p.10
INSTRUCTIO
VISITATIONIS
SAXONICAE,
ad Ecclesiarum Pastores,
de doctrina Christiana:
Translata a Doctore
Pomerano in Latinum,
propter Ecclesias
Danicas Anno
Domini
M.D.XXXVIII.
Nunc rursum emendata et
excusa HAFNIAE,
Anno J. Ch.
M.DC.VIII. apud
Henricum Waldkirchium.
p.11
BIBLIOTHECA SACRA
et necessaria Ministrorum verbi Dei,
in Dania, Norvagia, Holsatia, etc.
Ex capite VI. Ordinationis Ecclesiasticae generalis,
Regnorum Daniae et Norvagiae ac Ducatuum, Slesvicensis,
Holsatiae etc. conscriptae anno Domini 1537.
Item, Specialis tum Ducatuum etc. anno 1542. sub
eodem laudatiss. Rege Christiano III, etc. tum Norvagiae
an. 1607. sub Sereniss. Rege Christiano IV. etc.
De libris certis Pastorum ruralium, etc. quibus
carere commode vix possunt.
In tanto numero librorum venenatorum [venatorum ed.], etc. oportet
quosvis bonos Pastores, libris hisce approbatis uti: ne
sub specie veritatis, errores cum magna etiam curialium
pernicie imbibant.
Ante omnia igitur, Sacra Biblia habeant, ipsum
fontem omnis syncerae pietatis.
Deinde Postillas Lutheri, in quibus ratio tractandorum
Evangeliorum traditur.
III. Confessionis Augustanae Apologiam Philippi,
qua certa doctrina Christiana defenditur, et cur quid
sic credendum et docendum sit ostenditur.
IV. Locos communes Philippi, quibus necessarii
scripturae loci methodice explicantur.
V. Librum aliquem explicati Catechismi, una cum
Minore Catechismo D. M. Lutheri: ut sciant qui juventutem
in elementis pietatis rite informare debeant.
VI. Instructionem visitationis Saxonicae, et librum
hujus nostrae ordinationis; ut sciant quibus, ipsos bene
instructos, esse oporteat potissimum.
p.12
VENERANDIS VIRIS
ET DOMINIS, ECCLESIARUM
Danicarum SuperIntendentibus, dominis
suis at fratribus in Christo dilectis, Iohannes
Bugenhagius Pomeranus Doctor,
gratiam Dei, et Pacem per Iesum
Christum Dominum
nostrum.
POSTQVAM REGIA
Majestas, inter caeteros libros,
et etiam hunc Visitatorum Saxoniae,
omnibus Danicarum Ecclesiarum
pastoribus commendavit:
Veritus ego ne multi ignorarent
quis vel esset hic liber, quod Germanice editus
et nuper a Doctore Luthero emendatus,
a nullo quod sciam in latinum translatus
sit, transtuli eum quemadmodum videtis.
Vestrum igitur fuerit, quos Deus in
officio veros ordinavit Ecclesiarum Episcopos,
curare per bonos pastores et per eruditas
Scholas, ut cum aliis artibus haec sancta
Doctrina ad posteros propagetur. A
praefatione autem abstineo, qvia Pater Lutherus
hic satis praefatus est. Christus sit
vobiscum et cum Ecclesiis vestris in aeternum.
Scripsi ex Copenhagen sive Copmanhaven,
Anno Domini M.D.XXXVIII, feria
tertia post Aegidij.
p.13
IOACHIMUS CAMERARIVS
in vita Philippi Melanchthonis
Pag. 109.
Eodem anno (M.D.XXVIII.) et laboriosae
et invidiosae res occupatum tenuerunt
Philippum Melanchthonem. Quod enim
multa inordinate et perperam in administratione
rei Ecclesiasticae fierent, inspici jussit
Illustriss. Princeps Dux Saxoniae Iohannes
statum Ecclesiarum ditionis suae. Huic negotio
(inchoato an. M.D.XXVI.) et ex nobilitate
quidam primarij, et cum aliis Philippus
Melanchthon praefectus fuit. Plurima
ibi comperta sunt, ad quae respectu maturo
opus, multa deprehensa vitia, quorum
emendatio necessaria esset. Neque breviter
dici potest, quantum boni illa inspectionis
opera diligentiaque effectum fuerit: cum et
peccata aliquot annorum corrigerentur et
fulcirentur ruinae multis in locis labefactatarum
Ecclesiarum, et prospiceretur in posterum
incolumitati illarum. Complexus
tunc est Philippus doctrinae summam perspicua
brevitate, et compendio memorabili:
ut certo scirent docentes in Ecclesiis regionum
illarum, quid sequi deberent: Neu
diversa et dissentanea traderentur. Qui libellus
maxime et utilis per se, et tempori
necessarius, non caruit obtrectatoribus variis:
p.14
qvorum aliqui reqvirerent nervos et
vim contentionum, alii dicerent prodi causam,
rursumque libertatem eripi et adduci in
servitutem homines. Nam autore et monitore
Philippo aliquid tunc de disciplina et
vita nonnihil dissoluta constitutum, et eo
libello cum fidelissimis praeceptionibus et
salutari doctrina perscriptum fuerat. In
quo si adversarii tantum errassent, ferri poterat,
sed conjunctos in caussa, non tam iniquos
certe judices, neque censores immites
esse oportuit. Verum levitas plerorumque
talibus temporibus perspicitur, cognosciturque
quam in paucis et studium veritatis
vigeat, et sententia certa sit atque firma. Philippum
quidem labascere, qui eadem placide
exponeret, quae ab aliis vehementius disputarentur,
rati adversarii egerunt cum eo
ut ad se transiret, et conditiones tulerunt
defectionis, ut putarunt, haud respuendas:
cum interea apud quosdam suorum qvoqve
ipse oneraretur suspicionibus et invidia odioque
premeretur, et hanc mercedem acciperet
studii, diligentiae, laborum, fidei suae.
DAVID CHYTRAEUS IN
Chronico Saxoniae, pag. 338.
IOHANNES ELECTOR SAXONIAE,
cum dissoni multorum clamores
Tribunitii, in prima illa cum pontificiis
p.15
surraxei passim exstitissent: Inspectionem
Ecclesiarum, in tota ditione sua instituit, ut
idonei pastores ac doctores populo praeficerentur,
qui recte Ecclesias de omnibus fidei
Christianae capitibus docerent, et oboedientiam
ac reverentiam erga magistratus,
et studium piae pacis et tranquillitatis publicae,
in auditorum animis accenderent.
Ejus visitationis occasione, summa doctrinae
certa, de omnibus articulis, ad alendam
pietatem, et veri timoris DEI, fidei,
oboedientiae erga DEUM et magistratus, dilectionis
proximi aedificationem, et consolationem
in cruce, necessariis, omissa peregrinarum
et inutilium Ecclesiae opinionum
et controversiarum, quae vel non intelliguntur,
vel ad pietatem parum conducunt
agitatione, a Philippo, qvi unus ex inspectoribus
fuit, Germanice in libello Visitationis
Saxonicae comprehensa est. ad
quam toties se, velut ad explicatam et salutarem
doctrinae utilis et necessariae formam,
in tanta primarum disputationum et
opinionum varietate et confusione,
Philippus ipse
postea refert.
p.16
INSTRUCTIO
VISITATIONIS SAXOnicae,
ad Ecclesiarum pastores,
de doctrina
Christiana.
D. Martinus Lutherus.
LIBELLUM VISITATIONIS
rursus edo in publicum.
Abstuli et mutavi qvaedam,
qvae antea necessaria erant
ut permitterentur in fide
imbecillioribus, nunc vero neque sunt neque
esse debent, maxime in hoc principatu Saxonico
et aliis nobis vicinioribus: quando
Verbum Dei tanta claritate et efficacia lucet,
ut nullus se excusare possit. Non moramur
quid Satan cum suis contra haec mentiturus
et calumniaturus sit: Deo et ipsius
Ecclesiae per haec servimus, hoc satis nobis
est, et gratias agimus Domino Deo,
qui nos ad hoc ministerium
vocavit et idoneos
fecit.
p.17
PRAEFATIO DOCTORIS
Martini Lutheri.
QVAM DIVINUM ET
salutare opus sit, visitari Pastores
et Christianas Ecclesias,
per doctos, et intelligentes
viros, testatur scriptura et
veteris et novi testamenti. Legimus enim
quod Petrus perambulavit in Iudaea, Act. 9.
et Paulus cum Barnaba redierit, ad singula
loca ubi praedicaverat. Act. 15. Et testificatur
in omnibus suis epistolis, quemadmodum
solicitus sit pro omnibus Ecclesiis et
Pastoribus: Mittit epistolas, mittit discipulos,
currit et ipse, Sicut et Apostoli, Act. 8.
quando audierunt Samariam suscepissse verbum,
miserunt illuc Petrum et Johannem.
Et in veteri testamento etiam legimus Samuelem
egredi, nunc in Gilgal, nunc in
Rama, nunc in Nobe, etc., non voluptate
exspatiandi sed charitate et debito sui officii,
et populi necessitate. Quemadmodum
fecerunt etiam Elias et Elisaeus, ut in libris
Regum legimus. Id qvod et Christus prae
aliis operibus diligentissime fecit: ita ut
propter hoc ne unum qvidem locum proprium
sibi retinuerit in terra, quo vel caput
reclinaret. Atque hoc ipsum vel in utero matris
p.18
incoepit abiens in montana cum praegnante
virgine matre, ut sanctum Johannem
visitaret.
Quae exempla etiam sancti Episcopi olim
et patres diligentissime imitati sunt,
qvemadmodum inveniuntur multa de his
scripta in Papalibus decretis. Ex hoc enim
opere primum nati sunt Episcopi et Archiepiscopi:
quibus vel pauciores vel plures
qvos visitarent commendabantur. Proprie
enim Episcopus ex Graeco significat Superintendentem
aut Visitatorem, et Archiepiscopus,
qvi constituitur super tales Superintendentes
et Visitatores: propterea, quod
quisque pastor sive Episcopus suos Parochianos
(seu curiales) visitare et curare debeat,
et attendere quemadmodum illic doceatur
et vivatur. Et Archiepiscopus tales Episcopos
visitare et curare debet, et attendere
quemadmodum illi doceant. Qvae officia
aliquandiu fuerunt in Ecclesia Christi,
donec jam mutata sint in pompam mundanam
et dominia gloriosa.
Postqvam enim Episcopi sunt principes
et domini facti, Primum haec officia visitationis
alicui Praeposito, vicario aut Decano
mandarunt. Postea cum etiam Praepositi,
Decani et Canonici, nihil aliud fierent
quam ociosi domini, mandabantur haec
Officialibus, qvi hactenus vexaverunt homines
p.19
suis citationibus propter caussas pecuniarias
et neminem visitaverunt.
Tandem quando sic, ut dictum est,
omnia pessime jacebant, sancti illi Officiales
suam quietem domi amantes nusquam
pro Ecclesia exierunt, sed emiserunt malignum
aliquem nebulonem et in pagis et in
civitatibus circum cursitantem, qvi quae
ex malevolorum aut detrectatorum ore de
viris et mulieribus in tabernis inter pocula
audire potuit, prodidit suo Officiali: is ut
deglubitor pro suo officio deglubebat eos
et detrahebat eis pecuniam, etiam innocentibus,
quos et in periculum rerum et bonae
famae saepe adduxit, unde homicidia et
alia mala exoriebantur. Hinc hactenus
mansit nomen, Sancta Synodus.
Breviter; hoc pretiosum et nobile opus
penitus jam interiit, et nihil inde relictum
est, nisi quod homines citati et excommunicati
sint, propter debita et temporalia
bona, aut quod inde fecerint Divinum
ut vocant ordinem, Antiphonas qvasdam
et versiculos ululantes in templis,
qvemadmodum autem docendum sit, credendum,
diligendum, Christiane [Christianae ed.] vivendum,
pro pauperibus curandum, quomodo
imbecilliores fide consolandi sunt, contemtores
arguendi, et reliqva curanda
p.20
quae ad hoc officium pertinent, ne meminerunt
quidem in talibus Synodis. Nihil
aliud quam vani praelati et gloriosi ganeones
facti sunt, aliorum bona absumentes,
et nihil eis reddentes nisi mera damna.
Atque ita hoc officium, quemadmodum
et omnes aliae sanctae, Christianae et
veteres doctrinae et ordinationes, factum
est Diaboli et Antichristi ludibrium et jocularis
ludus, horrenda et terribilis perditio
animarum.
Qvis enim recensere poterit qvam
utile et quam necessarium sit hoc officium
in Christi Ecclesia? In damnis hoc videre
licet, quae acciderunt postqvam illud desiit
et retento nomine res ipsa in ceremonialem
fucum mutata est, ut pleraque alia.
Nulla doctrina aut hominum conditio in
ministeriis a Deo institutis vera, integra
et pura permansit: sed pro divinis et verbo
Dei consecratis officiis, surrexerunt
tam multae et horrendae Sectae, Ut canonicatus,
Monachatus etc, per quae vera
Christi Ecclesia penitus suppressa fuit, fides
extincta, charitas mutata in contentiones
et bella, Evangelium obscuratum et pro
hoc tantummodo hominum opera, doctrinae,
et somnia regnaverunt. Facile hic fuit
diabolo facere qvae voluit suis demoniorum
p.21
doctrinis, postquam tale officium sibi subegerat,
et meras larvas quasi spiritualium
hominum et Monachales vitulos erexerat:
ut nemo possit ipsi resistere. Quando autem
hoc sanctissimum officium, ubi recte
et diligentissime curatur, summum laborem
et diligentiam requirit: Quemadmodum
et Paulus conqveritur, scribens Tessalonicensibus,
Corinthiis et Galatis: ut etiam
Christi Apostoli in hoc sudarint: quid
efficerent ociosi homines et ventres pigri?
Igitur postqvam nunc per ineffabilem
Dei gratiam et misericordiam, Evangelium
rediit aut vel primum exortum est nobis,
per quod jam videmus qvam misere irretita
erroribus, dispersa et lacerata sit Ecclesia:
cupiebamus ex animo hoc ipsum,
vere Episcopale, visitandi Officium, ut summe
necessarium, videre restitutum. Verum
qvando nemo ex nobis adhuc vocatus erat
ad tale officium aut certum habebat mandatum,
et sanctus Petrus nihil vult geri in
Christi Ecclesia, nisi certi simus hoc ipsum
esse opus Dei: nemo prae caeteris audebat
hanc rem tentare. Hic qvod tutissimum
erat innixi sumus officio charitatis, qvod
omnibus Christianis commune est, et a
Deo mandatum, et suppliciter postulavimus
ab Illustrissimo Principe et Domino,
Domino Johanne Saxonum Duce, Sacri
p.22
Imperii Romani Archimarschalco et Electore,
Duringiae Landgravio, Misniae
Markgravio etc. Domino nostro clementissimo,
nempe harum terrarum principe
et nostra indubitata Potestate a Deo ordinata,
Ut ipse (qvando non est debitor ex
potestate seculari) ex Christiana charitate,
propter Deum, ad profectum Evangelii, et
ad commodum et salutem miserorum Christianorum
qui sunt in ipsius terris, dignaretur
clementer quosdam idoneos viros ad
tale officium vocare et ordinare. Id qvod
ejus clementia ita fecit et ordinavit per Dei
bonam erga nos voluntatem: commendans
hoc officium quatuor egregiis viris, nempe
Strenuo Domino Johanni Nobili a Plannitz
eqviti aurato etc. Insigni viro et Domino
Hieronymo Schurff Jurium Doctori
etc, Strenuo Domino Erasmo ab Haubitz
etc. et Eruditissimo Domino Philippo
Melanchthoni Magistro etc. Det Deus ut
hoc sit salutare Exemplum omnibus aliis
Germaniae principibus, ut id feliciter et
cum fructu imitentur: pro qvo etiam ipse
Christus in novissimo die amplissimam
reddet mercedem Amen.
Quando vero diabolus per venenata
ora sua et labia detrahentia nullum divinum
opus sinit suis calumniis et blasphemiis
inconspurcatum, et jamjam per nostros
p.23
adversarios, in hoc libello multa calumniatur
et damnat, ita ut quidam etiam
glorientur nos paenitere nostrae doctrinae,
retrocessisse ac quaedam recantasse: et utinam
serio dicerent et sentirent, illa sibi placere
qvae recantata dicunt, tum enim certo plus
nobis accederent quam nos illis, ad confirmandam
nostram doctrinam, et recantarent
suos errores. Idcirco ego statui omnia
quae egerunt Visitatores, et scripta miserunt
Clementiss. Principi nostro, et inde eadem
in manus meas fideliter collecta pervenerunt,
publice per Typographiam in lucem
edere, ut qvisque videat nos neque in angulis
neque in tenebris agere negotium Christi,
sed lucem et qvaerere et sustinere cum gaudio
et sancta fiducia. Qvamvis autem haec
non possumus edere ut mandata quae cogant
homines, ne Novas et Papisticas Decretales
erigamus, sed potius ut historiam
ac praeterea ut testimonium et confessionem
nostrae fidei: tamen speramus, quod
omnes pii ac pacis amantes Ecclesiarum
Pastores, qvibus serio placet Evangelium,
et gaudent concorditer et similiter nobiscum
omnia servare, quemadmodum Paulus
monet ut faciamus, Philip. 2. ament
minimeque per ingratitudinem et superbiam
contemnant hanc diligentiam clementissimi
Principis nostri, preterea et nostram
p.24
charitatem ac benevolentiam: quin potius
sponte et sine coactione, id quod verae charitatis
est, subdant sese huic visitationi, et
nobiscum secundum hanc in pace agant: donec,
Deus spiritus sanctus per ipsos aut per
nos meliora ordinet.
Si autem aliqui ex pastoribus temere
huic Christianae ordinationi restiterint, et
nulla justa de causa specialem sibi facere
tentaverint (inveniuntur enim stulta capita
et contemtores, qui ex mera malicia non
possunt aliqvid commune et aliorum factis
simile ferre, sed et corde et vita sunt aliis
dissimiles, suae prudentiae, id est, manifestae
stultitiae innitentes) Sustinebimus ut illi sese
separent a nobis, tanquam paleam ab area:
ita tamen ut propter illos non deseramus
nostros, quanquam et in hac re non committemus,
ut non quaeramus Clementiss.
Principis nostri et consilium et auxilium.
Nam licet Ipsi non est mandatum ut doceat
et spiritualia gubernet: tamen debet ut secularis
Potestas, summe curare et agere, ne
dissidia, sectae, et seditiones exoriantur in
subditis. Quemadmodum et Constantinus
Caesar Episcopos vocavit Niceam: qvando
neque voluit neque debuit sustinere dissensionem
qvam excitaverat Arius in Imperio inter
Christianos, et exhortatus est et adegit
eos ad sanam ac concordem doctrinam et
fidem.
p.25
Deus autem Pater misericordiarum, det
nobis per Iesum Christum dilectum filium
suum, Spiritum concordiae et fortitudinis:
ut faciamus ejus voluntatem. Nam qvantumvis
summe concordes fuerimus, tamen
maximum erit nobis negotium, ut bona faciamus
et persistamus in potentia DEI:
quid ergo futurum esset, si inter nos discordes
et dissimiles fuerimus? Diabolus per
tot tempora hactenus neque bonus, neque
sanctus factus est, neque fiet in aeternum.
Ideo vigilemus et studeamus spirituali unitati,
sicut Paulus docet, ut contineamus
nos in vinculo charitatis
et pacis,
Amen.
p.26
INDEX HUJUS
INSTRUCTIONIS.
De doctrina.
De decem praeceptis.
De vera ac Christiana oratione.
De tribulatione vel cruce.
De Sacramento Baptismi.
De Sacramento Corporis et Sangvinis
Domini.
De vera ac Christiana poenitentias.
De vera ac Christiana confessione.
De vera ac Christiana satisfactione
pro peccatis.
De Ecclesiasticis hominum
ordinationibus.
De Matrimonio.
De Libero arbitrio.
De Libertate Christiana.
De Turcis.
De qvotidiano exercitio in Ecclesia.
De vera ac Christiana
excommunicatione.
De ordinatione Superattendentis.
De Scholis et tribus Classibus
earum.
p.27
DE DOCTRINA.
HOC deesse quibusdam deprehendimus,
quod doceant
quidem de fide qva justificamur:
sed non satis explicent
qvi ad eam fidem perveniatur.
Et hi fere omnes alteram partem doctrinae
Christianae praedicando omittunt:
sine qua nemo intelligere potest qvid fides
sit. Nam Christus dicit Lucae ultimo, In
nomine ipsius praedicari oportere paenitentiam
et remissionem peccatorum.
At nunc multi tantum dicunt de Remissione
peccatorum, nihil vero aut parum
de poenitentia: cum tamen absque poenitentia
non sit remissio peccatorum. Neque possit
sine poenitentia intelligi remissio peccatorum:
quae si doceatur sine poenitentia,
putant homines se accepisse remissionem
peccatorum et fiunt securi absque timore. Id
qvod est major error quam antehac, omnes
alii errores: ut metuendum sit, qvemadmodum
Christus dicit Matth. 12, ne novissima
fiant pejora prioribus.
Idcirco docuimus et exhortati sumus
Pastores: ut quemadmodum debent, integrum
praedicent Evangelium, non alteram
ejus partem, sine altera: jubet enim Deus
Deuter. 4. verbo suo neque addendum neque
p.28
detrahendum. Nostri praedicatores accusant
Papam, quod multa addiderit verbo
Dei: id quod nimium verum est. At qui non
praedicant poenitentiam, magnam partem
auferunt a verbo Dei, et interim dicunt de
edendis carnibus et similibus quae minora
sunt: quae tamen ipsa suo tempore non sunt
tacenda: ut contra tyrannos defendamus
Christianam libertatem. Hoc autem qvaeso
quid aliud est, quam, ut Christus ait Matth.
23. colare culicem et glutire camelum.
Admonuimus itaque eos ut diligenter
et saepe adhortentur homines ad poenitentiam,
displicentiam, dolorem sive ut vocamus
contritionem de peccatis: ut pudefiant
et terreantur coram judicio Dei. Maxime
vero non negligendam sibi sciant praedicatores
illam maxime necessariam partem verae
poenitentiae, qua hypocrisis damnatur.
Nam et Johannes et Christus gravius increpant
Phariseos propter sanctam Hypocrisim,
quam vulgares peccatores. Sic etiam
praedicatores crassa vulgi peccata reprehendant.
At ubi falsa sanctitas est, illic durius
multo ad poenitentiam exhortentur.
Nam quamvis quidam existiment nihil
esse docendum ante fidem, sed paenitentiam
ex fide sequentem, ne adversarii dicant
nos priorem doctrinam recantasse, tamen
hoc intuendum est quando poenitentia
p.29
et Lex pertinent ad generalem fidem (necesse
est enim ante credere quod Deus est,
qvi comminatur, mandat, terret etc.) pro vulgo
et rudibus prodesse, ut sinamus tales hujus
fidei partes manere sub hisce nominibus:
Poenitentia, Praecepta, Lex, Timor etc. ut
ita certius intelligant fidem illam in Christum,
qvam appellant Apostoli fidem justificantem,
id est, quae justos nos facit et peccata
delet: id quod fides de praeceptis et poenitentia
licet non facit: tamen interim rudis
quisque errat in vocabulo fides, et suscitat
quaestiones cum nulla utilitate.
DE DECEM PRAECEPTIS,
De Fide et bonis
operibus.
Igitur ipsi spe ac diligenter praedicent
decem Praecepta et interpretentur:
addendo quemadmodum
Deus punire velit ea non servantes, id quod
saepe fecit temporali etiam poena. Talia enim
exempla scripta sunt, ut hominibus ostendantur
per praedicationem: quemadmodum
angeli Genes. 18. dixerunt Abrahae de
perditione Sodomorum: futurum scientes
quod hoc indicaturus esset suis posteris ut
discerent timere Deum.
Similiter et quaedam specialia vulgi et
aliorum vitia damnet, ut adulterium, ebrietatem,
p.30
invidiam, odium, et ostendant quam
ista Deus punierit: quo declaravit gravius
se puniturum post hanc vitam, nisi emendent
vitam. Atque hoc modo admoneantur
homines ad timorem Dei, ad poenitentiam
et contritionem contra contemtum et carnalem
securitatem. Ideo et Paulus Rom. 3.
Per legem venit cognitio peccati: haec autem
cognitio peccati nihil aliud est qvam
vera contritio.
Cum hac doctrina prodest praedicare de
fide: ut quisqvis poenitudine ducitur et dolet
de suis peccatis, credat sibi remitti peccata,
non propter nostra merita sed propter
Christum. Tum si contritum et territum
cor, audiens sibi remitti peccatum propter
Christum, inde pacem, consolationem et
gaudium concipit: Haec proprie vocatur
fides coram Deo nos justificans.
Et admoneant populum hanc fidem esse
non posse sine seria contritione, et terrore
coram Deo exsistente: ut scriptum est Psal.
III. et in Syrach. Initium sapientiae est timor
Domini. Et Esaiae ult. Ego respicio ad
illum, qui est miser et confracto spiritu, et
qvi contremiscit ad verbum meum.
Haec autem saepe doceantur, ne homines
falso opinentur se habere fidem, cum
longe absint ab ea, et declaretur illos solos
in fide esse posse, qui veram contritionem
p.31
habent de suis peccatis. Ubi autem contritio
non est, fictam et pictam esse fidem. Vera
enim fides adducit secum consolationem
et gaudium in Domino: tale autem
gaudium et consolatio non sentitur ubi non
est contritio et terror: quemadmodum ait
Christus Matth. 11. Pauperibus
evangelizatur.
Haec duo sunt priores partes Christianae
vitae, Poenitentia vel contritio, vel dolor,
et fides, per quam accipimus remissionem
peccatorum, et justificamur coram
Deo: Utrumque in nobis crescere et augeri
debet.
Tertia pars Christianae vitae, est facere
bona opera: quae sunt Castitas, Diligere
proximum, eum juvare, non mentiri, non
decipere, non furari, non occidere, non
qvaerere vindictam, non vindicare propria
potestate, etc.
Atque ideo jam iterum debent praedicari
diligenter decem praecepta, in qvibus omnia
bona opera comprehenduntur.
Qvae vocantur bona opera: Non ideo
solum qvod bona sint proximo nostro [uostro ed.]: sed
etiam quod Deus ea praeceperit, propter
quod et Deo placent. Neque vero placent illi,
qui bona opera non faciunt: quemadmodum
Mich. 6. dicitur, Dictum est tibi o
homo, qvid bonum sit: et qvid Dominus
p.32
requirat a te: nempe ut serves verbum Dei
exerceas charitatem, et sis humilis coram
Deo tuo.
PRIMUM
PRAECEPTUM.
Primum igitur mandatum docet timere
Deum, quia ibi Deus minatur suis
contemtoribus, Docet etiam in Deum
credere et ei fidere: qvia Deus promittit se
bene facturum diligentibus ipsum: id est, illis
qui sperant omnia bona ex ipso, quemadmodum
dicitur Esaiae 64. et 1. Corinth. 2.
Oculus nunquam vidit, nec auris audivit,
nec asscendit in cor hominis quod praeparavit
Deus diligentibus se.
SECUNDUM
PRAECEPTUM.
Secundum Praeceptum docet, ne abutamur
nomine Dei. Hoc autem est recte
uti nomine Dei: Ipsum invocare in omni
necessitate, fide cordis, sive ore id fiat
ex spiritu, sive solo spiritu, quemadmodum
praecipit Psalm. 50. Invoca me in die tribulationis,
et eruam te, et tu honorificabis
me: et ibidem dicit Deus: hunc esse verum
cultum qvo ipse colatur, invocare ipsum et
orare ut auxilietur: et simul pro beneficiis
ejus gratias agere; ait enim. Et tu honorificabis
me, Item, Sacrificans laudem honorat
p.33
me: ibi est via ut ostendam ei salutem
Dei.
Hic etiam exhortentur Pastores populum
ad orandum: Haec enim est impletio
hujus praecepti, orare, id est, Deum invocare,
ut auxilietur in omni tentatione: Instruantque
homines ut sciant, qvid sit orare,
et qvemadmuodum orandum sit.
DE VERA AC CHRIstiana
Oratione.
Primum doceant quod Deus praeceperit
orare. Qvemadmodum ergo grande
peccatum est occidere: Ita etiam peccatum
est a Deo nihil petere vel desiderare.
Hoc praeceptum merito nos exstimulaverit
ad orandum: quando Deus non solum benignus
est, ut juvet orantes, sed etiam jubet
ut oremus, Lucae 18. et alias saepe. Hoc Pastores
admonere populum debent. Si quis
princeps non solum daret quae quisque vellet:
sed etiam mandaret ut quod qvisque sibi necessariam
ducit rogaret, illum quis non amaret?
quis non rogaret? quanto Deus plus
rogatur, tanto libentius impertit. Ut dicitur
Ephes. 3. Potens est plus dare quam nos
rogamus aut cogitamus, Et Esaiae 65. Anteqvam
clament exaudiam eos.
Secundo qvod praeterea Deus promiserit
p.34
exauditionem Lucae II. Matth. 7. Petite
et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate
et aperietur vobis: Item Petite et dabitur
vobis. Hisce promissionibus confidamus,
nec dubitemus Deum exauditurum preces
nostras, quemadmodum Christus ait Marci
11. Dico vobis, qvidqvid in precibus vestris
oratis, credite tantum quod accipiatis,
et fiet vobis.
Neqve nos deterreat [detereat ed.] qvod peccatores
simus: Non enim propter merita nostra,
sed propter suam promissionem ipse nos
exaudit. Sic enim dicitur Micheae ultimo:
Praestabis promissionem Jacob, gratiam
Abrahae: quemadmodum olim jurasti patribus
nostris.
Veruntamen peccatoris et hypocritae
oratio non exauditur, quem non poenitet
sui peccati et hypocrisis. De talibus enim
dictum est in Psalmo. Clamant et non est
qvi salvet, ad Dominum, sed non respondet
eis.
Quos autem poenitet et credunt Deum
remittere peccata propter Christum,
non omittant orationem propter praeterita
peccata et hypocrisim. Non enim vult
Deus desperationem, sed vult nos credere
qvod ipse exaudiat et juvet nos. Idcirco
Pastores docere debent, quod ad orationem
requiratur fides exauditionis. Jacobi 1.
p.35
Postulet in fide nihil haesitans, qvia qui dubitat
similis est fluctui maris, qui a vento
impellitur et movetur: non existimet homo
ille se quicqvam a Domino accepturum.
Nec hoc est aliquid orare, si quis dicat,
multum, pater noster, aut multos Psalmos,
non exspectans aut sperans auxilium Dei:
tantum ut compleat numerum precularum.
Imo talis homo nullum habet Deum, et
fit ei quod Psalm. 115. dicit, Deus ejus habet
aures et non audit, hoc est, Ipse fingit sibi
Deum qui tamen non audiat.
Tertio quod sit aliquid petendum vel
temporale vel aeternum: Imo quod qvisque
debeat suam Deo proponere necessitatem.
Alium premit paupertas, alium morbus,
alium peccata, quosdam infidelitas et
alii defectus. Multi quaerunt auxilium, alii
a sancto Anthonio, alii a sancto Sebastiano
etc. cum tamen auxilium tantum a Deo
qvaerendum sit.
Quod si non statim auxilium venit,
non tamen propterea cessandum est ab oratione:
ut docemur Lucae 18. quia ita Deus
nostram fidem exercet. Si etiam Deus nihil
eorum daret quae postulamus: tamen non
est nobis dubitandum de exauditione: sed
sciamus alia et meliora illum nobis daturum,
id, quod ejus clementiae commendandum
est, nec tempus aut modus ei praescribendus.
p.36
Mirum quam distulerit dare Abrahae
et aliis patribus terram promissam, Talibus
exemplis abundat scriptura.
TERTIUM
PRAECEPTUM.
Tertium praeceptum docet sanctificare
Sabbatum. Quanqvam autem Deus
extremum Sabbatum non ita nobis praeceperit
atque Judaeis, quibus nullum manuarium
opus facere in Sabbato licebat: tamen
servamus etiam nos qvasdam ferias solennes:
ita ut in eis verbum Dei audiatur et discatur,
et homines norint certa tempora
conveniendi ad verbum etc.
QVARTUM PRAECEPTUM,
et de Oboedientia erga
Magistratus.
Quartum Praeceptum docet honorare
parentes et eis oboedire. Hic diligenter
inculcetur rudibus promissio Dei, Exod.
20. qvi honorat parentes, diu vivet super
terram, id est, prospere succedet ei per totam
vitam: et male cedent omnia iis qvi
non honorant parentes et non oboediunt eis:
qvemadmodum Cham maledictus est a suo
patre Noe, Gen. 9. maledictus, inquit, sit
Canaan, et sit servus servorum inter suos
fratres: quemadmodum et Absoloni male
p.37
accidit, qui regno ejecerat patrem suum:
tandem enim e qvercu pendens horribiliter
periit, 2. Sam. 18. Quemadmodum Jacob
maledixit suo Ruben, qvia foedaverat cubile
patris, Gen. 49. Non eris, inqvit dominus
inter fratres etc. Siquidem valde prodest
docere homines quod omnia bona et
felicitas a Deo veniant, similiter et infausta:
sed haec Dei contemtoribus, illa Deum timentibus
et mandata ejus observantibus.
Imo si Deus etiam crucem mittit piis, tamen
juvat eos, et consolatur etiam corporaliter,
non solum spiritualibus bonis, Psalmo
34. Multae tribulationes justorum, sed
ex his omnibus liberabit eos Dominus. Et
totus Psalmus 37. docet, non indigne ferendum
malum etc. Neque vero parvum delictum
est, quod homines doctrina non urgeantur
ut omnia etiam corporalia bona discant
sperare et desiderare a Deo: in his enim
fides exercenda est.
Neque vero necesse est subtiliter disputare
de merito: num Deus talia donet propter
nostra opera. Satis fuerit docere, quod
Deus haec opera exigat, et donet mercedem,
propter suam promissionem qvam promisit
sine merito nostro.
Hoc autem ut doceatur necessarium
est quod Deus remittat nobis peccata, sine
omni nostro opere, tantum propter Christum:
p.38
Deus enim ita inimicus est peccatis,
uc nullius creaturae opus pro eis satisfacere
possit: solum filium Dei pro peccatis oportuit
immolari.
Multi clamant inconsiderate: Bona
opera nihil [nohil ed.] merentur: Melius fuerit urgere
homines ad bona opera, et negligere
subtiles disputationes. Nam verum quidem
est, quod Deus det bona propter suam
promissionem, non propter nostra opera:
tamen oportet fieri bona opera, quae Deus
mandavit.
Ideoque serio rudes sunt instruendi:
qvam horrende Deus puniat omnigenis
malis, eos qvi non honorant parentes: permittit
enim eos ruere in ignominiam, paupertatem,
morbos et alia mala.
Hic etiam docendum est, quemadmodum
parentes debitores sint ad hoc, ut erudiant
filios suos, ad Dei timorem, ad audiendum
et discendum Dei verbum. Sic ait
Salomon Proverbior. 22. Stultitia colligata
est in corde pueri, virga aspera fugabit
eam. Et Paulus Ephes. 6. Patres ne provocetis
ad iram liberos vestros, sed educetis
eos per eruditionem et correptionem Domini.
Huc pertinet exemplum Eli, 1. Sam.
2. quem Deus corripuit excludens eum, et
a Sacerdotio et a vita: qvod serio non erudierit
filios. Nunqvam juventus adeo contemsit
p.39
omnia atque nunc: ut videamus quam
pauci audiant aut curent parentum autoritatem.
Hinc veniunt multae in mundum plagae
absque dubio, ut bella, seditiones [seditiores ed.] et alia
mala.
Ad hoc praeceptum etiam pertinet, Seniores
honorare: Item honorare Presbyteros,
qui serviunt nobis verbo Dei: Sunt
enim ministri verbi Dei, et nos per ipsos
verbum Dei habemus, ut Paulus scribit 1.
Tim. 5. Presbyteri qui bene praesunt duplici
honore digni sunt, maxime qui laborant
in verbo et doctrina.
Item huc pertinet oboedire Magistratui.
Tria autem dicit Paulus Rom. 13. quae debemus
Magistratui. Primum, Tributum. Idcirco
vectigalia, pecuniam, et laborem corporalem
ei pendimus.
Secundum, Timorem, id est, ut serio
Magistratum timeamus: ita ut si Magistratus
non possit vindicare inoboedientiam nostram:
tamen sciamus Deum vindicaturum:
qui Potestatem ordinavit et defendit. Hinc
omnes qui unqvam seditiosi fuerunt male
perierunt, Rom. 13. Qui resistit Potestati,
Dei ordinationi resistit, qui autem resistunt
judicium sibi acqvirunt. Id quod etiam
Salomon dicit Proverb. 24. Fili mi, time
Dominum et Regem, et cum seditiosis ne
commiscearis: subito enim veniet perditio
p.40
eorum, et quis novit tempus quando utrique
peribunt?
Prodest etiam exempla proponere, quod
Deus saepe puniverit seditiosos: ut Dathan
et Abiram, Num. 16. qui restiterunt Mosi.
Terra enim aperiens se, devoravit eos cum
tabernaculis ipsorum, et cum omnibus hominibus,
qvi apud Korah erant, et cum omni
possessione ipsorum: ita ut descenderent
vivi in infernum, cum omnibus suis
bonis, et terra operiret eos. Praeterea exsiliens
ignis voravit ducentos quinqvaginta
viros, qui thura adolebant.
Abimelech, ut scribitur Judicum 9. quando
contra domum defuncti Gideonis egerat,
occisis ejus filiis 69. a turri in Thebez
per mulierem, particula molaris lapidis
conjiciebatur super caput ejus, et turpiter
periit.
Siba, qui averterat populum Israel a
Davide, 2. Sam. 20. capite plectitur.
Absolon in patrem seditiosus, tandem
a quercu pependit, 2, Sam. 18.
Zamri vel Simri, qvi conjuravit adversus
Dominum suum Ella Regem Israel, et
occidit eum, tantum septem diebus mansit
rex. Nam rex Amri obsedit eum in Thirza:
unde cum videret civitatem tradendam, ingressus
in regiam domum, se cum ipsa concremavit,
3. Reg. 16.
p.41
Videmus qvoque aperte quod Deus nunqvam
talem audaciam sinat inultam. Homicidium
enim numqvam impune fit: quemadmodum
et Christus dicit Matth. 26, Qui
gladium acceperit, gladio peribit, id est,
qui propria temeritate sine mandato Magistratus
gladium accipit etc. Talia dicta
sunt multa in scripturis: quae debent populo
diligenter inculcari: ut Prov. 16. Ira regis
nuncius est mortis, sapiens autem vir
placabit eam. Et Prouerb. 20, Terror regis
est, ut rugitus leunculi: qvi irritat eum peccat
in animam suam.
Tertium quod debemus Magistratui,
est honor. Qvid enim fuerit, opinari nos
satis fecisse Magistratui, cui tributum et laborem
corporalem dedimus? Longe meliorem
servitutem erga Magistratum praeterea
requirit a nobis Deus, nempe Honorem.
Primus honor est, quod agnoscamus
Magistratum nobis a Deo datum, et qvod
Deus per hunc nobis multa det bona. Nisi
enim Deus in mundo jus et potestatem conservaret,
diabolus qui homicida est, ubique
omnia homicidiis compleret: ne usquam
tuta esset vita nostra, uxores et liberi.
Deus autem conservat Magistratum,
et dat per eum pacem: corripit temerarios
et eos impedit: ut nobis liceat uxorem et
liberos tuto nutrire [nutrice ed.], filios educare in disciplina,
p.42
timore et cognitione Dei, esse tutis
in aedibus nostris, in plateis etc. ut alius alium
juvet, conveniamus et cohabitemus.
Haec sunt mera coelestia dona: quae vult Deus
a nobis agnosci, nempe sua esse dona:
vultque a nobis Potestatem ut suam ministram
honorari, nosque Magistratui gratos
esse, propterea quod Deus per eum nobis
talia ingentia dona tribuat.
Igitur, si quis ipsum Deum ita in Magistratu
videre posset: is syncere ex animo diligeret
Potestatem, et qui attendit, quae bona
per Magistratum habemus, is cogetur
summas ei agere gratias. Si scires quempiam
tuum filium a morte eripuisse, nonne
ex corde gratias ageres ei? Cur ergo non
gratus es Magistratui, qui te, filios tuos et
uxorem a qvotidiana perditione eripit?
Quando enim unqvam tuti essemus, si non
malis hominibus resisteret Potestas a Deo
ordinata? Ideoque cum respicis uxorem et
liberos, sic cogitato: Haec sunt dona Dei,
qvae licet mihi conservare per Majestatem:
qvantum autem illa Dei dona amas, tantum
amare debes Potestatem. Qvando autem
vulgus talia bona, nempe pacem, Jus,
poenam maliciosorum, non agnoscit, pro
concione diligenter tractanda sunt et
inculcanda.
Secundus honor et summus est, fideliter
p.43
pro Magistratu orare: ut Deus ipsi det gratiam
et intelligentiam regendi bene et in
pace: quemadmodum Paulus dicit 1. Tim.
2. Adhortor, inquit, ut ante omnia fiant
deprecationes, obsecrationes, interpellationes,
gratiarum actiones, pro omnibus
hominibus, pro Regibus et omnibus in eminentia
constitutis: ut placidam et quietam [quietem ed.]
vitam degamus, cum omni pietate et
honestate. Nam hoc bonum est et acceptum
coram servatore nostro Deo. Et Baruch.
1. Orate pro vita Nabugodonosor regis
Babylonis et filii ejus Balthasaris: ut
sint dies eorum, ut dies coeli super terram,
et vt det nobis Deus fortitudinem, et illuminet
oculos nostros, ut vivamus sub umbra
et protectione regis Nabugodonosor
et filii ejus Balthasaris. Quando enim pax
Divinum donum est, debemus eam a Deo
postulare.
Dicunt aliqvi. Quomodo potest esse
Magistratus a Deo, quando multi injuriis
et tyrannide ad dominationem pervenerint:
ut Julius, et scriptura nominat Nimrodum
venatorem, propterea quod rapuerit
aliena. Genes. 10.
Responsio. Quando Paulus Rom. 13.
dicit Potestatem esse a Deo: non est intelligendum,
quod potestas sit talis a Deo permissio
et plaga, quemadmodum homicidium
p.44
aut aliud quod sit grande vitium, a Deo juste
permittitur contra nos: Sed potius intelligendum
est, quod potestas specialis ordinatio
et opus Dei sit, Sicut sol a Deo creatus
est, aut sicut conjugium ab ipso institutum
est. Sicut vero maliciosus homo non
bona voluntate ducit uxorem: ita abutitur
qvoque tyrannus bona Dei ordinatione, ut
Julius, et Nero etc. Interim tamen ordinatio
qua conservantur et jura et pax, est bona
creatura Dei: etiam si persona abutens
ordinatione faciat contra leges et pacem.
Simul tamen debent praedicatores Potestatem
fideliter admonere, ut subditos in
pace, sub legibus sive jure et defensione
contineant: viduas, orphanos protegant,
neque eos per contemtum ut pecora aestiment:
quemadmodum Deus Ieremiae mandavit,
Ierem. 7. praedicare toti populo Iuda,
adjecta, promissione qvod habitaturus
esset apud ipsos. Paulus etiam Col. 4. sic
scribit. Vos domini praestate erga servos
qvod justum et aeqvum est: scientes et vos
Dominum habere in coelis, qvi suo tempore
malos Magistratus visitabit.
Roboam enim filius Salomonis, valde
potens rex gravavit populum suum ex consilio
juniorum, spretis melioribus consiliariis:
Postulante autem populo ut remissius
ageret erga se. Respondit. Minimus digitus
p.45
meus crassior erit vobis quam foemora patris
mei. Pater meus imposuit vobis grave
iugum, ego autem illud gravius faciam: ille
cecidit vos flagellis, ego autem caedam
vos scorpionibus. Propter hoc defecerunt
a Roboam sive Rehabeam omnes Israelitae,
praeter solos filios Israel qui habitabant in
civitatibus Juda, ut legitur 3. Reg. 12. Una
tribus Juda tantum ei reliqua mansit cum
Beniaminitis, et decem tribus defecerunt ad
Hierohoam, ut ibidem scribitur cap. 11.
Interim subditi admonendi [admomendi ed.] tamen
sunt, non minus oboediendum durae etiam
potestati, 1. Petri 2. Vos servi subditi suis
in timore Dominis, non solum benignis et
modestis, sed etiam pravis: Siqvidem vivit
adhuc Deus qui dicit Deut. 32. Mea est
vindicta, Ego retribuam. Is vicem reddet
pravis Magistratibus.
Qvidam dubitant num liceat uti legibus,
a Caesaribus aut gentilibus factis, in
causis pertinentibus ad possessionem rerum
aut ad vindicandum mala. Similiter
an liceat suspendere fures, quando lex Mosis
aliter docet, Exod. 22.
Ideo sciendum est quod nobis jure uti
liceat Caesareis legibus, aut aliorum sub quibus
vivimus. Sic enim ait Petrus 1. Pet. 2.
Subditi sitis omni humanae ordinationi,
propter Dominum, sive regi ut summo, sive
p.46
praesidibus ut ab eo missis, ad vindictam
malorum, laudem vero bonorum.
Quemadmodum neque circumcisio nobis
mandata est, ita neque mandatum est, ut
leges judiciorum Mosis servemus: et Apostoli
ajunt Act. 15. Onus legis non imponendum
esse gentibus. Neque necesse gentes
fieri Iudaeos, quae possunt recte gentes
manere, id est, Ipsae in causis civilibus possunt,
gentiles ordinationes, servare, dividere
res non ut Moses jubet, punire non legibus
Mosis sed secundum suas leges.
Moses in Exodo, Levitico, Numeris,
Deuteronomio, praecepit de decimis solis
sacerdotibus persolvendis. Nos autem decimas
debemus dare iis quibus Magistratus
noster ordinaverit dandas,
Moses dicit, Primogenitus duplum prae
fratribus suis accipiat in haereditatem: Nos
autem secundum leges nostras distribuimus
fratribus haereditatem.
Moses dicit Exod. 22. fures mulctandos,
ut reddant quandoque duplum quandoque
quadruplum: Apud nos possunt servari in
talibus, leges terrarum nostrarum. Consultum
tamen foret, ut hic ageretur contra
fures cum discrimine, et non semper, ut vocant,
stricto jure. Siqvidem experimur saepe
minima furta, tam serio judicari, ut maxima,
cum interim [interin ed.] ad majora scelera conniveatur
etc.
p.47
Veteres propterea leges, etiam si graves
sint, non abolendae, sed ferendae sunt
propter pacem. Sciebant majores nostri
qui tales leges statuerunt, quod nostris hominibus,
qui audaces omnia contemnunt
talibus legibus et poenis opus esset.
Idcirco quisque utatur legibus suae terrae:
hic enim est unus ex gradibus Christianae
libertatis, ut Paulus ait Col. 3. quod Christianus,
non sit Graecus, Iudaeus, Circumcisio,
Praeputium, Barbarus, Scytha, servus,
liber, sed omnia in omnibus Christus. Et
Paulus Rom. 13 confirmat Gentium leges:
qvando docet, omnem potestatem esse a
Deo, non solum apud Iudaeos, sed etiam
apud Gentes. Item qvod oporteat nos subdi
omni potestati, non solum Christianae,
sed etiam Gentili.
Omnes tamen leges, istam legem servent:
ut doceant, quemadmodum Paulus
ait Rom. 13. Laudare benefacta, et punire
malefacta. Et quamvis duriores quandoque
sint contra duros, qvam lex Mosis: Non
tamen propterea sunt injustae.
Haec ideo scribuntur, quia sunt qvi clamant
contra communes leges de decimis,
et suspendio et similibus, unde ante aliquot
annos exorta est seditio Rusticorum: Tales
clamatores puniendi sunt, ut seditiosi.
Nos enim timere debemus omnes civiles
p.48
leges et ordinationes, ut Dei voluntatem
et Dei legem. Salomon enim ait Prov. 16.
Prophetia est in labiis regis, id est, quae potestas
statuit aut mandat secundum leges
et jura, servanda sunt, ut Dei ordinatio: de
quo multa scribuntur Rom. 33.
Hic etiam admonendi sunt homines,
ut Census, quos quisque debet, fideliter persolvant:
Et licet quidam contractus gravent,
tamen quisque debitor est ad solvendum,
quia et se obligavit, et oboedientiam
debet Magistratui: ut pax in terra nostra
servetur. Quid enim, non velle Census, aut
aliud debitum solvere, aliud est, qvam rapinam
et homicidia procurare?
Praeterea, qui Christiano nomine gloriantur,
debent praestare charitatem, quae
sponte fert omnia onera, et dat sua etiam
quibus secundum leges nihil debet: solvet
etiam [itiam ed.] illa debita, qvibus minus juste gravatur.
Non quaerat vindictam propria potestate,
ut Christus docet Matth. 5. Hunc
vero honorem merito haberemus Christi
Evangelio, ut solventes fideliter, quae debemus,
non daremus aliis ansam Evangelii,
et blasphemandi et contemnendi: quemadmodum
istam occasionem dant, qvi sub
nomine Evangelii, existimant sese liberandos
a Censibus et aliis civilibus oneribus:
Potestas enim a Deo ordinata debet abolere
p.49
injusta onera, usuras, et iniquas exactiones,
Debet enim injusticiam damnare, et
quod justum est defendere, Rom. 13.
Alia praecepta interpretatur Christus ipse
Matth. 5. et Catechismi conciones editae
sunt. Ideo hic de eis plura non repetimus.
DE TRIBULATIONE VEL
Cruce Christianorum.
AD tertiam Christianae vitae partem, de
qva diximus, id est, ad bona opera,
pertinet etiam, ut sciamus quemadmodum
in tribulatione sit sentiendum.
Primum docendi sunt homines, quod
omnis tribulatio, sive spiritualis sine corporalis
(ut paupertas, morbus, periculum
puerorum, rerum, pecorum etc. fames et
alia) nobis mittatur a Deo: ut per hanc
Deus nos exhortetur et provocet ad poenitentiam,
1. Corinth. 11. Cum judicamur a
Domino corripimur: ut non cum hoc mundo
damnemur.
Deinde non satis est scire tribulationem
esse a Deo, sed etiam discere oportet,
quod in ea Deus invocandus sit, et confidendum,
quod ipse juvet, quemadmodum
antea de oratione dictum est ex Psalmo 50.
Invoca me in die tribulationis, et Ego eruam
te.
p.50
Adhaec admonendi sunt, ut sciant nostri,
quam fragilis sit homo, et quam Diabolus
perpetuo conetur ad malum nos impellere:
ut nos conjiciat in temporalem et
aeternam infamiam, et ignominiam et miseriam.
Christus enim ait Ioh. 8. Diabolus
est homicida. Et Petrus, 1. Pet. 5. Diabolus
circuit ut leo rugiens et quaerit quem devoret.
Idcirco semper consistamus in timore
Dei, vigilemus et oremus, ut Deus nos gubernet
et conservet. Haec enim est vera fidei
exercitatio, oratione contra talia pericula
pugnare: Sic ait Christus Lucae 21.
Vigilate omni tempore et orate.
Ad haec praedicta nos Visitatores exhortati
sumus et instruximus Pastores: ut haec
praecipua Christianae vitae, nempe poenitentiam,
fidem, bona opera aperte et bono ordine
docerent, et alia plura omitterent, ex
quibus vulgus nihil intelligit.
DE SACRAMENTO
Baptismi.
BAPTISMUS servetur ut hactenus,
nempe ut pueri baptizentur. Nam
qvando Baptismus hoc significat, quod Circumcisio
olim: et pueri circumcidebantur,
debent et pueri baptizari. Et sicut
Deus dicit, qvod velit pueros circumcisos
p.51
suscipere in suam protectionem, et Deus
esse ipsorum Gen. 17. ut, inquit, sim Deus
tuus, et Deus seminis tui post te: Ita etiam
pueri, qvi baptizantur, sunt sub Dei protectione.
Idcirco Deus serio hic est invocandus
propter hanc suam promissionem.
Deocendi etiam sunt rudes, quod Baptismus,
haec bona maxima secum adducat:
nempe quod Deus sit protector et curator
pueri et susceptor ejus.
Ut autem circumstantes hanc orationem
et verbum Dei in baptismo intelligant:
Maxime bonum est et convenit, ut
Germanicis verbis Baptismus tradatur.
Praeterea qvandoque cum de Sacramentis
praedicatur, admonendi sunt homines:
ut recogitent suum ipsorum baptismum, et
sciant baptismum non solum significare,
qvod Deus parvulos suscipiat tantum, sed
etiam totam vitam nostram, ut ita non modo
parvulis tantum Baptismus signum sit:
sed etiam provocet et exhortetur adultos
ad poenitentiam. Siqvidem poenitentia,
contritio et dolor per baptismum aquae significatur.
Simul Baptismus [Babtismus ed.] fidem excitare
debet: quod illis, quos poenitet peccatorum,
peccata abluta et remissa sint: Haec
enim fides est verum et perfectum baptisma.
Non est rixandum de Chrismate, re neqvaqvam
necessaria, sed libera: Quia verum
p.52
et necessarium Chrisma, quo omnes
Christiani ab ipsomet Deo unguntur, est
Spiritus sanctus: ut legis Esaiae 61. et
Ephes. 1. etc.
DE SACRAMENTO CORporis
et Sangvinis Domini.
DE Sacramento veri corporis et sangvinis
Domini nostri Iesu Christi,
tria haec populo proponenda sunt.
Primum, qvod panis in coena Dominica
sit verum corpus Christi, et vinum verus
sangvis Christi: quia ita habent verba
Christi in Evangelistis, Matthaeo, Marco
et Luca: Hoc est corpus meum, quod pro
vobis datur, et, Bibite ex hoc omnes, Hic
est sangvis meus, qui est novi Testamenti,
qvi effunditur pro multis, in remissionem
peccatorum. Paulus ait 1. Corinth. 10. Panis
qvem frangimus, nonne est communicatio
corporis Christi? etc. Si ergo ibi intelligeretur
non verum corpus Christi, sed
solum verbum Dei, ut qvidam interpretantur:
non esset panis communicatio corporis
Christi, sed tantum communicatio verbi
et spiritus. Dicit quoque ibidem, cap. 11.
qvod hic cibus non debeat aestimari vulgaris
cibus, sed corpus Christi, et reprehendit
illos, qui sine timore accipiunt, ut vulgarem
cibum.
p.53
Legant etiam Pastores quae veteres de
hoc scripserunt: ut certius et se et alios
confirmare possint. Hilarius 8. lib. de Trinitate
dicit, Nequaqvam esse dubitandum,
qvod ibi sit verum corpus et sangvis Christi,
propterea quia Christus hoc dixit.
Hoc quoque certo scire debemus, tale
miraculum soli fidei notum, non fieri presbyteri
merito: sed propterea tantum, quod
Christus ira ordinarit, ut sit ibi corpus et
sangvis ejus, quando in coena ejus sive ad
mensam ejus Sacramento communicamus:
sicut sol quotidie oritur, non nostro merito,
sed propterea quod Deus ita ordinarit.
Secundum, ut homines [honines ed.] instruantur, quod
justum sit, ut utraque, ut vocant, specie communicetur.
Postqvam enim (sit Deo gratia).
in lucem prodiit sanctum Evangelium, unde
clarum hujus rei habemus testimonium,
nempe qvod utraque species, et danda et accipienda
sit: qvia Christus ita ordinavit
ut indicant tres Evangelistae, Matthaeus,
Marcus et Lucas, et Paulus ita Christianis
tradidit, 1. Corinth. 11. nulli homini licet
mutare hanc divinam ordinationem, quando
ne hominis quidem testamentum aut ultima
voluntas immutanda est, Gal. 3. multo
minus ultima Dei voluntas.
Itaque exhortati sumus Pastores, ut hanc
doctrinam Evangelii, de utraque specie, serio
p.54
et libere docerent coram qvibusvis, sive firmis
sive infirmis, sive dura cervice hominibus:
et ut nequaqvam alteram tantum speciem
commendarent aut permitterent, sed
condemnarent, ut Diaboli mandatum: qvo
condemnatur institutio, et ultima voluntas
Salvatoris et Domini nostri Iesu Christi:
ut haec doctrina libera, pura et manifesta
progrediatur.
Si qui autem dura cervice sunt, qvi
non cedentes manifestae veritati, neque discere
neque facere volunt, quod Christus instituit,
Apostoli docuerunt, sancta Ecclesia
servavit et servat, ut sponsa oboediens marito
Christo: illis nequaquam una species
danda est, (speciem enim nostris vocare
libuit his postremis temporibus) sed relinquendi
sunt, ut sponte damnati, quemadmodum
Paulus Gal. 2. suum Titum non
voluit circumcidi secundum voluntatem
pertinacium Iudaeorum: qui Christiani esse
volebant, attamen libertatem Christianam
pertinaciter condemnabant. Qui enim sic
sunt pertinaces, non solum sunt infirmi,
in usu doctrinae, sed etiam ipsam doctrinam,
per hoc volunt condemnatam [condamnatam ed.] et iniustam
haberi: hoc non est omnino
ferendum.
Tertium, est optimum et summe necessarium,
ut doceatur, qvis sit usus accipiendi
p.55
Sacramenti, et quemadmodum te
ad hoc pares.
Primo doceant Pastores, quam grande
peccatum sit ignominia afficere Sacramentum
et non recte eo uti. Paulus enim ait,
1. Corinth. 11. qvod tales sint rei corporis
et sangvinis Christi, Item, qvod id accipiant
sibi ad judicium, Item, quod ideo multi
sint aegroti, et multi mortui inter Christianos:
Deus enim dicit in secundo praecepto,
Exod. 20. Qui acceperit nomen Domini in
vanum, non erit impunitus: absque dubio
etiam non erit inulta haec ignominia, qvae
fit corpori et sangvini Domini. Hoc debet
diligenter inculcari nostris, ut vitent hoc
peccatum, et erudiantur ad timorem, poenitentiam
et vitae emendationem. Ideoqve
non admittantur ad Sacramentum, qvi jacent
in publicis peccatis, adulterio, ebrietate
et similibus, nec a talibus desistere
volunt.
Secundo, nemo admittatur ad Sacramentum,
nisi fuerit prius apud Pastorem
sive praedicatorem suum: qui debet quenque
examinare, ut sciat, num de Sacramento satis
sit instructus, aut num etiam aliquo indigeat
consilio ex verbo Dei: nisi fuerit talis
persona, de qva certum est, qvod de hisce
omnibus sit rectissime instituta. Si enim
vel ipse pastor aut praedicator, qvi qvotidie
p.56
in sana doctrina versatur, voluerit ad Sacramentum
accedere sine confessione et examine,
non sit hoc ei per haec prohibitum.
Similiter intelligendum est de aliis intelligentibus
et notis, qui se ipsos recte admonere
ex verbo Dei possunt: ne rursus per
nostros erigatur nova Papalis coactio, aut
necessaria consvetudo ex tali confessione:
qvam volumus et debemus habere liberam.
Et ego ipse Doctor Martinus aliquando sine
confessione accedo, ne mihi ipsi faciam
necessariam consvetudinem in mea conscientia.
Rursum utor saepe confessione, nec
ea carere volo: maxime propter absolutionem,
quae est verbum Dei. Pueri enim et
vulgus aliter instituendi et regendi sunt,
quam intelligentes et exercitati.
Tertio doceatur, quod illi soli digne
esuri et bibituri sint, qvos vere poenitet
peccati et erroris, et territas habent conscientias.
Contemtores enim secure et absqve
timore Dei agentes, non debent accedere [acedere ed.],
qvia scribitur: Hoc facite in mei
commemorationem.
Commemorare autem Christi mortem,
est non solum historiam passionis Christi
audire: sed terreri, quod Deus tantam iram
contra peccatum concipiat et declaret, ut
propter hoc occidat proprium filium. Nullus
Angelus, nulli sancti, potuerunt satisfacere
p.57
pro peccato: sed Christum, qui Deus
est, oportuit seipsum immolare etc. O
qvam gravis poena veniet eis, qui peccatum
leve ducunt, qvi tamen audiunt illud Deum
gravissimum judicare.
Quisquis igitur vere commemorat mortem
Christi, accipiat Sacramentum, et in eo
consolationem: Non qvod externa Sacramenti
sumtio cor consoletur, sed quod ipsa
sit signum consolationis et remissionis
peccatorum. Quod signum admonet cor,
ut credat, quod Deus poenitenti peccata
remittat.
Cor enim admoneri et excitari debet
ad credendum, non solum per sumtionem
Sacramenti, sed etiam per verba, quibus
Sacramentum traditur: qvia in verbis promittit
Deus remissionem peccatorum. Hoc
est corpus meum, qvod pro vobis datur,
Hic est Calix novi Testamenti, id est, novae
promissionis, promissae justiciae et vitae aeternae,
In meo sangvine, qui pro vobis effunditur,
in remissionem peccatorum.
Ita communicantes accipiunt remissionem
peccatorum, non per externam sumtionem,
sed per fidem, qvae per verba et signa
excitatur.
Quarto doceatur, quod hoc gratiae signum,
non solum institutum sit ad excitandam
fidem: sed etiam ad exhortandum ad
p.58
charitatem, I. Cor. 10. Unus est panis, nos
multi sumus unum corpus: qvia omnes ex
illo uno pane participamus: ne foveamus
invidiam et odium, sed mutuo pro nobis
soliciti simus, mutuo nos juvemus eleemosynis
et aliis qvibusvis obsequiis, nobis a
Deo mandatis.
Istae admonitiones pro concione saepe
fiant: Quid enim gerere invidiam et odium
nullamque charitatem exhibere, ac postea
velle pro membro Christi haberi, est aliud
quam corpus Christi ignominia afficere?
DE VERA AC CHRIstiana
Poenitentia.
Poenitentia etiam inter Sacramenta relata
fuit: propterea quod omnia Sacramenta
significent poenitentiam, et propter
alias causas, quas non opus est hic recensere.
Supra indicavimus necessariam esse poenitentiae
praedicationem: et oportere, ut
arguatur secura et impoenitens vita, ut nunc
est in mundo: quae ex parte venit ex non vera
de fide intelligentia. Nam multi ubi audierunt
se debere credere, per quod remittantur
ipsis omnia peccata: fingunt sibi fidem,
et putant se esse mundos: ex qvo fiunt
temerarii et securi. Haec carnalis securitas
deterior est omni errore, qui hactenus fuit.
Ideo semper qvando de fide praedicatur, instruendi
p.59
sunt homines, ut sciant ubi fides
esse possit, et qvi ad eam perveniatur. Vera
enim Fides non potest esse, ubi non est
vera contritio, timor et terror coram Deo.
Hoc hominibus inculcare est valde necessarium:
quia ubi non est contritio et dolor
de peccato, ibi etiam non est vera fides,
Psalm. 147. Beneplacitum est Domino super
timentes eum, qvi sperant in misericordiam
ejus. Et Deus ipse dicit Ezechiel. 3.
Quando Praedicator non arguit auditorum
errores et peccata, se requisiturum animas
eorum ex manibus ipsius. Tale judicium
profert Deus contra praedicatores, qvi consolantur
populum, dicentes multa de fide,
et remissione peccatorum, nihil vero de
poenitentia, timore Dei et judicio. Tales
praedicatores increpat etiam Ieremias capit.
8. Dicens non esse credendum iis, qvi
clamant pax, pax, cum tamen Deus sit iratus,
et non sit pax.
Imo timendum est, quod Deus hosce
praedicatores cum auditoribus graviter puniturus
sit propter hanc securitatem. Istud
enim est peccatum contra quod clamat
Ieremias cap. 6. Erubescere nesciunt.
Et Paulus Ephes. 5. damnat eos, qui sine
dolore cordis in securitate et contemtu vivunt:
et dicit, Scitote quod nullus scortator,
p.60
immundus aut avarus, qui est Idolorum
cultor, haereditatem habeat in Regno
Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus
verbis: Nam propter haec venit ira Dei super
filios incredulitatis: propterea ne sitis
consortes [consottes ed.] eorum.
Igitur vera poenitentia est cordis contritio
et dolor de peccatis, et terror coram
ira et judicio Dei. Haec vocatur cognitio
peccati, Mortificatio carnis, contritio etc.
ut videas varia nomina poenitentiam habere
in scripturis.
Qvidam qvando loqvuntur de mortificatione,
intelligunt tantum carnis refrenationem:
quae potius est opus novae vitae,
ante quod requiritur mortificatio carnis,
quae nihil aliud est, quam vera de errore et
peccato contritio.
Aliqvi vero sic loquuntur: quod oporteat
cognoscere totam nostram naturam
esse malam etc. quae verba vera quidem
sunt, sed quidam putant, qvod se bene cognoscant,
quando simpliciter et solum haec
verba cogitare possunt, et fiunt securi.
Est autem longe aliud cognoscere [cognosere ed.] seipsum
et per legem venire in cognitionem
peccati. Hoc est enim cognoscere peccatum,
poenitudine duci et dolere de eo, et
terreri ira et judicio Dei. Qvemadmodum
David cognovit peccatum, quando
p.61
Propheta Nathan veniens increpavit eum,
2. Sam. 12. David enim jam ante sciebat se
peccasse: sed nondum habuit contritionem,
ergo neque veram cognitionem peccati.
Scamna tenentes discunt ire pueri: Ita
et ex crassis peccatis, quae omnes intelligimus
discenda est poenitentia et contritio.
Arguatur ebriositas, scortatio, invidia, odium,
avaritia, mendacium et similia: Provocentur
homines ad poenitentiam proposito
eis judicio Dei, vindicta et exemplis
scripturae: ut videant quam Deus vindicarit
injusticiam.
Verum coram Hypocritis ubi necessarium
est, non obliviscantur praedicatores
admonere de ira et vindicta Dei: qvam comminatus
est et saepe exercuit Deus contra
falsos Dei cultores, sive hypocritas, qui sancta
sua specie blasphemant bonum Dei nomen
et verbum.
Quidam existimant, qvia Deus veram
contritionem in nobis facit, non esse homines
ad eam admonendos. Verum qvidem
est, quod Deus operetur in nobis veram
contritionem, sed operatur eam per verbum
et praedicationem. Quemadmodum enim
homines admonentur ut credant, et Deus
per talem praedicationem operatur fidem:
Sic etiam admonendi sunt ad poenitentiam,
et committamus Deo negocium, in quibus
p.62
voluerit operari poenitentiam. Ipse enim
operatur per praedicationem, quemadmodum
ait Moses Deut. 4. Deus est ignis consumens:
quando praedicatio quae fit de judicio
et ira Dei, in nobis operatur
poenitentiam.
Itaque prima pars poenitentiae est contritio
et dolor. Altera est credere quod remittantur
peccata propter Christum: quae fides
operatur bonum propositum. Ista fide accipimus
remissionem peccatorum, ut Paulus
docet Rom. 3. etc. Sed haec fides, ut saepe
dictum est, non potest esse, ubi non prius
est poenitentia et dolor de errore et peccato:
Siquidem poenitentia sine fide, est poenitentia
Saulis et Iudae proditoris, id est,
desperatio. Rursum fides, id est, cogitatio
et somnium de fide sine poenitentia est praesumtio
et carnalis securitas, id quod post
haec videbis.
Ante hac docuerunt tres esse partes poenitentiae,
Contritionem, confessionem et
satisfactionem. De prima parte diximus,
qvod poenitentia et dolor debeat praedicari,
et quod cognitio peccati et mortificatio
vocentur poenitentia et dolor. Et praestat
retinere haec vocabula, Contritionis et doloris,
in usu, quia haec sunt clara et facilia
intellectu: maxime Germanice expressa,
Rew vnd leid, et ut Dani loqvuntur, Anger
oc ruelse.
p.63
DE VERA AC CHRIstiana
Confessione.
Papistica Confessio non est a Deo mandata:
nempe illa omnium peccatorum
enumeratio: id quod etiam impossibile est,
qvemadmodum Psalm. 19. dicitur. Errores
quis intelliget? ab occultis meis munda
me etc. Sunt tamen admonendi homines
propter multas causas ad confessionem,
maxime casuum, ut vocant, propter
qvos indigent consilio, et peccatorum, quae
prae caeteris plus ipsos gravant.
Nullus praeterea admittatur ad Sacramentum,
nisi ante a suo pastore examinatus:
ut sciat num sit talis, qui accedere ad
Sacram coenam possit, I. Corinth. 11. Qui
indigne etc.
Ignominiam vero irrogant Sacramento
non solum, qvi id indigne accipiunt,
sed etiam qui per negligentiam indignis
tradunt. Cavendum igitur omnino, ne
vulgus de consvetudine sola tantum accurrat
ad Sacramentum, et nesciat interim
Sacramenti usum.
Qui ergo ignorat usum Sacramenti,
non admittatur. Ad usum Sacramenti in
tali examinatione admoneantur etiam homines
ut confiteantur, ut recte instituantur,
si habent qvosdam dubios conscientiae casus:
p.64
ut accipiant consolationem audientes
verba absolutionis ex Christi Evangelio,
si vere eos poenitet derelictum.
Maxime vero de absolutione, de qua
apud Papistas pro concione altisssimum fuit
silentium, publice praedicandum est, et bene
declarandum, quod ipsa sit Dei verbum,
per qvod cuique seorsim peccata remittuntur
et remissa pronuntiantur: qvo
fides excitatur et confortatur etc. Tamen
ita ut haec Christianis sint libera, hoc est,
non prohibita illis, qui absolutione uti volunt,
et forte libentius eam accipere a suo
Pastore, ut publico Ecclesiae ministro, quam
ab alio, qui et fortasse ea carere non possunt.
Rursum non sint haec quasi legis coactione
mandata illis, qui soli Deo peccata
confiteri volunt, maxime si jam ante sint
satis instituti in fide et doctrina Christi: hi
si volunt ita accedere ad Sacramentum,
non sunt prohibendi, neque ad aliud faciendum
cogendi. Nam qvisque ibi edit et bibit
sibi, ut Paulus ait, Probet autem se etc.
id est, pro sua conscientia.
DE VERA AC CHRIstiana
satisfactione pro
peccatis.
Satisfactio pro peccatis nostris, non
sunt ulla opera nostra, sed solus Christus
p.65
satisfecit pro peccatis nostris. Ideo illa satisfactio,
quam docuerunt Papistae, diligentissime
pro concione et alias est damnanda
cum omnibus mendaciis et fictis cultibus
Dei, qvae huic Papisticae et maledictae satisfactioni
adhaerent: ut sunt, Purgatorium,
Missa, Peregrinationes etc. Satisfactio enim
non est connumeranda vel assuenda
nostrae poenitentiae, sed est, ut ita dicamus,
poenitentia Christi: qui pro nobis satisfecit,
sine omni nostro opere, et potius pertinet
ad fidem nostram, ut sciamus Christum
ipsum satisfecisse pro peccatis nostris.
Non enim satis est scire, quod Deus velit
peccata punire, et qvod sit dolendum et
conterendum cor de peccatis: Sed necesse
est etiam scire, quod Deus propter Christum
velit remittere peccata. Necesse est
enim fidem cum poenitentia esse conjunctam:
quia poenitentia seu contritio cordis
sine fide facit desperare: ut vides in Iuda
et Saulo: rursum vera fides sine poenitentia
haberi non potest.
Ita admoneantur homines: Primum
provocentur ad timorem: Magna enim ira
Dei est contra peccata, qvod nullus possit
pro eis satisfacere, nisi solus Christus filius
Dei: Id quod merito nos terreat, nempe
qvod Deus tantum irascatur contra peccata,
Non est hic contemnendum illud Christi
p.66
verbum, Lucae 23. Si viridi ligno haec faciunt,
quid fiet in arido? Si Christum ita
oportuit pati propter nostra peccata: qvanto
plus patiemur, si iram Dei contemnentes
peccatorum nostrorum, nos non
poenituerit.
Breviter, qui non novit meliora simplicissime
et crassissime haec duo sibi proponat,
Mori et vivere: quae quisque vel cogitur
nosse. Quod moriamur, ex peccato venit,
Gen. 3. Rom. 6. Stipendium peccati mors
est. Ideoque primum inculcanda est hominibus
talis ira Dei, quod per hanc puniverit
peccata hominum, et comminetur adhuc
se puniturum, nisi convertantur, Psalm. 7.
Nisi conversi fueritis, gladium suum vibravit
etc. Rudes enim et securi obliviscuntur
hujus irae Dei, et non meminerunt
se morituros quando peccant. Ideo admonendi
sunt ita, ut Moses suis cornibus aut
splendoribus, idest, Dei lex, impetat eos,
ut terreantur prae morte et ira Dei. Siquidem
ira Dei et mors non potest revelari nisi
per legem, Rom. 3. Idcirco serio docenda
est Lex et peccata bene declaranda. Qui
ergo cornibus Mosis ita percussi et humiliati
terrore judicii et irae Dei sentiunt mortem,
aut metuunt se sensuros, illi sunt, qvi
conceperunt poenitentiam et contritionem,
Nam sentire iram Dei et aculeum mortis,
p.67
facit perire risum et omne gaudium, quod
habent contemtores in peccatis. Hoc ergo
mori sive mors facile intelligi potest. Est
enim contritio, vel mortificatio, hoc est,
terreri morte et ira Dei.
Mox alterum seqvi debet et talibus
hominibus diligenter proponi: nempe,
quod non satis sit ita mori et terreri, sed
Deum velle non mortem sed vitam, Psalm.
30. Ad momentum durat ira ejus, et vita
est in voluntate ejus etc. Et Ezech. 18. Nolo
mortem peccatoris, etc. Huc pertinet
Dominus noster IESUS CHRISTUS,
qvi seqvitur Mosen, et occidit pro nobis
mortem etc.
Qui autem non timent mortem et cornua
Mosis, ii neque vitam neque Christum desiderant [desiderat ed.]:
quemadmodum videmus vulgo
et Evangelium et legem contemni ab iis,
qui nihil curant, neque vitam neque mortem,.
Talibus non est praedicandum: Sunt enim
porci et canes, qvi quod sanctum est conculcant
et nos lacerant. Matth. 7.
Et ita sunt provocandi homines ad fidem:
nempe, quamvis nihil meriti simus
nisi damnationem: tamen remittit nobis
Deus peccata, sine nostro merito, propter
Christum. Haec est satisfactio. Nam fide
accipimus remissionem peccatorum, si credimus
Christum pro nobis satisfecisse. I. Iohan.
p.68
2. Is est reconciliatio pro peccatis nostris:
non pro nostris tantum, sed etiam
pro totius mundi peccatis.
DE ECCLESIASTICIS
hominum ordinationibus.
Plurimum incommodi accidere videmus
ex imprudenti praedicatione, quae
fit de Ecclesiasticis ordinationibus. Ideo
admonuimus pastores, ut magis curent docere
necessaria, ut Christianam poenitentiam,
de qua diximus, Fidem, bona opera,
Dei timorem, Orare, non blasphemare,
parentes honorare, educare filios, honorare
Potestatem, non invidere, non odisse,
nemini injuriam facere, non occidere,
Castitatem, in conjugio honestatem,
non sectari avaritiam, non furari, non ebrietati
studere, non mentiri, nullius famam
laedere. Haec enim plus necessaria
sunt, quam feria sexta carnes edere et similia,
quanquam et hoc justum est coram
Deo et in conscientia.
Tamen instruendi sunt homines, ut distincte
et cum discrimine loquantur de Ecclesiasticis
ordinationibus. Quaedam enim
factae sunt propter bonum ordinem et pacem,
I. Corinth. 14. Omnia ordinate fiant
in Ecclesia.
p.69
Ideo dominici dies et quaedam aliae feriae,
ut in nostris parochiis (seu curiis sacris)
consvetum est, serventur. Opus enim
habent homines quibusdam certis temporibus:
ut conveniant ad audiendum verbum
Dei.
Neque contendant pastores inter se, quando
qvispiam, ex causa, aliquo die feriatur,
ut praedicet verbum, et alii non feriantur
alibi: sed qvisque servet suam consvetudinem
in pace, donec de his ordinate constituatur:
Ita tamen ne omnes dies festi aboleantur:
Consultum foret, ut concordes
servarent Dominicos dies, Annunciationis,
Purificationis, Visitationis Mariae virginis,
Johannis Baptistae, Michaelis, Apostolorum,
Magdalenae: Nisi alicubi quaedam talia
festa essent abrogata: ut omnia commode
restitui non possint. Haec autem observentur
ab omnibus, festum Nativitatis Dominicae,
Circumcisionis, Epiphaniae, Paschatis,
Asscensionis [Asscentionis ed.], Pentecostes: omissis
tamen, quas vocant, Legendis non satis
Christianis, et cantibus, qvi non sunt ex
scriptura. quod enim esset festum mendacia
probare et praedicare? Haec autem festa
propterea ita ordinata sunt, qvia omnia
gesta Christi praecipua, non possunt semel
congregato populo proponi: ideo commodum
est, illa sic per annum distribui,
p.70
maxime in illa tempora quando gesta sunt:
ut etiam tempora pueros et rudes admoneant
rerum pro salute nostra gestarum cum
praedicatione, sine qva illa nihil essent.
Qvemadmodum in scholis ordinatur ut alio
die Virgilius, alio legatur Homerus.
Observandae etiam sunt consvetae feriae et
consveto more in hebdomada ante Pascha,
qvando passio praedicatur, nec est necesse
hanc antiquam consvetudinem et ordinationem
mutare: licet tamen interim etiam
non necessarium est Praedicationem passionis
illi tempori esse alligatam: quae est omnium
temporum sicut et aliae praedicationes.
Instruendi autem sunt homines, quod
tales feriae ad hoc solum serventur: ut verbum
Dei in eis praedicetur, et si cui inciderit
necessarius labor, qvod possit illum facere:
Deus enim exigit a nobis tales Ecclesiarum
ordinationes, non propter aliud qvam
praedicationem et doctrinam verbi sui,
quemadmodum dicit Paulus Coloss. 3. Nemo
vos judicet de cibo et potu, aut parte
diei festi etc.
Praeter has constitutiones, quae factae
sunt propter bonum ordinem: sunt et aliae,
qvae hac opinione factae sunt aut servantur,
ut sint speciales cultus Dei: per quos Deus
reconcilietur et mercamur gratiam: ut sunt
mandata jejunia, prohibitio esus carnium
p.71
feria sexta etc. Christus Matth. 15. docet
tales ordinationes esse inutiles ad reconciliandum
Deum. Frustra, inqvit, colunt
me, eo qvod doceant doctrinas et mandata
hominum. Sic et Paulus 1. Timoth. 4.
tales ordinationes et observationes vocat
doctrinas daemoniorum. Et docet, Colo. 2,
Nemo vos judicet de talibus, id est, non
sunt faciendae ordinationes tales, nec docendum,
quod eas violare sit peccatum, aut
eas observare sit cultus Dei. Nam jure violarunt
etiam eas Apostoli, Matth. 12.
Indicandum tamen est hominibus, ne
tales ordinationes violentur coram imbecellioribus,
qui nondum instructi sunt, ne
scandalizentur. Nihil est enim agendum
contra charitatem, sed omnibus [omnobus ed.] utendum
ad augendam charitatem: ut Paulus ait, I.
Corinth. 13. Si haberem [haberen ed.] fidem qva possem
transferre montes, charitatem autem non
haberem, nihil essem.
Instruendi hic etiam sunt homines, qvid
intersit inter Ecclesiasticas ordinationes,
et inter leges civiles Magistratus. Hae enim
omnes, nempe constitutiones civiles servandae
sunt: qvia non ordinant novum cultum
Dei, sed tantum ad pacem et honestatem
conservandam servantur. Sunt itaque
servanda, nisi praeciperent agere contra
praecepta Dei: ut qvando Magistratus praecipit
p.72
omittendum Evangelium, aut aliquid
ad Evangelium pertinens: Hic servanda
est regula Actor. 5. Oportet oboedire plus
Deo, quam hominibus.
Missae purgatorii pro animabus et aliae
venales Missae, sint posthac in totum
abrogatae. Si enim Missae animarum, Vigiliae
et similia valerent: sequeretur peccata
aboleri posse per opera. At Christus solus
est agnus Dei, tollens peccata mundi,
ut dicit Iohannes Baptista. Praeterea
Missae, (si ita vocare libet) sunt institutae pro
vivis et non pro mortuis, ad accipiendum
corpus et sangvinem Christi, in commemorationem
mortis ejus. Nemo autem potest
commemorare mortem Christi, nisi vivus,
qvi in hac vita agit: ut taceamus de audiendo,
edendo et bibendo etc.
Quid de Canone Missario presbyteri
nostri sentiant, ex aliis libris jam ante didicerunt,
neque necesse est multum de hoc
laicis praedicare.
Quidam Germanice, quidam Latine
canunt Missas: id quod non moramur. Tamen
utile et commodum videtur Germanice
cantari, ubi populus Latine non intelligit:
ut populus ea, qvae canuntur et leguntur, eo
melius intelligat, I. Cor. 14. Qvando benedicis
in spiritu, quomodo qui in vulgo est respondebit,
Amen, ad tuam benedictionem:
p.73
quando non intelligit quae dicis? Tu qvidem
dicis bene, sed alius inde non aedificatur. Et
rursum, Omnia fiant ad aedificationem.
In summis festis, ut Nativitatis Christi,
Paschatis, Asscensionis, Pentecostes et similibus,
bonum esset in Missa Latine canere:
sed tantum ex scriptura, Deformitas est
semper eadem canere. Nec qvisque faciat
Germanica cantica, nisi qui donum habet
a Deo, ut commoda facere possit.
Porro qvamvis dictum sit de servandis
qvibusdam feriis propter verbum Dei, et
docendum et audiendum: tamen id non
fit, ut per hoc confirmentur sanctorum impiae
invocationes et patrocinia: Christus
Iesus enim solus est Mediator intercedens
pro nobis, 1. Ioh. 2. Rom. 8.
Vere autem ita honorantur sancti: quod
sciamus eos nobis propositos speculum et
exempla divinae misericordiae et gratiae.
Quemadmodum enim Petrus, Paulus et alii
sancti nobis in carne et sangvine et infirmitate
similes, ex gratia Dei per fidem
salvati sunt: Ita per haec exempla concipimus
consolationem, quod Deus etiam nobis
non imputet infirmitatem et ignoscat
peccata: quando confidimus ei et credimus,
et in infirmitate nostra cum invocamus,
ut illi.
Sanctorum honor in hoc qvoque consistit,
p.74
quando nos exercemus fide et charitate
sive bonis operibus, et in his crescimus:
quemadmodum videmus et audimus illos
fecisse.
Provocandi igitur sunt homines per
exempla sanctorum ad fidem et bona opera:
quemadmodum scribitur Heb. 13. Mementote
illorum, qui praesunt vobis, qui
vos verbo Dei docuerunt: quorum finem
intuentes imitamini fidem. Sic et Petrus
mulieres admonet, 1. Petr. 3. ut imitentur
matrem suam Saram ornatu cordis, modesto
et quieto spiritu. Sic, inquit, et sanctae
mulieres olim se comebant, qvae confidebant
in Deum, et maritis suis oboediebant,
quemadmodum Sara oboediebat Abrahae,
vocans eum dominum suum: cujus filiae vos
estis factae, si bene facitis, non meticulosae.
DE MATRIMONIO.
De Conjugio instruant Pastores diligenter
populum, qvod sit a Deo institutum:
Ideoque eum invocandum a conjugibus,
et bene sperandum in omni necessitate.
Nam qvando Deus instituit conjugium,
et benedixit ei, Gen. 2. debent conjuges
gratiam et auxilium a Deo sperare in
omni incommodo, Proverb. 18. Qvi invenit [invevenit ed.]
mulierem, invenit bonum, et hauriet
p.75
jucunditatem a Domino, id est, beneplacitum.
Item quemadmodum honestatem servent
in conjugio, et mutuam patientiam et
charitatem ibi praestent, docet Paulus Eph.
5. Et qvod se non possint separare, docet
ipse Christus Matth. 19.
Quia vero experimur qvosdam leviter
et per contemtum abuti libertate Christiana
in multis, et sine omni necessitate suscitare
scandala:/ debent pastores de conjugio,
qvod ad gradus sangvinis attinet et affinitatis,
et similia, distincte et cum judicio docere
et agere. Nam ut Paulus ait Gal. 5. Christiana
libertas non est data ad hoc, ut qvisque
pro sua libidine per hanc ludat et faciat,
qvod libet: sed ut libera conscientia suo
proximo et serviat et vivat. In libertatem,
inquit, vocati estis tantum, nec hanc detis
occasionem carni. Si autem Parochi (seu
curiones sacri) in his dubitaverint, consulant
doctiores, aut causam remittant ad
Illustrissimum Principem nostrum, aut
ejus Cancellarium, secundum mandatum
ipsis traditum.
DE LIBERO
Arbitrio.
Quidam absque discrimine loqvuntur de
libero arbitrio: ideo addidimus hanc
breviusculam instructionem.
p.76
Homo ex innatis viribus habet liberum
arbitrium, externa opera, vel faciendi vel
omittendi coactus per legem et comminatas
poenas. Hinc potest civilem probitatem,
sive justiciam et bona opera praestare
ex propriis viribus, ad hoc a Deo datis et
conservatis. Nam Paulus hoc ipsum nominat
justiciam carnis [catnis ed.], id est, eam qvam caro
sive homo facit ex propriis viribus. Si ergo
homo ex propriis viribus operatur aliqvam
justiciam: certum est, quod habeat
aliquam electionem et libertatem, malum
vitandi et bonum faciendi. Deus qvoque hac
externam et civilem justiciam exigit Gal. 3.
Lex data est propter transgressionem. Et 1.
Tim. 1. Lex justo non est posita, sed injustis
et inoboedientibus, impiis et peccatoribus:
qvasi dicat, Cor propriis viribus non possumus
immutare, tamen externam transgressionem
vitare possumus. Docendum est
etiam qvod Deo non placeat vita contemtrix
et gentilis: sed quod Deus a quolibet
exigat hanc justiciam, et puniat horrende
omnigenis mundi, plagis et aeterna paena
hanc impiam vitam.
Tamen impeditur haec Libertas per
Diabolum. Si enim homo per Deum non
defenditur et gubernatur: Diabolus perpetuo
eum adigit ad peccandum: ne possit
vel externe justus esse. Hoc est necessarium
p.77
scire, ut homines discant, quam fragilis et
miser sit homo, qvi non quaerit auxilium a
Deo. Hoc sciamus et Deum invocemus, ut
juvet nos, et impediat Diabolum, conservet
nos, et vera coelestia dona nobis tribuat.
Deinde non potest homo ex propriis
viribus cor mundificare et operari Dei dona:
ut sunt vera poenitentia de peccaris, verus
et non fictus timor Dei, vera fides, vera
charitas, castitas: non quaerere vindictam,
vera patientia, fidelis invocatio, non
sectari avaritiam etc.
Sic Paulus ait Rom. 8. Naturalis homo
non percipit ea, quae Dei sunt: non videt
iram Dei, ideo non vere timet: non videt
Dei misericordiam, ideo non vere confidit
aut credit ei. Rogandum igitur est nobis
perpetuo, ut Deus operetur in nobis sua
dona: haec vocatur Christiana justicia.
DE CHRISTIANA
Libertate.
Qvidam etiam loqvuntur sine discrimine
de Christiana libertate. Unde aliqui
homines putant se liberos esse, ne ullum
habeant Magistratum: ne posthac solvant
debita. Alii existimant Christianam
libertatem non esse aliud, quam carnes edere,
non confiteri, non jejunare.
p.78
Has stultas opiniones vulgi reprehendere
debent Praedicatores, et docere, quae
ad emendationem, non qvae ad temeritatem
spectant.
Primum itaque libertas Christiana est,
a potestate Diaboli liberum esse, id est, habere
remissionem peccatorum per Christum,
sine nostro merito aut opere: operante
fidem in nobis Spiritu sancto.
Haec libertas bene intellecta, summam
adducit piis consolationem, et incendit eos
ad Dei dilectionem et ad Christiana opera:
ideo hoc saepe docendum est, nempe ita: quod
qvi per spiritum sanctum non conservantur,
super eos Diabolus habeat potestatem
adigendi eos ad horrenda scelera et turpitudines:
alium ad adulterium, alium ad furta,
alium ad homicidia: quemadmodum
videmus multos in talia incidere, ut nesciant
qui fiat, et querantur se a Diabolo adactos.
Haec vocatur captivitas humani generis.
Non enim quiescit Diabolus, et est
homicida, et vigilat: ut corpus nostrum
et animam perdat, et delectatur perditione
nostri.
Contra hoc vocatur Christiana libertas,
quod Christus promiserit nobis Spiritum
sanctum, qvo nos vult regere et conservare,
contra talem diabolicam potestatem.
p.79
Christus ait Ioh. 8. Si filius vos liberaverit,
vere liberi eritis.
Hic admonendi sunt homines ad timorem:
ut cogitent in qvantis sint periculis, quando
nemo tutus est a peccato et infamia, nisi Deus
eum conservet. Contra quod admonendi
qvoque sunt et consolatione confortandi, ut
credant, et orent, ut spiritu sancto custodiantur
a spiritu maligno: quemadmodum Christus
jussit orare Luc. 22. Orate, ne intretis in
tentationem. Non enim est Diabolus impotens
aut contemnendus adversarius: sed est princeps
mundi hujus: quemadmodum ipse Christus
eum nominat Ioh. 12. 14. et 16. et Deus
hujus mundi, ut ait Paulus 2. Cor. 4. Idcirco
pugnandum est nobis (Eph. 6.) non contra
carnem et sangvinem, sed adversus principes
et potestates, adversus Magistratus
tenebrarum, adversus malignos spiritus
sub coelo: Haec autem est nostri consolatio,
1. Iohan. 4. quod major sit, qvi est in nobis
qvam qvi in mundo.
Haec pars Christianae libertatis saepe inculcetur:
ut homines ad timorem et fidem
provocentur. Nulla enim pars doctrinae
Christianae magis gaudio afficit pia corda,
qvam quod sciamus Deum nos velle gubernare
et protegere: quemadmodum Christus
dixit Matth. 16. Portae inferi non praevalebunt
adversus eam.
p.80
Secundo est Christiana libertas, quod
Christus non alliget nos ceremoniis et judiciis
legis Mosis: sed uti liceat ordinationibus
civilibus judiciorum omnium regionum in
quibus agimus: apud Saxones Saxonicis legibus,
apud alios Romanis etc. Tales omnes
ordinationes, si non sunt contra Deum aut rationem
sive naturale judicium, approbat Deus
et confirmat: ut ante dictum est, Rom. 13. Omnis
potestas a Deo est, non Iudaica solum
sed etiam omnium nationum. 1. Pet. 2. Subjecti
estote omni humanae ordinationi.
Tertia pars Christianae libertatis pertinet
ad Ecclesiasticas hominum constitutiones,
id est, jejunia, ferias, et similia. Hic
necesse est scire, quod hae ordinationes non
prosint ad conseqvendam justiciam coram
Deo, Matth. 15. Frustra colunt me etc. De
hoc diximus supra, triplices esse Ecclesiasticas
ordinationes.
Quaedam qvae sine peccato non possunt
servari, ut prohibitio nuptiarum, non
debent servari: Plus enim oboediendum
est Deo, quam hominibus, Actor. 5. Et sunt
tantum doctrinae Daemoniorum, I. Timoth.
4. Insuper Christus, Matth. 15. condemnat
traditiones, quae jubent peccare contra Dei
mandata.
Aliae ordinationes factae sunt, non ut
sint speciales cultus Dei, non ad gratiam
p.81
merendam, aut ad satisfaciendum pro peccatis,
neque ad hoc ut sint necessariae observationes:
sed utiles, ut quod feriemur Dominico
die, in Paschate, Pentecoste, Natali
Domini: quae tempora ordinata sunt, ut
sciant homines, quando conveniendum sit
ad discendum verbum Dei: non qvod necessarium
sit praecise talia observare tempora:
vel quod peccatum sit tunc opus manuarium
facere, sed postquam novit quisque
illa tempora, bonum est tunc ea servare,
convenire, et discere.
Quae tertio loco sunt ordinationes, ad
hoc factae ut sint cultus Dei speciales, ut
mereamur per eas gratiam, et indulgentias,
ut vocant peccatorum, ut mandata jejunia,
non edere carnes feria sexta, septem
horas legere et similia: plane hac ratione
sunt impia: ideo licet talia praecepta negligere,
quod et Paulus ea vocet doctrinas
Daemoniorum: nempe qvando tales ordinationes
servantur, aut exiguntur ea opinione,
ut mereamur per eas gratiam, vel
qvod necessaria sint ad merendam a Deo
gratiam.
DE TURCIS.
DE Turca etiam quidam praedicatores
multa clamant, qvod non liceat ei resistere
propterea, quod vindicta Christianis
p.82
prohibita sit. Hic sermo est seditiosus
et non sustinendus, Magistratui enim datus
est gladius et potestas, et ei mandatum, ut
homicidia et rapinas vindicet et coerceat:
atque ideo debet armis prohibere eos, qvi
contra jus bellare tentant, rapinasque et homicidia
meditantur. Haec vindicta non est
prohibita. Sic enim ait Paulus Roman. 13.
Potestas est vindex Dei, id est, a Deo ordinata
et mandatum habens, qui et adsistet
ei in tempore angustiae.
Vindicta autem Christianis est prohibita:
quae tentatur non per potestatem,
neque ex potestatis mandato. Et sicut Scriptura
Christianis privatam vindictam prohibet:
ita rursum mandat eam Magistratui,
et nominat vindictam, quae fit per Magistratum,
cultum sive servitutem Dei. Imo
summa eleemosyna est homicidia per gladium
prohibere: Quemadmodum DEUS
mandavit Gen. 9. Qvi fuderit humanum
sangvinem, fundatur et sangvis ejus.
Qvidam etiam dicunt, fidem gladio
non defendendam: sed patiendum nobis ut
Christo, ut Apostolis etc. Propter hoc sciendum
est, verum esse quod qvi non sunt
in politico Magistratu, debeant, pro se quisqve
pati, non se (temere) defendere: qvemadmodum
Christus non se defendit: non
enim voluit in terris politicum gerere Magistratum:
p.83
quemadmodum Iohan. 6. non
permisit se regem elegi a Iudaeis.
Tamen potestas debet suos vindicare
ab injuria, sive injuria fiat aut intentetur
propter fidem, sive propter alia.
Adde, qvod quando potestas debet honorare
bene facta, et male facta punire,
Rom. 13. 1. Pet. 2. Debeat etiam obsistere illis,
qui verum Dei cultum, bonas civiles ordinationes,
leges et judicia abolere volunt.
Ideo oportet Turcis resistere, qui non terras
solum vastare volunt, uxores et liberos
violare et occidere: sed etiam jura, religionem
veram, et omnes bonas ordinationes
tollere: ut nec qui reliqvi fuerint secure vivere
possint, neque filios erudire.
Itaque potestas praecipue pugnare debet,
ut conservetur in terris Jus et Potestas:
ne posteri inhoneste vivant. Tolerabilius
esset bono viro, si ejus liberi occiderentur,
qvam quod cogantur Turcicos discere
mores. Turcae nullam aut norunt aut
curant honestatem. Potentes eorum rapiunt
aliorum bona, uxores, liberos, ut libet:
vulgus non curat debitum conjugale, accipiunt
mulieres, et rursum extrudunt eas,
ut visum fuerit, venduntque filios. Qvi mores,
quid aliud sunt qvam mera homicidia?
Hoc experti sunt Hungari, certisssimi hujus
rei testes, qui sese ubi vadunt contra Turcas,
p.84
sic exhortantur. Eja agite, etiam si non
esset Christiana fides, tamen necessarium
esset nobis pugnare contra Turcas pro nostris
uxoribus et liberis. praeoptamus potius
mortem, priusquam videamus illorum
erga nostros turpitudinem. Turcae enim
agunt homines in forum, emunt et vendunt
eos, utuntur eis, ut jumentis, sive viris
sive mulieribus, sive juvenibus, sive senibus,
sive virginibus, sive uxoribus: ita
ut plane abominatio sine ulla humanitate
sit Turcica vita.
Ideo debent Praedicatores exhortari
homines, ut orent Deum, ut ab his feris
conservemur, et docere quod sit verus Dei
cultus contra tales pugnare ex Magistratus
mandato.
DE QVOTIDIANO
exercitio in Ecclesia,
Postqvam in multis locis veteres caeremoniae
abolitae sunt, et parum legitur
in templis, aut cantatur: ita ordinatum
est, ut servetur posthac in Ecclesiis et Scholis,
maxime ubi multus est populus in civitatibus
et oppidis.
Primum licet in Ecclesiis mane canere tres
Psalmos Latine vel Germanice: (Danice) Et
in diebus quando non praedicatur, potest ab
aliqvo Praedicatore legi lectio ex Matthaeo,
p.85
Luca, prima Epistola Iohannis, Duabus
Petri, Iacobi, quibusdam sancti Pauli, ut ad
Timotheum, Titum, Ephesios, Colossenses
scriptis. His finitis, incipiatur rursum
a principio, Et qui legit lectionem, postea
exhortetur populum ad orandum, Pater
noster, pro publica necessitate: maxime pro
iis, quae eo tempore accidunt, ut pro pace,
victu, inprimis pro Dei gratia, ut conservet
nos et gubernet. Post potest tota Ecclesia
canere canticum Germanicum (Danicum
etc.) et praedicator addere collectam.
Vesperi bonum esset tres Psalmos vespertinos
canere, Latine, non Germanice:
propter Scholasticos, ut assvescant Latino,
Postea aliquam Antiphonam, Hymnum et
Responsorium, quae pura sint, id est, ex
Scriptura sacra. Post haec posset legi lectio
Germanica (Danica) ex Genesi, ex libro Judicum,
Regum: post quam jubeantur orare Pater
noster. Hinc posset cantari Magnificat, vel
Te Deum laudamus, vel Benedictus, vel
Quicunque vult salvus esse: aut dici possent
purae aliquae preces, ut juventus assvefiat
ad scripturam et in ea permaneat. Post haec
omnia, posset tota Ecclesia canere Germanice
(Danice etc.) et Presbyter addere
Collectam.
In parvis oppidulis ubi non sunt Scholastici,
non est necessarium qvotidie canere:
p.86
bonum tamen esset, aliquid canere, quando
est praedicandum. Est autem praedicandum
feria quarta et sexta, praeter Dominicam
diem, et festa, quae habent suas de praedicatione
ordinationes.
Curet praeterea pastor, ut utiles libri
scripturae, non difficiles pro populo assumantur
ad praedicandum. Et ut fides ita
praedicetur, ut simul vera ac Christiana poenitentia,
judicium Dei ac timor, bona opera
doceantur, eo modo, ut ante dictum est.
Sine poenitentia enim fides, aut haberi aut
intelligi non potest.
Diebus festis debet mane et ad vesperam
praedicari, mane Evangelium, vesperi
autem sive post prandium, quis familiae et
juventus veniunt ad concionem: bonum
judicamus Dominica die docere et interpretari
perpetuo decem praecepta, articulos
fidei et orationem Dominicam. Decem
praecepta, ut per ea homines ad timorem
Dei provocentur, Orationem Dominicam,
ut sciant quid orent.
In articulis fidei haec tria praecipua diligentissime
tractentur: Creatio, Redemtio,
et Sanctificatio. Bonum enim judicamus,
ut de Creatione sic doceatur, ut sciant
Deum adhuc creare, (seu operari) nutrire,
producere omnia etc. Per hoc admoneantur
homines ad fidem, ut Deum invocantes
p.87
oremus pro victu, vita, sanitate, et
similibus corporis necessitatibus.
Postea instituantur de Redemtione:
qvod peccata nobis remittantur propter
Christum: quo trahendi sunt, omnes articuli
de Christo, quod natus sit, mortuus sit
et re surrexerit etc.
Tertius Articulus, Sanctificatio. est
operatio Spiritus sancti. Hic admoneantur,
orent, ut Deus suo spiritu nos regat et
custodiat: ut sciant quam fragiles nos simus,
et quam horrende [horende ed.] cadamus, nisi Deus
per Spiritum sanctum nos erudiat verbo
Dei et custodiat.
Qvando vero Dominicis diebus haec,
nempe, Decem praecepta, Articuli fidei, et
oratio Dominica, ad finem perducta sunt:
reliquae postea conciones ejusdem horae
sint de Matrimonio, de Baptismate et de
coena Dominica. Post qvas finitas rursum
incipiatur Catechismi praedicatio etc. In
hac praedicatione propter pueros et rudes,
debent ad verbum recitari praecepta, fides,
oratio Christi, et institutio duorum
Sacramentorum.
Praedicatores abstineant a contumeliosis
verbis, et vitia in genere condemnent
verbo Dei.
Interim tamen Papatum cum omnibus
eum defendentibus ardenter condemnare
p.88
debent: ut qvi jam a Deo condemnatus est:
sicut Diabolum ipsum, et ejus regnum. Siquidem
Papatus et Antichristi regnum horrende
persequitur per Diabolum Christianam
Ecclesiam et verbum Dei, sub nomine
Christianae Ecclesiae. Condemnandus [Comdemnandus ed.]
est ergo, ne per Papistarum mendacia et
speciem veri Christiani amplius seducatur.
Et qvantum Diabolus et ejus Papistae non cessant
blasphemare Christum et ejus verbum:
tantum etiam non debent predicatores silere
aut cessare a condemnatione mendaciorum
et Idololatriae eorum: per quod homines
perpetuo contineantur in timore Dei, et fide
Christi, contra Antichristi et Diaboli
mendacia. Praeter haec, qvae sunt gloria
Christi, neminem debent nominatim notare
ad ignominiam, nisi nimis manifestum
sit flagitium, vel a Deo jam judicatum, vel
ab Ecclesia nostra condemnatum, aut publica
gladii potestate punitum.
In festis Christi servatis secundum cujusque
Parochiae (seu curiae sacrae) consvetudinem,
debet post prandium, sive ad vesperam
praedicari de festo ex Scriptura sacra:
id quod ipsa res postulabit. Serventur vero
festa, ut ante dictum est.
Admoneantur autem homines de Sacramento:
ne accurrant ad coenam Domini ex
consvetudine: sed ut per annum, qvando
p.89
volunt, accedant ad mensam Christi: ne sit
haec sacra sumtio alicui tempori alligata.
Quidam rudes et indocti clamant contra
tales ferias: id quod non est eis posthac
permittendum. Sunt enim ordinatae propterea
qvod populo simul uno die non possit
tradi Scriptura, ut ante dictum est.
Quemadmodum autem feriae celebrentur
absque superstitione et prava contra fidem
opinione, doctus et prudens Praedicator
commodius indicare vulgo poterit. De
festis simplicioribus vel minoribus, quae
non sunt festa historiae Christi, ubi abolita
sunt, nulla sit contentio. De cantu Latino
in festis, etiam supra dictum est. Potest enim
cantari, ubi Scholastici sunt, Latine Introitus,
Gloria in excelsis, Haleluja, aliqva
pura ex Scriptura Seqventia, Praefatio, Sanctus,
Agnus Dei.
In Dominica autem die permittimus,
ut quisque pastor suas habeat Christianas caeremonias.
Bonum tamen esset tunc homines
ad coenam Dominicam exhortari: ad
qvam nemo, nisi prius examinatus admittatur,
ut etiam dictum est supra.
Nec multum moveat aut turbet varietas
Missarum: donec quantum possibile est,
fiat uniformis ordinatio: quando sub Papatu
multo major dissimilitudo et inaequalitas
est, etiam in Ecclesiis cathedralibus.
p.90
ubi una hora saepe tantus ululatus est per
tres vel qvatuor diversas Missas simul cantatas,
et tamen nemo est offensus.
Ad sepeliendum servandus est ordo.
Sacellanus et aedituus sequantur mortuum,
et pro concione admoneatur populus,
ut sequatur: Apud sepulchrum canatur,
Media vita, Germanice (Danice.)
Audimus praeterea, qvod qvidam inepte
concionentur de puerperis et sex hebdomadis,
quibus domi se continent mulieres
post partum: unde quaedam ante tempus
commodum coactae ad laborem, inciderunt
in perpetuum morbum, et aliquae ex hoc
defunctae sunt. Iudicamus igitur necessarium,
ut Pastores ab his ineptis et periculosis
desistant. Sex enim hebdomadae tales
ordinatae sunt, Levit. 12. Et quanquam abolita
sit Lex: non tamen abolita sunt qvae
praeter legem etiam a nobis ipsa natura requirit:
nempe naturalia et moralia, et quae
ad ea pertinent. Ideo et Paulus 1. Corinth.
11. atque adeo ipsa natura nos docet, quod
leges, qvas natura docet, servare debeamus.
Propterea et mulieribus tamdiu parcendum
est, donec ad naturales suas vires
redeant: id quod, vix minus sex hebdomadis
fieri potest. Non est peccatum egredi
ante hoc tempus: sed est peccatum corpori
damnum dare: quemadmodum neque peccatum
p.91
est vinum bibere, tamen vinum febricitanti
non est dandum. Sic et hic expendenda
est corporis necessitas et honestas
servanda: et non est utendum Christiana libertate
ad damnum corporis, aut ad inhonesta.
Inhoneste enim abuti Christiana libertate
perinde fuerit, atque si Princeps aliqvis
gregem porcorum ad suam mensam
vocaret: non intelligunt porci hanc gloriam,
sed vastant tantum quicquid appositum
fuerit, et conspurcant ipsum etiam Principem.
Sic qvidam [qvdam ed.] ubi audiunt de libertate,
non sciunt, qvae sit haec sancta libertas: et
existimant nunc nullo pudore, nullis bonis
moribus opus esse: per quod Deus vere
blasphematur.
DE VERA AC CHRIstiana
excommunicatione.
Bonum esset retinere poenam verae et
Christianae excommunicationis, de qua
Christus ait Matth. 18. Ideo obnoxii publicis
criminibus quotidianis ebrietatibus et
similibus, nec a talibus deficere volentes, non
sunt admittendi ad Sacramentum accipiendum.
Admonendi autem sunt tales aliquoties
ante, ut se emendent: qvod si nolunt,
postea possunt excommunicati denunciari.
Nec vero contemnenda est haec poena, qvia
p.92
est maledictio mandata a Deo contra peccatores.
Metuenda est igitur: non est enim
frustranea: quemadmodum Paulus 1. Corinth.
5. illum, qui suam novercam sibi sociarat,
tradidit Satanae ad interitum carnis,
ut salvus esset spiritus in die Domini. Sed
ad praedicationem possunt ire excommunicati,
qvia ad eam etiam Iudaei et Gentiles
admittuntur.
DE ORDINATIONE
Superintendentis.
Superintendens, qvi ad hoc ex Pastoribus
unus ordinatus fuerit, attendat super omnes
alios Pastores, qui sunt in ea praefectura
aut loco ipsi designato: sive habitent
sub Monasteriis et Ecclesiis Cathedralibus,
sive sub nobilibus aut aliis. Et attendat curetque,
ut in praedictis parochiis recte et
Christiane doceatur verbum Dei, et Sacramenta
pure et fideliter tradantur, secundum
Christi institutionem. Ut Pastores bene vivant,
unde vulgus emendetur, nec ullum accipiat
scandalum. Neque aliquid doceatur
contra verbum Dei et fidem, aut quod spectat
ad seditionem contra Magistratum.
Ubi vero aliquid horum a praedicatoribus tentari
cognoverit, illos ad se vocet et admoneat,
ne sic pergant, instruatque leniter eos:
p.93
ut sciant quid peccent, errent, aut minus
plusve faciant, sive in doctrina sive in moribus.
Si qvis non voluerit desistere, sed
maxime ad falsam doctrinam et seditionem
sese accommodare: debet Superintendens
sine mora hoc indicare loci Praefecto. Is
autem statim referre hoc ad Illustrissimum
Principem nostrum Electorem: ut possit
ejus Clementia huic morbo tempestive
occurrere.
Hoc praeterea visum est bonum, ut obeunte
vel alio migrante pastore, Pastor novus
per patronos, qui jus habent praesentandi,
statuatur ante Superintendentem. Is
examinet eum, qvi valeat et doctrina et vita:
ut sciat num populo bene possit prodesse:
ut per gratiam Dei diligenter caveatur,
ne indoctus aliquis aut ineptus suscipiatur
ad populi seductionem. Quia experientia
saepe his annis docuit, qvid boni vel mali,
ex bonis vel malis praedicatoribus sperandum
sit: Unde necessario moveamur ad intente
inspiciendum, ad praeveniendum malum
ex gratia Dei: ne nomen Dei et verbum
in nobis blasphemetur: de qvo Paulus
in pluribus locis admonet.
DE SCHOLIS.
Debent etiam praedicatores admonere
populum, ut suus pueros Scholis adhibeant:
p.94
ut educentur viri, qui docere, et
Ecclesiis ac politiis prodesse possint. Putant
enim aliqui satis esse praedicatori, si sciat Germanice
(Danice) legere. Haec est periculosa
opinio. Qui enim docturus est alios, necesse
est, ut habeat magnam exercitationem et
ingenium instructum. Haec ut habeat aliquis,
reqviritur longa et ab ineunte aetate
disciplina. Paulus enim ait 1. Tim. 3. Episcopum
oportere esse didacticum: quo indicat
eos eruditiores esse oportere quam
vulgus. Laudat etiam Timotheum, 1. Timoth.
4. qvod a puero sacras literas coluerit,
eruditus verbis fidei et sanae doctrinae.
Non enim heic exigua scientia requiritur,
imo impossibile est, ut homines indocti
clare et intelligenter doceant atque erudiant
alios. Eruditis autem opus est non solum
propter Ecclesias, sed etiam propter politiam,
quam etiam Deus vult bene gubernari.
Debent ergo parentes propter Deum
filios adhibere Scholis: ut parentur Deo,
ita ut postea Deus eis uti possit ad serviendum
aliis.
Ante haec tempora currebatur ad Scholas
propter ventrem, et maxima pars ad
hoc didicit, ut posset accipere pingvem praebendam,
quam vocant: qua accepta nutrivit
se abominabili Missatione. Qvare nunc
ad honorem Dei propter ipsius mandatum
p.95
non discimus? sine dubio enim et ventrem
nutriret Deus, Matth. 6. Primum, inquit,
qvaerite regnum Dei et justiciam ejus, et
haec omnia adjicientur vobis.
Deus in lege Mosis curavit per decimas
victum pro Levitis. In Evangelio non est
mandatum, ut presbyteris dentur decimae,
tamen mandatum est eis dare victum. Dignus
est enim operarius cibo suo, ait Christus
Matthaei et Lucae 10.
Ideo licet mundus contemnat Dei praeceptum,
et Presbyteris quae debet non det:
tamen Deus non obliviscetur presbyterorum
qvi recte docent, sed enutriet eos, qvia
victum eis promisit.
Quam abunde etiam Deus pro aliis artibus
necessaria curet, videmus quotidie:
Sic enim scribit Syrach cap. 38 A Deo est omnis
medicina et accipiet a regibus munera.
Quando vero plures sunt abusus in
Scholis puerorum, ut juventus recte instituatur,
hanc formam praescripsimus.
Primum, Ludimagistri diligenter curent,
ut doceant pueros primum Latine solum,
et Germanice (Danice etc.), non Graece
aut Hebraice, ut quidam hactenus, qvi
gravarunt miseram juventutem hac varietate:
quae non solum inutilis est, sed etiam
nociva. Videmus etiam tales Ludimagistros
non curare puerorum commodum,
p.96
sed suam famam, quam aucupantur ista lingvarum
varietate.
Secundo, non gravent pueros multis libris,
sed, ut decet, vitent istam multiplicitatem.
Tertio, necessarium est, ut pueri distribuantur
in Classes.
PRIMA CLASSIS.
AD primam Classem pertinent pueri,
qui discunt legere. Cum eis sic agetur.
Discant primum legere ex Alphabetario
libello: in qvo sint scripta, Alphabetum,
Pater noster, Credo, et verba institutionis
de Baptismo et Sacramento.
Post legant Donatum, et simul discant
exponere Catonem. Ita, ut Ludimagister eis
exponat unum atque alterum Catonis versum:
quem recitent pueri aliqva alia hora:
ut per hoc multa discant Latina vocabula,
et supellectilem sibi congregent ad Latine
loquendum. Per haec exerceantur, donec
bene legere sciant. Nec incommodum videtur
pro pueris, qvi parum ingeniosi non
statim multa discere possunt, ut hi Donatum
et Catonem bis ita discant. Ad hoc
interim urgendi sunt omnes in hac Classe,
ut discant scribere, et scripta quotidie Ludimagistro
offerre.
Ut vero multa etiam discant latina vocabula,
quotidie ad vespera dentur eis aliqua
p.97
vocabula: ut hactenus fuit consvetum. Hi
pueri etiam discant cum aliis cantare, ut infra
dicemus.
ALTERA CLASSIS.
IN altera Classe sunt pueri, qui legere norunt:
hi debent nunc discere Grammaticam,
hoc ordine.
Proxima hora post prandium exerceantur
omnes Scholastici in Musica, et maximi
et minimi.
Postea Ludimagister interpretetur secundae
huic Classi primum fabulas Aesopi.
Post vesperas exponat eis Paedologiam Mosellani.
Postqvam hos libellos didicerunt,
seligantur pro eis ex Coloqviis Erasmi, quae
utiliora et honestiora sunt.
Ista licet ab eis repetere sequentis diei
vespera.
Ubi sub vesperam domum regrediuntur,
detur eis aliqva sententia cum expositione
Germanica (Danica etc.) ex aliquo
Poeta, vel aliis: quam altero mane reddant.
Ut est haec sententia. Amicus certus,
in re incerta cernitur, aut haec. Fortuna qve
nimium fovet, stultum facit. Item ex Ovidio.
Vulgus amicitias utilitate probat etc.
Mane pueri exponendo reddant, quod
ex Aesopo acceperunt. Hic praeceptor declinet
quaedam nomina et verba, ut viderit
p.98
expedire pueris multa vel pauciora, facilia
vel difficilia, et interroget rationem declinationis
ex regulis Grammaticis.
Ubi didicerunt regulas constructionum,
exigatur ab eis hac hora, ut construant
orationem: Id quod valde prodest eis,
licet rari sint Ludimagistri, qui hoc curent.
Hoc igitur modo ubi didicerunt Aesopum,
proponatur eis Terentius: quem et
mentetenus sine libro discant recitare: creverunt
enim studio et jam plus ferre possunt
laboris, Attendat tamen Ludimagister,
ne pueri grauentur. Post Terentium proponantur
his aliquot puriores Comoediae Plauti,
ut est, Aulularia, Trinummus, Pseudolus
et similes.
Hora quae est ante prandium sic perpetuo
exerceantur, ne quid doceatur aliud,
quam Grammatica. Primum Etymologia,
inde Syntaxis, post Prosodia. His finitis,
rursum eadem incipiantur: ut Grammatica
eis diligentissime inculcetur. Si enim hoc
non fit, frustraneus est hic omnis labor.
Pueri praeterea regulas Grammaticae discat
sine libro recitare: ut cogantur Grammaticam
exacte discere.
Si Ludimagistrum taedet hujus laboris
ut fit, relinquatur, et pueris alius quaeratur,
qvi hunc laborem curet pro Grammatica
pueris inculcanda. Nullum enim majus
p.99
damnum potest accidere omnibus artibus,
quam si juventus in Grammatica non egregie
exerceatur.
Haec ita serventur per totam hebdomadam,
nec pueris qvotidie novi libri
proponantur.
Aliquo autem die, ut Sabbato, vel feria
quarta, doceantur Catechismum cum expositione:
ut erudiantur ad timorem Dei,
et Christi fidem.
Nam quidam plane nihil docent pueros
ex sacra Scriptura: alii nihil aliud quam
sacram scripturam: uterque error non est
sustinendus. Necessarium enim est, ut pueros
doceant quaedam initia Christianae et
piae vitae. Et simul sunt multae causae, qvare
oporteat quoque eis alios proponere libros,
unde loqvi discant.
Sic itaque observabitur. Examinet Ludimagister
totam Classsem, aut etiam Scholam,
ut recitent vicissim alius post alium,
orationem Dominicam, Credo, et decem
praecepta. Et si numerus discipulorum fuerit
nimius, possunt quidam hac hebdomada,
alii sequente examinari [examinati ed.]. Postea alio tempore
Ludimagister orationem Dominicam
simpliciter et planissime interpretetur. Alio
tempore fidem, et alio decem praecepta, et
inculcet pueris ea, quae necessaria sunt ad
piam vitam et honestam: ut Dei timorem:
p.100
fidem, bona opera, contentiosa vero omittat:
nec doceat pueros maledicere Monachis
aut aliis, ut quidam inepti Ludimagistri
faciunt.
Cum hoc proponat etiam pueris quosdam
faciliores intellectu Psalmos: quos vel
mente tenus recitare discant, in quibus comprehensa
est summa Christianae vitae, ut
sunt, qui agunt de timore Dei, de fide, et
de bonis operibus: ut Psalmus 112. Beatus
vir etc. 34. Benedicam etc. 128. Beati
omnes qui timent etc. 125. Qui confidunt
etc. 127. Nisi Dominus aedificaverit etc.
133. Ecce quam bonum etc. et similes Psalmi
aperti et faciles, quos Ludimagister
brevibus et aperte interpretetur, ut sciant
pueri, qvid inde discant aut requirant.
Hoc die etiam Matthaeus, sed Grammatice
tantum exponendus est: qvi finitus,
repetatur a principio. Tamen ubi profecerunt
pueri, possunt iis exponi duae Epistolae
ad Timotheum, aut prima Iohannis, aut
Proverbia Salomonis.
Praeter hos libros nullum suscipiant
Ludimagistri ex sacris enarrandum. Non
enim est utile juventutem gravare difficilibus
et arduis libris, quemadmodum qvidam
propter suam gloriam eis praelegunt
Esaiam, Paulum ad Romanos, Iohannem
Evangelistam, etc.
p.101
TERTIA CLASSIS.
Ubi satis exercitati sunt pueri in Grammatica,
possunt seligi aptiores in tertiam
Classem.
Proxima hora post prandium, hi cum
aliis exerceantur in Musica. Postea exponatur
eis Virgilius. Post finitum Virgilium
potest eis proponi Metamorphosis Ovidii.
Ad vesperam Officia Ciceronis, vel ejusdem
Epistolae familiares,
Mane repetatur Virgilius, et exigantur
ab eis Constructiones ad exercitium
Grammatices cum declinationibus, et indicentur
eis speciales figurae sermonis.
Hora ante meridiem maneat ipsis Grammatica,
ut in ipsa bene sint exercitati. Et
cum bene noverint Etymologiam et Syntaxin,
ad Metricam instituantur, ut discant
Versus facere. Haec enim exercitatio utilis
valde est, ad intelligendum alias scripturas:
efficitque pueros divites verborum et
aptos ad qvaedam alia.
Postea satis in Grammatica exercitatis
proponatur Dialectica et Rhetorica hac
ora.
Pueri ex secunda Classe offerant singulis
hebdomadis scripta sua, vel Versus.
Curetur etiam, ut pueri loqvantur
Latine. Et ipsi Ludimagistri nihil aliud,
p.102
qvantum licet prae expositionibus, loquantur
cum pueris, quam Latinum sermonem:
qvo ad hoc exercitium assvefiant et
provocentur.
APPENDIX
DE CATECHUMENIS.
Luth. in altera brevi Demogoria, de Maria qvum
vistaret Elizabetham, In Postil. Ecclesiastica
Lat. editionis Hervagianae
Basil. fol. 449.
Necessarium etiam hic esset, ut diceremus
de eo, quod hodie pueri nostri tanta
licentia educentur, ut lachrymis satis
nemo possit aeqvare dolorem. Nulla reverentia
hic est, nullus pudor: parentes liberis
suis nihil non indulgent, nullo metu eos
cohercent. Matres filias suas non observant,
ad omnia connivent, nulla castigatione
eas emendant, nec ad modestiam, nec
sanis monitis eas instituunt. Hinc est quod
inter nos Germanos et Christianos tam indomitus
et infrenis populus sit, ut horum
similes vix in toto orbe invenias. Haec omnia
inde eveniunt, qvod in tenera aetate
parum honeste et liberaliter instituamur.
Alia omnia nobis majori curae sunt, qvam
p.103
filiorum educatio. Hic principes et administratores,
consules, magistratus et optimates
dormiunt, quorum esset externe honestam
vitae rationem praestituere, et ordinare.
Verum a fronte simul et occipitio nihil
sani occurrit: Deus in melius omnia
convertat. Ego sane persvadeor, Deum ob
id adeo male propitium nobis esse, quod liberos
nostros ita negligamus, et in eis omnem
disciplinam relaxemus. Nam ut homines
habere volueris, ita a tenera aetate
instituendi sunt. Quod Christianismus tam
male nunc habeat, inde est, quod adolescentum
nemo curam gerat: et si meliora aliquando
speranda sunt, certe hoc a pueris
exspectandum est.
Idem in libello de instituendis pueris, Tom. 7.
Wit. Lat. fol. 440. et 441.
Pudendum facinus, eo nos devenisse negligentiae,
ut jam omnium primum ad
liberorum educandorum curam multis stimulis
simus excitandi: cum tamen ad hoc
ipsa natura nos plus satis propensos debebat
adigere, vel Ethnicorum exemplo provocatos,
etc. Hoc imprimis posthabetur,
cujus [cujsts ed.] gratia potissimum vivimus, curandae
scilicet juventutis ratio. Adhaec plane auguror
grandiori obnoxium sceleri coram
judice Deo mundum non esse, quam vel
huic ipsi: qvodque gravius supplicium nihil
p.104
perinde mereatur, quam neglectus quem in
puerorum educatione plus satis securi committimus,
etc. Vae mundo ab offendiculis
ejusmodi, etc. Puerorum pestes sunt, et
communis juvenilis aetatis pernicies. Atque
dices haec dicta sunt aliis natu grandioribus:
qvid haec ad senatores et magistratus?
Probe: quid si autem hoc majores natu facere
recusaverint? cujus humeris tunc hoc
oneris incumbet? num propterea infectum
hoc remanebit negotium, et juventus negligenda
est? Qvo tandem excusationis praetextu
hic se magistratus purgabit, tanquam
haec nihil ad se attineant, nempe ut a magistratus
functione aliena? etc. Qui tandem
hoc ferre potest ratio, adeoque Christiana
charitas concedet, ut hi, tanqvam neglectus
ager carduis et filice occupatus, omnibus
vitiis obruti, citra rectam educationem succrescant,
reliquae juventuti haud ita diu post
venenum et noxia contagio futuri: qvorum
posthabitae educationis poena, civitati
universae demum luenda est: id quod Sodomae
et Gomorrhae ac caeteris qvibusdam urbibus
accidisse, sacrae testimonia sunt historiae,
etc. Quandoqvidem igitur totius Reipublicae
functiones, res, negotia, consilia, magistratuum
fidei commissa sunt: certe pro
tradito officio aut debito, nunquam satisfecerint
Reipublicae nisi hanc per omnia curam
p.105
juventutis interdiu noctuque oculis vigilantissimis
promovere studuerint: propterea
qvod id ex usu ejus esse cognoverint
necessario.
Item in Praefatione Catechismi majoris
Tom. 5. fol. 604. 605.
Puerilis institutio Catechetica, cuivis
Christianorum necessario debet esse
perspecta et cognita: ita ut si qvis hujus cognitionem
non habeat, in Christianorum
numerum merito non sit referendus, neque
ad Sacramentorum participationem admittendus:
quemadmodum opifex quispiam
manuarius, qui artis aut opificii sui rationem
et usum non callet, jure optimo reprobandus,
et minimi precii habendus est.
Quapropter pueris articuli ad Catechismum,
seu puerilem institutionem pertinentes, summo
studio tradendi sunt, inque ipsis non segniter
exercenda eorundem industria. Inde
fidelis ac vigilantis patrisfamilias officium
exigit, ut per hebdomadam ad minimum
semel habito examine liberorum ac familiae
periculum faciat, ac audiens exacte perquirat,
quid hisce de rebus intelligant aut didicerint,
quibus ignoratis, eosdem serio et
graviter, eo, ut ista perdiscant, adigat. Probe
enim commemini, atque adeo quotidie
hoc ipsum usu venire videmus, ut usque adeo
p.106
tardo atque hebeti ingenio inveniantur homines,
jamque natu grandiores, quibus hac
de re nihil prorsus conpertum fuit, aut etiam
hodie teneant; quanquam nihilo secus Sacramentorum
nobiscum fiant participes,
omnibusque illis utantur, quae peculiariter
Christianis utenda data et instituta sunt;
cum tamen ii, qvi Sacramentorum usum sibi
vendicant, plus scire, neque non ampliore
Christianarum rerum intelligentia praediti
atque exculti esse debeant, qvam pueri aut
novitii scholastici. Caeterum nos pro instituendo
vulgo, hisce tribus partibus, (decem
praeceptis, Symbolo Apostolico, et oratione
Dominica) contenti erimus, quae a priscis
usque seculis recepta consvetudine in
Christianismo permanserunt: tametsi perpauca
ex his recte et syncere tradita sint populo;
donec in iisdem probe triti et exercitati
evaserint, cum senes tum juvenes, quicunque
Christiani esse aut dici contendunt.
Item.
Talia cuivis Christianorum primum
perdiscenda sunt, atque ad verbum recitanda.
Sunt autem ad hoc assidue assvefaciendi
pueri, ut quoties mane e stratis
surrexerint, et ad capiendum cibum accubuerint,
et sub vesperam iterum dormitum
ierint, memoriter recitent, neque ad cibum.
p.107
aut potum admittatur, nisi his omnibus ante
diligenter recitatis. Non secus boni patris
familias officium herile exigit cum familia,
nempe cum servis et ancillis agere, neque
qvenqvam in famulitio suo perferre, ista
nescientem aut recusantem discere. Neque
enim ullo modo ferendum est, ut hominum
aliqvis usque adeo ferus sit et barbarus, qvi
haec nolit discere, cum in hisce tribus partibus
summatim ac ruditer, et, qvoad ejus
fieri potuit, simplicissime comprehensa
sint omnia, quicquid passim in sacris literis
longe lateque tractamus. Etenim sancti patres
aut Apostoli (qvicunque tandem illi fuerunt)
hujusmodi compendio complexi sunt
Christianorum doctrinam, vitam, artem,
et sapientiam: qua de re loquantur et tractent,
aut qvid tandem id sit quod exerceant.
Perceptis itaque diligenter hisce tribus
articulis, deinceps consentaneum est etiam
nosse, qvid de Sacramentis nostris dicendum
aut sentiendum sit: quae Christus ipse
nobis utenda instituit: nempe de Baptismo,
et de corpore ac sangvine Iesu Christi.
Item.
Ita passim quinque partes esse videmus
totius Christianae doctrinae, quas subinde
exercendas esse putamus, atque ad verbum a
pueris exigendas et audiendas. Neque enim
p.108
est, quod speres juventutem ex solis concionibus
ista comprehensuram, aut sensibus
et memoriae reposituram. His ergo probe
perspectis et cognitis, non incommode atque
intempestive aliquot etiam Psalmi et cantilenae
in hoc formati et expositi proponi
possunt pueris: ut hisce prius perceptis quasi
roborentur et confirmentur: utque hac ratione
juventus scripturae legendae et exercendae
assvescat, ac quotidie majoribus incrementis
aucta progrediatur. Sed non in
hoc contenti esse debemus, ut haec tantum
verbotenus percipiantur ac recitentur, sed
hoc etiam curae tibi sit, ut juventus sedulo
intersit concionibus, praesertim iis temporibus,
quae exercendo Catechismo destinata
sunt: ut haec exposita audiant, et quid
singula sibi velint, non oscitantes discant
intelligere: adeo ut promte audita recitare
calleant, neque non interrogati, scite
respondere queant: ne citra fructum ista
pro concionibus doceantur. Eam enim
ob rem nos hanc operam hoc diligentius
sumimus, Catechismum subinde praedicantes,
ut haec juventuti diligenter inculcentur,
nullo quidem orationis splendore aut apparatu
Rhetorico, neque alto ingenii acumine,
sed plane paullo rudius atque simplicius:
ut hoc facilius et fidelius dicta nostra percipiantur,
et tenacius memoriae infixa
haereant.
p.109
Idem in praefatione Catechismi minoris An. 1529.
Tom. eodem fol. 646. 647. 648.
Miserabilis illa facies, quam proxime
cum Visitatorem agerem (cum caeteris
delectis an. 1527. ut est To. 8. Ienens.
380.) vidi, me ad edendum hunc Catechismum,
simplicissime et brevissime tractatum,
coegit, etc.
Sed quoniam tota illa praefatio gravissima [gravisma ed.],
est in principio Enchiridii Pastoralis
seu Parvi Catechismi etc. Danice emendati
rursus et nuper excusi, separatim, pro Catechumenis
nostris, religiose instituendis:
inde caetera, utilissima et pientissima peti
possunt rectissime.
Idem de partibus Catechisimi minoris Germ. in
praefat. in 2. partem Postill. Eccles.
Germ. anno 1544.
Qvid vero cupimus aut desideramus
amplius? Habemus in primis Catechismum
clare et ad sensum efficacem explicatum:
in quo Praecepta Dei, et quicqvid
nobis faciendum est, intelligere possumus.
Praeterea orationem Dominicam, in qua discimus,
qvid sit Invocatio, et qvomodo aut
qvid petere debeamus. Habemus Symbolum,
seu Confessionem fidei: quid illa sit
et efficiat, tribuat aut valeat. Habemus verum
intellectum et usum sacri Baptismi,
p.110
item Sacramenti corporis et sangvinis Domini
nostri: Claves (excommunicationem)
et absolutionem. Habemus certam instructionem,
qvo pacto se quisque in sua vocatione
et statu agnoscere et gerere debeat, sive
sit Ecclesiasticus, sive Politicus, sive superior,
sive inferior. Scimus qvid conjugium,
quid viduarum, aut virginum status sit, qvo
pacto, sicut Christianos decet, ita vivere ac
conversari debeamus, etc.
Philipp. de Officio Concionatoris Tom. 2. 34.
Concionator dabit operam, ut et populus
doctrinam Christianam comprehendat
universam. Videtur hoc Ecclesiam
quondam servasse, ut rudibus, priusquam
ad baptismum admitterentur, summa doctrinae
traderetur: qui ob eam causam appellati
sunt Catechumeni: Nam kathcein
non simpliciter docere significat, sed propemodum
praelegere, et audire reddentes
dictata. Atque utinam esset mos retentus in
Ecclesia, exigendi (tandem) a singulis (jam
baptissatis prius) rationem doctrinae: diligencius
enim consideramus et altius introspicimus,
quae recitare cogimur, etc.
Idem in Actis Synodicis Theologorum anni
1547. fol. m. 2.
Surperintendentes apud Pastores curare
debebant, us Catechesin Christianae doctrinae
p.111
rudi aetati diligenter inculcent, et
ut perficiant, id quod a multis fit, ut die
Dominica pomeridiano tempore una hora
ad interrogationes et recitationes hujus
constituatur. Hoc utile esset in omnibus
pagis omnium Superintendentiarum
servari. Ad parentes quoque adhortationes
usurpendae, ut qva par est severitate liberos
suos ad illam in templis institutionem cogant.
Etsi autem haec puerilis aetatis exercitia
tenue quiddam et exile esse videntur:
unum tamen de praecipuis muneribus hoc
est, et ad conservationem doctrinae et disciplinae
vere necessarium, etc..
DE SCHOLASTICIS.
Lutherus in praefatione Catechismi minoris,
Tom. 5. fol. 647.
Concionator comoneat sui officii Magistratum
et parentes: ut summa diligentia
publica munera obeant, et suos liberos
ad literarum studia adhibeant. Sic autem
commonendi sunt, ut sentiant se debere
illa ex divino mandato, quae si minus faciant,
gravissime a se esse peccatum. Quid
enim isti faciunt aliud, qvam ut simul et
divinam et humanam administrationem
tollant, non aliter atque infensissimi tum Dei
tum hominum hostes.
p.112
Atque hic ceu in tabula spectandum
propones, quam gravia damna rebuspublicis
dent illi, qvi suos liberos non adhibent
ad literas, ut in Parochos, in ministros verbi,
item ad alia officia, quorum haec vita non
sine magna calamitate carere potest, aliqvando
deligi possint. Hoc qvoque addes,
Deum gravissimas poenas pro illo peccato
a parentibus expetiturum. Et sane haud
scio, an sit alius locus, qvi aeqve merebatur
tractari, atque hic. Neque enim dici potest,
qvantum hac in parte, a Magistratibus et
parentibus nostro seculo peccetur. Non autem
dubium est, qvin id a Satana fiat, eo
consilio, ut in maximam calamitatem Germaniam
conjiciat, etc.
Idem de instituend. puer. Tom. 7. 439.
Qvippe si damnum inferendum est diabolo
atque adeo vis facienda, quae eum
valde urat et mordeat, haec per juventutem
inferenda est, quae in Dei cognitione educata
adoleverit, verbumque ejus propaget aliosque
doceat.
Ac paullo post: Proinde per Christum
vos obtestor, per juventutem rectis educatoribus
orbam, Domini atque amici optimi,
vestra benignitas dignetur rem hanc
longe justiore ponderare trutina, nec velit
in re gravissima cessare negocium. Res seria
p.113
est, ingens est, et quae Christi universique
Christianismi plurimum intersit, ut pie, ut
Christianis digne, educetur iuventus: nullis
auxiliis aut consiliis ad rectam educationem
destituta. Persvasum sit vobis, non
nisi hisce, diaboli versutissimi machinis, et
clandestinis molitionibus, serie occursandum
esse. Quod si annuatim tantum impensarum,
vertendum est, ad tormenta bellica
conquirenda, ad vias publicitus sternendas,
pontes reficiendos, et id genus sexcenta,
ut constet reipublicae tranquillitas:
quare non multo potius, plus aut tantundem
in hoc impendimus, ut passim viros
industrios, pro instituenda educandaque juventute,
Ludimagistros alamus? Hoc et
quisque civium privatim pro se debebat in
animum inducere, etc.
Idem ad Epistolam Eph. 5. Dom. 20. Trinit.
in Postill. Ecclesiastica.
Satis superque omnes obtestatus sum, ut
huic rei subveniret, qvisquis aliquid posset
summo studio; quo juventus in Scholas
mittatur, recte instituatur et doceatur: (in
primis) ad munus ministerii Ecclesiastici:
atque ut talibus prospiciatur saltim ad necessaria,
etc.
Item in postill. domest. in Festo S. Michaelis.
p.114
Si nobis non plus hac una sententia esset,
qvam Christus pronunciat de eo, qvanti
juventutem faciat: facile inde hoc colligi
posset, non esse ex omnibus bonis operibus
neque majus neque melius, quam juventutem
curare et instituere. Nam quis non hoc plurimi
faceret, illis ministrare, quibus angeli
ministrant, qvi perpetuo coram Deo versantur?
Proinde nihil grave omnino et molestum,
parentibus, famulis, paedagogis,
Ludimagistris et praedicatoribus, et omnibus
qvi pueros curandos habent, videri deberet:
siqvidem tantos coelestes principes
non pudet, juventutis curam gerere, et illis
praesto adesse, etc.
Et paullo post: Non igitur gravatim
juventuti inserviendum est, et scandalorum
pericula heic religiose cavenda: non solum
ut ipsis inspicientibus, nihil petulanter fiat,
verum etiam a malo arceantur, atque disciplina
sancta contineantur, etc.
Atrocissima poena omnes nos commonere
deberet, ut hanc rem non leviter curaremus:
sicut contra svavissima promissio,
nobis officium commendaret: quod haec
Christus, sua interpretetur, quae puero praestantur
benigne, etc.
Philipp. in Actis Wormaciensibus An. 1540.
Tom. 4. 685.
p.115
IN Scholis non solum Ecclesiae seminaria
sunt, sed etiam ibi praeparantur ingenia
ad omnem reliquam vitae gubernationem.
Imo Scholae sunt fontes humanitatis
in tota vita, quibus neglectis, necesse
est sequi magnas tenebras, confusiones religionum,
et superstitiones, legum et literarum
atque artium interitum, oblivionem
antiqvitatis et historiarum, morum feritatem,
denique infinitam barbariem morum,
et omnium vitae partium. Qvare omnes
sapientes gubernatores maxime indicarunt
Scholarum constitutionem ad rempublicam
pertinere, et bene constitutas, praecipuum
decus et ornamentum esse civitatum. Qvanto
magis in Ecclesia tuendae sunt Scholae?
in quibus conservatur et propagatur doctrina
Evangelii, et traduntur aliae bonae
artes, utiles, tum ad explicandam coelestem
doctrinam, tum ad reliqua vitae officia gubernanda.
Et hac in re moveamur consvetudine
Ecclesiae omnium temporum.
Nunqvam sine Scholis floruit Ecclesia, voluit
Deus certus esse coetus ad tabernaculum,
quod Moyses condidit, et postea ad
templum: non aliam ob causam, nisi ut
ibi studia legis divinae, et aliarum artium
bonarum in quadam frequentia vigerent,
et juventus excoleretur, etc.
p.116
Et quia in singulis regionibus magno
numero pastorum opus est, etc. alendi sunt
pauperes Scholastici de publico, qvi cum
recte didicerint doctrinam Christianam,
postea praeficiantur Ecclesiis. Haec est vetus
et vera Ecclesiae Consvetudo, etc.
Plura passim habet optimus ille juventutis
informandae Magister, in praefationibus
libellorum scholasticorum; atque in primis
in 4. parte Ordinationis Ecclesiarum
Megapolensium, de conservatione piarum
Scholarum, etc. Ubi addit tandem p. 273.
Haec esse puerilia libenter fateor: at haec
puerilia sunt maxime necessaria. Sunt enim
eisagwgai et introductiones, seu praeparamenta
aut rudimenta bonae disciplinae et
bonarum artium, ubi pueritia Catechismum
et Grammaticam probe didicerit. In
omnibus aedificiis hoc praecipue necessarium
est, ut jaciatur bonum fundamentun.
Sunt autem haec puerilia, pietatis et bonarum
literarum atque artium, fundamenta.
Quare contemni, aut levia et despicabilia
duci non debeat, etc.
Sed quoniam nostrae juventuti Scholasticae,
hac in parte recte consultum est:
pientissima cura, vere Christiani Magistratus:
heic Ordinatio, pro Scholis utriusque
regni, etc. facta anno 1604. merito inserenda
est. Quemadmodum illa publice
p.117
quoque exstat repetita, in Ordinatione Regia
edita pro Norvagia, anno 1607: ne qui
se, legis ignorantia temere amplius excusent:
Sed id quod ita severissime mandatum
est omnibus, singuli omnino exseqvantur
tandem, quam diligentissime ad juventutis
institutionem fidelissimam, et nominis
Divini gloriam religiosissimam.
NOS CHRISTIANUS IV.
Dei gratia, Daniae, Norvagiae, Vandalorum,
Gothorumque Rex, Dux
Slesvicensis, Holsatiae, Stormariae et Dythmarsiae,
Comes in Oldenborg et Delmenhorst,
notum facimus omnibus: nos intellexisse
quo pacto nostrorum regnorum subditi,
nobiles simul et alii, praesumserint liberos
suos emittere extra regna haec, in
Scholas Jesviticas: in quibus ita a pueritia
informentur ac educentur: id quod successu
temporis, nisi impediretur mature, magnam
religionis mutationem importare
poterat: Si tales in nostris regnis et provinciis
officio Scholastico aut Ecclesiastico,
vel alias sublimiori alicui negocio, praeficerentur:
quod tamen nos, ut Magistratus
Christianus: cui summopere, religio, qvam
amamus ex animo, commendata est: ut eo
dirigamus omnem curam, qvo qvicqvid,
quibuscunque Papisticis aut Jesviticis erroribus
p.118
atque abominationibus contra Dei verbum
et gloriam occasionem praebere potest,
abrogetur: nullo modo volumus ferre
aut permittere.
Et qvandoquidem cognovimus, hanc
praetendi ut praecipuam et maximam causam,
propter quam praedicti subditi nostri
occasionem sumant emittendi liberos in
gymnasia ista ejusmodi: quod juventus in
Scholis horum regnorum, multum negligeretur:
ex causis quae seqvuntur: Qvod
non praelegantur perpetuo ejusdem generis
autores in Scholis per regna haec in universum:
ut qvi locum mutant interea qvasi de
novo discere cogantur: ita facientes jacturam
temporis et aetatis: quodque interdum
accidat, etiam nimium diversos autores proponi
in diversis classibus ejusdem Scholae;
praeterqvam quod praeceptores nonnulli insuper
potestatem sumant sibi, concipiendi
et dictandi, sua praecepta singularia, quae
juventus sub ipsis excipiat ac discat, cum
aliis longioribus dictatis et annotationibus,
commodo juventutis vel nullo vel exiguo.
Adhaec fortean, laboribus praeficiuntur
Scholasticis homines minus idonei tali
officio et negocio expediundo feliciter. Tum
et illud minus bene fit, Si pueri non adiguntur
tempestive, qvi Catechesin ediscant,
neque ita ordine instituuntur a teneris sicut
p.119
decebat, qvo possint singula apprehendere
successive et utiliter: Dum praetereunt informatores
multa, quae non erant negligenda,
neque ita repetunt omnia diligenter:
ut percipiantur satis a junioribus, neque exercent
discipulos in Latinis colloquiis et
argumentis tam mature et frequenter, ut aeqvum
erat: dum curam non habent ut ediscat
ea memoriter, qvae ipsis ad fundamenta eruditionis
sunt necessaria. Dum etiam nonnulli
licet nondum perceperint rudimenta
Grammaticae Latinae, inde avocantur tamen
ad lingvam Graecam et Dialecticam: priusquam
in illis quicquam comodo suo capere
valeant. Concurrentibus simul et aliis erroribus,
in hisce regnis: ut quidam ex praeceptoribus
ita videantur sua magis quaerere
qvam discipulorum profectum sibi habere
propositum. Qvandoquidem igitur nos, ut
Christianus Magistratus, tenemur ex officio,
in nostris regnis et provinciis gloriam
Dei promovere ante omnia: et ita simul
commodum nostrorum regnorum ac subditorum:
(quod magnopere in eo vertitur ne
negligatur juventus, qvae succedet majoribus
de voluntate Dei, quum illi excesserint) injunximus
et mandavimus ex singulari gratia,
dilectis nobis, venerandis et doctissimis,
Rectori et professoribus Universitatis
nostrae civitatis Hafniensis, ut heic certam
p.120
et generalem ordinationem ac formam conciperent:
quam singuli posthac sequerentur
penitus: quod mandatum nostrum gratiosissimum,
illi etiam obsequentissime exsecuturi [exsecuri ed.]
sunt. Mandamus igitur et simul severe
ac serio praecipimus, omnibus Rectoribus
Scholarum Trivialium et puerilium,
per regna nostra, ut illi cum suis Collegis
et Synergis: per omnia respiciant ad Tabellam
scholasticam, cum adjunctis admonitionibus,
quae jam de istis consignata
est. Mandamus etiam severissime omnibus
Superintendentibus, in hisce regnis, inspiciant
diligenter ac sedulo, quo omnia graviter [gravirer ed.]
serventur, quemadmodum praescripta
sunt, secundum conditionem cujusque
Scholae convenienter: ita ut Tabellae classium
singulares hinc, confestim indicentur
qvibusvis praeceptoribus: qvo in singulis
classibus Scholarum illas observent unice.
Praeficiant etiam Scholis Rectores convenientes
et idoneos, (in universum) Magistros
(autem) vel Candidatos Magisterii
Philosophici, septem Scholis Capitularibus
hujus regni, sicut Hafniensi quoque et
Malmogiensi. Curent similiter quam rectissime,
ne admittantur, vel Rectores in
minoribus in hoc regno, vel qui sint Synergi
supremi, in praenominatis majoribus,
nisi promoti Baccalaurei: Quo omnia fiant
p.121
decenter: quemadmodum Superintendentes
ipsi Deo rationem reddere velint, et nobis
esse excusati: qvo gloria Dei per media
ejusmodi promoveatur, regna bene habeant:
neque subditis detur occasio, liberos suos
in loca extera, emittendi propterea:
quemadmodum jam prius scriptum est. Si
vero qvisquam ex praeceptoribus in hisce
regnis, praesumserit facere diversum, debent
Superintendentes, in suis singuli dioecesibus,
ad hoc esse obligati, ut talem post
primam admonitionem, omnino prohibeant
officio: et alium idoneum substituant, in
locum ejus. Ne, si id minus curaverint (ac
in primis, quando ratione officii Scholas
quotannis visitant) nobis sit occasio, constituendi
Visitatores alios: et insuper poenam
irrogandi, ut par est, propterea. Id
qvod singuli sibi noverint esse mandatum:
sine omni officii intermissione.
Dabantur ex arce nostra Hafniensi. xx.
Octobris An. M.DC.IV.
Christianus.
Heic jam Tabella Scholastica, legenda
est, sub signo *.
p.124
ADMONITIONES
NECESSARIAE AD
PIETATEM ET PROFECTVM
juventutis
Scholasticae.
I.
VT initium et Finis omnium sit in
timore Domini, per hymnos et preces:
praesente semper uno ex praeceptoribus
ad minimum: qvo ita pueri assvescant
ad pietatem veram ex animo.
II. Ut singuli bis quavis septimana recitent
memoriter partes Catecheseos, vel Danice,
vel Latine: donec ea tota animis tenellis [tenellisis ed.],
cum vera ipsius sententia, et sensu
pietatis instillata fuerit.
III. Ut Biblia Latina, quae semper sint
catenula alligata, in Scholis majorib. 2. horis
per Septimanam, diebus sc. + et + clara
voce recitentur, pro 3. classibus superioribus,
in quibus Catecheseos repetitio ulterior
minus erit necessaria.
IV. Ut in templo pueri primum canant
distincte et devote, simul, praesentibus praeceptoribus:
ac deinde in tali loco sedeant
paullo adultiores, unde possint satis exaudire
sacras conciones, et esse in conspectu
Concionatoris quam maxime: assidente
p.125
aliquo praeceptore, cum aliis classium singularum
observatoribus: ne a teneris male
assvescant, ad sacra ire, tantum de consvetudine:
quae res deinceps per totam vitam
est perniciosissima.
V. Ut priora, ex Tabella scholastica, destinentur
suis certis horis dierum septimanae,
pro ratione cujuscunque Scholae: (sed
ita, ut Schola fuerit trium classium tantum,
tertia aemuletur quartam, quantum fieri
commode potest, et sic deinceps) quemadmodum
praecipitur in Ordinatione Ecclesiastica,
et nunc rursus novis literis Regiae
Majestatis ad DD. Superintendentes:
qvo illi rei sint singulis classibus suae qvoque
Tabellae, ad formam heic juxta expressam,
sub signo *: secundum qvas Praeceptores
5. classium in Scholis majoribus etc. singulis
annis absolvant pensum, qvod ipsis fuerit
propositum ex illis, quae in Tabella generali
complura interdum designata sunt:
Rector autem qvivis, similiter, biennio:
dictatis ad pennam qvam paucissimis, et
tantum necessariis: quae rectius vel ipsa
praelo committerentur: id quod sibi alicubi,
etiam usque ad Analyses Gramm.
VI. Ut multum temporis omnino tribuatur
interea Repetitionibus: donec animadverterint
Praeceptores industrii suos discipulos
p.126
recte intelligere, qvae quavis hora
proposita fuerint.
VII. Ut memoria exerceatur quam diligentissime,
prout magis magisqve capax
fuerit: tum qvovis mane ad minimum,
tum semel in Septimana, nempe die Sabbati:
cujus horis ante meridiem recitentur
praecipua, ex praeceptis, vocibus, phrasibus
et sententiis rerum diversarum: qvae
tota septimana propositae fuerint: sed et
magis etiam post [qost ed.] vacationes, ut Natalitiorum
Domini, Paschatis, Pentecostes, et
mensis Augusti: quibus temporibus integros
libellos praeceptorum et exemplorum
possunt percurrere, et potiora referre exacte,
prout praeceptoribus visum fuerit
commodissimum.
IIX. Ut ad picturam elegantem assvefiant
juniores perpetuo, donec eam assecuti
fuerint: ad quam rem proderit, pueros habere
tum laminas aeneas vel ferreas, in quibus
literarum formae optime insculptae fuerint:
qvo inde singularum ductus, manu,
ad marginibus inclusa vestigia, seu sulcos
ejusmodi, applicata, cum stylo ligneo, primum
discant facilius: quod monent Quintilianus
et Hieronymus: tum tabulas ex
ligno tenues et laevigatas, ad pagellarum
suarum capacitatem, quibus sint inductae
p.127
et innexae chordae pariles, pro numero versuum
pingendorum, quousque talis pagella
pingi debet. Tabellam autem chartis suis
ita exacte subjiciant: ut eas levi manus ductu,
chordis perarandas inprimant: qvo
secundum illarum vestigia relicta, ad rectas
lineas, singulos versus tanto melius
continuare possint. Sed et formam eandem
literarum, in tabellis diversis, omnibus
classibus esse comunem, ad rem ejusmodi
faciet quoque quamplurimum.
IX. Ut exercitium sermonis et styli minime
omnium negligatur: qvin, qvi possunt,
perpetuo loqvantur Latine, et ad minimum
quavis septimana bis terve singuli
aliqvid, pro ratione profectus, Magistro
emendandum exhibeant: quod ipse omnino
emendare tenebitur, caeteris audientibus
(praeterquam quod ex Latinis Danica,
sicut ex Graecis Latina, quoque facere interdum
conveniat:) Sed heic opera inprimis
danda est, ut argumenta ipsis sint potissimum,
ad quae pertineant vocabula et phrases,
quas jam didicerunt mediocriter: quo
majora tandem (quemadmodum inter alia,
de formando stylo, admonuit Siberus) commodo
suo similiter imitari possint. Neque
enim debent pueri ipsi Latina comminisci,
et ita ad inepte loquendum male assvefieri,
p.128
quod silentio longe deterius est: aut cogi
nimium ad versus scribendos, qui natura
abhorrent a Poesi. Sed poterint praeterea
Praeceptores industrii, propositis quavis septimana,
semel, pavcis tantum sententiis
sev Periodis Danicis, ex tempore statim in
Latinum convertendis, superiorum ingenia
et profectum experiri quam certissime.
X. Ut quos Rector depraehenderit 12. aetatis
anno adhuc stupidos et hebetes, omnino
emittat ex Schola sua, quotannis statim
post festum Paschatis, praesentibus ad minimum
Pastore loci, et consule, etc. quo ad
aliud vitae genus animum mature applicare
possint.
Caetera de vitiis puerorum, mendaciis
avtem et juramentis quam maxime corrigendis
et castigandis, sed cum prudentia,
moderatione et exemplo justitiae, ac officiis
vicissim exigendis, quoad munditiem, silentium,
modestiam, reverentiam erga superiores,
concordiam, etc. quae nos in tam
brevi diatuposi complecti jam non potuimus,
prudens Rector Scholae, per se facile
observare potest, ad gloriam nominis
divini.
Et hisce, quae pro Scholarum praesentis
temporis ratione potissimum nunc designata
sunt, ita utantur praeceptores prudenter,
p.129
ut accuratiora et meliora pro pueris nostris
deinceps conficiendi et consignandi
commoda occasio esse possit. Quod ut fiat,
faxit DEUS clementissimus, spiritu suo sancto,
per J. Christum D. N. Amen.
VOTUM
CHRISTE Ecclesiolam quae jam sic vergit ad Arctum,
CHRISTE Catechesin tu rege, CHRISTE scholas.
Tu regem atque gregem serva servator JESU:
Sic PIETAS FIRMAT REGNA
beata tibi.
J. P. R.
p.130
HAFNIAE,
Apud HENRICVM
WALDKIRCHIUM, Typ. Academiae,
anno J. Christi
M.DC.IX.