, modestiores nempe Sverinensi,
qvod regnum raptarent, non Regem. In his,
quem minime decebat Adolphus, superioris
illius captivi Filius, rescisso Sacramento Patris,
cui ipse cum posteris innexus erat, traxit in
partes suas Sverinensem, Ratzeburgensem; et
Bremensem Episcopum Hartvicum, et novae
factioni, cui se dederat caput, undique praesidia
conqvirebat. Conatus est Comes. Orlemundanus,
sig.Ff5r
quem ante captivitatem, Nortalbingiae
Rex imposuerat, tam potentem dissuere nexum,
et centuriavit copias, majore fide, quam fortuna:
omnia enim agentem moventemque circumvenit.
ex inopinato Sverinensis, et novum
Regi socium, in carcere adjunxit. Rapuit
is casus. Livones, rapuit Borussos, et Vandalicae
gentis omne nomen, ut ponerent palam reverentiam
et excusso (.ita vocabant) peregrino
jugo suam domi stabilirent libertatem. In
illa saeua laborantis Daniae tempestate, nil supererat
spei, nisi in liberatione Regis, qvam
Saxoniae imprimis Princeps, his denique legibus
confecit: Abstineret Rex Holsatia, et qvotqvot
ad Adolphos, Sverinenses, et horum Socios pertinerent
provinciis, numeraret intra destinatum tempus,
immensi aeris, ut tum ferebant tempora, pretium
(marcarum 46030 millia excessisse constat,
aut si nostro computare libeat aere 368240 unciales)
oppigneratis geminis Filiis dum integra summa
repraesentaretur. Caveret denique juramento, quicqvid
sibi illatum crederet injuriae aut contumeliae,
non vindicaturum. In has leges dimissus, munificentia
civium pro rario, usus est, repraesentataque
intra breve tempus pecunia, triste illud
ergastulum exsolvit.
[BF 87,4] Ita satisfecerat hosti, sed nondum sibi,
amara contemplatione in calamitatum suarum
memoria defixo: pudebat fortunam et res Daniae,
in summum provectas apicem funesta illa
ac ferali captivitate abruptas, postque dedecus
carceris, et datam perjurio mercedem, ne pacem
quidem partam, nisi qvae novo bello indigeret:
qvam cum nec rescindere palam, ob
sig.Ff5v
pietatem, vellet; nec ferre in sinu, ob animi
morsus, posset; missis Romam, quod unum
supererat, legationibus, monuit purpuratum
conclave: Latrocinia et raptus, a legitimo jure
armorum abesse procul; extortaque per vim et crudelitatem
juramenta a pactorum sanctitate et legibus
quam longissime distare: sibi in animo esse, rescindere
promissa, quibus Sverinensi se obstrinxerat,
si bona id Pontificis venia liceret. A quo impetravit
demum, his aliisve causis adducto, ut
publico diplomate irritum pronuntiaret, quodcunque
illud esset infamis pacti negotium, veniamque
Regi ac potestatem patrandae vindictae
indulgeret.
[BF 87,5] Et huic maturandae novum stimulum addebant
Lubecenses, qui quamvis omnia sua referre
in acceptis Regi solerent, et deberent
vero; jam dudum tamen aversi: a Danis (quae
humanarum mentium ambages sunt) finitimorum
accedere factionibus, eta fide resilire parati,
non longius a turbidis consiliis quam occasione
distabant. Caetera omnia accinctos una
terrebat arx, quae, novum Vandalici imperii.
propugnaculum, jam pridem a Rege exporrecta,
inevitabiles moras objiciebat consiliis,
donec festo forte die, ad quinquatrus nescio
quas, et comissationes publicas, evocata loci
Praeside, sub specie fidei ingrederentur viritim:
cives, eductoque quod sub vestibus abdiderant,
ferro, praesidium Danorum deturbarent. Ita
rapuerunt urbem, et ut jure rapuisse viderentur,
defendebant. Intolerabilem hanc, ut
caetera omnia, jacturam, injuriae atrocitas efficiebat
Regi, qui idcirco properandum ratus, in
sig.Ff6r
Holsatum; Sverinensem, et reliquam illam
haud parum validam factionem pronuntiat bellum,
tanto Danorum concursu, ut in armis
facile ardor vindictae appareret. Sed qvid?
Praevaluere fata consiliis humanis, et in campis
Bornhowedensibus improspere magis, quam
instrenue pugnantem Regem, non concepta
tantum spe victoriae, sed propemodum Victoriosi
nomine spoliarunt. Qui in medium infusus
hostem, dum obstantes cuneos diducit
gladio, alterum amisit lumen, quantulum jam
distans ab imagine Fortunae suae, quae utroque
carebat. Nec traxit tamen suo infortunio
aciem, quae qvoqvoversum signa infesta inferens
edebat late stragem, donec foeda proditione
Dithmarsi, et Sverinensi Comite haud paulo
atrociores, deserta quam Rex pugnaturis designaverat,
statione, circumventum Danorum
agmen, quos propugnare a fronte deberent,
foderent a tergo; et victoriam hosti; nobis cladem;
sibi infamiam. accelerarent. Ita mactati
sumus, non victi; nec superati ab hostibus,
sed sociis, qvi hoste omni saeviores, addiderunt
numerum infortunio, et tot adversitatibus laceram
afflictamque Regis fortunam nova clade
accumularunt.
[BF 87,6] At ne sic quidem spe projecta Valdemarus,
cum acie non posset, terrere animo hostem
perseveravit; omnem adhibens operam, ne qui
armis victus erat, etiam industria vinceretur.
Ergo collectis infelicis praelii reliquiis, et qvicquid
victor hostis praeter animam reliquerat,
non Idzechoae tantum verberavit muros, bis ad
urbem cum acie affixus, sed et magno fragore
sig.Ff6v
perrupta Dithmarsia, exegit a perfida gente
supplicium, carptis etiam in transitu Holsatorum
finibus. Usque adeo exaggerata supra Fortunam
audacia, ut inferret quaquaversum arma,
et ad melioris spem fortunae,, ultimas regni
vires advocaret. Sed quid est? Frustra extorseris
a Fatis, quam indulgere ipsa ultro nolunt
felicitatem. Impingebat ubique ille Regis impetus,
et ad scopulos ac obices suos frangebatur.
Cui ne id quidem profuit: revolasse in
Daniam; per conqvisitores scripsisse militem;
supplesse Ordines: Crescebant enim hosti vires,
quantum Regi virtus: Saxoniae ad ultimum,
Duce ad caeteras potestates, infelici illo nodo
nexas, formidandam jungente societatem: Quibus
in universum jam junctis, haud magno
molimine opus erat, ad disjiciendum, si concurreret,
Regem: quocunque sese erigeret apparatu,
a nupera plaga afflictissime langventem.
Nec fefellit Valdemarum magnitudo
periculi: qui ne majore pertinacia discrimen
ultro provocaret; statuit integra etiamnum Fortuna,
et superstite inimicorum, turbines rerum
humanarum et illum atrocissimum Bellonae
ludum exire; abruptoque funesto bello,
(quae in navigando est ars maxima) cum tenere
cursum non posset, obsequutus est tempestati.
Usque adeo ut reconciliari Adolphum
sibi, et injuriarum illum atrocem sensum obduci
oblivione pateretur. Magno Daniae solatio
in qua discincto milite, et rescissis Tributorum
nominibus, brevi alia rerum enituit facies,
et leni cuncta pace ad pristinum splendorem
refloruerunt.
sig.Gg1r
[BF 87,7] Non torpuit tamen deside otio Valdemarus,
in Svecos, deinceps; in Livones, Esthonesque
prorogatis armis, quocunque ea aut necessitudo
amicorum, aut Numinis causa evocabat.
Et Svecicis quidem rebus jam pridem
miscuerat sese ante captivitatem: acceptam unica
illa per Legatos clade, quae florentem, ut tum
erat, fortunam attaminarat. Sverchero scilicet
Regi tulerat in Ericum suppetias, justis pugnantem
armis, eoque felicioribus: a quibus
victae Danorum cohortes nobilitarunt Laenam;
illam Vestrogothici praelii aream, quam infelice
mox carmine, et foediore gentis odio, nescio
qvae inficeta convitiandi intemperies defoedavit.
Qvam labem eluit non tantum Ericus victor;
ducta e Danis virgine, sed et Valdemarus ipse,
posterioribus illis post Bornhowedensem cladem
annis, plenissime delevit: iis enim novum
affinem Ericum Folchungianis impetitum
seditionibus, et in Daniam dilapsum refovit
opibus, et post attritam seditiosorum vim,
et qvicquid hostilis audacia objecerat, in
solio rursus suo, et pristino splendore
collocavit.
[BF 87,8] In Livones deinde Esthonesque indicta navigatio:
in quibus Ordinis Theutonici Eqvites Revaliam;
Vesenbergam; Narvam subtraxerant
Daniae, facta ubique immoderata jam tum libidini
et rapacitati licentia: eo imprimis abusi
temporis articulo, dum aut captivitate Rex,
aut bellorum domi cladibus attereretur. Puniturum
hanc proterviam Valdemarum, et postqvam
ab Holsatico turbine redditus esset sibi;
sig.Gg1v
parantem arma praevenit Magister Ordinis Hermannus
Valkus, qui ictum illum belli exiit
obsequio, et reddidit ablata. Danis: de caetero
pacem, et armorum in perfidas gentes societatem
stipulatus. Cui continuandae Rex non
praesidia tantum legionum, sed et geminos Filios
Abelem Canutumque dedit adjutores: Qui
strenue rem aggressi, et sociis incincti armis,
Isseburgum, Torpatum, validissimas urbes,
Moschico jugo subtractas suo et Theutonicorum
imperio subjecerunt.
[BF 87,9] Nec omissi Vandali: quos licet recuperare
universos, nec vergens jam Regis aetas, nec
vero negotii moles pateretur: Rugiae tamen
Principatus, praeter quaedam nobiliora oppida,
in novum sacramentum adactus, fidem denuo
Regi et obsequium promisit.
[BF 87,10] Eam Regis felicitatem tam prospere reflorescentem
non cessabat Adolphus propitiare
sibi; et impellere identidem in Lubecenses,
quibus ob subtracta telonia infensus privatim
ipse, ubique hostes conqvirebat. Effecit precibus,
ut socia arma Rex polliceretur, et alveum
Travae, qua in ostium prominet, molibus
saxorum, ac utrumque ripae marginem catenis
immanibus obsepiret. Caeterum advectae unde
unde classes, et plenis velis in catenarum
annulos infusae, dirupere vinculum, et maria
Lubecensibus ac navigationem reddiderunt.
Cujates fuerint Naves, ne hodie quidem decisum,
Svecis, Bremensibusque et nescio qua
non gente audacis sibi facti gloriam
vindicantibus.
[BF 87,11] Ab ea spe dejectus Adolphus ejicere paulatim
sig.Gg2r
ex animo coepit mortales curas, et post
brevem in Livones infideles expeditionem, ad
asceticam transiit vitam, et monasterio sese inclusit:
electa imprimis familia illa, quae rigidissimam
disciplinam professa, fune cannabaeo
cingit ilia, calceis fenestratis semi-operit [NLW] pedes,
et quicquid reliqvum est corporis, cilicio et
setis adurit: Capucinos vocant, nusquam olim
qvam in Dania frequentiores. Memoratu
non indignum est, quod de Adolpho in eum
ordinem traducto Holsatorum memorant annales:
pro tenore et instituto sectae, cui se addixerat,
cum egressus aliqvando esset corrogatum
stipem, benigna alicunde manu, sextarium
accepisse lactis, et infudisse urceae, quam
eam in spem circumgestabat: quo onustus cum
regrederetur domum, obvium forte habuisse
Filium, rectorem post se provinciae, alte
evectum Equo, et in stipantium, quod fit
grege, cristatum vertice et late candicantem
plumis: cujus cum pompam omnem, et cultum
jam non suum usurpasset attentius oculis,
nescio quid humani passum; pudore certe
suffusum vilitatis, in qua esset, suae, alte cucullo
immersisse caput, et lacinia vestis texisse
lagenam, ne in oculos praetereuntis Filii promineret:
id, nec quam vellet consulto, nec
quam deceret, rigide aut pro Monacho factum,
cum in se subito regressus eluere cuperet poenitentia,
infudisse liqvorem universum vesti, et
ampullam omnem, ac tantum non semetipsum
deturbasse in terram. Nulla poenitentia, qvam
hac illustrior, qua post depositam ambitionem,
etiam depositae pudorem superavit. Supervixit
sig.Gg2v
vicenos integros annos in hoc instituto, Romam
aliquando nudis pedibus digressus, ut sacerdotium
adjungeret monachatui; mira munerum
mixtura: Miles et Clericus; Dux et
augur; Maritus et Praesbyter; Monachus et Pater.
[BF 87,12] At quantum Adolphus refugiebat ab uxore
et matrimonii nexu, tantum pro eodem Praesbyterorum
per Daniam sollicitudo pugnabat.
Qui jussi a supremo Pontifice arcere cubilibus
foeminas, ad Concilium generale provocabant
Indignum rati se nuncupari palam, et non esse
Patres, nec aequo judicio arceri a connubiis,
qvi civium omnium connubia ligarent.
[BF 87,13] At supra Praesbyteros omnes amavit matrimonium
Valdemarus, qui raro in Regibus
exemplo ter maritus totidem habuit uxores.
Quarum geminae postremae repraesentarunt geminam
fortunam Regis, altera optima, altera
pessima. Altera Dagmara animum mariti propitiabat
Civibus; altera Berengaria, rapiebat ad
Tributorum immanitatem: quapropter altera,
spes suorum et deliciae, ferebatur in sinu populi;
altera omnium execrationibus et diris
proscindebatur. Nullum inauspicatius nomen
sexui apud nos repertum; vapulantibus hodieque
hoc nomine foeminis, si quando procaciores
illae, occupent in viros imperium, et extra
gynaeceum suum porrigant juris dicundi
ambitionem.
[BF 87,14] Et fuit in Filiis plerisque Regiis quod desiderares.
Quorum indoli male consuluit Pater, facta
partitione Principatuum, qua singulos ditans opibus,
omnes spoliavit concordia, futuroque incendio,
quod praevidit ante fata ipse, feralem veluti
sig.Gg3r
[BF 87,15] At quanto feliciore auspicio consuluit Civibus,
quibus jura et Leges dedit (Cimbricas vocant)
triumfalis senectutis ultimum qvidem
sed augustissimum opus. Redemit hoc munere
Bornhowedensem cladem, et quicquid in
ipsius vita, aut deliquit error, aut peccavit
Fortuna. Harum nempe beneficio praesidet
hodieque Tribunalibus nostris, et contentionum
decisionumque discrimina pronuntiatque imponit
controversiis modum, et momenta omnia litium
causarumque et aeternas illas fori et Tribunalium
ambages, perpetuuus Dictator decernit:
id est: regnare per Daniam pergit, postqvam
vivere desiit, et quam Principatuum olim,
tam temporum hodie Dominus, et aevi pariter,
quo vixit, sui et tot seculorum post se
spatia et perpetuitatem absolvit.
[BF 88] VALDEMARUS III.
Dagmarae proles Valdemarus,
nomen par Patri, nec dissimile
ingenium nactus, nescio
quid amplum et gloriosum
pollicebatur, si quam
impetum praeclara virtus
supra temporum et annorum
beneficia provectum,
tam provectam porro ad
eorundem spatia et cursum, habuisset stabilitatem.
Caeterum velocem illum diadematis
fulgorem mortalium votis altior vis intercepit,
sig.Gg3v
erudiitque in uno Principe mortales omnes, quid
a sua fragilitate debeant expectare. Occuparat
aetatem Valdemarus et fata propemodum
ipsa festinatis honoribus, a Patre grandaevo in
consortium et communionem imperii ascitus:
seu mole imperii majore, quam ut una cervice
Senis, in casum jam proni libraretur: seu cuperet
praeclaro consilio Parens, imbuere regiis
artibus et imperandi usu filium, et partem tradere
oneris illi e stirpe sua indoli, cui brevi
totum esset cessurus. Qualis Atlas, si fabulis
fides, deficiens jam sibi, non suffecturas oneri
vires in juveniles humeros immenso cum coeli
pondere, et tota senectae sarcina deponit. Et
nobilitavit Patris consilium Filii indoles, qui
ad paternos mores exigens suos, ita accepit solium,
ut a quo accepisset, recordaretur semper,
et servata purpura nec abjecta reverentia,
ita indueret potestatem ut nunquam exueret
Naturam. Memoratur a nonnullis comes fuisse
paterni infortunii, cum a Sverinensibus ille
praedonibus in ergastulum potius quam carcerem
raperetur, et una cum Patre confecisse
pretio libertatem. Id constat, duxisse ab Hispanis
uxorem, claram foeminam, nec diu superstitem
cladi, quae florentissimum Principem
in apice honoris et gloriae, invitae quodammodo
et reluctanti Naturae exemit. Aditum casui
dedere Reusnenses prope Calingburgum saltus,
inque iis indicta ad festivitatem aulae parum auspicata
venatio, ubi Princeps seu in ictum fortuitum
intentus venabulo, seu ferarum fugam
et vestigia premens cursu, ex errante nescio
qva sagitta, sane autem. in tantam cladem non
sig.Gg4r
collineata, percussus est propter femur et
coxas, tam alte adacto ferri infelicis mucrone,
ut remedium omne aspernaretur. Adeo autem
angustis spatiis inclusam vivacitatem Valdemari,
si tempora respicis, quae fatum ejusdem seqvuta
sunt, beneficium Naturae vocare non poenam
poteris, qvo saevo fratrum tumultui elapsus
exiit funestius fatum, et periit ferro, ne parricidio
periret. At novum nil accidit Morti,
praedatrici humani generis, si feriat inter ferientes
venatores, et inter aliorum retia et
plagas tendat suas: cum mortis inter nos negotium
perpetua sit indago, et si bene calculum
ponis, ubique venetur.
[BF 89,1] ERICUS SANCTUS.
Sublato in venatione, quem
commemoravimus Valdemaro,
luxerat immodice,
qui etiam dum superstes
erat, Pater, et unius Filii
obitu, quid in reliquis formidare
posset admonitus,
etiam de ipsis doloris sui
solatiis angebatur. At non
erat, quod timeret Filiis bonus Senex, qui
potius timere Filios debuisset, Berengariae partus,
quae non poterat, nisi in calamitates aut
gignere aut educare. Unus tamen effecit Ericus
ab impia genitrice feliciter degener, ut
Dania amisisse se bonum Regem doleret tantum,
sig.Gg4v
non sentiret. Qui post obitum junioris
Valdemari, eductus in oculis Patris, ejusdemqve
non modo imperantis Socius, sed et civium
parentium spectator et arbiter, intelligere
arcana regni, anteqvam moderari, incepit.
Quo altius inspecta labe, si qua Reipublicae vitalia
depasceretur, admovere manum medelae
coepit, et in vitia stringere ferrum, quibuscunque
abderentur latebris, quocunque committentium
splendore aut dignitate sese venditarent.
Quod idcirco aggredi majore animo
quam fortuna orsus, quae maximorum non
raro Principum infelicitas est, ad acerbissimos
scopulos impegit. Etenim excutere e foro
avaritiam, et tribunalia suis naevis purgare aggressus,
offendit Nobilium stirpes, quae judiciis
praesidebant. Cumque essent in Clero, quae
correcta Rex vellet, seu in Rege, quae correcta
vellet' Clerus, de quibus annalium industria
haud perinde edoctam voluit posteritatem,
erupere sensim simultates, magnis utrinque studiis
agitate, quae mox in contentiones et jurgia,
et ad ultimum; professa odia abierunt,
usque adeo, ut Roeschildensium Episcopus Nicolaus
Stigotus posito pallio et mithra secederet
Clarevallam, clarum in Gallis monasterium,
relictis in Dania Tribulibus, qui licet non
exemplum abeuntis, tamen odium in Regem
imitarentur; et ferale non semel signum turbando
regno efferrent. Horum magisterio
vel exemplo sumpsere cristas Regii Fratres, qui
communionem stirpis et factam a Patre provinciarum
partitionem, prae se ambitiose ferentes,
insociabile regnum, quod unius anima et
sig.Gg5r
Spiritu sustentari deberet, scidere in lacinias, et
ex magno corpore artus haud sane magnos
composuere, quos singuli Dynastae, non secus
ac privatae sortem haereditatis insidebant. Eminebat
in Fratribus major natu Abelus, qui inversus
Cain et funestae in omnem posteritatem
memoriae, innocentissimum illud nomen suum,
et a sacris jam inde literis auspicatum orbi,
corrupit sceleribus, et velut indignatus Fortunae,
quod priorem se non genuisset, perditis
moribus omnem Fratris vitam divexabat. Et
habuit haec ferocia suam Tulliam, in infortuniis
Danorum numerandam foeminam, quae
Adolpho Holsato edita, et Abeli, etiam ringente
Patre Valdemaro, jam olim locata, id
est, male nata, et pejus nupta, plus toro. nocuit
Daniae, quam castris et bello Pater, et
publicis calamitatibus ingens auctarium nova
affinitate adjecit. Ea enim pertinaci flabello
odiorum causas et alimenta, et nunqvam neglectam
foeminis ambitionem suggerens, traxit
in abrupta Daniam, et instinctum Furiis maritum,
ad destinata Fatis praecipitia agebat. Usque
adeo ut cum per totam vitam Rex Ericus perpetua
gesserit bella, tamen, si Abelem spectes,
unum propemodum fuerit, qui aut belligerans
ipse aut belligerantium fax et stimulus, acceptum
a Danis Principatum in Danorum injurias
perpetuo turbine exercebat. Nec profuere
induciae, et praeliorum fastidio repetitae
pactiones: Quantacunque enim pax et qvibuscunque
coalita conditionibus, sumpsit perpetuam
velut ab ipsis cladibus ferociam, et qvaternis
omnino vicibus depacta foedera, totidem vicibus
sig.Gg5v
dissiliere: cum non facilior regi quam vinci
Abel, servaret post cladem saevum animum, et
velut a qviete ipsa recepto impetu turbulentius
saeviret. Causam primo bello Holsatia dedit,
post Bornhowedensem cladem corpori Danico,
cum gentium validissimarum nexu, excisa,
quam regno reddere Ericus, Abelus servare
affinibus Holsatis, Lutetiae tum Parisiorum degentibus,
annitebatur. Reliqua tria: bella domestica
peperit ambitio tergeminorum fratrum;
et, primi inter tergeminos, Abelis, qui sacramentum
fidelitatis, seu, ut vocant, homagium,
provinciarum; quas tenebat nomine, dictatum
a Rege, velut servitutis compedes: aversatus,
noluit quicqvam inter se et Regem Fratrem,
in illa quam jactabat Naturae aeqvalitate, nisi
Regium nomen eminere, paratus Jutiam suam
Australem aut tueri armis, aut eorundem necessitate
negotium facessere occupaturo. Stabant
pro Abele, Bremensium Antistes, eque peregrinatione
nuper Gallica regressi Comites Holsati,
et utrisque feruentiores regii per Daniam
Fratres, quos in societatem belli idem verius
obtentus, quam causa colligabat. Nec deerant
Procerum e Dania non paucorum factiones,
acrius pro servitute quam Rex pro libertate
pugnantium, quos velut classico qvodam
excitabat Clerus, turpiore patrocinio quam Abelus
crimine, et alteri partium consilia dictabat
in utriusque perniciem; ac (ut plectentem
Deum agnoscas,) in propriam denique exitura.
At supra funestos adjutores, Lubecenses imprimis
numeraveris, malos nuper Servos, pejores
mox Dominos; qui. jam pridem minus. aequi
sig.Gg6r
Danis, post consumptam in Valdemaro spem
omnem veniae, Abelem denique Ducem, ad
rem facillimam nacti, praedandi licentiam, rapiebant
e Dania merces, quas in ostia Travae,
novum Oceani Spoliarium congererent, postque
stabilitam domi suae libertatem, ubique per orbem,
peregrinam convellebant. Contra tam
validum robur Ericum aliquandiu Regem Saxo
et Brandeburgicus, et quod nemo credidisset,
Comites Sverinenses, repentini ex hostibus
Clientes comitabantur, qui accepta abolitione
praeteritorum, et qvicquid in Valdemariano
carcere foedum prominebat, eluerunt obseqvio
flagitia, quamque pepigerant Regi fidem per universi
belli decursum, sanctissime conservarunt.
His partium Ducibus gestum est illud reconcinnatum
toties, et toties diruptum bellum,
qvo durante captos a Rege geminos in acie
Ptatres Christophorum Canutumque, et quae
clementia fuit victoris, gratiae redditos, et tanquam
vinci etiam beneficiis deberent, provinciis
suis restitutos reperies:: Sorores ex adverso
Regias cum ea Cleri parte, quae Erico adhaeserat,
in carcerem et vincula. abductas. Quae
tamen levia fuere universa, si cum his, nova
excitata munimenta, nova diruta; actas praedas
et regestas; euntes in orbem et in orbem redeuntes
injurias, quodque fieri in longa solet
et atroci pervicacia armorum, regnum universum
susque deque versum, et interno ulcere intabescentem
populi felicitatem, componas. Pudet
persequi stilo claras per Daniam urbes, Svineburgum,
Vedelam, Randershusium, et,
quanta nunc nomina! Hafniam, Othoniam,
sig.Gg6v
Coldingiam, Slesvicum, Haderslebiam, incendio
et igne absumptas, furore quod fit belli in
civium innocentium capita et fortunas effuso,
et discerpentibus potentiam regni, quorum intererat
utrumque conservari. Finis fuit, qui
bellorum esse solet, injuncta utrique partium
blanda necessitas concordiae, et lites in universum
omnes novis pacificationibus profligatae: ita
tamen ut fateretur Abel Regis se beneficio possidere
Principatum, daretque e Procerum ordine
Equites, qui vades et obsides, dati utrinque acceptique,
novum foedus sanctiore vinculo munirent.
Laudabis autem in his bellis Erici
magnanimitatem, qui fremente quorumcunque
hostium foederatorum nexu; suum negotium,
id est, publicum agere non destitit, cumque
promotos a Patre et a Patre denuo deperditos
imperii sui limites, totque populorum haud parum
illustrem accessionem, frustra recuperare
esset annisus, integritatem tamen servarit domesticae
dignitatis, nunquam passus provincias
regni scindi membratim aut deflectere ad haereditates;
certus aut majestatem regni et partam
a majoribus decora, erigere in: suum apicem;
aut si contra stare visum esset fatis, eorundem
excipere ruinas. Qvo gloriosius et majore
cum merito, durante hoc bello electus est Romanorum
Caesar, et ad capessendam tanti imperii
possessionem, annitente hinc Gregorio 9./
inde Innocentio 4./ Pontifice, iterata vice vocatus,
quam fortitudine hostes, tam felicitate
seipsum superavit. Subduxit autem caput impendenti
coronae et oblatos magno consilio recusavit
honores, seu pretiosa in imperio pericula,
sig.Hh1r
seu periculosam servitutem reformidaret,
in quo pugnandum sibi videbat vel cum Caesarum
aemulorum armis, vel his foediore, Vaticanae
curiae authoritate.
[BF 89,2] At aliquid Caesareo, quod credidit, diademate
pretiosius, volutaverat jam dudum animo,
suscipiendam in Livones expeditionem, ut eadem
opera contineret pariter in officio provincias,
obseqvia jam pridem professas: et pariter,
si fors ferret, extenderet latius non tam suam
quam Numinis potentiam, et religionis verae
fines, non nisi cum finibus ultimis regni sui
terminaret. Caeterum cum exinanitum superioribus
bellis aerarium, citra censum publicum
et collatitiam ex agris stipem non sufficeret moli;
aratris singulis seu stivis leviculam indixit censionem,
eorum omnino nummulorum, qvi denarii
antiquis, et ex hoc tributo, Rhedales dicti,
crediti sunt priscae inopiae tanto cum onere conjuncti,
ut inde nomenclationem (Plog-penning
vocant) regio nomini alleverint: cum si nostra
spectes tempora, jaceant hodie infra usum, nec
in monetarum numero aut pretio censeantur.
Quorum exiguitatem ut illustri congiario augeret
Innocentius 4./ Summus per haec tempora Pontifex,
tertiam ex Decumis partem, sacris interea
usibus subtractam, novo Regis instituto erogavit.
Magno Summi Pontificis animo, sed diverso a
domesticis Cleris, qui pridem parum aeqvi Erico,
superiora quae memoravimus bella, et horum
Duces ac legiones, inque his Regem ipsum cum
Fratribus ob attrectata nescio quae Monasteriorum
praedia, tantum non devoverant diris;
jam novo accedente onere agebantur in furias,
sig.Hh1v
et cum Abelem jam non possent, promiscuam
ubique plebem, (quae omnium prima
aut sentit onera, aut si Ducem dederis, omnium
prima excutit) ad commovendam regni pacem
turbidis palam concionibus stimulabant. Nec
fefellit machinatores infelix conatus: rapuerunt
enim in arma Scanos, usque adeo projecta
reverentia ferocientes, ut ad fremitum orti tumultus,
ipsum accurrentem Regem, Londini
primum pomoeriis, mox territorio omni, et
tantum non provincia deturbarent. Helsingburgi
sane subsistere ausum, et majestatem opponere
furori, velut facto cuneo aut indagine
oppugnarunt, novum si possent censorem, cum
novo censu sublaturi. Quod postquam etiam
acie tentare ausi essent ultimo vecordiae genere;
dedere tandem poenas justae vindictae, sed, quae
clementia Principis fuit, intra pecunias et
mulctam, citra catastas et carnifices consistenti.
Qui alibi quam in pegmatibus visurus
suorum sangvinem, orsus est quam instituerat
in Livones expeditionem itinere non aliis
quam ipsis Livonibus propitiore. Religionis
enim confessionem jam pridem extortam genti
novo auxit cultu, et suis legibus curiam,
Dei legibus templa relinquens, quae gloriosissima
est Regum adorea, pietatis limite vincendi
terminos definivit. Quo promptius
prisca religione creditum est Livonibus, nescio
quam narrantibus historiolam, quae in
brevi illo incolatu provinciae, accidisse Erico
commemoratur. Composito nimirum
in stratis et altum dormienti, astitisse propter
sig.Hh2r
lectum ignoti vultus formam, reductoque
sipario clara sed placida voce dixisse Regi:
Venceslaum me cernis, Rex, fati ac martyrii
consortem, quod tu propediem subibis: sed
interea monitorem, ne dubites in ea, qua
nunc consistis ora, novum moliri coenobium,
sacrorum coetuum societati dicandum, qvod
meum ad posteros studium, et tuum in pietate
obsequium propaget. Implacida imagine
excusso Regi, et quam primum diluculasset,
per gnaros sciscitanti, ecquis mortalium Venceslaus
esset; ubi Principem fuisse innotuisset
e Bohemorum Regum stirpibus, impio Fratris
scelere sublatum, accinxisse se ocyus operi,
quod jussus fuerat, et monasterio aream designasse,
quam pleno mox aedificio implerit. Id
seu pie credere quisquam, seu credentibus Monachis
annuere verecunde volet, reperiet coenobii,
quod Padisii hodieque nomine aut reliquiis
celebratur, non alium quam Ericum Regem
circumferri authorem, traductamque ad
Bohemos miraculi fidem, et tanta aut credulitate
aut reverentia exceptam, ut in Principum
suorum catalogo, nullum propemodum Martyrem,
propensius quam Venceslaum observent.
Caeterum id ostentum non distulit fatorum consilia,
aut saevam quae sequuta est temporum diritatem.
Holsati enim Comites, quibus primum
bellum in aditu regni Ericus intulerat,
ultimum intulere Regi, postquam regressus a
Livonibus jam esset, et Rendersburgi in Holsatia
urbem, praesidiis Danorum insessam, sed
quam sui mancupii esse jactitabant, in saevi tumultus
pretium, validissimis cohortibus presserunt.
sig.Hh2v
Quibus discutiendis dum copias suas Rex
ablegat, inermis et paludatus, deflectit e via ad
Abelem, Slesvici tum commorantem, se lassum
bellorum taedio professus, arbitris malle quam
armis, juris et injuriarum cognitionem deferre,
nec fratrem se, nec qualemcunque judicem, quem
etiam pars adversa deligeret, recusare super discutiendis
litibus moderatorem. Hoc iter Erici accusare
forte mos seculi, vetantis reconcinnatae
amicitiae fidere, quaeque alia est in rebus humanis
mortalium hodie circumspectio, sed non candor,
non integritas potest. Non enim alio consultore
Rex quam Natura usus, sperabat in aliis quam
aliis praestiturus erat fidem, suumque ingenium
habebat in consilio, dum de fraterno deliberaret.
Quo incomitatior ingressus iter, et nullo satellitio
nisi virtutis tectus, exesse aulae pompam et
laterum suorum stipatores jusserat, ne aut majestate
gravis, aut famulitio suspectus fratri videretur.
Venientem utcunque amplexus est Abel,
et quod novum in hoc Principe, eodem vultu
fratrem, quo animo excepit. Data salutatio et
reddita, sed qvalis dari inter peregrinos aut reddi
solet, nulla ostentatione aut obsequio verborum;
et quae alia in primo congressu titulo hodie urbanitatis
usurpantur. Hoc primum non fausti itineris
indicium fuit Regi, quod novum mox cumulavit
e lusu latrunculorum praesagium, In eo
enim Ludi genere fortunam et ingenium experiri
Rex jussus, collusorem habuit Danum Eqvitem,
sed e Dania dilapsum N./ Kirckwederum,
ut e joculari nempe et ludicra scena, cujus finis
est: Regem moti (Scackmatt barbare vocant) verum
mox ipsa citra jocum et fabulam impleret.
sig.Hh3r
Durante enim hoc ludo coepit Abel veteres
superiorum bellorum clades, odiorumque
causas refricare, et verbis propemodum enecare
Regem, antequam ferro jugularet. Quem
ab hoc lusu, et qvas hosti precareris, Epulis
digressum, conclave primum et solitudo, mox
catastae et vincula, ad ultimum vilis scapha
excepit. Ea raptum Regem et in maria jam
provectum altera comitabatur concitatis impulsa
remis, quam Lago ille implebat, qui quo clarior
stirpe eo foedior immanitate, exsul pridem
et extorris, (sui nempe non malus judex)
excesserat e Dania, et Dominos perpetuo nunquam
ingenium mutans, in perpetuo exsilio
perpetuas exsilii causas exercebat. Is. postqvam.
adrepsisset Abeli, seque alte in Principis animum
immersisset, perpetuus inter fratres discordiarum
sator et fomes, arripiebat cupidissime
novam, quae prae manibus erat, occasionem,
quaeque consilium jugulandi Regis atque
audaciam suggerebat. Venisse sine commeatu tot
nuper bellorum authorem, nec fide publica aut jure
gentium cavisse incolumitati. Simplicem Regem,
sed simpliciorem Abelem, si negligeret herciscundae
Daniae opportunitatem, ad cujus parandum solium
solo esset satellite opus: promptius cudi telum, uni
aptandum manui, qvam legionum sarissas, et facilius
unum hominem, qvam exercitum armari: illum
se futurum, si Princeps juberet, nec ignavius dextra,
quam verbis usurum. Ad saeviendum Abel
non indigebat stimulis, quo promptius jugulandi
fratris, petenti dedit percussori, luculento
cum mandato potestatem. Qui digressurus
postquam rogasset: Abelem, qvid factum Rege vellet?
sig.Hh3v
et ex responso quidlibet licere comperisset,
conscensa ocyus navi, properare vectores jussit,
et fluitantem inter undas Erici scapham occupare.
Remorum conflictus, secantium ac elidentium
undas audivit e longinquo Ericus, et
qvemnam adesse crederent e circumstantibus
sciscitatus, postquam Lagonem enimvero esse
audivisset, formidabili mentione non secus ac
fulmine ictus, cum spe omni vitae, curas deinceps
mortales ex animo ejecit. At advectus
interea Lago, et supra odium ipsum ipsa odii
ostentatione ferox, supremam necessitatem denuntiat
Regi, quodque unum fecit boni, minatus
est antequam feriret: cui intrepido vultu
Rex et supra omnem animi tumultum consistente:
nescire, inquit, non poteram Lago, actum
de capite meo esse, postqvam tuae fidei committebar.
Ceterum da exiturae animae, quod barbari
etiam solent, supremi gaudii solatium, ut reatu
peccati per Sacramentum poenitentiae, Christiano
ritu expiata, ultimum saltim halitum servatori impendat
Deo, reperiatque in coelo mitiorem aliquanto
Judicem, quam te relinqvit percussorem. Longum
videbatur Lagoni, differre supplicium,
intereratque sceleris ut paucissimi in ejusdem
conscientiam venirent. Caeterum, improbum
erat, necessaria salutis, confessionem et sacra
in illo vitae et mortis confinio cuiqvam mortalium
denegare. Praevaluit igitur in summa
impietate Pietas, et Sacerdotem alicunde e proximo
pago accivit. Apud quem Rex, postquam
deposuisset animae noxam, porrexit intrepide
cervicem, cui secandae securim Lago et
manum admovit, haud alio ministerio digniorem.
sig.Hh4r
Ita tamen praesecuit jugulum, ut cuticulae
non incise tenerrimus nexus, trunco corporis
adhaereret. Dicitur Rex, antequam nudaret
collum ictui, jussus esse ab astantibus,
edere palam, quo loco abstrusisset opes suas,
ni mallet extorqueri: et nil cunctatus: repertum
iri, respondisse, apud Monachos Roeschildenses,
Minoritas, quicqvid in senectutis solatia depositum,
regno contra, carius, aestimaret. Unam se haereditatem
relinqere, sed eandem utilissimam Abeli:
poenitentiam. Irent et renuntiarent misero: praevidere
se fulmen, quod tam noxio capiti immineret
ni occurreret mature Deo et iram ac vindictam
occuparet: se a reatu, ut sors humana est, haud
qvaqvam immunem dare nunc vindici Justitiae poenas;
et daturum porro laete, si contumacissimum
fratrem, quem consilio non potuerat vivus, saltim
in morte, exemplo juvaret. Morientis haec Regis
ultima vox fuit, quae, si adfuisset verecundia,
vel ipsum movisset Lagonem. At parum
flagitioso erat, eripuisse Regi vitam, ni tumulum
etiam eriperet; quem caesum ferociter, et
catenarum pariter mole, pariterque lapidum ingestu
et pondere praegravatum, depressit in
fundum maris, id est: bis necavit. Scelerate
Lago, hoc alterum parricidium est? uno
facinore polluis utrumque Elementum, ut uno
doceas facinore, nec in feris quas gignit terra,
nec in belluis quicquam marinis uno te monstrosius
reperiri Nec enim quod speras, elui
tantum scelus undis Oceani potest, quod foetet
hodieque post tot secula, teque infamem omnibus
reservat. Delituit autem Regium corpus,
in Sliae depressum fundo per geminos
sig.Hh4v
omnino menses, quum volutari demum pelago
et supernatare coepit. Retinuit autem depositum
suum, quam diutissime potuit mare, et
nusquam in littora exploso cadavere, gaudebat
quodammodo detectum parricidii flagitium orbi
ostentare: ut nescias magis mirere, fideles undas
an perfidos homines, repertamque in fugaci
Elemento, quae ab hominibus frustra expectabatur,
stabilitatem. Notavit curiositas ejus
seculi, promicuisse ab undis supra cadaver altius
ipsum, dextram Regis manum, velut a Coelo
in quod obvertebatur vindictam parricidii
efflagitaret. Nec illud non mirum: cadaver
sine tabis noxa et mortalitatis vestigio repertum,
sangvine adeo ipso nondum situ; nondum
uligine marina corrupto, ut floridus et
integer per caesi corporis rimulas et vulnerum
hiatus promanaret. Qvo nomine, cum qvotidie
alia aliaque accederent miracula, coelestium
opinione virium celebrata in vulgus, Ericum
palam Regem Romana omnis Ecclesia publicum
salutavit patronum, et, quod credidit antiquitas
experta est, benigne propitium invocantibus,
et calamitatibus seculi salutarem. Ut
nempe recantatis opprobriis adoraret eundem
Clerus, quem nuper. tot artibus aut bellis impugnarat.
Et hic tertius Principum nostrorum
est, quem fastis inscripsit Capitolium,
arisque et templis ac coelestibus honoribus
mactandum orbi ostentavit, magno intervallo
supra omnem humani fastigii mediocritatem:
Ut notabile prorsus sit et memorandum ad
posteros, quam in vita, tam morte Erici disparrimum
fatum, dirum alterum, alterum
sig.Hh5r
propitium. Qui enim vinculis, unda, ferro
ad tergeminam prope mortem actus, spoliatus
est spiritu vivus; terra caesus; mari fluctuans;
littore ejectus: qua in supremo exitu nulla saevior
calamitas excogitari potest, si Regem
spectes: idem ille ipse, coronatus est Rex;
Electus Imperator; inauguratus Sanctus, qvo
ambitio humana, nec in vita altius, nec in
morte tutius assurgit.
[BF 90,1] ABEL.
Cum mersus Ericus haereret
in fundo Sliae, et quid Rege
factum esset, mussitaret
tantum, non sciret fama,
vacabat affectibus, ut sunt
diversi hominum, servire
palam scenae, et suum in
publicum ostentare aut gaudium
aut dolorem. Renidebant
non pauci procerum, sed in sinu, velut
erubesceret impietas, et suam ipsa neqvitiam
reformidaret. At Antistites fere omnes, quos
privatae spes emancipaverant Abeli, eo licentius
in publicum effundebant laetitiam. quo mascula
omni prole Ericus, et futuro post fata ultore
careret. Nec spes ulla ab exercitu erat,
post famam perditi Regis ab obsidione Rendersburgi
dilabente ocyus in Daniam, et ejulatu
ac quiritationibus implente urbes, quae nil diversae
ab hoc instituto, haud sane ficto, aut ad
sig.Hh5v
ostentationem parato dolore, saevum in praesens
periculum regni, et ad posteros transituram infamiam
lamentabantur. At author ipse caedis Abel,
omnibus exemplum erat doloris; qui ficti moeroris
ostentatione, quam vero flagitio improbior,
accuratissimo luctu proseqvebatur Fratrem,
ubique qvaerens cadaver, nisi qva illud delitescere
non ignorabatque lugente, ut fit, cum capite
suo aula, et in imitanda Principis simulatione
Principis impietatem superante. Usque adeo famae
servire, quam conscientiae mortales, et
boni videri, quam esse allaborant. Id autem
agebat nova hac scena personatus Princeps, ut
publicam a se insectationem famae amoliretur,
persvaderetque (quod enixissime studebat) opinioni
hominum; Casu Regem, non scelere extinctum;
ingressum nempe turbida (ut qualia tum infelicissime
fuissent) maria: insiliisse nimio cum comitatu
cymbam, et non capacissimum multitudinis receptaculum,
suo pariter et famulitii pondere depressisse
in fundum; denique accelerasse sibi, cui succubuerit,
infelicitatem. Quam quidem artem
didicerat a Nerone, circa jugulandam Matrem
laborante, nisi quod alter, rudis machinator
designaverit sceleris idaeam, alter Magistro
doctior patrarit scelus: fueritque in Dano Principe
tirocinium, quod in Romano fuit flagitiorum
omnium complementum. Nec cessabat
Abel, partim per literas; partim per idoneos
homines, mercedis spe authoratos, et fucum
accurate ac anxiam illam sui compositionem
edoctos, circuire Magnates; arrepere Episcopis,
et exquisita imprimis pietatis imagine prehensare
cives: a se (nec enim id nesciebat) aversos
sig.Hh6r
animo, sane autem nondum oblitos bellorum,
quae jam pridem non tam in Ericum quam
suas fortunas gesta, fumantia etiam dum tecta,
et impiae crudelitatis funesta vestigia commonstrabant.
Eos ergo ut sibi haberet faventiores,
et novo beneficio pararet aditum ambitioni,
egit cum Holsatis Affinibus, ut absisterent
Rendersburgo, et solverent, quam non ita
pridem coeperant, obsidionem: ne nesciret Dania
quem electura esset Regem, qui ante aditam
potestatem benefaceret regno, et publicam
omnium salutem, nondum suam possessionem,
stabiliret.
[BF 90,2] Circa pronuntiandum autem novum Regem,
ut tunc erant tempora, haud parum arduum
negotium Regni proceribus objiciebatur.
Quamvis enim clarius esset et testatius, designatum
in Regem Ericum facinus, quam ut
imponere famae et hominum notitiae posset,
occurrebat tamen publicae tranquillitati metuendus
Abel, si praeteriretur, qui lauta in. regno
patrimonia, et supra reliqva omnia Slesvicum
obtinens, perpetuum Daniae vallum: etiam
Holsatica nitebatur affinitate, resurgentis belli
minis plena, raptura, si sperneretur, quamcunque
obviam atterendae Daniae opportunitatem.
At quanto supra peregrina discrimina,
ipsi sese Proceres invicem aspiciebant, quorum
pars haud contemnenda, Abelis innexa amicitie,
si suffragiis vincerentur, novarum rerum
studio abituri in factiones, et quicquid nec hostis
speraret, ausuri timebantur. Vicit itaque
utile, honestum, et iniqua sententia, iniqvioribus
suffulta praesidiis (qui naevus fuit hac aetate
sig.Hh6v
administrantium res nostras) decrevit Abeli
purpuram, et florentissimo regno parricidam
donarunt.
[BF 90,3] Contigit autem durantibus his comitiis, ut
eodem prorsus articulo temporis, et Rex, in
Dania, publice renuntiaretur Abel, et corpus
in Slia Erici promicaret e fundo, et publice
visum inter fluctus volutaretur: velut Electoribus
ostendere suum fatum, et obnuntiare
cuperet electioni. Et vero non leve hic negotium
facessitum Abeli, qua ratione inter
spem summi apicis, et parum opportune detectum
facinus, honestum facinori pallium oppanderet:
et quando innocens jam esse non
posset, saltim publice crederetur. Ostentarant
regiam cervicem et appensas corpori catenas,
qui ad Sliae fluenta proxime colebant sacrificuli,
qui ausi regium corpus advertere terrae
et sarcophago utcunque inclusum, tumultuario
cespite in Sacello sui monasterii tumulare;
quod cum fecissent palam, et apertius jam traluceret
patratae caedis indicium, quam ut negari
a quoquam sano homine posset, qvod
unum jam Abel in tanto rerum praecipitio reperiebat
consilium, edici per praecones et
emissarios quaquaversum in publicum, perque
literas denuntiari Danis jussit: Caesum sane,
quod jam demum intelligeret, impia qvacunque manu,
Ericum Fratrem: caeterum se immunem flagitii,
conscientiam ciere judicem, et qui hujus Judex
olim futurus esset, Deum. Tam dirum autem
juramentum, ut aliquo circumamiciret
fuco, cum jam scelus defendi sine scelere, et
elui parricidium sine perjurio non posset, qvaternos
sig.Ii1r
et senos, e nobilibus prosapiis Equites,
illigavit sacramento; recepto olim plerisque gentibus
(et apud plerasque nondum abrogato) more:
ut in caecis causarum ambagibus, imprimis ubi
de vita hominis ageretur; designarentur publice
arbitri, qui altius introspecta cognitione litis,
succinerent juranti reo et qvam ille profiteretur
innocentiam, jurejurando fulcirent:
atque tales reperti, in illa, quam commemoramus
causae indagine et disquisitione, religione
formidanda obstricti, in verba Abelis et pro
vindicanda ejusdem innocentia confidentissime
jurarunt. Miseri assertores, qui aut sibi imposuerunt,
aut regno: Deo enimvero non potuerunt,
ac ne famae quidem, quam a sua opinione,
nullus fucus, ambages nullae, divellebant.
[BF 90,4] Ita postquam pejus jurasset Abel quam jugulasset,
absolutione jam ipsa quam crimine
nocentior, velut in praemium perempti Regis
(quae calamitas temporum fuit) potitus est regno;
et Roeschildiae Sellandorum, magno civium
omnium, stupentium magis quam applaudentium
concursu inauguratus; ut nempe in regni
positus vertice, omnium oculis parricida ostenderetur.
Vacavit post coronationem inspicere
thesauros in coenobio Minoritarum Roeschildensium,
a Fratre, quod perceperat, defossos: invenitque
in cistula haud oscitanter munita seris,
praeter cucullum Monachi, perbreves admodum
codicillos, quibus profitebatur Ericus, eum se
cultum, si ante fatum non contingeret, saltim
in morte usurpaturum. Retulere, qui circumsteterant,
eo viso spectaculo, alte ingemuisse
Abelem, et bona fide, (ac jam tutum
sig.Ii1v
erat) luxisse Fratrem; cui animum fuisse interpretabatur
transeundi ad vota monastica, et
intra brevem temporis flexum vacuefaciendi
regnum: quod cruore sibi et sangvine emptum
(majore nempe pretio quam causa pretii erat) sero
jam sed serio ingemiscebat.
[BF 90,5] Atque ita acceptum regnum Abel, ut stabiliret
Posteris, stirpem ex se omnem masculam,
et in hac natu majorem filium, in Comitiis
publicis, Ordinum omnium consensu et suffragatione,
sibi designari jussit successorem: ipso
Christophoro, quem superstitem habebat, Fratre,
terrore nescias an blanditiis ad subsignandos
codicillos impulso. Caeterum male rationem
inierat cum Fatis; quae, quid olim factura
in stirpe universa essent, praesagium dedere
in Valdemaro, (hic major natu filius erat):
quem redeuntem forte Lutetiis, et ad suscipiendam
Australem Jutiam; et. tantae fortunae,
quae parabatur, cumulum, flagrantissime properantem
stitit in via Antistes Coloniensis;
inque vincula et carcerem, haud sane opinantem
compegit. Causam nemo scivit, etiam
cum sciri posset; nisi quod credendum: invisam
fuisse Abelis domum, omni praeter Danos
nationi: cui persvasum: interesse Principum
omnium, ne occidi Principes, arbitraria hominum
libidine possint: et pertinere ad securitatem
generis humani, ne ad stirpem et successores,
quodcunque magnum flagitium gratis ac
impune descendat.
[BF 90,6] Et tulit hanc injuriam Abel, velut meritam,
nulla, quod mirere, de redimendo aut
extorquendo filio adhibita cura. In cujus
sig.Ii2r
vita; si omnem inspicias, hoc demum reperies
boni, quod condiderit Leges, regni usibus
haud parum opportunas, quae iccirco in codicem
universi apud nos Juris, jam olim traductae,
ex temporis decursu consvetudinem, et
ex utroque authoritatem nactae, per tot jam secula,
non sui longius durationem, quam usum
publicum propagant.
[BF 90,7] De reliquo, si excutiatur Abel, sparsisse
deprehendetur provincias, quas colligere studuerat
Frater: ita tamen, ut iisdem dissipandis,
adhiberet semper obtentum ac larvam,
quam allinere facto posset, et Procerum, qvod
mirere, in tanta prodigalitate nunquam destitueretur
suffragatione. Ita Jutiam Australem
dedit Filio; sed cui prospicere ex jure Naturae
non parcius deberet: Oesiliam omnem, nobilem
in Balthico Insulam largitus est Hermanno
Episcopo; sed qui ob praestitum olim famulitium
non sordidius poterat remunerari: Nobiles
tractus et provincias, Prutenorum dedit Magistris,
jugulata jurisdictione, quam superiores
per Daniam Reges usurparant; sed ut Equites
scilicet Sacrosancti, propagata inter gentiles Fide,
pro anima olim Largitoris sollicitius orarent:
Svineburgum, Schelfiscoram, nobiles Daniae urbes
Emmeldorpio tradidit possidendas, sed cui
aliter solvendo non erat stipendia, ob aerarii
angustias et inanitatem: Rendersburgum concessit
Holsatis; sed ex praescripto Equitum nobilium,
qui super illa controversia asciti erant
moderatores Qui nil religiosiores alteris illis,
super funus Erici pejerantibus, dilapidantem
omnia Principem aut foedo sequebantur
sig.Ii2v
obseqvio, aut foediore exemplo praeibant. Jam
collata Episcopis Daniae praedia, data monasteriis
amplissimae immunitates, hostimenti erant
loco, ob praestitam a Clero fidem. Ut, si
Abelem universum volvas revolvasque omnia
reperias ficta: et ostentationi parati; quae. olim,
sin minus vere saltim speciose subducta oculis
vulgi, damnantur hodie fama sua, teste illa
perpetua et publicatrice impietatis.
[BF 90,8] Non tulit hunc fucum, quae omnem Mors
detegit, et cum mala regni non posset, dejecit
authorem: ab ipsis Regis moribus quaesito aditu,
ad eam, quae mox sequuta est, stragem et
internecionem. Enimvero indixerat jam pridem
ille, publicam provinciis Daniae, ad redimendas
aerarii angustias, censionem; sed geminatam
Strandfrisiis, quos, quia longius sunt reliquis
ad Boream projecti Nort-Frisios vulgo
nuncupamus. Et oderat in sinu hanc gentem,
qvod superiorum bellorum tempestatibus,
non qvidem Erico adhaesissent Fratri, sed
ab eodem tamen redempta pretio libertate, intacti
armis et bellorum turbidis, servassent immunitatem.
At illi deprecari, quod imponebatur
tributum, qui cum Oceano et undis perpetuo
luctantes, in aggeribus et emissariis, viverent
minus, qvam laborarent; et ferocis Elementi nunqvam
bona fide pactas inducias; aut experirentur
perpetuo, aut perpetuo sarcirent. At urgere
Rex; et instare; ad ultimum, minari malum:
accinctum se, ni ocyus pareretur,
pervicacem gentem evolvere sedibus, et designare
ferro, qvicqvid ne undis quidem
sig.Ii3r
omnibus Oceanus auderet. Nec inanes hae Regis
minae erant, qui ex urbium partim praesidiis,
partim novis delectibus conscriptum militem
infudit Holsatiae, et Eidorae ripas vallo
et fossis complexus, ipsos loci incolas, nulla
contactos noxa, eoque fide publica tutiores (qvo
nil absurdius designare poterat) rapinis et depraedationibus
divexabat: gemino commisso errore,
ut stationem suam (sedem nempe quam elegerat
belli) everreret commeatu, nec attingeret hostilem:
et non vinceret Marsos, sed irritaret
Eidorenses. Qui mox gemini, alteri non
summo jure destinati excidio, alteri summa injuria
impetiti, junctis in commune viribus,
et quae in plebe periculosissima est, constantia,
castra sua regiis impegere castris, et Danicum
exercitum ad novi periculi magnitudinem perculsum;
mox laxatis ordinibus diffluentem;
denique revocato ardore consistere ausum in lubrico
etiam agrorum, et qvod ultimum supererat
remediorum, strenue pugnantem dejecere
tamen, ipsumque Regem in aggere Milderdamo,
uligine et coeno mersum ac irretitum (ne scilicet
mundius periret, quam vixerat) nescio cujus
gregarii ex officinis manu trucidarunt. Tradunt
rotarum fuisse Fabrum: magno Fatorum
consilio ut cum a rotarum radiorumque poena
et foeditate, Regum ac Principum filios splendor
nativitatis sejungat, in supremo tamen exitu,
velut per transennam objecerint parricidii
in fratrem commissi immanitatem, et cum rotarum
non possent supplicium, saltim rotarum
effictorem [NLW] ostentarint. Delituit Rex in crepidine
et lorica aggeris, inter promiscua caesorum
sig.Ii3v
cadavera, communis Alitibus et Volucribus
praeda, ut paria faceret cum Erico Fratre fluctuante
in undis: nisi quod inquinatior Abel, et
profunda lama ac voragine demersus, ne hoc
quidem impetrarit a Fatis, ut bona fide moreretur.
Sepultus enim Slesvicensium maxime
opera, et in aede D. Petri tumulo inclusus,
commovit nocturno discursu et strepitu vicinum
omne coenobium, et ne breves quidem
illos, quos agunt, somnos Monachorum quieti
permisit. Qui indignantes assiduo fragore concuti
claustra, velut Larvarum umbris obsessa,
sed imprimis rapi ultra horas defixas vigiliam
suam; eductum e templo cadaver, in profunda
palude fixerunt palo; additis diris, et qvas adhibere
solent, imprecationibus, si loco sese
intractabilis umbra moveret. Ubi nemora
in quae excrevit hodie palus, Spectris et Strigibus
obsita, de noctu semper (si famae creditur),
evomit e gremio umbram, perpetuo,
quod miserum sit, discursu inter Superos et
Inferos oberrantem, et funereo nescio quo ac
ferali murmure, sane autem Lemuribus et
Acherunticis stridoribus haud dissimili, viarum
latera inquietantem; ut quae vivum Furiae ad
consciscendum flagitium impulerant, eaedem
ultra vitae et Naturae terminos provectae; etiam
mortuum comitentur.
[BF 90,9] At Furias non adivit in morte Abel, sed
viva mortuales commutavit. Reginam loquor
Mechtildem, natam in exitium Daniae
foeminam, quae cum ob delicta paterna animadverteret
facile, non promotos ad purpuram
sig.Ii4r
iri filios suos, repperit rationem, qva
acerbissime noceret Danis, et unico facto,
omnia flagitia viri supergrederetur. Manus
enim intulit decretis Caesarum et Pontificum,
quae super Vandalia et Nortalbingia Danorum
erant Regibus concessa, expilavitque non gemmas
et aurum, et quae caetera in mundo suo
aut habent aut cupiunt Mulieres, (reparari hoc
potuisset damnum) sed antiquitatis propemodum
universae evertit scrinia, fataque ac pignora publicae
felicitatis aut abstulit sacrilegio, aut igne
delevit. Qvid facis infelix? Latronum nomen
non decet Reginas, supra quorum ingenium
est, rapere ut noceas, non ut ditescas, eaque
auferre, quae nulli vendas nisi proditori. At
dabis olim poenas omnibus, in universum, qui
post te erunt annalibus, dabis saevam ultricibus
Historiis materiam, quae quaecunque nesciverint
omnes, scient per te unam nesciri. Post
hoc autem factum non pronum fuit decernere
posteritati, uter geminorum Abel an Uxor,
plus laeserit Daniam, quorum supersunt post
fata et alterius nunquam pacati Manes, et
alterius nunquam expiatae manus. Currit
inter vepreta. Abel, et post tot seculorum
spatia, nondum satisfecit Naturae: Nec mitius
diris exagitatur Uxor, quam Vir Lemuribus,
quae haud parum sonora fama, ostentatrice
perpetua vulnerum suorum, vapulat
omnibus seculis, quae qvantum in se fuit,
omnia. abstulit Daniae, et infestam totam
sentit, quam totam violavit
posteritatem.
sig.Ii4v
[BF 91,1] CHRISTOPHORUS I.
Rotarum autem Faber, in ferali
illo Milderdami cespite,
aliquid ultra Abelem percussit;
et non tantum de
vita Regem, sed et ejusdem
stirpem omnem de solio
deturbavit. Cujus inaugurationi
nequicquam paterna
prospexerat cura, adactis
ad Sacramentum Proceribus, et Clero
omni ac populo, religione et juramentis devincto.
Mortuum enim Abelem, hominum,
ut fit, sequebantur amores, quamque in vivo
dissimulaverant impietatem, in mortuo palam
damnabant. Odisse coeperunt Parricidam,
etiam parricidii Asseclae, et alienum (postquam
jam tutum esset) detestabantur flagitium, ut
suum speciosius purgarent. Quo promptius
Christophorus (is ex Valdemariana prole, tertius
natu, et Abele minor erat) vacuum rectore insedit
solium, et habenas regni, nullo obnitente,
invasit. Quas ut trajiceret (quod fecit)
ad posteros, et velut pacisceretur cum fatis aeternitatem;
filium admodum trimum, in comitiis
palam regni, sibi designari jussit successorem:
eunte velut in orbem corona Dania,
quae post decursos jam ternos Valdemari filios,
non nisi in ultimo fixit gradum, sed stabili illo
mansuroque, et dum supererit e stirpe ramus,
in posteris et nepotibus perennaturo.
sig.Ii5r
[BF 91,2] Incidit autem in Rempublicam turbulentam
Christophorus, quae ex suo excussa orbe,
nondum vulnerum superiorum duxerat cicatricem;
foetebat publica sanies, et quamcunque
attrectares regni partem, ulcera et putorem reperires:
quo malo, eo funestius privatae langvebant
domus, quo ipsa Respublica sidebat
pessum, et velut subducto fulcro, ab ipsis fundamentis
periculosissime concutiebatur. Novi
ubique rectores impositi provinciis; ex nupera
Abelis Schola, aut vicinae Germaniae contactu
peregrinos infuderant mores, et priscam illam
Danorum frugalitatem (quemadmodum in ruderibus
parietinas solemus) non nisi ad horrorem
aspectabant. Peregrinos mores peregrinus
efferabat miles, citra instituta majorum non ex
agris domesticis scriptus, sed aere et stipendio
emptus; cujus cum ferociam pariter provinciales,
et Procerum imitarentur prodigalitatem,
junxere intra breve tempus cum summo luxu
summam inopiam et mendicitatem: quae gemina,
cum periculosa sint, etiam discreta et
separata, periculosissima demum sunt, cum
conjunguntur.
[BF 91,3] Et in hoc apice miseriarum verius quam
honorum locatus Christophorus, cum ad tuendum
splendorem nervo indigeret et pecuniis,
necesse habuit censere populum, et non privatorum
tantum fortunas, ex luxu jam domestico
attritas aut exesas, sed et praedia Ecclesiae
premere, tributis, et novo per Daniam exemplo
subjicere exactioni Quo quidem facto gravissimos
in caput suum concivit turbines, qui
pari cum vitae regiae duratione, etiam ultra
sig.Ii5v
hanc prominuerunt: immiserunt enim fomitem
in ea quae Christophorum exceperunt secula,
et atroci superfoetatione calamitatum seriem
ad seros posteros diffuderunt.
[BF 91,4] Bella autem quae habuit Christophorus, si
universa computes, gemina omnino cum peregrinis
reperies; gemina cum plebe Danorum;
sed perpetuum cum Erlando Episcopo gestum.
Quod quo sanctius et religiosius, eo saevius et
pertinacius fuit, et ad tutelam sui non ferrum
jam aut arma, sed diras; et fulmina; et execrationes
concivit.
[BF 91,5] Primum cum exteris bellum tutela peperit,
Liberorum Abelianorum nomine, suscepta Regi,
qui eorundem bonorum administrationem
sibi haud parum fervide, et si jus spectes Naturae,
jure legitimo deposcens, Svineburgo et
Schelfiscora facessere Emmeldorpium, cumque
fide publica et obsequio redire ad officium, et
urbes tradere non suas, imperabat. Facit
Emmeldorpius utramque per haec secula paginam;
e Dithmarsis (id enim creditur) oriundus, sed
qui feliciore Daniae solo mutavit uligines et
aestuaria Patria, ubi postquam magnis in Principes
obsequiis exuisset peregrinitatem, emersit
paulatim e pulvere, interque bella, quae haud
parum feliciter gessit, immensis sensim latifundiis
excrevit. Atque is urbibus, qvas diximus,
ob stipendia non soluta, ab Abele jam pridem
impositus, concessis sibi littorum portoriis,
agrorumque reditibus haerebat pertinaciter, caveratque
munimentis, qvae in circuitu omni
extruxerat, ne a quoquam impune posset tam
felici possessione deturbari. Quo ferocius
sig.Ii6r
monentem primo Regem; mox minitantem;
ad ultimum vim parantem reppulit armis; usque
adeo excursore milite in viciniam omnem
emisso, ut minutim attritum Regem, et denique
ne consistere quidem ausum, ad pomoeria
Hafniae persequeretur. Haec prima clades
Christophori, sed prima Episcopi infamia fuit,
qvi, quod barbari etiam horrent, fugientem
Dominum et Principem suum arcuit portis, et
quantum in se fuit, furori hostium objecit.
At Rex seposito paulisper sensu injuriae, ad
eluendum cladis dedecus festinans, contraxit
ocyus exercitum, periculo, quo urgebatur,
parem, et oppugnationi justae, si res posceret,
suffecturum; quo postquam cepisset urbes,
munimenta nuper sua obvertere ausas, Emmeldorpium
ipsum dilabentem fuga, secutus
est in Holsatiam, et captum vi S?nderburgum,
clarum in Insula Alsae promontorium classe et
copiis insedit. Opportuna erat haec statio
Regi concertanti jam pridem cum Holsatiae
Comitibus, qui aversati animo, quam Rex in
se susceperat tutelam, etiam Slesvicum tradi filiis
Abelianis postulabant; idque feudi jure, ex
usu ac consvetudine Romani imperii usurpandum:
negante Rege, eam Danici regni provinciam
ejusdem esse cum feudis Germaniae,
naturae, ut quae nemini per Daniam, nisi Regum
Filiis, nec iisdem nisi ad vitam et,
quam vocant, gratiam soleret impertiri. Frustra
diu decertatae verbis contentioni aegritudo
aperta animorum, et novissime bella accesserunt,
usque adeo ut Holsati, contractis vicinorum
auxiliis, et foederatarum gentium validissimo
sig.Ii6v
nexu, non Australem tantum Jutiam,
et in hac Slesvicum, urbem; annexasque provincias
rapuerint armis, sed et Emmeldorpium,
perpetuum Daniae Hannibalem, Lubecensium
classe succinctum, ad diripiendam atterendamque
Daniam ablegarint. Nec is parum strenue
functus munere, relapsum ad sua Christophorum,
undique premebat armis; imprimis postqvam
navali prope Scaniam conflictu, superior
actus, in Falstria raptasset Nicopiam; in Mona
Stegehusam, et littoribus jam omnibus, ac
orae maritimae tremendus incubaret. Quod eo
potuit pronius, quo nuper a divexanda Dania,
cum classe trecentarum navium regressus Princeps
Norvagiae Haquinus, ob nescio quae inflicta
suae genti damna, aut damnorum dilata;
quae posceret, pretia, vastaverat magna clade
urbes et littora Scaniae, et omnia opportuna
fecerat, novae cuicunque hostium irruptioni. Inter
quae mala deprehensus Christophorus, cum
rapi videret provincias suas; exinaniri exercitus;
trahi in exitium cives; non tutum diutius credidit,
obniti pacificationibus, quas Germaniae
hinc inde Principes redimendae Holsaticae paci
ostentabant: conventumque novissime in haec
omnino pacta: ut Rex, interposita Pomeranorum
Vandalorumque Principum fide, ultra Slesvicensem
Ducatum majori Abelis Filio, sed Praefecturae
saltim titulo, concedendum, reliquis
in universum Liberis, quam primum illud per
annos et pubertatem liceret, haereditarias possessiones
omnes, cum exacta expensorum acceptorumque
ratione exhiberet: ita tamen, ut
illi vicissim, juri, si quod haberent in Daniam,
perpetua cessione renuntiarent.
sig.Kk1r
[BF 91,6] Hoc primum illud fuit, de quo diximus,
peregrinum bellum, quod funestum Daniae,
sed pace haud indecora sopitum, ne recrudesceret
denuo et exsurgeret in flammas, Valdemari
illius effecere mores, qui e Coloniensi
elapsus custodia, et ducatui Slesvicensi, sed
dato obsequii sacramento, impositus, servavit
perpetuo alienum a turbidis animum, et nunquam
ruptam Fidei, quam Regi pepigerat, integritatem.
At eo mortuo Ericus Frater, ferocior
ingenio, et similior Patri, cum non sub
vexillis Ducatum, sed jure haereditario efflagitaret;
denuo concursum est ad arma, et novo
cuncta classico inhorruerunt. In hoc autem
bello Christophorus eluit superioris infortunii
maculam, qui Ericum in intima Holsatiae dilapsum,
cum assequi non posset copiis, saltim
absentem devicit in urbibus, quas, ut singulas
obvias dederat casus, sub fidem et obseqvium
redegit.
[BF 91,7] At durante hoc temporis spatia, quod
utrumque bellum Holsaticum interpunxit, nonnulla
laeta Daniae; nonnulla etiam, ut res sunt
mortalium, adversa contigere. Inter laeta
numeraveris Abelis relictam viduam Mechtildem,
procul finibus Daniae, in ultimas Septentrionis
plagas facessentem. Quae licet coram
Ottoniensi Episcopo, perpetui dum viveret
coelibatus suscepisset votum; eandem tamen fidem
praestitit Deo, quam Daniae, rescissoque
sacramento, ad Svecici nescio cujus Principis
matrimonium transvolavit. Nec inter non
laeta fuere D. Erici exuviae Ringstadii, velut
nova apotheosi depositae, et apud paternos
sig.Kk1v
locatae cineres: id agente Christophoro, ut
quicquid in Sliae vorticibus fraternum deliquerat
scelus, nova pietate resarciret.
[BF 91,8] At quanto supra haec omnia geminos numeraveris
Reges Principesve, hinc Haqvinum
Norvagiae, inde Birgerum Sveciae, partitis vicibus
in Daniam digressos, ut devincto sibi
pactionibus Christophoro, Septentrionem omnem
uno vinculo colligarent. Vidisses Principes,
posita paulisper majestate, in Urbibus
aliqvando, aliquando sub dio, aut humili tugurio,
quae felicitas fuit vel familiaritas superiorum
temporum; alterno brachiorum conflictu
ruere in amplexus, et pacisci coram voce,
quam mox opere praestare cuperent, suorum
pactorum firmitatem. Et in his contuberniis,
seu felices ipsi, seu feliciores facturi cives,
rapiebant morti, atrocissimum illud infelicis
belli telum, quod magnis toties viribus, sed
majoribus odiis tergemini populi felicitatem
attaminarat. Et qvis inter hos congressus
non speraret Venerem, qvae nunquam segnis
agere in publico negotium, quod privatim
exequitur in toro; amoris sensu colliquefactum
orbem deducit in thalamos, et nuptiarum una
interpres, internecioni surripit Naturam. Atque
ea inter has, quas commemoramus festivitates,
in Regum irrepens contubernia, Magnum
Norvagiae Principem D./ Erici Filiae conciliavit,
traductaque ad novam; gentem Dana Principe,
miscuit gemini, populi sangvinem,
et non tantum par illud amantium, sed
stirpem etiam foederi, et propemodum aeternitatem
illigavit.
sig.Kk2r
[BF 91,9] Atque haec gaudia et publicas regni festivitates
(quas junctim hoc loco exposuimus, licet suis
intervallis distinctas) gemina domi seditio, et
utraque haud parum foeda interpolavit, ferociente
plebe et palam per vicos et compita ingeminante:
Censionibus et oneribus victam esse patientiam
ultima passorum: nec ferri tributa posse, qvae
non opes jam et sudores, sed ssangvinem miserorum
exhaurirent. Et haec seu vere dicta, seu falso
et ad invidiam jactata steterant intra verba et
querelas, donec clandestinis concionibus exaggerarent
rem Ecclesiastici Ordinis Proceres,
qvi novi per haec fere tempora Tribuni plebis,
et exercituum primi Tubicines, efferati privatim
rabie et efferaturi publice cives, incendebant
popularem ferociam, et provehendis turbidis
consiliis fatale signum attollebant. Quorum
ductu promiscua mox multitudo, obsidere
hastis et securibus fora; et postqvam aciem
de turba fecissent, vagari per agros, diruere
arces, et praedia nobilium demoliri coeperunt.
Et quidni irritarent haec Regem, qui ad pontem
Lethrae caesa multitudine, nequicqvam natabat
in misero sangvine, resurrecturo post
quamcunque cladem vesano illo animorum et
propemodum sacrosancto furore: donec pestifer
bellorum civilium turbo, iisdem resedit
Ducibus, quibus exarseratque Ecclesiae nempe
proceribus (quales per haec tempora Dania habuit
animarum rectores) compescentibus verbulo,
quam verbulo, et propemodum nutu concitarant
rebellionem: magnificum rati, nullam
sperari posse Daniae nisi ex suo arbitrio tranquillitatem
Tam certa id quidem et manifesta
sig.Kk2v
authoritate, ut post luculentum intervallum
denuo irritati, denuo irritarent populum,
jam authores suae seditionis tam clare
professum, ut pauci armis; plerique, quod aeque
desperantium est, clavis ligneis ferreisque obarmati,
Chorales se, vel chori milites, claro titulo
indigitarent. At hunc turbinem Rex,
non jam intercessione et rogatu cleri, pro quo
uno pugnabat publica rabies, sed vindice stitit
ferro, et quantum fieri in ea rerum intemperie
poterat, saevum improbae factionis regnum
armis et exercitu excidit.
[BF 91,10] At in Clero omni, nil per haec tempora
infestius contigit, uno Jacobo Erlando, qvi
Archiepiscopus Scaniae et Primas, eoque Dux
omnium et moderator, sed (quod calamitatem
acceleravit Daniae) obseqvii et legum ignarus,
et perire quam parere promptior, id est, ut
uno verbo dicas, novus Hildebrandus, ut suam
attolleret potestatem, comminuebat regiam, et
in Daniae regno, novum propemodum regnum
erigebat. Et impegit haec ferocia in. atrocissimum
scopulum, Christophorum Regem;
qui caute omni immobilior, nil decedere suo
juri patiebatur, susceptaque accuratissima majestatis
cura, dignitatem a Majoribus transmissam
constantia et terrore muniebat. Quis credet
integra lustra annorum his contentionibus
infamata nec destitisse alterum obturbatorem
regiae fortunae, alterum eversorem suae; antequam
alterum videret orbis in carcere,
alterum in sandapila: et Rex Episcopum
perdidisset; Episcopus Regem; uterque
Danos.
sig.Kk3r
[BF 91,11] Orsus fuerat hanc contentionem Erlandus,
cum simplici Episcopio Roeschildensi impositus,
oberrantem e fuga (quod diximus) Christophorum
arceret Hafniae muris, et qvod
acerbissimum sit relatu, Regi et Domino suo
asylum et tecta denegavit. Erat tum Hafnia
in Antistitum Roeschildensium ditione, Absolonis
Episcopi, opus: Cui sensim accrescenti
primus omnium, de quo nobis sermo est Erlandus,
privilegia dedit et immunitates, longo
deinceps, incremento auctas urbi, postqvam
sceptrum illa mutavit pedo, et coronae innexa,
non arcere jam Reges, sed in sinu et gremio;
nobilissima illa regni universi sede, collocare
incepit. Fecerat autem haec injuria, ut ad
Archiepiscopalem mithram produci a suffragatoribus
Erlandum, haud sane aeqvis oculis aspiceret
Christophorus; aegrescente in immensum
ira, postquam ad dignitatem neqvicquam se reclamante
collatam accederet protervia; negaretque
contra Majorum instituta Erlandus, aliam
sui muneris, quam a Pontifice summo suscipere
confirmationem: spreta dignitate Regia, et
insuper habitis perpetuis regni Legibus, ad qvas,
mithrae apicem accepturi candidati, astringi solebant
juramento; coram altari palam et Numine
ipso professi: parituros consvetudini Ecclesiae,
cui. initiarentur, et cum Rege ac civibus;
quandocunque id necessitas efflagitaret, pro rata
praediorum portione, onera belli subituros. Id autem
agebat novis effugiis Erlandus, ut Papalem
in Dania, et suam in Papali magnitudinem
stabiliret; quodque ad rem maxime faciebat, auream
in aerarium Vaticani deduceret venam, uvam
sig.Kk3v
debere se Innocentio id nominis 4. profitebatur:
cum quo in Lugdunensi jam pridem
concilio, eo e Dania missus Orator, haud vulgarem
contraxerat familiaritatem. Post haec
initia, inter sceptrum et sacerdotium tam ferociter
jacta, pronum fuit ad asperiora iter, pergente
Episcopo, quoniam a fundamentis coeperat,
convellere suae Ecclesiae, statuta propemodum
omnia; et quicquid a Majoribus sancitum
olim, et tot annorum decursu observatum
reverenter fuerat, uno decreti fulmine
jugulare; quae cum Rex publicis edictis et mandatis
sacrosancta haberi et inviolata mandaret,
eamque in rem Neoburgum Fionia comitia indixisset
Ordinum; Episcopus ut hoc turbaret
negotium, Vedelam Cimbrorum, eodem plane
tempore Synodum sui gregis convocavit: rogato
per literis Rege, ut in Ecclesiastici Ordinis
honorem, profano absistere conventu vellet,
dum sacrum, praesens ipse, aut. per Legatos,
obiret. Pergente in proposito Rege, in suo
perrexit Episcopus, ita tamen ut finito conventiculo
Vedelensi, antequam digrederetur domum,
deflecteret Neoburgum, non antea advectus,
qvam negotia, quae agebantur propemodum
omnia, ad finem jam et exitum spectarent.
Festiva est salutatio, qua adventantem
Episcopum in eo conventu Rex excepit: In
intrantis enim obversus vestigia, nil novum accidere
Antistiti dicebat, qvi finito coetu misceret se consultantibus:
solere enim Bubulcos jam inde a Virgiliano
tempore, tarde semper, post confecta
negotia venire. Alte scomma in animum suum
dimisit Erlandus, sed ut servaret in respondendo
sig.Kk4r
modum, et vindictam servaret opportunitati
Cui cum strenue invigilaret ille, nec suum interea
negotium Rex negligeret, protracta est
ferox dissensio, nequicquam Haqvino Rege,
nequicquam Birgero, in brevi illo per Daniam
incolatu, tentantibus conciliationem, et qua
pollebant authoritate manum admoventibus
medelae. Transegit tamen aliqvando Regis
Socer, Dux Pomeraniae Sambirius, funestamque
litem prono tum litigantium consensu sopivit:
ita tamen ut dissiliente brevi pace, majore fragore
ebullirent minae: quae cum perseverarent
pertinaciter, et arduum tutae Pacis ac factu
semper inexplicabile negotium, perpetua illa
conviciandi et insultandi libidine arcerent; Rex
circumspicere authoritatem Legum coepit, et in
publico conventu adesse jussis, qvotqvot se laesos
ab Episcopo arbitrarentur, sedit ipsae pro
tribunali, ex aeqvo et bono, sententiam dicturus.
Cujus censuram et potestatem cum abnueret
abrupte Episcopus, negaretque cuiquam
in se jus nisi supremo Orbis Pontifici esse,
Rex palam (quod ultimum credidit remediorum)
clero privilegia ademit, majorum suorum benignitate
indulta Ecclesiis: adeo ad novum hoc
factum commoto Episcopo, ut nuntio adferenti
invisum decretum, anathema palam denuntiaret.
Sustinuit post has injurias pars
utraque audire et proferre accusationes; mittere
legatos; proponere opportunas paci conditiones;
denique omnes tentare vias, nullas inire: donec
consilium cepisset Rex, diademate palam revinciendi
Filium publicis in Regni comitiis Ordinum
consensu decretis. Id enimvero institutum,
sig.Kk4v
cum parum commodum rebus suis Erlandus
judicaret; non: saltim publico: Ordinum
sese opposuit consensui, sedet coetum universum
futurum, et quotquot ex ordine sacro
eundem freqventarent diris et excommunicationibus
subjecit. Hoc facinorum Erlandianorum
ultimum quidem; vivente Christophoro;
sed atrocissimum fuit, et dignum in quo finiret.
Hujus enim interdicti terrore arcuit a
suscepta solemnitate Episcopos, qui Regiae causae,
ob Antistitis supremi mores et superbiam,
addictiores, confluxerant jam tum ad conventum
novi principis inaugurationi interfuturi:
ita tamen ut eo ipso Rex efferatior, omnes
Proceres et purpuratos Regni Hafniam acciret,
omniumque suffragiis, quando aliter constare pax
et tranqvillitas regni non posset, Episcopi captivitatem
pronuntiaret. Crimina commemorabantur,
praeter ea qvae recensuimus, non
pauca: imprimis autem illa: nil veritum
Erlandum non Norvegiae saltim Regi, ad illud,
quod in Daniam susceperat bellum, stimulos
et faces suggerere (qvod annales Norvagici etiam
nostra aetate editi palam profitentur) sed et svasorem
fuisse per literas Pontifici, ut abrogato cum
stirpe et facessere jusso Christophoro, Scortatore
(ita vocabat) impio, et intestabili Principe,
in Abelianam domum, Danici jus regni
et possessionem transferret: denique per Mechtildem
Svecos; per Ericum Slesvicensem, e Holsatiae
Vandaliaeque Dynastas in Danorum pernitiem
sollicitasse, et res novas molituris magnum
sui circumtulisse exemplum: opus esse,
ne tanta audacia latius serperet, ferum illud et
sig.Kk5r
indomitum animal abdere intra claustra; ubi
algentis more aspidis, si non amitteret laedendi
animum, saltim non projectaret venenum.
[BF 91,12] Ita decreta Episcopi captivitas, haud sane
proclivis erat negotii: cum Helsingborensi in
Scanis arci late prospectantem imposuisset Fratrem,
et itinera ubique sua ferro et terrore muniret.
Quae omnia cum distulissent aliqvandiu
conatus, non tamen penitus omnes interceperunt,
auso, nescio quo, Henrico
Mechelnburgico insidiari excursionibus Antistitis,
donec satellitio omni vacuum occuparet
aliquando ruri, et in arcem Hagenschoviam,
tramisso haud cunctanter mari, deportaret:
sanctius aliquanto in carcere, quam dioecesi, et,
quod constat, pacatius, victurum.
[BF 91,13] Nec unum tantum Episcopum rapuerunt
vincula, etiam consiliarii et asseclae, et qvotqvot
adhaeserant procaci factioni, carcere constringebantur.
E quorum coetu cum gemini
omnino, Roeschildensis et Ottoniensis elapsi
fuga, extra regni sese projecissent limites, coeperunt
circuire diversos per orbem Principes,
et Rugiae ad ultimum Dynastam, Jarimarum,
tum Slesvici Holsatiaeque Duces, in arctam societatem
compegerunt. Nec deerant molitioni
obtentus: Causa Dei, et Religio, quae
laesa in Episcopis, omnem inquinasse Daniam
jactabatur: quam iccirco universam; Templorum
omnium valvis affixo diplomate devovebant
diris; a Vaticano usque ipso, accersita tremendi
decreti confirmatione. Contra has artes
nil cunctatus Christophorus; non recusare
se judicem Papam, per literas. per nuntios
sig.Kk5v
profitetur: deprecari saltim intentatum fulmen
in innoxia civium suorum capita, et rogare
moras ac inducias dirarum, totque animarum,
quae perderentur, salutem; dum de causa integra
coram judicibus idoneis. disceptaretur.
Cumque ne sic quidem a feralibus tabulis cessaret
saevities, et in civium cervicibus hebetatae
propemodum execrationes Ecclesiastice, non
paucis urbium nostrarum fulminis nil percellentis
consvetudinem, et mox, qvod fit, contemptum
suggessissent; ausi sunt passim sacrificuli
recurrere ad aras, et intermissa sacra ac
conciones obire. Quo promptius Christophorus,
per edicta et mandata publica, reliquo
injunxit Clero: redirent ocyus ad aras et suggestus
suos, ni excludi in perpetuum vellent,
nec enim tam opimo bolo, si cunctarentur
illi, defuturos haeredes.
[BF 91,14] Ita Rex prospexerat aris, sed nondum focis,
Jarmerico et Holsatis cum Episcoporum
globo in novum bellum accinctis. Quibus
reprimendis, dum peregrina procul, hinc ex
Norvegia, inde Svecia, circumspicit aut accersit
auxilia, finem vitae, antequam exordium
belli invenit. Digressus enim Ripas Cimbrorum,
convocavit ad coetum Episcopos, quos
nondum factio rapuerat Erlandi, ut de modo
et ratione recuperandae publicae qvietis cum
sacro collegio consultaret: Quod ut faceret
religiosius, se; supra omnem turbati animi
tumultum erigeret, adiit, quod pulcherrimum
negotium fuit, aras; sacramento poenitentiae
noxas et reatus animae depositurus. Confluxerat
autem ad hunc etiam conventum Arhusiensium
sig.Kk6r
Antistes, Arnefastus, ad id muneris
nequicquam reclamante Rege, jam olim ab
Archiepiscopo productus, qvi alte condito in
Regem odio, quo per occulta tectius consilia,
eo ferocius ad vindictam grassabatur. Atque is
in celebratione sacrificii solennis, qvod administrandum
sceleratus susceperat, in litandae Divinae
hostiae, sacrosancto munere, dum arae assistit
mithratus, et fausta nuncupatione propitiat
Deum, medicatam praesenti toxico buccam dedit
Regi, profanissimum Divini panis simulacrum;
eademque manu et vitam litanti et
mortem propinavit. Ferum et sangvinarium
Antistitem, et Erlando saeviorem, qui Dei
nomine dedit veniam, non dedit suo, inque
ipso scelere, aliquid scelere atrocius commentus,
effecit propemodum, ne crimen jam quis
putet parricidium, si cum loco; in quo patratum
est, comparetur. Inaudito enim scelere,
non tam hominem, quam altaria polluit, et
minus in Regem, quam Deum peccavit.
Quamvis nec inauditum prorsus fuerit scelus,
si circa haec ipsa tempora Romanum Imperatorem
aspicias Henricum id nominis Septimum,
qui itidem per infectum veneno Eucharistiae
panem potionatus est a Monacho; digno illo,
qui funem collo, non lumbis gestaret. Caeterum
ex quo pereundum fuit Regi, non potuit
felicius quam coram altari perire, et subire
mortem, quam nulla mors animae sequeretur.
Nec vero mitius potuit mithratus carnifex,
quam eodem tempore, quo auferebat vitam,
conferre salutem, et coelum, qvod in absolutione
promiserat, uno momento largiri: Reddidit
sig.Kk6v
enim ratam, quam dederat, noxarum in
universum omnium plenissimam abolitionem;
fecitque unius oblatione offae, ne in aeternum
Rex peccaret.
[BF 92,1] ERICUS GLIPPING.
Conditus est Ripis Cimbrorum
Rex Christophorus,
in cathedrali urbis templo,
nactus in tumulo e porphyritide
marmore lapidem,
supra planitiem areae, edita
nonnihil basi extantem;
cujus epigraphen, oris circumqvaque
et lateribus inscriptam,
postquam adedisset penitus, quae omnia
vorat aetas, victum senio saxum deseruit
paulatim stationem, aliosque in usus aeditimorum
arbitrio commigravit. Jacuit autem sub eo
silice, quietior aliquanto Rex defunctus, quam
qui defuncto succedens in regimine Filius Ericus,
nondum alterum aetatis lustrum implerat.
Qui eo opportunior injuriae inter magna
Abelianae domus Erlandique Pontificis odia pariter
et factiones, per aspera omnia suscepit regnum,
et postquam suscepisset, non nisi maximis.
tempestatibus concussum agitatumque servavit:
Unam habuit in regimine sociam et
consiliatricem, Sambiriam matrem, quae Desultrix
appellata Antiquis, quod eqvitationi
supra foeminae mores et indolem dedita, in alia
sig.Ll1r
aliaque Equorum terga, nil lassata decurrendi voluptate,
transiliret. Sed quali deinceps eguit
arte, quae comes aut Dux regiorum facta exercituum,
progrediebatur in aciem, et quantum
foeminae licitum, etiam scuto et framea invalidam
filii aetatem tuebatur. Et habuit quae
non ad bellum tantum, sed Reipublicae tractationem
ac civilia negotia adferret, haud parum
expedita consilia, et parem consiliis sedulitatem,
nisi quod, post infelicem Mariti casum,
transmissas a Svecis Norvagisque auxiliares copias,
magna sui fiducia, dimiserit ocyus, quam
ex usu fuisse Regni, sero quidem, sed serio
deinde deprehendit. Imprimis postquam insurrexissent
in Regem, etiam ante susceptum
diadema, non modici fluctus bellorum, qvi
velut facto agmine assilientes undiquaque regnum,
nondum stabilitam potestatem, et tanum
non rectorem ipsum cum rectrice.
excusserunt.
[BF 92,2] Jarimarus enim Ecclesiae pars Roeschildensis,
si feudum Rugiae spectes, jam inde a Valdemaro,
huic sacerdotio innexum, ausus factionis
Erlandianae profiteri tutelam, postquam
Slesvici et Holsatiae Dynastas, cum oberrante
Episcoporum grege in impii belli societatem
compegisset, numerosam classem, et pro classe
militem infudit Sellandiae, perque immensa
camporum spatia porrectum exercitum Nestwedensibus
pomoeriis impegit. Objecit Sambiria,
externis jam praesidiis destituta, vernaculum
ex agris colonum, et quotquot confluere
sponte ad signa vellent, quibus Jarimarus
sig.Ll1v
(quod pronum factu erat) obculcatis verius
qvam occisis, non vitam tantum, sed et sepulturam,
miserum illud ultimae Naturae beneficium,
ademit; caesorum enim cumulo, utpote
sacro et fulminato ne scrobem qvidem terrae
indulsit ad tumulum, cum tamen quicquid ex
suis legionibus perdiderat in conflictu, primitias
nempe Martyrum, honestissimis exeqviis
sepeliret. Inde per vastationes agrorum; et
mox Hafniam, ubi crepidini aggeris, qua in
urbem perrupit, imposuit nomen; denique Boringholmiam,
inque ea arcem Hammershusiam
perpetuo victoriarum et expugnationum cursu
vagatus, trajecit novissime in Scaniam; quaque
progrediebatur, nulla magis qvam spoliorum
tuba, militum animos accendebat. Et praestitit
impiam fidem vastatori exercitui, in qvem
qvicqvid congerebat, non finem praescribebat
cupiditatis, sed gradum; nulla prorsus relicta
domo, in qua non aliquid turbaret. Contra
haec latrocinia, verius quam bella, cum nullum
in milite, nullum ne in provinciis quidem
praesidium esset, permisit sibi quiddam
supra foemineos mores magna pietas: ausa ex
plebe, nescio qua muliere, sed supra sexum et
plebem evecta animo, oberranti licenter Rugiano,
et foeminarum forte contubernia ac
noctes quaerenti, abdere intra ilia ferrum, et
partem funestiorem exercitus, cum totum non
posset, punire. Gloriosa mulier, et supra
Cloelias non tantum, sed Scaevolas etiam, et
viros ipsos laudanda, qui quod facere plerique
minabantur, et omnes debebant, et ausa est sola,
et sola perfecit.
sig.Ll2r
[BF 92,3] Jarimarum autem mortuum cum in Slesvicensi
ducatu repraesentarent Holsatorum Dynastae,
perpetui Danorum turbines, et urbibus undiquaque
oppugnationes; agris vastitatem; civibus
exitium intentarent, trajecit in Fioniam Sambiria:
ubi velut e specula in omnium obversa
conatus, et hostile, sicubi daretur, infringeret
robur, et e vicina Cimbria novis delectibus
suum augeret.
[BF 92,4] Ibi haud parum sagace consilio, postquam
Brandeburgum, ob nescio quam debitae sibi
haereditatis aut peculii efflagitationem, aversum
a Danis, et magnis diris intonantem, reconciliasset
denuo sibi, eodem ipso consultore, quo
nuper inimico usa, quod ad rem apprime necessarium
fuit, undecennem admodum Regem,
sed in quacunque demum aetate, plus majestate,
quam viribus praestiturum, regio palam diademate
in comitiis publicis insignivit. Qua in
solemnitate ut nova omnibus gaudia allucerent,
etiam ad Erlandum captivum pertigere, quem
svasu Procerum novus Rex, e carceris paedore
emisit. At quam ingratum! qui clathris, non
furore, solutus, et tanquam jure jam saevus,
cum nullo artificio, nullis pactionibus mitesceret,
perrupit in Sveciam, cujus primatum
(quem vocant) numerabat in titulis, et vigilem
ubique ac in pernitiem Daniae sollicitum
animum circumferebat. Quo quidem id effecit,
ut nec placaret Regem, et, offenderet, ad
quem provocaratque Papam, Urbanum id nominis
quartum. Eum enim, de re omni certiorem
factum, repetitae literae et nuntii Regis
sed imprimis aequitas (tanta erat) causae,
sig.Ll2v
ad pronuntiandam decretoriam sententiam,
aeqvam illam, piamque et Erlando, ac improbae
factioni adversam, pertraxerunt.
[BF 92,5] At in hoc cursu rerum omnium quis timeret
cladem? quae tamen (ut circuitus est mortalium
rerum) non lento gradu, aut per intervalla,
sed exundantis instar Oceani uno aestu
et impetu icit Daniam, et Regis ipsius perculit
caput, ut atrocissime saeviret.
[BF 92,6] Jampridem Ericus Abelis filius, Patris sui
fato in pernitiem Daniae natus, dari sibi Slesvicensem
ducatum non petierat quidem, sed
flagitaratque idque iis conditionibus, quibus assentiri
nec per se Rex, nec per Regni sui leges
et integritatem sinebatur. Cum frustra contentiones
essent verborum, convolatum est ad
arma, quibus stimulos primum Holsatorum
Comites, mox operam, sub more, et auxilia
suggesserunt. In campis Leoninis (Lohede
avocant incole) conserta feralis pugna favit quidem
initio Danis, quorum peditatus, velitaribus
primum hastis, et ubi hae defecerant,
mucrone gladiorum, per cuneos hostium
evadentes, caede et sangvine, qvaqva progrediebantur,
faciebant viam; cum ecce tibi,
Exercitui universo Danico, gemini impositi
summa cum potestate moderatores,
Petrus Findius, et Ivo Tagonis, non numero
tantum (quorsum enim duplicati rectores?)
sed ductu etiam ipso et auspiciis
funestis seu qvod magisterium, quam profitebantur,
artis parum edocti essent;
seu metu, qvod turpius, et trepidatione
sig.Ll3r
ignava perculsi, praevalente certe vi hostili,
in apertam fugam rapuere Eqvitatum et cohortes,
et non jam pugnandi hostibus, sed saeviendi
trucidandique campum aperuerunt. Qui
quidem strenue functi non difficili munere,
postqvam dejecissent quicquid ex legionibus
nostris corripuerat: arma, Reginam etiam matrem,
et Regem adeo ipsum, inter vicina mapalia
delitescentem ruri, et quid sors ferret
belli, diversa, qvam contigit, spe operientem,
luctuoso de Dania trophaeo, in captivitatem et
vincula rapuerunt. Quo uno, si cladem omnem
aestimes, nil fuit aerumnosius, qui gustato
brevi, nondum gesto imperio, capi potuit,
non potuit pugnare, inque alienum impositus
ferculum, non tantum superbi victoris, et
quod in calamitate miserrimum fuit, Clientis
sui, ferre arbitria; sed et currus implere ac
triumfales illas quadrigas, ad spectaculum et
ludibrium cogebatur.
[BF 92,7] Ea audita captivitate Erlandus, supra Svecos
omnes montes, intumuit gaudio; unde
in Scaniam primum, ad capessendum postliminio
Episcopium; mox ad Cimbriam citatis itineribus
evolans, effecit apud victores Holsatos,
ut Slesvicensis Episcopus, una cum Rege (cujus
studuerat partibus) in infelice illa belli area
captus, et hactenus haud rigidissima custodia
ob reverentiam muneris, detentus, in numellas
illico et vincula compingeretur: asperata
qvoque in immensum custodia, qua Regina detinebatur.
His, colophonis instar loco, adjecit
diras, denuo jam repetitas, et per omnes
suggestus in civium capita detortas: imprimis
sig.Ll3v
postquam Alburgensis Episcopus, nescio cujus
Globii Equitis scelere, in privata contentione
occisus, contactu suae caedis funestasse Daniam
omnem, sed imprimis Borglumensem, cui praefuerat
dioecesin, feroci clericorum strepitu
jactaretur.
[BF 92,8] Felices propemodum erant, credebantur
sane Monachis, qui extra has ambustiones et
incendia, non usti non fulminati, vel in vinculis
delitescebant: ut Regi Dania posset, et
iam suam in captivitate sortem invidere. De
qua quidem actum in universum, et conclamatum
jam erat, ni Albertus Brandeburgicus
(Ottonis, qui rerum istic potiebatur, germanus
Frater) ausus fuisset humeros subjicere Reipublicae,
et labantis regni curam ac medelam profiteri.
Is a Sambiria per nuntios et literas
rogatus efflagitatusque, venit denique in Daniam,
ut Regi Svecorum Valdemaro, e filiabus Divi
Erici desponsatam virginem Sophiam traderet
in manus: poscere enim dignitatem tantae
Sponsae, ne minore, ut sic loquar, paranympho,
quam Principe Viro deduceretur. Quo
functus itinere Albertus, et Ennecopia Svecica,
in Daniam redux, coepit latius extendere,
quam rogatus fuerat, commissi muneris curam
Reginamque ipsam, non tantum expedivit e
carcere, aeqva detinentium venia dimissam, sed
et Regis captivi tutelam, et quamdiu detineretur,
Regni administrationem suscepit. Nec
segnem adhibuit exequendae functioni operam,
nisi quod aedes sacras, et coenobia Monachorum,
dum nonnulla Ordinis Ecclesiastici perseqveretur
flagitia, licentius attrectaret. Quo
sig.Ll4r
factum, ut immani consternatione se commoverent
passim rura, et factis ex promiscua multitudine
cuneis, securitati publicae vim palam
inferrent: seditiosorum perpetuo incitatore
Clero, et arcanis follibus animante incendia,
ut (publicae scilicet pietatis praecones) vel patriae
ruina privatam injuriam delerent. Et his
Ducibus plebes, furore nempe alieno, sed suo
periculo insaniens, Arrhusiae in Scania monumentum
nobile, erutum e fundo, dejectumque
ad ignobilem deduxere arenam, et brevi post
intervallo, clausum intra Hessingburgi moenia
ipsum Albertum, et vix modico phaselo elabentem,
extra regni limites ejecerunt.
[BF 92,9] Ita socio et adjutore destituta Sambiria ardentius
suscepit, quam in se unam devolvi videbat,
administrationem:; et (quod primum
opus fuit), raptos ex inopinato nuperi belli
Leonini infelices rectores, duci palam et capitalium
sisti Tribunis mandavit; pudebat etiam
foeminam dedecoris, et superesse in Dania bellorum
Duces, qvi in abrupta traxissent triumfantem
jam tum exercitum, invexissentque in
Danos crimen, quod ab ortu regni nondum
Dania vindicarat. Dictae in ignavos, atroces
sententiae, nulla dignitatis, nulla stirpis contemplatione,
ut pudendam causam ipsas propemodum
flagitia effecerint foediorem. Applicitos
enim infelicibus scalis nodus pressit Carnificis,
in sublime, velut ad spectaculum actos,
ut plures terrerent exemplo, quam rexerant
imperio, et tristes suae perfidiae exitus ostenderent
e longinqvo, aut eadem olim, aut paria
ausuris. Nec parcitum arcibus et gentilitio,
sig.Ll4v
quod insederant, solo, injectae enim non tecti
tantum et aedificiis manus; sed et, columellae
parietesque et qvicqvid supra fundum excreverat,
in deformes areas, et unam telluris saxorumque
congeriem depressum est et resupinatum;
ne in mutis qvidem parietinis exemplum
ignaviae ad posteros extaret.
[BF 92,10] Sed inter haec omnia Ericus tamen Rex in
carcere detinebatur, vias omnes indagante Regina
Sambiria, quibus ab infelici ergastulo Filium
expediret, Habebat commode faventem
Brandeburgum Ottonem, et nubilem
Brandeburgus filiam, ac supra filiam nobile in
Holsatia oppidum Rendersburgum, jam pridem
pignori sibi traditum; paratam materiam hinc
paci, inde amori, si anniteretur. Nec destitit
huic incumbere negotio, qua erat sagacitate
mulier: curavit enim urbem Holsatis:; et
in ejus vicem Brandeburgo tradi Regem, non
ante solvendum custodia, quam expungeret aes,
qvo de inter utrosque conveniret. Repperit
pretium Sambiria et solvendi modum, inque
Germaniam haud cunctanter digressa, in ipsa
captivitate Regi nova, sed molliora nexuit vincula:
contentionem enim et furorem Martis
uno pacavit amore, et nova nuptiarum ac pacis
conciliatrix, eodem articulo temporis, et
futuram Daniae Reginam, Brandeburgi filiam,
et Regi libertatem confecit.
[BF 92,11] Redditus regno Ericus, inter curas suas
primam habuit Daniae circumquaque limitibus
circumponere munimenta; adjicere veteres,
quae defecerant, arces et si qva daretur moliri
novas: orsus ab Hammershusa Boringholmiae,
sig.Ll5r
quam postquam acri obsidione expugnasset
tandem, nequicquam obnitente Erlandi fratre,
cui commissa loci salus erat: Coldingiam
quoque, ut compendium faceret belli, redemit
pretio, et validissimis propugnaculis firmavit.
Otio claro Regis, sed non duraturo, cum Ericus
denuo super vetere illo de Slesvicensi ducatu
litigio, ad minas, quod solebat et diras,
Rex ad arma provolaret. Quibus tamen moderate
usus ostendit idem in se sibi, quod in
cives, imperium esse: cum enim pateret inter
hos tumultus praeclara eluendae superioris ignominiae
occasio, intra jus tamen et modum continuit
(quod rarum est) iras, et seposita vindicta
pactorum maluit, quam injuriarum recordari.
Usque adeo, ut in fata decedente, quod brevi
post contigit, Erico, ejusdem familiae Liberorumque
in se susciperet curam, et neqvicquam
renitentibus Holsati Dynastis, eorundem honorum
patrimoniorumque tutelam et administrationem
subiret. Et internis externisque hostibus
jam liber et expeditus transire ad gaudia
Nuptiarum posset, quas in Principum peregrinorum
frequentia et concursu inter decursiones
transegit et hastiludia, et magno periculo non
raro redemptos pretiosos illos jocos, qui communi
per nostra et superiora secula exercitiorum
regalium instituto, inter festivitates fere
et aularum solemnia celebrantur.
[BF 92,12] Et haec gaudia ne Erlandus quidem turbare
potuit; qui tum ab Urbano Pontifice
per literas, per diplomata monitus: ferri
non posse delicta, quibus non se tantum; sed universum,
cui praeerat, Ordinem foedaret: se inspectis
sig.Ll5v
querelis Regiis, et causae quae ageretur justitia,
svasorem esse Episcopo: facesseret Dania, et afflicto
toties regno daret pacem: denique faciendo, quod
urgeret Rex, efficeret, ne cogeretur. Nil aeqvius
potuit Urbanus, cujus mentem optasses Guidoni
Cardinali, qui titulo Legati missus in Daniam,
postqvam contactu Episcoporum ab ea,
quam de Erlandi flagitiis conceperat, opinione
descivisset palam, et Slesvicum citato Regi
dixisset diem: neganti abrupte: posse se extra
forum suum rapi, subjecit novis diris et execrationibus
Daniam: e qua jam ambusta et fulgurita
magnis in Italiam itineribus, sed magnis
itidem causis, ad suscipiendam nempe Papalem
mithram, cum socio Erlando digressus,
induit novum Clementis nomen, non clementem
animum, et qvod ultimum fecit, sed atrocissimum,
operum, Andegavensem Neapoli
Ducem, in Conradini Principis celebrem illam,
sed feralem, funestamque et exosam orbi lanienam
concitavit.
[BF 92,13] Haesit interea in ferali excommunicatione
Dania, et in pertinace exilio Erlandus, ubi
praeter odia in patriam omnia amiserat: donec
Gregorius, id nominis decimus, pacato utcunque
Rege, sed aere placato Erlando, septennali
demum edicto et fulmine Daniam liberaret.
Ita Lundensis denuo sedes patuit erroni,
sed quam speraret semper, non attingeret. In
itinere enim qvi toties Rugiam concitarat in
Danos, mortuus est in Rugia, et perpetuo
extorris ac exsul, id est: poena sua dignus,
nunqvam nisi in sarcophago patriam, et post
fata demum sua recuperavit: Huic ferociae,
sig.Ll6r
alii successere jn cathedra homines, non alii
mores; nam ut de Erlando illo altero, superioris:
patruele taccas (qui Rudolphi Imperatoris
jussu, dum properaret Romam, raptus est in itinere,
et carceris sqvalore enectus) quantum
mali Trugothus ille invexit Torstanus, qui
utrique datus in Episcopio successor, pallii traditionem:
(ita confirmationem muneris, vel ut inqvinatius
loquare, investituram vocant) novis,
quas sancivit, edictis ad Vaticani transtulit potestatem;
ita quidem, ut exclusa Regum,
quam in ea inauguratione hactenus usurparant;
jurisdictione, datis publice codicillis, successores
in perpetuum suos, ad unam Romanae sedis
reverentiam alligaret, et muneri non tantum
jam suo, sed quantum in se fuit, etiam
aeternitati imperaret.
[BF 92,14] Et potuit Ericus concoquere hanc injuriam,
vi lassatus jam: Ecclesiasticis contentionibus, cedere
jure suo et majorum institutis maluit, qvam
in, praecipitia denuo rapere regnum: eoque facessere
jussa, quantacunque ea esset, confirmandi
Episcopii dignitate, coepit convertere oculos
ad vicinos in Septentrione Principes, mutuis
in se cladibus conversos, et proprii regni tumultu
liber, alienum securius intueri Decesserat
in Svecia Birgerus, qui uno in morte
testamento, quam omni per vitam principatu
patentior, pro administratione, quam habuerat,
et concesso ad tempus regimine, integri
regni possessionem e et haereditatem ad Filios
transmisit. At quam diversos indole Valdemarus
enim, prior natu, eoque diademati propior,
in otia et libidinem discinctus, ita uxori
sig.Ll6v
(quod supra innuimus) e Dania deductae, connubialem
servavit fidem, ut ejusdem sororem
Juditham, et, quod crimen aggravat, monasticae
vitae instituta professam, incesto concubitu
inquinaret: dum alter Fratrum Magnus,
aut regiis moribus perpetuo divexandis, aut
occupando, si fors daret regno, haud segniter
incubaret: Nolles, his. litibus se miscuisset
Ericus, qui tamen, seu alterius fratris offensus
injuriis; seu alterius illectus blanditiis; Magno
classicum insonanti suppeditavit copias, quibus
rectorem imposuit Stigotum, genere et opibus
clarum virum, dum interea domi, cum absentis
ipse conjuge inter vetitos amplexus, et ne
Regibus quidem permissa gaudia, volutaretur.
Submissis autem e Dania copiis, Magnus victoriam,
et per eam regnum confecit sibi; quod
deposito Valdemaro sin se porro et stirpem
trajecit, ita tamen ut immemor beneficii, per
quod excreverat, pactam Erico fidem, et in
stipendia militum, vel laboris mercedem depactam
pecuniam denegaret. Hanc injuriam
excepere, quod necesse fuit, bella, et quae
bella sequi solent, limitum vastitates, eunte
in orbem, et in orbem redeunte cladium serie,
quae supra plebeja capita Danos aliquot nobiles,
ad summos in Svecia honores, nescio quo fato
evectos; sane autem seu indulgentia immodica
Regum, seu propria indole supra modum civilis
mediocritatis intumescentes; atque in horum,
postqvam cecidissent, vindictam Folckingorum
omnem, illustrem illam et praeferocem olim
familiam attrivere: donec interventu Veneris,
quae amores in aulis aut invenit sola, aut sola
sig.Mm1r
facit datis utrinque et utrinque acceptis conjugibus,
utramque demum gentem pax et foedera,
alternis populorum nexibus colligarent.
[BF 92,15] Hos e Svecia tumultus, et quae mox sequutae
sunt, foederationes interpolavit e Norvegia
geminus turbo: cui quidem tum regno
post obitum Haqvini (Scotorum Orcadumque expeditionibus
clari) Magnus praesidebat filius, qui
ducta apud nos Ingeburga D. Erici filia, possessiones
et praedia, qvae sibi ex haereditate materna
deberi credebat, cum legationibus nequicquam
tentasset, repetere coepit armis; et
Daniae infusus littoribus, haud parum plura
vastavit, quam poscebat, datisque magnis, et
magnis praesertim prope Scanoram acceptis cladibus,
contentionem denique omnem, filio Haquino,
una cum regni haereditate, et pari propemodum
armorum expeditionumque fortuna
transmisit.
[BF 92,16] Nec nihil actum in Esthonibus. In qvorum
oras cum Novogardi; Moschi; Lithuani,
cum Semigalensibus, velut facto cuneo irruerent,
et Revalienses imprimis, qui Danorum
praesidio tenebantur, illum haud sane usitatum
ferocis viciniae impetum reformidarent: misit
Rex Ericus Satrapam regni Matthiam, cum
pleno in copias omnes imperio et potestate,
qui tanto par muneri egit strenue negotium,
postque attritos fuga, aut internecione
deletos, quos repererat hostes, immortuus est
ipse stragi, et propria (qvod fortium virorum
est) caede gloriosam victoriam consignavit.
Quam cladem licet (incursata per glaciem
sig.Mm1v
Oesilia) expunxerint aliquando hostes; mansit
tamen indelibatum Regis peculium, qvod seu
armorum, seu clientelae jure, jam inde a Valdemarianis
temporibus aut Dominam Daniam,
aut protectricem profitebatur: usque adeo ut territoriorum
Ecclesiarumque in Esthonibus, si quae
inciderent, contentiones, ad Regium semper
in Dania Tribunal, cum indecisa lite et partium
provocationibus devolverentur. Et licet
ausa fuisset Sambiria, nescio quid dioecesi Revaliensi
speciosum indulgere, ratam tamen, qui
sequuti sunt Daniae Reges, non habuere foemineam
liberalitatem: perrexeruntque, quod coeperant,
Revaliensis cum Torpatensi Praesules,
a Danorum Regibus, inaugurationis vim et
confirmationem, nec aliunde, deposcere, adque
comitia, quod coeperant, publica vocati, inter
Regni nostri Proceres et Senatores
considere.
[BF 92,17] Nec vero circa extraneas regni provincias
ita Regis vigilavit cura; quin verteret ad domestica
oculos, nictantes quidem illos unde nominis
traxit deformitatem) sed quibus introspexit
ille, antiquas patri leges, deditque novas, eas
imprimis, quae in ruralibus territoriis arctiore
limite et spatio, quam potestate circumscribuntur
(Bircke-raet Nostrates vocant) quas legum
publicarum insertas tabulis, seqventium per
Daniam Regum, imprimis autem Christophori
Bavari industria et labor
locupletavit.
[BF 92,18] Filium qvoque nondum trimum inaugurari
voluit regno, non inusitato quidem Regibus,
sed eo difficiliore jam tum conatu,
sig.Mm2r
qvo in adversum niteretur Stigotus, militiae
universe rector, et supra Stigotum Abeliana
stirps, novo in Regem impetum obversa, ut a
qvorum turbine orsus fuerat regnum, in eodem
finiret. Cum enim Slesvicensium Dux
Valdemarus, Abelis ex Erico filio nepos,
arctari se immodicis angustiis; et non in ducatu
saltim, quod haereditarium prae se ferebat,
clientari obstringi (ita is vocabat) servitute,
sed et haereditate reliqua paternorum praediorum
privari se speciosius quam verius quereretur:
coepit Norvagi Regis, jam pridem in Danos
obliqui, tum si qui e Procerum Danicorum
coetum, dare nomen impio classico vellent,
in factiones colligere: denique Oresundae insidere
trajectum, ut consilia cum consciis, ac mox
arma opportunius misceret: Rex omnia agentem
turbantemque occupavit prior, et in carceres
ac vincula haud inopportuno consilio compegit.
Exiit tamen hanc calamitatem Valdemarus,
cum peccasse se ostenderet poenitentia,
et abstiturum novis in posterum molitionibus,
tum Alsae, caeterarumque Insularum Danicarum
usurpatione, data palam antapocha [autapocha ed.], et interposita
Principum Germanicorum fide polliceretur.
[BF 92,19] Cessante autem Valdemaro non cessavit
Valdemari factio, quae capite destituta et Duce,
cum palam jam non posset viribus, clandestinis,
quod proximum erat, artibus, impia in
Regem consilia coquebat. Confluxerant in
haec conciliabula Jacobus imprimis Dux Hallandiae
(Porsium vocarunt majores, Valdemari 2./
ex pellice nepotem) qui, qua ferocia Slesvicum
sig.Mm2v
Valdemarus, eadem praefecturae suae hereditatem
asserens sibi, purpuratos in societatem quamplurimos
ascivit, exulceratos animo omnes et
ultimam, quod profitebantur, ausuros: imprimis
autem quotqvot Stigoti uxorem contingebant
sangvine, qvam ex motibus Helenae nil
praeter formae decus circumferentem, invito
animo contrectatam a Rege, quod proximum
est ab innocentis, jactabant. Vindictam autem
supra caeteros omnes crudeliore obstinatione
elegerat Stigotus ipse, qvi ordinum jam pridem
per Daniam et militiae universae caput,
cum novus scilicet Mayors, mutata jam scena
passum videret sese, quod olim in Vulcani toro
Mars peccarat, statuit, cum infamiam non
posset, extingvere infamiae authorem, et qvacunque
caede nictantes illos Regis oculos claudere,
quos nulli in posterum. Mariti reformidarent.
Fuit autem in tanto instituto, et
quod magis mirere, in tanta illa, qualis fuit
turba, tam circumspectum conjuratorum silentium,
ut per nullam usquam rimam penetrare
ad indicium fama, aut in periculosi consilii introspicere
molitionem potuerit, donec diu quaesitum
ad nefas aditum, vel fiducia et securitas
Regis, vel Fortuna ipsis percussoribus saevior,
hunc omnino patefecit. Lassus itinere aut
venatione. Ericus, deflexerat ad proxima rura;
adeo tenuibus circumqvaque mapalibus circumvestita,
ut in horreum Finderupium, uno,
non longius, lapide Viburgo semotum,
cum aula, quae tum forte pleraque comitabatur,
secederet ad quietem: ubi supra
iligni lecti culcitram, aut lodicem porrectus,
sig.Mm3r
humile, ut tum erat, stratum magnus
hospes implerat. Aberat metus suspectanti
neminem, et inter addictos devotosque, qva
erat fiducia, diversanti; eo securius, quo agmen
nobilium, et cohors omnis primae admissionis,
et quicquid floris in aula erat, omniumque
Dux Mareschallus, regios somnos custodirent.
At. hi ipsi non pro Rege jam,
sed in Regem vigilantes, postquam viciniam
omnem oppressisset sopor, concubia admodum
nocte, ingressi cubile, in unam cervicem
plura strinxerunt tela, qvam odia, ingestisque
convitiis pariter et ictibus (ultra sex et quinqvaginta,
numerant annales) percusserunt decumbentem
Dominum, et qvod, fieri in horreo
solet, Regem (ut sic dicam), triturarunt
verius quam occiderunt. Et hic finis Erico:
qvi prima et ultima regni funestissima
habuit; et orsus a carceris illuvie, in sangvine
finiens, tota periit nocte, qvi nocte tota
peccarat. Occubuit autem morte J. Caesaris,
sed Tarqvinii culpa: Nemesi semper perseqvente
per orbem alieni thalami insessores,
Helena commisit geminam Orbis partem, sed
infecit geminam, et ita afflixit maritum, ut
perderet raptorem. Da, ut voles, Lucretiae
vitiatores, Collatinos et Brutos, nulla
non dabit aetas, sed qvi mali remedio,
pejore sempter, qvam malo, ea qvae libidine
purgant secula, armorum
ferocia et foeditate
inqvinant.
sig.Mm3v
[BF 93,1] ERICUS MENVED.
Et vero nil atrocius habet
in fastis suis Dania, si infelicis
parricidii, quae seqvuta
est, contumaciam, et scenae
universae choragium omne
evolvas. Tantum enim
Stigotorum unus Mareschallus
in funestam compegerat
societatem, ut facilius propemodum
habuerit parricidium facere quam
fugere, proximis necessitudinibus, qvas utroque
late contingebit genere; adeo non diluentibus,
qvod commiserant, scelus, ut novum mox designarent.
Qvi enim occiderant semel Patrem,
occiderunt semper filium, ferrumque a lege traditum
ad custodiam regni, in regni exitium
converterunt. Tanto conspectiore crimine,
qvanto nobiliores erant authores, qvi foris legionibus,
domi provinciis dati moderatores,
punire debuissent scelus, qvod ipsi committebant.
Qvo difficilius negotium obiectum est
novo Principi (is superioris Erici Filius fuit)
post Patris fata capessenti regnum, cui orbo,
et qvod calamitatem aggravabat, puero, nec
consilia qvi rebus praeerant Proceres, nec maturitatem
aut vim judicii aetas ipsa, parum ultra
decennium porrecta, suggerebat. Una tamen
ausa est Principis mater, in tanto rerum
fluctu subjicere humeros regimini; utque molem
sig.Mm4r
expeditius ferret, Valdemarum Slesvicensem
asciscere socium, quem acri consilio, nuper
hostem captivumque, et quod caput est, perduellium
Ducem, ut pararet ex veneno antidotum,
regni negotiis omnibus, et ipsi adeo
Regi publice praefecit tutorem. Qui in gerendo
alieno negotio, haud sane oblitus sui,
postquam Alsam; Arram, Fimbriam haud
breves regni Danici lacinias sui fecisset peculii,
projiciente haud invito Senatu, opimam illam
qva novus hospes deliniretur, offam; aggressus
est, quod susceperat, impiae factioni inferre
manum, et ad feriendos conjuratos, Schelfiscoram
Sellandiae universa regni comitia concire.
At Stigotiani, commisso quidem, sed
nondum detecto scelere, ferebantur per ora civium,
nusquam abstrusa fuga, ita tamen, ut
inter suspectos et suspectantes medii, nec sui
copiam facerent valentioribus, nec vitarent debiliores,
et ita aula absisterent, ut interessent
aulicorum cotibus; ita' denique clementiam suspicerent
Regis, ut ne potentiam quidem reformidarent.
Erat enim, qvod diximus, rara
in comitiis ipsis paulo illustrior domus, quam
non contingerent sangvine: quo pronius rerum,
qvae agebantur, omnium accipere indicium
poterant, et occupare fulmina, anteqvam
ferirent. Ergo cum monentibus proximis
affinitatibus in se cudi fabam et nil superesse
ad salutem spei animadverterent, statuerunt
praefracte, commissum scelus novo diluere scelere,
et cum flagitii infamiam non possent, etiam
pudorem profligare. Ausi inter publica qvae
celebrabantur comitia, publicum in aulam decernere
sig.Mm4v
impetum, ut conjecto in catenas, aut
aliquid catenis horridius, quicquid regii supererat
sangvinis, rerum ipsi omnium potestatem
et habenas attrectarent. Caeterum cum difficilius
haud paulo esset, armatum in palatio
Principem, quam inermem in horreo Regem
assilire; ipsique in conatu conjurati cum rursum
prorsum volitantes per vicos, circumcursatione
et strepitu militum, quorum ad tantum facinus
indigebant opera, terrerent urbem, ipso
consilii sui nimio apparatu et ardore prodidere
consilium; adverteruntque Valdemarum, ut
compita omnia, et circuitum domorum complecteretur.
excubiis; et aditus imprimis ac vias
aulae custodiis et praesidiis sepiret. Quod cum
et ille faceret magno, ut in tumultibus solet,
fragore, praetoriana Slesvicensium cohors, nescio
quid de novo periculo suspectans, sane autem
in Ducis sui caput parari ab aula insidias
rata, rapui in vincula Reginam, qua Valdemarus,
post detectum militis sui errorem, comiter
pacata, et asserto, quod cupiebat, e
tantis procellis Principe, digressus est in Fioniam,
postque brevem ad Cimbros excursionem
nova Neoburgum comitia convocavit. In eo
coetu corona tum primum. redimitus Rex, ut
totam conjuratorum indagaret aut erueret manum,
negotium dedit variis Germaniae Principibus,
qui ad conventum confluxerant, una
cum vicenis ac septenis Equitibus ex praecipua
et nondum suspecta nobilitate vernacula lectis,
designandi sacramento reos, quotquot crederent,
impiae caedis in Ericum patrat fuisse authores.
Qvi auditis in publico testibus, et
sig.Mm5r
re omni propius inspecta, novenos omnino reperere,
qvos in foedi facinoris colluvie, reliqvorum
omnium fuisse duces ac moderatores
pronuntiarunt. Qvorum postqvam proclamari
in publicum nomina, et valuis omnibus ac
Tribunalibus affigi ad spectaculum jussissent, in
ipsos porro Dominos ferale decretum, hac
prossus verborum formula promulgarunt. Infanda
capitalia ausi meritique, angulis omnibus qvaererentur,
omnibus asylis capti vinctique supremum
negotium haberent cum uncis ac rotis Carnificum:
Sin evaderent fuga qvaestionem, tribu deinceps moti,
et postliminium omne desperare jussi, gentilitiis
castellis: et patrimoniorum latifundiis exuerentur,
qvas fisci tabulae, publico judicio convictas majestatis,
bona sibi lege vindicarent. Nec mora. positum in
foro proscriptionis carmen, datumque in publico
negotium est, ut in perduellium fugam,
omnium ubique civium industria vigilaret. Videres
hic passim strepere in triviis praecones;
ad praemia provocari indices; minis et mulcta
terreri sontium receptores: fora ubique Lictoribus;
itinera emissariis, littora catenis resonare:
omnes denique omnia facere, neminem
proficere: Mutatis enim aliis aliisque hospitiis
damnati, cum, qvid se futurum esset, haud
falso conjicerent, dilapsi repente alio, una
cum patria sua, impendentis supplicii magnitudinem
evaserunt.
[BF 93,2] Hos vagos et horrorem poenae pro poena
circumferentes, unus Rex Norvagiae gentis suae
hospitalem genium latius aliqvanto qvam par
erat, extendens, sane autem patrocinio suo
ferocior, quam Stigotus fuerat crimine, in sinum
sig.Mm5v
regni sui et tantum non aulae gremium
recepit. Quidrecepit? etiam pro vindicanda
eorundem causa, ductis in Daniam copiis,
prius majestatem suam, qvam aliena littora armis
et classibus violavit. Qvis feret hoc opprobrium?
percussores regum foveri a Regibus,
et legitimam propemodum haberi; impii parricidii
atrocitatem. Perierunt res humanae,
si quicqvid incontinentia svadet civium, potentia
publica muniat Principum; et perfidi palam
ac Sacramenti desertores inter titulos protegentis
aulae circumferantur: cum caesorum Regum
ultor sit quisquis in imperio successerit: pertineatqve
ad securitatem orbis publicam, nullum
sceleratis poni, nisi in pegmatis complexu et
inter Carnificis brachia, asylum. His tamen
insuper habitis Haqvinus (id protectori Regi
nomen) postqvam Congellae munimentum permisisset
perduellibus, novum receptaculum et
nidum belli; littora Danorum, et quae adjacebant,
oras et territoria, ingenti cum hominum
Urbiumque damno, perpetuis incursionibus devastavit.
Pressit autem per intervalla Daniam;
non bellantium sed praedantium more, ut cum
nusqvam observari posset, ubique timeretur. Et
irruenti sociabant haud parum strenuam operam
Conjurati, qui supra Congellam a Norvago
traditam, etiam Hallandiae portus, Comitis
Porsii peculium, Sproamque et Helmiam, in
mari Balthico breves quidem insulas, sed praedationibus
ob viciniam, et rapinae opportunas
muniverunt. Et haec calamitas plusquam anniversaria
Daniae per quatuor integra tenuit
lustra, ita tamen ut isto temporis intervallo
sig.Mm6r
sontium alii raperentur ad poenas, alii suo fato
finirent. Datum specimen in uno Rannone,
quid timere reliqui potuissent, qui captus Roeschildiae
et conscios sceleris edere jussus, atrocis
parricidii scenam omnem cum authorum
nominibus, patefecit. Fuerat is caeso Regi a
contubernio, et cubicularii supremi dignitate,
penitiora circa regium cultum officia, in palatio
obierat. Cui tamen patrocinari non potuit
familiae splendor, quin elisis cervicibus,
effractisque utroque latere tibiis brachiisque, in rotae
radios insereretur: Nondum usitato apud Danos
culeo, nondum divortiis Equorum, quadrivia
cruentantium; nondum candente forcipum
laniatu, aut si quae aliae poenae ex praescripto
legum aut more gentium, Regum Principumve
percussoribus irrogantur. At supra Rannonem
memorabilis fuit Stigoti casus, qui perduellionis
impiae fax et caput, summam tori
injuriam nil mitiore eluit rabie, et quam inimicis
noxius, tam funestus amicis, suas pariter
et alienas domos funeribus et luctu implevit.
Insederat ille insulam Helmiam, inque
munitissimo, quod condiderat, castro metuens
pariter et metuendus, in sua propemodum patria
diu exsularat. Donec fato placide functum
(si placide mori parricida potest) in templum
Hinsholmiae abducerent famuli, et omnibus
inobservatum, concubia omnino nocte, in abditissimo
angulo tumularent: nescio quid imitari
in exemplo Alarici cupientes, quem primum
Romae domitorem Tiberis alveo milites
in divortia acto, mox supra cadaver effuso,
toto supernatanta fluvio abstruserunt. Caeterum
sig.Mm6v
tam custodite Stigotiani non potuerunt
tegere commentum, quin adverteret, nescio
quam, e plebe ancillam, tam callidam illam, ut
proditoribus posset imponere, quae viso in
templis lumine, re id noctis insolita, curae
habuit, ecquid ageretur investigare, cumque
repperisset tumulum, et sericum in tumulo
pannum, cadaveri universo obvolutum, abstulit
haud cunctata cinnum minutulum, qvo
mundum utcunque suum locupletaret. Contigit
paulo post tempore, militi, qui sub signis
Stigoti meruerat, eandem elocari: qui cum
in suppellectili sponsae bonae fortunae spolium
illud, et haud plebejas exuvias conspicaretur,
reque altius inspecta, ad Domini enimvero cadaver
illam pertinere laciniam intellexisset, inaudito
seculis facinore, ne qua forte lingvae
muliebris intemperie factum integrum proderetur,
omnia postposuit fidei, et ut mortuo
Domino consuleret, etiam vivam uxorem
mactavit. Quid huic servo par habent Graecorum
fabulae: digno, qui aut nullam serviisset
servitutem, aut sane nullam locasset
percussori.
[BF 93,3] At, sublato Stigoto, mansit Stigoti bellum,
Norvago recusante omnem conditionem pacis,
ni rebellium, qui supererant causae, prima in
pactis ratio haberetur. Neqvicqvam Middelfarti,
Sommerstadii, Hegnesgauliae, Bagoae, Fanecalviae;
Scheschorae; Praestholmiae, Svenburgi,
et ne omnes percenseam urbes, apud Helsingburgenses
Scanorum diverso temporum intervallo
habitae diversae conventiones; tanto recuperandae
pacis desiderio, ut splendido quidem,
sig.Nn1r
qvod fit, sed frustraneo congressu, non semel
Reges etiam ipsi coirent. Dirupit enim omnem
transactionem una perduellium causa, cujus
factum interventu, ut post quascunque inducias,
et quacunque religione sancita foedera ad
arma denuo recurreretur: donec Anno demum
1308. fastidiosa Iis in pactiones adacta, ab illa
ferali incursatione Norvagiam deinceps distineret.
Quae feroci hoc, quem commemoravimus,
sed ultimo impetu inimica Daniae, in
ejusdem mox sese complexum et sinum composuit,
et qvicquid derutum fuit armis, quicqvid
raptum praedationibus, perpetua in nos
hodie fide, et aeterna imperii societate
excusat.
[BF 93,4] Quae post Norvagicum bellum contigere
Erico, gloriosa propemodum et magnifica fuere
omnia. Germaniae enim Principes, quorum
aut provinciae Daniam, aut his vicinas ditiones
attingunt, aliquos etiam Germanicum solum
egressos; aut audivit per Legatos, obsequium
fidem offerentes, aut coram ipsos, ultro
adventantes, excepit. Ut enim Slesvici;
Rugiae; Mechelnburgi et Verlae taceas Dynastas,
clientelae palam et obsequii nomina professos:
etiam Brandeburgi et Brunsvici Duces,
comitemque Ascaniae Anhaltinum: tum Poloniae
Regem, Saxonemque Lavenburgicum: Episcopum
denique Magdeburgensem et Holsatiae Comites,
una cum Dithmarsis et Rendersburgensibus,
ita complexus est foedere, ut omnes
societate amicitiae, plerosque ad stipendia facienda,
et armorum, si res posceret, necessitatem,
sig.Nn1v
alligaret. Tanta quidem cum authoritate et
splendore nominis, ut in forensibus etiam et
civilibus non raro negotiis, quantaecunque cognitioni
causarum, summo cum magisterio judex
et arbiter, etiam apud exteros,
praesideret.
[BF 93,5] Nec minor ab altero Daniae latere Regis
prominuit gloria: qui terna omnino vice, accitis
ad eos, quos fixerat, conventus, Septentrionis
universi Regibus, cum Norvago (qvod
diximus) foedus, cum Sveco affinitatem et
sangvinem miscuit, data Birgero et invicem
accepta uxore, nobilissima illa Ingeburga, quae
supra patrias nives aliquid circumferens in facie:
etiam moribus et indole praestantiam formae
aequabat. Convenit quoque Erico cum
Regis Birgeri Fratribus, cum quibus nunqvam
convenit Birgero; pervicacibus ingenio viris, et
Fortunae indignantibus (ita interpretabantur)
injuriae, quod se Fratre suo genuisset posteriores.
Hos non una vice collegit in foedera,
continuitque tanta authoritate, ut submissis aliquando
legionibus, Birgero Regi, quem in
vincula et custodias compegerant Fratres, usum
postliminio lucis, et cum luce regnum ac libertatem
impetrarit.
[BF 93,6] Invenies autem cum iisdem hinc Germaniae,
inde Sveciae Principibus resumpta saepius
eadem foedera; repetitas pactiones, eadem
verborum, eadem formularum facie multoties,
et prope ad fastidium, iteratas. Circumspectione
nempe opus habebat Rex,
cui cum hominum ingeniis negotium erat,
sig.Nn2r
a pactorum sanctitate non raro resilientibus.
Valdemarus enim ipse Slesvicensis, datus jam
pridem Regiae adolescenti tutor, post positum
regimen, sed non regiminis amorem, in tam
acerbas sese induit inimicitias, ut regni hostibus,
et quod nemo unqvam credidisset, perduellibus
sociatus, rediret velut ad principia
sua, et hostilia palam Danorum littoribus inferret.
Redditus est ante mortem Regis gratiae,
sed peccavit post eum Filius, qvem paternis
possessionibus, et quae clementia fuit
Regis, Slesvico impositum, seditiosorum aliqvando
artes et persvasiones in abrupta traxerunt.
Nec nihil litis cum Marchione Brandeburgico,
nec nihil cum Sveciae Principibus,
sed omnium tamen gravissima cum Christophoro
Regis fratre fuit, qui Esthoniae primum,
mox Hallandiae principatu donatus a Rege,
qvantum crevit opibus, tantum intumuit animis,
quos saevos et intractabiles retinuit semper,
donec palam denuntiata inimicitia et post
hanc bello, verteret in pernitiem Daniae acceptas
a Dania Dynastias, et majore in se quam
Rempublicam injuria Svecorum sese Principum
armis et consiliis immisceret.
[BF 93,7] Et ferres hos in Principibus turbines, ni
infulati sacrorum accessissent Principes, qvi temulenta
ambitione, et suae potentiae auctoribus
gravi, Londinum suae Scaniae extulerunt supra
Rempublicam, novam nempe in Dania Romam;
eorum omnium repetitis causis et iteratis
exemplis, quae tot Imperatores cum cathedra
olim Tarpeja, et nuper Christophorum
cum Erlando commiserunt.
sig.Nn2v
[BF 93,8] Defuncto nempe, quem commemoravimus,
Trugotho Torstana, stolam Pontificalem
et mithram nactus est Jo./ Drossaeus, vir
lenis et placidus, sed onerosus antecedentium
et consequentium Episcoporum globo, qui
posse docuit supremum illud sacerdotium Ecclesiae,
citra diras et sangvinem administrari: si
alterius partis neglectu placare homines, alterius
etiam aversione placere Deo anniterentur.
Quo spreto instituto ejusdem successor Jo./ Grandius,
potentiam Ecclesiasticam quadam ferociae
pompa extendere aggressus, omnia sibi in supremam
majestatem licere arbitrabatur, Cujus
injussu cum prodiisset infulatus, inque ejusdem
sugillationem accersivisset e Romana cathedra
pallium, quod proximum fuit, accessit
perduellibus regni, quorum plerosque attingebat
sangvine, et non consilia tantum furentibus,
sed et validam in Hallandia arcem, novum incendio
fomentum, suppeditavit: donec rabidum
Sacerdotem et omnia porro ausurum
vinciri Rex juberet, statuens emendare carcere,
quod acerbitas a sese temporum extorquebat.
Prodiit monachorum industria commentarius,
qui violatam in Grandio sacrosancti
muneris dignitatem planctibus et ejulatu prosecutus;
opacum carcerem in profundo arcis
barathro clathris ferreis obmunitum; diruptas
tegulas carceris et non uno loco perpluentes;
tum sub his haud sane inter conquisitissimas
epulas defossum Episcopum, lurore et
macie et barbae sylva horridum; et quod
supra foeditatem omnem esset, nervo et
compedibus, quadrupedis instar incurvum;
sig.Nn3r
omnia denique stygi quam carceri similiora,
denarrat. Farcit autem omnia miraculis;
horum nempe beneficio debilem pede et
coxa Episcopum perreptasse scalis moenia; elusisque
custodibus, quos missa coelitus ignavia sopiverit,
librasse per praecipitia corpus, biennii
integri inedia confectum et prodigioso saltu sibi
confecisse libertatem. Id constat; evasisse
sane e vinculis Grandium: scalamque e cannabe
in perpetuos orbes et gyros collectam, coci
cujusdam cupedinarii industria, inditam medullae
furfuracei panis, quo Grandius in carcere
vescebatur, inque meditullio orbium, additam
praeacutam limam, hanc deterendis ferramentis
fenestrarum, illam descensui opportunam: Horum
autem beneficio instrumentorum, elapsum
e custodia Episcopum, tam horridum illud corporis
sui schema detulisse Romam; ubi post
exasperatum novis diris, exaggeratumque per
Daniam omnem, quod ejus causa nuper personuerat
fulmen; injuriarum autem imprimis,
qvibus se affectum credi volebat, commemoratam
gravibus verbis magnitudinem, diem dixit
Regi, feroci Episcoporum (ita vocabat) eversori
et mastygi, et causam qvae intercesserat
omnem, ad supremi Pontificis tribunal devocavit.
Nec hoc forum Rex declinans, Vaticano
Principi suum fastigium, et mox litis
aestimationem subjecit: testatus per literas per
Legatos: Si quantam ore habituque praeferrent plerique
Episcoporum, tantam moribus et factis testarentur
Numinis supremi curam, bella cum iis aut nulla
sese, aut sane impia gesturum: nunc autem impios
illos plerosque et ordinis sui vibices ac maculas,
sig.Nn3v
sumptis ex muneris dignitate superciliis, agere in
publico Satrapas, et molestiae causa sacrorum cultum
relinqvere plebi: ad cujus mores et illam quam
in se susceperant animarum custodiam si qvando
reflecterent oculos, nimio rigore et insano excellentiae
appetitu dirumpere omnes nervos, qvos flectere
rectius clementiae temperamento, ad legis divinae
praescriptum deberent: Ferri eam in Grandio pervicaciam
non posse, nec aliter Ecclesiis consuli Danorum,
quam si limite regni absistere jussum intractabile
ingenium alio terrarum, contentionum et
inimicitiarum pruritum ac libidinem deportaret.
Constabat vera dixisse Regem, quibus tamen
in curia Romana insuper habitis, cum et secundum
Grandium pronuntiaretur sententia, et
fulminis Ecclesiastici fragor per Daniae jam provincias
atrocius denuo intonaret, Rex jacto toties
circa se fulgure ambustus, misit denuo Legatos,
ad inceranda Papae genua, addiditque literas,
haud modicum infra supremae majestatis
fastigium dejectas; quibus id effecit denique, ut
post quinquennii integri perpetuum incendium,
diras ad ultimum suas Dania exiret, et Grandius
Revalensi primum, mox Bremensi dioecesi
impositus Praesul, tam contumaciter superbiam,
quam late dignitatem circumferret: per
ipsos enim vicenos, quibus muneri praefuit anmos,
semper inveniebat, in quos religioso velut
odio exerceret ferociam, et nunquam carceris
sui causam, nisi in carcere agnovit. Liberata
autem tam saevo hospite Lundensis
Ecclesia, Isarnum accepit, nuper Pontificis nomine
fulminatorem: post quem brevi defunctum
delatae ad Julium infulae, denuo in
sig.Nn4r
suum scopulum impegere. Is enim plurium
vestigia non meliorum sequutus, et supra pedum
ac mithram, etiam stirpe tumens, cum
(novo prorsus exemplo) sententia Pontificis in
lite quapiam contra Regem suscepta, feriretur
sententia, componi equidem passus est contentionem:
ita tamen ut post eandem pacatam,
nescias qua injuriarum suspicione, denuo laesus,
excesserit penitus e Dania, et Christophoro
Regis Fratri, aliorumque per Sveciam hostilia
molientium associatus impietati, non adiit
Scaniam suam, nisi galeatus, populumque quem
regendum jam pridem, et propitiandum Numini
acceperat, perpetuis incursationibus et injuriis
divexavit.
[BF 93,9] At supra Episcopos Ericus habuit quod timeret
in palatio districtas nempe in jugulum
suum sicas et mucrones: quos non ex plebe
Duces, sed pro facinus! qui viri? Summates
praecipui regni, plurium fundorum patrimoniorumque
Domini, pudendo facinore intentabant.
Qui regnum omnes munire ferro et
tegere nati, eo, nec alio, nomine, gentilitia
majorum insignia praeferunt in scutis, et supra
plebis capita magnarum immunitatum beneficiis
attolluntur. At hi ipsi, nescias, qua
infelicis seculi labe, inquinato candore, inquinata
fide (magnis apud antiqvissimos Danorum
nominibus) compendium adornarunt pudendi
sceleris, et privata licitatione capiti regio pretium
fecere, peracturi ipsi, si caeteri cessarent,
parricidium, quam primum aditum sors ac
opportunitatem aperiret. Et his miscebantur
seu perduelles ipsi, seu perduellium haeredes,
sig.Nn4v
qui tot criminum in patrem rei, postremum
attentabant in filio, perque calcatas sacramenti
religiones fidem fallere assveti, dirumpebant
illud sacrosanctum vinculum, quod Principes
ligat cum civibus, et quod faciunt vermes post
acceptum lethale vulnus, venenum etiam in
morte effundebant. Huc nempe reciderat
novissimum illud cum Norvago pactum, cujus
beneficio impiae seditiosorum colluviei, seu
vitae extra patriam, seu bonorum in patria
usum concedere Rex coactus, sopivit paucorum
odia, sed plurium irritavit furorem, paria
mox, et (quod exitus docuit) foediora ausurum.
Rescivit Rex paratum in se ictum, antequam
feriret, indicio Principis agnatae, quae conjuratorum
capita et nomina, et proprium in his
maritum, sed cui defuncto nullam metuebat
noxam, denique meditati parricidii seriem omnem
ac ordinem patefecit: ut qvantillum a
periculo abfuisset Rex, non nisi post periculum
rescirit. Ac ne sic quidem stetit nobilium
furor, quorum haud pauciores vicenis rusticanae
seditioni suam praebentes dignitatem turbidis
concionibus Cimbriam omnem commoverunt.
Plexi omnes, aut quod aeque infamium
est, publico judicio majestatis convicti, non
praedia tantum gentilitia, piaculi mulctaeque nomine,
ascripta fisco, sed et insignia et decora
stirpis, aeterno cum convitio, amiserunt: geminis,
quod omnino constat, rotarum subsultantium
inflictu laniatis. At plebs praebere
aurem impiis ductoribus ausa, arcibus per Cimbriae
meditullia struendis (quibus nempe coercerentur
in posterum ipsi) et parum decoro tributo
sig.Nn5r
puniti (Guld-Korn vocant Nostrates) aliqvas
subierunt supra aratrum molestias, et in lapicidinis
demum lascivire, inter sudores non suos,
desierunt.
[BF 93,10] Et indigebat Rex eo, qvod suprat rusticanum
illud, gemina omnino vice regno universo
injunxit tributum, qvi locuplete quidem
aliquando, ut largiri posset, aerario, sed vacuo
aliqvando, ut fit, et exinanito usus necesse
habuit varias identidem regni provincias, Fioniam
Rendersburgo; Lollandiam et Falstriam
Reginae; Mareschallo Ebersteinio claras in Scania
urbes oppignerare, ut cum solvendo non
esset, quod mutuo acceperat, aeri; saltim,
quod regium est, fidem et pollicita praestaret.
At redemit has angustias magnis subinde compendiis,
qui a Brandeburgo solutas nexu claras
urbes; Smaalandiam a Svecis hypothecae loco
traditam; sed imprimis amplas per Germaniam
provincias, in potestatem et ditionem redegit.
Ut enim Lubecenses taceas, Gripsvaldenses;
Dithmarsos, Comites Anhaltinos, Nobiles
passim per Brandeburgum et Sveciam, in tutelam
Daniae, velut publicum humanitatis receptaculum
et asylum susceptos; quam id
porro gloriosum Erico Regi, recuperasse in
Balthico utrinque littore priscos Danorum limites,
et non tantum Rugiam ac Sundenses, et
quicquid Pomeranorum Wolgastinae lineae Principes
ad nostra usque tempora tenuerunt ditione,
sed et Rostochiensem urbem cum Gnoja et
Svania, et quicquid territorio huic adhaeret,
sui fecisse mancupii; imposuisse rectores Megapolitanos,
struxisse. non una hinc inde munimenta
sig.Nn5v
quale ad ostium Varnae Danneburgum
fuit, ut in nova jam Dania, etiam extra Daniam
regnaret.
[BF 93,11] Et hunc splendorem, ut coram Germaniae
universae impingeret oculis; in una, qvam
contra Sundenses susceperat expeditione, duodenos
non minus accivit Principes, qvi honorariam
militiam, aut, quod magnificentius est,
stipendiariam ex pactis operam professi, aut signa
Regis sequebantur, aut tentoria
implebant.
[BF 93,12] Quin magnificentiae testandae causa ludos
passim heroicos, hastiludia; decursiones, et:
quicquid militiae est Eqvestris, aut palaestricarum
artium per Germaniam omnem indixit,
et celebravit Rostochii; tanto Ordinum omnium,
imprimis loricati agminis, confluxu, ut
cum immensam multitudinem aut non caperet
urbs, aut reformidaret, publice et sub dio, in
patentibus campis, in illa apertae arenae libertate
celebrare institerit, quos susceperat agonas:
ubi in cataphractorum commissionibus, seu
velocem Equum notis flecteret artificiis; seu
inferret nocuos vel exiret ictus; ex omnibus
fere Olympiis retulit palmam, et aliquid
in Rege supra Regem, in ea ambitiosa armorum
tractatione, ostendit.
[BF 93,13] Ita tamen externa subegit, ut eadem sollicitudine
conservaret sua. Esthones et Livonos,
peculium jam pridem Daniae, curae habuit
transmittere ad posteros: inter quos Rigenses
privilegiis; Revalienses propugnaculis ita communivit,
ut praesidiario milite, et Praefectorum,
quos imposuerat, industria, sisteret irruentes
sig.Nn6r
ex occasione Moschos, et crucigeros Theutonum
milites, latius quam in Barbaros, aut
pro instituto ordine grassantes, a raptu et latrociniis
et obvia quaeque prehendendi occupandique
libidine amoveret.
[BF 93,14] Nec apud Esthones, quam domi sollicitior,
Alsam; Arram; Fimbriam, claras in Balthico
insulas, quas, se nondum adulto, mater cum
senatoribus regni, nimia liberalitate in Slesvicensem
transcripserant, ad obsequium denuo
Daniae, et forum suum revocavit.
[BF 93,15] Hammershusam qvoque Boringholmianam,
archimystarum Lundensium perpetuum aut peculium
aut scopulum acri pressit oppugnatione,
reduxitque sub jugum. Condidit etiam in
Scanis Malmogiam, aut froenum Episcopis,
aut portum sibi. Nec minor in adverso littore
circa Hafniam labor: cui, quas pater Ericus,
post Erlandum pulsum dederat immunitates,
non ratas saltim habuit universas, sed et, qui
fisci nervus est, telonia urbi et Quaestores imposuit:
assvefactis paulatim Regibus nostris, ab
agrorum secessu, ad maritima transferre incolatum,
et eam sequi, quam vigili cuivis industriae
aperit Natura, Oceani et commerciorum
opportunitatem.
[BF 93,16] Cui etiam urbi, ut et regno in universum
omni (quod ad stabilitatem maxime necessarium
est) leges publicas et sanctiones adjecit: ita
ferendis constituendisque natus; ut non tantum
apud Nostrates, divite illo et locuplete Valdemarianarum
constitutionum auctario, sed et
apud Esthones, juris feudalis sanctione (quod
hodieque observant incolae) quam gloriosus, dum
sig.Nn6v
viveret, in solio; tam post fata in tribunalibus
perennet.
[BF 93,17] Et propagant hanc laudem, quas ille propagavit,
literae; qui supra scabritiem seculi
sui, clara Danorum ingenia non parco sumptu
misit foras, ad capessendum in remotis procul
regionibus doctrinarum et elegantiae cultum, et
non tantum aevi sui, quarum jpse pars magna
fuit, commentatus est historias; sed et prisci
seculi labores, et quae Majorum auspiciis et
ductu gesta fuerant, in unum compingi fasciculum
(congesta Menvidi vocant) et publicis
chartis mandari curavit, ne cuncta raperet ferrei
illius, in quod inciderat, aevi rubigo, quaque
tyrannide in humana omnia, eadem in hominum
famam uteretur. Dignus qui beneficii
tanti debitorem habeat orbem, qvi universum
fecit suae industrie haeredem, interque aeternas
Naturae et rerum omnium ruinas, ferat ab
historia, quam historiae dedit immortalitatem.
[BF 93,18] Sunt qui in hoc Rege arguant intempestiva
praesidia, Magno, Sveciae Principi, Birgeri Filio;
subministrata, et tantum non hoc facto adprobatum
Birgeri infelix consilium, qui inaudito
ab omnibus seculis facinore,, illustri Fratrum
suorum pari, necem et exitium acceleravit.
Is nempe geminos Fratres, rebelles aliquando,
et si verum fatearis ultra limites decori
et honestatis progressos, majore quam par
erat, vindictae feritate prosecutus, opaco arcis
validissimae barathro, verius qvam ergastulo inclusos,
fame et inedia enecavit. Horret commemorare
calamus, quod infra humanitatem
et mores superioris seculi, gestum, etiam posterorum
sig.Oo1r
convitia exscindent: binos in spem purpurae
natos altosque Principes, alterum saevis ictibus
et plagis lividum elumbemque, intra tertium,
ex quo vinctus fuerat, diem: alterum comesis
brachiis humerisque, et quicquid attingere rabies
famis, prae catenarum praegravantium mole
posset, ultra denos integros dies produxisse esuritionem:
id est: corpore suo, quantum dabatur,
intra se condito, idem habuisse et alimoniae et
doloris alimentum, nullo relicto membro quocunque
foetore aut sanie madenti, quod non manducare
potius, quam relinquere vermibus niteretur.
Tam flagitiosum scelus ulli mortalium, nedum
Erico Regi adprobatum, nemo opinor confecerit:
qui abituro a se Magno, Birgeri filio, paternorum
consiliorum ignaro Principi, et suo ex
sorore Nepoti (quo nil levius potuit) praesidiarium
dedit, et excubitorem corporis Militem, adeo ad
incolumitatem non suffecturum misero Principi,
ut ne dignitas quidem et magnitudo stirpis posset,
quin raptum Sveci, contra publicam, quam dederant,
fidem, in pegmate ferali carnificis manu
ferirent. Foedum exemplum in Principes, quod
ne Gothicis quidem Scriptoribus, placere potuit,
nedum aeqvitati Orbis, et publicae per Orbem
censurae, aut bonorum judiciis adprobari.
[BF 93,19] Et habebat Rex domi, quae horreret flagitia,
ne approbaret externa, et, quos domi plecteret,
parricidas, ne juvaret peregrinos: quam diu
enim regnum suum, tam diu negotium cum
Stigotiana habuit factione, cujus infelicem
numerum per omnes Septentrionis indagans
angulos, nunquam assecutus est universum,
et paternae propemodum morti suam vitam impendit.
sig.Oo1v
Ex eo in patrem amore, imprimis
autem ob cultas religiose aras, quas, praesulibus
suis aliquanto reverentior, non adivit saltim,
sed ditavit; supra commune Menvidi nomen,
quod plebis licentia ob solennem asseverandi
et Regi usitatam formulam, indidit, etiam
consensu melioris. aevi Pii assecutus est nomen,
quae in privato homine ob divinarum rerum
amorem. laudabilis est appellatio, sed in Principe
prope Divina.
[BF 93,20] Et in eo non tantum titulo sed et studio
mortuus, quod unum in tanto Principe lamentere,
obiit sine prole, quamvis qvatuordecim
Liberorum, aliquando gemellorum Pater, nil
minus videretur posse, quam inanitatem suae
domus, aut orbam aliquando posteritatem formidare.
Tantae autem prolis numerum rapuere
per vices Fata, et supra fata ipsa atrocior
ille casus, qui unicam spem ac surculum stirpis,
reliquorum omnium funeri superstitem infelici
turbine intercepit. Vecto enim cum
Regina filiolo, et in ulnas maternas abdito,
seu patefactae ex inopinato carpenti fores; seu
subsultantium rotarum ictus; seu Matris, quod
creditum, incuria, ad exitium et mortem suffecit.
Ut misera calamitate, rapta terris animula,
eandem haberet Matrem, et parentem et
praeficam, et a qua vitam acceperat, iidem
etiam mortem et exitium deberet.
[BF 93,21] Et vero Ingeburga (id Reginae nomen)
post amissum filium, loco prolis servavit dolorem,
tanto rigore omnem luctus consolationem
aversata, ut flammeo et vitta obnuberet caput,
sig.Oo2r
et valere jusso palati, Roeschildensem
Parthenonem ingrederetur. Exegit autem
quicquid reliquum fuit vitae in moerore et
planctibus, usque adeo privati memoria doloris,
naturae communis oblita, ut seu haereret intra
claustra virginum, seu (quod aliqvando contigit)
evelleretur a Rege, haereret semper luctui et
lacrimas deserere, secundam judicaret orbitatem.
[BF 93,22] Vixit inter homines non bonos optimus
Principum Ericus, et pietatis suae fructum,
etiam in ipsa morte percepit. Qva quidem
sicca defunctus, nullo accersito aut intentato
lethi genere, convitium fecit universo seculo
suo: in quo, post omnia fatorum et mortis
instrumenta in coronatos illos vertices haud parum
modico jam tempore exercita; post quinos
perpetua serie Reges, seu casus infelicis
turbine; seu sicariorum ferro; seu Antistitum
veneno, in purpura et solio excisos: res jam
erat miraculis proxima: mori in Dania Reges,
et non occidi.
[BF 94,1] CHRISTOPHORUS II.
Moriturus autem Ericus, animam
dedit Deo; corpus
Ringstadio; dona, qui circumsteterant,
amicis; at
unum dedit, sed salutare
consilium Proceribus regni,
ne post se unquam regnare
paterentur Christophorum
sig.Oo2v
fratrem, turbidi et abrupti ingenii hominem,
et nulli per orbem provinciae, nisi cum provincialium
exitio, praefuturum. Felices, si
aut Regis secuti perpetuo fuissent, consilium,
aut nunquam damnassent suum: id est: aut
nunqvam coronassent Christophorum, aut nunqvam
dejecissent coronatum. Qui insuper habito,
quicquid testamenti velut vice supremis tabulis
Ericus denuntiarat, projecta denique causa publica,
amplexi sunt privatam, et velut positam
sub hasta Daniae coronam addixere licitatori;
mox acto in contrarium inclinationum et voluntatum
torrente, cum nec retinere pretium
mercedis possent, nec datorem vellent, amittere
omnia voluerunt, ne amitterent, quam destinarant,
vindictam; et perdiderunt novissime
regnum, ut perderent emptorem.
[BF 94,2] Convolarat nempe in Daniam Christophorus
post excessum statim fratris, et novus ex
hoste hospes, non impugnabat jam regnum,
sed ambiebat. Cui acquirendo, cum merita
non posset, beneficium coepit Naturae et nascendi
praerogativam, allegare; quodque ad rem
summe necessarium erat, prehensare suffragatores.
At obnitebantur huic spei praeter supremum
Erici mandatum, etiam civium animi,
qvorum memoriae, amara contemplatione in
clades suas defixae, tremendus et exosus recurrebat,
et ingerebatur Universus oculis, qualis
desciverat a fratre tot titulorum et Dynastiarum
largitore; miscuisset se rebellibus; Svecicas turmas
infudisset Scaniae, et magna vastitate attrivisset
regnum, qvod vecors jam, et sui oblitus post
tot injurias ambiret. Atqui hos in se naevos non
sig.Oo3r
ignorabat Christophorus, ita tamen ut nec minores
introspiceret in plerorumque magnatum
coetu, qui rerum in Dania per haec tempora
moderatores, aut comitiis domi, aut in campo
legionibus summo cum arbitrio praesidebant.
Quos cum auctos immensis opibus et latifundiis,
ac majoribus incubare facile perspiceret,
bono in re pessima consilio, objecit offam hiantibus,
et praemiorum magnorum spe ambitionem
prolectavit. Eminebat inter Proceres
Eversteinius, Mareschallus ut vocant regni,
qui cum Glicensibus, aliorumque Comitum turba
ex Transalbinis provinciis adlapsus in Daniam,
aliquid supra Comitum titulos aut opes,
in peregrino regno possidebat. More et consvetudine,
quae circa haec, quae commemoramus;
ac proxime antecedentia tempora, per
Nuptias Regum invaluerat, traxeratque e vicina
Germania praepotentes in Daniam stirpes, quae
deinceps praediis opulentis auctae, propagataque
ad posteros formidanda foecunditate, tantum
non molem regni exhauserunt. Ac Eversteinio
favebant Nobilium caeterorum non pauci,
qui ita curam susceperant regni ut non negligerent
suam, et utiliora consilia honestis anteponentes,
quo vocabat spes aut quaestus, sua
obseqvia transferebant. Et horum suffragatione
potitus regno Christophorus, quod primum
fecit non perjurum, praestitit nundinationi,
quam pollicitus erat, fidem. Eversteinio
enim, Glicensique, et caeteris e nobilitate primatibus,
praeter amplissimas dignationes et munera,
dedit in secreto quaepiam, quae clam
olim habita, etiam hodie nesciuntur. Et hoc
sig.Oo3v
tempus, si recte memini, illud nobis peperit
institutum, Hand-Festning vocant, quo coronam
capessituri Reges, alligari deinceps ad nostra
usque secula consveverunt. Publice enim
Christophorus et stipulata manu, id est, datis
in eam rem codicillis, singulis Ordinibus singillatim
aliqva promisit: Clero quidem Tribunal,
quale nulli per Daniam acceperant Antistites
et omnes ambirant: Nobilibus jus fori
in Vasallos; Militiae vacationem extra regnum;
et arcium propugnaculorumque nuper extructorum,
demolitionem: plebi rhedalis nummi
(id est, oneris aratro impositi) et civibus in
universum omnibus, vectigalium cessationem.
Quae domi magnifica, ut latius extenderent
gratiam quam regnum, percussoribus, etiam
Patris, quocunque exsilio abstrusis, reditum ad
sua patrimonia, rescisso fisci jure, patefecit.
[BF 94,3] Aberat ab hac celebritate Julius, Lundensium
Praesul, qui e Svecia sua Romam digressus
distentas privilegiorum multitudine bullas,
a consessu Vaticano impetrarat. Iis jubebatur
Rex Christophorus Hammershusa facessere
arce, et sacra ac coelites in Episcopi praediis venerari.
Paruit Rex, reddiditque cum insula
arcem Boringholmiam: superstitibus post tam
lenem concordiam atrocibus utrinque odiis, quae
nunquam bona fide sopita, post breve illud
laxamentum, velut ad acuendas iras sumptum,
ferocius subinde et saeviore rabie excanduerunt:
Nescias Regis, an Episcopi, an utriusque culpa,
cum et in vaga consilia pronus Christophorus,
rescinderet facile pactiones, et nullius non seditionis
receptator Julius, pugnaret ultra armo,
sig.Oo4r
quosque factione socios, eosdem religione devinciret.
Dignitate enim Ecclesiae ultra Ecclesiasticam
usus modestiam, jacere gaudebat sementem
aut invenire discordia, raptamque ad prona
omnia populi credulitatem impellere in Reges:
quibus dare beneficium videbatur sibi, si non
eriperet potestatem.
[BF 94,4] Caeterum nuperis codicillis, in quos jurejurando
se obstrinxerat Christophorus, promiserat
plura, quam praestiturum sese, aut sperare
ipse, aut polliceri sibi cives auderent. Vendiderat.
enim. Daniam, antequam emeret, qvi
provinciarum propemodum omnium alias objecerat
pignori, alias projecerat, et ut acciperet
regnum, regnum dissiparat. Qvo factum, ut
cum diminutus tributo esset, (nervo Regum)
et, qui supra tributum est, praediorum usu ac
reditibus, viveretque in regno suo exsors propemodum
et exhaeres regni, negligere fidem coactus
est, ne alimenti praesidia cogeretur, et ut
tueretur vitam, jugulare pollicitationem. Quod
enim necesse fuit, deflexit paulatim ad novas,
quas mox commemorabimus artes, quae inter
regimina Principis et. furores civium, labefactatam
Daniae majestatem traxerunt in terram, et
nobilis regni, antiquam illam integritatem ac
decus, periculosissimo ab omnibus seculis et
vulnere, et infamia afflixerunt.
[BF 94,5] Nec tamen nihil durante imperio Christophorus
fecit boni: seu enim retentos, in officio
Esthones, seu Rendersburgenses Holsatosque Comites,
cum Fimbria et vicinis Insulis, ad obsequii
nexum et stipendia adactos; seu Rugiam
Vitzlao; Stargardiam et Rostochium Megapolitanis
sig.Oo4v
Ducibus feudi jure tradita; seu occupatum
tutelae nomine Slesvicensem ducatum; seu
Marchioni Brandeburgico elocatam e gynaeceo
virginem: seu denique occupatum aedificiis
Cnardrupium, novum et Regibus palatium, et
pietati domicilium; nil fecisse Christophorum
deprehendes, a decori limite aut Majorum institutis
alienum: Nec vero illud non gloriosum:
Birgero e Svecis profugo alimenta dedisse
vivo, et mortuo tumulum: Filium suum Ericum
in regni ascivisse communionem; Claudium
Porsium supra Nobilium extulisse capita,
et Hallandiae imposuisse Ducem: id est: creasse
Principes, ut Principibus imperaret.
[BF 94,6] At quam ferocibus! cum enim tributum
et vectigalia, tot cautionibus nequicquam circumscripta,
aut sciscere Rex prae libidine animi
vellet, aut ad vitae solatium et praesidia necesse
haberet; indignantique ad novum edictum
nobilitati hinc pignora praediorum inde possessiones;
et denique ringenti nequicqvam Episcopo
Hammershusiam Boringholmiae auferret,
ille ipse nuper in Principis nomen productus
Porsius, cum Eversteinio Julioque, novam junxere
factionem, et ad atrocissimum tumultum
formidanda semina jecerunt. Illi enim Oluffsonium
secuti Ducem, jam inde a Menvidi
temporibus armorum per Daniam praesidem,
extorrem nuper illum ob nescio quas offensiones,
sed mox ab exsilio regressum; ejusdem
ductu traxerunt, quod fit, aut terruerunt plebem,
sane autem ob censum et tributa haud
parum exulceratam, cumque exercitu et armis
ingressi Scaniam, omnia in pugnam et ultima
sig.Oo5r
discrimina rapuerunt. Qva strage aut exitu
desaevierit haec tempestas, non facile reperies
in annalibus. Id constat plexos ob rebellionem
fuisse poena insignita nobiles; eosdemque, cum
etiam in sangvinem suum, levi suspicione contactum,
extendi viderent ultionem, in apertum
prorupisse campum, et palam scisso vinculo,
quod Principes ligat cum civibus, intentasse
non arma jam sed rabiem; Filium Regis
Ericum aut desidem infeliciter, aut infeliciter
pugnantem rapuisse in vincula; a rerum
administratione, publico decreto ipsum submovisse
Christophorum; ejecisse in Germaniam;
indeque regressum, et externorum Principum
praesidiis incinctum expulisse Vordingburgo et
mox Falstriae littoribus; denique ut tabulas proscriptionis,
quibus exarmaverant majestatem,
perpetuas et aeternas facerent, in Valdemarum
Slesvicensem transtulisse regnum; et Gerhardum
Holsatum (quem in turbidi consilii societatem,
jam pridem asciverant) rerum gerendarum
administrationi et novi Principis juventuti adlegisse
moderatorem: id est: privatae studio
ire naturae communis oblitos, in malorum
omnium voraginem praecipitasse patriam, et
violatam a Rege fidem, per fidem proditam
ultos, atrox sustulisse crimen, ut atrocissimum
designarent Haec vestra (quid enim tegimus
vulnera?) haec vestra culpa est, iniquissimi Daniae
praesides, et perpetuum per. haec tempora
crimen, Mareschalli, qui in geminos superiores
Reges, in alterum quidem caede, in alterum
insidiis et perfidia grassati, extremum
attentare ausi in Christophoro, non libidini
sig.Oo5v
jam propriae regnum, sed externae servituti
prodidistis, cujus conservandi sola in vobis fides,
aut certe prima requirebatur. Facite,
non dignum fuisse qui regeret Christophorum;
at indigna hercle fuit, quae fornicaretur Respublica,
quae tot gentium per orbem victrix, provinciae
minutae fieret accessio, et constuprata
tot seculorum perpetua libertate, peregrinum
non tantum, sed funestissimum ab omnibus
seculis jugum et servitutem subiret.
[BF 94,7] Nec enim moderate imperio usi novi rectores,
seu potius de rectoribus hostes; familiari
exercitu non munitam sed obsessam Daniam
vexarunt verius, quam rexerunt. Quorum
Valdemarus, nec regni potens ob aetatem; nec
capax, ob ingenium, transcripta in moderatorem
Gerhardum rerum omnium administratione,
molli privatim toro oscitantem fovit incuriam,
contentus Abelianam, ex qva prodierat,
domum, post tot annorum decursum extulisse
postliminio in solium; elusisse Fortunae consilia,
et tantum non Fatorum excidisse crudelitatem.
At par moli, aut supra hanc Gerhardus
erat, qui pauper initio, nec unius agelli
Dominus, in aedibus illarum urbium, qvas
pressurus aliquando erat arcibus, sub nudis
tectorum cantheriis, haud sane lauto hospitio
diversatus rerum omnium premebatur inopia,
usque adeo ut ad alendos Equos, et venaticos,
quibus delectabatur Canes, aliena indigeret liberalitate.
Paulatim deinde exuta paupertate
et sordibus, fecit sibi ingenio fortunam: eas
bellandi usu assecutus opes, quibus omnem late
viciniam terrore nominis, et armorum felicitate
sig.Oo6r
obstupefecit. Nunquam in acie obvertit
terga hosti, nisi semel Dithmarsis, quos
victos nuper, et denuo intra adyta templorum,
impetu armorum coercitos, flammae pariter et
liquescente plumbi lamina, in miseros e tectis
depluente, non tam prolicuit ad pugnam,
quam victoriam, quam ipsa victoriae desperatione
sibi Dithmarsi confecerunt. In aliis omnibus
praeliis, quorum ingens fuit numerus,
nunqvam excidit spe et praelio, velut inter stipendiarios
suos, etiam fortunam connumeraret.
Et habuit aliquid Fortunae occipitio non
dissimile in vertice: calvitiem; cui ne pilum
qvidem bonum reliquerat natura. Ex qva
capillorum clade, inditum fronti suae non sane
decorum nomen, altero illo, ex magnitudine
rerum parto, haud parum gloriose expunxit.
Caeterum res gestae ita conciliarunt viro militari
gloriam, ut adderent (quod solet) ferociam;
superbas aures; trucem vultum; minaces oculos,
et ipsa calvitie deformiores. Velles, non
addidisset temulentam ambitionem, qva maxime
nocuit Daniae; inque bicipiti illo rectoratu,
illo ferali publicae servitutis intervallo, quo
Valdemarus praeses datus regno, is Valdemaro,
projecit pudendis largitionibus, quicquid non
prodegerat Christophorus, et aliquid concessit
omnibus, et omnia suae cupiditati. Slesvicensem
enim ducatum, haud minutum brevissimi
laboris praemium transcribi voluit sibi, et futurae
post se stirpi; Clero omni, et Procerum
nobiliore coetu adprobante magnifici muneris
novitatem, seu, quod in servitute calamitosissimum
est, servirent etiam animo; seu devincire
sig.Oo6v
sibi mutuam Gerhardi operam ad occupandas,
qvas flagitabant, sportulas, allaborarent. Nec
spe delusi habuere magnificum ex alieno largitorem;
cujus liberalitate Eversteinius, supra
praefecturas et territoria, quae amplissima possidebat
in Scanis, non Ripas tantum abstulit et
Coldingam, nobiles in Cimbria cum territoriis
et nomarchiis urbes; sed et Viburgensis agri
praefecturam, cum foro omni et dicundi juris
potestate: Laurentius Jonae, palatii Regii praefectus
Langelandiam et Arram; Archiepiscopus
Julius Hammershusam cum Boringholmia;
Porsius supra Australem (quam tenebat ditione)
etiam Borealem Hallandiae partem acquisivit.
Quibus ille auctus opibus, ausus est, non humili
jam contentus toro, suum Regibus miscere
genus, et ex vicina Svecia prolectare ad
conjugium Reginas, neqvicqvam ringente
Magno Rege (hujus enim duxerat matrem) aut
si quid tentaret, armorum vi repulso. Ita
ubique fortes Daniae proceres, nisi in Dania, privato
commodo postposuere publicum, et avium instar
laceratione viventium, quomodo enim aliter
hunc furorem appelles? non tantum provincias
rapuerunt in partes, sed et ad ferale exemplum
novos illos traxerunt regni moderatores:
ut post omnia dissipata (id enim supererat unum)
minimum in se facerent crimen, quod in
Christophoro fuerat acerbissimum: sciscerent
vectigalia; imperarent tributa; tonderent oves;
et indulgentia paucorum, sed omnium exitio
peccarent.
[BF 94,8] Quid interea Christophorus? prioris Fortunae
memoriam, et praesentis molestiam circumferens,
sig.Pp1r
suo dolori secessum quaerebat in Germania;
et Rostochii urbem, quam ludis et
decursionibus illustraverat frater, sola jam miseria
et calamitate nobilitabat. Amiserat autem
omnia in exsilio, praeter animum, qvo
uno, cum infra caetera omnia esset supra
spem ipsam erectus, in adversa sane, quam
secundam fortuna sollicitior, potentes ubique amicitias
indagabat. Habebat clientelares Megapolitanos;
et supra hos ob vicinam affinitatem
propitium Caesarem (is Ludovicus Bavarus
fuit), qui recepto in aulam suam Valdemaro
Christophori filio, illo olim futuro Danicae
fortunae instauratore, etiam literas ad Gerhardum
dedit, quae repetundarum agerent, alieni
peculii usurpatorem, et ad causam dicendam
coram delegatis a se arbitris concirent. At
sua fortuna Gerhardus, quam aliena prudentia
libentius usurus, aspernabatur consilia, quibus
necessario erat parendum; professus coram Legatis:
In causis Valdemarianis cognoscendis, et regni
peregrini moribus, alienum negotium suscipi a Caesare:
in suis, quae sola hypotheca et pignoribus
constarent, non alium se judicem, quam ferrum et
arma agniturum.
[BF 94,9] Nec moratus Christophorus, cum arbitrium
Caesaris, rem tantam ad suum tribunal
vocantis, aut contemni palam aut lente procedere
videret; versis alio, quod necesse fuit
consiliis, Vagriae sibi Comitem, uterinum fratrem
(denupserat enim ab obitu mariti Regina
mater) arctiore foedere, et haud ignobilium
provinciarum luculentis pignoribus obstrinxit
sig.Pp1v
sibi: sed praecipue cives per Daniam, et in
his expulsores ipsos, Nobiles prehensans,
precibus et literis effecit demum, ut et Vagriensis
opem ferret revertenti, et reversuro
Cives non tam portas et urbes, sed et animos
aperirent. Etenim jam pridem, verterat
in noxam Danis, praecox regni novitas
vi suae et alienae miseria authores, post
expulsum Regem acerbissimum hostem habuerunt,
animum, quo qvicquid meruerant
passi jam, et foediora reformidantes, in omni
umbra exsulem Principem, et cum eo, supplicii
sui horrorem aspiciebant. Quo pronius,
cum per literas Christophorus submitteret
fastigium suum; seque in mitissimorum civium
deponeret sinum, professus in verba se, et
leges quas praescriberent, juraturum: recantatis
demum opprobriis, coeperunt libera voce
abominari servitutem; missisque nuntiis, redituram
cum Rege, quod sperabant fortunam,
et potiorem utroque libertatem, revocare.
[BF 94,10] Et venit ille, exscensione in Lollandiam,
Falstriamque, et mox Sellandiam facta, ubi
pulsis agricolarum manipulis, qui ad littora
armati consederant, veniam per codicillos
obtulit universo Regno reversuro ad officium
et gratiam, qvam etiam armatus offerret, non
neglecturo. Nec cunctati Lollandi Falstriique,
et horum mox exempla secuti Scani nobiles,
accepere cum Archiepiscopo conditionem:
traxeruntque sua authoritate plerosque Cimbria
Antistites, ut magno aestu animorum in Regem
reflexi, raperent vi et obsidione Haderslebiam,
erutumque e carcere Regis filium
sig.Pp2r
amandarent ad Patrem. Qui suscepto Roeschildiae
ab omnibus Ordinibus novae fidei et obsequii
sacramento, veniam praeteritorum dedit
invicem et accepit. Pulcherrimo resurgentis
imperii fundamento, si qva in alios authoritate
utebatur Christophorus, eadem usus fuisset
in suos mores, et exegisset a sese; quam ab
aliis sperabat, constantiae et consiliorum
stabilitatem.
[BF 94,11] Caeterum vadenti Hafniam, cum obvius in
itinere Eques, offerret urbis deditionem, callidior,
qui astiterat Vagriensis, occupandam hanc
fortunam ratus; praecucurrit cum exercitu,
accepta urbe, e murorum pinnis pictum Urticae
folium, id est: insignia sua, suspendit:
pignus scilicet luculentum praemii, et
certam laboris ac expensarum, quas fecerat,
mercedem, si caetera Christophoro sors denegaret.
Factum procax ac improbum, praesertim
a fratre: sed quod acerbius, qvam pro
temporis, ut. tunc erat, iniquitate interpretatus
Christophorus, abscidit sese, a vindicandae
porro communi causa, adque Scanderburgum
Iutiae (quam cum paucis aliis reliqvam habebat
arcem) citato itinere dilapsus, intra solitudinem
parietum (quo nil designare ineptius potuit)
tristi inertia Majestatem abstrusit. Svasu tamen
amicorum reconciliatus Fratri, postquam
novam hianti objecisset escam, et supra Fimbriae
feudum, ad posteros descensurum; supra
Lollandiam et Falstriam, etiam Scaniam omnem
Sellandiamqve, et quicquid non possideret.
ipse pignoris loco erogasset; ejusdem
sig.Pp2v
intercessione et opera convenit in pacta cum
Gerhardo, ut suam Holsatus retineret hypothecam;
quod reliquum esset regni, Scanderburgum
nempe Cimbriae, et apud Fionos
Neoburgum, (qvantulas Regni lacinias!) cum
filio Erico Christophorus insideret. In quibus
angustiis locati, provinciarum jam Janitores
verius, quam Reges, etiam hoc habuere
infortunii, ut caeso Alburgensi Episcopo
Gerhardi qvidem ministerio, sed
Regis jussu, concirent in se sacrificulorum
diras, et conflictati jam pridem cum angustijs,
etiam Ecclesiarum fulminibus
vapularent.
[BF 94,12] Aspice hic Daniam; quisquis es, et nega
si potes fuisse unquam infeliciorem. Seu
ponas ante oculos scissum regnum; distractam.
plebem; duplicata diademata; seu inter
haec, obtritas in Urbibus leges; in domibus
Concordiam; in templis religionem; in hominibus
Fidem. Quibus adjicere potes lacerationem
provinciarum; fundorum et insularum
nobilissimos tractus, velut in arena et
sub hasta venundatos: quorum Hallandiam
et Holbecam cum Calingburgo et Samsoa
Canutus Porsius; Scaniam, Sellandiam;
Lollandiam, Falstriam, Comes Vagriae Johannes;
Cimbriam, Fioniamque Gerhardus;
Ducatum Slesvicensem Valdemarus;
Langelandiam et Arram Laurentius Jonaeus
possidebant. Ut quini per Daniam Reges,
(si Gerhardum et Vagriensem computes) et
nullus tamen, imperarit; et principes vernaculi,
sig.Pp3r
caeterorum omnium maxime legitimi,
praeter duas arces, Scanderburgum et Neoburgum,
nullum praeterea in Regno locum, ac si
Papae crederes, ne in coelo quidem haberent.
[BF 94,13] Christophorus igitur, quocunqve se verteret,
infelix, cum nec, quae possidebat tueri,
nec quae amiserat, assequi sine vi posset, aggressus
est, quod ultimum credidit spei, armata
copiarum undecunqve collectarum manu,
aemulum Valdemarum dejicere possessione Regni:
commento tam delicato novi belli et instituti
titulo, ut os Gerhardo magnis blanditiis
oblinere speraret, et extra pupilli causam abducere
tutorem. Caeterum non fefellit veterem
militia Ducem, quo collimaret Christophori
solertia, et quid oppresso Valdemaro futurum
se esset haud falso conjectans, rapuit in
adversa militem, et omnia molientem Regem,
omnibus locis deturbavit. Cujus cladis misertus
Vagriae Comes, Regem Valdemaro, quod
armis fieri non poterat, foederibus conciliavit;
effecto nova pactione, ut recepta Valdemarus
in perpetuam haereditatem Fionia; sponte absisteret
Regiis titulis et appellationibus, proque
Slesvico suo, quod postliminio ingrederetur,
Cimbriam Borealem Gerhardo oppigneraret.
At hianti semper illi, et nunqvam opibus saturato.
Ejus enim vitii libidine, cum Joanne
Vagriensi ob nescio quos territoriorum limites,
commissus, et incursantem in sese sustinuit
belli molem, et ad fratris uterini auxilia, accurrentem
Regem, perpetua illum; suorum, armorum
felicitate ita mulctavit, ut et acie Christophorus,
et ex ea, fugiente filio Erico,
sig.Pp3v
inque scopulos nescio quos illiso, id est, peculio,
quod supererat, omni, spoliaretur.
[BF 94,14] Post eam autem cladem quam contemni
palam Rex, tam abjectum nuper Regimen Valdemarus
Gerhardusque majore cum ferocia
arripere coeperunt: aggregantibus se nobilibus,
qui quo prolectabat spes, transferebant studia,
et sacramenta non fide et religione, sed felicitate
bellantium distingvebant. Eo foediore
vitio, quo etiam extra bellum saevierunt et armorum
jura: usque adeo, ut ex omni coetu
gemini, et (quod exitus docuit) flagitiosissimi,
Regem ipsum, nequicqvam Valdemaro Gerhardoque
jam denuo novis pactionibus reconciliatum,
e publico, quod ingressus erat diversorio,
rapuerint in vincula, et quod horrorem
omnem criminis excedit, exire reluctantem,
nidore ac nubibus fumi, non tam expulerunt,
qvam exculcarunt. Fumigatores impii, et
fumo suo digni, qui vel miseriam invidentes
Regi, nec profuerunt sibi, nec placuerunt,
ne vel Regis quidem hosti. Is tum quidem (ut
vices sunt bellorum) Vagriensis erat, ad quem
cum vinctus duceretur Rex (quod unicum in
hoc Principe laudes,) adeo non adprobavit proditores,
ut etiam proditionem aversaretur.
[BF 94,15] Et haec per Falstriam Sellandiamqve et vicinas
Insulas rerum erat facies, dum Scaniam
interea feroci milite insessam, idem ille Vagriensis,
non praesens quidem, sed tamen per
Tribunos divexaret. Qui, praefectis Urbium,
in nervos et vincula compactis, velut in macello
publico caede et laniena pascebantur; postqve
opes et fortunas agrorum compilatas, etiam
sig.Pp4r
sangvinem incolarum sorbebant. Qvae cum
crescere usu et consvetudine viderent Scani, et
praemium addi sceleribus, scelerum impunitatem,
exuta paulatim reverentia in exspoliatores
suos fecere impetum, adeo insuper habitis
templis, et sacrorum quolibetcunque asylo, ut
cruore et vastitate fugientium militum, ipsas
denique aras implerent. Et jam milites ipsos
vicerant. rabie et ferocia, quorum ut exirent
ultionem, Magno Sveciae Regi fidem et obsequium
detulerunt. Nec cunctatus ille obviam
ire oggerenti sese Fortunae, et tam pretiosum
regni alieni segmentum attexere suo,
privilegia immunitatesque, et quicquid dare,
aut profusa benignitas; aut sperare inops miseria
posset; larga manum novis clientibus erogavit.
Tanta sollicitudine circumscribens hunc
regni limitem, et quae limitem cingunt, Oceani
claustra, ut terreretur procul Vagriae comes,
et tanti, quod amiserat, peculii recuperationem
desperaret. Cum enim, si quid
moliretur, impar esse videret, averruncandis
Svecorum viribus, ad tuendam praedam incubituris,
magnificus alieni peculii institor et
nundinator, projecit metu, quae vi acceperat,
et novo commento vendidit provinciam aere,
quam aut possidere per leges et aeqvitatem,
aut tueri armis, ob imbelliam posse, desperaret.
Pudet pretium addere, et provinciae
nobilissimae aestimationem, quae vere sub hasta
belli et prostitit et venit. Periit autem ante.
authores suos, jocularis et spuria nundinatio,
et quam hi fato suo, tam illa quod suo
commemorabimus loco) abrogatione et inanitate,
sig.Pp4v
[BF 94,16] At huic cladi non diu superstes fuit Christophorus,
quem vita diuturna quidem, sed in
miseriis aut suis aut alienis decursa, admovit
demum fini, et ergastulo verius, quam solio
exclusit. Prorsus enim elapsus est mundo hic
Princeps, cui terram Dani, Pontifex Vaticanus
coelum ademerunt, magnaque seu alterutrius
partis justitia, seu utriusque iniquitate, rerum,
qvantum in se fuit, natura penitissime exciderunt.
At hominibus, quod speramus, mitiorem
aliquanto invenit Deum, tum maxime
felicitatem orsus, cum omnem in purpura finiret.
QUi primus Regum nostrorum ubique
exsul, etiam in patria, ab urbibus extorris;
ab arcibus dejectus; a templis exclusus,
non sedit in solio sed pependit, et semper peregrinatus
est in Regno, nunquam regnavit.
[BF 95,1] INTERREGNUM.
Mortuo Christophoro diu sine
capite fuit Dania, sed
non sine jugo. Usurpatoribus
Daniae denuo convolantibus
ad praedam, et omnia
miscentibus tumultu:
ut fere periculosissimi sunt
fluctus undarum, cum Gubernatorem
clavus amisit.
In his Joannes Vagriensis, Scaniae edoctus
damno, coercendae Lallandiae, Ravensburgi
struebat arcem, et tantum non in Regno sibi
sig.Pp5r
moliebatur aeternitatem. Nec sibi defuit Valdemarus.
Slesvicensis, qui ad occupandas denuo
habenas Regni aditum videns patefactum esse
sibi; egit cum Gerhardo: Holsato, ut Cimbria
omni resignata, ejus vice Ducatum Slesvicensem
insideret. Diruere haec, consilia aggressus
Otto, Christophori defuncti filius, collectam
e Germanis praesidiariam cohortem rapuit in
Daniam, et e prisca Regum stirpe, novum se
populo ostendit moderatorem. At felicior
aliquanto consiliis, quam armis, succubuit
Gerhardi fortunae, a quo, campo pariter et
spe Regni excussus inque carceris haud amoeni
specum abditus, non libertatem tantum
Daniae, sed et suam amisit.
[BF 95,2] Post eam victoriam Gerhardus, velut satur
armorum et gloriae, vertit ad jura tractanda solertiam,
et pro Tribunali in Cimbris, Dux
stolatus, sententiam dicturus, consedit. At
fremuere Cimbri, et publice Ducem profiteri
jura indignati, eum quidem qvi publice omnia
proculcaret, excussere palam jugum, et
rura omnia ac: urbes in apertam seditionem
traxere. Digressus tum forte fuerat Gerhardus
in Holsatiam, unde eo accepto nuntio
convolavit ocyus in Jutiam, et ad Gudium amnem
ferox hospes Randershusii consedit. Ibi
pernoctanti, et novas cum bello meditanti caedes,
Nicolaus Ebbesonius, Eqvestri dignitate
Vir, (et si in re pulcherrima stirps placet, Norisius)
omnes in universum intercepit. Ingressus
ille per mediam noctem conclave, inter
quatuor millia excubantium Holsatorum,
elisit cervicem Duci, et terrore magis tenebrarum,
sig.Pp5v
quam suo pugnans, ut speciem faceret
justi exercitus, quadragenos omnino et septenos
(hac sociorum succingebatur manu) ad incendendam
undiquaque urbem et ciendum
tympanis fragorem ablegavit. Quorum paucitatem
ne aut detegeret dies, aut detereret
hostis, pontem sublicium Gudio amni instratum,
postquam in angusto illo campo sustinuisset
diu hostem, dejecit denique multitudine
incursantium depulsus, et cum ponte depresso,
cum via ad se, nisi per vortices nulla restaret,
impetum insequentium ac iras elusit. In hoc
autem facto cave quicquam damnes; publico
enim grassatori ac hosti, positae sunt publico
vindictae; eo majore privati cujuscunque hominis
gloria, si qvod cupiunt omnes, et formidant
singuli, unus absolvat. Ebbesonius certe
non uno decoro facinore, et occidit Gerhardum,
et abscidit pontem, eodemque tempore
Mutium pariter Scaevolam, flammas hostiles
manu dividentem, et Horatium Coclitem
cum toto Tiberi repraesentavit; una assecutus
nocte, quod ad duorum Romanorum gloriam
in tot seculorum annalibus suffecit. Quam
velles, potuisse Christophorum vertere ad haec
spectacula oculos, et Nobilem vidisse patrii dedecoris
in patria ultorem I. Calvum infra planitiem
verticis Gerhardum, et ad humeros usque
detonsum; Eidoram redeuntem ad fines suos,
et non in meditullio jam Cimbriae, sed limite
fluentem: denique provinciam vel unam Daniae,
habitatam impune Danis, et aut erutam
penitus pudendae servituti, aut sane non
servilem.
sig.Pp6r
[BF 96,1] VALDEMARUS IV.
Caeterum Norrisii ferrum
in Gerhardi cervicem, nec
ultra progressuri, non finem
miseriarum attulit, sed
mutationem; et authores
servitutis, non servitutem,
extinxit. Validissimae Danorum
provinciae, velut de
corpore suo excisae, dissilierant
periculosius in partes, qvam ut uno manus
aut vibrantis gladii flexu, in membra sua
et articulos redirent. Distortum omne luxatumqve
Regnum non reliquerat vestigium pulcherrimi
illius, quo quondam floruerat, contextus;
quaeqve per tot secula triumfarat foris
Dania, non serviebat tantum domi, sed, quae
infelicitas fuit, serviebat aliis, aliisque dignitate
suprema sparsa in plures et ipso consortii
numero evilescentes. Atque hi faciebant in Dania,
non quantum vellent Dani, sed quantum
permiserant: Qui postqvam arcibus et provinciis
impositi Rectores, in viscera ipsa penetrassent;
quod vultures facere solent, volutabantur in
praeda sua, et in cadaverum laniena lividis rostris
haerebant. Hinc secuta ruina et paupertas;
(quid enim aliud a septennali Interregno exspectares?)
inque enervi et exsangvi Republica
cruor et vastitas terrarum. Tanquam constitutum
fatis esset, abolere omne Danorum nomen,
sig.Pp6v
et excisum radicitus antiquissimum orbis
regnum, expungere reum natura: Ut fatendum
sit, non humanae fuisse potentiae: rebus
fessis obviam ire; sistere tam periculosam
ruinam, et ruentibus in Daniam fatis afferre
moram;: actumque de regno fuisse, ni unus
rebus fessis e machina obveniens Deus, in eo
praecipitio rerum dedisset, e Regum nostrorum
stirpe Rectorem, qvi novi instar Patrisfamilias
Paternae restitutus haereditati, extractum a jugo
patrimonium et, a situ ac marcore provectum
in decus postliminio suum spemque pristinae
fortunae, revocaret.
[BF 96,2] Enimvero Rex Christophorus, qui nunqvam
profuerat vivus, profuit mortuus; et
geminos ex se post fata reliquit filios, in atroci,
(quale tum fuerat,) rerum incendio, expositos
verius, qvam natos. Horum prior
Otto, ex haereditatibus Paternis unum acceperat
carcerem; qui infeliciter jam pridem cum Gerhardo
congressus, post. concisas, quas, rexeratque
legiones, patuit ad injuriam, una culpa calamitosus,
quod fugere nesciret; et spolium superbi
victoris ac praeda factus, vitam in vinculis
exegit:, At Valdemarus, (id alteri filio erat
nomen) uni exsilio debuit securitatem, qui in
aulam Caesaris digressus, in ea se immersit studia,
quae possent nominis ambitum magni non
frustrari. Etenim non sudore tantum et corporis
ad laborem obsequio, innocuae palestrae
et rei equestris hausit disciplinam et experimentum;
sed et inter ordines mixtus, si quando
inter se arietarent acies, primam illam fortitudinis
spem et gloriae voluptatem delibavit: id
sig.Qq1r
est: fabricari orsus est ferrum, quo jugum
rumperet et compedes patria, et publicae necessitati
suam jam olim fortitudinem parabat.
Hujus industriae dissipata late fama procerum
per Daniam allabebatur auribus, qui Holsatorum
veriti mores, et exosi suos, e vernaculis
Principibus circumspicere coepere Ducem, qui
exorbitanti Regno patefaceret reditum in viam,
nec cessarunt per literas, per nuntios monere
Valdemarum: Discerptum a tot raptoribus paternum
regnum, palpitare, quod non nesciret, in tabo
suo, et proxime abesse a ruina: Sublevari res prostratas
et erigi posse, si properaret capessere coronam,
ab avitis Regibus perpetua ad se serie ac
successione devolutam, et tantum, quod ingereretur,
fortunae munus celeritate et industria occuparet.
Se qvotqvot Danum amarent nomen, staturos
ejus sententiae, et eundem cum eo hostem, eandem
fortunam habituros. Non poterat displicere
Principi tam amica et gloriosa invitatio: caeterum
non expeditum negotium erat, subjicere
humeros tanto, quod offerebatur, oneri; suscipere
Rempublicam tot tractuum avulsione
deminutam; tot sparsos titulos; tot abruptos
artus; velut lacerae navis disjectas tabulas, recolligere;
cum ne in puppi quidem locus esset,
ubi Gubernator ad clavum sederet. Conficienda
Valdemaro Dania erat, ut Daniam regeret;
minori miraculo repertum esse, qvi suscipere
posset Regnum, quam qui suscipere auderet.
Unus enim ineluctabilis obex Valdemarus
ille Slesvicaensis erat, impositus jam pridem
regno, non adolita magis potestate, quam Holsatorum
omnia possidentium ope et praesidio
sig.Qq1v
subnixus. Perrupit tamen sciditque hos nodos
Caesaris inprimis consilium et authoritas, qui
in Valdemari causa suam quodammodo agens
(erat enim proxima affinitate conjunctus) dedit
negotium Marchioni Brandeburgico (filio suo)
et Pomeraniae Dynastae, ut litem omnem ab
armis traducerent ad jura, caputque causae verbis
et rationibus disceptarent; effecto, ut pro
dirimenda controversia partes singulae in hos
arbitros consentirent. Designata sunt alia
aliaque loca, ad rem tanti momenti disceptandam,
quae Spandoviae primum, mox Lubecae
discussa retractataque, in haec demum capita convenit:
Valdemarus Slesvicensis absisteret Regno
non suo, in quod ne Otto quidem Christophori Regis
major natu Filius sicubi erueretur e carcere,
nec quisquam mortalium, praeter Valdemarum unum,
novum illum Regni Candidatum, jus sibi
aut arbitrium vindicaret. 2. Jutia, Fioniaque hinc
Holsatis inde Slesvicensi traditae jam pridem in
hypothecam, non decederent pignori, antequam aes
omne debitum, in integrum expungeretur. 3. Delictorum
venia et immunitas Proceribus esset Danis,
etiam exsulibus; qvibus postliminium tutum et
reditus ad sua pateret, ita tamen, ne integrum
esset Valdemaro, aut Gerhardi Comitis percussores,
aut eorundem, quotquot essent, asseclas clam palamve
praesidio et clientela tueri. Et in conclave
tam praeclara tractantium irrupit non visa
Venus, et nuptiarum Interpres Amor constrinxit
arctius nodum. Ea Valdemari
Slesvicensis sororem germanam Hedvigem
novo conciliavit Regi, et odia aemulationemque,
sig.Qq2r
quod tot bellis non potuerant
arma, solo Virginis objectu exstinxit. Cui
cum dos ampla, et ejus nomine Alburgum
cum territoriis assignaretur; adeptus est Valdemarus
novam in Cimbria speculam, verius
quam sedem, unde regimen in caetera et,
si necesse foret, vim et arma propagaret.
[BF 96,3] Erant haec clara admodum et auspicata Regni
auspicia, quae laetiora faciebant indulta criminum
acceptaque venia; diffracta ergastula;
soluti captivi, et Duces. Regni Proceresque clientelae
aut officii causa ad novum Regem advolantes:
Quibus incendiorum exscindi scintillas,
et tam dissonum Regni corpus in unius
consilii modum compingi posse videbatur. Quo
laetius sub umbella Rex deductus, et magno
Plaudentis populi strepitu, Augusti auctus appellatione,
in Solio Patrum consedit: sed o
pietas! nondum ad exortum hunc Solis omnes
dissiliere nubes, aut totum illud publicae servitutis
spatium est abruptum. Dabatur novo
Candidato Regnum, quod viperae instar, malo
suo ferax, non pauciores alebat hostes quam
foetus: inter quos Valdemarus Danorum quidem
Rex, sed nondum Daniae, securitatem,
quam polliceri videbatur civibus, nondum
reperiebat sibi. Qui stans super exhaustae patriae
cadaver, exhaeres fortunarum Patris et
extorris Regni, solium conscendere sed sine provinciis;
solvere aes sed sine aerario; et bella gerere
sed sine milite cogebatur. Scaniam enim possidebat
Smekius Rex Sveciae, et, ut diutissime
possideret, magnis sibi privilegiis devinciebat. Nec
arces omittebat et commoda per Oceanum littora
sig.Qq2v
milite et armis implere, tantum sibi juris ratus,
quantum potentiae, accessurum. At supra
Svecos tremendum nomen Vagriensis erat,
qui diuturnum in Dania regimen perpetuum
patrimonium interpretatus, visco ineluctabili
nobilissimas omnium provincias implicabat. Sellandiam
enim Lollandiamque cum annexis insulis,
nimia jam pridem Christophori Regis facilitate,
et propria ferocia adeptus; maria connectebat
ac terras, eo periculosior hostis, quo
per viscera omnia sparsa, peste, cor inprimis ipsum
et centrum Regni numerosis legionibus obsidebat.
At saevis illis (supra fidem omnem) et immanibus,
quae post exsuctum civium sangvinem,
quod aves solent, in cadaveris laniatu haerebant:
infelice futuro Valdemaro, seu ferre cuperet has
calamitates, seu amoliri. Remotiores Holsatici
Comites sed non mitiores erant, quibus licet in
officio continendis nupera, quae meminimus,
pacta, consignasset Rex Valdemarus, et Fioniam
privatim universam, si improli (sibi) decedere
contingeret, in perpetuam transscripsisset haereditatem:
retinuere tamen suos mores etiam post
beneficia, et occultis belli facibus in perniciem
Daniae grassabantur. A Patre nempe Gerhardo
hauserat hanc indolem ferocissima proles, quae
ad apicem gloriae militaribus factis conscendens,
et post flagitia premiis donari assveta, ambitioni
a se patefactae nunquam praeclusere fores, et
magnis ditati opibus, amplioribus perpetuo inhiabant.
Et erat horum ambitioni paratus fomes,
nobilitas per Cimbriam propemodum omnis,
quae licet nuper ad novum Regem officii
et clientelae causa advolassent, confectis diplomatis,
sig.Qq3r
quibus praeteritorum aboleretur memoria,
ita tamen publice Sacramento Regis erant
devoti, ut pulsi a se Christophori non immemores
servarent perpetuam in ferali cinere favillam;
certi, si Majestas potentia nimia cum
novo Rege exsurgeret, patriam prius perdere,
quam libertatem. Atque hi potissimum, si
sequentia omnia inspicias, post donatum regnum,
perdidere Regem, porrecta qvidem Rogali
chlamyde et purpura, sed ferali illa, et
Nessi sangvine intincta, cui perpetuos labores
novi Eurysthei suppeditarent. Atqve his Danorum
moribus non parum strenue invigilabant
Hansae, in littore Balthico sparsae urbes,
quae maria propemodum solae per haec secula
usurpantes, ostia omnia, quaqva arctiori alveo
Oceanus in portus pervadit, in unam colligabant
societatem, perqve tot spatia terrarum,
cum jungere oppida non possent, jungebant
naturam. Atqve has Germaniae universae novas
mammas diceres, quae vicinarum Regionum
exsugebant pedetentim opes, sane autem,
quae ultro citroque deportantes Septentrionem,
et maria classibus et Europam commerciis ita
pervadebant, ut in illos specus suos et receptacula
congererent, quicquid ubique per opposita
Regna in alimoniam generis humani suppeditat
natura; (ut his metere Dani Suecique,
non sibi viderentur) Creverant in immensum
per infortunia et dissidia vicinorum Principum:
mox invalescente, quod fit, potentia, aliquid
in pugnandi arte supra tabernas suas edoctae, ausae
demum sunt, provecta in apicem ambitione;
bella indicere. et facere Regibus, in Daniam
sig.Qq3v
imprimis intentae, seminarium et horreum orbis,
quam unicam ob confinium regni maxime
obnoxiam injuriis, destinantes praedae, non
longius a bello quam occasione distabant. Cum
his omnibus et clam foris, et domi palam,
minitantibus, unum commissum Valdemarum,
et, quod caput est, acerrimum Exactorem
Majestatis, et omnia flecti sub se aut omnia
frangi cupientem, non mirum est: potestatem
habuisse perpetua agitatione et succussu turbidam,
et, quale ingenium Principis fuit,
fluctuantem et tumultuosam: ut, si totam
Principis inspicias vitam, non rectius illam
possis quam in bella perpetua, et perpetuas
peregrinationes partiri.
[BF 96,4] Enimvero illapsus in Sellandiam Valdemarus
cum in tot, quot commemoravimus,
hostes depugnandum sibi videret, quod primum
necesse habuit, Hafniensibus confirmavit
immunitates, jam pridem a Patre et Menvido
concessas, ut locum saltim unum (nec
enim alius erat ubi consisteret) suae seponeret
securitati. Ex hac specula cum prospectaret
in circumjectam insulam, Regiam illam Majorum
suorum sedem, quoquo verteret oculos,
videbat perfossa vulneribus rura, lividas vibicibus
urbes, et cives velut in arenam descriptos,
iniquissimis usurpatoribus et ad cumulum infelicitatis,
non unis, obedire; quibus in lucro
habitum, si spoliatis anima relinqueretur. Tanquam
enim in poenam non sufficeret Vagriensis,
ferro et terrore suam obmuniens potentiam,
etiam Dux Porsius et post hujus fata superstes
vidua, Smekii Regis sed alio Parente
sig.Qq4r
genitrix, Callingburgi praefecturam, cum attributis
regionibus, possidebat. Et urebant hae
spinae Regem eo acerbius, qvo euntis impressae
vestigio impediebant; qvem moliebatur, gradum;
quibus iccirco amoliendis cum indagaret
vias, impetum deniqve coepit in. obsidendo
Callingburgo experiri Vires, seu imbecilliorem
crederet foeminam, seu imbecilliore jure subnixam.
Nec mora, positis stativis strinxit
obsidione urbem, admotis cratium machinarumque
trochleis, et, in his; militibus, qui
arietum et balistarum pulsu moenia verberarent.
Praemeditata erant haec omnia callidissimae foeminae,
quae, ut amoliretur ictum, non valido
tantum praesidio muniverat urbem, sed et
Vagriensem jam pridem Holsatosque Comites,
et supra hos, Hansas urbes collegerat in communionem
foederis, junctis viribus involaturos
in Regem, sicubi vires et militem explicaret.
Atqvi hi moniti de urbis periculo nullaque in
re promptiores, accingunt se ocyus, et advolant
cum classe: cui cum reprimendae properaret
Rex, et in terga abeuntis effusi praesidiarii urbis,
strage magna saevirent, rettulit pedem ab
infelici area, et tentoria cum castris, totumqve
obsidionis apparatum disjecit. Plaudentibus
in sinu foederatis, sed una Porsiana Vidua,
post pugnandi ferociam (non sine conscii animi
ob jurgatione) redeunte ad sexum, quae inspecta
altius causae, quam propugnabat, iniquitate,
ultro Regi urbem, et, quae adhaerebant
territoria, permisit: vere victrix postquam vicisset
ambitionem. Cui Rex, ut vicem redderet
gratiae, possidendam dedit, dum viveret,
sig.Qq4v
Hallandiam, quam filius ejusdem Smekius,
invidens etiam Matri, foedis altercationibus distrahebatque:
Exsurgente supra haec probra Valdemaro
et aliquid commento supra Naturam
et filium, qvo foeminam demereretur. Quo
quidem facto placuit civibus, sed displicuit Vagriensi,
in possessionem universe Sellandiae
(id enim prae se ferebat) immisso, et Callingburgum
suae sortis esse interpretanti. Qvo
impetuosius coepit, qvod antea per vices consveverat,
ad. Hafniae oberrare moenia; arces
non tantum datas sibi insidere arctius, sed et
novas, inprimis prope Nestadium, moliri,
compedes perpetuas et claves provinciae; irruere
in Regis legiones, sicubi pedem efferrent
portis; rapere in vincula Episcopos, et in regnum
universum, nil facti conscium, diras et
fulmina, sacerdotum concire: denique deurere
urbes, et in his Coagium; et incendiariis per
rura omnia sparsis exitium cum flammis propagare.
Discursorium hunc et volatilem Martem
aggressus est non semel Valdemarus, perque
crebras identidem et haud parum feroces
velitationes, in ipsa crudelitatis officina per
rura licentius perque agros oberrantes, aliquando
in popinis stratos, concidit, saevos helluones
et civium cruore pastos; quibus id effectum,
ut irritatioribus odiis spoliatores revolarent
ad praedam, et post excisos homines,
etiam in saxa et caementa saevirent. Donec
repraesentata pecunia Rex, quod unum superesse
videbat remedii, Falstriam primo Nicopiamqve,
mox Vordingburgum, et luculento post tempore
(quod suo dicemus loco,) Lollandiam omnem
sig.Qq5r
Sellandiamque exsolveret nexu, et provincias
in universum omnes tam incommodo hospite
liberaret.
[BF 96,5] Erat Valdemarus, quod non unum in tanto
Principe doleas, vagi abruptique et inqvietioris
animi, qvi breve quodlibet otium naturae
pudorem interpretatus, pro supplicio duceret
ac poena, uni diu terrarum solo, etiam patrio,
affigi. Quo factum, ut ab altero peregrino
regno in aliud transcurrens circumegerit perpetuo
vitam, et sederit minus in solio, quam
oberrarit, noxia, si rem aestimes, circumcursatione,
et Principibus ad Reipublicae speculam
evectis et populi sui custodiam professis, haud
multum opportuna. Nec dubitavit in eo rerum,
quem commemoravimus statu, post domitos
brevi excursione Frisios, conterminam
Chersoneso gentem; postque Valdemarum Slesvicensem
arctiori sibi foedere supra affinitatem
ipsam conciliatum, in longinqvas procul oras
suscipere peregrinationem: insuper habito Vagriensi,
qui nondum expuncto in liqvidum
aere, incubabat Sellandiae; insuper habitis Holsatiae
Comitibus, raptantibus, qva dabatur,
Cimbriam, captumque in venatione Slesvicensem,
abdentibus in vincula, donec, initis cum
Rege foederibus, recantata amicitia, renuntiaret.
Causa vel praetextus novo itineri sacra
erat militia, in Lithuaniae paganos decreta, cujus
gratia digressus in Borussiam, cum bellum,
cui patrando venerat, per inducias esse suspensum
intelligeret, deflexit in Livones, ubi
Teutonici ordinis fratribus Esthoniae universae
vendidit principatum, fratremque Ottonem,
sig.Qq5v
quem socium viae asciverat, in ejusdem familiae
et instituti sodalitium compegit. Gemino
facto, in quorum altero laudes consilium, in
altero prudentiam requiras. Nec enim consultius
poteratque quam sacrae militiae et perpetua
coelibatus professione fratri Ottoni, et sese,
qvod caput est, adultiori, spem resecare Regni
sui, ac turbarum et bellorum semina futurae
eripere posteritati. At nundinatione Esthoniae
distraxit patrimonia Regni sui, et in Maojorum
leges ac instituta impegit; quibus cautum
jam olim, etiam sciscente Patre, fuerat,
ne unquam haec transmarina colonia, a Regno
Danico divelleretur. Caeterum huc terrarum
provectum Regem ultra tulit cupiditas, et ad
Hierosolymam usque deduxit, ut crucis illud
lignum, quo naufragus emersit orbis, felicesque
Palaestinae glebas, Christi qvondam cruore madentes,
intueretur. Ibat charactere Religionis
signatus Princeps, decussata cruce candidi coloris
in rubea planitie panni promicante, quo
colore insignia hodieque nostra, in arcibus Regum
et navium aplustribus, refulgent. Hoc
cultu Palaestinam primum, mox monumentum
Servatoris nactus, Ericum Saxoniae Ducem,
perpetuum illum peregrinationum suarum
Achatem, eqvestri cinxit baltheo, a quo vicissim
(et ea consvetudo fuit seculi) donatus torqve
pignus accepit et gestamen, quo novus Christo
authoratus miles gerenda sibi bella sciret, sed
pro fide, et in qvibus supra arma ipsa religio
et pietas effulgerent. Magnifica haec et, ut
voles, pia fuere omnia: sed quae (si partem
excipias pecuniae Marchioni Brandeburgico dotis nomine
sig.Qq6r
traditam) pretium absorpserunt Esthoniae,
et venditionem illam universam in hospitia et
veredarios et, quae has sequuntur, expensas,
egesserunt. ut hoc unum miseris deesset
Danis, etiam Regum suorum nimiam pietatem
timere.
[BF 96,6] Ab hac denique peregrinatione redditus patriae
Valdemarus, postquam aliquantillum temporis
stabiliendis domi rebus insumpsisset (biennium
sunt qui numerant) collectis quaqva dabatur
copiis, transtulit in Germaniam expeditionem,
cujus ab ipso fonte causas et origines
omnes, quoniam diludii instar inserviat historiae,
operae pretium fuerit, explicare. Decesserat
apud Brandeburgenses Dux Valdemarus,
et Ascaniam, cursu jam absoluto, domum,
spemque omnem familiae et posteritatis
intulerat sepulchro; succedente in novam possessionem
Ludovico Bavaro, Patris benignitate
(is Romani tunc imperii Caesar erat) in eum
apicem evecto; qui ducta subinde ex Gynaeceis
Regum nostrorum conjuge Margareta, novo
nexu et affinitate Daniam attingebat. At defunctus
Valdemarus, superstitem reliquerat armigerum,
qui: faciem principis et lineamenta
oris accuratissime referebat, Patre molitore,
quod credidit antiquitas, editum, sano autem
e caula alicunde et pascuis, aut vili gurgustio
prodeuntem. Hic opimum sibi bolum paratum
videns, florentissimi Principatus possessionem,
si quam fallere facie posset, tam professione
nominis auderet. Et fuere, qvi dubitantem
impellerent, Carolus inprimis Caesar,
privatim cum Bavarica, cui successerat domo,
sig.Qq6v
collisus, tum alii aliique haud sane obscuri nominis
Principes, inprimis qui ad Balthica expassi
littora a moribus Bavarorum, et repentinis
novae potestatis incrementis, dissidebant.
Tenuit novenos annos hoc amplo in theatro
ridiculum drama, quo universo tempore impostor
novus larvam suae fortunae et ipso scelere
pejorem impunitatem, circumferens, non
orbi minus quam Germaniae illusit. At cruentae
inprimis illi et in prostratorum exercituum
catervis natanti, cum confidentissimus
usurpator, post raptum Ducis nomen, non suspensa
manu ad administrationem ambitae provinciae
prorueret, felicique armorum successu
(ut lusus omnes fortuna absolveret) exstructam
audacia et effultam ludificatione potentiam,
fulciret armis; qvodque unum supra moletrinam
et pistrinum Patris fuit, assumptum Principis
nomen Principis dignitate tueretur; annitentibus
nempe: foederatis et causam perorantibus
ferro: usque eo infelice Romana aquila, ut
non de Principibus jam suis, sed Principum
umbra decertaret. Stetit pro Ludovico, quod
debuit, Rex Valdemarus et affinis dignitatem
defendit, ut alii suam: cui ut efficacissime
opitularetur, digressus est cum copiis in Germaniam
adversaeque factionis socios, et in his
Megapolitanos, invasit. Et fuit felix Regi
susceptae expeditionis labor, qvi post captam
vastatamque Polam, objectam Vismariae insulam,
et patefactas in provinciam portas, dejectis, si
qui cursui obstarent, obicibus, perrupit in Pomeraniam,
et Stargardiam urbem, adactis in
fidem et sacramentum civibus, expugnavit.
sig.Rr1r
Ibi haerenti, cum vires jungere Ludovicus affinis,
contractis summa celeritate copiis, sed
non perinde aeqvis iniquisque viarum perspectis,
niteretur, afflixit negotium, qui legiones moderabatur,
Romulus, Marchionis frater germanus,
a Megapolitanis irruentibus in ipso itinere
attritus, ut constaret, alios pugnare, sed
unum Regem vincere: Qui ne totus in se rueret
impetus numerosi militis, et, quod caput
erat, sua victoria ferocis, noluit in angustiis
deprehendi urbis; desertaque, quam elegerat statione,
in plana camporum exercitum ejecit.
Quem secessum ne fugam hostis interpretaretur,
irrupit in circumjectam undiqvaque ditionem,
et quoquo progrederetur, victoriam spargens,
urbes et munimenta raptabat. Usque
adeo, ut Berlinum ipsum (huc enim vincendo
pervenerat) principem spurii Marchionis sedem,
et fictitiae scenae pertinacius haerentem, posito
vallo et obsidione complecteretur. Jamque injectae
fossis crates pluteique, vibratus ad propugnacula
aries, saxorumque imber balistis effusus
per quatefactum in circuitu, et alicubi dejectum
murum, propugnantium animos attonabat,
cum advolans (ecce tibi) Albertus
(id Duci Megapolitano nomen) et cuncta in
pugnam dare paratus, urbem obsidenti novam
obsidionem objectaret. Quo animadverso Rex
sustulit ab urbe signa, et refixit vallum; certus,
quoniam ducenda res in aleam praelii esset,
facere poscentibus potestatem, explicatisque in
aciem ordinibus copias universas hostium oculis
in patenti planitie subjecit. Jam insonuerat
classicum, jam hastarum umbonumque
sig.Rr1v
pulsus et armorum sese quatientium fragor feriebat
aures, incensisque ad ineundam aciem
agminibus, mortem et vitam sola pugionis acie
distinguebat: cum agentibus, qui aderant vicinarum
potestatum et Principis utriusque Legatis,
res ab armis ad leges et disceptatores, et
in his praecipue Svecorum Regem Smekium
deducta est, effectumque, licet per ambages,
efficaci tamen ad ultimum opera, ut Germanorum
Proceres, amoto cruore finirent pertinacissimam
litem, et mutua affinitate et connubiis
sangvinem ac domos miscerent. Cui
novo foederi, ut authoritatem adderet Valdemarus
post impetratum liberum iter et securam,
qua subsistere cuperet, moram, ipsum
Caesarem Carolum neqvicqvam fulminantem
convenit Sprengbergae et gravissime docuit:
inique admodum supremam Romani imperii potestatem
plebejum ignotumque caput, aliena Dominia non
tantum sperare, sed rapere ausum provehere ad
apicem, ut indigniore aliquanto sententia circumscriptos
legitimos Principes infamiae et ludibrio objectaret
effecitque adeo, ut velut curato fascino
Caesar, sane autem recantatis opprobriis
edictisque, quae promulgaverat jam pridem, Ludovicum
Romulum (huic frater transscripserat
ditionem) Brandeburgi universi legitimum possessorem
pronuntiarit. Utili aliis, sed gloriosa
Regi legatione, in qua non tam Orator
quam Imperator (imperavit etiam Caesari) et post
armorum jam partum decus, alteram illam
eloquentiae palmam acquisivit. Et fuit hoc
iter omne Valdemariane gloriae scena
quaedam et theatrum, cui mox arrepere
sig.Rr2r
Principes; suas subjicere lites; (quos inter
Caesar ipse) ambire affinitates; largiri dona:
in quibus Ericus Saxoniae Dux certum e Lubeca
urbe tributum, e Marchionum ad sese liberalitate
devolutum transscripsit Regi, nil dubitante
Caesare novis illis cessionis tabulis suam
adjicere confirmationem. Ut vacaret, post
tam gloriosa auspicia non armis modo sed placido
hospitio obire Vandaliae urbes, Polono foedus,
Megapolitano filiam pacisci; reliquosque
Principes Lubecam accersitos decursionibus,
hastiludiis, et similibus pugnantium scenis oblectare,
tanta auctoritate, ut plerorumque laesos
animos, et offensos inter se vel offendentes,
revocaret in gratiam, quodque in apum examinibus
usui esse videmus, turbidos imperii motus,
injecto terre pugillo, sedaret. At nuperum
illud Regis ad Caesarem susceptum iter,
personatum Marchionem rapuit in praecipitia,
et fato suo impegit; qui magno nactus labore,
quod majore possideret, et minimo amitteret;
ad apicem dignitatis et illam altitudinis vertiginem
non alia gratia evectus, videtur esse, quam
ut fulcris subductis deprimeret fastigium, deficientibusque,
quibus intumuerat ventis, suo
demum pondere subsideret. Postquam enim
Caesar et foederati Principes sua subtraxissent
praesidia, disjectum est quicquid ex adventitio
fulserat, opes, honores, clientum turba, referta
vestibula, usque adeo, ut populis ostentui
expositus veterator, et, quae gravissima poena
erat, relictus sibi, trito ad ultimum pane,
et Patris opificio indigeret. Nec enim dubitatum
de fato: fide morientis certiore
sig.Rr2v
quam viventis: Dessavia enim crepuit haec
bulla, ubi famem aliena liberalitate sustentare
coactus, dolore et desperatione perfossam animam
emisit, aliquid debens fatis quod non
sublimius periret, et post. tantum haustum datumque
sangvinis, integro ipse cadavere sepeliretur.
Usque adeo magna petentibus periculosissimum
aliquando est assequi, cum ad tuendam
magnam felicitatem alia felicitate sit opus,
nec ulli unquam fortunae minus bene, quam
optimae credendum, de cujus stabilitate nemo
rectius poterit, quam sola mors judicare, quae
ubi disturbarit ac dejecerit omnia, id unum
relinquit posteris spectaculum, quantum verae
foeditatis fictus quilibet et alienus ac ascititius
color abscondat.
[BF 96,7] At tantis auspiciis in Rege suo triumfans
foris Dania, serviebat quodammodo domi,
quae Rege suo per tot terrarum spatia vagante,
id est: legitimo capite destituta, incubantium
usurpatorum patebat injuria, gemensque sub
jugo, cruda peregrinorum imperia pati cogebatur.
Civium nobilissimis, (qvod in servitute
saevissimum est) servientibus etiam animo
ut qui gustato Sardorum graminum fructu,
etiam in morte ipsa renident. Incommodum
maximum facessebat Holsatia, anteurbium,
ostium, portaque (si naturae spectes mentem) et
pomoerium perpetuum Daniae; caeterum ab
Bornhowedana jam inde clade per infortunia
nostra increscens, praesentia, quae commemoramus,
et quae haec proxime praecesserunt aut
secuta sunt secula foedis afflixit et internecinis
stragibus, prodigiosa rerum mortalium
sig.Rr3r
scena, ut pedes propemodum ultimi imperii,
corpus universum tantum non devorarent. Et
erant qui hanc potentiam attollerent e Scovenburgica
domo Comites, et in his, cui a ferro
datum est nomen, Henricus, qui sparsis per
Gallias, Angliam Italiamque victoriis, et illustrium
agonum etiam cum leonibus patrator,
qvam in mactandis belluis exercuerat artem,
in hominum sangvine continuabat: (ob haec
et alia in Finnis gesta dignus aliqvando habitus,
cui diadema et Regnum ultro Sveci offerrent.)
Nec ab hoc ingenio reliqui abludebant Fratres,
pugnacibus gemini animis et cuicunque per orbem
bello, aut fortunae suffecturis. Atque hi
post aditum jam statim a Valdemaro regnum,
quamvis hypothecae pignore Fioniam et ad
oram Cimbriae arces validissimas possiderent,
compedes perpetuas ac claves Chersonesi: in
interiora tamen provinciae illapsi non tantum
exstruxere novas, ad Lundenessum Scirneamque
formidandum moliti propugnaculum, sed et
Norrerisium, fatale illud Comitibus nomen,
opus postquam coeptum esset disturbantem, et
novum munimentum e solo ac fundamentis
everrentem aggressi bello, prope Alburgum,
Valdemari patrimonium, internecione deleverunt.
Sunt qui fortissimum Ducem raptum
in sublime, et radiis rotarum implexum, et
universa membrorum fractura laniatum, inter
carnificum amplexus ejecisse animam pronuntiant.
Nil horum commemorante annalium
nostrorum, quotqvot reperire datum est, consensu,
qui fortissimum tradunt virum in pugna
illa, quam supremam habuit, non fortiter tantum,
sig.Rr3v
sed horrifice pugnantem, id est, facilius
occisum quam victum, per non unum corporis
exiisse vulnus, membrisque, quod videtur
omnibus truncum discerptumque, nullibi fuisse ac
ubique sepultum. Et ut hunc impetum condonares
Holsatis, caedem, ut voles, sui Patris
vindicantibus, quanta illa, ne quid gravius dicam,
morum intemperies fuit, qua Slesvicensem
Ducem, quod Regi affini operam et studium,
ex naturae nempe et pactorum instituto,
polliceretur, paedore attriverint carceris, donec
amicitiam Danorum et nupera, qvae pepigerat,
pacta, mutata Sacramenti religione,
et refixis palam diplomatum tabulis, jugularet:
denique quod a bello Brandeburgico regressum
in Daniam Regem, et obsidioni Dorningensis
praedii geminis cum castris affixum, excusserint
stativis, suscepto in clientelam Limbekio arcis,
quae obsidebatur, Domino, et non unas ob
causas Regi jam pridem inviso. Is enim,
cum summo in aula fungeretur Magisterio,
Drossati, quam vocant, appellatione insignitus,
in unum et propemodum sociale bellum non
Hansas tantum, Holsatosque, sed Proceres per
Cimbriam universos (magnae tragoediae argumentum)
et in his Bugaeum, cui commissus ensis
erat, (Mareschallum vocant) et, ut caeteros
taceas, tremenda nomina Stigotos, compegit.
Qui jam dudum turbidi aliquid parturientes
cum Holsatis derepente insonuerunt classicum,
et peregrinis per Daniam militibus scenam
belli et furoris alimentum. praebuerunt.
[BF 96,8] Atque hi turbines per Danorum provincias
membratim sparsi, redeuntem ab itinere Regem
sig.Rr4r
in ipso statim limine exceperunt, quibus
cum ille resecare ocyus alas et audaciam debuisset,
ne in extremum furorem impunitas
non coercita ageretur, spreto tamen periculo
(quae ferocia fuit indolis aut praefidentis sibi aut
contemptricis hostium), per legatos administrare
bellum, quam proprio ductu et auspiciis maluit,
postque frumentum et messem anni in
horrea et arces congestam, et transmissas ad
affinem Slesvicensem copias, intempestivam profectionem,
nescio quae negotia praetexens, in
Germaniam denuo suscepit, et Stralsundum,
Rostochium aliasque ad Oceanum urbes, perpetuus
Orbis circitor, obivit. Nec vero Vandalia
meta fuit currenti, quae brevi flexu
pererrata Regem reddidit suis, ita tamen ut
post moram in patria haud sane diuturnam,
non in itinera tantum, sed bella peregrina revolutus,
causam susciperet Megapolitani Principis
contra Stetini Duces propugnandam. Auspicato
quidem bello, si finem spectes armorum
et Regis plusquam militarem operam,
qui aemulis Principibus a praelio, quod parabatur
distractis, e medio tumultuantium partium
stridore eduxit pacem, et caput causae verbis
et rationibus confecit. (dignus qvi semper sua
gereret bella, et peregrina conciliaret.) Haud
perinde gloriosa in Verlae Dynastas expeditione,
in quos immanem conceptam iram, et nescio
quibus e fontibus ebullientem, non aliter credebat
posse, quam gentis propemodum universe
excidio placare: infusus enim cum exercitu
in ditionem, civium lata strage implevit
urbes, quorum plerosque auribus et naso mutilatos,
sig.Rr4v
quasi stigmaticos in perpetuum et notis
compunctos reliquit. in tantum efferata rabie
verius quam praedatione, ut ne templis quidem
et sacris Ecclesiarum anathematis parceretur.
Luculento post hanc expeditionem intervallo
(ut diversis gesta temporibus uno complectamur)
digressus est in Gallias Valdemarus,
ut perpetuo circuitu periplum absolveret orbis,
et Urbanum, id nominis Quintum nuper admodum
tiara circumvestitum Avenione convenit.
Anno haud sane 1354. quod vernaculi
tradunt annales (cathedram enim Pontificiam eo
anno Innocentius VI. implebat) sed integro post
decennio, quod res ipsa et circumstantiae omnes
evincunt. Eodem nempe tempore (id
enim docent Gallorum commentarii) non
tantum Joannes Galliae, sed et Cypri ac Hierosolymae
Rex Petrus, Ottalia Ciliciae urbe
nuper expugnata clarus, uno instituto salutandi
Pontificis, sed diversis itineribus Avenionem
confluxerunt, haud parum clara rerum
Ecclesiasticarum pompa, ut vagam Petri cathedram
et extra vaticanum suum oberrantem,
tres eodem tempore Soles e totidem mundi
plagis adirent. Valdemarus a Pontifice candicantem
rosam et, si Gallis credas, etiam
crucis sacrum insigne suscepit, una cum Joanne
Rege futuram in Saracenos expeditionem
professus, quam bellis domesticis distenti uterque
Regum polliciti sunt prolixe, sed neuter
implevit.
[BF 96,9] Perstabant interea domi intestina illa, quae
commemoravimus, bella: Slesvicensium Duce
(cui Praetori futuro et Tribuno exercituum, cohortium
sig.Rr5r
aliquot suarum primo illo itinere in Germaniam
abiturus Rex submiserat.) in hostium; castra
post abitum statim Regis, transvolante. Saevo
aexemplo relicto nobilibus; ne ferocire per Cimbriam
desinerent, aut Regis moti denuntiatione,
metum aut poenitudinem in: consilium: vocarent.
Atque hi post, flagitia sua impunitate.
semper assveti aliquando praemiis (praecipue sub
Christophoro) donari, Aristocratiae quoddam genus
ad convellendam Majestatem erigebant,
ruptoque obsequii et reverentiae vinculo, qvod
Principes ligat cum civibus, tanquam non in
tutelam patriae sed pernitiem nati essent, feralibus
flammis universam Cimbriam
involvebant.
[BF 96,10] Nec deerant causae, quae obtenderentur rebellioni:
Nobilium cruore (id enim jactabant)
foedata non semel pegmata: ditium patrimonia
distracta per fiscum; et quicqvid reliquum
post hos esset civium, insanis substructionum
molibus attritum, nullo repagulo,
aggeribus nullis cohibita dilapidatoris Regis libidine,
quae non suorum tantum opes, sed et
sudorem et sangvinem sibi vendicaret. At
Regibus per Daniam datum ex lege imperium,
non in leges esse, ut quantum satis esset, efficere
possent in throno, sed nil sine jure deberent.
Hinc nobilibus per Daniam, custodibus
publicae libertatis, privilegia data esse et
immunitates, ne potentiam sinerent regnantium
a virtutum ductu in licentiam deflectere,
egregio reperto temperamento inter venerationem
Principis, et patrocinium libertatis. Se
has ob causas ad necessariam regni tuitionem
sig.Rr5v
armatos, non cum Rege gerere bellum, sed
cum Regis moribus, id unum studiose caventes,
ne virtutem perderent cum libertate,
et qvod liberi possent homines, etiam
oppressi ostentarent.
[BF 96,11] Quibus forte Rex objecerit: Se in Regno,
quali praeesset, semilibero, non Regem esse,
sed Regis umbram, praevalente Procerum coetu,
qui nobiles regni dynastias inter se partiti,
non ferrent Regem, nisi quem regerent ipsi,
et dignitatem omnem suam sola peccandi licentia
definirent: His moribus vexasse Patrem,
cui una mollities et palpus exitio fuisset,
et post ejus fata servare in Filios odia,
saevam a Parentibus haereditatem. Fixum autem
esse et destinatum sibi, aut regere omnino
velle, aut sane non regi, ideoque praeteritis
nobilium, quae commiserant, delictis, ita impunitatem
jampridem sustulisse, ut etiam potentiam
delinquendi in posterum anniteretur.
Caeterum cum ferro non semel ad insanabilem
plagam admoto, et post ferrum tentatis colloquiis
nil aliud effectum esset, quam ut irritata
non sopita protervia, in novas flammas et
nunquam bona fide exstinctas scintillas rediret.
(frustra malorum intellectu convicto postquam voluntatis
peruersitas obstaret.) Ideo saeviendum
sibi (id enim superesse unum) aut serviendum,
habendumque in throno aut faciendum metum,
authoritatis Regiae proximo funere, si Proceres
obice nullo in fastigium ascendentes, multiplex
pro uno erigerent imperium, et in
regno Monarchico Democratiam stabilirent.
Haec Rex in publicum, haec Proceres; minis
sig.Rr6r
et terroribus pleni jactabant, quorum si utrinque
inspicias momenta, in utraque reperies parte
quod laudare minime possis Nec enim ulla
modestia excusaverit Regem, seu nundinantem
eum spectes, et Esthoniae venditione patrimonia
spargentem regni; seu e sacris aedibus calices,
(quod aliqvando fecit) discosque avertentem;
novum aerarium peregrino militi Bavaro
et Marcensi, stipendii loco, erogandum: seu
sub specie panici terroris (nam et istuc contigit)
everrentem civium horrea, et annonam ac spem
anni abstrudentem: seu denique struendis arcibus
non templa tantum ipsa ab ima sede et
fundamento diruta, sed et civium impendentem
sudores, inter saxa et caementa trahentium
verius animam, quam agentium, et qvam castris
sufficiebat milites, tam sulcis eripientem
cultores: Et ut facta excusaveris, quis indolem
ferret impetuosam, ferocem, rabidamque,
et conjugi etiam propriae iniquam? in sententia
sane, quamcunque arriperet, obstinate contumacem,
et suis opinionibus usque ad praecipitia
haerentem, nullis obicibus cohibito impetu,
quem ira saevienti et, nunqvam flexibile malum,
praecipitantia, dictarent. Caeterum haec
omnia et, si quae fuerint alia, cum in maximo
Rege junctas habuerint non minores virtutes,
moderatius ferenda erant nobilibus, quam
ut cervicibus in jugum peregrinum insertis,
inter hostes Regum herciscerentur provincias
regni, et nonnullas, ac in his Fimbriam, coeca
et, si rem aestimes, inani auctoritate peregrinis
Dominis in perpetuum peculium consignarent:
denique ad apertam rebellionem annuis
sig.Rr6v
in castris oppugnandi Regis, tollerent in patria
vexillum nunquam victa pertinacia, ne
temporis quidem tractu, quo saxa emolliuntur.
Fuit enim haud parum pervicax illud in Regem
susceptum bellum, quod inter caedes et
sangvinem ultra Regis fortunam et propemodum
vitam productum, non potuit ne cum
Regni quidem cladibus et luculenta, quam invexit
provinciarum divulsione, et tantum non
interitu, finiri.
[BF 96,12] Longum foret, leves sigillatim pugnas,
captas receptasque urbes, illatam vim aut repulsam,
levia ad historiam momenta, operosius
recensere: seu nobiles contemplari libeat, non
in Jutia tantum ferocientes, sed et extra campum
suum erumpente furore in Fioniam illapsos,
et munitionum regiarum claustra atque in
his Gamburgum diruentes; seu eorum, ut fit,
praejudicio raptam inferiorem plebem, ubi impune
furere liceat, nunquam ad turbida non
pronam; inprimis postqvam parochi et Concionatores,
sicubi quiesceret ferrum, armarent
lingvas, et esurientem plebem, martyrii quadam
specie, laudarent: seu denique in haec
omnia mala obversum pugnantemque Regem,
cum nec tolerare perditos posset, nec corrigere;
transportantem in seditiosorum cubilia bellum,
turbulentissimos mactantem, et in his,
nescio quem, Randium, qui, jactis in Regem
diris, cum in judicium vocaretur nec obiret
vadimonium, raptus a lictoribus et cervicem
praebere jussus, improba scelera non mitioribus
suppliciis expiavit. Annitente, quantum poterat,
Rege, exscindere minutatim turbarum
sig.Ss1r
Duces, et carpere per partes. rebellionem,
quam, seposita remediorum ignavia, rectius
potuisset nondum adolitam aut maturam in
cunis ipsis offocare.
[BF 96,13] Et vero in hoc armorum. toties in sese
arietantium fragore, non semel tentata sunt
pacis media, Bugaeo, Stigotoque, et si qvibus
aliis inter proceres insignis auctoritas
esset, fide incolumitatis accepta, se sistentibus
Regi, et inanibus urbium vicis; squalentibus
in agro glebis; attritae per labores
plebi.; finem aut remedium poscentibus: fastidioso
prorsus et inexplicabili negotio, cum
in Majestatis cura Rex defixus respueret
conditiones, quas dare nobiles, non accipere
vellent, absurdas aliqvando illas et tam indignas
Rege, ut purpurati Magnatesque, qui
integri a tumultibus sequebantur aulam, Regiam
benevolentiam obstruerent rebellibus, et
negotium non semel pacis in ipsis cunabulis
jugularent. Emicuit tamen non semel e
tanto fumo serenitas aliqua pacis, sed qvam
vix coalitam odium vetus et consilia nova
totidem vicibus eliserunt. Non cessantibus nobilibus
triumfum agere de patriae calamitate, tanto
ultionis furore, ut vel saevirent suo cum
exitio; eo miseriores universi, quo minus se
singuli sentirent.
[BF 96,14] Nec solis domandis Cimbris Rex affixus,
promovit ulterius legiones, et cum nec avellere
affinem Slesvicensem ab Holsatorum foedere,
nec hos e globo rebellium posset, prompsit
in utrosque ultionem, et haud parum crebras
sig.Ss1v
et feroces expeditiones: tanto qvidem
impetu ut aliquando Slesvicensem excusserit
tota ditione; aliquando in patentes
illapsus insulas, Langelandiam cum urbibus,
Alsamque, et non sine manifesto
vitae propriae discrimine Fimbriam vi occuparit,
subjecturus omnia ferro et militum
libidini, ni quam in armatos saevus,
tam in imbecilliorem sexum benignus,
non Slesvicensis viribus, sed Slesvicensis
dedisset uxori, cum gynaeceo et
virginibus felicius quam armis peroranti,
ne, qua erat ira et aestu incensus, in
innocentium civium opes et fortunas saeviret.
Nec parcitum Holsatis, in qvos,
rapto Flensburgo, Rex digressus, regionem
in vicinia omnem, et altrices Comitum
terras, taxationi aut praedae subjecit.
Mitiora nil meritas, si Dominorum
spectes ingenia, qui post pacificationes et
foedera, pacta semper interpretari qvam
exequi paratiores, coalitam multoties pacem
manifesta injuria divulserunt: adeo ut post
has, quas diximus, velitationes, quamvis
Stetinensi nuper transactione (et huc suscepto
novo itinere Rex excurrerat) litem
omnem et controversiam agente Duce Barnimo
in pacta et foedera compegissent:
brevi tamen post hanc celebritatem intervallo,
colligato in novas turbas Megapolitano,
nuper amico et affine Regis, nunc in
adversa consilia rapto, Regias naves in Fimbria
hyemantes, et post has insulam, sibi subjugarint;
sig.Ss2r
ut nunquam instaurato bona fide
vinculo, tam Holsatici Comites, quam his innexi
perduelles nobiles, ex unius belli cinere
alterius semper eruerint faces: frustra in hydram
pugnante Rege, quem domandis his malis
perpetuo districtum perpetuae semper expeditiones
absorpserunt.
[BF 96,15] Caeterum inter haec omnia bella, seu domestica
censeas, seu peregrina, nunquam omissa
est Regi Scaniae recuperandae cura. Quamvis
enim initio primo Regni (imbecillior nempe viribus
et inter plures hostes divisus, quam ut ad
offocandam injustam possessionem expromere se totum
et Sveciae universae in se proritare vires ausus fuisset)
in pactiones adigi se passus, qvas scripto
traditas Smekius compegerat: provinciam tamen
aequaevam Daniae, et cujus a cunis inde
regni legitimae successionis seriem repetebat,
transscriptam esse in peregrinas manus, et limitibus
suis emotum Septentrionem haud sane
aeqvis oculis aspiciens, indagabat opportunitates
et temporum momenta, quibus ad expungendam
adulterinam possessionem expromeret se
totum, et qvod aliena ignavia amiserat, sua
virtute recuperaret. Caeterum haud brevis
ille aut expeditus labor erat, cum admissus
intra portas Smekius et partae praedae rostro
ac ungvibus haerens, non aliter Scaniam
quam arborem a se satam, et florentissimam
gloriae suae sementem, amaret; sacrosanctam
sibi cupiens et illibatam possessionem felicis
uberisque et nunqvam fallentis soli et cum
petris ac sabuletis Sveciae haud sane
sig.Ss2v
comparandi. Atque eum in finem non
saltim Hallandiam rapuerat, datum a Regibus
nostris Erico Porsio feudum, sed et
ratum habuit Ordinum per Sveciam decretum,
quo illam e Daniae visceribus eductam
exsectamque provinciam in perpetuum peculium
transscribebant [tansscribebant ed.] sibi: id est: publico
diplomate dictabant leges fatis, et futuro
seculo ac aeternitati ordinem praescribebant.
Nil ad haec omnia commoto
Valdemaro, aut, si commoveretur, repulso;
qui idcirco aerumnosum illud
opus, lenta, qvod necesse erat ac suspensa
manu expedire aggressus, coepit
ad Smekii se mores et feroculum ingenium
attemperate componere, et civilibus
(qvod unum supererat) togatisque remediis,
colloqviis nimirum et conventionibus,
copiam ac potestatem efflagitare;
emissis Oratoribus, qui Smekium inter
et Vagriensem factam super Scania nundinationem
confoderent luculentis rationibus,
et Sveciae umbratile illud jus obtendenti
palam demonstrarent: magno errore
aut, si mavis, insania geminos peregrinos
Principes de peregrino contraxisse solo, et alterum
vendidisse; alterum emisse, quod neuter
possideret: quas provincia aliena tradi scripto,
et in commercium et contractum venire,
non rogata Domino, posset: actum esse de
summis per orbem potestatibus, si ruptis
Naturae et imperiorum limitibus, jus qvodcunque
fictitium ac spurium ponat sub hasta ditiones;
sig.Ss3r
togaeque liceat et foro inter tribunalia et fasces
supra arma ipsa et bellorum rapinas peccare
Erant ex Ordine sacro Proceres, qui disceptandae
tam liquidae causae electi fuerant Oratores;
qui cum frustra in pertinaciam Svecorum niterentur,
impetravit ab animo Valdemarus, ut,
sepositis ambagibus, (post impetratas assertitias
literas) adiret Scaniam inermis, novus in provincia
sua hospes, coram Smekio ea causae momenta
disceptaturus, quae Legatorum industriam
superarent. Selectus est non semel colloquiis
dies, designataeque urbes, ubi submota
pompa et ornatu (per quae vulgi oculis illuditur)
convenere gemini Reges, et mapalia aliqvando,
ac humiles domos, magni contubernales
implerunt. Nec segniter ea opportunitate
usus Valdemarus, capiebat Smekium dexteritate
ingenii; ore; habitu; et qui ferrum hoc
Svecicum rapere ad se eloquentia posset; concinnandaeque
pacis modum, abstersa suspicione
et odio, proponebat. At obsurdescere Smekius,
suo jam pridem strepitu et nostrorum
silentio ferox, mox excusare; cunctari fari
ambigua; negare ad ultimum et inficiari: posse
avelli a Svecis tam commodam Regni appendicem,
aut Regem se credi, si Scania sua careret.
Erat Valdemaro celsa non minus indoles,
qvam vasta et profunda ac indagatrix,
sicubi opus esset, opportunitatum; qva circumspectis
temporum, ut tunc erant, articulis,
temperamentum unum rebus et consilium
superesse animadvertit; indulgere vitiis spatium,
et remedium a tempore ac reducem felicitatem
praestolari; quam prout conceperat animo, ipsa
sig.Ss3v
mox occasio, sequenti, ut nunc commemorabimus,
serie patefecit.
[BF 96,16] Erat Smekius Birgeri Ducis ex filio nepos,
ea natus stirpe et familia, in qua describenda
multum lucrabitur scriptor, quisquis multum
omiserit, cum scribi admodum praeter caedes et
flagitia nihil possit. Ex hoc fonte cum traxisset
originem et supra majorum mores oscitantiam
animi ac inertiam, una libidine vegetam,
conjugem insuper accivit Valesici sangvinis Virginem,
Blancam vocant, Galliae lilium, etiam
nomine, quae efficacissimis oris illecebris in viri
pervadens Animum, hermaphroditicum per
Sveciam imperium stabilivit. Aulam enim
pessime corruptam voluptatum mersit illecebris,
et ad nutus suos bracteolae instar ac pinnulae,
virum circumegit: Sola quidem in Scania retinenda
constantem aliquamdiu, reliqua omnia,
mollem enervemque, seu imperaret civibus, seu
a conjuge imperaretur. Ex hoc conjugio geminos
sustulerat filios, quorum Haqvinum
Norvagis, majorem natu Ericum futurum post
se Regnatorem, Svecis praefecit. At supra
hos, qvod calamitatem acceleravit regno, Algudum,
nescio quem, ad summum evexit potentiae
et gratiae apicem, praefecturis, Magistratibus,
provinciis cum amplissimo titulo,
etiam Ducali in unum hominem congestis:
Data in patrimonium (id enim nonnulli asserunt)
aut sane in legatariam praefecturam, universa
Scania, qvam illa animi Regii suprema mens,
amplissima quadam et nullis terminis circumscripta
authoritate, moderaretur. Haec omnia,
nec mirum est, displicuere Svecis, et supra
sig.Ss4r
Svecos Erico: turbido Principi, et in aulae
mores haud occultis convitiis fulminanti, qui
collecto denique odio ad ultimum copiis (postquam
brevi flexu adiisset in Dania Valdemarum)
corripuit arma in Patrem, in id intentus, ut
quoniam universum raptare regnum Patremque,
et vim inferre Naturae, impium crederet, saltim
(quod proximum est) partiretur purpuram,
et non spem tantum Regni, qua hactenus usus
fuerat, sed consortium et potestatem adiret,
Et vero immanis voti damnas factus,
nobiliores Sveciae provincias cum Regii nominis
dignitate seposuit sibi, et parte earundem
aspersum Patrem in pudendas angustias compegit.
Cui ut saevissime noceret, etiam Algudum
Ducem illum nuper e coeno evectum
Principem et Principes spernentem, non aliter
quam lupos et noxias feras solemus, maculis
et indagine cinxit: et ad ultimum Scania sua,
et immensae dignitatis possessione, velut publicum
bidental, ejecit. Agglomerantibus se
Erico Proceribus, et in obsequium novi vindicis
ruentibus: qui a Smekii moribus aversi,
orientem reverentius Solem, quam occidentem
adorabant. Atque hic erat ille rerum articulus,
quem praeconceperat animo Valdemarus,
cui opportunius contingere nil, quam hostium
discordia, poterat, confectura brevi proprias
vires, et mox alienas imploratura. Nec fefellit
eventus: venit in Daniam Smekius cum
uxore Blanca, et filio Haquino; qui casurum
se professus in perduellium potestatem, ni alicunde
copiae submitterentur, Valdemarum de
auxilio convenit. Haud sane surdum illum,
sig.Ss4v
aut opportunitatum momenta contemnentem;
qui postquam in praemium suscipiendi belli
offerri Scaniam sibi, et supra Scaniam Haqvini
Principis cum Margareta (ea Valdemari filia
erat) matrimonium et nexum videret; rapuit
ocyus in Scaniam legiones, captoque Syllisburgo,
regionem universam non Smekio jam magis
quam sibi subjecit. Prodigiosa catastrophe rerum,
ut pro Sveco Principe Danus in suo peculio
Princeps certaret. Inde autem cum ob
commeatus et annonae angustias seu singula
temere in illo impetu consumpsisset, seu non providisset
caute singulis) referre sensim pedem, et
regredi ad suos necesse habuisset, vacuum suo
discessu campum reliquit Erico, ut non saltim
raptare et atterere Scaniam, nempe non suam,
posset; sed et vastatis paternis clientelis (tanta
fuit Principis feritas) (quarum aliquas intra sacra
adyta Ecclesiarum una cum sacrarii supellectili
absumpsit) flecteret universum Regnum sub
sua lege, adacto etiam in verba sua et minis
territo Patre, ut pactis, quae cum Valdemaro
sanciverat, omnibus, et nupero inprimis, quod
pepigerat, matrimonio, mitteret nuntium;
ostentata ex Holsatis virgine, quam filio Haquino
desponsaret. Erant haec, sane autem
videbantur, graviora Blancae, quam, ut dignitatem
viri sui vulgatam copia, et consortii
numero vilescentem et, qvod caput est, in
Algudo laesam, aut ferre ut conjux, aut concoqvere
ut foemina posset. Quae indole animi
haud sane pro liliorum suorum luce et colore
candicante, ut regnum ferocissimo juveni,
tot nempe scelerum causam, eriperet; commenta
sig.Ss5r
est aliquid supra Medaeam et Thebanas
scenas propudiosius, et medicatum in calice
pulvisculum genito ex se Filio propinavit, et
cui vitam scelerata dederat etiam vitam ademit.
Flenda miseria humani generis, si genitrices
misceant novercales succos, si fata mortales
bibant in pateris, et asylum vitae filii, ac
matrum gremia reformident. Caeterum tam
immani ultione Blanca exstinxerat quidem crimen,
non ignominiam, cujus cum indignitas
et horror Svecorum verberasset aures et manifestum
tumultui fomitem conciret, advigilandum
enimvero Valdemarus et ultra expostulationes
et colloquia aliquid denique tentandum
sibi videns, cum validissimis copiis digreditur
in Scaniam, percurrit regionem, et naufragas
ubique colligit majorum suorum tabulas, ita tamen
ut memor in patrimonium se venisse non
hosticum, assertam provinciam cuperet sibi
non perditam, eo pronius et muris parcens et
incolis, quo Proceres et Magnates provinciae
discussis diuturnis nubibus, et revecto Sole
suo, ad genuinum Principem obsequii et clientelae
gratia advolarent. Una pulsata Helsingburga,
sed mox aperta aliarum urbium reseravit
portas et Svecos ab littore submotos aditu
spoliavit Oresundae. Auso quidem statim ab
initio belli Smekio obniti cum copiis et vim
irruentibus ostentare. Caeterum postquam
pertinaciae expletae interluxisset ratio, recurrente
ad priora pacta, et Scaniam denique abdicante,
ne Sveciam universam cogeretur. Egregio
sane temperamento cavit posterorum concordiae;
transcriptaque in Valdemarum Scania
sig.Ss5v
ipsum etiam hostem ad tuendam Regni necessitatem
adegit. Quem in finem programmata
tradidit publica et spurias illas super Scaniae
possessione schedas, rescisso contractu Vagriensi,
et tota illa, quantacunque erat, literarum
aut venditionum inanitate. Quarum in vicem
spem recepit foederis, quaeque communem
nexum glutinaret, concordiam; sancito foedere
et tradito scriptis: Gemini deinceps Regni unum
futurum clypeum, unam hastam, qvae geminos
tueretur invicem Reges, et altero provocato pro
utroque in perpetuum certaret: Et hac demum
ratione retracta in corpus suum Scania reddita
est pristinae sorti, et rami instar, trunco suo
inserta, ne aeqvora sola Daniam et circumfusus
ubique Oceanus terminaret. Rerum moderatore
Deo Regnorum fines carpente aut propagante,
et spes humanas vel exstingvente nimias
vel implente exstinctas, ne quisquam aut
fidat praesentibus, aut amissis quisquam
desperet.
[BF 96,17] Post acquisitam autem Scaniam, ne a victoriae
suae cursu deflecteret Valdemarus, commodum
putavit adire insulas, quae littora partae
provincie attexunt, seu preces et hortatio
Smekii, rei tante patrandae haud sane paris,
seu propriae gloriae stimulus (utrumque enim commemoratur)
eam Regi mentem suppeditarit;
bellicoso illo suae indolis ductu, et ad res bellicas
citra classicum et tubas proruenti. Post
incursatam autem Olandiam, et subjectam jugo,
arma et palmas intulit in Gothlandiam,
et agros littori proximos milite et castris implevit,
pervasurus, qvo coeperat, impetu in
sig.Ss6r
interiora omnia insulae, ni formidandus progredienti
obex, urbs Visbyensis obstitisset, ubi
mercaturae per haec tempora moderatrices
Hansae, sociae maris Balthici urbes, fixerant
commerciorum sedem, et emporium quoddam
sibi, et universo orbi collocarant. Tanta (si
in ultima tempora ascendere libeat) antiquitate,
ut ex hac omnino insula productae maritimae
leges, universo mundo navigandi ordinem dederint
ea serie et contextu consignatum, quo
deinceps apud omnes Europae gentes perpetuo
usque ad tempora nostra usu invaluerunt. Et
erat hoc dignum Regis animo periculum, imprimis
cum extra urbem in patenti planitie excubarent
legiones, quae vim quamcunque peregrinam
ab aditu urbis arcerent, quibus tamen
Rex tertiis omnino castris eodem die (quae ingens
gloria fuit) devictis, non difficilem oppidanis
deditionem persvasit: evadentibus ultro
extra portas, et claves urbis offerentibus. At
Rex perfosso per aliquot stadia muro, militari
per aperturam gressu, quam carptis minutatim
copiis per portarum angustias, et claustra
ingredi maluit, ne insidiis, si quas tentarent oppidani,
aut repentinis hostium incursionibus
pateret. Corrasit ea in urbe haud modicas
opes Valdemarus ex toto propemodum orbe
huc locorum congestas, quarum cumulo et
Ecclesiarum, quod doleas, manubiis, naves
integras (et tantum non classes) implevit. Natabant
Visbyensium templa et domus, et
Hanseaticarum divitiarum opulentum illud
penu secabat maria; sed quae mendaci creditae
elemento, magna sui parte post diruptas trabes
sig.Ss6v
et carinas navium, in arenarum moles impegerunt:
Didicerant nempe avaritiam etiam
saxa et scopuli; et non mitius Regem, quam
ille Gothlandos excepere.
[BF 96,18] At erat supra procellas et Oceanum, quod
in Hansis Rex formidaret; opibus jam nuper,
et, quod supra opes est, commerciorum libertate
spoliatis, et injurie vindictam haud sane
neglecturis. Atque hae navibus quidem nostris,
si quae ad Vandalica commearent littora, per
manus injectionem detentis, etiam Oceanum
rapuerunt, et compedibus devinxere maria;
ut Dania interdicta navigationibus, velut raptus
ab ubere infans, expiraret. Mox armato
ad saeviorem vindictam furore, compegere in
unum foedus hinc Svecos, inde Megapolitanos,
et cumulando terrori Henricum ferreum,
magnis, quod diximus, palmis inclytum Ducem,
summum militiae praetorem constituerunt.
Patebat Daniae regnum late ad littora
expassum, et in littore Hafnia, modicum tum
oppidum, quam pauci pedites, praeda verius
quam praesidium, tuebantur. Ea (nec operosum
negotium fuit) capta expilataque, versus est
in Oresundam et Helsingburgum impetus; cui
oppugnandae urbi dum praedator miles crebris
arietum ictibus incumbit, inter civium tela
et murorum lapidationem, manipulis non paucis
praedandi studio in agros vicinos effusis,
Rex cursoria cum acie ocyus allapsus, hostilem
nactus classem, non paucas navium corrupit
flammis, et, quicquid cladi superstes erat, in
potestatem redegit. Gloriosa Regi expeditione,
sed noxia Lubecensium Consuli Wittenburgio,
sig.Tt1r
qui Henrico Ferreo adjunctus in praetura
legatus, ob rem infeliciter gestam (ex rigido
nempe Carthaginensium instituto) plexus in pegmate
postquam Lubecam rediisset, et capite
diminutus, quam in Danos non patraverat
vindictam in se recepit. Placata eo supplicio
Hansarum ira, non repressis armis; quibus
cum neqvicquam Wardingburgum Sellandia
obsedissent, ostium nempe rimati, cujus occupato
littore, in interiora Regni pervaderent;
erubuere demum post tot clades, armisque infelicibus
ad concordiam flexis, juris sui vindicias
tempori tum qvidem, et pacis conditionibus,
aut induciis, submiserunt.
[BF 96,19] Smekius interea per Sveciam, infelicior
nescias Pater an conjux, cum profligatam perditamque
authoritatem habenarum instar reducere
vellet, eumque in finem nobilissimos quosqve e
Procerum coetu, patrio ejiceret solo, impegit in
filium etiam Haqvinum, qvem post captivitatem
(huc enim defluxerat miseria Principis) abstersamque
suspicionem, conciliatum sibi, traduxit
Hafniam, et ad occludendum os calumniae,
vinculum matrimonii, quod cum Margareta
depactum pridem fuerat, supremo nodo
astrinxit. Cui citra turbinem peragendo,
Holsatam jampridem Virginem, Haquini
destinatam toro, dum in Sveciam properat,
oberrantem per maria nostra et, vi ventorum
in arenam et littora ejectam, amoeno qvidem
hospitio Valdemarus, sed parum grata festinanti
mora detinuerat. Qvae Sveciam deniqve, post
peractas Haqvini nuptias ingressa, postqvam defloratam
spem suam conclamatumque negotium
sig.Tt1v
videret, flammeo obduxit caput, et in coenobio
Vadsteniano castitatis verecundiam abstrudens,
Deum pro Sponso elegit. At durantibus nuptiis
Margaretae (quarum Hafniae obita est celebritas)
concessit in fatum suum Regina Blanca, et ultrices
diras, non tantum animi sui, sed et Svecorum
evasit. Qui ob perditam Scaniam dejectumque
coronae suae, (ita vocabant,) radium,
mordacibus accensi iris, facti authorem Smekium
(id enim quicqvid est propudiosi nominis allevere tum
Regi) inter retia verius quam colloqvia Valdemari
quosvis devorantem hamos, et consilia ab
hoste capientem, gravissimis convitiis, quasi
publicum bidental, proscindebant. Nec destitere
antequam dejectum usu regiminis pellerent
totum clavo, quem credidere vitiis tam alte
imbutum, non posse rediturae virtuti patere. Et
commemorabantur vitia, quae obtendebant facto:
traductam inter lupanaria et in ganeis vitam; tori
et pudoris jus violatum, et, ne qvid desit probro,
invectam in Svecos Sodomae luem; et ignota Septentrioni
spurcitio innoxiam gentem et Oceanum foedatum.
Flenda fortuna civium, seu tam foedis
flagitiis infectum habuerint Regem, seu horum
omnium immunem et expertem damnarint.
[BF 96,20] At Smekio submoto, et, quod proximum fuit,
praeterito Haquino, novum sibi Regem Henricum
Ferraeum, cumque is diademati subduceret caput,
Albertum Megapolitanum elegerunt. Qui
magno dantium et accipientium plausu traductus
in Sveciam pepigit cum Valdemaro foedus, brevis
et non duraturae pacis, et Scania sese in perpetuum
ac posteros omnes abdicavit. Dum Smekius
interea saevo divortio a purpura distractus, inter
sig.Tt2r
famulorum brevem gregem, et inopiae potius
quam Regiarum opum testem ac socium; saevius
occumberet in regno quam Pater vixerat
in carcere; auctoritati certe suae superstes,
et mortem potius diuturnam quam vitam
agens, ex pristina dignitate et fortuna nil omnino
praeter sensum injuriae retineret. Subnixus
tamen unico suo filio Haquino expedire
aliquando ausus est copias, et in Albertum,
nescio quid, Hostile moliri: sed infelici exitu
et qualem hosti optares. Captus enim in acie
et septennali carcere maceratus non nisi filii
sollicitudine libertatem recuperavit. At, quod
Svecia optarat, lacus fecit Sveciae, qui in undas
forte suas et tortuosos vortices illapso Regi
spiritum et animam occlusit. In ea non
difficilius reddidit animam quam Scaniam, mitius
sane occubuit quam vixerat, et non tam
moriturus vitam quam regnandi larvam
exstinxit.
[BF 96,21] Fuerant Hansae numero tantum septenae
Vandalici nempe maris conscriptae littoribus,
quae nuperrimis classibus ad vexanda Danorum
littora emissis Oresundam omnem, celebre illud
navigationum suarum stadium, tinxerant
sangvine, ita victae acie, ut etiam victae animis
pacis et quietis intervalla efflagitarent. Caeterum;
eaedem damno opum quam bellorum
cladibus (quae mercatorum indoles est) afflictiores,
inauspicatam illam Visbyensium rapinam
et mercium suarum factam a Rege direptionem,
alte dimiserant in animos; perque intervalla
bellorum collectis ferociter iris, reditum
ad vindictam moliebantur. Tam sollicite conquisitis
sig.Tt2v
praesidiis, ut per: provincias late: dissitas
concinerent classicum, et Germaniam tantum
non universam ad arma commoverent; donec
devinctis in unam societatem, quotquot nomina
dare cuperent, urbibus, multiplicato undecies
numero, septenae supra septuagenas numerarentur.
Fuere autem incunabula haec prima
validissimi illius nexus et vinculi, quo non
jam ad littora tantum maris, sed crepidines
etiam et ostia fluminum sparsae urbes, ad perpetuam
tuitionem maris et commerciorum coibant.
Formidanda Regibus et Principibus
potentia, si quam impetum habuisset haec societas,
tam habuisset perennitatem; quae pelagus
et undas suum Regnum interpretata, magnis
classibus secabat maria, injiciebat compedes freto,
et Neptuni Tridentem, supra potestatum
supremarum coronatos vertices, sibi vendicabat.
Hydra, si rem aestimes, indomita populosae
gentis, et in Oceani procellis novae procellae,
qvarum una laesa, coibant infinitae, et non
tam potentia singulae, qvam numero universae
certabant. Non praeviderat initio
Valdemarus (tanta erat confidentia) quid
insolens parturiret foetus, cumqve anseres,
vernaculo nomine, Gansae dicantur Germanis,
similitudine nomenclationis ad Hansas
accedente, confudit vocis utriusque titulos,
et nomina; et non magis urbium strepitu,
quam volucrum clangore et sibilo terreri sese
profitebatur. Circum fertur scabrum sed
mordax carmen, quo hostium pariter vires,
et suum quod imminebat periculum, Rex
confidentissimus elusit. At visa subinde
sig.Tt3r
malorum magnitudine, et aestimato incendii,
quod parabatur periculoso fomite; annisus est
aliquot urbium a communi factione avellere
et reliquas, (quae acerbissima poena est) submovere
Oceano, et relinqvere sibi. At cum haec
tarde, ut solent magna negotia, procederent,
et carperentur interea Danorum provinciae,
flecti se denique passus est ad inducias, quibus
durantibus, postquam negotium dedisset proceribus,
ut rem cum Hansis expedirent, (quae
nova prurigo peregrinandi et discursandi fuit) abiit
in Germaniam, et urbe Gandensium Flandroque
Comite (id enim docent Belgici annales)
in itinere salutato, una cum Poloniae, Hungariae
et Cypri Regibus, Caroli Imperatoris nuptiis
Pragae Bohemorum, aut, quod chronicon
tradit Carionis, Cracoviae celebratis, interfuit:
ubi Noricum, quod Alpibus, Oeno et Athesi
est cinctum, et per haec tempora incursabatur.
a Bavaris, una eloquentia (qua potens ubiqve
nisi in sua causa erat) reddidit securitati: in
castra enim inter pugnaturas acies, et jam stridentia
tela digressus, armatae dissensionis inermis
arbiter, majestate et sermone vocis excussit
dimicationem, et unus togatus integrum exercitum
implevit: Inde regressus in Patriam,
confirmandis Hansarum induciis; discutiendis
Comitum Holsatorum controversiis; et, quod
suo diximus loco, feriendae cum Svecis et Alberto
paci integrum quadriennium impendit:
securus, quod credidit hostium; et nullum
undecunque ictum nisi e coelo reformidaturus.
[BF 96,22] At magnae illusit spei fraus magna fortunae,
ut vagae fere sunt ac lubricae mortalium vices
sig.Tt3v
et, in eundem derepente Regem Megapolitanos;
Hansasque; tum Holsatos, et Jutiae proceres,
et nuper tot foederibus devinctum Albertum,
et totam propemodum rerum naturam
sedibus suis emotam, excivit. Conspirabat
unum in Principem, tot dissitarum gentium
invidia, ruptisque aggeribus et qvicqvid
foedera jampridem compegerant, immanem
illam belli molem uno impetu, sed diversis
machinis surgentem, adornabat. Novum
Briareum diceres, hispidum ventre et centenis
brachiis pugnantem. Mali hujus stamen omne
contexebant Cimbriae Nobiles, buccinatores
perpetui bellorum, qui post aliquanti jam temporis
dissimulationem implacabiliores facti, colligebant
instrumenta rebellionis, et quod nulli
licere debebat, licere pluribus cupiebant.
Tanto silentio compactis in novam societatem
partibus, ut consilium per plura capita sparsum
contra naturam rerum humanarum exstinxerit
famam. Latuerit sane Valdemarum, tam accuratum
rerum indagatorem, haud tum qvidem
segnem illum aut supinum, sed sub tessera
securitatis et ipso pacis in gremio nil hostile
formidantem Caeterum quanto tectius latuerat
apparatus belli, tanto idem, postquam
effregisset claustra, desaeviit impetuosius, hinc
Svecis, inde Germanis et, quod molestissimum
fuit, propriis civibus medium Regem atterentibus,
ut cui pares singuli non erant viribus,
evaderent communicatis opibus superiores
Ibant autem in haec coepta tanta animorum
fiducia, ut spoliis, qvae nondum pepererant,
invicem magnifice divisis, partirentur inter
sig.Tt4r
se provincias, et Regnum Daniae in victoriae
pretium invasoribus annumerarent; posito jam
(id enim opinabantur) gradu, qvo in tantum
apicem evolarent. Nec multum a tam invidenda
spe abfuerunt Hansae: quae ob divitiarum
suarum fontes jamdudum in Dania eversos
nondum mitigata ferocia saevissime incursarunt
in littora nostra, refractisque passim provinciarum
repagulis, cum nullo obice comprimeretur
furor, partim spontaneas excepere deditiones,
partim armis obnitentes confecere.
Munifico in easdem Alberto et per Daniam
(suum nempe futuram peculium) amplisssimas indulgente
immunitates, ac, quod in apologis
est, ursinam pellem nondum stratam licitante.
Condonare hic demum Regi peregrinationem
ad exteros posses, qui jam ad primam illam
imperii sui redactus Fortunam, non habebat.
locum ubi tuto consisteret in patria: impar
bello quod superi inferique maris armatum procellis,
non uno corpore sed membratim fusum
in provinciis, gerebatur. Et vero Rex accepto
molestissimi belli nuntio, obstupescere primum
ac dolore defigi, mox circumspicere sese,
et periculi faciem proponere ob oculos; denique
ne exsularet in regno suo, eligere exsilii
qvandam speciem in peregrino, et penitissime
denique abire e patria: efficacissimam ratus
pugnam, abstinere pugna, decurrenti furori
permittere campum, nec rem committere praeliis,
in quibus uno hostes exercitu, is tota
Dania exueretur, providentia credidit non armis
opus esse; abeundum igitur donec saevities
se frangeret fortunae, et hostes rubore magis
sig.Tt4v
quam sangvine suffusi; ipso suo. perirent numero,
et a fodere primum mox armis
resilirent.
[BF 96,23] Cui patrandae inter foederatos dissensioni
purpuratis aliquibus dedit ante abitum mandata,
vias indagandi et rationes pacis, et quocunque
possent pretio, a caetero hostium globo
avellendi Hansas, quae non justius tantum sed
ferocius Danicis littoribus incubabant. Ipse
viam, quod coeperat, ingressus, Dei; et hominum
contestatus fidem, ad Caesaris pariter
et Papae tribunal provocavit. Non quod horum
alterutri jus esset in Daniam, credo; sed
ut causae suae aeqvitatem et civium in se insurgentium
obstinationem: id est: communem
Principum omnium causam, supremis per orbem
potestatibus ostentaret; novo simul periculo
novum, si posset, subsidium indagaturus.
Nil addubitante Procerum Cimbricorum coetu
obire per nuntios vadimonium, et Regis sui
saevum ingenium; crudelitatis et saevitiae interminatam
libidinem; depressam dignitatem suam,
privilegia nihili habita, acribus exagitare verbis:
praefati per Legatos coram Pontifice: nullam
superfuisse spem nisi desperassent, abjiciendam salutem
ut obtineretur: potius esse visum perire cunctis,
quam singulis, imo difficilius si viri essent;
quaeqve alia his similia elevandae suae culpae et
Regis exagitandae libidini non mitioribus foris
verbis, quam domi armis congerebant. Et
Caesar quidem propius re inspecta gravibus
edictis feriebat rebellium capita, minatus malum
ni a furore abirent. At Papa delictis utrinque
in disqvisitionem vocatis et re aliter,
sig.Tt5r
quod videtur, intellecta, monuit per literas Regem:
Civitatem non in muris sed hominibus positam,
nec pluris esse lignorum saxorumque congeriem,
quam civium animas: qvid in hos mansvetudine
posset ostenderet Valdemarus, et memor non
hominem se minus esse, qvam imperare hominibus:
tam facile se sibi, quam Proceres Regno subjugaret.
In fine Epistolae additae erant minae et
tremendum Sacramentorum justitium, ni Rex
pareret. Ussit haec denuntiatio Regis animum
et, ut erat ferocioris iracundiae, extra potentiam
rapuit sui, nec perturbatus specie sacri fulminis,
quod vibrant Pontifices, raptis ocyus
codicillis rescripsit hunc in modum: Regnum
et opes, alterum traditum a civibus, alteras Majorum
industria partas, non posse alteri accepta
quam uni ferre Deo, vitae ad ipsius lucisque et
spiritus datori: si quae post haec reliqva possideres
normam et dogmata fidei, ritusque et ceremoniae
Ecclesiarum Pontificum Romanorum decretis per
Daniam jam olim promulgatas, non esse tanti, ut
iis aut emptam servitutem vellet, aut earum pretio
perditam Majestatem: paratum se remittere sua
dona Vaticano, si premere coronas ausus et supremam
calcare per orbem potestatem, ne aequum
quidem ab iniquo in tanta sanctitatis opinione decernat.
Erat Gregorius, id nominis XI. Petrus
Belfortis ante purpuram vocatus, cui tam
aculeatae scribebantur literae, eo inter Pontifices
nomine maxime clarus, quod Romanam
curiam, septuagesimum jam annum Avennione
et in Galliis oberrantem, Romae suae et
septem geminis montibus, redonarit. Et fuerat
cum hoc Papa blandum jam pridem commercium
sig.Tt5v
Regi, ob Falcones, eqvosqve tolutarios,
quos Tioldones vocamus, tum pelles
pretiosas, aliaque munera Romam transmissa.
inprimis autem ob gryphos invicem a Papa
traditos et, nescio quas, literarum clandestinarum
Sphinges, quae uni notae Regi, aliorum,
si qui inspicerent notitiam et cognitionem sub:
moverunt. Et is scommate qvidem literarum
perstrictus haud parum, caeterum cymbam Petri
immotam fore in Balthico, quamdiu Dania
pro anchoris esset, haud inaniter conjectans;
non consultum credidit diris aut fulminibus irritare
ferocissimi ingenii Regem, cujus et nomine
et ingenio altius inspecto, nec ultra quicquam
ausus; Valde amarum utrumque esse
pronuntiavit.
[BF 96,24] Interea in Dania, quod jussi fuerant, purpurati
ut repagulo aliquo reprimerent vim
Hansarum, maria omnia et littora raptantium,
iisdem vindicias suarum opum deposcentibus,
dedere Scaniam per tria integra lustra, sed contractu
pigneratitio, possidendam. quaestum
nempe quo profligari poterant feri hostes, et
ubique, etiam in bello, mercatores. Ita autem
mitigatis Hansis subsedit sua mole reliqua
pars foederatorum: Nec dubitavit Rex, postqvam
regressus in patriam fuisset, ratas habere,
quas purpurati pepigerant, conditiones, satius
ratus carere Scania, oberrare jam pridem assveta,
et mutilo aliquantisper Regno, quam nulli
in posterum praesidere. Huc nimirum recedentibus
intestinis nobilium tumultibus, ut in
barathrum impellerent patriam, et faces, qvas
accenderant, bellorum non nisi patriae: damno
sig.Tt6r
[BF 96,25] Et haec itinerum Valdemarianorum meta,
hoc bellorum omnium supremum fuit: ab hoc
enim redux itinere et tot aerumnis bellorum
ac pelagi superstes, cum admotus paulatim ad
senectutem perspicacissime intueretur mortalia,
et peregrinationis humanae brevi appetere terminum
non ignoraret, coepit demum retrahere
a praecipitio pedem, et sentibus (id enim
experiebatur) ac tribulis intextum diadema exsolvere
paulatim, et condita intra palatii conclavia
illa Majestatis plena canitie, vitae felicitatem
omnem otio et tranqvillitate metiri.
Exstruxerat jam pridem propter Vordingburgi
pomoeria Gurream arcem, voluptatum et deliciarum
amoenissimam sedem; turrimque anserinam
(ita ad opprobrium Hansarum vocaverat)
novam velut pharum aut speculam objecerat
mari, reliquo circuitu loci, qua agri incumbunt,
vernantibus arborum ramis convestito;
ut eodem in vestigio et procul venturum indagaret
hostem, et mitiore, si opus esset, coelo
valetudinem instauraret. Et huc locorum
cum viridi jam olim aetate excurrere aliqvoties,
et indefessam illam ac non cessantem celeritatem
grato quidem sed brevi otio reficere consvesset;
provectus tamen senio figere hic altius
pedem, hic currus et spolia et tot annorum
manubias abstrudere, occoepit.
[BF 96,26] Velles, quoties huc commeasset, adduxisset
Reginam, castam et ingenuam foeminam, sed
qvae, nescio qua saeva discordia in castos thalamos
et sacrosancta conjugum nomina pervadente,
commissa est cum ferocia viri et, supra
quam a constantia foeminea exspectares, per
sig.Tt6v
plures annos decertavit. Laeserat ejus pudorem
Valdemarus, vocata in suspicionem, nescio
cujus, Langmandi consvetudine, nec animam
dolore et zelo confossam (ut sunt ea in
re impetuosissimi virorum aestus) placare aliter
quam conjugis castissimae abdicatione a sese, et
arcta custodia potuit: tanquam placere non
possent foeminae absque flagitio, et admitterent
clam omnes quem publice faciunt amorem.
[BF 96,27] At non praestitit temperantiam Valdemarus,
quam a Regina requirebat. Qui mulierculae
infelici Euro e Rugia advectae (Tovillam vocant
annales) obstinato obsequio addixit sese, et ex
soluto conjugio prolem non unam acquisivit:
Haec in Gurrea (ibi enim hospitabatur) arce,
nova pelagi Siren, potenti, supra quam credi
potest illecebra, Regis sibi animum nulli mortalium.
flexibilem, subegit: maxime jam declivi
aetate, qva calor virgineus senile frigus exstingvit.
Reperio in patri scriniis non impressas
schedas, de nescio qua arte mulieris,
qva Regis animum fascinatum inextricabili glutino
ad Gurream arcem et suos amores alligarit.
At satis fascini est. in pulchra forma, ne
magicis sit artibus opus; quae ubi viri acceperit
corpus, regit una animum, non nupero
hodie Martis et Veneris commercia, et decantato
illo Vulcaniano reti, quo etiam ferocissima
corda emolliuntur.
[BF 96,28] Et Valdemarus inter peregrinos hos amores
aversatus diutissime Reginam:, carebat legitima
prole, et certus spem potius posteritatis quam
iram perdere; plus damni patriae quam toro
inferebat: Quamvis enim publica per urbes
sig.Uu1r
fama, quae nil in Reginae mores permiserat
sibi, et moesti aulicorum vultus loqvaci silentio
damnarent factum, non destitit tamen Rex
a contactu abstinere uxoris, et neqvicquam
appellatam clementiam, civium precibus et suspiriis
denegare. At in carcere Regina morum
integritate solabatur solitudinem, postque perditum
maritum non amorem tantum, sed et supra
amoris constantiam, spem certam redituri
connubii servabat, ita se captivam gnara, ut
conjugem se esse recordaretur, nec aliter nupsisse
Regi, quam ut pareret regnaturos. Sustinuit
ea spes invictam viraginem, invigilantem
opportunitati temporum, et certam exsuscitare
aliquando primos amores, et cicurare
viri ferociam, si se. daret occasio, quam mox
fortuna magno Daniae bono patefecit.
[BF 96,29] Exierat venatum Rex, et deflexerat Seburgum,
(ea in arce Regina custodiebatur) ubi de
consorte thalami nil sollicitus in vacuo solus ac
frigido toro decumbebat. Ibi nutrix sagacitatis
solertissimae mulier, reperto aditu, quem solae
hoc genus mulierum norunt, seu noctem pollicita
Regi, nescio cujus amasiae; seu suo arbitrio
immensum ausa facinus Hedwigem clam
introducit (id nomen Reginae) et pia prorsus
ac innoxia lena, in conclave primum Regis,
mox torum immisit: id est: in flammas immisit
fomitem, et piissima fraude Regem decepit.
Et erat Reginae formae flos ac svavissimum
ingenium, quo naturae beneficio armata
jampridem, jamqve intra lectorum vela
et siparia nacta Virum, (ubi mulier suis accincta
armis perorat nuda) dejectis repente
sig.Uu1v
cineribus excitavit sopitum ignem, et efficacissimis
illecebris in animum ipsius pervasit: id est:
pretiosa scortatione invertit sexus verecundiam,
et Regi propemodum stuprum fecit: eadem
sui Mariti, et pellex, et uxor, et concubina.
Quid ad hanc scenam Herculis nativitas, aut
in Alcmenae sinu Iuppiter decumbens. Sane
autem plus ea nocte Valdemarus fecit boni inscius,
quam per omnem vitam sciens fecerat
mali; qui pretiosissimam vitam donavit orbi
tot regnorum compotem futuram Margaretam,
et legem transgrediendo, felicem Daniam effecit.
Fecit nocte discussa Solis ortus, inprimis
uterus, postquam intumuisset, Reginae,
ut Rex, correcto ingenii sui impetu, errores
ipse suos objurgarit, amputataqve suspicione,
quae animum per inconsultae opinionis aestum
abripuerat, unius noctis nequitiam et errorem
per vitam deinceps omnem amarit.
[BF 96,30] Ita tamen, ut a Tovillae se expedire nexu,
nec viva Regina, nec ea mortua, potuerit.
Sequebatur haec Cleopatra suum perpetuo Antonium,
et enodi brachio ligabat corpus, ingens
pretium divenditae pudicitiae nacta, ut
solitudinem prae Regno Rex eligens unoque
fixus (Gurreae) in angulo laureas omnes ob
unius mulieris, et unius loci amores, resecaret.
Maxime postquam provecta jam
aetate podagra fixisset pedem Tum enimvero
in adamata illa arce Regi properanti ad
mortem parta est tranquillitas, cui eripi
jam, et vita et regno, propemodum beneficium
videbatur.
sig.Uu2r
Incanuerat sub tabernaculis Valdemarus tot
itinerum, tot praeliorum patrator, annosque plurimos
per omnia illibatus discrimina integer et
sospes exegeratque robusta valetudine longaevum
conficiente senium, et paria faciente cum immenso
illo animo, qui nullo unquam sub pondere
defecit. At postquam provectum incubuerat
senium et cum senio morbi, quibus
nulla felicitas eximitur, contracta sensim invaletudo,
quae ob ingenitam bilem intractabilis,
calorem denique nativum exstinxit, frigidissimo
gelu per intimas venas inhorrescente et
pervadente pedes, cretatos jam illos et noxiis
humoribus, ac qui hos sequuntur, acutissimis
doloribus devinctos, donec ad extrema applicitum
et qvassum, ingentis animae domicilium;
deficeret pedetentim, et imperium sequeretur
naturae. Obstiterat quidem morbo,
quantum possibile est homini, flammaeque instar
in obstantia obluctatus; eluserat, quantum
fieri poterat mortalitatem; magna vitae
etiam fragilis tenacitate. Procurandae enim
saluti adhibiti sunt Medici vitae custodes et
prorogatores-NLW; quique pro Medicis aliqvamdiu
fuere puteorum latices et thermae: inanibus
omnes remediis, et mali incommodam exasperantibus,
donec artem Medicorum exhauriens
contumax morbus, instare finem, et ad extremas
lineas vitam pervenisse pronuntiaret.
Tum enimvero Rex diademata, et qvicquid
potest ambitiosa mortalitas cupere, curasque
rerum mundanarum omnes, in unam contrahens
salutis commentationem, ingentem
animam decoctis jam vitiis maturam coelo
sig.Uu2v
Datori suo remisit: Imperator dum
viveret omnium ac in morte etiam
sui.
[BF 96,31] Valdemari autem illustrarunt vitam non
pauca per orbem, quae hoc prorsus reperta,
aut huic inflicta seculo claram sui memoriam
ad posteros reliquerunt. Qualia fuerunt aureae
inprimis bullae, et tormentarii pulveris ortus,
quorum altero vis et ordo accrevit Romano
Imperio, altero orbis decrevere vires, formidando
telo et instrumento in novum mortis
furorem subministrato. Nec parum illustre
nomen consecuta est Birgitta; quae ciliciis primum
et solitariae vitae austeritate, mox patratione
miraculorum, ad ultimum, praesagitione-NLW
futurorum clara, in orbis Domina urbe de orbe
terrarum triumfavit. Sveca fuit ortu nova
sui seculi Cassandra, palladium sane reliquit
Svecis transmisitque ad secula nostra, vaticiniorum
congeriem; quibus hodieque fata Principum
et rerum futurarum seriem cupientium
credulitati disponit. Vidit quoque Valdemari
aetas atroces hyemes, nec dissimiles suorum
civium ingeniis procellas; sed supra mala omnia,
cladibus humani generis celebratam
pestem, quae, post bella et caedes, calamitosas,
quae superfuerant, depasta reliquias;
per campos decucurrit et urbes, et ferali
lue pleraque per Europam regna et tantum
non orbem terrarum, tumulavit Coelo
reatibus terre infesto, et Deo monstrante
scopum quem feriret. Popularis fuit
et qvodammodo cosmicus hic morbus,
sig.Uu3r
qui ne extimo quidem Boreae pepercit
angulo, aut suo furori posuit finem, ubi suis
laboribus metam posuit rerum omnium Natura.
Ab eo sane tempore immensa illa ultimi
Septentrionis maria inexplorata sunt nobis, et
e conspectu mortalium elapsa Gr?nlandia indagantium
labores et navigationes eludit.
[BF 96,32] Pepercerat haec lues Valdemaro vegeto tum
et annis florenti, quem declivis postmodum
aetas suo funeri et mortalitati admovit. Acrem
(quod in decursu et serie universae historiae commemoravimus)
et vehementem Principem, et
illustrem dum viveret gloriam, etiam inter periculorum
ancipitia, appetentem. Erat enim
a natura clarissimis instructus dotibus, vultu;
statura; oculis ad dignitatem Principis et palaestrae
labores agilitatemque aptatis; hinc toties
ostentari amavit mundo; ludos eqvestres obire;
decurrere in stadiis; interesse hastiludiis; quorum
plurima in Vandalicis urbibus ad splendorem
famae, et non pauca domi, Coagii, Stegae,
Roeschildiae, aliisque in locis celebravit. Quibus
in solemnitatibus peregrinorum Principum
mixtus coetui, non periculum erat, ne cujusqvam
oculis pateret; qui mille aures apponere
suis consiliis, seque intra flexus quosdam et
anfractus abdere gnarus, fallebat oculos introspicientium
in ipsius mentem, usque adeo, ut
largiretur aliqvando inimicis, et confunderet
vestigia sui consilii, ne deprehenderentur. Atque
huic perspicaciae cum indefessa accederet et
nunquam non accincta agilitas, quae nil exigeret
a quoquam, qvin ipsa praestaret; non mirum
est, si quod in bono statu potuisset, ostenderit
sig.Uu3v
etiam in malo. In eo sane, si quisquam
Regum, deprehensus, invitae extortum
fortunae regnum, et e barathro et profundissima
voragine eductum collegit in sese, et pessima
sorte bene usus difficillimam gloriae partem
implevit. Age censum tuorum Regum
Dania, hic tuus Camillus est, reciperator novus,
et conditor imperii, qui dispersas lacinias
compegit in corpus; et, quod finis fuerat
regni, meditullium effecit. Dignus. quem
cum clarissimis seculorum omnium Imperatoribus
componas, tanto majorem caeteris omnibus,
quanto laboriosius est, parare regnum;
quam invenire. Caeterum instructum a natura
tot claris dotibus Regem rapuit in transversum
temporum suorum corruptela, quorum
cum ad instituta veterum reformare mores;
cum exculcare ferociam, sed ferox ipse, et
moderatis consiliis adversus aggrederetur; excussus
est tantum non clavo, et qui ab exsilio
redierat ad suos, in exsilium propemodum
regnum omne deturbavit: Nec enim (quod
suo commemoravimus loco) tam severus vitiorum
ultor suis caruit vitiis, qui propositi vel in pravum
tenax, difficili sane et aspera consvetudine
(unde publico convitio mali nomine est indigitatus)
quam hostes cladibus, tam cives oneribus
afflixit, magnisque substructionibus et laborantis
populi aerumnis. ac sudore, cum nondum
vicisset perduelles, vincere voluit naturam.
At his, et si qui alii fuerunt, naevis,
expeditam peregrino jugo Daniam, grata ops
ponet posteritas, et lauream omnibus seculis
lemniscatam circumdabit Principi: qui in reconcinnando
sig.Uu4r
Patrio Regno, ab [ob ed.] ortu ad occasum
integram emensus, et orbis et humanae
fabulae scenam, sola in arce Gurrea substitit,
et solo in sepulchro quievit.
[BF 97,1] OLAUS VI.
MARGARETAE FILIUS.
Perierat cum stirpe Valdemarus,
cumque Valdemaro
propemodum Dania, nisi
peccasset. jam pridem Hedwiges
Regina, et celebrata
illa nocte, qua elusit virum,
non tam accepisset a
natura quam extorsisset haeredem.
Margaretam loquor,
illam supra sexum late suum, et nomina
mulierum; supra Amalesventhas et Semiramides
omnes adolituram Viraginem, quae,
cum caetera mors rapuisset, desertam una Valdemari
domum et vota ac spes Danorum
(una tantae moli par futura) fulciebat. Habuerat
equidem praeter hanc Valdemarus non
Filias tantum, Megapolitanis desponsatas ac
traditas Ducibus, sed et filios geminos in Patris
hastam (quae ingeniorum fuit nobilitas) felicissime
exsurgentes: quorum junior Valdemarus,
post breves vitae moras et angustis admodum
spatiis conclusam vivacitatem, in magna
sig.Uu4v
virtutum spe et votorum apice raptus, ne integrum
qvidem lustrum vivendo exegit. At
provectior aetate Christophorus, post Lollandiam
Patris jussu plures per annos administratam,
non in Oresundae conflictu inter prostratorum
cadaverum acervos (id qvod tradunt Vandalici
Scriptores) (novus nempe futurus Daniae suae
Epaminondas) sed in nuptiis Margaretae sororis,
irrepente nescio quo ferali morbo, sane autem
Medicorum artibus fortiore, in flore aetatis et
victoriarum plausu inque pacis gremio, defecit.
Usque adeo inter epulas et choreas et saltantium
greges, non raro mors illapsa securius explicat
non observatum pedem, et hoc quicqvid est
caducae et futilis vitae, brevis febriculae aestu,
propemodum ludendo absolvit: Post mortem
autem Christophori ad ejusdem Sororem Margaretam,
quae una jam Patris tota domus erat,
haereditatem recidisse Regni, eo majore spe apparebatque
quo Olaum illa, natum ex se filiolum
ostentans, haberet quod opponeret invidiae, si
aut in se sexum quisquam, aut aetatem in Filio,
damnaret. Et perfecerat utrumque illa, qua
erat, amplitudine consiliorum, ut nec in foemina
vim judicii, nec in Filio rectitudinem
morum desiderares: in ipso jam flore et diluculo
aetatis magnarum rerum opportunam spei,
et non pauciora virtuti, quam natalium sorti
debentem. Quae cum magnifica omnia essent,
et non difficilem factura novi Regis successionem
viderentur: haesere tamen non parum
Electores, quem voto ac voce libera designatum
Principem supremis imperii rebus admoverent.
sig.Uu5r
Margareta plerisque, et non paucis
Olaus placebatque ita tamen, ut in altero sexus,
in altero peregrinitas displiceret. Nefas credidere,
antiquissimum orbis regnum dejicere
ad colum, aut, quod aeqve insolens, ab alienigena
gente suam accire felicitatem: esse in
domestica nobilitate Magnates, qui gerere tantam
dignitatem, sane autem sperare haud obscure
auderent: Tum, si hoc nimium foret,
et praerogativa una spectaretur sangvinis; esse
ex Ingeburga Valdemari non tantum Regis,
sed natu majore filia, superstitem Nepotem,
Albertum Megapolitanum, quem fata ipsa tacito
consensu purpurae et Regno destinarent.
Tenuit haec aliquamdiu pugna inter ambigentes
Electores, regni proceres et Optimates,
ad nobilissimam suffragationem lectos; aliis aliter,
prout cuique spes aut utilitas erat, sentientibus;
donec in tanta voluntatum dissensione,
et irritis non semel Comitiis, expedirent
se primi caeterorum Cimbri, omnesque in Valdemarum
injurias inopinata Olai, ejusdem
nepotis electione expiarent. Quorum exempla
secuti Scani et reliquae mox provinciae concordibus
suffragiis in unum consensere Norvagum,
regna: jam pridem numerantem in cunis, et
plura (id enim credidere) olim meriturum, si
exercendi materia daretur.
[BF 97,2] Nunquam felicius liberalis fuit Dania, quae
eodem die tantum acquisivit quantum dedit,
Deo rerum moderatore sese miscente consiliis
mortalium, ut nil sine aeternis actum esse legibus
ex eventu ipso Judicetur. Elegerunt
sig.Uu5v
Dani peregrinum Regnum ut eligerentur olim
a peregrinis: id est: ut Daniae nova soror accederet
Norvagia, patrimonium tum et haereditas
Olai Regis, mox Daniae Principum futura;
tam arcto amicitiae glutine nobis conjuncta,
ut diverso nati solo unius perpetuo simus
mentis, unius regiminis; et iisdem terminis
non regna magis ipsa quam populorum animi
conscribantur. Haec imperii apud nos
Norvagici prima sunt fundamenta, quod ad
posteros propagatum hodie stat inconcussum,
eamque quam sperare humana possunt, sibi pollicetur
aeternitatem.
[BF 97,3] Non opus est totam comitialis ritus pompam
et suffragiorum solemnia, indultas vel
auctas immunitates, concessa aut firmata ordinum
privilegia, quaeque alia Regum inaugurationibus
adhiberi solent, operose persequi, cum
Slaglosiae Sellandorum electus confirmatusque
Olaus oblatam sibi dignitatem (ad qvam nemo
unqvam claudus est) citra turbas tumultusque et,
quod laetius est, citra cruorem et sangvinem
occuparit. Nisi quod Albertus Megapolitanus
pro nepote cognomine, nescio quid sperare
ausus, appararit quidem classem, et pro
classis robore copias; sed quas remugiens mare,
et reflantes pertinaciter venti sua rejecerint in littora,
et ab armis quodammodo ad leges et jura
provocarint. Nec dubitavit his se submittere
Albertus, qui jure disceptare quam armis cupiens,
ostensa causae suae inanitate, gliscentis
discordiae incendium omne, et brevi post, vitam
ipsam exstinxit.
sig.Uu6r
[BF 97,4] Decurrebat annum undecimum Olaus cum
admoveretur Regno, nondum in robustiorem
gradum transgressa pubertate. Quae cum conspici
in amplo Regni theatro et supremo populorum
vertice deberet, mole imperii majore,
qvam ut humeris imbellibus consideret; opus
habuit Magisterio et cura moderatrice Matris,
quae illam pubescentis aetatulae praetextam, inter
tot peccandi occasiones, a praecipitio vitiorum
averteret; firmandique imperii artes omnes
et articulos, Filium edoceret. Illa itaque in
communionem ascita imperii, manus haud
cunctanter admovit Reipublicae, et consiliorum
pariter ac curarum assiduitate non leve pondus
novo regimini adjecit. Vidisses hic nudam,
quanta est, naturam rerum: inque eodem
contubernio hinc obsequentem filium, inde
sollicitam Matrem; quae consors potestatis,
quicquid ex utero non produxerat, dedit ex
educatione; et geminatis hinc sangvinis inde
educationis viribus, Bis quodammodo genuit
filium, et novum aliquod pondus adjecit naturae.
Nec dubitavit tam pio districta negotio,
Norvagia tantisper sua et Marito carere Haquino;
mansveto mitique, ideoque etiam fortunato
Principe, qui Sveciam haereditate, Norvagiam
possessione, Danos filii adoptione complexus,
etiam Orcades dicto habebat obedientes, et
omnia per Septentrionem videbat maria, aut
suos intra, aut suorum limites, navigari. Atque
in hac felicitate defecit, quadriennio postquam
Filium Olaum dedisset Danis, in Matre Medaeam,
in Uxore Liviam nactus, cujus solum
sig.Uu6v
ob matrimonium, exosus fuerat Svecis, nequicquam
amoliri cupientibus, quicquid in occulto
fata destinarant. Fuit perpetua huic
Regi e mansvetudine morum securitas, qua
non pocula tantum matris sed tumultuantem
exivit Sveciam (versusque ad elaboratum virtute
regnum et vagis incursionibus injicere fraenum et
excutere audaciam contentus) novam illam circumcursationem
et gyrum patrii Regni, et impositum
rebus Albertum velut tempestates et
nimbos infra montes suos aspexit, quorum in
vertice locatus ipse, et flammae instar e tenebricoso
nubium horrore sese evolvens, integra
fortuna et superstite inimicorum, pacem, dum
viveret, in mitissima, cui praeerat, gente, et
post vitam denique in gremio aeternitatis
invenit.
[BF 97,5] Interea Olaus stabiliendis domi rebus haud
parum solerter intentus, Bugislaum aliosque Pomeraniae
Principes, novo foedere, colendae cum
Danis amicitiae et ferendis, si opus foret, auxiliis
astrinxit: nec dubitavit Rugiae feudum
confirmare praesidentibus, et magnifico opere
Danorum ante se Regum consvetudinem, et
nuperum Avi Valdemari exemplum imitari.
At qui placabat peregrinos, luctari necesse habuit
cum domesticis; Procerum per Scaniam
grege non aulam jam sed cathedras et infulas
attrectante, usque adeo ut virgines in coenobiis,
et per agros ac rura Ecclesiarum praedia raptarent.
Opus fuit ad offocandam hanc proterviam
comminatorias Roma literas, et tantum
non Vaticanum omnem deposcere, et ad tuendum
sig.Xx1r
clerum tela Religionis et fulmina adhibere.
Et vero fuit eorum, qui sacris praesidebant,
tam limitata per haec tempora et circumscripta
integritas, ut cum Regina Margareta
(Lindholmii aliqvamdiu degente) circa nescio quas
rusticorum opellas inique (id enim arbitrabantur)
ad negotia aulae traductas disceptarent,
brevi quidem et non duratura contentione,
cum in clerum illa, qvam quosquam alios, propensior,
locupletarit deinceps omnia sacrorum
adyta, et exuerit sese opibus, ut hunc ordinem
ditaret.
[BF 97,6] At Olaus audita Patris morte, digressus in
Norvegiam, integrum annum stabiliendis componendisque
patriae suae rebus insumpsit. Quo
temporis spatio Albertus jampridem ob amissam
Scaniam tacita depastus invidia, non cessabat
serere belli causas et recuperandae incumbere
provinciae, quam brevis adeo limes a suo
territorio sejungebat. Et quamvis post discessum
statim Regis annuas cum Scanis pepigisset
inducias, non destitit tamen carpere post haec
pacta limites; percurrere provinciam; et rura
proxima turmis occupare; discursorio deniqve ac
volatili militi pro stipendio omni, praedandi facultatem
ac licentiam elargiri. Et fuit haec audacia
perpetua etiam post Regis reditum in Daniam,
quo sollicitius Margareta, jussis confluere
Regiis omnibus per provinciam praesidiis, in
profligando Alberto primum tirocinium posuit,
et raptorem alienae ditionis in sua latibula retrusit,
Svecosque in patriam velut exsilium relegavit.
[BF 97,7] Atque ita Scaniam Regina vagis expedivit incursionibus,
sig.Xx1v
quam mox fide integra Hansae
(elapso nempe pignoris sui et inauspicatae usurpationis
spatio) universam Daniae reddiderunt. Et
ingressus est provinciam Olaus (redeuntibus ad
suos fontes rivis) sorti jam pristinae et corpori
suo insertam, et publico programmate (in qvo
Sveciae sese heredem non novo jam titulo professus
est) Scanensium jura et immunitates stabilivit.
Felice augurio prorogati assertique limitis, ni
ab opposito latere regni (quod unum delictum
sed haud parum luculentum Olai Regis fuit) ejusdem
commovisset fines inconsultius; corrupto
novo fortunae, quod objecerat, munere, e
cujus magnitudine nil sibi, nil posteris praeter
munificentiae gloriam servavit. Slesvicensis
nempe Ducis vacuam jam et, ut vocant, caducam
possessionem, suburbium perpetuum
Daniae et patrimonium indivulsum Regni, Comitibus
dedit Holsatis, et saevum posteritati
tragoediae argumentum suppeditavit. Et vero
dedit fortibus, quis negat? viris haud parum
commodam possessuris ditionem, et dedit sub
lege fidei (qualiter dantur feuda) praestandique
in re militari obsequii, reservato sibi supremi
dominium integro jure, et Majestate: Caeterum
dedit feris litigatoribus et per mala Daniae
evectis, claves novas Cimbriae, admisitque in
viscera Regni perpetuos procellarum authores,
ubi robur olim coaluerit, castigatam illam potentiam,
et aeternas Danorum constitutiones
convulsuris. Ubi tua tum vis ingenii Margareta,
illaque in omnes articulos circumspecta
solertia, quam nulla unquam,
sig.Xx2r
praeter hanc, fortuna elusit? Excute Majorum
tuorum historias; Daniae semper scopulus Holsatia
fuit: perpetua semper regni etiam in
pace hostis: quanto rectius Slesvicum tuum,
vagum nempe hunc ramum, suo inseruisses
trunco, quam nudasses terga regni, et aperuisses
occasionem hosti, cujus proditae dabis
poenas ipsa, sed nil profutura poenitentia, ac
sera conscii animi objurgatione olim damnabis
errorem.
[BF 97,8] Et magnis haud dubie meritis expunxisset
hoc delictum Olaus, si, qua coeperat, indole
ad majores pervenisset annos, et jus suum relictum
fuisset Naturae. Caeterum praeclaris
dotibus maturitatem denegavit rapacis aevi injuria,
et nobilissimum surculum cumque eo
geminam domum continua regnantium serie
tot per annos, (quamcunque familiae percenseas
lineam) hinc in Svecia, inde Dania, stabilitam
dejecit. Elugenda vitae brevitate, quae
inchoavit animosum Principem, non absolvit,
et fulguris instar ostentatum terris ac virtute
magis quam annis memorandum confecit, aeque
expetitum Danis cum esse desineret, ac
fuerat Norvagis, antequam nasceretur. Non
fuerat valetudinis lubricae, ut nescias, qua porta
in tam vegetum corpus mors intrarit, nisi
quod familiarum sit, ut rerum omnium,
terminus, et depactae mortalium rerum leges
immutabili necessitate decurrant. Vix delibarat
annum, (cum moreretur,) secundum
et vigesimum, sed in quo, si mores computes,
exhibuerat jam senem; velut eo
sig.Xx2v
velocius iter emensus vitae; quo se metae videbat
propiorem. In Danos certe trajecit Norvagiam,
et e Norvagia, nescio quam patriae
nivis et hospitalis ingenii indolem, quam ore,
habitu, oculis mirifice ad conciliandum amorem
factis, tum animo imprimis ad virtutum
sementem exculto, velut in speculo, repraesentavit.
Et hanc indolem traxerat a diversissimo
majorum suorum genio, quorum memoriam,
ut mollior sit posteris, sua mansvetudine
effecit. Pone: circa hunc Regem Birgeri
domum et omnes Majorum imagines, pone
caedes et flagitia: solus cum solo Patre Olaus
universae stirpi dedit nobilitatem, ne sic quidem
infelici, cum laudabiliter saltim finirit.
[BF 97,9] At Mater Margareta saevo naturae divortio a
Filio unico abstracta, aeqve infelix seu Filii adesset
fato, seu occumberet sub, vixit quidem
post hanc cladem, (si id vivere est, superesse
filii tui rogo, qui te nunqvam nisi moriendo offendat.)
Avelli sane ab amato cadavere solo animi
deliquio potuit, nunquam satis expleto supremo
morientis aspectu: at postqvam in justum
Danorum dolorem et turbatum naturae
ordinem exsurrexisset, postquam duxisset funus
publicum; et injecisset funeri glebas; habuit
demum animum in potestate, et ita Matrem
gessit intus in pectore, ut foris Reginam sese
exhiberet. Magno orbate Daniae solatio, ut
talis esset quae gigneret, et talis qua
gigneretur.
[BF 97,10] Mortuo autem Olao, quasi periisset ille ut
falleret, repertus est impostor, qui haud modica,
sig.Xx3r
ut res poscebat, audacia in Regii nominis
irrepsit furtum, et (quod molitor nuper apud
Brandeburgenses ) in mortui Principis nomen
et titulos invasit. Feraci prorsus seculo nebulonum,
vulgi credulitate abuti cupientium,
sed qui plerumque protracto in lucem scelere
supremam, quam ambivere felicitatem, una
addita syllaba immutarunt. Deo sibi supremam
reservante Maiestatem, dandi conferendique
regna, ne quis imaginibus Dei aut sempiterni
ordinis legibus et decretis facili larva aut impostura
illudat. Nec aliter in Dania cum veteratore
novo actum, qui cum omnia affinxisset
fabulae, unam habuit non furtivam patriam
Borussiam, nec destituebatur instrumentis scelerum;
efficacissimo scilicet oris mendacio, quo
fraudem amiciret. Nemo mortalium erat,
qui tam geminus defuncto Principi, et omnia,
qvaqua versum inspiceres, lineamenta vultus,
qvibus faciem Natura distinxit, tam propinqva
similitudine repraesentaret. Dedit ea res non
parum negotii, plerorumque curiositati, inprimis
postquam a matre sua (ea nutrix fuerat Olai)
aulae arcana edoctus, edissereret non pauca,
quae unam Reginam non latebant. Quam
vellet Margareta, nil. finxisset veterator; quae
tamen filium a natura non fraude optans, excuti
larvam hominis etiam nudam jussit, et in
tergi planitie (inter utrumque armum) qua intercapedines,
et spatia costarum vertebrae colligunt,
quaeri verruculam (subrubicundam) quali nota filium
Olaum velut in haec futura prospiciens, jam
inde ab ortu insigniverat natura; qva frustra
sig.Xx3v
indagata rapi hominem mandavit et, cum omne
mereretur supplicium, uno rogo aboleri;
ejus facti indignitatem aliter negaris quam sangvine
posse puniri. Impositus autem pyrae
personatus Regulus uno, quo arsit igne, expressit
suae fortunae imaginem, qvi illustris qvidem
sed in flamma factus, titulorum suorum
subito deflagrans fulgur non longiore supplicio
qvam mendacio absolvit.
[BF 98,1] MARGARETA.
Cum Olao stirps regnatrix
trium Borealium Regnorum
defecerat, ultimo tot Principum
maximorum sangvine,
quamcunque lineam percurras.
Is, raro in rebus
mortalium exemplo, tergemina
tumulaverat regna, et
qvicqvid per Septentrionem
Majestatis fuit, uni intulit sepulchro; totque
heroum Semi. Deumque chorum in novos toties
flexus et gyros revolutum, et immensum illud
tot seculorum agmen, velut in orbem jam
novissimum acta dignitate, exstinxit. In hoc
statu deprehensae Daniae Norvegiaeque (nam aliunde
sibi prospexerant Sveci) una ara et asylum
Margareta erat, quae, ruentibus in nobilissima
Regna fatis afferret unam moram, et Ariadnaeam
manum ad evolvendas, quae circumstabant,
rerum ambages, admoveret. Haud
sig.Xx4r
equidem deerant, quae potentissimae gentes tot
imperiorum per orbem conpotes jam olim ac
domitrices, foemininae opponerent electioni;
nec ea exaggerare cessabat Albertus Rex Sveciae,
tergeminis jam Regnis, quae improbae spei
magnitudo fuit, incumbens: monstrum esse Foeminas
imponi Regnis, et, quae per leges suae tutelae
non essent, non in leges tantum ipsas, sed virorum
animos Regnum et imperium occupare: nam
ut nulla infelicis imperii muliebris exempla essent,
et dicta in contumeliam sexus censerentur, qvae
qvotidie mulieres audirent convitia, non timidae essent,
non inconstantes, non garrulae, cum opprobrio
tamen generis humani conjunctum esse, eas
jura dare orbi, et, in lanam ac gynaecea sequioris
sexus, aulas ac palatia Principum mutari; Virorum
esse, instruere acies; circuire moenia; in campo,
foro, castris ubique praesentes, disciplina inermes,
armatos lustratione obire: munia mulierum
intra speculum et pectinem, aut, si procacissimas
numeres, cerussam, et stibium absolvi: qvae in
consortium venire, sed thalami tantum et tori, debeant;
et pugnare, certareque, sed blanditiis et obseqvio;
nec movere lacertos, nisi quos maritorum
collis circumdent, non ut regant populos, sed ut
populis pariant regnaturos. Mulieres bella patrare
et videre ausas aliqvid amittere a verecundia
illa perpetua foeminarum dote; denique imperare
non nisi mollibus et semi-viris posse, qui, mutato
suo sexu, obsequii mollitudine in alienum
commigrent.
[BF 98,2] Caeterum haec, et si quae alia, in sequiorem
congeri sexum aut Alberti ingenio, aut
aliorum convitiis poterant, non absterruere
sig.Xx4v
Danos Norvagosque, quin sequerentur: sangvinis
praerogativam, et aliquid in foeminis ultra colum
rati, orbitati inde quaererent solatium;
unde remedium ostentabat Natura. Opponebant
cavillantium argutiis unam Margaretae indolem,
quae ad praestantiam et dignitatem nobilioris
sexus, aut supra hunc evecta, Mulieres
et viros et tantum non Naturam ipsam supergrederetur.
Quae imperii librare molem
jampridem cum Filio assveta, ejusdem mortem
sensisset ut Foemina, tulisset supra virum:
et Mater jam civium facta postqvam prolis suae
esse desierat, ita in affectum locumque Filii capessiverat
Rempublicam, ut mortuum Olaum,
et tam inopino turbine decussum Regni fulcrum,
scirent quidem omnes, nemo sentiret;
vocandam itaque ad sceptra Viraginem, quae utriusque
sexus virtutes uno miscuerat. corpore;
et Majestatem imperii, quantacunque ea esset,
si non veste, saltim animo impleret. Ita calculis
omnium sancita Reginae administratio,
certantibus hinc Danis inde Norvagis, utri
priores obsequii (ut vocant) diplomata, et tabulas
electionis deproperarent. Haqvino ipso
(is inter insignia sua antiquissimorum Norvagiae
Regum praeferebat imagines) resignante, si quod
haberet, jurisdictioni, et suam cum publicis
gaudiis sociante gratulationem. At Margareta
parum grato naturae beneficio per Filii mortem
provecta ad Regnum (in qvo post se conspici
Filium optasset) cum in augustissimo gemini
imperii fastigio positam se, et tantum virorum
uni sibi subjectum videret, tantum sollicitudinis
et solerti ad novum attulit imperium,
sig.Xx5r
quantum orbitas eripuerat gaudii, velut
convitium factura argutulis, qui ignobilitatem
sequioris sexus perpetua calumnia sugillant.
[BF 98,3] Primum operum titulorum fuit Majestas,
qua se ob jus Mariti Sveciae Reginam nuncupavit,
tanquam iniisset cum fatis rationem, et
praeoccupasset animo, quicquid illa jam tum
in occulto destinabant. Fatorum, si quae
erant, moras, ipso inpellente Alberto, qui ob
novam Reginae dignitatem mordaci consumptus
invidia; ascribere titulis suis Septentrionem universum
coepit, et qvicquid dare Dani vel post
purpuram potuissent, palam in insignibus et
codicillis usurpare; jactato in publicum rumore,
cui se voto obstrinxisse professus est; non
ante usurum galero quali olim gestamine inter
itinera Reges ad arcendam coeli intemperiem, et
praesertim in castris utebantur) antequam missis
sub jugum Danis, a suprema rerum humanarum
dignitate impetuosissimam Foeminam amoveret.
Et huic, quod revera susceperat, instituto,
verborum praelusit velitationibus, cum
improbe facere nondum posset, saltim dicere
festinans; usque adeo mutato cum Regina sexu,
ut garrulitatem, muliebre vitium, ad viros
transferret. Neque enim contentus amara domi
dicacitate et jocis ad summam caveam
spectantibus Danorum sceptra ad tonstrinas
(id enim dicebat) et lotrices depressa per sermonum
convellere ambages, etiam convitiis
prosecutus est privatos Reginae mores, quam
impactis odiosis nominibus, Rectricem aliqvando
sine braccis, Monachorum aliquando ancillulam
et Amasiam nuncupavit; ut nempe porrecto
sig.Xx5v
ultra decori metas improperio, famam
peregrinae aulae tantum non deduceret in fornicem,
sane autem tristibus fabulis laceratam,
orbi et famae propinaret: id est: fecit injuriam,
antequam faceret bellum, et ante Reginae
existimationem impugnavit, quam Reginam;
ut innocentiam prius Danis quam Regnum
auferret; parum memor, ut inter Principes
injurias persequi. bellis liceat, ita minus
contumeliis decere; misera futura regnantium
sorte, si tueri potentiam, non nisi improperiis
nequeant, et sua abusi potestate, dicteriis et
sannis, et venenatis plebeculae salibus, alienam
inquinent. Potuisset Regina Sveco convitiatori
admetiri scommata, (nec enim benigna deerat
sannarum materies) et injurias ac pugiunculos
in suum regerere authorem. Caeterum,
admissis virilibus curis, quas projecerat hostis,
patientia una, quasi nova Aegide morsus omnes
profligavit, altissimoque animo, et ad injuriarum
sensum impenetrabili, suam maluit
regere lingvam, quam queri de aliena: nil
adulantium vel detrahentium breve illud murmur
ad se pertinere professa; cessaturos calumniatores,
postquam multa latrassent; esse infra dignitatem
supremae potentiae, vocare ad numeros convitia,
aut latrinarum collicias congerere; nec esse tanti
imbellia verborum tela, ut ad ea eluenda in rixam
colluctationemque verborum e fastigio suo descendat;
fuisse hactenus infra viros convitiari cum foeminis,
nunc infra foeminam esse respondere viro, aut in
profliganda lingvae alienae temulentia suam attaminare.
digna vel hoc facto Margareta, quam
Heroinis accenseas, eo majore jure, quo miraculo
sig.Xx6r
proximius est: Foeminam esse, et non
moveri. Caeterum erat in Regina, quod, si
non amaret hostis tamen timeret: quae pugnans,
ut tum erant tempora, prudentia (nec
enim aptioribus armis potuit) alte in animum
admisit doloris sensum, igne feroci, eo grassante
saevius, quo tectius lateret. Et vero profuit
patienti Margaretae tam propria prudentia,
quam hostis temeritas. qui iniquior Svecis qvam
Reginae, et civium, quos regendos susceperat,
vel nesciens mores vel spernens, corrupit omnium
fortunam, postquam extulisset suam, et
magno exemplo docuit orbem: arcersitum aliunde
caput, corporibus non suis quam pessime aptari.
Diu Sveciam impotentes habuerant Domini,
quibus omnibus ad unum propemodum
modum factis pejor et deterior ultimus, administravit
aerarium, sed exhausit; solusque Svecis
et in pace hostis, ferreum Regnum sibi
primus aureum effecit. Facessere enim jussis
ab administratione publica Svecis, adqve unam
jacturam et perniciem relegatis, legit stipatores
corporis et custodes praetorii, legit nobilium
numerosam manum, sed, (quod cladem maturavit)
legit e peregrinis: aulicas muscas et voluptatum
consiliarios, de fabrica vestis, de tonsura
barbae consultaturos, quorum (subinde) plerosque,
nobiles ganeones, remisit in patriam;
Holmia omni in alvum congesta; alios, quos
laute in Svecia collocatos cuperet, titulos allevit
sui sangvinis (machinas in imbellem sexum
validissimas) ut uno facto alter alterum deciperet,
Rex se ipsum, omnes Regem. Pecuniam
autem ex tributis collectam cum exhausissent
sig.Xx6v
hae voragines, et exaruisset paulatim scaturigo,
necesse habuit admovere manus etiam
templis, et rapacitatem addere luxui, ut quod
vitiis peribat, vitio instauraretur. Non poterant
haec non displicere Svecis, aspera per se.
et perpessu dura; qui retrahere a praecipitiis
Regem neqvicquam annisi, respicere pleraqve
sui parte ad felicitatem Daniae, et auspicatum
foeminae imperium coeperunt, nil salubrius rati
contingere posse sibi, quam vel tradi exteris,
vel, si aliter constare salus non posset, ab exteris
subjugari. Videres hic scissam, velut in
lacinias, Sveciam; divulsas procerum voluntates;
diruptum publici nexus consensum; aliis
mordentibus ferrum, et amantibus jugum
suum; aliis adrepentibus Reginae, et tradentibus
arces, et inaugurales literas; et (qvod in
naufragiis solemus) arripientibus tabulam, qua
pervadere e fluctibus in portum possent, et
post amissas opes saltim animam et spiritum
tueri. Et hoc apparatu Regni sui, putabat
Albertus bellum gerere in Reginam, qui,
quod unum non stolide fecit, postquam parum
fidendo perfidiam docuisset Svecos, saltim ducendis
legionibus adlegit peregrinos. Et hos
magnis conqvisivit delectibus, excitis Megapolitanis
Ducibus, (paterna nempe domo,) et
quotquot horum impulsu corripere arma per
Germaniam omnem vellent, et non quidem
expugnando, (id enim persvadebat) sed diripiendo
Danorum regno, operam et animos locare
Horum nil. improvisum Reginae erat,
quae, accitis qvidem e Pomerania non paucis
manipulis, potissimam tamen spem in indigeno
sig.Yy1r
milite collocabat, additis centurionibus,
qui Tirones militaris disciplinae rudes, tympanorum
pulsibus optemperare; signa sequi;
in gyrum decurrere; servare ordines; et
militaria munia obire edocerent. Nec
segnius Albertus, exemplum Reginae secutus,
prospexit propugnaculis, ad latera et
fines hostium porrectis; ductis, sicubi opus
esset, loricis, et egesta in aggeres humo;
ut scires, si quis incesseret, paratam
ultionem.
[BF 98,4] Non potuit post hos apparatus supremum
diu differri discrimen, quod post
crebra certamina et cruentiora, quam pro
velitationibus, in aleam demum unius
statariae pugnae conjecit. Circa pagum
Wester-Gothiae [Faloniam vocant] geminae
concurrerunt acies, coeco conflictu
mortes inter se aut victoriam divisurae.
Albertus suorum in agminum fronte,
galericulum in capite (votum nempe suum
et sacramentum) pro insigni et labaro,
ostentans, late qva agi sermo poterat,
affatus militem militasse se plures annos
professus est, ut uno die pugnaret; intrasse
Sveciam, qvod optasset, Danos sed
velut jugis clausas et in arena feras, unde
aegre fugam: sibi expedirent: Si quid
patriae, si quid penatium conspectus daret
animi, tecta intuerentur; in quibus geniti erant,
in quibus genuerant; et feralem illam
hostium insaniam, denique spatium, extra qvod
nullum vecordiae foret, magnis animis occuparent;
praescinderent moras, invaderent
sig.Yy1v
occasionem; et communis victoriae communem raperent
praedam, qvae non finem belli, sed majoris
fortunae apparatum polliceretur: deniqve
meminisssent, non pro Svecia se una, sed toto
terrarum orbe pugnare: amolirentur dedecus
humani generis,; et a supremo rerum humanarum
fastigio, mulierculam cum fusis et lanis deturbarent.
Non intererat pugnae Regina
[nec enim id decebat sexum] sed vicina
Bahusiae ab arce inter Wester-Gothos et
Norvagos limitanea, velut e specula quadam
prospectans, solertiam et prudentiam
conferebat, in compendium victoriae, lectisque
Ducibus, quibus Praeturam committeret exercituum,
plura consilio, quam gladio administrabat.
Et his dispositis, postquam
effulsisset dies pugnae, campumque quantus
oculis prospectum eriperet, armatis hinc
inde Legionibus implesset; datus utrinque
est haud parum acris impetus, tanto pugnantium
ardore, ut victores se putarent;
qvi non inulti perirent: Memorant annales
diu victoriam, utri se parti datura
esset, oberrasse dubiam; et nescio quid
saevi minitatam Reginae, donec novissime
Danorum virtus in se totis collecta viribus
(ut validissima sunt tela irritatae necessitatis)
impelleret obstantia, et sese supra
ruinas suas et cladium horrorem efferret.
Et juverunt hunc ardorem insolito
casu paludes, quae in expassa planitie inter
utrumque exercitum stagnantes, illapsos temere
Svecos, et aut aestu victoriae insultantes,
sig.Yy2r
aut metu cladis dejectos, eoque praecipitantius
effusos, absorpsere. Atque in harum vorticibus
et uligine deprehensus Albertus, non felicius
in campo coenum, quam in palatio consilia,
expedivit: Qui causa ante pugnam, et
in pugna armis victus, et ab iis novissime derelictus,
per quos deliquerat, unicum Filium
(Ericum) quae crudelis fortunae clementia fuit,
affinemque Rupensem, socios habuit miseriae,
et, maxima infortunii parte, cum familiae
suae nobilissimo flore necesse habuit in manus
hostium venire. Splenduit, si unquam, in
hac pugna militaris Danorum gloria, qui
decusso nobilitatis hostilis flore (sunt qui
in ea torquatorum militum denos supra novenos
numerant) saucii ipsi et altero Duce
diminuti, hastarum nudos contos, sine
militarium signorum specie, eoque gloriosiores,
retulere. Manipularium caesorumque
militum etiam inter hostes non est, qvod
sciam, initus numerus; quorum aliis in
mortis fuga a morte ipsa oppressis, tumulum
dedere paludes, alios in via stratos
et membra omnia horrendis ictibus conscissos
comitantium turba obtrivit. Arena
ipsa fidem sui praelii fecit posteris, quae
magnitudinem cladis non rectius potuit,
quam ex albescentibus ossium tumulis metiri
Et hic Faloniane pugnae finis fuit,
in hac convitiari desiit Albertus, praebita
Reginae opportunitate, qva argutulam
illam et dicaculam lingvam plectere per
otium potuisset, et regerere in Authorem,
quicqvid olim vecors in ipsius dignitatem
sig.Yy2v
licentia effutierat, ac sua convitiatori improperia
remetiri. Nec vero deerant ex
Purpuratis circumstantibus, qui Tomyrim, et
Scythicum utrem extollerent laudibus, et sitienti
Cyro dandum sangvinem svaderent. Et
verebatur ipse captivus, aliquid captivitate
atrocius, et aliquid quod supra mortem metuunt
homines, haud parum sollicito animo
formidabat. Caeterum eo die Regina purgavit
invidiam, et non fortitudine magis
quam moderatione et clementia meruisse
se felicitatem et diadema Regni, ostendit.
Quae Bahusiae, explicata coram se
vexilla hostium, et superba trophaei specie,
captos Duces aspiciens, nec verbis nec
factis elatior. Ita vicisse se ostendit, ut
nemo victricem sentiret. Quae nec exsultans
apud suos, nec apud victos insultans;
captivo Regi, cum libertatem non posset,
dedit, quod proximum fuit, vitam; quem
nullis oneratum probris, nullis devotum
imprecationibus, ac ne per oppida qvidem
(quae crudelissima species est humanitatis)
magna pompa circumductum, Lintholmiae
in arcem, viridarium verius, quam secretum
carcerem; ab urbibus nempe et frequentia
locum, et deliciis propriis dicatum
secessum, ablegavit, reliquis Principibus,
qui in potestatem venerant (in his
Rupensium et Holsatiae erant Comites) per
Callingburgi turres, et alia munimenta dispertitis:
id est: fecit Margareta, quod
non fecisset Albertus, quae constans inter
adversa et, qvod rarius, inter prospera;
sig.Yy3r
post domitum aemulum, vindictam domuit et
cupiditatem, quae pauci e victoribus (per orbem)
una cum hoste profligant, et docuit homines
non solo in Capitolio Quiritum, nec
solis a Viris triumfari. Ex eo die eximia in
vulgus Reginae fama exstitit; inprimis postquam
cruce praelata obiret templa, beneficiorum fontem
affata Deum; humilique habitu non victoriae
litans sed Religioni, nescire se cuperet Reginam,
ut Christianam esse recordaretur. Inter
manubias autem omnes tholis templorum
aut fornicibus appensas haud parum spectabilis
cos fuit, scabra illa et oblonga, qualem Daniae
jampridem Albertus ad acus (id enim addiderat)
et forficulas gynaecei limandas transmiserat:
parum memor suo se olim dono, in
acuendo contra Danos ferro, pessime esse usurum.
Et hanc Margareta cum captivi appendere
collo, aut aceto comminutam, in jugulum
convitiatoris ingerere potuisset, maluit
ferrea devinctam catena appendere parieti, novum
templo anathema; cui chlamydem cocco
rubentem, stolam et paludamentum Reginae,
capsulae diligenter inclusam, pia posteritas adjecit.
Disjecere utrumque munus feralia, qua
nuper arsere bella, et Callingburgi Draxholmiaeque
arces, receptacula olim et hospitia captivorum
Principum, ab imo erutas solo per campos
et agros sparserunt. Caeterum hoc ipso
domus utriusque notabilem fecere fortunam, ut
quam stantem transierat viator, nunc dirutae
causas inquirat. Servat utraque oculis hominum
perpetuum etiam in ruderibus trophaeum, servatura,
etiam si haec defuerint, in historia, ad
sig.Yy3v
quam nulla felicia bellorum arma, nulla hostilis
vis pertingit. (Ea dum supersit, et supererit,
quod spero, semper: captivus in perpetuum legetur
Albertus, et in perpetuum Regina triumfabit.) Ita
venit in alienam potestatem Albertus, quod
non fuisset in sua, et; quod nunquam credidisset,
januam ipse Sveciae Reginae victrici patefecit;
pluribus Svecorum cavillantibus casum,
quam miserantibus, qui, Reginam non ut
poenam Sveciae, sed ut vindicem amplexi, detulere
ultro obseqvia, missis per urbes, si qua
obniterentur, Legatis, qui persvaderent deditionem,
et vel invitas servarent. Placebat Svecis
Regina, quae Albertum omnium cervicibus
impositum non tam imperio dejecerat, quam
servitute libidinum, eamque ad se confugientibus
praestaret clementiam, ut se tardius esse.
victos dolerent. Non fuerat ab initio Margaretae
alieni cupido regni, sed caverat bello
ne peregrinis esset sui; at postquam re in supremum
discrimen deducta non aliter servari
se, non aliter Svecos, quam societate videret
posse, fecit cupientibus adeundi se potestatem,
et omnia Svecorum causa cupere se professa,
momenta et opportunitates temporum non
omisit. Falonicum praelium acerrimum Reginae
amovit aemulum, sed bellum non exstinxit.
Captus Albertus, Rex Sveciae, nondum
Regnum erat, in quo Holmia pro Alberto, et
pro Holmia Germanorum praesidia militabant;
nec cessabant Megapolitani submissis legionibus,
Duces, (qua erant Alberto sangvinis proximitate
devincti) et afflicto Regi subsidium, si possent,
et affligentibus vim inferre; certi vel collapsam
sig.Yy4r
Regis erigere fortunam, vel periclitari suam.
Ad suppetias vero ferendas dum omnes promiscue
festinant, peperere orbi noxium foetum
rapacissimae gentis, Piratarum; quibus cum receptacula,
quas illi agerent, praedarum in Vismariae
Rostochiique portubus publico programmate
aperuissent, patefecere latam rapacitati
viam; confluentibus ad quaestuosam militiam
Harpyiarum infinitis gregibus (Vitalianos vocarunt
antiqui) qui occupata Gothlandia, novo
nido et spoliario orbis, non Daniam tantum
Sveciamque, sed integra secula latrociniis et direptionibus
defoedarunt. Atque horum per
maria omnia volitantium opibus et auxiliis adjuti
Germani, qui Holmiam insederant, fecere
post Albertum spicilegium, et Svecorum
emunxere fortunas, nisi quod Alberto saeviores,
adderent rapacitati cruorem, et non in
opes tantum civium, sed et animas saevirent.
Tanto furore (qvid enim aliud voces) ut alios
tormento constrictos; alios ligneis serris dissectos;
plerosque flammis, ne cito transcurrerent
poenas (et fumi nebulis) involutos; omnes
nefaria proscriptionis tabula damnatos citra
aeqvi aut iniqui discrimen enecarent, (in foro
et areis publicis) constuprata libertate; calcatis
legibus, his vitam se dare professi, quibus publice
non adimebant. Nil in haec omnia tentante
Regina, quae Sveciae quidem pleraeqve,
sed nondum universe, compos; cum principiis
ipsis in stabilienda novi Principatus fortuna
luctabatur. Maceratus interea septennii
custodia Albertus gravem supplicii sui acerbitatem
reddiderat impatientia acerbiorem; qua
sig.Yy4v
Megapolitanos primum, mox Hansas impulit,
ut dirumpendi vinculi rationes, quoniam armis
non possent, saltim pacificationibus indagarent.
Diu legationibus nil actum, negante Regina
praedam emittere e cavea, nec enim captam feram
post cursum et sudores eripere fas esse venatori;
Tandem tamen post varias ambages in haec
omnino capita consensum: traderetur ansis cum
Filio Erico Albertus, ita tamen ut aut solveret intra
triennium marcarum argenti puri sexaginta
millia, aut, tradita Holmia, juri, quod se habere in
Sveciam crederet, aeterna cessione renuntiaret. Vades
et Sponsores fidei daret Hansas, tradituras ex fide
urbem, si tradere Albertus cunctaretur. Ita
emissus e carcere Albertus per integrum biennium
circumtulit qualemcunque spem; donec,
mortuo filio Erico, in quo omnes vivendi
causas collocarat, Holmiam per Hansas traderet,
et regnum penitissime resignaret. Nemini
mortalium, quam huic Regi suum scomma
pluris stetit, qui regni et, quod gravius,
gloriae jacturam passus vidit diadema raptum
nosti imponi, et, qvod acerbius, foeminae.
Post quas clades in patriam, novum jam exsilium,
digressus, in poenae argumentum diutissime
produxit vitam, et a se denique post fortunam
desertus, et nec aliorum jam judicio Rex
nec suo, quam vivus nunquam habuerat, pacem
in morte invenit. Erat interea in apice
gloriae Danorum regnum, et in Regno Margareta,
sed quae tot regnorum haeres non haberet
haeredem. Prostratus, quod diximus,
Olaus brevi in terris domicilio et velut subito
quodam in purpura fulgure, mortem totam
sig.Yy5r
objecerat Regnatrici domui, exarescenti in foemina
et cum foemina cessaturae. Videbat Margareta
familiarum esse, ut rerum omnium, terminum,
et secum brevi periturum, quicquid aeternum
Dani optabant. Frustra orbitatis solatium
animus erat, par sibi; qui in quantacunque
roboris et constantiae magnitudine vacuum se
videns, circumspiciendum dictabat haeredem,
fulcrum, dum viveret, et columnam regni,
et mutuandum a consilio quicquid negabat natura.
Una supererat gignendi ratio, ut voluntate
Mater fieret, quae non erat utero, et
cum e sinu dare non posset Regem, saltim e
proxima cognatione acciret. Erat illi ex Filia
Sororis Ingeburgae, (quam nupsisse Megapolitano
meminimus) Abnepos Ericus, Patre Vartislao
Pomeraniae Duce genitus, Ephebus quidem
et praetextatus, sed qui in quacunque annorum
acerbitate, quo propius accedebat ad
truncum, eo plus Regii sangvinis ostentabat.
Hunc ostensum Danis Norvagisque, et, quae
gentis utriusque in regnatrices familias veneratio
est, lectum ocyus adprobatumque, ne sine educatione
silvesceret in patria, accivit ad sese in
Daniam, ut generosum, si quis esset, fomitem,
excitaret spiritu suo, floridioremque aetatem,
et illum pueritiae in adolescentiam exeuntem
flexum, in campum et Solem, et tantam,
quae parabatur, theatri magnitudinem
proditurum, negotiis mature publicis, et rerum
summae misceret. Eo provecta mulier,
ut non domare tantum regna, sed et donare
posset, et regnis, seu quae domuisset seu quae
donasset, effingere posset ac adornare regnaturos.
sig.Yy5v
Hac pietate Regina ulta est aevi rapacis
ruinas, suis; non tantum nepotibus regnum,
sed et haeredem sibi, ac Danis Moderatorem
suffecit. Consiliorum autem ductum non
demisit e manibus: amplitudinem majorem
rata imperare Regibus quam Regno, quae cum
Mater mansisset post amissum Olaum (Materna
nempe in Cives pietate) etiam postquam elegisset
Ericum, mansit perpetuo Regina: raro
nempe in annalibus exemplo, ut quae ultra
Filium, inverso naturae ordine, promoverat
vitam, eadem vicissim ultra vitam stirpem promoveret.
Quae praeripuerat morti gaudium
ut sufficeret animo constantiam, itidem preripuit
partem regni, quam vindicaret cognationi:
ut et post. stirpem amissam foecunda, et
post mortem ipsam quodammodo viva et superstes,
regnaret. Et haec consilia adeo placuere
Svecis, ut cum Danis Norvagisque paria
facere parati, ultra Oceanum suum arcesserent
Regem, eundemque Ericum, rebus domi suis
praeficerent moderatorem, flore aetatis vegetum
Principem et magnarum rerum spei (id enim
videbatur) opportunum, consortem sane dignitatis
antequam conscium, et festinatis honoribus
plures jam dignitates, quam annos, numerantem.
Et huic Margareta per magnas virtutum
custodias alito eductoque non gladium
tantum tradidit in manum, sed bilancem, et
quid intra severam disciplinam, et bene institute
domus legem ordiri jam juvenis deberet,
et perficere olim senex, suo exemplo commonstravit.
Comite enim novo Ephebo decucurrit
Septentrionem fere omnem; posuit
sig.Yy6r
cum aerario calculum; et, quo nullum intricatius
negotium tunc erat, praefectis provincias,
sed sibi Praefectos et reditus subjecit. Nec
omisit progredi ultra aevum suum, et futura
ordinare secula, scripsitque tam Danis quam Svecis
leges, quas non geminae genti, sed generi
humano scriptas esse diceres. Tanta justitiae
cura, ut ne propriam quidem causam, et aulae
magnitudinem eximeret a tribunalibus, memor
Deum post leges esse, cui redderet rationem,
et aliam supra se regnare haud paulo potentiorem
Majestatem. Quam clara illa dies! qua
in consessu comitiorum Regina, cum multa
haberet, quae sua quilibet optaret, nil habere
se publici omnium confessione evicit, quod
quisquam dicere posset suum. Quam virtutem
cum in se monstrasset, etiam exegit ab
aliis, supraque vim potentium collocatae miserorum
fortuna, regna quidem tribunalibus, sed
tribunalia subdidit justitiae; et legum voluit
consultos legibus et jure, sed per se leges et
justitiam eminere: id est: velut altera Astraea
data terris, nec sontes impunitos, nec insontes
impune opprimi passa; utriusque virtutis apicem
et complementum absolvit.
[BF 98,5] Et, hoc posito fulcro, progressa est ulterius
Margareta, utque donum suum perpetuum
faceret Erici posteris, indagare: modum et rationem
coepit, qva quicquid in fabrica trium
Regnorum incoeperat Natura, ipsa perficeret,
subque uno capite et Rectore in unum perpetuum
et aeternum foedus tergeminam gentem
colligaret. Nec destitit hinc Danorum Svecorumque,
inde Norvagorum ingerere auribus:
sig.Yy6v
Naturae terminis conscriptum Septentrionis imperium
parum consulto scindi in regnorum lacinias, et
pluralitate inutilis Principum, in diversa consilia et
studia cultum et obseqvium animorum raptari:
annulum etiam in perfectissimo illo rotunditatis suae
circulo, pulchrum esse sed si cohaeserit; Caeterum
perdere speciem universi, si diducto usqvam orbe
interrumpatur: compertum exemplo: nullis viribus
Septentrionem acerbius solitum, quam Septentrionis
vexari: posse parvum huncce orbem, leges propemodum
dare universo, si jungeret vires, si Neptuno
uteretur suo, subque decantato illo, et jam
non ficto Tridente, regna sua et armorum vim
conglutinaret: accolas populos et uno soli tractu
conjunctos; unius societate lingvae cognatos; socios
per orbem tot expeditionum; unam per tot secula
stirpem; unum sanguinem; posse in uno concordiae
throno vivere felices; et communicato non minus
familiarum sangvine qvam amore; communem et
unius patriae affectum, communia sacra; communia
naturae foedera; eodem solo coeloque natis congenita,
tueri, et qvam post haec omnia necesse esset
sequi; perpetuam ex pace et mansvetudine, securitatem:
jam pridem Danos heu! Svecosque, collisos
inter se, et (quod pudet addere) hostes;
magnis viribus, sed majoribus odiis commisisse eminus
cominus praelia, purpurasse caedibus maria;
avertisse flumina; aequasse cadaveribus aut depressisse
montes; ne tutis quidem jugis; quae nubibus
ipsis natura rerum abstrusit: id est: concidisse
membra dum quaererent caput, et seu victos seu
victores, jam inde a tot seculis fuisse impios et
sceleratos: Hinc ab utriusque Regni incunabulis tot
fluxisse, supra Regna ipsa, compacta ferro secula;
sig.Zz1r
hinc extitisse inter bella et strages concisos exercitus;
vastata rura; et civium in perpetuas
clades ruentium perpetuos furores. Qvorsum
autem tympana, implacabili imagine turbantia
urbes, et perpetui aut ad Carthaginem Romani,
aut ad Thrasymenum Carthaginenses?
Qvorsum jacentium feritas aut spoliantium
cadavera, et horrens vita suos perpetuo destructores?
Quanto satius, (quod etiam in
Musicis fit modulis) post dissonantiam et
discordias vocum venire ad concentum; erasoque
e fastis non minus quam animis odiorum
fomite, et irarum discordiarumque revulsis
seminibus; confluere in unum, divisas gentes,
et Jungi tergeminos populos, quam tergeminos perire:
Nil pulchrius futurum in orbe, quam tres,
non jam divisas potestates, sed manibus implexis
consertisque junctas in unum tres sorores, perpetuo
choro suam absolvere aeternitatem; quam Oceanum
intra tria expassum Regna, non aemulorum distingvere
limites et littora; sed sublatis portoriis,
amicorum miscere portus et commercia;
denique, quicquid in coelo Arctophylax aspicit
et Orion, ab uno in terris Principe
temperari: contextum hunc fore imperii,
spectandum orbi, sed utilem contexentibus,
pariturum copulam insectilem, et pulcherrimae
necessitatis vinculum; interque mutuos
amplexus, et collisa brachia, perpetuam amoris
glutinationem. Haec apud Danos
Regina, haec Svecos Norvagosque; nec
quicquam erat impervium illi facundiae,
quoties solertiam admoveret. Qvo facilius
ostensa causae, quam perorabat,
sig.Zz1v
aeqvitate; discordi libertate toties collisis
populis nexum persvasit et foederationem, cui
has omnino in leges universi obedirent: Nil
flavum Sveci, nisi forte in vexillis et insignibus,
sane autem in bile nil haberent: seqverentur
deinceps signa, contra quae steterant
hactenus; postque tot seculorum caedes et divortia,
unum nunc cum Danis capesserent venerationis
mutuae et urbanitatis certamen. Unus perpetuus
ager Septentrio omnis esset, una mens imperii,
unus spiritus vitalis. Totum corpus uno animo
et uno sub Principe devinctum non pateretur
divelli qvicqvam, nisi coalita omnium voluntate,
nec quicqvam magnarum rerum, nisi
communibus auspiciis pronuntiari: sedes
fortunae singulis partium integrae; arcium
praefecti; legum arbitri; et causarum Moderatores,
non nisi ex indigenis legerentur:
iisdemque se terminis populorum animi, quibus
Regna definirent: parcerent viatori lassata
finium propugnacula; parcerent aemulorum nomini:
uno laeso ferirent omnes, perirentque omnes,
si servare universos recusarent: nil accessurum,
quod aeternis his constitutionibus praepolleret,
eumque futurum vivendi et regnandi,
qui protegendi et amandi, finem.
[BF 98,6] Ita coalitis in unam societatem tergeminis
Borealibus Regnis, tricoronidem
cydarim gestavit pro fascia mulier; et
aliquid supra Vaticani titulos et decantatam
tiaram Pontificis, orbi in insignibus
ostendit. Qvae ad Ericum illa
(quae in muliere supra potentiam omnem
sig.Zz2r
clara pietas fuit) una cum possessione et nexu
tot provinciarum trajecit. Nec mora novum
societatis vinculum aeternum cum libertate sacrarium
nacta, felici coepit tuba exsonare per
orbem; obstupescentibus Russis, et quicquid a
tergo jacet barbararum gentium, coepere trium
coronarum insignia non ficto jam titulo ostentari
terris, inque fidem et securitatem assertus
parvus hic orbis, ad naturae proxime
mentem et institutum suam magnitudinem
promovere. Felix prorsus dies et auspicata
populis, quae pro abietibus et fagis tot in
montium per Septentrionem cacuminibus,
unam consevit olivam; septemque Trionum
Dominas et moderatrices potestates, internecionibus
et cladibus, et, qvantum in se fuit,
morti ipsi exemit: totamque concordiae et paci,
et totam amori subjecit naturam.
[BF 98,7] Sed qvid est? stetere bella, at fatum
non stetit. Diruptum hunc nexum videre
proxima, quae secuta sunt secula,
nec calamitates gentium stabilem concordiae
nexum permiserunt. Post qvantamcunque
societatis fidem irrepente odio; quo
nondum vis et lis et gentium contentiones
finiuntur. Revolutus est suos in mores
Septentrio, suorum ipse malorum artifex,
supraque hyemem et glaciem induratis incolarum
suorum pectoribus, caedes et pugnas, et
perpetuam turbatarum provinciarum lanienam
revocavit. Pugnare non desierunt gemini populi,
sed, si geminis credas, neutri peccarunt:
qui quantum in acie ferro, tantum post ferrum
stilo et scriptis contenderunt, probris aliquando
sig.Zz2v
e plaustro, sane autem parum modeste jactatis,
ut non abiisse Albertum, sed in plurimas
lingvas sparsisse virulentiam, et convitiandi foeditatem
existimares. Caeterum juvat a contemplatione
tot contentionum eripere verecundiam
calami, et seculorum omnium furiis
unam opponere Margaretam, quae gemmam,
quam circumtulit in nomine, transtulit
ad regnum (unionem barbare vocant) Domina
certe aut interpres Naturae, et nova
seculorum fabricatrix, subtegmen texuit mulier,
cui par nullum vidit orbis, supra
foeminas non tantum, sed propemodum
Parcarum colus, ad humanae sortis supremam
dignitatem evectam. Contendunt hodie
Reges de partibus Septentrionis: illa
totum dedit, totidem in dono suo numerans
Regna, quot in moribus gratias.
Erit haec sanctio aeterna panegyris Reginae,
quae in nova gynaecei officina perennitatis,
quantum in se fuit, jura scripsit Orbi;
texuit catenam aeternorum temporum; compaginavit
qvotquot futura post se et posteros
essent secula; decusque immensum a nullo
decerptum praefloratumque: id est: dignam
pulcherrimae vitae coronidem, ut caetera omnia
vitae suae gesta et opera, absolvit.
Digna quae interfuisset quam diutissime
donis suis, et, quam dare parabat orbi,
sibi perpetuo servasset aeternitatem.
[BF 98,8] Caeterum tanta felicitate circumfluenti
Reginae molestiam, dum viveret,
perpetuam una dedit Holsatia, ne nescias
quo reciderit parum circumspecta liberalitas
sig.Zz3r
Olai Regis, qua non aestimata doni
sui magnitudine Gerhardo, (quem Nigrum vocant)
Henrici Ferrei filio, et Gerhardi Calvi
nepoti, bellicoso Principi et Patris ac Avi mores
haud obscura indole referenti, Slesvicum
permisit. Qui nequicqvam subinde confirmata
cum Margareta amicitia, nequicquam promisso
clientelari obseqvio, feudum universum
patrimonii instar partiri cum fratribus, et trajicere
ad haeredes aggressus, convulsit aeternas
Danicarum legum constitutiones; quibus jam
inde a tot seculis cautum sanctumque ne unquam
haec dynastia divelleretur a trunco, neu sine
obsequii vinculo (homagium seqviori voce vocant)
et praestandae in re militari operae, aut Regum
Danicorum filiis aut nepotibus, nedum peregrinis,
pateret. Praefuit Holsatis suis Gerhardus
haud parum diuturno et sagaci, ideoque
felici regimine, donec caesus in praelio quod
contra Dithmarsos inauspicato susceperat, superstitem
post se uxorem Elizabetham, et e
nobiliore sexu tergeminos filios relinqueret,
qui cum nondum egressi aetatem essent, quae
patere injuriis solet, factum est, ut diversi tutores,
velut negotiis Epheborum administrandis,
traherent ad se Rectoratum, et Procuratorum
nomen singuli,; sed Principatum universi,
raptarent. Erant in iis ab Elizabetha
Principum tenerorum Matre dati lectique in tutelam
Proceres, et, qui supra hos dignitate et
sangvine eminebat, Henricus Gerhardi defuncti
frater, Sacris Ecclesiae ordinibus (titulo tenus)
initiatus. Non consultum videbatur Margaretae [Margaratae ed.]
inter hos jactari Slesvicum, Daniae feudum,
sig.Zz3v
et patrimonium, inprimis postquam ab
Elizabetha sponte ultroque accersita, sine probri
manifesti periculo negligere non posset Majestatem.
Venit ergo et aetatem teneram regimini
alieno obnoxiam suscepit, amotis, qui involare
in hanc praedam nitebantur. Caeterum
foeminae male committuntur foeminis, si aut
has invidia, aut illas suspicio armarit. In arcem
Gottorpiam admissa Regina; seu viderit
refertam milite turrim; seu repletam perfidia
Elizabetham, excessit ocyus ab inauspicato loco,
et minis ac terroribus plena, non amicum
jam hospitium sed decipulam (id enim interpretabatur)
et paratum innocentiae claustrum,
evasit. Non potuit post tam graves et professas
irarum causas, non sequi discordia, et
post discordiam (qvod mox contigit) bella; quae
inter crebras et feroces partium velitationes,
raptas vel redditas provincias; oppigneratas vel
receptas urbes; Regem Ericum domandis his
malis affixum diutissime detinuerunt. Neqvicquam
dictum obitumque vadimonium, neqvicquam
conditionibus devincta pax; sancitaeque
novissime induciae, per lustrum integrum arma
et lanienam suspendent. Ferox et inabruptum
bellum, immittet fomitem in proxima,
quae sequentur, tempora; quae ubi pubertatem
ederint comitibus; dabunt potentiam vi nixam
sua, tristibus adversus Reges nostros juribus
usuram, ducendamque ad nepotes ultimos litigii
et juris sui, et provinciae non suae,
tuitionem.
[BF 98,9] Caeterum ante finitas, quas diximus, inducias
vivere Margareta desiit (qvodqve unum
sig.Zz4r
in tanta amplitudine potuisse doleas) brevi ad Holsatos
excursione, ad peregrinationis humanae
supremum terminum pervenit. Amazon vere
Danica, et Bellona sine fabulis; illustrium
sane omnium, et sui aevi animarum exemplar,
quae e coelis quodam modo demissa in terras,
Matris sane solertia (quod suo memoravimus loco)
citra consvetas gignendi leges data est Danorum
populo regnatrix. Prodiit enim in lucem piae
scortationis et innoxii adulterii fraudibus, uniusque
foecunditate noctis publicam non unius
regni avertit orbitatem Nempe quod Iuppiter
effracto olim cerebro, Valdemarus fecit integro;
(prolisque et conjugis quantum in se fuit
nescius) fecit Palladem non genuit, ut mulierum
prodigium futura Princeps, non sine prodigio
nasceretur. Quam auspicatum hoc conjugii
furtum cesserit, proles docuit; ex hoc toro
nata Margareta, quae diademata, tribunalia, fasces
et pro nuptiali myrto triumfalem laurum
amplexa, constantiam et fortitudinem viriles
virtutes traduxit ad alterum sexum; et luculento
docuit exemplo; habere non raro in dote
foeminas, quo supra virorum sese gloriam
et dignitatem attollant. Sint hercle per orbem
regna, in quibus a diademate repelluntur
foeminae; sint, qui Amalesventhas, Penthesileas,
Camillas, percenseant inter fabulas:
fecit Margareta, ne colum et pensa unicum
esse foeminarum opus (aut mulierum temere facie
virtutum depingi imagines aut simulacra) arbitremur.
Habemus viri partem corporis,
qua excellimus supra belluas; habent eandem
foeminae et excellere possunt supra viros, et
sig.Zz4v
aliquid non raro sub schemate suo muliebri sura
togas et chlamydes occultare. Servat sibi
jus suum Natura, quae aliqvando deficit in altero
sexu, et exerrat in altero: et suam ipsa
ignaviam sugillat. Praefuerunt eodem tempore
inde Germanis Venceslaus, hinc Danis
Margareta: alter foemina in Imperatore, altera
vir in foemina: quorum alter inter geminos
(claros) Caesares, (Patrem fratremque) medius,
aspersit probro geminos; altera inter duos praetextatos
Principes, peperit alterum; alterum
fecit Regem, et utrumqve perfecit. In tanto
nempe theatro locatae foeminae paludamentum
et diadema et scipio eburneus, haud sane
acus fuit, donum Alberti; sed vis ingenii,
quam subtilissimam Natura; tenacissimam memoria;
expeditissimam consiliorum magnitudo
effecerat: promptam ore, si qvando lingva opus,
et, quod rarum in muliere, consistentem intra
garrulitatem, ut non foeminam solio sed
tripodi Pythiam insedisse existimares. Quo
factum, ut, si usquam, in apice et lumine,
Danorum gloria; sub hac splenduerit Moderatrice,
quae late propagato Ditionis, quam acceperat,
limite, finibusque provinciarum luculentis
accessionibus auctis, magnum posteris patrimonium
reliquit, immensam regni propagationem;
nobilitatemque, quam claram acceperat
nascendo; vivendo amplissimam; et moriendo
immortalem effecit.
[BF 98,10] Non nescio haud deesse, quae in Reginae
moribus carpant Sveci: ingenium (id enim
ajunt) versipelle, intra altissimas ambages et
latebras multo recessu abstrusum; ne quis
sig.Zz5r
Valdemari fuisse filiam nesciret. Et hoc usam
inprimis Margaretam ad ingluviem aerarii exsatiandam,
ad indicendas collationes non e terrae
tantum visceribus (occupavit enim fodinas) sed
penitissimis civium arcis eruendas; posuisse in
pontibus Publicanorum stationes; in littoribus
portoria; ut purissimum populi sangvinem exsorberet;
indeterminato auri aucupio, et perpetua
provinciarum evisceratione. Eqvidem
non libet ad numerum post tot secula revocare
exactionum omnium et indictionum tabulas;
quas tamen si universas numeres, haud sane
patrimonia direpta invenies, et inemptos agros
et publicae rapacitatis alia, quotquot sunt, nomina;
sed unum simplex armentorum gregibus
et pecuario quaestui impositum tributum,
necessarium Reginae praesidium, ut aere alieno
demersas provincias (huc Albertus rem deduxerat)
et foenebribus nexibus impeditum Regnum
expediret. Haud sane ad saginam; cum
modica cultu Regina; parca comitatu; civilis
incessu, aulae subterfugeret delicias, et raro inter
pectinem et speculum visa, magis de Republica,
quam coma, angeretur. Ut unum
ornaretur corpus, non necesse erat multa fatigari,
aut ad implendam culinam maria obiri et
terras; virum quem induerat animo, imitabatur
cultu corporis, ita aulae attemperans splendorem,
ut nil in ea supra bonam mentem emineret
Caeterum, ut missa facias tributa
et exactionum, quas commemoravimus, pensionumqve
indictiones; quanto iniquius non quidem
sagaciores Sveci (moderatior enim est bellicosissima
natio) sed Svecorum, nescio quae, ex
sig.Zz5v
infima plebe quisquiliae, et convitiatores, foedo
sustinuerunt convitio, et per os dicentium
redituro, dimittere ad scurrilia verecundiam,
magnaque indignitate vernilium probrorum,
non tam Reginam, quam lacessunt, sed gentem
omnem suam salibus ac cachinnis totius
mundi propinare. Lubet percurrere convitiorum
causas et rem nudam, quoniam eo nos
deduxit calumnia, legentium oculis exhibere.
Nummum cudi jusserat Regina, cujus in alter
facie foeminei capitis, hinc collectis in nodum
inde diffluentibus cirris, occasiones et
momenta gerendarum rerum haud obscuro
emblemate expresserat: ab adverso latere Orebroesem
pinxit urbem, non expressis quidem
characteribus, sed unica initiali vocis litera O,
quam diphthongi in vicem trajecta virgula signant
nostrates, ut brevi compendio sitam in
confinio trium Regnorum urbem, et commerciis
singulorum ac nummorum praelo opportunam,
designaret. Hanc publicae pecuniae haud
sane scurrilem formam et imaginem, traducere
ausa est calumnia, et cusum a Regina nummum
jactare, ea parte foeminini corporis insignitum,
quam in publico pudor et Natura, et
procacissimae etiam mulieres in toro (et aliquando
in ganeis meretrices) abscondunt. Digni
lixivio prolui ea in foeminis parte, quam amara
sugillatione traducunt ad scripta; et circumferre
in insignibus gentilitium scutum, quod
tam ambitiose sibi affingunt. Prodiere scripta
morsibus et calumniis plena, quae depingeret
justis coloribus Satyra, si liberet objurgandae
dicacitati ad ea descendere vernilia, quae ficta
sig.Zz6r
etiam et cogitata ingenuo pudori et verecundiae
sunt molesta. Errant qui ea parte insignia a
foeminis deposcunt, nec ita amavit suum
sexum Margareta, ut exprobrari haec pars posset,
quae tam longe ab infirmitate muliebris
animi quam caeteris vitiis recedebat.
[BF 98,11] At supra hoc probrum figmentumque et animo
Regina et moribus evecta, non evasit quod
reliquum est famae, quod innuptae mulieres in
viduo toro experiuntur perpetuo aut perpetuo
reformidant. (Cum nunqvam desint loqvacis
populi suspiciones, nunquam praedones
publici famae, qui malignitate ingenii volutantur
in aliorum existimatione, deblaterantque calumnias,
quas vel ob suspicionem credunt ipsi
promptius, vel ob odia licentius in aliis effingunt:
eo faciliore. successu, quo in angulis
mussitantes nullum obeundi vadimonii constituunt
diem, futilique vilium animarum libidine
uni, quod mordent, maledicentiae clanculum
et in secreto ostendunt.) Erat Regina blanda
et tractabili consvetudine populi sui magis
Mater quam Domina, quae procul tetricitate
morum, procul obicibus portarum et claustris,
admittebat ad se commeantes, obvia quadam
promptitudine et facilitate admissionum. Et
his moribus impegit in rumores et suspectam,
nescio cujus, Abrahami Sveci familiaritatem,
quem creatum a se Praetorem exercituum, mox
criminum magnorum compertum passa est (tanta
fuit justitia), invito animo, sed jubente lege,
subdi carnificibus et securi, et venturae
post se Elizabethae ac Essexio, integro seculo
praelusit. Amavit qvoque coetus et secessus
sig.Zz6v
Monachorum, et in secessibus Soram, credita
nonnullis supra locum ipsum amasse loci Praesidem
(caeteris Coenobitis haud paulo habitiorem
Abbatem) qui pietati publicae datus Rector
privatim etiam conscientiam Reginae tractabat.
Non fuit sine vulnere et stigmate haec familiaritas
et consvetudo: palam jactante fama:
Non esse castratos Monachos, ne quid errarent
mulieres: vocari Patres et esse non raro, sane
autem intra lectorum vela et supparia: haud ignavos
desultores, si quando in foeminarum incidissent
gregem. Eqvidem quid cum Abbate solo fecerit
Regina ego nescio, quid facere potuerit
non ignoro. Cui an qvicquam liberius indulserit
nemo tuto dixerit, cum de occultis
Ecclesiarum non judicent Praetores; id constat:
raras Reginarum praesidentium summa
cum jurisdictione populis, ad eam pervenire
felicitatem, ut si vitam et pudicitiam possint,
etiam famam tueantur; creditae cum omnia
possint aliquid velle (non licitum) qvod frigidum
temperet thalamum, et solitudinis taedium
socio calore proscribat. Da mihi Rectricem
per orbem (loquor de Regnorum sine consorte
Moderatricibus) in quam nihil licuerit dicacitati,
quae in quantacunque cura et custodia
pudoris persvadeat famae: vivere sine viro posse
foeminam, quae sine marito velit. Operosa
in throno et ardua res est, fama, cui tot
insidiantur nil silentio transmittentium susurri,
in quam multorum aspectus eoque multorum
judicia et in tanto grege mortalium, vigiles
ubique oculi incurrunt. Occidunt ac delitescunt
stelle, inobservatae terris: at simulac
sig.Aaa1r
suprema sidera solem lunamve aut caligo ferit
aut obducunt nubes, in speculis est totus orbis.
Aliquando maxime innocens est, qvem
nocentem tu credis, quem mala interpres opinio
et publica propemodum calumniandi rabies
in contrarium traducit: Suffecerit summis:
potestatibus supergredi ictum obtrectationis: et
breve illud detrahentium murmur una: integritate
morum, insignique fiducia et omne theatrum
superante animi testimonio, si exire calumnias
non possint, saltim non mereri.
[BF 98,12] Annisa est id facere Regina, qvae (qvo nullum
instrumentum ad elevandam calumniam potentius
habent Principes) pietatem secum locavit
in solio, et ne quid in Dania divino cultu
augustius esset, effecit et Opulentis enim inreligiosa
loca largitionibus ad sublevandas (id
enim persvasum) mortuorum animas, aris et
adytis dedit Sacerdotes, qvorum cantu personarent
aedes, et Sacerdotibus decimas et praedia:
usque adeo ut urbes templa, templa urbes
propemodum fecerit, et palatium tantum non
ipsum in aedes sacras commutarit. Sane autem
apud Coenobitas frequens, velut propiora
cum coelo commercia, produxit in immensum
cleri togas, et qvantum in se fuit torpori
religionem, et religionem detraxit paupertati.
Extat hodieque religionis exornatae monumentum
non unum, extant templa, qvae
aetate olim vel carie fatiscentia restituit nitori,
opes adytis et fundos, et tantum non sese elargita,
tanquam Ecclesias pro liberis et Deum
pro Sponso amplecteretur. Et ab hoc solenni
instituto cui assveverat per omnem vitam, ne
sig.Aaa1v
in morte quidem et supremo halitu defecit, ut
aditura Deum certaret beneficiis cum Deo, relinqueret
sane mutum quidem in orbe sed perpetuum
tribunal, ad quod posteritas omnis seposita
adulatione vel metu Reginae sistat mores,
et quid de castitate et verecundia credi debeat,
liberrimo veritate sentientium judicio decernat.
[BF 98,13] At unos in regni Proceres asperior fuisse visa
est nonnullis, quod non indoli Reginae sed
temporum, qualis tum erat, genio plerique adscribunt.
Hos enim vix patienter jam pridem
Viro, nedum foeminae, obsecutos, inspectis praecipitiis,
quae Patris et Avi fortunam afflixerant,
arctioribus non tantum restrinxit froenis, sed
et magno foeminae arcano, exuit paulatim praediis,
quae pretio et auro redempta subjecit regno,
et debilitavit prius ferociam qvam exarmaret:
id est: quod Pater minatus fuerat, illa
fecit, lentoque et suspenso, sed destinato gradu
provehens sese, eminentia papaverum capita,
(supra Tarquinii artem) non excussit sed depressit;
et quicquid turbidum erat in Regno
aut timebatur turbidum, ad legum et disciplinae
obsequium revocavit.
[BF 98,14] Quibus artibus cum in illa tuendae dignitatis
perpetua obstinatione auctoritatem primum
sibi, mox venerationem conciliasset, pronum
deinceps ac proclive habuit, promulgatis legibus
scelerum, si quae per regnum excrescerent, semina
et radices resecare. Videres, in aperto pratorum
aeqvore, in effusa campi planitie locari tribunalia,
sacrarium et solium Themidis, et explicatis
tapetibus in silva; in cespite; in obvio
quovis gramine sedere Reginam, alteram in
sig.Aaa2r
peplo Minervam jus dicere populis; sancire
leges; tum si qua via delicta ostenderentur,
attollere pegmata, caedere reos; repetundarum
agere violatores.
[BF 98,15] Et has curas ne tum quidem minuit, cum
florens illa aetas, quae mortales diutissime alligaverat
votis, robustaque valetudo longaevi senii
confectrix deficeret paulatim, et vergentes,
quod fit, annos, insolentemque laborum canitiem
deproperaret. Insurrexit in naturam
foemina etiam Naturae defecta viribus, Regiosque
Spiritus et regno diuturno pares, assiduitati
attemperans laborum, ita se Reginam meminerat,
ut senio provectam esse, nunquam
recordaretur. Nec enim dubitavit id aetatis
excurrere in Holsatiam, ut a turbis et tutoribus
provinciam, ab his Ephebos Comites, suae
fidei commissos, ab omnium [ommium ed.] metu, Ericum
Regem, et cum Erico pacem, expediret.
[BF 98,16] Caeterum haec novissima non laurea jam
sed oliva fuit; hoc fortissimae mulieris extremum
opus et propemodum exspirantis supremus
halitus fuit: In hoc enim itinere, cum
metam curis ponere nollet, posuit fatum
et tot laboribus superstitem animum ad
ultimum humanae peregrinationis terminum
admovit: Obiit autem extra terras tot
terrarum et regnorum Domina, inque navigio,
quo ex Holsatia trajicere properabat in
Daniam, novo exuendae immortalitati grabatulo;
inqve ipso mari, ne Venerem esse nescires;
plenis velut velis navigavit ad fatum
suum, adeo provehi nata, ut etiam in agone
veheretur. Mors insidiata est navigaturae, et
sig.Aaa2v
contagionem, ut nonnulli volunt, pestiferam
seu, (quod aeque lethale est plerisque) foetorem
marinum objecit, quae nil olidum pati assveta,
cum eripere se ab undis et sentina non
posset, eripuit e corpore animam, unisque
cedens fatis, quae nemini cesserat mortalium,
traductumque inter tot turbida pelagi navigium
suum, qvod clari solent navigatores,
in statione et portu locavit. Et ex
hac non egressa est in terras, quas composita
pace reddiderat jam securas, sed,
quod olim Astraea post labores fecit, extra
conspectum orbis in empyreum suum
evolavit.
[BF 98,17] Mulier nimis parce laudata suo aevo,
et qvicquid invidia obgannierit, supra heroinas
omnes et Amazonum fabulas extollenda.
Excute te, historia, percurre
gynaecea et temporum omnium gentes ac
aetates evolve: ponimus contra tot secula
tua unam foeminam; et a foemina una
obita in palatio consilia, nec infelicius
tractata in campo arma; ponimus bifrontem
fortunam, quam togatam coluit eadem,
et domuit armatam; majestatemque
supremi imperii non tam stola quam animo
repraesentans, et orbem stupore et Daniam
felicitate implevit. Et tantae fortitudinis
praemium retinet post fata famam,
qua sub strue magis trophaeorum, quam
saxea mole condita in terris, in coelo etiam
ipso suum perpetuo servat domicilium, et propinqua
illa jungit, quae hodieque intuemur,
sidera: Viraginem et Leonem.
sig.Aaa3r
[BF 99,1] ERICUS
POMERANUS.
At nulla unquam mulier infelicius
periit Daniae, ut
non foeminam periisse, sed
Palladium regni existimares
Quamvis enim hoc
tempore amplitudo Danorum
staret, si unquam, in
apice; Septentrione universo,
ab una aula, responsa et
mandata exspectante; ipseque in flore aetatis Ericus,
Margaretae consiliis et ductui ultra terna
jam lustra assvetus, infixum stimulum gloriae,
et non uno tirocinio decerptam prosperitatis
gloriam afferret ad regnum, ut non facile
mihi nomines Principem, cui in ipso limine
et aditu imperii vota mortalium cumulatius
contigerunt: cum morte tamen Reginae abrupta
est, quantacunque illa fuit, superba Daniae
felicitas, et magnis brevi gradibus e fastigio
prolapsa in miseriarum omnium voraginem
tantum non regnum ipsum, sane autem Regnatorem
potentissimum dejecit. Ut constet
Margaretam gloriosius imperasse Erico, quam
regno; et haud paulo facilius esse, moderari
imperia, quam moderatores.
Enimvero quid gloriosius Erico, si regnantem
inspicias sub Margareta? ita imperantem
sig.Aaa3v
reliquis, ut pareret semper Matri: ea in Naturam
reverentiam, ea, quod rarum est inter
geminos Rectores, concordia, ut alterutrius
dignitas neutrius gloriae obstaret. Quam pulchrum
in illa festinatione honorum, in immenso
illo trium regnorum theatro Principem
intueri, si annos computes, Ephebum; si
mores et ingenium, ultra aetatem evectum,
ita memorem acceptae potentiae, ut a quo
accepisset, nunquam in potentia oblivisceretur.
Nec vero Maritus infelicior, quam filius,
postquam in robustiorem gradum transgressa
aetas esset, duxerat ab Anglorum aula uxorem,
Philippam, Regum Filiam Neptemque, aliquid
supra corporis nives circum ferentem animo, et
dignam prorsus, quae etiam remoto patrio fulgore,
et majorum imaginibus, ambiretur.
Cujus ita se miscuit amplexibus, ut retenta
interim rerum publicarum cura, nunquam
omitteret, obire cum Matre Regna; mittere
aut admittere Legatos; erigere Tribunalia; jus
dicere populis; sollicitudine imprimis intenta
in lacinias Regni, qvas e peculio suo aversas
peregrini Principes usurpabant. Objiciebatur
oculis Gothlandia, Alberti Regis facilitate et
oppigneratione, jam pridem ad Crucigeros devoluta,
quam frustra armis tentatam mox repraesentata
pecunia redemptam, Wisbyensi arce
magnificentius educta illustravit: gloriae, ut
tunc erant tempora, monumentum, olim sedem
infortunii. futuram.
[BF 99,2] Nec, mortua Margareta, nil fecit gloriosum:
quae sanciverat legibus Margareta; quae
sacris dederat; rata habuit omnia, vetito pias
sig.Aaa4r
liberalitates et suprema morientis judicia, a
quoquam mortalium convelli. Cujus exstinctae
cineri imposuit Roeschildiae tumulum,
in quo supra alabastritem lapidem, pietas ipsa
hodieque refulget. Et habet Scania, quod
huic imputet Regi, si Lanscronensem spectes
urbem, cujus aream ignobili insessam pago,
magnifico insignivit aedificio, et commodissimum
portum inhospitali littori patefecit. At
in factis Erici, animosum imprimis illud fuit,
quod noluerit Slesvicensem Ducatum, antiquissimum
Regni feudum, sub peregrino torpere
Dominio, imprimis cum usurpationi seu
justae, seu injustae, possidentium accederet pervicacia,
et vel invito Regi bellum et arma extorqueret.
In quo gloriose quidem incoepto,
sed per sena integra lustra parum gloriose protracto,
si omnia damnes, haud sane damnaveris
causas; cujus idcirco fontes et origines,
operae pretium est, ut parum altius
repetamus.
[BF 99,3] Commemoratum est nobis, vacuam caducamque
Ducatus Slesvicensis, post obitum Henrici,
possessionem, Gerhardo Scowenburgensi
Comiti ab Olao Rege esse collatam, uno Margaretae
Reginae, quem per vitam omnem commisit,
errore. Antiquissimum enim feudum
Daniae, et regno propemodum ipsi coaevum,
permiserat bellicosissimo Duci, nullius temere
passuro imperia, nec post obitum Olai subituro
leges, quas feuda Danica praescribunt: palam
professo, nullius se in verba juraturum,
nec alio pretio Daniae, quam numerata pecunia,
militaturum. Patiente hanc injuriam,
sig.Aaa4v
qua erat consiliorum magnitudine, Margareta;
tum maxime intenta Svecorum rebus, donec
caeso a Dithmarsis Gerhardo, tres superstites
Pueri, nondum ob pubertatem pares regimini,
unam Elizabethae Matris tutelam et imperia
subirent. Acerrimae foeminae, et ne Margaretae
quidem de ingenii magnitudine concessurae.
Quae nobilium primo Procerum (in quibus
eminuere inprimis Crummedigii, Sehestedii,
Hestii) mox Regis Erici, quem Tutorem asciverat,
se magnitudini et consiliis subjecit. Tutelam
autem ita dederat Regi, ut una nobilissimas
urbes, Flensburgum, et Gothorum
castrum (hodie Gottorpium vocant) daret in
hypothecam et firmamentum fidei; quas, mutato
consilio, retrahere ad se sensim, et ubi
aliter constare ratio consiliorum non posset,
immissis palam copiis, et vi intentata occupare
occoepit. Hinc nata odia, et quae odiis non
minus acres sunt, rancores et suspiciones, ad
ultimum velitationes et bella; donec quinquennales
induciae, viva adhuc Margareta, contentionem
omnem magis suspenderent, quam
finirent. Et cum, harum nondum elapso
spatio, moreretur Regina, respicere coepit Ericus
ad jura Majestatis, decrevitque susceptum
in suas manus Ducatum, nullis cuiquam largiri:
legibus, nisi quibus et largientis dignitas, et
instituta ac consvetudines vetustissimae regni
fulcirentur. Id. ut rite ac ordine fieret, coepit
ad Tribunalia prius quam arma provocare,
convocatisque Comitiis et Comitiorum Praeside
Episcopo Roeschildensi, aestimari causam jussit,
et praesentibus magnorum nominum Principibus,
sig.Aaa5r
(ii e vicina Germania freqventes confluxerant)
quod aequum ac bonum esset, decerni.
In eo consessu perlectis Legibus municipalibus,
et natura indoleque feudorum Danicorum, et
qvicquid contra haec omnia, seu irreverentia,
seu pertinacia peccasset; id demum pronunciatum:
Holsaticos Principes, progeniemque omnem
Gerhardi, ob denegatam Regi, quam indixerat,
opportuno tempore militiam, et parum modeste agnitam
supremae potestatis reverentiam, excidisse
jure et haereditate omni, qvam in Slesvicensem
Ducatum Margaretae beneficio possiderent; ex ingenio
Danici feudi, quod ab consvetudine Germanicorum
feudorum quam longissime recedat. Perciti
tam atroci criminis edicto Holsatici Duces,
coeperunt bona fide deposcere vexillum, et
obsequium quodcunqve. offerre, sera jam poenitentia,
postquam clementiam Regis diuturna
obstinatione consumpsissent, negantis qvicquam
sperari posse, nisi traditis arcibus urbibusque,
quid factu deinde opus, suo arbitrio relinqueretur.
Multum frementibus plerisque Germaniae
Principibus, quorum plerique, inprimis
Luneburgenses et Pomerani, et supra reliquos
Albertus, e regno primum Sveciae, mox Danico,
quod meminimus, carcere elapsus, sese
artibus Comitum aggregrant, suppeditantes
igni fomitem, quo mox integra regna et provinciae
ardebunt.
[BF 99,4] Ericus enim Rex, invalida videns esse Tribunalium
et Legum auxilia, et ad extorquendam,
quam sibi deposcebat, provinciam, fortius
aliquid Episcopalibus decretis requiri, ad
belli demum et armorum arbitrium, qvando
sig.Aaa5v
alium pati judicem hostes nollent, negotium
omne rejecit. Animadvertit autem, si jugulare
hostem cuperet, in capite, capiendum cum
Slesvico Gottorpium esse, urbem arcemque ad
Spondam Sliae sitam, non caput tantum et clavem
provinciae, sed maximi etiam momenti
stationem, utricunque partium adhaereret:
quo acrius in hunc unum angulum conferre
vires regni, inusitato armorum apparatu,
incepit. Per tres. enim annos expeditione
continua resumpta; primo quidem passis in
campis exposuit militem; et cum assultatim
adoriri validissimam munitionem haud consultum
crederet, moliri coepit in circuitu arces,
et nova bellandi ratione, urbes urbibus objecit.
Consilium: erat, munimenta, velut murices
spargere, ut perpetuis velut compedibus, cor
ipsum provinciae, velut indagine quadam, insideret.
Proximo anno regressus cum copiis obsedit
urbem; sed obsedit tantum: at tertio perrupit,
et patravit victoriam.
[BF 99,5] In capta autem urbe aliquid supra urbem
cepit, Albertum Megapolitanum, qui a regno
Svecico jam pridem extrusus, post amissum
diadema, gravem, quam circumferebat in dedecore,
poenam, impatientia faciebat majorem.
Insidiatus enim jamdudum tempori, quo aut
Danorum affligere fortunam, aut suam erigere
posset, postqvam novo hoc bello, excutiendae
pacis nata opportunitas esset, exuit palam larvam,
seqve in urbem Danis inimicam conjecit,
ut, si caeteris non posset, solo nomine
pugnaret. Inibi autem, tanquam in Fatis haberet,
ut perpetuo. caperetur, cum servare animi
sig.Aaa6r
nollet, corporis amisit libertatem Non
timuit Callingburgi clathros, et septennalem,
quem sustinuerat, carceris poedorem, quo minus
resiliret a promissis, et saeviora in se fata
novo discrimine provocaret. Dimissus tamen
est, quae Regis post Margaretam fuit clementia,
et altera jam vice donatus est vita; ut, novo
fortunae ludibrio, viveret per eundem Regem,
per quem regnare vetabatur. Erecta
tamen sancitaque (haec addita pactio est) nova
inter geminos Reges contentione, utrum meliore
fide Ericus dedisset vitam, an Albertus in
posterum deberet.
[BF 99,6] At victori tam validae urbis Erico, quo nil
in bello utilius, standum in vestigio; in ea
mentium consternatione perrumpendus hostis
erat, ne acribus initiis coepta per deformes
moras obsolescere pateretur. Caeterum, si
verum fateri lubeat, segniter usus est victoria,
et qvod clade omni majus fuit, non institit
fortunae suae; omissis rectis consiliis continuande
expeditioni opportunis, detractisque ab urbe
capta praesidiis, quae, si redire contingeret hostem,
vim et impetum amoverent. Quo
factum, ut neglecta occasio transvolarit ad
Holsatos, haud parum strenuos illos, et seu
indole Scowenburgica (fuit illa clara et excelsa
universe genti) seu spe resurgendi, id agentes,
ne in praecipitio rerum a Fortuna destituti,
etiam ab animo et consiliis destituerentur.
[BF 99,7] Eminebat in his Henricus (Seniorem vocant
qui Ministerio sacro jam pridem adlectus Praesul,
lituum tantisper et pastoritium pedum seposuerat,
dum Comites Ephebos, Fratre majore
sig.Aaa6v
natos, sed suae tutelae et curae traditos;
in paternam (id enim prae se ferebat) haereditatem
vindicaret. Atque is speculatus: acriter,
quo in loco esset summa rerum, inprimis
postquam arcta obsidione cincta Slesvicensis
urbs inclinare paulatim caput, et cum Rege
pacisci de conditionibus inciperet; deflexit repente
Hamburgum, Holsatici peculii et agri
urbem, exsurgentem jam tum in eam paulatim
magnitudinem, qua hodie vicinarum despicit
fortunam. Ibi pro Sella et praetorio,
essedo, quo vehebatur, usus; ne quid quaesitum,
vel in oratione, vel cultu videretur, per
fora et compita, qua obvium populum sors
objecerat, haec omnino, qvo erat eloqvio, facundissime
disseruit: In Germaniae viscera promoveri,
quod cernerent, Daniam, circumtonantibus
undique ferocissimi Regis armis, et limites omnes
provinciarum revellentibus. Si incendium latius
serperet, parietem proximum Hamburgum esse,
partem pessimam amplexurum, si neutram amplecteretur.
Expergiscerentur consopiti, et caligantes
aperirent oculos: poscere id obseqvium, quo genuinis
et vernaculis Principibus, soli sui ac territorii
Dominis obstricti essent, aut si illud abesset, mutuae
opis indigentiam. Fulciri muro hederam,
palmitem ulmo, qvod impotens utrique culmus. Qvid
futurum populis, terrarum tractu et spatio conjunctis,
si consiliis diremti; si animis discordes; si
studiis dissoni; sicubi potentior ingruat hostis, exspectare
bellum singuli, qvam facere universi velint,
et bonum quilibet suum a publico distingvant.
Consulerent prisca tempora, et seculorum omnium decursus:
Polypos esse Reges, et apprehendere quicquid
sig.Bbb1r
attigerint. Si vetusta exempla pigeret,
saltem aspicerent, qui obversaretur oculis, illum
immanem Daniae moderatorem, Balthici utrumque
littus, alterum imperio, alterum cognatione complexum,
imminere populis, et non uni genti jugum
minari. Frangerent, si viri essent has compedes,
arasque et focos communes, et quicqvid hostilis
libido lacessere, aut impugnare ausa esset, non
trutina longa, sed impetu et procursu consiliorum
liberarent a servitute. Nil gloriosius ad existimationem
futurum Urbi, quam secum natos; in
gremio suo adultos Principes, iniqva peregrini Regis
sententia circumscriptos; coactos in ordinem;
et publicae ignominiae tantum non expositos, eruere
ab infortunio: Felici sorte civium, si bonos
nanciscantur Principes, felicissima, si mereantur.
Pronis auribus audita Oratio, foro paulatim
omni undante populis, et feroci succlamatione
carpentum Principis circumstrepente;
seu revera miserati comitum sortem, opem
ferre cuperent collabanti Fortunae, seu metum
belli etiam pertinere ad se crederent,
quos injuriae ac incursionibus ipsa
vicinitas objiciebat. Nec mora, re omni
per Tribus, per consessus urbis acriter discussa,
sedit demum, expedire acies; insilire
in Regem; missis, ita vocant, clarigatoribus,
qui bellum et hostilia denuntiarent.
Quibus auditis, Rex, cum diriora
etiam, nescio quo vago rumore aliunde
spargerentur, specie quadam Panici terroris
excessit castris suis, et ille felici nuper
arca, relatoque sensim gradu petiit Daniam,
sig.Bbb1v
in magna gloria inglorius Princeps, ut qui
bello victor triumfansque, sed virium suarum
parum conscius, solo animo vinceretur. Quis
feret, in eo discessu Slesvicensem, quod diximus,
urbem, maligno et inani praesidio tantum
non proditam hosti, incursatam sane ab
Henrico et mox captam, qui simul ac discesserat
Rex, impulit obstantia, et aequis
omnibus iniquisque, a tergo, a latere, diligenter
praevisis, per munimenta, per littora circumtulit
victoriam, abolitis penitus, et in
nudum cinerem redactis arcibus, quas in circuitu
urbis non ita pridem Rex extruxerat:
ut quo loco superbae surrexerint moles, annalium
hodie fides et industria laboret.
Et hoc factorum Henrici supremum fuit,
post quod resignata pupillis tutele, quam
gesserat, administratione, posuit potentiae terminum,
anteqvam Natura poneret finem,
cumque cucullo mutans chlamydem, Adolphi
pressit vestigia, et qvicquid reliquum vitae
fuit, intra claustra et secessus Monachorum
exegit.
[BF 99,8] Sollicitus interea Rex, nec enim id quisquam
negaverit, sed magna sollicitudine nil
agens, postqvam annuis propemodum castris,
transportato in Holsatiam bello, aut ad ignobiles
obhaerere insulas, Alsam Fimbriamque, aut,
quod ignobilius est, in alterutras saevire cogeretur,
dum Hamburgenses interea validissimis
classibus Danorum littora impune contrectarent;
quod unum supererat, inter aeqvitatem
causae, et armorum iniquitatem deprehenso,
retrahere paulatim animum ab aerumnoso
sig.Bbb2r
bello coepit, et deposcere diem, quo convocatis
Principum et vicinarum potestatum Legatis,
velut in amplo theatro gentium, causam
suam aperiret orbi; Comites parum aeqvos aestimatores
regiae indulgentiae convinceret palam
rationibus; et quicquid vano obtentu in contrarium
oggeri posset, veris tabulis, testimoniis
et monumentis offocaret. Commodum prorsus
eodem hoc tempore evenit, ut, ostentata
sacra authoritate, Romanus Pontifex offerret
pacificationem, daretque in mandatis Episcopo
Lubecensi (is Dolmannus erat): iret propere
in Holsatiam; diem diceret partibus; disceptaret
causam; et finiendae funestissimae
liti operam et industriam adhiberet. Venit,
ut jussus fuerat, impetratis assertitiis
literis, et libera, eundi quo vellet, aut manendi
si cuperet, mora, designavit colloquio
diem; pepigit; inducias, quae ferociae
intercederent armorum: dum de communi
re tranqvillioribus animis
disceptarent.
[BF 99,9] Caeterum cum ad designatum locum,
ob reflantes ventos et turbidum mare,
comperendinati Nostri, unico omnino die
tardius advenirent, nec, quod qverebantur
Holsatici, in praesens negotium Rex ipse
descenderet, dirupta repente diaeta, impetrare
a se non poterant, ut causa deinceps in forum
deducta, arbitrium Pontificis expectarent:
ridicula dirumpendi foederis larva, cum
per nuntios fere, etiam in maximis negotiis,
agant Reges, et ad disceptationes ac jurgia
haud temere dimittant majestatem.
sig.Bbb2v
[BF 99,10] Post Papam Sigismundus Romanorum Imperator
misit disceptatorem, et ut authoritas
adesset facto, majoris Glogoviae et Silesiae Ducem;
qui resecandis odiorum radicibus, qua
pollebat facundia, acriter incumbens, epidemica
praeter spem (et haec infelicitas fuit belli)
correptus lue, in pulcherrimo opere defecit.
Pervicerat tamen, antequam moreretur, ut
cum Henrico is Comitum Epheborum natu major
erat) colloqvi Rex Ericus, inque Sigismundum
Caesarem, unum supremum Iudicem, et
plenae potestatis arbitrum [arbitum ed.] consentire vellet,
tanto pacis amore, ut Budam ipse digrederetur,
celebrem in Hungaris urbem; certus, in
tanta frequentia Principum, quanta publicis
affutura Comitiis sperabatur, Feudorum edisserere
jura, et a Caesare, cui commissum causae
arbitrium erat, quale cuperet judicium referre:
nil refugiente Henrico, licet dissvaderent aulici,
sequi aut praeire Regem, dictumque vadimonium
(tanta erat fiducia causae, vel sociorum,
qui causae favebant, numerus) sine mora et haesitatione
obire.
[BF 99,11] Ibi cum inspecta rei aeqvitate, secundum
Regem, litem dedisset Caesar, et
nimis hanc praeruptam sententiam ingeminans
Henricus, ad tricoronidem infulam et
Tribunal Vaticanum provocaret, collisa propemodum
est suprema illa sacra et profana
potestas, ringente, nec id mirum, Caesare:
attentari dignitatem suam manifesta
irreverentia, et sugillatione Majestatis: Papam
conscientiarum moderatorem se imperiorum
sig.Bbb3r
esse; ad illum custodiam animarum; libationes
ad aram; et Sacerdotiorum procurationem;
ad se Christiani orbis regimen, et civilium rerum
administrationem pertinere: in his nullius interpretationi
suum judicium subjacere. Et vero exasperabatur
indignatio, postquam ex praescripto
Vaticani, missus cum potestate Coloniensis Antistes,
disquisitionem causae deposceret; donec
perspecto praecipitio Pontifex (is Martinus fuit,
id nominis qvintus, unus post conditam Ecclesiam
ab universali concilio, Tribus Usurpatoribus abrogatis,
ad supremum fastigium evectus) subtraheret
sese parum amoeno negotio, ne alienum sedando
periculum, suum provocaret: deditque
mandata Antistiti: absisteret ocyus coepto, sineretque,
quod peteretur, tumultuosissimae litis
aestimationem ad Tribunal Caesareum revocari.
[BF 99,12] At Rex capessito Budam itinere, ut, quod
commemoratum est nobis, sisteret se Caesari,
trajecto vicino Balthico, flexit in Pomeraniam,
et post tot aristas, quibus abfuerat a suis, penates
patrios, novus: hospes invisit. Pulchrum,
triplicem coronam, et natam in peregrino
solo Fortunam ostentare patriae, et ingredi
cum sceptro terram, quam olim arundineo
bacillo infans perreptarat. Dispositis in Pomerania,
quae visum, nec enim exhaeres praediorum
et fortunae Patris eratque post decursam
Germaniam, Bohemiamque, et apud Moravos
(id enim asserenti Aeneae Silvio, Pontifici Romano,
credendum) in Lutempergica obsidione, collocatam
haud paruum strenue operam, pervenit
demum ad Pannones, et principem in his,
qvam commemoravimus, urbem; nec substitit
sig.Bbb3v
diutius Budae, qvam dum promeret se Caesar,
et sententiam super ducatu Slesvicensi pronuntiaret.
Expressit enim a peregrinante Rege
Uladislaus Jagello, ne post obitas tot gentes
excurrere gravaretur in Poloniam, et dum diademate
revinciretur Regina, interesse celebritati.
Adfuit et huic coetui Imperator ipse, quem
denuo in Hungariam secutus Rex, coepit ab
Epulis, choreisque et, quae in aulis Principum
celebrantur, pugnantium decurrentiumque scenis,
ad Hierosolymitanam respicere peregrinationem,
cujus obeundae jam pridem desiderium
animo, et nuperrime etiam vota, nuncuparat.
Exemplum, credo, aut Patris secutus
aut Valdemari 4. aliorumque per haec tempora
Principum, qui albo induvio vel centone tecti,
sed quem decussata crux colore miniato distingveret,
nudo ingrediebantur, sic mos erat, pede,
ut Hierosolymam nacti, libertatis aeternae
Matrem, quoniam fragmentum ligni, quod
Christi mors consecravit, apprehendere non
daretur manibus, saltim in complexu tumuli,
cui incubuit mortuus, inter oscula beatae glebae,
beatiores ipsi, oberrarent. In talem cultum
habitumque dum se componit Ericus, dum
urit cilicio corpus, et crucis charactere signat
vestem, ut per ancipitia viarum, viatoris specie,
majestate, quod sibi persvasit, a nemine
explorata, securior incederet: ecce Tibi, in
aula Caesarea, nescio cujus coeli homo, repertus,
sane autem qui Ericum, Trium regnorum
moderatorem non nesciret. Is vultuum spirantium
lineamenta, quibus faciem humanam
distingvit Natura, curiosa colorum dispersione
sig.Bbb4r
figurare et effingere gnarus, os oculosque Regis
ad nativam effinxit imaginem, nemini visus
observatusque; expressumque schema, per veredarios
in Syriam, qva propediem iturus Rex
esset, volitante in chartula praemisit. Per
illud Rex, postquam Syriam attigisset, quamvis
luxuria barbae, et nares vibrissis fruticantes,
nonnihil abirent a similitudine, agnitus tamen
detentusque fateri nomen coactus est. Magni
penicillus ille constitit Danorum populo, ingenti
pecuniarum summa redimenti Regem;
prodendum, ni eo deveniretur, Soldano, et,
si post Soldanum terribilis est, morti. Usque
adeo, non sceptrum tantum et fasces, et sub stellanti
diademate refulgens caput, sed et nudum
illud regiae magnitudinis nomen non raro oneri
est, et periculo gestantibus.
[BF 99,13] Caeterum dum decurreret Europam Rex,
et veredariis vectationibusque et perpetuo gyro,
divisas late terras conjungeret; navim interea
suam permiserat domi fluctibus, et vacuae ac
indefensae Daniae abstulerat moderatorem. Quo
clarius, postquam rediisset domum, suo edoctus
est exemplo, circumcursationem et gyrum, ad
Reipublicae speculam evectis, parum utile esse
negotium; coepitque velut in novas curas intenta
sollicitudine capessere denuo clavum, et
qvod caput credidit rerum suarum, latam a
Caesare sententiam ostentare Comitibus: et ne
amicum quidem colloquium refugere, ad demonstrandam
causae, si pati id hostes possent,
aeqvitatem. Denique, si frustra haec omnia
forent, quod ultimum remediorum superesset,
provocare denuo ad arma, jam pridem projecta,
sig.Bbb4v
et aestimato in quam partem opus esset bello,
Legionibus iter et expeditionem imperare.
[BF 99,14] At Comites simulato brevi, quod mox eluderent,
colloquio, adversus quantamcunque jam
auctoritatem obfirmati, sane autem denuntiatione
Caesaris nil territi, cum ad Papam non liceret,
respicere coeperunt ad fortunae suae et
fortitudinis vestigia; certi, jus suum, et paternum
(id enim ingeminabant) haeredium, si infelicibus
comitiis non possent, saltim legionibus
et armis tueri.
[BF 99,15] Et inflammabant hanc ferociam Hamburgensium
Consules, novi per haec tempora bellorum
Tubicines et buccinatores, qui Hansas
ad ultimum ipsas, a Regiis, quibus haeserant,
partibus, magnis persvasionibus, divulserunt.
Conciliaverat sibi hunc Hystricum gregem Ericus,
traducta jam inde a Margaretae schola, disciplina.
Monuerat sagacissima mulierum, centiceps,
ita vocabat, monstrum, supra Briarei
fabulas plusquam septuagenis pugnans brachiis,
non temere irritandum: amice habendas validissimas
urbes, Erinaceorum more armatas,
pares, si plerasque censeas, Principibus, et communicatis
viribus, etiam Regibus superiores.
In eum finem, cum validissima societate, foedera
icerat Ericus; aperuerat regni portus et arenas;
dederat amplissimas immunitates; sub
tessera securitatis in ipso pacis. gremio nil hostile
aut noxium reformidans. At illae ocyssime
in aliam mentem transvolantes, seu aliquid
unctum obtulerint Comites labefactandae fidei;
seu Comitibus potentior Hamburgensium
quaestus ostenderit divites e mari: praedas; seu
sig.Bbb5r
littoribus objectae urbes exprimant imaginem
maris sui, et ad mobilis Elementi ingenium
etiam indole accedant, nil motae Caesaris, nil
Principum suorum denuntiationibus, nullis
certe Nostrorum (quod unum indignere) injuriis
affecte; in factionem oppositam sese conjecerunt.
Praetextus (nec ille deest pugnantibus)
mare inprimis erat, et tuitio commerciorum;
sed quam nemo mortalium, ea quidem
tempestate, praeter ipsas, violabat. Atque eae,
postquam incinuissent classicum, quovis Euro
per opposita maria vectae, nec diu, quid molirentur,
dissimulantes, regnum nostrum ad
littora late expassum (quae felicitas pariter et
infelicitas Daniae est) immissis liburnicis discerpebant.
Et quamvis aliqvando darent pervicaciae
poenas, rapto mari, et afflictis aut perditis,
quas emiserant, classibus (intercessit enim
navale bellum, qvo tricenas, haud minus, naves
mercibus opulentissimis onustas perdidere) rediere
tamen a cladibus ferociores, et, occupatis maritimis,
etiam intima provinciarum, hinc Daniae
inde Norvagiae carpentes, ne Bergis quidem
ipsis abstinuerunt manus, nobili in Saxetis Norvagiae
emporio, quod ingratis hospitibus perpetuum
domicilium, Regum per Daniam benignitas
collocavit. Et ferres rapinam, si abfuisset
immanitas, qua Sellandiam universam abscindere
commercio marino, et Principi Danorum Urbi
subducere Oceanum allaborarunt. Emissis
nempe navibus, haud minus ducentis et sexaginta,
et duodenis, id enim historiae tradunt, armatorum
millibus, ostium Hafniae, qva mare arctiore
alveo pervadit in portum, offocare saxorum
sig.Bbb5v
molibus, et in nudo sabulo destituere urbem
contenderunt: Scelus: aliquid in bello, supra
belli atrocitatem orsi, non homines jam, sed
Naturam jugulare parabant. Et brevis quidem
limes tantam ferociam sejungebat a fine,
praevalebatque in funestissimo negotio furor, ni
Regina Philippa, marcente apud Soranos marito,
aliquid supra sexum ausa, ostendisset inter
lacessentia vires, et mutuata ab animo,
qvicquid negaverat Natura, talem periculo
opposuisset ardorem. Ea, quid vigor et necessitas
posset, et utriusque praemium deberet,
facunde edisserens, volones et Cives, et undique
collectum Tironem, et Opificum turbam, dux
et moderatrix ipsa, rapuit in hostem, consertisque
trabibus, et tignis, quibus insisterent defensores,
inominatum bellum, et foedae ambitionis jactationem
brevi conatu disjecit. Et fuere haec tempora
fortium foeminarum, quibus Aurelianensis
etiam apud Gallos virgo incursantes Anglos
ab urbium exitio dimovit. Felici seculo, supra
antiquitatem ipsam et Trojanae urbis fabulas,
cui fatale olim fuit, a Iunone oppugnari.
At Philippa, admissis semel Imperatoriis curis,
inescata (id enim videtur) novae victoriae illecebra,
et depactam sibi aeternis legibus credens
Fortunam, progredi ultra statuit, spe et destinatione
animi, intercipiendi alicubi hostis, et
exigendae, ob tot rapinas, ultionis. Obversabatur
animo Stralsundum, quae emissis classibus
nudasse tergum, et patefecisse occasionem
irrupturis videbatur: Visum huc mittere militem
et naves; his faucibus apprehendere hostem,
et si ferret sors, luculentum hydrae
sig.Bbb6r
Caput resecare. Pulcherrimo hercle foeminae
coepto, sed, quoniam defecere vires, periculoso.
seu enim negotium difficilius esset, quam
primum intuenti Reginae visum est: gravitatem
periculi non satis aestimantibus illis, qui
consilium suggesserant; seu ad fragores et apparatus
susceptae expeditionis sparsus temere
rumor excitarit Sundenses; exerravit certe fortitudine
sua Regina, et in hunc angulum vires
suas infelix Amazon allisit. Attritis enim,
qvas miserat, navibus, pars pugnantium mersi,
et haud pauciores capti sunt, plurimi, abscissa
clementiae et veniae spe, securi praebuerunt
jugulum; ultione victorum effera, et si
bellorum jura inspicias, quoscunque in homines
inhumana.
[BF 99,16] At Regina, nuntiata clade, lacrimis grandibus
humectare genas, animoque; qualis est in
foeminis, ad aerumnarum sensum penetrabili,
exsecrari consilium infelicis audaciae, publicamque
jacturam, et suam inprimis immani planctu
dolere. Quibus cum accederet indignatio et
ira mariti: rapta foeminae nil ad colum pertinentia
arma, et improbe usurpatam in res publicas potestatem,
reddendam rationem tot fortium animarum,
atrocibus verbis et amara suggillatione exprobrantis
(sunt qvi addita verbera commemorant,
et quicquid in Poppaea ne Nero quidem tentavit)
non sustinens mulier ferocibus dictis verberari
aures, augustalem apicem, humanaeque sortis
supremam conditionem projecit a sese, fugaque
e throno capessita, evolavit in coenobium, et
ne Fortunae quidem, nedum marito, peccandi
in se reliquit potestatem.
sig.Bbb6v
[BF 99,17] Aderat Reginae supra formae florem, quod
commemoratum jam nobis, etiam concinnitas
et gratia morum, qua quidem cum populi in
se converterit animos, et nullius non, etiam
vilissimi e plebe collegerit amores, indole tamen
et ingenio ad virile propius accedebat.
Digna prorsus Alcmena, quae pareret Alciden,
si dedisses virum. At quae parens populi vocabatur,
non erat Mater prolis, et, quae publica
orbitas Danorum fuit, nunquam peperit
regnaturos. Virgo propemodum in connubio,
et, post connubium, Virginum Mater.
Sunt, qui uterum gessisse ferunt, et calce mariti
excussum foetum, cum praevaluisset impotens
in errantem ferocia, rupto, quod a foecunditate
sperabatur, novi amoris vinculo, et
spe propagationis impie elisa Caeterum,
pium creditu est, intra verba stetisse iram, nec
durasse in tam foedam facti immanitatem, mitissimum
in caeteris Regem. Id hercle constat,
moerorem facti in integrum admisisse
pectus, et postquam reflexus in se animus,
mortuam subito felicissimam mulierem (nam
intra annum vertentem defecit) quaeque post mortem
defunctarum superstitibus fere sese ingerunt,
svavissimum ingenium; genialem torum;
et tori illecebras; (quae amoris vis est ignes suos
renovantis) sauciae jam et attonitae memoriae
objecisset; iram, quam patraverat in Reginam,
in se convertisse, et cum nulla vindicandi pudoris
ratio esset, praeter Eleemosynas, eas in
monasterium Wastense, quod Reginam receperat,
liberaliter erogasse, vivaciore jam beneficiorum,
quam erroris, recordatione. Addidit
sig.Ccc1r
sumptuosissimum intra delubri summi penetralia,
apud Wastenses Epitaphium, et
saltim post fata Conjugis pius, qui vivam
neglexerat, mortuam donis et muneribus
placavit.
[BF 99,18] Ita cessarat incommodum Reginae, sed non
Regis; qui hinc in echinatam illam Hansarum
turbam, inde Comites Holsaticos pugnans,
nec bello, quod non semel transportatis legionibus
gessit in Holsatiam, ac ne ostentata
quidem pacificatione quicquam profecit. Spem
habuerat, posse Principes, et qui his opitulabantur,
a tam moesto retrahi bello, si post
Caesarem, quem sciret invisum hostibus, validis,
id enim criminabantur, nexibus et affinitatibus
devinctum suae domui; non abnueret
permittere se arbitratui et censurae qvorumcunque
Iudicum, inque quocunque confluxu populorum,
tantae rei teste, frequentibus etiam
inimicis urbibus, disceptare contentionem.
Eoqve datis non semel assertitiis literis, designavit
locum futuris: e quacunque gente
arbitris, qui tam arduae rei constituto tempore
aestimarent causam, qvodque unicum
In votis habuit, componerent undas tumultuosissimae
controversiae, et caecis ambagibus
litem omnem expedirent. Pugnatum
etiam literis et calamo, speciose disserentibus
Holsatis: Ericum Regem non provinciam cum
libertate, sed praefecturam cum infamia offerre,
et invenire aliqvid infra genua, quo Principum detruderet
dignitatem. Nec enim contentum porrecto
inde a concreta glacie imperio, nisi in Oceanum
coronae suae, etiam Germaniae lacinias immergatque
sig.Ccc1v
sublatoque usu peculii, qui manare a
Parentibus in Liberos debeat, integras jugulet
familias, vim; inferens Naturae, exhaeredet
filios, anteqvam prodeant in lucem, et,
quod saevissimum malorum est, jugo et servituti
condamnet. At legibus Daniae sancitam
hanc consvetudinem, nec posse majorum
convelli constitutiones? Margaretam sane, sagacissimam
foeminam, et non diu occultantem,
quod speraret, introspexisse in eqvitatem causae,
et abstinuisse parum utili altercatione:
quanta supra Ericum laude, qvi jus fictitium
et umbratile prae se ferens, larvam quaereret
ferociae, quam impune in Principes,
quorum omnium ageretur causa, exerceret.
Uteretur placide sua potestate, et Regibus
crederet, firmissimam esse ex mansvetudine securitatem.
se hercle; quicquid statueret, non
servire; insolens id ministerium bene natis:
ortos se parentibus, qvi non parando tantum,
sed spernendo regno pares fuissent: Horum
se beneficio, alieni jugi nexu expeditos,
nullius respicere clientelam, nec peregrinae gentis
morari constitutiones. Servaret suas leges
Dania, servaturos se provinciam: Denique
Germanos se esse, et Germano more victuros.
Erico contra haec omnia:
[BF 99,19] Formidanda non raro hominibus beneficia
esse, quae contulerint: Daniae certe Reges,
graves poenas luere suae benignitatis, asserente:
hos nempe aperuisse luculentum principatum
Scowenburgicis Comitibus, nullo sibi
sangvine, nullo merito obstrictis: id est, si
verum fateri liberet, fixisse sedem et hospitium
sig.Ccc2r
rebellioni, et luctuosam Danorum populo vicinitatem.
Ingratos enim illos, et suae potentiae
authoribus semper graves, per tof jam bella
miscuisse regnum, naufragae interim ratis rap se
spolia, et provincias finibus objectas pro libidine
usurpasse: denique parum abfuissse ab occupando
regno, hodieque, si occasio adesset, caussas
in promptu habituros. Nec enim a
Majorum indole deflectere teneros Ephebos,
qui, rupto obsequii et reverentiae vinculo;
subtraherent Regi clientelare, qvod deberent,
Sacramentum, et diuturnum in principatu regimen,
pro patrimonio et peculio interpretarentur.
At, hercle, Slesvicensem ditionem,
qvam ne propriis qvidem Filiis Danorum Reges,
nisi sub obsequii et clientelae nexu,
jam inde a tot seculis, dedissent, provinciam
esse, aeqvaevam regno, coronae partem et radium,
nec posse in Dania, nisi ad vitam
tantum et gratiam concedi, ita ut Rege,
qui feudum indulserit, defuncto, qui proximus
successerit in regimine, meminisse sui juris, et
obsequii fidem a clientibus deposcere teneatur.
Consulerentur instituta priorum temporum; evolverentur
programmata Regum; excuteretur situs
provinciae et idioma populi, et repetita
toties a Comitibus, et Danorum Regibus obstricta
fides: integra cupere se haec omnia
tradere posteris nec passurum sacrosanctam
majoribus et illibatam possessionem avelli a
regno, truncae partium et inauspicata abscissione.
Rationem reddendam civibus, reddendam
Deo, a quo servandae nobilissimae gentis accepisset
sig.Ccc2v
provinciam. Denique, si reliqva obstarent,
vitam post majestatem, et decus imperii
futuram.
[BF 99,20] Haec contra Holsatos Ericus, nec mitiora
in Hansas, quarum nonnullas avellere ac diducere
a caeterarum globo, aliquando miscere
universas haud desistens, non omisit interea
inducias, quarum aliqvando quinqvennales indulsit,
missis identidem ad investigandam pacem
Oratoribus; si extingvi aliter bellum
quam sangvine posset, et a salubribus consiliis
aeqvitas animorum non dissentiret. Caeterum
quibuscunque colloqviis designatis, qvocunque
interveniente mediatorum numero, non
erat humani operis prolicere aut expedire pacem,
implacabilioribus Holsatis, qui capita
negotii erant, quam ut leges et conditiones
subirent. Quicquid tentaretur, infectis semper
rebus discessum; Legatis plerumque ne admissis
quidem in conspectum, et sicubi coirent,
verborum aculeis et altercatione dissertantibus:
tam inani opera, ut aliqvando ne praeliminarium
quidem superarent ambages et Scirpos
(quod vocabuli repertum ad primos apparatus designandos.)
Egerant nimirum radices odia, et
contra remedia etiam ipsa pugnabant: non
alio, quod apparuit, pretio colloqviorum, quam
ut post comitiorum fluctus, et breve illud spatium
ferocius saevirent. Quis credet quadriennium
integrum supra quina lustra, inter has
disceptationes protractum, ter superata Trojani
belli miseria, remissis aliquando, nunqvam
intermissis, bellorum flammis. Magna hostium
commoditate, inter quos Hansae undis, Holsati
sig.Ccc3r
arcibus superbi, crescebant rapinis, et, quae
has aleret, belli funestissimi aeternitate. Nec
enim hi Cimbriam (omnibus in incendiis Daniae,
bustum supremum aut primum) nec illae maria
modice incursantes, quicquid intenderet avaritia,
tumultui permittebant; postque abiegatum
armentorum; rura integra direptionibus, et
modestiae militum relinquebant. Rapinas has
omnes, et minuta praelia recensere, quae levis
sunt ad historiam momenti, nec scribenti animus
est, nec legenti fructus. Cum constet
universim, in illa laborantis Daniae tempestate,
et longinquo belli funestissimi spatio, haustas
urbes; rapta rura; deformata littora; et rerum
faciem, quoquo aspiceres, luctuosam. Misero
Rege, seu pugnaret, seu desisteret, cum et
cives affligere tributis, et legionibus atterere
provincias coactus, non minus insuperanda domi
penuria, quam profligando foris hoste
laboraret.
[BF 99,21] At ex hoc fumo emicuit tamen aliquando
pax, et quae difficultates tot Legatorum superaverant
industriam, Divinae demum clementiae
et miserationi cesserunt. Ea agente coiere
in foedera pugnantes, his omnino conditionibus
depacta: Adolphus Comes, trium fratrum
medius (reliquos enim binos, alterum bella, alterum
morbus absumpserant) Slesvicensem Ducatum,
cum iis, quas possideret, urbibus, ipse
quidem retineret ad vitam, haeredesque ac posteri
ejus, geminum ab obitu annum. Eo elapso
spatio, Regi et haeredibus, ut et filiis Adolphi,
jus, quod quisque praetenderet, actioque
integra, ampliandae litis pateret. Additae conditiones,
sig.Ccc3v
de Clientelae fideique officiis, Regi
Regnoque ab Adolpho praestandis. Post Comites
transactum cum Hansis; et mitius quidem
cum Hamburgensibus, qui pro vernaculis
Principibus steterant: reliquis, delictorum, et
impietatis veniam sincere deprecantibus, data
impunitas et gratia, promulgato commercio et
incolumi partorum possessione.
[BF 99,22] Atque his pactis e taediosissimo bello emersit,
et velut e gravi morbo convaluit Dania: ita
tamen, ut infirmitatis reliquiae diu laborantem
vexarint.
[BF 99,23] At nunquam infelicius, quam in hoc bello
pugnarunt Hansae, ac ne vicerunt quidem:
quae in neminem, quam sese, iniquiores, quae
in nos cuderunt fulmina, converterunt in proprium
damnum, et, si bene calculum ponas,
dum nostram incursarent, suam obtrivere fortunam.
Fuerat ante haec tempora, illa in
unum fascem colligata societas, contra naturam
rerum humanarum, in uberi commerciorum
quaestu, per longissimi temporis spatia
concors; scripserat. maritimas orbi leges; et
non solum Danorum infusa insulis, eqve messibus
et horreis nostris saginata, in suis manibus
famam et abundantiam orbis circumtulerat,
sed et in summo gloriae et potestatis apice,
de Regum non raro potestate triumfum agens,
quotquot per Septentrionem exardebant bella,
moderabatur sola; disceptatrix omnium, et
non nisi parti; unde commodum speraret sibi;
accessura. Ultimo autem illo, quod nunc
commemoramus, bello, dum interminata Cupidine
in trium Regnorum rapinas late dis
sig.Ccc4r
stricta, non necessariis expeditionibus, occuparet,
aut distineret vires; subierunt in maria
novi navigatores, ad quos pelagus sensim omne,
et delicata illa quaestuum felicitas transvolavit.
Ab aestuariis nempe suis hoc omnino
tempore egressi Batavi, tollere coeperunt invidendum
per orbem caput, paulatimque exclusis
aut diminutis Hansis, Oceanum (id enim
jactant ipsi) acceperunt pro regno: sane autem
promi et condi orbis, quicquid metunt,
quicquid vindemiant gentes, accipiunt a singulis,
et dividunt universis, et cum rerum humanarum,
quanticunque sunt, finibus, non potentiam
minus, quam navigationem extendunt.
Dum interea Hansae, a magnitudine
prisca delapsae, non numerant se, sed Principes
suos, et quae infelicitas est mercantium,
tot divitiarum portis et ostiis, per quae commeavit
olim foecunditas; Daniae, non occlusis
quidem aut eversis, sed tamen vastis et rarescentibus,
nequicquam respiciunt in peregrinis
navibus natantia Regnorum horrea, Patrum
suorum merces et spolia, dum in sicca arena
destitutae ipsae, velut rapti ab ubere infantes,
exspirant. Dignae, quae plecterentur filiae;
postquam jugulare voluerunt Matrem.
[BF 99,24] At prius quam Holsaticum bellum composuisset
Ericus, Svecico feriebatur: fatalem Septentrionis
divisionem, quae post decursum demum
aliquot annorum sequuta est, jam tum
molientibus fatis: Cujus cunabula et incrementum,
quoniam ab, his fluxere fontibus,
operae pretium fuerit paulo altius
commemorare.
sig.Ccc4v
[BF 99,25] Abfuerat e Svecia Ericus, integris tricenis
post capessitum Regnum annis: ambigentibus,
qvi consilia aularum penetrant, quae mens
Principi fuerit, nunquam obeunti Regna sua,
luculentam illam Imperii portionem; cum
dissitas late Regiones, et, quod commemoratum
nobis, Pannones etiam, atque Palaestinam
adiret. Seu nimia sarcina unis humeris sit
Septentrio, et nisi expertus, nemo mortalium
norit, quantas aerumnas, vel unius coronae orbis
includat: Seu a Svecorum moribus aversus
ingenio Ericus, turbidae (id enim prae se tulit)
non fisus genti, abhorruerit litigiosam felicitatem:
seu urgentibus domi malis, incertas curas
certis occuparit; suas semper opiniones ad
ultima usque praecipitia sequutus. Ferri tamen
absentia potuisset Regis, si munimentis et
arcibus, quae frenandis et in obsequio continendis
urbibus, plurimae per Sveciam sparse
sunt, si tribunalibus et foro Praesides dedisset
et Rectores, non minus homines se, quam
hominibus praeesse memores; qui inter gentis
peregrinae oculos, immoto recti justique amore;
illibata per absentiam Regis integritate, citra
fastum et ostentationem, in orba et Rege destituta
provincia, neminem, se consciis, gerere
permisissent, magna in omnes, sed severissima
in proprios mores praetura et animadversione.
At procul ab hoc instituto Ericus,
seu non introspexerit singulos, seu introspici
omnes non possent, dedit e nobilitate (et hoc
non iniqvum fuit) Praefectos, in multa quidem
luce, et gentilitia claritate natos, sed quorum
plerique (qui nostri pudor Imperii fuit) lacerarunt
sig.Ccc5r
Sveciam, et nil de nexu, nil de vinculi
tergemini aeternitate solliciti, quam a Rege acceperant,
potestatem, in peccandi licentiam
detorserunt. Tenuerat ea dominatio multos
annos, et afflixerat invidia Regium nomen,
cui amorem conciliare debebat: inprimis postquam
tam prave moderantibus Danis, adderentur
etiam transmarini, et ultra Oceanum quaesiti
Praetores, quos in Daniam allectos Rex, et
magnis patrimoniis auctos, amandabat novissime
in Sveciam, et in dignitates ac praeturas
attollebat: tam parum sollicita distributione
functionum, ut etiam foeminis viduisque arces
integras et Praefecturas mandaret. Eminebat
in his moderatoribus Iesso Ericsonius, Asdalli
(id praedium in Dania est) Dominus, clarus
genere, si natales censeas, sed si caetera omnia
inspicias, indignus illustri, quod gerebat, nomine,
et meritus inprimis, cui cladem superioris
seculi, et, quae hanc sequutae sunt, calamitates,
posteritas omnis ascribat. Is, pressa
vel attrita provincia, qvam regendam susceperat,
postquam ditium expilasset patrimonia,
etiam pauperum arrodebat opes, adque emungendam
pecuniam, cum parum essent fidiculae;
equulei; secures; numellae; etiam fumo,
qvod excogitatissimum est tormentorum genus,
torrebat miseros; tetrior ipse omnibus instrumentis,
per quae rabido et sangvinario ingenio
saeviebat. Et inciderat in Dalecarnos, pugnacem
gentem, et nulli temere, si campum
dares, gratiam facturos injuriarum; sed qui
arce, quam insidebat tyrannus, et catenarum
strepitu circa arcem stridentium territi dejectique,
sig.Ccc5v
crescentem ipsa dissimulatione dolorem eo aggerebant
altius, quo minus profitebantur.
Mussitantibus, et quid, et quomodo auderent,
ambigentibus, deliberationem excussit Engelbertus
Engelbertiades, rapiendis qua cuperet,
et potenti stimulo circumagendis voluntatibus
hominum natus. Sunt, qui fictorem pileorum
fuisse commemorant: commode id ad
opificium, ut erigeret libertatem. Quocunque
autem e gurgustio, aut quibus e tenebris progressum
hoc fulgur, robore sane animi, (id
enim constat) supra modulum staturae evectum,
consiliorum se Ducem et Rectorem obtulit Dalecarnis,
irritatis jam sua sponte, et pro moderatore
et Magistro pervicacissimum quemqve
sequuturis. Atque is deponendam larvam praefatus,
iturum se ad Regem professus est, in
lucem protracturum scelera, quae committerent
Praefecti, et vel. caput, si eo veniri necesse
foret, ac vitam ipsam periclitaturum.
Nec consilium segnius, quam dixerat, exequutus,
venit in Daniam, et qvocunque interprete
usus, penetravit in aulam, causis itineris
sui coram Rege enarratis: Intempestivam in
bona causa facundiam esse, eoque commissam sibi:
summam legationis esse Dalecarnorum singultus et
lacrymas, et harum Authorem Ericsonium, qvi
ferulis lorisque, et nullo non tormentorum ingenio,
concisis civibus, in omnium opes promitteret ungves,
nunquam impleta, cui par nulla Charybdis
esset, voracitate: vera se narrare, et afferre caput,
si falsi convinceretur. Ad ea nil magnopere
Rex: missurum, respondit, qui in rem praesentem
venirent, et arbitrarentur causam. Deditque
sig.Ccc6r
mandatum Senatoribus, qui rem administrabant
per Sveciam: Irent, abscissa mora, inspicerent
in Praefectorum mores, et qvae visum referrent
sibi. Nec segnes illi, quod dudum
concupiverant, et, si verum fateri voles,
quod dudum factum oportuisset, denarrant
per literas Regi: Praefectos plerosque, quos misisset
Dania, seu arces madefacerent vino, seu
sangvine civium domos, unius Principis peccare invidia,
et dare publicis malis obtentu: Regis excusatam
authoritatem: piceum esse, qvicqvid hi attingerent,
et adhaerere tractantibus; saeva non
tantum, sed et impunita rapacitate, postquam
datam saevitiae officinam, munimenta insiderent et
arces, et vim ac avaritiam etiam potentia publica
fulcirent. Quo factum, ut micante super caput ferro,
ne qveri quidem cives possent, adempta voce,
et suspiriis, quae etiam ultimis servorum concedantur.
Has pertulerat literas Engelbertus, cursoriis
equis vectus in Sveciam revectusque; qvi
ultima hac legatione, mittere in, compendium
iter et relegere viam a Dalecarnis jussus erat,
ut rescissis ambagibus aut pacem, aut bellum
referret. Quod cum ille exeqveretur, praefracta
animi fiducia atrox aliquod aut cogitantis,
aut ausuri; adque aculeata, nescio quae,
verba commotior Rex: Evanescere e conspectu
suo turbatorem, et desperare reditum jussisset,
ille tam callide temperans verba, ut facile crederes
dictis plura reservari: Rediturum imo se
quandove, inter minarum murmura, et truncata
verba praefatus, trajecit se per obstantem
turbam, et remensus, qua venerat, viam abiit
in Sveciam, magnae mox tragoediae argumentum,
sig.Ccc6v
et scenam orsurus.
[BF 99,26] Fatendum hoc loco, haud satis acriter perspexisse
Ericum, crudam rerum, (qvalis per
Sveciam erat,) faciem; aut si perspexerit, haud
satis acriter obviam ivisse periculo, nullis aggeribus,
nullis repagulis, ac ne consiliis quidem,
cohibito rebellantium, qui mox sequutus
est, furore. Qui cum videret cives per Sveciam
suos, infra mancipiorum vilitatem abjectos,
tot tineis et soricibus arrodi, et omnium
sangvine paucorum pasci ingluviem; remetiri
fumum suum debuerat authoribus: dato
certe obeundi vadimonii die, extrahere e latebris
scelus; agere in vincula noxios, et crimine
agnito in poenas: cum species aliquando
crudelitatis sit miti et suspensa manu adigere
ferrum, eaque demum vera sit Regum potentia,
quae sceleratis suam extundat.
[BF 99,27] Hoc uno remedio, ut caetera omnia Rex
omisisset, revocari ad sanitatem Svecorum mentes,
et minaces nimbi depelli potuissent, antequam
faex plebis et impetuosum illud mare
frementis populi, verminare publice et contemplari
frequentiam suam inciperet, et non
jam gradu, sed praecipiti cursu ab obsequio defluens,
decurreret oppida et campos, et castra
ac stativa metari auderet. At horum nil Ericus,
qui inter deformes moras, et mollia
consilia, ad fragores tanti periculi nil commotus
incuriosae se permisit remissioni, et in
regno omnia damnante, in quo obsequium
jam et rebellio sola pugionis acie distabant,
non impunitatem tantum dedit flagitiis, sed
propemodum gloriam et approbationem Ut
sig.Ddd1r
omnino videatur, regnum perdere, quam
Iessonem maluisse, in quem, nec praefectura
dimotum; nec edictis percussum; ac ne causam
quidem dicere jussum, totus offensionis
publicae cumulus corruebat. Atque is, donis,
literis, promissis, devinxerat purpuratos, quorum
consiliis Rex utebatur, clientelis, ac nexu
sangvinis, etiam sui, validos: Hos Iesso, ne
audiretur Engelbertus; illi Regem corrumpebant.
Inexcusabili prorsus errore Erici, qui
procul in provinciis malos collocabat Praefectos,
et in Palatio parebat malis; et post prostitutam
foris legum et imperii authoritatem, etiam domi
majestatem exarmabat.
[BF 99,28] Et vero quid ab hac speraretur disciplina,
brevi erupit: Ocius enim Dalecarni (et ab hoc
angulo effusum est bellum) nil Vesterosiam suam
(ea arx incumbebat cervicibus) nil jam Jessonem
morati, rubiginosos cassides, et desveta diu arma
corripuere, inter raucas voces, et, quales
sternacis vulgi sunt, inconditos fragores et ululatus,
post diuturnam jam dissimulationem implacabiliores.
Ducebat ordines Engelbertus, inconditae
rector plebis, perque rura et vicos circumferebat
conjurationem. Caeterum nondum maturuerat
haec rabies ad intentandam cladem, brevique
dirupta suum venenum resorbuit. Egregio
opere, non Martis, sed Mithrae et infularum.
Valuit toga inter arma, etiam rusticorum; et
intractabili populo pacem rhetorica persvasit
Tumultuantibus nempe et irarum plenis Agricolis
obvios sese dedere Episcopi, et, injecta sceleris
verecundia, non arma modo, sed consilia
etiam ferocientibus excussere. Et potuit pax
sig.Ddd1v
etiam Engelberto persvaderi, ne nescias quid
efficere Rex potuisset, si admovisset authoritatem.
Caeterum resedit impetus, non resedit
conceptum in Jessonem odium, qui cum denuo
exigeret tributa, accederetque graviorum
nescio quis horror, turbidorum ingenio ad
terrorem effictus; non intra Dalecarniam jam,
et primam officinam belli continuere impetum,
sed associatis sibi vicinis undiquaque municipiis
(nec id persvadere difficile) porrectum late
exercitum, et glomerati turbinis instar quotidie
increscentem, expugnandis munimentis
(non jam nolente Senatu regni) admoverunt.
Longum foret arcium sigillatim omnium percensere
nomina, qvas seu fastigiatas in turres
et pinnas; seu peristyliis loricisque amoenas,
finibus jam olim suis praetexuere Sveci; ut si
nudas hinc in salebrosa caute petras, inde inter
montium crepidines, turritos late apices,
et radiorum instar eminentia propugnacula inspicias,
fatearis necesse est; triumfum esse, ire
in Sveciam cum exercitu, et in muniendo
bellicosissimo regno, tuendisque viarum angustiis
ingenium populi certasse cum natura. Haec
enim munimenta, non pro Danis hercle, qui,
ut nunc erant tempora, illa possidebant, sed
contra eosdem exstruxerant Svecorum vetustissimi,
ut clausis quasi vecte universi regni foribus,
nulla ex parte introitum vicinia inveniret.
Atque harum plerasque arces, postquam arma
corripuisset Engelbertus; miro fortitudinis
impetu (dandum id pugnacissimo Duci) pervasit:
Exercitus, quem rapuerat in expeditionem, non
cursu aut itinere, sed propemodum volatu. Non
sig.Ddd2r
opus verberare moenia, fastigia apprehendere
turrium, fodere munimenta: soli micantes
gladii Praefectos excussere cubilibus, nulla ad
resistendum re, ac forte nec animo validos:
quos novus ab aratro miles, ferox victoria,
et, quae Engelberti ars fuit, praeda et spoliis
illectus, tanquam ad indaginem et venatum
egressus esset, luporum instar, prosequebatur.
Una alterave arcium, in quibus Holmia, stitit
Victorem, violentissimae impressioni pares.
Reliquas omnes Engelbertus aut novis munivit
praesidiis, aut aeqvavit solo: nec nullas
nostri injecto igne aboleverunt. Ridentibus
Svecis etiam ad damna sua; qui praestrui viam
rediture Daniae, invisaeque militiae receptacula et
domicilia elidi, gaudebant.
[BF 99,29] Apparebat ex his initiis quorsum abitura
seditio esset. Quo sollicitius Praesules Antistitesque
regni, et quotquot salvam rempublicam
cupiebant, obire comitia, et qvae
Cleri per haec tempora pietas fuit, monere
Engelbertum: Hactenus progresso figendum pedem.
Bellum quodlibet civium, etiam in inpios
Reges injustum esse, et si moneatur mollibus
verbis corrigi posse suum: si quid patriae, si quid
penatium conspectus daret, damnatis armis rediret
ad fidem. Id optimum munimentum fore,
et ad gratiam veniamque valiturum.
Obsurdescente ad haec Engelberto, cui post
debellatas arces jam Oratorum rhetorica
sordebat. Atque is Episcopos Proceresque in
Vasteniensibus, quo confluxerant, comitiis,
inter expostulationes et qverelas
sig.Ddd2v
acerbissime increpitos, et cum frustra tam preces
quam minae et verba essent, armatorum
ostentata manu, umbonum hastarumque pulsu
qvatientium fores, deterritos novissime perculsosque,
ad regnum Erico abdicandum, et consciscendam,
quam ceperat, rebellionem adegit.
Ausus, quasi jam data sceleri authoritas esset,
decurrere extra Sveciae limites; rapere Hallandiam;
inquietare Scaniam; et tantum non
Hafniam ipsam, sedem et domicilium imperii,
metu et terroribus implere.
[BF 99,30] Evigilantem ad hos fragores Ericum, et
cum classe ac copiis navigantem in Sveciam,
postque foedam tempestatem Holmia exceptum,
insequutus Engelbertus, et meliorum consensu
victus, extorqveri a se passus est inducias, et,
his finitis, pacem. Pactorum summa haec
fuit: redirent ad obsequium Sveci, et traderent
arces, quarum ternas Rex arbitratu suo,
et per quos vellet: reliqvas ex praescripto legum
per vernaculam Svecorum nobilitatem
moderaretur: Constitueret rerum per Sveciam
supremos, dum abesset, rectores, Satrapam,
et, quem vocant, Mareschallum; alterum armorum,
alterum dicendi juris Praesidem: cum
arcibus destructis destruentium sepeliretur memoria,
et quicquid ab alterutra partium peccatum
esset, ita aboleretur; si neutra in posterum
peccaret.
[BF 99,31] Atque hoc modo pax sancita Svecis. Sed
quid tandem est? Resiliit derepente ab his legibus
Ericus, et seu elaberetur paulatim animus,
non memor pactorum, instabilitate perpetua
Principis ad alia aliaque consilia aestu
sig.Ddd3r
quodam indolis refluente: seu prae se tulerit
extortas per vim conditiones, quod Holmiam
pactorum sedem positis stationibus Engelbertus
occupasset; seu crederet amissis arcibus alienae
potestatis esse Sveciam, et suam in compedes
actam esse dignitatem; seu haec denique omnia,
aut horum singula usserint animum Principis;
funestam sane pacem aversatus abrupit repente
quod pepigerat, foedus, et arces in universum
omnes, non indigenis Svecorum, sed peregrinis
permisit. Remugientibus, et quis mirere,
petris, ac populo, quaqva progrederetur,
circumferente in ore et vultu indignationem:
A quo deprecatum injurias, Danorum primum
qui aderant Proceres et cum ii nil impetrassent,
missi e Svecis Magnates ostenderunt Regi:
Rem novi exempli esse, nec probandam famae,
tam repentinam pactorum oblivionem. Si pacem
nollet, saltim respiceret fumantia a bello tecta, et
nudos sine aratro sulcos, amotaque e Svecicis munimentis,
quae universa propemodum involasset, Pomerania;
amotis transmontanis e Dania rectoribus,
tot malorum causis, iis se crederet manibus,
a quibus accepisset regnum. Superesse in his gentilitiam
nobilitatem, fortissimi sangvinis traduces,
in Regis sui reverentiam obstinatione quadam fidei
intentos, et quorum majores rexissent Praefecturas:
Pulchrum; qualiter solem radiis, ita his incingentibus
micare Reges, fortius pro patria,
quam peregrini pro stipe pugnaturis. Et hos pro
armis offerre, quod cerneret, preces, seque in sinum
clementiae Regiae abdere. Caeterum formidandam
esse plebem, qvae excitata, non audiat
habenas, et a rectis in devia, atque ab his in
sig.Ddd3v
praecipitia coeco impetu decurrat. Huic ruenti
frustra poni aggeres, frustra coementum, et silices
arcium opponi: quantulum negotium Engelberto,
si denuo saeviret. Tutum esse ex fide solium, et
firmissimum Imperiorum firmamentum, quo gaudeant
etiam obedientes. Interesse Regis, cui commissa
populorum salus, impetrare a fide, quod a
minaci terrore non posset, nec eam sibi invidere felicitatem,
ut felicibus et volentibus imperaret. Id
promissa et pacta, id aeternas Svecorum constitutiones
efflagitare. Rex atrocibus oculis defigens
perorantes: Monstrum esse, respondit, Pedaneum
in throno Regem: desinerent credere omnia a se
flagitari impune posse; nec enim eum se esse, qvi quidlibet
poscentibus ignavo semper stupore assentiret.
Iecit inde non pauca in Eqvites Proceresque
regni. Hos perfidos et Sacramenti Desertores
arcanis follibus nutrivisse incendium, qvo nuper arserit
regnum: hos consiliorum, etsi laterent, Duces
supremos et rectores collegisse rabiem plebis, et
in praecipitia impulisse Engelbertum, suo quidem
periculo, sed omnium, commodo et utilitate saeviturum.
Egregios vero boni publici assertores, qvi
impositi arcibus, non Praesides jam, sed Reguli
Dynastaeque et socii propemodum ac Collegae Regum
suo arbitratu versent provincias, et omnem cupiant
potestatem, praeter suam, extingvi. Non
posse se nudare terga horum libidini, et perpetuam
in ferali cinere favillam non timere: nec enim
mare Balthicum habere pontes, ut ad motus ipse
omnes perpetuo gyro discurrat. Qvin publica officia
et munera, praemia esse virtutis, fortibus
danda viris, et qui integritati fidei cuncta postponant.
Denique astrictam arcium, quam instituerat,
sig.Ddd4r
tutelam, et bonis utilem, et malis: servare
cupientibus fidem adesse praesidia; et improbis
necessarium terrorem: cum egeant freno, qui
regere impotentem libidinem non possint, et digressis,
quod necesse foret, Regibus, nil pronius habeant
ad exitium, quam libertatem.
[BF 99,32] Haec graviter Ericus, ut elevaret factum,
et constitutos a se rectores, non injuriam fuisse
ostenderet sed necessitatem. Qvo jure,
viderint illi, qui Regum potentiam laxiore aut
arctiore limite metiuntur. Pietati sane propius
fuisset; cessisse, ut tum res erant, tempori,
tutum imperium fecisse sibi, et Svecis
securum; quodque in Regibus summum, aut
nullam pepigisse, aut sacrosanctam habuisse,
quam pepigerat, fidei et jurisjurandi
religionem.
[BF 99,33] Et defuisse facto prudentiam docuit, qui
sequutus est, Regis discessus, quo abiturus in
Daniam, periculi jam defunctus metu, haud
sane periculo, postquam Holmiae quingentos
deposuisset armatos (leve praesidium fraenando,
quod jam irritaverat, regno) per littus universum,
qvaqua progrediebatur, Svecum omne
nomen, locorumque, sicubi occurrerent, Praesides,
ferarum instar, excussit cubilibus, et ad
cumulum dedecoris, in regno obnoxio sibi et
ubi pietas hospitalitatis jure gaudere debebat,
vastitatem circumtulit et terrorem, camposque
et municipia, et quicquid obnoxium injuriae
erat, militum expilationibus permisit. Quid
facis Erice? Hostium inter cives haec itinera
sunt, non Regum: indignitate facti, quam
hodie nemo, ne Pomeranorum quidem, nedum
sig.Ddd4v
Danorum, excuset. Nisi tam violentum
et abruptum consilium altior extorserit causa,
quam dissimulant studiose annales, et nos
ignoramus. Nos enim, quod noluit Ericus,
quidvis dicentibus Svecis, coeca fide, et complosis
propemodum manibus assentimur. Recte
id quidem; cogimur. Destituti vernaculis
Scriptoribus, qui gesta hujus Regis, qualiacunque
fuerint, consignarent famae, turpi seu
segnitie seculi, seu ingeniorum hebetudine.
Ut discant diademata per orbem capita, amare
literas, aut, quod proximum est, literatos;
qui inspectis fontibus rerum, ad posteritatis
judicium, et perpetuum illud in orbe tribunal,
citare regnorum causas, et amoliri injurias
possunt; Et supra Reges ipsos aliquid habent
in manu: temporum aeternitatem.
[BF 99,34] Ab eo die, confirmata per Sveciam ferocia,
nullibi temperatum convitiis et diris, inprimis
postquam mapalibus et gurgustiis effusi Agricolae
obirent urbes, et populationes agrorum;
raptusque penatium (quidam addunt foeminarum
noctes et contubernia) tristi planctu deflerent.
At laudanda in hac turbatarum provinciarum
consternatione Procerum illorum fides, qui,
comitiis Aboam indictis, monendum sui officii
Regem, et omnia prius quam arma tentanda
svaserunt. Dirupit tam pium institutum
spes potiundae Holmiae, cui cum rapiendae
occupandaeque (et invitabant cives) classicum
cecinisset Engelbertus, et congressis jam
collisisque exercitibus, jacta bellorum alea dirupisset
pacem, supererat id unum tam repentini
consilii authoribus, et, qui hos tum sequi
sig.Ddd5r
cogebantur, Senatoribus Proceribusque regni,
exclusa spe veniae, amplecti bellum, aestimataque
periculi, quod adirent, magnitudine, eligere
idoneum tantae moli Imperatorem. Erant
hoc tempore illustres per Sveciam Viri, qui
attolli supra plebis capita, non modo digni
erant, sed etiam ambitu quodam et prehensatione
certabant: Tam felice jam Svecia, ut
Ducum copia, et foecunditate sua laboraret.
Objiciebatur omnium oculis Carolus Canuti,
Mareschalli nuper dignitate insignitus a Rege,
et praeter hunc Pukius, ac Engelbertus; alter
gesta jam pridem praetura; alter recentibus meritis
clarus. Praevaluit fortuna Caroli Procerum
maxime suffragatione: indolem aestimantium
Viri, parem, quod offerretur, muneri,
et ni daretur, rapturum. Aderat supra consiliorum
incredibilem magnitudinem vafrities
ingenii in futura speculatrix; potentissima, si
res posceret, arma; aut horum loco aeque valide
artes; denique ubi hae successissent, carnifex
et proculcatio. Atque his moribus, ad potentiam
primum, mox supra eam evectus, repentinam
in Svecia excudit rempublicam, cujus
regimini longissime incumbens, duo in
orbe difficillima conjunxit: Diu vivere, et diu
saevire.
[BF 99,35] Et cum initiis quidem luctatus, cum videret
stabiliendae authoritati expedire sangvinem,
nulli minus rei pepercit, ac pugnacissimo
quoque, et tantum non nobilitatis flore per
Sveciam decusso, aemulos omnes suos, seu clientelis;
seu animo; seu, qui supra utrumque
est, plebis amore ferocirent; aliquos armis;
sig.Ddd5v
alios beneficiis; quae crudelissima necandi ars
est, elisit. Dedit enim populo, ut Engelberto,
cui studebant, campum permitteret, et
urbium expugnationem: id est: exponeret ferocem
hominem periculo, aut, si hoc cessaret,
caedi; brevem sane, quocunque flexu rerum,
ad exitium et perniciem, viam aperiret.
Et vero Engelbertus, dum rapit provincias;
dum insilit arces; et munitionum ubique claustra
diruit; inter vastissima consilia deprehensus,
et non caesus, non confossus, sed laceratus
est. In ignobili enim insula, remotis
stipatoribus, pernoctantem repperit Magnus
(ita vocabatur Benedictius) et in lodice decumbenti
intentat securim, veteres inimicitias
(id enim prae se ferebat) et injurias ulturus.
Exsilienti in pedes Engelberto, et bacillo (insigni
nempe imperatorio) quem obvium sors dederat,
correpto, dum avertere a se stragem
laborat, insistit propius hostis; tres priores digitos.
dextrae manus amputat (illos nempe ipsos,
quibus fidem juraverat Regi) actoque in caput
ferro, reliquum facinoris, quod proclive fuit,
peregit. Vidisses cerebrum per apertos diffluere
humeros, foede diffissi capitis, et in sangvine
palpitantis: Uxore defuncti (ut post fata
etiam miser esset) et brevi, quod aderat, famulitio,
in numellas et vincula compacto.
[BF 99,36] Et hoc facto periit novus ille potentiae Colossus,
mortis genere, quomodo caetera omnia,
violento. Bene, quod nulla Danorum manu:
ut discat rebellio, ne fidere quidem sibi, et
perjurio consceleratam lingvam, si caetera desint,
etiam in suis reperire percussorem.
sig.Ddd6r
[BF 99,37] At mortuum Engelbertum seqvuta est comploratio
populi: Caesum parricidali manu ingentem,
et contemptorem mortis, animum, vindicem
et assertorem regni, et vivere nescium, nisi vitam
omnium tueretur. Unus Carolus, cui Svecia
se commiserat, non consensit ad luctum,
nilque rebellionis veritus poenas, aut exemplum
suum, sustulit vindictae necessitatem: usque
adeo ut evulgarit per regni oras edictum, ne
quis authori caedis flagitium exprobraret, ejusdem
parente ad amplas mox praefecturas et dignitates
evecto. Seu obicem amoveri potentiae
suae gavisus, tantum defuisse sibi crediderit,
quantum Engelbertus possederat: seu (id enim
aperte pre se tulit plebes) procurata crudeliter,
aut, quod proximum est, non vindicata caede
Engelberti, etiam occidere voluerit mortuum.
Cujus cadaver rura integra in lugubre officium
effusa composuere tumulo, et ne per auras volarent
retecti cineres, solenni funere, et paruum
a triumfo abeunte, tradiderunt sepulturae.
[BF 99,38] At Carolus nil turbidae plebis diras et querelas
moratus, postquam non praeturam tantum
exercituum, sed coactis etiam, quae conscripserat,
comitiis, in res omnes amplissimam
potestatem, illustri Gubernatoris titulo nactus
esset, arces omnes regni, plerasque a volentibus
cepit, plurimas a renitentibus extorsit: certus,
regimen, quod acceperat, munire ferro et legionibus;
et post caesum Engelbertum aut continere
sub jugo aemulos, si modestiam profiterentur;
aut quocunque perdere exitio, si obstarent.
Quo magis intuta potestas fuit, cum
plurimi de primatu contendentes in secundis consistere
sig.Ddd6v
iniquo ferrent animo, et novum regimen
suae esse sortis interpretarentur. Eminebat
in his Puchius, praeliorum jam olim ingentium
patrator, qui Dalecarnorum adjutus
ope (et erat accincta in omnes bonitate ad captandam
famam) cedere potius fato, quam loco,
decrevit. Et vero egressus in campum,
si fortunae judicium spectas, superior erat acie,
et per hanc causa; si quam vincere Caroli fortitudinem,
tam ejusdem artes potuisset. Qui
stratam sui exercitus fortunam videns, et tum
maxime hostis, cum blandus, magnis promissionibus
illectum ad colloqvia Victorem securi
et ferro; ejusdemque Consiliarium dentibus rotarum
subjecit. Indignante clam, quod unum
poterat, populo, et mussitante injurias, nemine
auso profiteri palam indignationem, cum
nil intactum suae falci relinqueret haec feritas;
cum Satrapam etiam regni, proximum a Rege,
si dignitatem spectes, nullam aliam ob
causam, quam quod dissvaderet in Dalecarnos
ultionem, correptum in lecto et stragulis;
vestibus primum et cultu corporis, mox arcibus
et praesidio dignitatis nudaret; cum Nicolaum
Stenonium, Mareschalli titulo a Rege indigitatum,
insuper habito nexu affinitatis, exueret
acie et copiis, taedio vitae in desperationem,
et ab hac in mortem actum; cum Broderum
denique Bentzonium, gestis praeclare rebus late
celebrem, quod publicam miseriam animosis
carperet verbis, capitali sententiae addictum,
mori in pegmate et cervicem praebere carnificis
gladio, juberet. Vafro consilio ferocissimi
Rectoris, qui turbulentos omnes, praeter se
sig.Eee1r
sustulit, et cum aut praeesse se unum,
aut omnes interire cuperet, noluit qvod
liceret jure nulli, licere pluribus: Eoque
dum regeret, magna demessuit per Sveciam
capita, et fecit perpetuo, aut perpetuo
habuit, terrorem.
[BF 99,39] Caeterum displicuere Svecis hi mores,
ingrata jam potentia unius hominis, quae
universam singulis adimebat. Sentiebat tenera
illa et recens a partu respublica:
Plus sibi periculi esse a Medico, quam a
morbo, nec vero bello peregrino opus, aut
belli moderatore, si domi perpetuo serviendum.
Animadvertebat, ruere in se
regnum, et quantum abesse a cadavere tot nobilium
caede foedatum: Praeclarum vero boni publici
Vindicem Carolum, nondum cum regiis insignibus,
sed potentia sane regia volitantem, qvi per
turbamenta vulgi, sterneret privatae ambitioni
viam, et unum regnandi scopum propriam
haberet utilitatem. Quid non timeri
posse, si e Rectore Praedo factus perpetua
ferocia sua patriae nutriret miseriam,
et regnum a Danis, sed sibi et posteritati,
vindicaret. Haec populus, haec
Proceres: terrebatque adeo cumulata tot
malorum facies, seu singulorum gravior
metus, ut excussa nuper et projecta
Dania rediret in animum, et qvod nemo
sperasset, Ericus optaretur.
[BF 99,40] Et venit ille quidem in Sveciam,
Germanorum etiam Dynastarum
incinctus comitatu, sed, qvi mores
sig.Eee1v
Principis, et lentitudo consiliorum fuit, interpolavit
magis negotium, quam perfecit. Et
primo quidem itinere celebravit comitia, sed
quae novis indigerent. Ad secunda properantem
intercepere fluctus et maria, et ad Gothlandiae
littora (unde venerat) rejecere. Eo
tamen absente celebrata comitia, et publico
programmate vis data, et propemodum nova
vita trium regnorum societati. Ea, ut firma
esset, decretum arces tradere Regi, sed in quibus
solos locaret Svecos, et facturum se juramento
caveret. Annitente, quod mirere, et
rem promovente Carolo: seu revera cuperet
pacem; seu crederet Ericum non accepturum
conditiones; aut, si acciperet, non servaturum.
Nec fefellit spes: Gothlandiae enim
littoribus septus Rex abstinuit Svecia, et missam
habuit tanti negotii administrationem.
Denique sistere se intra duodenas septimanas
jussus, ni vellet excludi regno: abrupte
per Legatos (sequimur Svecos, etiam a sese
in multiplici narratione abeuntes). Nec venturum
se, ni terne traderentur arces, nec vero
jus jurandum praestiturum: Reges supra infamiam
et vilitatem ignobilis nexus esse, nec
posse, si majestatem spectes, ad Sacramenti vincula
alligari.
[BF 99,41] Calmariam indicta fuerant haec comitia,
quae irrita partim Regis absentia,
partim decessus Episcopi Ubsaliensis effecit.
Is in itinere dum Calmariam properat,
nescio cujus Nicopiensis Praefecti
scelere propinatum toxicum, lacti
sig.Eee2r
amygdalino remixtum, et cum toxico necem
sibi epotavit. Quo abiistis Septentrionalis populi
mores? quid inter medios Svecos Pharsalia,
et medicatae pestes? feret hoc indelebile
stigma seculum tuum, Carole, et non leve
supplicium ad posteros geret, infamiam. Ut
faveamus seculo nostro, in quo vivitur sanctius
ad Oceanum, et ingentia flagitiorum nomina
felicis populi simplicitas ignorat. Ubi tenues,
sed purae, epulae, et non medicati latices
innoxiis potatori calicibus propinantur, quam
procul ab Alpibus, tam procul a scelere
remotis.
[BF 99,42] Post comitia Rex venit in Sveciam, et Stegeburgum
appulit, munitissimam in Ostrogothis
arcem, habere se professus, de quibus cum Carolo
amice loqueretur. Caeterum annosa vulpes
non capitur laqueo. Seu enim datas Archiepiscopo
paropsides, et in alieno ingenio suum
horruerit; seu revera Rex (id enim addit I./
Gothus) inimicum quiddam agitarit animo,
subtraxit se colloquio Carolus; nec petenti
acrius Regi copiam sui indulsit. Ergo cum
Regem evitaret Carolus, Ericus evitavit regnum,
inque Gothlandiam regressus, sese (ut
suo dicemus loco) diutissimo veterno
abstrusit.
[BF 99,43] Et haec fere durante imperio Erici
per Sveciam gesta, foeda si inspicias, et
tumultibus ac infortuniis plena. Quorum
si quaeris causas, et uter, Rex an Carolus
peccarit? rutrumque respondebo. Regis fuisset
stare promissis, moderate habere gentem,
quae dederat. regnum; aut, si quid
sig.Eee2v
humani accideret in moribus, post errorem
commissum corrigere aut castigare impetum,
et, quod ultimum solatium est civibus, audire
orantium querelas. At contraria omnia facienti,
non integrum erat Svecis, inferre Regi
bella, et eo imprimis tempore commovere Daniam,
quo tantum ubique hostium incursabat
littora, viresque tergemini regni, cujus pars
ipsi erant, non poterant sine communi periculo
infringi. Denique voluntatis fuerat eligere
Ericum, necessitatis erat electum ferre, et non
regere aulae cupiditates, sed necare suas. Iactentur
a Svecis (et possunt equidem) suscepti belli
ingentes causae: sed decent cives solae pro armis
preces, et obstinatio quaedam fidei in Reges:
de quibus facere arbitrium non illi, sed
sola mors potest; cum ante ultimum fatum,
jus suum non: perdat diadema, et mundi impositi
pondus, solus qui imposuit Deus, solus
divellat.
[BF 99,44] Caeterum post coalitam tergemini Regni
societatem, primum hoc Daniae Sveciaeque divortium
fuit, ex hoc fomite exstitere bella,
quae seros deinde nepotes longa calamitatum
serie corripuerunt. Seu enim parum fidendo
nostri, Svecos perfidiam docuerint; seu felicibus
bellis illecti illi, amarint perpetuo turbines;
sectus sane est annulus iste Septentrionis,
et trium regnorum semel dirupta
foederatio, nunquam postea bona fide
cohaesit.
[BF 99,45] At, si utramque gentem cum Norvagis
inspicias, et in antiquissima ascendas
secula, contribules olim et propemodum
sig.Eee3r
conterraneos miscuisse sangvinem reperies;
dedisse et: accepisse invicem Nurus;
propagataque in immensum sobole, Colonias
sparsisse ad orientem et cadentem solem: imperio,
quo nullum illustrius ulla vidit aetas,
eo potentiae evecto, ut Tarpeios Ioves, et in
ipsis Capitolii angustiis Romam ipsam, debellarit.
Tum Septentrio concors, non Trionum
tantum, sed rerum propemodum omnium
Dominus, fontem et originem dabat universis,
quae per orbem nascebantur, regnis, perque
gentes universas diffusis palmis, victoriisque,
invenit mundos; quos Alexander cogitavit.
Postea cum divulsa regna, suis singula haererent
seorsim Principibus:; intercederentque, quod inter
vicinos fit, rancores et querelae; gessere
quidem bella, sed moderata illa, et intra
aeqvitatis et armorum fines. At, facto nexu
et vinculo tergeminae potestatis, eoque mox
(ut nunc commemoramus) dirupto, non bella
sequuta sunt, et, qualia populos decent, praelia,
sed odium, sed rabies, et in utroque obstinatio;
ut quamvis coaliti saepissime populi
unius Principis arbitrium spectarint, mox tamen
divisi, et, qvod pudet dicere, in ipsa
societate hostes, documento sunt posteris, nil
magis esse quod Septentrio timere debeat,
qvam Septentrionem. Fatebitur id quisqvis
sequentia: inspexerit tempora, inque his concisos
legerit exercitus; vastata rura; depressos montes;
epotos amnes; denique eversa regna, dum
de Rege populi contendunt.
[BF 99,46] Et totum hoc ferale negotium, quod atrocissimum
armorum genus est, convitiis foedarunt
sig.Eee3v
Scriptores, qui (scio quos nominem) dirupto
non, tantum Regnorum, sed etiam naturae
vinculo, post regna ipsa sangvine polluta,
conscelerarunt calamo historias. Scelus
Commenti aliquid saevum supra mortem, incursarunt
famam, et non homines jam, sed
humanitatem temerarunt. Eqvidem convitia
quaerenti deesse verba non possent. Caeterum
nobis cum illa concertantium molitione nil
erit negotii: dabimus hoc certe reverentiae et
splendori historiarum, ut procul ab anicularum
rixis et indecoro conflictu, eorum, quae scripserimus,
exigamus a sola veritate rationem.
Ut si in tota, quae sequetur, scriptione, caetera
omnia culpaveris, Lector, saltim ingenuitatem
et modestiam non condamnes.
[BF 99,47] Durantibus his, quae commemoravimus,
Holsaticis pariter et Svecicis bellis, non gessit
nihil in toga Ericus. Ut enim lustrationes
publicas cohortium; Procerum comitia; concessas
Hafniae promulgatasque immunitates; delicta
in disquisitionem revocata; actos repetundarum
violatores, et quae his minutiora sunt
non consecter: qvod praecipui ad rem momenti
fuit, magnarum potestatum amicitiae illigavit
suam. Cum Duce enim Lithuaniae, Poloniaeque
et Angliae Regibus contraxit foedus:
acriter prius ostentata injuria, qua Angli non
obvias tantum in patente Oceano Norvagorum
naves, sed Norvagiam etiam ipsam incursassent,
attrectata Islandia, Gr?nlandia, Ferroa;
Hetlandia, Orcadibus: sacris propemodum locis,
sane autem commerciorum gratia adiri vetitis:
consvetudine recepta tot seculorum, et
sig.Eee4r
cum seculis ipsis propagato Danicarum Norvagicarumque
legum instituto, quae vernaculae
gentis usibus et navigationi seposito hoc peculio
in aliorum populorum gratiam aperuere
Bergas, publicum Regnorum in hoc tractu
emporium, rerumque omnium, qvas Boreas
producit, commune forum et mercaturam.
Et supra Anglos pace etiam ac foederibus devinxit
Scotos, revocato priorum temporum super
Aebudis insulis pacto; Mannamque et Sudoram
(hae breves in eo tractu Insulae sunt) et
pro iis depactam annuam pensionem, per bella
et alia incommoda intermissam diu, (ut stabilior
utrinque fidei nexus esset) possidentibus jam
pridem, et denuo petentibus remisit. Orcadum
tamen, quod debuit, non omisit curam,
qvorum administrationem, praefecturae et feudi,
haud sane pignoris, aut debiti nomine,
Thomae Tolaci Domino, et post eum aliis,
haud perinde fidelibus, permisit. Vetustum
Norvagiae appendicem, et per tot Oceani spatia
a trunco jam olim et corpore suo, ac hodie
etiam a possessione, si Anglorum credas
usucapioni, divulsam.
[BF 99,48] At nil illustrius in factis Erici, quam quod
primus Regum per Daniam, de Musarum cogitarit
domicilio, cura vere Regia, et quae
nec negligitur frustra Principibus, nec amatur.
Urebat trucem, quod mirere, et militarem
animum, ingenia, quae acerrima per Septentrionem,
nec sterili proventu, producuntur,
ferarum in morem silvescere, et uno scientiarum
incultu, in profundum ignorantiae demergi.
Cupiebat mederi his malis, excussoque
sig.Eee4v
situ, et detersa rubigine inferre facem, et e
scabritie evellere literarum nitorem. Pulchrum
videbatur eo proferre Romam, quo illa non
protulerat imperium, et Latio sermone, publico
illo generis humani vinculo, imbuere gentes,
quae publicis subacti orbis. armis: domari
non potuerunt. Ad id perficiendum, Praeceptores
requiri videbat et Paedagogos publicos,
ac horum incolatui scholas ludosque et almam
imprimis Matrem Academiam, atrium. nobilium
ingeniorum, et scientiarum officinam. Et
vero tantae rei Ericus admoverat manum, exstantque
codicilli a Martino quinto Pontifice Romano
missi in Daniam, Regiae diligentiae haud
parum illustre monumentum, quod. mortuo
decus et famam etiam post fata ipsa rependat.
Caeterum dirupere tam pium institutum bella:
quibus factum, ut armamentarium devorarit
Lycaeum, alio aversis reditibus, quos in hos
usus pietas destinarat. Academiae plene institutae
perfectaeque decus, provinrcia futura est Oldenburgicae
domus, cum qva literarum splendor
et gloria; et regnatricis familiae, qua hodie
fruimur, perpetuitas, et quicquid reliquum
est: vel fortunae, vel bonorum, in! Daniam
commigrabunt.
[BF 99,49] Hanc intervertere domum Ericus voluerat,
et fatorum intercedere legibus alio traducta
Regni post se possessione, quam in occultum
Deus destinabat. Cum enim careret stirpe,
quae fulciret domum, (illibere enim et infoecundum
fuerat Philippae matrimonium) et extremum
infelicitatis genus arbitraretur. familiae solitudinem;
comminisci coepit modum, qvo si gignere
sig.Eee5r
filios non posset, saltim seligeret: efflorescere
in domo Patris nobiles Ephebos, in spem
quantaecunque fortunae genitos; eligendum ex
his aliquem, in quem, molem, dum viveret,
et partem oneris, ac post fata, haereditatem
transferret. Conjecerat autem oculos in Patrui
sui filios, et horum maximum natu Bugislaum,
quem pupillum adhuc, et praetextatum
accivit in Daniam, et in illa pubescentis
aetatulae aurora artium civilium disciplinae admovit:
mox adultiorem, et rei summae, supra
omnium capita admixtum, jam Danis,
jam Svecis ostentans, etiam Diplomatibus publicis
inseruit, et tantum non in communionem
imperii ascivit, certus eundem in Regni
jura cum sangvinis adoptione promovere.
[BF 99,50] Diu paverat animum eo pabulo, in blanda
spe defixus, non ausus publice tentare animos
Procerum terrore quodam Svecicarum rerum,
quae parum fluebant ex voto, et metu ac sollicitudine
domi, ne reperiret approbatores.
Tandem ingravescente jam senio, cum minarentur
mortalia, et ruinas quotidie aspiceret
corporis, Vordingburgensia indixit Comitia,
progressusque in publicum: Natum se meminisse,
disseruit, lege pereundi, et nolle ignorare, quem
habiturus esset successorem. Se, quod scirent,
minus faventem Lucinam quam Iunonem expertum,
non suscepisse liberos, qui familiam propagarent.
Unum huic incommoda et orbitati remedium
esse, adoptionem. Pedisseqvam aliquando,
sed saepissime Magistram et Rectricem naturae,
cum de liberis, quantum sperari, tantundem etiam
metui possit; at in electione gaudia omnia in tuto
sig.Eee5v
esse, et alterum casu; alterum, quod sane solidius,
consilio muniri, Id serio perpendisse se olim,
et cum in sinu Philippae non potuisset, qvaesivisse
in toto orbe filium, qvacunque inspiciatur indoles,
curis Regiis parem. Eum Bugislaum esse, post
diuturnum Danici coeli haustum, imbutum penitissime
Danorum moribus, et, longo rerum usu, firmandi
imperii articulos omnes edoctum: quin Danum
esse et solio proximum, si Margaretae excuteretur
sangvis, at ad regnum capessendum, non hominum
sed Dei judicio ostensum. Per hunc unum
publicam Danorum privatamque rem poni extra pericula
posse; per hunc Balthicum omne ab utroque
latere muniri; per hunc caveri Regnorum quieti,
nullum postea Interregnum reformidaturae, denique
caveri Proceribus ipsis, ut eligere jam possent Regem,
nec necesse olim haberent. Patere, quod
cernerent, nudam, qvanta esset naturam rerum,
et unam utriusque quaeri; hinc sangvinis, inde Regni
felicitatem: Ne denegarent utrique tantae fortunae
fulcrum, neu vacuae domui suae, et orbitatis
incommodo ingemiscentis tam gloriosum solatium inviderent.
Darent cineribus suis hunc Phoenicem,
ne periret radicitus, et spem omnem sui tumulo inferret;
ascito Bugislao, Regis se fore Patrem, et
debiturum Danis, quod non posset naturae: quantum
suum, qvantum suorum gaudium fore, Vandaliam
omnem inseri. perpetuo Daniae, et in se
coepisse, quod terminum non haberet. Frustra
haec omnia Ericus: Bugislai jam pridem satias
ceperat Proceres, rerum per haec tempora arbitros,
qui idcirco juris sui tenaciores, conditiones
omnes aspernabantur. Modestissime
tamen in speciem: Se agnoscere. summae potestatis
sig.Eee6r
reverentiam, professi, et veniam petere, si, qvae
in rem visum, monerent: Consvetudinem Danorum
Principes sibi, per suffragia creantium, excludere
necessitatem sangvinis, et cujuscunque arbitrium
aut voluntatem Testatoris. Se legum custodes,
non posse nascituris post se Filiis, inter quos victurum
Regem sperarent, tam luculentam vim inferre,
et praeripere, quae ad hos spectaret, futuri
Regis electionem. Scire, felicissimam adoptatricem
fuisse Margaretam, et hujus vestigiis insistentem
Regem, non caecutire in amore: obversari
omnium oculis illustrem, quam accivisset sangvinis
sui et familiae venam, longa majorum decora in
utraque linea, et utrisque majorem virtutum seriem,
praeferentem; Caeterum eo majorem spem habiturum
Regni, si cum emulis olim veniret in certamen.
Denique Rege suo, vegetissimo, etiamdum
Atlante, stare res Daniae, hunc sibi aeternum optare
cives, nec velle funestare gaudia sua, aut
occupare saevum moerorem, quem mors olim Regis,
sed suo, quod sperarent, serior avo, esset allatura.
Superesse Erico vires, et sibi fidem, certarent
gemini, utra pars vinceret diuturnitate:
Superstiti post utrosque Regno, Deum in tempore
provisurum. Sentiebat sibi verba dari Ericus,
uno remedio, si intelligere non videretur.
Ergo nil prodita, quam alte in animum demerserat,
indignatione, denuo versus ad preces:
Non nesciri posse, dixit, quanta moles esset
regnum, majorem certe, si Septentrionem inspicerent,
quam ut humeris posset unius hominis librari:
sinerent secum regnare Bugislaum, et partem
in se derivare non ferendi laboris. Darent depontanae
aetati, darent canis suis, et quadraginta
sig.Eee6v
annorum regimini hanc mercedem: posse illos, quod
facturos non desperaret, fulcrum et novas quodammodo
vires addere labanti sensim senecte,
et Aesonis fabulas in veram historiam commutare.
Hic enimvero omnia permittere Proceres,
nempe quod avertere non poterant. Nec segnis
Ericus, munia publica, supra quam hactenus
fecerat, et supremae dignitatis consortium
stabilire Bugislao, huic luculentas Praefecturas
et arces conferre, et per hunc aliis, quos elegerat
e Pomerania. Effecturus, ne feliciores
essent, qui nascerentur in Dania Principes,
quam qvos ille adoptaret.
[BF 99,51] At hoc solatio Rex satisfecerat utcunque consobrinis,
nondum sibi: qui repulsa impatiens,
et altum, quod condiderat, vulnus circumferens
animo, sauciam dolore et exulceratam
mentem non habebat in potestate. Vitam interpretabatur
non relictam sibi nisi in sensum
calamitatis, coepitque fastigium odisse, et litigiosam
in Regno felicitatem, et circumspicere secessum,
quo abderet sese, et procul ab administratione
publica, curas animi sepeliret. Nec
magno circuitu res gesta: pronuntiata in Borussiam
navigatione ingressus est maria: Mirante
Oceano, in fluctibus errare ignota terris
exempla, et posse alicubi per orbem reperiri
Principes, qui, cum maxime possent, regere
tamen nollent, et, in regnorum ingentium
possessione omnia pariter fastidirent.
[BF 99,52] At, qui bene cupiebant Regi, (et e Proceribus
etiam ipsis non erant nulli) cum occupare
fugientem non possent, quod proximum
erat, insequuti fugam; aegritudines moeroresque,
sig.Fff1r
et qvicquid sollicitudinum procellis objiciebat
Regis animum, excutere leni sermone,
et reditum persvadere aggressi: Illam vero
delectationem funestam, et corrupti animi esse,
dixerunt, plus, quod sperarent, impetus
habituram, quam diuturnitatis. Qvae enim
judicii perversitas, instar Afrae avis, suorum
foetuum desertricis, quae Deus ad obsequium
dederit, Regna et Principatus, projicere, et
inde descendere, quo omnes ascendere laborant.
Qvocunque abstruderet fugam, famae
vulnus evitare non posse: super futuram infamiam,
et susurros orbis, ignavis, ubicunque
conderetur, latebris, marcidum et inglorium
torporem exprobraturi Nec enim mundi impositi
pondus permittere Regibus, ut oscitent,
ut vacent sibi, aut in actione virtutum
obtorpescant. Latere in firmamento stellas,
et oberrare sydera posse; at, uno absente
Sole, fieri in coelo deliqvium, et pulcherrimae
machinae splendorem omnem elidi; nec
vero aliam esse imaginem Regis, hunc, si
bonus sit, servum esse publicum; hunc stare
in specula, stertentibus reliqvis, oportere, interque
imperatorias curas, et sublimem laudis
materiam, respicere se, respicere suos, et supra
caetera omnia, quam potissimum debeat,
famam. Meminisses horum Rex, et intueretur
excellentiam imperii sui, ad constrictam
aeternis frigoribus glaciem, et deficientis naturae
ultimos fines porrecti: tam illustris
Regni ambitu, in unius Principis obseqvium
sig.Fff1v
coalitos tot populos, tot nuperis bellis exposuisse
civium animas, ut unam hanc servarent.
Qvorsum in hos indignatio, et inexorabilia odia,
et aternae irae? quanto satius, defoecato turbulentis
affectibus animo non prius cedere
Regno, qvam fato, et mortales suis votis
quam diutissime alligare. Denique putaret secum
animo, quam periculosum esset sceptro
diverberare fortunam, et inter diludia habere
Regnorum projectiones: Videret, ne irritaret
vagam illam Deam pilae suae inerrantem
magis quam insistentem, et dum fictis
titulis desereret Regnum, amitteret veris.
Sceptrum clarum illud gestamen Regum, si
solium demas, nudum esse bacillum, et ex
ore ipsius sapientiae constare, mortuo leoni
vivum praestare canem, cum animali generosissimo
et caeterorum Regi, simulac procubuit,
etiam vilissima inerrent. Denique desineret
credere Ericus, pauciora inveniri per
orbem regna, quam Reges posse: ire est recedere
Principes; nasci et mori rectores rerum,
at perstare in regnis perpetuo thronos,
et imperiorum per orbem, nisi cum orbe
ipso, nullum esse cadaver: Ab his resilienti
non licitum bis peccare; prudenti, qui redire
ad amissum velit, prudentissimo, qui maturet
Mirum est, quantum regnandi cupido, et
tacita illa Rhetorica debeat arti suae: Passus
est se persvaderi Ericus, et rediit in
Daniam, haud tamen tuto aut innoxio itinere,
cum inter undas fluctuantem dejecti
nubibus turbines in coecos impulerint
sig.Fff2r
vortices, et duodenis depressis navibus Regi
quodammodo ipsi aeternam illam et novissimam
mortem intentarint.
[BF 99,53] Perrupit tamen maria et tenuit terram,
periculorum propemodum discussione, qvod
rarum in navigantibus, et ipsa integritate vitae,
infelix. Regresso enim in aulam aliae sese objecere
procellae: rursus regni taedium, rursum
pugna, lis, et collisio affectuum; et nil fluctibus
quietior animus, rursum denique consilia,
sed pertinacia illa et inexorabilia, quocunque terrarum
commigrandi. Recurrente ad memoriam
nupera repulsa, et diris morsibus carpente
Principem, in contemplatione sui doloris et
orbitatis incessabiliter defixum, cum desperare
juberetur haesuram in sua familia Principatus
fortunam, et post injuriam naturae, ne ab
adoptione qvidem habiturus esset
haeredem.
[BF 99,54] Et hae quidem circumferuntur concitati
efferatique Principis causae, si domesticos legas
Scriptores, quibus altiores subfuisse haud immerito
statuet, qui historia omnis ultima
cum primis, et cum his novissima,
contendat.
[BF 99,55] Intercedebant (et haec princeps causa fuit)
graves Regi cum Magnatibus contentiones, nescias,
horum, an illius majore peccato, si seorsim
singuli excutiantur. Optimates enim ab
obitu Margaretae (quae magnas nobilium depresserat
stirpes) velut damno suo edocti, et post
collectum impetum ferociores, non permittebant
Regi nisi hebetem authoritatem, redibantque
paulatim ad. praerogativam nobilitatis, et illam
sig.Fff2v
antiquam sui splendoris immensitatem. Hi
cardines, et vertices Regni; hi publici patriae
Soles, in coronae circulo aliquid ultra haemisphaerium [haemiphaerium ed.]
occupabant; habebant pro patrimonio
praeturas Regni (eo ferocius exosi peregrinos,
commodorum suorum arrosores;) distringebant
suo Magisterio rura, et municipales Magistratus;
erigebant in provinciis toparchias; quodque
acceleravit cladem, dicebant Regiis moribus
diem, si impingeret, si ostentaret Majestatem,
jactatis aculeis verborum et subsannationibus
irreverentiae plenis, quas vereor, ut universas
possint, etiam ii, qui Procerum suscipiunt causam,
tueri. Constat plurimas diligenter dissimulari,
aut injuria temporum, et paupertate
historiae (quae caligo fuit istius seculi) deperditas.
At, quale illud unius hominis fuit, ut caetera
taceas, factum? quod velut ad egregiae fortitudinis
ostentationem, produxit fama. Erant
Axelsonii noveni ex Patre eodem fratres, Carolo
Canutio, qui in Svecis rem gerebat, proxima
affinitate innexi. Horum natu major, aut
majori proximus, Olaus, cum forte in publico
incedens obviam habuisset puellam, quae efficacissimis
illecebris pervaserat in Regis animum,
et pars aulae; diu in deliciis fuerat: Eam nobilem
ratus, quod carpento veheretur, otius direpto
e summo vertice, quod gerebat, tegmine,
nudo capite et reliqvi, ut mos est, cultu ac inclinatione
corporis, propitiavit. Cachinnantibus,
qui astiterant, et, unde exstitisset repentina
illa in aulam veneratio, mirantibus; ubi Ceciliam
enimvero (id mulierculae nomen) et regios
amores esse animadvertit, furenti jam propior, ire
sig.Fff3r
famulitium jubet, et evertere essedam, ac effundere
(ita vocabat) meretricem; cujus ipse
in humum devolutae sparsaeque patentem podicem
ternis gladii ictibus complosit. Et supra
ictus fuere verba, quae foeminam atrocibus
defigens oculis jussit referre ad Regem: Et
tui, inquit, Pars, huic, qvam nunc ferio, obversa,
concutiet propediem fascinatum illud tui amasii
caput, et radiato vertici tergeminam coronam: abradet
Satis hercle inamoena salutatione: nec
enim in quocunque, etiam electitio, ut voles,
Regno, eo progredi cujusquam privati hominis
audacia debet, ut familiam Regis, sine
noxa praetereuntium incedentem, nedum gynaeceum
ipsum, et illum teneriorem sexum, in
publico flagellet. Ut quisquis Procerum per
haec tempora inspexerit mores, aliquid saevum
et abruptum habuisse, haud merito diffiteatur.
[BF 99,56] Nec excusabilior Regis vita: qui tanti, quod
acceperat, imperii parum idoneus Rector, non
marcuit quidem in throno (nam nemo Regum
nostrorum latius peregrinatus est) et si ferro res
decidenda, offerebat periculo caput: consiliis
tamen marcori et ignaviae simillimis, procul sane
a Margaretae schola et Magisterio abeuntibus
neglexit perpetuo summa momenta rerum, et
non raro pericula, et ubi erratum esset, non
nisi plagis, ac ne tum quidem, admonebatur.
Naturae nempe suae sequutus indolem, praecipitem
ad ea, quae semel spes persvaserat, et
postquam obtinuisset, cunctatricem, graviorum
rerum molem futilibus attrivit nugis, inque ipso,
quod funestissimum est, bello, exosus bellum,
spernenda metuit, et metuenda sprevit,
sig.Fff3v
magna ubique et consiliorum, et judicii obliquitate.
Atque his moribus, maximi, qvod acceperat,
imperii contextum disjecit in partes: Rugiam
vendidit; neglexit Norvegiam; debilitavit
Daniam; projecit Sveciam: qvarum relliqviis
cum peregrinitatem infunderet, et alienigenas
moderatores, incidit in pudendas cum
Proceribus Regni colluctationes, et cum foris
plurimos haberet hostes, ferocissimos domi
invenit.
[BF 99,57] Quos, ab intempestivo itinere, et nupero,
qvod diximus naufragio redux domum, cum
impetrare ab animo non posset, ut lenire vellet
verbis, et validioribus forte remediis non
auderet, et ad haec omnia (nam id in publico
programmate, ut infra dicemus, questus est) accederet,
nescio. quod a parricidali Procerum ferro
periculum; aut periculo formidabilior metus,
statuit, melioris desperatione fortunae, impatientiam
doloris, et illam, in quam inciderat,
temporum diritatem nova abrumpere fuga: Quid
enim? immani negotio, regnatricem suae familiae
gentem deturbari e solio, et ne sibi quidem relinqvi
in regno sedem, nisi exsilio omni crudeliorem.
Ferret has injurias? non ferret: Lethargicos esse,
qui citra sensum suum moriantur, summa pereuntium
miseria; quod perire se ignorent: nil miserius
esse Principe serviente, et cui emendicandum
regnum; quanto felicius in medio intervallo maris
et coeli, ut nuper, desertum, saltim non aspexisse
inimicorum oculos, et illam superbam insultantium
dominationem: Frustra vota solvisse littoralibus Diis,
si tamen in sicco pereundum: majore hic vitae,
quam istic mortis metu: Redeundum ad Syrtes et
sig.Fff4r
scopulos, in his fidem aut saltim clementiam fore:
supra omnes coeli injurias, supra mugitus pelagi,
et tonitruum fragores, rixas esse et colluctationes
Procerum, indecorum Regibus, non ferendum
negotium. Decretum sibi exire hanc catastam, et
vitam parte adhuc sui, sed quantilla, superstitem
eripere servituti. Si quid fata molirentur, sua non
referre, ubi seponerent corpusculum: Deum omnibus
ubique gentibus citimum tornasse coelum, sub hoc asylum
reperiri posse, qvo Plogii, Stigotique, et saevior
omnibus Axelsonius non porrigerent ferrum;
quantum in his esset jam se occisum: provisurum
ne fieret, et, si Regnum non posset, saltim vitam
conservaturum.
Nec segnius capessito, quam destinaverat,
itinere, conjecit se in navem, convasatoque
thesauro, et una, quam in omnibus habebat
Cecilia, in Gothlandiam trajecit.
[BF 99,58] Caeterum hoc consilium evertit Regem, et
fato suo impegit. Cum enim parum salutari
discessu punire vellet semel inimicos, se punivit
semper, et vindictam, quam in Proceres
paraverat, in se convertit. Si ocius conglobati
in coetus, conferunt capita, et quid in
re ancipiti faciendum disquirunt. Summa dissertationis
fuit: Regem post feuda et arces Daniae,
contra. juramentorum sanctitatem, peregrinis
moderatoribus traditas; post perditam Sveciam;
divulsam Haderslebiam; comitia Calmariensia per
socordiam corrupta; concitatam in Cimbris (et ea
nuper admodum exarserat) contra Proceres et
Antistites rebellionem; ne quid in misero et exsucto
Regno reliquum faceret spei; rapuisse, quod
Aeneas Trojanus fecerat, Palladium Regni; convasasse
sig.Fff4v
thesauros et majorum scrinia; et tam pretiosa
sarcina onustum evolasse ex oculis hominum;
abdicasse Magistratum; et repudium misisse throno:
in hoc tantum justum, quod ingenium, nil publice
profuturum, abstrusisset exsilio, et, cum virtutibus
careret, etiam deposuisset honores. Qvid vero,
quocunque thesauri patrii damno, aliud vovissent
ipsi? perniciosissimum hercle Regem hac una fraude
profuisse Daniae; lentam deliberationem eripuisse civibus;
et deseruisse solerter, qvod amissurum se
non ignoraret. Iamque projecto Regno, et supra
Regnum mente, novum in Rhodo vel Capreis Tiberium,
in pudendo vitae latibulo, in sepulchro
verius quam insula defodisse se, vivum extra tumulum
cadaver; nec fine risu generis humani
subiisse carcerem, et vero mereri. Quousque autem
spectandum illum Dani nominis pudorem,
qvousque ferendam in Rege funestam rerum gerendarum
nauseam et flagitiosissimum potestatis publicae
contemptum, et satietatem? Quando certum esset
desultori, perpetuo exesse, et fallere populum;
decurreret eqvidem, qvocunque luberet; et in longissimas
terras deferret crimina: aut si constituisset
perpetuo manere in Gothlandia, id nullo suo
damno facturum; jactaretur inter sylvas et vepres
feris habitantibus similis, aut inter mulierculae amplexus
neret pensa, post Heroica facta, novus sub
Oliva Alcides; hic dignum sibi Capitolium; hic
currus et spolia, et tot praeliorum cogeret manubias,
et perpetuo hoc gaudio frueretur. Suum
esse; larvam illam Regii nominis, quae sola superesset,
extingvere. Quantaecunque ferociae sat
temporis datum: contemptorem regni juberent esse
perpetuo extorrem; absistere Daniae finibus, et
sig.Fff5r
auferre secum, quicquid peregrini cum ipso obrepserat,
nec ab aliis exspectare fidem, qvam ipse violarat.
Non defuturos, qui regere cuperent Daniam; nec
enim illas radiatas diademate Nymphas carere procis:
superesse ex Erici Sorore nobilissimum surculum;
hunc eligerent, rebus gerendis, aetate parem,
et, si Regum antiquorum spectaretur sangvis,
Regno proximum: tenerrima distinctione
Regem sejungerent a Rege, et, pulso Erico, Erici
sangvinem adoptarent.
[BF 99,59] Dictum factum: Proceres non aliam ad salutem
viam superesse rati, exaggeratis per literas,
quae meminimus, delictis, finitam imperii
periodum denuntiant Erico, jugulataque
appellatione et titulo Regio, et qvicqvid dignitatis
gesserat in potestate, contemptorem (ita
vocabant) Regni perpetuo exilio damnarunt.
[BF 99,60] Antequam autem mulctarent imperio Ericum,
sibi caverant de illo, quem nominavimus,
successore, invitaverantque per literas; qui citatis
equis advolans in Daniam, non sprevit fortunae
munus, et quicquid alter projecerat, haud
cunctanter suscepit.
[BF 99,61] At in Gothlandia Ericus, postquam decussam
capiti suo coronam intellexisset, coepit tum
primum introspicere in consilia sua, et praecipitis [praecitis ed.]
irae aestum objurgare; anceps animi in quam
se partem verteret, quid omitteret, quid inceptaret.
Turbulento animo male cum solitudine
erat, objiciente oculis, quae mortales
vel patiuntur, vel timent, et qvantum projecerat,
tum primum, postquam perdidisset,
ostentante. Sedit tandem, ne a se post fortunam
desereretur, tergeminis literis, ad. proceres,
sig.Fff5v
ad ordines, et provincias Regni, eorum,
qvae gessisset in potestate, exigere a singulorum
conscientia rationem, et publico scripto
provocare ad orbis censuram: ita attemperata
scriptione, ut Apologetes ipse suus, nondum
se Regem oblitus, gravissimis expostulationibus
in eos incurreret, qui detraxerant diadema; et
aculeatis interim verbis, si sperari concordia
posset, preces et obtestationes misceret: Et
vero quod delicta concerneret, ea ab his ficta,
professus est, quibus credi omnia expediret. Non
novum esse, praeclaris factis obgannire invidiam,
nullamque virtutem, etiam Regum, sine vulnere et
stigmate esse, quamque maledicentia neqveat in infamiam
et opprobrium detorqvere. Caeterum conscientiam
se ciere testem, et, qui hujus judex futurus
esset, Deum, eorum omnium, quae impingerentur,
innoxium se esse et immunem: in turbido
et profundo negotiorum curarumque pelago quadraginta
jam annos, quibus praefuisset Daniae, in multiplicium
negotiorum procellis et jactationibus, ita
prospexisse famae, ut nec veris criminibus obrui posset,
nec falsis terreretur. Si quid exstitisset causae,
aut delicti gravioris momenti, cur non monuissent
amice, quod civium fuisset, aut qvod proximum
malorum remedium est, edixissent diem, quo
vadimonium obiret.
[BF 99,62] Bugislai nomen insitum publicis diplomatibus,
et arces Regni consangvineis suis traditas; sed alterum
Margaretae Procerumque destinatione, alterum
Vordinghurgensis concilii suffragatione: nominari posse
(et nominavit) nomina eorum, qui interfuissent
coetui, qui viris fortibus hoc dedissent gratiae,
haud eqvidem, si se respicerent, peregrinis; qvos
sig.Fff6r
scirent, traducto e suis sedibus domicilio, novam
in Dania constituisse patriam, fide devinctam sibi,
et suo toties sangvine et sudoribus redemptam.
Se rogatum a Proceribus, nec id diffiteri, ut qvocunque
sangvine, qualicunque merito devinctis sibi,
sed peregrinis certe, auferret arces, Regni claves
et munimenta; et vero recepisse in se negotium;
hac tamen addita restrictione, si fidem Proceres,
si securitatem darent ab Axelsonii ferro, et quicquid
ausurus ille furor in suam perniciem moliretur:
paricidalibus armis pene districto, opus fuisse
arcibus, et, cum nec illae tutae essent, abitione;
debere fugae, quod fauces nondum elisas extulisset
e Dania, et vitam incolumem ad extrema fata
arbitrium naturae servaret.
[BF 99,63] Dirupti coetus, qui Calmariam indictus fuerat,
et per hanc divulsae a Danis Sveciae, si investigarent
causas, non alias reperturos, quam partim
Danorum in Svecicis amicitiis facilitatem, et per
hanc prodita arcana sui consilii; partim Svecorum
in Danos odia, omnem ex illa gente magistratum,
et quaelibet Praefecturarum nomina abominantium.
Denique domestica Regnorum mala, non semper imputanda
Regibus: ut esset in actu industria; in
consilio vis; in oratione pondus, eventum tamen
omnem fortunae arbitrio temperari: hanc esse unam,
qvae regna moderaretur per orbem, qvae rebus
consiliisque et nomen sola, et pretium largiatur.
[BF 99,64] Nec rectius sibi impingi Hadersleviae jacturam,
imputandam iis, qui Slesvicensem Ducatum tantum
non prodidissent Holsatis. Purpuratos se
intelligere, supra purpuram ipsam evectos, haud
degenerem hercle stirpem, si majorum inspicerentur
mores, qui, tot ejectis aut vexatis Regibus, de
sig.Fff6v
Principum potestate triumfassent. Consulerent
annales, et si hos nollent, populationes agrorum;
templorum sacrilegia; agrestium fugas; irent per
vestigia sua, et excisarum urbium ruinas: longam
fore et perplexam supputandi seriem, si vocarentur
ad calculos, et ruentis Regni reddere tenerentur
rationem. Horum enimvero culpa dissiliisse
Septentrionem, et, velut magna fluvia in rivulos
dissipata, amisisse nomen; per hos periisse Sveciam;
turbari Norvegiam; ferocire Jutiam; haud hercle
occultis sui consilii facibus, sed Procerum crudelitate,
qui amaram turbidam civibus facerent
fortunam, nec possent in Regno, nisi cum ejusdem
interitu et praecipitiis sustineri.
[BF 99,65] De thesauris quod objiceretur, id vero insolens,
nec probandum orbi. Impium creditu, Reginam
ab Anglis ad se venisse vacuam, aut sibi per quadraginta,
qibus regnasset, annos, nullam fuisse
cum officinis, aut statera aurificum negotiationem:
ab horum fabrica extulisse quiddam, nec id negare,
sed suum; et a peculio Regni alienum: mitterent,
qui utrumque discernerent, paratum reddere,
si qvid sibi publicum vindicaret. At, manente
Regno suo fusum non parum argenti e tributis collecti?
fateri id eqvidem, sed eorum appellare memoriam
fidemque, qui interfuissent operi, reddituri
rationem, in qvos usus fuisset impensum: Superesse
eos, aut demortuorum tabulas, qvi publicam
tractassent pecuniam; ex eorum constare calculis
accepti et expensi rationem. Id pronuntiare publice
posse, non ditiorem se in Dania, sed pauperiorem
factum. Ex magnis opibus nil sibi praeter
munificentiae memoriam restare; supra hanc si quid
esset, paratum se communicare cum civibus, etiam
sig.Ggg1r
illis, qui pro purpura sibi mendici manticam adornarent:
nec enim eo se miseriarum detrusum iri
unqvam, ut qvamlibet omnia rapientibus quicqvam
ex suo denegaret.
[BF 99,66] Abiisse se Regno, et tractatione Reipublicae ac
civilibus muniis jam diu abstinuisse, non hercle ut
abdicaret honores, sed ut beneficium temporis, et
quid sors esset allatura, experiretur. Non interea
ignavum aut segnem fuisse; obiisse longissimos
Septentrionis fines, et in Sveciam ipsam penetrasse,
ut hanc divulsam laciniam regno reconcinnaret.
Nec indefensos interea relictos Danos, quorum munimentis
idoneos imposuisset Rectores, adversus
quemcunque impetum suffecturos, si alicunde vis aut
injuria increparet.
[BF 99,67] Qvod adactos se ad extrema haec consilia summa
necessitate dicerent Proceres, auferrent magnifica
illa verba, nec alienos incesserent mores, sed
ob jurgarent suos: non necessitatem hanc sed lasciviam,
sed jactantiam esse: idem dixisse progenitores,
qui insiliissent in Reges, qui rabie qvadam
infecissent chartas, et post ablatas Regibus coronas,
etiam abstulissent famam.
[BF 99,68] Caeterum unde hoc permissum arbitratui civium?
unde Episcopis et sacrorum custodibus tanta relligionis
oblivio? ut ruptis naturae et humani juris
legibus excutiant e throno Principem, haud sane
inter dapes et superbam requiem, aut suum patrimonium
aut alienum divexantem, sed commilitonem
cujusvis e manipulis etiam gregarii militis, quam
vitam non accepisset in Dania, impendentem
Danis, immemorem; suae incolumitatis, ut publicam
procuraret. Denique, quod vel ringente invidia
profiteri posset, Principis potestate, nullius unqvam
periculo abusum.
sig.Ggg1v
[BF 99,69] Qvod reliquum esset, si disceptare cuperent de
jure, nullum se refugere tribunal; venturum se,
qvoquo juberent, solum et vacuum, sin et illud
denegarent sibi, tam feroces et impii, ut vel Iudicem
inviderent; provocaturum se ad justitiam ipsam,
innocentiae aram et asylum; provocaturum ad
Principes, quotqvot per orbem Christiani nominis
essent, ut flecterent ad meliora funestam civium suorum
pervicaciam, sin et illud denegaretur, saltim
savum immanitatis exemplum, et quo nullum tetrius
illa vidisset etas, ad terrorem orbi et posteris
ostentarent.
[BF 99,70] Et haec aculeatae illius responsionis summa
omnino fuit, cui, quod necesse, monita miscuit
et preces: Exsecrarentur per Deum immortalem,
funesta illa, quae suscepissent consilia, et oculos
orbis reformidarent. Quorsum irae, quorsum
in Regem odia? attollerent ad astra oculos, datae
fidei testes, et in consilia rationem adhiberent:
paratam veniam redeuntibus ad obsequium, et furias
amoventibus, qvae discordiarum inter populos
causas dividunt, quae omnes, si anniterentur, melius
possent decisionibus complanari. Id unum in
infortunio melius esse fortuna, quod erudiat, quod
ponat ante oculos infelicium consiliorum foeditatem.
Aboliturum se quicquid peccatum hactenus, qvicquid
delictum a civibus fuisset, et quicquid gereretur
deinceps, commune consilium, communem
causam habiturum: Sequerentur illi illustre
exemplum: et praeruptam damnantes iram,
quicquid in medio sordidi esset, transilirent. In
sinum civium abdere se, fortunamque suam, et
reliqvias animae brevi migraturae. Darent
quodcunque conditorium exuendae mortalitati, et
sig.Ggg2r
pro tot civium, quas servasset, animabus, funestum
a se famae vulnus et existimationis jacturam
amoverent. Haec summa literarum, cui additum
in calce. Rescivisse se, cum coacto Lubecae
concilio coivissent Proceres, et amandarent infelices
ad se literas, valvis templorum affixisse, nescio
quas, causas abdicati regni, quarum in transmissis
ad se tabulis non fecissent mentionem. Improbum
hoc et iniqvum: non debuisse nomen suum exponere
ad infamiam in triviis, et saevius hercle calamo
quam ferro lacerare. Se laesum saepius, nunqvam
descendisse in indecoram colluctationem, contumelias
facere ne accipiendo quidem edoctum. Cupere pacem
cum omnibus hominibus, imprimis cum civibus
habere, ut brevi migraturus, aeterna ipse frueretur.
[BF 99,71] Caeterum haec machina frustra adhibita est
Erico, qui quacunque epistola, quibuscunque
scripta verbis, nil profecit: postquam novus,
qui adornabatur Successor, citatissimis equis advectus
in Daniam manum jam clavo admoveret.
Et ut integra res fuisset, altius efferbuerant
Procerum odia, quam ut sedari possent
verbis palam profitentium: Non fidendum miseriae
imprimis loquaci: Desultorem (ita vocabant)
regni, sola necessitate magistra didicisse modestiam,
nec diu servaturum, temporariam simulationem
fore, si quam polliceretur, concordiae, nunqvam
rediturae ad rectum callem, a quo tam enormiter
deflexum; moribus pravis, et futuris, id
enim apparere, deterioribus, commodum lectum
secessum, exclusis e conspectu hominum, et orbe
propemodum toto exsulantibus, solitudine hercle
dignis, qui solitudinem fecerant. Longam
et fastidiosam disceptationem frustra
sig.Ggg2v
fore: Dignum non esse regno, qui projecisset regnum,
et insatiabilem profecto animum esse, qvem
summum imperium non implerat.
[BF 99,72] Ut nemini praeceps ira pluris steterit, quam
Erico, qui fuga malorum, mala omnia passus,
postquam projecisset jam imprudens, quantum
Margareta acquisiverat, in privatum brevis insulae
larem hispidus totus, et illuvie obsitus, se
retrusit. Est Gothlandia inter Danos Svecosque
media, quae suis mobilior fluctibus, mutavit
non semel Dominos, et jam huic, jam illi
parti inconstans perpetuo lacinia adhaesit. Hic
Visbyensem arcem condiderat olim ipse Ericus,
velut posuisset cum fatis calculum, et
sin minus domicilium gloriae, saltim exsilii refugium
et munimentum sibi excitarat. Circumstrepunt
insulam perpetuae tempestatum
procellae; et omnes ab Aeoli utribus emissi
fragores, quae non semel integras Danorum
Svecorumque classes egere in praeceps, posterioribus
imprimis seculis, postquam invaluere
maritima bella, et pro Lembis ac liburnicis
antiquorum, navigare magnae moles navium, et
propemodum castella integra coeperunt. Atque in
illa, haud sane quietis sede, a procellis aestuantis,
imperii, in alteras pelagi et novissime animi
traductus, ingens ille contemptor regnorum,
actam in tempestate vitam, in fluctibus continuavit.
Unum hunc scopulum, hinc maria, inde
populorum odia, et supra utraque metuendi
pectoris interna anxietas laniabant. Atque is,
defervescente impetu, qui animum rapuerat, per
inconsulti consilii aestum, incipiebat amare Daniam,
sed jam perditam; cumque inter irritas
sig.Ggg3r
spes incanuisset caesaries, vita, cui ille parabantur,
jam sensim dilabente, in angulos se
retrahens, et poenae incubans suae, quaeque acerbissima
poenarum est, permissus sibi, turbidam
curis lucem, et infestam somniis quietem,
denique mortem potius diuturnam, quam vitam
egit.
[BF 99,73] Ubi es, magne regnorum contemptor?
qvid proderat fugisse Proceres, si te non posses?
et plenus impatientiae ac taedii, post omnes
alios tecum pugnares.
[BF 99,74] Volventibus tamen annis occalluit tandem
ad dolorem animus, et cum regnum noluisset,
saltim infortunium constanter amplexus, dominam
illam transeuntium et mortalium rerum
fortunam agnovit. Intra Penatium enim mediocritatem,
in brevis agelli vel horti fundo,
inter quincunces arborum, sui jam colonus,
bella et turbines regnorum spectavit velut
e proscenio, malaque, quae vexabant orbem,
hac miserabili, pene dicam, felicitate,
evasit.
[BF 99,75] Perseveravit in hoc instituto decem integros
annos, intra conclavia inclusus, cum magnam
non posset famam, magnam qvietem consequutus:
quantulum jam distans a monasterio
Reginae, si Ceciliam demas. Haec Cleopatra
non reliquit suum Antonium, et contemptori
trium regnorum sola imperitavit. Aderant
efficacissimae illecebrae ad amorem, decor et
concinnitas oris: ut gaudet plerumque forma,
et nitidum illud in cute, ad ancillas exerrare.
Haec dotata, assvevit vetulo Regi, et exsculpsit
e cineribus flammam, etiam cum vergerent
sig.Ggg3v
anni, et marcido flore aetatis, sese in speculo
putris senectus reformidaret.
[BF 99,76] Et ea vero res in absentem auxit liberam
populi dicacitatem, vitam omnem Regis acri
censura distringentem. Cujus si faciem inspicias
universam, et, posito partium studio, in
rem figas oculos, reperies non pauca, quae
non nisi a fortissimo incipi potuissent, et ignavissime
Ericus perfecit. Reperies ex virtutibus
nonnullis, sed majoribus vitiis divisam
ejusdem Principis famam. Reperies felicem
pueritiam, cui regna congesta in cunas; fortem
et strenuam juventutem, robore suo, dum
viveret Margareta, et magnis consiliis suffultam:
sed reliquam fere aetatem adversus fraudes
aut fortunae aut hostium parum cautam;
acuto non raro in pessimis rebus consilio, sed
obtuso in optimis; denique nullam fiduciam ingenii,
et ideo assiduam mutationem, quae singula
nobis suo commemorata loco jam non
iteramus.
[BF 99,77] Nolles his addi, quae non nemo, nescio
qua fide, impingit vitia; popinam et ganeas, et
quotidianas helluationes: tanta madidi Regis
temulentia, ut peristyliis Roeschildensis templi
imagines detraxerit duodecim Apostolorum, ex
auro solido confectas, et harum singulas, si
molem inspiceres, trimo puero non minores;
Viaticum postremo, quod suscepit itineri, et
ultimae necessitati paratum. Unde enim seclo
Ericaeo tanta vis et prodigalitas auri, ut ea,
quam diximus, pars posset decidi aris et templis,
supra hodiernas etiam Loretanae Virginis
divitias, et quamcunque Monachiensem Gustavi
sig.Ggg4r
praedam. Et vero, unde Proceribus Daniae
omnia ad contumelias Erici congerentibus, tam
repentinum in manifesto plagio silentium e
Unde denique egestas, quae excepit in Gothlandia
Regem, cum, recisis mensae sumptibus,
comites diffluxissent et aulae pompa, et nullo
jam carpento vecta Cecilia, pro scauris et
perdicibus, brevis lactuculae thyrso vesceretur.
Unius tum Apostoli armus aut brachium, et
vel Ischariotis crumena anni integri suffecisset
annonae, cum interim in pudendas angustias
redacto domestico Regis penu, ad esurientium
militum artes, praedationes et rapinas (ut suo
commemorabimus loco) converteretur.
[BF 99,78] Caeterum unum est, quod condonare huic
Regi nulla modestia potest, quo maxime non
suo tantum nocuit, sed omni in aeternitatem
post se futuro seculo. Qvod nempe Gothus
credi voluit fecisse in Svecia, et vero plerique
persvasit orbi, Ericus citra fabulam fecit in
Dania. Abiturus, cum auferret thesauros,
aliquid abstulit thesauro omni pretiosius, annales
vernas, et excepta scriptis regnorum nostrorum
monumenta: fontem et vinculum
historiae, et praesidium unicum ac pignus immortalitatis.
Aurum rapienti condonasses
vafritiem sibi de viatico prospicientem. Caeterum
chartacei damni nullum est remedium.
Frustra reconcinnamus vetustatis cicatrices, et
ultra jus suum ea exigimus ab industria, quae
nos nescire cogit veteris aevi silentium, et sese
tanto temporis intervallo a memoria nostra
proripuerunt. Periit lampas et majorum labor;
periit historia, Custos apposita pereunti
sig.Ggg4v
naturae: in cujus indagine, et, si quae supersunt,
reliquiis, infelicem fatigantes industriam,
sedemus ad Libitinae bustum, et damna nostra
miseri Vespillones lamentamur.
[BF 99,79] At fuit in illa impietate non omnino impius
Ericus. Abstulit chartas publicas, et domesticas
membranas, sed ut iis ad scribendam
historiam uteretur: qui postquam exuisset purpuram,
pallam Philosophi induit, et, qvod
Dionysius ille Syracusanus, solatus est cladem
regni, studiorum amore, et a Sceptro ad
plectra transiens, imperare perseveravit populis,
saltim docendo. Scripsit enimvero patriae triumfos,
et laetas vel adversas fortunae vices,
Regum nostrorum auspiciis gestas, rerumque
brevissime commemoratarum compendiaria
scriptione, fata populi sui enarravit. Felix,
si, quod praestitit aliis, praestitisset sibi, quamque
anxie judicavit de majoribus, tantum habuisset
curae, quid de se posteri sentirent. Caeterum,
seu voluerit oblivisci temporum suorum,
seu praeteriti memoria praesentium toedia
effugere, non exhibuit orbi fabulam, quam
ipse fecerat, nulla famae suae ad posteros provisa
duratione, in tanta imprimis, quae vivo
intercessit cum Svecis, cum Danorum Proceribus
contentione. Caetera, dimidiatus Caesar,
hoc unum non habuit ex Julio, qui ita
prodesse voluit futuris seculis, ut prodesset primum
sibi, ut sese traderet posteritati, illumque
daret famae suae, quem Alexander Achilli invidit,
laudum suarum Praeconem. Exstant
lucubrationes Erici, et omnium teruntur manibus,
ea scriptae lingva, qva Roma adhuc imperat
sig.Ggg5r
orbi, et in ruinis tanti imperii latius
sermonem, quam sacerdotium diffudit. Scriptionis
genium si inspicias, aliquid Ericum reperies
permisisse alicubi sibi, ut Regem scires:
nec dispar stilus, qui minus amoenitatis habet,
quam utilitatis. Recedit hercle plurimum a
majestate Authoris, et scabritiem redolet ejus,
in quod inciderat, seculi, a cultu [culta ed.] et nitore
literarum alieni. Sed sic quoque haud parvum
fecit operae pretium Diadematus Historicus:
facienda scripsit, cum facere scribenda neglexerit,
et non opera aliena, ut caeteri Principum,
sed sua usus, sese de fortuna scriptis vindicavit.
Mortalis labor hoc unum Regi fecit immortale,
quo consuluit futuris seculis, cum
suo non posset; et, cum Regnis non permitteretur,
quodammodo imperare coepit aeternitati;
vel ideo dignus veneratione temporum
omnium, quod omnia ante se tempora conservavit.
Caetera omnia Regis mors abrupit: Hoc
superstite scripto regnabit semper Ericus, et,
quem sua expulerunt secula, omnia laudabunt.
[BF 100,1] CHRISTOPHORUS
BAVARUS.
Ericus in retinenda Regia
appellatione, quam Regia
dignitate constantior fuit, et
postquam perdidisset imperium,
non perdidit umbratilis
tituli amorem. Caeterum
felicior fuit conditio
successoris, qui in rerum
sig.Ggg5v
collocatus fastigio, inane saltim nomen invidere
non poterat Erico, dum rem ipse possideret.
Is Christophorus fuit, rectius, si quid
judico, Palatinus nuncupandus. Quicqvid
enim Wittelsbacchiae familiae fuit, post Otthomem
Secundum, quem illustrem dixerunt antiqui,
scissum omnino est, in duos ramos,
qvorum alter Istrum, alter Rhenum insedit:
generaliore vocabulo Bavari dicti, qui Monachiensium
vel Lanshuttensium appellationibus,
inferiorem Bavariam, et nobile illud Danubii
praetereuntis, stadium possidebant. Caeteri agnati
recessere ad Bavariam superiorem, et portiones
suae haereditatis: sed quorum appellatio
universa sub Electorali dignitate, quae semper
huic adhaesit domui, aut si haec deesset, sub Palatini
titulo lateret. Hinc Duces, seu Simmerenses;
seu Spanheimienses; seu Bipontinos;
seu Neoburgicos; non alia temere reperies,
quam hac nomenclatione indigitari. Fuere
plurima, in utraque hac domo generis decora et
fastigia; in quibus per secula infinita, indivulsa
semper et irrupta gentilitas avitum stemma, et
haud perplexam successionum seriem numerat,
interque Majores suos, non sceptra tantum et
Diademata, sed et Aqvilas Romani imperii
percenset.
[BF 100,2] Atque in hac familia, Patre Ruperto (ita
vocant) rigoroso, S. R. I. Imperatore, natus
Johannes Neoburgicus, sororem duxerat Erici
Pomerani, Sophiam: quae Regum neptis, (Valdemari
enim filia Ingeburga genita fuerat) et Caesarum
nurus, amplam dotem, et possidenti
incognitam, non trajecit quidem in maritum
sig.Ggg6r
sed filio congessit in cunas. Habuit felix pariter,
et infelix virgo, quod relinqueret, non
quod possideret; nata porrigere coronam; et
non gestare. Hujus namque filium Proceres,
voto (id enim prae se tulerunt) et voce
libera, sed tamen naturae secuti legem,
imposuere Daniae Rectorem: non opus rati
Regnum amplissimum traducere ad, Peregrinos,
aut extra orbem suum rapere hunc circulum;
dum superesset; sequiore quidem sexu, sed tamen
Regio, natus Princeps, qui Regum maximorum
termes unus et surculus, et novus e
tot Cineribus Phoenix, velut ad natales revocaret
purpuram, Regnum suae origini quam
proxime admoveret. Usque adeo haereditaria
dignitas apud alios, aliosque Populos in titulis,
apud nos in usu fuit: miro Danorum in Regnatricem
familiam amore. Da mihi gentem
per orbem, quae in quacunque etiam haereditaria
potestate, exarescentem et caducam Stirpem et
omnibus ramis truncatam, in sepulchris familiarum
in Aviae Proaviaeque cineribus eruerit;
quae decursis aliis aliisque Principum stirpibus,
et gynaeceis, infra colum et stamen, et subtemina
propemodum ipsa, dotale Regnum
inclinarit.
[BF 100,3] At haec novi Regis electio, Procerum omnium
et Antistitum sancita suffragiis, uni, cujus
maxime intererat, displicuit Erico; qui datis
ad universos ordines literis amarissime monuit:
Pullulare qvod videret, Regulos, et coronis
non suis superbire: Egregium vero et gloriosum
Danis ex suo orbe excutere Rempublicam, et pluralitate
Principum, cladem imperio, aut infamiam
sig.Ggg6v
parare: periculosissime duobus inniti Equis, qui
decurrunt in stadio: nec aliam conditionem Regni
esse, sub bicipiti Rectoratu. Si amicam vocem
pati possent, auferrent ridiculam illam novi Regis
denominationem, et desperatae, qvod necesse foret,
concordiae causas novissimas amoverent. Notum
sibi, quibus alveolis profluxisset hic sangvis; Sorore
qvidem sua, nec id diffiteri, sed ingrata; qvae
immensis in se meritis (et huc recidisse sua beneficia)
unam hanc perfidiae vicem referret. Et.
vero ab hac indole nil degenerem filium, infami
pollutum perjurio, et si juris jurandi Relligio ulla,
aut reverentia esset, honestatis et fidei Contemptorem.
Hunc recepisse solennibus verbis, interpositis
aris et coelo, nullam sibi fore, vivo legitimo
Rege, cum Danis Electoribus conditionem: At
nunc improbum heu! usurpatorem, involare in jugulum
suum, et nondum caducae arbori admoliri
securim, promissorum et fidei et sangvinis memoria,
cum ipso humanitatis sensu extincta? Amolirentur
hoc dedecus cordati per Daniam Cives,
concederentque suum cursum, sua stadia decurrenti,
et jam vergenti aetati suae, dum mortalitatis quae
superessent, reliqvias, aegra senectus finiret.
[BF 100,4] Dedit etiam ad Christophorum literas, sed,
ut Regem scires, acriores. Omissis enim titulis,
et quibus Principes in exordio literarum
uti invicem solent, verborum honorumque delinimentis,
interrogavit abrupte. Quorsum repentine
Majestatis fulgur, et oblivio promissorum?
nolle se quod mortales fere faciunt, et facere ipse
summo jure posset; remetiri maleficiis injurias, et
quamvis destitutum Regno, quaeque quod consveverat
per tot annos, largiretur. porro donis; fidele saltim
sig.Hhh1r
consilium impertiri: Laudem supremam esse crederet,
fugere inanem; et supra orbem ipsum, imperare
sibi: Stanti in juventutis exordio, amplum
patere ad gloriam campum; ne necesse foret speciosa
tutis antehabere, aut ad temulentum quod suscepisset,
consilium, coeco impetu devolvi. Offerri
conditiones, nec id negare, luculentas; sed quae
coloratam boni formam induissent, nondum perspecto
angve, qui lateret sub frondibus. Meminisset,
infantum, non virorum esse; ficto splendore illudi:
Ubi accessisset ad nassam, usu intellecturum, quid
peccasset. Non longe exempli imaginem arcessendam:
se intueretur tot vulneribus lividum, tot malis
perfossum. Iis si doceri potius, quam suo malo,
vellet, Diadema facilis sperneret, nobilem
magis quam felicem pannum, magnaque declinatione
vitato inani titulo, daret illustre orbi
exemplum, et sua in causa Principum omnium
tueretur. Simulac portis Daniae inferret
pedem, facturum in precario Regno, non quid
vellet, sed quid juberent Proceres, qvorum dubium
periculosius esset odium an momentanei amores.
Inter hos non regnaturum quidem sed serviturum;
infelicem pariter; seu regeret; seu
serviret.
[BF 100,5] Caeterum post perditum Regnum leve
erat Erico perdere verba, quibus insuper
habitis Proceres, perstitere in trajiciendo
Regno, datis amplissimis ad Christophorum
literis: Ericum, quod sciret,
Regem, contempta domestica virtute inter
peregrina nomina, et ultra Oceanum accita, sparsisse
arces, et quantum in se fuisset, haereditatem
Regni: jamque rupibus hispidis inclusum, et tantum
sig.Hhh1v
non projectum in maria; orbe certe toto exulantem,
generi renunciasse humano, et officia postquam
Regis amisisset, ne hominis quidem implere.
Interesse Danorum omnium, quotquot salvam Rempublicam
vellent, a forti viro suscipi Regimen; nec
deesse vicinos ad tantam rem, Principes, et Erici
amores, Bugislaum. Caeterum si cineres evolverent
Estritii, proximum sangvinem esse, quicquid
Sophia in Palatino toro dedisset orbi, unum illum
tot Regum superstitem Surculum, in quo Margareta
et Valdemarus haud parum luculentis imaginibus
relucerent. Nec haerere se, quibus nominandi
Regis Patrio jure potestas esset, quin Rempublicam
ejusdem substernant cervici, quoque nullum
possit fidei illustrius argumentum dari, tantae fortune
munus in unius sinum deponant. Quicquid
generosi esset per Daniam spiritus, ruere in obsequium,
et quod alibi extorqvetur, magnis animis
offerre. Veniret saltim, cui servandi Deus nobilissimi
Regni Provinciam dedisset, et quod in theatralibus
scenis, Deus e machina fulciendo Regno
humeros accommodaret. Caeterum stare momentis
Regnorum fortunas: Properaret. Non pullulare
ubique sceptra, nec cujusvis Sylvae hanc messem
aut sementem esse. Radiatas Diademate
Nymphas, raro in viduo frigere toro: quae cum
multorum ambitioni aperuerint campum, non
nisi solertissimis [solertissmis ed.] denubant. Inter Neoburgum
et coronam, unum esse haud magnorum dierum
iter, sed cujus momenta singula, auro
rependenda. Circumtonare Daniam bella, et
nescio quid inimicum minari Holsatos: his
in froeno continendis sciret se lectum Praetorem,
nec locum inertiae patere, ni rapi
sig.Hhh2r
ad Peregrinos vellet tantae fortunae spolium, et toto
in orbe Avunculo suo qaueri successsorem. Id si
fieret, qvod evenire necesse esset, meminisset aliquando:
fortunam se habuisse ad lubitum; sed
qvam projecisset, et justius olim sibi, quam Danis
succenseret.
[BF 100,6] Et vero hanc electionem Proceres, ut non
Christophoro tantum sed orbi universo approbarent,
per Hanseaticas ubique urbes, et in
foris et triviis affigi jusserunt dimoti Erici causas,
quibus superius a nobis commemoratis,
ternas omnino adjunxere: Quod comitiis Neoburgensibus
abstinuisset annuis universi Regni dicasteriis
et tribunalibus; quod monetam corrupisset publicam;
inque Deum ipsum impius, summi Pontificis
legato, delictorum promulganti veniam, chartas sacrosanctas;
poenarum quas vocant, et purgatorii
Redemptrices, impegisset in frontem; plumbeo,
quod appositum erat, sigillo, supra ictum ipsum
miseri nundinatoris commoliente malas, ut nempe
in unum dejectum Principem, non Vaticanum tantum
omnem, sed coelum quodammodo ipsum armarent.
Quibus motus Christophorus, seu quod
credibilius est, regnandi illecebra et luculentis
novorum procorum invitationibus, sua interesse
credidit non aspernari. fortunae, quae ostendebatur,
opportunitatem, citatisque eqvis digressus
Lubecam, et Procerum eodem confluentium
exceptus agmine, in Daniam novissime
pervenit.
[BF 100,7] Cingebat Regium latus, qui venientem
deduxerant Proceres, felicitatisque publicae Sponsores
laeto palam populo, aut sane indignationem
palam dissimulante. Soli Sveci;
sig.Hhh2v
nescio. quid torvum haud tecte intonabant:
Pactum Calmariensi Conventu, ne quid magnarum
rerum, nisi communibus trium Regnorum Consiliis
per Septentrionem susciperetur: Ubi ea Sacramenti
Religio? si aversi in sua commoda Dani eligerent
Reges, nihili habito reliquorum, quorum
maxime intererat, Consensu. Utile quidem esse,
unum eligi; ad cujus arbitrium omnia reciderent in
Regnis, sed qui eligeretur ab omnibus. Actum esse
de tergeminae potestatis foedere, si ut limitibus Populi;
ita animis scissi, vaga singuli et discordi libertate
lascivirent. Denique Bugislaum, quam
Christophorum proximiorem esse Regno, et si Ericum
spectarent, solum Norvagiae haeredem Responderunt
ad haec Proceres: non incurrisse se
in alienum jus, nec januam, quod scirent, aperuisse
dissentioni. De eligendo Christophoro per
nuntios literasque, invitasse Svecos, cum non paterentur
tempora, ut ex gemina gente coirent palam
Electores. Eundem accitum in Daniam, nec id
diffiteri, sed moderatorem tantum Regni, et nulla
hactenus Corona redimitum. Eo facto nil decessisse
potestati; tergemina societate nixae: Regnorum
omnium eandem causam hactenus fuisse, et conditionem
perpetuo futuram. Ita re disceptata verbis
non ultra efferbuit rabies, nec multo post
missi in Sveciam Legati, qui plurimis, quae
nutabant, constabilitis, novi Regis electionem
socio Regno persvaderent. Nec salubribus
consiliis consentio animorum defuit; data acceptaque
fides futuri Calmariensis coetus, qvo
totam illam uniti Septentrionis vim, et pulcherrimi
Imperii Contextum nova societate et
vinculo colligarent.
sig.Hhh3r
[BF 100,8] At Christophorus ad clavum Regni, nondum
coronam admissus, stans in illa juventa
et honorum et aevi sui, consiliorum ductum
permisit (et id unum cupiebant) Proceribus,
Moderatorisque titulo, qui solus hactenus concedebatur,
tractandam Rempublicam suscepit.
Quod quantumcunque fuit, mirum fieri sine
concussione Reipublicae potuisse, cum per agnatos
Patruelesque suos Ericus validissimas etiamdum
possideret arces, et absens quodammodo
ipse per tot claves Imperii regnaret. Litem
occuparunt Proceres, et vagientem in cunis
potestatem magno consilio stabiliverunt: jussis,
qui arces insederant Praefectis, eundem secum
agnoscere Reipublicae Rectorem, aut facessere
ocius, et qvocunque vellent terrarum, bella
ac pertinaciam deferre. Qui nil fideliores
Erico, quam fortuna fuerat, abstitere illico
monumentis suis, inque Gothlandiam, raptis
undecunque navibus, delati, ultimam praecipitantis
fortunae tabulam, spemque omnem abscissam
redituri Regni, et novissimum, tantum
non fatum, omnia hactenus aut metuenti,
aut speranti Erico ostenderunt.
[BF 100,9] Quibus digressis pronum fuit Christophoro
in principe Cimbrorum urbe (Viburgum vocant)
in magna frequentia tanti decoris teste
suscipere Regis appellationem; jurejurando sancire
immunitates ordinum; et post id factum,
decurrere urbes; obire rura; scrutari arces;
impigra indole arripere negotia, et in singula
curas, ac sollicitudinem partiri. Eo majore
otio quo in irritum cecidissent solennia quae
Calmariae destinata fuerant comitia; collisa in
sig.Hhh3v
sese, sed clandestinis dissentionibus Svecia, et
si stimulum dedisses, in saevam discordiam eruptura.
Carolus enim eum apicem nactus, supra
quem ascendi nisi solo Regio nomine non
posset, praeter. Polemarchi dignitatem et praeturam
exercituum, consiliorum etiam omnium
ductum habebat in toga, eademque potestate,
qva in armamentario, etiam in curia praesidebat.
Quo acrius postquam consilium de eligendo
novo Rege exsonuisset, per Regnum,
quantum projecturus esset, objicere coepit oculis:
nec enim ulli amarior jactura, quam qui
deponit purpuram; habet aliquid picatum hic
pannus, ubi sederit humeris, nec temere potest
sine amittentis cruciatu, divelli. Ea oberrabat
animo Caroli et coronam ostentabat tam
prope tactam Cervici, et nescio quid torvum
aegre menti post omnes alios jam secum pugnanti,
exprobrabat. Non latebat id Magnates
Antistitesque Regni, Carolinam superbiam omnia
in se negotia alto supercilio derivantem; et
tot nobilium Virorum caedibus purpuratam Patriam
suam, aversatos jam pridem animo: quo
sollicitius praecipuos Danorum Antistites evocarunt
Enecopiam, et calculis omnium sancita
tergemini foederis instauratione, Arbogam indixere
comitia, ubi quae reliqua essent, de
Christophoro, publica ordinum suffragatione
stabilirentur.
[BF 100,10] Eo digressus Carolus, et Dei hominumque
fidem obtestatus: Exigi a se poenas infelicium
consiliorum, disserebat: Dedisse Civium precibus,
ut subiret in curarum ingentium molem, et maximis
aerumnis emeret fucatam, quam gessisset, dignitatem.
sig.Hhh4r
Inconsulta enim (quod jam primum
animadverteret) facilitate, amplas, quas a Majoribus
accepisset, opes, et locupletissimae domus
jugulasse patrimonium, publicisque impensis (qvas
enumeraret, nisi innumerabiles essent) modum
transiisse suae fortune, nulla de se cur dum
publicum juvaret. Jamque stantem supra exhaustae
domus parietinas, inque pudendas angustias redactum,
luctari cum paupertate, nec posse rationes
suas, aere alieno conturbatas expedire. Succurrerent
his necessitatibus si pii essent, si grati Cives;
amolirentur, qui propediem insilirent Creditores,
aut darent saltim, quae oppigneraret praedia: Post
eam pietatem, in Solium accirent Christophorum,
aut qvemcunque cuperent Moderatorem, id se volente
facturos: Procul ab augusto pectore livorem esse;
pusillis animantibus datum venenum; se in privato
lare sine stipatoribus vivere, sine satellitum agmine
posse, securum conscientiae excubiis et ipsa innocentia
defensum. Non computaturum labores suos,
et quantum alsum esset, quantum sudatum sub
armis; dummodo id praestaretur, ne qui omnium
sustinuisset labores, omnium damna sufferret.
[BF 100,11] Haec, quo erat aut dicendi ardore aut
ostentandi peritia Carolus; effecitque non magno
labore, ut longam et fastidiosam disceptationem,
aversati Svecorum Proceres, darent petenti,
quod auferre non possent: Integram
Finlandiae terram, cum insula ?landia, Calmariae
littoribus objecta; ita tamen ut Insula
solutis quadraginta marcarum Holmiensium
millibus coronae redderetur. Intererant Arbogensi
consessui Danorum cum amplissima
potestate Legati, qui omnia votis suis opportuna
sig.Hhh4v
conspicientes, non destitere Christophori
Virtutes tollere in coelum laudibus, ostentatoque
Sacramenti autographo, quo in foro Viburgensi
se devinxerat Danis, haud deteriorem fore Svecorum
conditionem polliceri: Et accessere
nomine Regis haud parum luculenta promissa,
seu petierit abrupte Carolus, seu ultro obtulerint
Legati: Nullum fore regnante Christophoro,
ab Arithmetica periculum, procul facessere jussa,
eorum quae tractasset in Republica Carolus, seu
impensorum, seu acceptorum invidiosissima computatione:
Qualem enim infamiam fore, tot Victoriarum
effectricem dextram, ad pulverem et strepitum
Scholasticum amandari, aut ad morosam rationis
trutinam; computantium subsellia exercituum
Rectorem detrudi: Plebejorum esse, in jus
vocari, et sisti tribunalibus; Principem, qui sedisset
supra Rempublicam, supra censuram esse, et
inspicere volentium curiositatem: mansuram in iisdem
manibus qualis fuisset, legionum copiarumque
praeturam; nec novi qvicquam accessurum, nisi
quod novum ipse Carolus optaret. Potuit post
haec promissa persvaderi Carolus, ut Halmestadium [Halemstadium ed.]
se, sed sequenti anno venturum sponderet,
et copiam sui petenti Regi facturum. Et
vero stitit se, quod promiserat, sustinuitque videre
ruinas dignitatis suae, et paratum successorem,
cui brevi traderet imperium; sed quam
beneficio illi, et ea omnia quae magnifice promiserant
Legati, suo assensu comprobanti.
[BF 100,12] Fuit interea in Dania, quod juvaret, et
quod doleret. Gloriosum enimvero fuit
Christophoro, Adolphum videre Holsatum,
genibus nixum et facto obseqvii Sacramento,
sig.Hhh5r
suscipere vexilli ducalis honorem. At iturum
in Sveciam ad suscipiendum Diadema, Calmariensi,
qui destinatus erat, Coetu; distinuere
e Cimbria agrestium, in Dominos insilientium,
et omnia late turbantium, procellae: quarum
necesse est causas et origines, ab ipso fonte et
ortu, altius indagemus.
[BF 100,13] Vandalia Cimbricae Chersonesi altera Chersonesus
est, et circumsonantis freti late porrectum
alveum angusto admodum colle eludit.
Unde potentissimae gentis huc devoluta sit appellatio,
non facile dixeris, et an in has oras
e Pomerania Vagriaque, an ex his in Pomeraniam
vetustissimis temporibus Vandali commigrarint.
Id constat, si quae Majorum annalibus
fides, ex hoc angulo erupisse olim primos
Longobardicae gentis conditores, cum trajecto
mari Balthico in objectis Germaniae littoribus
considerent. Manet apud nos in superstite
gente digressorum indoles; prona in
bellum, et si impetu exardescant, nulli ante
vim cessura. Atque horum, sed minutissima
plebs, damnatis stivis et sulcis, regnante etiamdum
Erico, prosilierant ad arma: impegerantque
dicam Proceres, in iis, quae commemoravimus,
criminationibus, concitatam ab Erico,
aut alitam seditionem. Quo acrius eodem digresso
Agricolae erexere pro vexillo Regiae
authoritatis tuitionem, et pro Pomerano stetere
Duce, Tribuli nempe suo, etiam cum a
fortuna ille, et ad ultimum a se ipso destitueretur.
Causa Princeps tantorum motuum,
et quae primas concivit Procellas, nobilium
ferebatur immanitas in quos efferati Rustici,
sig.Hhh5v
jacere palam diras et convitia ausi, tetrum et
rabidum Dominorum imperium per rura, per
campos, magnis lamentis proscindebant, longam
criminum seriem contexentes: Proceres,
tam qui sacra regerent, qvam qui profana, illos
quidem canibus et venabulis; hos immensis laboribus,
premere quas insederent Provincias, desvetosque qvod
Majores fecerant, vero pulvere exerceri; in otio
et Civilibus delitiis torpere; Impios, in Cives,
quos regendos susciperent, et non magis praefectos
omnium, qvam omnium Spoliatores: se brevium
penatium macerie circumscriptos, infra mancipiorum
detrudi vilitatem, non relicta vita, nisi ad
sensum tristissimae Calamitatis Sperni querelas,
deprecantium incommoda, nec reperiri Asylum in
Regno, quo saevi Rectores non porrigerent manum.
Ultimum remedium superesse, ferrum; constitutum
sibi illud corripere, et cum Compilatis nil reliquum
esset praeter animam, ejusdem saltim perniciem
bello amoliri. Haec antequam abiret Ericus,
quo digresso, causae Regiae miscuerunt suam,
impium dicentes: Solio avio excuti Regem, Disciplinae
et legum custodem, et unicum Nobilitatis
indomitae Rectorem. Certum esse sibi, irruptam
intemeratamque fidem legitimo servare Principi ubicunque
locorum is degeret: Ad hunc armorum,
quae gererent, spectare arbitrium, et causam uni,
qvandocunque deposceret, et belli sui et consiliorum
dicturos.
[BF 100,14] Praeerat Ferocientibus Ericianarum Dux partium,
Henricus Tagonius, et ipsis Proceribus
Senatoribusque, quorum pars erat, adversus,
inconditae multitudini, novi instar Sertorii in
rei bellice procuratione praesidebat. Et hujus
sig.Hhh6r
auspiciis progredi, in aleam pugnae, et
stataria acie, quod rarum est, decernere, rustici
ausi, dejecere Nobilium robur, quod obiecerat
frontem; et novi messores, non spicas
et Aristas, sed capita hominum, et qui ex
Bavaria praelio interfuerant, claros Principes
Dynastasque decusserunt. Et vero post pugnam
rabidiores (qui felicium rusticorum est morbus)
obvio quovis ferramento, vel rallo armati fecere
impetum, in nescio quem Brochium,
clarum quidem stirpe, sed ob saevitiam, pagis
exosum, quem in frusta membratim dissectum
sparsere per agros, cerebro omni per apertos
humeros dimanante. Cum caeteris captivis
mitius actum, quibus capite plexis saltim reliquere,
quod tradi posset sepulchro. At cum
tantae ferociae, imprimis post luculentum successum,
nullus speraretur finis; terribilesque
Agricolae et minarum pleni decurrerent urbes,
laureatosque in triumfo contos et caesorum nobilium
eqvos ac phaleras praeferrent ad fragores
Regni commotus Christophorus, statuit
transportare bellum, et rebellionem in capite
jugulare. Nec mora, illapsus in Cimbriae
planitiem, postquam explorasset hostium metationem,
illos invenit altissimi montis supercilio,
et hunc curribus, et carrucis munitum.
Cimbrorum arte olim in Italiam pugnantium.
Congesserant huc annonam Agricolae; aderatque
furor et desperatio pro armis, nil ratis fore,
citra Diluvii metum quod reformidarent. Et
vero non facilis erat labor, patrare per haec
opposita viam, aut echinatam turbam dejicere
sede sua, quae supra milites, quibus bulliebat,
sig.Hhh6v
propendentium laterum asperitatem, et praecipites
abruptosque crepidinum dejectus irruentibus
objiciebat. Ergo castra metari ac stativa
Rex, specie quadam obsidionis; Detinere in
caveis feras; et cum exscindere luem assultim
non posset, saltim mora et lentitudine consiliorum
fatigare. Ita autem attemperavit minas
belli, ut ostentaret clementiam, missis ex Nobilitate
idoneis; eorundem imprimis, qui obsessi
erant, Dominis; qui sub specie amicitiae
adreperent monti, et quod necessarium videbat,
offocandae pertinaciae, divellerent in partes ac
diducerent rebellionem. Prima clades obsessorum
fuit, colloquium; quo non segniter usi,
quibus id commissum negotii fuerat: Diris deprecationibus
devovent, eorum capita, qui placidam
et innoxiam rusticorum turbam in praecipitia
et errores impulissent: At nondum abscissam veniam,
aut spem omnem gratiae pertinacia abruptam,
nisi etiam adversus remedia ferocirent.
Respicerent Penates, et qui in matrum uberibus
reptarent, pueros; aut si hos nollent, respicerent
rotas, et carnificum nodos; et pertinaciam, si
perstarent non aliter, quam sangvine eluendam. Divellerent
se a vernis, servisque et colluvie Convenarum,
quae in castra, intra infame septum confluxerat:
unde ne fugam qvidem, nisi permitterentur,
expedirent. Extra montem evadentibus bonis Civibus,
Regem occursurum, et libertatem. Unius
noctis spatio distare salutem et exitium, nec extra
hoc ullum fore. Expertos invicem sese magna
atriusque partis clade: posthac futuros amiciores,
praeteritorum perpetua oblivione et venturi, qvam
sibi polliceri possent, fide. Nullum in praediis
sig.Iii1r
suis, nullum in arcibus deinceps equleum, nullas
numellas aut compedes fore: fluituras blando Cereali
liqvore omnes cellas, aut si quis humor dulcius
arrideret palato: pro oneribus, quae gesserant,
obbas perpetuo futuras, et unum evacuandis crateribus
laborem. Erant hae machinae, quae
divellere simplicem gregem poterant, saucium,
ut fit, mero, et spe otii aut crapulae delinitum.
Quorum in tanta pollicitationum prolixitate
magna pars scissi in partes, et postquam
carceres refregisset pudor, praecipites ac
effroenes defluxere e monte, et graviora formidantes,
si decipi abnuissent, cedere loco,
quam perire maluerunt; Timor rapuit primos;
hi posteriores; atque illi, ut fit, sequentium
globos. Et urgebant discessum, qui
advenerant Oratores, veriti ne interjecta nocte
consilia pavidis et cum his animi redirent.
Sero errorem animadvertit Tagonius, postqvam
supra caput ferrum et Rex essent: qui montem
assultim (et jam tutum erat) aggressus,
post disjecta claustra et discussos currus per
aperturam ingressus est, et inconditae turbae
analecta, qualiter Rusticos decuit in illa consiliorum
intemperie, indisciplinatis in castris
pugnantia, primum monte et stativis; mox
vita; et qui pertinacissime restiterant, libertate
mulctavit. A caeteris repetitae
atrociores poenae; iis imprimis, qui procellarum
fuerant Rectores. Tagonius,
cum sex aliis implexus est rotae, ut
publicum bidental, etiam post fata
oberraret viatorum oculis, camposque
sig.Iii1v
et montes; quos insederat castris, cadavere et
tabo funestaret. Iis qui simplicissime rogabant
veniam, promulgata est gratia; jussis ad
vomerem redire, ignotum jam opus, et aptiorem
in manu stivam. Nec destitere Proceres
suos, quod sveverant, vernas, mittere sub
jugum et hi boves: quorum ex sulcis incanduit
seges, et spes annorum, qui hos turbines
exceperunt.
[BF 100,15] Et hoc tyrocinium Regis fuit, quo belli
gloriam delibavit; quam ut stabilem faceret populo
suo, severis edictis monuit praefectos et
Cives urbium; et hos quidem, ut fidei; illos,
ut officii meminissent. Ne si digredi sibi necesse
foret, quicquam se absente per Provincias
turbaretur: Inspicerent nuperas clades quas
conciverat discordia, et si Regem nollent,
saltim exemplum reformidarent.
[BF 100,16] Ergo tanquam declinasset Svecicam Coronam,
donec meritus domi esset Christophorus,
commodum putavit post stabilitas Danorum res,
digredi Holmiam, evocantibus ultro Svecis,
quae Episcopi Regnaldi pietas fuit, fortius pro
Rege, quam adversi pro Carolo, pugnantis.
Cupiebat sanctissimus Vir et in magnorum
consiliorum consessibus, etiam apud
exteras gentes, late auditus; destitutum legitimo
capite Regnum, et sub Gubernatore
fluctuans, ad reverentiam Majestatis
attollere, et Diademate Regio, tanquam necessario
fulcro Rempublicam stabilire. Nec
spe delusus flexit Cives; terruit Carolum;
qvi spe abscissi meliorum Halmstadium
sig.Iii2r
digressus, venientem excepit Regem, et
magno comitatu (tanta fuit benignitas) deduxit
Holmiam; inter urbium, quaqua incederet,
plausus; quodque vitare jam non poterat,
gaudentis Populi Paeanas et
gratulationes.
[BF 100,17] Reliqua, quae ad inaugurationem pertinent,
in magno populorum concursu Morastenii
sunt peracta: Collata purpura et fasces; et
augusti appellatio; insignitusque Diademate Christophorus,
in solio Regum consedit. Addita
laeta illa auspicia, quibus imperium consecrari
solet; hastiludia; decursiones; et Eqvestris torquis,
septuagenis, haud paucioribus, Procerum
collata. Nec omissum festum, seu ludos,
seu decursiones appellare libeat, quae Divi
Erici memoriae sacrae, in Svecicis solennitatibus
anniversaria Religione celebrantur. Notatum
I. Gotho, incerta ut caetera pleraque,
fide: Despicatum a Svecis Christophorum,
cum Holmiae succedens, inter Carolum et
Episcopum medius ingrederetur; Carolum
enim ore et oculis virile robur mirifice exprimentibus,
pusillum Christophorum et procul
recedentem a Majestate, iniquissima comparatione
flagellasse, auditamque populi vocem:
Carolum enimvero natum Regem, si formam inspicerent,
nec frustra judicium esse naturae, quae
magnis fere mentibus digna corporum domicilia
metetur: quanto autem majora esse, qvae abderentur
sub veste, nec oculis paterent. Addere
potuissent: In Rheni convallibus nasci homines
locorum devexitati simillimos; Septentrionem
sig.Iii2v
non suscipere nisi masculas illas publice regnantium
fabricas, quali Bolus olim alloquutus
est Romanos. Caeterum de forma aut statura
Christophori viderit terra, quae utramque tegit.
Id constat, ultra judicium seu Gothi,
seu Vulgi, inania fere et fortuita mirantis:
Unam esse mentem Regiam, quae faciat Regem:
in compactis sane et pusillis corporibus
non raro plus animi et virium, quam in productissimis
esse, et Alexandrum Macedonem,
rerumque Romanarum summum Principem,
Augustum, futuros pumiliones, si vel cum
Christophoro comparentur.
[BF 100,18] Caeterum altior erat causa, quae Christophorum
aversioni et odiis Svecorum objecit.
Et prima quidem periculum fuit, in quod incidit
Carolus: quem postulatum a Satrapa (et
hunc togae supremum moderatorem diu tenuerat in
vinculis) vadatum Rex, et si posset, perditum
cupiebat. Nec enim posse, rebus suis,
dum superesset ille, tutam sperari securitatem.
At Carolus nil perculsus minis, aut Regiis denuntiationibus,
consvetudine jam pericula vincente,
petitiones hostium infensas sola corporis
declinatione evitabat. Et accessit mors
Satrapae, ac brevi dirupit pugnam: Reliquitque
suis moribus. Carolum, potestatis amplissimae et
virium suarum fiducia superbe securum.
[BF 100,19] Et erant, quae supra Carolum, urerent
Svecos: privata singulorum damna, et
novae, quas Rex introduxerat, nundinationes.
Introspexerat nempe Christophorus
in hujus gentis indolem (id post tot
secula fatentur ipsi Sveci saltim, qui vera
sig.Iii3r
loqui amant) animadvertitque impotentes aemulationes
Magnatum, de Regni feudis et proventibus
non secreto ambitu contendentium,
cum invicem velut suscepto certamine mutuae
obstruerent utilitati, et alter alterius fortunae
publice immineret. Regi in novo Imperio,
ut omnes devinciret, superfuit id unum; nulli
quicqvam negare, et impotenti libidini laxato
late froeno, dare singulis quicqvid deposcerent:
Ita tamen ut tabulas publicas, quae conciperentur
scripto, ad stabiliendam feudi possessionem,
venales scirent, et pretio haud levi redimendas.
Hinc factum, ipsa contendentium
pugna et emacitate, ut plerique acciperent
feuda et praedia, sed non diu servaturi. Unoque
non raro et eodem anno, idem territorium diversos
mutaret Rectores, locupletato fisco Regio,
sed delusis hiantibus corvis, qui inter
spem perditam et pecuniae jacturam, carebant
praediis, et opibus emungebantur. Nec segnes
in questum et lamentationem. Illum
omnium Spoliatorem et praedonem Palatinum, everrere
civium opes, et intra cancellos, veluti intra
telonium sedere, flagitiosa in publicis rebus nundinatione;
Nova reperta non vectigalium jam Tributorumque,
sed Diplomatum nomina, et furore omnia
subvertentis avaritiae, etiam publicas chartas et
munificentiam Regum, subjici taxationi: minus malum
expilationem fore, quam pretium insolens, et
pejorem pretio mutationem, cui nulla ratio, nulla
fides constaret.
[BF 100,20] In Gothlandia interea Ericus, in scopulo
suo fixus, postquam sumptu non diu suffecturo
afflixisset, quas secum advexerat opes; mala,
sig.Iii3v
quae vexant privatorum domos non evasit.
Tota natura inclusum defecerat, dataque velut
in supplicium aetas, quod saevissimum malorum
est, non evitabat paupertatem. Ubi tum
rapti thesauri, et Apostolorum imagines? si viridi
in alga spatiantem Regem, post rapta vectigalia
et tributa, (quae imperantium opes sunt)
etiam penu deficeret, et reliqua humani generis
praesidia, quibus vitam contra fatorum injurias
tuemur. In illa lenta et funesta aegritudine,
victrix pervicacis animi fames contemptori
rerum aliquid ostendit, quod supra projecti
Regni aerumnas altius urgeret, adque remedia
compulit, quae sola tum supererant, sed ipsa
egestate propemodum diriora. Adegit illa, Regione
exutum Regem regionum omnium colligere
exuvias, et rapere in mari, quicquid
perdiderat in terris. Insidebat medium Balthicum,
et in hoc Gothlandiam, Oceani speculam,
et amplam orbis universi negotiationem,
sed tempestuosam (qvod semel diximus) eoque
naufragiis non unis infamem; hic alterae Syrtes,
et in fluctibus non ficta Siren Cecilia;
sed in quibus supra pericula omnia marina
unus Ericus timebatur. Qui nihili Habita
regnorum circumjacentium magnitudine, et
ultra exulis audaciam ferox, abjectis terris, retinebat
maria, novum telonium; et propemodum
regnorum omnium excussus principatu,
omnium utilitatem usurpabat. Ab insula
nempe effusus myoparonibus decurrebat objecta
maria; quicquid se dabat obvium, praeda erat,
et in illud spoliarium congerebatur. Ita cum
raptor semper, et semper pauper, postqvam
sig.Iii4r
timere desiisset, timeretur ab omnibus, nec
reflectere ad meliora animum pudor posset;
cum insuperabilis necessitas urgeret, bello et
cladibus districti navigantes, imprimis Sveci,
quos ferocissime attondebatque accessere ad nuper
coronatum Regem Christophorum, et ut
ulcisceretur injuriam populi sui, rogabant: Saevum
illum maris habitatorem, quasi redivivum Cadaver
e tumulo, postqvam renunciasset generi humano,
nunc incursare universum: abstrusum enim
pudendo latibulo, et a sceptro ad uncos ac harpagones
deductum, grassari in commeantes; vincire
compedibus maria; et non tam ferre exilium,
quam facere. Qvale autem opprobrium imperii,
spoliatum omnibus Principem, spoliare omnes; dum
desiderent Reges, populis ad tutelam nati, et in
Civium infortunio, suum spectarent. Frangendum
illum delicatae libertatis usum, et repagulo aliqvo
cohibendum Diadematum praedonem: huic fixam
domum, nunqvam mentem fore, et exui Erico
purpuram, non Ericum posse.
[BF 100,21] Videbat vera dici Christophorus, et libertatem
Erici justo latioribus porrectam finibus,
misera navigantium sorte, ut cum fureret mare,
etiam terra timeretur: Caeterum non placebat
saevum illud solatium et ultimam fortunae
tabulam eripere misero, qua in longaeva
senectute, et sese et fortunae reliquias conservaret.
Quo pronius compellantibus se: Non
fortitudinem hanc sed imbecillitatem esse, respondit:
in otium et secessum subductum Erici animum, sed
nondum corpus esse, quod scirent alimoniis egere.
Miserum Principem, retrusum in Angulos, et poenae
incubantem suae, gravius aliquanto penu promptuario,
sig.Iii4v
quam solio dejectum, et elapsum quidem
Regno esse, sed nondum paupertati. Cum ea
luctari aut transigere, novis, ad quas adigeretur
artibus, et brevibus, quae acquireret spoliis, refovere
vires, et ludere mortalitatem. Talem infelicitatem
carere hostibus; et invidia debere. Sibi
quidem obliviscendum esse Regni, si vellet in
Avunculum insurgere, per cujus si non beneficium,
saltim temeritatem regnaret. Scire, diversam
esse Civium sortem, et rapinarum nomen mercatoribus
formidolosum: Caeterum meminissent, pessimam
esse conditionem bellatoris cum famelico pugnaturi;
nec irritandos eos, qvi habeant vitam, et
non habeant cibum: qvi rabie quadam, ut pugnant
cum esurie, ita pugnant cum hoste, et ruentium
more, non quae impulere, trahant, sed
quae occurrunt. Non esse tanti raptae praedae
paululum, aut offam vel buccellam panis, ut deberet
Principi, e solio in solitudinem detruso, et
posca ac succidia victitanti, denegari. Nobili
exuli, et parvi ruris habitatori, illas breves delicatae
rapacitatis opes ne inviderent, tantum hercle
nunqvam rapturo, quantum projecisset. Quid probrosius
toti seculo futurum ad posteros, quam in Insulas
relegatis Regibus, etiam canistrum auferre et
panem, ut qui rerum omnium compotes fuissent,
vilissimarum defectu morerentur.
[BF 100,22] Addiderunt Sveci, (addunt sane in scriptis
Svecici scriptores) non egestate Ericum, sed
rabie impulsum ad tam indecoras praedandi artes;
et habuisse in portu Visbyensi navalium
praetorianorum non parvam manum, et conduxisse
stipendio Vittalianos, quae in navigantes
saevirent. Quibus neglectis aut spretis
sig.Iii5r
Christophorus, postquam de moribus Svecorum
intestina rabie sese discerpentium graviter
monuisset, promisit se brevi iturum in Gothlandiam,
nec longa interposita mora, qua
proximum ducebat fretum, trajecit.
[BF 100,23] Et vero hic intra angustias brevis Insulae;
admissi in conspectum gemini Reges, dedere
colloqvio unum aut alterum diem. Quibus
lineamentis faciem distinxisset natura, neuter
prius viderat, aspexitque Oceanus novum in
fluctibus suis spectaculum; gemines vertices de
eodem principatu contendentes, et juncta in
undis, quae raro conspiciuntur in terris Hic
fortuna vertiginem sui sceptri qualis erigit,
qualis decutit thronos, et totum volubilis rotae
gyrum ac circulum, inque angusto conclavi
commune orbis theatrum et scenam repraesentavit.
Stitit mortalium oculis, geminos Principes
ab eadem stirpe primordia, et authores
sangvinis accersentes: alterum in splendore et
apice rerum a fortunae insultibus intactum;
alterum detonsum aerumnis, et adversitatibus
decoctum; Alterum in praerupto pelagi, alterum
in praerupto solii: alterum desultorem
Regni; alterum possessorem: utrumque ad alterius
aspectum mutua admiratione defixum,
mirante alterutro, quod vicissim mirantem
rapiebat.
[BF 100,24] Hic vellem mihi Roscius aliquis illustre
illud in theatro Drama, duorumque Regum in
brevis agelli fundo consistentium, seu lenes
alterutrius, seu torvos utriusque et rabidos vultus;
tum pertinax diu, et attonitum silentium;
eoque rupto, hiulca verba, trepidantemque
sig.Iii5v
aut intersistentem lingvam, et non fortes primo
initio sermones repraesentaret. Credibile
tamen est Christophorum, suas alienasque fortunas
oculis et animo versantem, introspexisse
in humanae vitae lusum: meminisse uteri Matris,
altricumque uberum, et dexteritate oris
(quam unam in ejus laudibus agnoscunt Sveci)
sermonisque et oculorum amcoenitate propitiasse
canitiem, plenam Majestatis, nec neglexisse
opportunitatem, qua post raptum regnum,
saltim verbis Avunculum demulceret. At
Erico, opinor, ne ipsa quidem succenseat fortuna,
si irasci potuerit; si rabidos detorqvere
oculos, postquam, quantum amisisset ipse, in
humeris Christophori conspiceret, nec nihil
mota placide animae tranquillitate monuerit
adeuntem: Veram possessionem Regni cum labore
servari, ne qvid firmum et stabile a falsa aut
supposititia speraret: Excuteret indumentum non
suum, et a molesto (quod speraret) negotio, retractum
consilium permitteret ordini et instituto naturae:
aut si hoc nimium esset, primam certe in
Regno famam quaereret a clementia et pietate, qua
nil acceptius Deo. Denique, si certum esset persistere
in utraque pervicacia, id saltim ne nesciret:
assecutum cum gaudio, unde mox doleret: laeva
alite ingressum Regna, per fora turbida litibus,
per tumultus negotiorum et tempestates, inter viscum
et laqveos volitantem, brevi sciturum, quanta incommoda
splendens ille coronae circulus involvat.
Sceptrum et Diadema si plene omnibus nota essent,
plura futura imperia, quam imperantes: In Dania
praesertim Sveciave, ubi pro calculis supputatoriis
certum esset adhiberi Reges, et pro supputantium
sig.Iii6r
arbitrio, nec ultra, valere. Dextra
laevaque adfuturos illos, compotes rerum omnium
Magnates, quibus fideret semper unis, et unos
semper timeret; iniqvos aestimatores qvotaecunque
virtutis, et non diu laturos juvenem, qui deturbassent
senem. Inter hos mansuro procellosam
vitam fore, ac, si fugeret, paratam, quod in se
conspiceret, quovis exitio et morte pejorem
calamitatem.
[BF 100,25] Haec et similia quae dici de coronarum
sentibus et tribulis; de praecipitio summae fortunae
possunt, non absimile vero est, cumulasse
Ericum in abrupto illo cum Successore
Colloquio, et turbida animi, qualis tum erat,
commotione: in qua garrula pariter est miseria,
si in optatum inciderit auditorem; et tamen
inefficax, quocunque nitatur conatus, ad
acerbitatem animi sermone adaeqvandam: cum
facilius aliquanto sit perdere qualecunque summi
imperii fastigium, quam perditi sensum exprimere
verbis; et amissi Regni amaritudinem
illi omnium ineptissime explicent, qui
amiserunt.
[BF 100,26] Volunt Sveci subfuisse huic colloquio vafritiem.
Cavisse enim cum abiret, data fide
Christophorum, nullum fore cum Erico colloquium,
nisi praesentibus, arbitris, quos comites
dedissent viae. At neutrum Regum, praesente
imprimis Carolo (is inter Arbitros erat)
sustinuisse circumsonari adstantium strepitu,
remotisque, quotquot advenerant, speculatoribus,
intra Palatii conclavia, et intimos maeandros
delecto secessu exclusisse curiosas aures. Ibi
desiisse livorem invisi consortii, ruptumque geminorum
sig.Iii6v
Regum amorem rediisse ad sangvinis
jura, et praepolluisse naturam. Ericum enim,
imprimis cum videret fortunam principatus in
sua familia et sangvine haesuram, bona fide,
velut peracta jam fabula posuisse purpuram:
pacto tamen ne Gothlandia unqvam aut usu
maris pelleretur; passurus dum viveret consortem
Regni, ut tutius exularet. Nec surdum
ad haec commoda Christophorum, amplissima
amicitiae significatione quaesivisse pietatis
gloriam, et partem permisisse Regni, universum
deserturo. Iis autem conventionibus
impositum generi humano, et patefactam portam
harpagonibus et rapacitati; populis longa
clade, non bella jam Regum; sed amores luentibus.
Haec Sveci. Quos in Reges omnes,
quotquot communes nobiscum habuerunt, obliquos
fere, et saepissime iniquos, audire hoc
forsan loco posses, si ignota crimina, et de
quibus sola conjectura sedet judex, affingere
historiae et secretis Regum colloquiis liceret.
Sed sint haec Isidis sacra, ut a cognitione olim
et notitia eorum, qui interfuere facto, ita viventium
hodie conjecturis intacta: suffeceritque
Christophoro; potuisse sine turbis et procellis
securitatem parere sibi, qvietem regno;
qvodque rarum in summo fastigio, non sine
contentionibus tantum, sed et sine invidia
regnare.
[BF 100,27] Ea securitate magis quam excubiis tutus,
Ansloae primum, (apud Norvagos oppidum est)
mox Ripis Cimbrorum, Diademate revinctus
est: Deditque Principibus, qui frequentes e vicina
Germania confluxerant, gestandorum insignium
sig.Kkk1r
(quae inaugurandis Regibus praeferri solent)
praerogativam, et honorem; nobilibus
tam Danis quam peregrinis (ultra septuagenos
erant) calcaria et Eqvestres, quos vocant, torques:
postque finitam solennitatem universo Regno
municipales, quae hodieque extant impressae,
leges: Bergensibus, et in hanc urbem commeantibus,
privilegiorum usum, quem indulserant
Majores; Bartholomaeo de monte (ita
vocabatur) cuculo, indulgentiarum, qvas
scripserat Papa, promulgationem: Schinningico
apud Lollandos monasterio, fundi reditus
et cunabula: Hafniensibus soli sui, libertatem,
redemptam ab Episcopis (tantae fortunae
fundum possidebant olim Mithrae) et abscissam a
Roschildensibus urbem, quod proximum fuit,
stabilivit legibus; modicam, ut tum erant
tempora, ambitu, et extra mapalia piscantium
paulatim eluctantem; sed quae hodie, post documentum
illustre fidei, sedes Regum, aeqvat
potentia Principes in orbe Civitates, et continet
ac nutrit suo sinu, quicquid universa Dania
coronat.
[BF 100,28] Unae Hansae albugo erant in oculis Christophori,
et oderat potentiam, quae suam Regibus
et Principibus auferebat. Occurrebant animo
Valdemari Secundi tempora et dirutae arcis injurie;
exasperabantque memoriam Lubecenses, qui
per Bartholomaeum Voet veterem militiae Ducem
Bergas nuperrime incursarant. Quo acrius
produxit Batavos, novos Baltici maris navigatores,
quos collisos cum Vandalicis urbibus (tanta
fuit Majestas) evocavit Hafniam, et vagienti in
cunis potestati ab armorum ancipitiis abstractae,
sig.Kkk1v
portus dedit, et immunitates (extant, qvas
seorsim Amstelodamensibus, quas seorsim Zerixzeis
divisit) posuitque gradum novae potentiae, quae
in apicem tremendum seculi unius decursu
educta, hodie cum acerrimis heu bellis et
tantum non fortunae praecipitio luctatur. In
hujus brevi, quod. meminimus, bello pro
Vandialicis urbibus steterant Veneti Hispanique,
quorum interfuisset, neutram belligerantium
partem increscere, maria omnia nostra, et
quicquid ad Boream projectum est, magno
suorum cum quaestu per haec tempora navigantium.
Amovit tam potentes machinas uno
consilio et prudentia Christophorus, habuitque
inter secreta regnandi, in unas collimare Hansas,
littora omnia Septentrionis, velut Patrimonio
quodam possidentes, et diruere, si posset,
aut convellere tot Populorum formidandam
foederationem.
[BF 100,29] Hoc institutum intra deliberationes, consultationesque,
nec ultra progressum, Vandalicarum
rerum Scriptores et, quotum maxime commoda
quaerebantur, Sveci ipsi, in suis Scriptis proscindunt.
Regem totius Oceani hausta cupiditate,
Lubecensem imprimis urbem in ipso
pacis gremio, destinasse caedi, Dominam mercaturae,
et reliquarum omnium moderatricem.
In supplementum odii evocasse Principes
imperii, et tantum non universum orbem;
fabricasse ligam variis machinis surgentem,
sed quae unius opera et consiliis
regeretur. Et vero brevi limite tam
ferox consilium a successu funesto disjunctum,
et omnia propemodum ad consummationem
sig.Kkk2r
mali consensisse, praeter Deum.
Haec autem commemorantibus nulla constat
ratio ac ne similitudo quidem narrationum; ne
quid a diversissimis conjectationibus certi aut
stabiliti expectes. Modestissime Crantzius,
quem caeteri seqvuntur Vandalici: Regem
Christophorum immensa volvisse animo consilia,
ut atrocissimum obicem raperet communi
per Oceanum navigationi, oppressis aut domitis
Hansis, qui maria omnia compedibus vincirent.
Eum in finem Vilsenachum (quod
Brandeburgicae ditionis est oppidum, miraculorum
prodigiis clarum) magnorum Principum indixisse
conventum, eodemque commeasse octuaginta
qvidem Eqvitum incinctum manu, sed charactere
tamen et cultu Religionis signatum: ut
et tutum qua progrederetur, sibi praestaret
iter; et eadem opera falleret oculos in sua
consilia introspicere cupientium: Dissiliisse autem
totum illud, quicquid fuisset, collecti coetus
negotium, eo quod praesentiam suam detraheret
Adolphus Holsatus, clandestinas artes
et supra has bella qualiacunque, fato jam
vicinior exosus. Aliter rem denarrant Sveci,
sed mirum quam a se diversi: Gothus,
et qui hunc sequuntur, Christophorum
ajunt, Anglicarum nuper Classium Domitorem,
et luculentis spoliis et manubiis
divitem, vota Vilsenachum, et piam in
speciem nuncupasse Religionem: at contracta
clam, quam in procinctu stare jusserat,
classe, lacera interim penula aut
Chlamyde paludatum, subiisse urbem, ut
sub umbra pietatis eluderet orbem:
sig.Kkk2v
Egisse autem cum vicinis, quos convocaverat,
Principibus, ut militum robustam manum
specie mercatorum commeantium infunderent
Lubecae; affuturum se in tempore, cum validissimis
copiis, et portas urbis vi ac impetu
perrupturum. At petito per urbem innoxio
transitu, cum impietati aditum non darent
Lubecenses, totum illum belli apparatum in
risum desiisse; Rege vacuo et inani redeunte
domum, et inter vastissima consilia deprehensum.
Digresso autem Rege, cum promicaret
fortuitum per orbem incendium, armatos,
qui sparsi viritim subsederant in urbe, et cadis
grandioribus abdiderant arma, Regis enimvero
id fulmen esse ratos, ad moenia et portas increpantis,
expediisse ocius arma; et magno
impetu proruisse, qua viam ignis ostendebat:
Caeterum cum opinione lusis, etiam periculum
a Civibus immineret, praecipiti gradu provolasse
ad portas, destinatum illud suo ministerio
opus, non ut obices jam divellerent, ingressuro
Regi, sed sibi evadentibus, et fuga
impetuosissima, quicquid reliquum esset fortunae
servantibus, viam aperirent. Haec fere
Gothus. A qvo diversus Ericius: negato
a Lubecensibus itinere et commeatu, non
quidem abscessisse Regem commemorat,
sed cursoria acie vagatum in vicinis agris;
tentatisque Vismariensium, Stralsundensium,
et Rostochiensium animis, in vnam
semper collimasse Lubecam; numerasse
domos; quas diriperet; familias,
quas jugularet: Urbis opulentissimae spoliis
jam tum in militum stipe connumeratis.
sig.Kkk3r
At postquam incanduisset fortuitus ille per urbem
ignis (piget insistere tot gerris) deprehensos
Principes nobilesque, qui ex hospitiis prosilierant
armati; et quorsum telum ac ferrum in manibus
esset? rogatos: Hastiludia, respondisse,
et stadium quaeri; fortium Virorum carceres et
praemia. Nec alio equuleo constrictos quae
vecordia fuit attonita urbis) ad indagandam arenam
dimissos. Eqvidem succensere Svecis
non poteris, maritimam palmam Christophoro
asserentibus, sed cujus nil meminere domestici
annales. Non dissimulant tamen illud,
quod diximus Regis institutum, diruendae
validissimae societatis; eamque in rem lectum
aliqvando militem et tributa publice corrogata.
Caeterum quiscunque casus se miscuerit rebus
unum intra conatum stetisse totum illud negotium:
seu Vilsenaci miraculis seu Adolphi
Religione dirutum; inani totius consilii, quod
exitus docuit, apparatu.
[BF 100,30] At non vana fuit Christophori industria,
ex instituto tergeminae societatis Sveciam obeuntis:
porrecta etiam ad Ossilienses cura;
quam Insulam, appendicem olim et partem
Regni Danici, longo jam flexu rerum a capite
divulsam, cum possessione non posset, saltim
protectione sibi vindicavit.
[BF 100,31] Regressus in Daniam, inspexit, quod sollicite
semper fecit, in agricolarum vomeres et
sationes; et locupletem voluit esse fontem,
unde Regnorum divitiae promanant. Iussit
etiam in mapalibus coli viridaria, et seri aut
spargi silvas, ac arborum propagines, emotis
ubique, si quae incurrere possent injuriis, ne
sig.Kkk3v
aut a lignatoribus caedua sylva, aut a capreis
arbuta laederentur; venatum eripuit Ruricolis,
Regum delitias et voluptatem, damnato venabulo
ac retibus, si cujusquam in saltibus et
pascuis apprehenderentur. At habitatoribus
ipsis agrorum cavit de incolumitate praesertim
iis, qui libera insiderent praedia (qvorum priscis
temporibus non parvus apud nos numerus, si increparent
pericula, parata bello manus). Eos
enim exemit catenarum stridoribus, et manus
injectioni, noluitque humanum sangvinem, antequam
pronunciarent tribunalia, cujusquam
privato arbitrio subjacere. Ut si Christophorum
inspicias, Regum omnium nostrorum et
severissime compescuisse Agricolas, sed saevos
et ferocientes; et erexisse ad libertatem, sed
bonos et frugi, inque officio mansuros,
videatur.
[BF 100,32] Caeterum Procerum Danorum offendit animos,
quod accitos e Germania nobiles attolleret
in praefecturas, et pene in Erici scopulum
impegit. Increpantibus illis (nec id non ausi
sunt) mutavit institutum, et e novis muneribus
peregrinos maluit, quam se, deturbari.
Quorum magnam vim adduxerat e Patria, hodieque
superstites in stirpibus: claris propaginibus
et patriam ubique per orbem merituris.
[BF 100,33] In eo apice rerum juvenis etiamdum et amoribus
intactus Christophorus, merebatur quamcunque
per orbem Virginem, et erant qui eam
Affinitatem clam desiderarent, ac si Messenio
credas, qui palam offerrent. Extat in florentissimi
Scriptoris theatro magnifica Epistola,
qua procari sustinuit etiam Soldanus. Brevis
sig.Kkk4r
est et meretur legi: Baltazar Soldanus, Consangvineus
Deorum, Babyloniae Imperator continuus;
Alexander Macedo, Dominus Dominantium Africae,
Rex Regum Arabiae, Chaldaeae; Persiae;
Lybiae; Barbariae; Armeniae; Assyriae; Mosteniae;
Nubiae; Alexandriae; Aegypti; Parthiae; Mediae;
Mesopotamiae et Hircaniae, custosque speluncae Crucifixi,
salutem et amicabilem felicitatem. Nuper
per tuum nuntium, nobis dilectum M. Johannem
de Europa, auribus nostris innotuit, te fore magnum
Regem Gothorum famosorum, et moderatorem
gelidae plagae, scilicet validorum Svecorum et
Norvagiae et magnae gentis Danorum, et Principem
Bavarorum, Victoremque inexpugnabilem Gothorum,
qui magna et varia olim in terris nostris
triumfantes fecerunt, et nostris Divis Antecessoribus
angustias posuerunt. Igitur de tua Persona
potentia amicitiam voluimus, in quibus auditi,
miro modo gavisi sumus et fuimus: Ideo in Basilicis
nostris Deorum nostrorum offerta volumus,
quod de Deo tonante tibi data sit potestas, laus
et gloria hujus mundi in tam juvenili aetate:
Miramur, et quod obedis magno Sacerdoti Romanorum,
cum etiam Dii nostri Mahumetus et Amon
Cromethi, tibi prosperitates faveant. Eapropter
scias, in brevi nos te visitare, et cum Zephyro
navigio nostro magno, versus Septentrionalem plagam,
versus Arachesiam vergentem, Moschoviam
Russiae, tuam Regionem tangentem, personaliter
visitare, et ibidem Filiae nostrae Xerzinae pulcherrimae
consignare velle te in maritum, et ipsam
Tibi in uxorem. Ideo misimus Tibi Epistolam,
praesentem nostris cum munusculis, vas aureum
puro balsamo plenum, per tuum praedictum hominem
sig.Kkk4v
commensalem nostrum continuum, qvi tibi nostri
ex parte multa dicet: Datum Babylone super
Nilum Machometi et Ciemeti Deorum nostrorum,
Rameati Amonis Elgasistri.
[BF 100,34] Addita inscriptio cum titulis Christophori,
hunc fere in modum.
Cui nostri Dii favent, de quo in Oraculo nostro
Deorum responsa habuimus, in quo forte
spiritus Alexandri Magni operatur, Magno Regi
gelidorum Hyperboreorum Svedorum, Gothorum,
robustorumque Danorum et Slavorum, Bavarorum
Principi excellenti, collaterali nostro nobis percharo.
Clarissimus Pontanus, supposititias credit has
literas, quod eo, quo scriptae sunt tempore,
Turcico Imperio non Baltazar, sed Amurath
Othmenides praesideret. Caeterum de Babyloniae
Sultano loquuntur literae, non Turcis:
qui multis post annis, Duce Selimo Babyloniam
et Aegyptum occuparunt. Jam si Soldanum
Babylonicum excutias, nec eum quidem,
aut vivente Christophoro, Baltazarem fuisse
reperies, qui tum temporis, tremendus non
minus animo quam nomine extitit. Amalec,
Aldhaber, Saifoddin, Abusald, Jachmach,
Alolai Aldhaberi qui imperare coepit Anno 1438
et obiit Anno 1453. Et fac competere nomen,
nec sic quidem a quoquam expectaveris, ut
ventosissimae Epistolae adhibeat fidem. Age
enim, excute singula: Unde prodigiosa illa,
et ultra benignitatis limites porrecta urbanitas,
ignotum Sultanis opus; unde in svis pectoribus
mollities, et repentina procatio et amores?
ut in sinum incogniti, et, quod caput est,
Christiani Principis deponat florem sui gynaecei,
sig.Kkk5r
ut sauciae virgini non visi Principis amore, ad
concreti non saltim Oceani glaciem quaerat
genialem torum; sed et literis amorum effectricibus
admoveat machinas; exaggeret illum delicatae
cupiditatis impetum, et quasi flabellis
ac stimulis Septentrionis frigus, ingens ille Nili
Dominator, accendat. Qui in tremenda potestate
et humanae conditionis oblivione contemplator
admiratorque sui, si titulos inspicias,
non alibi generum videtur posse, quam in
Coelo reperire. In his enim accersito a Dis
sangvine, totam explicat Superbiae Regiam,
Inque jactantiae et ambitionis spectaculo, tanquam
felicitatis suae argumentis, oberrat.
Qvam male convenit cum his titulis novum,
contra naturam rerum humanarum, vinculum,
et neglectus trucis ac ferocissimae Majestatis.
Jam adde Magistrum, Dominum Johannem de
Europa (qualem, si vel nomen spectes, agyrtam)
Convivam Babylonici convivii; Jam thura adolita
Diis, quod regnaret Christophorus; et his
insolentiorem delicatae visitationis et officii peregrinationem
a mari rubro in Moscoviam,
per non auditas gentes, et ignota terris itinera,
ac maria susceptam, cum raro admodum
hi Principes invisant. Nec vero, si hoc tempore
Babyloniae et Aegypto praefuisset Amurates,
quicquam mitius a Turca exspectasses, qui
intra ditionem suam plures quidem numerans
principatus, quam Principes, non opus tamen
habuit in toto orbe quaerere generum, cui,
remugiente Alcorano, et frementibus Muphtis,
(qui futuri erant Pararii) Filiam elocaret.
Ille cum Majoribus posterisque, Regum omnium
sig.Kkk5v
spoliator et carnifex, per glebas Christi
heu! cruore jam olim madentes; per excisarum
urbium cadavera, profundum illud raptarum
Provinciarum erigens specus, sorbet piorum
sangvinem; et Christiano orbi plura funera,
quam cunas procurat. Quam ridiculum,
illam in tanto apice feritatem, in peregrini
Regis sinum deponere domum et spem nepotum;
uni offerre, quod omnibus extorquet;
et dare Christiano Principi, quod tota Barbaries
exambit. Nec vero opus, intra horum
foricas verius quam gynaecea, Principibus
nostris quaerere virgines, et ita asciscere Soceros
ut admittamus impietatem. Fruatur,
quisquis volet, blando mendacio, et prolixe
indulgeat sibi. Licet ingenuitatis candorem
professis, haec ludicra, fabulis, quantum opinor,
viciniora, spectare e proscenio, nec in
triumfo transvehere Turcarum chartas, cum
arma non possimus. Sat scripsit, qui affectum
pro Patria ostendit, nimium, qui ostentat.
[BF 100,35] Caeterum ex alia domo felicitas regni nostri
accersenda: non opus, excurrere ad Hellespontum,
et recutitam gentem, ut Socer
Christophoro quaereretur. In objecto littore
Daniae ostendebatur Marchia, et in hac Dorothea
virgo: quae, si excellentiam respiceres
generis, amplissima praeferret decora: si formam;
quae venerationem generis humani: si
virtutem; quae Regem mereretur. Et haec
blando vulneri fecit aditum, et investiganti
conjugem Christophoro sese objecit. Citra
ambages res gesta, flagitanti se stitit Daniae,
et brevi negotio explicuit. ac evolvit amorem.
sig.Kkk6r
Et: huc collimarat; Vilsenaci conventus, ne
quid sinistri suspicentur Lubecenses: erat, o
boni, haec peregrinatio non Martis opus, sed
amoris, et novae ventilabantur, sed Veneris,
flammae. Non ierat Christophorus, ut feriret,
sed ut feriretur; convenerantque Principes;
ut discingerent Regem, non ut armarent. Et
sic quoque aptior novo, quod parabatur negotio,
in sinum Virginis deposuit coronam, et spem
pariter suam ac Patriae universae implevit.
[BF 100,36] In eo decursu prosperitatis, quis non florentissimo
Principi sperasset, et vero quis non
optasset diuturnitatem? Sed quid tandem est?
Indicenti comitia Ienecopiam, et longa meditanti
itinera mors brevissimum objecit. Oriens
Imperii aurora; purpurae flos nullo livore
emarcidus; indecerpta vita; festinati honores;
spei et votorum apex; unius diei spolium fuit,
aevique rapacis decursum, et hoc quicquid est
caducae ac futilis vitae, angustis conclusum
spatiis absolvit. Et fidimus mortales robori
corporis, postque nuptias; honores; apprehensa
rerum fastigia; urbium et populorum plausus;
(quae omnia exegit Christophorus) immensa annorum
spatia longaevae senectuti metimur. Morimur,
dum sedemus ad calculos, et inter vitae
praesidia, nil citius, quam vita ipsa elabitur;
cui omnia praesidia paramus. Obiit Helsingburgi
Christophorus, in Sundae littore, in
theatro suae potentiae, nequicquam conscensa
sublimi arce, quae imperat undis, non fatis.
Per Spiras, et cochleas enisa mors, in editissimae
turris vertice consedit, et octennium vix integrum
(ea periodus fuit regnantis Christophori)
sig.Kkk6v
brevemque in Dania incolatum, velut peracta
fabula absolvit. Tantillo spatio Princeps ostensus
et raptus Danis, Danubium junxit Baltico,
convallibus Rheni supra Svecorum petras
evectis. Sed quod casum acerbiorem fecit;
spem prolis intulit secum in sepulchrum, et
non Reginae tantum, in eam nuper spem
ductae, sed et Regno universo reliquit orbitatem.
Et vero radicitus in hoc Principe periit
Estritius, et velut cursu absoluto, eripuit
orbi longaevam illam et propagatricem familiam,
quae jam inde a Canuto Magno in Dania,
et Caesarum Svecorum in Germania exordiis,
per secula integra (ab Estritio in Christophorum
numerantur quadringenti et sex anni) per Regum
inconcussam seriem; per successionum
traduces; nunquam mutatis auspiciis dederat
Augustos Daniae, totque per annos instaurata
nativitate (quae rara fortunae fides est) sese ab
interitu vindicarat. Inscripserat Europae singulas
Provincias trophaeis; Devinxerat Reges,
quamcunque inspicias lineam, nexu foederum,
et affinitatibus; totque in ramos sparsa ornaverat
omnia secula, nulli succubitura. Christophorus
fuit evulsae arboris supremus termes,
et surculus, etiam per foeminas, et seqviorem
sexum. demissus: Hic tot annorum bella et
manubias; jacentemque haereditatem; et tantae
fortunae spolium rapuit secum in tumulum,
et morti universum objecit. Ne nescias, familiarum
esse, ut rerum omnium terminum,
depactis Naturae Fatorumque legibus, quae indivulsae
teneant suum iter; aque supremi ordinis
authore arcessant sua mandata; et qvicquid
sig.Lll1r
agant; quicquid moliantur homines, immutabili
lege decurrant.
[BF 100,37] Regnante Christophoro saeva per Sveciam
pestis, nil extimi Boreae reformidans frigus,
non tantum urbes, quaqua progrediebatur et
campos funestavit funeribus: sed et tanquam
non esset in poenam satis, traxit post se sociam
famem, quae calamitosas relliquias depavit.
Creditur Monialis praesagitionibus, et futurorum
inspectione clara, hanc cladem denunciasse
Carolo, cum intra ejusdem cortinam admissus,
de sorte et honoribus suis fatorum arcana interrogaret.
At in hac, seu calamitate, seu
poenam, cum solis Svecis negotium fuit Coelo:
Exempta Dania, cui interea dira incubuit hyems,
quae excluso verno tepore et renascentis anni
infantia vias obstruxit soli, ne ingens ille largitor
lucis constrictam glacie et rigoribus humum
emolliret. Tremenda mortalibus poena,
si torpeant a satis glebae, nec opem ferat coelum,
potentiorque alicunde injuria incurrens,
aeternum illud naturae vinculum dissolvat.
[BF 100,38] At seculum Christophori illustravit inventa
Typographia, ambiguum mortalitatis
bonum. Eo praesidio clara monumenta
partiuntur orbi famam, et cum brevibus
illis praelis propagant ad posteros aeternitatem.
At quis nugis occurret ac periturae
chartae, quae per haec instrumenta
invaluerunt. Universali (ut inquit ille)
opus erat concilio, ut inania pleraque quae
fatigarunt olim praela, hodie Tabernas, illustri
incendio arderent. Christophoro autem debebatur
sig.Lll1v
haec lux, ut postquam deposuisset breve
illud fulgur purpurae, retineret tamen ad
Posteros famam; et per coaetaneam artem,
qvodammodo post fata, regnare.
[BF 100,39] Cui supra angustum quod diximus aevum,
breviora contigere rerum gestarum monumenta.
lvisse in Sveciam post susceptum Diadema,
nesciremus hodieque, nisi extarent tabulae.
quibus Ossilienses in suam fidem et tutelam
suscepit. Nec Batavis dedisse Privilegia constaret,
nisi curiosa manus Batavorum Schedas
et scrinia evolvisset. Ab his cineribus exsculpimus
non vivos carbones, et in luctante flamma
promicantes maligne Scintillas indagamus.
Ut non tuto dixeris, an de maritima Regis
victoria omnia nugentur Sveci. Qui, si caetera
inspicias, aperta aversione et sinistris rumoribus
proscindunt hujus Principis famam,
et pleraque aspera, ac quantum ego quidem opinor,
ad invidiam aucta ex suo effingunt. Praeter
enim usurpatam Sveciam, attrectatasque opes
(quorum sparsim in superioribus fecimus mentionem)
objicit nescio quid saevi in brevi commentario
Olaides, quod nolles Christianorum
moribus impingi. Lubricum scilicet et vagum
cubile ante quaesitum torum; et eo contracto
abnoctationes, et, quae has sequuntur
jurgia, et contemptus Reginae: Denique ultimum,
quod in Sveciam parabatur iter, terroribus
plenum; enumeratis in Regis animo,
et longa serie descriptis, haud parvis Procerum
nominibus, qui implere pegmata, et praebere
cervicem juberentur. Caeterum quod Rex conceperat
mente, fecisse mortem: Eam occlusisse
sig.Lll2r
saevum rictum Principis, et jus eripuisse immanitati.
Eqvidem nullius mihi errores confodiendos
desumpsi. Scio tamen, multo reverentius
esse, in caligine, si qua occurrit, historiarum,
bona credere de Principibus; quam
vana effingere, aut malignitate ingenii cujusquam
famam enecare. Et vero, quae insolentia
pervadere in Principum nascentes, nec
proditas, et qvod caput est, ambiguas cogitationes?
scelus est non cogitanti obtrudere scelus,
et levius committit, qui patrat, quam
qui affingit. In his ariolari non licet Scriptoribus,
quos ad rerum gestarum fidem sanctitas
historiarum astringit. Maxime hercle Svecos,
si Palatinum inspicias, qui quam proscindunt
in Christophoro. familiam, hodie Morastenii
coronant.
[BF 100,40] Satisfecit hercle Danis Norvagisque, et qvod
difficile est in magna fortuna, omnium sese
arbitriis approbavit: Ingenti enim spe vectus
in solium subiit in bella, quae feliciter confecit,
rerumque ingentium moli, quod culmen
gloriae est, sese ostendit parem; Ostensurus majore
in theatro, ni mors praepotuisset. Angustum
certe quod nactus est spatium, et
coronam brevissime incingentem caput, haud
parum illustrem fecit, obeundo Regno; dicundo
jure; ministranda populis aeqvitate; scribendis
(et singula superius diximus) Legibus: Omniumque
Civium Pater, cum prolis non esset;
quicquid annis deerat, meritis adjecit.
[BF 100,41] Et agnovit has virtutes Episcopus
in Svecia Ragvaldus, qui non sustinuit
supervivere Christophoro optimo
sig.Lll2v
(id tam claro exitu comprobavit) Principi: et
ad famam extincti, non fudit saltim lachrymas,
sed, ut veras scires, morte sua obsignavit.
Laudanda in hoc Episcopo Sveco pietas, cui
paria fecit Wilhemus Episcopus in Dania, qui
mortuo Estritio, (stirpis de qva loquimur conditori)
non lachrymas jam, sed corpus affudit,
et defuncti tumulo, non vitam saltim, sed etiam
cineres sociavit.
[BF 100,42] Crantzius de supremis hujus Regis, non
pauca commemorat, et Svecicis pariter annalibus,
et nostris irreperta. Decumbentem
nempe Helsingburgi, postquam liquidius rescitum,
nullam spem in medicis restare, Proceribus,
qui aderant reddidisse Regnum, graviter
monitis; ne de Avunculo, quem in Gothlandiam
ejecissent, omnia crederent suspicionibus
aut famae: De reliquo, si hunc nollent
successorem, saltim darent sibi, qui non praeesse
tantum singulis, sed et prodesse universis
posset: Cura suscepta aliorum, cum jam non
posset sui, et producto quod rarum est, extra
vitam ipsam pulcherrimo in Regnum
amore.
[BF 100,43] At Christophoro supervixit Ericus: tanto
miseria vivacior est felicitate. Iuvat quae
reliqua fuerint fata hujus Regis, huc accersere,
et totam historiae catastrophen sub unum
aspectum dare, ut fatis propemodum aeqviores,
finiamus calamitates, et aerumnosum semel
Principem molestissimo vitae taedio evolvamus.
Is voluntario primum; mox necessario exilio in
Gothlandia fixus, instaurata quot annis nativitate
revocabat ab interitu speratam semper, et semper
sig.Lll3r
desperatam meliorum fortunam, interque perpetuas,
aut angustias aut praedationes, sejungebat
a morte mortalitatem. Irasci poterat fatis,
qvae dedissent successorem, et non dedissent
successori vitam, et supra perditum regnum
(quis hoc sperasset?) Christophorum perditum
suspirabat. Quo salvo supererat post navem
amissam anchora, qua quicquid reliquum erat
fortunae, tegere posset, ne ab inimicorum, quod
mox factum est, injuriis incursaretur.
[BF 100,44] Christophoro enim mortuo non defuit
sibi in Svecia Carolus, interque Electores Proceresque,
novum circumspicientes Regem, lassavit
obnitentium industriam, et fortunae extorsit
Diadema. Coronatus revinctusque purpura, ne
sic quidem clavum fixit ambitioni. Interminatam
enim cupidinem ad Norvagiae projecit
regnum, insederatque praedam ungvibus ac morsu:
quos tamen jura et leges publicae et Norvagorum
cum regno nostro nexus, et aeternitas;
Et horum omnium arbiter moderatorque
Deus, non longo circuitu disjecit.
[BF 100,45] Ac ne sic quidem, quae Carolo supererat
apud Svecos potentia, parum formidolosa
Erico, cui cum nihil relictum esset praeter
miseriam, non tamen hanc securam audebat
sibi, et ab insultibus intactam polliceri: Veteribus
inimicitiis aestuante Carolo, et jus repentinae
Majestatis, magno (id enim verebatur)
terrore fulcituro: Nec fefellit metus: recentem
enim et vagientem in cunis potestatem,
ut auspicatiorem redderet haec feritas,
primum quod coxerat fulmen, in Gothlandiam
detorquens, voto aut spe insulam hauriebat.
sig.Lll3v
Causae ferebantur nec eae iniquae:
Myoparones Erici, per omnia maria sonantes:
Sed non erat nihil illecebrae in Divite Insula,
quam inter Danos. Svecosque mediam utraque sibi
potestas vindicabat. Iustius Dani, quod supra
erogatum aes, (redemerat a Theutonicis Margareta)
etiam vetustissimis monumentis, et
supra haec diuturnitate et spatio annorum, certarent.
At Carolus fortibus viris inutiles
legum ambages ratus, justiorem credidit ejus
futuram causam, qui prior occupasset, et expugnandae
insulae classem ocius et copias admovit.
Nolebat Ericus excuti suo cubili,
visus sibi novo veluti Regno depelli; contumelia
imprimis ad depulsionis molestissimae
sensum accedente. Svecorum formidabat manum
postquam expertus esset lingvam, et
altum quod in hanc gentem condiderat
odium, animo circumferebat. Eo pugnans,
et minutis, quas habebat, viribus, non sustinuit
impetum Svecorum incumbentium in urbem,
qua excussus, in arcem se recepit, ut
brevi saltim munimento, quicquid reliquum
esset infortunii amoliretur. Qva novissime
periclitante; Svecorum consilia aggressus est,
cum arma tutum non esset, et petiit inducias
paucorum dierum, dum de lytro statueretur.
Et haec omnia in speciem: Cum statuisset
clam animo insulam tradere Danis, quos ocissime
monuit per celoces, per literas. Ingentem
adesse obsidentium apparatum, et compertam
Caroli felicitatem; non posse pugnare cum fluctibus
artem superantibus, nec propulsare vim Svecorum,
si universa incursaret: Si cuperent Dani: illum
sig.Lll4r
impetum objectu suo repellere, et vindicare nobilissimam
insulam, nullo circuitu rem gerendam:
arcem (ultimum praesidium obsessis) proxime
abesse a casu, et deliberationem eripi, ni maturarent.
Pietatis nempe famam quaerens: Ericus
recordabatur dati olim regni, non jam nuper
erepti, et vivaciore beneficiorum quam offensae
memoria, etiam post injuriam Danos amabat.
His maluit quam Gracchis tradere Linternum
suum, inque praecipitio rerum consuluit
Daniae, cum sibi non posset. At Carolus,
ut belli praemium sine belli alea possideret,
non abhorruit a mollibus consiliis, et contra
indolem gentis, ad eludendam hanc obscuram
artem, non satis habuit cautelae. Dederat moderatores
foederis, qui stipem offerrent Regi,
Borgholmiae et Osiliae proventus, quibus, quicquid
reliquum vitae esset, sustentaret. Miro fortunae
lusu et conversione rerum; ut largiretur
Praefecturas Erico, qui collatas ab eodem acceperat,
et de Principis arctati sorte post fortunam
Iudex sederet. Inter haec colloquia periit
non breve temporis spatium, sopitis aut
stertentibus Svecis; quos novi foederis spes, et
hanc Ericus dexteritate sermonis, sustinebat.
Non intellexit se ludi Carolus, antequam advenire
Danos, et omnium in fronte Axelsonium,
illum saevum Ceciliae hostem, videret:
Et vero huic (quid saevius potuit fortuna?) se
et arcem committere coactus Ericus, postqvam
apertum tenuisset mare (ita convenisse
credibile est) se cum suis navibus
abrupit ab inviso comite; liberatis Sacramento
praesidiariis in arce propugnatoribus;
sig.Lll4v
quos milites. reliqvit Daniae, et habuerat
ipse Praedones.
[BF 100,46] Post Svecos ab intempestiva ambitione depulsos,
et traditam Danis Gothlandiam, ferebatur
in medio mari Ericus, solo ferente vento
in tanto infortunio usus. Non fallere
poterat itinerum multiplicitas viatorem, quo
tendere cursum, quo vertere proram deberet.
Una erat superstes Patria, ara et asylum fugienti.
Huc irremeabilem ingressus viam,
legit propemodum vestigia Alberti, et Rugevoltium
tenuit, modicum in Pomerania oppidum.
Ibi ignotus in natali solo hospes, insperato
Dis penatibus reditu, fixit sese, et tria
jam regna intra brevis palatii parietes collegit.
[BF 100,47] Pone modum itineribus lassate Princeps;
peracta est fabula. Matura domuitione subduc
te tempestatibus orbis, et circulum tuae peregrinationis
absolve.
[BF 100,48] Et vero in ea, quam diximus, urbe, locavit
hospitium, et portum elegit calamitati:
inclususque cubili; et raro in apricum progressus,
Gothlandiam in Pomerania continuavit.
[BF 100,49] Caeterum aberat praedatio, et, quod pejus,
opes:: veneratque in Patriam, novum jam exilium,
exhaeres ditionum, ac Paternae fortunae.
Cognati diviserant Regem nondum mortuum,
nec posito cum fatis calculo, quicquid ad Ericum
spectabat, Paterni Patrimonii, velut jacentem
haereditatem attrectarant. Sunt qvi
Dynastias ultro cessisse Ericum commemorant,
cum abiret in Daniam; in tanta spe, qualis
tum erat rerum, fortunae et paupertatis securum.
Id constat: collisum cum consangvineis,
sig.Lll5r
seu de sua seu caduca quacunque haereditate, et
invenisse in Pomerania quod post Carolum et
Axelsonium timeret: Adeo qui regna projecerat,
coactus est praesidia non jam pompae, sed
vitae necessitatibus conqvirere, deque tenuissimis
opulentiae et fortunae reliquiis certare.
[BF 100,50] Cave rideas quisquis haec legis? Hi fortunae
saltus sunt. Nil novum accidit Erico
inter humana degenti; tum brevissime omnium
durantia, cum splendidissime micuerunt.
In horum casu stans Ericus, et superstite si
non fortuna saltim animo, exiit vertiginem,
quae sublimitatibus fere adhaeret, et rerum humanarum
fixit aliquando fugacitatem. Ab
hoc die natales computa Principis; reliquum
quicquid fuit vitae: maria et terrae; procellae
ac aerumnae; diviserunt. At intra angustam illam,
qua se sepserat domum, bello et pelago,
et hostibus superstes; Aspiciebat tergum
malorum, nec alienae turbator fortunae, nec osor
suae; Extraque possessionem regnorum, et,
quod nobilius est, desiderium positus, velut triumfum
egit de orbe terrarum.
[BF 100,51] Et huic seu felicitati seu infelicitati datum
amplum spatium, et producta in immensum longaevitas,
quae calorem Senis nativum et illum
custodem prorogatoremque vitae Spiritum nullo
annorum cumulo extingvebat: seu fractam quis
clepsydram, seu retusam credat fuisse falcem,
quibus instrumentis mortalitatem hominibus fata
partiuntur. Annis et moeroribus unum caput
urgentibus, canescebat Ericus, non extingvebatur,
et cunctatricis naturae ac ingenii moras,
longissimi senii tenacitate, repraesentabat. Tandem
sig.Lll5v
tamen morbo et frigore lente depastus,
cum vigore membrorum omnium annis decocto
propemodum beneficium esset eripi mortalibus,
repperit in morte felicitatem, quam
dare Septentrio non poteratque si (qvod pium est
creditu) nulli reddere solitus rationem, viderit
in morte superius aliquod supra se tribunal:
inque Rugenvoltziano secessu, extra Ceciliae
amplexus, et enode illud brachium, securam
animae felicitatem pactus, praeceperit ante obitum
funus suum, nec ullum de se spolium
reliquerit morti, nisi quod cum Sarcophago
tumularetur.
[BF 100,52] Prodeat ex eo Ericus, et qualia sint Regum
gaudia nobis denarret. Exhibeat orbi, quod
unus omnium maxime potest, humanam sortem,
per omnia vicissitudinis jactatam exempla;
Sistat utriusque fortunae pilam, in altera freno,
in altera solatio indigentem; Denique illud lubricum
magnitudinis praeceps, quod momento
summa dividit ab imis, et mortalium felicitati
pro suo arbitrio saevissime illudit. Nocuit sibi
Ericus, sed profuerit multis, si inspicere in
exemplum terrarum Moderatores, et alieno
malint, quam suo damno erudiri.
[BF 100,53] Cui saevum solatium in miseria fuit, carere
Liberis. At horum loco haeredes fuere, qui
nuper turbarant breve illud Regis senium, quod
exegit in Pomerania, et properanti ad mortem
abstulerunt tranquillitatem: Iidem nil in se,
quam Regem, mitiores, extenderunt lites,
ultra ejusdem excessum, et relictam haereditatis
fortunam triste sibi ac aerumnosum negotium
effecere. Factionum capita Otto fuere, id
sig.Lll6r
nominis Tertius, Stetinensis familiae solus superstes
surculus, et ei oppositus Ericus Secundus,
in quo Volgastana se provexit familia,
qui proprio etiam fratri Vartislao X. communionem
haereditatis diu negatam novissime indulsit.
Postquam cecinisset inter utrosque classicum,
transiere in partes Dani, et contra Ericum Secundum
coeterorum Spoliatorem nitentes, indagabant
viam, qua ad archiva Regni nostri,
quae Ericus quondam Rex abstulerat, per bellorum
turbida et ancipitia pervenirent. Post datas
utrinque et exceptas clades, reditum ad pacem
his fere legibus depactam: quicquid ab
Erico bonorum praediorumve superesset, in
ternas divisum partes, terni adirent Ericus Secundus,
Vartislaus Decimus et Otto Tertius
Stetinensis; quo brevi mortuo, anno scilicet
1464. quinquennio post Erici Regis excessum;
Vartislao etiam in gemino filio, sed utroque improli,
sensim arescente, omnia in Ericum et
praedia et Dynastiae, et Stetinensis principatus,
prodigio quodam fortunae confluxerunt. Delusis
interim Danis, et a nobilissimae spe praedae
excussis, quam hodieque in Pomeranorum
ruderibus nequicqvam investigamus.
[BF 100,54] In divinationibus Birgittae mentio fit Arietis
tremuli, justo Dei judicio percussi, ex cujus
emblemate Ericum exsculpunt Sveci, Utque exilium
et tyrannidem (quae in sextum Birgittae
competit Regem) Christiano Secundo, Danorum
Moderatori impingant, etiam Engelberto assignant
coronam, praeterita universa Regum, qvi
Christianum in supremo fastigio antecesserunt,
mentione. Scio arduum fore, omnia in universum
sig.Lll6v
Christiani Secundi Regis facta protegere,
nec mihi id sumpsi negotium. Sed cur hoc
quo commemoramus loco, Regum suorum ordinem
dirumpunt Sveci? Cur opificium suum
auferunt Carolo, quem fusus domi Sangvis,
et quaesitae apud Dantiscanos latebra, ipsa Svecorum
confessione, sane autem ingesta publice
poena, infamarunt. Sed blateramus scilicet, et
post Birgittam in re inani nugamur. Cujus
coecos commentari recessus, illius demum fuerit,
quem Roma post Dominam consecrarit.
[BF 100,55] Et haec omnino Ericianae vitae scena fuit,
qualem in nostris reperire, aut externis annalibus
contigit: Quem si cum Christophoro
componas, reperies in utroque Principe, unam
quandam similem fortunam, unamque infortunii
seriem, alteri alterique perpetuo communem.
Fortuna fuit regimen, quo peregrinus uterque
in peregrino solo regnavit. Et debet Germania
hoc beneficium Danis; debet beneficium melior
Europae pars, cujus indigenis, quamcunque virtutem,
et qvandoque nullam afferentibus,
victum et necessaria procurant. Hic subsultant
Galli novam ad Sequanam, et subsistunt
saltim dum struant nidos: Hic Theuto Batavique,
et qui ultra hos dissiti sunt, regni nostri, ceu
blandae matris pendent ab uberibus, et repentinos
sibi penates, et non morosam Patriam adornant.
Atque huc recidit Danorum migrationibus
frequentatus jam olim ac consitus orbis:
transmittit [transmitit ed.] ille, quos sustulit nepotes, ad felices
glebas, quas reptarunt majores; qui indigenae
Danorum scripti, antequam nati, jus civitatis
intulere in cunas. Et habet regnum, qvod
sig.Mmm1r
rigat nutritiis: Hic inter aristas Ceres, et
quicquid estur bibiturve mortalibus, nunquam
lassatam vibrat falcem, et late flavescentibus
in campis non dissimilem explicat foecunditatem
aeqvum est ut ad haec horrea discurrant
gentes, et ubi mensam stravit Deus, illi
humanum genus discumbat.
[BF 100,56] Et haec geminorum Principum fortuna;
cui nil dispar infortunium utrique commune:
naufragium. Huic mitius patuit Christophorus,
qui brevius regnavit, et non expertus est
vertentem terga fortunam. Bina tamen, et
qvod plerisque videtur, tertia vice classem validissimam
ad oras jactatam, et interdictam solo,
inter ferocientis pelagi. tumultus amisit. Sveci
ajunt, annos lunaribus intemperiis toties infaustos
in unum irruisse Principem, ut egererent,
quas ille rapuerat praedas, et exsuctam
Sveciam velut succenturiati hostes ulciscerentur.
At Erici tota vita unum perpetuum naufragium
fuit; cui foedum praesagium dedit primus
in Daniam appulsus. Est apud Lollandos
Albua (Albogam vulgus vocat) nobilis Statio,
et e Pomerania solventibus communis olim
trajectus. Haec terra, prima omnium visa,
cum adveniret, Regi, sed nondum tacta rejecit
ad oscula Nereidum paratum undis moderatorem,
et e Bruti historia nescio quid effinxit.
Rex certe dum inter primos evadere e
fluctibus, et terram premere contenderet, inopinato,
nescias quo, casu, praeceps abiit in
voragines, inque medio intervallo Coeli et maris
desertus vitam ab exitio, arctissimo limite divisit;
Saeva et ipsis Heroibus formidata morte
sig.Mmm1v
propemodum absumptus. Stupentibus, qui
astiterant, qui prensarant manus, et singulis
aliud aliudve molientibus, cum, ut fit, universi
tardarentur; prosilit ecce Tibi, qui inter
Stipendiarios tum forte merebat; nobilissima
ortus domo, Petrus Scramius, et repente
infusus in undas, altera manu rudentem complexus,
altera corripuit Regem, et voraci ab
elemento educta nobilissima praeda, fidem
Danorum illustri exemplo in ipso limine comprobavit.
Is ob patratam caedem extorris diu
caruerat Patria; at ob illustre illud in Regem
quod nunc commemoramus, beneficium, ordines
subinde in militia, et novissime exercituum
praeturam nactus, non minori in campis
quam undis gloria munus suum administravit.
At Rex littora et arenam nactus, distillabat
totus illuvie oris et spuma marina hispidus,
deditque praesagium fato, quod deinceps fortuna
absolvit. Ab eo enim die omnem vitam divisere
terre et maria, ut nescias utro in Elemento
majorem invenerit fidem. Ubique acroceraunia
in humido et Sicco, quibus pervicax
fortuna pervicaciorem Principem fatigavit. Seu
enim in Prusiam navigaret, carinae, qua vehebatur,
trabe alte scopulis impacta, vidit sui navigii disjectas
antennas; Divulsum velum; et navium proximarum
Rectores mediis vorticibus absorptos.
Seu iret in Sveciam, (nec semel id contigit) pugnabant
pro incolis venti; Borea suo et tempestatibus
armati, et invisum Rectorem aut amoliebantur
a littoribus aut illidebant in Petras,
nil mitius ab hominibus, quam undis sperantem.
Denique si in Gothlandiam se proriperet, cum
sig.Mmm2r
post sarcinas projectas (ingentes illas, si Regnum
censeas) jam beneficium esset perire, ne hanc
qvidem miseriam tutam dedere procellae, quae
cum natante gynaeceo profugum Regem, sparsere
inter brevia et scopulos, et qvod ultimum
malorum, etiam exilium misero et carcerem
inviderunt. At in Patriam redeuntem
ferentes detulere venti, ut saltim aditum ad
mortem pararent. Jam pone ante oculos
totam horum malorum faciem: sibilantem
auram; stridentem Oceanum; dehiscentes
nubes, et ex his dejectos turbines: atque
inter haec omnia aut lembunculo enatantem
Regem, aut in saburram projectum
navis, brevis tabulae septum gremio, et nega
si potes, voluisse fortunam totam Erici,
qvantacunque fuit, sortem in transtris repraesentare
gaudente jocosissima Dea nudum videre
in littore Principem, et exhibere fluctibus
tragoediam, quam in terris ad ultimum
absolvit.
[BF 100,57] Et hoc infortunium geminorum Principum
fuit: cui forsan adjungere possis solitudinem
domus, et utriusque tori sterilitatem.
Nisi quod felicior Erico Christophorus, reliquit
in Conjuge puerperam, et in hac novam
juventam Daniae, quamque non habuit ipse,
dedit universo Regno foecunditatem. Dorothea
nempe, nova naturae Domina, et
stirpis prolixissimae Mater, post mortuum
Christophorum, Christianum Regem auspicato
matrimonio excivit in Daniam, et cum
eo Oldenburgicam domum, Seminarium Regni
nostri, et aeternae stirpis propagatricem.
sig.Mmm2v
Accede Beata Domus, et da
perennitatem Daniae. Te Oceanus
et Balticum, passis velut
in id brachiis; Te longo
circuitu et amplexu terrarum sinus; Te
habitatores ipsi, et si qua in habitatoribus
fides est, aut pietas, incingent. Tu
uber dabis terrae; ponto navigationem;
throno liberum Diadema; populis gaudia;
Tibi felicitatem. Ibunt et venient anni:
corruent emoto axe cardines fastigiorum:
Tu inconcusso Diademate paria facies cum
rerum natura: et circulum Tuae gloriae
ille dies, qui et secula omnia extingvet.