p.1
ALBERTI THURA,
LAUR. FIL.
PASTORIS LEIRSKOVIENSIS IN
CIMBRIA,
GYNAECEUM
DANIAE
LITTERATUM,
FEMINIS DANORUM, ERUDITIONE
VEL SCRIPTIS CLARIS
CONSPICUUM;
PRAEMISSA PRAEFATIONE
FEMINARUM VARIARUM APUD DANOS
IN LITTERAS ET LITTERATOS
MUNIFICENTIA
ADJECTO AD CALCEM UNA CUM APPENDICE,
DUPLICI INDICE PERSONARUM.
ALTONA, APUD JONAM KORTE.
1732.
p.36
§. XII.
Anna Margareta Bredalina, jam inde usque a
puellari aetate ob singularem in Lingua Romam
peritiam inter nos celebris et clara, in manus eruditorum
dedit Panegyricum Sermonem in Unctionem
glor. CHRISTIANI Vti, Hafn. 1671. in 4. ego autem
manu ipsius doctissimae Bredalinae scriptum
penes me servo. Hanc Panegyrin, ipsi Regi augustissimo
CHRISTIANO V. Epistola Dedicatoria
submisse oblatam, quindecim annos nata instituit,
inque aedibus paternis memoriter recitavit.
Vivit adhuc Matrona, aetate et eruditione
veneranda, cum altero suo Marito, Viro Clarissimo,
M. Erico Bredalino, olim quidem Ecclesiarum
Klouborg, Tyrsting et Graestrup Comministro designato,
sed sacro muneri non initiato, Rodie vero
Scholae Hottersnensis in Cimbria Rectore celeberrimo.
Ecce vero Latinam Epistolam ipsius
Bredalinae, cujus autographum apud D. Joan. Jac.
Bircherodium, Dioeceseos Alburgensis Episcopum,
olim fuit asservatum, in qua vitae suae et studiorum
rationem reddit:
Primum in hac luce Spiritum me trahere
adspexit Paterna sedes, praedium Pastorale
Schaddanum, an. 1655. die 13. Sept.
prognatam Genitore, Dno. Jano Bredalino,
Ecclesiarum Klouborg, Törsting et Graestrup
p.37
Antistite, Genetrice Maria Oligeri F.
Avulsam de mammis et jam lallare incipientem
Musis me meus sacrificavit Parens
dilectissimus, et cum succedentia annorum
incrementa permitterent, informandam
suscepit, suaque ipsius disciplina innutrivit
usque ad annum aetatis meae vicesimum.
His peractis, Generosissima Dna. in Quitzowholm
in Fionia, Birgitta Gioe, me duabus
Nobilissimis Virginibus Annae Ameliae
Hoevel et Elisabethae Hoevel et Nobilissimo
Juveni Joh. Henrico Hoevel Informatricem
a Parentibus petiit, petitam impetravit.
Qua demandata mihi sparta biennio,
et quod excurrit, functa sum, et quidem
ita, ut, (quod extra jactantiam dico)
satis meae fecerim Dominae, quae me tunc
temporis non dimisisset, ni alio vocassent
fata, Summique Numinis providentia, quae
me Conjugem destinaverat Nicolao Severini,
praediorum Brahesholm et Sandagger
in Fionia redemtori, cui sum a Parentibus
addicta, desponsata, elocata. Conjugium
nostrum ad decimum septimum usque annum
protractum est, octona prole, una
mascula, reliquis femellis foecundum. In
noc vitae genere parum mihi licuit vacare
pluteis: a studiis enim me avocabat partim
Morbus socii, per aliquot annos continuatus,
p.38
partim cura rei domesticae, quae aegrotante
Marito meis (secundum Deum)
solius incumbebat humeris; arrepta tamen
interdum idonea studiis obsequendi
occasione, me suas ad partes revocabant
Musae, me, inquam, cui nihil dulcius erat,
nec erit unquam (non pudor est fateri)
quam bellaria Musarum mellitissima. Post
expletos, ut antea dixi, in conjugio annos
septendecim, vitam meus finiit Conjux.
Cujus obitum moestissima Vidua, cum
septem, qui adhuc supersunt, liberis triennio
luxi. Inter hujus viduitatis tranquillitates,
studia, quae erant in conjugio justo
segnius tractata, recolui, cumque Musis
amicitiam restauravi. Hinc volente Deo,
et consentientibus amicis, ad iterandas
nuptias animum converti, meamque fidem
addixi SS. Ministerii Candidato et Philosophiae
Baccalaureo, Erico Bredalino, quem
sibi in officio Comministrum sumsit perdilectus
meus Frater, Dnus. Oligerus Bredalinus;
secundas hasce nuptias, in quibus
sextum jam dego annum, secundas quidem
hactenus, sed steriles Divina voluit
providentia. Mea quod attinet studia,
nihil prius, nihil antiquius est (Deum
testor) quam cum Musis et mutis illis
Magistris conversari. Ut verbo me expediam,
p.39
Litteras amo et sum ad cineres
amatura,
Anna Margareta Bredalina,
Erici Bredalini.
Dausing d. 15. Maj.
Anni 1703.
Aliud quoque penes me servatur Bredalinae
autografon, ad Virum plur. Reverendum et doctissimum,
Dn. Joh. Olai Neopolitanum, Ecclesiarum
Lösning et Korning in Dioecesi Arhusiensi Pastorem
fidelissimum, olim transmissum, quod in gratiam
curiosi Lectoris heic quoque exhibeo.
Salutem!
Avunculorum facile princeps, Dne.
Iohannes Neopolitane!
Novissimae binae tuae literae mihi vehementer
gratissimae acciderunt, literas,
inquam, benevolentiam spirantes, amoris
in me tui indices, et tam tui similes, quam
tu es tibi, in ipsis me talem depingis, ut
nullum certe mei sexus verecundiae sensum
retinerem, praesertim cum satis superque
conscia mihi sim meae supellectilis, si tanta
encomia, detecta fronte, admitterem:
Grandior profecto epistolarum tuarum character,
p.40
quam ut coarctari se patiatur intra
mediocritatis meae angustias. Non sum illa,
quam me facis, sed esse conor, sed tibi
idem ac per aquam videnti evenit, majora
omnia judicat, sic tibi, qui per favorem;
nunquam amicitiae tuae obliviscar, quae
omnino vera est, condolendo dolentibus,
et labantem tristitia animum piarum consolationum
statumine surrigendo. Frater noster
peramandus Dnus. Ericus Bredalinus,
ad nos pervenit hesterna vespera, eumque
avidae amplexae sumus, absente Clariss.
Dno. Fratre; tantum autem gaudii veniens
non tulit, quantum abiens doloris; dolore
procul non amittitur, quod cum amore possidetur.
Vestem holosericam dilectiss. Materterae
placere, nobis omnibus perplacet,
terat eandem ex voto, cum salva corporis
valetudine, et ipsa teratur in illa. Vale
cum tua lecti socia, Matertera mihi svaviss.
a Clariss. Fratre et Genetrice dulciss. animitus
salutatus, et constanti amore
prosequere
Divi Nicolai Schyggaei
Annam Margaretam
Bredalinam.
Schaddae, d. 17. Febr.
An. 1696.
p.41
Norvegam esse Bredalinam, minus recte scribit
Schachtius in Specimine suo de Feminis Danorum
litteratis, conf. Nova Litter. M. B. et Sept. MDCC.
p. 22. Nata enim est in aedibus Pastoralibus
Schaddanis in Nomarchia Wratsensi Dioeceseos
Arhusiensis apud Cimbros.
Cf Ma