p.5
DE
ARTIS POETICAE
CONSTITUTIONE
DISPUTATIO,
Quam
Deo volente
Publico Clarissimorum et Excellentissimorum
D. D. Professorum judicio ad diem,
Aprilis subjiciet
VITUS BERING,
Respondente.
OLAO BORRICHIO.
HAFNIAE Imprimebat Melchior Martzan
Universitatis ibidem Typographus,
Anno MDCL.
p.6
Perillustri et Magnifico Heroi
et Domino
DN. CHRISTIANO THOMAEO
SEHESTED,
Domino de Stougaard etc. Equiti
aurato, Regis Daniae Cancellario
Magno, Academiae conservatori
summo:
p.7
Perillustris et Generose Heros, Magnifice
Domine Cancellarie.
Rerum vicissitudo, quae
reliquis artibus, Poeticae quoque
injuria fatorum obvenit, ut e
fastigio devoluta mortalitati pene
succumberet ipsa, qvae coeteris
immortalitatem, diviso cum superis
munere, largiebatur. Fuit
tempus, quo cum majestate Reipublicae
suae paria faceret, et Scholarum
laureae non minore cum
ambitu, quam devictarum gentium spolia peterentur. Postquam
decoxit Roma pristinae dignitati, paullatim in exitium
sui se propulere omnia, usque dum in Poetarum ad ultimum
cadavera degeneraretur, et foeda ac deformia carminum portenta
omnia late involverent, arsque ipsa sub insaniae demum
titulo traducta timide a bonis usurpari, et viro docto pene
convicio esse inciperet, ac dedecori, Poetam salutari. Vides,
Illustris Heros, Disputationis meae consilium, qvo
quum totum mihi Philologiae campum superiori, qui se
proxime evolvit atque elapsus est anno aperueris, in has angustias
me demiserim, et Poeseos intra Provinciam ultro coegerim,
ut nobilissimam scilicet facultatem ab vitiis, quibus
vulgo laborat, pro virili vindicarem. Intendit autem se primus
prospectus in metam, et a capite orditus sum artem,
cujus deinde partes per singula membra percurram. Scio occupata
majoribus magnam partem ingenii spatia, sed nec desunt
scopuli, ad quos summi etiam literarum Proceres obhaeserunt,
p.8
in quos sane Juvenili ostentatione non mihi sumpsi
arbitrandi licentiam, sed quod licitum sit Regia via incedere.
Enimvero in Comitiis litterariis, nemo unus ita se
coeterorum ingeniis supervexit, a quo non liceat provocare,
quum falli qvoque possint magna capita, et emoriantur,
quod ait ille, humani Joves. Sed quo me ab incepto opere
longius imbellia virium distinet, eo in sinum tuum confidentius
Musas sequor, qui animi magnitudinem per singulas
circumferens, ad aeternitatem famae omnes pignerasti,
non perpetuo minus quam glorioso nomine aevum pariter
et spatia orbis pervasurae. Sed balbutientis haec verba sunt,
dum se vertit seu ad beneficia, seu laudes tuas cogitatio,
quae praepeditam suapte imbellia vocem ultro absummunt.
Verum ut nomen tuum infinita oratio, ita hic Sermo meus
silentium quoddam est, qui animi gratitudinem apud
DEUM professus, pia saltim vota hic nuncupat, annisque
tuis solatium precatur et gaudia, quae Patriae facis.
Magnificentiaae Tuae
aeternum devotus
VITUS BERING.
sig.A1r
I.
An imitatio sit de natura Poetices?
Poema condere, qvod sine artis
injuria delectet pariter et prosit,
tantae felicitatis ingeniique res est, ut
quasi a Deo suggerantur ea in re
vires, dixerit olim Socrates: tunc se homines
ostendere Dei sobolem, cum dignum Poetae
nomine carmen emittunt. Arduum enimvero
negotium est, procul absentibus auditorum
animos immiscere, rerum dissitarum imaginem
coram sistere, cum naturae diversissima
facie et in opere suo semper ludentis
paria facere, omnium hominum in se transferre
mores, aliam denique personam primum
sibi, mox paulatim auditoribus imponere.
Qvod cum rerum imitatione potissimum absolvatur,
eam huic arti velut propriam antiqvitas
adjecit, unde illud: GR-Pas poeths mimhths-GR
Quod de Poesi tam Exegetica quam Drammatica
intellexere Plato et Aristoteles, utcunqve
ab aliis in diversa trahantur. Sed video mirum
ig.A1v
videri posse, imitationem in specie cuiquam
arti attribui, cum omnes imitentur naturam?
Proclus ut hic se expediat, distingvit
inter proportionem et similitudinem, imperfecta
tamen diallagh-GR, et quae mentem Praeceptoris
parum assequatur. Cui qvidem artes aliae
utentes sunt, aliae fabricantes, aliae demum
imitantes: his idolum, illis operam, istis ideam
adscribit. Eodem plane effato, quo GR-panta
mimhthn triton apo ths aliqeias-GR alio loco nuncupat,
quod ex ipso desumsit Justinus Martyr in
Paraenesi. Patet autem ex dicta Platonis sententia,
cur in specie imitatrices dicantur quaedam artes,
nimirum propter subjectum. Non secus
ac Logica habitus rationalis dicitur, non quidem
ex usu rationis, cum hoc modo omnes
artes rationales dicerentur, sed propter subjectum,
Ens scilicet a ratione productum, ut philosophantur
Scholastici; sic imitatio nonnullis
artibus in specie tribuitur, non ob imitationem
conjunctam, qvo modo omnes imitarentur,
sed propter subjectum nempe idolum.
sig.A2r
Ut taceam omnes artes, quotquot mimhtikai-GR
prima fronte videri possent, ad certam materiem
astringi, cum latius se diffundat Poeta,
non iis demum spatiis contentus, quibus orbem
natura circumscripsit.
Sed nobilis est et magnorum ingeniorum
dissidiis agitata qvaestio. An possit cum
Poesi stare imitatio, quae. circa veram materiam
versatur? Negant viri summi eam Poetice
competere, ne cum Historia palam confundatur;
quippe cum etiam Historicus formet
idolum, et extra intellectum positas res imitetur
quadam similitudine, id demum relictum
Poeticae arbitrantur, ut in fictis saltem
occupetur. Hinc illud est Isidori Pelusiotae:
GR-H poihtikh ulhn ecei to yeudoj-GR. Sunt qvi liberalius
cum Poetice agant, eamque nolint intra
tam angustos carceres compesci et coerceri,
quin latius extendi qveat, ut veram quoqve
materiam complectatur. In re autem ancipiti et
opinionum varietate in utramque partem asserta,
ita sentiendum. I. Vere et primario Poetam
sig.A2v
esse, qui circa ficta occupatur. Et haec Aristotelis
fuit mens et sententia in iis verbis,
quae ab omnibus demum Grammaticis usque
ad nauseam producuntur. Herodotum, etiam
si vincto sermone ligetur, fore historicum,
Empedoclem potius Philosophum esse quam
Poetam. Nam Aristotelem e Poesi, qvo telo
se armant adversarii, neutiquam eliminasse et
expunxisse verum subjectum et re ipsa existens,
ejusdem verba facile confecerint: GR-kan
ara sumnh genomena poiein,ouden htion poihths esti-GR.
Nimirum Poeta Philosopho est etiam qui vera
narrat, dum modo verisimile Poeticum imitetur,
dum stylo Poetico sermonem induat,
et non nuda illa et simplici forma, sed episodiis
per argumentum decurrat. Empedocles
ergo Poeta non est, quod scilicet his regulis abstinuerit.
II. Poetam quidem esse, qui circa
verum versatur, sed imperfectiorem eo, qui
fingit. Dices; hac ratione etiam Historicum
tandem fore Poetam minori ut voles et inferiori
gradu? Respondeo: non dubium esse,
sig.A3r
qvin omnes fere artes imitentur, et, teste Philosopho,
ipsa nomina sint rerum simulacra,
diximus tamen primario imitatricem esse Poesin,
a cujus idolo ut coeterae artes ita historia
longissimo se divortio proripuit. Historicus
post se relinqvit opus, quo rei memoriam coeteroquin
interituram sine veritatis fraude sistat
ad posteritatem; Poeta ut reddat rerum imaginem,
latius meditationem quam verba
mittit, et aures oculosque ita obsidet, ut animus
lectoris evolet ad dicentis ingenium. Sic
Aetnam describit Poeta, et una propemodum
tonat, fulminat, quem qvidem montem ut
et Atlantem aliosque, aliter Plinius, Strabo,
Ptolomaeus, Solinus, Pomponius Mela; aliter
Virgilius, Silius, Pindarus depinxere, ut
hos imitari et lingvae imperio regnare, illos
docere intelligas. Deinde quum ad plures pariter
actiones sese diffundat Historicus, Poeta
singula, quae causas circum stant, colligit compendio
unius actionis, quae in se reliqva convertat,
et ubertatis luxuriem suo intuitu dea
sig.A3v
Graecis aut natam, aut sane huic populo avidissime
acceptam et usitatam. 2. Apud Barbarorum
plurimos, Phoenices, Aegyptios, et
praeter hos imprimis apud Hebraeos rerum
gestarum et temporum seriem historiasque ingenti
cura conditas et consignatas, ne uspiam
veritas vim pateretur. Hinc qvoque credendum
Poesin, quae in vero argumento occuparetur,
Hebraeis maximee solennem fuisse.
Inde sequitur, quod quisquis Judaicum sibi
argumentum eligat, in eo non audeat bona
cum venia fingere aut nugari, qvippe qvod
nullam externam vim pati possit, quod in
exagwgh-GR sua observavit Ezechiel, GR-o twn Ioudaikwn
tragwdiwn poihths-GR; si tota modo respondeat
partibus, et de hoc scripto vera sit Clementis
Alexandrini opinio. Adeo ut hinc
pateat notam non effugere nec Sannazarium
nec Vidam, qui in sacra illa historia ex suis
figmentis non pauca et subinde dissona miscuerunt.
De Heinsii tragoedia hic non loqvar.
3. In historiarum veritate, ejusdem
sig.B1r
cura et industria utcunqve Graecos superant
Latini, tamen et ii superantur ab Hebreis. Poetae
igitur, qui argumentum ex Historia latina
mutuatur, major est libertas quam Hebraeo,
minor tamen Graeco. Et haec causa
est, cur Lucanus Silius Petrarcha ficta quidem
nonnulla, sed parca manu et caute spargant,
ea scilicet modestia, quae naturam argumenti
deceat. Cujus qvidem sine dubio plura exstarent
exempla, si aut scripto Theodori, ut
testatur Svidas, de Cleopatra, aut aliorum de
Numa, quorum meminit Ovidius, injuria
temporum pepercisset. Secus atqve Graeci,
qvi per historias vagati sunt, et figmenta sua
omnium audacissimi hinc illinc interposuere,
bona se: argumenti venia, in quo nec ipsi
sibi Historici constitere, quod suo exemplo
Homerus, Calaber, Triphiodorus, Coluthus,
Orpheus, Apollonius Rhodius, Flaccus, Statius
et alii haud obscure docent. Ut infinitos
taceam, qui periere, quorum sola nomina apud
Athenaeum, Pollucem, Eusebium, Theodoretum,
sig.B1v
Clementem Alexandrinum, Tatianum,
Svidam, Pausaniam, Stephanum ad
nostram aetatem duraverunt. 4. Poetae, qvi
temporis sui Historiam describit, non licet
manum violentam afferre veritati utpote omnibus
cognitae, secus atque ille, qvi praeteriti
aevi, terrarum et gentium dissitarum res aggreditur.
Hic enim poterit se veterum exemplis
tueri, si historicam seriem in reliquis nonnihil
egrediatur, dummodo actionem primariam
et credibile suum non violet aut confundat.
Triphiodoro pronum fuit in bello Marathonio
nonnihil comminisci, quod ejus aetatem
jam longo spatio anteverterat; sed idem
Aeschylo non licuit, qui bello, teste Pausania,
interfuit ipse. De Ennio, qui vitas Scipionum,
de Musaeo, qvi Eumenis et Attali
descripsit, par est ratio. Et haec causa est, cur
Poema Aristobuli, laesae scilicet veritatis palam reum,
in Hydaspen projecerit Alexander. Sed
qvum circa hanc materiam alia ex aliis nascantur
capita quaestionum, et anceps profecto
sig.B2r
negotium sit inter tot familias Poetarum
licentiam Poeticam circumscribere, ad cujus
imitationem se lectores explorent; denique qui
loci in Poetis lubrici et suspecti sint; quinam
Topothesiae et Anacronismi falso an secus
postulentur, et qvo demum charactere internosci
debeant; in sequentibus tamen a capite
rem ordiemur, et singula minutatim conserta
exemplorum acie contemplabimur, ne in
hanc materiam fusius nunc excurramus.
II.
Quid sit unitas et actio Poetica.
Sed vanum fuerit illud, qvod supra adduximus,
inter Historicum et Poetam discrimen,
nisi qvid sit unitas et actio Poetica doceatur.
Multas se: actiones exponit Poeta,
sed unam tantum, cui soli omnes inserviunt,
ad quam omnes referuntur. Secus atque Historia,
a qua et Epopoeia et tota Poesis plurimum
hoc casu differt. Historiae enim propositum
indiscriminatim unius vel plurium gesta referre,
etiam naturali ordine dissidentia una
sig.B2v
connectere, et qvo trahit rerum et temporum
series, stylo et narratione sequi, adeo ut
rarissime unicam actionem respiciat, qvod
Sallustio tamen contigit in conjuratione Catilinae.
Pota unius personae unam actionem primariam
spectat, et causarum connexionem
per Episodia ad unum finem tendentium.
Et hinc illa est Aristotelis decretoria sententia,
tum in alios, qvi in haec praecepta deliqvere,
tum Stasinum GR-ton ta Kupria poihsanta-GR,
ad cujus rigorem si scripta Poetarum excutiamus
et severe expendamus, non possumus
non eorum plurima neglectae nonnihil
aut violatae artis insimulare.
Et primo qvidem in censoriam illam Aristotelis
legem impegerunt, qvi unius Personae
plures actiones miscuere. Huc referuntur
qvotquot Heracleida scripserunt, et e Graecis
quidem Paniases, Arrianus, Phoedimus,
Pisander teste Athenaeo. Praeterea Cinethon
et Parthenius, si verus est de hoc qvidem Stephanus,
de illo Scholiastes Apollonii. Inter
sig.B3r
Latinos Carus, cujus meminit Ovidius, ut
et Pedonis Albinovani qvi Theseida, et Trinacrii,
qvi Perseida cecinit. Ad hanc classem
pertinent Philostratus, qui utroque Sophista
cognomine multo antiqvior fuit, et monente
Diogene Laertio vitas Pelopidae, Epaminondae,
Thesei; Julius Antonius, qvi vitam
Diomedis, ut docet Acron in Horatium,
Dionysius Mytelenaeus, qui victorias Bacchi
de qvo Scholiastes in Apollonium, Gordianus imperator,
(de patre loquor, summo Poeta,) qvi
vitam Antonini Pii, Maevius, aut sub ejus
ficto nomine Gualterus, qui resgestas Alexandri
Magni, teste AntiClaudiano; Nonnus
Pannopolitanus, qvi vitam Bacchi, carmine
complexi sunt. Nonnum hunc diversum
ab eo credunt multi, qvi Evangelium
S. Johannis heroico carmine reddidit; quicquid
illud fuerit, post Ovidium sane uterque
floruit, ut mirum sit crasso errore hic irretitum
virum summum C. Pascalium de Corona.
Fuit et alter Parthenius a priori illo diversus,
sig.B3v
qui Archelai Regis Macedonum vitam exposuit,
ut docet Ephestion: Denique et alter
Dionysius fuit, qui Dei cognominis triumfos
persecutus est, teste Eustathio in ejusdem
Geographiam. Nec Statium ab errore hic
ullum subduxerit effugium, qui laudi sibi ducit
et ultro gloriatur, quod non unam actionem
exemplo Homeri, sed totam Achillis vitam
perseqvatur.
Magnanimum Aeaciden formidatamque Tonanti
Progeniem, et patrio vetitam succedere coelo
Diva refer; quanquam acta viri multum inclita cantu
Moeonio; sed plura vacant, nos ire per omnem
(Sic amor est) Heroa velis, Scyroque latentem
Dulichia proferre tuba, nec in Hectore fracto
Sistere, sed tota Juvenem, deducere Troja.
Secundo. Nec Aristoteli satisfaciunt,
qvi utcunque unitatem actionis, non tamen unitatem
personae retinuerunt. Huc pertinent
Argonautici Scriptores Orpheus (sev
Thracius, seu Crotoniates) Epimenides
Gnosius, Cleon, Curiaeus, (ex qvo omnia
sig.B4r
sua depromsit Apollonius, si verus est ejusdem
Scholiastes) Herodorus Apollonius,
Valerius Flaccus, Varro. Non autem Romanus,
quod falso sibi persuasit Catanaeus in
Plinii junioris Epistolis, sed Narbonensis, qui
Atacinus alias dictus fuit, et Argonautica
scripsit teste Ovidio, quem rursus perperam
exponit, et ad suam sententiam invitum trahit
Catanaeus, quod ex Epistolis Sidonii Apollinaris
non obscure colligitur. Huc pertinent,
qvi integra aut Ducum aut exercituum
bella cecinere; Sic Leuctricum Hegemon
inter Lacedemonios et Thebanos, prout testantur
Stephanus et Aelianus: Phanocles
bellum Trois et Tantali ob raptum Ganymedis,
si vera monet Scholiastes Pindari;
quo teste Eumolpus et Corinthius reditum
Graecorum in patriam destructa Troja
persequitur. Chaerilus antiqvior ille bellum
contra Xerxem monentibus Josepho et Eusebio;
Georgius Diaconus, ut placet Suidae
bellum Persicum, Triphiodorus de quo supra
sig.B4v
Marathonium; Cornelius Severus Siculum
monente Quintiliano, Archias Cimbricum,
Boethus Philippicum, scilicet Brutum inter
et Augustum; Hostius Istricum, ut tradit
Macrobius, Caninius Rufus Dacicum Trajani
et Decebali, utcunque de hoc scripto seorsim
sentiat Plinius. Ex hoc colligitur, nec
Aristoteli placere, quotqvot circa Thebarum
bella occupantur Poetae, ut sunt Menelaus
Egaeus Stephano nominatus, Antagoras,
qvem citat Interpres Latinus Arati, Ponticus
Propertio laudatus, Antimachus, Statius.
Nec vero qui Trojanum bellum scripsere, hic
ignorantia eximi possunt; inter quos Camerinus,
qui docente Eustathio, inde exorsus
est, unde finem sibi imposuerat Homerus;
Macer, ut innuit Ovidius, Qvintus Calaber, Machaon,
si is demum fuerit GR-mikras Iliados-GR author,
seu potius Lesches Lesbius, Poeta Cyclicus:
Quorum multi erant, qvi continebantur,
orbe illo Poetarum, quasi choro ex
variis conserto Poetis, qui ab origine mundi
sig.C1r
ad reditum Ulyssis omne aevum perduxissent.
Omnium autem Poetarum, qui cyclum
illum constituebant, nomina et patriam
retulit Proclus teste Photio.
Tertio, ex mente Aristotelis et quidem
quam maxime improbantur, qui multiplicium
et inter se perplexarum rerum congeriem
perpetua oratione evolvunt, qvique tantum
abest, Unum illud unius servent, ut e
contrario plures plurium actiones misceant
et confundant. Sic teste Aristotele Siciliae res,
seu bella spectes, seu togam, carmine complexus
est Policritus; Thessaliae Rhianus, qvi
secundum Pausaniam et Stephanum alia
qvoque plura edidit; Caledoniae Coluthus;
Bithyniae Demosthenes, non quidem Orator
sed Medicus. Ex hoc praeterea numero sunt
Ennius, Hostilius, Simulus, Buta, de quibus
fidem perhibent Plutarchus, Dionysius Halicarnassaeus,
Macrobius, quod Ducum Romanorum
res gestas singulas minutatim scripto
collegerint. Hos secutus est Hermesionattes,
sig.C1v
qvi Corinthiorum, de qvibus etiam
Eumolus, et qvi Thesprotiorum retulit expeditiones
Eugumnus; utcunque credat Clemens
Alexandrinus non scripsisse proprio
marte Eugumnum, sed a Musaeo omnia desumsisse.
Ad metamorphoseon Scriptores
nos ordo ducit, qvos sane hic absolvere in
proclivi non est, ut sunt Parthenius, Theodorus,
Callisthenes, Ovidius, et post hunc
Nestor Larandaeus.
Hi omnes et singuli, ut in numeros alios
praetervehamur, a vero Poeseos decoro et
charactere recesserunt, si transmissae ab Aristotele
legis rigor urgeatur, qva quidem actionem
et unitatem Poeticam circumscripsit;
quos tamen nec simpliciter damnamus,
nec absolvimus. Id saltem fatemur, ingeniosius
illos et poihtikwteron-GR scribere, qui omnia sic
connectunt, ut ad unicam actionem referantur,
et collineent universa.
Sed de Silio Italico, qvid fiet qui Musas
suas ita alloquitur:
sig.C2r
Muneris hic vestri labor est, modo Daunia regna
Aeneadum, modo Sicanios accedere portus
Aut Macedum lustrare domos et Achaica rura
Aut vaga Sardoo vestigia cingere fluctu.
Vel Tyria quondam regnata Mapalia genti,
extremumque diem et terrarum invisere metam;
Sic poscit sparsus Mavors agitatus in oris.
In quae verba Petrus Marsus: enumerat ea,
circa quae Musae debent versari, ut possit canere
scilicet bellum Siculum, Appulum, Macedonicum,
Sardoum, Achaicum, Hispanum,
et postremo Lybicum. Sed poterit
forsan hoc nomine veniam sperare, et cum
Marso in gratiam redire Silius, si ejusdem verba
mitius aliquanto interpretemur; expeditiones
scilicet canere non uno loco gestas, sed qvas
omnes bellum Punicum secundum suo complexu
involvat, quum locorum varietas unitatem
Poeticam neutiquam demoliatur aut
destruat. Lucanum hoc loco et belli Pharsalici
inscriptionem iniqve vellicat Scaliger,
mitius tamen iis, qvi e numero eum Poetarum
sig.C2v
penitus expungunt, et aqua Castalia ignique
Poetico satis inclementer interdicunt;
cujus sane coelestissimo ingenio quum indignum
sese fatum interposuerit, vitae brevitas
magnitudini gloriae compendium fuit
Sed quum belli Trojani Scriptores ab
Aristotele carpi videantur, neglectae sane artis
postulatur Homerus, cujus tamen Ilias
saepius Philosopho, nuspiam sine laude memoratur.
Sed certum est sibi constare lliada,
et artificiose Poetam non qvidem integrum
illud decennale bellum opere suo complexum,
sed partem arripuisse, in qua Achillis
fortitudo quam maxime emineret, cujus ope
captam Trojam conficere conatur. Innuit
id Philostratus in Heroicis, ubi de Protesilao
agit: et non semel Eustathius: GR-Squeuso
e 6r1 TO roigrop. 18 OQuerum, vAdoua miand. udh
1a naro; Tos Axia noi-GR. ut frustra Dion ramenta
colligat Homero neglecta aut omissa;
qui scilicet quae ad suum finem non recta ferebant,
ultro seposuit; cujus vestigiis si institerint
sig.C3r
coeteri superius nominati (nam in tenebris
illis antiquitatis unicum superest, hariolari,)
causae non est cur arguantur.
Coeterum quum circa unitatem Fabulae
nonnulla occurrant suis difficultatibus impedita,
seorsim illa nobis et impense excutienda
sunt, ne praescripto artis excidamus. Et
primo quidem, qvoniam Poeseos et Picturae
ingens in multis affinitas sit, et unitas actionis
ex unitate idoli utrinque dependeat, seqvi
omnino videtur, ut si Achillem fingat Pictor
vel Herculem, hunc qvidem Hydrae capitibus,
illum Hectoris jugulo, ense vel clava
incubantem, non poterit utique rem unam sistere,
quoniam hic duo idola occurrunt, et
per conseqvens duae actiones offendentis pariter,
et sese defendentis. Verum enimvero
in proclivi est responsio; unitatem scilicet actionis
determinari et legem accipere ab unitate
idoli, quod reliqua occupat, et principatu
suo ex mente fictoris cuncta circumscribit.
In exemplis igitur adductis unica tantum pictura
sig.C3v
est, occisae aut Hydrae aut Hectoris, quae
unicam saltem imitationem componit, quoniam
Pictori propositum fuit, unum saltem
facinus Achillis vel Hectoris effingere, utcunque
illa actio per consequentiam necessariam
alia secum trahat et misceat idola, sine
quibus primaria actio nec expediri potest,
nec cogitari qvidem. Sic si Achilles castris
integris et turmis hostium sese solus objiciat,
(nam et hoc commemorat Homerus) infinitus
ille Troum numerus unitatem idoli
neutiquam infringit, qvin sola Achillis actio
effingatur. Et id notandum, actionem Poeticam
non tantum praedicamentum Agere,
sed etiam Passionis complecti, ut si mors Protesilai
effingatur, utcunque agentes alii concurrant,
in morte tamen ejusdem finitur actio,
quam reliqvae velut centrum circumstant
et ad finem famulantur.
Et haec quidem, qvae diximus, unitatem
Personae destruere videbantur; sequuntur
qvae circa rei ipsius unitatem dubia occurrunt.
sig.C4r
Pingi nimirum non posse in tabula Aeneam
hinc per maria jactatum, inde in Italia
cum Turno acie commissum, si unitatem
tueri velis. Verum utcunque non ignorem
male audire a Grammaticis Virgilium, quod
in unum corpus errores et bella confuderit,
quae Homerus aliquanto cautior ad fabulae unitatem
conciliandam in bina dispescuit; dico
tamen idem argumentum posse contra
Homerum intorqveri; nec enim posse in Odyssea
errores et cum procis certamen in eadem
tabula sisti. Ut itaque ab his scopulis tam
Ulyssem et Aeneam, quam unitatem fabulae
nostrae eximamus, dicendum est jactationes
esse et errores, qvicqvid aut Odyssea continet
aut Aeneis, utcunque in aliam subinde faciem
sese induant; hos per totum corpus velut
succum et sangvinem diffundi; his inniti reliquam
rerum aliarum sese excipientium congeriem,
et horum demum fini obsecundare.
Et veluti statuere neqveas iter Ulyssis a Calypso
ad Alcinoum, ab hoc rursus ad Ithacam
sig.C4v
fuisse duas actiones, qvatenus utraque errores
respicit, qui formam unitatis et primariae actionis
componunt; ita nec plenum exiliis
mare, nec inter procos aut cum Turno commissa
praelia duas actiones nuncupaveris,
cum et illae qvoque ad principem sese obvertant.
Sic si in Achille Pota odia restingvit
aut concitat, iram sedat, impetum cohibet
aut propellit, misericordiam compescit, furorem
exhaurit, cuncta ad unam actionem
conspirant. Jam vero quamvis in pictura
haec coram sisti nequeant, ut unitas conservetur;
id sane non exinde fit, quod diversae
sint actiones, sed ea nimirum est Poeticae provinciae
amplitudo, et capacitas artis pariter
et celeritas transferentis sese in omnem partem,
a cujus vastitate tam pictura, quam sculptura
unius anni Platonici itinere absunt:.
Sed de fabulis simplicibus et compositis,
qvoniam eo nos ducit orationis series, paucis
videndum est. Et illas quidem Platoni
magis probari, et idcirco compositis praeferendas
sig.D1r
multi contendunt, imprimis cum doceat
Proclus, Platonem contra communem
Poeticen fulminasse maxime ob varietatem.
Qvin qvod ajunt Aristotelem etiam invitum
in hanc aliquando sententiam se transdidisse,
qui ut uno loco compositas praeferat, alio tamen
palam sibi obloqvatur et simplices anteponat.
Sed et Platonem et Aristotelem ab hujus
sententiae assertoribus mala fide exponi
certum est. Etenim quum communem Poesin
ob varietatem redargueret Plato, varietatem
fabulae, quod volunt illi, neutiquam respexit,
sed morum et doctrinae inconstantiam, quod
ex Proclo facile apparet. Aristotelem qvoque
pronum fuerit expedire, qvi fabulam ipse in
simplicem distingvit et implicitam seu connexam,
GR-uogov am et9R Em e evov-GR vocat; Implicita
peripeteian-GR habet et anagkwrisin-GR, quarum
utraque caret simplex, et ab Aristotele alio loco
praefertur, scilicet quod simplicissime et uno modo
personam ubique imitetur et ad ultimum
absolvat.
sig.D1v
Ex his jam dictis facile fuerit dissentientes
de Homeri scriptis opiniones in gratiam revocare.
Odysseam enim praefert Aristoteles, qvod
peripatiam habet et agnitionem, quarum
mutationem solam habet Ilias. Plato etiam
Odysseam praetulit, sed ob diversam rationem,
scilicet qvod in Ulysse compositi mores, sui
victor animus, et vitiorum illecebris aut intactus
aut major plusquam in Achille exhiberetur.
Plutarchus autem et Eustathius contra
Aristotelem Iliada praeferunt: scilicet diverso respectu
utraque sibi opinio constat. Non enim
dubium est, qvin in subjecto fabulae antecellat
Odyssea, quae agnitionem habet, et ubique
stupori et miraculo propior est; sin artificium
intueamur, vicerit Eustathie cum Plutarcho;
etenim quod materiae defuit in Iliade, ex suo
ingenio abunde contulit Poeta.
III.
An Poetica sit ars?
Sunt qvi Poeticen, usurpati velut nominis
ream artium, e numero satis delicato fastidio
sig.D2r
explodunt, et conviciis propiores, ludicrum
enimvero negotium et umbratilem exercitationem
Philosophiae suffragio definiri non
posse, leges praescribentis suis a artibus, quae immutabile
necessitate nunqvam fallant. Poetarum
audaciam infinitam esse, carmen exlex,
et praeceptorum insolens velut implexas mutuo
spinas ubique sibi occurrere, quae qvum aliter
excusari neqveant, positis in medium, ut
deceret praeceptis, qvae exorbitantem impetum
intra carceres compescerent, ad Poeticam
licentiam uno semper et jam pridem fastidito
effugio recurri. Hoc asylum esse eorum, qvibus
nihil est, quod respondeant, huc se subita
fuga recipere, quoties urgentur. Frustra obtendi
Aristotelem; cui cum integram fere
Philosophiam suis partibus absolutam debeamus,
infinitum viri ingenium ad Poeseos diversissimam
faciem, plusquam Euripi in se
recurrentem aestum, attonitum obhaesisse;
unde qvos ab eo accepimus libros, velut e Salamino
praelio mutilos esse et mancos, et qvi
sig.D2v
artem non complectantur. Quid ergo causae
dicendum? scilicet artem non esse Poeticen; qvod
si esset, omnes artis cultores in eadem perspicientia
valituros, ut qui in uno genere excelleret,
in caeteris quoque emineret; contrarium autem
deprehendi in Poetis, quorum studia disparrimam
ubique nanciscuntur formam, praeeunte
non qvidem doctrina, sed daimoniw-GR, qvo quis
impellitur et incitatur. Sic Ephesius Io, qvi
canendis Homeri versibus ingens sibi nomen
peperit, apud Platonem palam profitetur,
cum de illo Poeta fieret mentio, se excitari, se
moveri, et os mentemque secreto numine impelli,
ad coeterorum nomen torpere, hallucinari.
De Tynnicho Chalcidensi eandem esse
rationem. Et qvam indiscreta sese offerant carmina,
inque operis partem non intellecta veniant,
suo exemplo docere Socratem, qvi ex
placida qvondam oratione in Poetarum furorem
abreptus paruit incitanti Deo. Praeterea
qvicquamne vi propria compraehendere
Poetam, qvi quod non sit alienae facultatis,
sig.D3r
nihil sane tractat? Bella canit Virgilius, et per
castra, per campum excubias disponit, aciem
format, pugnat, vincit: atque haec ad Poeticam
non pertinere, sed rem militarem, nisi statuas,
qvi sit Poeta, hunc esse Imperatorem. Sic Poetas
auguria et innexa sideribus fata, coelestes
orbes et nature supremum magnifice venditare;
sed ubi sua sibi Augures, sua Doctoribus Pythagorae
Platonisque discipuli depoposcerint, superfuturas
scilicet canoras nugas, jam amantium preces,
jam depereuntium suspiria et deliquia, et
ubi in haec desitum est, inquinamenta fabularum
et protrita ac exculcata vulgo commenta.
Et ut uno ictu jugulum recta petant, quod
ex disciplina et ratione constat, ante artem esse
non debere; extitisse autem ante Aristotelem
et reliquos omnes quotqvot praecepta tradidere,
tum Orpheum et veteres illos, a qvibus
lex ipsa carminis accepta est, tum ipsum Homerum,
cui artem detrahere insolens foret.
Denique artem non esse Poesin gravissimos
qvosque veterum testari, ut apud Laertium in Xenocrate
sig.D3v
et alibi legas. Eandem Tullii sententiam
pro Archia: coeterarum scilicet rerum
studia doctrina et praeceptis constare, Poetam
natura ipsa valere, quae repetit in Oratore
et Tusculanis qvaestionibus sententia nimirum a Platone
desumta, qui toties ad hanc sententiam devolvitur,
Poetam non arte, non artis ductu,
sed divina virtute scribere: consentire his Agathiam
et ipsum ad ultimum Pindarum.
Artis itaque nomen extorquendum e manibus,
et Poetas tam specioso titulo denudandos.
Verum enimvero has argutiolas facile
foret suis armis conficere, nisi ad finem properantibus,
quicquid ab illo destinet, seponendum
esset. His itaque, et si quae sint alia,
non obstantibus, artem esse Poeticen
haud timide pronuntiamus.
sig.D4r
COROLLARIA.
1. Tam Linus Poeta, quam Linus Papa falsus videtur.
2. G. Scioppius contra Scaligerum Epist. 13. in Parad.
Ennii versus Livio Andronico perperam adscribit.
3. Ejusdem de Romanide Livii vana est assertio.
4. Fallitur tamem Scaliger qui tam Naevium, quam
Livium carmine Heroico scripsisse negat.
5. Syllabarum quantitates aliae ex judicio hominum
aliae fortuito accentum sortitae sunt.
6. Inarime Virgilii non componitur ab Homeri GR-eiv Arimois-GR,
quod falso credunt Grammatici
7. Pithecusas ab figulis et doliariis nuncupatas non dixit
Ouidius, ut perperam exponit Hermolaus
Barbarus.
8. Horam aestivam apud Martialem relaxationi animi
et plenam voluptatis male exponit Dom. Calderinus,
quod non videre Merula et Ang. Politianus,
qui coeteroquin non perfunctorie in ejusdem
errores inquisivere.
9. Jason Denoris Professor Patavinus frustra Guarrinum
vellicat.
10. Infantes in Rheno falso docet Baptista Pius in clypeo
fuisse expositos.
11. Nec illud evincit Graecum Epigramma, quod adducit.
12. Lucanus frustra reprehenditur, quod Anaurum
fluvium nullos ciere ventos credat.
13. Scaliger hujus fluvii meminit, nisi quod Arcadiam
cum Thessalia confundat.
sig.D4v
14. Per geminum cornu apud Martialem solidum cornu
intelligitur, quod negat Politianus.
15. Potuit Flaccus carinas de una navi dicere, quod nequicquam
carpit Scaliger.
16. Lucanus est Poeta, quod negant viri summi.
17. Falsum est Castorem et Pollucem semper navigantibus
salutaria sydera fingi a Poetis.
18. Insolens est A. Gellii de Catullo judicium.
19. Blondus in Virgilii Timavo explicando sibi imponit.
20. Horatii de Plauto judicium acerbum est.
21. Sed de Horatio acerbius Scaligeri.
22. Victos esse a Plauto Graecos sales vix tuto dixerit
Sidonius Apollinaris.
23. Quum legimus Pistori operam locasse Plautum, non
de eo existimandum est verba fieri, qui panes
publice conficiat et vendat; hoc enim genus artificum
Romae vix fuit Plautino aevo.
24. Statius inter Poetas, quod Alexander inter Heroes
magnas virtutes magnis vitus aequavit.
25. Virgilii illud: Summa procul villarum culmina fumant,
vix de vero fumo intelligendum.
26. Cicero non est Poetarum pessimus, quod dixit
Thomas Browne.