p.1
Odae sacrae variis
CARMINVM Generibus
conscriptae, quarum
catalogum uersa
pagella
ostendet.
Autor Ioannes Blaccus Danus.
Addita est in fine precatio ad Deum pro his Ecclesiae et
Reipublicae temporibus, carmine Heroico.
PARISIIS
Apud Nicolaum du Chemin in uico D. Io. Lateranensis,
sub signo Gryphonis argentei.
1549.
CVM PRIVILEGIO.

p.2
Catalogus.
Ad Reuerendissimum ac illustriss. Principem ac Dominum,
D. Carolum Lotharingum Cardinalem Guisanum,
Gratulatorium.
2 De festo natalis Domini, ode sapph.
3 De tribus Regibus, ode sapph.
4 Signa quibus ob Regis obfirmatum animum conflictata
est Aegyptus, ex capite Exod. 7. usque ad caput. 13.
ode sapphi.
5 Concio Mosis et Aaronis qua infirmos suorum animos
confirmant, Ex cap. exod. 14. ode sapphi.
6 Epinikion Mosis quod cecinit transmisso mari rubro oppressis
hostibus, exod. 25. ode tricol. tetrastroph.
7 Carmen paschale historiam, ad liberationem in nouo
testamento per Christum factam, accommodans, et de
resurrectione.
In sequentes psalm. paraphrasis.
8 Psal. Quare fremuerunt gentes, ode sapph.
9 Psal. Domine quid multiplicati sunt, ode dicol. distrop.
10 Psal. Cum inuocarem, ode dicol. distroph.
11 Psal. Verba mea auribus percipe Domine, ode tricolos
tetrastrophos.
12 Psal. Domine deus meus in te speraui ode dicol. distr.
13 Canticum Magnificat carmine sapph. redditum.
14 Precatio ad Deum pro liberatione a malis quibus haec
Ecclesiae et Reipublicae tempora conflictantur, carmine
heroico.

p.3
AD REVERENDIS. AC
illustriss. principem D. Carolum Lotharingum,
Cardinalem Guisanum, Gratulatorium.
Qvid referam primum? quis laeti carminis orsus?
Quo tandem patriae contester gaudia uersu?
Denique quo Diuum celebrem pia numina cultu,
Tristia qui tali recrearunt tempora plausu?
Omnia laetitia replentur, Gallia triplex
Qua patet, in laudes et ludos soluitur omnis.
Hei uereor tanta ne rerum mole fatiscens,
Succumbat gracilis tali sub pondere Musa.
Gratulor ergo tibi Romanae gloria sedis,
O praesul, tanti qui nobis gaudia plausus
Attuleris, Latio tandem qui saluus ab orbe
Adueniens, patriae ad portas lucemque decusque,
Diuinos merito quibus es cumulatus honores:
Qui quantum humanis praestant caelestia, quantum
Corpore mens, tanto sunt omnibus anteferendi.
Magna fuere olim Romae data praemia laudum,
Viribus atque armis si quis successibus utens,
Imperium Latij late protenderet orbis,
Quique ageret magnos deuicta gente triumphos:
Huic festos celebrare dies, et ponere ludos,

p.4
Mos erat, immo etiam Diuum decernere honores.
At quanto melius, praesul dignissime, quanto
Rectius ista tuis reddantur honoribus, ut qui
Aeterno patriam decoras splendore, tuosque
Aeternis meritis, aeternis laudibus ornas?
Illa etenim uanis constabat gloria rebus,
Tum duce fortuna, tum multo sanguine parta,
Hac nullo peritura die, caelestia spectat:
Vnde tibi meritis exultant cuncta triumphis,
Excipiuntque suum redeuntem lata parentem.
Assurgunt plauduntque tibi populusque patresque,
Agmina doctorum cultissima corda uirorum
Congaudent, coeloque ferunt tua nomina laude.
Absentem tristi lugebant omnia uult,
Redditus es postquam, splendescunt omnia cultu,
Vt sol cum rigidi capricorni sydera lustrat,
Longius occiduis coeli regionibus errans,
Omnia tristantur, nubes glomerantur et imbres,
Terra gelu contracta nouo decus exuit omne,
Et ueluti senio totus iam segnior orbis
Languescens, mortale genus conuellit et angit:
Ast ubi conuersos sublimi agit aethere currus,
Ingniuomosque retorquet equos ad sydera Cancri,
Discutit informes hyemes, boreamque niualem
Soluit, et auricomis informat dotibus annum:
Rident prata suis distincta coloribus arbos
Lata suas protrudit opes, in palmite gemmae
Turgescunt, nec cultus ager sua gaudia differt,
Denique formoso iuuenescunt omnia uultu,

p.5
Atque amissa redit rebus sua gratia cunctis.
Sic absens praesul clarissime, pectora nostra
Torsisti desyderio, nec ducere laeta
Tempora passus eras patriam, quae te sine dura
Fata putat sua, nec sine te consistere posse.
Nunc autem postquam redeuntis fama sub auras
Sparsa tui est, animis reparas noua gaudia nostris,
Fessaque corda metu recreas, recreataque mergis
Laetitia: patriaeque adeo solatia toti
Diuidis et firmas, quae iam est sibi reddita postquam es
Redditus ipse tuis: sic redditus omnia reddis.
Sol niueis inuectus equis subit ardua coeli,
Nec prius absistit quam summa cacumina tangat,
Tu niuea uirtute Dijs coeloque propinquas,
Dum diuinorum fastigia nactus honorum,
Ecce subis magni Francorum limina Regis,
Vnde tuae radios uirtutis spargis in omnes.
Sol magis atque magis coelo sua lumina profert,
Tu magis atque magis regno tua lumina profers,
Consiliis, lingua, fama, probitate, fideque.
Ille fugat tenebras, et noctem luce resoluit,
Tu rerum tenebras uelut alta nocte sepultas,
Disiicis, et mentis diuina luce serenas:
Ille nouos terrae foetus producit et auget,
Tu foetus animi, tu semina religionis
Conseruas, doctos dum prouehis, erigis, ornas,
Atque omni ratione colis, ueneraris, amasque,
Denique sol uarijs operans effectibus, idem
Mollia nunc durat nunc indurata resoluit:

p.6
Tu prudens uarijs uarium te ostendis, et idem
Nunc dura emollis, nunc mollia pectora firmas.
Postremo radijs limumque lutumque subintrat
Ignea lux Phoebi, uitium neque concipit ullum,
Quod foedam claris maculam splendoribus infert.
Sic quoque tu media quamuis uersaris in aula,
Improba nulla tuos uitiant contagia mores:
Quin potius medio ceu uita exposta theatro,
Exemplar probitatis ades, uirtutis imago,
Qua sic praeluces, sic teipsum uincis, ut isti
Plus ornamenti, qui nunc accessit, honori
Addas, quam tibi honos, quamuis sit maximus ille.
Hoc demum uirtutis opus, mentisque probatae,
Cum locus est uitio, uitijs non frangier ullis,
Et sceleris purum sceleratos inter haberi,
Praesertim medio cum floret uere iuuenta,
Quae facile in praeceps affectibus incita fertur.
Inter opes, inter Sirtes, Scyllam, atque Charybdim,
Difficile [Difficille ed.] est rectum tenuisse per omnia cursum.
Non tibi fucatas transcribo carmine laudes,
In te nec stultum quae uulgus laudat adoro:
Mitto genus, quo non aliud praestantius ullum,
Vt quod ab antiquo deducis origine Regum
Francorum, mitto formam quae membra Deorum
Maiestate refert, mitto decus oris, et illud
Nescio quod toto dispersum corpore uernat,
Inuitumque trahit spectantem, atque allicit ultro:
In laudes maiora tuas referenda relinquis,
Te quibus inde adeo a puero sic ipse probasti,

p.7
Omnibus, et tantis ornasti nomina rebu,
Vt natus factusque tuis uidearis ad alta.
Ingenium primum, quo uix praeclarius ullum,
Omnibus excultum studijs, atque artibus auctum
Ingenuis (quod rarum in eis spectaueris, alto
Sanguine qui nati, census et stemmata iactant)
Deinde animus celsus, qui tali sanguine digna
Concipiens nunquam sese inferiora cupiuit:
Nulla unquam uitam dissoluit blanda uoluptas,
Mollia nec sanctam subuertunt gaudia mentem.
Accedit canum iuuenili in corpore pectus,
Atque immaturo matura in pectore uirtus.
Quid, quod tam facilis perspergit gratia mores?
Atque adeo Ambrosiae spirans odor undique uitam
Condit, et a fastu semotam uindicat omni?
Iam quantus pietatis amor? quam conscia recti
Mens soli tua fixa Deo coelestia tractat?
Et ne (quod longum est) consecter singula, magnis
Quae diuisa alijs data sunt Heroibus, uno
In solidum collecta tenes uelut edita partu.
O quem te portum, fessis solatia rebus,
Expectat tantis Ecclesia fracta procellis:
O quanta est patriae spes addita, praesidiumque,
Quae tantis agitata malis, nunc sospite tutam
Omnia te moderante suam putat esse salutem.
Viue igitur Praesul cultissime, uiue, tuisque
Crescere perge bonis, perge omnibus esse saluti:
Denique perge uiam moliri ad sydera laude.
Fausta precor, Lachesis molli tibi uellere uitam

p.8
Dispenset, nulloque premat tua turbine fata.
Secula Tithoni uideas, et Nestoris annos,
Laetaque post uitae conscendas tempora coelum,
Quo tua te pietas et uirtus subuehet ingens,
O patriae splendor, spes, gloria, summa, salusque.
Finis.
IN FESTO NATALIS
Domini redemptoris nostri, ode
tricol. tetrastroph. qualis Horat.
lib. pri. carmi. ode. ix.
Maiora uestro munere candidae
Cantanda Musae: progenies noua
Demissa coelo, regna sancta,
Carminibus decoranda nostris.
Praedicta magnis tempora uatibus,
Nouique partus aurea saecula
Optata procedunt: ab alto
Lumina clara micant olympo.
At tu canenti carmina suggere
Hisque apta rebus pectora suffice
O christe, et ora infantia, infans
Natus et ipse, resolue nostrae.
Primi ut parentes morsibus inuidi
Serpentis icti, et per uetitum nefas
Acti, graues iustasque in iras
Iam pia numina concitarunt.
Heu qualibus quantisque malis genus

p.9
Inuoluit humanum, scelus inpium,
Heu qualibus mersit procellis:
Qualibus implicuit ruinis.
Infecta radix tota, propagine
Virus per omnem distulit arborem,
Ceu Colchicum fusum uenenum, aut
Pestis in omnia membra labens.
Exultat insultatque iacentibus
Amarus hostis uictor, et occupat
Victos rapit, uexat, trucidat,
Imperioque premit nefando.
At conditi seruans hominis Deus,
Praedam trementem ex faucibus impij,
Hostis reuellens, ad salutem
Mox medicamina iusta monstrat.
Semen futurum tempore quod suo,
Serpentis atrum contereret caput,
Viresque fractum et calce pressum,
Conficeret furiale monstrum.
His fulta uerbis sancta patrum fides,
Hoc flagitauit turba Prophetica,
Hoc barbaro sanctus petiuit
Imperio populus subactus.
Ceu sponsa sponsi tota in imagine
Absentis haerens, anxia, tempora
Subducit, infoelixque turtur
Sola domo gemebunda maeret.
Iam uicta magnis corda doloribus,
Opplorat, implens questibus aethera.

p.10
Saepe has init, perfusa obortis
Ora rigans lachrymis, querelas.
Quid tanta profers tempora? quid moras
Tot nectis aduentus? mihi secla tot
Exacta desertae, iugoque
Pressa feror rapiorque duro.
Furentium in me tanta ruit procumque
Adulterumque effrena licentia:
Vel ferreum expugnare possunt
Pectus: ad haec, quibus est tuendae
Meae fides commissa relicta sum
Praedae, furores undique saeuiunt
Prementis hostis, qui subinde
Me miseras agit in ruinas.
Disrumpe nubes, teque per aethera
Demitte, et huius damna precor, leua
Vergentis aetatis, salutis
O reparator et author omnis.
Iamque ordo rerum magnus, et ultima
Labentis aeui saecula te uocant,
Tam perdito afflictatus hoste,
Aridus huc inhiabat orbis.
His ergo uictus (quae bonitas tua est)
Mundo laboranti unica spes uenis,
Mortalia immortalis ipse
Sumere uiscera non grauatus.
Humana quae uis altior ingeni,
Mysterio huic par esse potest nouo?
Quae barbitos non hic profundum

p.11
Induerit merito stuporem?
Qui summa [suma ed.] solus continet omnia,
Nostri misertus, tractus ad infima,
Et infimos infra putatus,
Solus habet super omne nomen.
Qui cuncta fecit, factus homo est Deus,
Qui cuncta finxit, fingitur artubus,
Qui cuncta nutrit, nutriendus
Pendet ab uberibus parentis.
Ceu ros tener descendit ab aere,
Aut mollis imber caelitus ingruens
Terram afficit, partumque sponte
Prouocat, et grauidam relinquit:
Sic tu uirilis nescia seminis,
In membra lapsus uirginis integrae,
Virtute conceptus latenti,
Aeditus es superas in auras.
Stupent sacratae pectora uirginis,
Stupetque pastor luce fruens noua,
Stupent sonoris Angelorum
Vocibus aethera pulsa late.
O quanta uoluens agmina contulit
Dies bonorum, quo genitus sacrum
O Christe mundo os intulisti,
Dulceque lac tener imbibisti.
Tum flaua mellis flumina ab arduis
Videre erat descendere montibus,
Et illicem lac, saxa florem, et
Fundere dulcia uina spinas.

p.12
Tu stirpem Iudeae sterilem domus
Succo beasti et robore uiuido,
Prodis uelut germen nouellum
Ex ueteri tenerescit alno.
En regna florebunt duce te noua,
Nouaeque leges, et noua pectora,
Pudor fides: surgetque toto
Altera gens reparata mundo.
Vestigium si quod sceleris manet
Nobis uetusti, discuties procul,
Soluens metu orbem, iamque serpens
Sibila colla tumens, peribit.
Tu iure nos natalibus inseres
Redintegrato, et laesum hominis suo
Loco sacramentum repones,
Perdita restituens saluti.
Hem quo ruis mundi furor impie?
Quid clara rursus lumina nubibus
Inuoluis infestisque frustra
Pectora consilijs fatigas?
Quid suaue tentas excutere imperi
Iugum? quid atro mergere funere
Cunabla [Gunabla ed.] pergis sancta? et illud
Tollere dulce leuamen orbis?
Non iam Chimerae nos furor igneae
Terrebit, aut quae belua centiceps
Orbi imminet: nulla inferum uis
Dira piis potis est nocere.
Capesse regnum, tempus adest, Dei

p.13
O sancta proles, occiduo uelut
En nutat omnis consenescens
Pondere, iam ruiturus orbis.
O tanta uitae pars maneat mihi,
Factis canendis quae ualeat tuis,
Non me lyra Dirceus ales,
Nox fidibus superabit Orpheus.
Sat ignium sat grandinis impiger
Immisit aether, satque hyemis rigor
Inhorruit: iam uernus orbi
Sol rediens decus excitabit.
Precatio.
O Christe qui in mundum ueniens nouam
Carnem induisti, nos ueterem exue,
Prementibus praesentibusque,
Pectora nostra malis repurga.
Sanctisque custos tu stabulis ueni,
Feros lupos praesepibus a [Fures luposque a praesepibus ed.] tuis
Arce, fuga, qui nos cruento
Exagitant lacerantque dente.
Funesta Martis praelia reprime,
Coecos furores, turbida tempora
Compesce: tandem ut pace sancta
Compositus requiescat orbis:
Ter maximo sit maxima laus Deo,
Qui pacis orbi munera contulit,
Per filium natum, et fauoris
Pignore nos sibi consecrauit.

p.14
Ode Sapph. de tribus Regibus.
Sol nouos orbes relegens olympo,
Scandit, et mundi retegit tenebras,
Clara dum nostris propiora spargit
Lumina terris.
Vnde res cunctae uelut innouatos
Induunt uultus, hyememque sensim
Soluit informem, nonus imminentis
Spiritus anni.
Quae quidem cum sint oculis uidenda
Subdita, et debent animos subire
Moribus ueris, et ad altiora
Tollere mentes.
Sol enim Christus ueniens ab alto,
Se suis offert propius uidendum,
Inuijs orbi tenebris sepulto
Lumina praebens.
Quem petens, ne quo uaga mens aberret,
En tibi coelo manifesta lucent
Signa, qua authorem genitum salutis
Nuncia monstrant.
Stella quam raptus cecinit propheta
Spiritu, claros micat inter ignes
Coelicos, uitae peritura nunquam
Lumina signans.
Hanc Magi quondam soliti ex Eoo
Syderum cursus oculis notare [natore ed.],

p.15
Vt uident flammas uomere, et stupendos
Ducere sulcos.
Perciti rerum nouitate, coelo
Quo prior cursum tulit illa, recta
Consequi pergunt neque enim carere
Numine credunt.
Iamque peruentum Solymas ad urbes,
Sedulo inquirunt, ubinam maneret
Rex Iudeaeae, modo quem notabant
Sydera natum.
Vidimus stellam regione caeli,
Quo citos effert oriens quadrigas,
Cognitis nulla ratione nobis
Cursibus uti.
Mox: quis hic rerum nouus ordo? cursus
Num Deus celis alios nouabit?
O noui salue noua stella nati
Nuncia Regis.
Illius causa moniti uenimus
Huc, uiam nobis praeeunte stella,
Debitos cultus patriaeque nostrae
Dona ferentes.
Hanc ut Herodes bibit aure famam,
Regis ad nomen timuit, uirosque
Conuocat, quaerit, uapido sed urget
Pectore uulpem.
Quin prophetarum ueterum peritos
Consulens, tempus rogitat locumque,

p.16
Regis edendi sibi uncta poscens
Ordine prodi.
Certa constabant ubi iam Tyranno,
Aestuat quamuis rapido furore
Cadis infandae, tamen ista ficto
Pectore fatur.
Principes, quae uos pietas adegit,
Dissitas cursu peragrare terras?
Num uiae tantos dubium est labores
Numine duci?
Ergo iam stellis auibusque dextris
Pergite, et coeptos celerate gressus.
Atque adorando mihi de puello
Certa referte.
Vix uiam ingressi, sua quae reduxit
Lumina, en claro redit acta tractu
Stella, iter montes per inhospitales
Praeuia monstrans.
Bethlehem ducti simul ac propinquant,
Arduum emensi spacium uiarum,
En domum, matrem, puerumque fixo
Lumine signat.
Mox casam laetis humilem subintrant
Gregibus, proni puerumque adorant,
Persicas illi, tria dona gazas,
Mystica, promunt.
Aurum enim regi datur ut tributum,
Thus sacerdotem celebrat, Deumque,
Myrrha designat Domini futurae

p.17
Mortis honorem.
Angelo posthaec monitore noctu,
Ne gradum ad saeuum referant Tyrannum,
Per nouos flexus rediere laeti ad
Patria regna.
O uiri (seu uos sapientiores
More seu nostro uocitabo Reges)
Vestra qua tandem decorare laude
Nomina possim?
Haec dies cunctis ueneranda saeclis,
Quae nouum uobis noua regna portans,
Sydus illuxit, cupidosque uera ad
Gaudia duxit.
Luminis claro radiantis ortu,
Lumen aeternum proprio uidetis
Lumine, o uera modo quam tenetis,
Luce beati.
Prima uos nostrae fidei tulistis
Munera, et cunabula crediturae
Gentis a uobis repetita primum
Orsa tulere.
Nullae iter mentis nebulae retardant,
Nulla transuersos agitat procella,
Nulla uos frangunt, retrahunt, grauantue
Mille pericla.
Stella uos coelo tenet usque fixos,
Stella uos totos agit expeditos,
Stella uos tutos per aquas rapit per
Saxa per ignes,

p.18
Nubibus quondam fuit implicata
Igneis, ducens domini popellum
Lux, sed haec claris radijs refulget
Intus et extra.
Lympido mentem iubare excitabat,
Mysticis corpus facibus regebat,
Ora Phoebeae sua praeferendo,
Lampadis instar.
Quem sacerdotum furiosa turba
Reppulit, duros petitis per orbes,
Prodigi uitae: noua sic lacessunt
Gaudia pectus.
Quae quidem tum cepta fuere tantum,
Auctibus sed nunc solidis uirescunt,
Quae uices nullae, neque fluxa munde.
Tempora soluent.
Ergo qui calcas iter aestuosum
Inuij mandi sequere hos nec erres:
Rite confecto requies labori
Certa parata est.
Quod tibi quo sit magis expeditum,
Fac, Magum sanctos imitere gressus,
Et uiam toto uicijs relictis
Marte capesse.
Signa nec desunt, iter institutum
Quae regant, ceu quae inferior uolutat
Orbis hic, spectes, tua seu sub astra
Lumina tollas.
Precatio in eodem festo.

p.19
O Sydus o lux Christe fidelium,
Magos micanti sydere qui regens,
Casus per omnes reddidisti.
Finibus incolumes suorum.
Tu nostra uero pectora lumine
Foue, haecque uitae tempora dirigens,
Post exilij tantos labores,
Nos patriam reuoca ad perennem.
Vosque o Magi, coeli tria lumina,
Vestro iuuate haec queso precamine,
Meque haec canentem posse saluum,
Ad patrias remeare sedes.
Signa et plagae quibus conflictabatur
olim Aegyptus. Exo. a cap. vij. usque
ad cap. xiiii.
Ode sapphica.
Monstra queis quondam Dominus potentem
Fregit Aegyptum, furijs coactus
Regis, horresco referens, fugitque
Territa Musa.
Namque proiectus baculus, stupendum
En refert anguem, sinuosa lapsu
Terga uoluentem: stupet ipse uisu
Corda tyrannus
Quodque mirandum mage, quos Magorum
Ars tulit ficta specie Cerastas,
Deuorat uictor: redijtque uirgae
Pristina forma.

p.20
Inde quam lata est Regio, et Canopus
Qua patet, uastum mare, stagna, riuos
Imbuit sanguis: stetit unda crasso
Pressa cruore.
Iamque Ranarum subeunt cohortes,
Et replent cellas, penetraliumque
Ambitus, mensas: strepit ampla foedo
Regia saltis.
Excipit Ranas Sciniphum lues, quam
Distulit puluis per inane sparsis:
Morbido pungunt hominum gregumque
Corpora morsu.
Sternit et terram rapido uolatu
Orta Muscarum rabies, coacta
Nube densantur, cupidisque tentant
Omnia rostris.
Vixque muscarum pereunte labe,
Ecce iumentum iacet omne stratum,
Et greges pestis rapuit uel una
Nocte peremptos.
Nec quies: terram cinis ex camino
Iactus inuoluit: sacer ignis inde
Aestuans, aegro populatur usta.
Membra dolore.
Non Magi quicquam potuere tale,
Quin et hos ulcus tetigit, nec arte
Carminum afflictis potuere membris
Pellere pestem.
Poena dum saeuit, Pharao semissa

p.21
Mente, promittit meliora, uerum
Illa ubi cessat, redeunt eodem
Corda superba.
Tum Deus lusus toties, potentes
Conuocat uires, rapidasque mente
Concipit flammas, populoque duro ex-/
trema minatur.
Ergo ubi terras noua lux serenat,
Concutit coelum tonitru, rubenti
Dextera fulmen iaculatus, alta
Grandine mixtum.
Crederes coelum ruere omne, ab alto
Cardine euersum: grauia aut Gigantum
Saecla tractari: solitisque solui
Legibus orbem.
Omne securos per agros repertum
Vis agens hausit: moriuntur herbae
Ignibus tactae: sonat icta uasto
Sylua fragore.
His malis saltu facili locusta
Additur, pestem subigente uento,
Obtegit terram, reliquoque nudat
Semina fructu.
Quid, quod Aegypto tenebris coortis
Horror incumbit, manibusque densam
Nox agens molem teritur, fugans tres
Ordine luces.
Vna iam demum superest, sed omnes
Plaga praedictas superans, nec ullo

p.22
Temporis tractu similem ferebat
Conditus orbis.
Luna bis septem uaga mense primo
Cum facit noctes, celebranda sacra
Mystici iussit Deus ipse certis
Ritibus agni.
Angelus noctis medio, corusco
Ense desaeuit, legiturque primus
Ortus ad mortem, tegitur cruento
Funere tellus.
Illius cladem miseram quis unquam
Explicet noctis? memoretue fando
Funera? aut aequet lachrymis dolores
Mortibus auctos?
Questibus coelum populus lacessit,
Et frequens Regem precibus fatigat,
Ne Deo pugnet, superumque iustas
Prouocet iras.
Flectat afflictum gemitus suorum,
Flectat exhaustum pauidumque regnum,
Denique acceptae miseraeque flectant,
Vulnere mortes.
Moses et Aaron sub transitum maris rubri
infirmos suorum animos confirmant.
Exo. xiiii.
Non opus uerbis, manifesta in oclis
Cuncta uersantur, manibusque uestris,

p.23
Quam Dei semper fuerit potens huic
Dextera genti.
Siccine obliti, Deus ut furentis
Vos ab Aegypti manibus reuulsit?
Quamque dein dextro est iter insecutus
Numine uestrum?
Vnde mirandum timor iste quorsum
Vos agit, quid mens trepidat, quid hic uos
Motus exercet: male grata tandem
Ponite corda.
Quae sibi sacrae potiunda genti
Regna ueraci stabiliuit ore,
Quaeque iam nobis ducibus petuntur,
Certa manebunt.
Vos modo haec certo retinete, quae ille
Certa promisit: mihi non timori est
Hostis, a uestra timeo rebelli
Mente periclum.
Sed loco clausos ferus hostis urget,
Et fugae non est dare terga: sumptis
Impares armis: finite hac, Deoque
Fidite summo.
Illius uirtus, manus, et potestas
Non loco clausa est, locus immo dextrae
Illius tunc est, ubi spes salutis
Omnis adempta est.
Cuncta quae coelum, mare, terra, circum
Circa habent, uestram famula ad salutem
Se dabunt, hosti ueniunt superbo
Ista timenda.

p.24
Ergo deiectas reuocate mentes,
Spe, fide, firmis animis: ferocem
Cras deus nobis etiam quietis
Opprimet hostem.
Curribus, telis, animisque coelum
Territent isti, strepitent, fremantque,
Nos dei nostri ueneranda saluos
Nomina reddent.
Epinikion Mosis post transitum
maris rubri, Exod. xv.
Ode tricolos tetrastrophos, qualis Prima.
Cantabo grato pectore nomina
Et facta regnantis domini Dei,
Qui roboris ceu signa totum
Extulit alta sui per orbem.
Equos frementes atque equitum manus,
Vastis subactos fluctibus obruit,
Escamque disiectos per undas,
Piscibus atque feris reliquit.
Hic fortitudo roboris est mei,
Hunc Musa nostri carminis efferet,
Hic undique obseptum atque pressum
Faucibus eripuit malorum.
Dei huic potentis nomina congruunt,
Hunc laus perennis temporis euehet,
Hunc et mei patres colebant,

p.25
Hunc mea carmina ad astra tollent.
Hic bella forti conficit impetu,
Omnis potestas hunc dominum feret,
Quae terra quae coelum uolutat,
Nomina magna Dei sonabunt.
Fortes quadrigas armaque militum
Inuoluit undis, lectaque corpora
Tot principum bello potentum,
Contudit, atque in aquis refregit.
Vt mole depressus lapis intimas
Vndas subit: sic impia gens aquis
Immergitur, littusque iactat
Aequoris expositos triumphos.
O quanta uirtus quanta potentia
Dextrae tuae, qua frangis et atteris
Hostem o Deus, quantisque fundis
Viribus, et dare terga cogis.
Vt ignis exurit stipulam leuem,
Flammisque consumit crepitantibus,
Furor tuus sic deuorauit,
Qui tibi bella minatus, hostem.
Flatu furoris naribus edito,
Sternuntur undae, flumina concidunt,
Altum silescit, stant fluenta,
Vt rigida glacie coacta.
Hostis superbus [superlus ed.], persequar hos, ait,
Prendam atque prensos ense meo premam,
Pressoque perdam, perditorum
Me spolijs satians opimis.

p.26
Tu concitatis per mare flatibus,
Vndas in ipsos undique confluas
Duxti: uelut plumbum profundo
In pelago periere mersi.
Deos quis inter quis similis tui
Deus, quid usquam sanctius eminet?
Quis facta possit tot stupenda, et
Dicere quo decet ore laudes?
Te dexteram tendente tuam, ima eos
Tellus dehiscens sorbsit, et inferum
Deuoluit ad Manes, profundis
Molibus et tenebris coercens.
Tu dux fusti (quae bonitas tua est)
Tuo popello, quem tibi liberum
Factum tuum ad montem reduxti,
Quae loca tu tibi consecrasti.
Haec audientes pectora territae
Gentes: Palestinam dolor occupat,
Edom duces, Moabque fortes,
Pallida membra metu stupebant.
Timore concussi Chanaan nouo
Quotquot colebant: incidat omnibus
Ingens [Iugens ed.] pauor, uerique tandem
Nomina magna dei tremiscant.
Inuitato robore brachij
Tui, stupescant ceu rigidus lapis,
Dum tuta gens pertransit ista,
Quam tua dextra tibi redemit.
Ductam locabis sedibus in tuis,

p.27
In monte quem sorti tua dextera
Delegit aeternae, atque firmum
Quom ipse manu propria dedisti.
Non clausa stabit fine potentia
Vllo dei, qui condidit omnia,
Cuius manebunt regna, cuncta
Secula per reuoluta, et ultra.
Inuoluit undis nam Pharium ducem,
Bellique currus atque equitum manus:
At salua gens electa sicum,
Gurgitis in medio tenebat.
CARMEN PASCHALE,
seu ode Sapphica de Resurrectione.
Nescio quo mens agitata motu,
Quoue flagranti uelut incalescit
Spiritu, magnum similis nouumque
Parturienti.
Annus arridens nouus, undiquaque
Gratiam spargit facie decora,
Ver repubescens, modo laeta adesse
Tempora monstrat.
Daulias cantu Philomela dulci,
Astra demulcet, reliquae et uolucres
Gestiunt, tellus reuirescit, atque
Parturit arbos.

p.28
Arua foecundi zephyri relaxant,
Induit pictum grauis herba florem,
In suos foetus genitale tempus
Soluitur omne.
Tum noui corpus reparant calores,
Sanguis et uenis salit inualescens,
Redditur rebus sua iam iuuenta
Florida cunctis.
Caussa tantorum puto gaudiorum est,
Quod resurgentem dominum salutant,
Illius sancto recreata flatu
Cuncta creata.
Languidus mundo incubuit ueternus,
Mortis et sensu stupuere secla,
Rebus at uitam rediuiua uita
Omnibus auget.
Pascha nam toto celebratur orbe,
Quo iugum presso dominus popello
Victor excussit, miserosque tristi
Morte reduxit.
Hei quibus saeuus stimulis Tyrannus
Vrget exhaustos, quibus et tributis
Aggrauat: nec iam modus aut mora ulla est
Facta labori.
Instas intortis operum flagellis
Durus exactor, duplicatque pondus,
Dupplicat pensum: labor integrascit
Actus in orbem.
Extruunt urbes, operumque moles,

p.29
Per lutum, limum, lateresque pulsi,
Terga subsiduntque gemuntque duro
Pressa labore.
Quid, quod infantes utero rubentes
Obstetrix omnes perimat iubetur
Masculos? nulla ut superesse genti
Semina possent?
Sed magis quo sic furit is premendo,
Hoc magis crescit pia gens ferendo,
Fortis erumpens: oneri ut grauata
Palma resistit.
Altius cordi dolor unde adactus,
Regis ardescit: fremit, atque mandat
Masculos natos rapidis profundi
Mergier undis.
At Deus pressi populi misertus,
In manu misit ualida prophetam,
Mandat et longae mala seruitutis
Soluere uincla.
Monstra tot fiunt, simul et stupendis
Corda miraclis superantur, acres
Praeualent poenae, neque dura possunt
Pectora flecti.
Quin magis surgens tumidas in iras
Barbari Regis furor incalescit,
Classicum clangens fugientem adornat
Prendere gentem.
Concitis feruens fremit arma pubes,
Viribus, fuluo tegiturque ab aere,

p.30
Induit corpus crepitatque circum
Lamina ferri.
Hic leui instructus uolitat sagitta,
Gnosijs arcus calamis adaptans,
Ille bellaci gladio, atque curru
Fulminat iras.
Tota iam campis acie coacta
Fertur Aegyptus: ferit alta coeli,
Splendor armorum: medio Tyrannus,
Agminis ardet.
Interim ductu pia gens prophetae
Impotens fertur, loca per silentis
Dura deserti, neque spes salutis
Vlla uidetur.
Nam maris rubri residens ad undas,
Hinc et hinc septa est scopulis et alto,
Saeuus a tergo fera bella tentans,
Imminet hostis.
Iam diem Phoebus nouus excitabat,
Funditur castris animosa turba,
Se parans pugnae: rapitur tubarum
Clangor ad auras.
Tum pius palans populus timere, et
Anxium [Auxium ed.] littus trepidare circum:
Ceu quibus pullis Iouis ales uncis
Vnguibus instat.
Quid tibi uates pie mens laborat?
Ore quid clamas tacito? quid arctum
Spiritum ducis? superumque fletu
Limina pulsas?

p.31
Ergo iam uocesque precesque sanctum
Audiens numen, gemitumque gentis,
Mandat extemplo maria alta, sacra
Cuspide tangi.
Ecce res cunctis memoranda seclis
Dissilit pontus, reuerensque sanctas
Excipit gentes, quibus ipse terram
Clauserat hostis.
Inuias tuto uia fit per undas,
In latus secto bifidum profundo,
Sternitur siccis pedibus per amplum
Orbita pontum.
Ducta miratur pia gens aquarum
In modum muri; quod utrinque moles
Firma consurgit, tumidique fracta
Murmura ponti.
At Pharon frendens furijs et ira,
Gentis Hebreae sitiens cruorem,
Se mari credit rapidoque in armis
Turbine fertur.
Iam maris feruens medium tenebat:
Coelitus Moses monitus iubetur
Rursus, extenta, maria alta sacra
Tangere uirga.
Ille adest et iussa facit, ruit mox
Vnda commisso reuoluta fluctu,
Et furens circum premit acta nigram
Gurgite gentem.
Non fugae cuiquam locus, haurit omnes

p.32
Pontus inuoluens, miser ipse curru
Rex, ab insanis refluisque fertur
Obrutus undis.
Cumque adhuc summis in aquis pependit,
Heu, ait, coelo superamur hoste,
Numini palmam superum potenti
Porrigo uictus.
Marte congressus tamen ista iusto
Non facit: sed uos celeri natatu
Qua datur uitam socij: parantem
Plura, reluctans
Occupat fluctus, rapido rotatu
Membra contorquens moribunda, terque
Euomit uersans, rapit inde ad ima
Tartara mittens.
Efferi motus ubi nunc Tyranne?
Spiritus quid nunc poterunt superbi?
Nunc abi, et sancta preme, tunde, uexa,
Pondere gentem.
Tum uiros, currus, et equos uideres
Mutuo amplexu fluitare ponto,
Mox sed absorptos maris ad profundam
Tendere abyssum.
Quique iam dudum miseri timebant
Cuncta. securi pelagi, et pericli,
En suum coram periisse spectant
Funditus hostem.
Sic Deo quondam placuit furentes
In suam gentem fremitus domare,

p.33
Et nimis longae mala seruitutis
Fata leuare.
Nos item multis tenuit Sathanas
Subditos seclis, domitosque duris
Legibus, nullo redimente, manes
Trusit ad imos.
Corda nam densis agitans tenebris,
Perdite [Pordite ed.] inuoluit uitiis nefandis,
Adeo auertens, et ad arte ficta
Monstra colenda.
Turpis o turpis nimium, et pudenda
Seruitus, o conditio nefanda,
Mors mihi quam uita putatur istud
Verius esse.
At deus multa pietate uictus,
Secla most multos reuoluta in orbes,
Misit in mundum genitum ante mundi
Secula natum.
Hei quid exili referam Camaena,
Quam graues nostros subiens labores,
Sensit ingrati mala quae ferebat
Praemia mundi?
Quam diu inuictis tenuit sub armis,
Hostis, et dira ditione pressit,
Eripi praedam fremit, et furentes
Concitat iras.
Concitat gentes, sibi quae sacrarat
Regna Iudex deus ipse, uitae
Abnegent Regem, statuantque mortis
Iura tueri.

p.34
Ille opus nostrae peragens salutis,
Emicat contra, docet, urget, instat.
Corda miraclis superans, sed ipsa
Nescia flecti.
Lustra sex, et tres (ut opinor) annos
Iam ferens, hostem superat potentem,
Et nouum foedus, noua regna fuso
Sanguine condit.
Namque paschalis uelut agnus olim
Caesus: in turpem misere subactus
Est crucem, nostras luiturus atro
Funere culpas.
Victimae nullae, neque tot colenda
Quae dei quondam data lex docebat,
Sacra, languentis potuere mundi,
Tollere crimen.
Hac requirebat deus, hac uel una,
Hostia mundi scelus expiari.
Inde peccato nihil esse disce
Foedius illi.
Riuus hinc sacri resilit cruoris,
Hinc noui manat fluuius lauacri,
Queis sui labem pia gens reatus
Eluit omnem.
Morte sic mortem uoluit domare,
Morte sic hostem uoluit fugare,
Morte sic uitam uoluit parare
Cristus Iesus,
Nulla sed diri Phlegetontis ira,
Nulla nec mortis ualuit potestas,

p.35
Huius infractum superare robur,
Viribus ullis.
Marte congressus nimium secundo,
Impetus hostis ualidos refregit,
Emicans uictor, super astra uexit,
Clara trophaea.
Iamque collisum superans, superbis
Vinxit exutum spolijs Sathanam,
Inferum portas et iniqua castra
Diruit hostis.
Fortis ut Samson peritura quondam,
Colla subiecit domui reuulsae,
Quo feros hostes moriturus ipse
Perdere posset.
Vinculis idem uigilique cura
Septus, erumpens medios per hostes,
Abstulit fractas et in alta tractas
Cardine portas.
Hic leo, saeuum domuit leonem,
Atra serpentis tulit iste serpens
Toxica, et fusum Goliad suo ipsum
Ense peremit.
Inferis autem domitis, et ipsa
Morte deuicta, dominus resurgens,
Clausa quae nobis fuerant, reclusit
Coelica regna.
Principum [Pincipum ed.] quaecumque fuit potestas,
Soluit, et quaecumque fuere iura
Mortis induxit, monumenta in alto
Stipite figens.

p.36
Nulla iam nobis potis est nocere
Pestis inferni, stimulus nec ille
Mortis: haec, uictor quia Christus ipse est,
Vicimus omnes.
Facta iam quare pia turba Christi
Laetior, sacris epulata mensis,
Et resurgentis domini triumpho
Gaudia promit.
Omnis et rerum series, et ille
Blandiens uultus redeuntis anni,
Excipit Christum, quia sunt in ipso
Cuncta nouata.
Sed nouo nobis recolenda cultu
Festa paschalis celebrentur agni,
Vt quibus porgit noua consecratum
Hostia corpus.
Sorde detersa niteat supellex,
Corda fermento careant uetusto,
Imbuant puras nitidasque nostras
Azyma mentes.
Quo uocat uates domini sequamur.
Nec deo pugnent animi rebelles.
Nos nec Aegypti teneat relictae
Serua uoluptas.
Nos petrae uiui recreent liquores,
Nos cibi caelo reparent ab alto,
Nos mare emensos liquidum fluenta
Mystica purgent.
Membra peccato moriantur omni,
Et uetus nobis homo sit sepultus,

p.37
Iunctus ut Christo nouus ad superna
Regna resurgat.
Quod dies tandem faciat supremus,
Cum tubae tellus sonitu tremiscens
Angeli, reddat rediuiua ab imis
Membra sepulchris.
Tum uelut semen scrobibus sepultum 138
Exilit, letos dominans per agros,
Nos noua exceptans, capiti ducique
Gloria iunget.
Tum grauem corpus ueteremque molem.
Exuet tandem, speciemque diuum
Induet, liber repetetque coeli
Spiritus arces.
Tum nouos coelos uideas, nouumque
Ver aget tempus, uitiisque nostris
Quae dolens rerum facies laborat,
Restituetur.
Tum uelut coelo uarijs relucent
Ignibus stellae, sua quemque uitae
Per fidem ostendent merita, atque in alta
Astra reponent.
Tum deum clara dabitur suorum
Corpori mixtum facie uidere,
Visio quae nos beat et beatos
Seruat in aeuum.
O diem qui me fragiles solutum
Corporis nexus, animorum ad illos
Colliget coetus, satians perenni
Lumine uitam.

p.38
Spiritus i nunc Epicure uersans
Corde securos, reliqua an futura est
Vita, et humanis pia num mouentur
Numina rebus.
Senties, cum te uelut hircum olentem
Pastor ueris ouibus repulsum
Sistet ad laeuum, paleasque sparget
Mystica uanus.
Sed tenor rerum manet idem, et illos
Fata si tollunt, alios reponit
Vita, mutati nihil est: futura
Desine secla.
O miser, quondam male sic futuri
Corda securos, rapidus ruensque
Fluctus inuoluit, miserosque uasto
Gurgite mersit.
Quasque iam mundi facies repostas
Cernis, has ipsas elementa soluens
Ignis absumet, rapient ferentque
Omnia flammae.
Sed moras istis patiens piumque
Numen indulget, tamen esse tardum
Hinc caue credas: cito ceu procella
Obruet orbem.
Quin proba sic te potius, futuro
Iudici possis pius ut probari,
Sic pium accensus numero, parata
Regna capesses.
O deus qui tam miseram uolebas
Filium mortem proprium subire

p.39
Et resurgendo sibi gloriosam
Querere palmam,
Da tuis quicquid fuerit, ferendo
Vincere, et longum uitijs ualere
Dicere: et uitae nouitate porro
Viuere posse.
Angeli nec nos fluuio sacrati
Sanguinis tinctos, gladius cruentus
Hauriat, qui tot rigidus furensque
Vulnera miscet.
Nosque ab Aegypti tenebris profectos,
Lux agat firmis radijs coruscans,
Detque promissas, requiem laborum,
Tangere terras.
Gratias summas tibi Christe summe
Soluimus, qui nos per acerba mortis
Flagra seruasti peramaena reddens,
Gaudia uitae.
Psal. ii. Quare fremuerunt gentes:
Argumentum.
Regna et potentiam mundi frustra
aduersus aeternum Christi regnum niti.
Ode Saphica. Paraphrasis.
Quid nouos gentes acuunt tumultus?
Bile quid feruens iecur intumescit?
Aestuat quid tam populus furore
Actus inani?

p.40
Principes, Reges, populi potentes,
Consuunt foedus, coeuntque in unum
In Deum, quemque ipse parauit unctum.
Chrismate regem.
Sic enim secum tumidi loquuntur,
Imperi fasces, et iniqua uincla,
Dura ceruici iuga facta nostrae
Excutiamus.
Nulla nos unquam subiget potestas,
Quae libent, posthac etiam licebunt,
Liberi iunctis agitemus omne
Viribus aeuum.
Lucida sed qui sedet arce coeli,
Arduum nutu quatiens olympum,
Ista ridebit, mediumque stultis
Porriget unguem.
Quin suam surgens aliquando in iram,
Impetus terrens reprimet superbos,
Haecque ad insanos [insauos ed.] subito loquetur
Mista furore.
Hunc ego hunc, regem statui Sionis
Quem mihi montem uolui per orbem
Esse sacratum, mihi qui sacratos
Ferret honores.
Ergo subsidant animi, tumenti
Mente sublati, mea nec mouete
Regna, quae semper tenui, meum nec
Tangite Christum.
Cumque iam talis mihi uox parentis
Constat, aeternum celebrabo numen

p.41
Eius, et totum documenta faxo haec
Nota per orbem.
Regna nec summo: dominus sed ipse
Dixit, aeternus mihi tu uocaris
Gnatus, aeternum ac hodie meo qui
Proditus ore es.
Postula quas uis tibi cumque gentes
Orbis, haeredem dabo, qua patescunt
Termini terrae, tibi uterque Phoebus
Seruiet uni.
Conteres sceptro populos feroces
Ferreo, duras subigesque gentes,
Testa ceu, quauis facili retusa
Dissilit ictu.
Ergo iam Reges sapite, et patentis
Iudices terrae sinite edoceri
Vestrae quas iussit Deus ipse sanctas
Pectora leges.
Numini aeternum domini timendo,
Ferte subiecti meritos honores,
Vestra conceptos ineant in ipso
Pectora plausus.
Osculo exceptum decorate natum
Candido, ne si dominus per iram
Arserit, uobis grauis, excidatis.
Sorte beatum.
Illius nam cum grauis ira flammas
Concipit, feruens cito cuncta uertit,
O suis foelix nimium bonis, qui
Fidit in illum.

p.42
Psalm. Domine quid multiplicati sunt.
Argumentum.
Aduersus aduersariorum impressionem quiritatio, et
spe diuini auxilij, sui confirmatio.
Paraphrasis.
Ode dicolos distroph. Horat. li. I. Od.
Cur tanto numero, deus,
In me tanta cohors irruit hostium
Et me tanta premunt mala?
Intentata furit mors fera, plurimi
Insurgunt capiti meo,
Insultantque animae, talia dum mihi
Dicunt: spei reliquum in deo
Isti iam nihil est, nulla salus, deus
Ipsum deserit in malis
Expertem auxilij, quem sibi ferre opem
Iactarat miser, hactenus.
Sed quam quisque uolet clamitet, attamen
Tu defensor es unicus,
Firmum praesidium, dulce decus, salus,
Exaltansque caput meum
Contingam facies uertice sydera
Et coelestibus inseres.
Te nunquam dominum sollicita prece
Frustra [Fructra ed.] in uota uocaueram.
Tu de monte sacro dexter ades mihi,
Quae te cumque#X peto ferens.
Excludens igitur tristiciam et metum,

p.43
Altum corpore dormiam,
Inter tanta mala, idem quoque cum uolam,
Somnos excutiens graues,
Mandabo laqueos hostibus improbis.
Nam tu semper ades mihi:
Vires sufficiens auxiliumque, ne
Saeuis opprimar hostibus.
Vnde inuictus ero, proposito neque
Me quassabit iners timor,
Circum milia uel si populi strepant,
Si fracti immineat fragor
Orbis: Surge deus fer solitum, precor,
Pacis praesidium mihi.
Hostes qui toties fundis, agis, teris,
Quorum fortiter ictibus
Maxillas laceras, et ualido premens
Dentes conficis impetu.
Solo certa salus a domino uenit:
Qui solus populum suum
Aeternis recreans accumulat bonis.
Psal. iiij. Cum inuocarem.
Argumentum.
Afflictiones piorum et successus impiorum non aegro
expendendos esse animo. Solitum enim deo, miris modis
suorum sortem temperare.
Paraphrasis.
Ode dicolos distrophos qualis illa
Horat. Soluitur acris hyems. Lib. 1. Carm. [Carni. ed.]

p.44
Ad te confugio querula prece, me benignus audi,
O omnium spes et salutis auctor.
Iustitiaeque meae fons unice, qui meum ampliasti,
Angustijs [Augustijs ed.] cor undiquaque pressum.
Respice me, miserere mei (solitum tibi) et salutis
Opem roganti ferre ne recusa.
O quid dura, uiri, sic pectora uestra comparatis,
Et tanta frustra cura uos fatigat?
Vt mea perpetuum maculetur gloria, atque nomen
Altis tenebris obrutum silescat?
Quid uos transuersos rapiunt mendacia? atque tantae
Quid pertinaces uanitatis estis?
Quem deus affligit periisse putatis, et beatos
Qui sorte florent splendida et superba.
Sed scitote deo quod uisum est tractitare sanctos,
Miris modis, et sic beare tandem.
Per mala, per casis uarios, per probra, perque mortem,
Dat ille uitam, gloriamque ueram.
Ille meam facilis, quoties clamore eum lacesso
Orationem suscipit precantis.
Vos igitur quos fors premit impatientia, et doletis
Super proborum sorte et improborum.
Iudicia alta timete dei, ne mentis impotentes
Peccetis, et uos motus iste perdat.
Quin potius querulo uobiscum corde colloquentes,
Vestro in cubili supplices silete.
Deque bono nec uos malus auferat error, o beatos
Si uera nostis quae bona expetantur.
O deus o fer uera bona, et clarissimo tui nos
Dignare uultus lumine et fauore.

p.45
Qui mea laeticia repplesti pectora, aegra solans
Et nubibus cor obsitum serenans.
Horrea distendant alij sua, falcibusque uitem
Premant Calenis, et falerna uina,
Vnguentoque oleoque fluant, quod uel tulit Venafrum,
Non haec moror, tu certa spes salutis.
Vnde ego composta requiescam mente, dormiamque
Vtrasque in aures, nec mouebor istis.
Nam tu me fulcis, pater optime, dirigis iubesque
Tenere me spem hanc, anchoram salutis.
Psalm. uerba mea auribus percipe.
Argumentum.
Falsos doctores et pertinaces mendaciorum concinnatores
a deo euerti, pijs interim laetis et gloriabundis
in deo animis, conseruatis.
Ode tricolos tetrastrophos qualis illa Hor.
Quis multa gracilis te puer in rosa. Lib. I. Ode V.
Paraphrasis.
Verbis queso meis da faciles deus
Aures, uota mei suscipe pectoris
Intentus, neque sperne
Mentis sollicitae preces.
Numen namque tuum rex: deus et salus,
Quo non est aliud quod mihi ferre opem,
Maius possit, adoro.
Tu quas mane preces paro.

p.46
Exaudi, radios sol ubi sparserit
Summo mane nouos, templa petam tua,
Obseruare paratus,
Quid tu praesidij paras.
Namque iniusticiam non deus es probans,
Nec te contiguis sedibus improbi
Contingunt, neque constant,
Insani ante oculos tuos.
Odisti studio qui male facta habent,
Et quae falsa crepant, ora premis uaga,
Horres caedis amantes,
Versantesque dolos malos.
Ipse autem (bonitas nam tua maxima est
Qua fretus mea spe pectora fulcio)
Accedam tua templa,
Et sancta, reuerens tui,
Orabo prece, tu iusticiae tuae
Monstra queso uiam, ne ferar hostium
In fraudes, mea coram
Te uestigia dirige.
Veri illis labium nam nihil asserit,
Et foecunda scatet pectore uanitas,
Quorum guttura foeda
Dices laxa sepulchra, quae
Externa specie culta nitent probe,
Intus sed sanie et sordibus obsita,
Spirant omnia mortes,
Attactuque necant suo.
Confidens, petulans, docta dolos, potens,
Vt blandum loquitur lingua uolubilis,

p.47
In conuicia pendens,
Fraudum prodiga et impudens.
Iusto hos iudicio tu deus opprime,
Et ceptum tumidis consilium excute,
Nam nullum impietati is
Effrenae statuunt modum.
Nec cessant miseri te magis ac magis,
Irritare [Iritare ed.] suis motibus, et tuo
Semper, corda rebelles,
Parere imperio negant.
At laetis animis tempora transigant,
Qui te praesidium constituunt suum:
Semper te sibi dextrum
Praesentemque habeant deum.
Et te recta suam pectora gloriam
Iactabunt, tua quae nomina diligunt,
Qui immensa pietate,
Iustos accumulas bonis.
Tu nos summe deus, ne malus implicet
Error, consolida, protege, et undique
Ceu scuto ualido nos
Circumdet tua gratia.
Psalmus Septimus: Domine deus
meus in te speraui.
Argumentum.
Orat aduersus eos qui innocentis famam falsis criminibus
impetunt atque proscindunt.

p.48
Ode dicolos distrophos, qualis Horat.
Laudabunt alij claram Rodon [Rodou ed.]: Lib. I. Car.
Paraphrasis.
O deus o cuius pia numina totus adoro,
In quo spes mihi summa salutis,
Hoste premente, metu facias, sim tutus ab omni,
Et capiti defende pericla.
Ne me, ceu rabie leo feruidus, auferat hostis,
Et laniet [lamiet ed.] nullo auxiliante.
Si quid tale deus concepi mente, quod iste
Obiectat, uel tale quid unquam
Commisi, manibusue meis quid adheret iniqui,
Si turbaui pacis amantem.
Si spoliare meum statui sine caussa inimicum,
Denique si cui damna creaui:
Hostibus obiectus meritas dem sanguine paenas,
Supplicium neque deprecor ullum.
Proterar in terris, alto ceu puluere mersa,
In nihilum mea gloria uergat.
Surge deus, iustasque [instasque ed.] ferox te collige in iras,
Hostilesque retunde furores.
Indue te solitum robur, quae tu ipse dedisti,
Lapsantem me in regna repone.
Teque deum uero celebrans ecclesia cultu,
Circunstet, quam propter in altum
Erige te, uiresque tuas ostende potentes.
Qui imperio populos regit omnes,
Hunc sperate deum memorem fandi atque nefandi,
Si mortalia nulla timetis.
O deus obiecti tu uindex criminis esto,

p.49
Cuius scis mea pectora pura.
Impia deficiant, tu dirige pectora iusta,
Quorum etiam discrimina solus
Nosti, qui renes scrutaris, et intima quaeque
Exploras penetralia cordis.
Ipse mihi deus est clypeus, seruantia recti,
Qui semper pia pectora seruat.
Iustus enim est iudex, bona qui probat, improba damnat,
Cuius ut est patientia magna,
Sic quoque perpetuo sceleratos tempore poenis
Afficit, in mala plurima cogens.
Et nisi consilium qui nunc extrema minatur,
In melius conuerterit hostis,
In me si pergit gladium distringere acutum
Atque arcum contendere, telis
Laethiferis, quae tota madent imbuta ueneno,
Quaeque meo iam sufficit hosti:
En feret exitium: quae uersat pectore uanis
Consilijs, elusa peribunt.
Quis dolus aut dolor est. quem non conceperat in me?
Quid non parturit usque nefandi?
Sed nil nascetur [uascetur ed.], pariet quae sint paritura
Ipsi etiam discrimina uitae.
Incidet in foueam quam exciderat ipse, labore
Ecce suo male conficietur,
In caput autoris quae tractat iniqua redundent,
Quamque parat, ferat ipse ruinam.
Ast ego perpetua celebrabo nomina laude
Magna dei, iustissimus ipse.
Qui falso iustos euoluit crimine, iuste

p.50
Inuoluens quos crimina damnant.
Huic soluam grates, huic psallam, hunc denique coelo
Euectum mea carmina dicent.
Canticum Magnificat carmine Sapphico
redditum. Paraphrasis.
Is meae quanta sit animae uigorque,
Numen aeternum celebrat, colitque,
Cui nihil totus simile aut secundum
Continet orbis.
Spiritus laetos uolitans per artus,
Plenus exultat, facilisque gestit,
In deo, qui fert mihique omnibusque,
Dona salutis.
Me perobscurae nihilique tandem
Sortis ancillam miserans leuauit:
Nulla non aetas, mea abhinc beata
Nomina dicet.
Dotibus queis me cumulauit auctam,
Cuncta qui dextra subigit potenti?
Illius sanctum super alta nomen
Astra ferendum.
Quin suae cunctis miserationis
Larga transfundit bona, per nepotes
Vltimos, qui ipsum redamant piumque
Numen adorant.
Brachio contra ualido potentes,
Hostium uires reprimit suorum,
Frangit et motus animi superbo

p.51
Corde tumentes.
Detrahit regni solio potentes,
Euehit magnis titulis iacentes,
Reicit qui sunt humiles, et idem
Despicit altos.
Subleuat, fulcit, fouet, auget, implet,
Fonte inexhaustae bonitatis omnes,
Vera qui expectant bona: diuites di-/
mittit inanes.
Iam suum Israel puerum benignus
Suscipit tandem, memor illius qua
Cuncta dispensat pietatis, et qua
Secula seruat.
Sicut et nostris patribus relata
Dicta confirmant, Abrahae ipsiusque
Semini, et cunctis fore firma facta haec
foedera in aeuum.
Precatio ad deum pro liberatione
a malis quibus haec Ecclaesiae et
Reipublicae tempora conflictata sunt.
O Deus aeterno qui coelum numine torques,
Quique hunc immotis conseruas legibus orbem,
Aeternas, sapiens, iustus, clemensque bonusque,
In mundum missi qui nos per uulnera nati
Adseris, adsertosque aeterno pignore firmas.
Aspice quam uario sunt omnia mota tumultu,

p.52
Et quanta fragiles urgemur mole malorum.
Horrida tempestas fatalibus aucta procellis,
Incubuit terris, et sanctam turbine primum
Corripuit nauim: propria statione solutam
Impulit intorquens, mox flatibus egit in altum,
Obiectam pelago et saeuum stridentibus austris.
Iamque diu afflictam iactauerat aequore toto,
Arma natant dispersa salo, non uela gubernat
Excussis rector, data fusis undique uentis
Ludibrium fertur, coecos illiditur acta
In scopulos, et iam medijs uix exat ab undis.
Quodque magis miserum: iam tempestate remissa,
Et condensatis dispulsis nubibus ipsa
Linquitur in medio, tabulis hinc inde reuulsis,
Tuta petens, ut quisque potest ad littora tendit,
Et sese in portum quem porgunt proxima condit.
Dein agitat: etiam ualido Respublica uento,
Ingentes hausit fluctus compage soluta.
Maiorum moto turbantur limite fines,
Et mutata nouis perdunt uetera omnia laudem:
Flagrarant magnis hinc seditionibus urbes,
Atque adeo ingentes traxerunt regna ruinas.
Corrupti mores: positis mens libera frenis
Antiqui non ulla uidens exempla pudoris,
Soluitur, et uitijs laxas effundit habaenas.
Externus non regna ferox turbauerat hostis,
Nostraque nec rabies pulsauit maenia Turca,
Interno feruens desaeuit motus ab hoste,
Atque intestinis in uulnera uiribus itum.
Tot Bellona furens orbi dominata per annos,

p.53
Immissique animis rerum temerarius ardor,
Cedibus et diris uastarant cuncta ruinis:
Vrbibus his urbes, gens genti, regnaque regnis
Sunt commissa, suisque malis collisa fatiscunt,
Damna, rapina, fugae, mortes, incendia, luctus,
Tot fuerant rapidos quot uoluunt aequora fluctus.
Et grauiora etiam, uictos miserosque manerent,
Ni deus e tantis mersos euolueret undis.
Excipit haec mala dira fames, et tristis egestas.
Terra inculta tacet, cultore in bella ruente,
Quae uero exculta est, duroque subacta labore,
Foenore non solito sibi credita semina reddit.
Sydera non laetis aspectant uultibus orbem,
Nec uim nascendis indulgent rebus eandem,
Quam quondam terris non auersata tulere.
Olim foeta parens rerum, traxisse senectam,
Viribus effoetis, et iniquior esse uidetur:
Quod tamen in partas aegre transfundit alendos,
Heu miseris intercipitur: iam sanguine membris,
Emisso toties, exanguia corpora languent.
Adde, quod infesta tentantur corpora peste,
Quae sic mortifero corruperat omnia tabo,
Vt quos absumptos non hauserat hosticus ensis,
Hos aut ante diem praesenti funere tollat,
Aut sic afficiat fuso per membra ueneno,
Viribus absumptis, ut iam uix aegra trahantur
Corpora quae dudum steterant in flore iuuentae.
Quia tot carnifices, qui nunc grassantur in omnes,
Hic referam morbos? homini non tristia tantum
Fata intentantes, uerum his animalia [auimalia ed.] terrae,

p.54
Vsibus humanis quae sunt data, conficiuntur.
Postremo superos in perdita secula nostra,
Moliri reor exitum, nostrasque sub auras
Mittere dirarum facies, poenasque superbi
Fastus expetere, et contempti numinis irae.
Tot conferta ruunt, agitantque grauantque malorum
Agmina, Caecropio quot apes in monte uagantur,
Aut quot in Aegaeo perreptant littore conchae,
Quae quia tu qui cuncta uides pater optime, nosti,
Aures nolo tuas longo percellere ductu.
Nunc igitur miseri tam duro pondere praessi,
Talibus et fatis tam longo tempore fessi,
Ad te confugimus, tua numina sancta precantes,
Da tandem istorum finem requiemque malorum.
O deus o coeli terraeque marisque creator,
Tu sic ueridici dixti per labra prophetae,
Quid tantos acuunt fremitus sub pectore gentes?
Quia me tot populi meditantur inania contra?
Da tumidas mundi subsidere posse procellas,
Et positis tandem mitescere tempora bellis.
Iratumque mare et uentos compone procaces [procares ed.],
In medio serua luctantem gurgite nauim,
Obruta collisis ne dissoluatur ab undis.
Sectarum totis diffusa examina terris
Disiice, et insanos compesce, retunde furores.
Da tua Apostolicis uulgari dogmata linguis,
Quae tuus effuso plantauit sanguine gnatus,
Quaeque actis iam sunt radicibus aucta per orbem.
Dispersum afflictumque gregem rege, collige, serua,
Composita ut perstet tua sancta Ecclaesia pace,

p.55
Et quicquid ferri est priscum reuocetur ad aurum.
Pectora qui fingat, disiunctaque iungere possit,
Veri et pacis amans sit spiritus omnibus idem.
Noxia cuncta aufer, morbos, pestemque famemque.
Et da quae miseram possint deffendere uitam.
Sint in honore suo, diuinae Palladis artes,
Et Musis sanctas sua dona ferantur ad aras,
Antiquae uigeant leges, ius, fasque fidesque,
Mutua pax, ordo studium uirtutis auita:
Haec sunt quae intenti precibus contendimus omnes;
Audi sancte pater, uocesque et uota tuorum,
Suscipe, spes miserum, defensio, turris, Asylum.
Auersum neque te precibus peccata tuorum
Reddant, nec culpae ueniam auxiliumque morentur.
Adsumus, adque tuas flentes prouoluimur aras.
Vltro accusantes mala quae commisimus omnes,
Per te perque tuum crudeli funere passum
Pro nobis gnatum, nostri miserere precantum,
Praesentique leua praesentia [praeseutia ed.] saecla medela.
Ne dedigneris tua sancta reuisere regna,
Et miseris collapsa modis, et diruta quae sunt,
Instaurare [Iustaurare ed.], suo instaurataque reddere honori.
Vt sua quae imperio non submisere potenti
Colla tuo, ueniant ultro et tua regna requirant,
Quas tua cumque#X uocata super sunt nomina gentes,
Aeternumque tuas resonabunt carmina laudes.
Haec qui consilio aeterno facis omnia solus.
Finis precationis.

p.56
Ioannis Vincentii Gigliani Finariatis
Itali Epigramma ad Lectorem.
Hactenus in lyricis fertur tenuisse Poetis
Conspicuo summum Flaccus honore locum
Nunc Blaccum dulcem Musarum Flaccus Alumnum,
Aegra conferri non sibi mente ferat.
Quicquid enim scriptis immiscuit ille leporis,
Id totum scriptis miscuit iste suis.
Quin, cum sacra deo canit hic, canit ille prophana,
Dic mihi lector utri maior habendus honos:
Haec igitur primi degustamenta laboris
Gratus habe: posthac fors tibi plura dabit.
Erratula alia obuia sunt: uersiculum hunc
in precatione carminis Natalis Domini:
Fures luposque a praesepibus tuis: sic lege.
Feros lupos praesepibus a tuis. etc.