p.1
NICOLAI CRAGII
ANNALIUM LIBER I.
Ab excessu Friderici res ad interregnum venit.
Nam tametsi proceres litteris fidem
firmarant, successurum Friderico aliquem
ex filiis: tamen nondum nuncupatus
erat, quem ad id fastigii evectum voluere.
Qvum igitur non esset, qui, Principis
nomine, cuncta sub imperium acciperet,
summa potestas in Dania pro veteri regni jure ad Senatum
devoluta. In Slesvigia autem et Holsatia Christianus,
qui fratrum tutorem se ferebat, res administrare coepit; Utraque
enim harum provinciarum in jus hereditarium liberorum
regiorum concessit, qvae antea Friderici imperio
simul cum Dania et Norvegia tenebantur. Ex qva separatione
metuens Christianus, ne animorum aliqva sequeretur
distractio, legatos ad Senatum regni confestim mittere
statuit. Traugotus Ulstandius, et Claudius Billeus, qui paulo
ante ex legatione Norvagica reversi, Regi morienti praesto
fuerant, visi ad hoc muneris maxime idonei. His
igitur, una cum Johanne Frisio, jam in Daniam redire parantibus,
hoc negotii datum. Qui acceptis a Regina vidua
et Duce mandatis, postridie quam Rex diem novissimum
clauserat, illico Hafniam commeant; ubi quum invenissent
Senatores, quibus per absentiam Regis gubernatio commissa
fuerat, aliique, qui in propinquo habitabant, accersiti essent,
legationis negotia cum fide peragunt. In primis, officii
p.2
ergo, mors Regis nunciata, et quanto in luctu moesta
regia versetur, facunda miseratione expositum. Tum memoratis
Friderici beneficiis, quae in omnes ordines, praecipue
autem in nobilitatem contulisset, benevolentia Senatus
liberis ejus exposcitur. Rogare Reginam et Christianum,
si quae meritorum gratia supersit, qua ratione patres
litteris se obligassent, iis consultum velint. Non dubitare
qvidem de observantia et studio Senatus erga defunctum
Regem: Velle nihilominus patres benigne monitos, ut
honorem Regii nominis tueantur, nec pacta promissave
aboleri, aut irrita beneficia fieri sinant. Ac mox prolata
regni sigilla, quibus Fridericus usus fuerat, jam ante in
conspectu legatorum rupta, ad faciendam fidem, dolum
malum pariter illinc abesse, abfore. Tandem additum,
Christiani sententiam de comitiis esse, quod ea absque dilatione
indici svadeat. Missurum legatos, aut ipsum interfuturum,
dum deliberatio suscipiatur, quomodo arctiore
amicitiae vinculo regnum Daniae cum istis provinciis ad mutuum
auxilium devinciatur. Et legati quidem cum magna
dexteritate de his, pro sua erga Reginam et liberos regios
fide, apud Senatum orarunt. Sed negotia ipsa, Christiano
ecclesiasticis inviso, minus grata. Placuit tamen comitia
indici, quia res tempusque ita postulabant. Gratiores
litterae a Johanne Duce ex Fionia allatae, quibus Senatui
curas suas commendabat. Nam quod evulgatum esset,
Christianum Chilonii conventum Ordinum acturum, incesserat
regio adolescenti solicitudo, ne conciliato populi
studio, plus juris, quam ferret pars hereditaria, frater sibi
usurparet. Itaque jussus novissimis patris mandatis, Senatui
in omnibus dicto audiens esse, ejusque auctoritatem
amplexari, causam ad considerationem revocabat. Senatus,
qui nec Johanni quicquam decedere, nec Christiani potentiam
augescere voluit, ut utrumque horum vitaretur, in
parte gubernationis, Johannis nomine, haerere satagebat.
Ad quam rem ut viam sibi pararet, per litteras a proceribus
Slesvicensibus et Holsaticis petitum est diem conventus
Chiloniensis indicari, quo mitti ex Dania possent, qui
Johannis causam agerent. Nam in constituenda republica
p.3
aequum existimari, ejus rationem haberi, ut quem a natu
maximo proximum et hereditatis consortem, ab administratione
excludi non oporteret. Invitati itidem ad comitia
regni proceres Slesvicenses, quibus id juris erat, et
seorsim Metropolitani litteris antistes Alefeldius. Christianum
autem tantum aberat ut arcesserent, ut prorsus praeterita
sint ejus postulata, per legatos exposita, metuentibus
antistitibus, ne qua jus Regis eligendi, quod Senatus semper
sibi vindicaverat, ejus praesentis gratia aut timore corrumperetur.
Rati quippe ista vultus gravitate ac morum
mansvetudine influere altius in animos hominum posse, quam
ut dubii amplius ambigere, adversi resistere ausint. Itaque decora
ejus, viro principe prorsus digna; in perniciem suam
accipientes, quem abominabantur animis, aversabantur
oculis. Verum quum nec responsum legationi, nec is ad
comitia invitatus esset, quid Senatus animi haberet, haud
obscure videbat. Itaque non expectato legatorum Danicorum
adventu, quae animo instituerat, Chilonii peragit. Nam
in fratrum impuberum verba pariter subditos sacramento
adigit, sibi administrationem utriusque provinciae, saltim
tutoris nomine, reservans. Neque aliud quicquam sibi arrogabat,
integer omnis ambitionis atque injustitiae, quam
quod, inviolata fraterna charitate, jus per se tribuebat. Inter
reliquos autem, qui in illis partibus fidem suam tunc liberis
Regiis obstrinxerunt, primarius erat antistes Slesvicensis.
Is igitur Chilonio reversus, regni Senatum absentiae veniam
flagitat, quo minus comitiis interesse possit, se excusans.
Non enim posse uni alicui fratrum sine reliquorum
offensa in petitione regni studere. Qvam grave autem sit,
sub ipsorum ditione degenti, eos inimicos capere, haud ignotum.
Agnoscere nihilominus Metropolitani jurisdictionem;
nec Senatus auctoritatem defugere, a cujus consiliis
sua segregata nolit. His ad universum Senatum perscriptis,
occultis litteris Ecclesiam Slesvicensem Metropolitano commendat,
rogans, ei, tanquam periculo propiori, in solenni
sacramento, quod a Regibus exigi moris est, consulatur.
Jam soluto conventu Chiloniensi, instabat dies, in quem
patres comitia regni indixerant; Itaque confluxere Hafniam
p.4
permulti ex omnibus ordinibus, animis in spem novi Regis
creandi erectis. Legati a Christiano Duce ac Lubecensibus
missi eo etiam accessere, diversis tamen studiis et voluntatibus,
illi pacem, isti bellum quaerentes. Mox ut Senatus
haberi coepit, interna primum in deliberationem venere.
Antistites enim, qui opibus ecclesiasticis nixi, auctoritate adhuc
plurimum pollebant, ut a rebus sacris initium fieret,
obtinuere. Hinc igitur exorsi, de cultus divini neglectu, et
rituum antiqvorum profanatione prolixe disseruere. Qvumque
invecti graviter fuissent in ministros novae religionis, (uti
tum vocabant,) cum acerba increpatione perstringunt, qui
patrocinium eis praestiterant. Missa laudibus ad coelum evecta,
qua religio Christiana primitus constituta sit: ibi et religionis
catholicae caput. Conditio et status ecclesiasticorum
magnopere deploratus, qui pejore loco nunquam esse
queat, quam haereticis jam occupantibus coenobia, a monachis
et virginibus sacris deserta. Plebs etiam petulantiae
ac proterviae accusata, ut cui imagines sanctorum dejicere,
ac vasa sacra aliaque ornamenta diripere, religioni non fuerit.
Praecipue autem ea indignatio, quod ecclesiasticis nulla
veneratio impenderetur, sed minuerentur in dies, quae sacris
inferre juris esset. Incessitur praeterea convitiis nova dicta
religio, ac si licentia scelerum omnium cum ea sit invecta,
ac fas omne numinisque reverentia exterminata. Monere
igitur et obtestari antistites, ne patres religionem antiquam,
qva tum ipsi a pueris imbuti, tum majores etiam
salutis et aeterni gaudii participes facti, tam foede sinerent labefactari.
Magnopere eo facere posse, si restaurari velint
ecclesiasticorum auctoritatem, bonaqve eorum contracta
pretiis novae haereseos mercandae, destinatis usibus restitui.
Retrahendos etium monachos et virgines ad ordines sacros,
votique observationem, quotquot eorum ab incestis nuptiis
impolluti sint. Exerendum excommunicationis fulmen in
reliquos, qui ad novam haeresin defecerant, ut ea abdicata,
ad gremium matris Ecclesiae sponte revertantur, aliisque
poenis atrocioribus in pervicaces animadvertendum: Haec
consilia si patres unanimi consensu adjutent, non solum ex
officio facturos, utque viros constantes, graves, cordatos,
p.5
ac publicae pacis communisque salutis solicitos decet, sed
et Deo rem gratam praestituros, quem non aliter maneat
honor suus illibatus, et fidei suae, qua catholicae Ecclesiae
sint obstricti, consulturos. Postquam in hanc fere sententiam
antistites pro religione coram orassent, plerique in
bona spe erant novandi libidinem querelis hujusmodi exsatiatam.
Sed deinceps patefactum, majora multo animis agitasse.
Qvum enim patres segnius restituendae religionis catholicae
curam capessere viderentur, coeperunt mox antistites
aperte senatusconsulto Othiniano obtrectare. Quod induci
eo majore animorum contentione postularunt, qvo
plus, demto metu regio, sibi jam licere existimarunt; questi
enim per id decessisse plurimum juri ecclesiasticorum, quibus
antea poenae delictorum ex piis causis debebantur. Jam
vero isto senatusconsulto facto, hoc juris, sacro ordini ademptum,
cuivis ex nobilitate sine meritorum discrimine collatum,
nec tamen, quae vicissim promissa, sincera fide praestita.
Cautum enim, ut in reliquis jus ac potestas antistitum
nihil minueretur. Quod omnino secius fieret. Ita enim
eviluisse eorum auctoritatem, ut pauci sint, qui cultum
et venerationem aliquam impendant: pauciores qui censurae
ecclesiasticae severitatem metuant. Lutheranorum autem
haeresi complures indies accedere, quibus praestetur etiam
a primariis viris patrocinium. Atqve ipsos haereticos
doctores praemia habere seductionis, quae oporteret esse devotionis.
Velle igitur hoc senatusconsultum ordini sacro tam
perniciosum antiquari, nisi contra promissa impleantur.
Qvum intelligeretur haud obscure, consilia antistitum non
nisi ad excidium reformatae doctrinae tendere, patres eam religionem
professi, magnitudine periculi vehementer sunt
turbati. Metuenda enim fuit hinc plebis seditio, si quicquam
gravius contra religionem reformatam statueretur:
illinc vis ac tumultus nobilitatis, si juri in suos quaesito aliquid
detraheretur. Neutrum regno, diutina inquietudine
jam pridem fatigato, tolerabile. Itaque impense adnixi, ut
res integra ad cognitionem novi Regis reservaretur. Goyaeus,
princeps religionis reformatae protector, paucis fatus:
"Ego, inquit, vos obtestor, venerandi antistites et patres
p.6
conscripti universi, ne reipublicae novam calamitatem arcessamus:
suo ipsa malo laborans, nimis quam invalida est.
Si denuo suscitetur internus aliquis morbus, nemo erit nostrum
tanta potentia et auctoritate, qui eam ab interitu asseret.
Res sancta religio est, cujus neqve initium neque finis in
potestate humana sita; damnatio hujus vel illius absit, in tanta
judicii nostri instabilitate et caecitate. Toleremus nos mutuo,
nec privatae vindictae inseramus causam religionis. Haud
fas eam cupiditatibus nostris obtendere, cujus violatae, ac perperam
quocunqve modo usurpatae, DEUS ipse vindex.
Ego partam ei libertatem Rege volente, non nisi Rege
in contrarium sciscente puto eripi posse." Sed antistites potentiores
suffragiis [sustragiis ed.] erant, quam ut unus aut alter contra eos
obtineret: Itaque ut in commune consuleretur, quidam patrum,
qui moderatiores haberi voluerunt, pacis studio ecclesiasticis
aliquid concedendum statuere. Quod tandem a
Goyaeo et sociis acceptum, ne pro victis succumberent, si antistites,
ipsis nequicquam repugnantibus, obtinuissent quod
vellent. Tum Senatusconsultum factum, quo antistitum
pristina potestas in sacerdotibus creandis atque itidem repudiandis
ita firmata, ut praeter eos nemo alius munus ecclesiasticum
conferre, abrogare nemo posset. Decimas etiam
exigendi jus ecclesiasticis restitutum, nec ulli solvere detrectanti
judicii patrocinium praestandum esse. Deinde quomodo
templa, coenobia, nosocomia, scholae, academia,
omniaque ecclesiasticorum praedia et possessiones instauranda,
conservanda et vindicanda sint, decretum est. Tandem
constitutum, ut legata pietatis causa sacerdotibus quibusvis
capere liceat, modo tamen ne quisquam in ea plus erogare
cogatur, quam libera ejus voluntas ferat. Atque ista summatim
fere senatusconsulto continebantur, cujus plura capita
erant, singula fere superioribus poenis sancita. Sed quia
redigendo in tabulas publicas, multa antistitum astu erant
interpolata, multa inserta contra patrum decreta, recusarunt
Magnus Goyaeus et Ericus Bannerus id suis sigillis pro
more confirmare. Nihilominus, dum res ita stetit, pro legitimo
senatusconsulto obtinuit. His impetratis, antistites
potestatem ordinis ecclesiastici ita stabilitam arbitrati sunt,
p.7
ut nullius sua consilia oppugnantis tela formidare necesse esset.
Itaque, tanquam periclitati satis jam adversae partis ad
certamen vires, de victoria ex prioribus augurium capientes,
passi sunt de Rege creando ad Senatum referri. In qva deliberatione
non minor patrum quam antea solicitudo, flagrantior
etiam aliorum, qui comitiis intererant, expectatio.
Duae autem omnino sententiae erant, qvae Senatum distinebant.
Antistites et qui istarum partium erant, quum hactenus
dissimulassent quid animi adversus Christianum haberent,
quia, vivente patre et inclinante tum multorum favore,
intuta videbatur aperta ejus recusatio, jam eum aperte
oppugnantes, Johannem Regem designari flagitabant. At
religionem reformatam professi, et qui ab illis stabant, enixe
Christianum desiderabant. Pugnatum utrinque rationibus non
invalidis; neque his neqve illis proposito cessuris, nisi eo Rege
creato, apud quem suae parti patrocinium paratum sperarent.
Pro Johanne allatum est, eum patre jam Rege natum,
cui idcirco omnes regni incolae obligati plus debeant.
Eum sedula parentum cura in Dania semper educatum,
qvod qvasi vinculum mutui amoris, principis erga cives,
civiumqve erga principem. In tenera adhuc aetate esse, qva
melius ad virtutem condocefieri, ac moribus Danicis assuescere
posset, conformitate ista animos invicem conciliatura.
Christiano vero objectum, quod Rege genitus non esset, sed
editus cum pater de regni spe ne per somnium quidem aliquid
cogitare posset. Adolescentiam ejus in aulis principum
propinquorum per Germaniam transactam, ubi vita luxu
et lascivia in crimine fuerit. Moribus et lingva etiam tantum
a nostris dissidere, quantum Germanorum et nostros
intersit. Non videri igitur e re publica, Christianum, Danis
fere extraneum, et ab eorum lingva et moribus longe abeuntem,
Regem constitui. Sed Johannem multis nominibus
ei praeferendum. Contra ab iis, qui Christiano favebant,
regni tuendi et servandi necessitas in medium adducebatur:
Non posse rempublicam diu sine Rege esse, ni
turbarum fluctibus haustam atque obrutam cernere vellent.
Eum regni statum incidisse, ut puerum ad longam gubernationis
spem educari non sinat, sed praesenti ope, tum prudentis,
p.8
tum fortis et magnanimi principis, potius regnum
indigere. Hostes enim exterius esse longe potentissimos,
qui regni jus traducere ad suos quibusvis artibus laborent.
Imminere praeterea infidos vicinos regni ruinae, quibus familiare,
sua commoda ex aliorum parare incommodis.
Qui ut maxime nihil moveant, (quod tamen in incerto,)
turbari nihilominus res, volupe iis fore, ac in poena divina,
fictarum injuriarum vindictam probrose inserturos. Sed nec
in visceribus regni subditorum animos aliter cohaerere,
quam in vasto corpore membra langvore marcida, quae, utut
adhuc soluta non sint, opem tamen mutuo conferre nec
velint nec valeant. Multos etiam Christiano captivo clam animis
adhaerescere, quibus simul ac ducem se aliquis praebuerit,
vel cum falsa et inani commodi spe, haud defuturos, qui tutis
et pacatis inquieta praeferant. Itaque, ni universos secum
praecipites in exitium dedere velint, eum Regem quaerendum,
qui et consiliis maturus, et rebus gerendis idoneus
sit, qualis haud dubie Christianus sit. Nam quod ei objiciatur,
patre nondum Rege genitum, id ne quidem in regno
hereditario officere, nedum ut in libero nocere possit.
Aequum quidem, merita parentum suffragari liberis oportere,
sed iis potissimum, qui parentum quam simillimos se praestant,
et eorum gloriam factis aequare student. Quae spes
ita de Christiano, ut non de ullo alio, certa. In cujus educatione
nulli vituperio obnoxium, quod apud exteros primos
aetatis annos transegerit. Nam aliorum mores usumque
discendo tantum prudentiae ejusdem accessisse, eamque
mansvetudinem induisse, ut poenitere imperii ejusdem neminem
possit. Nec delictum ullum juventutis insigne ad
notitiam venisse, vel, si quod fuerit, haud dubio in majus
quam par est, fama auctum, quae nulla manifesta principum
delicta sinit esse mediocria. Multa vero aetati condonanda,
praesertim in principali fastigio liberius agenti. Alioqvin
nullum unqvam futurum, quem non modo a regno, sed
et quovis magistratu probrum arceat. In moribus porro nihil
dignum reprehensione. Esse eos compositos ad singularem
humanitatem pariter et gravitatem: nec, utut verum
sit a nostris dissidere, idcirco vituperandos. Etenim multos
p.9
tum publice per regiones et populos, tum privatim
moribus a nobis diversos esse, quos si omnes reprehendere
velimus, reprehensione maxime ipsi digni simus. In principe
viro minime requirendum, ut mores ad consveta accommodet,
duntaxat ut a dedecore et vitiis qvam longissime
absint. Quapropter quum ista summa et alia omnia
in Christiano conveniant, quae optatissimi Regis spem facere
possunt, censere ei regnum deferendum. Sed non erat
apud antistites tanti vel reipublicae salus, vel Christiani virtus,
ut ad consensum flecterentur. Fixum immotumqve
ipsis, in Johannis electione perseverare, per eam regni potestatem
affectantibus, ut reformatam doctrinam, priusquam
altius radices ageret, extirparent. Simul sedit sententia,
adolescentem regium ista aetate religione catholica imbui
posse, in qva sola si ejus devotio occuparetur, ita animo inhaesuram,
ut postea ordini ecclesiastico nihil ab ipso esset timendum:
hoc pacto opportuna cuncta volentibus Johanne
Rege fore. In haec consilia penetrabant facile acie judicii,
qui artes astusque antistitum longo usu didicerant. Qui
contra, quum jugum pontificium excussum unice cuperent,
videbant, nisi Christiano Rege, se aliosque in libertatem
conscientiarum vindicari non posse. Nam nemini dubium,
abusuros antistites Johannis pueritia ad evertendas fortunas
omnium, qui religioni, catholicae vulgo dictae, renunciarent.
Proinde pertendentes pro Christiano, ut religionem et rempublicam
in manus antistitum destituerent sibi extorqueri
non patiebantur. Gliscebat indies magis magisque inter antistites
et reformatae doctrinae protectores contentio, quo acrior,
eo futura perniciosior, quam ulla antea hominum
memoria. Illi magnis adnexi domibus, alliciebant ad se
tum ex patribus, tum ex reliqua nobilitate complures, prout
quemque vel emolumenti aliqua spes vel religionis metus
stimulabat. Hi nec ipsi invalidi, nonnullos pariter in
suas partes traxere, plebejis ad praesidium sponte inclinatis,
tamen quo non ita uti parati, ut ecclesiasticis formidatis.
Ita primarius regni ordo in dissensionem haud obscuram divisus
est, contagio paulatim ad plures emanante.
Tandem cum haec de Rege creando dimicatio aliqvamdiu
p.10
tenuisset, nec alii aliis concederent, proposita ab
ecclesiasticis via quasi media, ut Norvagis, imperii jure
conjunctis; nondum ad comitia regia vocatis, neuter qui
hoc tempore nominatus esset, Rex designaretur. Quin
potius res integra ut ad comitia proximi anni reservaretur.
Interim Norvagos ex lege foederis ad creationem Regis invitandos,
ita queri non posse a publicis consiliis excludi, et
ansam movendi statum ejus regni ereptam fore. In hanc
sententiam, aliis, nullo bono consilio diem Regis designandi
protelatum, moleste ferentibus, et dolorem taciturnitate
tegentibus plerisque patrum, itum est. Mox igitur alterum
senatus consultum factum, quo, fide data et accepta, decretum
est, neminem se regnare passuros, nisi quem patres auctores
facti, consentientibus omnium suffragiis, probassent. Quo
nomine si quid periculi reipublicae crearetur, communibus
viribus atque armis quorumcunqve hostium aut rebellium
vim propulsandam. Tributa etiam potestas Senatoribus,
qva cujusque jurisdictio pateret, controversias ac lites omnes
componendi aut dijudicandi. Sed neque hoc senatus
consultum in scriptum redactum, a Goyaeo et Bannero est
signatum; idqve eo maxime, ut se omnis culpae immunes
populo probarent; si quid detrimenti respublica ex ista dilatione
caperet. Secundum haec ita constitua, quae videri
antistites voluere ad concordiam et salutem omnia, ordinari
provincias regni placuit, ac mandata uni alicui primario
ex nobilitate viro in quavis provincia pacis ac tranqvillitatis
publicae cura, cui, si quis vel belli externi metus, vel populi
motus exoriretur, omnes parere scirent. Qua de re
promulgatum vulgo Senatus nomine edictum, quo ratio
plebi reddita, cur comitia regia prorogari necesse fuerit, jussique
interim omnes parere ducibus suis, si qua necessitas
arma sumendi ingrueret. Verum qvia opulentiorum et
potentiorum exemplum ad reliqvam plebem in fide et obedientia
retinendam multum conferre creditum est, acciti in
senatum magistratus Hafniensium et Malmogianorum, quos
hac ipsa de causa comitiis interesse patres voluerunt; quibus
haec patrum secreta erant exposita, ac inprimis ostensum,
qva necessitate in annum Regis creatio dilata. Non enim
p.11
fas existimasse, Norvagos, qui ejusdem Regis imperio teneantur,
excludi. Hoc jus postulare, absque quo sit, vix diu
sperandum concordes illos futuros. Monere ac hortari, ipsi
interim in fide maneant, nec se ab obedientia aut sua a
publicis consiliis disjungant. Senatui commoda utriusque
urbis et in universum civium omnium salutem curae futuram.
Illi laeti patrum cura ac solicitudine, fidem subjectionis
atque obedientiae dedere, sacramento praestito, in potestate
Senatus futuras istas civitates; nec se pro Rege habituros,
nisi quem patres auctores facti designassent. Aliaque pollicebantur
prolixe a se omnia, sive adhuc integri a seditiosis
consiliis, sive perfidiam tegentes tempus expectabant.
Tandem vero rebus internis ita compositis, legatos
audiri placuit. Introducti primi in senatum, qui a Christiano
missi fuerant, Wolfgangus Povisius et Melior Ranzovius, eadem
fere quae priores legati adferebant, beneficia Friderici
erga rempublicam Danicam ad gratam senatus memoriam,
qua decuit modestia, paucis revocabant, monebantque patres
fidei suae, qua se Friderici filiis litteris obligassent. Tum
de periculis imminentibus disserentes, quantopere reipublicae
intersit, Regem designari, ostendunt. Qvod si non placeat,
saltim formam aliquam gubernationis ordinum consensu
corutituendam, ne respublica quasi in medio fluctuans
omnium periculorum telis exponatur. Christianum a senatu
haud discessurum, in cujus voluntate ita omnia collocet,
ut haud aegre laturus sit, si vel alicui fratrum regnum deferatur.
Nec eo minus pacem servaturum, sed regni partes
sequentem, conjunctim foedus cum quovis facturum. Ac
jam cum Danicis suos legatos, pro pace cum Maria Belgii
Gubernatrice firmanda conjungere paratum. Etenim in
pari causa Daniam et hereditarias ejus terras esse, itaqve e re
communi fore, ut necessitudinis inseparatae fidem utrinque
Mariae faciant. Responsum a Senatu perbenigne, inconsultis
Norvagiae proceribus, de Rege creando nihil statui potuisse;
itaque rem in annum prorogatam. Tum se rationem
Christiani ac reliquorum fratrum habituros, prout aequius
meliusque visum, nec fidei immemores futuros. Placere
legatos in Belgium mitti, qvi cum Maria de foedere agant.
p.12
Cum hoc responso legatis dimissis, in ore omnium
Christiani moderatio fuit, commendata eo maxime, quod
nihil ambitiosius regni desiderio per suos tentasset. Non intercessum
pro aliquo fratrum, ne patribus ad invidiam praejudicium
adferretur. Nec eum pudori suo decorum existimasse,
ut sibi regnum peteret, exclusis fratribus, ne ambitio
in crimen verteret. Id lenis esse et moderati ingenii indicium.
Talem principem regno dignum, aut alium nullum.
His vocibus tum exteri, tum Danici laudibus Christiani lingva
animoqve favebant, ut indies virtutis gloria magis
inclaresceret.
Mox hinc auditi qui a Lubecensibus venerant. Erat
ejus legationis princeps Georgius Textor, homo audax,
temerarius, factiosus, quiqve improbis artibus ex menstruo
senatore ad consulatum in ea republica evectus fuerat.
Cujus oratio versabatur potissimum in exprobratione
beneficiorum, quae regnum Daniae a civitate
Lubecensi bello contra Christianum II. accepisse jactabat.
Suppeditata ad auxilium a Lubecensibus, classem, militem,
tormenta aliaque bello necessaria, sumptus eos graves adhuc
reipublicae esse, et vires inde haud parum diminutas,
commoda ad regnum Daniae rediisse, pericula et impendia
Lubecensium fuisse, praemio nullo. Nihil enim fere inde
emolumenti eorum rebus accessisse, praeterquam quod
Fridericus pristinas immunitates confirmasset. Nam qvod
recens initum foedus, id mox labefactatum, ut fere nulli
usui fuerit. Oportuisse ex legibus foederis piratas mari arceri,
ac in primis Hollandos, commerciorum causa tanto numero
in hasce partes ventitantes, freto Oritano excludi, ut
confoederatis libera, qua vellent, praestaretur navigatio.
Quod neutiquam tamen praestitum. Illos enim omni metu
solutos, passim mari oberrare, in spolia navigantium intentos,
quorum opes agant ferantque, remittentes domum
naves suas, onustas haud spernendis ex praeda quaesitis. Id
Danos, utut civitatum jus graviter laedi haud obscurum esset,
dissimulasse, ac impunitum tulisse, Lubecenses autem,
Regis permissu, ad ulciscendam injuriam classem aliquoties
parasse. Eam quidem, praefecto Marco Meyero, praeclaram
p.13
operam contra piratas, ac praesertim contra Hollandos hinc
expellendos, semel atqve iterum edidisse: Sed hoc anno aucta
in immensum hostium classe, infelicius rem tentatam.
Rempublicam Lubecensem non amplius huic oneri ferendo
parem [parem suppl. Ramminger] esse, nec videri Hollandos, maris hujus portus omnes navibus
suis frequentantes, nisi aditu freti prohiberi posse. Rogare
igitur, eis interdicatur insolita navigatio [narigatio ed.], ne huc commeent,
nisi determinato navium numero, negociatione
eorum ad certas etiam et definitas merces redacta. Qvod
ni fiat, de confoederatarum urbium commerciis actum fore.
Quum haud dubie eo spectent Hollandi, ut earum detrimento
et injuria rem faciant, et commerciorum omnium
usum ad se traducant. Hujus mali provisu instantius regni
Danici auxilium Lubecenses implorare. Nec aequum deseri
eos, qui in nullo infortunio Danos deseruissent. Ipsi quamvis
monendo occupassent, rem nihilominus ad Danos pariter
pertinere, quorum magnopere intersit, ne potentiam
Belgarum crescere sinant, qui ipsos perditum eant. Si opes
eorum adjutent, a quibus male sibi indies metuere habeant,
quid sperandum amicis, qui fortunas suas pro salute regni
profundere non dubitassent?
Quum deliberari de responso coeptum esset, visum patribus,
perplexum et periculi plenum id negotium. Opes
Lubecensium magnopere suspectabant, qui maritimarum
urbium communem causam egissent. Qvibuscum per interregni
tempus inimicitias suscipere, haud consultum visum.
In magistratum esse homines turbulentos ac seditiosos, qui domesticos
ingentes motus conciverant, consulibus et senatui
priori magistratum abrogando. Jam has turbas quodammodo
consedisse, et summam rerum ad inquietos homines
rediisse. Qvid igitur aliud ab iis expectandum, quam
ut quavis sumpta occasione ad vicinos se convertant? Nam
si abnuatur foedus, aut denegetur auxilium, pro injuria id
habituros, ac malum regno machinaturos. Contra Belgarum
potentiam late patere cernebant, quam Imperator,
multarum regionum dominus, gubernante res Maria, sustentabat.
Ejus irae materiam praebere, longe periculosius
fore. Quaesitam apud Mariam pacem, quae, si spernatur,
p.14
illusum sibi tentatione existimaturam. Tum vero inconstantiae
fore, tractationem foederis jam decretam, in cujus
societatem Christianus etiam venire velit, temere omittere.
Si Christianus pacem impetret, Danis exclusis, illum otiosum
spectatorem, Belgas hostes infestos futuros. In hac
ancipiti deliberatione aliquot diebus consumptis, tandem
Textori legato hoc responsum datum: videre Lubecenses
rempublicam Danicam sine Rege esse, quo auctore foedus
feriendum sit. Grave enim Senatui esse, auctoritati Regiae
aliquid praecerpere, nec posse Regem nisi suo promisso obligari.
Foedus, quod initum cum Friderico praetendant, coeptum
duntaxat, non consummatum fuisse, et, ut maxime
ad consummationem nihil ei defuerit, aliam Friderici, aliam
successoris causam esse. Friderico enim mortuo, in ejus
verba successorem haud obstringi. Nec aequum censere, auxilium
flagitari contra commerciorum libertatem. In eadem
causa cum Belgis Gallos, Anglos, Scotos esse: Cum
iis foedera intercedere, quae commercia impediri non sinant.
Nec velle inimicitias cum inclyta domo Burgundica:
Malle pacem fieri, ac bellum sopiri, ac jam destinatos legatos
ad Mariam, qui de pace agant. Non posse igitur Hollandos
hic oppugnari, illic interim pacis negotium tractari.
Hoc non esse sinceritatis Danicae, non fidei et constantiae.
In his Lubecenses acquiescant, usque dum Rexi creatus sit,
tum foedus aequum haud recusatum iri.
Moleste ferebat Textor, non ad voluntatem responsum,
acciditque praeter ejus pariter et Lubecensium opinionem,
qvod postulata negarentur. Rati enim, memoria recentis
adversus Christiernum captivum praestiti auxilii, quidvis se
impetraturos. Tametsi dispar utrinque ratio: Lubecensibus
tum Christiernum oppugnantibus, non ut Danis gratificarentur,
sed quia ipsi eundem simul hostem habebant. Jam
vero causam suam agebant, cupientes Danos cum Belgis
committi, ut commerciorum omnium usum in suam potestatem
redigerent. Quod quum iniquum esset, nihil tamen
ejus homini insolenti curae, nec spectare magnopere,
qvid res tempusqve postularet, tantumqve ad propositum
tendere. Ac fremebat tacite animo, non habitam petitionis
p.15
suae rationem, repulsamqve ad contumeliam trahebat.
Quapropter ubi intellectum, ab aliis legatis Lubecensium,
qvi in Sveciam missi fuerant, re minus ex sententia illic confecta,
proditionem coeptam, existimans nihil a se actum, nisi
et ille viam conjurationis aliquam iniret, huc animum
flexit. Visi autem homines ad eam rem prae aliis idonei,
Georgius Coccius, et Ambrosius Bibliopegus, hic Hafniensis,
ille Malmogianus Consul, uterque in ea gente Germanica
natus, quae semper Lubecae plurimum potuit. His igitur,
fide silentii data et accepta, quod meditatus erat consilium
patefacit. Existimare pium et dignum homine officium,
periclitanti verae religioni pro viribus obvenire. Quum itaqve
videat antistites hoc agere, ut cursum reformatae doctrinae
impediant, nec in tuto esse, qui eam profiteantur,
putare ad incolumitatem ecclesiae et reipublicae pertinere
Christiano Duci regnum deferri. Alioquin, si res ecclesiasticis
ad voluntatem affluant, pertimescendam immanem eorum
saevitiam, quippe iis vix cessaturis, priusquam tribunalia
omnia civium sangvine imbuantur, ignes per fora micent,
aliaque in plebem, catholicam religionem repudiantem,
exquisita supplicia parentur. Nam qvid aliud a tam
violentis hominibus, impunitate per interregni tempus proposita,
sperari queat, qui, ne qvidem vivente Rege, odium
adversus religionem occultum habuerint? Si Christianus regnum
oblatum capessat, protectorem religioni contra antistites
inventum; cujus pietas jubeat sperare plus boni, qvam
ex eorum crudelitate necesse sit formidare mali. At si recuset
regnum, non defutura a Lubecensibus auxilia, qvae a
religione periculum propulsent, ejusque libertatem asserant:
Vellent modo, cum praesidia appellerent, portus aperire, et
intra moenia recipere, ut conjunctis viribus res geri possit.
Nam necesse eos Lubecensibus opes suas ad regnum occupandum
subministrare, uti ipsorum auspiciis tanto validius
illud invadi possit. Eo pacto non solum securos religionis
reformatae fore, sed et praemium mansurum, quod summum
a Lubecensibus praestari posset, ut in foedus commune
civitatum, commodis ac immunitatibus iisdem cum illis
fruituri, adsciscerentur. Non abhorrebant ab hujusmodi
p.16
consiliis Georgius et Ambrosius, freti uterque plebis in religione
consensu, ille etiam tantum fidei apud plerosqve patrum
nactus, ut consiliorum publicorum aliquando conscius
fieret, nemine aliquid turbidi ab eo metuente. Qvum
in haec illis convenisset, convento Trebavio, qui Christiano a
secretis comes legatis ejus adjunctus fuerat, per eum Coccius
Ducem certiorem facit de Senatus et plebis ob religionem
distractione. Petit occulte, quid animo statuisset, indicari.
Si placeat regnum acceptare, non deesse rationem bene putatam,
qua id sine caede et sangvine tradatur. Interfuerat
etiam comitiis Danicis Nicolaus quidam de Rusticis nomine,
ex Gallia cum litteris ad Fridericum missus, qui, quod mors
Regis adventum ejus praevenerat, jussus litteras ad filium
ferre. Huic deinde a Textore simul et Coccio negotium datum,
Christiano regnum utriusque nomine offerendi. Viam,
qva id sibi suisque parare possit, satis eos meditatam habere,
nec esse adversariorum timendam potentiam, contra
quos necessaria civitatum confoederatarum subsidia promittere
non dubitarent, ut qui eorum certi essent. Post et
Textor seorsum, per Gunterum quendam Ditmarsis a secretis,
idem offert, cum amplissima spe regni consequendi, si paululum
saltim adniti velit. Sed Christianus, utut in facili
videbatur regnum acquiri, semper institutum tenuit, eum
ambitionis modum, quem justitiae, sibi statuens.
Dum Textor, Coccius, et alii in his sunt, antistites,
qui suae potestatis jam cuncta fecerant, liberius agere, et ad
arbitrium res disponere. Johannis Ducis educatione mandata
Olao Rosaecrantio, tanqvam aulae praefecto, et Petro
Svavenio informatori, tributa ei una atque altera praefectura,
ut, tanquam successionis certus, in usum ac possessionem
regni introduceretur. Aliae arces et castella tradita aliis,
prout quosvis aut ad res suas magis idoneos, aut arctius sibi
beneficiis obnoxios fore existimabant. Edicta etiam promulgata,
quibus, quarundam rerum exportatione inhibita,
lucro negotiantium plurimum decessit. Quibus aliisque
modis quum vectigalia magnopere imminuta essent, impendiis
publicis annui reditus regni vix responderunt. Itaque
necesse fuit venire ad solitum tributorum subsidium, imperante
p.17
Senatu plebi grandem pecuniam, unde primum irritatis
animis rebellionis cogitatio incessit.
Exorta deinde alia tumultum conciendi occasio. Antistites
enim, non contenti probra et contumeliam in religionis
reformatae defensores ingerere, subinde minas addebant
in eos, qui senatusconsulto non parerent. Nec cessaturos
apparebat, priusquam insigni severitatis exemplo plerosque
ab ejus professione deterruissent. Offensi ergo Goyaeus
et Bannerus ista pervicaci antistitum feritate, quum hactenus
nihil non pacis et concordiae causa tulissent, consilium
deferendi Senatus capere. Mox uterque eorum, patribus
reddita discessus causa, invitos se a senatu segregari, Dei hominumque
fidem contestati sunt. Videre se nihil a patribus
agi, quod in rem publicam pertineat. Indicta enim
fuisse comitia Regi creando, sed antistites nihil minus curae
habuisse, potiusque suas egisse. Si itaque per interregnum
reipublicae secius aliquid accideret, nolle eum alienae
culpae reatum sustinere, nec sibi crimini dari qvod praestare
non possent. Nec obscurum erat ad antistitum invidiam
discessum horum vergere, nec tamen eo retinere abire parantes
laborarunt. Qvos mox urbe exeuntes magna nobilium
turba ac plebis innumera multitudo comitata, infestis
omnes animis in antistites, a quibus extrema mala metuebantur.
Quae et confestim ab eorum discessu erupere. Nam
quum jam amotis adversariis in Senatu antistites dominarentur,
religionis certamina, nulla nova causa exorta, resumuntur.
Antistites mollibus patrum consultis minus religioni
catholicae cautum existimantes, ut reformatae doctrinae
ministros procul, plebe eis adhaerente, amoverent, aut
e medio tollerent, in animum sibi induxere. Itaque recenti
senatusconsulto freti, quo docendi munus eorum injussi
usurpare vetitum, Tausanum in jus trahunt. Accusatores
se ferebant ipsi antistites et praelati. Judices autem sedebant
reliqui Senatores, qui in comitiis remansere, unaque Hafnienses
ac Malmogiani consules, aliiqve magistratus. Quum
institueretur in eum accusatio, id inprimis ab omnibus ei
crimini datum, quod libello quodam typis excuso ordinem
ecclesiasticum universum ad plebem traduxisset. Appellasse
p.18
enim antistites et praelatos tyrannos immanes et contumaces,
reliquos impostores et occaecatos truncos, qui ignavi
ventres et iners terrae pondus, neque frugi neque rei bonae
sint, multaque alia convitia in universos eum cumulasse,
qvibus liber scateat. Deinde etiam inseruisse contra missae
sacrificium ac coenae dominicae sacramentum, quae catholicae
ecclesiae Romanae doctrine haudquaquam sint consentanea.
Praeter haec seorsum Ronnouius suam quandam injuriam
persequebatur: Tausanum a se non vocatum aut ordinatum,
aedem Divo Nicolao sacram sibi usurpasse, quam
concionibus haereticis, plebe catervatim ad eum confluente,
profanarit. Nec, interpellatum ista de re in coetu ecclesiastico,
eum aequi aliquid respondisse, sed insuper os impudens
ad contumeliam aperuisse. De quibus objectis Tausanus
paucis respondit: Qvicquid horum fecisset, ad gloriam
Dei fecisse, nec nisi hominun aeternam salutem a se
spectatam. Privatim sibi cum nullo ecclesiasticorum, nedum
cum Ronnovio, inimicitias intercedere, quem si verbis
per imprudentiam vel imperitiam laesisset, paratum
offensam demisse deprecari. De sacrosancta coena Domini
nullius sibi erroris conscium, sed si quae culpa in eo doctrinae
articulo libro commissa, eam librario seu typographo
imputandam. Fateri sub specie panis et vini, in
missa a sacerdote consecrati, non latere vel includi corpus
et sangvinem Dominicum, nec arcula vel pyxide, ubi secundum
Romanae eccelesiae ritum panis asservatur, illud
contineri. Qvum his aliisqve utrinque disceptata lis esset,
pronunciata a judicibus secudum ecclesiasticos sententia;
damnatusque Tausanus, uti jure et legibus plecteretur, ni
antistites delicti gratiam exorare posset. Ronnovio autem
adjudicata templa urbana Hafniae, et qvaecunqve alia ejus
sacrae jurisdictioni fuissent exemta, quae deinceps teneret eo
jure, quo antistites Roschildenses unqvam liberrime templa
sua usurpassent. Decretumque insuper, ut sacerdotes ac
concionatores ipse institueret, qui verbum Dei docerent, sacramenta
administrarent, missas dicerent, aliaque sacra obirent,
ut Christianis dignum foret. At senatores ac reliqui
magistratus plebei Tausani apud antistites supplicium deprecantur,
p.19
nolentes ejus damnationem emanare, ne qua
plebem inde offendi contingeret. Qui intercessione sua obtinuere,
ut poena relaxaretur hisce legibus, ne deinceps
Tausanus conciones haberet in aede aliqva Hafniensium, neve
alia sacra ibi perageret: ne libros ullos componeret, aut
in publicum ederet; ut intra mensis spatium dioecesi Sielandica
discederet, nec in Scaniam vel Sielandiam unquam
rediret. Si quando Faeoniam vel Jutiam ingressurus, ne libros
evulgando, aut ad plebem concionando, ecclesiasticum
munus sibi arrogaret. Nec ecclesiae se alicui ingerens,
ius vel auctoritatem antistitum minueret, sed ipsorum consensum
prius requireret.
Patribus haec in curia civitatis agentibus, plebs Hafniensis
sumptis armis furens, forum tumultu ac clamoribus
implet. Indignari enim et fremere, ab reformatae doctrinae
hostibus concionatorem suum in jus trahi, qui causam apud
eosdem judices et accusatores diceret. Audiebanturque voces
restitui Tausanum flagitantium, ac ne contra religionem
gravius statueretur, adiectis minis, haud impune ecclesiasticos
habituros, si secus fieret. Intellecta causa tumultus, periculum
verita excivit curia aliquos ex senatoribus, qvi plebem
irritatam pacarent. Tausano nihil periculi esse; cui
cum ecclesiasticis intercessione patrum jam probe convenerit.
Nec interdici religionis reformatae usum, tantum antistites
desiderare, ne ministri in ecclesias, auctoritate ipsorum
posthabita, involent. Irent igitur pacati domum, et
res suas agerent; senatui curae futurum; ne quid iniquum
contra religionem, vel ejus ministros decerneretur. Sed
plebs nihilo sedatior, in antistites probra et convitia ingerebant.
Itaque patres hac audaci petulantia acerbati sonantiore
voce, quam ira expressit, ad poenas expetendas inardescunt.
Sed verba eorum, tametsi indiscreto sono parum
intellecta, iram tamen indicabant. Proinde intumescente
contra motu plebis, et ipsi armati infrendent, ac minabundi
inclamant, exhibendum Tausanum, aut se fores molituros.
Patres intento metu subacti, Tausanum plebi restituunt,
cautione de vitae securitate ei data. Mox e curia egressi,
domum per mediam plebem se recipiunt, eo quisque tutior,
p.20
quo a religionis reformatae odio existimabatur alienior.
Ronnovium prae aliis ferocia invisum plebs oculis trucibus
aspiciebat, infestis animis sequens, ac piaculum furoris deposcens.
Sed evasit tamen violentas eorum manus, Tausani
aequanimitate ac mansvetudine, quae turbidos et religionis
zelo praepostero flagrantes compescuit. Qvo nomine
in aedium vestibulo conversus ad comitantem Tausanum, ei
gratias egit, eiqve aequiorem benignioremqve se exinde praestitit;
usque adeo ut non multo post, ad intercessionem
Goyaei et preces Hafniensium ecclesiae restitutus sit, quum
prius fidem suam obstrinxisset, cessaturum ab omni in ecclesiasticos
convicio, ac in honore commodisque ejus studium
et operam omnem occupaturum. In quae tamen
aliaque sponsorem Ronnovius Goyaeum sumpsit, a quo promissum,
quicquid periculi eo nomine crearetur, junctis viribus
se depulsurum, etiam cum vitae fortunarumque omnium
dispendio. Nam Ronnovius arctiore amicitia Goyaeo,
Bannero, et Magno Guldensternio junctus, causae religionis reformatae
non usque adeo deinceps infestum se praebuit, modo
opum sacrarum securus esset.
At reliqui antistites, soluto ita Senatus conventu, ut
relicta quasi in medio respublica sine certo ordine aut sede
gubernationis huc illuc fluctuarat, quum domum se contulissent,
in sua quisque dioecesi persecutionem reformatae doctrinae
acriter aggrediuntur. Metropolitanus Torbernus Billeus,
ministros evangelii, qui Malmogiae et Veiis haud infelici
successu docuerant, proscribit. Civitatibus his aliisque
poenam excommunicationis denunciat, ni eos a se abigant.
Reliqui ejus exemplo et ipsi per suas quisque dioeceses persecutioni
ac expulsioni ministrorum nihilo segnius insistunt.
Sed constitit adhuc tamen omnis persecutio intra proscriptionis
poenam, non nisi paucis irrogatam. Ad crucem,
gladium, ignem nusquam ventum est, nec religionis reformatio
sangvine cujusquam redemta. Quae misericordia
omnino coelitus prae aliis regnis Daniae illuxit, quum ubiqve
fere in vivis ac mortuis cremandis extrema saevitia exercita
sit. Cujus beneficii utinam nobis ita vigeat perenniter
memoria, uti sensit inde multum emolumenti ecclesia.
p.21
Ceterum quum antistites ab hujusmodi persecutionibus
non desisterent, et ad exstirpandam reformatam doctrinam
nihil operae reliquum facerent, plerique religionis excidium
metuentes ad Christianum respectabant. Goyaeus
igitur, qui pridem reversus ex comitiis, Christiano, tum venationi
operam danti, regnum detulerat, jam denuo juncto
Bannero et Guldensternio (nam is ex Scania communicato
cum Coccio consilio hac causa venerat) Christianum ad regnum
capessendum instanter invitant, polliciti ad subigendos
resistentes, a se aliisque in consilio consentientibus auxilia,
atque insuper plebem urbanam ac rusticam in partes
venturam. Vellet is modo cum exigua manu peditum equitumque
in Jutiam ducere. Ubi mox eo ingrediente, paterent
propugnacula et castella omnia. Inde comitaturos
in reliquas regni provincias, quae etiam absque difficultate
in ejus potestatem concessurae. Sed ne sic quidem Christianus
a proposito expectandi legitimam electionem se abstrahi
passus est: respondens, scire a Deo vetitum, sine legitima
vocatione, seu vi seu dolo magistratum invadere. Non enim
existimare auspicatum regnum fore, quod astu partum,
aut sangvine dedicatum. Existimare etiam regnum Senatui
extorquendo nomini suo ignominiosum, si spem successionis,
fratribus pariter factam, interciperet. Sed et metuendum,
ne motus inde existant, qvi rempublicam potius
in ruinam dedant, quam in tranqvillo sistant, ut illi sperent.
Itaqve regnum, inter mortales rem augustissimam, violato
gentium jure, et oppressa suffragiorum libertate, nolle pessimo
exemplo sibi ita parare. Sed si prius patribus inter se
de electione convenisset, tum pariturum ipsorum voluntati,
et quae ab eo officii regii jure desiderari possint, pro viribus
praestiturum. Qvum rogando et hortando nihil apud
Christianum proficerent, Goyaeus dolens, Deum testem implorat,
culpae se immunem fore, si quid infortunii in regnum
ingrueret: Ipsum redditurum Deo rationem, qui gubernationem
accipere detrectarit.
At quod Christianus prae modestia recusavit, id Henricus
Angliae Rex ausus est pecunia redimere. Non ullo juris
adminiculo, non populi Danici favore, sed externi tantum
p.22
hominis, Majeri Lubecensis, magnificis in speciem promissis
fretus, forte cum captivum Anglus apud se hac occasione
habebat. Etenim reversus ex legatione Danica
Textor, turbulentis concionibus plebem Lubecensem contra
Danos et Hollandos pariter accenderat. Ira recens tamen
in Hollandos magis tum eos stimularat, a quibus classis
civitatum fuerat paulo ante repulsa. Qvum ergo instructae
contra eos viginti quatuor naves bellicae, vastum oceanum
ingressae, sub Norvagiae littora vi tempestatis essent
dissipatae, earum aliquae scopulis allisae, perierunt, aliae in
Albim delatae sunt. Praetoria quae fuit, vehens Majerum
classis praefectum, in Angliam abducta. Ibi Majerus detentus,
ut se captivitate eximeret, facinus audax aggressus est
et temerarium. Regnum Daniae Lubecenses tradituros
Henrico, vel cuicunqve ille vellet, pollicetur. Promisa vicissim
Lubecensibus ab Henrico belli subsidia, aliaqve in regno
ejus commoda, quae praemii loco expectarent. Hoc illis
vtrinque gratum, ne fidei transactioni aliquid deesset, restabat,
ut legati mitterentur, qui rem totam conficerent:
de quibus mittendis quum convenisset, Majerus donatus
amplissimis donis, et aurei equestris ordinis dignitate auctus,
dimittitur.
Ita qvum Textor pridem in Dania, Majerus modo in
Anglia, belli consilia contra regnum Daniae instituissent, insatiabili
ejus occupandi cupiditate in dies magis magisqve
inflammabantur. At redierant jam ex Belgio legati, pace
cum Maria facta. Igitur antistites, quibus id seorsum indicatum,
rem ad totius Senatus cognitionem pertinentem, eo
referri voluere. Quapropter coactis denuo patribus Othiniae
a. d. XII. calendas Octobris, ibi renunciatum, qvibus legibus
foedus cum Maria ictum. Convenerat enim de
mutuo auxilio contra hostes suppeditando, mittendis in usum
belli navibus, militibus, tormentis, commeatui, aliisque
necessariis. Sed consultum amicitiae Lubecensium fuerat,
ne Dani hoc bello contra eos ad ferendam Belgis opem
obligarentur, neque item Lubecensibus contra Belgas opitulaturi.
Si vero contingeret, Svecos et Hamburgenses Lubecensibus
jungi, ut Dani tum operam darent, quo pacto
p.23
separari possint. Promissum insuper, pacem, faventibus
Belgis, simul foedere comprehensum iri. Praemonendos,
ut suos pariter legatos mittant, nec partem alteram cum
hostibus, qui modo sunt, nisi altera parte consentiente, pacem
facturam. Adiectum etiam de navigatione per fretum
Oritanum, libera Belgis praestanda, nec commercia terra marive
impeditum iri, absque tamen solitorum vectigalium ac
portoriorum diminutione. Atque hoc foedus, sublatis controversiis
et querelis, quae huc usque competere potuerunt,
in triginta annos duraturum erat, si ratum utrinque intra
trimestre haberetur.
Nec diversis multum ab hisce conditionibus Maria et
Christianus inter se pacti sunt. Hoc amplius eorum foederi
accessit, quod senum millium Carolinorum annuum stipendium
promissum militaturo auspiciis Imperatoris Belgarum
certo militum numero, quum ita usus veniret. Quod
stipendium in aliquem fratrum transferretur, si Christianum
Regem creari contingeret. Sed Christianus, tametsi hoc
foedere cum Maria percusso securus periculi videbatur,
non ita tamen amicitiam Belgicam amplexus est, ut Danicam
prorsus aspernaretur, gnarus longinqua auxilia ad opem
ferendam lenta, in fide instabilia. Itaque suorum aliqvos
huc mittit, qui nuncient, indicto conventu Slesvicensium [Slicevicensium ed.]
et Holsatorum Rendesburgum a. d. calendas Decembris,
in animo esse foedus cum regno Daniae arbitrio procerum
renovare. Hinc existimare, in rem esse, si constare possit,
qvantum auxilii, exigente necessitate, praestandum invicem
ac exspectandum sit. Rogari itaque patres, quum communium
hostium metus urgeat, eo mittant, qui leges foederis
dent, et accipiant. Ab iisdem exhibitae tum litterae, quibus
Philippus Pomeraniae Dux Reginam viduam Senatui commendavit.
Antistites, etsi Christianum pridem perosi, ac
honorifico judicio Belgarum ad novam invidiam inflammati,
tamen quia pax ad perficiendum, qvae instituerant
cum vicinis necessaria erat, foedus haud detrectarunt. Designatis
igitur aliis, qui in Holsatiam irent, in Sveciam missi
Trugotus Ulstandius, Nicolaus Vincentius Longus, Accius
Julius, ut de amicitia jungenda utrobique agerent. Statutum
p.24
enim cum patribus vicinorum potentiores quosque
conciliare, ab imbecillioribus tranquillitatem haud oppugnatum
iri rati. Haec a Lubecensibus admodum adhuc
metuebantur, seu qvia potentia non adeo valida ut regno
esset formidabilis, seu quia bello Burgundico impliciti, plus
negotii ibi haberent, quam ut cogitationes suas ad Daniam
converterent. Sed et a Scoto nihil periculi videbatur, qvum
Alexander, ad Mariam a Ronnovio missus, fidem fecerat,
illum ad pacem propenso studio inclinare. Qua in re Galvinus
Dumbarus Metropolitanus Glascuensis, vir summae
auctoritatis, suam inprimis operam Ronnovio promiserat.
Ceterum postqvam dies conventui Rendesburgensi dictus
aderat, Danis cum Christiano, ipsius fratrumque nomine,
id foederis convenit, ut arctissimo amicitiae nexu utraque
gens devinciretur. Inprimis acceptum utrinqve est, ne
unqvam controversiae inter Regem et Duces exoriturae, in
inimicitias, aut bellum erumperent, sed ad arbitros utrinque
ex proceribus delectos devolvantur: Qui bimestri spatio
Collinae ea componant, aut dijudicent sine appellatione,
neqve inde discessuri nisi re finita; tantisper dumi haec agunt,
sacramento, quo quisque domino suo obstrictus tenetur,
soluti. Placuit deinde hostibus neutrobi receptaculum
patere, aut protectionem praestari, alio tamen supplicum
jure: Quibus affectis injuria a dominis suis, si negata
justitia fuisset, hospitium benigne praeberi posset. Nec
eos dedendos si judicium pati vellent. Bellum absque communi
consensu non inceptandum: ni recusato judicio vis inferatur.
Ac tum auxilium invicem contra quosvis hostes
praestandum, ut tamen ex Dania alterum tantum Ducibus
administraretur. Inter subditos autem privatim, cujuscunque
ordinis ac conditionis ii sint, benignam intercessuram
officiorum communicationem, ut mutuo commodo sua
invicem, quantum possint, comparent. Hoc foedus servatum
iri promissum est, quousque aliquis ex familia Friderici
regnum in Dania teneret. Qvod ne lingvarum interpretatione
aliqvam sensus diversitatem pareret, germanice simul
ac danice conscribi placuit. Ita hic annus exactus firmandis
amicitiis, nullo tristi casu nisi saltim obitu Regis
insignis.
p.25
Proximi anni initium non inauspicatum, revertentibus
ex Svecia legatis, qui foedus cum Gustavo factum renunciarunt.
Comprehensa eo omnia, quae ad benevolam officiorum
communicationem vicinis regnis intercedere possint.
Constitutumque invicem, certum contra hostes quoscunque
auxilium, qvod tamen Svecis tanto amplius a Danis
praestandum, quanto regnum Daniae accessione Norvegiae
esset potentius. Nec non de possessionibus nobilium, qvas
in alterutro regno habent, transactum, quo jure ea teneant,
ac quomodo de bonis naufragio ejectis habendum sit. Praetereaque
alia multa, prout tum tempora ferebant, ad salutem
utriusque regni necessaria, foedere continebantur. In
qvae omnia eo lubertius Gustavus inclinabat, quia cum republica
Lubecensi graves susceptae jam inimicitiae. Lubecenses
enim Svecorum naves attinuerant, quod Gustavus
reductus in patrium regnum, navibus et milite a republica
suppeditatis, ac privatim a civibus quibusdam pecunia adjutus,
aes alienum, quod exul et egens conflaverat, non dissolverat.
Ille vicissim in bona Lubecensium suis jus dicens,
involari ea permiserat, tantisper dum illi finem detentioni
facerent. Lubecenses, qvum res repetitum neqvicqvam misissent,
dolum variis viis instruxerant. Inita per Hermannum
Mollerum in caput Gustavi conjuratio cum Johanne, Justi
Cornitis Hoyensis filio, cui, data in uxorem sorore, Gustavus
provinciam Viburgum Finlandiae atttribuerat. Sed ea
mox prodita, qvum Comes simulata invaletudine in Germaniam
ad medici opem petendam profectus, Lubecam se
contulisset. Nam primo suspectum hoc Gustavo, qvod non
alio quam ad hostes suos ivisset. Inde in complures, qvos
familiarius Comes cognoverat, inqvisitum, qui seu vere seu
falso conjurationis insimulati, clam se periculo subduxere.
Quorum qui praecipui erant, se Lubecam receperunt, ibi in
reipublicae stipendium asciti. Itaque qvum haec Lubecenses
infeliciter tentassent, mox partim pudore irritae conjurationis,
partim vindictae cupiditate, aliam machinationem aggressi,
id egere, qvo pacto Gustavo aemulum excitarent.
Visus ad eam rem potissimum idoneus Svanto-Stureus, qvem
ex paternis honoribus spiritus gerere credi poterat. Ei igitur
p.26
ex aula Saxonica Lubecam per fraudem avocato, qvippe
qui tum inter Magni Ducis purpuratos erat, regnum
Sveciae delatum: pollicentibus Majero et Textore Lubecensium
auxilia, quanta ad hoc inceptum requiri possint. Sed
ea Svantoni vis animi, ut nec honore, qui supra privati
hominis modum in eum collatus fuerat, nec contumelia,
qua contra jus fidemque affectus a Lubecensibus fuerat, ab
officio dimoveretur. Itaque aliqvanto tempore Lubecae
tanqvam culpae reum detentum, tandem non sine ignominia
dimiserunt, qvi hujus consilii auctores fuerant, accepta
prius cautione, fraudi detentionem haud fore. Haec igitur
cum in se strui Gustavus comperisset, aliaque hujusmodi
plura haud frustra timeret, foedus cum Danis opportune oblatum
contraxit, Lubecensibus se hostem ferens, atque eos
vicissim sibi hostes fore tam evidentibus indiciis haud dubitans.
Sed ne tamen ad arma veniretur, haud ita pridem
Magnus dux Saxoniae Gustavi socer ultro intervenerat, ut ex
aequo dissidium componeret. Quod cum inani conatu periclitatus
esset, pertendentibus utrinque, ut ab adversa parte
initium detenta relaxandi fieret, jam Senatores regni Danici
in id summo studio incubuere. Missis enim litteris sedulo
Lubecenses hortati, Svecorum naves cum mercibus dimitterent,
haud dubitaturi, qvin sua itidem a Sveco recuperarent:
ac, si gratum officium haberent, operam in concilianda
gratia collocaturos, polliciti. Sed Lubecenses, nec priores
detenta relaxare, nec controversiam nisi apud se disceptari
passi sunt. Aequior Gustavus visus, qvi potestatem Senatui
in Dania causam cognoscendi facere, veritus maxime
plebis Lubecensis inconditis clamoribus pacem turbatum,
animosque irritatum iri. Ita cum neutra pars cedere in animum
induxisset, haud vana nostris suspicio, Svecos ac Lubecenses
invicem ad arma venturos. Verum res tandem contra
expectationem in contrarium cecidit.
Nam Lubecenses, nec cum Svecis fida amicitia juncti,
nec bello coepto, omnem irarum molem in Danos nullius
injuriae manifestos verterunt, omissis in praesentia iis, quos
hostes esse palam erat. Quum ergo Daniam armis adoriri
p.27
iis deliberatum esset, ne distrahi alio vires contingeret, pacem
prius cum Burgundis facere constituerunt. Conventus
eo nomine Hamburgi habitus, missis a Lubecensibus
legatis Mayero et Textore, qui superbe, tanqvam triumphatis
hostibus, ad sonum tubae in armis equites urbem invecti
sunt. At Maria, ex auctoritate Imperatoris, Georgium Austriacum,
ac Maximilianum Transilvanum legatos misit. Initio
pax convenire non poterat, quod Lubecenses, quasi mari
Balthico dominantes, numerum navium praefigi vellent,
quibus Belgae fretum Oritanum ingrederentur. Id legatis
Burgundicis iniquum visum, disserentibus, haud alias leges
suis dici oportere, qvam Vandalicis in Belgio essent impositae.
Etenim Christianae reipublicae eam esse conjunctionem,
ut omnium commerciorum usum liberum esse oporteat.
Belgas igitur in eas angustias haud redigendos, ut navium
certus numerus, ac praesertim tam arctus, praescribatur. Ita
quum eo fere ventum esset, ut re infecta discederetur, tandem
ita concordatum est, ut induciae in quadriennium essent.
Interim Belgae, haud vetantibus Lubecensibus, mare
Balthicum quot vellent navibus peterent. Haec Principes,
et qvi a civitatibus, Gedanensi, Vismariensi, Rostochiensi,
Sundensi, atque Luneburgensi, itemque Hamburgensi, huc
missi erant legati, vix obtinuere, ut utrinque grata haberent.
Nam istae respublicae omnes Lubecensibus quasi in communi
causa se conjunxerant. At Christiani Ducis legati, qui et
ipsi praesto erant, a Burgundis steterant, succensentibus valde
eo nomine Lubecensibus. A Danis autem et Svecis ex
lege foederis requisitum qvidem fuerat, ut et illi suos mitterent,
Burgundis hoc per litteras postulantibus. Sed cum a
Ronnovio responsum esset, serius redditas litteras, qvam ut tam
brevi expediri cum mandatis legati possent, spem tamen Burgundi
fecere, Daniae rationem habitum iri. Veruntamen
non minus Dani qvam et Sveci induciarum pactione exclusi,
sive postulantibus ita Lubecensibus, sive alienam causam
minus curantibus Burgundis. Quod eo indignius, qvia exhibita
confirmatio Caesaris, super foedere Gustavi anno superiore
facta, tradita nimirum legatis Christianj, ut ab eo in Daniam
p.28
At Lubecenses, hoc modo pactis induciis, cura belli
Burgundici soluti, atque ab eorum hostium, quos maxime
formidabant, metu securi, ad auxilia Anglica, quorum
contra Danos Majero spes facta, respectabant. Dumqve
haec eos expectatio tenet, in paucis diebus commodum
accedunt Hamburgum legati ab Anglo missi, cum Lubecensibus
de ea re acturi, simulque reliquas civitates Vandalicas
ad societatem foederis adversus Pontificem Romanum invitaturi.
Exarserat enim in Anglum Clementis septimi acerrima
indignatio, quod ab Catharina, Ferdinandi Hispaniae
Regis filia, qvam viduam a fratre relictam, duxerat uxorem,
divertisset, atque Annam Boleniam, spreto sacro interdicto,
sibi conjugem sumpsisset. Itaque ut civitates divortium
suffragiis suis odio Pontificis, a quo non ita pridem
defecerant, probarent, eas sibi in societatem asciscere voluit.
Cum his igitur legatis Anglicis, tum de Henrici divortio in
concilio propugnando, civitates reliquae, tum seorsum de
Dania ei tradenda, Lubecenses depacti sunt. Ab his promissum,
regnum Danicum, quod spe vana praeceperant suae
potestatis esse, ipsius fore, aut cujuscunque alterius quem
ipse regnare vellet. Henricus vicissim pecuniam aliaque
belli subsidia se suppeditaturum spopondit. Atque haud multo
post, missis in Angliam legatis, decem aureorum Anglicorum
millia arrhae nomine, seu in partem pretii, sunt repraesentata.
Postqvam ita Anglum in belli hujus societatem
venisse intellectum esset, tanto facilius adjunxerunt sibi
Lubecenses ex confoederatis civitatibus, Rostochienses, Vismarienses
et Sundenses, apud quos plus valuit plebis auxilium
decernentis conclamatio, qvam magistratuum pacem svadentium
moderatio.
His igitur externis praesidiis respublica Lubecensis freta,
suaeqve ipsa quietis impatiens, toto hoc mari, quod Daniam
Sveciamque interluit, ac late utramque ambit, bellum
moliri coepit, Daniam armis aperte adoritura, Sveciam rebellione
(uti sperabatur) perditura. Sed conjuratio res perplexa,
quae nec ab uno expediri, nec pluribus communicata,
clam haberi poterat, Gustavo pridem detecta, ut memoravimus.
Itaque ibi spe lapsi, Daniam sibi in praedam destinant.
p.29
Deerat vero imperator, cujus auspiciis bellum
quaesito colore inceptari poterat. Quumqve ex vicinis
Principibus non esset, quem Lubecenses pollicitationibus
suis ad tam periculosum bellum impelli posse sperarent, tandem
post longam deliberationem ad Christophorum, ex Oldenburgensi
stirpe Comitem, itum est. Is pro eo, quo natus
erat, loco, opibus haud admodum validus, sed exiguae
duntaxat terrae dominus familia cum fratribus herciscunda
factus, ac praecipue collegii Coloniensis, cujus ille sacerdos
erat, proventibus degens, supra fortunam gerebat animum,
nihilque non spe aliqva dignitatis atque potentiae ausurus
putabatur. Hunc igitur ubi Majerus et Textor, Lubecam
litteris accersitum, in potestate quodammodo habuere, de
nefario suo incepto ita cum eo communicant: Bellum
Danis facere in animo esse, cujus, quas causas habeant,
edocent. Cum Burgundis enim in perniciem civitatum
foedus a Danis initum, eorumque permissu quotquot velint
Belgarum naves, contra jura a Regibus indulta, freto
Oritano transmitti. Lubecensium autem, pristinorum
amicorum, merita neglecta, ac spretam amicitiam. Nam
missum ad proceres legatum pro renovatione foederis,
cum repulsa reversum. Hanc contumeliam se ultum ire,
nec passuros contemptum Lubecensium Danos diu laetari.
Ipsum prae cunctis imperatorem sibi destinasse, cujus auspiciis
rem geri velint. Non deesse causam, cur ipsum
Danis pro se bellum inferre conveniat. Nam Christiernum
propinquum et consangvineum carcere ab iis attineri,
quem si liberari ipsius ductu contingeret, magnam eum
laudem reportaturum. Quod hoc tempore haud difficile
fore, ut modo res in Dania habeant. Nam primarias civitates
cum Lubecensibus sentire quae patefacturae portus
suos, quam primum in mari Danico Lubecensis classis se
ostentaret. Harum deinde exemplum propter auctoritatem
facile reliqua Daniae oppida consecutura. Nec plebem
Danicam a Christierni liberatione alienam, in quem
semper propenso fuerat studio. Haud dubie magnam futuram
animorum inclinationem, si pro eo liberando susceptum
esse bellum feratur. Id etiam pro religione dissidii
inolevisse, ut non sperandum sit ecclesiasticis a plebe
p.30
auxilium, quae nihil malit, quam aliquem eis infestum Regem
creari. Gustavum in regni Svetici solio a Lubecensibus
collocatum, haud ambigere, quin Danis, quem lubeat,
Regem quoqve sint imposituri. Apprime gratum
etiam Imperatori, Electoribusque, praesertim Brandenburgico,
futurum, si Christiernum ejus opera liberari videant,
quippe quem ipsi antea omnibus viribus restitutum voluissent.
Volupe erat Comiti hoc honoris a Lubecensibus deferri,
gloriosum existimavit Regis liberatorem audire, nec
recusatum periculum, praecepta spe, vel regni partem aliquam
sibi acquirendi, vel amplas opes parandi. Itaque cum
Majero et Textore de summa rei compositum, bellumque
contra regnum Daniae pariter et Christianum Ducem
decretum.
Sed hactenus secreto collocuti, privatim inter se rem
egerant, jam demum ad magistratus de ea referri placuit,
qvi interpellandi de auxilio ad Christiernum captivum liberandum.
Quod primum in senatu, deinde in coetu sexaginta
virorum, moxque ad centumviros, qui plebem repraesentabant,
propositum, mire omnibus gratum fuit.
Nam Lubecenses in universum omnes Danis succensebant,
quod proceres Belgarum navigationes prohibere recusassent:
Simulqve religionem reformatam amplexi, eam propagatam
vel hoc nomine voluere, ut antistitibus in Dania aegre
facerent, quorum auctoritate et consilio res Belgarum niti
videbantur. Ita rebus ex sententia compositis, Christophorus
ad conducendum militem stipendio Lubecensium proficiscitur,
qui confecto numero peditum ad quatuor
millia, per Albim trajectis hisce copiis, Lubecam redit.
Mox, ut bello inceptando praetextus quaereretur, litterae ad
Christianum missae, quibus captivus Rex custodia dimitti
petitur. Illum nullius culpae reum, contra fidem datam,
tam immani teneri carcere, haud aequum. Intercedere
cum captivo Rege eam Duci propinquitatem, uti sponte,
quod petitur, faciendum fuisset. Quod si tamen recuset,
se cum amicis, qvorum complures sibi in societatem asciverit,
in afflicto fortunae statu ipsum non deserturum. Scire
p.31
arcem in potestate Ducis esse, ubi modo servetur. Ei
reddendam Deo hominibusque rationem, si diutius carceris
squalore et tenebris maceretur. Neqve hoc se duntaxat
flagitare, idem complurium Principum communione
sangvinis junctorum esse desiderium, a quo neque ipse sit
alienus. Responsum a Duce, Christiernum, regnante patre,
a Danis, Svecis, et civitatum legatis, multorum scelerum
reum peractum, ac eorum judicio ad perpetuum
carcerem esse damnatum. Haud fas id judicium a se rescindi,
quod tot procerum ac praestantium virorum consensu
firmatum. Nec quia castello Sunderburgensi includatur,
idcirco potestatem dimittendi penes se esse, quod
mutuae fidei obligatione tanquam ad sequestrum ibi sit
positus, ut nullius partis injussu eximi inde queat. Si
itaque eum liberatum Comes velit, a Danis et Svecis hoc
petendum. Qvum Comiti hoc responso minime satis
fieret, alterae littere minarum plenae ad Christianum mittuntur,
quibus Dux arguebatur, ut qui haud recte a Danis et
Svecis excusationem ad negandum justissimum desiderium
petivisset. Cum iis nihil negotii esse, nec alibi existimare
Christiernum sibi quaerendum, qvam ubi inclusus servetur.
Causam captivitatis disserere nolle, quae ut maxime
ita habeat, sicut ipse memoret, haud tamen justum contra
fidem datam eum capi. Itaque etiamnum perqvam enixe
petere, quum Sunderburgum in ejus potestate sit, Christiernum
immani ista cavea et teterrimo carcere extractum
exhibeat, et sibi in manus tradat: quod ni fiat, Deum testem
facere, invitum se sociosque eam viam ac rationem
inituros, qvae cum vi conjuncta. Nam non tam fluxam
fidem Lubecensium sociorum aliorumque, qui se Christierno
in Norvegia obligarint, ut ejus immemores esse velint.
Nec tamen aliud propositum, quam Christiernum suae libertati
publico bono restituere. Ei rei vitam fortunasque
omnes impendere, ut intelligat totus orbis, sobrini injuste
capti liberationem serio cordi fuisse.
Ita Comes denuo causam Christierni bello persequendam
sumsit, sive eum serio restitutum, sive in potestatem Lubecensium
redactum vellet, nihil pensi habens, quae inter Ducem et
p.32
fratres ejus Comites Oldenburgenses intercesserant foedera; qvi
qvum omni ope antea in eo qvoqve laborassent, ut Christiernus
exulans restitueretur, mortuo Friderico, metuentes filii
Ducis offensam, promissis qvingentis peditibus, se ei, quum
peteretur, ad bimestre militaturos, pacem fecerant, et amicitiam
junxerant. Verum Christophorus, inter eos acta
haud ad se pertinere existimans, nihilominus adversus Ducem
arma parat. Ipse jam sensum suarum literarum Duci
pro belli denunciatione fore ratus, facile judicabat, non
eum cessaturum, quin se quamprimum copiis ad defensionem
instrueret. Itaque sibi etiam properato opus esse putabat,
si forte imparatum adhuc posset opprimere. Mox
fere in procinctu stans, ad Holsatos et Oldenburgenses notoriam
evulgat, qva de instituto bello eos praemonet, petitque
pacato agmine transire liceat, quod si admittant, nullam
injuriam ab innocuo exercitu passuros: At si qua prohibere
conentur, ferro ac flammis sibi viam patefacturum.
Absque eo vero benigne eis cupere. Inde ad Senatum atque
ordines regni Danici litteras dat, quibus prolixe memorabantur,
quae a Christierno primum in Norvegia, deinde
in Dania et Slesvigia contigerant. Nec non Dux graviter
accusatus, quod foedissimo carcere intrusum arcte custodiat.
Multas sibi causas esse, cur has injurias ultum eat, et opitulatum
ipsi velit, si forte alio traductum, vel qva parte
corporis laesum ac mutilatum reperiat. Rogare Proceres,
ne conatus suos impediant, sed ad liberandum Christiernum
sibi sociisqve suppetias ferant. Haud dubitaturos, si id
contingat, quin utrique regno sit bono futurum. Etenim
operam se daturum, qvantum qvidem fieri possit, ut Christiernus
injuriarum oblitus, quibusvis offensam remittat,
utqve regno restitutus, jura ac consvetudines sedulo servet
stricteque sequatur.
His a Comite praemissis, ad eos, qvos sibi destinarat,
hostes ipse e vestigio consecutus, repente cum exercitu Holsatiam
invadit. Utinum, quod antistitis Lubecensis est castellum,
statim, nemine repugnante inopinato capitur, tum
Tritoviam ac Pelonam oppida adortus Comes occupat. Inde
p.33
per agros late populatus, pagis villisque passim incensis,
aut vastatis, universo Ducatui terrorem incutit. Arnsbogianum
et Renifeldianum coenobia, ne violarentur, pecunia
redemerunt. Cumqve castellum Segebergense impetu
hostili capi non posset, obsidione aliqvandiu fatigatur; nam
oppidum, ad radices montis situm, jam ingressus tenebat.
Sed Comitem hactenus Holsatiam ingressum, ut Lubecae
vicina affligeret, ubi Christianus comperit suorum omnia
pro libito ferre atque agere, copias, quas in tam repentino
malo potuit, contrahit. Simul Senatum Danicum ex lege
foederis auxilia exposcit, quod commune periculum, ipsis
haud negligendum, ageretur. Patres, litteris prius a Comite
acceptis, haud obscuro earum indicio intellexerant, quid
ab ipso pararetur. Nam insimulatis tecte, adeoque in crimen
adductis, quorum voluntate et consensu Christiernus
captus fuerat, haud dubie intelligere erat, bellum contra
Ducem coeptum in Daniam translatum iri. Quorsum enim
pertineret, quod liberatio Christierni utrique regno esset
bono futura, quodque is omnem noxam intercessione
Comitis condonaturus, juraque regni sincere servaturus;
nisi quod Regem et regnum suae potestatis facere in animo
haberet? Cernentes itaque patres in pari periculo Daniam
atque Holsatiam versari, ut Duci subveniretur, nihil omiserunt.
Mox evocati, qui Hafniae et Malmogiae in hibernis
erant pedites: iis antistites et reliqui proceres regni ex
suis aliquantum equitatum adjungunt. Hae copiae, quanto
ocyus fieri poterat, ad Christianum missae, existimantibus patribus
plus ibi fore Comiti negotii, qvam ut tam brevi ad
Daniam invadendam animum adiiceret. Qvod Duci quidem
magno ad sua recuperanda adjumento fuit; sed rebus
hostium magis opportune accidit, a quibus Dania militari
praesidio fere vacua, jam tutius oppugnari poterat. Ita ad
aliena pericula saltim intenti, suorum vero malorum securi
homines, saepe etiam aliis benigne faciendo, mentis caecitate
lapsi, sibi ipsi nocent.
Comes, qvum haec satis prospere cecidissent, et initia
ex voto essent, ad spem majorum, quae animo conceperat,
p.34
alacris erigitur. Jnstructa fuerat a Lubecensibus classis, qvae
cum exercitu in Daniam trajiceret: haec, eo ex Holsatia reverso,
ad navigandum parata stetit. Restabat saltim, priusquam
portu exiret, ut Comes et Lubecenses inter se statuerent,
quomodo de belli ratione ac victoriae praemio habendum
esset. De quibus mox ita convenit: Senatus populusque
Lubecensis spondet Comiti pro viribus auxilia ad
liberandum Christiernum, seu in Holsatia, sive alibi rem geri
necesse sit, nec tamen deserturos, si res aliter cadat. Insuper
stipendium militibus promissum, pignore castellorum
in Holsatia captorum, in quem pignoris nexum etiam venirent,
quaecunqve alia post occupari contingeret. Is vicissim
fidem Lubecensibus obligat, se Christiernum liberatum
in ipsorum manus traditurum. Idque operam daturum,
ut immunitatibus in Holsatia et alibi restitutis, damna accepta
recompensentur, nec deinceps insolitis vectigalibus eos
oneratum iri. Ac si aliquibus per bellum potiri contingeret,
ea juris Lubecensium una cum Christierno fore, se, accepta
pecunia, nihil amplius flagitaturum. Postremo utrinque
cautum, ne qua religioni reformatae vis fieret, neve quid
strueretur in eos, quos laedi nefas esset. Haec illi inter se
pacta privatim fecere, palam fidem Christierno datam ejusque
liberationem bello causam praetendentes. Cujus simulationis
vanitas eos haud latuit, qui norant, quam exosum
ante Christiernum Lubecenses habuerant; quippe quem aperte
oppugnare non dubitarant, juncta cum Friderico amicitia,
contra ipsum Imperatorem aliosque, qui eum exulantem
restitutum voluerant.
Verum priusqvam classis Lubecensium solverat, missae
hinc inde holcades et celoces, quae obsiderent angustias
maris Balthici, prohibiturae simul ab una in aliam provinciam
trajectum. Unde turbata magna ex parte Comitia,
quod patribus navigatio ex Jutia et Fionia in Sielandiam
non esset tuta: reliqui autem ex aliis provinciis per infrequentiam
Senatus statuere de summa rerum non possent.
Sed hi aderant nihilominus Hafniae, expectaturi, si forte ex
istis partibus Senatores tandem accederent. Qui dum hac
p.35
in spe incerti versantur, classis Lubecensium secundo vento
evecta, in alto conspicitur. Ea erat navium viginti unius,
ita instructa milite, commeatu, tormentis, aliisque bello
necessariis, ut ad resistendum majores vires, qvam quae
tam subito parari possent, requirerentur. Vehebantur
una uterqve Consul Lubecensis, qui belli hujus auctores fuerant,
Majerus et Textor, hic classis praefectus, ille militum
dux. Ubi nunciatum Andreae Billeo, Moeoniae insulae praesidi,
classem adventare, inermis ac contra hostes imparatus
ingenti terrore percellitur. Datae mox litterae ad Ronnovium,
quibus significatur hostis adventus, simulque auxilia
in re trepida efflagitantur. Ad haec consulitur, dandum
Axilio Goyaeo negotium cogendi sparsos per Siaelandiae oppida
milites, qui urbi Hafniensi praesidio sint. Sed hostes
malum struentes, citius meditata exequebantur, quam ut
periculi inscii defensionis modum expedirent: quibus,
praeterquam quod Lubecenses subito ex amicis infesti hostes
facti, cum maximis intestinis malis, proditione et perfidia
civium dimicandum erat. Itaque nudata praesidio Hafnia et
Malmogia, quando nullus adversum nitebatur, classis angustias
freti ingressa,
ad promontorium, album dictum, quatuor
millibus passuum ab urbe stationem capit, ubi, prout littora
intus recedunt, aut prominentia montium resistunt, in aeqvali
aditu insula sinuata aliqualem portum facit. Audito
Comitem cum reliquis appulisse, Georgius Coccius huc confestim
advolat, gratulatusque eorum adventui, quo in statu
res Malmogiae sint, edocet, hortaturque, exscensionem in
terram facere haud differant. Tum ejus svasu copiae A. D.
IX. Calendas Julii in terram expositae.
Sed Comes ut in hosticum eundo prospera cuncta
habuit, ita Lubecenses domi triste bellum excepit. Nam
Dux interim ulturus acceptam injuriam, per Johannem
Ranzovium, profligatis praesidiis, Utinum feliciter recuperarat,
unde tantus terror reliquos pervasit, qui Tritoviam,
Pelonam, et Segebergam tenebant, ut iis incensis ac direptis,
sponte diffugerent. Mox junctis copiis, quae a Christiano
post collectae fuerant, cum Ranzovianis ad ostium
p.36
Dravi ducitur. Ibi oppidum a fluvii istius ostio nomen habens,
quia Lubecensium naves Daniam petierant, praesidio
destitutum, per insperatum Christiani accessum, facile occupatur.
Circa turrim seu propugnaculum, Mugenburgum
dictum, plusculum fuit negotii, quod aliquoties frustra oppugnatum.
Tandem ne ibi diutina obsidione langvesceret
militum virtus, cuniculis actis eo Dux potitur. Ubi igitur
jam cuncta ad portum ei obnoxia, castris ibi communitis,
facile erat arcere ornes, qui navigio Lubecam aliquid importare
conabantur. Postquam compluribus, qui neqvicquam
Lubecam petiissent, domum reversis, teneri omnia
a Duce nunciatum esset, usus commerciorum intermissus,
et omnis fere navigatio ad haec loca cessavit.
Quo animadverso, Dux haud amplius ibi haerendum
ratus, relictis castris, et eversa turri Mugenburgica, ad Molnam
Lubecensium oppidum ducens, tantisper ad coenobium
Mariae constitit, dum copiae, quae ex vicina Saxonia
expectabantur, advenirent. Iis auctus, quum coenobium
permissu ejus esset a militibus direptum, cum exercitu Lubecam
versus redit, ac tandem obsidionem urbis parans, ad
Premismolam castra transfert. Mox utramque Dravi ripam
ponte junctam insidet, injectis sarmentis, qua terram pons
pertingere non poterat, ut opportunum fluvium ad traducendas
copias sibi faceret, qvacunque parte urbem placeret adoriri
Quod Lubecenses haud fieri posse rati, antea qvidem
otiosi spectaverant. Sed ubi sensere milites ultro citroque
libere commeare, ad opus affectum disturbandum urbe
cum militum globo eruperunt. Dux id futurum praevidens,
suis locis ad excipiendum erumpentes praesidia disposuerat,
a quibvs caesi Lubecensium centum quinqvaginta,
capti trecenti, reliqui in urbem retro acti. Ea accepta clade,
nihilominus interriti Lubecenses aliam rationem rumpendi
pontis comminiscuntur, parantes binas onerarias, quas,
latioribus carinis planas, vulgo Pramas appellant, replent
milite, tormentis, materiaque suscipiendo igni idonea, ut
iis vi ventorum et secundo flumine in pontem impactis
structura solveretur: sed et hoc frustra fuit. Nam Prama
p.37
altera, ab solidiore compage Henrici Ferrei nomine dicta,
in fluminis vado haesit, ubi a militibus Ducis, qui pectore
tenus in aquas ruebant, cum omni fere apparatu et nautis
plerisque, praeter eos, qui interfecti, aut natandi periti profluenti
se injecere, capta est. Altera ad pontem quidem
adacta, sed nullo obsidentium malo, qvod milites, qui ad
ripam sibi aggerem struxerant, et in arbores fluvium inumbrantes
ascenderant, pilas plumbeas e tormentis ea vi ac
multitudine exploderent, ut nec qui in prora, nec qui in
puppi essent, officium facerent. Quae ita retro acta, vix
evasit, octo duntaxat ex omni nautarum et militum numero
salvis Hac eruptione etiam infeliciter tentata, ne Dux
altero eorum portu, qui haud longe Megapolitana ditione
est, Slucopia dicta, potitus, oppidum illud pariter, uti prius
ad Dravi Ostium cremaret, ipsi incendio praevenere. Quod
simul ac Duci compertum, eo missi, qui restincto igne oppidum
caperent: cujus quod tum salvum erat, in potestatem
Ducis venit, simulque naves quinque majores seu corbitae,
quae instructae nautis, militibus, tormentis, in Holsatiam
mittuntur, reliqvis ad navigandum minus idoneis
exustis. Itaque cum in neutrum horum portuum Lubecensibus
aditus pateret, nec urbe amplius tutum esset erumpere,
arctiore jam obsidione, ad summam angustiam rerum
omnium inopia redacti, premuntur.
Interim vero dum Dux eos urget, venit in castra, missus
a Maria Belgii Gubernatrice, Johannes Creudenerus,
nuncians summatim quid inter Anglum et Lubecenses actum.
Compertum Mariae certo indicio pacta inter eos
intercessisse. Ea quousque se extendant, non satis quidem
constare, tamen haud temere credi, in exitium regni Danici
omnia comparata. Nam famam esse, Lubecensibus propositum,
ut Anglum in regnum Daniae attrahant, idqve ipsi
tradendo suum beneficium faciant. Imperatorem id prorsus
non passurum, nec velle Regem fieri, nisi aliquem filiorum
Friderici, quibus prae omnibus benigne cupiat. Si
eis quisquam obsistat, auctoritatem viresque, ad impediendum
conatus adversariorum accommodaturum, neqve eos
p.38
deserturum. Ad fidem promissis faciendam destinatos
consilio Mariae legatos amplissimos, qvi non solum cum
Duce iis de rebus agant, sed etiam solennibus regni comitiis
Friderici liberos commendaturi intersint.
Mox iisdem fere diebus legati, antistes Brixiensis Mullartus,
Ludovicus Delvigius, Georgius Desplineus, vestigia
Creudeneri fere secuti, Bustehudam, ditionis Bremensis oppidum,
attigere. Ibi quum intellexissent, turbatis rebus
Danicis comitia interpellata, ex itinere domum redeunt.
Dux autem per Creudenerum rescripserat, ac Mariam de re
ad Lubecam feliciter gesta certiorem fecerat, petito ex foedere
Gandavensi auxilio. Nam spem Lubecenses ulciscendi
certam affulsisse, qvam non destitui juxta Belgarum ac
sua intersit. Maria e vestigio litteris missis, hortatur Ducem,
ne oppidum ad Dravi ostium deserat, expectaturum
quam maturrime auxilia. Moxque Gerardus Mullartus ablegatus,
qui cum Duce de ratione auxiliares copias mittendi
ageret. Sed neqve ille tum ulterius qvam Fordam, itidem
Bremensis ditionis, progressus, eo evocat, quocum
Ducis nomine communicare posset. Misso igitur Uthenhovio,
quum ei Mullartus Mariae voluntatem erga Ducem
patefecisset, confestim domum vertit. Dux tot Mariae litteris
ac nunciis spei plenus, ne, quod ipse prius desiderarat,
id oblatum aspernari videretur, ad ipsam Mariam Meliorem
Ranzovium mittit: et per eum pulvis pyrius et tormenta
aliqua impetrata, ac certa pecuniae summa Amsterodami
promissa: Cujus tamen duodecim duntaxat aureorum
millia, quae ex annuo stipendio debebantur, exsoluta.
Dum haec ad urbem et in Belgio geruntur, Lubecenses
quidem, rebus magnopere afflictis, de salute periclitantur.
Sed qui in Daniam bellum invexerant, fortunae suae
prosperae haud segniter instant. Et quidem classis Lubecensium
hinc inde freto oberrans, nullis non infesta erat: navigatione
iis saltim tuta, quibus Lubecenses eam gratiam
indulgebant. In hanc classem incidens Aeschylus Billeus, qui
Bergis Norvegiae regio nomine praesidebat, quum accessurus
comitia regni, secum uxorem et familiam veheret, capitur.
p.39
Quod infortunium simul eos excepit, qui Billeum comitabantur,
missi a metropolitano Nidrosiensi et senatu Norvagico
ad antistitem Arusiensem et Magnum Goyaeum, ut eorum
de Regis electione sententiam declararent. Nam in
horum duorum virtute tantam Norvagi fiduciam collocarunt,
ut eorum auctoritatem in omnibus sequi haud dubitarent.
Erat autem ipsis jam statutum, svasu Aeschyli Billei,
ut in eum Regem consentirent, quem Daniae proceres tanto
fastigio dignum judicassent. Id saltim cautum sibi voluere,
ut jura et immunitates regni, qvemadmodum moris
est, a Rege confirmarentur. Haec mandata perlaturi legati,
tametsi publica securitatis fides data a praefecto classis
Lubecensis, qua in oceanum contra Hollandos missa infesta
omnia fecit, tamen delati in fretum, una cum Billeo
capiuntur. Atque haec et alia quavis eo liberius Lubecenses
mari patrarunt, quod classis Danica, portu Hafniensi
inclusa, contra vim hostium nihil moliretur.
Sed et terra longe lateque Comes omnia subegit. Primo
deditionem Roschildiae, quo post exscensionem se contulerat,
facile obtinuit, oppidanis interminatus, omnia se militibus
in praedam daturum, nisi imperata facerent. Cujus
oppidi potitus, ibi statim sacramentum fidei nomine Christierni
captivi a civibus exigit; volente Comite spargi famam
pro ejus liberatione bellum susceptum, ut tanto proclivius
depositis armis plebs ei accederet. Qvo facto, quasi
jam regni potens, gerere coepit, quae Fridericus Rex non
ita pridem potestate regia sibi usurpaverat. Nam Gustavum
Trollium Svecum, quondam metropolitanum Upsalensem,
jam patria extorrem, deturbato de sede Ronnovio, antistitem
Roschildiae creat. Etenim Gustavus post Christierni
captivitatem hactenus Lubecae delituerat, in utraque fortuna
ejus partes secutus. Jam vero adductus una in Daniam
fuerat, ut ad dignitatem evectus, studium Regi captivo
luculentius probaret. Verum Ronnovius, qui Hafniae
se continuerat, ex quo ad comitia regni eo profectus fuerat,
ubi comperit a Comite hac se injuria affectum, simulque
aulam Roschildensem eum vicinis castellis Haraldiburgo et
p.40
Bistrupio direptam, spirans vindictam, in medium forum
Hafniense prosilit. Quo convocata plebe, in atrocitatem
et perfidiam Comitis graviter invectus, obtestabatur cives
per Dei gloriam et reipublicae salutem, ne fidem destituant:
Se cum iis extrema quaelibet tolerare paratum, nec vitae
fortunarumve praesentissimum periculum recusaturum.
Aegris animis consilium Ronnovii in pejus accipiebatur, nec
erat, qui recte monenti aurem accommodaret. Tanti apud
vulgus momenti est, quantum quisque consilium daturus
gratia ac favore valeat. Sed plerisque magistratuum
Hafniensium, oratione Ronnovii suspicantibus defectionis
consilia ei prodita, metus simul et ira incessit. Timebant
enim, ne vir tantae auctoritatis conatibus suis intercederet.
Indignabantur etiam, religionis persecutione plebi invisum,
concionis habendae fiduciam sibi sumsisse. Ita igitur erga
Ronnovium animati, aut urbe pulsum, aut certe in potestatem
redactum voluere. Quod ubi innotuit, clam se furentibus
Hafniensibus subduxit. Nec multo post irae indicium
erumpit. Nam Ronnovio frustra domi a plebe quaesito,
quum forte arca per urbem in regiam ferretur, a quibusdam
eum inclusum opinantibus rumpitur. Qvi rumor evulgatus,
reliquos patrum timore perculsos urbe expulit, ut quisquam
tutissime poterat, Hafnia deserta, domum
evaderet.
Ceterum Comes, rebus Roschildiae compositis, Coagiam
cum exercitu petit. Id oppidum, antea patens, vallo
fossaqve circumducere instituit, ut castra in tuto haberet.
Hinc in vicinas Selandiae partes litterae misse, quibus plebis
conventus indicitur. Campus est in medio fere insulae uliginosus
et palustris, Saltum luporum vulgo vocant, quo evocati
frequentes confluxere. Comitis oratio per interpretem
ad plebem loquentis in eo versabatur, ut ostenderet
se in Daniam venisse ad liberandum Christiernum propinquum
suum. Velle eum, per vim regno deturbatum,
pristinae dignitati restitui. Quod si contingat, exspectandum
non solum, ut plebeiae libertatis se vindicem praestet,
sed etiam eum religioni reformatae totis viribus patrocinaturum.
p.41
Nam abunde eo loci cognitione evangelii imbutum,
ubi reformationis initium coepit. Non ipsi imputandum,
ut malevoli velint, quod superioribus annis regnum
turbarum fluctibus sit jactatum, quin potius eorum
haec culpa, qui aequa imperia in potentiores ac plebem
exerceri non ferebant. At jam malorum omnium finem,
divino favente Numine, fore; illi saltim ut coeptis faveant,
et Christierni assertoribus se conjungant. Non difficile
erat, plebem inermem ignaramque, quo consilia
tenderent, inescare. Itaque Comiti e vestigio ab iis, qui
tum aderant, Christierni nomine sacramentum fidei praestatur.
Sed horum plerique plebeji tantummodo erant.
Ex proceribus solus Andreas Billeus, qvi domum suam venerat,
ut rem familiarem servaret, ad Comitem se tum demum
contulit, qvum septo militibus praedio, undique telis
peteretur, nec evadendi spem nec hostem pellendi vires
haberet.
Comes securus eorum, qui Coagiae moranti a tergo
imminere poterant, ad Hafnienses vertitur, ratus deditione
istorum duorum oppidorum nihil actum, ni primaria civitas
jussa faceret. Nam ut ille inermes nullo negotio oppressisset,
ita contra potentiores vix oppida patentia defendi
posse. Cernens itaque, belli sedem Hafniae collocandam,
ut ad propositum voti summa evaderet, a civibus urbem
sibi dedi postulat, commonefaciens eos fidei, qua Christierno
etiamnum sint obligati, ac proposito exemplo eorum,
qvi jam ante complures ad ipsum desciverant. Illi,
haud longa deliberatione sumpta, respondent, Christierni
qvidem imperium non detrectare, sed urbem dedi non posse,
priusquam ipsum aut sui juris esse cernant, aut certe in
potestatem Comitis esse redactum intelligant. Quod responsum
eo iniquiore animo acceptum, quo minus de ipsorum
voluntate dubitabatur. Mox intervenit Georgius
Coccius, trajecto freto, qui consulit capiendum per insidias
regiae arcis praesidem Johannem Urnam, tum reliqua facilia
fore. Id secutus propositum Georgius, domi Ambrosii consulis
delituit, ut in praesidem praetereuntem armatorum cohortem,
p.42
impetu ex aedibus repente facto, immitteret. Sed
praeses ad omnia intentus, nec civium fidei, amoto praesidio,
credulitate nimia se permittens, opportunus insidiis non
erat. Qui, quoties ipsi in urbem commeandum fuit, stipatus
eo praesidio militum descendit, ut duci per vim sine
magno motu ac caede non posset. Quum itaqve tumultum
Hafniae excitari nondum tempestivum esset, haud
dum cognito quo animo plebs rebellionis consilium acceptura
esset, a vi abstinere visum. Itaque hoc frustratus
consilio, ad alium se vertit dolum, ut praesidem in ipsa
arce opportune prehenderet. Qvem idcirco tanquam officii
ergo adit, ac simulati obsequii haud ignarus, studium suum
offert. Verum ille Georgii benevolentiam, praeter solitum
praestitam, an suspectam haberet subdubitans, dissimulando
gratam esse prae se tulit. Tum ut diffidentiae opinionem
amoveret, Georgium ad prandium invitans, ubi intellexit,
eum complures secum trahere velle, portam et ipse fortiore
praesidio munit. Georgius jam quodammodo certus praesidem
se in arce oppressurum, accedit: sed ubi septam milite
portam videt, nec insidiis locum esse, peracto prandio
inanis spei redit. Igitur Hafniae, nulla re memorabili in
publicum edita, quum haud tutum sibi diutius morari cerneret,
ne fingerent interim consilia domi solicitus, propere
Malmogiam revertitur.
Comes iterum, ne mora noxae esset, deditionem Hafnienses
instat flagitare, jubens de Christierni liberatione securos
esse. Ea de causa in Daniam venisse, nec cessaturum,
priusquam rem confectam habeat. Tum illi, missis Coagiam
qui cum Comite paciscerentur, his conditionibus inter
alias dedi urbem spondent: Ager vicinus et pagi circumqvaqve
ad duo milliaria ut civitati attribuantur. Juribus
et immunitatibus a Regibus indultis nihil derogetur.
Religionem reformatam publice profiteri, et exercere sine
fraude sit. Hisce legibus acceptis et litteris super iis consignatis,
Hafnienses Comitem laeti et ovantes in urbem accepere.
At praeses regiae Hafniensis Johannes Urna, nec initio
hisce consiliis adhibitus, nec post arcem ut hosti proderet
p.43
adduci poteerat. Itaque Comes eum oppugnatum venit,
tam civium, quam suorum armis fretus. Tolerata ad
aliquot dies fortiter oppugnatio, tametsi locus urbem tenenti
non ita contra hostium impetum validus. Tandem
Urna a suis desertus, quibus severitate imperii jam pridem
invisus erat, deditionem facit. Praemium transitionis post
fuit praefectura, Johanni Frisio ademta. Comes urbe atque
arce potitus, simul classem regiam, tormenta, machinas,
atque reliquum bellicum apparatum in potestate habuit.
Arcem ipse mox insidet: urbem, imposito praesidio,
iis committit, quorum ipsi satis explorata fides erat, prius
tamen in verba Christierni sacramento adactis. Reliquos
magistratuum Hafniensium, qui, tacite improbata defectione,
fidem potius Senatui servatam voluerant, ne formidare necesse
esset, Comes consilio Ambrosii et Johannis Bosonis
ordine movit, et alios in eorum locum allegit. Nec facile
alicui creditum, nisi qui foediore aliqvo facinore, aut petulantiore
convicio patres incesseret, atque ita proditionis fidem
faceret. Quod ut quisque magis in propatulo et impudentius
facere ausus, ita odium ejus infestius habitum,
majore praemio rependebatur. Magna vero ea rebellionis
pestis, qva pessimi plurimum possint, et praemia perfidiae
turbata republica ampliora proditoribus tribuantur, quam
constantiae et fidei iis, qui salvam et incolumem servare
student.
Porro rebus Hafniae ex sententia constitutis, per Selandiam
edictum promulgatur, quo Ringonopolin ad curiam provincialem
omnes ordines convenire jubentur. Ubi aderat ex oppidis
et pagis pleraque plebs, plurimiqve partim metu adacti,
partim spe melioris status illecti, comparent. Comes congregatis
ad concionem, qui in oppido praesto erant, postulat,
iterato sacramento fidem Christierno obligent, quotquot
eum liberatum ac regno restitutum velint. Ibi complures
ultro ac lubentes nomina dant, aliis vel exemplo motis, vel
quia tutum non erat adversari, qualicunque voluntate assensum
praebentibus. At nobilium plerique quia Christierni fidem
sequi nondum animum induxerant, huic conventui se
p.44
subtraxere. Qvocirca Comes apud se fremens, et quod
edicto paritum non esset, indignatus, ut spretam auctoritatem
vindicet, nobilitati perniciem machinatur. Gnarus
enim in hujusmodi ingeniis efficaciorem damni metum,
quam perfidiae infamiam, et ubi res fidesque agitur, emolumentum
dedecori anteferri, malo cogere instituit, quos
spe attrahere non erat. Tum hinc inde suos cum plebe ad
diripienda nobilium praedia dilabi sinit, hos cum illis, quos
ultos voluit, committens, illos praeda ditans: qui, venia data,
non aliter contra nobilitatem agunt, quam si in hosticum
venissent, ubi omnia rapere, agere, violare fas. Nobilitas
igitur, insigni clade ab iis affecta, ubi nihil in posterum
sibi tutum fore videt, nisi Comiti se dedant, tandem
in fidem Comitis, Christierni nomine, veniunt, maxime
Ronnovii auctoritate eos permovente. Nam et ille cum
Comite in gratiam redierat, et episcopam suam, tum secundum
pecunia redemtam, recuperarat. Gustavus enim
Trollius volens se antistitis Roschildensis munere abdicaverat,
facta spe Fionicae dioeceseos. Quae tametsi tum in manibus
Canuti Guldensternii erat, tradita ipsi certo pretio a
Johanne Andreae, tamen qvia partes Senatus sequebatur,
et Christierni se hostem profitebatur, inter reos numeratus,
qvi beneficia regia adversando Comiti commisissent, pro
condemnato erat.
Dum Comes in Selandia, qua patet insula, quicquid
libitum animo pro potestate regia gereret, perlata in Jutiam
Hafniensium defectio. Quae res admodum patres anxios
habuit, versantes animis insignem calamitatem, quae rempublicam
primariae urbis alienatione maneret, exemplo inprimis
ad reliqua oppida in fide continenda noxio. Prius
tamen quam hoc insperatum malum vicinos Malmogianos
contingeret, visum eos litteris de consilio suo certiores faciendos.
Deliberatum esse, plerisque patribus consentientibus,
Christiano, ex Holsatia arcessito, regnum deferre;
ejusque virtuti ac fidei protegendum committere. Ita ex
usu esse, ne respublica deserta hosti quasi praedae cedat.
Non esse religioni reformatae ab eo aliquid adversi timendum,
p.45
sed ejus exercitium futurum liberrimum, atque omnia
pacata ab eo, utpote Rege benignissimo, expectanda.
Monere igitur et obtestari, in fide persistant, nec ab Senatu
se disjungant. Malmogiani, consilio habito, respondent,
cum Magni Goyaei et Erici Banneri judicio suum junctum
velle, nec alias partes secuturos, quam qva iis stare placitum.
Ac tandem, cum praeside Magno Guldensternio rem
hanc agente, ad mutuam concordiam et auxilium se obligant.
Quibus proceres confisi, in bona spe erant, tanto
ocyus Hafnienses ad sanam mentem redituros, quod Malmogiani
a fide nondum exciderant. Sed ad fallendum compositum
fuisse responsum, nondum matura defectione, audacia
facinoris paulo post secuti ostendit. Nam vix reverso
patrum Juticorum nuncio, castelli praeses in curiam urbanam,
specie negotii cum ipso communicandi, evocatus,
capitur. Nec virum tutata vel officii auctoritas, vel ordinis
senatorii dignitas, qvin in custodiam dederetur, tametsi
in domo honoratiore et civium tantum satellitio stipata
servatus. Quod quum grave quidem, et in rempublicam
hostile, praesertim praeside nullius culpae convicto: multo
tamen gravius, quod mox arcem regiam, ejus fidei commissam,
familia ejecta, diruerint ac funditus everterint. Eo
enim temeritatis etiam ausa progredi plebis rabies, concitatae
a quibusdam turbulentis ad vestigia regiae dominationis
abolenda, ut deinceps ad modum civitatum Vandalicarum,
cum qvibus conjuratum erat, respublica Malmogiana
conformaretur.
Jam hisce designatis, haud tutum amplius videbatur,
urbem cuivis patere, offensis defectione patribus. Itaque
vigiliae ad portas undique dispositae cum mandatis, ut acciperent
urbe quosvis accedentes, egredi sinerent neminem.
Qvo factum, ut ad Hafnienses serius fama rei gestae emanante,
minus eo trajicere ex Selandia formidatum sit. Certe
Trugoto Ulstandio et Claudio Podebuscio, ignaris omnium,
timori non erat eo venire. Quibus nihil profuit pacato
animo accessisse, quin et illi, appositis ad custodiam civibus,
in aedibus, ubi diverterent, asservarentur. Ita hosce
p.46
tres regni senatores in potestate tenentes, etsi pignora defectionis
haberent, non abstinuerunt tamen ab innoxia aetate;
sed abducta pariter nobilium pubes, studiis ibi operata, in
locum, ubi ad exitum coeptae rebellionis includerentur.
Quorum omnium tanquam ratio ipsis constaret, litteris
super defectione sua ad regni Marescallum missis, recte huc
se processisse Malmogiani disseruere: Etenim repurgatam
evangelii doctrinam se suscepisse, qvae quantum ad pietatis
studium emolumenti attulerit, cognovisse haud poeniteat.
Et quia ex edicto senatus deserere religionem duxissent,
metuisse poenam, in ministros et eorum receptatores
sancitam. Nam eam mitigatum iri, nullam hactenus
spem affulsisse, quod antistites, fugatis ministrorum compluribus,
nihil a severitate et austeritate remisissent. Existimasse
comitiis, qua hoc anno indicta fuerant, aequius [aeqius ed.]
meliusque aliquid impetraturos: sed iis frustra exspectatis,
antistites se nihilo lenius qvam antea gessisse, proscribendo
et eliminando extra dioeceses suas, qui saniorem doctrinam
non abjicerent. Hanc evangelii Christi persecutionem
pati diutius non potuisse, pro cujus propagatione
arma adversus vim antistitum sumta. Ideoque arcem, a
Friderico contra fidem datam exstructam, cepisse, ne ea
gravis libertati civium, religionis persecutoribus perfugium
praeberet. Haec Malmogiani pro facti excusatione
ad Mareschallum perscripsere, non tam quod magnopere
purgare crimen desiderarent, qvam quod metuerent, ne is
interea, dum Comitis adventum avide praestolantur, contra
civitatem aliquid moliretur.
Sed quae ibi acta, utut urbs exire volentibus occlusa,
non diu latuere, quin in reliquas provincias ac primum in
Fioniam divulgarentur. Ubi Canutum G�ldensternium, antistitem
designatum, regni periculum et fratris captivitas ad
convocandum patres nobilitatemque excivit. Horum consilio
mox vir nobilis Antonius Antoniades ad proceres Sialandicos
et Scanicos cum hisce mandatis mittitur, intellecta
Malmogiensium defectione, venisse patribus Fionicis in
mentem, ut ipsum legatum ablegarent, tum ut particulatim
p.47
rei gestae seriem referret, tum vero ut sciscitaretur, quid
consilii adhibendum, si insperato talis aliqva machinatio
contra rempublicam sive ab hostibus sive indigenis iniretur.
Videri ipsis ad salutem regni imprimis pertinere, ut naves
comparentur, petito a Svecis et aliis jure foederis obligatis
auxilio, quibus classis Lubecensium pellatur aut supprimatur,
ne Malmogiensibus suppetias ferant, aut provincias
minorum insularum adoriantur. Hoc enim eis propositum
esse, ut per celoces passim mari Balthico errantes, trajectus
ex una provincia in aliam, crematis navibus, prohibeatur;
quod Christiani Ducis indicio patefactum. Contra talem
repentinam invasionem et vim hostilem non instructos Fionios,
a quibus quicquid erat copiarum, decreto Senatus
Christiano auxilio missum. Itaqve ni ex partibus Selandiae
et Scaniae subveniri possit, videri e re communi esse, ut de
Rege eligendo dispiciatur. Quod qvidem si fieri convenientibus
patribus nequeat, saltim ex singulis provinciis, qui
ejus rei potestatem habeant, aliqui designentur, praemonitis
de necessitate, quae huc adigat, Norvagis. Insuper allatum
esse, Georgium Coccium usum eo astu ad fallendam plebem
Malmogianam, quod finxerit, litteras a Senatu in perniciem
civium scriptas: eam suspicionem et perversam opinionem
videri contrariis Senatus litteris ex animis evellendam.
Ac postremo commendata ea cura et cogitatio,
quo pacto Senatores, Malmogiae capti, liberari possint, aut
saltim ad tempus custodia relaxari.
Haec mandata, auctoritate G�ldensternii antistitis designati,
Johannis Frisii, Georgii Quitzovii, nomine totius
nobilitatis edita, perlata quidem ad Selandos et Scanos. Sed
utraque provincia periculo propior, qvam ut certam auxilii
spem facere possent. Promisere tamen patres qvaecunqve
ab iis praestari possent. Comes vero, Malmogianos suos
esse haud diffidens, ut jam procerum Scanicorum animos
periclitaretur, litteris ad eos missis, causam adventus sui
eandem quam Selandis reddit. Hortatur enixe, conatibus
faveant, et restitutioni Christierni consentiant. Quod si in
animo habeant, securi periculorum veniant fidem firmatum,
p.48
nec dubitent, quin is aequum et benignum Regem se
cunctis praebeat. Sin ei jurare abnuant, additis minis extremam
perniciem denunciat. Illi intellecto Comitis desiderio,
tanqvam in ancipiti malo soliciti, consilium aegre expediebant.
Selandia enim hostem potitum videbant, et
nobilitatem ibi ad eum descivisse. Itaque auxilium sperari
vix uspiam posse, regno inter se diviso, et qualibet provincia
in communi periculo sibi consulente. Nec se a Malmogianis
tutos, quorum animos in rebellione obstinatos ad
qvidvis facile impelli. In hisce igitur malis, quod obvium
maxime erat accipientes, decernunt, ut, petita a Comite
publica fide, qvatuor proceres ad pacem exposcendam mittantur.
Itaqve litteris fidei publicae transmissis, Tucco Crabbeus,
Oligerus Ulstandius, Accilius Ugeropius, et Canutus
Billeus Hafniae Comitem adeunt. Ibi stipulati fortunarum
incolumitatem, ac corporum libertatem, fidem suam
Christierno adstringunt: haud ulterius tamen progressi, qvam
ut pro se quisque ei cautionem praestaret. Comes vero
non eo acquiescens, insuper, at totius provinciae nomine fidem
obligarent, contendit. Quod ipsi injussu populi haud
ausi, petunt veniam remeandi in Scaniam tantisper, dum,
qvae requireretur ad hanc rem, auctoritas postularetur.
Sed, reditu negato, contra fidem retenti sunt, donec
sacramento pro tota gente Scanica concepto se
obligarent.
Quo facto, quum res Scanicae in tuto viderentur, Comes
ipse, ne ferventibus populi studiis fortunae suae deesset,
adjunctis proceribus quibusdam Selandis, Malmogiam appellit:
atque tantisper commoratus, dum conventus indicatur,
cum eis rationem agendi instituit. Postqvam populus
fide publica Lundiam venisset, in Liberi montem, ubi
concio habebatur, Comes suis ac Malmogianorum armis
stipatus prodit. Mox commemoratis denuo, quibus antea
Christiernum Selandis commendaverat, ab omnibus ingenti
alacritate sublatus clamor, voluntatis et consensus index.
Ille sibi plebique de concordia gratulatus, conventu soluto,
reliqvum populum dimittit: Senatores autem regni Malmogiam
p.49
secum ducit. Quo ille instructa acie reduci voluit,
re fortunaque ex voto stabilita, laetitiam in publicum facturus.
Atqve ibi patrum benevolentiam sibi confirmaturus,
simulque remunerans, plerisque nova in regno beneficia tribuit,
omnesque de Christierno bene sperare jubet. Nec
Malmogiani praemiorum expertes, acceptis, liberalitate
Comitis, dono fundis et possessionibus omnibus, quae undiquaque
intra milliaris spatium urbi adjacent.
Verum Senatores regni, qui Scaniam et Selandiam incoluere,
ut Comiti pro acceptis beneficiis gratiam referrent,
contrarias litteris Senatorum Juticorum litteras ad proceres
Norvegiae perscribunt. Hi indicarant Metropolitano
Nidrosiensi, Crucovio et aliis, per Vincentium Longum, praesidem
Vardhusianum, ex Jutia reducem, in animo se habere
Christianum ad regnum vocare, eorumque consentientia
suffragia flagitarant. Nam liberis regiis fidem litteris
de successione dedisse, ac regni jam eum statum exortum,
qvi cunctari ulterius in electione Regis non sinat. Scanici
cum Oldenburgici litteris suas adjunxerant, quibus Christiernus
captivus commendabatur. Neutro Norvegi inclinabant,
sed otiosos calamitatis Danicae spectatores se praebuerunt,
ex eventu consilia capturi. Metropolitanus tamen
Norvegiae cismontanae proceres certiores de utriusque partis
postulatis facit, addens, se jam demum de spe regni liberis
regiis facta certi aliquid comperisse, sed se non spectaturum,
nisi quae ad pacem pertineant, et mutuam procerum
concordiam a Deo precaturum. Interim vero
rogare, ne illi externis rebus se immisceant, priusqvam
ordines regni convenire ad unanimem Regis electionem
possint, quod per hiemis inclementiam tam brevi fieri
haud queat, sed apparente vere futurum. Hoc se in medium
consultum velle; illis si aliqvid melius in mentem
veniat, rogare pro salute publica, ne communicare recusent,
simul quae de rebus Danicis adferantur, sine mora
nunciari curent. Ita consilio Metropolitani nihil dum
in Norvegia moveri coeptum, sed suspensis eorum sententiis
res qvodammodo pacatae fuere.
p.50
Ceterum in Scania et Selandia ac per reliquas insulas
varii animorum motus extitere. Quibus cordi fuit Christierni
liberationi resistere, in Jutiam, ubi minus etiamnum
periculi erat, se subducebant, donec horrida illa seditionum
tempestas in serenitatem commutaretur. Ronnovius ipse,
tametsi pro dioecesi sua pecuniam denuo solverat, facta spe
sine noxa eam possessurum, tamen quia multis modis fundi
rusticorum ac praedia ipsius laedebantur et violabantur,
Comiti conniventi diffisus, ad tempus cedit. Johannes
Dux, quem ad spem regni in arce Neapolitana educari memoravimus,
sumto habitu rustico, ne agnosceretur, Sunderburgum
cum paucis ministris elapsus, Ditlevo Bruchdorpio
traditur: inde Olaum Rosecrantium missum facit.
Qvi ex aula Friderici per Selandiae oppida hibernaverant,
multitudine fallere haud valentes, discedere quidem et ipsi
voluere, petito ab hoste commeatu. Sed quum a se tutos
fore tantum Comes promitteret, nec pro Lubecensibus aut
plebe rustica urbanave spondere vellet, nusquam excedere
ausi. Multi privatim trepidatione et metu domibus expulsi.
Complures pertaesi praesentis status, et pejora indies
metuentes, incertis sedibus vagabantur. Qvis enim rebus
suis salvum ac tutum aliquid sperare posset, in tam effrenata
scelerum omnium licentia? Quis ab injuriis protegeret,
quum regni invasor ad rapinas et expilationes connivens,
imperium detrectantes petulantiae ac libidini latrocinantium
exponeret? Impune enim erat, quicqvid militi libitum, et
in lucro reputabatur plebem adversus nobilitatem quam
maxime efferare. Nec cessatum a pessimis quibusque, priusquam
alios rebellionis intactos seducerent, et ad nefas aliquid
audendum instigarent.
Mox in Moeonia Selandiae proxima, quae sub gubernatione
Andreae Billei fuerat, arx Stecana quatuor nobilibus
ac totidem civibus concredita, interfecto procuratore Johanne
Stigotio, dolo occupatur, haud multo post diruta. Inde
regia Nicopiana in Falstria, nondum a comitiis reverso
Canuto Guldensternio, invaditur, tradita postmodum Thomae
Fossio, et alteri cuidam Franco dicto. Iisdem fere diebus
p.51
Lalandia, per absentiam Georgii Viscii rebellat, ubi in
castellum regium Alholmiam vi perrumpitur: quod tantisper
Comiti servatum, donec ab illo missi Johannes Eberus,
et Johannes quidam Megalopolitanus dictus id acciperent.
Oppugnatum etiam praedium Johannis Oxonii a rebellibus,
quorum is duces muneribus corrumpere, atque ita pecunia
obsidionem redimere, quia vis propulsari armis satis non
poterat, tentavit. Sed eo evulgato, obsidentes acriori irae
stimulo concitabantur, tum contra duces, quos contrucidant,
tum contra Oxonium, quem tanto fortius oppugnant.
Tandem vero ipse ex falconio tormento globum in obsidentes
ejaculaturus, triste sibi fatum arcessivit; nam qvum
id ignis violentia rumperetur, frustum impactum femur
ejus contundit. Qua clade eo demum mortuo, praedium
rebellibus deditum. Arx Corsorensis nondum in potestatem
hostium venerat: Ea, capto procuratore praesidis,
qvem per speciem solvendi vectigalis evocatum apud se
Schelsorenses quidam retinuerant, astu pariter in potestatem
redigitur: Nec erat fere locus reliquus, qui aliqua accessum
in Fioniam impediret: nisi quod Lavinia insula,
quae nondum hostibus se submiserat, metui navigantibus
esset. Igitur eo etiam hostes transmittentes, castellum Geraniam
(seu Traneburgum) petunt, quod non satis munitum,
oppugnante Henrico Longo et Severino Stampeno, tandem
cum Ottone Crumpeno praeside in deditionem venit.
Ac Crumpenus quidem Comiti captivus adducitur; sed vir
strenuus ac bellator ita habitus, ut, fide Christierno praestita,
Alholmiam gubernandam acceperit.
p.52
NICOLAI CRAGII
ANNALIUM LIBER II.
Comes auctus harum provinciarum viribus, sed adhuc
tamen rebellione civium, quam suis copiis potentior,
ad transferendum ex Selandia in Fioniam bellum se
comparabat. Quod ubi innotuit, priusquam domi
bellum exciperetur, Senatores qui in Jutia erant, tandem
quacunque ratione reipublicae consulendum censuerunt.
Magnus Goyaeus erat, qvi hanc sibi praecipuam curam sumsit,
ecclesiasticis etiamnum ad praesentissimum periculum
pertinaciter in adversa sententia obduratis. Is, habita cum
Bannero et aliis quibusdam deliberatione, Ruviam conventum
nobilitatis indicit. Pridie Idus Julii, quum frequentes
eo proceres accessissent, pavidi qvidem omnes erant in publico
malo, quod haud dubie ingens, plerique tamen ita animati,
ut Regem prorsus designari vellent. Goyaeus prae
reliquis gnarus, quae in Scania et Selandia contigerant, ac
periculi Jutos et Fionios manentis non improvidus, adversa
reipublicae exposuit: Ante oculos esse omnium, quantis
calamitatibus destituta Rege Dania immersa sit: inprimis
enim eam cladem acceptam, quod primariae urbes
Hafnia et Malmogia deditione in hostium potestatem venerint.
Nam ne quidem moenibus admotum militem,
ut saltim vim formidasse videri possint: sed ultro rupta
fide Lubecensibus se tradidisse. Paucorum id quidem consilio;
attamen contagium rebellionis latius jam in utramque
provinciam et adjunctas insulas diffusum. Plebem
enim rusticam et urbanam inanibus facilem, ab hostibus
spe ac promissis impletam, non amplius imperio regi.
Quin multos in rempublicam nefaria arma conjunxisse,
p.53
eos una spoliare, vastare, agere, quantoque in legitima
subjectione, conditionem suam duriorem putant, tanto
hoste adventitio insolentiores. Etenim quo hostis permeare
locorum imperitia non possit, assumtis paucis ad
velandum crimen (si quis tamen perditis pudor est) rebelles
penetrare. Non tutum ulli inter eos liberi doloris
documentum dare, nec, absque periculo, fidei memorem
officium patriae debitum lingvam usurpare. Si quis in
publicum consulendum dicat, proditorem libertatis audire.
Adeo ad extrema malorum ibi ventum. Itaque non
esse, quod ex istis provinciis auxilium contra hostes expectetur,
quas ipsi prorsus insessas tenent. Nec subveniendo
oppressis Jutiam et Fioniam esse, quibus potius opus
sit undecunque auxilium arcessere, ne eandem fortunae
indignitatem subeant. Unde autem promtius et facilius
auxilium peti possit, quam a Christiano, ad Lubecam
cum exercitu sedente, patres secum dispicere jubet: Mihi,
inquit, ex dignitate populi Danici haud videtur, ut provincias
ab hostibus ereptas in eorum manibus relinquamus.
An vero Principi impuberi ea fiducia sit, ut restituere
eas reipublicae possit, eisque restitutis libertatem reddere,
vos juxta mecum intelligitis. Itaque, patres, consulite
reipublicae, consulite vobis et liberis vestris, consulite
tot subiectorum saluti periclitanti.
Post hanc habitam a Goyaeo orationem, missi in suffragia
patres plerique censuere Christiano Duci regnum deferendum,
eumque contra hostes quam maturrime arcessendum.
Antistites adversabantur, metuentes, ne Rex factus
eorum fortunas premeret. Tum reliqua nobilitas in
patrum consessum irrumpens, sciscitata, quid de Regis electione
censuissent, ubi comperit nihil actum, resistentibus
antistitibus, magno consensu astrepunt, Christianum se
velle Regem eligi. Nolle hostis adventum expectare, nec
ad periculum extremum exponi. Satis jam exemplo Scanorum
et Selandorum edoctos, quid projiciendo in annum
regia comitia, mali sibi et universis conscivissent. Non rationi
aut tempori consentaneum, ita antistitum voluntati
p.54
subservire, ut salus omnium in discrimen vocetur. Additae
minae graves, ni huc patres condescenderent. Jussi paululum
excedere, spem bonam secum foras efferunt, Christianum
Regem fore. Tum antistites se apud patres excusantes,
quicquid differendo Regis electionem censuissent, bono publico
fecisse. Sed quandoqvidem destinatum Nobilitati
hunc Regem velle, se moram non facere, petere saltim ut
Senatus curae habeat, quo jura et privilegia ordinum ab ipso
prius rata habeantur et confirmentur, ac ne religio per
Christianum evertatur. Quod si fiat, ipsos Deo rationem
reddituros. Precari se, quod Christianus Rex designaretur,
felix faustumque reipublicae et singulis esse. Ita facto de
Christiano patrum senatusconsulto, legati destinantur ad
eum arcessendum, Stigotus Crumpenus, antistes Burglamensis,
Olaus Munccius, antistes designatus Ripensis, Magnus
Goyaeus, palatii Magister, et Avo Vincentius Longus.
Intererat huic conventui nuncius a Fioniis missus, qui ut renunciavit
cuncta Ruviae acta, visum patribus e republica
fore, ut et ipsi cum totius insulae nobilitate rem nondum
prorsus perditam consilio juvarent. Sed in oppidum Othiniam
congredi metuebant, ne fluxa fide vulgi, ad nundinas
anniversarias ibi congregati, rebellionis scelus in eos patraretur.
Itaque in aedem pagi Hellessae congregati, praeeunte
consilio Canuto G�ldensternio antistite, unanimi consensu
Christianum sibi Regem decernunt. Missus Johannes Frisius,
cum plenis super hoc mandatis ad legatos Juticos, cui
potestas una cum illis data, totius negotii conficiendi. Caveri
tamen etiam sibi voluere de juribus et immunitatibus,
ab Friderico patre indultis, quibus si quid mutandum, demendum
aut addendum esse cum Christiano conveniret,
ratum se id habituros.
Seorsum autem Frisius haec mandata ad Christianum
habuit, Fioniam non ita amplam aut potentem provinciam,
praesertim missis in Holsatiam equitibus, periculo autem
proximam: facturum Ducem e republica, si auxilium
approperet. Hostem facilius accessu insulae arceri, quam
ea occupata ejici. Metuendum, ne plebs rustica decepta
p.55
promissis, ut in Selandia, deficiat: id eam haud tentaturam,
si praeveniat Dux. Non defuturum ipsi Fioniorum auxilium,
ac sive tributo sive milite opus sit, eandem utrobique
conditionem cum Jutis subituros. Junctus Frisius festinato
itinere cum Jutorum legatis simul in Holsatiae fines accedunt.
Inde ad Ducem in castris degentem perscribunt, habere,
quod Senatus regni nomine cum ipso agant, ut locum
et tempus commodum conveniendi designet. Dux non
ignarus quid negotii esset, quippe quod Justus Urna, nobilis
Fionius, stipendiis vetus multumque in bellis versatus,
nunciaturus privato hoc ipsum nomine, accurrerat, tum
diem dicit, quo ad Pretanum coenobium accedere velit,
quos ibi comparere jussit. Eo quum utrinque ventum, antistes
Crumpenus paucis omnium nomine verba facit.
Quod felix faustumqve sit, inclite Princeps, inquit, Senatus
populusqve Danicus te Regem sibi designavit, polliceturqve
honorem, obedientiam, studium, omniaqve bonorum
subjectorum officia. Tibi placeat regnum paternum
et avitum contra hostes protegere, neque id a familia
vestra dilacerandum permittere. Ac tametsi fateor in
prospera nostra fortuna hunc honorem tibi deferendum
fuisse, ut majore favore gratiam beneficii agnosceres; tamen
nec modo nos aspernaberis, nam dilatus tantum honor,
non neglectum erga te officium nostrum, quod jam
ostendimus: ac si in eo proferendo aliqva nostra culpa,
forte ea laeso Numini poenam a nobis expetere libuit, qvam
speramus te Rege mitigatum iri. Qvod enim summa
quaeque a tua virtute nobis polliciti simus, ex ipsa intelligere
potes. Tu modo hoc regnum, nulli rectius quam
tibi debitum, tuoque auxilio innixum, Deo propitio capesse,
et in cunctis prosperare. Christianus assecutus a
Danis fidem sincerae caritatis, non diu solicitos legatos verbis
suspensos tenuit, sed regnum a Deo et Senatu populoque
Danico delatum acceptare se ait, polliceturque vitam,
fortunasque omnes reipublicae Danicae saluti impendere
velle, et si Deus illum ad gubernacula venire velit, jus
aeqvumqve omnibus administraturum, et qvae immunitates
p.56
a prioribus Regibus concessae, solenni sacramento pro
more confirmaturum.
His placitis conventis in tabulas majoris evidentiae et
fidei ergo relatis, Jutici unum secum ferunt, Frisius ad Fionios
suos alterum. Ita comiter legati dimissi, seqvente eos
haud longo intervallo Christiano, donec Hatherslebiam venirent.
Ibi quum natus Christiano filius, qui Fridericus dictus,
Rex Daniae ejus nominis postea secundus, per sacrum
baptismi sacramentum ex instituto Christi sancto ecclesiae
coetui esset inserendus, testes honoris ergo rogati simul omnes
legati adfuerunt. Cum quibus tum Hatherslebiae compositum
est, ad quem diem praesto in Jutia esse Ducem
oporteret, et solenni sacramento omnia firmarentur. Interim
Dux Lubecam ad castra subito excurrens, omnibus
pro voluntate ordinatis ad propinquam revertit diem conventus;
quo patres, tota nobilitas, ex singulis oppidis aliqvi,
nec non ex quolibet rusticorum conciliabulo quidam, cum
lena potestate omnium nomine Regem eligendi, accessere.
Locus erat designatus Hottersnesiae, ubi extra urbem sub dio
omnia solenniter peracta sunt. Christiano fidem, obedientiam
in omnibus obligarunt Senatus, populusque Danicus.
Is vicissim cuique ordini sua jura et immunitates se confirmaturum
spopondit.
Sed quia Senatores inter se discordes de forma solenni
confirmationis, quae a Regibus obsignari solet, convenire
non poterant, nec protelari auxilium adversus hostem res
sinebat, communi consensu comprobatum, ut restituta
pace et tranquillitate, Rex designatus rata haberet, quae
pater ipsius prius indulserat. Cautum tamen, ut voluntate
et consensu patrum, liceat mutare, derogare et adjungere,
quae ex reipublicae usu esse queant. Tum a Christiano
de concordia ordinum actum, quae in has leges convenit,
ut antistites, praelati, et quicunque ordinis sunt ecclesiastici,
si velint, retineant sacra sua, nec non bona omnia
ecclesiasticis attributa, donec parta tranquillitate et
quiete, Senatus populusque Danicus de iis aliter decreverit.
E contra nobilitas etiam teneat, quae jam in possessione
p.57
habeat. De religione interea nulla sit dimicatio,
sed qui usitatis ritibus adhaerescere velint, non vetentur.
Qui amplecti reformatam evangelii doctrinam malunt,
id iis absque fraude sit. Sed et ne quid in juris pariter aeqva
administratione desideraretur, institutum, ut praesidibus curiae
Juticae in judicio adsint Jacobus Frisius, Joannes Hvassius,
et Joannes Thomae, qui nobilibus de bonis litigantibus,
ex Valdemari legibus, quatenus in rusticorum conciliabulis
vel curia publica provinciali usum habere possunt, jus
dicerent. Quibusvis tamen maneat dominium directum
in possessiones et fundos, ecclesiasticis majorum pia devotione
collatos, redeunte annuae pensionis fructu ad ipsas
ecclesias, quibus donati. Qvumqve liberata ab hostili vi ad
tranquillitatem redierit respublica, restituentur auctoritate
regia ecclesiasticis sua, atque aliis quibuscunqve itidem
sua, sive modo ademta sint, sive postmodum adimi aliqva
contigerit. Postremo sancitum, ut inter universos
pax et concordia illibata maneat, quo hostili injuriae late
se effundenti totis viribus resistere liceat, uti Danorum fide
et virtute dignum. Regem designatum haud vicissim
commissurum, ut contra jus et fas quisquam sive inops
sive potens injuria et violentia afficiatur. Qvae omnia
ut inviolata servarentur, litteris ad mutuam fidem consignata
sunt.
Tum Christianus, regni certus, undiqve auxilia sociorum
expectabat, ut regni amissa ab hostibus recuperaret.
Primo ad Gostavum, quod per sorores utriusque conjuges
affinitas intercederet, hec omnia perscribit: Haud dubium
sibi esse, quin Gostavus gratum habeat, quod Deo
favente Danorum Rex sit designatus; nam necessitudinem,
quae inter ipsos intercedat, requirere, ut alter alterius
gaudeat commodis, et summa quaeqve utrinque expectentur.
Itaque quum bello regnum ardeat, nec ipse
contra Lubecenses occupatus, utrisque hostibus par esse
queat, rogare Gostavum, ut ex foedere auxilium submittat.
Et si ea vis in armis sit, ut Scaniam hosti eripere queat,
id pro fraterno amore operam det, fiduciariam Christiano
p.58
postmodum tradat. Id ejus tam interesse, quam ex usu
Danorum: nam quod modo bellum in Danos est, posse
ad Svecos etiam transferri. Lubecenses enim, si desiderii
compotes fiant, non spem regnandi Daniae finibus terminaturos.
Metuendum etiam, ne hoc ipsum iis propositum
in medio belli Danici fervore agitetur. Quod ita
habere Gostavus minime dubius, Christiano de imperio gratulatus,
auxilium contra hostes spondet, ac copias se in
Scaniam propediem missurum, quibus hoc negotii detur.
Sperare rem successu haud carituram, moram certe in auxilio
mittendo se haud facturum.
Eadem spe ad Mariam in Belgium etiam litteras mittit,
petens, ex legibus foederis Gandavensis cum regno Daniae
initi, naves et reliqua, quae utrinque promissa. Se jam
Regem legitime designatum, auxilio contra Lubecenses
egere, ut idcirco id ex fide bona repraesentare velit, quod
vel maxime eo praestandum, quod bellum feratur a Lubecensibus
contra Danos susceptum, denegato a Danis contra
Belgas auxilio, permissa Belgis per fretum navigatione contra
voluntatem Lubecensium. Sed Maria, quum a Lubecensibus
bellum in Dania Christierni captivi nomine geri
comperisset, verbis spem quidem ostendit, verum nihil auxilii
misit, finem et eventum belli otiose spectatura. Certum
enim habebat, Christiernum quacunque ratione liberatum
iri, si in hostium potestatem regnum cadere contingeret.
Nam apud Lubecenses et Comitem, tam potentibus
capti Regis affinibus, liberationem ejus fore faciliorem existimabat.
Erat quippe ei nova affinitas, per filiarum nuptias
cum duobus Principibus non invalidae potentiae juncta,
Friderico Palatino, volente et agente hoc Imperatore,
conjugio Dorothea sociata, altera filia Christiana Duci Mediolanensi
Francisco Sfortia nupta. Horum conjugiorum
respectu Maria a Danis animo alienior, non solum in praesenti
opem non tulit, sed postea cladibus pluribus contra
foederis fidem ad apertum bellum affecit. Incumbebat
enim in hoc una cum Imperatore, ut affines Palatinum et
Mediolanensem in jus hereditarium duorum regnorum,
p.59
Sveciae videlicet et Norvegiae, restitueret, quod filiabus
Christierni Hispanorum more deberi putabatur. Tum vero
regnum Daniae facile accessurum, quod magnopere obnoxium
existimabatur propter ablatam ab Isabella dotem.
Haec igitur agitante Maria cum Imperatore et affinibus
consilia, Christianum destituit, et auxiliis inanem commoto
regno reliquit.
Comes interim nihil eo territus, qvod Dania Regem
designatum jam haberet, miserat, qui Fionios ad defectionem
invitarent. Facile id propensis ad nova consilia, et in
spem melioris status Comitis pollicitationibus adductis, persvadere,
praesertim quibus ex vicina insula Lavinia hostes
imminebant. Hi Svenopolitani erant, a quibus coepta defectione,
pleraque oppidorum, partim sponte, partim vi
secuta sunt. Sed inprimis hi, assumtis Comitis militibus,
aliisque rebellibus civibus et agricolis, late incendiis, rapinis,
caedibus cuncta impleverunt: quae antistitis erant, praepostero
religionis reformatae zelo ante omnia petentes. Itaque
arcem Orcellam cum publicis dioeceseos instrumentis,
ad servandum inibi in tabulario repositis, reliquaque supellectile
exustam, penitus excidunt. Palatium antistitis, qvod
Othiniae erat, porta pice ac sulphure incensa, patefactum
ita diripiunt, ut nec sacris nec profanis parceretur. Qvin
occupata aede Albani, eo simul cum palatio usi sunt propugnaculo,
unde tormentis suis pilas ejaculabantur, multis interfectis
et sauciis, qui arma contra ferre ausi. Coenobium
virginum devotarumque ab nemorosa valle dictum, sartor quidam
Othiniensis, seditiosorum dux, cum non ita multis
complicibus suis evastavit. Aquini syluam, arcem regiam
veterem, agricola qvidam Johannes Lundius cum nefario
suo comitatu ingressus, cepit. Complura item coenobia et
nobilium praedia direpta, cremata et vastata. Eo plebis
furentis tumultu nobilium complures capti, in verba Christierni
captivi sacramento adacti sunt. Inter quos Hilarius
Bollerus, qvi a vicinis Svenopolitanis vinculis constrictus, in
urbem ducitur, ubi Justo Berrio et Allardo Flegio, centurionibus
Comitis, litteris fidem suam obstringere coactus
p.60
est. Alii eorum fugati clam evasere; quibusdam arx Neoburgensis
perfugio fuit. Nec usquam tota ea insula nobilis
qvisquam consistebat, nisi Christiernum captivum agnoscere
Regem profiteretur. Ita plebs ei animis adhaerescens, a
nobilitate se disjunxerat.
Rex autem designatus Collinam transiens, audiverat
quidem aliqvid de motibus Fionicis, rumore tamen adhuc
dubio. Sed Johannis Frisii aliorumqve nobilium litteris
certior factus de totius insulae defectione et nobilitatis periculo,
opem ferre haud distulit. Itaque quos secum habuit
plerosque, cum antistitum aliorumque Juticorum equitibus,
adjunctis peditibus, quos ea temporis angustia colligere sivit,
auxilio nobilibus in Fioniam ire jussit. Regios ducebat
Johannes Ranzovius, Jutis Petrus Ebbonius cum Johanne
Julio praeerat. Ii, quum trajecto freto, qvo Jutia a Fionia dirimitur,
pervenerunt, inconditam oppidanorum ac rusticae plebis
turbam sibi obviam habuere. Mons erat leni jugo se attollens,
quod ab sylvarum amoenitate nomen habet, ad quem
utraqve acies instructa occurrebat. Plebi non magna in armis
fiducia, quorum insolens, sed plus in fuga spei, locorum
peritia. Itaque qvum ad conflictum ventum esset,
non sustinens regiorum impetum, facile loco cessit. Caesis
eorum in acie compluribus, nonnullis fuga elapsis, tota ea
multitudo repente dissipata. Ex regiis pauci desiderati, nec
procerum quisqam occubuit: solus Lauuo Braheus vulnus
in facie excepit. Hoc primo praelio pro liberanda republica
Regis designati auspiciis feliciter gesto, totius fere insulae
plebs, clementia Regis invitata, in potestatem ejus venit,
et Johanni Ranzovio ac Johanni Frisio, nomine Christiani,
fidem dedit. Svenopolitani, a quibus initium rebellionis
factum, metu praesidii, quod a Comite acceperant, redire
ad saniora consilia non poterant, si maxime id cuperent.
Et Othiniani, spreta regiorum paucitate, quum se iis pares
fore confiderent, nec se dedere. Quapropter oppidum utrumque
militi regio diripiendum datum. Ita erepta hosti
jam tota fere Fionia, praesidio, ubi necesse videbatur, oppidis
imposito, Ranzovius et Frisius ad Regem designatum
brevi revertuntur.
p.61
Sed vix ii abierant, qvum Comes audito Fioniae statu, copias
suas ad eam recuperandam et subveniendum plebi navigio
Caeretemindam tramittit. Arcem Neoburgensem cum oppido
tunc tenebat Olaus Rosaecrantzius. Qui, accepto Regis
praesidio, nihil ab hostibus sibi aut oppidanis timebat. Sed dum
securi agunt, noctu proditione civium in oppidum accepti
Comitis milites, duce Vbelachero, caedem ingentem regiorum,
per somni et quietis tempus inermium, toto oppido
ediderunt. Vix pauci evaserunt hostium manus. Petrus
Ebbonius fuga servatus. Bertramum Anefeldium, per fossas
arcis aquis redundantes attractum, custodes difficulter ereptarunt.
Nec via salutis, cum incedere vulneratus altero
pede non posset, ulla patuisset, ni puer quidam, equorum
curam gerens, nandi peritus, funi, cujus extremo Anefeldium
alligarat, ad custodes perduxisset. Verum potitus oppidi
Vbelacherus, arce, tormentis et milite munita, excludebatur.
Qvam quum obsidione fatigaret, haud tamen in
potestatem redigere potuit, priusquam aquam, quae per canales
in arcem ducebatur, adfluere vetuisset. Ea demta,
quum spes subiti auxilii non esset, nec qui in praesidio erant
idem sentirent, pacti omnes simul vitam et fortunas suas,
quum in deditionem venissent, libere abire jussi. Ita Fionia
tota denuo deficiens, haud post multo qvam Regi designato
fidem suam obstrinxisset, ad Comitem redit.
Hamburgenses autem, dum haud minus Lubecenses
domi obsessi periclitantur, qvam per Comitem in Dania
prosperantur, ut ab utrisque gratiam inirent, junctis sibi quibusdam
civitatibus Vandalicis, paci et amicitiae inter Ducem
et Lubecenses sedulo operam dant. Missi eo a Rege
Ditlevus Reventlovius, praepositus Reinebeccanus, Magnus
Munccius, Johannes Frisius et Wolfgangus Vthenhovius.
Sed quum pluribus diebus tentata permulta essent, nullam
tolerabilem pacis conditionem Lubecenses admisere: rati
enim res suas florentiores esse, et meliorem in Dania fortunam,
quam ut ad aequa cum Rege descenderent. Nam
Christianum, etiamsi diutius in obsidione ad urbem sedeat,
frustra laboraturum sperabant: interim vero ipsi regnum
p.62
deserendum, quod in discordia intestina plebis et procerum
non difficile sit vel armis, si ita necesse, expugnare. Ita ipsi
conventum hunc adiere quidem, sed ad pacem non magnopere
inclinati, vel hoc etiam indicio, quod militari more
per urbem promulgari jusserant, ut quae Lubecensium
merere stipendio vellent, ad aedes diversorii nomina daturi
convenirent. Nec dubitabat Christianus Rex designatus,
irritam fore legationem, ac Lubecenses pacem non nisi segniter
et magno suo commodo admissuros: qui et ipse idcirco
non destitit copias suas undiqve collecto milite augere.
Ac, praeter auxilia aliunde adducta, ex Brunsvicensibus
turmam eqvitum ad bellum egregie instructam in Jutiam
praemisit.
Comes jam in Dania trium provinciarum, videlicet
Scaniae, Selandiae et Fioniae, vires adjunxisse sibi visus, harum
gentium ambiguum aut adversum nihil metuebat.
Restabat igitur adversus Jutos major moles, quod ea provincia
reliqvis magis populosa. Eo praemiserat ad concitandam
plebem, quos Malmogiae invenerat, Clementem, Thomam,
Hermannum, Johannem Friccium, et Olaum Clintium,
naucleros omnes et nobiles inprimis piratas. Socii ii
Cnipovio fuerant, qui a Christierno captivo ex Belgio in
oceanum missus, ut mare navigantibus infestum faceret, ab
Hamburgensibus captus, scelerum poenas dederat. Sed hi
tum evaserant, et ubi Christierni partibus favor erat, se continuerant,
expectantes rerum mutationem, quae hoc tempore
incidit. Horum projecta audacia usus Comes, fortunam
suam in Jutia tentandam statuit. Addidit naves et militem,
quantum sibi detrahere per metum periculorum poterat: Appulere
hostes, duce Clemente, Allaburgum, non obscurum Jutiae
septentrionalis oppidum, eoque non ita magno labore potiti,
quum auspiciis captivi Regis rem geri fidem facerent.
Sed et arx, quam tenebat Petrus Luchius, haud multo post
dedita. Inde in Veniliam transgressus Clemens, totam plebem
rusticam ita commovit, ut vix esset pars aliqua provinciae
ejus a rebellione intacta. Injectus enim terror omnibus,
qui convectis in horrea frugibus, timebant famem
p.63
reique familiari perniciem, si annona incendio, quod minabatur,
corrumperetur. Ideo facile quosvis ad se pertrahens,
duxit inde secum ex juventute rustica audacissimum
quemque, qualitercunqve telis armatum, eco milite adversus
reliquos resistentes usurus. Circumducens itaque undiquaque
per Veniliam hanc latronum verius quam militum
turbam, adegit in verba Comitis, Christierni captivi nomine,
quotquot reperit, intentatis minis mortis, carceris, incendii,
aliorumqve malorum, quae extrema victi pati possint.
Tum praedia nobilium complura direpta ac spoliata.
Quorum quidam Bago Grisius, ulturus acceptam cum detrimento
injuriam, facinus memorabile aggressus est. Clementem
enim, ex vastatione et populatione Veniliae reducem,
Allaburgum accedit, amicitiae et societatis obtentu.
Quo dictis ejus fidem habente, nihilqve sibi metuente, quum
familiarior usus intercederet, captata occasione ei in pectus cultrum
Grisius adigit. Sed Clemens insidiarum metu inter coactos
et infidos quotidie degens, se lorica intra vestes contexerat,
ut in corpus ictus vulneris nullus penetrarit. Verum consternatus
tamen repentino timore, Grisio elabendi locum
fecit, qui infelix tentando egregium facinus, infelicior evadendo
fuit. Nam eqvo vectus, quum per vicos oppidi insequentes
effugeret, correpta forte tegula a sutore quodam
Petro Bescheo capite lethaliter vulneratur: inventusque
haud multo post ad Hassaeram paludem non obligato vulnere
mortuus: Dignus profecto, qui perduellis caesi gloriam
tulisset, ni privatae injuriea magis quam publicae calamitatis
vindex extitisset.
Hisce in Venilia gestis, Clemens latius in Jutia per conciliabula
Allaburgo vicina seditionis contagium propagarat,
ut complures indies spe praedae et libertatis insana cupiditate
ipsi accederent. Ac videbatur brevi impulsurus ad rebellionem
totam provinciam, nisi progressu ad ulteriora
prohiberetur. Itaque quod ope et consulto plurium ea res
egere videretur, Ranisiam complures ex nobilitate conveniunt,
ducentes quos poterant ex suis equites tam brevi
temporis articulo ad praelium instruere. Eo misere etiam
p.64
antistites suos, tum ut labantibus rebus una cum aliis succurrerent,
tum per se plebi religionis reformatae studio infesti
Accessit et Justus Globeccius, a Christiano cum ala
equitum Germanicorum missus. Sed copiae equestres omnes
vix ad quingentorum equitum numerum ascendebant,
peditum alterum tantum fere erat. Expectabantur enim a
Rege designato quatuor vexilla peditum, quae iis Ranisia
moventibus nondum accesserant. His igitur instructi copiis
Oligerus Rosaecrantzius et Ericus Bannerus, qui universis
praepositi, contra Clementem et rebellem plebem duxerunt:
non quidem viribus et numero pares, sed eo maxime
confisi, quod adversus inertem et ignaram belli multitudinem
res gerenda esset.
Erat tum autumni finis, quo tempore pluviis jugiter
madefactum pingve solum, tota fere Dania solet per
agros viasque lubricum et difficile praebere iter. Sed nihilominus
regii idibus Octobris ad hostes venere, et in Svenotorpio
pago prima nocte consedere. Quod ubi Clementi
innotuit, fatigatis ex labore itineris requiem et reficiendi
spatium haud dandum putabat. Summo igitur mane oppido
plebis armatae multitudinem sex millium et eo amplius
educit. Et juxta paludes ad collem, pago quo Regii
pernoctarant imminentem, enisus, ibi aciem sistit, copiamque
regiis pugnae fecit. Arma erant plerisque pila, ex fraxino,
corylo, aliaqve materia, longiore cuspide praeferrata,
qvae isti nationi ab antiquo usitata, in hodiernum usque
diem vel nomine saltim hisce regnis horribilia sunt. Alii
fustibus, sudibus et clavis manus armarant, nudi corporibus;
et quibusvis telis opportuni. Cornibus et tubis, seu
cannis ligneis classicum agresti more canebant, tanquam
armenta sua in pastum acturi. Ita agresti quidem more
male instructi fuere; sed fiducia ducis sui Clementis erecti,
praemiorum spe ferociam animis tanqvam praecepta victoria
induerant. Regii quanquam ex iniqvo loco et contra
tantam multitudinem pugnandum esset: tamen potius
cum periculo belli aleam tentandam, quam cum dedecore
sibi fugiendum judicarunt. Itaqve milites ita dispositi, ut
p.65
Dani a fronte hostibus congrederentur; a latere Justus
Globeccius impressionem faceret. Dirimebant utrumque
exercitum interjecti agri, lata quidem planitie, sed argilla et
coeno impervii. Eos ingressis regiis, qvum onusti sessoribus
cataphractis eqvi altius calcaribus adigerentur, tenaci
solo, aut vestigiis haeserunt, aut coeno cum sessoribus volutati
ceciderunt. Ea summa regiis clades, quod nullo equorum,
vel armorum usu, rebellibus corpora impune fodienda
et pulsanda praebebant, qui agresti ululatu in eqvites invecti,
immemores fidei, pietatis, clementiae, immotos jacentes,
quos poterant, trucidarunt. Inprimis autem nobilibus
infesti, mutuo hortatu se incitabant, densarent ictus,
cruribus ferratos et munitos neci darent, proceres et eqvitum
primores perimendos designantes. Alii equorum latera
haurienda fremebant, sessores eis deturbatos facile obnoxios
fore. Quo factum, ut eo praelio plerique nobilium,
qvi interfuere, caesi sint: reliquorum magna pars fuga se
periculo subduxit. Occubuere autem ante alios noti, Oligerus
Rosaecrantzius, Nicolaus Broccius, Andreas Hacco,
Christianus Scrammius, Ericus Flemmingus, Jvarus Julius,
Georgius Clementis, Andreas G�ldensternius aliique plures,
sepulti simul in coenobio Agrimariani. Vivi in potestatem
hostium venere Albertus Goyaeus, Ivarus Crabba, Franciscus
Povisius, qui Allaburgum in carcerem abducti. Verum
qui fuga dissipati evaserant, diversis itineribus Rannesiam
congregati sunt: quorum Justus Globeccius, metune an
dolo fervente improsperae pugnae, Danos deserens effugerat.
Quo nomine reus, aliquanto tempore in diversorio tanquam
libera custodia attinebatur, post dimissus.
Clemens cum suis hanc victoriam adeptus, ne aut illam
corrumperet sedendo ipse, aut manus seditiosorum torpescerent,
late per Jutiam arma efferebat. Pugnantem pro libertate,
ut ferebat, favor popularis insignis habebat. Itaque in septentrionalibus
Jutiae numerus seditiosorum indies augebatur.
Si qui essent malo seditionis intacti, contra voluntatem adigebantur,
ut ducis jussa facerent. Ita et illi quotidiano usu
illecebrisque facile similes ceteris efficiebantur. Hoc pacto
in Himeraeis et Lovarris, Vigoburgicae dioeceseos, defectio
p.66
non invalidas vires habuit. In Harsalis, Ripensis dioeceseos,
nihilo infirmior, ubi regia Lundinusia cum aliis cremata.
Ultra Scermoum amnem ipse tamen non progressus, in
Varvitiam ex suis Hermannum, quo legato utebatur, misit,
qui direptum antistitis Ripensis castellum Lonnoburgum
exussit. Tum perculsi terrore Varvitiani accepere Hermannum
pacate, qvi in oppido opperiens, ad ulteriores progrediendi
opportunitatem praestolabatur. Clemens ipse suos
inde ducens ad orientaliores Jutos movit. Ibi ad Rannesiam
oppidum in Monte silicum castra communivit, ut
oppidum caperet. Sed tuebantur id, qui fuga incolumes
ex pugna Allaburgica huc venerant, simulque quatuor militum
signa, a Christiano contra hostes missa. Itaque aliquoties
oppugnatio tentata infeliciter rebelli plebi cessit.
Nam qvia tormentis destitutus Clemens erat, langvidior erat
et minus formidabilis eorum impetus. Quin rustici
complures ebrii et insani, nulloque ordine ad portas ruentes,
tanquam ipsis paterent omnia, magna caede repulsi
sunt. Qua Clemens clade accepta, metuens milites qui
modo Rannesiae erant, auditoqve plures adventare, retro
Allaburgum copias suas raptabat, inter vias populatus agros
et nobilium complurium plurium praedia exurens. Ac involuti
calamitate publica omnes, qua iter rebelles habuere,
aut consortes facinorum, aut egregie ad cuncta
dissimulantes.
Quae omnia impune acta, donec Christianus obsidione
Lubecensi, qvam deserere turpiter non poterat, abstraheretur.
Mox vero ibi de pace agi caeptum, Henrico Duce Megalopolitano,
Philippo Landgravio Hassiae, Senatu populoqve
Hamburgensi, Senatu populoque Luneburgensi, arbitris.
Sed Landgravii, Hamaburgensium et Lunaburgensium
legati missi ad hanc rem fuerant: Megapolitanus ipse aderat.
Urbem ingressi arbitri cum obsessis colloquuntur, quibus
afflictis fame et inopia non difficile erat pacem persvadere.
Tum Regem designatum adeuntes Stokeldorpii, impetrant
etiam ab eo aequum responsum. Tandem pax ita
convenit, ut Rex obsidionem urbis solvat, nec Lubecensibus
p.67
ulterius bellum faciat. Lubecenses vicissim bellum ab
Holsatia abstineant, nec Comiti iis in partibus suppetias ferant.
De regno Daniae autem sine fraude utrinque dimicare
et vires periclitari integrum sit. Captivi utrinque etiam
sine pretio dimissi, et nominatim Aeschylus Billeus cum sua
familia. De damni accepti restitutione, utra pars sumtus
laesis refunderet, cognitio eorum esset, qui se pacis arbitros
obtulerant, eaque cognitio intra annum terminanda. De
qva controversia pronunciatum, et condemnati ad solvendas
impensas Lubecenses. Veruntamen Christianus gratiam
collegio Lubecensi fecit, rogatu Ditlevi antistitis. In
has leges utrinque cautio litteris data. Causa Danica idcirco
in medio quasi relicta, quia Lubecenses putantes sibi
a Danis multa deberi, ob accepta a Belgis damna, jure
belli ibi acquisita relinquere noluere, praesertim rebus ad voluntatem
fluentibus: Christiano ea in Deo fiducia et in armis
spes, uti regnum sibi legitime delatum favente Numine
e manibus hostium eximere haud dubitaret. Nec cunctandum
ratus, ut Danis opem ferret, Comite Fioniam tenente,
et Clemente per Jutiam impune grassante, chariorem esse
oportere Danorum salutem, quam de Lubecensibus victoriam
existimabat. Itaque haec cura ad regnum liberandum
animum ejus a bello Lubecano inflexit.
Ducens vero Christianus jam in Daniam copias, ex itinere
ad Gostavum affinem de pace Lubecana perscribit, petens argentum
promissum exsolvi. Nam stipendio opus esse militi solvendo,
ut ad novum bellum alacriori animo duceretur. Mariam
Burgundicam oratam auxilii nihil praestitisse. Ne se velit
ille ab affini sejungere: sperare exitum belli fore, quem
uterque optaret. Expectaturum Gostavum vicissim a se
praesentem opem, si aliquando usus veniat. Nec defuit
Gostavus promissis, a periculo Danis imminente haud alienus.
Lubecenses et ipsi, parta pace, et compositis domi rebus,
post restitutionem prioris senatus, et abdicationem centum
sexaginta quatuor virorum, militem suum qui urbi
praesidio fuerat, cum supplemento, Comiti in Daniam auxilio
mittunt, duce Marco Mayero. Adiunctus illi Sebastianus
p.68
Gessenus, nothus Friderici Electoris Saxoniae, turmam
equitum ducens, et Justus Hoyensis Comes, parti exercitus
et ipse praefectus.
Sed regi copiae jam occuparant alias Daniae partes
ingredi, quas ipse Rex mox sequebatur. Erant in exercitu
eius, qvi in Jutiam ducebatur, equitum duo millia, quibus
juncti Globecciani et alii antistitum ac nobilium auxiliares:
peditum erant undeviginti signa, quibus quatuor praemissa
auxilio contra Clementem adjecta, praeter alios domesticos
delectu passim habito scriptos. Hae copiae tum sufficere
visae, quod nobilitas pleraque cum Christiano animis juncta,
nec plebs religionis studio ab ipso aversa, etsi seducta a malis
consultoribus rebellioni consenserant. Accessit viribus
prudenter ordinatae et constitutae per eas partes reipublicae
gubernatio, tradita moderatis et gravibus viris, Avoni
Billeo antistiti, et Magno Goyaeo, qvi Arrusiae jussi se continere,
ut inde militi necessaria in stipendium et commeatum
submitterentur. Duces antem copiis praefecit viros
bello egregie exercitos, Johannem Ranzovium et Ericum
Bannerum, utrique summam rei militaris ex aeqvo commendans.
Hi mox accepto milite a Rege, junctoque eo, qui
per vias accessurus erat, arcem rebellium cum ipso duce recta
petunt. Senis castris ad Allaburgum veniunt, ubi Clemens
cum seditiosa plebe eos opperiebatur, jam ex diffidentia
et metu se moenibus tutaturus. Obsessum igitur mox
undique oppidum, et acriter a militibus incursatum. Clemens
cum suis ad paucos dies impetum oppugnantium sustinuit.
Brevi segnior facta plebs, animi ferociam exuit, et
ad tempus sumta fiducia elanguit. Expugnato igitur oppido,
praeda ingens victori cessit; Recuperata enim, quae rebelles
passim vastando et diripiendo corraserant, qvibus civium
facultates accessere. Omnes sexus virilis, qvi adultae
aetatis erant, ira hostili trucidati: pueris innocuis et foeminis
parcere jussum est. Occubuere ibi ex plebe rustica ad
duo millia; reliqui fuga in Veniliam dilapsi. Qui svasores
fuerant et auctores rebellionis publico supplicio affecti. Clemens
ipse supremum seditionis caput, capto oppido, inscendens
p.69
equum ad hoc freno paratum, evadere conatus; sed
a rustico quodam Gaspare Riemanno a fuga retractus et captus
est. Missus deinde ad Regem Collinam, biennium
fere duri carceris squalorem toleravit: donec, pacato tandem
regno, judicum sententia perduellionis et majestatis
damnatus, dignam nefandis sceleribus corpore poenam luit,
uti loco reddemus. Praemium Riemanno ob captum Clementem,
pro re gesta exiguum, sed petenti tantum datum,
ut immunis ipse et liberi villam, unde vitam tolerarent,
possiderent. Inter alia naves etiam, quae complures in anchoris
stabant, in praedam venere victori, tum aliae, tum
quibus Clemens eo vectus fuerat. Unde statim nobiles,
quos ex infelici pugna captos diximus, carcere liberati ad
sua rediere. Hermannus, Clementis sive legatus, sive ille socius,
in australibus Jutiae partibus eodem fere fato usus.
Nam ab Johanne Rantzovio Vardis inopinato circumventus
necatur. Quos secum et ille traxerat, ne in rebellibus
deprehenderentur, se ejus societate eripuere. Ita sublatis seditiosorum
praecipuis ducibus et plebe sedata, consedit rebellio.
Quae tamen ut penitus extingueretur, nec ex scintillis
reliquis incendium resuscitaretur, passim per Jutiae oppida
milites regii in hiberna divisi. Sed deinceps in Jutia nihil a
rebellibus motum.
Comes vero interim, dum Rex designatus per duces
suos bellum in borealibus partibus contra seditiosos gerit, in
Fionia securus haeret. Eum quum Christianus fide data et
accepta ad colloquium invitasset, venit propere Collinam,
habens secum Tucconem Crabbam et Andream Billeum, quibus,
Senatu regni jam tribus in provinciis sibi obnoxio,
consiliariis praecipue utebatur. Actum ibi de pace aliqva
tolerabili, quam Rex afflictae reipublicae omnibus modis
praeoptabat: Sed ubi ventum ad ferendas conditiones pacis,
nimis quam iniquum Comes postulabat. Rex designatus
aequas conditiones haud abnuebat, pecuniam Comiti
offerens, si regno cederet et provincias occupatas traderet:
ratus enim satius jacturam facere pecuniae, et bello defungi,
qvam opes regni simul in militem erogare, et fuso
p.70
sangvine humano tandem pacem quaerere. Comes contra
volebat Regem designatum Jutiae finibus contentum
esse, et Christierno captivo Fioniam, Selandiam, Scaniam
cum Norvegia restitui, quas a se tradere certis legibus vellet.
Verum Regi designato et consiliariis discerpi regnum non
placuit, quod unius imperio inde usque ab initio administratum.
Fore enim, ut nunquam inter se in securam amicitiam
coalescerent, quod, utroque regnum participante, alter
ab altero teneri existimaturus esset quod sibi deberetur.
Ita belli metum et diffidentiam utrinqve haesuram animis,
non quieturis, nisi amissorum recuperatione desiderio
expleto.
Ita re infecta Comes cum suis in Fioniam reversus est.
Ibi tum confestim comparat omnia ad arcendum insula
Regem, si forte cum suis trajicere conaretur. Arcessit copias
Midelfariam, quantas necesse, quae praesidio oppido essent.
Naves et scaphas ex utroqve litore submovet, quibus
milites hostium transveherentur. Hic illicet praesidia distribuit,
ut in fide oppidanos retineat, duces promissis onerans,
ne in officio segnescerent, deniqve omnia alia agit, qvae ex
usu existimabat. Tum rebus pro tempore ita ibi constitutis,
ipse Hafniam propere contendit, quo conventum nobilitatis
Scanicae et Selandicae indixerat: quae jussu ejus frequens
mox aderat. Cunctis in arcem evocatis, collaudata
prius eorum fide et obedientia, multaque de suo erga eos
studio jactans, tandem pecunia sibi opus esse ostendit, quae
militi in stipendium numeranda esset. Se jam pro regni
salute cuncta impendisse, et a sociis grave sibi ulterius
sumtus bello flagitare. Petere igitur torques, armillas,
mundum et cultum muliebrem cum supellectili argentea
in medium conferri, ut inde moneta cudi possit. Hoc
eos minus aegre sperare laturos, quod de protectione et
salute universorum agatur, quos destitui et jam hostibus
exponi, tum sibi probrosum, tum ipsis exitiosum futurum.
Quod ni fieret, ac si praestare hanc opem detrectarent,
metuendum, ne milites, spreto imperio et disciplina,
irruerent ipsi in nobilium praedia, et in praedam suam
p.71
omnia verterent. Nobilitas in ancipiti malo, hinc iniqua
Comitis exactione, inde metu direptionis versans, vim
ingentem pecuniae pollicetur: mundum muliebrem et reliqvum
ornatum uxorum et filiarum excusat; suae potestatis
non esse, quae iis per vim extorquere, charitate conjugali
et paterna vetentur. Gentes omnes ab humanitate cultas
rata donatione huic sexui ea tribuere et conservare. Comes,
adactis huc nobilibus contra fidem datam, qva
immunitatem promiserat, pecunia se contentum fore
ostendit.
Dum de his consultatur, Georgius Malmogianus et
Ambrosius Hafnianus, cum octoviris recens lectis, et magna
oppidanorum multitudine in arcem prorumpunt, et intromissi
in Senatum, queruntur de proceribus regni, crimini
dantes, quod eorum culpa hoc excitatum esset bellum.
Christiernum inique captum, quod plebi aeqvior fuisset. Eos
plebi infestos, non posse ne semel miserorum hominum
sangvine expleri. Quae in nobilitatis invidiam eo criminabantur,
quod rati fore uti Comes captos proceres e medio
tolleret. Sed ille eos ita a se dimisit, et quietem oppidanis
imperavit. Sibi curae fore, ipsis ope et consilio subveniretur.
Quo responso irati plebeii arce excedunt. Iis digressis
Senatus de hac plebis insolentia et importunitate ad Comitem
solicita oratione disserere caepit, se jussu ejus conventum
hunc obiisse, nec ullum periculum a plebe sibi metuisse;
Nam ex quo ei fides data, nulla eam parte violatam,
nec a se maleficio ullo plebem esse laesam. Quid
patres contumeliae et injuriae apud infensos maneat,
quum in urbem redirent, praesciri haud posse. Aeqvum
esse protegi, qui bona fide, ad parendi studium ostendendum,
accessere. Comes paulisper cunctatus respondit:
non jam primum querelam eam ad se allatam, sed saepius
id crimen senatui regni et nobilitati, plebeiorum accusatione
impositum. Moderarentur irae, et metum ponerent,
se plebem interpellasse, et a primoribus stipulatum,
ne qua vis hoc qvidem tempore in Senatum fieret. Senatores,
hoc audito, dissimulavere qualitercumque acceptam
p.72
a plebe injuriam, sed de cetero, ne se periculo denuo committerent,
inter se composuere.
Ubi rediere dimissi a Comite quisque domum suam,
quo plebis indignatio spectaret, experiebantur. Nam perlata
tandem fama de clade accepta in Jutia, ut nobilium
vires adhuc sibi formidabiles attererent, ne sibi forte idem
quod Jutis accideret, tum milites tum oppidani ac rustici
crebris agminibus per Scaniam et Selandiam in praedia eorum
irruerunt, praedasqve inde egerunt: quosdam eorum
capientes, alios ingenti pecunia multantes. Nec sceleris ac
petulantiae ullum fecere modum, connivente ad omnia et
silente Comite. Infesta plus solito nobilitati plebas, ob caesos
in Jutia rusticos, infestiorque Comes ipse, quod a Gostavo
in Scaniam missus exercitus esset, quem procerum fraude
in suam perniciem arcessitum existimavit. Inscius enim,
Christiani rogatu Gostavum solicitatum, qvum is, in Jutia
Rex designatus, auxilium ex foedere petiisset.
Erant autem, quae tum mittebantur, haec auxilia,
septingenti equites, et peditum signa qvatuor, ducibus Johanne
Turonio et Laurentio Sigonio. Verum cunctantius
et lentiore gradu miles Sveticus progressus, qvodqve in
Hallandia parum prospere pugnasset, non magnopere a
Comite timebatur. Nam Hallandiae finibus hactenus se
tenuerat, ut Varbergam et Halmstadium in potestatem redigeret.
Ad Varbergam oppidum, quod pro Comite tum
faciebat, obsidio feliciter eis cesserat, qvumqve aliquoties
id oppugnassent, caesis pluribus repulsi sunt. Tandem vero
postquam frustra in plures dies continuata fuisset obsidio,
actum a Claudio Billeo et Trugoto Vlstandio, ut oppido et
arci junctis idem animi et studii adversus Regem designatum
esset, utque in ejus fidem se dederent. Ita ab Varberga
discessum et tum ad oppidum Halmstadium exercitus
ductus, ubi nihilo felicius tentata oppugnatio. Nam his
urbem invadere scalis aggressi Sveci magna clade affecti
fuerant, pueris et foeminis saxa volventibus et ignem injicientibus
haud segnius, quam viris armis eos propulsantibus.
p.73
Jamque desperata oppugnatione, incensis castris, Sveci discessum
adornarant, quum sublato clamore oppidani in
moenibus laudes Deo pro victoria contra hostes concinuere.
Quod in contumeliam et contemtum suum Sveci accipientes,
retro agmen vertunt, et acriori effervescentis irae stimulo
concitanti ad oppugnandum oppidum omnibus machinis
se parant. Quod ex moenibus cives conspicati, extrema
jam metuentes, tentare quid animi obsidentibus esset, priusquam
denuo ad arma venirent, voluere. Missus igitur alter
duumvirum, cum paucis civium, sciscitatur, cujus auspiciis
oppidum oppugnatum venissent, et cui deditionem
fieri velint. Quibus ut responsum est, Regi Daniae designato
se auxilio missos esse, ei deditionem oppidi petere, omnium
nomine pollicentur in ejus fide oppidum futurum, se
dominum agnoscerem velle quem regni Senatus et proceres
Regem sibi designassent. Ita deditio facta, et in verba Christiani
cives jurejurando adacti.
Sed dum oppidum oppugnabatur, tum demum Comiti
de adventu Svecorum allatum. Qvi ingentis ea parte
periculi haud dubius, non negligendam rem Scanicam putavit.
Itaque ad qvatuor signa peditum, qui recens Lubeca
advecti duce Marco Mayero Helsinorae hibernabant, quinqve
aliis advectis, quibus Johannem Hoyensem Comitem,
Michaelem Bliccium et Olaum Giglerium praefecerat, in Scaniam
simul omnes trajicere jubet. Georgium deinde Coccium,
curri Malmogianorum et Coronensium civium tribus
signis, eis accessurum evocat. His peditibus, ad duodecim
simul signa, auxilio Halmstadianis ire mandat. Sed post
oppidum deditum serius accedentes, quum fines Scaniae ingressos
Svecos comperissent, citato agmine ad inferiora
Scaniae remeant, correpti metu, quod se hostium equitibus
haud pares fore opinarentur. Inter vias autem ne tardarent
reditus celeritatem tormenta, quae advexerant, eorum unum
majus in amnem prope Engelholmium demergunt: Alterum
haud multo post nimio pulvere ultro ingesto ruperunt,
ne in hostium potestatem venirent. Comes autem
non satis adhuc gnarus rerum ad Halmstadiam gestarum,
p.74
praemissis peditibus pone sequi jusserat, Sebastianum Gessenium,
qui equites in Scaniam ductabat. Sed is, privatone
consilio an jussu Comitis incertum, quum mandatum accepisset,
ut Coroneam adiret, ac se ibi conjungeret equitibus
nobilium, qui ex edicto Comitis accessuri erant, Lundiam
ad praedam capiendam deflexit, ubi inventum summum
Daniae antistitem Torbernum Billeum cepit, et secum
ductum in custodia habuit. Tum inde Coroneam abiens,
oppidum ipse ingressus, illud confestim suae potestatis fecit,
et cives sibi ad quodvis imperium dicto audientes esse jussit.
Venit demum dies, quo equites nobilibus Scaniae imperati
Coroneam venturi erant: praemissa fuerant impedimenta
et necessaria omnia, ut hospitia parata haberent, quo
advenientes commode diverterent. Quocirca Gessenius,
tanquam hoc honoris proceribus Daniae daturus, et hospitii
copiam facturus, eductis suis equitibus oppido
cesserat, relictis tamen peditibus, qui ibi praesidio fuerant.
Sed erat officii simulatione dolus compositus, quem ad
proceres quidam clam enunciaverat. Indici referenti a Comite
mandatum Gessenio, ut nobiles capti Hafniam mitterentur,
facile fides habita. Nam captum jam summum
pontificem audierant, qui a Gessenio Halsinoburgum, ibi
servandus, in coenobium mittebatur, inde tamen a Tuccone
Crabba exemtus. Hinc metu perculsi, ne eadem sors se maneret,
formidabant. Ac postea apparuit non de nihilo hoc
fuisse. Nam quum nobilium eqvites non venirent, ratus,
quod erat, Gessenius proditam indicio fraudem, in impedimenta
et calones omnem iram effudit. Itaque ex composito
spoliata et direpta omnia a militibus, Gessenio noctu
reverso ignarum se omnium simulante. His aliisque perfidiae
exemplis periculi magnitudinem metientes nobiles, ut
erant eorum jam congregati quingenti equites, duce Accio
Braheo, et vexillifero Christophoro Hvitfeldio, abjecto consilio
proficiscendi Coroneam, Veiam se conferunt. Inde
per conciliabulum Gothorum errant, et pagos vicinos, dubii
an ad sua quisque redirent, an Varbergam, Bahusium, Aggerusium
castella ingrederentur, donec melior spes affulgeret.
p.75
Dum haec inter se consultant, adfertur Sveticas copias
Scaniam ingressas. Eo rediit animus Scaniam haud deserendi.
Ac confestim ad Svecos Johannem Turonium et
Laurentium Sigonium mittunt, petitum ut ocyus ad inferiora
Scaniae descendere velint, se e vestigio eis accessuros. A
quibus accepto commodo responso, mox Scani Comiti fidem
renunciant. Exprobratum ab desciscentibus, venisse
eum in Daniam, non indicto legitime bello: Invitos se et
coactos sacramentum dixisse: Videre non esse ei vires et
potentiam, quibus possint defendi; Sed et contra fidem
captum summum antistitem: nec ab ipso Comite denunciatum
periculum, quod ipsis pariter a Marco Mayero et
Coccio struebatur. Itaque quum nec ejus protectione securi
esse queant, nec hactenus promissorum fidei tuto inniti
licuerit, ne expectet quam non servavit fidem, sed se
aliud praesidium, quod cuique promtum, quaesituros.
Nec mora facta, equites Scani cum Svecis se jungunt
haud procul Engelholmio, ubi mutuo data acceptaque fide,
se Regis designati auspiciis per Scaniam bellum circumlaturos
promittunt. Tum inde simul versus hostiles copias
movent, quae reversae Halmstadio Halsinoburgi ex fuga substiterant:
Nam Hoyensis et Giglerius saltim in Selandiam
transfretarant; Mayerus et Georgius Coccius cum Bliccio in oppido
stationem militibus ceperant. A quibus, dum ibi haerent,
enixe laboratum, ut castellum, quod paucorum, suorum
tantum ministrorum, praesidio Tucco Crabba firmarat, in
potestatem dolo redigerent. Modo unam, modo aliam
fraudem commenti, per speciem amicitiae eum accessere.
Sed eos certo numero militum comitatos adesse jubet, nec
plures admissurum, quam quibus par cum suis esse possit.
Deinde qvum ea ratione nihil efficerent, petunt, ut tormentum
majus servandum in arcem accipiat; sed hunc astum
ita redarguit, ut pontem ligneum ferendo ponderi
non esse responderet. Itaqve spe semel atque iterum frustrati,
quum de Crabbae fide dubitare inciperent, castra in
oppido et coenobio vicino collocant, ut quavis ratione aut
noctu scalis inscensa arce, aut vi ea expugnata potirentur.
p.76
Sensit hoc agi Crabba, nec ignarus erat, quid sibi immineret,
si res obsidentibus ex voluntate succederet. Tum suos
convocatos paucis in hanc sententiam affatur: Obnoxium
se quidem Comiti sacramento, nec id diffiteri posse.
Mansisse hactenus in fide data, nec eam fuisse deserturum.
Nunc autem quid a Comite quaeratur, manifestum. Nam
non hoc agi, ut fide data cum uxoribus et liberis incolumes
sint: sed ut proditi ad ludibrium hostium, et tandem
ad necem trahantur. Id haud dubie Georgio Coccio
aliisque propositum, qui insidias et vim arci parant. Rogare,
ut insidias vigilantia evitent, vim praesentis animi
fortitudine repellant. Non se iis defuturum, sed ad extremum
cum illis halitum pugnaturum. Illis fidem et
alacritatem promittentibus, Gaspari Frisio turrim commendat,
adjunctis iis, qui tormentis pilas ejaculari norant,
ipse inferiora arcis cum reliquo milite tutaturus.
Jam diei itinere aberant Helsingoburgo Sveci, junctis
Scanorum eqvitibus, quum consultare inter se duces incipiunt,
quo consilio uterentur, progrederenturne ad arcem,
an ibi subsisterent. Nam incerti erant, Crabbane in Comitis
fide persisteret, an vero ab eo sibi auxilium expectarent.
Qui vicissim anxius erat, extrema a Coccio et Mayero metuens,
si arcem occupari contingeret. Tum principibus
Scanorum, qui erant Accius Braheus, Oligerus Ulstandius,
Magnus Guldensternius, Accius Vgeropius, visum, ad oppidum
ducendum, ut ex loco praecipiti in hostem tutius impetus
fieret. Vespera autem dici castellum accedentes, noctem
eam quieti dederunt. In alterum diem cessatum etiam
ab armis, quod castra hostium non nisi refecto milite oppugnare
placuit. Tum a Crabba noctu emissus nuncius adfert,
eum pariter hostes in oppido oppugnaturum, et junctum
cum Svecis et Danis esse velle Qvo nuncio laeti tandem
tertio die oppugnare oppidum incipiunt. Primum
autem tormentis res acta, quibus in oppidum fulminabant.
Ac dum rari globis icti cadunt, arcem animo intrepido oppugnant.
Postquam vero Frisius e turri castelli pilam ingentis
ponderis ejaculatus, quatuordecim milites Malmogianos
p.77
uno ictu stravit, tunc perculsi hostes, qui ab arce ad
quemvis ictum se expositos videbant, terrorem haud celantes,
domibus se occultant. Unde additus animus Scanis
et Svecis, ut alacrius in oppidum ruerent. Caesi igitur Lubecensium
milites universi: ex reliquis pauci superfuere qui
vivi in potestatem venere. Inter quos Mayerus et Bliccius
capti, cum Christophoro Hoccio et Petro Geldro, Ducis Geldriae
notho. Georgius Coccius se clam subducens, persequentium
manus vix evasit. Qui seu praesagiens infaustum
pugnae eventum, seu insito metu, scapham sibi in portu ad
fugam pararat, qua tandem Malmogiam incolumis
appulit.
Captorum eo praelio alius alio in custodiam traditus.
Petrus Geldrus Heccebergam missus asservabatur, ubi scissis
stragulis lecti lineis funem nexuit, quo se fenestra dimittens
evasit. De Mayero nonnihil contentionis inter Danos
et Svecos fuit, utrisque sibi ejus capti gloriam vindicantibus.
Sveci victoriam eam suam asserebant, quod numero
militum superarent, ideoque Mayerum ad Regem suum
mittendum. Dani contra niti, cum in coenobium fuga
elapsum, Danorum fidei se permisisse: quum audita ab eo
vox, quod mallet vitam perdere, quam Svecis se dedere.
Sed lis ita diremta, ut Varbergam mitteretur, servandus
tantisper, dum inter Reges conveniret, cujus ille captivus
foret. Id interim cautum, ut si in Sveciam mittendus esset,
fide publica securus vitae esset. Eam curam hostis, etiam
magna injuria lacessiti Dani habuerunt.
Sed beneficium postea maleficio Mayerus rependit, insigni
perfidiae exemplo edito. Praeses castelli Varbergae
Trugotus Vlstandius erat, cujus fidei servandus traditur Mayerus.
Is hominem bellica laude haud vulgarem judicans,
ideoque virtutem honorans, comiter et laxe eum in custodia
habuit, ita ut accepto fidei sacramento, animi gratia
venatum secum aliquando duceret. Ac tum quidem oppidani
a praeside et praesidiariis castelli dissidebant; hi Regis
fidem sequentes, illi iterum Comiti adhaerentes. Quo dissidio
p.78
durante nihil molitus Mayerus, continuit se in fide data.
Tandem ipsius consilio inter praesidem et oppidanos
ita convenit, ut eventum belli ad certum tempus otiosi
spectarent: interim cunctis commeandi ac redeundi poteas
utrinque sine fraude et maleficio esset. His quasi induciis
pactis, Mayerus sacerdotem, qui sacra in castello faciebat,
corrumpit, ac per eum sibi Germanos quosdam milites
ex praesidiariis conciliat, ut cum oppidanis militibus de
capiendo castello componerent. Placuit dolus promissis
magnis erectis et nefariae praedae avidis militibus. Itaque scalis
ex sparteis funibus confectis, eisque ad fenestram arcte
alligatis, qva Mayerus coenaculum suum habuit, eis ascendunt
praesdiarii oppidi octoginta. Hos Mayerus in coenaculun
suum accipiens occultavit ad multam diei lucem.
Praeses ab oppidanis nullas sibi insidias metuens, pro more
comitatus a plerisque suorum, prodierat extra portam castelli,
ut rem familiarem in propinquo praedio viseret. Ibi
erupit Mayerus ex insidiis, et confestim portae custodes obtruncat,
eamque obserat. Tum milites, aliosque praesidis
ministros, nullo motu huc illucque sparsos, e medio tollit.
Pauci in turrim evasere, quibus fuga saluti fuit. Vlstandius
praeses, trepidantibus et discurrentibus undiqve multis, ad
portam se cursu recepit, quam ut sibi occlusam vidit, asportari
jubet malleos et trabes adigi, ut iis porta rupta pateret.
Sed dum haec ad portam molitur, inclamant, qui in turrim
evaserant, ex oppido armatos ad castellum approperare.
Quare coactus Ulstandius equos cum suis inscendit, et vix
qvidem ita evasit. Mayerus, captis ibi conjuge Ulstandii
cum liberis, ingentem consecutus est praedam. Nam tum
Vlstandius ipse sua huc contulerat, tum nobiles in vicinia
habitantes res quasque suas pretiosas securitatis causa ibi deposuerant.
Accius Goyeaus inprimis haud exiguo damno
affectus. Ita tum oppidum, tum castellum in hostium
potestate fuit, missusque a Comite navigio commeatus, ut
nihil deesset.
Vlstandius moestus conjugis et liberorum captivitate,
et perfidiam Mayeri incusans, Deum ultorem scelesti facinoris
p.79
inclamavit. Ipse dubius consilii, nec qua tuto ire
posset certus, tandem ad nobilitatem Scanicam, quae Lundiam
ex praelio Halsinoburgico petierat, se contulit. Nam
relicto modico praesidio Halsinoburgi copiae regiae, nihil
resistentibus oppidanis, huc ingressae: quibus se Vlstandius
jungit. Sed ante ejus accessum, missus ad Regem designatum
fuerat Christophorus Hvitfeldius, ut nunciaret, qua fortuna
Halsinoburgi adversus hostes sit pugnatum. Jam Scaniam
fere totam rediisse in fidem procerum, ac Regis partes
sequi. Facile debellari posse, si una legio saltim mittatur.
Teneri Malmogiam et Coroneam hostium praesidio,
contra quod majoribus viribus opus sit. Reliqua oppida et
plebem dicto audientem esse, et proceres ei navaturos insignem
operam ad cuncta recuperanda. De rebus autem
Varbergicis adhuc ignarus nihil memorare potuit.
Mox transvecta legio, quae petebatur, stipendio Gostavi
Sveci, (convenerat enim ut ab eo id solveretur,) in Hallandiam
appulit, atque inde Lundiam adiit. Praeerat hisce
copiis tribunus Albertus Belsiccius rei militaris egregie gnarus.
Sed hactenus regii tantum Lundia ad praedam et populationes
faciendas in agrum Malmogianum et Coronensem
excursarunt. Hac legione adjuncta, ad obsidendum
utrumqve oppidum se parant. Holgerus Vlstandius et Magnus
Guldensternius ad Coroneam obsidendam eunt, qvam
Raymarus Valdius praesidio tenebat. Primo accessu oppidi
parte cremata, abigunt omnis, generis pecora in praedam
capta. Sed oppidum capere non poterant, Raymaro id
haud segniter cum oppidanis defendente. Itaqve tracta hic
in aliquot menses obsidio. Malmogiam obsessum venerunt
Tucco Crabba, Accius Braheus, Accius Vgeropius, Canutus
Billeus, cum reliqua nobilium turba, qvi vastatis ante agris
jam molas oppidanorum extra moenia exusserunt. Unde
oppidani ira perciti, cladem clade compensantes, et ipsi
aedes nobilium, quot in urbe erant, funditus everterunt. Sed
munito egregie oppido, et defendentibus se fortiter, qvi intus
erant, obsidio diutius etiam hic tenuit.
p.80
Ceterum dum utrumque hoc Scaniae oppidum ita a
regiis premitur, ex edicto convenientibus ad supremam Selandiae
curiam nobilibus cum tota plebe, eo Comes etiam
accedit, in comitatu suo ducens Hafniensium complures,
quibus satellitibus utebatur. Actum hic a Comite, ut ultro
tributa ad belli subsidium conferrent, quod eo loco res
essent, ut sine insigni pecuniae vi subveniri non posset. Sed
aegre erat aliquid impetrare a spoliatis, et magna injuria
affectis. Id enim plerique nobilium querebantur, qvi contra
fidem publicam redempta haud exiguo pretio fortunarum
incolumitate, a militibus tamen et furente plebe rapinis
et populationibus vexabantur. Ex quibus Anna Rosaecrantzia,
foemina omni matronali decore ornatissima, pro
auctoritate, qua in aulis trium ex ordine Regum, gynaeceo
praefecta, polluerat, liberius aliqvantum in militum insolentiam,
ob acceptam injuriam indignata, invehebatur; simulqve
fertur constante voce enunciasse, hac ratione Christiernum
nunquam ad regnum rediturum, se quidem viva.
Qvam libertatem, etsi non injustam, plebs sui enormiter
impotens indigne ferebat. Itaque plures simul strictis
gladiis eam impetunt, et matronam vel aetate venerandam
multi armati foede lacerato corpore trucidant. Idemque
fatum mansisset duas virgines Annam et Sophiam Golobias,
ni aetatem et speciem miserati nobiles qvidam, Comitis ministri,
in superiora templi e media turba eduxissent. Hujus
caedis a pluribus simul patratae vindicta potissimum in Hafnienses
vertit, quorum aliqui, post deditionem oppidi, noxae
ejus convicti poenas dederunt. Mox sedato eo plebis motu,
et impunitate tam enormis facti proposita, seu qvod in
multitudine nullus subjici reus potuit, nemine solicite per
metum proprium inquirente, seu quod Hafniensibus, crudelitatis
ministris, deditus Comes, eorum animos poenam
exigendo alienare a se nollet, impetratur a toto populo auxilium.
Nobilibus igitur pecunia imperata: ex plebe decimum
quemqve militem scribi placuit.
Sed tametsi haud ignotum Regi, qvantum virium
Comiti milite Selandico accederet, tamen pacata Jutia et
p.81
rebus Scanicis non improspere cedentibus, bonam spem
recuperandi totius regni ceperat. Opus autem erat navibus,
ut fretum Oritanum, quod hostis classe insessum tenuit,
pervium sibi faceret. Nam Hafniam et Malmogiam
in freti istius angustiis sitas, nec obsideri, nec hostibus eripi
posse cernebat, ni commeatus navigio invehi prohiberetur:
Itaque ad amicos et confoederatos, ut classem undiquaque
compararet, naves petitum misit. Nam classis regni in
potestatem hostium, dedita Hafnia, venerat. Misso ea de
causa in Belgium, Angliam et Scotiam Svavenio, diversa
data responsa, quae tamen omnia in eo convenere, quod
nihil auxilii mitti posset. Apud Mariam, opem ex foedere
rogatam, praevaluit recens cum Palatino contracta necessitudo,
prae quam promissorum fides, quo minus passa aliquid
a se impetrari. Qvin contra inde legati ad patres missi,
Georgius Brixiensis antistes et Carolus Bredovius, aurei velleris
eques et Imperatori a consiliis, nunciaturi conciliatas
nuptias inter Fridericum Palatinum et Dorotheam, Christierni
filiam natu majorem, ideoque eum Regem Daniae
designatum. Qua de re etiam litterae Barcinone ad Senatum
datae. Anglus interpellatus de iis, qvae cum Lubecensibus
ipsi intercesserant, pecuniam quidem mutuo datam
haud inficiabatur; sed foedus aliud qvam a multis abhinc
annis jam nuperum factum negabat: Affirmans tamen,
nec Christiano vel cuipiam Principum aliorum in juris sui
usurpatione molestiam creare, aut negotium facessere in
animo esse. Qvo ancipiti responso, quum non esset ubi
spes figeretur, quaerentem Suauenium, ecqua ejus tandem
sententia, Christianumne an hostes in posterum fovere et
juvare vellet? perplexo itidem hic sermone et intricatis verbis
circumduxit, ac incertum a se dimisit. A Scoto flagitatum,
potestatem faceret iis, qui vellent Regi stipendio militare,
ibi naves suas instruendi, et militem mercede conductum
domo efferendi: simulque Anglum, necessitudine
junctum, ex benevolo officio aeqvi et pacifici Principis
commonefaceret, a Dania oppugnanda desisteret. Sed
nec ille auxilia ex Scotia Regi venire voluit, praetexens, uti
pridem, pari utrumqve Regem, captivum et jam designatum
p.82
sangvinis propinqvitate junctum esse; itaque non decorum
fore, alterutri ad alterum opprimendum vires aliquas
suppeditare: Anglo tamen svasurum, ut a Dania arma
animumque hostilem abstineat. Nec non ad Lubecenses
missurum exploratum indubitatas belli causas, eisque
pacis amplectendae auctorem futurum.
Ita ab hoc derelictus, ab illis parum tutus, Christianus
suis viribus tantam belli externi et interni molem, terra marique
sustinuisset, ni Albertus Borussiae Regulus et Gostavus
Svecus navibus etiam subvenissent. Qvi auxilio ferendo
tanto promtiores et benigniores, quanto malo ipsi propiores.
Fuerant autem ad Svecum missi legati, Avo Vincentius
Longus et Iuo Julius, qvi per ingentia pericula,
hiberna navigationem litora Norvegiae appulere. Illac enim
ire jussi, acceptis a Rege mandatis, quae ad ejus regni senatum
essent perferenda. Sed ubi eo venere, quomodo Regis
designati procerumqve Juticorum nomine negotia imposita
expedirent, ancipiti cura volutabant. Nam Senatus
brevi convenire non poterat, et moram ibi longiorem trahere
res tempusque non sinebant. Comperto tandem,
Claudium Billeum Regis designati rebus insignem operam in
Scania navasse, nec ab ejus electione dissentire, accepta fide
ei totum hoc negotium Norvagicum committunt. Postularant
autem Regis designati nomine proceres Jutici a Senatoribus
regni Norvegiae, Olao Archiepiscopo Nidrosiensi,
Magno Hammerensi, Johanne Asl�ensi, Nicolao Luccio,
Vincentio Longo, Martino Crabba, Gvidone Galleo, ut secum
idem sentirent, nec se in electione Regis disjungerent.
Quod Dani ad Christiani electionem descendissent, inconsultis
Norvagis, necessitate urgente factum; non qvod
eos a se separatos vellent. Haud neglecturos fuisse officium
requirendi prius eorum consensum, ni tempore exclusi
fuissent, irruentibus in Daniam hostibus Lubecensibus
praeter omnem expectationem. Non posse poenitere
ejus Regis, cujus nec potentia invalida, et fortuna ea,
ut per plerasque provincias, quo copias suas miserat, satis
prospere res ejus auspiciis gesta sit. Posse eos ab hoc Rege
p.83
omnia summa sperare, nec dubitandum, quin jura et immunitates
regni propensus sit confirmaturus; quum pacato
imperio potiri contingeret. Quam ad rem si opem et
ipsi conferrent, et si naves ad transportandum copias regias
in Jutiam mitterent, ex officio eos facturos, simulque ab
designato Rege magnam gratiam inituros.
Haec postquam cum Senatu Norvegico agenda Billeus
suscepisset, legati recta in Sveciam perrexere, in reditu responsum
repetituri. Metropolitanus, intellectis a Claudio
Billeo postulatis Danorum, in diem dominicum, qui sacrosanctae
Trinitati consecratus celebratur, confestim Nidrosiam
comitia regni Norvagici indicit. Interea in Daniam
ad Avonem Billeum antistitem Arrusiensem, et Magnum
Goyaeum litteras dat, qvibus sententiam suam quodammodo
patefacit, et de propensa sua voluntate erga Regem amplissima
quaeqve promittit. Declarasse se jam pridem studium
haud vulgare, quum potestatem illis ipsis faceret,
consentiente toto Senatu Norvagico, omnium nomine
Regis eligendi, idque ex litteris missis potuisse manifestum
fieri; ni Aeschylus Billeus qui eas perferendas acceperat,
a Lubecensibus fuisset interceptus. Idem suum studium
adhuc manere, sed tam repente, nisi vocato ad
consilium senatu, nihil statui posse. Turbari nonnullos
procerum Danicorum discordia, quorum aliqvi jam pridem
Comiti, Christierni captivi nomine, adhaerescendum
svasissent, quum jam ut in Christianum Ducem consentiant,
flagitetur. Sed de summa negotii jubere tamen eos
bene sperare. Quod naves transportandis militibus exigantur,
rem difficilem esse; nam earum non ita magnam
copiam ultramontanis Norvagis esse, qvibus et procul
a Dania dimotis, longinqua ea esset navigatio, sed et
eis jure quodam veteris immunitatis cessare permissum, in
quibuscunqve bellis Vandalicarum civitatum, seu cum
Danis, seu cum Norvagis cismontanis: Idque ne commercia
emporii Bergensis, quae sine extrema pernicie ultramontanorum
interpellari nequeant, impediantur.
Haec quidem metropolitanus Nidrosiensis ad proceres
p.84
Danicos perscripsit: verum haud obscure Christierno captivo
favens, interim aliud animo meditatus struebat. Nam
ad eum etiam datae fuerant ab Imperatore litterae de Palatino,
ideoque, aversis a Christiano studiis, huc totus inclinabat.
Cujus non ignari cismontani, primum proferri comitia
ad festum Johannis Baptistae petunt: inde consilium
frequentandi comitia a metropolitano indicta prorsus omittunt:
Christianum interim sibi Regem, Danorum exemplo,
legentes. Quod tamen ne temere factum videretur,
metropolitano se excusant, quo minus ad comitia venire
queant. Viam enim prolixam et difficilem tot gentibus
fore, ac rem non pati moram. Qvodqve summum duceretur,
aegre omnes ferre, quod Nicolaus Luccius in gratiam
cum metropolitano rediisset, quem incestu pollutum (constuprasse
enim dicebatur Luciam, demortuae conjugis Ingebergae
sororem) omnes vitent, et abhorreant, adeo ut in
consessum admitti nolint. Adjungunt deinde ad metropolitanum
earum litterarum exemplum, quibus Christiano fidem
obligarant, et Regem sibi destinarant. Metropolitanus,
eo intellecto, graviter offensus, aperto dissidio a cismontanis
se dejunxit; ita ut in diversa studia utraqve regni
pars deinceps abierit. Cismontani nihilominus litteras memoratas
ad Claudium Billeum transmittunt, cui consilium
suum rationibus probant: qui vicissimm Accio Braheo eas
Lundiam ferendas tradit; a quo ad Avonem Billeum antistitem
et Magnum Goyaeum in Jutia perlatae sunt.
Dum haec apud Norvagos fiunt, durat etiamnum ad
Malmogiam et Coroneam obsidio, copiarum Scanicarum
omnium duce Tuccone Crabba. Sed nihil ad summam rei
in alterutram partem magnopere effectum, oppidanis modo
ex muris hostes irruentes fortiter arcentibus, modo
portis erumpentibus: Quum interim nec segnius ab obsidentibus
res gereretur, a quibus repulsi identidem intra munimenta
oppidani cum suis praesidiariis. Nam qui ad obsidionem
erant, magna alacritate, potiundi utriusque oppidi
certi, praedam ingentem involare sperabant. Ideoqve
quoties signo dato jussi, omnibus viribus ea oppugnabant.
p.85
Inter quos in obsidione Malmogiensi haud ignavi militis
specimen edidit quidam Nicolaus Contius, caesis quam plurimis
oppidanorum. Quem strenue se gerentem conspicatus
cum aliis Crabba, fortitudinis premium habere voluit,
quod summum solis vitae prodigis digne conferri censetur,
ut ordinis equestris honorem, inspectante exercitu, tribueret,
et ordini nobilitatis insereret. Quod mox ad tubae sonitum
evulgatum, ut exemplo aliorum industriam firmaret.
Quamvis haud diuturnus Contio honor iste fuit; qui proxima
velitatione, quum fugam pavidus nullo periculo arripuisset,
contra, circumstante exercitu, insignia equestria
amisit, et nobilitatis honore exutus est. Enimvero haud
iniquo ex utraque parte judicio, quo virtus premium meruit,
ignaviam dedecus secutum; si modo nihil datum invidie
malevolorum, quae plerumque recenti gloriae comes
it.
Verum quum utrumque horum oppidorum, post
multas eruptiones et velitationes, nihilominus adhuc obsidionem
fortiter toleraret, nec ut Comitem desereret induci
posset, proceres Scanici in fide Regis perstabant, et nihil
non egere, ut Comiti incommodarent, atque ab eo totius
populi animos alienarent. Quo nomine graviter indignatus,
simulque defectionem ulturus, quam in eos effundere
ipse non poterat, in Selandos iram vertit. Suspicans enim
fore, ut et illi tandem desciscerent, non solum quos secum
Hafniae retinuerat, a consiliis usus, cunctos capit, sed et ad
capiendum reliquos passim suos mittit. Qvi procerum
tunc comprehensi sunt, missi Malmogiam, primum in laxiorem
custodiam servandi traduntur, mox in carcerem,
nullius criminis convicti, compinguntur, pernicioso haud
dubie exemplo, nova injuria hominum fidem sibi obligare
conantis, quos benevolentia devincire praestitisset.
Inde igitur res Selandiae statim turbatae, nullo non sibi
a Comite malum metuente. Ac cernere erat miseram
tum procerum sortem, quum haud pauci se fuga Comiti
subduxere, alii in loca tuta et munita se, quoquo poterant
p.86
modo, recepere. Neqve enim ulli jam libuit in publicum
se exhibere; ita omnes, terrore captivitatis pavidi, tremebant.
Atqve inter alios Ronnovius antistes, amicitiae Comitis,
quamvis pretio redemtae, haud confisus, in Serum insulam
se proripuit, ibi tantisper commoratus, donec certus
fidei, designati Regis litteris in Jutiam arcesseretur. Quo
clam inscio Comite permeavit, traditis castellis munitis in
eorum manus, a quibus nihil egregiis viris indignum metuere
necesse erat. Hoc, qvod diu latere non potuit, ubi
rescitum Comiti, mox pro hoste Ronnovius habitus, apud
eum et conjuratos desertae fidei crimen sustinet, multisque
convitiis laceratur, atqve ut gratiae pristinae immemor accusatur.
Nam in beneficio ponebatur, quum cuipiam relinquerentur,
quae sine scelere eripi non possent. Addebanturque
haud obscurae in omnes minae, quae in metu publico
facile creditae, late illico disseminabantur. Eo, qui loca
munita tenebant, intentiore cura hostium adventum indies
formidantes advigilabant.
Comes cernens inanes fore verborum minas, ratusque
moram difficultates complures objecturam, varia mox detrimenta
importare Selandis incipit. Castellum pontificis,
quod cervorum insulae nomen habet, in propinquo situm,
opportunum ei visum, quod inprimis peteretur; quia complures
ex istis partibus nobiles eo ingressos inaudierat. Petrum
Goschium antistes ei praefecerat, intrepidum animi ac
fidei egregie memorem: a quo petitur primum deditio, si
se fortunasque salvas velit, proposito praemio, si pareat.
Sed is nec minis nec blanditiis inductus, ut hostium se fidei
committeret: Qui nec admodum pro deditione deinceps
laborarunt, contemta paucitate eorum, qui intus erant.
Eaque fiducia Comiti, ut expugnari castellum haud difficile
sibi fore existimaret, cum proditoribus potius colludere
quam cum fidelibus subjectis pugnare assveto. Sed major
sperato labor ejus milites ibi excepit, qui castellum multoties
oppugnantes frustra tormentis quatiebant. Verum
quum tandem, ad unum castelli latus congestis plerisque
tormentis, globos ingentes ejacularentur, turribus dejectis,
p.87
muri ea parte labefactati. Itaque Goschio et reliquis, ne ad
extrema redigerentur, visum, rebus nondum desperatis, pacto
deditionem facere. Quae postea eo fraudi ipsi non erat,
quod adactus ad hoc consilii descenderat, qvum nihil in
muris esset praesidii, nihilque ab antistite ipsi posset sperare.
Super quo cautum ipsi litteris antistitis et collegii Roschildensis,
ne qvam hoc nomine accusationem unqvam sustineret.
Navarunt in hac oppugnatione Comiti gnaviter
operam scripti ex Danis milites, quos haud inani astu huc
adduxerat, ut eos intestinis odiis inter se committeret.
Potitus hoc castello, quum terrorem omnibus incussum
iri existimasset, nemine ad eum veniente, falsus opinione,
bellum undiquaqve circumferre inceptat. Mox Johannes
Comes Hoyensis cum haud contemnenda manu
eqvitum peditumque ad Draconiam (vulgo Drachsholm)
obsidendam, arte et natura validam, mittitur. Hilarius
Hardenbergius arcem hanc, ab antistite sibi commendatam,
modico accepto praesidio adversas vim hostilem tutabatur.
Sublevatus nonnihil ope Canuti Ruttii, aliorumque nobilium,
qui cum suis securitatis causa ad eum ingressi fuerant.
Ea oppugnata et pulsata gravissime, admotis decem tormentis
majoribus, laxari muris non potuit. Nec fatigati,
qui propugmando salutis suae soliciti, in ejus castelli munitione
confisi fuerant, quin, quantum vires sinerent, hostes a
muris scandendis etiam arcerent. Itaque ad obsidionem
ventum, quae aliquandiu tolerata, obsessos ad ultimam annonae
penuriam adegit. Demum vero arte inopiae subventum,
deceptis hostibus, qui, quum eorundem et quidem
paucorum animalium, sub ipsos muros adductorum, vox
identidem caedendo et premendo exprimeretur, existimabant
in magna copia indies tauros, sues, oves mactari, atque
inde majorem vero numerum praesidiariorum augurabantur.
Quapropter desperantes tum expugnationem, tum
deditionem, inde ad oppidum Callunburgum ejusque ibi
arcem, majoris utraque momenti et oportunitatis ad res
gerendas, ducere instituunt. Nec cunctatus Comes, erecto
propugnaculo, impositoque praesidio, ut castello egressi, et
p.88
per agros palantes interciperentur, iter illud, quod haud longinquum,
quanto ocyus poterat, perficit. Ac oppidum
Callunburgum, simulque arx satis munita haud magno hostium
incommodo deditione in eorum potestatem venit.
Huc statim Hermannus Longus, frater naturalis Oldenburgici,
arcessitus, cujus fidei castellum protegendum traditur.
vi subinde insidiis Draconiam adortus, re infeliciter semper
tentata redibat. Ausus etiam in fossas ipsas noctu scaphis
accedere, spe latenter in castellum irrependi, cunctos insidias
eumque observantes vix evasit. Hoc igitur modo
Draconia, antistitis nomine, Regi et regno servata, quum
reliqua fere Selandiae Comiti cessissent.
Dum autem apud Scanos et Selandos ista geruntur,
jam regii Fioniam ingressi, pedem ibi, castris positis, fixerant.
Transvectae enim copiae onerariis, Coldinga, Hatherslebia
et Flensburgo ad hoc contractis, expositaeqve
clam noctu in terram hostes veniendo fefellere. Mox ut
evulgatum est, regios adventasse, hostis suos, nec non cives,
et rusticos, quos ad portuum custodiam passim locarat, in
unum exercitum contrahit. Occurrit utraque acies inter
Othiniam et Midelfariam, ad pugnam parata: Ibi tum acriter
dimicatum, haud ambigua tamen regiorum victoria.
Caesis hostium compluribus, initium fugae a Germanis factum.
Plebs rustica substitit aliquandiu, mox tamen et
illa a regiis impulsa, domum dilabebatur. Inde Assania,
qvo ex fuga se hostis subduxerat, obsessa est. Sed adduci
verbis ad deditionem non poterat, Germanis veniae desperatione
resistentibus. Ac ne tum quidem urbs dedita, qvum
a Jutica nobilitate, compluribus militum adductis, copiae
regiae majorem in modum auctae essent.
At Lubecani, accepto nuncio de hoc rerum Danicarum
statu, metuentes pessum iturum suscepti belli conatum,
alia subveniendis suis consilia inierunt. Novum bello
ducem praeficere, novas copias transmittere, geminamqve
classem parare instituunt. Albertus, Megalopolitanus Regulus,
splendore nominis et dignitate Oldenburgico superior,
p.89
iis copiis dux delectus. In praetextum belli sumta,
quae ei cum Christierno necessitudo erat. Sororis enim filiam,
natam Electore Brandeburgico, in matrimonio habebat.
Spes etiam regni injecta, et prorsus amplissimi praemii.
His igitur adductus, Lubecanis seu fidem Comitis jam
suspectantibus, sive ejus consilia infelicia damnantibus, haud
difficulter paret: quippe rerum novarum avidus, et majora
fortuna sua mediocri affectans. Navigantem in Daniam
comitatus Georgius Textor, officium hoc honori
ejus exhibens, ut tanto esset commendatior. Verum tametsi
Lubecani et militem conducere, et classem instruere
proposuissent, tamen absque paucis, quos Textor habuit,
non ita multi adducti ab eo milites; tantum vexillum peditum
cum qvadraginta equitibus una ivere. Canes venatici
advecti complures, ac retia capiendis feris, quibus abundare
saltus Danicos haud erat ignarus: Apta vero instrumenta
Principi venationis experto, ad belli ministeria rudi.
Gratus nihilominus Alberti adventus, non minus militibus,
qvam oppidanae plebi, ex novatione spem melioris
status temere auguranti, eoque plus honoris ipsi deferenti.
Solus Oldenburgicus moerorem inde ingentem traxit,
quem eo penitius in animum defixit, qvo magis se infra
Ducem judicio aliorum dejectum cernebat. Itaqve nec
adduci poterat obseqvii insolens, ut palatium regium, quod
tum tenuit, ad habitandum Alberto digniori traderet. Qvi
idcirco in antistitis curiam divertere necesse habuit. Inde
primum natum inter eos dissidium indies gliscebat, utroque
imperium summum, illo meritis, hoc dignitate sibi
jactantius arrogante. Auxit ea animorum certamina Textor,
volens milites sacramento Oldenburgici solvi, et Alberto
obligari, aduersante pervicaciter Oldenburgico, qui recusavit
sibi obstrictos dimittere, priusquam finis bello impositus.
Ita sibi cum Lubecensibus convenisse, uti penes ipsum summa
rerum esset neque alteri, durante bello, imperium cederet.
Nec adhuc incidisse id bello infortunium, ut ipsius
aliqva culpa res pejore loco sit, qvam fuerit. Iniquum igitur,
sibi contemptum parari alterum in spem certam praemii
p.90
nullo merito vocari. Audiens Textor de praemio eos
tantum contendere enixa vi, quod non minus Megalopolitanus
quam Oldenburgicus spectabat, neuter injuria ad bellum
lacessitus, offert Oldenburgico episcopam Roschildensem,
et quae antistitis, tum ab iis pro desertore habiti,
quondam fuerant praedia universa: praemium haud spernendum,
ni regnum ille praetulisset, cujus flagranti desiderio
ad pacta subjectionis descendere recusavit. Tandem
igitur agente Textore convenit, ut ambo pariter imperii
participes exercitui praeessent. Itaque mansit uterque, quo
erat loco: Oldenburgico regiam insidente, Megalopolitano
curiam antistitis tenente, ubi ejus uxor gravida, haud multo
post Hafniam advecta, filium, Ludovici nomine postea
dictum, enixa est.
Mox gemina in Daniam appulit hostium classis, tormentis,
commeatu, milite abunde instructa. Altera fretum
Oritanum, quod jam ante in potestate hostis erat, subiit,
ut extorqueret solitum a navigantibus vectigal. Stabat
ea ad fauces Oritani freti in anchoris, naves quascunque
extraneorum, non secus qvam Danorum hostiliter excipiens:
Hollandis autem praecipue infesta, eorum septuaginta naves
mox ex alto huc invectas, quantum libuit [hibuit ed.], vectigal exegit.
Nec eo hostis contentus, ratus sibi periisse, qvod miseris de
proprio esset relictum, tanqvam in praedam datos cunctis
rebus fere Hollandos spoliat. Quod in Scaniam perlatum,
patres anxios habuit, cernentes vectigal regni praecipuum
alendo bello in conspectu fere suo hostes intercipere. Itaqve
Regem per litteras monent, imprimis operam det, ut
fretum Oritanum, ab hostili classe insessum et clausum, patefaciat.
Quod in male sarta utriusqve Megalopolitani et
Oldenburgici gratia facilius factu. Eam igitur modo occasionem
ne negligat, ni spem maris potiundi in reliquum
amittere velit.
Sed Rex, etsi a patribus recte se monitum sensit, ab
accessu tamen freti abstrahebatur. Altera enim hostilis classis
decem navium, praeter minores complures, mare Balthicum
p.91
ingressa, militem in Fioniam ex Germania invexerat.
Expositae eae copiae ex altera Fioniae parte ad Neoburgum
fuerant, quod oppidum Comiti tum parebat. Ductabantur
autem a Comite Teccelburgico Nicolao, Ottonis
Vestphali filio, Lubecanorum stipendio aliqvali, sed amplioribus
in speciem promissis ad hoc bellum illecto. Accessit
simul huc Comes Hoyensis ohannes, armorum Danicorum
jam expertus, cum haud spernenda militum manu,
missu Megalopolitani et Oldenburgici, ut labentibus rebus
Fionicis opitularetur. Uterque Comes partiti invicem imperium,
evocarant milites per Fioniae oppida praesidio collocatos,
quibus simul junctis, exercitum ex novem vexillis peditum
et quatuor turmis equitum sibi confecerunt. Progressi
cum his copiis Othiniam, ea a militibus direpta, propius
hostem movere. Amnis labitur itinere fere medio,
qua Assaniam Midelfaria itur, ad quem castris metandis sibi
locum delegerunt. Visus is locus accommodus, quo equites,
auxilio regiis ex Germania adventantes, insidiis exciperentur.
Indidem impediri poterat, ne qua commeatus in
castra regia convectaretur. Simulque haud inde longe Assania
aberat, unde miles (tria vexilla erant peditum) arcessi
poterat, qui oppidum tutabatur.
Sed haec iis parantibus, adfertur nuncius, Rantzovium
regiarum copiarum ducem, centum equitum caterva stipatum,
Faburgum oppidum petiisse. Ea res ad novanda consilia
hostes impulit, ratos, si ducem ad castra redeuntem intercipere
contingeret, posse regios capite destitutos haud
magno cum periculo in ipsis castris ex insperato opprimi, atque
ita in Fionia debellari. Sed Rantzovio doli militaris
cauto innotuit, insidias recta redeunti paratas, qui idcirco
nactus quendam viarum gnarum, eo duce per diverticula
ad castra incolumis noctu remeavit. Hostibus, ubi compertum
ex insidiis elapsum Rantzovium, ne hoc egisse viderentur,
recta Faburgum ducere placuit, ubi in eam noctem
stationem ceperunt. Uterque exercitus jam adeo in propinquo
erat, ut qvodammodo necesse aut pugna fortunam
periclitari, aut foeda fuga metum ostentare. Plus animi
p.92
regiis, qui acie congredi non recusarunt. Hosti autem tutius
ab astu militari auxilium petere visum. Composuere
igitur inter se Hoyensis et Gostavus, metropolitanus quondam
Vpsalensis, ut diluculo regios, nondum somno excitatos,
si qua possent, in ipsis castris adorirentur. Quod
Assaniensibus quoqve patefactum, qui ipsis adventantibus
jussi oppido erumpere, et regiis a tergo instare, ut ancipiti
praelio utrinque premerentur. Erat forte in coenaculo,
quo haec acta sunt, per eam noctem sacerdos quidam, a
metropolitano captus. Is negligentius in vinculis servatus,
consilium secreto inter eos habitum eliminavit. Nam erumpens
vinculis, quum litus maris petisset, ibi scapha inventa,
ad castra regiorum remigavit, et indicium ad Ericum Crummedigium
pertulit. Rantzovius nullius, ne qvidem minimi,
periculi incuriosus, explorata indicis fide, cum tribunis et
centurionibus super auditis pauca disserit. Quibus visum
optimum factu, ut propere castris igne subjecto versus hostem
duceretur. Micante argo in coelum late per castra incendio,
territi in oppido milites, incertique repentino ne aliquid
accidisset casu, an consulto regii et insidiose flammas
excitassent, pedem efferre portis formidabant. Quos si incessit
erumpendi libido, Christophorus Feltenius cum turma
equitum opperiri jussus, ut aut impediret, ne regios assequerentur,
aut in oppidum redactos compelleret. Ceterum
illucescente jam aurora, haud longe Assania uterque exercitus
conveniunt. Mons ibi est Taurus dictus, leni jugo assurgens,
quem hostes praeoccupantes ceperunt. Pavidi enim inopinato
regiorum adventu, non solum loca tuta respectabant,
sed et curribus aciem circumdederunt. Regiis contra metus
hostilis minime dubius pugnandi ardorem auxit. Mons
tantum acclivis ascensu, congrediendi difficultatem aliqvam
objectabat. Quod impedimentum ne diutius alacritati militum
obstaret, Rantzovii jussu tormenta omnia sub ipsum
montem convecta sunt, ex quibus mox globi igniti crebro
in hostem ejiciebantur. Obfirmati enim regiorum animi,
ut aut hostem, loco pulsum, in plana camporum adigerent;
aut immani tormentorum vi accessum sibi aequo pede
congrediendi patefacerent. Johannes Hoyensis, ut sensit
p.93
hoc agi, ratus gloriosius gladio qvam globulo occumbere,
in regios duci jubet. Libuit vero prius experiri, anne equites,
impetu incursantes, tormenta possent in potestatem redigere,
a quibus metuebat, ne insignis aliqva clades inter
praeliandum acciperetur. Quod frustra tentatum, primum
excidii causam attulit. Nam turbata est acies, equitibus
agminatim sine discrimine concurrentibus. Deinde sclopetarii,
inserti inter equites ad majorem inferendam regiis stragem,
restitere, assequi pernicitatem equorum haud valentes.
Sed et reliquum peditum hostilium agmen, latus lateri
eqvitum initio obvertere coepit. Tum nonnihil antea fatigatis
equis, jussi equites ad pugnam cursum accelerare,
quod festinatione spem victoria duces praeceperant.
Sed regiis sua cunctatio bono fuit. Sensim enim
progressi, integra acie, indefessas vires ad praelium
adferebant. Nec enim loco moverunt, priusquam intra
conjectum teli ventum esset. Inter dimicandum in hostili
parte mox equitum agmen loco cessit. Etenim contra
bonum militiae morem tum ordinibus emoti accesserant,
tum a regiis ab altero latere ingruentibus fortiter impulsi
sunt. Qvibus addidit formidinem deinde Feltenius, in medio
pugnam fervore ab oppido cum suorum eqvitum turma
advolans, suspicantibus iis novam militum recentium multitudinem
fessis supervenire. Itaque mox terga dantes caesi
sunt. Pedites vero, quibus provido et lento incessu melius
servatus ordo fuerat, et vires nondum elanguerant, diutius
certamine contra regios perdurarunt. Ex qvibus tamen
quum passim multi tormentorum globis sternerentur, et
reliqui fugitantes equites suos cernerent, mox et ipsi in fugam
versi. Caesis pluribus, capti pedites mille quingenti,
inque eis centum nobiles. Centuriones celebres vivi in
potestatem venere, Raymarus Valdius, Johannes Saxo,
Tossius, ac Justus Fuldio, pluresque alii. Michael Zanovius
dux peditum occubuit, aliique non obscuri nominis. Pauci
fuga regios persequentes evasere. Ex equitibus Nicolaus
Teccelburgicus globo ictus concidit. Johannes Hoyensis captus,
quem descendentem ex equo nobilis Holsatus Ditlevus
Ratlovius, quocum veteres inimicitiae ei intercesserant,
p.94
confodit. Metropolitanus Vpsalensis Gostavus multis vulneribus
saucius, defectu virium impotens evadendi, regiis
se dedidit, qui Gottorpiam in custodiam missus, ibi vitam
finivit. Baro Donanus, Burgravius Christophorus dictus,
ipse a regiis avectus est. Sebastianus Gossenius, nobilis imprimis
militum tribunus, et ipse interfectus, sed extra praelium,
familiae perfidia. Praeter hos undequadraginta nobiles,
centum quadraginta duo ex equitum vulgarium turba
capti. Currus quadringenti cum impedimentis in praedam
venere. Tormentis etiam bellicis universis regii victores
potiti. Nec tamen ultra quadraginta ex his desiderati.
Nobilium nullus interiit, vulnerati pauci, in quibus Asco
Cramerus, et Henricus Stenbergius. Teccelburgio et Hoyensi
in vicina aede sepultis, monumentum positum, donec inde
Othiniam pia cura victoris eos asportari juberet.
Albertus Megalopolitanus, qui Fioniam secreto adierat,
ut eventum pugnae securus periculi spectaret, nec praelio
interfuerat, accepto tristi nuncio, milites dissipatos fuga
colligens, repente navigio in Selandiam se cum iis subtraxit.
Qui Assaniae erant, partim ingressi onerarias, in
Selandiam et ipsi vela fecerunt, partim irrumpentes Lubecensium
bellicas naves, quae hic in anchoris stabant, Svenopolim
oppidum, a periculo paulo remotius, petierunt.
Ita vel metu sponte dilapsi, vel armis profligati, hostes
Fioniam fere vacuam reliquere. Secundum pugnam confestim
una cohors regia Assaniam irrumpens, eam diripuit.
Alia autem aegre ferens, quod commune esse oporteret ab
iis praereptum, in partem praedae venire flagitavit, resistentibus
intentius, qui praeoccupaverant: et uterque miles
prosperitate insolens (uti fit) praemium sibi ex victis jactantius
vindicabat. Unde haud procul seditione res fuit.
Quam tamen cohibuit Rantzovii ducis moderatio, jussis his
tenere praedam, quam involaverant; iis data Svenopoli
diripienda, Ita utrumque oppidum miserum in modum
ab regiis mulctatur. Othiniani cunctantius ab hostibus desciscentes,
tertium jam spoliantur. Restabat Neoburgicum
castellum, quod Otto Stigotius tenebat. Id validum, nec
p.95
expugnatu facile, ipse regiis tradidit, ut praeveniens obsidionem
gratiae locum promtius inveniret. Pacata hoc pacto
aliquatenus tota Fionia, de rebellionis et defectionis auctoribus
legibus inquisitum. Quorum sartor, qui coenobium
Dallund, quod est ac si vallis nemorosae dicas, tenebat,
capite poenam luit. Johannes Lundius, qui castellum
Haquini Sylvam dictum per proditionem occuparat, graviore
supplicio membratim dissecto corpore, sub ipsam arcem
quatuor rotis ad terrorem impositus est.
Ceterum dum isthaec terra geruntur, classis mare Gothicum
navigans, contra hostes et ipsa secunda fortuna usa
est. Constabat ea grandioribus navibus bellicis compluribus,
quas partim amici et confoederati Principes auxilium
rogati suppeditarant; partim proceres regni subministrarant:
praeter celoces, et onerarias commeatum vehentes.
Earum missae a Sveco fuerant decem, quarum cura Erico
Flemmingio concredita. Borussiae Regulus et ipse decem
instruxerat, praefecto Johanne Perenio. Antistites et reliqui
proceres in apparatum undecim navium impendium fecerant:
quibus junctae, quae in portu Slucopiano captae fuerant
naves, Rege Lubecam obsidente, quaeqve Allaburgum
Clementem cum rebellibus Hafnia vexerant. Privatim etiam
pluribus incessit subveniendi Regi cupido, ex quibus Henricus
Rosecrantzius praeses Gothlandicus, Claudius Billeus Bahusianus
praeses, Avo Vincentius Longus, et Ericus Guldensternius,
aliiqve. Hi unam, illi plures pro modo facultatum
misere. Totius autem classis, sub Gothlandiam in unum
collectae, summus praefectus erat Petrus Scramius, Eques
Danus. Nam Gostavo ipso indicante, non habuit tum Svecia,
qui idoneus esset ut classi praeficeretur. Quare Scramius
rogatu Regis hoc muneris acceptans, in Sveciam
commearat, relicta apud fratrem Tucconem Crabbam nova
nupta, quum recentis conjugii gaudia vix semestri
percepisset.
Incidere in hanc classem, milite tormentis aliisque necessariis
egregie instructam, mox per mare Gothicum Transisulanorum
p.96
quatuor naves, mercibus diversis onustae, quas
deoneratas ad usum bellicum mutato apparatu, praefectus
suae classi adjecit, usus jure, quod Dani antiquitus sibi in exteros
huc navigantes vindicarunt. Nam qvia Rex tam ultra
quam citra fretum longe lateque mare, quod Daniae ac
Norvegiae fines alluit, tutum a piratis aliisque hostibus praestare
solet, coguntur, quum ita necesse est, qui maria haec
commerciorum causa frequentant, simul opem ferre, et
Danis contra hostes aequo stipendio militare. Quod reipublicae
omnino perutile regnisque, quae mari negotiantur;
qvamvis privatim multi detrimentum capiant. Nisi enim
Dani maris imperium tenerent, Vandalici omnibus huc navigantibus
infesti, spoliandi modum facerent nullum. Nam
fretum nostrum, qua possunt impedire, nunquam aliis patere
volunt, maleqve per id ingressos, data opportunitate,
mulctant: Danorum tantum aliqvando coerciti metu, ne
in quosvis impune grassentur. Hanc ob causam e re communi
late Danos mari dominari: quorum firmandae opes
reliquis, qui suas a Vandalicis servatas velint, uti indubio
experimento jam dudum compertum.
Igitur accedentibus quatuor hisce Transisulanorum navibus
(ut dixi) regii recto cursu versus Boriniam insulam
descendunt. Ibi mox classis hostilis obviam venit, ad dimicandum
parata. Nec enim ea invalida, utpote regni navibus
omnibus potito Comite, quum Hafniam occuparat.
Et militabant simul in iis partibus Lubecanorum, Sundensium
et Rostochianorum naves. Primariae Svecicae navi,
qua Scramius vehebatur, alterique ad nutum ipsius imperio
destinatae, progressis ante alias, prima dimicatio fuit. Tormentis
utrinque vehementissime se invicem aliqvandiu incessebant.
Scramius suorum amisit septuaginta quatuor,
pluresque primaria hostilis navis a Michaele Archangelo nomen
gerens. Reliquae naves aliquanto distantes spatio, ne
tormentorum globis inter se laederentur, se ad praelium
etiam expediebant. Sed illis pugnantibus, his ad pugnam
contendentibus, subita exorta tempestas cum nube pluvia
classem utramqve alto ita jactabat, ut statim incerto cursu
p.97
disjiceretur. Regia classis terrae propior portum ad vicinam
insulam tenuit. Hostilis, cum primaria jam inutilis et lacera,
in fretum Oritanum reversa est. Eam mox Scramius
cum suis insequi destinat, ut turbatas et vi maris ventorumque
quassatas caperet, aut demergeret. Cujus conatum
prospera fortuna non videbatur desertura, in tanta regiorum
alacritate, hostium vero consternatione.
Sed haec parantem littere regiae allatae alio vocant.
Iussus enim mare Balthicum petere, ut hostes in Fioniam
exscensionem molientes prohiberet. Qvod tamen si non
videretur, malletque fretum Oritanum petere, jussus classi
hostili obviam procedere, ac quoquo modo praelio a Fioniae
accessu distinere. Cui parens mandato Scramius, omisso
priore consilio, eo navigat, delatusque mari fere usque
ad Germaniae litora, haud procul ostio Dravi, navem Lubecensem
permagnam adortus capit, qua praeter merces
non exilis pretii, nobiles qvidam Livonii vectabantur. Mox
inde cum ea praeda cursum ad Fioniam intendit, ducens
secum in interiora insulae ex tota classe naves tantum decem
numero. Hostes non ausi regios adventantes expectare,
scaphis insilientes, partim in Selandiam elapsi sunt, partim
in haec et illa Fioniae loca evasere. Ubi plerique aut
trucidati aut capti sunt. Navibus autem in litore destitutis,
quas hostibus ipsis injecto undique igne cremare vel saltim
perdere studio fuit: incendio ereptis regii potiti sunt.
Novem eae omnino fuere, in quibus a Leone dicta praetoria,
etiam servata, in regiorum potestatem venit. Unam
earum flammae vis absumsit. Instructae hae fuere tormentis
majoribus compluribus, ac potissimum tres grandiores.
Nam reliquae minores quidem fuere, sed necessariis tormentis
non destituebantur. Aucta classis regia hisce navibus,
aliisque hostilibus, quas passim deprehensas abduxit, per
totum hoc mare libere dominabatur. Ac qvaqva cursum
tenuit, cuncta sibi ita obnoxia fecit, ut per plerasque insulas
minores pervagata, plebem jussa facere cogeret. Lalandia,
Lavinia, Falstria, Moeonia, commeatum exacte suppeditarunt,
quod in longius tempus nauticis suppetebat.
p.98
Corcyram Selandiae castellum, in extrema ora versus Fioniam,
adnavigans mox deditione accepit. Alterum castellum
Laviniae etiam nullo fere negotio recuperavit. Utrumque
praesidio firmavit, quantum copiis suis demere commode
posset, donec alii submitterentur.
Tum Rex accepto nuncio de rebus terra marique ex
sententia gestis, Fioniam laetus ingreditur. Ubi omnia reperit
foedata, et misere a militibus conculcata. Cernere
erat agros alias fertilissimos vastatos, pagos desertos, oppida
direpta et cremata. Quaeqve hostis intacta reliquerat, a
suis male mulctata audiebat. Eo majorem in modum afflictabatur,
clementiae semper quam irae propior. Populum
itaque convocans, leniter primum verbis castigat, mox in
spem gratiae consolatione erigit: ut laetiores omnes venia
praeciperent jam felicis gubernationis auspicium. Itaqve
qvum de Regis designatione suffragiis suis stabilienda ad
plebem referretur (nam Nobilitas jam pridem consenserat,
et in castris regiis militarat) proni omnes huc inclinarunt.
Qvo super Othiniae solenni praestito et consignato sacramento,
Fionia pariter, uti Jutia, in potestate Regis erat. Dimisso
conventu, cum militibus mercenariis de stipendio actum,
cujus pars mox repraesentata. De reliquo fide Regia futuram
brevi numerationem cautum est. Itaque miles praeda
expletus, et insuper de stipendio certus, promptum se ad
imperia regia praestabat.
Placuit jam in Selandiam trajiciendo hostem petere.
Fretum ibi occuparat Scramius praefectus classis, imposito
praesidio, ut obnoxia omnia et opportuna in aditu provinciae
Rex haberet. Expositis igitur in Selandia copiis Regiis,
nullus hostis inventus, nec qui iter interpellaret: sed exploratores
passim emissi, qui regiarum copiarum numerum
inquirerent. Quod hosti rescitum audaci facinore et astu
cujusdam Stigoti Stigotii, callidi et militia egregie exerciti.
Nam quum praemissi essent a regiis, qui locum castris in
tuto locandis caperent, aliusque, qvi nobilibus per oppida
diversoria sua metaretur, his immixtus Stigotus iste Ringstadii,
p.99
simulat se Melioris Rantzovii Mareschalli ministrum.
Quaerit, ubi domino suo hospitium paretur, sibi enim in
mandatis esse, ut de commodo loco prospiceret. Cui domus
monstrata ad extremum oppidi, ubi in foribus pro
more Rantzovii nomen consignatum. Stigotus offensam
simulans, quod non honoratiore et ampliore hospitio dominus
exciperetur: Heus tu, inquit, dominum inter infimos
detrudis, et ad viliora abducis loca, quam par est;
quum inter regios praecipuus sit. Quod haud dubie ex
catalogo et tabulis patebit, quem mihi cognoscendum
exhiberi volo. Mox accipiens a metatore tabulas, capiti
ipsius sclopetum illidit, atqve ita subditis equo calcaribus,
pernicitate ejus e manibus elabitur. Ita tametsi gnarus
factus hostis copiarum, quae a Rege adducerentur; non
tamen ea animi fiducia, nec eae copiae militum, ut regiis
obviam irent.
Progressus igitur Rex pacato agmine (nam per propria
jam iter erat) ad Coagium oppidum tantisper castra
collocat, dum de classis adventu in fretum Oritanum certior
fiat. Ibi Rex parans omnia ad urbis Hafniensis obsidionem,
exercitum recensendo armatorum numerum init.
Novem omnino erant ei tum equitum turmae, vexilla peditum
viginti quatuor. Duces erant fama celebres, et omni
militari laude inclyti, Johannes Rantzovius, et Reinholdus
Heidenstrupius, ille magister equitum, iste peditum dux.
Tribuni militum omnes manu promti, et ad militaria quaevis
munera impigri, eoque magis quod Regem commilitonem
essent habituri. Nec deerant tormenta complura et
omnis generis machinae, quibus ignis injiceretur obsessis, et
muri quaterentur. Accessit etiam classis ex Norvegia,
prout tum res siverunt, egregie ad bellum instructa, ducibus
Christophoro Haccio, Johanne Crasso, Erico Guldensternio,
quae cum reliquis navibus regiis portum insidebat.
Hostis contra munitione urbis confisus, certum apud se
habebat urbem Regi haud dedere, promisso tum a Belgarum
gubernatrice Maria, tum Lubecensibus et aliis auxilio.
Itaque obsidia aspernatus, adventantem cum exercitu Regem
p.100
intra munimenta opperiebatur. Enimvero tormenta
ei et machinae haud deficiebant, quibus, prodita urbe, magna
copia potitus est. Commeatus etiam undiquaque convectus,
ab civitatibus maritimis belli sociis, aliisque. Sed et
inacta fuerant ex vicino agro armenta boum, vaccarum et
juvencorum, nec non ovium, aliorumque pecorum greges
integri; quo et hosti arctiorem annonam redderet, et suam
inopiam sublevaret. In portus aditu immanis et magnitudine
rara navis collocata, ut classem regiam ingressu ad urbem
arceret: quam tamen postea crebris tormentorum
ictibus pulsatam et dilaceratam fundo maris regii adegerunt,
extante etiamnum in hodiernum diem supra aqvas alveo
ejus, roboris et magnitudinis pristine monumento. Ita regii
ad continuandam, hostis ad tolerandam obsidionem vel
in longius tempus, ut putabatur, apparatus suppeditabat:
Eo maxime utrisque diversis, quod huic pro regno occupando,
vesano alieni desiderio et ultroneo scelere, fortunam libitum
periclitari; illo pro defensione suorum ad arma necessaria
adacto, ne quando, male magistratu functo, per dedecus
illuderetur, et crimen ignavi impingeretur.
p.101
NICOLAI CRAGII
ANNALIUM LIBER III.
Ad IX calendas Augusti regii Cogaea moventes, Hafniam
circa vesperam subeunt, urbemque mox corona invadunt.
Rex ipse quatriduo post consecutus, ad
pagum vicinum castra ponit, ubi pater annis superioribus
sua habuerat. Locus editus est, et jugis montium
nihil inferior urbis moenibus. Extabat etiemnam semirutum
vallum, humilisque fossa, quae reparatu eo faciliora.
Miles haud impiger ad obsidionem, labore indefesso jam
castra aggere et fossis communire coepit. Urbani vero
opera turbare omni vi conati. Hi patefactis clam portis
urbe erumpere, ignem ingerere, caedere, impellere operantes.
Et quidem inprimis Stigotus ille Stigotius, qvem diximus,
equi pernicitate fretus, ad ipsa castra saepius projecta
audacia penetravit. Tentantem hoc aliquoties regii tandem
cognoverunt, ut semel atque iterum extreme periclitatus,
demum se urbe contineret. Sed et hostes magna clade repulsi
ab eruptione, metu desistebant. Tormentis deinde tentatum,
an possit munitio castrorum impediri. Ex Jarimari
turri, aliquanto celsiore, tormento peculiari, quod intortam
serpentinam vocarunt saepe globos ejaculati. Nec periculo
extremo res caruit, adeo ut in ipso tentorio Regis satellites
quidam sint interemti: sed interpellari munitio tamen
non potuit.
Absoluto igitur opere militari, et communitis approbe
castris, visum Regi haud opus fore toto ad obsidionem urbis
exercitu. Itaque ad oppugnanda alia passim castella ab
hostibus insessa cum suis quaeqve tribunis copiae destinantur
p.102
Per idem ergo tempus Nicopia Falstriae, Allaholmia Lalandiae,
Callunburgum et Halsinora Sialandiae milite
circumdantur. Aliqui etiam militum in Scaniam missi, ut
auctis copiis arctius Malmogia et Coronea obsessae premerentur.
Ipse Rex brevi post delegata cura exercitus ducibus,
in Scaniam trajecit. Reperit et ibi omnia, sicut in aliis
provinciis, miserum in modum afflicta, nisi quod hi saniore
consilio, praeter Malmogianos et Coroneos, Regem receptare
parati essent. Lundiam ingressus conventum totius provincia
indixit, vocatis eo Senatoribus, Nobilitate, et ex
plebe tum rustica tum urbana delectis quibusdam. Urbs
confestim innumera multitudine, laetis Scanis adventu Regis
liberatoris sui, completur. Mox ubi de confirmanda
electione actum est, prono omnes assensu Christianum Regem
receperunt. Itaque solennibus, quae in sacramenti obligatione
intercedere moris est, in monte Liberi extra urbem
sub dio peractis, in Scania Rex designatus est; ac secuta
mox festiva conviviorum gaudia. Rex Sveticarum copiarum
duces et tribunos una cum Senatoribus regni epulo
magnifico excipit. Senatores vicissim Regi convivium
parant, vocatis simul Svecis.
Inter colloquendum autem cum Svecis, quum Gustavi
Regis humanitas prolixe ab iis commendaretur, et studium
ejus erga Danos in majus extolleretur, incessit Regi desiderium
ejus adeundi et videndi. Iter illud mox instituitur,
paucis consciis: nam Senatores id celarat, haud dubius, quin
quantum possent a proposito abstraherent. Et vero ut rescitum
tandem, Regem iter adornare ac peregre in Sveciam
iturum, provisu periculi vehementer illi indoluere. Atque
ut officio facerent satis, rebantur suae fidei esse, eum monendo
ab incoepto dimovere. Ostendunt ei, tam longinquam
peregrinationem alienissimo reipublicae tempore suscipi.
Accepisse superioribus paucis diebus a subjectis sacramentum
fidei, et vicissim praestitisse: Ejus rationem diligenter
initio habendam, ne Scani se neglectui habitos queri possint.
Pluris opinionem subditorum faciendam, quam ullam
affinitatem aut propinquitatem, quae sine aspectu mutuo
p.103
nihilo esset futura infirmior. Illo discedente, rempublicam
denuo quasi absque capite futuram. Multa etiam
ab inquietis subjectis per ejus absentiam novari posse. Nam
de periculo ipsi inde metuendo se male ominari nolle; id
tamen usu edoctos, Regi opis egenti, nec in regno suo
admodum valido, amicitiae vicinorum non usquequaque
confidendum. Multos per tam longinquum iter opera
hominum perditorum dolos strui posse, quibus auctor a
suspicione apud alios se vindicet, conscientia sceleris occulti
haud magnopere formidans. Sed Christiano fixum
immotumqve animo iter illud obire, celeritate reditus periculi
domestici metum abjicienti. Et eam necessitudinem
cum Gustavo intercedere putabat, ut mutua conjunctio oblivisci
humanitatis non sineret: Qvam qvanti ille faceret,
praestito tam abunde contra hostes terra marique auxilio,
satis ostendisset. Et ut minus affinitatis istius respectu permoveretur,
persvadebat sibi hospitem, ejus fidei se committentem,
contra fas et jus tamen non violaturum.
Srveci, cognito profectionis consilio, clam nuncium
praemittunt, qui interdiu noctuque ad Gostavum pervolans,
eum de adventu Regis designati redderet certiorem. Ipse
haud longe post sequitur, trahens perqvam paucos secum
aulicos, nec quenqvam auctoritate conspicuum, extra unum
Meliorem Rantzovium. Simul ac Holmiam Sveciae ad Gostavum
ventum est, non qua tantum hospitem decuit humanitate
Christianus acceptus est. Gostavus immitis alloquio,
tetrico vultu et obliquis oculis Dani comitatem, quae
natura insita, magnopere laedebat. Ea enim indicia aversi
animi, et vel suspicantis perperam de ipsius sinceritate, vel
struentis ex opportunitate malum. Jamqve suscepti longinqui
itineris poenitens Christianus, Senatorum consilia spreta
sero apud se dolebat. Causas nihilominus itineris oratione
blanda peragit, ut erat moderatus et mansvetus. Actis gratiis
de praestito contra hostes auxilio, Gostavum communis
periculi commonefacit. Fama vulgatum per Germaniam,
idque sibi etiam a fidis quibusdam amicis indicaturi,
Imperatori Carolo in animo esse, Palatinum in haec
p.104
regna, quorum sibi jus per uxorem arroget, vi et armis
introducere velle. Quod si attentaret, in pari causa ipsum
fore, ut cujus regnum Christierni captivi liberi non minus
atque Daniam et Norvegiam sibi vindicent. Ejus potentiae
resisti viribus regni unius haud posse, praesertim lacerati
et diutino bello enervati. Opus igitur esse arctiore
foedere, quam antehac, si salvum regnum suum uterque
velit. Vera memorari, solicitudinis jam pridem haud
expers Gostavus intelligebat. Itaque seu amore, qui Christiani
erga ipsum erat, seu pudore proprio permotus, abjecto
malevoli animi proposito, benignius cum eo agere coepit.
Initum mox foedus iis legibus, ut totis viribus mutuo
sibi suppetias ferrent, quum opus esset. Christiano
pecunia suppeditaretur certo pignore ad tolerandos belli
sumtus. Bona hereditaria a Christierno captivo publicata
et in aerarium redacta Gostavo in Hallandia redderentur.
Nobiles Sveci, quibus possessiones in Dania essent,
juri suo restituerentur. Convenirent inprimis utriusque
regni Senatores, qui super hisce cognoscerent, et causas
omnes disceptarent: quibus etiam in universum potestas
danda, de omnibus, quae ad horum regnorum salutem
spectare videbuntur, discernendi.
Eis impetratis, quorum potissimum causa venerat,
mox Christianus reditum ad suos adornans, Reginam ad
iter paratus salutatum it. Illa placide valedicentem appellans,
vixdum anxietate, quam pro salute ejus ceperat, dimissa:
Frater, inquit, tibi sidus auspicatum illuxit, quod
sine noxa hinc abire detur. Est igitur ut gratias Deo agas
tuae salutis auctori et servatori. Nam paucis abhinc diebus
ea consilia agitata, quibus tibi exitium parabatur.
Attonitus Christianius, nec adhuc evadendi certus, ad animum
revocabat, quantum in periculum se praecipitem dedisset:
quo laetior fuit, quum a Gostavo dimissus, regnum
suum sospes et incolumis reviseret. Qui gratias Deo agens,
ex metu quasi vitae se restitutum, ac tantum non novam
lucem aspicientem agnoscebat. Salubre vero documentum
Regibus et Principibus, ne temere alienae fidei credentes,
p.105
se in discrimen dedant. Quotusquisque enim mortalium
ita tenax recti, ut non probro exiguum praemium anteponat,
nedum regni aliqua fides sit? Enimvero quo quisqve
celsiore loco positus, tanto magis decoris sui is famae
prodigus facinus nefarium audebit. Ad fastigium enim
regium pudor, si non indolis bonitate, certe metu infamiae,
raro pertingit: Et si quae est infamia facti, a paucis Regibus,
quanta ea sit, intelligitur. Aemulatio autem plerumque
magnis ingeniis est insita, Regum etiam comitatur
fortunam, paribus invisam. Et quidem vicinorum eo magis,
quo propior in oculis prosperitas, quam sibi noxiam
fore opinantur, suspicaces ipsi, et ex quavis levicula rerum
mutatione diminutionem sui formidantes.
Ceterum reducem Christianum fere per vestigia consequitur,
qvi nunciet mortem Reginae Catharinae. Ea quali
fato functa, fama incertum fecit. Ita varia de propero ejus
obitu in vulgus spargebantur. Gostavus litteris in Daniam
missis amissam enixe deplorabat: Christianum rogans, nihilo
secius in amicitia pristina persistat, nec necessitudinis per
affinitatem junctae jus aboleat. Christianus memor fidei et
solicitudinis Reginae, et ipse serio tristatus, dolorem communem
Gostavo litteris vicissim testabatur.
Sed dum hoc dolore angitur, in prosperiorem res Scaniae
fortunam vertunt. Trugotus Ulstandius, qui deceptus
perfidia captivorum, amiserat Varbergam, non destiterat
vindictam quoquo modo ab hostibus expetere, sibi ipsi haud
satisfaciens, priusquam Mayerum ulcisceretur. Aluerat ipse
de suo milites aliquot, ut hostibus ex vicino agro commeatum
invehi prohiberet, acceperatque a Rege duo vexilla peditum,
quibus simul copiis oppidum obsidebat. Nec longa
fatigato obsidione id recuperatum, cum spe potiundi etiam
castelli, qvod milite clausum undiqve cinxerat. Sed qui in
castello erant, diutius durarunt, quam ut se statim exemplo
oppidanorum dederent.
Pari etiam modo Malmogiani et Coronei, ut ut afflicti,
obsidionem audacter tolerabant, sine mentione deditionis.
p.106
Quod Rex admiratus, litteras ex castris mittit, quibus eos ad
deditionem invitat, postulans, ut aliquos ex suis ablegent,
quibus potestas sit de pace agendi. Monet, ne experiri
velint extrema, quae vi domitis solent duriora esse. Se
paratum in gratiam eos recipere conditionibus, quae oppido
non sint intolerabiles vel iniqva futurae, modo illi
in pervicacia non obstinatos se praebeant. Malmogiani
rescribendo prolixe se excusant, quo minus id facere liceat.
Voluisse se statim ab obitu Friderici de ejus electione agere,
sed minis antistitum id consilii coactos omittere. Ac
tum quosdam e patribus et nobilibus in eadem fuisse sententia,
qui antistitum impotentem dominatum ac iniqva
decreta aversati, clam noctu urbe evaserint. Tum Christianum
ab eorum factione vocatum Lutheranum et tyrannum,
ut qvi ecclesiasticos odio prosequeretur, non
aliam veram ob causam, quam quod evangelii doctrinam
esset amplexus, eamque pio ardore progagaret. Ab antistitibus
tum praeteritum et neglectum, et ipsum fortunam
suam et regni desiderium neglexisse. Agitatum ab illis de
fratre legendo, in eo tum acquievisse. Hoc igitur eos agi
cernentes, timuisse vitae et fortunis suis malum a pontificibus,
quorum jam multis documentis nota esset in publicum
insolentia. A puero Rege patrocinium in annos
complures nullum expectari potuisse, qui ipse opis egeret,
ea aetate, qua se tueri non posset. Voluisse antistites interim
ita dominatum exercere, ut non superesset, qui Regi
adultiori facto, se accusatorem profiteretur. His aliisque
de causis adactos, apud Comitem Oldenburgicum ac Lubecenses
auxilium quaesivisse, quibus reformata religio curae,
ne cum ea ipsi penitus interirent. Antistites non antea
in ejus electionem consensisse, qvam quum frustra in
propositum suum impium niti se viderent. Absque eo
fuisset, et si res ex eorum voto cecidisset, nunquam eum
regnare fuisse passuros. Meditetur apud se jam, qvi possint
fidem Comiti datam ita temere violare. Det igitur
operam, ut quorundam Principum conventus agatur,
quo Oldenburgicus, Megalopolitanus, Lubecenses aliique
invitentur, atqve tum unanimiter aliquid decernatur,
p.107
quod aeqvius meliusque, qvodqve puro verbo Dei non sit
noxium, tum se haud aegre assensum praebituros.
Hoc Malmogianorum responsum non ad agnoscendam
regiam gratiam sed suam indicandam fiduciam conformatum,
minus Christiano gratum. Coronei autem ad deditionem
proniores, demissius Regi rescripserunt: Obligatos
se sacramento Oldenburgico esse, quod praestitum, patribus
auctoribus, iisque praesentibus et volentibus, qui tum
in pari essent causa. Petere igitur, fide publica licere Oldenburgicum
accedere, ut spatio menstruo aut semestri
induciis datis, interim a classe regia, qua iter esset ad Comitem,
non violentur. Ei se velle rerum suarum statum
memorare, et ut a fide data liberentur flagitare. Ignoscendum
sibi, si fidei et honoris memores ejus rationem
sedulo habeant. Regressos a Comite confestim missuros
qui de pace agant. Quam, si Deus faveat nec fortuna
invideat, sperare se aeqvam impetraturos: se prorsus Regi
studia sua ita probaturos, ut culpae immunes esse sentiat.
Tentata mox a Coroneis apud Comitem permissu Regis
auxilii spes; sed ea infirma et in longius tempus dilata.
Ac cernebant ipsi, ut qvi in rem praesentem venerant, qvantis
angustiis uterque, Comes et Dux, obsessus esset, ex quibus
emergere difficile, nedum ut aliis suppetias ferrent.
Itaque domum reversi, utrinque suos ad pacem petendam
hortabantur. Malmogiani statim in castra mittunt, qvi
Regem inducias tantisper rogent, dum de pace agatur. Eae
datae, litterisque confirmatae, sed legibus illis, quae ipsis visae
nimis graves. Cautum enim, ut per induciarum tempus
urbs clausa obsidione maneret, nec interim armenta in
pascua agerentur, vel in mare piscatores exirent, ni suo id
periculo tentare vellent. Hostibus interim auxilium haud
ferrent, nec hostile quid vel clam struerent, vel palam
molirentur. De his convenire non poterat. Recusarunt
eas conditiones Malmogiani tanquam intolerabiles, et
clementiae indicio nullo conjunctas. Urgebat eas contra
Rex, ne nimium indulgendo efferatiores obsessos redderet,
ita tenuit adhuc aliqvanto tempore obsidio. Sed Coronei
p.108
haud multo post saniore consilio ad dedendum oppidum
inclinantur. Premebat jam malis aliis fessos etiam inopia
commeatus. Missis igitur fide publica in castra quibusdam
magistratibus, clementia Christiani veniam omnium delictorum
impetrant, adeo ut, gratia facta, de privilegiis et
immunitatibus cautum sit, et mox in protectionem pro
more recepti. Reversi ex castris Coronei, portas Oligero
Ulstandio et Magno Guldensternio patefaciunt, et reliqua, quae
subjectos decent, praestant. Quae res Regi perqvam commode
accidit, nacto opportunum admodum portum, ubi
classis stationem per tempus hibernum haberet.
Sed ut Malmogiam Hafniamque allatum [alatum ed.] est de Coroneorum
deditione, fremebant indignatione, qui hostium partibus
favebant, ac metuebantur omnes ut proditores libertatis
et palam suspecti, qui mentionem deditionis injecissent:
Sin autem qui in facto ullo deprehensi, quo Regi posset aliquid
gratum fieri, vita luebant. Malmogiae ejus asperitatis
mox editum exemplum. Quidam ex castris regiis milites
ad fossas urbis penetrarant, ut injecto metu inclusos huc
pellicerent. Sed dum tumultus (ut fit) concurrentibus oppidanis
ad regios arcendos cietur, erumpentes alii ex castris,
onerarias quasdam ad urbem stantes spoliant. Quo territa
plebs oppidana passim per urbem discurrit; vigilesque prae
metu portas quoqve deseruere; quas civium quidam effractis
seris et remotis repagulis patefecere, ut regios reciperent.
Quibus facile etiam fuisset urbe potiri, ni saluti obsessis fuisset,
quod illi nescii hujus opportunitatis. Nam consilii nulla
communicatio intercesserat. Sedato tumultu, quum de
auctore solicite inquisitum esset, nec ille inventus, sex cives
suspecti ad supplicium, nullius noxae convicti, rapti sunt.
Atque haud secus Hafniae in suspectos saeviebatur. Janus
qvidam inter oppidanos erat, cubicularius qvondam Friderici
Regis: Is liberius in Christiernum captivum, invectus,
apud Comitem tanquam proditionis vel majestatis reus insimulatur.
Crimen patuit, sed tamen falsi coargui non poterat.
Adjectum igitur accusationi, litteras ad Regem in
castra perscripsisse. Id vero exitio fuit, civibus volentibus
p.109
et a Comite desiderantibus, ut hac causa gladio feriretur.
Eorum enim voluntate potius, quam juris ulla aeqvitate,
haud dum sceleris convictus, cujus maxime arguebatur,
supplicium tulit; haud minimo in seditionibus malo, ita
judicio perditorum hominum subiici, ut ne insontibus etiam
plerisque evitare perniciem liceat.
Sed enim, quia Hafniensibus prorsus destinatum, spe
undiqvaqve allata, in obsidione contra Regem durare, nullum
audire libuit, qui contra svaderet. Et confirmabatur
eo magis ipsorum pervicacia, quod haud multo posta Vandalicis
commeatus inopia sublevaretur. Circiter diem Martini
missae fuerant Lubecanorum, Rostochianorum, Vismariorum
duodeviginti naves, partim bellicae partim onerariae [onenerariae ed.],
milite, armis et commeatu onustae, quae fretum
ingressae ad Draconiam anchoras fixerant. Earum mox
minores jussae oram legere, si qva ad obsessos possint perrumpere;
latiore alveo satis difficulter sub ipsam terram navigarunt.
Regiae naves ex adverso stabant, anchoris ad
Selandiam haud procul castris jactis: Ex hisce ubi conspectum
est, quid hostis strueret, visum classis praefecto Scramio,
scaphas milite et tormentis implere, quibus remigio
impulsis obviam hostibus iretur. Iis expeditis, commissa
brevi pugna retroactae onerariae, hostium classem ad Draconiam
petebant. Sauciatus tamen crure Scramius, ut medici
opera vulnus obligaretur, ad castra regia perferebatur.
Quod ut hostibus compertum, postridie denuo accessus ad
urbem tentatur. In quos jam appropinquantes, delata
magno impetu primaria Borussi navis, qua Johannes Prienus
vehebatur, in brevia adacta fundo haesit. Nec prius dimoveri
arenis poterat, utut pluribus ocyus ad auxilium
advolantibus, quam hostis quid evenerat persentisceret.
Itaqve dum nautae contis trudere, rudentibus trahere conantur,
onerariae hostiles perrumpentes ad urbem subierunt,
Rege ex castris inspectante nec prohibere valente. Qvo
indignatus, praesentiam Scramii magnopere desiderabat, cujus
virtute putabat hostibus resisti potuisse. Vicarius Scramio
deinde delegatus, classi praefectus Michael Brochenhusius,
p.110
tantisper dum is a vulnere sanaretur, qui deinceps dignitati
restitutus.
Mox autem classis regia, qvum mare instante bruma
navigationi non amplius commodum esset, portum Coroneum
ad hibernandum ingredi jussa, missis e minoribus
aliquot in alia loca hostibus opportuna. Dehinc ne tormentis
nihil ageretur, aliquot eorum ex navibus avecta sunt,
ad oppugnandum castellum in faucibus freti Oritani situm,
Coronaeburgum modo vocant. Duodecim ea erant majoris
generis, quibus castellum aliquoties graviter pulsatum.
Sed eo nec expugnato nec dedito, dum nova hic obsidio
instituitur, et priore Hafniensi parum proficitur, Rex abitum
in Holsatiam parat. Qui interim castris praeesse jubet
Ditlevum Brucdorpium: classis praefectum constituit Ericum
Guldensternium; curamqve regni mandat Avoni Billeo, Jacobo
Ronnovio, Magno Goyaeo, et Erico Crummedigio, Roschildiae
daturis responsa petentibus, dum ille peregre esset.
Erat autem ut in Holsatiam commearet, quia in vicinia
hostes non deerant, et a Belgis etiam regionibus istis metuebatur.
Audito autem ibi, Lubecenses in aestatem proximam
classem novam summis viribus parare, scribit inde ad gubernatores,
Roschildiae relictos, ut de commeatu nautico
provideant; quem, indicta collatione virium, per totum
regnum imperari voluit. Sed gubernatores, re cum Frisio
communicata, dissvadent, ne exigi plebem annonam jubeat.
Aegre enim argenti imperati partem exsolutam, nedum
ut novum onus plebs sit latura. Quin metuendum magnopere
ne irritatis animis utrumque onus detrectetur.
Videri igitur differendam hujus consilii promulgationem,
saltim donec de tributo argenteo nihil sit reliquum. Decimas
ecclesiarum ab antistitibus concessas ad commeatum
conferre plurimum posse, et de reliquis necessariis sibi curae
fore. Indicatum deinde, multum commeatus ex Dania
navigio evehi in vicina oppida, Chilonium et Flenopolim,
atque inde Lubecam plaustris vectum distrahi.
Eum suppetere navalibus copiis solere, ut collatione plebis
opus non sit. Jam hostes hoc commodo frui, ut inde
p.111
tum suas copias alant, tum insuper obsessis Hafniae et
Malmogiae suppeditent. Hoc igitur subsidium hosti eripiendum,
et edicto huic malo occurrendum. In castris
magnam esse penuriam eorum, quae ad vestiaria spectant,
ex quo repressa lixarum avaritia sunt et libidine, certa rebus
venalibus pretia sunt statuta. Igitur fore si denuncietur per
Sliaevigiam et Holsatiam, ut convehant mercatores in castra,
quae vestibus parandis contra vim frigoris necessaria esse
queant: quae libero commercio, nulla pretii lege dicta, distrahantur.
Ac inprimis rogatus Rex quanto ocyus in regnum
redire, multis arduis negotiis ita exigentibus.
Sed eum attinuere tamen in Holsatia compluria,
quae incidere, negotia. Georgius Lucchius, eques Danus,
qvi in aula Gallica inter ministros regios tum erat, missus a
Francisco Valesio, huc ad Regem designatum venit, amicitiam
offerens et expetens: Desiderare Gallum de statu rerum
Danicarum certi aliquid cognoscere. Cui non ignotum,
quos modo hostes Dania habeat, eis juris nihil in
regnum quod sibi vindicent, competere. Nec Imperatorem
Lubecensium conatus favore prosequentem, hoc agere,
quod illos aliqua in parte Daniae haerere velit, sed potius
ut mutuis bellis vires tum regni tum Lubecensium
atterantur, atqve ita utrisque regnum ereptum, Friderico
Palatino, per conjugium filiae Christierni, destinatum tradat.
Id Gallo certo indicio compertum, noluisse Christianum
celare, cui pro pristina utriusque regni necessitudine
benigne cupiat. Simulqve indicatum velle, sibi Lubecenses
Daniae regnum certis conditionibus obtulisse, sed insigni
aequanimitate et modestia eisdem se respondisse, aliena
non affectare; Consecutum beneficio Dei eam ditionem,
qva opes, qua homines, cujus non poeniteat. Aegre Gallo
esse ita de inclyto Daniae regno decertari, ut id per hostium
ludibrium proditionis praemium sit; paratumqve
subvenire, si auxilio opus sit.
Is ubi in Galliam reversus, retulit gratissimam Regi
designato amicitiam Gallicam, venturumqve inprimis legatum,
p.112
qui pluribus de ea ageret, datum negotium Gulielmo
Bellayo Langaeo, Smalcaldiam ad conventum Protestantium
eunti, ut quaecunque ad eam conciliandam facere possent,
summo studio, per Germaniam et quaecunqve locorum pararet.
Missus autem fuerat a Rege designato ad eundem
conventum Melior Rantzovius, cum Svavenio, petitum ut
in foederis istius societatem ascisceretur. Ubi quum adessent
Langaeus, a Gallo, et Eduardus Foxus, antistes Herefordensis,
cum Roberto Barns, ab Anglo missi legati, cum
utrisque, auctoritate Principum, sine mandato Regis designati,
prolixe Rantzovius egit. Cum Langaeo, amplissima
ab amicitia Gallica spondente, pactum est, ut ad certum
diem Lunaeburgum conveniretur, cum potestate aequis conditionibus
inter utrumque Regem foedus firmandi. Angli
ignaros se ferebant belli, quod cum Lubecensibus erat, cujus
causas, initia et progressus idcirco Rantzovius, ne suspecto
ob regii ministerii obligationem fides derogaretur, a Principibus
et civitatum legatis reddi et memorari voluit: ratus
fore, ut aeqviorem deinceps se Anglus praeberet. Qui ab iis
edocti ore et scriptis prolixe de hoc negotio, rogatu Principum
promiserunt, luculenter super omnibus ad Regem perscripturos.
Ac vicissim legati a Christiano mittendi spem
Rantzovius facit, qui ipsi satisfaceret.
Sed vixdum redierat Smalcaldia Rantzovius, optato
renuncians, quod nemine adversante foederis Smalcaldici societas
Regi pateat, atque ascitum iri, quum ejus novandi
tempus veniret, aliaque, quae cum legatis Gallico et Anglico
intercesserant, referens, quum Anglus praeoccuparat legatos
suos in Daniam mittere. Erant Bonnerus et Candisius, qui
Varbergam primum ad Marcum Majerum appulere, ibi
commorati tantisper, dum litteris de fide publica caveretur.
Etenim jure legatorum freti, sine commeatu regnum ingredi,
cujus se hostem hucusque Anglus professus fuerat, extimescebant.
Litteris publicae fidei per absentiam Regis designati
a Brucdorpio et Guldensternio, qui castris et classi
praeerant, missis, confestim in Daniam Candisius venit. Atqve
inde ad Christianum in Holsatiam deducitur, reliquis alio
p.113
profectis. Quem in castello Bredenbergensi assecutus, hortatur
Angli verbis, ut patiatur controversiam cum Lubecensibus
intercedentem ad arbitros devolvi, qui causas
belli disceptent, et aeqvas utriqve parti pacis conditiones
ferant. Velle Anglum, si Rex id gratum habeat, publico
bono cum aliis eam operam suscipere, atque officium
suum Regi probare. Rogare praeteream naves detentas velit
relaxare, quandoquidem a navigantibus nihil delictum
sit, et Anglus inimicitiarum aut offensae argui neqveat.
Ad quae postulata modo soli Candisio, deinceps vero utrique
simul legato Anglico, Hamburgi in eandem sententiam responsum:
Pati Regem designatum posse quemvis aequum
arbitrum, neque unquam judicio Principum, quos recte
facta a probris incorrupta et sincera cognitione discernere
spes esset, se subtraxisse. Naves Anglicas, ut stipendio
contra hostes militent, non ut ademtae justis dominis
Regi vindicentur, detentas fuisse. Id jus antiquum regni
permittere, absque quo esset, vix navigationem tutam ulli
genti, praesertim hoc tempore, praestari posse, Lubecensibus
omnes, ex quibus lucrum capere possint, promiscue loco
hostium habentibus. Simul ac vero regno pax restituatur,
nihil causae dicturum, quin soluto stipendio et redditis mercibus
eae missae fiant. Sed tametsi Anglus de pace apud
Regem designatum ageret, tamen Scoto eam svadenti superbe
responsum, Lubecenses sui honoris ac dignitatis
semper fuisse studiosos, ideo deseri non posse. Daniae regnum
nunquam se affectasse, sed voluisse saltim a sociis
Lubecensibus injurias Danorum hactenus, propulsare: Jam
vero quum videat utrosque belli pertaesos, hoc agere, ut
ad pacem veniatur. Quae Alexander Morus, a Scoto
missus legatus, retulit; allata insuper Scoti excusatione, quod
ad Lubecenses non misisset. Eo hoc omissum, quia post
victoriam Fionicam, terra marique debellatum esse fama
vulgarat; itaque operae pretium ad eos mitti non existimasse.
Promissa tamen a Scoto abunde auxilia, si Rex
posthac opis egeret.
Cum novo anno nova Regi fortuna illuxit. Castellum
p.114
regni primarium, quod in faucibus freti Oritani situm
(Coronaeburgum modo dicitur) deditione Henrici Brantuni
in Regis designati potestatem venit. Id oppugnatum incessanter
a Rantzovio, tutatus Brantunus fuerat, dum vires
siverant, et fortiter oppugnantes depulerat. Sed fatiscente
postremum milite assiduo labore, quum requiem non darent
obsidentes, et deficiente commeatu, tandem huc animum
flexit. Milites, qui in praesidio fuerant, cum singulis
armis dimissi, cum pacto, ne contra Regem designatum
trimestri spacio cujuscunque tandem stipendio militarent.
Captivi utrinque sine pretio relaxati, extra profugos et scelerum
reos, quos exhiberi sibi regii voluerunt. Machinas
bellicas et tormenta, cum pulvere nitrato, simulque bona
civium invecta in castellum, jussi relinquere. Haec omnia
ex fide bona fierent, ne ignis clam occultaretur, qui, iis digressis,
incendium suscitaret.
Castello Oritano praesidiis munito, tormenta inde
avecta ad oppugnandum castellum Callunburgicum. Auctus
ad ejus oppugnationem militum numerus, missis eo
cum duobus vexillis peditum Volfgango Crentzero et Meliore
Svigio. Oppugnatio crebro facta, non terruit obsessos,
donec spe auxilii confirmarentur ab Hermanno Longo, qui
praesidio praeerat. Suppetebat aliquatenus commeatus ex
iis, quae navigio advehebantur. Quum vero mare glacie
sterneretur, nec amplius ulla navigatio esset, tum vero alimentorum
defectu coactus Longus, arcem se tradere paratum
ostendit. Sed soli Magno Goyaeo fides habita, ut ei se
committeret Regis nomine. Mox alia castella vi expugnata,
alia horum duorum munitissimorum exemplum dedendo
se secuta sunt. Alaholmiam Lalandiae Laurentius Cnobius
armis cepit, quod castellum Reginae viduae restitutum, cui
ad vitam concessum. Scaco Rantzovius Nicopianum castellum
deditione accepit, et postea alia, quae passim hostis tenebat,
recuperata.
Haec prosperitas Regis Megalopolitano et Oldenburgico,
Hafniae inclusis, metum attulit. Et deficiebat paulatim
p.115
commeatus, nec ex Belgio expectatum auxilium advehebatur.
Itaque metuebant alterutrum, aut bellum fuga
turpiter deserendum, aut cum dedecore veniam petendam,
quae si negaretur, nihil superesse, nisi ut in manus Regis
venirent. Quem tot injuriis affectum minus futurum exorabilem,
nondum ejus clementiam experti formidabant.
Quapropter ut haberent, quo pignore se redimerent, si necesse
esset, nobiles captivos, qui Malmogiae servabantur, repetitum
mittunt. Ii advecti Hafniam, in longinquam captivitatem
hiberna navigatione feruntur. Erat Megalopolitano
castellum in sua ditione Plavium, quo missi in custodiam
dantur; aliique alio ab Oldenburgico translati.
Haec dum in Dania geruntur, Rex designatus in Holsatia
amicitiae cum Bremensi Metropolitano conciliandae
operam dat. Steterat is a Christierno captivo, quem restitutum
enixe cupiebat; quod promiserat, si ad regnum rediret,
dioecesim Roschildensem cum omnibus reditibus Bremensi
se concessurum. Sed is promissa impleri ab Senatu
petens, repulsam reportaverat, judicante contra regni jura
esse, extraneum praecipuo beneficio ecclesiae Danicae gaudere.
Inde igitur inimicitiae ortae, nondum sublatae fuere: quae
si alienissimo hoc tempore in bellum erupissent, ex vicinia
hostis magno ditiones hereditarias detrimento afficere potuisset.
Sed Henricus Brunsvigae Dux, Metropolitano sangvinis
propinquitate junctus, et a Regis commodis haud
aversus, mature se interposuit. Ejus desiderio missi utriusqve
Bustehudam legati, iis legibus foedus fecerunt, ut,
inimicitiis in universum sublatis, fida pax et sincera benevolentia
esset, secundum decreta Imperii. Sed controversia
de dioecesi Roschildensi devolveretur ad arbitrium
Henrici Ducis Brunsvicensis, et Philippi Landgravii Hassici,
usque dum Hafnia capta sit. Interim Metropolitanus
non toleraret in suis ditionibus, qui Regi malum struerent,
neve transitum hostibus permitteret, quin detineret
potius, et impediret, quovis modo. Rex vicissim, si qvis
vindicare captivitatem Georgii Textoris conaretur, auxilio
Metropolitano veniret, et contra quoscunqve hostes alter
p.116
alteri suppetias ferret; salva Imperatoris obedientia, exceptaque
religionis causa. Atque id de Textore cautum,
quia eum captum extremo supplicio Bremensis affecerat,
Rege haud adversante.
Jam Lubecani etiam pertaesi belli, pacis studium serio
in animo defixerant. Idqve eo magis, quod restituti reipublicae
pristini magistratus, nullam justam causam esse belli,
quod gerebant, monitu et castigatione Principum qvorundam
intelligerent. Nec Rex a pace abhorrebat, Dei cultum
et religionis emendationem, quam sibi toto animo
proposuerat, haud aliter felici successu propagatum iri cernens.
Convenerunt pacis arbitri inter partes acturi Hamburgum,
quo viciniae Rex etiam accessit, ut praestolaretur
rei eventum in coenobio Utersino. Erant autem qvi se pacificatores
obtulerant, Saxoniae Elector Johannes Fridericus,
a quo legati misi Arnatus Vildenfeldius Baro, Evahardus
Dama, Melior Cretzenus: tum Ernestus Brunsvigiae et Lunaeburgi
Dux, qui ipse praesto erat: Nec non Philippus Landgravius
Hassiae, cujus erant legati Hermannus Malsburgius
Mareschallus, Johannes Frygius Cancellarius; Praeterea respublica
Bremensis, unde missi Consules, Martinus Hamburgicus,
Theodoricus Hoyerus: Respublica Hamburgensis,
cujus intererant Consules, Paulus Grotenus, Albertus Vesteus,
Johannes Hulpius: Respublica Magdeburgensis, quae misit
Levinum Emelensem IC: Respublica Brunopolitana, a qua
Franciscus Callius, Johannes Simonius Consules venere:
Respublica Lunaeburgensis, cujus erant Consules Hieronymus
Vitzendorpius, et Henricus Garlevius: Reipublicae Hildesemensis
Consul Johannes Vildenseverus. In disceptando
de pace difficile erat de conditionibus convenire. Hafnienses
et Malmogiani, qui ex suis etiam eo miserant, instabant,
ut Christiernus relaxaretur, nulla alia lege ad pacem inclinati.
Multa quoque Lubecenses pro se sociisque flagitabant.
Tandem vero pacificatores, quum se diu multumque fatigassent,
studio pacis, obtinuere, ut in foedus sit assensum:
Quo inprimis data venia omnium delictorum Lubecensibus
et sociis, praesertim Magistro ordinis Livonici et Ditmarsis:
p.117
Quorum his etiam privilegia ac jura pristina, abolitis
novis oneribus, indulta ac servata. Reliqui Lubecensium
socii cum conditione foedere comprehensi. Megalopolitanus
et Oldenburgicus ea lege in gratiam recepti, si
restitutis quae per vim occuparant, regno excedant. Rostochiensibus
ac Vismarianis concessum tempus deliberandi
ad septimanas sex, Sundensibus ad quinque, an velint
foedere includi: quibus pacem aspernantibus, jura et immunitates
in Dania non manerent. Hafniensibus ac
Malmogianis pariter condonatum, modo se in potestatem
Regis submisse dedant. Sed horum quibus regno migrare,
et domicilium fortunarum alibi collocare libitum, qvadriennii
spatium iis liberum factum. Eo tempore elapso
migrandi quidem potestas concessa, sed ad leges regni ita
reducta, ut nulli noxae belli societas sit futura. Ac vicissim
Rex a Lubecanis stipulatus, ne in regni sui possessione unquam
turbetur aut inquietetur, sed ut Regem Daniae et
Norvegiae omni cultu et observantia agnoscant. Nec hostibus
auxilia deinceps submittant, aut ex suis ditionibus
importari sinant; sed ubicunque, hostes regii deprehensi,
petentibus regiis ministris, detineantur. Quod si Megalopolitanus
et Oldenburgicus pacem abnuant, copias suas,
quacunque regni parte militantes, domum propere Lubecani
revocent, exauctoraturi a stipendio suo, si parere recusent.
Sveco et Borusso, sociis regiis, ita consultum, ne
qva hujus belli causa ipsorum subjecti ab Lubecensibus laederentur.
Veruntamen actiones, quae heredibus Comitis
Hoyensis et Bernardo Mileno contra Svecum competunt,
abolitae non sint, sed Christiano arbitro disceptandae. Quem
si Svecus arbitrum recuset, aut si arbitrio non pareat, contra
Lubecenses jus armis persequentes auxilium a Christiano
haud praestandum. Utrinque autem convenit, tum ut
jura et immunitates, a prioribus Regibus Johanne, Christierno
et Friderico indulta Lubecensibus, serventur; tum
ut ii onera consveta in utroque regno et ditione hereditaria
solvere haud detrectent. Deinde, ut quae privatorum
salvam sunt, veris dominis restituantur, atque itidem exercitus,
naves, tormenta aliaque quae etiamnum Lubecanorum
p.118
sunt, nec in potestatem Regis venere, libere avehantur.
Naves autem, tormenta, et qvae alia regni fuere,
bona fide relinquantur. Belli sumtus et impendia neutra
in parte imputentur; sed eorum compensatio utrinque
fiat, ut nulla amplius actio de damnis et acceptis injuriis
competat. Quae vero utrinque a subditis legitime debentur,
ea judicio persequi fas sit; quibus jus recte administretur.
Captivi utrinque liberi ita sine pretio dimittantur,
ut quod ejus pacti reliqvum uspiam est, solutio posthac
non exigatur. De Christierni captivi liberatione, pace
composita, arbitrio Electoris Saxoniae, Ernesti Lunaeburgensis,
Landgravii, et Civitatum, aliquid ex aequo et
bono statuatur. Atque hoc foedus, cum Lubecensibus,
et sociis id acceptantibus, ictum, ita sancitum, et
firmatum, ut eo aliqua in parte violato, non tamen ad
bellum prosiliatur; sed quaecunque emergant controversiae
delectis utrinque arbitris disceptentur.
Concepta scripto haec foederis formula, quum, rogatu
Ernesti Lunaeburgensis et legatorum, Rex Hamburgum
adiisset, ibi utrinqve obsignatur, unaqve litterae de Borinia
insula. Rex etiam utrumque ratum gratumque habiturum
Senatum regni spopondit. Sed foedus quidem postea acceptum.
Intererant his omnibus legati a Sveco missi, nec
non Anglici legati. Qvibuscum a Lubecensibus tamen nihil
communicatum; sed tum demum patefactum consilium,
quando de pace transactum. Nec vero foederis formula
petentibus Anglis exhibita; ita eos ignaros omnium
esse voluerunt. Quamvis pleraque foederis in vulgus mox
emanarunt, et ad Marcum Mayerum ab eis perscripta sunt,
cum gravissima contra Lubecenses querela et ingratitudinis
exprobratione.
Soluto autem conventu Hamburgensi, ut promissis
satisfieret, missus a Lubecanis Bernardus Milenus in Daniam,
nunciatum Megalopolitano et Oldenburgico, quid
cum Rege designato actum: Foedus cum Rege initum
aeqvis et honestis conditionibus: Ipsos eodem inclusos
p.119
esse, modo dulce pacis bonum complecti velint. Svadere
Lubecenses, ne se in extrema pericula vitae fortunarumque
projiciant, et laesa Regis clementia, exitum deditionis
vel expugnationis expectare velint; sed ultimam necessitatem
deditione antevertant. Obsessos semper eam
tolerabilioribus conditionibus facere, quum petitur,
quam quum coacti offerunt. Pacis optionem ne quidem
prospere agentibus spernendam; nedum ut ii afflicti, et
omni ope fere destituti pervicaces se praebeant. Ex Belgio
frustra tam diu expectari auxilium, Imperatore milite
egente, tum bello Africano, tum Frisiaco et Geldrico.
Palatino in mediterraneis Germaniae degenti tam longinquam
expeditionem haud in facili esse, ut maxime opes
suppetant. Qui seu navigio in Daniam copias transmittere
velit, aegre impetraturum a Belgis naves, et potissimum
tantum commeatus, cujus ipsi indigi. Sin terra ducere
malit, tot provincias et ditiones, tot fluvios, tot
montes permeare necesse esse, ut fessas copias, bello fere
inutiles, sit adducturus. Ne cogitent igitur sibi promptum
fore evadere, quum ita libitum. Classem regiam in
portu stare, contra quam parem comparari, quae eam arceat,
non esse suae potestatis. Lubecenses jam exhaustos,
et belli sumptibus fatigatos, sibi consulere necesse habuisse.
Ipsorum etiam habitam rationem, et impetrata quae aeqva
videri possint, modo huc descendant. Clementiam Regis
magnam esse, si eam experiri velint, non provocare
severitatem. Sin malint bellum continuare, coactos Lubecenses
societati renunciare.
Illi oratione Mileni, et separatione Lubecensium nihil
moti, pacem repudiant: frustra enim sibi periisse labores
et pericula, si jam desisterent. Parum convenire
tam celso loco natis, fiduciam ex armis sumptam temere
animo abjicere. Appetere vernum tempus, quo navigatio
et auxilii importatio opportunior sit. Haud in animum
inducere, ut Palatinus sit cessaturus, cui regnum Caesar
velit tradi. Et ut ille hanc curam difficultate deterritus
minus serio animo dimittat, Anglum tantam ad imperium
p.120
suum accessionem haud aspernaturum. Si nullum
horum sit, tamen ante extremas angustias se dedere, parum
decorum. Principibus viris spem ex Lubecensium
animis aptam habere, in magno probro futurum. Non
se regno etiam indignos, et pro eo, dum vita sinat, pugnaturos.
Milenus, tentatis semel atque iterum eorum
animis monendo et obtestando, ubi sensit se nihil proficere,
milites Lubecensium in unum vocatos, sacramento solvit et
dimisit: stipendiumqve abhinc nullum ipsis expectandum
a Lubecensibus, indicavit. Eo jam urbi excedere ipsis in
animo; sed Megalopolitanus et Oldenburgicus actum de se
fore cernentes, si a militibus desererentur, de suo stipendium
promiserunt, et magistratus urbani simul a civibus
pecuniam spoponderunt. Aderat tum in urbe Leonhardus
Furaccius, a Maria Belgii Gubernatrice missus, qui in maximam
tum hos tum illos auxilii spem promissis erexit:
Affuturos a Caesare milites et praesidii abunde cum instructa
classe ex Hollandia. Ea Palatinum ipsum accessurum,
ad quem regni jus per matrimonium sit devolutum. Si
quid de stipendio reliquum deberetur, se cavere paratum
a Burgundis omnia solutum iri. Urbem saltem Caesari et
Palatino servarent; se fidem promissorum servaturum.
Sed aegre militibus pars aliquota stipendii a civibus Hafniensibus
soluta, et reliquus conatus irritus fuit, uti loco
memorabimus.
Ita Lubecenses, quia obtineri non poterat, ut urbs a
Megalopolitano et Oldenburgico dederetur, eos deseruere.
Sundenses mox ultro in foederis conditiones consensere,
participes idcirco pacis facti. Sed Rostochiensibus et Vismarianis,
quia Megalopolitanum dominum aliquo jure
agnoscunt, repudiata pace, bellum continuare necesse fuit,
haud dubie pacem praeoptaturis, si res eorum arbitrio stetisset.
A quibus confestim de auxilio obsessis submittendo
deliberatum. Rex haud dubius id futurum, praemonuerat,
quos in regno rebus gubernandis praefecerat, ut ei rei curam
intenderent. Inter quos Amirallius mandatum a Rege
per Juarum Crabbam et Ulricum Pentzium accepit, classem
p.121
portu Coroneo educere, ne ad obsessos quisqvam deinceps
adnavigaret.
Sed dum classis regia instruitur, navis quaedam hostilis
pannis et commeatu onusta, cursum Hafniam tendens, accedit.
Quae haud procul urbe erat, quum glacie detenta,
cursum sistere cogitur, et vela laxare. Ibi non segnis labor
nautarum, ut navis ad urbem penetraret, glaciem rumpentium,
contis impellentium et trahentium funibus. Et advolarunt
ocyus ex urbe passim milites et inermes complures,
ea visa, ut periclitantem eximerent. Sed glacie spissiore,
frustra se fatigarunt et impediuntur mox ab regiis, ex
castris quid id rei esset conspicantibus. Quorum complures
mox permissu ducum huc properant, indigi et ipsi commeatus.
Commissa est super glacie infido solo pugna, iis
laborantibus ne advecta eriperentur, hisce nitentibus, ut
praedam auferrent. Praevalentibus regiis, hostes fugati in
urbem redeunt, et praedam in regiorum manibus relinquunt:
quae partim in castra asportata, partim, quae devehi
non poterat, corrupta.
Mox comperta hostium audacia, qui ne hyemis quidem
atrociori rigore abstinuere a subvehendo commeatu, Amirallius
classem portu educere parat. Sed et illa parte fretum
glacie vinctum horrebat, continuato aliquot mensium gelu.
Itaque cum velis evadere classis non posset, praemissi, qui
glacie confracta, navibus remulco trahendis et quacunqve
vi inpellendis, meatum patefacerent. Naves aliquo actae,
improbo labore nautis conflictantibus, sed ad longius spacium
fretum glacie constratum erat, quam ut tam vastae
moles educere vi potuerint. Et mox ventus tractu nubium
validus exortus, quando crusta ruptae glaciei, tanto impetu
in naves illisit, ut soluta compage tabularum pleraeque rimas
duxerint, et corrumperentur. Ulricus Pentzius, qui
una cum Amirallio vehebatur, frigoris tanti insolens, in
paucis diebus apud ipsum exspirat. Quum ergo frustra iste
conatus esset sumtus, in portum remeare ad vitandum majus
periculum Amirallio visum. Sed haud minor labor regredi
volentes excepit, quam et egredientibus incubuerat, ut
p.122
tandem vix, nautis et militibus frigore [fregore ed.] tabescentibus, et labore
fere exhaustis, naves in portum sint reductae. Ita concreto
frigore mari, non minus regiis quam hostibus navigatio
cessabat. Tandem apparente vere, quum tepore appropinquantis
solis, et jugibus pluviis soluta glacies, classis
regia refecta e portu solvit, et oram Germaniae, quam hostes
accolunt, adnavigavit. Jam frequentes hinc inde egressae
naves, mari vela faciebant, partim sponte commeatum
advehentes, ut ex caritate rerum lucrum ab obsessis captarent,
partim ex lege societatis a civitatibus misse. Hae
omnes aliis atque aliis temporibus in classem regiam inciderunt,
a qua captae in universum sedecim numero. Ex quibus,
dictu ridiculum, una vehebat Megalopolitano canes
venaticos, quibus in vicina insula Amagriana lepores sectando
se oblectaret. Magna enimvero animi et consilii levitate,
ut, qui sui non satis securus esset, in tam arcta obsidione, voluptatum
svetas illecebras, salutis neglectu, persequi non formidarit.
Classis regia hac preda potita, et commeatum
abunde in aliquot menses aucta, qvum non offerrent se plures,
qui eo navigarent, et ut posset, siqui id tentarent, commodius
prohibere, in fretum regressa, ibi ad deditionem urbis
in anchoris stabat.
Ceterum bello jam ad finem vergente, qvum maxime
auxilii Rex designatus egeret, Gostavus iratus causa foederis
Hamburgensis, copias et navales et terrestres ex Dania revocavit.
Nam tametsi pridem indicatum ipsi de conventu,
missique fuerant legati eo ituri; tamen irrita tum legatio.
Jam non praemonitus erat, quod Rege designato in Holsatia
agente denuo coeptum hoc negotium. Nec contentus,
quod ipsi in foedere cautum, uti per nuncium Rex designatus
ostendit, indignabatur, absque suo consensu, qui socium
se tam fidum praestiterat, pacem initam. Ideoqve a societate [sociecietate ed.],
qvam per Regem ruptam interpretabatur, discedere
voluit. Itaque ut ei satisfieret, legatos Oligerum Ulstandium
et Accium Brabeum mittere necesse fuit. Illi adferentes,
quae excusando Regi designato essent, luculenter de ratione
ac modo initi foederis disseruere: pacificatores ita institisse,
p.123
urgendo negotium, ut tempus praemonendi ademerint;
Ipsos enim de discessu cogitasse, morae pertaesos,
quos tam longe dissitos difficile fuerit iterum congregari.
Non potuisse Regem sumtus belli tolerare, si qua
commoda ratione minui possent; ita iis exhaustum.
Gostavum, si eo loco fuisset, haud dubie idem facturum
fuisse. Nunc qui tale nihil expertus sit, aliter sentire. Petiisse
Regem a sociis, atque ipso item Gostavo, amplius
auxilium, sed id negatum. Foedus hoc, quod jam initum,
fraudi ei non esse; cujus participem esse liceret, si vellet
una comprehendi. Sin mallet causam contra Lubecenses
jure disceptari, se arbitro, quod melius aeqviusque
consecuturum. His aliisque Gostavus recte a legatis de
foedere edoctus, iram remisit, copiisque ad belli finem manere
jussis, quum Regi designato commodum esset, ajebat
affuturos, qui causam contra Lubecanos agerent.
Laetus hoc per legatos responso allato Rex, mox in
castra reversus, nuncium haud minus gratum a Malmogianis
accipit. Georgius Coccius, animadvertens prospera omnia
Regi esse, eiqve accedere indies alia atque alia castella et
oppida regni, desciscere autem socios, qui id bellum captitarant,
Belgasqve lentos ad auxilium dubiam spem relinquere,
casuum humanorum haud improvidus, et sui periculi
cautus, quomodo civitati consuleret, dispicere coepit.
Inprimis igitur per Thomam Sturium Holsatum, quem ex
nobilibus captivis Malmogiani solum sibi retinuerant, Regis
alloquium petit. Data igitur fide publica, liberum ei
accessum reditumque fore, in castra ad Regem venit. Cui
supplex factus, excusata defectione, veniam commissorum
demisse precatur: Descivisse se aliosque a senatu, non quod
Regem nollent, quem maxime designari desiderassent; sed
religionis reformatae studio, cujus tuendae plebs esset cupidissima.
Eam tum hostes antistites opprimere voluisse,
qui et maxime Regiae electioni sint adversati. Eo societatem
cum Lubecensibus initam, ne lux evangelii et sanae
doctrinae extingueretur. Nec existimare, antistites satis
aequo adhuc in religionem esse animo, ut inde prudenter
p.124
Rex judicare debeat, quid sibi de iis polliceri queat. Nam
quod tandem in ejus electionem consenserint, videri fecisse
partim coactos a Senatu et Nobilitate, partim quod res
tum ita ferret, nullo alio Principe valente eos asserere a
periculo: Si pax aliquando restituantur, haud cessaturos,
qvin pro dignitate acerrime dimicent. Svadere igitur, ineat
aliquam consilii rationem, quam eos in ordinem redigat,
aut prorsus totum eum statum invertat. Bona eorum in
fiscum redigendo majorem in modum posse Regem locupletari,
ut oneribus belli, aliisqve ferendis esse possit.
Plebi gravem admodum esse monachorum circumcursitantium
mendicitatem, cui nihil charius eorum abolitione
futurum. Si necesse sit prius bellum commponi, et
pacem regno restitui, se ad eam rem operam suam offerre.
Sperare Malmogianos in sua potestate futuros, et persvaderi
haud difficulter Hafniensibus posse pacis petitionem,
qvi ad extrema fere redacti sint. Huic orationi callide
adjecit, quibus fidem verbis suis faceret: nam secretiora
quaeque Comitis consilia prodidit, ex quibus multa utiliter
ad reliqva belli conficienda Rex edocebatur. Quae propensior
ad gratiam consuli tribuendam, ejus indicio multorum
periculorum securus, factus, gratumque admodum habens,
quod plebejis probari ex ejus verbis intellexerat, quae jam
pridem in antistites meditabatur.
Tum impetrata venia, Coccius ad Malmogianos revertitur.
Res initio cum paucis communicata, iisqve saltim,
quos aut defectionis consiliis sibi obnoxios fecerat, aut propinquitate
et beneficiis sibi devinxerat. Quibus probantibus
consilia, pactus silentii fidem reliqva aggreditur. Ostendit
sibi in animo esse, Hafnienses, omnium etiamnum ignaros,
adire, si qua possit eis pacem persvadere. Interim per
suam absentiam jubet eos cum plebe agere de urbis deditione,
qua sciscente et jubente mitterent ad Regem, qui veniam
rogarent, et super aliis conditionibus transigerent. Ac edocet
deinde singula, quae a Rege peti vellet. Sperare precibus
eorum animum Regium inclinatum, exorabilem fore.
Omnia saltim prudenter et tacite geri monet, ne se auctore
p.125
hoc consilii coeptum, ad Hafnienses emanet. Cum Malmogianis
re ita composita, ipse Hafniam navigio petit, ubi
mox, majore quam sperarat difficultate, excipitur: Aversum
enim prorsus utriusque, Megalopolitani et Oldenburgici,
animum a pace sensit, et cives ipsi obdurati in rebellione,
surdas ad sana consilia aures praebuere. Nec pericula
memorantem, nec ampla a Rege promittentem, quantum
qvidem utrumqve tuto posset, quisquam audiit; ita in auxilio
Belgico confisi spem firmarant.
Interim vero illo Hafniae consulto moram trahente,
tanquam hac cura attineretur, Malmogiani suos Halsinoram
ad Regem cum mandatis ablegant. Jacobus Nicolaius
et Johannes Foeonius, nec non senatorum quidam ii erant,
primarii post Coccium in urbe viri. Rex intimis consiliis
Magnum Goyaeum, Meliorem Rantzovium, Johannem Frisium,
ad Malmogianos primum audiendos, adhibet. Mox
ut utrinque in unum coierunt, Malmogiani qva causa venissent,
indicant: Paratos dedere Regi urbem, modo defectionis
et reliquorum, quae plebs furens erga proceres ac
nobilitatem commisisset, gratiam faceret: Eam igitur ut
clementer indulgeat, ex animo omnium nomine precari.
Regii in bona spe esse jubent, modo de reliqvis conveniat:
Regem ea clementia esse, ut malit noxios, ad sanam mentem
poenitentia praeteritorum revertentes servari, qvam
sangvine fuso regni sui auspicia dedicare. Tum Malmogiani
in spem erecti, quae promitti sibi plebs a Rege vellet,
demisse oratione exsequuntur: Religionis reformate ministerium
publice per templa usurpare, et profiteri, ut cuivis
sine fraude sit. Jura, privilegia, et immunitates, quaecunque
antiquitus indulta, ut per omnia illibata et integra
civitate serventur. Arcem, civium libertati gravem,
ne in urbe instaurare fas sit, absque qua in fide Regia sincere
constantes futuros. Facile in veniam delictorum et
reliqva assensum: de arce aliqua disceptatio tenuit, urgentibus
proceribus ejus instaurationem, quod urbis haud alias securus
Rex videri queat, facili et promta civium rebellione, si
qua fortunam ex insperato variare contingeret. Sed legati
p.126
civium plebis mandatis se ita astrictos respondent, ut ejus
injussu instaurationem arcis postulatam spondere nequeant.
Petere igitur tempus tantisper dari, quo ad plebem de eo
referre possit. Si ea non refragetur, propediem redituros,
ut pace confecta, diem deditionis renuncient. Sed metuebatur
plebis insolentia, cujus in lubrico nullaqve certa ratione
innixa consilia levi motu ad pejora et turbulentiora flectuntur.
Itaque Rex, ne re infecta discederetur, in praesentia
postulata omnia indulsit, ratus opportuniore post tempore
commodius obtineri a civibus posse, ne arcis aedificationi
adversarentur: et modo recuperari Hafniam, nisi dedita
prius Malmogia, longe difficillimum fore cernebat.
Litteris igitur super pacis conditionibus confectis, Malmogiani
mox claves urbis tradunt. Haud multo post, eis
domum cum gaudio reversis, Rex consequutus, Malmogiam
A. D. III. Idus Aprilis optato ingreditur, ducens secum
equites saltim ducentos, cum vexillo peditum. Ibi sacramento
solenniter a civibus praestito, iisque in fidem acceptis,
inimicitias omnes cum nobilitate per belli tempus componi.
Mox itinere Londia capto, in castra propere
regreditur.
Georgius Coccius interim Hafniae, de deditione urbis
laborans, ita se gerit, tanqvam horum omnium inscius esset.
Allato demum nuncio, se indignari simulat, ausos hoc cives
per suam absentiam. Iturum visum, qui hoc actum sit, et
de cunctis Comitem certiorem facturum, ut e re nata consilium
capere possit. Reversus Malmogiam, omnia intelligit
confecta uti convenerat. Et jam liberata erat urbs obsidione,
dimissis prorsus militibus. Inter quos copiae Sveticae
eo ipso die, quo Rex urbem adiit, missionem petiere. Nec,
multa rogans et obtestans, eas retinere potuit. Paulo post
et classis Svetica, pariter vento secundo spirante, abnavigavit,
ita ut suis ipse viribus Rex belli reliqua perseqvi necesse
haberet.
Oldenburgicus neque hac Malmogianorum defectione,
nec sociarum civitatum desertione, animum despondit.
Respectarat jampridem, renunciata a Lubecensibus societate,
p.127
Burgundica auxilia. Ambire clam coeperat nuptias
Christinae, filiae Christierni captivi, qvam Franciscus Sfortia
Mediolanensis in flore juventae viduam moriens reliquerat.
Quae opibus amplis a marito relictis ditata, in Belgium
jam redierat. Illa in matrimonium data, auxilium obsessis
latum iri expectabat: Ipse vicissim majora viribus a se pollicitus.
Nam non solum commercia Belgis permissa, immuni
navigatione, libera per mare Danicum fore, ut ad opes
augendas et firmandas nil magis sint desideraturi: sed et
se totumque regnum in potestate Imperatoris futurum. Cives
Hafnienses et Malmogiani, adjunctis suis litteris, pariter et
ipsi, una cum Comite, Burgundis se commendarant, auxiliaque
rogarant. Sed Maria conjugii spem silentio eludit,
spreta Oldenburgici vilitate prae familiae Burgundicae splendore.
De auxilio amplissima respondens promiserat, quae
propediem missura. Ii modo exigui temporis mora elangvescere
vires ne sinerent. Tam longinquam enim expeditionem
apparatu majore constare, quam ut paucis diebus
adduci copiae idoneae ad ferendum auxilium queant.
Quod responsum ipsis votorum desiderio gratum, sed rei
inane et vanum erat. Nam promissa bono Palatino, non
Oldenburgico, fore destinabantur.
Nec multo post Palatinus ipse ex Germania superiore
copias Rheno vectas in Belgium adducit. Maria etiam
militem collegerat, ac parabatur classis, qui exercitum in
Daniam portaret. Sed quum ex Belgis multi bellum svaderent,
Palatini opes auctas volentes, tum, ut quisque maxime
cordatus et rerum peritus, male de hoc incepto ominabantur.
Nihil tamen de summo studio remissum, quin
abunde suppeterent omnia necessaria. Imperator vero, priusquam
vim adhiberi voluit, tentandum per legatos existimavit,
velletne Christianus sponte, parte regni jure cedere. Itaque
Neapoli expeditionem in Africam meditans, hujus rei
curam habet, mandato Mariae dato de mittendis ad Christianum
legatis. Designati statim Johannes Comes Montisfortis,
Gulielmus Baro Rennebergius, et Gotscalcus Erici.
Eos adventuros fama praecurrens nunciarat, delata ad Regem,
p.128
in Daniam pridem reversum. Itaque Callunburgi negotium
dat relictis ad gubernationem in Holsatia, Wolfgango
Utenhovio Cancellario, Godescalco Alefeldio, Godescalco
Ranzovio, et Petro Svavenio, ut auditis legatis de summa
rei cum iis pertractent, aut etiam volentes in Daniam ad
Regem remittant. Sed ubi legati in hasce partes venere,
comperto Regem jn Daniam ultra mare Balthicum concessisse,
et ulterius ad fines extremos regni tendere, Hamburgi
substitere. Inde mox nuntium ad regios gubernatores
mittunt, petentes, ut litteras ad Christianum datas aut perferendas
ipsi curent, aut nuncio ostendant, quo loci ipsum
reperire sit. Interim esse sibi apud alios Principes, quod agant;
rogare, ut mittant, qui salvos et incolumes per ejus
ditiones deducant.
Ceterum legatorum litteris ad Christianum datis haec fere
continebantur. Mandatum Neapoli allatum, Christianum
in Holsatiam adirent, et exhibitis litteris fidei, haec ab
imperatore nunciarent: Intellexisse haud dubie Christianum,
opera et consilia Caesaris confectas esse nuptias inter Fridericum
Palatinum et Dorotheam cognatam suam. Quem
Principem hoc matrimonio idcirco dignatus sit, quod non
solum ex veteri Electorum familia ortum ducat, et per se
prudens magnanimusqve; sed et in Caesaris et Imperii negotiis
magna cum laude versatus. Non igitur Imperatorem
potuisse Principem tantis donis cumulatum destituere,
qvin quantum necesse adjutet, ut regna Daniae et Norvegiae,
quae ipsi per uxorem debeantur, consequatur. Itaque
ante biennium circa solstitium aestivum missos legatos,
ut indicata ejus voluntate, cum Senatu utriusque regni
agerent de Friderico eligendo. Eos nequivisse tum legatione
recte defungi, Dania bellis flagrante, quae ab ipso
nulla justa de causa concitata essent. Quo factum etiam,
ut Senatores ad legitimam et liberam relectionem descendere
haud potuerint. Nec vero eum adhuc ab armis cessas,
ut ex proposito suo regnum occupet, exclusis iis, ad
quos hereditatis jus propinquitatis nomine sit devolutum.
Imperatorem igitur, quum deceat ex officio quemlibet in
p.129
suo jure tueri, non consentaneum pati, hostili Christiani
machinatione propinquam contra jus per vim hereditate
sua spoliari et detrudi. Sed et Germaniae cum regno Daniae
propter viciniam multa intercedere commercia, quorum
usus antiquitus obtinuerit, qvae modo bellis interpellentur,
magno omnium subjectorum detrimento. Itaque
Imperatoris esse, operam dare, ne regnum Daniae pessum
eat, sed commercia terra marique restituantur. Quapropter
his aliisque de causis ei in animo esse ad vim hostilem
haud diutius connivere, neque ut bella gerantur
diutius tolerare. Monere serio Caesaris nomine, bellum
deponat, et vi omni manus abstineat, simulque exercitum
omnem dimittat, nec regnum Daniae ultra oppugnet.
Si quam sibi actionem competere existimet, judicium experiatur.
Sperare, simul ac amotus miles ejus fuerit, effecturos,
ut pariter obsessi in potestate Caesaris sint futuri,
et rem ad inducias venire sinant. Imperatorem tum ex
officio obligatum, tum ad pacem conservandam proclivem,
ut unicuique jus petenti, quod aequum est, tribuat.
Quantum igitur juris in haec regna vel alia Christianus sibi
usurpare possit, ad cognitionem suam Imperatorem velle
revocari, a quo expectent sine dilatione, quod aeqvius
meliusque videbitur, ut nulla querela sit superfutura.
Sin Christianus detrectet Imperatori obedientiam, et vi
non desistat, metuendum esse, ne ex officio alia remedia
quaerat, quo pax regno Daniae restituatur, et ab Imperii
finibus malum atque vis arceatur. Quibus ut mature occurrat,
et rebus suis consulat, monere, obedientem Imperatori
se praestet, et quid prorsus animi habeat, per eundem
nuncium scripto ostendat. Nam mandato Caesareo
injuncta alia, quae diversis in locis peragenda. Sin non incommodum
rebus suis accidat, ut aut ipse in Holsatiam
locave vicina commeare velit, aut per relictos in Holsatia
gubernatores rem tractari malit, se praesto Hamburgi, Lubecae,
vel alio quopiam tuto loco futuros, ubi se offerant
ad agendum de hujus suae legationis negotiis.
Sed interim, dum hae litterae legatorum ad Regem perferuntur,
p.130
nullo expectato responso, legati Henricum Megalopolitanum
Ducem adeunt, et apud eum mandata peragunt.
Cujus ignari Regii gubernatores, Hamburgum frustra
veniunt, haud opinati tam brevi eos illud iter fuisse ingressuros.
Ideo iis, Sverini responsum a Megalopolitano
expectantibus, missis litteris ostendunt, potestatem sibi a
Rege factam de toto negotio agendi. Qui et parati sint
Hamburgum aliquos amandare, simul ac eo reversi ipsi
essent; ut rem expediant. Legati autem praeferunt excusationem,
quoniam Hamburgum reverti haud liceat, partim
quod negotia praeter opinionem incidissent, quae venire
eos non sinant: partim quod nullo misso commeatu,
tuto per ditiones Christiani transire nequeant: Lubecae se
intra spacium sex dierum affuturos promittunt. Petere
ut eo, quos mitti velint, accedant. Sed regii Segebergae
reditum Caesareorum a Megalopolitano aliqvamdiu praestolati,
missis inde litteris rogant, in ccoenobium Arnobochianum
accedere ne graventur, ubi eos tutos satis fore, et se
missuros, qui sine periculo eo deducant. Simulque sive
huc sive ad Regem ipsum ire velint, paratos fidem publicam
litteris spondere. Verum legati recusarunt etiam
eo venire, quod negotia Lubecae sint, quae inde excedere
non patiantur, et simul temporis brevitate excludi, quo
minus alio venire liceat. Qvum itaque mora utrique noxia,
rogare, intra biduum Regii Lubecam adeant, ut ibi
responsum dent, deque toto negotio colloqvantur. Eos
omnino hoc futurum expectare, et inde res suas
disposituros.
Tandem quum viderent regii, destinatum legatis nusquam
loco movere, ex suis Gozidium Rantzovium et Petrum
Svavenium Lubecam mittunt, qui responsum referant
et legatos expediant. Summa autem responsi Regii, scripto
exhibiti, haec fere fuit: Rem ita postulasse, ut necesse
habuerit Rex ultra mare in Daniam regredi, ubi mox
de adventu legatorum ipsi litteris eorum innotuerit. Quod
si praescivisset, suam praesentiam cis mare eis exhibiturum
fuisse. Nunc rebus ita turbatis et commotis fieri id non
p.131
posse. Itaque scripto legatis responsurum, qvid animi habeat.
Salutem a Caesare grato animo accipere, et eam
reddere: simulque deferre Caesari sua officia, ut Regem
Danorum designatum; et obsequium ac obedientiam
praestare paratum, ut Ducem Holsatiae. De nuptiis Friderici
Palatini et Dorotheae non ingratum quod allatum sit.
Laudibus enim Friderici, quas veras agnoscat, se favere,
nec iis detractum velle. Et cognatae talem maritum contigisse,
non posse non ei gratulari. Precari, velit Deus
felix faustumque hoc connubium esse. Legatos, qui in
Daniam ab Imperatore ante biennium missi fuerant, ut
de eligendo Friderico Palatino agerent, si retulerint a se
regnum bello petitum sine justo titulo, aut ignaros rerum
fuisse, aut invidia et malevolentia veritatem depravasse;
Nam rem longe aliter habere. Priusqvam enim ipse in
Daniam movisset, non solum ab hostibus eo ingressis
misere afflictam, sed bello intestino civium inter se turbatam,
ut pristini decoris et virium nihil fere superesset.
Occasionem se bello nullam praebuisse, a quo semper longe
animus abfuerit. Ita se a patre, pacifico et moderato
Principe, a prima aetate edoctum, in cujus obedientia huc
usque vitam contriverit. Eo extincto utriusque ducatus,
suo fratrumque impuberum nomine, administrationem
suscepisse. Qvo tempore nihil de priore instituto mutasse:
Sed pacem undique quaesitam. Ac quidem cum Maria
Caesaris sorore et Belgis foedus initum; ne bellorum aliqua
inde existeret materia. Id indigne tulisse Lubecenses,
quibus tum praeerant inquieti homines Georgius Textor et
Marcus Mayerus: qui violato foedere, quod cum patre
intercesserat, in suam et fratrum perniciem insurrexerint.
Ab iis, Oldenburgensi impulsore et duce, initium injuriae
factum, qua populabundi Holsatiam ingressi sunt. Mox
vero comparatis contra eos copiis versum in Daniam bellum:
ubi proditione quorundam, quos donis et spe corruperant,
praecipuas urbes sine armis occuparint. Hoc
impedimento fuisse, qvominus Senatores ad Regis designationem
descendere potuerint. Interim se, et Holsatiam,
totum in defensione et recuperatione fuisse. Nec aliam
p.132
causam graviorem belli Lubecensibus fuisse, quam qvod
noluissent foedus cum Maria ictum, rati officere id, quo
minus mari libere dominarentur. Eam sibi occasionem
belli contra Johannem patruum, et alias contra Reges
Daniae sumsisse. Auctam deinde Lubecensium malevolentiam
in conventu Hamburgensi, studio aliquo erga
Caesarem declarato. Nec nihil indignatos, quum Belgae
naufragio ad Daniae littora ejecti, hospitio et victu adjuti
fuissent. Mariam haec ignorare non posse, editis Lubecensium
ea de re scriptis, quorum unum initio horum
motuum ad se miserit. Non igitur faciendum Caesari
fuisse, ut bellum legitimum impediret, quod excitatum
ipsius potissimum causa, nedum ut regna Daniae et Norvegiae
affini suo peteret. Non posse esse haec consentanea
iis, quae aliis legationibus acta, quibus nunciatum est,
nolle Imperatorem ad regnum Daniae venire, nisi aliquem
filiorum Friderici, quibus si quis obsisteret, auxilio
iis futurum.. De quibus et aliis amplis promissis superesse
etiamnum documenta, quae fidem faciant. Nec posse
ullo jure Fridericum Daniam sibi per uxorem vindicare,
quod liberum regnum sit, et per electionem Ordinum
conferatur. Nam ne filio qvidem Regis obstrictos unquam
Ordines, nedum ut filiarum ulla id petere possit,
qvamvis plerumque illius ratio haberi soleat. Caveri solenni
sacramento in Regum inauguratione, ne hoc jus
violetur. Quod Rege machinante, eo ipso solutos esse a
fide et obedientia ordines. Hisce legibus ex familia Oldenburgensium
Christiernum I. ad regnum assumtum, et regnasse
iisdem ordine huc usque reliquos. Constare de his
omnibus Godescalco Erici, utpote in hisce regnis educato.
Ac tametsi liberum regni jus, tamen eligi Palatinum non
potuisse, ut maxime legati ante biennium ad comitia accessissent.
Nam se obligasse Senatum, Friderico patri aliquem
ex filiis successurum. Eo interregnum tum agitatum,
ut adhibitis Norvagie proceribus communi consilio
super hoc decerneretur. Non defuisse tum occasionem
extorquendi electionem, si ita libuisset, instigantibus Lubecensibus,
et haud obscure studiis multorum in id inclinantibus.
p.133
Noluisse regnum armis impiis sibi parare, et
potuisse ferre electionem cujusquam fratrum impuberum.
Senatoribus autem, cum Dania armis undiqve premeretur,
visum regiam dignitatem sibi deferre. Non potuisse afflictos
et efflictim opem petentes destituere, sed eorum desiderio
paruisse. Inde iam pro regno, non solum paterno
et avito, sed et suo asserendo, auxilium ab armis petitum.
Deum justae causae favisse, et victorias terra mariqve contra
hostes hactenus dedisse, ut unicam saltim urbem etiamnum
teneant. Eam, utpote regni primariam sine dedecore
et pernicie regni in manibus hostium deseri non posse,
ideoque exercitum tanto impendio paratum, dimitti haud
integrum esse. Oldenburgicum in ordinem armis cogendum,
et pervicaciam ejus domandam, qui oblatas aeqvas
conditiones praefracte repudiarit. Nam judices adactum
omnes sprevisse; tanta ipsi in fortuna, quae tum affulgebat,
fiducia. Nec res meliore loco jam positas in eventum
incertum committere, et hosti viam patefacere; Caesarem
sibi auctorem futurum. Commercia nullo pacto a se turbata,
sed ab iis potius, quibus bellum imputari merito debeat.
Haud id quaesitum, quod praetenderit Oldenburgicus,
ut Christiernum liberatum vellet: sed vt vel ipse solio regio
sederet, vel ad alium regnum, qui pluris id licitaretur,
transferret. Id enim actum apud qvosdam ab Imperio
alienos, et acceptam eo nomine pecuniam. Rem confessione
Textoris patefactam esse, et de ea certiorem redditum
iri Imperatorem. Horum consiliorum auctores
puniendos fuisse, et ab iis pacis turbatae rationem petendam.
Intercedere regno Daniae et Holsatiae Ducibus cum
Imperatore arctum foedus, quod nulla in parte hinc sit
violatum. Itaque nihil minus expectasse, qvam ut tam
iniquum postulando se Imperator fatigaret. Non videri
hoc facturum, re exactius intellecta, et fiduciae in ipsius
aequitate collocatae minus id convenire. Judicium non
detrectare, sed patrem ad curiam Imperialem controversiam
retulisse; se item judices aeqvos et non suspectos ferre
posse. Vigere de Imperatore per totum orbem famam
moderationis et mansvetudinis; eam, durius in se aliquid
p.134
decernendo, sperare ipsum non aboliturum. Hostes sibi
excitatos potissimum Belgarum causa, quorum nec minis
territum, nec aliis incommodis adactum, ut foedus transgrederetur.
Quapropter rogare, ut memor horum Imperator
expendat, quid se deceat, et quam nihil juris Friderico
Palatino in hoc regno sit, ob quod grave aliquid
contra se statuat aut incoeptet.
Accepto hoc responso, eoque perlecto, legati Caesarei
minus acquieverunt. Non enim putabant postulatis Imperatoris
satis per omnia factum: prae se ferebant etiam,
quod metuerent Imperatori renunciare, quae de violato foedere,
et de iniquitate postulatorum essent objecta. Itaque
reddidere regiis responsi tabulas, de quo nec audire nec mutua
oratione conferre placuit. Regii autem contra putabant,
se de omnibus abunde hic egisse, ut nihil declarationis
loco desiderari merito possit, et Regi prorsus non aliam
super hisce stare sententiam.
Ita irrita fere hac legatione utrinque discessum, regiis
in Holsatiam remeantibus, legatis in Germaniam ad Electorem
Saxoniae Johannem Fridericum et Philippum Landgravium
abeuntibus. Ubi apud utrumque idem fere negotii,
quod in Dania, erat; petebaturque Regem deseri, cui
crimini dabatur, qvod Daniam nullam justam ob causam
oppugnaret: Nam ei nihil juris esse, sed ad Fridericum
Palatinum per uxorem hereditario regnum pertinere. Sororis
filias Imperatorem velle restitutas suae hereditati.
Commercia etiam redintegrata cupere, quae cessent bellis
flagrantibus. Svadeant Christiano, ut ab armis desistat et
judicio causam submittat. Si haec nolit, Imperatori in
animo alia remedia parare, et Fridericum ab amicis auxilia
petiturum. Inde quae bella per has Europae partes excitari
necesse sit secum meditentur, et quam noxia ea futura;
praesertim hoc alienissimo tempore, quo tum pacem religionis
Concilio constituere Pontifici ac Caesari in animo sit,
tum rebus contra Turcam aliosque Imperii hostes gerendis
operam dare oporteat. Quapropter tum republicae
causa, tum in gratiam Imperatoris suasu suo Christianum
p.135
huc flectant, aut si parere contumaciter recuset, ne Caesari
in instituto suo adversentur. Responsum utrobique,
Christianum deseri non par esse, causam ejus non esse iniquam:
et de occasione belli, de jure regni, de proposito
Oldenburgici et Lubecensium, pleraque in eandem sententiam,
qua prius regii prolixe disseruerant. Quae haud grata
legatis, dicentibus, non ad disceptandum eam controversiam
se missos, sed saltim, ut monerent, ne Christiano,
obedientiam detrectanti et rebelli, ulterius contra Imperatorem
adhaererent. At Princeps uterque: non odio
alicujus, sed veritatis amore se haec disseruisse, quae sperent
etiam Imperatorem in bonam partem accepturum, et
aequum se Regi praebiturum, simulac causam penitus
intellexerit.
Jam Regi ab Imperatoris exercitu metus incessit, qvem
in Africa Muleassem restituere conantem, haud dubitabat
tamen bellum hisce partibus facturum. Itaqve callido consilio
id operam dedit, ut ejus curam a Daniae cogitatione
ad pericula domestica verteret. Rebus igitur in castris ordinatis,
quibus praeficiebatur Christophorus Feltenius, in consilium
adjunctis Avone Vincentio et Johanne Frisio, mox Rex in
Holsatiam properat: Quo statim evocat Meinardum Hamam,
veterem sui stipendii et militia bonum. Eum qvid
factum velit edocet, et confestim copias conductas in Frisiam
Orientalem ducere jubet. Cum Geldro deinde res
composita, qui Groningensibus pridem infensus, quod flagitanti
auxilia et pecuniam, utrumque denegassent, ut oppugnarentur
Regiis auspiciis facile patiebatur. Hama militibus
passim notus, per Vestphaliam, et in vicinia brevi
confecit decem vexilla peditum. Geldrus et ipse suas aliquas
adjecit, ducibus Johanne Grallio, et Bernhardo Hocfordio.
Quae copiae junctae inopinato in Frisiam irrumpunt,
Dammamqve, oppidum reipublicae Groningensis, ad ostium
fere Amasis situm, occupant. Inde populabundus miles
late per agros et vicinos undiqvaqve pagos excurrit, stragemque
et tristia incendia passim edit. Nec metus regiis
erat ipsa Groningensium moenia subire, quorum etiam navale
p.136
crematum, ipsis ad vim hostilem in ista celeritate imparatis.
Qua clade accepta, quum auxilium a Geldro petentibus
nullum submitteretur, eo relicto, ad Mariam Belgii
Gubernatricem Groningenses deficiunt. At illa rata
gratum se Imperatori fratri facturam, si ditiones ejus augere,
et imperium dilatare posset, lubens hanc occasionem arripuit.
Timebatur etiam, ne Danus, parum sincera amicitia
metuendus marique potens, Groninga potiretur, atque inde
Frisiam occidentalem et alias Caesaris ditiones adoriretur,
Belgarumque commercia iis in partibus impediret. Itaque
Baronem Teutenburgium, Frisiae Occidentalis gubernatorem
ocyus ad accipiendam Groningam in fidem Imperatoris
amandat, jusso eo contra Geldros et quosvis, hostes qui
Groningensium essent, tutari. Ille, acceptis ab Maria copiis,
quae contra Daniam ab Imperatore comparatae fuerant,
havd diu cunctatus huc venit, et Groningam ingressus cives
et magistratus, sacramento solenni accepto, Imperatori obstrinxit.
Mox inde ducens loca Dammae vicina et ad eam
oppugnandam opportuna capit. Tum ad obsidendum
militem regium, qui impar hosti se Dammae continebat,
aggreditur.
Rex hac de re certior factus, et periculi suis imminentis
gnarus, tria peditum millia Meinardo, cum suis obsesso,
in auxilium mittit, ducibus Breidone Rantzovio et Georgio
Munstero. Nam bello Burgundos et Palatinum distineri iis
in partibus prorsus e re sua fore cernebat. Sed prodita
Teutenburgio Regis consilia a speculatore Adriano Hispano,
homine omnium scelerum genere cooperto, cui nimium
quantum confisus. Is pridem homicidii reus, Dania extorris
agebat; sed Anabaptistis insinuatus, cum aliquibus eorum
in Holsatiam reversus, captus fuerat. Unde blanditiis,
et verbis ad pietatem confictis, elapsus est, homo quantivis
pretii visus, et Principum qvorundam arcana haud ignorans:
Ei itaque in familiam Regis ascito creditum, ut res
Frisicas scrutaretur, et exploraret, renunciaturus, qvae Regem
scire opus esset. Sed is pariter famae et fidei prodigus
Teutenburgio omnia patefecerat, qvae ipsi credita, praesertim
p.137
quae jam de submittendis auxiliis instituebantur. Itaque
hujus Adriani proditione Teutenburgius gnarus, quo tempore
quantisque copiis adventarent, ad Vestvoldiam eis occurrit,
ibique conserto praelio cunctos fudit, fugavitque,
captis ducibus, qui ad Mariam statim missi sunt. Victoriae
ejus opportunae gaudium Palatinus participavit, qui eo ipso
die quo haec pacta, in castra ad exercitum victorem accessit:
Teutenburgius autem liberatus metu regiorum, ne in hostium
manibus Damma relinqueretur, ad ejus obsidionem secundum
hanc pugnam e vestigio revertitur. Tolerata a regiis obsidio
ad extremum usque; donec tandem, desperato auxilio, penuria
rerum omnium, ad paciscendum adigerentur. Meinardus ergo,
Hama, Johannes Grollius, et Bernardus Hacfordius Teutenburgio
se tradiderunt, reliqui sine armis dimissi: quae tamen
ut hosti inutilia redderentur, prius hastas fraxineas oblongas,
qvas gestare Germanis in more est, per medium Hama secat,
et ne fraus patesceret, obducere ea parte holoserico vel corio
mandat. Ita Teutenburgius partim captis partim fusis
regiis, postquam Veldam, Coverdam, et Cynorstum ad
Meppelam, aliaqve sibi subjecisset, Frisiam totam sub potestatem
Imperatoris redegit. Tandem pax necessario a Geldro
inita, et venia Frisiis data, praeconis voce Groningae
extremo anni, quo haec acta, promulgatur.
Rex vero, dum initio in Groningensi ditione res non
infeliciter cederent, demto Burgundorum metu, Megalopolitanum
et Oldenburgicum liberius obsidendo perurgebat,
fiduciaeqve eorum, ad spem Burgundorum avide anhelantium,
illudebat. Accesserant in fretum Oritanum naves ex
omnibus Belgii provinciis, junctis simul Gallicis, Anglicis,
et Scoticis quibusdam, quae ex mercatura lucrum in hisce
partibus quaerebant. Hae Regis jussu ad anchoras sistebantur,
donec justae classis numerum; complerent. Mox ut,
ducentae collectae, Hafniam versus navigant, tanquam obsessis
auxilium laturae. Regiae passim per fretum ad excubias
dispositae, his obviam veniunt specie praelium conserendi,
quarum tamen sex relictae in insidiis, si forte hostes
delusi ex portu Hafniensi venientibus opem ferrent. Simul
p.138
ac vero concurrere, aliquot horis est dimicatum. Obsessi,
ubi classis propius urbem contra regias naves adnavigaret,
rati sibi auxilium praesto esse, portas patefaciunt, in muros armati
conscendunt, signa pandunt, ac per totum urbis circuitum
tormentis globos explodunt. Cernere tum erat senes et
pueros, virgines et matronas, macie fere tabefactas, prae inani
gaudio in publicum irrumpere, ac vicos compitaque passim
strepitu compleri. Tandem fumo et igne, quibus classis
utraque involvebatur, paulatim evanescente, deprehensum
magis aversa parte navium tormenta explosa, nihilque
damni acceptum. Tum vero dolus patefactus, pudorem
inanis gaudii, dempta auxilii spe attulit. Itaque clausis portis
ad extrema ferenda se quasi de novo comparant.
Inde quum hac arte hostes non deluderentur, vis undique
adhiberi coepta. Ex insula urbi vicina, qvae ab ubertate
agrorum nomen habet, (Amagriam vulgo vocant,)
suppeditabatur obsessis indies commeatus aliquid, ut minus
taederet inopiae publicae opulentiores, qui habebant unde
sibi victum quovis pretio pararent. Id ut compertum Regi,
transportati sunt ex castris milites, qui insulam occuparent.
Agricolae saltim inventi, militum praesidio destituti, qui
facile armatis cessere. Iis igitur ad opera cum militibus
adactis, propugnaculum haud procul urbe in obverso littore
magna terrae mole erigitur. Nec exinde obsessis aliquid
hinc commeatus exportari potuit, vetito ad urbem accessu.
Hostes jam pridem magna penuria laborantes, amissam insulam,
quae instar penu fuerat, magnopere deplorabant.
Mox indies magis magisque gliscere, et publica annonae
calamitas privatim apud omnes augeri. Itaque consilium
a prudentioribus civium initum, quo pacto huic malo
subveniretur. Quibus haec res maxime curae, ostiatim denunciaverant
singulis, magistratuum nomine, ut postero
die in forum frequentes convenirent. Parent mandato cives,
et a sacra concione egressi inermes ibi praesto sunt. Propositum
ipsis, de fame sublevanda invicem agere, ut mitterentur
ad eos, qui urbem in potestate habebant, delecti
quidam civium petitum, rationem annonae expedirent, aut
p.139
egentes et macie confectos urbe mitterent, ne fame in urbe
enecarentur. Sed rescitum fuerat gubernatoribus urbis, hoc
agi, qui omnia in pejus verterunt. Sparsus enim per eos
rumor, agitare cives, ut urbem Regi dederent, atqve ita
omnes in potestatem ejus venirent. Eo milites, qui in praesidio
erant, audito, undiquaque armati concurrunt, et ut
in repentino periculo, attoniti vociferantur, se a civibus
prodi, auditaque vox impia et crudelis Ambrosii et Johannis
Bosii, vindicandam civium perfidiam, ne scelus gaudio
sit. Tollendos seditiosos et rebelles, ut reliqui parere in
quavis afflictione assvefiant. Mox illi ipsi, et e senatu
urbis alii quidem armati, primum inermes cives sclopetis
et gladiis petunt. Hinc miles in eos quasi dato signo impetum
facit, ac trucidantur ita civium ducenti: Reliqui clam
domum delapsi quisque suam, quae tamen tutum perfugium
praestare non valuit. Nam caesi ibi permulti, ac quidam
inde in publicum extracti. Nec pauci hujus coetus,
omnium inscii, in amplexibus conjugum et liberorum
confodiuntur. Quidam etiam in officinis, nullo metu, labore
domestico occupati, caesi. Non tuta ulli domus, unde
pecuniae aut annonae spes aliqva: Si qvem militum offenderat
civis, eum per invidiam, ut proditionis reum, suae
domi mactandum nefariis manibus tradunt. Tandem coesis
compluribus, hisce atque illis modis, ut fides rumori proditionis
ex specie aliqua veri conciliaretur, vetitum, in publicum
ne quis civium ad aliquod tempus egrederetur. Ita
inopes et egeni quasi carcere domi suae inclusi sunt, ut quibus
aliunde victum quaerere necesse esset, eo quaerendo prohiberentur,
et famem quasi poenam indictam miserabiliter
tolerarent. Tandem vero satiati sangvine et caede, qui faces
hujus crudelitatis fuerant, Ambrosius, et Johannes Bosius,
volente id Oldenburgico, dissidium inter cives et milites
ita componunt, ut patratum scelus nulli noxae sit, ac
deinceps utrisque securis a periculo esse liceat. Quae ratio,
necessario metu majoris mali, a civibus inita est. Nam auditae
minae, ni restituta foret concordia, militem domos
quorumcunque direpturum. Nec aliter tot innocentium
civium caedes in cujusquam caput vindicata, magistratu
urbis ad omnia connivente.
p.140
Sed Deus sangvinis innoxii acerrimus vindex, non tulit
tantum sceleris impunitum, qvi induratos animo ad poenam
traxit. Nam fame per obsidionem augescente, tanta
calamitas tandem in universos incubuit, ut in communi
malo summi pariter et infimi ingemiscerent, et mortis
miserrimae imaginem sibi ob oculos ponerent. Panis enim
jam deficiebat, et furfuraceus pretium habebat, eoque pejor
ex polentae retrimentis confectus. Nec si totus census
in panem qvantulumcunque impenderetur, non erat qvi
venderet, ne quidem hordei et avenae, tanta eorum ibi penuria.
Si quibus quantumcunqve erat frumenti, privatim
tundebatur, vel integrum vorabatur. Non caro cuiquam
supererat, nisi qvam jumentis, felibus et canibus mactatis
paraverant; et ea ipsa adeo tabida et emaciata, deficientius
pridem jumentorum pabulis, ut nihil in edendo voluptatis,
parum in refovendo utilitatis esset. Quae et sicubi
coquebatur, ad manducandi obscoenum usum nec periculum
aberat, incusantibus militibus alia servata superesse, et
ad fallendum tantum foedos illos cibos mensae apparari.
Quidam domos opulentiorum ingressi, cibum quaerebant;
non eo contenti quod nihil reperiebatur, sed tanquam penitus
aliqua recondita, vim et mortis metum, ni proferrentur,
intentabant. Et multis ea mors grata, sed negata.
Non ab herbis abstinebatur, quae per hortos et sub moenia
urbis extirpatae, quocunque modo coctae vel etiam crudae, si
fames moram non dabat, in ventrem absumebantur. Nec
fere tam qvicquam obscoenum, quod dentibus teri aut in
stomachum posset ingeri, quin in cibum veniret. Multi
dum haec ipsa, dictu et auditu foeda, foris solicite quaerunt,
per vicos urbis defecti viribus concidunt. Nonnullos domo
egredi haud valentes, mors in lecto per somnum oppressit.
Quidam ne sepultura carerent, si domi contabescerent, in
publicum se proruunt, et ibi per compita viarum et ad vallum,
langvido corpore animam foetidam exhalant. Robustioribus
paulo solatio erat ad coemiteria serpere manibus
pedibusque, quum se levare erecto corpore defectu virium
non possent, ut ibi expirarent, et cum reliquis, qvos asportari
contingeret, terrae mandarentur. In conjugum amplexibus
p.141
uxores gravidae, duplicis mortis exitio extingvebantur.
Liberi ad parentum misericordiam perfugientes, cibum lamentabili
ejulatu ab egentibus faucibus quasi praeripiebant.
Infantes in cunis vagientes, quum mater nullo cibo sustentata
lac non praeberet, lucem quam recens viderant, tenebris
mortis commutarunt. Quidam etiam ab uberibus
cum matribus simul contabescebant: atque inter complura
tristia mortis exempla hoc erat, quod mulier quaedam ad
templi parietes mortua inventa, in cujus gremio duo vivi
infantes jacebant, sangvinem ex mamillis sugentes, quibus
paulo post extinctis cruor per ora manabat, ut ex ipsis
uberibus, unde vita foveri debebat, lethalem humorem traherent.
Quod miserandum spectaculum multis millibus
hominum visum, ingenti omnes horrore perculit. Atque
in hac tanta fame id maxime animos afflictorum cruciabat,
qvod nullum a magistratibus solatium, non sublevandi spes,
saltim verbis afferebatur. Si qui eos auxilium instantius
flagitabant, jussi facessere, nondum ad infantum esum
ventum esse, quod Hierosolymis contigit. Qui emittebantur
portis, beneficium moriendi ab hoste petituri, vel
saltim jejunii diutini solatium captivitate redempturi, ad famem
augendam in urbem redigebantur, parcentibus regiis
hosti, quem victum maxime voluere. Horum plerique in
ingressu aegre pedes firmabant, et vel in limine portae ruebant,
vel probris et conviciis militum excipiebantur, quae
nihilo morte acerbiora. Ita apud nullum in urbe inveniebatur
solatium, hoste aliqvam tamen misericordiam exhibente.
Nam Ducis Megalopolitani conjugi, in Dania filium
enixae, missae in cibum farinae, carnes et alia, quibus
pluribus protracta aliquousque deditio.
Demum vero multitudo sibi ipsi gravis, tantum aberat,
ut arma contra ferre possent, uti pauci vitam prae inedia
tolerarent. Itaque domiti fame, victique malis suis
calamitatem communem recognoscere didicerunt. Cincti
enim duobus castris ab occidentali et boreali urbis parte
fuerant, et classe portus obstructus erat, ac propugnaculum
in insula vicina erectum, ut nec aliquid invehi, nec ipsis
p.142
deserta urbe effugere liceret, sed necesse esset miseriae immori.
Itaqve jam re consultata, ad tradendam urbem cuncti
animos inclinant. Mox ab Megalopolitano et Oldenburgico
in castra ad Regem missi, qui deditionem offerant,
si aliquo saltim modo tolerabiles conditiones concederet.
Sed angebat Regis animum, alias per se mansvetum et placabilem,
pervicacia hostis, ut haud aliter deditos acciperet,
quam si ejus potestati omnino se permitterent.
Advenerat commodum in Daniam per hosce dies,
Guilielmus Dux Lunaeburgensis, qui supplicum preces intercessione
sua apud Regem juvit. Cui obsecranti tandem
benignitate et clementia Regis indultum, ut ascitis regii
exercitus tribunis et legatis, veniae et pacis leges moderaretur.
Erant autem, qui ad hoc negotium adhibiti sunt,
Christophorus Feltenius, regiarum copiarum dux, Gebbardus
Schenccius et Bosso Feltenius equitum praefecti, Conradus
Penningus, et Conradus Hogenstenius, tribuni, Petrus UItrajectinus,
David Dracus et Volfgangus Rosenbergius, centuriones,
ac praeterea alii ex utraque urbem obsidentium
legione. Hi exorato Rege primis verbis in universum obtinent,
ut Megalopolitanus, Oldenburgicus, totusqve exercitus
hostilis, et cives cuncti in gratiam acceptentur, ita, ut
quibus libitum impune regno excedere liceat.
Postea vero leges pacis deditis sigillatim ab iis dictae:
Albertus Megalopolitanus cum conjuge, liberis, consiliariis
et aulae ministris, navibus regiis ad Germaniae litora
transvehatur, et in tuto, securus omnis a Rege periculi,
sistatur. Bona non exportet, nisi qvae ab ipso in regnum
invecta sunt, relicturus quae aliorum esse constiterit. Tormenta
et naves in Daniam adductas cum armamentis suis
non corruptas Regi reliquat. Regias naves, quibus
transvehendus, cum praefectis et nautis reliquis, simul ad
litus Germaniae appulerint, illaesas domum remeare sinat.
De injuria et contumelia, Regi ab Megalopolitano immerito
illata, arbitri utrinqve cognoscant: quibus dissidentibus
arbiter honorarius allegetur, et ita transactione vel
judicio lis finiatur. Liberum sit quibuscunque, comitari
p.143
Megalopolitanum volentibus, cum eo in Germaniam ire,
sive ii ex nobilitate sive ex plebe sint, exceptis Georgio Coccio
et Ambrosio Bibliopego: Qvi tamen exierint, non in Daniam
redeant. Qvi mercatorum ex Germania Hafniam
venere, et per belli tempus ibi substitere, praeter naves et
earum armamenta, cuncta sua auferant, et cum Megalopolitano
discedant. Oldenburgicus cum suis pariter in
Germaniam regiis navibus sine noxa vehatur. Idem, sacramento
praestito, tota vita nihil contra Regem, propinquos
et socios moliatur, nec subjectos regno Daniae
Sveciae, Norvegiae, Sliaevigiae, vel Holsatiae deinceps violet
aut injuria afficiat. Ingressu Daniae, Sveciae, Norvegiae,
Sliaevigiae et Holsatiae tota vita abstineat; nec ibi quicquam
clam, sub infamiae poena, in alicujus perniciem struat.
Equites, qui per tempus obsidionis Hafniae fuerint, cujuscunque
tandem stipendio meruerint, cum armis et equis
aliisque, quae sua habuerint, terra marive, uti visum fuerit,
facessant. Pedites, et quicunqve alii Megalopolitano aut
Oldenburgico militarunt, soluto quod civibus debetur,
pari conditione cum reliquis terra marive exeant, sed vexillis
substrictis aut dimissis: nec Germaniam ingressi contra
Regem, propinquos, aut socios, quadrimestris proximi
spatio militent; poena infamiae irroganda, si secus faxint.
Qvi in comitatu militum subducere se regno voluerint,
excepto Georgio Coccio et Ambrosio, non vetentur. Sed
in Daniam post, nisi a Rege impetrata venia, non redeant.
Cives Hafnienses, cujuscunque commissi facinoris rei, adversus
Regem, fratres, senatum, vel nobilitatem, noxae
venia, intercessione Gulielmi et reliquorum, sint donati:
qvos et Rex contra quorumcumqve vim et injurias protegat.
Georgius Coccius et Ambrosius in gratiam acceptentur,
qui tamen domicilium extra regnum vel ducatus
haud transferant; sed in horum oppido aliquo habitent,
ubi Rex indulserit, ibiqve commercia sua libere sub protectione
Regis exerceant. Ceterum gratia eatenus gaudeant,
modo sacramenti fidem iidem non violent, quo se
obligarunt Regis et regni commodis sincere et constanter
consulturos, et vicissim noxia amolituros: nec palam aut
p.144
occulte de Christierni captivi liberatione, aut Regiae familiae
mutatione laboraturos. Captivi, quos terra marive
in praelio capi contigit, utrinque sine pretio dimittantur;
soluto prius, quod a quopiam hospiti debetur. Qui ex
Senatu et nobilitate Danica extra regnum in Megapolin
aut alio captivi missi, restituantur libertati suae, sine pretio
aut obligatione aliqva: Et sistantur inprimis praesidi Sebergensi
in Holsatia; denturque pro iis obsides, qui facta
restitutione dimittantur. Sed eorum, qui Hafniae modo
existunt, liberatio confestim sequatur. Urbs Hafniensis,
cum arce, tormentis, globis, pulvere nitrato, et aliis huc
facientibus, Regi aut procuratori, Regis nomine, tradantur.
Nec non naves quacunque, sive intra urbem sive
extra in statione sint, cum armamentis et tormentis omnibus;
pariter et supellex, litterae, thesauri, et quaecunqve
alia vel Regis vel civium regni esse constiterit. His legibus
pax facta, quae in tabulas relatae, et utrinque obsignatae
a Rege, Lunaeburgico, Megalopolitano, Oldenburgico, Regiis
tribunis et centurionibus jam memoratis, nec non hostium
tribunis et centurionibus, qui erant Christianus Ollius,
Heido Ermandorfius, Henricus Deccenus, Georgius Snatterus,
Johannes Chindelburgius, Ludovicus Salisbirgius, Thiessa
Raimundus, Johannes Slengellus, Martinus Lipsius, Utzo
Fleuchtevangius, Guilielmus Scholleus.
Deinceps arbitri cognoscendae et decidendae controversiae
inter Regem et Megalopolitanum nominati. Rex Philippum
Hassiae Landgravium, Megalopolitanus Albertum
Electorem Moguntinum delegit. Promissum autem utrinque,
simul ac a Rege requisitum esset, intra spatium decem
septimanarum, Moguntinum a parte Megalopolitani,
pariterque Landgravium eodem loco praesto futurum
a parte Regis. Arbitrorum eatenus se extenderet potestas,
ut ab eis aut causa consensu partium componeretur, aut,
sententia prolata, decideretur sine provocatione. At dissidentibus
iis arbiter honorarius allegeretur, quo ad alterutrum
accedente, ejus sententiam ratam faceret. Super
qvibus etiam litterae utrinqve confectae sunt.
p.145
Tum vero de captivorum Danorum liberatione et obsidibus,
eorum loco dandis, cautum. Megalopolitanus et
Oldenburgicus nominatim hosce nobiles Danos patriae restituendos
spoponderunt: Andream Billeum, Johannem Billeum,
Ottonem Crumpenum, Matthiam Bollium, Johannem
Urnam, Nicolaum Vincentium Longum, Canutum Petri, Jacobum
Hardenbergium, Hilarium Ronnovium, Canutum Henrici
F., Ericum Matthiae F. et Benedictum Billeum. Hos
enim deditos, et sacramento sibi obligatos, contra fidem datam
in Germaniam ad suas ditiones captivos miserant, ut
eo quasi pignore se suosque redimerent. Pro iis liberandis
et sine obligatione solvendis obsides dati a Megalopolitano
Christophorus Burggravius, et Baro Donanus, Joachimus
Jesseus, Viccius Stralendorpius, Melchior Campenus, Theodoricus
Oldenburgius et Johannes Veltzovius. Ab Oldenburgico
Henricus Deccenus, Heido Ermandorpius, Ludovicus
Debenus, Georgius Lista, Henricus Juchterus, Hieronymus
Schuiringius. Hi exhibiti in manus Regis, paulo post publica
fide dimissi sunt, hac obligatione, ut Hamburgum recta proficiscentes
se conferrent, ubi in diversorio publico tantisper
commorarentur, donec Dani captivi postliminio essent reversi.
Quo facto et ipsis ad sua liberum esset remeare. Reversi
autem domum, quatuor mensium spatio a tempore
reditus, cujuscunque tandem stipendio contra Regem sociosve
non mererent, aut interim qvicqvam clam machinarentur.
Quo pacto Olderiburgicus se etiam Regi obstrinxit: a
quo exactum super eo aliisque sacramentum solenni scripturae
formula conceptum, qvum Megalopolitano litteris datis fides
sit habita.
De omnibus his cautionibus redditis et acceptis, coram
Rege in castris comparent Megalopolitanus et Oldenburgicus,
ut convenerat, supplices futuri et noxam deprecaturi.
Uterque gestantes manu albam virgam, nudo capite, pedibus
ingrediebantur. Ut in conspectum Regis admissi, mox
in genua procidunt, et confessi culpam, veniam, ante promissam,
precibus ex Regis ore obtinent. Megalopolitano
Rex aequior fuit, quem pertractum in societatem haud ignorabat:
Oldenburgicum, totius calamitatis auctorem, oratione
p.146
severiore objurgans; quo te laesi, inquit, ut tantum
mali mihi meisque creares? An tibi ulla injuria ante illata,
quam tam cruento bello concitato persequereris? si quo
te incommodo affeci, non res repetitum oportuit? Jam
tu mihi non meritum aliquod memorare, nec saltim injuriae
speciem, si maxime coneris, ostendere habebis. Bello
tamen non denunciato irrupisti in Holsatiam, et qva iter
dabatur, ferro flammisque omnia vastasti. In Dania etiam
rebellio et seditio tuo impulsu excitata, ut totum regnum
caedibus et incendiis miserum in modum deformatum sit.
Nec, si sangvinis fusi poenas Deo exigere a te placet, erit,
quo noxam tantam expies. Id igitur operam des, ut Deo
seria cordis anxietate et dolore lites, ne in judicii die tantum
tibi facinus imputet. Mihi enimvero, quamvis tuae
propinquitatis nullam rationem habueris, haud decorum
fuerit, necessitudinis nostrae et sangvinis oblivisci. Nec si
tu pudorem exuisti, dignum honore meo fuerit, ut mansvetudinem
meam deponam. Non utar igitur vindicandi
occasione, qvam modo tempus offert, nec ulciscendi
mihi libido erit. Vincam iram et justam indignationem
et tibi pacem, quam exposcis, propitius dono. Memor sis
modo beneficii, quod eo ipso tibi confertur, quia a te
nullam expeto poenam maleficii. Consule tibi deinceps
rectius, et Deum veniam exora. Haec Rex mixta ira et
miseratione fatus, vix se continuit, fortunam casus humanos
mire variantem altius animo meditatus; nec felicitate
magis tum insolescens quam gaudia moderans. Tum jussi
ambo se humo levare, dimittuntur, et e vestigio stipati satellitio
regio, in urbem redeunt.
Secundum haec accessere etiam in castra, qui totius civitatis
nomine ad Regem missi fuerant, ex consulibus, senatoribus
urbis et civibus. Quibus, noxam humili confessione
deprecantibus, data est venia defectionis, delictorumque
omnium. Inde Rex, stipulatus ab iis in posterum fidem et
obedientiam, indulget omnia, quae efflagitarunt. Reformatae [Reforformatae ed.]
Evangelii doctrinae adhaerere ipsis sine fraude fore,
modo adhiberent ad docendum publice ministros nulla
p.147
prava opinione infectos, sed modestos, pios, et Regi eruditione
et moribus probatos. Jura, immunitates, et beneficia
superiorum Regum, Johannis et Friderici, non minuenda,
sed firmanda, et in Regis coronatione augenda.
Agrum vicinum, quem Cereris dicunt, pro totius civitatis
armentis compascuum retinendum. Urbem, cum propugnaculis,
turribus, ormentis et aliis, in manus Regis
tradendam, quibus Rex ab eis cujusvis violentiam et injuriam
propulsaret. Quae tempore belli commissa, per
sacrilegia, caedes, latrocinia, incendia, aliisque modis, sive
in urbe sive extra urbem, prorsus condonanda: poenis saltim
ab iis exigendis, qui manus violentas Annae Rosaecrantziae
intulerunt. Bona publica regni, et quae privatorum
uspiam extant, restituenda. Potestatem creandi consules
deinceps penes Regem fore. Infamiae alicujus vel proditionis
reos, ex legibus et privilegiis convictos, poenis afficiendos.
Commercia, per Norvegiam et alias Regis provincias,
libera praestanda. Urbem Hafniensem Regi in potestate
et obedientia futuram, quousque is in vivis: at eo
mortuo, Senatui, vel quem Senatus Regem designarit, servandam.
De his postquam utrinque Rex se Hafniensibus,
et ii vicissim Regi se in castris per litteras obligassent,
mox illi in urbem remissi, pacem promulgant.
Nec diu morati Megalopolitanus et Oldenburgicus,
sarcinis collectis, quanto ocyus poterant, ex portu solventes,
in Germaniam abnavigant. Inde in paucis diebus Rex cum
Regina et Senatu urbem, jam suam, solenni pompa invehuntur.
Excipitur tacito gaudio, tanto plebis ipsius majore,
quanto fuerat per obsidionem majore calamitate immersa.
Effusi in fores et plateas, qui quacunqve ratione
aegrum corpus trahere poterant, faustis ominibus transeuntem
per ora hominum prosequebantur. Et superstitem
liberationi suae vitam sibi gratulabantur, quicunque vel ad
liberam religionis reformatae professionem anhelabant, vel
fortunis penatibusque suis tandem tranquillitatem aliquam
et otium desiderabant. Magistratus etiam officiis erga Regem
functi, porta tenus obviam venienti exierunt. Cohibita
p.148
tamen ab omnibus gaudia prae magnitudine mali publici,
saltimque planctu et gemitibus studia in Regem testabantur.
Qui conscii scelerum sibi formidabant, soli silentio
suspicaci moerorem obruebant. Rex ipse, dum traducebatur,
quaqva oculos vertit, tristem faciem urbis moestus
cernit. Tecta aedium et templorum tormentis semiruta
patebant: parietes pertusi, et effracti, domibus vacuis, in
omnem partem nutabant; nec fenestrae lacerae intuitum
ab ullius privato infortunio arcebant. Officinae et tabernae,
mercibus aut prorsus distractis aut violenter ereptis, undique
clausae. Qui se videndos in publicum exhibuere homines,
magis spe boni sustentari, qvam fortuna sua letari apparuit.
Sed quae in oculos omnium incurrebant exempla calamitatum,
Rex unus altius animo defigit, auctorum insanam
pervicaciam amore miserae plebis execratus. Qvo moderatius
etiam victoria usus est, a nullo, cujuscunqve criminis,
seu sacrilegii, seu caedis, stupri aut rapinae reo, poenam expetens.
Tantum qvi principes fuerant patrandae caedis in
nobilissimam matronam Annam Rosaecrantziam, propinquis
accusantibus, capitis supplicio damnati, culpam suam
luerunt. Ambrosium Consulem uxor Johannis Cubicularii
reum egerat iniquae in maritum latae sententiae: Sed quum
postridie causam dicturus esset, et judicibus rationes facti
probaturus, sumto veneno fatum sibi acceleraverat. Quae
haud dubie divini judicii vindicta, non passa poenam evadere,
qui ambitione, avaritia et dominandi libidine tot atrocibus
calamitatibus innumeros mortales involverat.
Regi autem urbis potito, eoqve totius regni compoti,
omnis cura cogitatioqve in eo versabatur, ut rempublicam
collapsam instauraret. Itaque adhibitis, qui praesto erant,
patribus, Magno Goyaeo, palatii Magistro, Ticcone Crabba,
Mareschallo, Avone Longo, Accio Braheo, Canuto Billeo,
Olao Rosaecrantzio, Oligero Vlstandio, Trugoto Vistandio,
Magno Guldensternio, Erico Crummedigio, Johanne Frisio,
haec res eorum secreto consilio agitata. Nam antistites et
reliquos senatores ecclesiasticos odium religionis et metus
mutationis domi continuerat, quo minus Regem a se designatum,
p.149
publicae calamitatis fere securi, observantes assectarentur.
Nec adhuc redierant ex captivitate, qui in Germaniam
missi a Megalopolitano et Oldenburgico attinebantur.
Omnibus eadem sententia placuit, abolendam antistitum
auctoritatem, opesque eorum reipublicae applicandas, nec
ferendum ullum eorum posthac ad gubernationem aliquam
ecclesiasticam vel politicam admoveri, nisi synodo
generali Ecclesiae aliter sancitum. Et ut maxime synodo
ita decretum fuerit, nulla machinatione tamen enitendum,
ut ullus pristinum locum recuperet, nisi Regis, Senatus
populiqve Danici consentientibus suffragiis. Religioni reformatae
velle universos adhaerescere, ejusque sincerae doctrinae
inoffensum cursum adjuvare. Regi, tum religionis
tum reipublicae causa, si necesse sit, vitam et fortunas omnes
velle impendere. In haec se mutuo obligabant, quae
et litteris consignata sunt, ac silentii fides sacramento ab singulis
senatorum exacta, ne ante tempus consilium hoc evertendi
status ecclesiastici evulgaretur. Formidabilis enim
antistitum etiamnum potentia, eo Regi magis suspecta, quo
animo erat ab illis et eorum religione alienior. Et nitebantur
adhuc non invalido tum nobilium tum plebejorum multorum
praesidio, nondum exstirpata prorsus ex animis omnium
superstitione. Itaque visum tutissimum factu, ut ignari
omnium uno die cuncti opprimerentur.
Paulo autem postquam haec acta, Hafniam officii
ergo Regem adierunt Torbernus Billeus Metropolitanus
Lundensis et Ronnovius Roschildensis Antistites. Ibi illi jussu
Regis inopinato a Meliore Rantzovio capti, Billeus in hospitio
suo, Ronnovius in aedibus, quae tum antistitis erant,
uterque eo die simul epulati. Quorum ille quidem necessitati
parens, sponte se dedidit; sed hic a militibus effracta vi
porta in aedium interiora se proripiens, super laquearia in
foedum latibulum conscenderat, ac demum undiqvaqve
quaesitus, postridie reperitur, violentus etiamnum contumelia,
quia tolerandi insolens. Canutum Guldensternium
Antistitem Otthinianum, quum sacris operatus ex Albani
templo egrederetur, Claudius Daha, cum centurione Germano
p.150
opprimunt: qvi initio fremens et indignans, tandem
lectis litteris Regiis, quibus hoc ministerii mandabatur, acquievit,
nullo motu concito. Eadem mandata secutus
Johannes Rantzovius, Antistites Jutiae partim vi, partim astu
adoritur, ac tandem in potestatem redactos ad Regem captivos
adducit. Georgius Frisius Viburgensis, opera civium
quorundam prehensus est, quum nihil mali sibi metuens, ad
excipiendum Rantzovium honoris ergo extra portas castelli
Hallensis esset egressus. Nam a Viburgensibus, interemto
janitore, antistiti fugienti portae obseratae, qvem ita exclusum
Rantzovius consecutus, mox ipso pariter ac castello
potitur. Nec magna vis contra Stigotum Crumpenum Burglamensem
adhibita, qui in sua dioecesi longius dissita contra
dolum minus paratus. Antistitem Arusiensem, qvia vi capi
Christianus vetuerat, redigendi in ordinem major labor
erat. Is enim castellum Silkeburgicum dedi non patiebatur,
quantumvis acriter Rantzovius id oppugnaret, sed per Johannem
Stugium contra vim defendebat: Quod et tenuit
tantisper, donec ad Christianum scriberet; a quo fiducia meritorum,
quorum, sub tribus Regibus, Cancellarii munere
functus, sibi conscius erat, petiit, ne id, sibi a collegio
Arusiano fide jurisjurandi traditum extorqueret, atque ita
perjurii reum faceret. Sed tametsi deprecatio ejus inanis,
nolente Christiano quemquam antistitum dioeceseos aut castellorum
amplius compotem esse, tamen prae reliquis ejus
ratio habita, idque honori ejus tributum, ut mitterentur
Johannes Frisius, et Olaus Rosaecrantzius, qui eum hortarentur
ac monerent, ut Regis potestati se permitteret, ac
jussis pareret. A quibus persuasus, castello tradito, in Selandiam
in ipsorum comitatu liber versans deducitur, usquedum
Roschildiam ventum, ubi demum, adhibito Stenbergio, militum
custodia septus est. Ita et ille pro captivo asservatus est.
Solus autem Ivarus Munccius, qui antistes Ripensis fuerat, quia
jam antea deposita dignitate ecclesiastica, vitam privatam elegerat,
et per invaletudinem senecta ad extremum vergente,
nusquam duci poterat, evasit captivitatis infortunium. Electus
tamen Olaus Munccius, cum reliquis eandem fortunae necessitatem
subiit. Ita capti antistites alii alio in custodiam deduntur,
p.151
quidam Draconiam, nonnulli Vordinburgum,
Crumpenus Sunderburgum, et Ronnovius jam hac jam illa
arce asservatus. Nam prout quisque modeste se gessit, et a
contumeliis temperabat, ita humaniter habitus. Ac plerisque,
quibus magis tractabile ingenium, liberatio contigit,
non solum restitutis bonis hereditariis, sed etiam beneficia
unde viverent, a Rege tributa. Cum Ronnovio, reliquis
ferociore, durius postea actum: qui primum in regia Hafniensi
detentus, inde Draconiam vectus, tum in arcem Helsinorensem,
inde in Visbuensem, ac demum in Hafniensem
ductus, donec tandem in custodia diem novissimum
explevit.
Mox autem, captis antistitibus, bona ecclesiastica omnia,
quae cujusque dioeceseos fuerant, et monasteria a Rege
occupata. Qui tamen usus insigni benignitate, conservavit
quinque Collegia Canonicorum, ac in monasteriis vitam
egere permisit, quotquot claustris istis exire nolebant:
haud vetitis tamen ad ministerium evangelii adhiberi, qui
divinarum litterarum studio mediocri imbuti, ad docendum
erant idonei.
p.152
NICOLAI CRAGII
ANNALIUM LIBER IV.
CHRISTIANUS, ne quis publicum regni liberi statum injussu
populi mutare eum criminaretur, indictis comitiis,
ex plebe urbana ac rustica delectos, ex nobilitate
superstites universos Hafniam vocat. Ordo ecclesiasticus,
qui captis antistitibus perturbatus erat, exclusus,
ne dominari in comitiis assvetus, libertati suffragiorum officeret,
quia contra eum omnia fere tendebant. Quum ergo
ingens ex reliquis duobus ordinibus hominum multitudo
confluxisset, principio cum patribus actum de obligatione,
qua jura nobilitatis et ordinum sacramento a Rege praestito
confirmantur, quibus ea verbis conciperetur, ac qvae jura,
immunitatesve superioribus adjungerentur, de quibus postqvam
utrinque convenisset, convocata in forum concione,
Rex et Senatus in pegmate ad eum usum exstructo consistens,
populum circumstantem ex scripto per interpretem
affatur. Exorsus autem a publicarum calamitatum miseratione,
ostendit ex animo se dolere infausta tempora, quae
rempublicam afflixerint. Ac malorum causam quidem
merito ecclesiasticis imponi agnoscit; sed tamen reliquos
ordines non ita culpa procul esse, ut prorsus innoxii sint.
Nam nobilitatem contra plebejos multa commisisse, plebem
item contra nobiles ac proceres nimis infesto odio
exarsisse; ac utrosque contra rempublicam multorum
criminum reos. Sed Regem omnibus ignoscere, ac pro
sua clementia delictorum gratiam facere inclinatum: Videre
enim, si omnia ad severae justitie normam exigenda,
et vindicanda essent, nullum finem effundendi sangvinem
p.153
fore. Nolle autem regnum a sangvine auspicari, sed potius
benevolentia et gratia id erigere et instaurare. Svadere,
monere, rogare, itidem illi ex animo faciant, ac mutua delicta
reipublicae condonent. Hac sua moderatione et commonefactione
coaluisse qvodammodo nobilitatis ac plebis animos
existimans, mox prolixam adversus quemlibet antistitem
pertexit accusationem, memoratis dictis et factis, quibus
rempublicam laesissent, aut Regem offendissent. Alia aliis
objecta, quorum pleraque erant, quae extremis suppliciis
vindicari jure solent. Uni eorum prae reliquis exprobratum,
quod mens meminisse horret; optasse eum in diabolum
transformari, ut animam Friderici, haeresi infectam, apud
inferos quanto vellet cruciatu posset affligere. Universi
autem hoc nomine maxime insimulati, quod doctrinae reformatae
pertinaciter omnibus viribus obstitissent; quod
Evangelii doctores implacabili odio essent persecuti; quod
jura regni suis statutis et decretis antiquassent; quodque
in sua qvisque dioecesi, nec prorsus Pontificii nec Lutherani,
regnum sibi erigere constituissent. Eis de causis antistitibus
electioni Regis intercedentibus, rempublicam accepisse
cladem, quae modo ante oculos versetur. Haec et
ejusmodi innumera per summum dedecus et flagitium
antistites patrasse, ideoque visum intolerandam ipsorum
superbiam esse, et exitiosam dominationem; proinde
placere ecclesiasticam illam dignitatem in perpetuum aboleri,
ut potestas omnis reipublicae deinceps penes proceres
laicos sit. Doctrinam etiam velle reformari, ac religionem
ritusque ecclesiae Romanae cessare; ita tamen, ut si
qui sint, qui Pontificiis renunciare nolint, non idcirco dissentientes
malevolentiam formident, nedum ut vi contra
conscientiam adigantur; sed ex verbo Dei de veritate potius
erudiantur: Tum si parere recusent, reddituros ipsos Deo
fidei rationem. Se nihilominus agnitam veritatem deserere
nolle. Quod si autem pariter illi doctrinam puriorem amplectantur,
et ecclesiasticam dignitatem abrogatam velint, haud
dubie passuros bona ecclesiasticorum in fiscum redigi; quod
non videantur in meliorem alium usum converti posse, qvam
ut inde aes alienum tempore belli conflatum dissolvi, et plebs
p.154
tributorum exactionibus liberari facilius queat. Nec tamen
censere ita prorsus omnia fisco vindicanda, quin ad pios
usus remaneant. Nam iura patronatus, quae nobilibus
competunt, serventur; fundi et praedia ecclesiis suis maneant;
decimae etiam pro Superintendentibus et aliis doctis
viris alendis inferantur; Academia necessariis professorum
stipendiis instauretur: Collegia canonicorum et vicariorum,
cum praelaturis et praeposituris, sua retineant:
Reformatis caenobiis, monachi et virgines ibi, si velint,
alantur, et nosocomiis aut ptochotrophiis erigendis de proventibus
prospiciatur. Atqve haec de rebus sacris statuta,
aliis non omissis, sed cura reipublicae etiam suscepta, ut
quoquo modo restituatur. Deprehendisse autem scaturiginem
malorum omnium fuisse, quod in tempore de successore
Regis defuncti nihil fuerat decretum. Existimare
itaque ad salutem regni esse, ut provideatur, ne unquam
respublica in hoc infortunium recidat. Id fieri posse, si
Regiam legem seu constitutionem condere placeat, jubentem
successorem designari, qui decedente Rege imperium
capessat. Quo adducta vicinorum populorum exempla,
quorum Germanos habere Regem Romanorum, Gallos
Delphinum, Hispanos Infantem, Anglos Principem, quem
declaratum priori successorem omnes agnoscant. Id institutum
Danis etiam sequendum, si vitare seditiones velint,
documento ex superiorum temporum motibus perquam
luculento. Veruntamen testem Deum facere, non id
sua causa agi, nec fratribus praejudicium allatum velle, sed
tantum reipublicae saluti consultum. Cujus haud minimam
infelicitatem eam esse, quod jura legesque multis
modis interpolata, et introductis variis consvetudinibus ac
statutis judiciorum ratio labefactata. Deliberasse ergo cum
senatu etiam de legum emendatione ac judiciorum instauratione,
conscriptis legibus et formulis, quibus judices se
jure jurando astringant. Eas leges, deinceps recitatas, indicat
publico bono ita sancitas, ut jura nobilitatis et plebis
tueantur: Utrique enim ordini consultum se voluisse; ideo
et nobilitati, ut immunitatibus pridem impetratis ac jam
desideratis gaudeat, indultum: plebi permissum esse commercia,
p.155
opificia et alia pro cujusqve vitae genere exercere;
sed ei interdictum fundos nobilium comparare, aut sibi
obligare. Tandem quia insolentius se plebs gessisset, qvam
par erat, sententiam suam esse, deprecatione culpae gratiam
a nobilitate orandam, quae et, se intercedente, noxam
remissura, promisisset, ut ita injuriarum omnium in
perpetuum memoria obliteretur ac inducatur. Horum
omnium patres secum auctores factos, eisque cuncta probari:
restare igitur tantum, ut eadem populus jubeat,
velitque.
Tum hujus scripti post quartam horam demum recitatione
finita, populus uno ore exclamans, scivit, uti rogasset.
Itaque perlata rogatione, tabulae publicae confectae, quibus
continebantur haec omnia decreta, insertis nobilium universorum
et delectorum ex plebe nominibus, vulgo Recessum
vocant. Atque ad eum modum supremus Senatus, in qvem
ecclesiastici, videlicet Antistites omnes, et Abbates quidam,
nec non Priores, ordinante ita Sancto Canuto, annis abhinc
plus minus trecentis quinquaginta, cooptati erant, qui et
auctoritate semper praevaluere, ex solis laicis (ut vocabant)
constare coepit: ecclesiasticis ad parendi necessitatem dejectis,
ut nullum in Senatu amplius suffragii jus habeant.
His cum populo actis, quilibet in publico gaudio laetus, et
jam bonae spei plenus domum se recipiebant. Senatus tum
multis de causis aliis cum Rege mansit, tum ut successurus
in regnum nominaretur.
In qva deliberatione Rex quidem fratrem Johannem
successorem dicendum censuit. Sed eam sententiam pauci
saltim secuti, Johanni jurejurando obstricti; eo tamen magis,
quod aetas adultior et spem laudabilis Principis jam de
se praebuerat. Alii autem merita Regis, reipublicae liberatoris,
pluris faciebant, quibus dandum, ut successionis spes
in filium Fridericum transferretur. Quorum sententia, a
nemine pertinaciter oppugnata, vicit. De forma gubernationis,
per minorem ejus aetatem constituenda, si quid humanitus
Regi contingeret, major disceptatio fuit. Erant
p.156
qui Reginae matri adjungi quosdam senatores vellent, atque
eis simul reipublicae gubernationem committendam. Aliis
alia ratio placuit: nec de hac re conveniri potuit. Quae
et eo tutius prolata, quo firmior valetudine et validior robore
Rex, quam ut mortis metus urgeret. Senatusconsultum
tamen factum, ut deinceps, dum in vivis Rex esset,
successor Principis nomine declaretur, et quidem Friderico
jam regnum moriente patre destinatum.
At vero Rex qui ecclesiasticorum bonorum, quae fisco
vindicabantur, possessionem cerneret, prius Lutheri consilium
de iis et antistitibus captis sciscitatus fuerat. Cujus ea
sententia: captivitatem antistitum, utpote a persecutione
verbi Dei non cessantium, et rempublicam pariter perturbantium,
defendi quidem posse, ac se velle hoc factum excusare
ac propugnare quam posset validissime. Veruntamen
ex bonis ecclesiasticis in publicum addictis tantum
pro ministerio reservandum, ut docentes habeant, quo
mediocriter sustentari queant: alioquin metuendum, iis
dissipatis, unde suppetat quo docentes alantur. Quod
quidem Lutherus ajebat a se moneri forte non necesse,
praesertim Regem tam pium, qui absque eo officium sit
facturus: sed aliorum exemplo excitari, quibus nisi restitissent
pii Principes, in jis partibus omnia ad se rapuissent:
Quales si aliqvi in Dania a Satana exsuscitentur, Regi optare
a Deo, ut ecclesiarum necessitatem recte meditetur,
id est, verbi Dei, unde qui jam sunt, et futuri erunt, aeternam
salutem discant, et damnationem sempiternam evitent:
Nam in verbo omnia sita esse. Haec Lutheri ad
Christianum fere verba: atque hoc gravissimum ejus de
bonis ecclesiasticis consilium. Qvod secutus Rex, reliqua
qvidem in usum Ecclesiarum, Scholarum, Academiae, Nosocomiorum
contulit; castella antistitum et monasteria
pleraque sub jus fisci redegit. Quorum tamen complura
tum et deinceps a fisco alienata; aliqua donationem in bene
meritos collata; quaedam venditione aut permutatione distracta;
nonnulla nobilibus fruenda data et locata, rationibus
obnoxia, aut certa pensione fisco quotannis inferenda.
p.157
Haec Regi agenti, a consiliis semper erat Senatus,
suamque auctoritatem accommodabat, sed ad paucos redactus.
Nam complures patrum nondum in gratiam redierant,
ex quo hostium potiti sunt. Mox tamen qui ab
Oldenburgico et Megalopolitano in captivitatem abducti
fuerant, acceptis Hamburgi publicae fidei litteris, domum
reversi sunt. Qui tum aliorum intercessione, tum supplici
sua deprecatione delictorum veniam impetrant. Ac mox
restituti Senatui, quae patres reliqvi de ecclesiasticae
dignitatis abrogatione, qvae Friderici designatione, aliaqve
omnia de statu regni in comitiis populo probata,
sufragiis suis confirmant. Quorum in pari causa
erant Jacobus Hardenbergius, Nicolaius Longus, Hilarius
Ronnovius, Canutus Sparraeus, Matthias Bollius,
Ericus Bollius, Canutus Guldensternius: non quidem sponte
fide rupta, desertae reipublicae rei, sed crimini saltim fuit,
qvod vitam et fortunas omnes, ad extremum contra hostem
perdurantes, reipublicae non impendissent. In pejore
causa erant Ottho Crumpenus, Johannes Billeus et Andreas
Billeus; quia et facilius hosti accesserant, et beneficiis acceptis
ei se obligarant. Quibus Rex idcirco ad indulgendam
veniam se difficiliorem praebuit. Quamvis et illi, nobilium
matronarum ac virginum intercessione, dignitati
pristinae etiam redditi: Ac universi pariter fidem litteris obligarunt,
datis insuper sponsoribus, ne quid unquam contra
Regem, rempublicam, atque quae jam acta comitiis essent,
molirentur. Tandemqve ita in supremum ordinem aliis
restitutis, aliis allectis, Senatus ad justum numerum completus:
atqve ita regni potestas et authoritas summa Regi
ac Senatui confirmata.
Cujus auctoritate per eosdem fere dies cum legatis Sveticis,
Laurentio Sigenio Mareschallo, Gustavo Olai, et Christophoro
Andreae foedus convenit, quo sancita horum regnorum
arcta conjunctio, ad mutuum auxilium ferendum: simulque
decretum, quomodo de ditibus publicis vel privatis
habendum sit, et de commerciorum mutuo usu. Qvod
tamen signatum a Rege Daniae et Senatoribus plerisque,
p.158
Gustavus ratum non habuit, quia in provincias quasdam,
qvod sibi vindicabat juris non fuerat reservatum, et controversiae
de finibus aliquibus non erant decisae. Legati etiam
in Belgium ad Mariam decreto Senatus missi, qui foedus
Gandavense renovatum confirmari peterent, postulata haud
obtinuere. Dies tamen dictus, quo utrinque legati Hamburgum
convenirent, ubi de hac re ageretur. Atque ita
salus aliqua Christiani moderatione et prudentia rebus fere
perditis affulsit, et respublica Danica quodammodo caput
attollere coepit.
Interim vero in Norvegia toto hoc anno cum ingentibus
turbis conflictatum: ubi res eo loco erant, ut istud regnum
a paucorum fide aptum esset. Metropolitanus enim
Nidrosiensis offensus, quod cismontani, auctoritate sua
spreta, ab ipsius consiliis discessissent, tum potentiores, tum
plebem sibi adjunxerat, certus in Christiani electionem neqvaqvam
consentire. A quo quum comitia, hujus anni
initio, Regi creando Nidrosiam indicta fuissent, missi sunt
eo a Christiano legati Johannes Revaeus antistes Asl�ensis,
Claudius Billeus, et Vincentius Longus. Qui adulta jam
hyeme ipso brumae tempore, per scopulos Norvegiae glacie
ac nivibus obtectos, Nidrosiam penetrarunt. Ii humaniter
a Metropolitano accepti, ilico Regis mandata proceribus
Norvagicis exponunt, petere Christanum Norvagii Regem,
pariter ut Dani, designatum cognoscant. Simulqve tributum
belli oneribus ferendis inferant. Proceres quidem
utriusque bonam spem legatis fecere: placuit tamen in
concione ad populum de iis rebus referri, quae in biduo futura.
Interim dum concio indicta expectatur, emanat in
vulgus, quid a Christiano desideratum. Itaque plebs fremere
et indignari, quod nondum Rex creatus tributum imperaret,
atque hoc initium pro gravis et intolerabilis imperii
augurio accipiebant. Sed nihil tentatum, priusquam de
Metropolitani voluntate constaret. Ad quem missi delecti
ex plebe, qui ejus consilium sciscitarentur, simulqve rogarent,
ut regno Norvegiae nec non afflictae plebi pro sua benignitate
consuleret. Quibus auditis, Metropolitanus non
p.159
solum plebem a turbulentis consiliis non deterret, sed seditiosos
magis instigat et confirmat. Quum ergo is abhorrere
a plebis consilio non videretur, ingens multitudo hominum
in curiam ejus confluit, querens graviter de Senatoribus
Norvagicis in partibus cismontanis, quod indictis superiore
anno in dominicam trinitatis comitiis Regiis venire
detrectassent, ac neque iis ad Johannis festum prolatis comparuissent.
Nam tum excusationem saltim allatam, quod
per belli pericula, obsesso ab hostibus mari et portubus,
accedere Nidrosiam non possent. Repetitumque Johannem
Revaeum antistitem Asl�ensem, Martinum Crabbam Praepositum,
Vincentium Longum, et Ericum Ugeropium, Christiano
fidem dedisse; Atque ab iis ita non solum plebem
frustratam, sed Metropolitano quoque turpiter illusum.
Rogare igitur eum, ne Regem fieri patiatur, qui nec unanimi
Senatus consilio sit designatus, neque eo loco Rex
declaratus, ubi lex Regia requirit. Praesertim quum tam
importune iniquus ac gravis reipublicae sit, ut nondum
juribus regni atque ordinum pro more confirmatis, haud
dubitarit tributum irrogare. Metropolitano non minus
aegre erat, quod cismontani et alii quidam ipso inconsulto
Christianum Regem agnoverant, quam plebi, quod tributum
exactum. Itaqve utrisque offensis, auctore Metropolitano,
plebs scivit, ut Magnus Antistes Hammerensis, Revaeus
Asl�ensis, Claudius Billeus caperentur; reliqui Vincentius
Longus, Martinus Crabba, Ericus Vgeropius, Ericus
Haccius plecterentur capite, ubicunque deprehensi essent. Vix
haec utrinque statuta, quum furore adhuc recenti plebs in
hospitium Vincentii Longi irrumpens, ipsum confodit. Nicolaus
Luccius et ipse a plebe obtruncatus, sed propter incestum
cum sorore conjugis suae commissum, uti plebs ferebat.
Quamvis verior causa erat, quod metropolitani
machinationibus adversatus fuerat, ex quo superiore anno
pariter cum ipso regnum Christiano detulisset. Ab eo enim
tempore semper animo metropolitani diffidentia inhaesit,
ut timidius deinceps de rebus Norvagicis cum eo, cujus
mentem explorarat, communicaret. Iis sublatis, nulla
mora intercedente, properatum est ad legatos capiendos:
p.160
qvi ubi vident, nec innocentia nec gentium jure se tutos,
furori plebis cedentes, se dedunt. Captusque una Aeschylus
Billeus. Atque hi in insulam, Monachorum dictam, urbi
vicinam, quae metropolitani erat, avecti, ibi in custodiam
deduntur.
His Nidrosiae a plebe patratis, quum ex litteris ipsorum
Bergenses de omnibus certiores facti essent, didita mox fama
per totam Norvegiam, Christianum spe regni dejectum,
magnum itidem in cismontanis partibus tumultum excivit.
Nam plebs ibi pariter de tributo indignata, abjecit obedientiam,
revocante frustra Erico Guldensternio, minataque
malum est universis, qui Christiano adhaerescerent. Ubi seditio,
auctore Magno Hamerensi antistite, et Gvidone Gallaeo,
suscitata, eo gliscebat magis, quo Guldensternius ferocius
ageret. Qui non solum praedium Gvidonis Gallaei incendit,
sed nonnullos etiam privatim ob recusatum tributum
male mulctavit. Ac vicissim ipsius Guldensternii praedium
crematum, qui nec usquam a plebe jam irritata tutus,
nisi castello Aggerusiano, ubi regium praesidem agebat.
Sed tum hic, tum ibi haud multo post tumultus sedatus,
initio a Metropolitano tumultus auctore facto, qui
poenitens facti, mittit suos ad Billeos captivos pertentatum.
Quos ille ubi aequiore animo injuriam ferre (ut necesse erat,)
comperit, custodia relaxatos dimittit. Antistitem Asloensem
retinere quidem in animo erat; sed Billei suo consilio
et auctoritate obtinuerunt a metropolitano, ut eum quoqve
missum faceret. Nam metropolitanus jam pravi facinoris
conscientia stimulatus, non potuit non metuere poenas violati
juris gentium, et spretae petitionis Regi. Itaque dimissurus
legatos, non solum cum iis amicitiam redintegrat; sed
et auctoritate, qua apud Regem pollebant, confisus, ipsis
et amicis eorum intercessoribus spem gratiae praesumit. Atque
ut de fide ejus vicissim minus dubitare esset, legatis
mandata ad Regem perferenda scripto tradit, simulque
per litteras se obstringit, qvibus amplissima a se promittit.
Mandatis continebatur, ut Regi tum caedem Vincentii Longi,
p.161
tum alia contra electionem Regis structa excusarent.
Litteris promittebatur fore, si Rex designatus metropolitanum
de gratia securum praestet, ac veniam delictorum
omnium litteris obsignet, tam quae adversus Fridericum
patrem commissa, qvam adversus ipsum Christianum patrata,
inprimis ne legatorum detentio irato animo accipiatur;
ne caedes Vincenta Longi vindicetur, ne oppugnatio
Erici Guldensternii ipsi imputetur, neve recusatio Regis
et electionis in cismontanis partibus facta oppugnatio
fraudi sit. Haec si Rex propitius promittat, tum vicissim
habiturum eum pro Rege, auxilia ex regno suppeditaturum,
a bello et seditione quieturum; regnorum conjunctionem
non soluturum: sed comitia inprimis habiturum,
quibus unanimi consensu, magno cum honore Rex renuncietur.
Atqve legatos ex regni senatoribus mittendos,
qui litteras de hisce ferant, ac simul confirmationem privilegiorum
ac immunitatum accipiant. In quibus omnibus
quum legati sedulo operam se navaturos promisissent,
a metropolitano benigne dimittuntur. Qui in reditu Bergas
primum appellunt, ut ibi res seditione illa Nidrosiensi
turbatas restituerent. Cui rei dum diutius incumbunt,
Aeschylus Billeus, praemonitis Norvegiae proceribus, tanquam
ejus regni et Senatus ibi aliquota pars, electionem Regis
ratam habet, litteris confirmat, idemque reliqui ut facerent
studet. Conjungunt consensum cum Billeo Oscoldus Stavangriensis
antistes, Johannes Crucovius, regni senator,
sacerdotes collegii Bergensis, atque urbis senatus. Quod
Aeschylus postea, missis ad comitia ministris suis cum mandatis
ac legatorum potestate, Regi nunciat. Mox descendentibus
Asloam legatis, qva iter fuit, Regi omnes accedunt,
Nobiles, Abbates, et plebs universa. Gvidoni Gallaeo gravius
offensi legati ob inimicitias cum Guldensternio susceptas,
quam ut facile ipsi ignoscerent: Veruntamen ubi plebs
rustica provinciae Borgesyssel luculentissimum testimonium
innocentiae ejus perhibuisset, etiam ipsi, fidem suam in Christiani
electionem assentiendo probanti, venia indulta. Itaque
inde spe erecti, ex omnibus partibus provinciae Agerhusianae
Asloam delecti mittuntur, uti jussi fuerant, qui plebis
p.162
nomine cum Legatis transigant. Qvibus tum spes
veniae facta, si deinceps non parere recusent, nec vectigalia
debita solvere detrectent. Res tamen integra Regis et Senatus
cognitioni sine praejudicio reservatur, ita ut veniam,
tum demum, quum Rex responsum dederit, pro ea, quae
ipsius erga omnes est clementia, expectare possint.
Artque ita in partibus cismontanis, quum nulli non
Regi fidem dare parati essent, res ibi pacatae, et status regni
Norvegici ad tranquillitatem aliqualem redactus. Ex legatis
Revaeus itinere fatigatus, domi remansit, Regi se litteris excusans,
et fidei Claudii Billei omnia committens. Quo referente,
quae legatione ista in Norvegia gesta essent, reliquis
quidem ignoscendum, Rex et Senatus censuere, et gratiae
beneficium promissum servandum: At metropolitani perfidam
crudelitatem, et projectam audaciam haud inultam
voluere: Contra quem, promissis a senatu et nobilitate auxiliis,
bellum decretum, frustra intercedente Aeschylo Billeo,
qui rogatu metropolitani bellum iisdem, qvas ad Regem de
electione scripsit, litteris deprecatus, dissvaserat exercitum
in Norvegiam transportari. Nam regnum pridem afflictum
si miles ingrediatur, prorsus exhaustum fore. Posse
gratiam indulgendo facile rerum ibi potiri, omnesque
incolas jam ei accessuros. Metropolitanum quoqve jussa
facere paratum, nec Regis electioni ulla ratione adversaturum.
Sed Rex designatus noluit metropolitanum impune
habere, quod patrarat, gnarus non fuisse antehac eam
hominis constantiam et sinceritatem, ut ad officium nisi
coactus reduceretur. Itaque eo in proposito perseverante,
copi undiquaque contractae Trugoto Ulstandio et Christophoro
Hvitfeldio traduntur, Nidrosiam ad oppugnandum
metropolitanum vehendae, qvam ad rem parata classis praefecto
Josepho Falstrio.
Quum igitur metropolitanus accepisset, a Rege designato
exercitum in Norvegiam parari, ut adventum ejus praeveniret,
fugam meditari coepit: atque ad eam rem, quaecunque
potest, comparat. Arcem igitur, imposito praesidio,
decano et sacerdotibus collegii Nidrosiensis, nec non nobilibus
p.163
quibusdam committit, eorum fidem sibi sacramento
obstringens. Ipse interim in naves, quas qvatuor adornarat,
quicquid erat auri, argenti, tum in suis, tum in ecclesiae
thesauris, invehit, cum tormentis bellicis, et aliis rebus,
quibus pretium. Adeoque castellum ipsum nudavit,
ut ne pulverem quidem nitratum, qvantum opus erat, relinqveret.
De quo remittendo interpellatus, promisit quidem
per Thorphinum Olai, qui ea de causa comitabatur,
in naves etiam septem, sub Insula Monachorum ad anchoras
stantes, quantum satis esset remissurum: sed eum tamen
inanem prorsus in oppidum redire jussit. Eidem etiam
dederat sacerdotibus collegii, fraudi haud futuram caedem
Nicolai Luccii, eoque nomine scriptam in pergamena
cautionem traditurum nobili cuidam Christophoro Nicolai,
ad mare ipsum deducturo. Sed neqve hic promissa impleta
sunt. Utrobique enim eos frustratus, flantibus ventis recta
cursum in Hollandiam tenuit, si qua spes reditus postea affulgere
posset, praestolaturus. Nec quam in discessu ab aliis
exigebat fidem, ipse in rebus quidem leviculis praestitit. Mox
adulto vere, ac fuga elapso, copiae Regiae advectae: quae
facta exscensione, pars late per agros vagantur, pars obsidionem
castelli, castris positis instituunt. At qui in praesidio
erant, quoad suppetebat, unde obsidionem tolerarent, arcem
contra vim tenuere. Sed quum imparati ad diuturniorem
obsidionem essent, et jam necessariis fere destituerentur,
coepere cum popularibus suis, qui centuriones et
legati in castris iisdem Christiano militabant, permissu ducum
de pacis conditionibus agitare. Quae haud difficulter
convenerunt, utrisque in tam turbulento regni statu pacem
incertae belli aleae praeoptantibus. Itaque quum eae a ducibus
ratae habitae essent, nulla arcis deditioni mora facta.
Erant autem ejusmodi, ut cum obsessis haud inique actum
sit; quippe quibus de gratia Regia cautum, ut salvas fortunas
suas efferre liceret, et retinerent beneficia ecclesiastica
ad extremum vitae, neque fraudi esset aut caedes Vincentii
Longi, aut dedecori apud quenquam deditio. Castellum
ita deditum, a Trugoto Ulstandio traditur Hvitfeldio servandum
in fide Regis aut Senatus, si Regi quid humanitus contingeret,
p.164
eadem lege, qua reliquae arces Daniae et Norvegiae.
Relictus ita cum mediocri praesidio in borealibus partibus
Hvitfeldius, ne qua plebis motus ibi oriretur, Norvegiam
transmontanam moderatione sua tranquillam praestitit. Reliquae
copiae, denuo navibus conscensis, ad inferiora Norvegiae
Hameraeam transportantur: Bergis relictis, quia
mortuo antistite, omnia virtute Aeschyli Billei pacata. Oppidum
ipsum sine magno labore ac periculo occupatum.
Verum antistes, qui et prius a metropolitano steterat, nec
etiamnum in Christianum consentire in animum induxerat,
curiam suam contra vim aliquousque defendit, praesidio et
tormentis aliisque necessariis ad eam rem instructus. Tandem
elapsis aliquot diebus, quum se arctius premi cerneret,
qvam ut durare contra tantam vim posset, fide publica ad
finem unius diei accepta, cum Ulstandio acturus in templum
cathedrale descendit, ubi multis ultro citroque habitis sermonibus,
tandem stipulatus certas qvasdam conditiones
de vitae fortunarumqve incolumitate et vivendi ratione, se
suaque in potestatem Regis dedit. Ejus curia tradita Theodoro
Ruffo, donec Rex designatus quid de illa fieri vellet, statueret.
Johannes Revaeus antistes Asloensis, qvum eo ventum
esset, reliquorum malis cautior, nihil contra regios
molitur. Quin ipse paulo post in Daniam profectus, Regis
potestati, quae suae dioeceseos erant, abdicato sponte antistitis
officio, permittit, simulque probat, quae a Senatu
populoque de abrogatione antistitum et religionis mutatione
sancita fuerant.
Quae quum Regi ad voluntatem affluerent, tum vero
accessit ea insignis felicitas, quod a duobus potentissimis
Regibus, Gallo et Scoto, foedus et amicitia oblata: Missus
eo nomine denuo ex Gallia Georgius Lucchius, qui ab
utroque litteras officii et benevolentiae plenas attulit. Gallo
tum temporis cum Imperatore in Pedemontio bellum erat,
eapropter amicitiam Christiani, qui eundem hostem habebat,
expetebat, ostenditque se in eo esse, ut quatuor simul
Reges foedus contra Imperatorem, monarchiam in Europa
sibi erigere affectantem, jungant, quorum praeter Anglum
p.165
et Scotum unum esse Danum velit. Scotus recens cum
Gallo affinitatem contraxerat, ideo et illi curae fuit amicos,
quos socer alicujus faciebat, sibi adjungere. Tametsi ipsi
sua quadam de causa etiam Imperator invisus, nempe quod
petenti uxorem Christinam, Christierni Regis captivi ex Isabella
filiam, Mediolanensis affinis fuisset praelatus. Huic a
Christiano responsum, non ingratum fore, quandocunque
placeret ea de causa legatos in Daniam amandare. Christianus
enim ejus amicitiam haud aspernatus, ne qua Gallus
offenderetur: alias tamen erat, cur eam non magnopere
cordi esse oporteret. Nam rogatus auxilia belli tempore,
contra Christiernum et Lubecenses, pari utriusque Regis propinquitate
se excusaverat.
At cum Burgundis haud multo post induciae eo lubentius
factae, quia belli jam pertaesum. Hamburgenses eam
operam sibi praecipue sumserant, tum ut commercia maritima,
quae belli tempore fere cessarant, tutiora sibe redderent,
tum ut Regi designato hoc officii praestarent. Hi per
litteras primo Mariae animum explorarant, an passura de
pacis aeqvis conditionibus agi. Quam ubi haud se difficilem
praebere compererunt, auctores Christiano fuere, ut legatos
eo nomine cum suis in Belgium conjungeret. Ille
pacis semper cupidus, haud recusavit, quin cum mandatis
ad eam ablegaret. Bruxellis acta res est non sine animorum
dissidio et contentione, qvia acceptam injuriam utraque
pars alteri imputabat. Nec de pace convenire poterat, sed
tantum inducias in triennium pacti, quae his conditionibus
sunt constitutae: Christianus refunderet Transinsulanis, Daventriensibus,
Zwollensibus, et Campensibus, nec non
Groningensibus mercium, tempore obsidionis Hafniensis
publicatarum, pretium, idque ad aestimationem qvatuor
idoneorum hominum, qui Hamburgi e civibus deligerentur.
Sed earum duntaxat mercium, quae a Calendis Februarii
distractae et alienatae fuerant, expendenda in solutionem
pecunia, trimestri ab aestimatione facta spacio.
Reliqvarum vero, quae ante eum diem venditae, tum demum
pretium exsolvendum, qvum pax certa utrinqve
p.166
conveniret, aestimandis iis pariter a quatuor civibus Hamburgensibus,
eadem ratione qua reliquis. Ac vicissim a
Maria postulatum, sine pretio dimitteret, quos Regi militantes
in Frisia capi contigerat. Sed impetrari non poterat,
ut eos liberos diutius faceret, qvam quoad induciae exspirarent.
Ac neque omnibus captivis Maria hoc indulgere voluit;
tametsi bonam spem verbis faceret. Quin dimissis
legatis, priusquam captivi nexu liberarentur, obligare fidem
jussit, simul ac repeterentur in custodiam, haud moram facturos,
quin se in ejus potestatem denuo sisterent.
Et Christianus quidem, tametsi legati, impellentibus
Hamburgensibus, aliqvantum mandata excesserant, tum
aliis modis, tum spondendo iis restitutionem, qui in partibus
fuerant, rata tamen habuit, quae ab eis acta erant. Nam
aestimatione mercium facta, aliquotam partem pretii repraesentans,
de reliquis cum Transisulanorum procuratore ad
certum diem transegit. At vero a Burgundis tametsi induciae
acceptae, tamen non uno saltim modo fraus facta. Renunciante
Transisulanorum procuratore, quid Hamburgi
actum, Maria ipsa certa jam fidei Regiae, haud multo post
Meinardum Hammam et Grollium sub fide data in custodiam
revocat, praetextu sumpto, tanquam cum Geldro communicatis
consiliis rebus novis ibi studerent. Neque a Friderico
Palatino induciarum fides sincere servata. Is enim, quia
expresse simul induciis comprehensus non erat, putabat ad
se non pertinere, quae inter Mariam et Christianum pacta
intercesserant. Qui audito Christianum jam utriusque regni
potentem, non ausus ipse Daniam bello aperto adoriri, veterem
stipendii et rapto vivere svetum Ubelacherum, ministrum
audacis facinoris conducit. Datum ei negotium, ut
in Westphalia et vicinis provinciis, qvam celerrime et occultissime
fieri posset, milite coacto ad viginti millia, primo
Caroli Geldri Comitatum Bergensem invaderet: mox inde
juncturus suas cum Palatini copiis, in Daniam ex improviso
uterque irrueret. Hoc evulgato Palatini consilio, antequam
justas copias Ubelacherus conficeret, in ipso conatu a Geldro
est oppressus. Simulatque enim comitatum Bergensem
p.167
ingressus, cremare paucos pagos, et spoliare nonnulla templa
coepisset, cum aliqvali exercitu obviam procedens Geldrus,
copias ejus facili negotio fugat, eum vivum capit. In quem,
apud judices pro latrone et incendiario reum factum, ea sententia
lata, ut vita vel mors ejus in arbitrio et potestate
Geldri esset. Sed Ubelacherus subjectus quaestoni, quum de
Palatini et suo contra Daniam et Geldriam proposito confessus
fuisset, quodque haec, instigantibus et clam suppeditantibus
pecuniam Burgundis hostibus, aggredi ausus fuisset,
capite supplicium luit. Quod et Rex et Saxoniae Elector
per litteras a Geldro petierant. Sed priusquam eae exhiberentur,
truncatae ita alae Ubelacheri, ut nocendi cuipiam
periculum amplius nullum esset. Haec enim verba in Geldri
responso ad utrumque perscripta.
Interim litterae hinc inde ad Reges et principes propinqvos,
atque vicinas civitates dantur, quibus ad festiva et
publica Regiae inaugurationis solennia invitantur. Qvae ne
foedarentur communi antistitum captorum et amicorum
luctu, inter quos complures viri primarii, decus honori
Regio addituri, neve in totius populi gaudio ii soli tenebris
et squalore obruti jacerent, dimittere eos e custodia libuit.
Horum non erant omnes in pari causa: Sed alii ante
captivitatem minus turbarum dederant, et postquam
capti, modestius verbis se erga Regem gesserant. His primum
gratia facta, latis conditionibus ut probarent, quae
populus de reformanda religione et ordine ecclesiastico abrogando
sanxisset. In quae quum fidem suam obligassent
Torbernus Billeus, Avo Billeus, Canutus Guldensternius, simulque
promisissent, nihil unqvam contra statum praesentem
regni pro ordine ecclesiastico molituros et in ea sponsores
Regi dedissent, aucti honoribus et beneficia ab eo consecuti,
liberantur. Olao Munccio vero, post aliqvantum
temporis dimisso, quia aetas ita ferebat, praeterea impositum,
ut uxorem duceret. Ea ratione existimabatur, facilius animo
exemtum iri religionis Pontificiae cogitationem, minusque
deinceps ad ordinem ecclesiasticum juvenem honoris
avidum anhelaturum. Johannem Revaeum facile eo etiam
p.168
traxit horum antistitum exemplum, ut ille quoque dignitatem
ecclesiasticam deponeret, et decreta comitiorum Danicorum
rata haberet; quo facto liberationem impetravit.
Reliqui tardius relaxati: Frisius anno proximo: Crumpenus
aliquot post annis, interim Sunderburgi asservatus. Ronnovius
postquam ad varia loca translatus, tandem captivus
mortuus. Etenim ferocior is ingenio, causae etiam fiducia
pertendebat, quia, soluta pro dioecesi pecunia, cautum ei
litteris a Rege defuncto et Senatu fuerat, in jure suo haud
turbatum iri, damno luendo si secus fieret. Hanc autem
iis gratiam a Christiano indultam, priscum morem secuto,
erant qui interpretabantur. Inolevit quippe ex antiquo mos
apud Danos, ut Reges solenniter inaugurandi, clementiae
auspicio delictorum veniam iis faciant, quos carcer non usque
adeo atrocium scelerum reos attineret. Alii hoc ad
amicorum autctoritatem referebant, qui quoniam potentiores,
plus apud Regem pollebant. Sed omnino ambigi non
potest, multam Regi clementiam tum regni initio, tum vero
toto imperii tempore fuisse, nec severitatem suppliciorum
ipsi unquam adhibitam, nisi desperata emendatione, aut ubi
exemplo opus. Hoc igitur pro lenis et moderati imperii
augurio accipientes, complures eo laetiores comitia frequentant.
Borussus Christiani sororius ipse etiam cum conjuge
venit. Et legati hinc inde a Principibus et Rebuspublicis
missi aderant.
Tandem solennia inaugurationis, sacra administrante
Pomerano, verbi Dei ministro Witebergae, et ejusdem Academiae
professore, pridie Idus Augusti peracta sunt. Ac Christianus,
hic primus Rex reformatae religionis ritibus, non exquisitis,
magnificis aut superstitiosis, inauguratus est, a repurgatae
doctrinae ministro; quum antea insolens fuisset,
nisi a metropolitano, aut aliquo Pontificis Romani legato,
inaugurationis regiae sacra celebrari. Etenim Rex volens abdicare
toto regno ceremonias pontificias, haud consentaneum
existimavit eas regni initio usurpari, utut ad splendorem
facere videbantur. Ritus unctionis tamen pro more
adhibitus, qvem mandatum divinum priscae ecclesiae editum
p.169
sacravit. Corona aurea gemmis pretiosissimis distincta
caput redimitum, gladiusque cum sceptro et pomo in manus
tradita. De quibus omnibus pia concione Rex instruitur,
monitus regnum regnique insignia per manus ministri,
Numinis supremi provisu, ad summum hujus magistratus
honorem Regi evecto tradi ejusque gloriam cum salute reipublicae
unice quaerendam. Haec et alia, quae pias meditationes
animo ingenerarent, ex sacris litteris adducta.
Mox IV Nonas Septembris, ab eodem Pomerano ordinati
seu consecrati, ex omnibus reformatae religionis piis et
dotis viris septem delecti, qui deinceps ecclesiarum curam
gererent, earumqve inspectionem haberent, Superintendentes
dicti potius qvam Episcopi, quod tum vocabulum fastu et
ignavia hominum in invidiam verterat, tametsi hoc a gentium
Doctore in isto officio designando dedicatum. Erant
autem, qui tum initiabantur, hi: Petrus Palladius Saelandiae
dioeceseos; Franciscus Vormordus Amsterdamensis, ex Carmelita
Halsinorensi minister et professor Theologiae Malmogiae
factus, Scanicae dioeceseos; Georgius Vibergius, ex ministro
Hafniensi, dioeceseos Fionicae: Johannes Vandalus lector
Hatterslebianus, dioeceseos Ripensis; Matthias Langius
minister Randrensis, dioeceseos Arhusiensis; Jacobus
Scaningius, minister Viburgi, dicecescos Viburgensis; Petrus
Thomae minister ecclesiae Torn, Alburgensis dioeceseos
superintendentes seu episcopi creati. Ritus in hunc usum
fere non alii adhibiti, qvam quos ecclesiae Christi columnis
Apostolis usurpatos fuisse memoriae proditum est: qui praecipue
in oratione et manuum impositione consistunt, adhibitis
saltim praeterea hymnis et sacris lectionibus, quae officii
eos commonefacerent. Horum pro se quisque fidem et
obedientiam Regi, ad ejus honorem, emolumentum, pacem
et tranquillitatem, obligans, in officio diligentiam et
integritatem pollicitus est, tum verbum Dei sincere docendo,
tum sacramenta ad formam a Christo institutam administrando:
Idemqve curae habituros ut praestent ministri singuli
in suis ecclesiis, utque rudimentis catecheticae doctrinae
ignaros instruant. De scholis etiam puerorum et eleemosynis
p.170
in pauperes conferendis ac recte distribuendis solicitos
futuros atque a corruptela munerum in omnibus se integros
praestituros, nec affectibus indulturos.
Ac mox, ne qua dissensio in doctrina vel in ritibus dissimilitudo
ecclesiarum unionem turbaret, publicata est formula,
nomine Ordinationis dicta, ad quam omnes docentes
in ecclesiis et scholis astringerentur. Concepta haec formula
fuerat anno superiore a doctissimis quibusque Daniae
viris, tum pontificiis, tum reformatae religionis, quos Rex
ex collegiis et ministerio ob eam rem arcessiverat, qui jussi
tum nomina subsignarant. Ii, qui fuerint, haud pigebit
cognoscere, quibus cordi est scire, per quos tum Evangelii
lux per totam Daniam sparsa, et quam late, etiam initio,
diffusa fuerit, vix dum reformatione coepta. Quod est dandum
meritis istorum virorum, ut memoria eorum posteris
grati animi ergo prodatur. Erant autem bini ex quovis
collegio missi collegii nomine, qvum ministri ipsi pro se
quisque manu subnotarant: Andreas Schorgardius, Nicolaus
Frisius nomine collegii Viburgensis, Georgius Samsingius,
Johannes Olai nomine collegii Arusiensis; Petrus
Ivari F. Benedictus Arvidus Lundensis collegii nomine: Christophorus
Ransbergius, Nicolaus Hammerus pro collegio Roschildensi:
Severinus Olai F. Johannes Christiani nomine
collegii Ripensis, subsignarunt. Horum qvosdam satis constabat
etiamnum pontificios esse; quos tamen Rex tolerans
subsignare voluit, ne quid contra hanc formulam tentarent.
Schougardius etiam in subscriptione palam testatus est, non
aliter ordinationis articulos acceptare, nisi donec aliqvid
melius in laudem et honorem Dei concilium generale definierit,
et constituerit, ad id quodammodo provocans.
Reliqui religionem reformatam palam professi sunt, nec dubitabatur
eos esse, quod profitebantur. Petrus Laurentii F.
Lector Malmogianus; Johannes Tausanus ecclesiastes
Hafniensis, Franciscus Vormordus ecclesiastes Malmogianus,
Olaus Chrysostomus politioris litteraturae Malmogiae professsor,
Jacobus Scaningius concionator Viburgensis, Petrus
Thomae F. clericus Viburgensis dioeceseos, parochus ecclesiae
p.171
Torn, Georgius Vibergius ecclesiastes Hafniensis, Martinus
Hegelundius ecclesiastes Alburgensis, Andreas Lyngius Coronensis
ecclesiastes, Nicolaus Jacobi F. Arrusiensis Ecclesiastes,
Thorchillus Abilgardius praedicator Arrusiensis, Paulus
Petri ecclesiastes Ripensis, Christianus Scroccius praedicator
Svenoburgensis, Melchior Johannis F. ecclesiastes Callunburgensis,
Erasmus Vordinus concionator Foburgensis, Petrus
Stormius praedicator Horsnensis, Severinus Magni F.
praedicator Coagiensis, Matthias Langius, ecclesiastes Randrensis,
Nicolaus Caspari, ecclesiastes Coldingensis, Johannes
Alberti, Johannes Sclavus seu Vandalus lector Hatterslebianus,
Reinholdus Vesterholdius pastor Sliaevicensis, Hermannus
Tastius ecclesiae Husemensis pastor, Gerardus Slevertinus,
ecclesiae Flensburgensis ad divum Nicolaum pastor,
Georgius Vinterus concionator Hatterslebianus. Hi omnes
quum hanc Ordinationem qvasi quasdam juris sacri leges
conscripsissent, et comprobassent, exhibitus fuerat Regi libellus.
Qui totus fere tum a Lutheri judicio dependens,
eum Vitebergam miserat, ut Academiae istius censurae subiiceretur.
Jam vero ut a reliquis ejus scholae doctis viris recognitus
et probatus, hisce comitiis per Cancellarium Senatui
regni exhibitus est, qui sibi quidem probari et placere
omnia profitebantur, sed monitos ministros velle, excommunicatione
initio non usque adeo saeviendum in eos, qui
sacramento coenae Dominicae essent arcendi. Ad hunc itaque
modum Ordinatio ecclesiastica conscripta, et confirmata
a Rege, Senatu, Collegiis, et praecipuis, qui tum erant,
ministris, in publicum typis evulgatur, et ecclesiis Danicis,
Norvagicis et Sliaevigicis commendatur. Jussique sunt recens
creati superintendentes et episcopi omnia ad istam
qvasi normam in ministerio evangelii exigere, neque ab ea
in doctrina vel ritibus discedere. Sicut et huc usque nihil
in ea interpolatum, sed omnia retenta sunt, etiam quae
docti et pii viri usurpare religioni habuere, et abolita jam
dudum optavere.
Quumque jam ministrorum ordinatio Superintendentibus
esset mandata, nec munus docendi usurpare fas esset,
p.172
nisi explorata cujusque doctrina ipsis admittentibus, qui solebant
passim se rudi plebi docendo ingerere, vetiti sunt amplius
circumcursare. Inde mendicantium ordines, qui tres
tum in Dania fuisse feruntur, mox aboliti, quibusdam ex iis
aliisque sectis in ministerium ascitis, quibus ea doctrinae facultas;
aliis regno profugientibus; nonnullis etiam profanae
plebi, deposito religionis habitu, se inserentibus, ut in
paucis annis per totum regnum vix unus aut alter superesset,
qui non abdicata religione pontificia reformatam doctrinam
sit professus. Hoc pacto religionis reformatae incunabula,
coepta tempore Friderici, sub initium Christiani,
leges ei et modum ex verbo Dei constituentis, adolevere, Deo
pacem ecclesiae mirabiliter procurante, et Regis pietati externa
pace et tranqvillitate, subditorumque constanti fide et
amore, toto deinceps regni tempore benedicente.
Verum interim dum haec pro ecclesiae aedificatione et
religionis propagatione constituuntur, non cessatum cum
exteris legatis agi. Dissidium, quod Regi cum Rostochiensibus
et Vismariensibus huc usque fuerat, primum intercessione Borussi
compositum. Hi conjunxerant se Lubecensibus in oppugnanda
Dania; nec tamen foedere inclusi, cum pax illis
daretur, quod vetiti ab Alberto Duce, vindictam spirante et
regnum sibi sperante, amicitiam Danicam inire. Res autem
jam ita transacta, ut exoluta in compensationem
damni dati certa pecunia Rex iis ignosceret. De cetero
Daniae regno haud incommodarent, nec hostes Regis foverent,
aut portubus suis naves armaque parare contra
Daniam paterentur: Sed officia Regi grata praestarent, ac
commercia in suis ditionibus libera Danis facerent.
Postquam ita restitutae in gratiam Regis hae duae respublicae,
reliqvarum civitatum Vandalicarum communis causa
acta, ut confirmarentur jura et immunitates, a superioribus
Regibus concessa. Legati hoc nomine a Lubecensibus,
Sundensibus, Lunaeburgensibus et Gedanensibus missi, quum
intenta cura negotium apud Regem et Senatum orassent,
impetrandi spem praeceperant. Sed responsum tulere,
p.173
exhibenda immunitatum et privilegiorum exempla, ut
constare posset, quam late ea pateant. Nam aeqvum censere
Regem, super quibus fidem obligaturus esset, palam
cognoscendi copiam fieri. Alioquin si hoc beneficium recens
petatur, merito in potestate Regis, ei modum imponere.
Inde seorsum cum legato Gedanensi acta, causa spoliorum,
ac potestas ei a Rege data cum civibus istius reipublicae paciscendi,
de damnis, quae a regiis belli tempore acceperant.
Etenim iis satisfactum Rex voluit, utpote nulla sua noxa
laesis; ne haberent, quod justa querela ipsi impingerent.
Sed et arbiter delectus a Sveco et Lubecensibus inter legatos
utrorumqve, qui comitiis etiam intererant, inducias ad
qvinquennium esse jussit. Eorum enim inimicitiae, ante
bellum Danicum coeptae, adeo nondum desierant, ut ultro
citroque contumeliis ingestis et damnis datis indies animi
exacerbarentur.
Iisdem legatis Sveticis erant cum Rege sua quaedam ac
diversa negotia: De quibusdam hic transactum, de reliquis
placuit senos utrinque consiliarios Halmstadium convenire,
qui ea cognoscerent et judicarent. Quod quum utrinque
statutum, a Christiano indicata vicissim quaedam, quibus jus
regium a Svecis laedi, et vicinitatis officia violari viderentur.
Nam exigi a Danis et Norvagis Lodesiae novum et insolitum
vectigal. Svecos praeternavigantes Bahusium vectigalis
solutionem detrectare. Nec non commercia cum
finitimis Varbergensibus et Halmstadianis aliisqve a Sveco
interdicta. Deniqve neque Danos percipere fructus, vetante
Rege, ex fundis, quos in Svecia sine controversia
possideant. Ad quae legatis non erant mandata, quae responderent;
Ideoque referenda ad Regem scripto petentibus
tradita sint.
Ceterum, comitiis regiis iam finitis, in paucis post
diebus accessit missus a Scoto legatus, Johannes Bartunus.
Is gratulatus Regi de superiorum annorum victoriis, hortatur
magnopere, amicitiam Gallicam, ut qua nulla majori
emolumento et honori esse queat, amplectatur, promittens
p.174
a Rege suo omnem in ea re operam et auxilium. Tum
vero quandoquidem bello defunctus Rex sit, rogare Scotum,
navem cum tormentis et aliis necessariis instructam auxilio
sibi mitti, reddituro vicissim quaecunque desiderari possint
officia. Ad haec postulata dum legatus Bartunus Hafniae
responsum praestolatur, allatum est, novam nuptam Scoti
in fata concessisse. Id mutuam gratulationem Regis, quae
conjugio non ita pridem inito debebatur, in consolationis officium
vertit. Igitur huc accommodato responso, litteris ad
Scotum datis, initio luctum eximere aliquatenus conatur,
propositis verborum delinimentis, quorum meditatio maxime
efficax contra dolores existimabatur. Tum de amicitia
Gallica, sedulo commendata, eandem suam sententiam esse
ostendit. Paratumque eam quovis arcto foedere firmare.
Sed requiri, ut conveniatur utrinque de certo mutui auxilii
modo, ne tum demum, quum res opem repente postulet,
super ea ferenda longa disceptatione temporis opportunitas
extrahatur. Missurum inprimis, qui cum Galllo
de his pertractent, facturumqve ex officio Scotum, si suos
per idem tempus adesse velit. Inde Daniae status prolixe
indicatus, cui triennale bellum parum pristinae potentiae
viriumque reliquum fecerit. Nam non solum annonam
admodum coarctatam, ut, quae suppeditare exteris hactenus
multa potuerit, Dania vix alendo incolas sufficiat. Sed
et evacuatos thesauros regios, privatorumqve opes exhaustas
in externum militem, qui stipendio meruerat. Petiisse
se in his angustiis auxilia a vicinis et confoederatis
Principibus, sed solum Gallum spem ostentasse, et ultro
opem obtulisse. A quo tamen, quod bellum cum Caesare
incidisset, nihil hactenus praestitum. Eo elapsam e manibus
tum hostem ulciscendi, tum aliarum rerum bene gerendarum
occasionem, ut ad inducias triennales cum Burgundis
venire necesse fuerit. De nave et tormentis postremo,
quod mitti non possent, excusatio allata ab itinere
Norvagico, quod instaret. Eo se cum classe ad pacandum
istud regnum, et accipiendam solennem inaugurationem
brevi navigaturum. Itaque navem vel tormenta
sibi demere non posse. At compositis utrinqve, tum in
p.175
Dania tum Norvegia, rebus, si auxilii indigeat, compotem
voti futurum.
Scoto ita dimisso, in procinctu erant legati Danici, primo
in Angliam navigaturi, inde in Galliam trajecturi. Sed
priusquam portu solverent, Georgius Lucchius, qvartum jam
a Gallo ad Christianum missus, legatus advenit. Is indicans
a Gallo etiamnum expectari, quibuscum Regis nomine de
foedere transigatur, monet et instat, ut eos, qvantum fieri
potest, approperet. De Anglo autem ostendit mutatum
Gallo consilium, nec illum jam in quatuor Regum foedus
adscisci velle; qui et Imperatorem submissa pecunia juverit,
et cum genero Scoto inimicitias susceperit. Itaqve neque
ullum ex Dania in Angliam mittendum, sed quacunque
alia via legatis in Galliam eundum, qui avidissime expectentur,
ut foedus sine mora utriusqve bono percutiatur.
Rex, intellecta propensa voluntate Galli, Lucchium dimissum
insequi per vestigia Suavenium jussit, atqve aliqua per Germaniam
iter facere, quandoqvidem ita fieri Gallus mallet.
Mox, uti cum legatis Sveticis in comitiis convenerat,
arbitri seni utrinque delecti Halmstadium adeunt. Ibi disceptatae
quidem prolixe controversiae nobilium, qui fundos
in alterutro regno haberent: exhibitae coram arbitris sententiae
antea prolatae, nec non diplomata regia et variae obligationum
tabulae ac monumenta. Sed quia Sveci reos in
jus vocando, Dani absentiam suam excusando, quae partium
legitima erant, non implevere, pronunciari de summa
litium non poterat. Inter arbitros autem constitutum, ut
denuo conventus ageretur, vel Malmogiae, vel Coroneae,
vel Halmstadii, vel Varbergae, ad diem festivitate pentecostes
solennem, modo ita utrique Regi videretur, quibus etiam
liberum esset, quos tum vellent arbitros ad haec negotia
delegare. Ac tum ferendam sine dilatione sententiam
secundum tabulas, ab eo, qui judicio se sisteret, productas,
jure et legibus ejus regni, ubi fundi et possessiones controversae
sitae sint. Indultum autem eo ab arbitris, ut in
Dania cognoscerentur causae, quod leges haud sinant extra
regni fines quenquam in jus trahi.
p.176
Haec de Halmstadiano conventu ubi Christiano nunciata,
quum expectationi Sveci, rebus non aliter finitis, vix
satisfactum iri existimaretur, nolletque Rex intervenire amicitiae
aliquam offensam, Accius Brabeus confestim legatus
in Sveciam mittitur. Actae gratiae Gostavo de auxilio praestito,
et de solutione pecuniae mutuo datae ipsius arbitrio
permissum, sive eam certis pensionibus solvi, seu mallet
foenore annuo, quod ex reditibus oppigneratorum castellorum
penderetur, in credito manere. Simul ei indicatum
de poena, quam per litteras foederi recens inito inseri petiisset,
eam Regis sententiam, ut statuatur tanta in foederis
transgressorem, quantam eam Svecus velit, modo tamen
utrinque aeqvalis sit. Denique ostensum, cum Principibus
Germaniae Protestantibus Regi constitutum diem, quo Brunsvici
de foedere jungendo agendum. Invitatusque Svecus, si
in ejus communionem venire velit. Hic super illis quidem
transactum, de isto autem tempus deliberandi Gostavus sumsit,
quoad de legibus foederis certior fieret. At de querelis,
per legatos Sveticis ex comitiis scripto transmissis, prolixius
a Sveco responsum: Vectigalia et portoria solvi ab omnibus,
extraneis et civibus, qui suas aedes in regno non habeant,
nec inquisitione facta compertum, a Danis ampliora
quam aliis hucusque soluta. An vero solito sint majora,
ignotum esse. Jussum tamen gubernatorem non
nisi consveta posthac Danos exigere. Lodesianos veteris
oppidi cives, quibus necesse erat navigare juxta castellum
Bahusianum, merito ibi vectigalibus obnoxios fuisse.
At jam oppido in alium locum translato, quum navigatio
illac fere nulla, aliud juris esse, atque existimare immunes
esse oportere. Quod rariora sint commercia Svecorum
cum Varbergensibus et Halmstadianis, non eo fieri, quia
vetitum hoc edicto aliquo, sed quia belli tempore latrociniis,
caedibus, aliisque injuriis et contumeliis multimodis
laesi a Varbergensibus Sveci. Nec posse hos cogi in certum
aliquem locum merces venum mittere, qui ipsi per se
gnari absque monitu Regis, ubi rem facere possint. Nec
tamen obstare velle, si de commerciis legitime exercendis [excercendis ed.]
inter eos convenire possit. Passurum etiam lubenter, ut
p.177
Dani suarum possessionum fructus percipiant, etsi querantur
Sveci nihil conventu Halmstadiano impetratum.
Nam desiderare, ut quivis Danorum suo jure in Svecia utatur,
fruatur, idemqve ut Svecis in Dania contingat, a
Christiano pro horum regnorum conjunctione expectare.
Haec cum Brabeo ista legatione in Svecia acta.
At Svavenius emensus Germaniam, qua Geldri ditiones
patent, Galli desiderio jussus illac iter suum capessere,
ubi ad Galliae fines penetravit, Gallum, in Pedemontana
tegione bellum gerentem, longis itineribus assecutus est.
Ibi inprimis, cur legati ad Gallum non missi sint, rationes
reddit. Nam non solum incidisse solennia inaugurationis
Regiae, sed multa negotia cum diversis Principibus vicinis
exorta. Deinde Regem in constituendo adhuc discerpto
et multis partibus convulso regno occupari: quam ad
rem consilio et auctoritate eorum opus sit, qui legationis
istius munus obirent. Qvumqve nihilominus aliquos
mittere constitutum esset, nunciatum per Lucchium, non
placere per Angliam ire; idque difficultatem aliqvam mittendi
legationem destinatam importasse, gnaro Rege,
qvanto cum periculo sit conjunctum, per Germaniam, ubi
tam amici Imperatoris, quam inimici multi sint, legatum
ad hostem ejus, quicum bellum modo habeat, permeare.
In Angliam autem ex Dania expeditam esse navigationem,
quo cur legatos Danicos venire noluerit, velle Regem luculentius
edoceri: simulque patefieri, quem jam quartum
Principem, excluso Anglo, in foedus commune venire placeat.
Pactum quidem Regem cum Burgundis triennii
inducias, sed non spe tutae amicitiae, magisque necessitate
adigente, quod reipublicae Danicae vires, ex tenui aptae
bello ferendo non essent. Amicitiam autem Gallicam
omnium merito anteferri, ut quae ultro oblata eo potissimum
tempore, quo promptius beneficium flagitare,
qvam officium praestare erat. Tantum desiderari, ut summatim
foedus concipiatur, unde constet, quid hinc illius
auxilii sperandum sit, utque locus et tempus designentur,
qvo legati utrinque mittendi conveniant.
p.178
Exposita legatione, promissum Svavenio in castris responsum,
quo jussus Gallum comitari. Quo ubi ventum,
missus ad Svavenium Comes F�rstenburgicus, qui tum in iis
castris contra Imperatorem militabat, ut de variis rebus
cum eo secreto et familiariter conferret. Indicatum a Comite,
inducias pro Italia in tres menses Imperatori petenti
datas, quibus durantibus venturos Narbonam ex Hispania
legatos, qui de pace agant, missurumque eo Gallum
ex suis magnum Magistrum et Lotharingiae Cardinalem.
Constare autem certo, pacem ideo maxime Imperatorem
petere, quod, ea facta, expectet a Gallo contra Protestantes
auxilium, quos exscindere et pessundare in animo
habeat. Ejus consilii rationem hanc ab Imperatore institutam,
ut utrinque ab ipso et Gallo cogantur ingentes
eqvitum peditumque copiae, praetextu belli Turcici, quibus
deinde Protestantes improviso opprimantur. Sed
Gallum ita sententiam suam patefecisse, ut tantum absit
Protestantes oppugnatum eat, ut malit perpetuum sibi
bellum cum Imperatore esse. Qui etiam, utut regnum
Delphino filio legitimo heredi desponderi et a Deo promitti
videat, cui prae Aurelianensi minore filio idcirco faveat;
tamen ipsius mortem praeoptare potius, quam eo
animo sit, ut Protestantibus se hostem ferat, aut contra
Germanos Principes bellum inceptet. Quae quum Regis
sit sententia, qvumqve tanto studio Germanos amplectatur,
existimabat Comes, e re communi fore, Protestantes
cum Gallo arctiore aliquo foedere conjungi: idque suo
nomine Landgravio Hassiae, si illac transeundum esset,
nunciari rogavit: Auctorem se Gallo futurum, ut aeqvas
conditiones non sit aspernaturus. Svavenius tria obstare
posse amicitiae ostendebat, quibus quomodo occurratur dispiciendum.
Protestantes sacramento Imperatori obstrictos,
itaque non posse cum hoste ejus foedus percuti. Gallum
etiam evangelii persecutionem in suo regno incepisse,
ideo Protestantes ab eo non expectare posse pro ejus doctrinae
propagatione auxilium. Simul evulgatum passim
per Germaniam, cum Turca Gallum junxisse amicitiam,
ut idcirco nomen Gallicum in magna invidia sit. At Comes
p.179
nullam harum existimabat satis idoneam causam, cur
foedus non sit expetendum. Nam tametsi sacramento
Imperatori obstricti Principes, tamen potiorem Dei coelestis,
qvam domini terrestris causam. Nec Gallum hostem
Imperii, sed Imperatoris, iis de causis, qvae Imperium non
concernunt. Ac si foedus percuti sacramenti religio vetet,
saltim sibi stipulentur a Gallo auxilium certum, si quando
usus veniat. Deinde nec religioni evangelicae Gallum
hostem, qui tantum abest, ut ceremonias pontificias omnes
probet, ut multas erroris arguat, quas nullatenus ad
salutem facere profiteatur. Missas tamen, haud male de
religione alias informatum, audire, et abusus multos tolerare,
ne se iis opponens de regno periclitetur. Persecutionem
autem magis institui contra eos, qui Anabaptistarum
nomine condemnentur, quam contra Evangelicos,
Inter quos tamen fatendum, multos eo nomine foeda
facinora velare. Foedus cum Turca Gallo intercedere
non sine injuria dictitari. Nam nec legato Turcico multum
honoris in Gallia habitum, nec ita responsum, ut ad
amicitiam via patefacta sit. Nam legato dictum, bellum
quidem cum Imperatore susceptum, sed naturalem coniunctionem
se non exuisse, qui, cum Rex Christianissimus
audiat, nec posset hostem nominis Christiani pro fratre
et confoederato habere. Sed si illi causa belli contra Imperatorem,
eam per se bello perseqvendam. Atque ad
hunc etiam modum satisfactum militibus Germanis, quum
turbati fama foederis Turcici, a Gallo missionem flagitassent.
Hoc inter eos ultro citroque habito sermone,
omnia ad Regem relata. Qui dimissurus Svavenium, Landgravio
nunciari a se petiit, haud timendum Protestantibus,
quod contra eos quidquam inceptare velit, multo minus
quod cum Imperatore in eorum perniciem amicitiam sit
unquam initurus, aut firmaturus. Sed expetere potius
cum Protestantibus amicitiam, a quibus si pro ea mittantur
legati, conditiones propositurum et oblaturum, quae
haud graves ipsis futurae. Regi autem jussus renunciare
Svavenius, non sibi improbari, quod de induciis cum
Imperatore ipsi convenerit, quandoqvidem ita res postulavit,
p.180
sed congratulari potius pro sua erga eum amore de
pace et tranqvillitate parta. Ad reliqva autem responderi
jam commode non posse, per negotia bellica, qua extra
regnum traxerint. Simulac vero regno restituatur, curae
futurum, ut de omnibus satisfiat.
Et Svavenius quidem in Germaniam reversus, instituto
per Hassiam itinere, cum fide ad Landgravium, quae a
Gallo jussus erat, pertulit. Mox in Holsatiam veniens, ibi
Regem offendit. Cui exposita quae cum Gallo acta fuerant,
et quantopere amicitia tum Regis, tum protestantium Principum [Principium ed.]
Germaniae expetatur. Eam pluris a Gallo fieri
quam ipsius Imperatoris; tametsi inter utrosque de pace
agatur. Nam suspectam Imperatoris potentiam, ut totius
Europae imperium affectantis, et omnia sub suam ditionem
redigere conantis. Haec aliaque omnia cum Gallo acta ubi
Christianus accepit, non solam ipse in amicitiam ejus tanto
magis quam antea inclinabat, sed et fidei consortes ad eam
amplectendam adhortabatur. Et quoniam dies dictus erat,
quo Brunsvigam convenirent cum Rege Principes Germaniae
protestantes, monet eos per litteras, ut super hac re
cum aliis praemeditatam deliberationem adferant, dispiciantque,
quae ad Gallicam amicitiam pertinere possint.
Dux autem Brunsvicensis et Landgravius, Rege hic agente,
rogatu Metropolitani Bremensis, decidendae controversiae,
qvae inter hunc et Regem etiamnum pendebat, super dicoecesi
Roschildensi, per litteras suas flagitant diem statui. Sed
res prolata, quia extra regnum, nondum consultis Daniae
proceribus, ad quos ea res pertinebat, minus opportunum
Regi super negotio isto agere.
Principes Protestantes, qvum relatu Svavenii intellexissent
periculum, quod a Caesare imminebat, invitati ad amicitiam
Gallicam, pro se quisque missa legatione eam avide
expetebant. Legati eorum juncti Gallum simul Mulini convenerunt.
Qui tum recens in regnum reversus, quum non
posset eis operam dare, jussit Principes in paucis diebus Nanceji
in Lotharingia expectare, de rebus propositis acturos.
p.181
Nihilominus denuo voluit commonitos periculi, cujus indicium
antea per Svavenium allatum. A Dano itidem litterae
ex Holsatia per Georgium Lucchium ad Gallum missae,
quibus redditae causae, quo minus legati confestim mitti potuerint:
Indicatumque de Conventu Brunsvicensi, a quo
venturos legatos ad foedus percutiendum, quique simul qvid
ibi actum renuncient. Rogans interim, si pax cum Caesare
conveniret, ne se Gallus exclusum velit, quin particeps
pacis simul foedere comprehenderetur. Additae alterae
litterae ad Mommorantium, recens Connestabilem creatum,
quibus ei quoque amicitia Danica commendata.
Eo ipso tempore veniunt ad Regem, in Holsatia versantem,
legati a Rostochiensibus et Vismarianis missi, qui
soluta pecunia (MM florenorum auri Rhennani) mulctae
nomine promissa, petunt, has duas civitates in foedus, cum
sociis Lubecensibus Hamburgi ictum, recipi. Quibus mox
ex fide bona confirmata omnia, Lubecensibus tum indulta,
ut nihilo pejore quam illi loco essent, iisdem legibus foederi
inserendi, ac si pariter cum iis initio comprehensi fuissent.
Ad subditos autem Hamburgenses, quia nondum fidem
Christiano pro more obstrinxerant, missus Caspar Fuchsius
petitum ab eis delegatos Neomonasterium mitti, quibuscum
de hac re tota transigeretur: Nam de modo et forma
aliquid decernendum esse, simulqve statuendum, quo tempore
quantisqve copiis ingressum ejus in urbem expectare
velint. Ac si qvid in controversia sit, velle hoc etiam Neomonasterii
amoveri, priusquam ad istam solennitatem veniatur.
Collegio sacerdotum Hamburgensium litterae per
eundem scriptae, quibus Rex petit litem contra civitatem
susceptam ad se devolvi. Nam curiae Imperialis sententia
lis decisa erat, nondum causa coram Rege disceptata, qui
judicem immediatum utriusque partis se ferebat. Et cum
civitate illa qvidem, ubi missi Neomonasterium ad diem,
arbitrio Regis dictum, fuerant delegati, facile concordatum.
Controversia cum collegio, quaesitis subterfugiis in longius
tempus, spe auxilii a Pontifice Romano ferendi, producta.
p.182
Mox ubi instabat dies conventus Brunsvicensis, misso
legato, provinciae regni Gostavo per absentiam Regis commendatae.
Quod adeo sibi faciendum Rex existimavit,
quia fama emanarat, Gostavum clam bellum adornare. Itaque
ne diffidentia culpae conscium argueret, spem benevolentiae
potius qvam belli metum prae se tulit. Sed Gostavus
nullo dato responso in quartum mensem legatum detinuit.
Ubi vero lubitum ei respondere, nil aliud rescriptum, quam
arma jam aliquanto tempore induisse metu Danorum, a
quibus nihil tutum habuisset. Sed haec Regi post de alienatione
Gostavi patefacta sunt, antea ipsi haud expectata aut
credita. Interim vero iter ingressus est. Brunsvigam, sicut
inter se Principes pacti fuerant, Rex venit, comitatus non
ita magno equitum numero. Qvem deductum per suas
ditiones ad fines Brunsvicensium, secutus mox uterque Lunaeburgensium
Dux Franciscus et Ernestus, neque ipsi admodum
multis stipati, quia his ut et Regi Henricus Brunsvicensis
per suas ditionem commeandi potestatem publica
fide fecerat. At Johannes Fridericus Saxoni Elector,
et Philippus Hassiae Landgravius, quod per absentiam Principis
consiliarii Brunsvicenses commeatum dare inconsulto
domino recusassent, copiis majoribus se instruxerant. Accessere
huc praeter eos alii protestantium Comites, Barones,
nec non legati Principum et civitatum confoederatarum.
Eratque inter alios in comitatu Electoris, Mauritius Henrici
Ducis filius, quem a patre in religione reformata edoctum,
Saxo ad filii instar diligebat. Nec non complures docti viri,
Theologi et alii, adeoque ipse Philippus Melanchthon.
Placuit initio Principibus litteras Nancejum, ad eos,
quos Gallus ibi affuturos spoponderat, mitti, quibus nunciaretur,
peracto conventu Brunsvicensi, Gemundam simul
Regis Daniae suosque venturos legatos, qui de communibus
negotiis agerent. Nam jam mitti aliquos non
potuisse, quod existimassent cum Dano potestatem agendi
a Gallo ejus rei inscio nullam datam. Hi Nancejo
Brunsvigam, dum adhuc conventus agitur, redeunt, referentes
visum Gallicis, potius recta ad Regem legatos mittendos
p.183
qvam ut Gemundam accederent, quandoquidem
legatio jam dilata. Mox de foedere inter Principes actum,
cujus potissimum causa conventus iste habebatur, in quod
Christianus ascitus est, titulo Ducis Holsatiae, non Regis
Daniae. Extendebat id foedus se potissimum ad religionem,
cui contra hostes propugnandae auxilia utrinque promissa,
seu numerata pecunia, seu milite commodius esset subvenire.
Inprimis autem cautum, ne quis sociorum in concilium,
Mantuae a Pontifice et Caesare indictum, consentiret
reliquis inconsultis. Duraturum hoc in novem annos.
Qvod absentium sociorum nomine, qui praesto erant confirmarunt.
Verumtamen ne regnum Daniae in causis a religione
alienis auxilii expers esset, additum foederi, pridem
cum Friderico Rege inito, in quibusvis causis, et contra
quoscunque hostes regni, heredibus aut regni gubernatoribus
tantundem auxilii expectandum. In quam rem
sponsores facti Principes, Comites, Civitates et universi
Ordines foedere isto, simul comprehensi: Ut ita Regi amicitia
tot sociorum multum ad pristinas vires contra hostes
accesserit. Petiit autem Sveci nomine societatem foederis
Christianus: Et Johannes Marchio Brandeburgicus, Joachimi
Electoris frater, per Saxonem eam quoque ambiebat:
Qvorum utrique certae conditiones dictae, quibus reciperentur.
Borusssiae Princeps Albertus enixe idem flagitavit: Sed
subjecto poenae proscriptionis, a curia Imperiali irrogatae, integrum
foederis jus tribuere fas non erat, ne simul auctoritas
curiae convelleretur. Promissa nihilominus benevolentia
et favor, si periculum aliquod ei ingrueret. Questi in
hoc conventu Principum multis fuerant Goslarienses de Henrico
Brunsvicensi, eorum jura et libertates minuente: quorum
causa a Christiano, et aliis quibusdam intercedentibus,
Brunsvicensi commendata. Tum vero decretum est, legationem
simul ad Gallum mittendam, ut coram foedus invicem
sanciretur, et firmaretur. Tandem his aliisque actis,
multis pietatis, modestiae et liberalitatis exemplis a Christiano
Brunsvigae editis, quibus tum Principibus, tum viris doctis
majorem in modum heroicam animi virtutem probavit,
domum ex conventu Brunsvicensi se confert.
p.184
In reditu autem Hamburgum ingressus, magno gaudio
et solennitate a civibus, in armis occurrentibus, excipitur.
Ei fidem Senatus et delecti civium in curiam hoc nomine
vocati obligant, ad eum modum, quo pridem avo ejus
Christierno, patruo Johanni et patri Friderico obstrinxerant.
Ipsis vicissim jura et immunitates pristinae indultae et confirmatae.
Secundum ea aliquot diebus festiva convivia agitata,
et solennes ludi in honorem Regis exhibiti: quibus
omnibus intererat ipsa Regina, et soror Elizabetha, cum
Francisco Lunaeburgensi, nec non proceres Sliaevigiae et
Holsatiae plerique, qui Regi tum a consiliis.
At legati Regis Aeschylus Billeus, et Petrus Svavenius,
cum reliqvis Principum protestantium in Galliam destinatis,
ubi eo venerunt, in Lingonibus praesidem Tolosanum obviam
habent, cui potestas erat expediendi legationis negotia,
quae ab ipsis adferebantur. Illi autem jussi a dominis
suis se sistere, et coram legationem peragere, quum subodorati
essent, non acturum praesidem nisi cum Germanis,
ostendunt foedere communi cum Gallo jungi velle Danum
et Principes Germanos; proinde ad Regem ipsum duci se
petunt. Erat tum Rex Nicaeae cum Pontifice Romano, ubi,
ejus auctoritate induciis inter Caesarem et ipsum constitutis,
veneratus eum Gallus osculo pedum; recusantibus id facere
Virtembergico, Furstenbergio, Mareschallo Marchiano, et
Georgio Lucchio Dano. Hic quum Regi nunciatus adventus
legatorum, jussu ejus Lugdunum a praeside adducti, atqve
inde Avenionem, ubi triduo morati sunt. Postea Massiliam
arcessiti, qvum octiduo Regem Nicaea adventantem
frustra expectassent, vento adverso obsistente, qvoniam navigio
accederet, uti constituerat, tandem vero eo venit.
Ad quem introducti per Connestabilem, cujus benevolentiam
sibi prius conciliarant, benigne auditi sunt. At Rex
qvum intellexisset summam negotiorum, non expectato
fine, orationem legatorum interrumpens, ait se memorem
fuisse promissorum, ac comprehensos pace, cum Imperatore
inita, simul Danum et Principes protestantes: nec
voluisse in concilium consentire, quod instanter a pontifice
p.185
petitum, proposito praemio Ducatu Mediolanensi, immo
nec posthac quidem unqvam concilium tale approbaturum;
idque fide nobilis (haec enim ei solennis jurisjurandi
formula). Ac tametsi cum Imperatore pax convenerit,
foedus tamen cum Dano et Principibus facere paratum.
Illi modo leges foederis ederent, ac authoritatem
litteris testatam legendam exhiberent. Qvod ubi factum
de plerisqve capitibus facile utrinque assensum; sed de pecunia
aliquo in loco Germaniae deponenda, in eventum
necessitatis bello ingruente, amplius deliberandum Gallus
censuit, jussis legatis Tarasconem comitari, donec mature
super hac re consilio habito responderi posset. Eo dum
appellunt, Rex conspicatus legatos navigio egredientes,
mittit Lucchium eorum adventui gratulatum. Ibi ille cum
legatis familiarius collocutus, a se indicavit, Gallum certiorem
de appulsu Caesaris factum, (nam triremi una atque
altera ex Hispania tum demum ad ostium Rhodani accesserat,
nec Nicaeae simul cum Pontifice et Gallo praesto fuerat,
detentus vento contrario) in diem sequentem cum tota
aula obviam ei ad Aquas mortuas, quas olim Fossas Marianas
indigitarant, occursurum. Quae res anxios legatos habuit,
metuentes, ne quid adversi sperato foederi interveniret; ut
idcirco expeditionem eo magis urgerent, Lucchium rogantes,
responsi promissi Regem commonefaceret. Eo facto
legati in aulam vocati, ubi tamen nihil effectum. Igitur
Boyartum Regi tum a secretis compellantes, ab eo jubentur
in hospitium cum bona spe redire: quippe qui a prandio
eis renunciaturus, quae a Rege jussus erat. Mox legatos
adiens, dilationem responsi excusat, qvam adventus Caesaris
importarit, jubens nihilominus de re bene sperare. Regem
in omnia postulata consensisse, praeterqvam quod in
postremo perplexitatis et difficultatis aliquid collocaret.
Sed non exemta tamen legatis solicitudo, quin formidarent,
ex colloquio Caesaris cum Gallo aliquid foederi impediendo
accessurum: Itaque tum Arausione Furstenbergium adeuntes,
tum Connestabilem per litteras compellantes, rogant
utrunque, opera atque auctoritate sua subveniant, ne qva
foederi jam fere affecto Caesar officiat. Connestabilis per
p.186
Furstenbergium respondens, jubet eos bono animo esse, nihil
ei rei fore periculi. Non agendum inter Caesarem et
Gallos nisi de induciis, quae Nicaeae pactae. Reliqvum
tempus conviviis et gaudiis dicatum, quae pro more in
congressu Principum agitentur. Quin sperandum potius
legatis, ut omnia ex animi sententia cedant, ac finem
initio laetiorem sint habitura. Tandem Rex frustra aliquot
diebus expectatus, dimisso Caesare, Lugdunum adiit,
postridie Molinum versus iturus. Quod ubi legatis rescitum,
Furstenbergius denuo ad Regem missus, cum vultus
tristitia et insolita taciturnitate inde rediens, spem prius
conceptam perimit. At Rege Molinum profecto, Praeses
Parisiensis legatis sententiam ejus de capitibus foederis exhibitis
patefecit. Non placere ei, quod de concilio recusando
postuletur. Esse hanc rem juris sacri, quae in pactum
civile, seu foedus politicum non cadat. Absque quo
Gallum, utpote Christianissimum, fateri se obligatum,
ne in concilium unquam nisi legitimum et generale consentiat;
secus si faceret, minus laudabile apud Reges et
Principes fore. At si totus orbis in concilium consentiret,
vix fieri posse, ut adversari aut id recusare posset. Flagitasse
enixe Regem Angliae, ne qua sibi persvaderi concilium
pateretur, amplissima spe proposita. Desiderasse
contra Pontificem Romanum, ut concilium probaret, et
iam Caesarem pollicitum in causa religionis vim Gallo non
facturum. Idem instanter rogasse, sed neutrum obtinuisse.
Spondere constanter Regem nunquam in concilium, nisi
legitimum et generale, se consensurum. Ac petere, hisce
verbis fidem tribui, haud secus ac si in scriptum vel foedus
relata sint: cui inseri talem obligationem natura concilii
non ferat. Nec de postremo exhibiti foederis articulo,
videlicet de pecunia repraesentanda et aliquo loco Germaniae
deponenda, Regi aeqvum videri quod petitur, nisi ad
aequalitatem aliquam redigatur, Itaque si ingens pecuniae
vis a Rege deponenda sit, videndum, quomodo aut pecunia,
aut milite pro ea satisfiat, ut par pari reponatur. Sed
utrumque horum a foedere alienum et insolens. Si igitur
desistere ab horum petitione placeret, potestatem habere
p.187
de aliis haud iniquis conditionibus agendi. Ac si staret
sententia, quod haec omnino a Rege praestari vellent, ipsum
Molini conveniendum. Legati contra de concilio
putasse se rem confectam, quandoquidem Rex sententiam
suam coram edidisset, et per Connestabilem et Boyardum
ad eundem modum responsum esset. Qui si verbis promittere
non dubitaret, quod de concilio peteretur, nihil
vetare idem scripto vel foederi inseri. Nam obligationem
stipulatione et promissione consistere, etiam absque scriptura,
cujus non ea vis, ut per se qvenquam obstringat, sed tabulas
scriptas fidei et probationis saltem loco esse. Neqve foedera
hujusmodi stricti esse juris, sed bonae fidei et ex aequo bonoque
omnia constituenda. Quapropter probrosum aut alienum
haud esse talia peti; qvandoquidem non pudeat Principes
protestantes concilii, modo liberum sit et verbo Dei consentaneum,
absque quo haud rem sacram esse. Deniqve super
hoc spe pridem facta, perscriptum in Germaniam de concilio
recusando Regem consensisse; ideo fidei et honori legatorum
ut consulatur cupere. At postremum articulum de pecunia,
non a Principibus adinventum, sed a Langaeo in
conventu Smalcaldico propositum. In quo par ratio esse
nequeat, quia nec pares utrinque facultates et opes. Veruntamen
vicissim pro pecunia praestandum a Principibus,
ut aliquot millia peditum suo stipendio Regi ad fines Galliae,
quum peteretur, transmitterent. Quod tamen non
aliter promissum velle, quam si ratum Principes habeant.
Haec locuti cum praeside legati, qvum, eo mandata excusante,
fere nihil ad summam rei proficeretur, coacti sunt
Molinum ad Regem iter facere. Ubi convento Connestabili,
spes facta decennio concilium nullum futurum. Sed
de pecunia nihil impetratum, ni par summa vicissim apud
mercatores in Gallia deponeretur. Quumqve petitum esset,
ut Rex capita foederis, prout ipsi placeret, conciperet, ne sic
quidem aliquid obtinuere. Tandem vero Rege iter Blesas
parante, legati ad eum adducti humanissime cum hoc reponso
dimittuntur: Certum deliberatumque, cum Principibus
Germaniae pristinam amicitiam servare, nec concilium
probare nisi legitimum et generale: ideo Principes
p.188
pactione induciarum comprehensos, quatenus ipsi velint,
Ac paratum ipsis omnia officia praestare, eademque ab
ipsis expectare. Ita varie circumducti legati, his amplius
a Rege nihil impetrare potuerunt. In ipso discessu
pro miseris hominibus, qui Gratianopoli ob confessionem
evangelii in carcerem conjecti fuerant, deprecati, ne hoc
quidem obtinuerunt; sed ambiguo duntaxat responso preces
eorum elusae. A Gallo nihilominus ad Christianum per
legatos litterae datae humanitatis et officii plenae, quibus se
paratum foedus renovare ostendit, ideoque foedere Caesaris
comprehensum eum voluisse: cujus missum exemplum,
unde id luculentius posset cognosci. Et de hoc quidem
postea seorsim a Christiano gratiae Gallo actae, misso ad eum
Petro Brochenhusio: per quem petiit etiam periculi commonefieri,
si quid Caesarem struere in perniciem suam
constaret.
Etenim parta apud Gallum pace, res novas Caesarem
moliri multorum indiciis et constante fama jam vulgabatur,
unde nova denuo solicitudo Regi incessit. Sed quamvis
Caesar hoc agebat; tamen obtentui bellum Turcicum
sumptum. Eaque specie fraude tecta, naves quorumcunqve
passim, quae in totum Belgium adnavigarant, detentae.
Qvarum complures ad tantum conatum minus idoneae,
navigationem intermittere coactae, haud parvo publico privatoque
damno, et insigni cum Caesaris obtrectatione et
invidia. Deficientibus enim necessariis ad oppugnandam
Daniam, classe validam, corrumpebantur neqvicquam naves,
et sumptus ingentes de nihilo fiebant.
Nec aliud fama dignum gestum est classe, quae parabatur,
nisi quod unus aut alter pirata, ex Dania profugi,
mare aliquousque pererrantes lustrabant, si qua in Danorum
solas naves inermes incidere possent. Christophorus Trudsonius
eo usque evectus, ut ad insulam, Helliglandiam nuncupatam,
quasi terram sanctam dicas, appulerit; ubi escensione
in terram facta, septem ejus nautae longius ad praedam
progressi capti sunt, ipse refugio ad navem evasit. Nautae
p.189
postea ad Regem missi, cum quaestionibus subjicerentur,
confessi sunt, Mariae gubernatricis auspicio Faeris Selandiae
se enavigasse, sed non alios qvam Antverpienses et Amsterdamenses
hucusque spoliasse. Quibus etiam Rex justitiam
administrare, de noxiis supplicium sumendo, paratus erat,
uti per litteras obtulit. Alter Ottho Stigotius, postquam ex
portu Embdensi cum aliqvot navibus solverat, litora Norvegiae
clam subiit, nullo insigni detrimento aut damno alicubi
dato. Neuter in Daniam navigare ausus, quia jam
evulgatum classem a Rege paratam, ejusque rogatu Borussum
naves aliquot instruxisse. At quia Frisia semper eis
pateret, per litteras cum Comite Ennone expostulatum,
quod receptum piratis, malum Daniae machinantibus,
praeberet, contra quam aut Rex paterne meritus, aut jus
vicinitatis requireret.
Interim terra quoque ad fines Holsatiae a pristino hoste
Oldenburgico insidia regiis subditis paratae, quamvis hostis
conatus eo hic retusus. Conduxerat ille hinc inde milites,
quos indies confluentes propius ad Regis provincias admovebat,
ignaris omnibus, qva iter instrueret. Ea res primum
Holsatis suspecta. Mox metus incessit, ad expilandum
Holsatiam irruiturum. Quod ibi Regi minime obscuris indiciis
persvasum, haud cunctatus, quas per tumultum poterat
copias, ad fines contra Oldenburgicum educit. Sed is
intellecto Regis adventu, metune an consulto retrovertit,
ac recta dioecesin Monasteriensem petit. Ibi populatus oppida
et agros, expugnatoqve uno atque altero castello, nec
non extorta ab aliquibus pecunia, in urbem Monasteriensem
Antistitem ipsum fugavit, quia resistendi facultas ab
exercitu adhuc imparato non erat. Qui tamen post collectis
copiis, auxilioqve aliquo a Rege suppeditato, sua eo
facilius recuperavit, quominus amissa adversus vim armatam
valida erant. Et Rex quidem hac ratione periculo defunctus,
nondum tamen metu liberatus fuit. omnia Oldenburgicus
finibus imminebat, et multi hostes in utroqve
exercitu militabant. Itaque callido usus consilio subornabat,
qui bello sopito partem militum in stipendium Regis
p.190
adsciscerent, reliquos terrore implerent, vel spe inani lactarent,
dum morae taedio sponte dilaberentur.
Porro autem uti ab Oldenburgico terra turbatum, ita
nec mari a Megalopolitano altero hoste pridem reconciliato
sincere pax servata. Etenim ascitum in ministerium Remlingrodium
quendam Metropolitanus protectione sua contra
Belgas armabat, litteris potestate data, ut vindicaret injuriam,
quae a Belgis accepta memorabatur, aliis tamen haud
violandis. Hac enim specie invidiam obtegi voluit, cui
propositum mare Balthicum latrociniis infestum reddere,
ut quoquo modo Dania turbis involveretur. At clam inter
eos convenisse ferebatur, connivendo passurum Megalopolitanum,
quibuscunque tandem mari captis accessum Remlingrodio
in suos portus esse. Cui rei post res ipsa fidem
fecit. Nam neque a Danis neque ab Anglis vim abstinuit.
Sed spoliantem ita quosvis, mari Balthico, quod Danici
juris est, non toleravit diu Christiani virtus, quin contra
naves instrueret. Quas pirata metuens in portum mature
se receperat, ratus se praeda parta ibi in tuto fruiturum.
Sed naves Danicae eodem perrumpentes, dum piratae in
praeda distribuenda occupantur, inopinantes invadunt.
Quibus fuga elapsis reliquae piraticae naves crematae, Anglica
quaedam recens capta in Daniam salva abducta. Quae
postea ad intercessionem Henrici Regis domino restituta est,
nullo soluto pretio. Quippe coepta jam inter utrumque
Regem ea amicitia, ut nullum gratificandi invicem studium
deinceps omitterent. Anglus per se ultro eam ambierat
admiratione Christiani, cujus virtus in omnium ore
jam versabatur. Cui ille, utut hactenus hostis, etiam favens
adeo Christiani laudes litteris suis extulerat, ut infra eas longe
ipsius modestia se demitteret. Christianus quoque tanto
lubentius in amicitiam venit, quia Anglo jam religione
concors, priores offensas amplius non imputaret, sed tranquillitati
publicae injurias omnes sponte condonabat. Ita
igitur dum Anglus Christiani virtuti lingva animoqve favet,
atque is vicissim benevolentiam re erga subditos Anglos declararet,
via ad conjunctionem et necessitudinem, quae post
secuta, aperitur.
p.191
Juncta etiam amicitia cum Polono, Borussi arbitrio
foedere stabilito, quae multis modis eo rerum statu apud
hostes quoque profuit. At alia parte novi hostes Regi exorti
nulla lacessiti injuria Pomeraniae Duces erant, qui in
Rugia insula bona ecclesiae Roschildensis occuparant: nec
antegressa cognitione, nec Rege praemonito; quod aegre
quidem erat ipsi ab amicis et necessitudine junctis profectum.
Sed arma tamen contra vim haud sumpta. Quinimo
indicato die reditus in regnum, rogati Duces per litteras,
interim abstinerent bonis istis, ne regios possessione
turbarent. Ipsum quod jus aequumqve esset haud recusaturum.
Verum Pomerani nihil a priore violentia remisere,
tantumque quaesita dilatio, dum possessionis commodis
fruerentur. Quapropter Rex vicissim naves civium Sundensium,
Gripsvaldensium et Anclamensium in freto Oritano
detineri jussit. Quae nexu detentionis haud aliter relaxatae,
quam ut satisfactionem tres istae civitates sponderent
pro annuis proventibus omnibus praeceptis una cum usura
semisse, simulqve promitterent fore, ut A. D. Calendas
Octobris mitterentur in Daniam, qui causam ipsam cum
regiis delegatis cognoscerent et deciderent. His tum conditionibus
naves dimissae: Antonio Lecovio civitatum legato
spondente ratam fore transactionem. Et legati quidem
ad comitiorum tempus in Dania praesto fuere, sed nulla
potestate rem controversam disceptandi: Id modo postulatum,
ut in vernum tempus nihil moveretur aut
novaretur.
Deinde cum Fuggaris Augustanis pariter inimicitiae
incidere, quod eorum quoqve naves fraudis compertae in
freto detentae fuissent. Etenim Fuggari non contenti, quod
Fridericus Rex monopolium cupri ad certum definitumque
modum indulserat, solutione vectigalis quod inter eos
convenit, et modum cupri exportandi excesserant, et vectigali
suo Regem fraudarant. Ac dolus quidem patuit: Sed
Caesaris protectione confisi, ferocius et pervicacius, quam
in noxa manifeste deprehensos deceret, agebant. Post tamen
haec controversia Principum quorundam intercessione
composita.
p.192
Comitia regni serius hoc anno habita, quibus gravissimarum
rerum instituta est deliberatio. Contendebat Senatus
a Rege, ut Friderici designationem totus populus solenni
sacramento praestito ratam haberet et confirmaret. De
modo gubernationis, si ipse ante legitimam filii Principis
aetatem diem novissimum impleret, res in suspenso per silentium
relicta. At proceres Sliaevigiae et Holsatiae contranitebantur,
ut gubernatio constitueretur, in cujus partem
se admitti petiere. Nolle enim Ducem a regno alienum,
nec denominationem istarum provinciarum extra eas collocari,
utut jus electionis regno integrum salvumque maneat.
Acta res utrinque pari ambitione, etsi jure dispari.
Sed quia Dani abdicatam a regno voluere omnem Holsatorum
potestatem, nihil statui hic poterat. Res autem in
aliud tempus prolata, si fortean interim in mentem veniret,
quo utrisque satisfieret. Deinde super Borussi desiderio consultatum,
qui mortuo Gothlandiae praeside, eam insulam
a Rege petierat. Henricum Rosaecrantzium enim, qui insulae
praefuerat, equo excussum, quum viscera vehementiore
ad terram lapsu concussisset, praepropere fatum eripuerat.
Rex sciscitatus antea sententiam Holsatorum, quamvis res
ad ipsos non pertineret, jam de eodem ad Senatum referri
voluit. Sed Holsatis haud curae, quod insula a regno divelleretur,
eam potius tradi sibi pignori flagitarunt, pro pecunia
credita, qvam Borusso concedi. Dani intentius reipublicae
utilitatem spectantes, membrum regni Gothiam
esse disseruere, nec inde abstrahi posse, sine certissima utriusqve
pernicie. Quam sententiam Rex secutus, Borusso modeste
negatam petitionem excusavit. Censuit etiam hisce
comitiis Senatus arcem Malmogianam reaedificandam:
coeptumqve mox opus magno molimine, non sine tacita
plebis indignatione, cui exstructio oneri. Mortuus exul
in Belgio Olaus, quondam metropolitanus Nidrosiensis.
Bona quidem ab eo relicta, Rex sibi vindicavit jure ecclesiae
Nidrosiensis, cui erepta pleraque fuerant, atque a Maria,
referri commentariis consignata petiit, sed frustra fuit.
Georgius Frisius, antistes, dum res tulere, Viburgensis,
libertati restitutus, qvum Regi assiduos fidejussores dedisset,
p.193
nihil se moturum, sed rata omnia de religionis reformatione
et reipublicae innovatione decreta habiturum.
Coeptam inter Anglum et Christianum amicitiam mutuis
officiis exercere et colere utrique Regi deinde curae
erat: atque ab hoc initio pridem facto, ille vicissim ad benevolentiam
paulatim magis magisque accendebatur. Non
praetermisit itaque, intellecto quid animi Caesari adversus
Christianum esset, quin rem ad incolumitatem regni Danici
pertinentem, per legatum, eam ipsam ob causam missum,
patefaceret. Robertus Barns erat, qui exorsus publice amicam
salutationem, gratulatus Regi, secreto colloquio expetito
reliqua legationis hoc modo pertexuit: Fuisse in Hispania
eodem tempore Cardinalem Anglum, qui a fide
Regis defecerat, Pontificis Romani missu, et legatum
ipsius Regis. Quorum ille quum gratior et familiarior,
indignatum Regium legatum monuisse Caesarem, non ex
amicitia esse publicum hostem Regis sui, qvem majestatis
reum loco proditoris haberet, tanta gratia et humanitate
prosequi. Ibi Caesarem respondisse, dandum honori Pontificis,
ut tametsi proditor Regis audiat, tamen ad orandam
apud se causam sanctissimi patris admittatur,
nec eum colloqvio, cum res postulet, arceri decorum.
At legato perurgente et gravissimis rationibus instante, ne
Cardinali proditori tantum gratiae tribueretur, ut in conspectum
Caesaris ad dicendum prodiret, a Caesare commotiore
exprobratum, legatos Christiani, qui se Regem Daniae
falso ferret, occupato per vim regno, et religionem
invisam haberet, apud Anglum aliquoties benigne et humaniter
habitos, tametsi haud ignarus Anglus, Caesari
cum Christiano capitales inimicitias, ob fratrem captivum
ab eo detentum, intercedere. Jam Anglum existimasse,
in haec adversus Danum tam contumeliosa et invidiosa
verba Caesarem haud erupturum, ni implacabili odio
incensus, Christiani perniciem meditaretur. Itaque committere
non potuisse, quin suo judicio cavendum ab tanto
hoste mature praemoneret. Id flagitasse mutuam amicitiam,
qvam si Rex solenni foedere per aeqvas leges seu conditiones
p.194
firmari vellet, exspectaturum ejus super hoc legatos.
Qui si veniant, nunciatum quae visa ad pacem et
tranquillitatem publicam, nec non ad propagationem
sincerae religionis quoqvo modo facere posse, non solum
summo studio ea Anglum persecuturum, sed et legatos
ipsos longe fore acceptissimos.
Haec cum fatus esset legatus, in paucis diebus responsum
ad ea, qvae potissimum agebantur, accepit: Caesaris
odium non ignotum aut obscurum, ut qui variis modis
perniciem Dano struxerit. Causas autem veras longe
diversas esso ab iis, qvae obtentui sumantur, aut in publicum
evulgentur. De iis edoctum legatum Anglicum,
Episcopum Herfordensem, conventu Smalcaldico, et litteris
rem Anglo saepiuscule repetendo patefactam, ut obscura
amplius esse nequeat. Nam aliud Caesarem propositum,
quam fortean prae se ferat, quem si desiderii compotem
fieri contingat, gravem haud dubie pluribus Principibus
ejus dominationem futuram, ac consilia multis
exitialia. Sed Christianum innoxium inimicitias Caesaris
perpeti, ne profuisse ad quosvis aeqvos arbitros provocationem,
quibus causae sua cognitionem non dubitet adhuc
committere. At vim nihilominus intentari, et arma
contra religionis foedere junctos simul parari: nullo habito
respectu, quod doctrinae reformationem scripturae sacrae
auctoritate tueri confidant. Qvod non esse Imperatoris,
ex officio in pacem orbis invigilantis, quae maxime Principum
concordia innixa: sed hominis, rem, dignitatemque
privatam quovis jure aut injuria amplificantis, eoque
cuncta trahentis. Amicitiam autem Danicam expeti ab
Anglo perquam gratum esse, eamque ad publicae tranquillitatis
defensionem et religionis propagationem plurimum
commodare posse, haud ambigendum. Sed quia religionis
causa maxime agatur, consentaneum, ut cum iis,
qui sacri foederis Principes sunt, Saxone et Landgravio super
hoc communicetur. Etenim e re communi esse, in
societatem foederis invitari, qui sinceram religionem professi,
vitae ac fortunarum periculo eam redemerint, ac
p.195
adhuc propugnare haud recusent. Tum, si iis commodum
erit, mittendos postea in locum, ubi tuto consultare
liceat, qui seu in Anglia, sive alibi commodior requiri
possit, communi consilio expendendum. At si Principes
Germaniae interpellentur aliis negotiis, quo minus de iis
tractare queant, nihilominus Regem suos missurum ac
quod tum convenerit, constanter praestiturum. Non
enim metiri religionem vulgi judicio, qui dissensionibus
et turbis veritatem ejus labefactari autumat, sed persvasum
habere doctrinam nostrarum ecclesiarum, quae Confessione
Augustana comprehenditur, verbo divinitus tradito
esse consenteneam. Rogare Anglum, idem sentire ac
judicare velit, id qvod ad salutem fuerit.
Cum hoc responso legatus Anglicus ex comitiis Othinianis
dimissus est, cui adjunctus tabellarius in eum usum,
ut referret ad Regem, si quae ab Henrico rescriberentur.
Interim Uthenhovius et Fuchsius ad Saxonem et Landgravium
missi, quid cum Anglo actum esset, nunciaturi,
simulque sciscitaturi eorum de foedere Anglico sententiam.
Illi cum Henrico amicitiam jungere havd equidem recusarunt.
Sed nec opportunum esse in Angliam legatos mittere
mari longe distantem: nec periculo carere, omnia, quae
agenda essent, litteris comprehendi existimarunt. At si
Hamburgum vel Bremam mittere placeret, affuturos ibi,
qvi aeqvis conditionibus cum legatis ejus paciscerentur. Quae
Rex quum perscribere ad Anglum meditareur, intervenere
litterae per tabellarium allatae, qvibus nihil aliud qvam legatos
Danicos se expectare ostendit. Itaque de amicitia ejus
et Principum Germaniae protestantium, res prolata. Ad
conventum autem Protestantium, qvum Francofurti ageretur,
missi a Rege fuerant legati, ut, si pax religionis inter
ordines Germaniae conveniret, Christianus simul ea comprehenderetur,
aut si de reconciliatione Imperatoris Palatinique
cum eo aliqvid tentaretur, praesto essent, qui ei modum
dicerent. Sed Vasaeus, quondam metropolitanus
Lundensis, qui legatum Caesaris nomine agebat, de rebus
Danicis nihil in mandatis habuit. Itaque legati clam se
p.196
continuerunt, cum Saxone solo et Landgravio mandatis
communicatis. Actum quidem hic inter alia de Borusso in
foedus adsciscendo, et spes ejus aliqva facta; sed quia cautum
utrinque inter ordines fuerat, ne quis ad certum praefinitumque
tempus praeter jam confoederatos adsumeretur,
res irrita fuit.
Tantum autem aberat, ut vel Rex Caesari et Palatino
reconciliaretur, vel Borussus pace Imperii aut foedere Protestantium
includeretur, ut utrique jam variis modis doli
struerentur, tum ab ipsis, tum ab aliis, quos sibi recens adjunxerant,
ac praecipue Regi: Svecus enim hactenus Christiano
amicus et necessarius, jam eo deserto, cum Burgundis
amicitiam fecerat, et cum Palatino foedus inierat. Legati
Caesaris hoc nomine Amsterodamo in Sveciam navigarunt,
ut de damno Regi dando inter eos componeretur. Ac
paratae copiae a Gostavo in Svecia, cum aliis Germania advectis,
haud longe a finibus regni Danici habebantur, ut
cuncta ad invadendum in promptu essent, nullo dum externo
hoste, nec bello Christiano denunciato. Verum Christianus
ubi multis haud fallacibus indiciis comperit, alium
quam pridem Gostavi animum, defensionem non negligendam
ratus, in eventum belli militem etiam conduxit, et
domi conscripsit. Sed prius tamen, quam vel ille arma inferret,
vel iste ad arcendam vim exercitum colligeret, missi
Upsaliam Sveciae ad Gostavum legati. Qui ubi pro amicitia
utriusque Regis familiariter indicarunt, quid conventu
Brunsvicensi actum, ac quo pacto cum Bernardo Mileno lis
terminata, obruti qvodammodo sunt querelis, qvae in Christianum
congerebantur. Sed quia, Rege nihil tale expectante,
mandatum super his respondendi nullum legati habuerunt,
exhibitae sunt scripto querimoniae omnes, ad eum referendae.
Ac de conventu Calmariensi cum Gostavo actum,
quo de his omnibus ei satisfieret, in quem utrinqve assensum.
Itaque eo post legati missi primarii viri, Accius
Brabeus, Oligerus Vistandius, Canutus Guldensternius, Birgerus
Trollius, et Caspar Brochmannus, luculentum attulere
ad singula objecta a Rege responsum, et Christiani sententiam
p.197
oratione brevi executi sunt. Mirari eum antiqua
adeo ad memoriam ingratam revocare, praesertim cum
recentibus foederibus per silentium sint quodammodo
abolita. Haud dubie impulsum animum Gostavi ad deteriorem
partem ab improbis ministris et pravis consultoribus,
qui pacem horum regnorum turbatam velint. Non
defuisse etiam Christiano causas, cur aliquid moveretur, sed
noluisse occasionem minimam inimicitiis suppeditare.
Rogare idem animi Gostavo sit, nec suspicionibus indulgeat,
Sed a criminationibus hujusmodi in Christianum et
subditos porro abstineat. Quod si qua se lesum putet;
aut ulla injuria affectum, paratum arbitrio delectorum
utrinque procerum rem committere, qui querelas mutuas
disceptent, ac controversiam omnem vel dijudicent, vel
componant. In quae omnia, svadentibus Sveciae proceribus,
tandem Gostavus consensit, qvum polliciti Sveci omnem
operam se daturos, ne amicitia aut vicinitas aliqua offensa
violaretur. Nam his officiis importunitatem belli tegebant,
qvod alias et turbae domesticae a Jona Andreae et Nicolao
Daccio excitatae interpellabant, et geri aliqva cum dexteritate
invaletudo ejus, quae, Deo ita res gubernante, inciderat,
non sinebat. Ita cessatum Gostavo ab armis, Burgundis
nequicquam tunc temporis adversum Daniam vim Sveticam
instigantibus.
At Caesar ipse nihilominus ingentem contra Regem
apparatum molitus, classi undiquaqve instruendae et augendae
operam dedit. Quo non solum retentae naves, quae in
Belgium appulerant, sed Belgicae omnes, quaecunque alio
navigarant commerciorum causa, sub gravissimae poenae
comminatione domum revocatae, praesertim ex partibus
orientalibus. Nec cunctatus Palatinus, qvi exercitum in
finibus Holsatiae habuit triginta sex vexillorum et trium
millium peditum. Instructaeque ei quatuor naves, si res
ita ferret, ut mare esset trajicienduum. Dux Palatino Oldenburgicus
erat, idemqve omnium consiliorum moderator,
eo majoris apud ipsum fidei, quo infestius odium Christiani
profitebatur. Alibi in Germania aliae peditum copiae
p.198
parabantur auspiciis Moguntini et Brunsvicensis, qvibus
inimicitiae cum Landgravio Hassiae inciderant. Iis in Borussiam
ducendis, si forte dissidium Moguntini et Brunsvicensis
cum Landgravio componeretur, ut sperabatur, Conradus
Hartstennius Eques auratus, stipendio reipublicae
Francofurtensis obstrictus, praeficiendus erat. Adjungendi
his equites mille quingenti, qui in dicoecesi Coloniensi et
Monasteriensi, suppeditaturo pecuniam Magistro Ordinis
Livonici, conducendi. His copiis petebatur Rex et Borussiae
Dux, uterque Imperatori et Burgundis reliquisque ejus
factionis ex aequo pro hoste, nulla alia fere culpa: nisi religionis
reformatae professione, habitus. Palatinus recta primum
Holsatiam, inde Daniam invadere satagebat, et jam
fere in finibus oppidum ditionis Lunaeburgensis vi ceperat.
Hartstennius cum suis, qva parte ad Germaniae fines Borussia
vergit, adoriturus Ducem erat; altera parte Magister
Ordinis Livonici obruere inexpectato ditionem ejus decreverat.
Burgundis favebat Megalopolitanus, odio Regis, diversus
ab iis religione, qui navem farina aliisque onustam,
centum, (ut vugo vocant) lastarum per mare Balthicum
in commeatum misit. Et metuebantur Pomerani, ne
transitum per suas ditiones in Borussiam copiis hostilibus
eo facilius praeberent, quod Regi per affinem necessarium
incommodari posse existimarent.
Sed provisu et indefessa vigilantia Regis ac Borussi,
omnes isti conatus, et consilia, utut callide et occulte instituta,
inania sperati eventus fuere. Uterqve enim, Rex et
Borussus, navibus Belgicis, quae edicto Caesaris domum revocabantur,
reditum impediebant, quum passim ipsorum
rogatu vetitum per civitates orientales quicquam exportari,
quo vel annona ibi aggravari, vel naves instrui possent.
Vulgatus etiam consulto rumor, Regem naves qvorumcunque
in freto Oritano sistere. Quocirca quodam metu nonnullae
sponte, ne vacuae redirent, aliae aliis de causis coactae
in portubus istis consistentes, a navigando cessarunt. Regi
interim cum Borusso haud neglectum suas quoque instruere
classes, ut impervium fretum Oritanum hosti facerent.
p.199
Quinetiam Hamburgenses suis in Albi navibus trajectum
hostibus prohibuerunt, ne qva copiae in Holsatiam transvehi
possent. Praeterea jam in finibus justus exercitus habebatur,
ut non dubitaret Rex, si res ferret, cum hoste confligere.
Quumque captum oppidum esset sub ditione Lunaeburgensi,
conjunctis suis quibusdam cum Ducis equitibus,
eos ulturus, qui misere homines ejus oppidi mulctarant,
facile cunctos fugavit in dioecesin Bremensem, unde venerant.
Ubi tum Bernardus Milenus erat, nomine protestantium
advigilans, ut adversariorum consilia destrueret, si quid
contra foederatos inceptaretur. Qvi tribunos et centuriones
hostium ignaros qvo ducerentur, eo svasionibus suis
perduxit, ut se litteris obligarent, contra Protestantes aut Regem
Daniae nemini militaturos: sed Protestantium aut
Regis stipendio merere velle, si intra quindecim dies de eo
certi redderentur. Ratus enim ita Milenus aut milite isto
Protestantes pro se usuros, aut se copias distracturum. Sed
ubi res, qvae in plurium conscientia diu latere non potuit,
ad reliquos evulgata, tribuni et centuriones in obligatione
nominatim inserti, ab exercitu profugere coacti sunt. Qui
autem sub istis signis militabant, quorum qvina simul
erant, detractis vexillis in reliquam multitudinem sunt distributi.
Ita denuo universi sacramento adacti sunt, promisso
menstruo stipendio, cujus aureus unus repraesentabatur,
hand tacito amplius, Holsatiam et Daniam irrumpendam,
ubi se praeda miles explere posset. Verum frustratus
tametsi spe Milenus erat, tamen, quum exercitus odio et
inertia eodem loco torperet, nec reliqua stipendii exsolverentur,
aut alia necessaria suppeterent, nec vulgo nomen
ederetur, ut constare posset, cui militaretur, tandem, an
sponte, an adigente penuria, in ditione Oldenburgica non
sine minis et indignatione dilapsi et dissipati. Quorum
quidam in Frisiam Orientalem, alii alio, ubi cuiqve spes
aut stipendii merendi aut aliter vitae tolerandae erat.
Intercesserat autem, durantibus hisce turbis, Polonus,
instinctu Borussi, apud Ferdinandum Romanorum Regem,
ut reconciliationi Regis cum Palatino, pro ea qua polleret
p.200
apud ipsum auctoritate, operam daret. Qvod jam eo facilius,
quod adversa Palatinus fortuna usus, impetrabatur, et
spem Polono fecerat Ferdinandus, ita futurum. Sed qvum
Christianus nihil sibi negotii cum Palatino esse ad Polonum
perscriberet, gratum alioquin habens ejus studium et benevolentiam,
langvidius ea cura ab ipso suscepta. Nec admodum
de hac re a Ferdinando laboratum, succensente
quod Christianus, spreto hoste Palatino, et expeditione ista
temere gesta eluso, minus ei deferret.
Ceterum ubi et tanto ausu conatuqve ita turpiter Palatinus
excidit, et destitutus auxilio Imperatoris, cui vix
sumptus belli contra Turcam, finibus Germaniae magno
fremitu et terrore imminentem, suppeditabant, nedum ut
in aliis pecuniam erogaret, ad Anglum opem petitum venit,
Oldenburgicum secum in comitatis trahens. Ubi quidem
Rex eum benigne exceptum qua decuit humanitate et
honore prosecutus est, adeo ut jactatione maris ob insolentiam
nauseabundum et invalidum lectica in aulam gestari
jusserit: Omnisque alius favor et benevolentia ei impendebatur,
quae in tantum Imperii Principem cumulati poterat;
praesertim nuptiis cum Germana, Clivensis filiam, jam pactis.
Sed quum Palatinus auxilium contra Regem Daniae flagitaret,
cujus petendi gratia venerat, ibi nihil tanto favore et
benevolentia dignum ab Anglo praestitum. Quin pro responso
redditum, Palatinum non ejusdem secum religionis
esse, nec cum Dano, Saxone ac Landgravio, qui amicitia
et necessitudine conjuncti. At si obtineri ab eo posset, uti
eandem religionem amplecteretur, velletqve in idem foedus
cum protestantibus coire, in facili fore, moderatoribus pacis
Anglo, Saxone et Landgravio, controversiam, quae cum
Dano intercedat, amice componi, nihilque reliqvum studii
et modestiae facturos, ut ita fiat. Sed Palatinus auxilium
Anglicum tanti sibi haud redimendum existimavit, ut a religione
pontificia descisceret, cujus constans professio cum
gratia Imperatoris conjunctae fuit. Ita frustratus spe, qvam
initio tantis cumulatus honoribus praeceperat, voti inanis
rediit.
p.201
Jam naves trium civitatum Pomeranicarum liberius
commercia per mare Danicum exercebant, ac fretum Oritanum
tutius permeabant. Legati enim Ducum in Dania,
ex pacto, declinante vere, affuerant, ibique de controversia
transactum, tametsi difficultate et perplexitate res non
caruit, priusquam eo veniretur. Nam quum Rex inprimis
de possessione contenderet, ut unde vi dejectus esset, restitueretur,
suaeqve potestatis assereret, pastorem et verbi divini
ministrum in Rugia, ex auctoritate ecclesiae Roschildensis,
quem idoneum fore compertum esset, designare, legati
totius causae cognitionem ad judices compromissarios, utrinque
ex consiliariis delectos, devolvi petierunt: aut, si magis
placeret, jurisconsultis Academiae Vitebergensis controversiae
dijudicationem delegare, eorumque sententia stare judices
velle. Verum utrisque magis idoneos fore arbitros communes
amicos, Protestantium ordines; modo Rex pateretur
apud eos causam disceptari, quorum aeqvitate et prudentia
seu res componeretut, seu judicio decideretur, haud
invite Duces parituros. Sed Regi haud visum compromisso
probando in dubium jus suum vocare, de quo nunqvam
fuisset tempore Episcoporum Roschildensium controversum.
Pomerani contra, si inconsulto Caesare (eum noverunt
Christiano infensum) paterentur aliquid juri suo decedere,
rationem Imperio reddendam. Caesarem jam pridem
professione evangelii erga ipsos exacerbatum: Si jam nova
offensa, alienatione vel abdicatione juris sui, accederet, magnum
malum eis creatum iri. Itaque occupatos a Ducibus
fundos Rugianos et reliqua, de quibus contenditur, bono Regis,
cui alias metuendum fuit, ne Caesar sibi possessionem vindicaret.
Ad quae responsum, eodem loco rem fore, idemque
periculum eos manere, sive ab arbitris utrinque delectis,
seu a ICtis Vitebergensibus, sive etiam a Protestantibus
ordinibus causa cognosceretur, (quae omnia ipsis
antea probata modo injussu Caesaris, aut eo inscio, res
decideretur: Addito, requirendum etiam Marchionis
Brandenburgici consensum, propter foedera hereditaria,
quae cum Pomeranis intercedunt, si qvid juris cuiqvam
extra Regem Daniae competeret. Sed nolle Regem jus
p.202
suum controversum facere, nec causas Imperii cum iis,
quae sunt regni Danici, confundi aut admisceri, praevidentem
multa gravissima certamina et inextricabiles contentiones
inde existere posse. Ac si bona Rugiana eo fine
occupata, ut memoretur, certe emolumenti perceptionem
nullam ad Regem vel regnum rediisse, eoque minus
iam restitutionem negandam. Cui si adversentur Duces,
multis modis injurios Regi ac regno esse, secus quam litteris
suis polliciti. Regem collegii Roschildensis, quod
regni haud ignobile membrum, protectorem et dominum
esse; ideo ut abstrahantur, aut quoquo modo discerpantur,
seu injuste lacerentur, quae istius collegii sunt, connivendo
aut negligendo pati, ei fas non esse. Nec in animo
ipsi esse, ut commissurus sit quicqvam ejus juri adimi, utcunque
difficilem et gravem Duces ei hanc causam reddant,
quantum quidem pro viribus adnitendo asserere,
quae regni sunt, qveat. Tandem legati videntes, nihil
istis modis disserendi profici, nullamque viam aliam patescere
amicitiae, restituta possessione, cessere Regi jus emolumenta
et reditus omnes percipiendi: sed dominium exceptum,
quod suis Principibus cum protestatione reservatum
voluere. Ac mox rogatu legatorum bona ista commendata
Martino Berneccovio et filio, quos a fide et industria cognitos,
pridem antistes Roschildensis eis praefecerat: data
potestate, ut possessionem nomine Regis adirent, ac deinceps
administrarent, cum diligentia fideque, quae procuratores
deceret, ratione redituum Regi soli, nec cuiqvam
alii praeterea, reddenda. Fore Regem ipsis auctorem, ne
qua fides et diligentia, eo modo praestita, fraudi sit futura.
Sed haec sine solenni Regio diplomate, quod requirebatur,
exequi jussi sunt: quia neque ipsi adhuc sacramento fidei
Regi obstricti. Controversiam postea de dominio in tempus
vernum Rex produci passus est, petente id Landgravio,
modo ne in possessione et fructuum perceptione
turbaretur.
Cum Fuggaris etiam Hafniae transactum, qui misso
legato et procuratore suo Silvestro Raedio, cui adjunxerat
p.203
hanc ipsam ob causam legatos suos Borussus, expiarunt
offensam, ejus intercessione, et redemerunt aliquanta pecunia,
quae in fraudem Regis commissa fuerant. Ac scripserat
hac de re etiam Maria, quae causam istam quodammodo
ad se traxit, tanquam ad publicum commerciorum usum
cum Belgis pertinentem: sed plus a Rege in gratiam Borussi
factum. Sponsores facti Fuggarorum nomine illi ipsi,
qui legati fuerant, Borussi, et conventionis tabulae conscriptae,
quas ratas habuit Autonius Fuggarus, suo ac filiorum
fratris nomine.
Eodem fere tempore Ottonem Stigotium, hucusque
Regi juratum hostem, Saxoniam inferiorem temere ingressum,
inter Hamburgum et Lubecam a Magno Duce capi
contigit. Is inter ceteros cum Oldenburgico Dania excesserat,
obligata Regi fide, ne quid contra regnum deinceps
moliretur. Sed nihilominus Palatino et aliis Regiis hostibus
stipendio obnoxius, varias technas contra Daniam
struxerat: quapropter Rex eum captum aut in Daniam
transmitti, aut ibi quaestionibus subiici desiderabat, misso
eam ob causam cum mandatis Johanne Rantzovio ad ducem
Magnum, litteris simul commonitum, quanti sua interesset,
eum custodia haud liberari. Sed Duci rogato a variis Principibus,
ne innoxium attineret, simulque quia initio fidem
dederat, absque periculo vitae fore, aegre erat, Stigotium
Christiani generi permissu et bona cum gratia solvi non
posse. Metuebatque tum Megalopolitani vicini, tum magis
Palatini inimicitias, haud ignarus quantum ejus apud
Caesarem et in toto Imperio polleret auctoritas. Tandem
vero, quum Stigotius se ad causae dictionem offerret, aut, si
in gratiam reciperetur, quoad vita suppeteret, Regi fidum
ministrum fore, victa Regis ira est postulatorum aeqvitate.
Mox Caspari Fuchsio negotium datum, ut eum publica fide
in Daniam adduceret. Qvi impetrata venia delictorum,
ascitus in ministerium Regis, haud ingratam operam Regi
deinceps praestitit: praesertim expeditione quadam in Islandiam,
ubi annis aliquot abhinc continuus tumultus, religionis
potissimum causa, excitatus.
p.204
Qvidam enim in Islandia seditiosi eo usque audaciae
progressi, ut praesidis Regii ministros aliquot ludibrio habitos,
et perqvam crudeliter mulctatos ac pulsatos trucidarint.
Antistitis Schalholtensis Augmundi, an aliorum impulsu id
factum, haud pro certo constitit: illi tamen culpa facinoris
omnis impingebatur. Cui cum Mauritio praeside eo minus
conveniebat, quod religionem reformatam propagare conanti
infesto odio antistes adversabatur. Sed Augmundus
vindictam antevertit, qui abdicato munere antistitis, privatam
vitam elegit. In reliqvos post ex legibus Norvagicis
animadversum.
In Norvegia tum aliqvantum tumultuatum, tum auditae
multorum querelae, quod jus ita redderetur, ut nullae
certis legibus poenae sancitae essent, sed judicum ac praesidum
arbitrio multae pecuniariae noxiis irrogarentur. Huic
malo ita subventum, ut missi eo ad dijudicandas causas,
quae provocatione ad Regis tribunal devolvebantur, Trugotus
Ulstandius et Claudius Billeus, mandatum acceperint
emendandi et supplendi, quae juri Norvagico hac in parte
deerant. A quibus conditae leges, Danicis quodammodo
conformes, qvatenus jura et consvetudines istius regni patiebantur:
quae confirmatae post a Rege, inibi adhuc obtinent.
At tumultus a Claudio Billeo, Bahusiano, et Petro
Johannis filio, Aggerhusiano praeside, sedatus, quem hac
occasione excitari contigit: Coeptum erat superiore anno, in
Tilemachia provincia Norvegiae, e visceribus terrae, argenti,
cupri et plumbi metalla eruere, ac probata materia Electori
Saxoniae aliisqve ejus rei peritis, ad quem super hoc aliquoties
scriptum, magna spe arcessitae ex Misnia operae,
mandata cura et inspectio primum Stigoto Baggoni, inde
Antonio Bruschio, moderatore operarum Johanne Glassone.
Ac immunitates indultae, prout in fodinis Misnicis, tum jura
condita, quibus operae regerentur. Nihilo minus tamen
illae rusticis abutentes, insolentius agebant. Eo magis dolebat
miseris, quod praeter solitum onera imponerentur,
nullo emolumento: simul quia res erat cum hominibus,
quibus cum nullo lingvae commercio tam brevi familiaritas
p.205
intercedere potuit, alienati magis animi. Itaque coierunt
aliquot paroeciarum rustici, ut operantes aut affligerent,
aut iis locis expellerent. Sed petulantia eorum a praesidibus,
quos dixi, refrenata. At pauci quidam post, mandato
Regis, extremo supplicio affecti, reliquis alia multa
irrogata, prout quisque culpae affinis, aut a noxa immunis
reperiebatur, quum de sceleris auctoribus est inquisitum.
Verum quum initia fodinarum laeta fuerint, operae
pretium diu tamen non admodum factum: Nam in paucis
annis Rex fatigatus sumptibus, illi inexhaustis laboribus,
inceptum destruere. Causa ferebatur, quod emanavit
tantum aquae e cavernis terrae, ut penetrari, quo necesse
esset, sine submergendi periculo non potuerit. Cujus affluxus
et scaturigo, seu natura loci ita ferente, seu divinitus
in poenam excitata, mihi edisserere haud lubet. Id pro
certo compertum, quum dona Numinis invidiae sunt, non
ferentibus, qui rebus praesunt, ad quosvis fructum eorum redundare,
quae in totius generis humani usum, ut initio
condita, et postea in tempore patescunt, quin sibi omnia
vindicent, vel certe supra modum vectigalibus et exactionibus
onerent, irato Deo saepius ea aut penitus exolevisse, aut
alio traducta. Qvod in religione et vero Numinis cultu
itidem usu venisse, inde usque ab initio animadversum, ut
pro veritatis luce ingratis tenebrae superstitionum sint oborta.
Qua in parte tamen a Christiano ita laboratum, ut ministerii
curam, et promptam in propaganda religione voluntatem
solicite Deo probare, etiam in mediis turbis et
summis rerum angustiis non omiserit. Eo voluit, propagata
jam late per utrunqve regnum evangelii doctrina, qvum
deessent passim idonei ministri, Academiam seu scholam
publicam, quae Hafniae est, per belli tempora collapsam
instaurari, ut inde peti posset, sicubi ecclesia ministro indigeret.
Aucto itaque doctorum collegio, aliquibus professorum
praeter priores institutiones attribuit, unde proventus et salaria,
prout illa tempora ferebant, large et munifice cunctis
inferrentur. Atque aliquot post annis praestantissimi quique,
hi atqve illi ex Germania viri, ad docendi munus in Academia
p.206
eximiis praemiis sunt invitati. Eandem paulatim solicitudinem
ad alias scholas toto regno extendit, nec non ad
ecclesias, docentibus ita prospiciens, ut nihil ad vitae necessitudinem
deesset: adjecturus plura et uberiora, ni animum,
huc satis per se proclivem, abstraxissent, quibus quicqvid
ministris verbi tribuitur, semper nimium esse videtur. Cui
indicio est, quod factam potestatem Superintendentibus
voluerit petendi pro ministris, si quid desideraretur, et coram
libero accessu monendi atque judicandi, si quid ad religionem
requireretur, aut uspiam ministerio vis fieret. Nec
pauperum nulla habita ratio, quibus alendis concessa passim
per cuncta oppida regni monachorum et virginum monasteria,
adjectis ex proventibus, quantum necesse. Et ubi
proventibus nullis vel tenuibus fuerant mendicantium coenobia,
largitus de suis et iis, quae regni erant, ut vix ullum
sit regni oppidum, ubi non aliquod pietatis vestigium ab
eo sit relictum.
Quae beneficia, simul hic a me memorata, ad extremum
vitae halitum passim erga quosvis ita praestita. Nec
unquam pietatis Christianum taedebat, aut bene de singulis
merendo fatigabatur: Hoc omnium confessione in praecipua
laude ejus posito, eum haud passum verbi ministrum,
munere recte fungentem, sine consolatione a se dimitti.
Ratus nimirum his pietatis officiis expiato Numine, tum
aliam multiplicem felicitatem divinitus datam impetratum
iri, tum pacem externam regno obventuram. Pro qua
magnopere jam solicitus fuit, tot insidiis inopinato petitus,
ac porro metuens Imperatorem, quod in proximum ver,
induciarum pactarum finis triennio elapso instabat. Ne
tamen in bellum erumperent, ab Hamburgensibus, qui
priorum induciarum auctores fuerant, denuo ad Mariam
de iis prorogandis scriptum. Quibus responsum, nihil
antiquius esse nec Caesari gratius, quam ut Christiano cum
Palatino recte conveniat. Velle Caesaris nomine ac per
se totis viribus in id incumbere. Ac si mittantur a Dano
legati, nihil reliqvum facturam eorum, quae ad pacem,
qvietem subditorum, benevolamqve invicem communicationem
p.207
facere queant. Ita Reginam ad pacem inclinatam
ubi Christianus cognovit ex litteris, non distulit ad
eam legatos cum mandatis et amplissima potestate mittere.
Erant illi Avo Vincentius Longus, Gossichius Rantzovius,
Svavenius et Fuchsius, qui Reginam Gandavi adierunt.
Sed quum latae essent conditiones Regi graves, de quibus
nullum mandatum habuerunt, re infecta discessum
est. Polliciti tamen legati, se ad Regem relaturos, qui
denuo aliis missis, sententiam suam super iis quae desiderabantur
brevi esset declaraturus.
p.208
NICOLAI CRAGII
ANNALIUM LIBER V.
Venerat Caesar Gandavum, peragrata Gallia, ubi omni
honore affectus est, quem mortali tribui fas. Commoratus
illic spe diutius, quia Cardinalis Farnesius,
Pontificis legatus, varia ad illum simul et Gallum
mandata attulerat. Qui hic inter alia etiam de Christiano
egit, Caesari exprobrans eum in foedus protestantium venisse.
Tandem vero Caesar ab iisdem filiis Regiis, a quibus ad fines
Hispaniae exceptus fuerat, post ingentem laetitiam et festiva
gaudia deducitur Valentianas Hannoniae oppidum. Inde
igitur ubi se in Flandriam contulerat, accessere eum protestantium
legati, nec non Christiani Regis: non quidem
communicato consilio missi, utrique tamen de negotio
haud dissimili, illi securitatem religioni, hi pacem Daniae
petituri. Nam haud procul erat, quum induciae triennales
pridem pactae exspirarent, uti memoravimus. Quum ad
rem ventum esset, legatis Danicis Aeschylo Billeo, Svavenio
et Fuchsio, ea maxima difficultas objecta, quod dignitas
Regis titulo tenus asserenda erat, sicut Christianus mandarat.
Nam Caesarei, inter quos Scepperus, Regem Daniae
eum non appellabant, sed solummodo electum aut designatum
nominarunt. Jusserat enim ita Caesar, ratus alias praejudicium
Palatino, de regni jure contendenti, fieri, si is pro
Rege agnosceretur. Regii contra tendebant nihil Christiano
detractum velle: Eum legitime ad regni fastigium a Deo
et hominibus, quibus potestas, evectum, solenniter etiam
inauguratum, et unctione consecratum, sicut in Christianitate
moris sit. Audire Regem apud omnes, pro eoqve
p.209
haberi et agnosci, neque de jure regni ulli quicquam concedere,
aut fateri cuiqvam vel minimum aliquid juris
competere. Verum quum regii haec et alia pro jure
Regis disserendo nihil proficerent, reservata ejus dignitate
integra, cum contestatione, ad ea, quae legationis istius
propria erant, accessere. Ac inprimis transactum de solutione
promissa Zwollensibus, qvam denuo recepere Regii
futuram Hamburgi tribus annuis pensionibus, quibus refunderetur
pretium mercium ante Calendas Februarii distractarum,
quemadmodum pacto priorum induciarum convenerat.
Pro reliquis autem solutio fieret, quum pax in universum
constitueretur: aut si ea ultra annum proferretur [porferretur ed.],
cum legatis, qui postea mittendi, super ea re concordandum.
Nam pax jam convenire prorsus non poterat, nec
obtineri, ut induciae prorogarentur, nisi in diem anniversarium
a Calendis Maij. Caesar enim ita prorsus voluit, quod
existimaret, induciis in aliquot annos prolatis utrinque ad
pacis curam capessendam lentiores minusque intentos fore.
Cujus studium ne torperet, placuit conventum in aliqua ex
quinque urbibus nominatis agendum, incipiente autumno
ad diem, qui memoriae beati Bartholomaei Apostoli dicatus.
Eo arcessendus Palatinus, ut de omnibus transigi posset,
nihilqve reliquum esset, quod pacem ulterius distineret.
Quum haec in Flandria agerentur, per idem fere tempus
Landgravius litteris ad Regem datis ei auctor fuit, ut quaque
ratione se a Palatino liberaret, ac jus dotis, quae peteretur,
quovis pretio redimeret. Nam Palatinum pro accipitre
esse, Caesarem instar aucupis, illo ad instituta, quae
cogitatione multo majora, abutentis. Si pateretur itaque
Saxonis et suo arbitrio litem componi, ei rei operam libenter
daturos. Ac simul invitatus Christianus in arctius
foedus cum protestantibus, quo non solum religioni, sed
etiam ejus dignitati ac regno consuleretur, Clivensi eodem
foedere una comprehendendo. Sed is controversia, qvam
Palatinus pridem faciebat, tollenda vel componenda arbitrium
ipsorum non defugiebat. At novum foedus inire
nolebat, ignarus quid in Flandria actum, legatis iis nondum
p.210
reversis. Itidem ad Palatinum scripserant Saxo et Landgravius,
qui et ipse eosdem arbitros haud detrectabat.
Itaque quum de causis religionis Smalcaldiam conventum
esset, missus eo Regis nomine Utenhovius, ita instructus,
ut nullam aequam conditionem esset aspernaturus. Sed
Palatino prae regni cupiditate nihil, quod offerebatur a Saxone
et Landgravio, satisfaciebat. Id omni jure sibi vindicabat,
adducto inter alia ad petitionem suam stabiliendam,
quod utriusque sexus liberos ex Isabella nascituros in pactis
dotalibus, ab iis, qui conjugem Christierno petitum ad
Imperatorem venerant, promissum fuerat, nomine totius
Senatus regni Danici, successionem certo et indubitato
mansuram. Hac obligatione Senatum regni adstrictum,
successionem in alium non potuisse transferre, sed jus illud
Christierni liberis competere. Rogatus autem Palatinus,
ut iis missis, qvae nec liquido probari, nec tum ab Utenhovio,
ad respondendum huic exceptioni imparato, refutari
poterant, nullam aliam pacis rationem iniri aut admitti
passus est, qvam quae cessionem regni includeret, ni prius
coram cum Christierno esset communicatum. Itaque si
Rex faceret colloquendi potestatem, accepta fide publica
venturum ad Christiernum, ac tum demum quid fieri aliis
pacis legibus queat, patefacturum. Horum neutrum
promittere Utenhovius poterat, nulla a Rege facta potestate.
Ergo alia via Palatinus urgere Christianum coepit, petens
socerum captum custodia liberari. Ac multa questus de
iniquitate eorum, qui pellectum fraude et subdolis promissis
in potestatem redegissent, in integrum restitui flagitabat,
dicturum causam, si quis alicujus sceleris reum posset arguere.
Sed Utenhovio non in mandatis erat, quod de hoc postulato
sponderet, qui ratus neque hac de re oportune agi
posse, nisi ubi ipse Christiernus praesto esset. Eum autem
carcere exemptum aliquo loci sistere, in potestate solius
Regis Christiani non esse, sed rem plures attingere, qui jus
hostis captivi suis armis domiti aliqvod vindicent. Non
spem esse illos passuro Christiernum longius a regno avehi,
ne vis metuenda sit. Haec aliaque in eandem sententiam
p.211
quum probabiliter legatus disseruisset, ex sententia
Saxonis et Landgravii inter partes constitutum, ut Christiernus
Lubecam veheretur, quo venturi Saxo et Landgravius,
ipseque adeo Palatinus cum utraque Christierni
filia. Ita quum utrinque acceptum, ut ad hunc conventum
redeundum esset, nihil amplius ad pacem et concordiam
obtineri hic poterat.
Reverso autem in Daniam Utenhovio, deliberatum cum
Senatu de Palatini postulatis. Aliis alia sententia sedit.
Erant, qui Palatinum nequaquam ad Christierni colloquium
admittendum existimarent, quippe animum atrocem et
vindictam spirantem magis induratum iri, aut certe cupiditatem
Palatini plus Christiernum inflammaturum. Alii, adhibitis
aliquibus regni Senatoribus arbitris haud arcendum
soceri colloquio familiari Palatinum censuere. Posse eum
inflecti precibus Christierni, qvem jam carceris ita taederet,
ut credi par sit, quavis conditione potius transactum velle,
quam diutius in isto squallore haerere. Aut, si nollet Palatinus
regni Senatores auditioni colloquii interesse, saltim
haud aegre laturum a Saxone et Landgravio aliqvot delegatos
adhiberi. Cum itaque haec sententia cunctis probata
esset, decretum, ut legati ad conventum proximum ituri,
hactenus spem colloquii Palatino facerent, aut etiam, si ita
facto opus esset, ut omnino et sine conditione venturum
Palatinum coram ad socerum conveniendum promitterent.
Praeterea vero quum Palatinus jus suum eo asseruisset, quod
a legatis totius Senatus nomine de successione liberorum,
ex conjugio Christierni cum Isabella susceptorum, cautum
pactis dotalibus fuisse ferebatur; interrogati sunt jam quoque
testimonia Senatores, quotquot eorum superstites erant,
quid super ea re veri haberent. Qui omnes fassi nihil tale
in mandatis fuisse, nec tale aliquid tabulis. pactorum dotalium
insertum proferri posse. Horum confessio ut
majoris esset fidei et ponderis, si quando ejus usus apud exteros
esset, placuit Regi eos coram Magno Duce Saxoniae
sisti, atque, adhibitis notariis publicis testibusque ad eam
rem idoneis, solenniter audiri et examinari, ut monumentum
p.212
deinde legitime confici et perscribi posset. Quod Rex
ut propere fieret a Duce contendit, quia plerique ea aetate
erant, ut dies fatalis haud longe abfuturus videretur.
Jam vero quum dies conventui dictus instaret, missus
a Maria, qui Christiano indicaret, destinatum Caesari Coloniae,
legatis Danicis et Palatini praesentibus, dissidia cognoscenda
componere, et quoquo modo dirimere. Itaque designati
erant legati, ut Coloniae conventum eum obirent,
Andreas Billeus, Gossichius Rantzovius, Wolfgangus Utenhovius,
Johannes Forsterus, Scavenius ac Fuchsius. Sed quum
jam mandata sua acceperant, et in procinctu essent, Regi
mutatum hoc consilium. Id sive aliorum monitu, seu
qvod mutatum etiam Palatinum compererat, incertum.
Constat tamen communicatum cum Borusso, qui graviter
offensus, quod induciis annuis comprehensum simul Caesar
noluisset. Qui nec iram dissimulans occulte habuit, sed
hostem Caesaris vicissim professus, naves Belgarum passim
detentas e suae ditionis oppidis, enavigare trimestri temporis
spatio vetuerat. Sed et Palatinus alium animum induerat,
coactus a Maria ad disceptandam hoc ipso Coloniensi conventu,
qvam cum Belgicis habebat, controversiam. Itaque
qvum statuisset Coloniam suos mittere, frivola simulatione
temporis brevitatem obtendens, (quod idem utrique conventui
erat) Saxonem et Landgravium arbitros modeste
recusavit. Nam plus favoris suae causae apud Caesareos sperabat
quam apud Saxonem et Landgravium, utpote Christiano
amicitia conjunctissimos. Quum igitur Regi litteris
Landgravii Isenaco scriptis indicatum esset, hoc animi Palatino
esse, Coloniensi conventui voluit obnunciatum. Quo
nomine missus itidem ad Mariam Fuchsius cum litteris,
qvibus aliae in speciem redditae rationes, cur ad conventum
Coloniensem legati mitti non potuerint. Nam serius de
loco indicatum, qvam ut commode expediri legati potuerint.
Deinde cautum nuper Gandavi fuisse, controversia
Smalcaldiae cum Palatino composita, aut in aliud tempus
disceptatione ejus prorogata, irritum fore, quod de isto
conventu fuisset decretum. Quandoqvidem ergo id
p.213
pro Smalcaldi actum, ut consensu utriusque partis causae
cum Palatino intercedentis cognitio sit in aliud tempus
dilata, rogare conventum Coloniensem patiatur protelari.
Sed tum Marie, tum inprimis Caesari aegre erat, conventum
non obitum, praesertim qvia a diversae religionis hominibus
haec agebantur, quibus laudem compositae hujus
diuturnae et gravissimae litis nollet accedere. Nec Palatinus
nihil succensuit, qui missis Coloniam legatis suis, ipso interim
quid fieret apud Caesarem exspectaturo, spe frustratus,
ac fremens petierat, nihilominus contra Christianum, quasi
fidei desertorem et Caesaris contemptorem, gravius aliquid
statui ac decerni. Mox litterae ab utroque, Maria et Caesare,
ad Christianum missae, indignationis haud obscurum
indicium prae se ferebant. Evocabatur iis Rex ad comitia
Imperii qvae proxime instarent. Nam tametsi doleat Palatino,
ad conventum Coloniensem neminem Regis nomine
venisse; tamen studio pacis et concordiae, persvasum
a Caesare et Maria, haud recusasse: causam illic tractari.
Monere igitur ne cunctetur legatos mittere, promisso Caesaris
favore a Maria, si quod aeqvum est, haud aspernaretur.
Sed nec locus litteris designatus, nec tempus expressum,
ut sciri posset, quo mittendi legati, aut quando
futurum comitiorum initium. De his igitur Christianus
rescribens petiit se certiorem fieri, simul, quia annuarum induciarum
dies interim forte exiret, ne quid periculi legatis
esset, litteris publicae fidei securos reddi, atque itidem quid
interea ipsi expectandum, bellumne an pax, indicari desiderat.
Ac missus nuncius qui acceptum responsum propere
reportaret. Per quem a Caesare litteris responsum, et comitia
Ratisbonae fore, quae inceptura quidem A. D. VIII. Idus
Januarii, sed ob varia quae haud dubie inciderent negotia,
in mensem unum atque alterum duratura, ut satis mature
mitti legati queant. Qvibus securitatem fore publica fide
promissurti, ita ut per totum Imperium usque ad reditum
periculi immmunes sint futuri, haud obstante, si vel induciae
interim finirentur. Tum cum legatis de prorogandis in
mensem unum autem alterum induciis Ratisbonae agi
posse, donec pax constitueretur, nec interim quicqvam
Regi metuendum.
p.214
Et Caesar quidem severius litteris agens, operta offensarum
haud texit. At Maria magis iram dissimulans, familiarius
ad Regem scripserat. Nam blandius et benignius
Rex ab ea compellandus fuit, quia aliis litteris intercedendo
pro Fuggaris gratiam aliquam sibi apponi postulavit. Etenim
Fuggari Christiano pecuniam mutuo sub foenore ad
certam summam promiserant, quum inter eos transigeretur,
monitique jam fuerant, ut promissis satisfaciendo Hamburgi
eam repraesentarent. Quod sive subiratis molestum,
sive a pecunia imparatis grave, ne fides eorum traduceretur,
ad Mariam confugientes, rogatu ejus obligationis liberationem
impetratum iri sperabant. Atqve illa causam eorum
haud langvide agebat, increpito nonnihil Rege, quod donatus
ab eis aliquot millibus, ad mutuum hoc promittendum
absque ullo jure adegisset. Nam quod praetextui sumptum,
Palatinum ab eis pecunia adjutum, atque in eorum
divertisse aedes, ad tuendam facti rationem haud quaquam
sufficere. Non enim pecuniam ullam a Fuggaris subministratam.
Jus autem hospitii a multis annis Palatini majoribus
cum eis intercessisse, quod adhuc coli, ideoque
etiamnum eum pristino hospitio uti, crimini haud vertendum.
Absque quibus esset, tum Fuggaros communi
mercatorum jure, inter quos principem locum tenent,
tum pacto induciarum tutos esse oportuisse. Sperare igitur,
ne Christianus haec memorari indignius ferat. Quae
seu falsa sint, uti sibi persuadeat, e re tamen fore, rumoris
de se sparsi haud ignarum esse: Sive illa vera, posse
rumorem facile aboleri, si aut Fuggaris promissi gratiam
faciat, aut a postulando pecuniam tantisper supersedeat,
donec de tota controversia conveniret, quod haud dubie
brevi futurum. At Christianus brevibus ad objecta respondens,
ostendebat Fuggaros nihil iniqui in Dania passos;
eos permissu Regis patris qvasi monopolio usos, cupri
exportandi modum fraudulenter excessisse, atqve ita vectigalia
regia intervertisse. Deprehensos igitur in noxa,
quam commissam negari non poterat, pecunia luisse, ac
in poenae parte hanc mutui obligationem esse. Nec pacto
induciarum hac ratione quicquam detractum, qvae
p.215
anno post firmatae. Atque extare etiamnum initi contractus
tabulas, indices, quomodo tum utrinqve convenerit,
quibus fidei memorem stare paratum, ac vicissim haud
dubitare Fuggaros promissa servaturos. Sed non eo
destitere Fuggari, quod nihil hic impetratum: nam qvantum
poterant, suam causam Caesaris ac Palatini rebus inseruere,
ut communem hanc quodammodo controversiam
ii ad se traherent. Itaque de his tum proximo anno Ratisbonae,
tum aliis deinceps conventibus saepiuscule actum,
uti loco memorabimus.
Sed dum per inducias a Caesare et Palatino pax est,
imminet finibus Svecus, adducto Ludosiam et Elsburgum
milite, quo etiam tormenta convehenda, ut promptum ei
esset, utrum vellet regnorum, Daniam aut Norvegiam,
adoriri. Christianus itaque, metu undique amicorum solicitis
indiciis incusso, et re ipsa periculi commonefaciente, exploraturus,
quid animi Gostavo esset, per litteras ab eo petiit,
diem dici, quo legatos utriusque regni convenire placeret,
ad tollenda, quae indies magis magisque gliscebant dissidia.
Sed qui has attulit nuncius, quum moram diutius in Svecia
faceret, quam necesse videbatur, fluctuabat animo Christianus,
suspicans ob hoc ipsum retardatum, ut interim Gostavus
se pararet, nihil postea aeqvi per eum responsurus. Itaque
quum nec amicitiae satis certus, nec bellum facturum
Svecum, injuria nulla affectum, potissimum sine denunciatione,
Christianus sibi persvaderet, armis sumptis terrorem
ostentare ad invidiam Sveci pertinere existimabat. Eo
consilio copias arcessendi nondum tempus esse rebatur. Ne
tamen oppida et castella per socordiam et neglectum invasioni
hostium paterent, mediocria praesidia eis imposita, ut
moventem hostilia aliquatenus inde saltem repellerent.
Tandem vero reversus nuncius Regius, responsum ab eo
adfert: Legatos Calmariam circa medium autumni mittendos,
ibi Sveticos etiam affuturos. Eo ubi venere Accius
Braheus, Oligerus Ulstandius, Canutus Guldensternius,
Birgerus Trollius, et Caspar Brochmannus, multa negotiorum
variorum eos deprehendit perplexitas. Fremebat
p.216
Gostavus, et indignabatur pecuniam mutuo datam non esse
solutam, et fidem Christiani per contumeliam et superbiam
proterve incusabat. Nec contentus tantis pignoribus, unde
plus emolumenti, quam ex foenore redundare posset, armis
solutionem aeris sui repetiturum minabatur. Legati diem
praefigi petierunt, ad quam repraesentari pecuniam vellet,
Christianum solutioni moram ulterius non facturum. Ita
convenit, ut ad diem certum vere proximo Ludosiae pecunia
numerata, Christianus obligatione aeris istius se liberaret.
Sed non una difficultas negotio a Sveco injecta: qui Christianum
ad certam monetam astringi voluit, atque insuper
confessionem a legatis extorqveri, labefactata pridem fide,
castella pignori obligata recte potuisse occupare; nec non
ipsos legatos pro pecunia solvenda fidejussores fieri, sub
gravissima poena, si non esset satisfactum. Quae omnia eo
pertinebant, ut patientia et lenitas Christiani contumelia
irritatetur, aut, si ea minus commoveri contingeret, ut
haberet Gostavus, quo se tueretur, si bellum facere vel castella
oppignorata invadere luberet. Prorsus enim multa
exulcerati animi et malum intimis sensibus abstrusum meditantis,
indicia eruperunt, Sveco non solum fidem Christiani
per contemptum elevante, sed etiam minaciter incusante,
passim in Borussia Johannem Ducem dictitari juniorem
Sveciae Regem. Praeterea Borussum ipsum per se
multis modis injurium. De quibus omnibus quum
legati quanta poterant modestia Christianum excusassent, et
de pecunia ad voluntatem cavissent, tandem Gostavus, ut
aliquatenus placati animi fidem faceret, expetit Regis colloquium
certo expresso die, ut coram dissidia omnia
componantur.
Ceterum reversis legatis, quum intellectum esset, quanta
superbia, fastu et inhumanitate egisset Svecus, prima
cura Christiano fuit, quomodo pecunia ante diem solvenda
pararetur. Ac colloqvium expetitum, tametsi minus rebus
suis opportunum, nec multum emolumenti allaturum animadvertit,
tamen ineundum existimavit. Sed dies alius
praefixus, quam Gostavo antea placuerat, de quo misso nuncio
p.217
certior factus, indicato simul loco, quantisque cum
copiis Varbergam (hic locus erat,) esset venturus. Sed
Gostavus, quod Christiano non placuisset dies ab ipso dictus,
ne quid ei concederet, prolato colloquii tempore, rursus
alium diem per ministrum, Danico nuncio adjunctum, constituit.
Quem ille etiam expetans, pedites priora ad castra
longius a finibus remisit, ipse Elsburgi cum una atque altera
equitum turma commoratus. Qvum autem copia
Christiano facta esset cognoscendi controversias et querelas,
quas Svecus ei movebat, rogatus Borussus ad eum conventum
etiam suos ablegare, capitibus causarum, de quibus a
Sveco accusabatur, scripto ad respondendum missis: simul
etiam monitus, si de Johanne Regulo fama jactaretur, quod
Svecus exprobrarat, operam daret, quoad fieri posset, ut ex
ore atque animis hominum ea opinio evelleretur. Sed et
oblata Regis opera Dantiscanis ad componendam controversiam
ipsis cum Sveco intercedentem, quod simul per
Borussum eis indicari voluit, ut toto hoc mari Balthico
belli metus expelleretur.
Verum dum Christianus ita Sveco pacem omni ex
arte parare studet, interim hic novos hostes Danis excitare
laborat. Eo corrupti pecunia perditi qvidam homines in
civitatibus cum protestantibus foedere junctis, quos Svecus,
Livonius, Brunsvicensis et metropolitanus Bremensis ad excitandam
seditionem conduxerant. Conscii hujus quoqve
nonnulli in civitatibus magistratus, qui dissentientes clam a
religione, easdem partes sectabantur. Unde ingenti terrore
Christianus, pacis cupidus, perculsus, metu mali, qvod,
dissoluto protestantium vinculo religionem reformatam
maneret. Res communicata Christiano, cui conspiratio
primum innotuit, cum amicis Saxone, Landgravio et Borusso,
nec eis visa carere periculo. Itaque conjuncto consilio
vicissim clam subornati, qui insidiis detectis obviam
irent, et subita factionum sub initia opprimerent. Ea ratione
factum, ut seditio paucorum conscientia imbecillis expirarit
fere, simul ac emanarit, nihilqve incommodi in civitatibus
senserit religio reformata.
p.218
Sicut nec in Islandia tumultus, superiore anno excitatus,
eo validus erat, ut cursum purioris Evangelii ibi impediret.
Quod tamen magis Dei benignitate qvam hominum
adjutantium alacri studio effectum. Quorum pauci erant
in tam longe dissitis locis, qui aut auctoritate plebem pacandi
pollerent, aut voluntatem religionem propagandi haberent.
Tametsi non defuit officio Christianus, qui in
utramque curam, quantum res sinebat, incubuit, nec impensis
parcens, nec molestiam defugiens. Sed vix in Dania
hactenus potentiorum aliquis erat, qui tam longinquum
iter maritimum exiguo emolumento suscipere vellet, priusquam
Christophorus Hvitfeldius, qui ut Deo et Regi suo gratam
operam praestaret, hanc provinciam haud detrectavit.
Is ergo acceptis a Christiano duabus onerariis, cum aliqua
militum manu, in Islandiam secundo vento usus navigavit
Ubi castigatam leniter plebem, quae rebellionem conciverat,
denuo cunctos in verba Christiani, sacramento adegit, jure
regni Norvagici. Mox Superintendentem eis commendans,
in Schalholtensem dioecesin introducit, quem Rex pridem
designarat, Gislerum Enericum, bonarum litterarum et sacrae
scripturae cognitione Witebergae imbutum, cujus opera
scholae et ecclesiae inibi reformarentur. A quo primum
publice religionis coepta emendatio, iis auspiciis, ut deinceps
brevi tempore superstitio omnis ex oculis amoveretur.
Sed ex animis tamen eo difficilius cultus idolorum, et in ritibus
externis devotio exempta, quod in simplicitate ista
hominum, consvetis nihil melius vel sincerius reperiri posse
judicabatur. Unde etiam quum praelecta plebi ordinatio,
ad quam tum Danicae tum Norvagicae et Islandicae ecclesiae
conformandae, abdicatis ritibus impiis et superstitiosis, minus
eis grata fuit, quin conturbati animis, quod ordinatio
Regis nomine propter auctoritatem inscriberetur, rescribendo
ad Christianum sententiam suam, judicio rudi patefacere
non dubitarunt: Exhibitam quidem novam de religione
ordinationem eo missam; Sed existimare non Regis esse,
sed Romanae ecclesiae, cultum ac ceremonias in religione
praescribere. Haud dubie ab antistite ita edocti, a quo pro
ecclesia Romana dimicatum, quod spes erat incolumem
p.219
ejus statum fore. Sed urgentibus fatis ejus ruinam, concesserat
tempori, abdicato antistitis munere, ut diximus.
Qui jam reduci Hvitfeldio, in vergente ista sua aetate in Daniam
quasi captivus vehebatur, ut, si pacata essent consilia,
praestito sacramento acciperet, unde privatus in otio degeret;
sim aliter esset animatus, et turbas cieret, aut religioni
se opponeret, in custodiam dederetur.
Dum haec in istis partibus geruntur, Pomerani haud
contenti, quod legati superiore anno possessionem bonorum
Rugianorum Christiano cesserant, inhibuerant per
mandatum Martinum Berneccovium, ne quae Roschildensis
antistitis erant auferret, rati in certamine dominii, quando
res ad arbitrium Principum delectorum veniret, se superiores
fore. Itaque velle reditus omnes in Rugia manere, quod
promptius esset praesentibus potiri, qvam in Daniam avecta
repetere. Inde adeo factum, ut Johannes Berneccovius
filius, cui, patre mortuo, hoc anno Rugiana omnia commissa,
neque ipse ausus sit contra interdictum praestare,
quae debebantur. Quod quum Regi molestum, denuo
moniti Pomerani, ut possessione abstinerent, nec fructus ac
emolumenta percipiendi potestatem adimerent. Nam Roschildensis
antistitis a multis annis sine controversia fuisse,
ut nullo jure ea sibi vindicare queant. Illi, qvum frustra ad
arbitrium Principum rem integram referri petiissent, existimante
Christiano, nisi possessioni restituatur, in causa non
esse qva fuit, tandem ejus voluntati obsequuntur, controversia
tamen dominii arbitrio Electoris et Landgravii reservata,
ad quos pridem utriusque partis consensu fuerat
devoluta. A quibus etiam ad indictum Naumburgi protestantium
conventum, Christianus serius hoc anno invitatur,
qui nihilominus hac aliisque de causis, in Holsatiam profecturus
erat, ut ad fines Germaniae praesto esset si forte
communicato opus. Sed ad mare Balthicum progressus,
ubi trajiciendum fuit, adverso vento detinebatur. Ubi
quum complures dies constitisset, demum aliqua tranquillitatis
spe affulgente, qvadraginta scaphis in adversum litus
remigare instituit. Sed vix in altum pervenerant, quum
p.220
subita orta tempestas tenebris et caligine cunctas involvit,
ut undecim a reliquis avulsae et dissipatae retro actae sint,
Christianus cum reliquis, haud sine periculo incolumis, ad
terram appulerit. Inde ergo quum serius in Holsatiam accessisset,
nec expediri legati tam brevi possent, ad Utenhovium,
qui tum iis partibus erat, mandata missa, ut is legati
vice fungeretur: itaque ab eodem, quae tum incidere,
peracta sunt.
Hujus anni aestate sol insolito fervore segetes et fructus
adurebat, quum in vere vehementissima tempestate mare
usque adeo fuerit commotum, ut in ipso freto Oritano
ducentae naves fluctibus obrutae, aut invicem collisae perierint.
Utraque haec clades terra marique accepta, an ad fatum
Magni Ducis, qui Christiano filius secundus VII. Idus
Septembris hoc anno natus est, haud dixerim. Constat
tamen varie eum sorte in vita jactatum fuisse, ut vim suam
et in extollendo et dejiciendo homine satis fortuna ejus
exemplo ostendisse videatur. Tametsi in eo nihil magnopere
erat, quod vituperari posset, si donandi et profundendi
modum, quem sors facultatum dederat, fecisset; de quo
erit, quum loco plura reddemus.
Coeptis Ratisbonae Imperii comitiis haud multo post
advenere eo ex Dania legati, Andreas Billeus Eques, Wolfgangus
Utenhovius Cancellarius, Suavenius et Fuchsius.
Caesar autem tardius accessit. Eapropter cum consiliariis
interim agendo, reddita eis causa adventus, ac per eos Christiani
nomine Caesar salutatus, eiqve de prosperitate gratulatum:
addito, simulac placeret indicare, unde initium
agendi fieri velint, moram haud facturos, quin sententiam
Regis sui enunciarent. Mox vero in paucis diebus Caesar
urbem ingressus est. Tandemque legati A. D. III. Nonas
Maij ad ipsum accersiti, mandata peregerunt, ut cum amplissima
spe benigne sint dimissi. Datum inde negotium
Pratensi, Granvellano, et Navesio dissidiorum rationes cum
legatis reddendi et accipiendi, cujus rei biduo abinde initium
factum. Qvumqve auctoritatem suam et agendi potestatem
p.221
Regiis litteris legati adstruxissent, jussi a Caesareis exordiri,
quae vellent, pro eis Utenhovius paucis verba fecit. Ac
repetitum inprimis, qvod superioribus aliquot legationibus
semper jus in regna et provincias Christiani sibi Palatinus
asseruisset, quia Christierni, qvondam Regis, filiam matrimonio
sibi junxisset. Verum actionem isto nomine
nullam ei competere. Non enim foeminis in feuda, multo
minus in regna, quae per electionem liberam conferuntur,
succedendi aliquod jus esse. Christianum, legitimis
procerum suffragiis electum et inauguratum, sexus quoque
ratione filias captivi Regis excludere. Itaque haud
concedere cuiquam de jure regni sui, quod tantum abest,
in dubium vocari velit, ut ne verbo disceptari de eo mandarit.
At si aliud quippiam peteretur, paratos esse ad
aeqva postulata Palatini audienda. Ad ea Navesius: Regna
et provincias Palatinum non postulare, cui nulla de
iis sit actio, vivente etiamnum Christierno; Sed velle socerum
suum libertati restitutum videre, quem iniqve contra
datam fidem captum existimet. Hoc ex officio pietatis
flagitanti probro haud dandum, qui conjugali amori id
debeat. Idem filias Christierni, utrumque avunculum
profusis lacrymis obtestantes, flagrantissime contendere.
Idque Caesarem a Rege praestitum velle, si pacem sit habiturus.
Responsum ab Utenhovio, de liberatione Christierni
hic agi non posse, quod pridem indicatum Mariae
Belgii Gubernatrici, sed in propinquo aliquo loco, uti Lubecae,
Hamburgi, aut Lunaeburgi, ubi ipse praesto esse
possit, id postulatum inferendum. Nam eum interesse
prorsus necesse, ad consensum reqvirendum, qui alias vix
ratum gratumque habiturus, qvod a Palatino fiat, qvippe
qui prae impotentia animi saepe in has voces eruperit, non
fecisse potestatem Palatino pro se agendi, superesse suis rebus
posse ut procuratore non sit opus. Nec si maxime
velit Christianus eum custodia relaxari, penes ipsum solum
hoc situm; sed plurium simul hostium captivum esse, qvibus
obligatus litteris, qui arci Sunderburgensi praeest.
Hujus autem rei binis litteris ne minimam mentionem
Caesare factam, ut idcirco praescius Rex, quid agendum
p.222
hic foret, haud mandarit. Itaque neqve esse, quod de
Christierni liberatione multis disceptetur [disceptetut ed.], cujus spem injussu
domini sui facere neqveant.
Ita Caesarei periclitati hac quasi prima velitatione, quid
animi legatis esset, ad Imperatoris et procerum concilium
super his referendum censuerunt. Interim legati cum Landgravio
collocuti, quid apud Caesarem et consiliarios actum
sit, exponunt. Judicium facere ex praeteritis, vix fore, ut
ad pacem aliquid impetretur. Adeo instanter flagitari
Christierni liberationem, quam Palatinus salvo suo honore
negligi non posse existimet. Itaque si forte conveniat,
ut Lubecae, Hamburgi, aut Lunaeburgi de eo liberando
agendum sit, rogatus Landgravius, ut Regi suam praesentiam
velit accommodare. Ibi ille instigatus ab Imperatore,
quod haud dissimulavit re altius repetita, acrioribus
quodammodo Caesaris verbis legatos premere coepit: Christiernum
contra fidem datam captum, sed et multis confictis
criminibus argui, quorum reus convinci nunquam
possit. Intercessisse etiam cum Friderico pacta conventa,
quibus ille fidem Christierno obstrinxerit; ejus immemorem
Fridericum hostem se professum. Promissa a Gallo
et Anglo eatenus Caesari auxilia, ut Christiernus liberetur,
quae tanquam in communi Principum causa non defutura.
Viduam Ducis Mediolanensis Lotharingo nuptui
jam brevi datum iri, ita eum quoqve in societatem venturum.
Et praeterea ab aliis opem expectari, ut ea spe Palatinus
vix pecunia sibi satisfactum velit. Aliam igitur
videri viam ineundam, ut offeratur ei regnum Norvegiae,
aut etiam Jutia, aut saltim Scania. Quod ni fiat, quidvis
potius Palatinum facturum, quam ut jus suum amittat.
Nam aut permutatione Caesari pro Luxenburgensi provincia
regna ista cessurum, aut aliam quamvis terram ejus
loco accepturum. Metuendum etiam Regi, ne Holsatia,
cujus necdum investitura (uti vocant) Friderici filiis legitimis
et consvetis solennitatibus collata sit, Imperio tanquam
in commissum ceciderit, vindicetur. Itaque cum
Christiernus, utut res habeat, haud dubie deceptus sit securitate
p.223
ab iis promissa, qui summae rerum praeerant, dispiciendum,
quomodo fidei Regis consulatur, nec Palatinum
eatenus irritandum, ut desperans, quod aeqvum est, extrema
moliri in animum inducat. Ad quae Utenhovius
precatus respondendi veniam, ita excepit: Christiernum
haud inique captum videri, qvi multis modis leges regnandi
sacramento solenni sancitas violarit, ut idcirco ex
iisdem legibus soluti obligatione fidei et obedientiae subjecti.
Neque illum fide Regis deceptum, sed acceptis litteris
publicae securitatis a Guldensternio, non sigillo Regis,
quod tamen in ejus potestate, sed privato obsignatis, in
potestatem Guldensternii se tradidisse. Itaque si eum, temere
confisum antistiti, decipi contigit, esse quod sibi ipsi
hoc imputet. Contra quem tamen si competere sibi jure
aliquam actionem arbitretur, non defuturos aequos minimeque
suspectos judices, coram quibus jussu Regis Guldensternius
sistatur. Pacta conventa inter Fridericum et
Christiernum alia esse nulla, praeter litteras quibus Trittoa
pignori pro debitis Christierni Lubecensibus obligata, quod
pignus Fridericum ipsum luisse, nondum refuso pretio, certum.
Frustra etiam a Caesare, nedum a Gallo, Anglo,
et Lotharingo ipsi expectanda auxilia. Nam Caesari vix
suppetere, ut sua contra hostes tueatur, cui tamen si qvid
supersit, fratri, quem Turca graviter premat, indigo auxilii
ante omnia subveniendum, priusqvam aliena oppugnatum
eat. Gallo jam quomodo cum Caesare conveniat,
haud obscurum; quandoqvidem legati ejus, ad Turcam
ituri, ad Padum fluvium in Italia sunt trucidati, a quo
tanto minus Regi metuendum, quia jam recens cum eo
foedus ictum. Dissidere Anglum religione a Palatino,
utut vacillet fides ejus; ideo vix futurum, ut alias pecuniae
haud prodigus, in gratiam Palatini temere sua profundat.
Lotharingo offensum connubio viduae Mediolanensis
Gallum, absque quo haud ejus, vires Daniae magnopere
formidabiles. Itaque eum spem alieno auxilio superstruentem
debili et imbecillo tibicine sustineri. Non igitur
opus illi Norvegiam cedere, regnum haud parum opulentius
et naturae donis abundantius, quam existimetur, nullaque
p.224
alia causa obscurum et spretum, nisi quod sedes regia
et aula inde in Daniam translata. Nec a regno Daniae
separari posse nobilissimas provincias, Jutiam aut Scaniam,
praesertim pro Jutia Holsatis et Sliaevicensibus pugnaturis,
immo ne quidem Anglum aliquando ignobilem
freti Oritani insulam Hvenam, quamvis immensum pretium
offerentem, consequi venalem potuisse: ita mutuo
inter se apta vinculo necessitatis et cohaerentia Daniae
membra. At si peteretur fortean Lalandia insula, quae
olim Christophoro Bavaro provinciae Ducalis nomine collata,
cujus etiam armis, titulo et reditibus in Constantiensi
concilio usus, spes aliqua esse posset, non passurum repulsam.
Nam Caesarem, permutatione Luxelburgicae provinciae
vel alterius, quam pacate possideat, Daniam sibi adversantem
accipere velle, esset incertam spem certo pretio
redimere, et eventum rei dubiae in sua potestate nimis
Confidenter statuere. Feudum autem Holsatiae, Romano
Imperio subjectum, quod a Caesare acceptum non sit, tamen
ab Antistite Lubecensi, si non solenniter, at certe litteris
ejus collatum. Cui ea potestas a Sigismundo Caesare
tributa, extante super hac re diplomate Imperii aureo sigillo
obsignato; quapropter non esse, quod istis de causis
regna aut provinciae metu Palatini aut sociorum tradantur,
frustraque eum talia sperare. Verum de dote uxoris
agenti, Regem quod aequum est non recusaturum. Hic
Landgravius de antistitis Lubecensis auctoritate subdubitans:
At vos (inquit,) antistites omnes abdicastis, quomodo
igitur jus hujus antistitis propugnatis? Tum Utenhovius;
Antistites in Dania ita munere ecclesiastico abusos, ut salva
Regi dignitas sua et subjectorum obedientia esse non
potuisset, nisi ipsorum auctoritas fuisset convulsa. Itaque
ni (inquit) pridem eversus fuisset ecclesiasticorum status,
etiamnum necessario huc veniendum foret. Tandem
Landgravius quum spem facere non posset, venturum quo
petebatur, quia filia ducenda in Saxoniam ad sponsum Mauritium,
et alia insuper essent negotia; promittit tamen, quae
Regis causa praestari queant sedulo facturum.
p.225
Deinde mox in paucis diebus aliquoties legati cum
Caesareis collocuti sunt, sed ab his nihil aliud qvam Christierni
liberatio semper proposita, qvam Palatinus honoris
sui causa omnibus aliis rebus anteponebat. Eum existimare
non ita excludi a regno Daniae foeminas, uti dictitetur,
immo filias et neptes nec non viduas regnasse. Sed
Palatini sententiam scripto comprehensam esse, quod legatis
exhibitum velit. Simul prolatum scriptum, ad quod
respondere legati jussi sunt, additis minis, adhuc non collatum
feudum Holsatiae. Itaque dispicerent quid agendum,
ne Christianus de eo periclitetur. Post aliquot diebus,
quam perlectum scriptum Palatini, denuo cum Caesareis
convenitur, ibi legatis acerbiore et vehementiore ejus scripto
offensis, haud dissimulatum, quid de isto sentirent.
Non videri dignum Principe tale scriptum, et Christianum
prorsus ejusmodi contumeliis indignum. Ita mordaciter
enim et insolenter compositum, ut pro famoso libello haberi
possit, quo nihil minus quam jura causae legitimis
rationibus et argumentis disceptentur, nec se ex mandato
responsuros, veritate omnibus manifesta: Quia tamen
non usquequaque honoris Regii legatis ejus obliviscendum,
haud commissuros, quin pro re pauca dicantur. Ac primo
ad ea responsum, quae pro Christierni defensione et scelerum
extenuatione adducebantur: atque ostensum, multis modis
regnandi jura, sacramento firmata, superbe violata, prolatis
ipsis legibus juratis, quas irritas fecerat. Additumqve
de Holsatia, qvam ab Imperio avulsam juribus et
immunitatibus exuerit, subductis furtim instrumentis,
quae in arce Segebergensi custodiebantur. Non igitur
posse subditos incusari, si transgredienti jura fidemqve
violanti, fides non sit servata, quandoquidem mutua
obligatione regnum ejus et obedientia subditorum steterit.
Tum memorata, quae ab eo regnante patrata facinora,
quo tempore crudelissime caedibus, contumeliis, et expilationibus
in cujusvis generis homines, Danos, Svecos, et
alios saevitum. Deinde super jure successionis in Regnum
disputatum. Non successisse unquam filias vel neptes, ut
existimet Palatinus, multo minus viduas. Nam Christophori
p.226
Bavari viduam Dorotheam non per successionem,
sed per mariti electionem in Dania remansisse. Etenim si
succedendi jus esset, oportuisse Bavaros deinceps a morte
Christophori ad regnum venisse. Et Scotiae Regem, Marchionemque
Brandeburgicum, si per matrem regni jus
aliquod transmitteretur, potuisse etiam hereditatem Daniae
sibi asserere. Quod neque ab his neque ab illis factum.
Nec deceptum fide publica Christiernum fuisse, demonstratum,
sed inopia pressum ultro pacisci cum Guldensternio
expetiisse. A quo si promissa non integre servata esse existimet,
in eum dari actionem. Fridericum Regem praemonuisse,
ne Christiernus in Daniam veniret, spe amicitiae
aut ullius benignitatis fretus. Nunc quum Christianus regnum
illud, quasi ex faucibus dirorum inimicorum ereptum,
et ab hostium immanium crudelissima oppressione,
caedibus, incendiis, latrociniis, furtis, adulteriis, stupris,
rapinis liberatum, erexerit et stabilierit, haud aequum esse
etim deturbatum velle. Etenim constitisse Christiano
illud periculo vitae et impendio fortunarum omnium,
erogatis in sumptus belli plusquam quadragies centenis
millibus nummorum uncialium seu dalerorum. Eam
prius pecuniam a Palatino Christiano offerendam et refundendam,
si regnum desideret. Tum ipsum de aeqvitate
postulati deliberaturum. Absqve quo non modo gloriam
alieno labore partam inique eum in se transferre, verum
etiam regnum, alterius periculo et impendio acquisitum,
perperam frustraque affectare. Postremo cum in
legatos ipsos invectus etiam scripto suo esset Palatinus, hic
modeste pro contumelia ei repositum: agnoscere legatos
ipsum Imperii Principem dignitate et potentia eminentem,
cui multis ipsi deposita persona concedant. Nec
tamen idcirco quod viles et humilioris conditionis ei videantur,
magnopere laborare, modo Regi suo placere
queant, eique fidem et industriam suam probare. Nam
criminis sperare se innoxios, aut si haberet Palatinus, de
quo recte legati insimulari possent, paratos coram suo legitimo
judice causam dicere, et rationem dictorum factorumqve
reddere. Nec feudi jus neglectum, quin praestitum
p.227
sit; quod litteris Caesaris Sigismundi, postea a Friderico
Imperatore confirmatis, requiritur, ut id ab Antistite
Lubecensi accipiatur. Qua ratione etiam collatum Johanni
et Friderico Regibus, quibus nulla eam ob causam
controversia facta. Haec, et praeterea pleraque apud Landgravium
exposita, quum contra Palatini seriptum adducta
essent, jus Christiani sicut prius assertum. Regnum ei
legitimis ordinum suffragiis collatum, quod vulgo notum
est, in libera Senatus populiqve Danici potestate semper
situm fuisse. Nec voluisse antehac ipsum Caesarem, alium
Regem in Dania fieri, qvam aliquem filiorum Friderici,
quod Maria soror verbis ejus per litteras testificata, ut mirum
sit regnum a Christiano jam avocatum velle. Ac tametsi
electionis libera potestas ad regnandi auctoritatem
sufficiat: tamen Christianum eo justius et meliore titulo
regnum usurpare, quod ab hostibus violenter occupatum
in libertatem armis asseruerit: Quod Caesari faciendum
fuisset, si Daniam filiabus Christierni traditam voluisset,
aut Palatino, ut ipse jus suum armis propugnaret. Quum
per hujusmodi disceptationes, minas, scripta ac responsa
omnibus tentatis nihil ad summam rei profici appareret,
a caesareis coetum est de induciis prorogandis agi. Nauesius
ostendit Caesaris sententiam esse, causas Belgarum cum Palatini
actione nihil commune habere, itaque nolle negotia
in suspenso relinqui, ne subditi utrinque mari committantur.
Ac familiariter suis verbis fatetur, et Christiernum ita adversus
Caesarem in Belgio se gessisse, ut vix futurum arbitretur, quod
ejus causam sit suam facturus. Cumqve eo vivente, Palatino
nulla competat de regnis actio, tanto minus Caesarem pro
ipso laboraturum. De rebus igitur cum Belgis controversis decidendum
esse, tum induciarum pactionem constituendam.
Mox Transisulanorum civitatum legati adveniunt, solutionem
pecuniae promissae flagitantes: Quibuscum quia
convenire non poterat, recusantibus in Daniam venire, ut
rationes ibi putarentur, misso a Caesare Boysoto, tum haec
Transisulanorum petitio, tum Fuggarorum causa, nec non
de metropolitani Nidrosiensis relictis bonis aliquot diebus
p.228
controversiae agitatae. Et legati vicissim, quas Christianus
adversus Caesarem et provincias Belgicas habebat, contrarias
actiones intentabant. Tandem re cum Zwollensibus
composita, reliquae mutuae actiones quum disceptatae ultro
citroque, nec elidi nec componi possent, prolatae in alium
conventum, qui cum Maria intra finem induciarum habendus
esset. Quod ita utrinque acceptum, modo de induciis
concordaretur. Eae vero haud parva obscuritate involutae
ad incertum initium referebantur. Nam a fine
comitiorum inchoando, inde in tres menses voluerunt Caesarei
eas extendi, nullo certo die praefinito, qvando comitia
exspirarent. Quae ambiguitas, periculi plena, impulit legatos,
ut peterent, omissa comitiorum mentione, diserte initium
et finem exprimi. Sed hoc non nisi post multas ambages
et recusationes demum impetratum, quando legati
perseverabant nolle aliquid dubium vel ambiguum induciis,
praeter superiora, inseri. Atqve ita tandem statutum utrinque,
ut incipientibus induciis a Quinto Nonas Maij, finirentur
A. D. Calend. Novembris, ut totus induciarum circuitus
quinque esset mensium plus minus.
Sed legati Danici, tametsi haec aegre pro se impetrarunt,
tamen ab aliis auxilium Ratisbonae rogati sunt. Episcopus
enim Hildesiensis Valentinus, qui in controversia cum
Ducibus Brunsvicensibus a curia Romana ad judicium Caesaris
retractus erat, causam suam eorum auctoritate commendatam
Imperii ordinibus voluit, ac favorem praestitum,
si inter eos Holsatiae nomine considerent. Cui allata excusatione
consilium communicatum, ne dubitaret a quibusvis,
praesertim protestantibus, auxilium petere, utpote habiturus
eos ad opem ferendam procliviores, quam pontificios.
Atquem a Christiano quoqve spes benevolentiae facta, si eo
confugeretur. Favor autem apud ordines praestari non
poterat, quia ob Danica missi, haud fas ducebant injussu
Regis Imperii negotiis se immiscere. Cujus hanc sententiam
fuisse haud ignari erant, quum Saxo et Landgravius
pridem desiderarent, legatis Ratisbonam mittendis defensionem
religionis cum protestantibus suscipiendam mandari
p.229
Nam tametsi reformat doctrinae professionem non abnueret,
sed eam tueri, quo ad vita esset, in animo haberet:
tamen coram Caesare et ordinibus rationem fidei et religionis
reddi noluit, ne Imperii Romani causis se ingerens,
jus aliquod in regnum Daniae quasi agnosceretur. Alioquin
jussi legati, si rogarentur sententiam Regis de religione,
profiteri intrepide coram quovis veritatem.
Ceterum Maria, pacis solicita, non expectato fine induciarum,
per Desplinium Caesari a secretis petit eas etiamnum
ulterius prorogari. Nec recusabat Christianus, modo
ad contrarias actiones respondendi ei potestas. Nam ita
Ratisbonae convenisse, ut Maria, gnara rerum omnium,
quum de producendis induciis agendum esset, Regi de suis
petitionibus satisfaceret. Sed quum nihil super his in mandatis
haberet Desplinius, neque sine Sveco induciarum pactio
iniri posset, re infecta discessit, pollicitus tamen Christianus
ad Calendas Februarii anni proximi legatos hac de re
Hamburgum se missurum, ac rogata Maria suos etiam eo
amandaret. Quod tempus post, desiderante Maria, prolatum
ad Calendas Maij, ubi tum Bremam utrinque conveniretur.
Ita cum Caesare ac Palatino adhuc nec bellum
nec tuta pax fuit.
Verum cum Gallo interim, dum super induciis ista
agebantur, multa ad foedus et amicitiam intercessere, frustra
laborante Palatino ut eos divelleret, qui id non una via,
sed pluribus ac diversis rationibus aggressus est. Primo Ratisbonae
legato Gallico multa de Christiano questus, invidiam
ei ac legatis Danicis conflare conatus est. Criminabatur
enim, quod hi gloriati de amicitia Gallica, eo pertinacius
aeqva sua postulata recusassent. Sed hic ne legatis Danicis
qvidem semel Palatinus visus, nedum ut eum compellarint.
Deinde Franciscum ipsum solicitarat per amicos, ut promissis
inescatum ad se traheret, deferens ei omnium
cum Christiano controversiarum arbitrium, et aeqvitatem
postulatorum multis asserens. Nam dotem duntaxat
conjugi et sorori petere, in elocandis filiabus Regiis
p.230
dari consvetam, aut prout eam aequi arbitri moderaturi.
Se praeterea Christierni liberationem non aliter desiderare,
quam ut auctores et fidejussores futuri ipse ac Lotharingus,
nunquam eum expulsionis vindictam expetiturum,
aut ad fines regni vel provinciarum accessurum. Etenim
posse ei annuum aliquod constitui ex quacunque regni Danici
provincia, unde in generorum terris sustentetur, quoad
vivat, quod tandem vitae cursu expleto, ad fiscum sine diminutione
recidat. Eo amplius Christiernum haud desideraturum;
nec Daniae molestiam ullam creaturum. Qui si
ita non acquiescat, ut tentare contra Daniam aliquid inceptet,
auxilia eos haud suppeditaturos, sed quoquo modo
conatum impedituros. Haec Palatinus apud Gallum cum
cura agit, sive ut animum ejus a Christiano alienaret, sive
qvod eum arbitrum eligi vellet. Sed arctius Christiano adhaesit
animus Galli, qvam ut tam facile abstraheretur. Etenim
missus ad Christianum legatus sententiam ejus percontatum,
id studii et benevolentiae declaravit, quod nollet
Gallus eum quicquam se indignum admittere, nec malum
aliquod regno suo arcessere, cujus amplitudo et emolumentum
ei curae, prae quam res Palatini. Verum tamen
si gratum ei officium, ut pax concilietur, locum ac tempus
designandum, et quos arbitros velit indicandum, nihil
reliqvum facturum, quin ejus honori hoc lubens praestet.
Sin aliud potius probetur, Palatinum metu et minis suis
nihil facturum, sed Gallum consilia initurum, quibus ejus
conatibus haud difficulter resistatur. Hac a Gallo oblata,
eo gratiora Christiano, quod Rege tam potente suis
inimicis comparato adversario, se eorum injuriis minus
opportunum fore sperabat. Itaque laudata ejus voluntas
consiliumqve, quod Palatino parum confisus, ejus negotia
non usque adeo ad curam exciperet; qui a Caesare totus
pendens, non possit non ei adhaerescere. De quo dubitari
neqveat, quia experimentum satis luculentum recens factum,
quum oblatas comitiis Ratisbonensibus aeqvas pacis
et amicitiae conditiones, affinitati Caesaris innixus,
aspernaretur, recusans ullo modo transigere, ni liberatio
Christierni simpliciter et absque conditione promitteretur.
p.231
Quod propositum quia jam mutatum, et quia ad accipiendam
uxoris dotem inclinetur, non velle arbitrum
in tali re Gallum recusare; sed de Christierno rem difficilem
esse, qui seu dimittatur, seu retineatur, difficultate
non careret. Nam si ulterius attineatur, non cessaturos
amicos; de iniqua ejus fortuna anxios, liberationem
flagitare. Si dimittatur, nunqvam implacabile odium
expiatum iri, priusquam vindictae desiderio animus exsaturatus.
Ac si maxime velint sponsores fieri Palatinus et
Lotharingus, nihil ab eo periculi fore; haud tamen idoneam
cautionem esse, quod ii in partibus sint, neuterque
ita Christierni potis, ut eum auctoritate sua compescere
queat. At vero si compositis controversiis cum Caesare et
Ferdinando, uterque horum velit fidem suam pro eo obligare,
non dubitaturum arbitrio Galli rem committere.
Nam absque Caesare et Ferdinando haud magnopere necesse
cum Palatino et Lotharingo transigere, qui longe
dissiti, per se parum Daniae possint incommodare. Hoc
igitur si obtineri posset, deliberaturum cum Sveco et aliis,
qvid de liberatione ejus fieri queat. Hujusmodi responsum
legato Gallico praesenti sermone redditum, quia
durantibus Caesaris et Galli induciis, quid de amicitia Gallica
sibi posset polliceri Christianus incertus erat, maxime
quia ante biennium cum legatis pactum non erat.
Verum Gallus, jam vindictam legatorum trucidatorum
meditans, serio spectavit, ut obnoxium sibi Christianum
redderet, ideoque ejus erga Cesarem animum voluit hoc
modo periclitari. Cujus jam quodammodo gnarus, parandae
arctioris necessitudinis causa, haud multo post cooptatum
Christianum in collegium Equitum Gallicorum voluit,
tessera, quae ordinis ejus insignia habebantur, per Georgium
Lucchium missa. Ac simul eodem tempore invitatum ad
foedus et amicitiam, qvam Gallus ita a se obtulit, ut summa
quaeqve Christiano sponderet. Ea modo cordi esset,
legatos tantum mittendos, nullas se aequas foederis leges
recusaturum. Mox Christianus, benigna Galli invitatione,
id praestitit, ablegatis ad eum Aeschylo Billeo, Petro
Svavenio et Erico Crabba, qui simul mandata ad Ducem
p.232
Cliviae Gulielmum accepere. Ejus amicitia a Christiano
etiam quaesita, facta spe foedere Gallico comprehensum iri,
si ita visum esset. Ac legati quidem istas provincias transeundo,
Clivensem Dusseldorpii allocuti, in paucis diebus
jussa expediunt, ac responsum ad Christianum perscribunt.
Inde recta per Treviros suscipientes iter, peragrata Lotharingia,
ad Regem, recens Divione ad castellum Fontem Bellaquaeum
reversum, commeant. Qvem, sicut pridem declararat,
proclivem adeo ad foedus invenerunt, ut, audita legatione,
confestim negotium dederit Turnonio Cardinali,
Gulielmo Pojeto Cancellario, Philippo Chabotio Amirallio,
ac Claudio Hennebaldo Marescallo, leges foederis dandi et
accipiendi. Nec fuit in foedere ipso tanta difficultas, quanta
concertatio erat de initio faciendo; Gallis desiderantibus
Danos proponere, quae peterentur; his vicissim illos auspicari
flagitantibus, qui ad foedus primum invitassent. Tandem
vero initio a Danis facto, ea amicitia et necessitudo
inter utrosque Reges inita, ut alter alteri fratris loco esset,
ac eo nomine appellaretur, auxilio sibi invicem futuri contra
quemcunque hostem, ita tamen, ne Imperium Romanum
oppugnaretur. Ac promissa mutuo auxilia, navibus
et milite suppeditanda, qvorum alterum tantum a Gallo
praestandum, quia hostibus ejus fretum Oritanum erat occludendum.
Nam quod Christiano hac ratione vectigalibus
carendum erat, et ad hostes ab ista navigatione classe Danica
arcendos ingentes sumptus requirebantur, ad compensanda
damna atque impensarum onera gravius Gallum
onus sustinere par fuit. Convenit autem, ut foedus hoc
ad vitam utriusque Regis duraret, ac inter heredes successoresque
exinde in decennium; post amicitiae pristinae
jura servarentur, ni interim aliter pacisci placuisset. Non
comprehensi autem foedere Svecus, Saxo, Clivensis, Lunaeburgensis,
Borussus, Landgravius, aliique amici, quos Christianus
volebat, quamlibet instanter hoc flagitaretur, dictitante
Gallo non eam naturam hujusmodi foederis, quod ad
defensionem referatur, ut exceptionem admittere possit.
Spes tamen amicitiae facta Sveco et Borusso, si suos eo nomine
mitterent. Atqve haud multo post Svecus ad foedus.
p.233
invitatus, misso Christophoro Richerio, qui deinceps in Dania
aliquot annis magno cum honore et gratia legatum ordinarium
agebat, usque dum ei revocato praestantissimus ille
Carolus Danzaeus sufficeretur. Undique enim sibi amicos
adjungere Gallo curae fuit, adversus Caesarem bellum meditanti,
accendente animum recenti Caesaris infortunio, quod
in Africa et classem et exercitum fere totum amiserat, ut
tandem ultionem injuriarum expeteret. Quae cogitatio usque
adeo ei inhaesit, ut nec Pontifex, Caesaris clade ista accepta
sollicitus, potuerit iram Galli quibusvis promissis placare:
cujus legatus, quo tempore Danici in Gallia fuerant,
magna contentione et molestia in eo frustra insumpta, cum
responso parum benevolo dimissus. Ceterum Danicis, confecto
foedere, abitum ex Gallia parantibus, officii ergo salutata
Regina Navarrae, Christiano religione concors. Haec
multum illi sibique de amicitia Gallica gratulata, benevoli
sui animi fidem Lucchii testimonio adstruebat. Nec dubitavit
commendare ei filiam recens nuptam, ut cui, per
matrimonium Clivensis qvodammodo Germanae factae,
illius auctoritate et benevolentia multum honoris et consolationis
posset accedere. A Delphino quoque, Regis filio
Henrico, litterae ad Christianum datae, benevolentiae et studii
plenae, quibus juveni via ad amicitiam Christiani parata.
Jam igitur legati Gallia excedentes, sicut antea per
Treviros et Cliviam iter habuerant, ita eadem domum revertuntur.
Utrobique cum consiliariis collocuti, de machinationibus
Caesaris certiores fiunt. Non obscure indicatum,
quid strueretur contra Metropolitanum Trevirensem, ut jus
provinciae Luxenburgicae ei adimeretur. Metuere vim
etiam sibi Clivensem, ne forte Geldriae possessione, cui Caesar
jam pridem inhiet, deturbetur, haud dubie inflammato
odio magis matrimonio Gallico. Neqve his aut illis
locis clam fuit, quod Caesaris adversus Daniam consilium;
non quod cuperet Palatinum magnopere Regem fieri, sed
potius quod potenti familiae Burgundicae id vellet accedere,
ut late deinceps toto hoc mari dominaretur.
Ac cum Gallo quidem ex sententia Christiani foedus
p.234
initum. Sed in Svecia ubi initio hujus anni, qui se obligarant,
legati praesto fuere, multiplex concinnata fraus negotiorumqve
implicatio. Ii pecuniam debitam Gostavo Ludosiam
advexerant, ac Svecicis legatis solutionem offerebant.
Verum Sveci, comperto non deesse pecuniam, ludificati sunt
legatos, vario obtentu ad moram quaesito, dum tempus
extraheretur, atque interim dies solutioni dictus praeteriret.
Nam contra spem Gostavi acciderat, quod facultas aeris solvendi
suppeteret, qui ratus pecuniam defuturam, sperabat
occasionem belli fore, ni traderentur castella pignori obligata,
praecipua Norvagiae propugnacula, quae retinere ipsi
in animo erat. Quod ubi agi apparuit, visum legatis in
curia publica coram magistratu et tota plebe oppidana pecuniam
offerre, cum contestatione, si post de mora controversia
oriretur. Ibi igitur petentibus Svecis quatuordecim
dierum spatium, dum Gostavus consuleretur, patefactum
satis dolo moram necti, ut idcirco tanto instantius, sed
quo ad libuit cunctatione illusi, Dani rem urgerent. Paratus
etiam a Svecis ad fines miles, ad intentandum metum,
et vim inferendam, ut legati taedio dimissionem a Christiano
peterent. Tandem vero post diutinam ludificationem et
tergiversationem, reverso nuncio, pecunia accepta; ita tamen
ne nihil superesset controversum, unde lites serere esset, ut si
quae minus probarentur, redhibendi potestas esset.
Quum ita sublata esset haec belli occasio, ne qua aliunde
Gostavus causam dissidii caperet, petitum, foedus pridem
ictum ratum haberetur, ac confirmaretur, aut si quid minus
placeret, indicari. Sed ea res et quae aliae controversiae
Regum animos distinere poterant, prorogatae in alium conventum,
quo Reges ipsi cum consiliariis Calmarniae coirent.
Cujus tempus quum Gostavo non esset commodum,
locus autem Christiano minus opportunus, haud multo post
utriusque Regis consensu denuo legati ad fines regnorum
collocuti sunt, Christiano interim Malmogiae, Gustavo Calmarniae
expectante. Verum tamen neque tum ad concordiam
aliqvid effici poterat, quia Sveci non eo mandata acceperant,
ut controversias pristinas componerent, sed potius,
p.235
ut iniquis postulatis recentes suscitarent. Exprobratum
enim auxilii praestiti beneficium, quod gratuitum jam
esse Gostavus offensus noluit, petitis in compensationem
erogati stipendii et sumptuum factorum octies centenis millibus
dalerorum. Deinde Gothiam insulam regno Sveciae
restitui desideratum, tanquam ab ejus jure et dominio abstractam.
Simul etiam flagitatum, Svecos remitti in possessionem
bonorum, unde tempore priorum bellorum dejecti,
et sententiam contra eos latam aboleri. Nec alio
spes amicitiae proposita, quam si Christianus huic desiderio
Gostavi morigeraretur. Legati quum re infecta reversi,
non solum haec sed pleraque alia hostilis animi indicia nunciassent,
belli consilia Svecum induisse, nulli fere dubitabatur.
Sed non eo tamen cessit Christianus immoderatae
illius cupiditati, quin quod res requirebat, ad postulata per
litteras responderet: Bellum utriusque regno bono gestum
contra Lubecenses, qui prius Svecis quam Danis hostes extiterant,
itaque inducere in animum non potuisse, ut ex
auxilio praestito debitum pecuniarum faceret, quandoquidem,
nulla obligatione de pecunia intercedente, neutiquam
jus hujusmodi debiti agnoscere libeat. Gothiam
insulam antiquitus regni Danici provinciam fuisse, qvam
complures Reges ex ordine tenuerint, nec tradi posse, ni
se Christianus perjurii reum apud senatum peragat. Adigi
arbitros paratum, si quid sibi in eam juris assereret. Bona
Svecorum publicata a Johanne Rege esse distracta, et pretium
fisco illatum: ea jam ad complures heredes devoluta,
quibus per vim adimi nequeant. Sententiae abolitionem,
si de reliquis conveniret, impetrari posse, modo
tamen possessoribus caveatur, fraudi id non futurum. Etenim
recuperasse ipsum Gostavum et alios sua, quae a Christiano
indulta: in reliquis autem rem non esse integram.
His ad postulata ista responsis, Christianus nihilominus ab
amicitia se non abhorrere ostendit, missurumqve Rotundulam
legatos pollicitus, si qua adhuc reperiri possent vi ac
rationes pacis constituendae. Id quod tentatum semel atque
iterum, frustra fuit, nec aliud actum, quam quod multiplicatae
acerbiore animorum distractione querelae. A Svecis
p.236
multa Danis impingebantur, sed si quid Dani vicissim Svecis
intentarent, quo ab eis laesi essent, nullam potestatem
ad ea respondendi factam esse excipiebatur. Nec etiam,
tametsi Regum uterque litteris colloqvii familiaris cupidum
se ostendisset, dies certus statui poterat, quo coirent. Ita
illudendo tempus ab uno die in alium est extractum.
Tandem praemissi legati ad conferendum de controversiis,
et de aliis conditionibus tractandum, Regibus ipsis
expectaturis, dum certa amicitiae spe in mutuum conspectum
venirent. Hic de gravissimis quidem querelis, sed non
sine animorum moderatione disceptatum. Objectum est,
Christianum Sveco injurium fuisse, quod non iis legibus
foedere Lubecensi esset comprehensus, quibus desiderarat.
Bernardi Mileni curam et tutelam susceptam, quem hostem
Sveco esse infensissimum non dubitaretur. Cum
Borusso amicitiam fraternam coli, qui perfidis et profugis
Svecis receptaculum praebuerit, atque ita ad perniciem
ejus quasi conspirari. Dantiscanos, utut Sveci inimicos,
ea gratia in Dania esse, ut commerciorum usu liberrimo
fruantur. Haec nisi emendentur, ac ni a Christiano contra
ejusmodi hostes auxilia promittantur, amicitiam sanciri
non posse. Ad haec responsum, controversiam
Lubecensium a Christiani judicio pendere, cui si parere
recusent, opem auxiliumqve Sveco haud defuturum. Borussum
commonefactum, ut judicio sistat profugos Svecos,
aut renunciando fidei publicae suis ditionibus ejiciat,
si judicium detrectent. Quod ni is faciat, in causa iniqva
Borusso favorem haud praestitum iri. Bernardo Mileno si
arma inferendi audacia incesserit, operae Christiano fore,
ut vis propugnetur. Dantiscanos in potestate ejus futuros,
qui si aliqva Svecos laeserint, noxam ejus arbitrio expiaturos.
At ne sic quidem animi ad pacem et benevolentiam
mutuam inclinati. Tandem adhuc semel ad colloquium
reversi legati, quo arctioris necessitudinis consilia a
Svecis proposita, ut Daniae Principi filia Gustavi desponderetur,
ac vicissim Principi Sveciae filia Borussi, dosque
esset, quae inter ipsos Reges post conveniret. Haec si placerent,
p.237
ac si Christianus auctor Borusso fieret, tradendi in
manus Sveci profugos, aboleretque quod foederi Lubecensi
insertum de juvando Comite Hoyensi et Mileno, arbitros
de reliquis controversiis Gustavum haud recusaturum, ac
foedus in annos viginti vel eo amplius percuti posse.
Quum ista omnia grata Christianum habiturum legati spem
fecissent, jam demum visum est Reges ipsos, qui in propinqvo
erant, ad familiare colloqvium, adjunctis utrinque, qui
a consilio esse possint, arcessiri. Ac mox ipse Christianus
aderat, tabernaculis sub dio erectis, Gustavum suscepturus.
Sed is non prius comparere voluit, qvam quatuor regni Senatores
transgredienti intra fines Daniae fidei ergo obsides
darentur. Ac ne eo contentus, praesidia clam haud longe
a finibus occultarat, Christiano minime fallaci ipse maligni
animi conscientia diffisus. Ita demum iis congressis, haud
longe eo ponte, qvem Bremsaeum dicunt, post longum ultro
citroque habitum colloquium, foedus ictum est, quo
uterque Rex ad mutua auxilia terra marique praestanda
contra quemvis hostem arctissime obligati sunt, promissumqve
nec bellum novum inceptandum, nec pacem faciendam,
ac nominatim cum Christierno ejusve amicis
non transigendum, nisi altero consentiente. Atque hoc
modo sublatae omnes controversiae essent, quae utrinque
hactenus intercesserant, ut tamen Christiano servaretur jus
integrum, quod in regnum Sveciae Danis competere posset,
ac Gustavo, quod in Gothiam insulam recte posset sibi
vindicare. Sancitaque in violatorem hujus foederis centum
millium dalerorum poena; ac praeterea, ut damnum
lueret, qui socordia aut malitia non indigenti opportuno
tempore auxilia submisisset, arbitris juratis ex utroque
regno omnia ex aeqvo et bono aestimaturis ac judicaturis.
Foedus duraturum erat in annos quinquaginta, comprehendendis
eo Christiani amicis, ni Sveciae bellum facerent.
Quod autem petierat Christianus nominatim Borussum et
Dantiscanos foedere includi, neutrum obtineri poterat. Borusso
objecta cum Erico Flemmingo conspiratio, ac si ejus
auxilio regnum Sveciae ex Finlandia oppugnare statuisset,
additumqve voluissse eum, si potiri regno contingeret, constitutis
p.238
ex nobilitate gubernatoribus Sveciam sibi tributariam
reddere. Ministrum hujus sceleris a Borusso ad
Flemmingum subornandum deprehensum esse, qui in carcere
obiisset, sed nihilominus lacerato cadavere quatuor
rotis hoc nomine impositum. Dantiscani insimulati,
quod subditos Svecos injuria affectos cepissent, et contumeliam
praeterea multis modis ingessissent, qvam inultam nolit.
Utrisque tamen ad instantem Christiani intercessionem
spes amicitiae facta, illi, si machinari mala Sveco desisteret,
et fidem sincerae benevolentiae faceret; hisce, si contrarias
actiones, quas se habere putarent, aboleri paterentur. Ac
cum Dantiscanis, qua utrinque placuerat, lege transactum,
foederis formula a Christiano voluntate eorum concepta: id
solum modo cautum, ne Lubecensibus contra Svecum
opem Dantiscani ferrent. Borussus in longius tempus amicitiam
petere distulit, dum a se prius objectum crimen innocentiam
probando amovere studet.
Ita ubique in hisce partibus inimiciti sopitae, Lubecensibus
etiam Gostavo propemodum conciliatis. Solus jam
Caesar metuendus, quem amici Christierni et exules, eum
extra Daniam comitati, incitare non desinebant. Inter quos
haud postremus Vasaeus, ferocibus promtus, qui ad Lubecenses
cum litteris Caesaris veniens, primum pollicitationibus,
inde adhibitis minis, ut Burgundis se contra Christianum
conjungerent, exstimulabat. Sed belli pertaesis, nullumque
aut parvum admodum a Caesare exspectaturis auxilium, ut
tum ejus res erant, non ea facilitate bellum persvadebatur,
qua mandatum impetrabatur. Itaque irritus voti inde discedens,
probris et insectationibus Lubecenses petit, rediturum
cum mandatis, quibus non obsistere auderent, jactabunde
comminatus. Quae causa Christiano fuit, ut quum
initio hujus anni, legatis etiamnum Ratisbonae agentibus, ne
quid ex Dania annonae in Belgium exportaretur, edixisset,
id interdictum non solum non jam revocarit, sed ut vicini
pariter vetarentur eo navigare edixerit. Unde factum, ut
Norvegia tanto magis frequentari inciperet. Vbi paulatim
augescentibus commerciis, lex hoc anno a Rege lata de monetis,
p.239
ponderibus et mensuris, ut eadem esset per omnia
ratio, quae in Dania obtinet. Et moneta quidem omnis
tempore belli cusa ad pristinam aestimationem est reducta,
ita ut solutio debiti cujusvis referretur ad tempus, quo contractus
initus esset. Mensuram etiam ulnae unam ubiqve
esse placuit, quam Selandi usurpant, non abolenda
tamen antiqua, ne praediorum et agrorum modus incertus
lites suscitaret. Pondus vero servatum, praeterquam auri
et argenti reliquorumqve metallorum, in quibus libra Coloniensis
recepta. Praeter haec vero sancitum, ut duo quotannis
a tota nobilitate cismontana frequentarentur juridici
conventus, Asloae celebrandi, ubi de controversiis et aliis
publicis negotiis disceptaretur.
Cum Pomeranis autem ne adhuc quidem de jure ecclesiae
Roskildensis lis decisa, sed induciae denuo intercessione
Saxonis et Landgravii prolatae. Nihilominus Christianus
contulit Johanni Berneccovio, in feudum perpetuum,
(ut vocant) Comitatum Streyam, et Praeposituram Ralsvigiam,
nullo onere imposito, nisi ut Epicopo Roskildensi
qvotannis summa ducentorum qvinquaginta aureorum
Rhenensium expenderetur. Mortuus hoc anno Tucco
Crabba, qui magister equitum seu Mareschallus compluribus
annis fuerat, et multis praeliis dux exercitus fortiter
pugnarat. Huic ad extremum vitae fortuna fere indulgens;
sed potissimum eo nomine felix, quod confecta jam propemodum
aetate ad veram evangelii cognitionem adductus
fuerit. Georgius Lucchius, petita venia, visurus suos in
Daniam venit, adferens litteras a Davide Cardinali Santandreano
Scoto, quibus Christiano gratulatus de amicitia
Gallica, eo magis ad jungendum cum Scoto foedus hortatur,
pollicitus a se omnia officia, et quaecunque ad eam
rem facerent studia futura.
Verum quod Lucchius, rei familiaris cura, non ita brevi
in Galliam rediturus erat, adjunctus ei in Daniam eunti
Johannes Fraxineus fuerat, ut mandatis ad Christianum
nunciatis, responsa Gallo mature referret. Qui Christianum
Segebergae per hujus anni initium nactus, ibi legationem
p.240
paucis hoc modo peregit: Intellectum Gallo ex litteris
per Franciscum Brochenhusium missis, perquam longe abesse
Christianum ab amicitia Imperatoris: Nec Gallum
induxisse animum cum Caesare aut Ferdinando foedus jungere.
Multis enim modis ab Imperatore ruptas inducias,
ut necesse sit ad arma venire, et quum vernum tempus
siverit, copias parari. Itaqve pro amicitia indicatum
Christiano velle, qvomodo a pecunia instructus sit, quantusque
omnino exercitus confici queat. Quod idcirco
haud latere ei voluerit, ut si quae per vim a Caesare occupata
essent, interim hac occasio recuperandi amissa non
negligeretur, aut ut alias injuria illata vindicaretur. Rogatus
etiam Christianus, si qua copiae ex Dania, aut etiam
cupri aliqva vis ex Svecia in Britanniam importari posset,
ut, quomodo id fieri liceret, patefaceret, Gallo pecuniam
ad omnia, quantum reqvireretur, suppeditaturo. Christianus
laudato Galli instituto, quod tam atrox facinus contra
jus gentium in legatos patratum inultum esse nollet, promittit
a se omnia, quae in sua potestate essent. Inceptari
autem contra Caesarem nihil posse, quia, tametsi Brema re
infecta discessum, tamen inducias acceptatas ad Calendas
Maij. Militis vero ac cupri spes facta, si non grave videretur
pecuniam in eos usus erogare. Verum in Britanniam
ea mitti periculo haud carere, quia classis in Belgio instruatur.
Gallus, tam benevolo Christiani responso accepto,
denuo legatum mittit, qui consiliorum omnium eum participem
faciat, bellumque contra Caesarem jam ad Calendas
Julii decretum nunciet. Hac de causa Clivensem in
foedus cooptatum, ad quem Longevallius venerit, eodem
negotio cum Principibus Germaniae, qui amicitiam
Gallicam amplecti velint, acturus. Borussum etiam commendatione
Christiani ascitum iri, si legati ejus ibi se exhibeant.
Conduci in Clivia et provinciis circumjacentibus
militem stipendio Galli, ductore Martino Rossenio, ad
quem si a Christiano mittantur in Marchiam tria millia
peditum, gratissimum id officium Gallum habiturum.
Velle deinceps in parato majores copias esse, si qua earum
indigeat.
p.241
At Christianus, qui recentem militem conductum non
habebat, hucusqve haud satis certus, quid Gallus pro amicitia
fieri vellet, qui tantum exercitum domi instructum antea
indicarat, promisit veteranorum quantum sibi demere
tuto posset. Ac missi paulo post eqvites plus minus quadringenti,
qui atrati dicti, Gallo ductu Rossemii meruerunt,
et iis Brabantia insignem cladem caedibus ac populationibus
ediderunt. Nam irritato jam magis Caesare, quod Gallum
ad cultum delegisset, non erat, ut spe amicitiae restricte ei
opitularetur. Quod satis mox apparuit, quum tentatum
Bremae esset, ut diremtis mutuis controversiis in complures
annos induciae prorogarentur, missis legatis Johanne Rantzovio,
Canuto Rudio, Gaspare Fuchsio et Andrea Barbio,
cum aliis a Sveco ob communem causam foederis ablegatis.
Nam ibi obstinatione Belgarum nonnisi annuae induciae impetrari
poterant. Quae tamen in plures annos continuos
extenderentur, ita ut quocunque anno finito paci renunciatum
esset, exinde post elapsos sex menses induciae exspirarent.
Nec vero dissimulatum, hoc ipsum indultum velle
Caesarem, non pacis aut amicitiae studio, sed ne copiae, contra
Turcam totis viribus in Pannoniam irruentem transferendae,
alio distraherentur. Itaqve cum aliud nihil effici
posset, Caesare frustrante semper Christiani spem, qui pacem
unice exoptavit, nihil hic denuo de inducijs pactum
est, sed res in incerto ad utriusque partis arbitrium relicta,
ut idcirco Christianus, Gostavus, et Borussus mox ad excipiendum
bellum, qvum Caesari commodum foret, se
praepararent.
Maria nihilominus, etsi nihil qvod ad constantem et
durabilem pacem pertineret probasset; tamen passim Regibus
et Principibus litteris suis persvasum voluit, oblatis
aequis conditionibus per Christianum stetisse, quominus ad
inducias ventum sit. Insimulatusque Christianus, ac si expeditioni
Turcicae susceptae nemo magis qvam ille officeret,
quippe qui armis Caesarem, repudiatis indiciis, lacessere
non veritus esset. Qui contra, sicut Bremae a legatis Danicis
item illatum, non affectari a se Caesaris regna aut provincias
p.242
excusabat, sed tantum otium et qvietem ditionibus
iuste partis quaeri. At suis Caesarem inhiantem, ideoqve a
pace abhorrentem, Deo ac toti orbi rationem redditurum,
si res christiana ejus culpa periclitaretur. Facere Deum testem,
nulli magis dolere crudelem Turcae rabiem, atqve
optare ex animo hostem crudelissimum christianae religionis
Principibus pariter imminentem, ope divina profligari.
Ita distracti utrinqve animi Caesaris et Christiani paulatim,
mutuis injuriis et damnis ad hostilia magis magisque incendebantur.
Christianus, vetita navigatione in hasce partes, occlusit
Belgis fretum Oritanum, atqve in angustiis classem mercatorum
attinuit, cum bellum Gallo paranti gratificaturus,
tum Caesarem ad pacis accipiendae necessitatem redacturus.
Edictum quoque subditis regiis in universum, ne annona in
provincias Belgicas, vel alia ad armandam classem militemve
importarentur. Tum etiam Dantiscanis, aliisque ad
litora maris orientalis sitis denunciatum, abstinerent a commerciis
maritimis in partibus Belgii exercendis, tantisper
dum inimicitiae cum Caesare essent. Ac vicissim in Belgio
Danis infesta omnia facta, ubi nihil omissum, quo Christianus
itidem laederetur et irritaretur. Ibi enim Renatus Orangius
gubernator vice Caesaris, idemque thalassiarcha, litteris
suis publico decreto editis, potestatem fecit quibusvis, mari,
uti Gallos, ita et Danos, Norvagos, ceterosque Christiani
ac fratrum subditos bello persequendi. Qvorum quidam
haud multo post Stigotum Bagge, sub Seelandiam a Christiano
cum celoce missum ad explorandum successum belli,
a Gallo quinque diversis locis inchoati, ceperunt, quando inibi
sine miseratione supplicium innoxius fere subiit, discerpto
corpore in quatuor partes rotis impositas. Qui tamen non
ita condemnatus, ut pro Christiani ministro agnosceretur,
verum habitus explorator Gallicus, qvamvis ignarus lingvae
ejus, nec Galliam unqvam ingressus. Christianus nihilominus
irae moderans, a Belgarum caede temperavit, nolens insolentem
atrocitatem pro jure suo in Belgas captivos, humaniter
et laxe habitos, pari saevitia vindicare.
Deinde etiam qvum decretam in Comitiis Spirensibus,
p.243
et Noribergicis, sportulam judicum pro tribunali Imperii
sustinendo solvere Cristianus detrectasset, agente contra eum
procuratore fisci, jussu Caesaris condemnatus est, pariterque
Tilemannus Husenus episcopus Sliaevicensis non solum sportulam
exactus, sed ei quoque imperatum contra Turcam
tributum. Qua de re etiam a Moguntino Antistite, et
Henrico Brunsvicensi litterae tum ad istum, tum ad illum
datae; Sed Moguntini littere Johanni Rantzovio exhibitae,
qvum non haberent eam inscriptionem, qua Christianus
Daniae et Norvegiae Rex agnosceretur, haud acceptatae, sed
per eundem tabellarium remissae sunt. Judicibus autem
curiae Imperialis allegatae a Christiano exceptiones, quae pro
utroque satisfacerent, jusso interim episcopo a respondendo
cessare: Fevdum Holsatiae, dum Comitatus erat, Imperio
immediate fuisse subjectum, at jam Ducatum factum, alio
jure haberi, quam cetera quae Imperii sunt. Indultu Friderici
Imperatoris non id accipere necesse, nisi ab Antistite
Lubecensi, ideo neque ita obligatum, ut in pari causa cum
reliquis sit. Quinimo Christierno Regi a Carolo Caesare
jus omne Imperii in Holsatiam cessum, qvi id etiam ambitiose
admodum usurparit, vocato ad accipiendum fevdum
Coldingam Friderico. Eam igitur inprimis donationem
antiquandam, priusquam denuo sub potestatem
Imperii redigatur. Atqve ut maxime jus Imperii agnoscatur;
tamen quia pace Imperii frui ac gaudere non liceat,
neque sic obnoxium tributis esse, par existimare. Quae
sententia etiam plerorumque Principum protestantium fuit,
a quibus postea, hoc nomine congregatis Schvinfurti, consentientibus
suffragiis decretum, curiae imperiali sportulas
non prius inferendas, quam ad leges Imperii conformarentur.
At nomine episcopi Sliaevicensis exceptum, juri regni
Daniae dicoecesin esse subjectam, ejusque membrum,
quod Imperii potestatem ac jurisdictionem nunqvam
agnoverit. Nec eum esse jam episcopum, qui magnum
aulae splendorem usurpet, aut longum comitum ordinem
post se trahat, neqve iis opibus affluere, ut suppetat magnopere
ad erogandum tributum, saltimque occupari in
docendo verbum Dei, et administrando sacramenta, ad
p.244
modum sacris litteris praescriptum. Sed procurator fisci,
partim allegatis, utut veritate nitentibus, fidem detrahens,
partim rationes contrarias opponens [oponens ed.], nihil de impetratae sententiae
rigore ad executionem remisit.
Quae omnia quum in Imperio et per provincias Belgicas
contra Christianum struerentur, non cessavit interim
Palatinus, intentus in omnes nocendi occasiones, quin
otium harum regionum turbaret. Sed Sveciam, tum rebellione
Nicolai Tacchii, qui plebem rusticam conciverat,
commotam, primum visum est adoriri. Quo non solum
a Tacchio ipso invitatus, verum etiam ab exulibus Svecis,
Magno, quondam antistite Scarensi, aliisque, ejus potiundi
spe impletus. At quum nondum Palatino copias eo trajicere
opportunum esset, nuncii missi a Caesare et ipso, ut
amplissima pollicerentur, modo ad aliquantum temporis
vim Gustavi sustinerent. Fore enim, ut auxilia iis in libertatem
vindicandis venirent, quibus Gostavus non par esset
resistere. Sed hi nuncii dum per Norvagiam in partes Sveciae
viam affectant, sub litus Norvagicum in classem Danicam,
qvae adversus Belgas instructa erat, incidunt. Apud quos
deprehensae litterae Palatini, a Christiano ad Gostavum sunt
transmissae, de ipsis autem scelerum ministris supplicium
sumtum. Aliique aliis in locis nuncii, tum Belgarum, tum
Palatini, cum litteris hinc inde ad concitandas turbas missi,
ab iis, quos Christianus passim disposuerat, exploratoribus
intercepti sunt.
Itaqve, quando jam patuit, ad exitium horum regnorum
hostes nihil omittere, tum Christianus, tum Gustavus
vires omnibus modis firmant. Ac praenunciato amicis totius
Europae periculo, quod haud obscurum, eorum qvosvis
praecavere sua mala hortabantur, simulqve ad favorem
legitimae defensionis causae praestandum solicitabant. Quorum
Polonus, etsi immunis periculi videbatur, amicitia Burgundis
junctus, tamen quia commerciorum usu cessante,
ipsius provinciis magnopere incommodabatur, ad curam
habuit, pacem inter Christianum et Caesarem componere.
Cujus tamen magis gratum Christiano officium, qvam
p.245
apud Burgundos efficax. Pariterque civitates Ansaticae,
quarum res opesque praecipue in commercjis per haec regna
vertebantur, quum conventum Antverpiae agerent, nihil
reliquum fecere laboris et molestiae, ut ad concordiam eos
reducerent. Non autem admissa ista consilia, nec placuere
rationes pacis ab eorum legatis propositae, sed laboratum
potius, quomodo contra haec regna concitarentur. Quapropter
Gostavus, etiamnum implicitus turbis, quas rebellio
Tacchii abhinc triennio suscitare inceperat, tanto magis jam
necesse habuit se istis curis exsolvere, quod externi hostes
imminerent, et exules profugi perniciem machinari non
desisterent. Quod ut tanto facilius esset, auxilia Christianum
ex lege foederis poscit. Nec ille in tam manifesto periculo
cunctatus, pecuniam mutuo petitam ante diem repraesentat.
Erico Bannero Mareschallo et Oligero Rosecrantzio ducibus.
Mox militem ad tempus a Gustavo praefixum repentino
delectu habito, submittit, prout foedere obligabatur,
Erico Bannero Mareschallo et Oligero Rosaecrantzio ducibus.
Sed paulo post horum adventum, Tacchius per avia
sylvarum, ubi intutus vitae tum oberrabat, haud procul finibus
Blekingiae, ex insidiis, a rusticis spe praemiorum redemtis,
globo trajectus occubuit. Is jam moribundus, trucibus oculis
ac minaci ore vindictam spirans, inventus est, ac Calmariam
vectus, mortuus; poenam tamen eam cadavere exsolvit,
qua solent proditores ad terrorem, quaternis rotis
dissecti, affici. Cujus socii plerique paulatim unus post
alium etiam ad supplicium rapti sunt, ut pauci, qui rebellibus
capita fuerunt, justam poenam evitarint. Plebi rusticae
conjuratorum fraude deceptae, ubi amisso capite domum
dilapsa, supplex veniam delicti orasset, ad deprecationem
Christiani, leni castigatione ignoscitur. De Blekingis vero
paucis, qui rebellibus se adjunxerant, poena Gostavi rogatu
expetita, unde res haud procul novo in Dania tumultu fuit.
Mox copiae a Christiano missae, demto turbarum metu, sine
clade ulla, qvia ad praelium haud ventum erat, domum
redierunt.
Ille ergo cum status Sveciae esset, qvod Gostavo ultro
expetendum fuit, a Principibus Germaniae protestantibus
p.246
foedus oblatum fuit. Misso enim ad Christianum Francisco
Buchardo, cupiunt per eum in foedus Gostavum invitari.
Quod tanto facilius fore rati, quia tam arcta ei amicitia
jam cum Sveco intercederet; et quod Caeasar Sveco pariter
ac ipsis esset timendus. Nec cunctatus Christianus, Gustavum
de protestantium desiderio certiorem facit, indicatis
simul aliis, quae pro tempore visa sunt necessaria. Nam
existimare non solum e re fore, foederi protestantium accedere,
sed etiam cum Borusso, Lubecensibus et Dantiscanis
reconciliationem fieri. Velle iis in rebus sedulo operam
praestare, nec dubitaturum, quin quod aequum sit adipiscatur.
Classem etiam utrique instruendam svadet, ne forte
imparatos Caesar aut Palatinus obruat. Eo militi, jam
stipendio Gustavi conducto, et in Sveciam eunti, per Daniam
commeatum praestitum. Ac si ad colloqvium veniri possit,
magno hoc utriusque bono futurum. Gustavus per legatos
ostendit foedus protestantium non ingratum esse, modo
iisdem conditionibus, quibus Christianus, adscisceretur. Missique
ad Saxonem et Landgravium hoc nomine illi ipsi legati,
qui Christiano hoc renunciarunt. Per quos simul
Christiano indicatum, placere inducias cum Borusso fieri,
modo profugos Svecos a se depellat. Cum Dantiscanis
etiam transigi posse, si priorem foederis formulam non
repudient. Sed et Lubecenses in gratiam recipi nihil vetare,
tam etsi haud ignotum, eorum quosdam seditionum
faces suggessisse. Nihilominus in inducias velle consentire,
quae tantisper serventur, donec summa controversiae
decidatur aut componatur. Classem autem armare in
difficile esse, quia milite fortean adversus Moschum opus
sit, qui irruptione in Finlandiam facta, omnia caedibus,
incendiis ac populationibus impleret. Nam ni aequum
responsum referant ad eum clarigatum missi, tam manifestam
et atrocem injuriam negligi non posse. Curae
tamen fore, ne desit miles auxilio futurus, absque quo
conjunctionem arctissimam ratam fore. Gratum esse, quod
militi ejus stipendio conducto in Sveciam iter tutum praestitum
sit, cui suum menstruum salarium non defuturum.
Ad colloquium autem in fines regni accedere haud periculo
p.247
carere, ideoqve metuere, ut id fieri queat, tametsi magnopere
ad commodum utriusque pertineret. Nam non
ita extinctam seditionem rusticorum, quin aliquae scintillae
nonnunquam emicent, foventibus pessimam causam inquietis
hominibus et turbulentis. Nec esse ejus plausibilem
causam, sed ne quidem speciem aliqvam isti tumultui
praetexi posse, quod ulla injuria affecti, aut quod privilegiis
immunitatibusve eorum contraitum sit. Immo protervos
homines, patratis adulteriis, caedibus, incendiis, excitato
tumultu, evitare poenam voluisse. Eos non dubitasse
religionem reformatam armis oppugnare, ut superstitiosas
ceremonias Romanae sedis reducerent. In quibus homines
nefarios non tamen cultum venerationemque aiiquam
collocare, sed haec prae se ferre, ut tanto promtiores
alios ad opem ferendam haberent. Qua de re si secus
Christiano sit persvasum, rogare ne fidem dictis habeat, sed
hanc veram fuisse seditionis causam constanter credat.
Interim Antonius Oldenburgicus, promissis Burgundorum
Palatinique inescatus, et a fratre suo Christophoro instigatus,
quum hactenus quidem Christiano infestum se praebuisset,
ac multa clam cum hostibus machinatus fuisset,
inimicitiarum tamen non ita manifestus, ut pro hoste haberi
posset, jam, quum Gerardus quidam Monasteriensis
pirata sub Norvegiam caperetur, quid animi haberet evidenter
prodidit. Istius enim scelerati hominis indicio ibi cognitum
in quaestionibus, Comitem apud se passum instrui
navem istam piraticam in Danorum perniciem, aliaque patefacta,
quae contra Christianum struerentur. Jam amplius
non dubitabatur, quin vindicanda per opportunitatem accepta
injuria. Quod jam meditans, Magno Saxoni Duci,
utriusque socero, gravissime de Comite conquestus, ei se
excusatum cupit, si justi doloris sensu ulterius patiens contumeliae
esse nequeat. At Magnus, simulac resciscit hoc animi
Christiano esse, solicitus Comitis, Andream Barbium
Gottorpiam ad deprecandum Christianum mittit, qui omnia
Comitem facturum pollicitus, aegre obtinet, ut potestas
Magno componendi controversiam fieret: neque id aliter a
Christiano indultum, quam si Comes mutata priore sententia
p.248
confestim ad saniorem mentem rediret. Qvod tamen
ei non usque adeo cordi fuit, ut voluntati Regiae extemplo pareret;
quin interim quum Caesarem, Palatinum, Henricum
Brunsvicensem, aliosque frustra tentasset, tum demum ad
petendam Regis gratiam serio animum adijecit. Quo difficilius
fuit id, qvasi repudiatum, postea a Christiano impetrare,
quem denuo non nisi multis obsecrationibus gravis
senio Magnus, per amicitiam et suprema affinitatis officia
obtestatus, tandem exoravit. Itaque ejus solius precibus hoc
dedit Christianus, in veterem gratiae suae locum Comitem
ut reponeret: Qui vicissim se stipendio obligavit, ac certum
militum numerum adducturum promisit, quacunque
transvecto sive terra seu mari opus foret. De quibus ubi
per litteras cautum, et sincere amicitiam cultum iri fides
facta, non recusatum a Christiano officium, quod paulo
post flagitabatur, sed precibus Comitis locus benigne patuit.
Enimvero Antonio inciderat cum fratre lis de familia herciscunda,
quae causa inter eos componi non posse videbatur,
nisi ab Principe aliquo, cujus auctoritatem uterque vereretur,
et qui pariter fraternae amicitiae consultum vellet. Qualis
nemo praeter Christianum reperiri poterat: Qui idcirco ab
hoc rogatus, Verdam suo nomine misit Scaccum Rantzovium
et Johannem Forsterum, ut divisioni hereditatis interessent.
Sed ea sententia super ista divisione Regis fuit, ut e re non
esse existimaret provincias istas haud ita late patentes discerpi,
et in partes minutas tribui, satiusque fore, inter fratres
de certa pecunia annua, vel alia ratione transigi. Id quod ad
tuendum jus Christiani etiam magnopere pertinebat; cujus
consilii auctoritas idcirco praevaluit. Mox aliud Antonius,
fretus amicitia, a Christiano desiderat. Nam quum Monasteriensis
Antistes, hostis Oldenburgicorum, expeteret amicitiam
regiam, non dubitavit intercedere dissvadendo foedus.
Ubi neque preces ejus irrite fuerunt: Sed foedus nondum
consummatum Christianus haud aliter se initurum promisit,
quam ut securitati Comitum consuleretur. Ita utrobique
excelsus animus per generosam indolem apparuit,
quod et severe indignabatur illis hostiliter agentibus, et sincere
restituta amicitia commodis eorum studebat.
p.249
Hoc anno comitia regni bina fuere, quocum prioribus
Hafniae habitis, gravissimum tributorum onus Nobilitati
volenti irrogatum. Nam nec fundos immunes possidebant,
vel pecuniam foenore occupatam exemtam habebant, quin
jussi vicesimam omnium bonorum inferre ad sumtus belli
tolerandos et debita regni exsolvenda. Quod quia insolens
erat, initio quidem animos nobilium commovit. Sed
Christianus, ne qua inde malevolentia existeret, rationem
cur ita facto opus sit paucis disseruit: Exhaustas enim regni
opes in continua multorum annorum bella, fiscumque
onera ista ferendo haud esse. Non esse quod plebem,
attritam tributis, amplius fatigare exactionibus liceat,
quod vix habeat, unde vitam toleret. Nobilitati igitur, si
protectionem a se postulet, impendia belli imminentis
sustinenda: Cui quum finem imponi contigerit, privilegiis
nihil decessurum. Ac velle nobilitati in universum cavere
litteris suis, ne hoc in exemplum trahatur, neve immunitati
eorum ista erogatione praejudicium fiat. Ita admissa
in praesens tanti tributi exactio, eo lubentiore animo, quod
opulentiores pariter ac tenuiores pro suis quisque facultatibus
pecuniam conferrent. Post senatusconsultum sic factum,
ut publicis rituum solennibus per totum regnum filius
Regis Fridericus ab omnibus ordinibus princeps renunciaretur,
et vivo patre, successionis certus fieret. Itaque
mox a comitiis per singularum provinciarum curias conventus
acti, in quibus praesto fuit tota nobilium multitudo,
praetereaque ex ordine ecclesiastico, nec non ex oppidis et
conciliabulis rusticae plebis, delegati. Ubi ei pridem senatus
auctoritate Regi designato, jamque populi suffragiis pariter
confirmato, solenne sacramentum praestitum; tametsi adhuc
puerilem aetatem ageret, vix octo annos natus. Qui
honos etiam postea ejus filio Christiano Regi inclyto, jam
auspicato regni Daniae gubernacula moderanti, contigit,
utriusque generosae indolis spe, et parentis meritis. Sed
privilegiorum confirmatio ad legitimam Friderici aetatem
dilata, obligantibus se parentibus, rata omnia habiturum
filium, quae a patre jura et immunitates prius indulta.
Gubernatio autem regni, per minorem Friderici aetatem,
p.250
in eventum mortis Regiae ita constituta, ut in Reginae matris
potestate Princeps esset, tantisper dum adolesceret, atque
illa rebus cum imperio praeficeretur, adjungendis tamen
aliquot ex patribus, quos Senatus tum decrevisset.
Horum provincialium conventuum initium Viburgi
factum, quod Jutia praecipua regni pars sit. Ubi dum multa
de bello Burgundico deliberatio Regem et Senatum tenet,
placuit Canutum Guldensternium, qui Christiernum ex Norvegia
captivum adduxerat, super veritate rei gestae interrogari,
ut testimonium ex ejus ore contra hostes extaret. Itaque
de mandato a Friderico Rege accepto, de fide publica
Christierno promissa, de sua obligatione, an Rex ea adstringeretur,
et quae ipsius sententia fuerit, quum consilium de
Christierno servando rogaretur, jussus est palam verum edere,
sicuti res haberet, et quemadmodum pridem coram Rege
Friderico et Senatu confessus fuerat. Qui respondens
obsignatis tabulis de hisce quaesitis testimonium edidit:
Mandatum non aliud a Rege Friderico se accepisse, qvam
ut hostili more cum Christierno
armis decerneret, ut aut
regno ejiceretur, aut in potestatem redigeretur. Neqve
aliud Petrum Scramium, aut Vilchemum Stedinum mandatum
attulisse. Nec item fidei publicae litteras Christierno
datas sigillo regio obsignatas, quum tamen Brochmannus
adfuerit, cujus illud in potestate erat, sed se ac tribunos
militares privatis sigillis duntaxat eas obsignasse. Quod autem
transactum cum Christierno, auxiliariorum comitumque
consilio ac voluntate, eo factum, ut regnorum
civibus consuleretur, non ut Regi praejudicio esset. Neque
Regem ea obligatione teneri, tum multis aliis justis
de causis, tum potissimum, quia fides primum a Christierno
ipso violata, quod testatum facere liceat litteris,
ipsius manu subsignatis. Diffiteri haud posse sententiam
suam fuisse, Christiernum haud dimittendum, quia fides
ab eo non servata, cui nimirum, ut maxime se obliganti,
tuto credi non possit, quippe qui in hac re et alias semper
promissa an servaret, an vero transgrederetur, nihil pensi
habuerit. Paratum se de litteris publicae fidei, quae ita
p.251
conceptae, ut deceptus Christiernus non sit, coram Caesare,
Regibus, Principibus, aliisque cujuscunque ordinis, rationem
reddere, si necesse sit, ut nihil bono et constanti viro
indignum a se commissum universis appareat. Hoc a
Guldensternio prolatum testimonii loco semper fuit. Tum
Rege praesente recensio ac transvectio equitum facta, quos
nobilitatem Juticam, pro consvetudine regni, ad belli cujusvis
metum instructos habere oportuit.
Dum autem hic per festiva gaudia Rex diem electionis
filii traducit, exoratus Stigoto Crumpeno antistiti Burlomensi,
hucusque in castello Sunderburgensi captivo, relaxationem
carceris indulget. Qui tamen ne aliquid deinceps auderet,
priusquam dimitteretur, fidejussores dedit, nihil novandi
animo se tentaturum adversus Regem, religionem, vel decreta
Senatus, sed pacate in otio et quiete acturum. Sed et
hoc anno vita defuncto Johanne Vandalo, primo reformatae
doctrinae episcopo Ripensi, Tausanus, acerrimus pontificiae
religionis oppugnator, sufficitur, ordinante eum Pomerano
ex ritibus ecclesiae jam receptis, quum rex ipse Ripis praesto
esset. Ubi etiam articuli universis regni episcopis probati,
ad priorem libellum Ordinationis adjuncti sunt. Atqve ut
Academia jam instaurari coepta viris doctis locupletaretur,
svasu Pomerani vocatus ad docendas litteras sacras Viteberga
Johannes Maccabaeus Scotus, vir doctrina et pietate gravis,
Regique ac bonis omnibus modestia longe charissimus.
Ceterum ubi Christianus per singulas regni provincias
equites recensuisset, ratus ad bellum Burgundicum, quod
imminere haud obscuris indiciis apparebat, majoribus viribus
opus esse, iterum Senatum regni fine autumni Hafniam
vocavit. Ubi senatusconsulto facto irrogatum est nobilitati
novum onus, ut non solum pro numero solito, sed pro
modo facultatum, equites instructos bello suppeditarent. Promissum
tamen et hic a Rege, fore ut bello Burgundico finito
etiam illud onus ad pristinam regni consvetudinem redigeretur,
ut deinceps id oneris non sit gravius futurum,
quam decessorum Regum temporibus fuisset, quibus ea
p.252
moderatio semper adhibita, quae nulli molesta. Ad haec
comitia rogatu Christiani missurus erat Svecus legatos suos
ad componenda cum Borusso dissidia: Sed nulli venere,
excusante Gustavo, quod incidissent negotia, quae eos amandari
non sinerent. Monitus etiam Borussus fuerat, ut suos
huc mitteret, sed is totus occupatus in apparatu belli Turcici,
quo cum Johanne, Daniae Regulo, voluntariam expeditionem
suscipere meditabatur, hoc etiam intermisit. Verum
Borussus postea, repudiato consilio istius expeditionis,
svasu Christiani, pollicitus suos missurum, quum ei commodum
foret, ac Sveco itidem placere.
Dolebat magnopere Palatino, quod interceptis in Norvegia
ad rebelles Svecos litteris, et supplicio de ministris
sumto, tanta spe exciderat, ut idcirco majore indignatione
atque ira ad bellum contra Daniam Sveciamque exardesceret.
Sed non alteri Regum, nedum utrique suis viribus par,
Caesarem auxilia pridem flagitarat, ex iis quae utrinque intercesserant
pactis connubialibus, quibus non solum dos hinc
promissa, sed et Palatinum juri, quod filiabus Christierni in
haec tria regna competeret, restitutum iri fides data. Cujus
promissi fidem jam Palatinus impleri desiderarat, quia, turbata
Svecia, proclivius fore existimabat eo introduci. Erat
Caesaris voluntas per se satis huc inclinata, praesertim quia
Gustavus, pariter uti Christianus, cum Gallo hoste amicitiam
junxerat. Sed implicitus bello Gallico et Geldrico,
conflictabatur ipse cum nonnulla militis et pecuniae inopia.
Itaque quod tum solummodo poterat, Granvellanum litteris
Barcinone datis jubebat in Sveciam legatum ire, aut saltim
alium suo nomine mittere, qui Palatini causam ageret. Sed
is sive gravioribus Imperii negotiis districtus, sive periculum
vitans, Sveciam non adiit. Litteras vero, ignarus quomodo
res ibi haberent, ad plebem rebellem Noriberga
dedit, tanqvam haud dubia spe propensae erga Palatinum
voluntatis et favoris. Iis postquam multa disseruit de jure
filiarum Christierni in haec tria regna, genus Palatini extollens,
eum ab omni virtutis laude commendat, atque amplissima
qvaeqve totam Sveciam, ac inprimis Tacchium
p.253
sperare jubet. Gustavum contra, uti regnum per vim usurpantem,
gravissimis criminationibus incessit, nominatimque
de impio foedere cum Gallo icto accusat. Monere igitur,
ut Palatinum, per uxorem jus regni consecutum, legitimum
dominum agnoscant, ac Caesari Regem eum fieri desideranti
pareant. Palatinus et ipse quoque suas adjunxit
litteras, quibus laudato rebellium instituto, quod studio
libertatis ad tuenda jura et privilegia sua arma induissent,
hortatur, ne ea deponant: affutura brevi tum a Caesare,
tum ab ipso auxilia, qvem Regem esse Caesar velit, quippe
cui jure regnum per conjugem debeatur. In quo si ipsi
etiam consentiant, securos privilegiorum et immunitatum
fore, nec religionem veterem jam profligatam diutius exulaturam.
Cum hisce litteris missi Gasparus Sechendorffius
et Ambrosius Slienrodius, simul accepere mandata, quos vel
Christiani vel Gostavi hostes esse ex prioribus offensis aliqualis
suspicio esse poterat, appellare, ac ad bellum utrique Regi
faciendum incitare. Et litterae quidem Palatini ac Granvellani
in Sveciam, svasu Alberti Megalopolitani, per bibliopolam
quendam transmissae. Per quem Magnus, antistes
Scarensis, suas etiam ad plebem Smalandicam dedit, quibus
inclusum diploma Palatini, quo ampli honores et beneficia
Tacchio collata. Unde factum, quum plebi, haud dum
satis pacatae, recitarentur litterae, ut tametsi Tacchius e medio
sublatus esset, tamen rebellio vires resumeret. Et quidem
eo processit insolens seditiosorum audacia, ut non dubitarent
quidam Calmarniam obsidere. Itaque Gostavus
denuo ad Christiani fidem confugiens, auxilia rogat, quae et
promissa sunt. Sed ipse interim externum militem quem
conductum habebat, contra rebelles adducens, quia Calmarnia
primo impetu capi non poterat, nec plebs habebat,
quo se in tutum reciperet, haud magno negotio dissipatur.
Ita res prodita est, atque litterae etiam, quas diximus, cum
nuncio in manus Gostavi venere, absque eo nec multum
emolumenti hostibus allaturae, quia Tacchio caeso, et prioribus
rebellibus fugatis, non erat, qui tantis animis ac pari
audacia se ducem seditionis ferret. Compertum autem,
non solum Palatinum, sed et Lubecenses ad hunc motum
p.254
excitandum in gratiam Caesaris opem consiliumque accommodasse.
De qua injuria Gustavus graviter Christiano questus
est. Qui idcirco per legatos suos, Johannem Rantzovium,
Gossichium Rantzovium et Petrum Svavenium Lubecenses
monuit, ne hujusmodi consiliorum auctores Svecis
essent, neve tam nefariam rebellionem foverent; aut se
conatibus eorum obviam iturum. Nam Gostavum socium
deseri non posse, causamqve communem esse, cui si ipsi
patrocinentur contra Daniam et Sveciam, videant, ne perniciem
atque exitium sibi ipsis arcessant. At vero quum
haec legatis Palatini non ita prospere cessissent, ut sperarant,
quod unicum modo restabat, opem auxiliumque hinc inde
per vicinas provincias quaerunt, viros principes, ac privatos
quosdam tribunos et centuriones, Palatini nomine, prensantes.
Inprimis maritimarum civitatum magistratus,
quanto plus eae mari pollent, solicitant, propositis praemiis
multarum immunitatum, aliisque quae in his regnis exspectarent.
Quam vero ex alieno auxilio spem aptam habere
vanum sit, apparuit. Nam ex Principibus auxilium rogatis,
solus Megalopolitanus (quod constat) a se spem fecit: qui
tamen in promittendo, quam exhibendo promptior fuit:
Civitates belli et impendiorum fessae, quod jam Christianum
metuerent, et cum Gostavo quaque ratione transactum
tandem iri sperarent, per legatos, quos earum qvatuor Lubecam
designarant, nihil certi Palatino promisere. Eatenus
tamen aliquid promissum, si Caesar bellum contra Svecum
inceptaret, et totam civitatum communitatem se conjungere
juberet.
Ceterum dum talia a Palatino per istas Germaniae partes
struerentur, in paucis diebus conventus Campis actus
inter Mariam et Christianum: quo missi legati a Dano Johannes
Rantzovius, Aeschylus Billaeus, Petrus Svavenius, et
Gaspar Fuchsius. Sed tentatum hic magis, quae Christiano
in armis esset fiducia, qvam aeqva pax desiderata. Qui a
Maria Caesaris nomine eo amandati fuere, duntaxat pacem
provinciis Belgicis petierunt, reliqua regna ac provincias
Caesaris extra foedus poni voluerunt. Relaxari etiam naves
p.255
Belgarum in freto Oritano detentas flagitarunt, nulla vicissim
Danicarum facta mentione. Quae omnia iniqua postulatu,
eo spectare Danis visa, ut Christianus vim a Belgis abstineret,
qvi maxime hisce locis essent periculis obnoxii;
interim Dani in aliis Caesaris regnis cuivis injuriae paterent.
Itidemqve quod naves Belgicas saltim ad pacem extorquendam
inviolate detentas vellent dimitti; nec tamen vicissim
Danicas vi hostili ereptas et crudeliter habitas restitui. In
quibus quum non par esset Christiani conditio, cui tam
duras leges dici iniqvum existimabatur, legati rem infectam
destituerunt.
Mox igitur ad arma utrinque ventum est. Injuriae et
violentiae initium a Belgis factum, qui sub Norvegiae litora
navem regiam, tributum, ab ejus regni civibus collectum,
aliaque vehentem, nondum indicto bello, abduxerunt.
Qva nave tum captus Claudius Hvitfeldius, Enchusii in custodiam
datur. At Christianus bellum justum, non nisi legitime
indictum existimans, quum armis vim repelleret, per
fecialem se hostem Caesari declarat, ac necessario, denegata
toties pace, ad vindicandas injurias, protegendosque subjectos
cives, coactum arma induere, Deum testem facit.
Qvod, honoris sui causa itidemque sociorum, Caesari denunciatum
velle. Cui Maria verbosius respondens, foedus
cum Gallo Caesaris hoste exprobrat, auxilioqve ei misso
bellum prius a Christiano coeptum arguit, omnemqve culpam
a se et Caesare amovens, in eum derivat, quod et naves
Hollandicas detinuerit, et exacto a navigantibus jurejurando,
vetuerit in provincias Belgicas quicqvam importari,
aliaque, ei nunc non primum objectata. Ita neuter alteri
aeqvitate causae concedens, ut solent, qui inter se hostes
professi, judicia mutua aspernari, bellum totis viribus parant.
Maria in Seelandia et Hollandia classem septendecim
navium armabat, quae Norvegiam petitura, ibi infesta omnia
faceret. Christiano classis ea major, videlicet quadraginta
navium, praefecto Magno Guldensternio instructa, quae
Belgicis obviam iret, easque inde arceret. Atque ut hostibus
tanto plus incommodaret, edicit passim per vicinas
p.256
provincias et urbes, vetans commerciorum cum Belgis
usum aliquem intercedere iis, qui per fretum Danicum navigant.
Ac ne Dani secus injussu ejus facerent, promulgatum
etiam toto regno edictum, ut pariter omnes cives nomina
portitoribus regiis ederent, et quo iter esset patefacerent;
quum alias fretum nullo tempore libere iis transire
jus sit. Ac tulere quidem moleste prae aliis Lubecenses interdictam
per fretum navigationem, et de auctu vectigalium
apud Regem questi sunt, quae contra jura immunitatum,
a prioribus Regibus indulta, majorem in modum excrevissent.
Quibus Christianus ne temere injurius videretur, jubet
proferri tabulas publicas, ad probandum, qualia sint, quae
a Regibus Daniae jura concessa memorentur; tum pro
aeqvitate causae satisfactum iri. Eae, cum non praesto essent,
nec in Daniam exhibere tutum videretur, obtulit Christianus
se missurum Lubecam ad omnia inspicienda, ut constare
posset, quibus fundamentis postulata eorum niterentur.
Qva de re utrinque ita convenit. Verumtamen quum a
Christiano missi essent ob hoc ipsum quidam regni senatores,
iis jam Holsatiam aliquousque ingressis nunciatur a Lubecensibus,
hoc nomine Lubecam accedere non opus esse.
Exhiberi enim tabulas immunitatum non posse, nisi omnes
sociae civitates assensum praebeant. Aliaque in excusationem
allata, quibus frivole tergiversari eos apparuit. Itaqve
senatores, in Holsatiam missi, ab itinere domum se recepere.
Jam vero cum bellum a Christiano pararetur, petita
undique a sociis contra tam potentem hostem auxilia. Sed
quum plerique foederati de auxilio interpellati, opem ferre
non recusarent, Principes Germaniae protestantes suppetias
ferre detrectarunt, quod belli causa non esset, quae mutui
foederis obligatione comprehenderetur. Cautum enim
tantummodo fuisse, ut si periculum ob religionem ingrueret,
conjunctis viribus armisque id depellendum esset. Inter
socios autem Dux Borussiae Albertus, semper Christiano fidus,
videns bellum magis magisque gliscere, quod et ipsius
civibus et toti Borussiae cessatione commerciorum admodum
esset perniciosum, re cum civitatibus quibusdam deliberata,
p.257
ad Polonum mittit rogatum, ut sua auctoritate bello
inter Caesarem et Christianum componendo operam
aliquam impenderet. Qui nuptiarum Austriacarum adhuc
incertus, spem legati ad Christianum super ea re mittendi
fecerat. At postquam potitus sperata sua Elizabetha esset,
Ferdinandi filia, jamque cum Caesare necessitudo per connubium
intercederet, mutata sententia, ab eo consilio deductus
fuit, arctius Burgundis devinctus, quam ut erga Christianum
favoris aliquid et studii declararet. Quin potius ab eo, Mariae
rogatu, mandatum scripto editum ad Gedanenses, adjunctis
hujus litteris, ne per tempus belli Daniam, aut ullas Regis
provincias negotiationibus suis frequentarent. Nam Burgundicarum
partium Polonus jam factus erat, redditurus
idcirco bellum Christiano tanto difficilius. Itaque in re dubia
Gedanenses, quia prius per Christianum Belgio exclusi, etiam
Regis sui mandato Daniam adire vetarentur, Johannem Regis
fratrem, per legatos Alberti Ducis Gottorpiam domum
reducendum, orant, Regis animum aut ad pacem inflectat,
aut aliqua ratione commerciorum usum restituat.
Ceterum classis Danica jam oceanum hinc inde oberrans,
versus Seelandiam Belgicam cursum tenuit, consilio
Christophori Trondzenii, qvi Guldensternio legatus erat, ut
perfosso aggere hibernus fluctus insulam inundaret, ac agros
oppidaqve ea clade involveret. Sed hi ingressus classi Danicae
in Seelandiam quaerebatur, repulsa est, ut inde, nullo
edito memorabili facinore, vi tempestatis domum se recipere
sit coacta: Jam enim Clivius armis devictus, pactis
conditionibus ut Geldriam Zutphaniamqve traderet, et renunciaret
foederi Gallico atque Danico, Caesari reconciliatus
erat; ejusque amiciti etiam Anglus accesserat. Caesar autem,
quamvis Gallum et Danum simul hostes haberet, tamen
ea fortuna usus, ut alios sibi amicos devinciret. Itaque
ubi Anglus in societatem belli qvodammodo venisset, audito
classem Danicam passim oceano oberrare, ad Christianum
mittit, sciscitatum, quem illa peteret hostem, ac num Gallum
contra se juvare animus esset? Cui haec quaerenti, sive
quod Christianum timeret, sive ut Caesari gratificaretur, a
p.258
Christiano responsum, petita toties pace nihil aequi ab
Caesare impetrari potuisse, sed insuper injuriae cumulatam
injuriam. Ac tandem potestatem publice factam in cives
regnorum suorum grassandi, qui omnibus volentibus in
praedam dati; quorum aliqvi jam capti et supplicio sint
affecti. Itaque ad arcendam vim hostium et protegendos
suos classem paratam. Cum Anglo, haud male unquam
merito, nullas intercedere inimicitias, nec ipsi periculum
intentari. Dolere potius incidisse causam, cur a Gallo
dissideat, quocum tamen si redire in gratiam velit, et pacem
restitui, gratum hoc Anglo officium libenter praestiturum,
ut utriusque reconciliationi operam det. Sperare,
Gallum, ut foedere junctum, sibi aeqva proponenti morem
gesturum.
Hoc responso Anglus securus amicitiae Danicae, contra
Gallum tanto magis instruitur, ejusque belli curam unice
amplectitur. Eo classis Gallica, oceanum septentrionalem
ingressa, Belgas et Anglos observabat. Sed exorta insolita
procella, vi tempestatis ad litora Norvagiae, miserum in
modum lacerata, compellitur; ubi etiam quaedam naves
scopulis attritae et dissipatae sunt. Gallos tum naufragos et
omnium rerum egentes, utpote quibus maris inclementia
nec vestes nec pecuniam reliquam fecerat, ubi Christianus.
in Norvegiam ejectos intellexit, haud passus aliquid a se desiderari,
sed eis reditum parantibus viaticum, pecunia et
vestes aliaque ad reparandas naves, quae ex periculo superstites
fuerant, suppeditata. Datum hoc amicitiae Gallicae,
quam Christianus omnibus officiis prosequebatur. Atque
aemulatus Caesarem, undiquaqve socios sibi adjungentem,
non solum laboravit, ut priores amicos servaret; sed etiam
conciliaret sibi novos; si non tam potentes, at certe vicinia
rei gerendae opportunos. Inter quos Metropolitanus Rigensis
Gulielmus primus se obtulit, cui quum lis orta esset
adversum civitatem Rigam et Magistrum Livonicum, lubens
fecit Christianus, ut Metropolitano assisteret. Ejus
enim veteri quodam jure Rex Daniae defensor audit, ut idcirco
regno huic obstricto, ejusque patrociniis nixo, auxilium
merito deberetur. Sed timidius hoc initio petitum,
p.259
timente Metropolitano amicitiam, quae recens inter Christianum
et Livoniae Magistrum intercessisse ferebatur. At
per fidum nuncium, ad Christianum missum, quum explorasset
ejus animum, non ita obnoxium Magistro Livonico,
ut non aequae causae faveret, haud dubitavit aperte tutelam a
Christiano, suae dicoecesi debitam, flagitare. Ac res quidem
Christiani auctoritate eo deducta est, ut cognitio causae utriusque
ad certum diem susciperetur. Quo tempore missus eo
Wolfgangus Griffendalius, Christiani mandata ad civitatis
Rigensis magistratus pertulit, quibus jubebantur metropolitano
parere, et collegio ablata restituere, ac deinceps ab
injuria prorsus abstinere. Quae ni fierent, ex patroni ac
defensoris officio Metropolitanum haud se deserturum, nec
passurum juri regni Danici aliquid decedere, quod cum potestate
ecclesiastica Metropolitani sit conjunctum. Qva
legatione Christiano usque adeo Metropolitanus devinctus,
ut in tota illa cum Rigensibus et Magistro controversia,
quae in aliquot post annos extracta est, unice ad ejus fere
auctoritatem confugerit, ac vicissim eum omnibus officiis
coluerit.
Firmior hac cum Megalopolitano deinde amicitia per
nuptias juncta. Nam Henricus Dux filio natu maximo
Magno sororem Christiani Elizabetham desponderat: sed
nuptiarum solennitas aliqvantum protracta, tum quia inter
legatos eo nomine Lubecam missos de die minus convenire
poterat, tum vero multo magis, quod Magnus Dux adducturus
in suo comitatu erat nobiles quosdam, Holsatis aere
alieno obstrictos, quibus cautum a Rege vel creditoribus
voluit, reditum securum ad suos nulla detentione interpellatum
iri. Quod Christianus invitis creditoribus
haud spondere poterat, multo minus ex officio principis
actionem eorum vetare. Tandem vero nuptiis dictus dies
dominicus proximus a festo Bartholomaei, quo tempore
Chilonii magno apparatu et communi utriusque gentis laetitia
peractae sunt. Hoc duntaxat intervenit inter creditores
Holsatos et, qui in aere ipsorum erant, nobiles Megalopolitanos,
quod commoniti severius promissorum suorum duo
debitores Martinus Waldenfeldius et Otto Hana sponte se
p.260
obstrinxerint, haud inde discessuros sine permissu creditorum,
hisce tamen nihil tale flagitantibus. Qvod postea Waldenfeldius
vindicta nimis gravi temere vindicavit. Nam ad injuriam
suam hoc accipiens, simul atqve nexu solutus fuit,
vicissim Antistitem Lubecensem Baltazarem Rantzovium in
via publica, contra edictum pacis, captum ex Holsatia avexit,
consilio ut, priusquam libertati redderet, ingenti pecuniae
vi eum emungeret. Ac plagiarium quidem Christianus,
utpote cujus in clientela Rantzovius erat, persecutus est,
diutina actione: sed ille variis artibus aliqvamdiu persequentes
delusit, ut in loco reddemus.
Hinc cum Pomeranis Chilonii quoque amice transactum
de controversia Rugiana, aliquot annis inter utrosque
Principes agitata, quo missus a Christiano Johannes Frisius
Cancellarius. Promisere Pomerani restitutionem bonorum
omnium, quae antistiti Roskildensi subducta sibi vendicaverant;
nec deinceps sibi jus aliquod arrogaturos,
praeterquam quod antiquitus competebat, neque onus inconsvetum
ullum imposituros. Constitutum etiam episcopo,
qui ordinandus esset, certum in pecunia et frumento
stipendium, quod bonorum administrator Johannes
Bernecovius erogaret, et post eum heredes. Familia autem
Bernecoviorum exspirante, potestas conferendi hoc
beneficium in nobilem quendam penes episcopum Roskildensem
foret, vel ejus dominum, sine aliqua novatione.
Atque ita Bernecoviis offensae gratia indulta a Pomeranis,
quod jus Regis, cum ipsorum conservatione conjunctum,
propugnassent. Pomerani autem superintendentem ecclesiarum
nominare permissum, ita tamen, ut eum confirmare
Roskildensis antistitis esset, atque eundem deponere,
quum ita res ferret, potestas ei maneret. Damnorum
denique utrinque acceptorum mutua compensatio
facta, eaque neutri parti imputanda. Exceptum vero, si
quid praeterea antiqui juris alterutri parti esse constare posset,
ut transactione hac neutiqvam minueretur. Ita tum
de bonis Rugianis, eodemque tempore de iis quae coenobii
Reinfeldensis fuerant, transactum est.
p.261
Jam igitur reconciliatione inita, pro amicitia commonefactus
a Pomeranis Christianus periculi, quod machinatione
civitatum struebatur. Quod eo minus negligendum
visum, qvia inciderat per eosdem dies, ut Andreas Meinhardus,
Christiano a secretis, dum Lubecae diutius moram
nectit, suspectus magistratui custodia attineretur, donec se
ibi judicio sisteret; ideoque Lubecensium aliqui itidem in
Holsatia caperentur. Ergo ut Meinhardus isto nexu liberaretur,
ac ne incertus esset Christianus, quid durante bello
Burgundico ab Lubecensibus exspectandum esset, legati denuo
Lubecam missi Gossichius Rantzovius et Petrus Svavenius:
quibus id responsi datum, ut appareret ad pacem
potius eos inclinare, quam belli consilia agitare. Nam de
Meinhardo nexu liberando impetratum, et pacatos ac fidos
regno Daniae fore, dum bellum cum Burgundis esset, confirmatum.
Ac fuere ad hoc procliviores, ne spe foederis Svetici,
quod Christiano auctore affectum ac pene confectum
erat, frustrarentur. Cui etiam a Borusso potestas facta, inter
se et Suecum dicendi leges foederis, quas videretur, ac
formulam concipiendi, prout aequum bonumque censeret.
Accessit praeterea amicitiae Christiani Archiepiscopus
Bremensis, qui ut ei gratificaretur, ultro obtulit, fratrem
Fridericum Holsatiae Ducem, se Adjutorem, ut vocant, eum
certa spe successionis in dignitate ecclesiastica, cooptare
velle. Qua in re quia auctoritas Imperatoris requirebatur,
scriptum est in aulam Caesaream ad eos, qui consiliis praeerant.
Sed tantum aberat, ut, susceptis cum Caesare inimicitiis,
aliquid hic obtineri posset, ut nihil magis spei Friderici,
quam bellum Burgundicum officeret. Neque enim consentaneum
visum, ei dignitatem addendo potentiam augere,
cujus cum fratre bellum esset, qvamque res etiam ex parte
attingeret. Quinimo Christianus condemnatus denuo hoc
anno judicio curiae Imperialis, recusando judices, et excipiendo
contra latam sententiam, quae supra memoravimus,
adhuc nihil efficere potuit. Nec magis aliud morabatur
extremum juris contra contumaces auxilium, quam quod
invenire non erat, cui executio contra tam potentem Principem
p.262
mandaretur, animis vicinorum, qui ex protestantibus
erant, ab Imperatore distractis.
Tandem vero diutinae inimicitiae, quae superiore anno
in bellum inter Christianum et Burgundos eruperant, sublatae
sunt. Caesar, videns multoties periculum neqvicquam a
Maria factum, ut Christiano quas vellet pacis conditiones
extorqueret, sibi hanc operam sumsit, pertaesus belli, quod
non ita magno Danorum incommodo, sed multo majore
Belgarum pernicie, qui hostem praeterea Gallum habebant,
gerebatur. Itaqve indictis Spiram comitiis, ipse controversiam
omnem cognoscere et arbitrari volens, eo Christianum
invitat. Legati a Christiano huc missi Johannes
Rantzovius, Andreas Billeus, Petrus Svavenius, et Gaspar
Fuchsius. Quibus in senatu auditis, quum intellecta
esset Christiani de pace sententia, negotium datur Granvellano,
Navesio, Boisoto, et Viglio Zuichemo litem
omnem disceptandi et de foederis legibus transigendi. Ac
demum post aliquot disceptationes habitas, legatis Danicis
cum Caesareis ita convenit, ut aeviterna pax utrinqve stabilita
esset, ac commerciorum libertas subjectis restitueretur,
absque nova potestate petenda fruituris ea per quasvis
provincias instar civium, sine offensione aut periculo bonorum
vel personarum, undecunque tandem bello ingruente.
Jus tamen servaretur naves appellentes, pro
veteri consvetudine, stipendio ad usum belli retinere, si
quando necessitas exigeret, damno demersionis vel cujuscunque
laesionis ab eo Principe praestando, cui naves militassent.
Hostibus alterius partis non succurrendum esse,
nec commeatus, tormenta, aut quae alia bello usui sunt
importanda, multo minus militem conduci permittendum:
Quin potius mala utrinque depellenda, periculaqve
arcenda, aut saltim indicium faciendum. Hoc foedere
Anglum a sua parte Caesar comprehendi voluit, nec non
Livoniae Magistrum: Christianus Svecum et Albertum Borussiae
Ducem: Iste pro Borusso, ille pro Livono sponsor
factus. Christierno captivo tamen et utrique filiae jus in
regnum Daniae et reliquas provincias reservatum, cui eatenus
p.263
liberatio promissa, ut honestius et laxius haberetur,
quo deinceps aucupio, venationi, aliisque exercitiis, animi
causa, quum et libitum, indulgere posset. Ac vicissim
utrique Regi Daniae et Sveciae cautum de jure, quod
in regna jam parta ipsis recte competeret. Placuit autem
publicari hanc pacem, qua paterent universae utriusque
Principi ditiones, et ratum foedus fore, litteris subsignatis
Bremam A. D. Calend. Julii mittendis, etiam promissum
est. Ac super his fere foedus illud principale conceptum
est. Sed restabat, ut eorum incolumitati consuleretur, qvi
adversae parti contra patriam militassent. De quibus denuo
statutum, ut nulli postliminio domum repetere fas esset,
nisi intercedente Principe, cui meruisset. Quo tamen
facto, ab altero venia haud negaretur, sed restitutis bonis
sine juris diminutione aut aliqva satisfactione litteris de securitate
eis cavendum. Deinde quia in foedere Christierno
et utrique filiae jus suum exceptum, incessit suspicio et metus
legatis Danicis, posse hoc praetextu auxilia Palatino aut
aliis suppeditari, quorum auspicio et nomine bellum geri
posset. Caesare belli auctore, et onus impensarum sustinente,
ut nihilo securior pacis Christianus esset. Itaque hujusmodi
justo periculi metui et diffidentiae etiam occurri voluerunt.
Qvod a Caesare etiam impetratum, qui litteris peculiaribus
se obligavit, pacem illibatam, sinceram et constantem
fore, sine respectu Christierni aut filiarum. Quorum
causa bellum directe vel indirecte, (ut habent verba
obligationis) nunquam inceptandum; sed id operam potius
daturum Caesarem, quo pacto de jure eorum aequissimis
legibus transigatur. Quod vicissim legati, Regis sui
nomine, polliciti. Incitarat autem legatos ad hanc obligationem
sigillatim petendam fama edita de Johanne Comite,
qui Caesari stipendio obstrictus, militem in Frisia orientali
conducere ferebatur. Qua de re etsi Christianus ipse ad viduam
et gubernatores literas dederat, quibus eos de periculo
inde imminente commonefecit, tamen quia incertum erat,
Caesaris auctoritati, an Christiani voluntati magis essent
obtemperaturi, hujusmodi cautione tutum Regem suum
praestari voluerunt. Nec multo post, quum dies instaret,
p.264
quo Bremae repraesentaretur ab utroque Principe confirmatio
foederis, missus eo cum mandatis Caesaris Viglius Zvichemus.
Ubi litterae utrinque exhibitae et acceptae, quibus ratum foedus
fore sese astrinxerunt, ut jam nihil ad tutam amicitiam
et pacem superesset.
Interim quia certum tempus Anglo praefixum, ut declararet
quid animi super foedere haberet, velletne suo nomine
id ratum an irritum haberi, certior factus a Caesare,
quibus legibus eo esset comprehensus, misso in Daniam
legato Guilielmo Harvejo, per eum sententiam suam Christiano
patefecit. Qua non solum ostendit gratum foedus
habere, confirmando litteris suis, quae ad ipsum et subjectos
Anglos attinerent; sed et familiariter ad Christianum scribendo
amicitiae et benevolentiae officia omnia detulit. Quo
tanto Anglus proclivior erat, quod Scoti, quibuscum bellum
inceptarat, a Caesare hostes declarati, foedere essent exclusi:
Etiamsi eis navigatio per fretum Oritanum et in
provincias Danicas quaslibet cum commerciorum libertate
hucusque nullatenus fuerat interdicta: Sed expresse et nominatim
foedere Spirensi exceptum, fraudi haud fore negotiandi
facultatem ipsis indulgeri.
Verum enim vero ubi rescitum, Scotis pactum conventum
inter Caesarem et Christianum intercessisse, premente
eos Anglo exitioso bello, ad Christianum, Reginae infantis,
jam decimum quintum mensem agentis, nomine, ex auctoritate
Proregis Jacobi Hamiltonii Araniae Comitis, et ordinum
seu parliamenti consensu, legatus Johannes Hayus
missus est. Qui a commemoratione pristinae amicitiae et
necessitudinis exorsus, longam atque amplam, qva Anglus
quodammodo accusabatur, pertexuit narrationem eorum,
quae adversus Scotos ab eo fraudulenter et hostili animo
patrata criminabatur. Ab obitu Regis Jacobi, exules
Duglassios aliosque nobiles, superioribus bellis captos, spem
fecisse Anglo, nuptiarum inter Eduardum filium et Reginam
infantem conciliandarum. Eo consilio eos in Scotiam
reversos, publica auctoritate in gratiam receptos esse,
ac dignitati bonisque restitutos, impetrasse de nuptiis,
p.265
quae postularentur, quod ad pacem constantem et firmam
nihil magis facere videretur. Ita promulgata pace Londini
per vicos et compita, quum in Scotia passim magno
gaudio etiam proclamaretur, excitatos permultos, ut
in Galliam negotiandi causa navigarent. Horum naves vi
tempestatum in portus Angliae compulsas, initio quidem
humaniter habitas, post jussae Regis direptas et merces
omnes distractas. Nec Regem exhibitis tabulis, quae de
connubialibus legibus a Scotis conscriptae fuerant, vicissim
contrarias tradere voluisse, nedum ut reparationem recentis
injuriae aliquam offerret. Itaqve in conventu ordinum
rescissum, quicquid de nuptiis decretum fuerat, ac nolle
Scotos Reginam, Proregem vel Principum quenqvam ea
obligatione ulterius teneri, quandoqvidem pax, a Scotis
unice hoc vinculo connubii quaesita, tam temere et sine
causa esset ab Anglo violata. Rogare igitur Proregem ac
Principes Scotos, velit Christianus Reginae infantis salutem
ac incolumitatem sibi commendatam habere, eique defensorem
se propinqvitatis nomine praestare adversus hostem
immanem, cui, jure sangvinis conculcato, et fide
labefactata, tenellam Reginam, sororis suae filiam, regno
in servitutem redacto spoliare animus esset. Scoti ordinibus
decretum, armis vim, quantum res sinant, arcere,
et hostem finibus propulsare, nec passuros regnum vetustum
ejus imperio, ad excidium nominis Scotici, accedere,
ac insatiabili libidini subigi. Sperare, Reges propinquos
ac foederatos auxilio venturos, ac in primis Christianum
tum recentem amicitiam, auctoritate Galli firmatam, tum
pristina foedera cum Regibus Daniae et Norvegiae icta resuscitata
velle, quibus ad opem mutuo ferendam se adstrinxerant.
Praeterea, quia annon res admodum in Scotia
afflicta, ac tormentis aliisque armis undiquaque comparato
Scotis opus est, petere ut patiatur volentes ea importare,
feratque, quae in Dania pecunia parari possunt,
in Scotiam evehi. Postremo, ut svadendo rem Scoticam
juvet, et pro sua prudentia rei bello gerendae rationes
communicet, quippe cujus auctoritas tanti apud Scotos
fiat, ut ejus consiliis, ceteris posthabitis, niti Proregi ac
p.266
Principibus sit propositum. Christianus tam solicite auxilium
a Scotis rogatus, infantis quidem Reginae sortem
miserabatur, auctorque eis et svasor pacis cum Anglo conciliandae,
opem suam ea in re pollicebatur. Reliquorum
qvantum salva foederis fide potuit, indulsit, ut et ipsis importarent
annonam, aliaque necessaria quicunque vellent,
atque ut sibi pararent Scoti in provinciis Regiis quae usui
fore arbitrarentur: Sicut et foedere exceptum fuerat, ut
navigatio in Daniam Scoto permitti posset. Foedus autem
tum quidem feriri nequiit, neque belli societas iniri, quod
amicitiam cum Caesare recens firmatam sincerius sibi colendam
Christianus existimaret, qvam ut tutelam illorum
susciperet.
Sed etiamsi amicitiam, quam diximus, semel redintegratam,
Caesar non secus ac Christianus cum fide servabat;
tamen procurator fisci in curia Imperiali nihil de actionibus
suis remisit, quin tributum Spirae decretum, sicut et priora
nondum soluta, etiamnum Christianum exigeret. Nec vel
judices recusasse, vel exceptiones legitimas opposuisse, vel
arbitros actorem adegisse, proderat. Uti neque in conventu
ab ordinibus Saxoni inferioris Halberstadii habito, ubi
Forsterus legatus immunitatem Holsatiae multis argumentis
valide propugnavit, obtineri aliquid poterat. Non ideo
tamen Christianus insolitum onus suae provinciae imponi
passus est, nec cessit aut ordinis Saxonici decreto, vel curiae
Imperialis sententiae prius paruit, qvam a Caesare semel atque
iterum litteris amice rogaretur. Tum demum, ut e
rem gratam faceret, dimidium tributi exsolvit. Totum
autem idcirco solvere detrectavit, quod Holsatia non ita lata
provincia, impar oneri irrogato erat, praesertim quia Episcopus
Sliaevicensis eximendus, regno Daniae, non Imperio
obnoxius. Atqve hoc ipsum non aliter Christianus expensum
esse voluit, quam in gratiam Caesaris, sine juris aliqua
obligatione. Qua de re Fuchsius, Francofurtum cum pecunia
missus, publice contestatus, ne qua contributio ista juri
causae Holsaticae, adhuc in judicio pendentis, officeret.
Hoc autem pecuniae ut Christianus erogaret, eo lubentius
p.267
Caesaris petitioni tribuit, quod fratres Johannes et
Adolphus in id etiam consenserant. Qui jam judicio herciscundae
familiae suarum ditionum et facultatum compotes
facti, pro rata contribuere. Nam Fridericus minimus natu
frater nihil tributo intulit, quia hereditatis experti annua
pecunia sine onere volenti expromissa, donec alia ratione de
munere ecclesiastico, cui ob invaletudinem aptior erat, fratrum
opera prospiceretur. Qvo nomine mox Stadii per
legatos actum cum Metropolitano Bremensi, qui pridem
spem fecerat, adjutorem, ut appellant, eum sibi, ad successionis
exspectationem, adsciscendi. Quod animi etiamnum
esse ostendebat; sed injussu collegii atque ordinum totius
dioeceseos nihil decerni posse excusabat. Ad quos idcirco
causa rejecta, ad certum diem voluntatem suam declaraturos.
Et Collegium quidem cum ordinibus convocatis haud
abhorrebant a Friderico metropolitano designando. Verum
Metropolitanus nec sibi nec cuiqvam satis confidens, instinctu
Brunsvicensis aliorumqve, qui novationem in religione
formidabant, postmodum a sententia magis magisque deflecti
coepit. Quod Christianus in aula Caesaris per legatos
questus est, rogans, ne ei temere mutanti, si forte aliter
quicquam referret, crederetur, ac promittens a Friderico,
quum ejus dioeceseos potiri contingeret, erga Imperium obedientiam
et fidem.
Interim Gallus, audito pacem cum Imperatore compositam,
petit a Christiano ex foedere militem exauctorandum
sibi transmitti. At Christianus praetendebat aeviternum
foedus cum Caesare intercedere, ut, idcirco hostes contra
eum copiis juvare fides non sineret. Quin potius, quia,
cum Turca, hoste communi totius Christianismi, amicitia
ei juncta, consentaneum esse omnia Christiani nominis
capita indignari. Sed si foedus illud Turcicum irritum
fiat, operam daturum, ut amicitia inter utrumque restituatur.
Haec a Christiano tum Gallo responsa, magis
verae religionis ardore et zelo, quam quod miles, qui mitteretur,
deesset. Nam retinuerat hucusque in stipendio militem
omnem, quem conductum habebat, partim Henricum
p.268
Brunsvicensem timens, qui protestantibus in universum
infestus, in vicinia Holsatiae oberrabat, partim metu Palatini
et Lotharingi; qui, cum foedere Caesareo comprehendi abnuissent,
jam res novas aliis viis moliebantur. Nam agebant
passim apud quosvis, ut Ordo Eqvitum Rhodiorum seu
Melitensium, cum eis, qui dicuntur S. Mariae Hospitalis, in
unum coiret, atque ita conjunctis utriusque ordinis viribus,
Christianus terra marique oppugnaretur. Ac ferebantur
ipsi per se alias copias parare, utriusque ordinis militibus
jungendas. Hac igitur de causa Christianus nondum copias
exauctoravit, potiusque recentem alium militem per Oldenburgicum
sibi conduxit, ut horum omnium clandestinis
machinationibus obviam iret, ac simul Dithmarsis metum
incuteret. Nam cum eis diutina controversia Jetzehoae istis
diebus agitabatur, simulqve ab eisdem, ut amicitiae Palatini
ac Lotharingi renunciarent, poscebatur. Qvorum hoc quidem
impetratum, sed ad subjectionem nulla ratione adduci
poterant, extrema potius exspectare parati, quam libertatem
usurpatam destituere. Itaque Christiano in animo fuerat
militem eo inducere, juncturo se Oldenburgico, qvum Christianus
juberet. Sed Saxoni et Landgravio suspectum erat,
militem ab Oldenburgico conscribi, metuentibus ne Henrico
Brunsvicensi se is conjungeret. Ideo suos hac de re ad Oldenburgicum,
ac mox ad Christianum sciscitatum misere.
Bremensibus pariter et Dithmarsis metus etiam incesserat,
qvorum hi ad excipiendum jam bellum quodammodo se
compararunt. Quae Oldenburgicus admodum aegro animo
tulit, Saxonis et Landgravii causa, qvorum offensam ut evitaret,
per Christianum se excusari petiit. Et Christianus quidem
legatis utriusque fidem verbis facere conatus est, militem
istum suo stipendio conductum, nec ipsorum ditionibus
ab Oldenburgico aliquid metuendum: Non tamen eis omnino
persvasum, priusquam se sponsorem pro Oldenburgico
Rex obligaret. Qvo facto, quum jam certo [eerto ed.] compertum
esset, Palatino aut Lotharingo copias istas haud parari,
quumque consilium ulciscendi quantumvis obstinatos Dithmarsos
Christianus, pacis amore, destituisset, miles ab Oldenburgico,
ac simul qui in Dania meruerat, dimissus est. Provisum
p.269
autem sedulo, ut sensim, ac pauci simul numero,
finibus excederent, ne dilabendo catervatim ad Henricum
Brunsvicensem vel Gallum confluerent, quorum uterque
milite, in iis partibus conducendo, se instruebat.
Interim in Livonia, Magistro ordinis Metropolitanum
magis magisque premente, ac civitate Rigensi instinctu
ipsius in proposito contra collegium canonicorum perseverante,
Christianus litteris ad Caesarem scriptis, causam hanc
sollicite commendat. Jamque impetratum Christiano mandatum
scriptum Caesaris, quo jubebatur Magister facti sui
rationem reddere. Qvod cum ad Metropolitanum transmitteretur,
tum ejus, tum totius collegii nomine libellus Christiano
exhibetur, quo controversiae status et querela contra
civitatem fuse exposita: Ex quo tempore mutatio religionis
inciderit, ante annos plus minus viginti, detrectari
omnem obedientiam a populo Rigensi, qvi metropolitano
fide et subjectione metito sit obstrictus. Non enim solum
urbem ipsam muro, metropolitani impendio circumdatam,
sed jura atque statuta, quibus degitur, Rigenses olim ab
eo et successoribus consecutos. Idcirco inde usque ab initio
usurpasse sibi imperium civitatis metropolitanum, a
qva etiam titulum ac nomen ferat ipse. Ac collegii
in Urbe fuisse templum, aedes complures, aliaque quae quotannis
jam ab antiquis usque temporibus reditus collegio
inferrent. Nunc vero excusso imperio, populum ab ecclesia
defecisse, atque ultro ad alium magistratum se contulisse,
cui se, nulla affectus injuria, subjecerit. Nec abstinuisse
ab palatio metropolitani violentiam, quod a Rigensibus
per vim occupatum; nec ita dudum expulsis sacerdotibus
eorum aedes etiam insessas. Denique quod multo
maximum, templum ipsum direptum, vasa sacra, thesaurum
omnem, supellectilem ornatumque ecclesiae, ac
quicquid auri vel argenti facti inventum, spoliatum, ac in
privatam utilitatem conversum: contra quam ab aliis
Regibus et Principibus Imperii factum, a quibus sacra non
ita profanata, nec tam foede templa violata. Has injurias
Metropolitanum ac sacrum collegium apud Caesarem nequicquam
p.270
persecutum, Rigensibus mandata severa Caesaris
spernentibus; Itaque coram Imperii tribunali jure eo
persequi instituisse. Sed causam in judicio perdiu pendentem
per bella variosque motus Germaniae decidi non potuisse.
Saepe etiam tentatam reconciliationem, atquae oblatas
aeqvas pacis leges, nimirum mansuram eis religionem,
quam profiteantur, liberam, usque ad universale concilium,
modo metropolitano fidem sacramento in civilibus obstringerent,
ablata restituerent, proqve injuriis ex aequo et
bono satisfacerent. At horum nihil impetrari potuisse,
verum Rigenses adhuc in rebellione perdurasse. Agnoscere
autem metropolitanum ac sacrum collegium Regem
Daniae fundatorem ac conservatorem, itaque committere
non potuisse, quin Christiani opem contra tam violentos
detentores implorarent, ac sperare ejus auctoritate atque
auxilio juri suo restitutum iri. Id tum aliis fieri modis
posse, tum eos ad officium imprimis adigi, navigatione
per fretum Oritanum interdicendo et corpora cum bonis
detinendo. Rogare igitur hanc curam, ex officio tutoris
et conservatoris, serio capessere velit, neve sinat clientes innoxios
ab hostibus impune affligi, ac juris antiqua possessione
sedibusque pristinis exturbari. Christianus tam solicite
auxilium a metropolitano et collegio rogatus, ad
opem ferendam proclivis erat; sed metuenda ipsi suspicio
erat, ne Caesari videretur sibi officium protectionis temere
arrogare, nisi prius ipsius collegii attestatione et confessione
fidem juris sui faceret. Itaque voluit ab collegio Caesari indicari,
qvomodo antiqvitus ecclesia ista in tutela et protectione
Danica fuisset, ratus consultius fore, si forte ordinis
Magister de causae suae patrocinio aliter Caesarem docuisset,
ut ab ipsis redargueretur. Hoc facto, promissum collegio
a Christiano auxilium, ac commoda ejus curae futura.
Dum de hoc externo motu sedando Christiano cogitatio
in animo versatur, tumultuatum nonnihil domi, nempe
Bergis in Norvegia, ubi civitates Anseaticae, indultu Regum
Daniae jus emporii nactae, monopolium sibi usurpare instituerunt.
Nam jura, ex gratia concessa, eo usqve extendere
non dubitarant, ut civibus interdictam omnem negotiationem
p.271
cum piscatoribus septentrionalibus desiderarent. Res
ad dissidium et seditionem inter cives et Germanos spectavit, et
jam minae et convicia utrinqve jactabantur. Sed praevenit
Christiani moderatio et prudentia, qui rogatu Lubecensium
jussit praesidem Christophorum Hvitfeldium tutari Germanos,
ne qua juri ipsorum aliquid decederet. Itaque ejus auctoritate
interveniente, alii omnes vetiti exercendo mercaturam
commodis Germanorum officere. Civibus autem Bergensibus,
quatenus a Regibus negotiari eis permissum, nihil
secius atque Germanis jus suum servandum existimavit
quoad aliter Regi videretur. Neque enim consentaneum
judicavit, laedendo indigenas, ac eorum jus imminuendo,
majorem curam exterorum inquilinorumque quam civium
haberi. Ita sedatum Bergis dissidium, sine majore tumultus
periculo, atque a Christiano utrique parti dies in proximum
ver dictus, quo ipse controversiam omnem cognosceret.
Mox audax superioris anni facinus, quo Valdenfeldius
Antistitem Lubecensem plagio captum avexit, non solum
re, sed et exemplo noxium fuisse apparuit. Imitatus enim
id Johannes Bovisius, Jacobum Rantzovium, quocum ei
controversia erat, pariter captivum in Megalopolitanam
ditionem abduxit, tametsi judicio se Rantzovius offerret,
nec jus unquam a magistratu Bovisio denegatum fuerat.
Qvi cum Ducis Megalopolitani patrocinio tutus, aliquando
latuisset, nec dedere captivum in manus Christiani, ut
judicio sisteretur, animum induceret, desideratum a Megalopolitano,
ut in custodiam daretur. Megalopolitano autem
sedulo pro eo supplicante, ut Rex delicti gratiam faceret,
precibus ejus ita locus datus, modo voluntati Regiae
parendo captivum traderet. Quod si faceret, Christianus
promisit se causam ex aeqvo et bono judicaturum, ut neutri
parti sententia gravis esset futura, atque ita nec Bovisio
fraudi fore, Rantzovium avectum; quin ejus quoque amicis
ac propinquis auctorem fore, ut culpa commissa condonetur,
nec familiam Rantzovii noxam vindicta persecuturam.
Sed insolens et protervus etiamnum Bovisius, impuritate
prioris facinoris, quod nondum vindicari poterat,
benignitatem Christiani adhuc aspernabatur.
p.272
Ceterum in religione per Daniam et Norvegiam omnia
adhuc pacata erant. Tantum pauci quidam privati homines
provectioris aetatis, qvi collegiorum sacrorum beneficiis
fruebantur, clam Romanae ecclesiae adhaerebant,
ejusque doctrinam sectabantur. Nec obscurum qui essent,
sed tolerabantur tamen, quia tranquillitatem publicam non
laedebant, donec forte aliqua occasione rectius edoceri possent.
Haec jam oblata erat, disputatione publica de praecipuis
religionis capitibus Hafniae proposita. Eo igitur invitati
ex sacris collegiis doctrina praecipui, quos suspicio haud
vana erat a pontifica religione nondum destitisse. Venere
huc etiam abbates quidam et alii, instructi ad propugnandum,
quam veriorem existimarent, doctrinam, factaque potestas
universis, ex animi sententia sine fraude et periculo
disserendi. In octiduum extracta ea disputatio, quae quotidie
ab hora septima matutina ad meridiem, inde ab hora
secunda ad quintam vespertinam instituta, Rege cum delectis
senatoribus colloquium, ut placide veritatis indagandae
studio haberetur, moderante, qui ipse utplurimum praesto
erat. Nec erat nullus ejus disputationis fructus, sed effectum,
ut plerique melius inde instructi, articulis reformatae
religionis subscriberent. Praefuerant huic disputationi Nicolaus
Cragius, Olaus Chrysostomus, Iohannes Seningius,
quibus operae in disputando sedulo ecclesiae navatae praemium
fuit summus gradus honoris, qui in sacra scriptura praecipue
versatis confertur, atque ut ad docendum honesto loco in
schola et ecclesia adhiberentur. Ronnovius interea, antistes
quondam Roscildensis, ex Gothlandia captivus jam Hafniam
adductus, incertum an accedente ad morbum aegritudine
animi, quod pontificiis colloquium istud infeliciter cesserat,
in regia Hafniensi detentus moritur. Is durius ceteris collegis
habitus, per varia loca ad carcerem circumductus fuerat,
ac primum in castro Hafniensi, mox Crogensi, inde in arce
Draconia, post in Visbuensi Gothlandiae, ac demum iterum
Hafniae in custodia fuerat. Impotens enim animi et
immoderatus lingvae, gravius Christianum contumeliosis
dictis offenderat. Ferebatur inter alia superbe jactasse, se
omnes collegas liberaturum fuisse, si sui juris esset, iisque
p.273
probro esse, quod omnes simul unum carcere eximere nequirent.
Istius igitur mors eo minus dolenda, quo plus ab
inquieto homine mali metuebatur. Tristior exitus fuit
Magni Goyaei, qvi fortuna et opibus prae omnibus et nostrarum
et vicinarum regionum eqvestris ordinis viris eximius,
in Dania summa auctoritate praepollens vixerat. Eum
Lutherus ob constantiam et religionis amorem veneratus,
litteris haud frustra ad verae fidei patrocinium exsuscitarat.
Nam in reformatione doctrinae, a Friderico coepta, et a
Christiano absoluta, post Reges nemo plus periculi sustinuit,
nemo laboris molestiaeqve plus exantlavit. Tum erga Regem
regnumque merita ejus pace belloque tanta, ut nominis
et famae decus merito ad posterorum memoriam grata
celebratione transmitti debeat. Vitam in arce Scanderburgica,
quum jam tribus uxoribus, quas locupletissime dotatas
duxerat, amissis, ex postrema filiam Mectildem Jesto
Hoegio paulo ante despondisset, clausit, annorum satur, et
honoribus summis ad extremum defunctus.
Hujus anni initio conventu Imperii denuo Vormatiae
indicto, qvum mandata prius essent Clammero, Lunaeburgensi
Cancellario nec non Consiliario regio, et Helfmanno,
Holsatiae in curia Imperiali procuratori, qvae Christianus suo
nomine ibi agi vellet, submissus est Svavenius, qui in rem
praesentem veniret. Jussus is cum reliqvis agere causam,
tributi, quod Holsatiae Imperatum fuerat, quia super eo haud
dudum conventum erat, nec acceptatum quod a Christiano
offerebatur. Sed etiamnum actionem persequebatur procurator
fisci Imperialis, instanter urgendo totum solvi. Contra
quem hic exceptum, Holsatiam non esse ferendo tam
grave onus, nec satis quam irrogatam tributi summam,
quippe quod in ejus ditione quinque tantum sint castella;
tum vero Hamburgum exemtum, et Dithmarsos a subjectione
se subtraxisse, unde haud paruum Holsatiae decesserit.
At Christianum causam non dicere, quin nomine
Dithmarsiae onus ferat. Hamburgum autem censeri eodem
tributo cum Holsatiae Ducibus par esse, quibus eam
civitatem proxime ac immediate, ut vocant, parere liqvido
p.274
probari possit. Itaque si ista accenseatur reliquae Holsatiae,
cui revera uti membrum adhaeret, ac eximatur episcopus
Sliaevicensis, quem regnum Daniae sibi subjectum
semper habuit, non recusaturum quod aequum videatur.
Verumtamen tum omnino abolendam pristinam feudi donationem
in Reges Daniae collatam, et actionem procuratoris
imperialis tollendam, ita ut deinceps Holsati cum
reliquis ordinibus eodem jure sint, et pace protectioneque
Imperii comprehendantur. Haec tum illi coram eis,
quibus hujusmodi cura Imperii nomine delegata fuit, in
medium Holsatiae nomine adferendo, non prorsus obtinuere
quae volebant; Effecerunt tamen, ut tertia parte irrogati
tributi summa minueretur. Sed quum neqve sic quidem
aeqva satis moderatio adhibita esset, visum denuo in conventu
circuli Saxonici (ut appellant) eandem rem agendam,
ubi tamen in sententia priore perseveratum. Vormatiae autem
mox, ut finita qvoquo modo disceptatio de tributo,
contra Valdenfeldium accusatio instituta. Nihil enim proficere
hactenus Christianus potuerat, vel a plagiario antistitem
repetendo, vel jus a Principe Megalopolitano contra pacis
publicae violatorem flagitando. Valdenfeldius falso praetendebat,
de stipendio, quo Christiano superioribus bellis Danicis
militarat, nondum se reliqua accepisse, eoqve nomine
captum antistitem, ut solutio istius pecuniae Regi extorqueretur.
Sed homo impudens rem familiarem prodegerat,
ac creditoribus decoxerat; itaque aere alieno profundius immersus,
quam ut se inde emergere posset, per scelus rem
facere satagebat. Nec exiguum erat quod petebatur, sed
pro eo redimendo major summa desiderata, qvam a legitimo
hoste capto facile exigeretur. Ejus tamen dimidium
collegium Lubecense pro episcopo suo liberando obtulit.
Sed propinqui, quos antistes habebat, de reliqua summa appellati,
fiducia justae causae et spe auxilii in Christiano posita,
conferre ad eum redimendum recusarunt. Quod aegre ferentes
qui collegii Lubecensis erant, et ipsi postea ab ope
ferenda destiterunt, in cognatorum opprobrium jactantes,
facilius fore collegio antistitem invenire, quam familiae
Rantzoviorum propinqvum tam honoratum. Nec erat in
p.275
Principibus Megalopolitanis aliquid ad eum eripiendum
auxilii. Henrico, affinitate Christiani aliquantum huc inclinanti,
adversabatur frater Albertus, qui res novas contra
Daniam rupta foederis fide moliebatur. Ab eo apparatus
fiebat non solum classis, qua piratae mare Balthicum pervagarentur;
sed conducti etiam milites, ut terra bellum facerent.
Quod tametsi struens Albertus occultum esse voluit;
tamen indicium certum ad Christianum emanavit,
contra Daniam et Sveciam parari. Qua de causa subdubitatum
aliquantum de amicitia Ducis Henrici affinis, ac si
ei conniventi ad omnia ista, quae in communi ditione fierent,
non satis sincera fides necessitudinis constaret. Itaque
litteris interpellatus a Christiano, quid Daniae ab ipso et
ditione Megalopolitana exspectandum esset, quum videret
fidem suam in dubium vocari, se obnixe excusavit. Albertus
autem tantum aberat, se excusaret, ut qvereretur gravissime,
jam pridem conatibus suis Christianum obstitisse: arguens
denuo eum hoc agere, ut adversetur filio, quem ordinis
Livonici Magister Coadjutorem adsciscere velit. Hoc
enim tum praetendebatur, atque idcirco Livono militem
petenti hoc officium, mutuae benevolentiae ergo, praestari.
quam sententiam ab Alberto etiam Christiano responsum,
quum ab eo certior fieri peteret, quorsum ista expeditio
spectaret, et cui miles pararetur. Sed non ignarus Christianus
erat, Magistro Livonico, qui nullum hostem habebat,
tantis copiis minime opus esse. Cui quum non deesset
facultas compescendi protervam inqvietudinem Alberti,
pacis tamen amore hactenus quievit, donec illius moderata
credebantur esse consilia At ubi compertum est agitasse
cum suis de opprimendo incautum Christianum ac Gostavum,
et jam navis piratica una atque altera mari discurrere
hinc inde coepit, non amplius cunctandum ratus, classem
Danicam etiam ex portu solvere Christianus jussit, cui Christophorus
Trugotius praefectus est. Haec evecta post in paucis
diebus, qvam altum tenuit, incidit in navem quandam
piraticam, qvum jam recens onerariam Enchusanam cepisset.
Mox utraque harum, tum Megalopolitana piratica,
tum Enchusana, a regiis in potestatem redacta, captis piratis
p.276
plus minus quadraginta. Qui rogati, cujus auctoritate
piraticam exercuissent, quod pro vero haberi poterat, edere
noluerunt. Perlustratis autem in nave rebus omnibus, deprehensae
litterae, quae fidem faciebant, Alberti auspiciis ac
patrocinio nixos piraticam fecisse. Ex quo non amplius
dubitatum, quin, quae de ejus conatibus fama percrebuerant,
vera omnia essent. Itaque non solum aucta classis
Danica sed et militem in Holsatia et vicinis partibus in armis
habere placuit.
Ac collectus quidem erat exercitus, sed non movere loco
eum Christianus voluit, nescio Imperatore, ne videretur,
pace cum ipso facta, ansam novi belli, in Germaniam arma
inferendo, temere et sine causa quaesivisse. Illi igitur per
litteras primum res, prout gesta erat, copiose exposita,
quomodo navis Enchusanorum civium, qui ejus imperio
parent, a piratis Megalopolitanis mari intercepta, ac denuo
a classe Danica recuperata. Piratas eos jam Hafniae
in custodiam datos, quos si Caesar luere poenam sceleris velit,
facere potestatem judicii eos accusandi. Id eos commeritos
violatione pacis publicae, ut euadere impune haud reipublicae
tranquillitati conducat. Tum indicatum de capto antistite
Lubecensi, qui Imperii Princeps a plagiario Valdenfeldio abductus
in vinculis habeatur. Rogare Caesarem, antistitem jubeat
suae libertati restitui, ac super hoc mandata publica pro more
promulgare velit. Simulque edicat tum inprimis Principibus
Megalopolitanis, tum et reliqvis Imperii Electoribus ac
Ducibus, ne sinant receptum publico perduelli in suis ditionibus
patere. In Albertum autem Megalopolitanum
quomodo Caesar animadverti velit, ejus in arbitria collocatum.
Videndum tamen omnino esse, ne quid respublica
ex hujusmodi apertis expilationibus et latrociniis detrimenti
capiat. Sibi ad vitandam suspicionem nondum
quidem ab armis auxilium petitum, quorum tamen justa
causa fuisset. At si postmodum eo veniendum sit, quandoquidem
Albertus tam proterve injurius a vi haud temperet,
temeritati haud imputandum. Malle tamen necessitudinis
causa, quae cum ipso et propinquis intercedit,
p.277
amicitiam benevolentiae officiis colere, nec nisi coactum
huc descensurum. Et mandata quidem Caesaris admodum
severa Megalopolitanis Principibus publicis litteris, de
restituendo Antistite, et exhibendo in jus plagiario testato
oblata sunt. Quibus tamen non paritum, sive offensione,
quod apud Caesarem tecte uterque insimulati, sive quod
Albertus ad reliqua, in despectum Christiani, hic etiam contra
tenderet. Ipsi reo Valdenfeldio aucta etiam hinc magis
audacia, ut non extimuerit palam Christiano inimicitias denunciare,
ac se hostem ei profiteri, fretus haud dubie armis
Alberti, ab eoque persvasus; qui, jam parante haec ad Caesarem
Christiano, haud longe a finibus Holsatiae exercitum
adduxerat. Nam in ditionem Francisci Ducis Saxoniae tum
miles ejus ingressus erat, ubi passim per Hadeleriam vicinaque
loca, quae ab Holsatia saltim Albi dirimuntur, agros
vicosque populabatur, nullum modum diripiendi faciens,
ut ingentem vim pecuniae miseris metu, ne aedes incenderentur,
extorqueret. Praeerat hisce copiis Christophorus
Wrisbergius, crudelis ante alios et truculenti ingenii, qui
Alberto ad scelestum ministerium, spe pecuniae ex provinciis
regiis expilandae, operam accommodabat. Interim vero
Christianus citra Albin exercitum instructum habuit, ut, si
forte trajicere hostes tentarent, finibus arceret. Et simul ab
Hamburgensibus vicinisque Lunaeburgensibus, qui periculo
propiores erant, navigia cum tormentis adornata, ut, qvantum
possent, trajectum eorum impedirent. Illi vero ut qui
miserae plebis inermiumqve rusticorum fortunas terere atqve
agere venerant, quum pretium sangvinis sceleri impendendum
cernerent, ac, nisi superiores armis essent, praedae
nullius potituros, retro agmen ducunt. Istos mox Johannes
Dux, cui communi nomine haec provincia mandata, a tergo
consecutus, eo angustiae adegit, ut Albertus pacem nullis
precibus, fratre Henrico etiam intercedente, redimere potuerit,
priusqvam copias omnes dimitteret. Quod simul
ac factum, Johannes suum exercitum statim et ipse incolumem
domum reduxit.
Nondum autem dissipato isto milite, aderat qui in stipendium
p.278
Angli voluntarios acciperet. Sed Christianus ab
Anglo nihil praemonitus, eos per sua transire non permisit,
ni prius fidei obsides darentur, incertus quid ei in animo
esset, qui tam longe a finibus regni sui militem conduceret.
Iis acceptis ratus suas ditiones periculi immunes, eo proclivior
erat, ut iter militi praeberet. Non tamen suspicio omnis
Christiano exemta, gnaro per totum Imperium Caesaris
edicto vetitum, sive Anglo, sive Gallo, inter se hostibus, militem
ex Germania adduci. Augebat nonnihil etiam suspicionem
difficultas exportandi eos ex Germania Caesaris permissu.
Itaque creditum alio Angli consilia tendere, quo
tamen, minime exploratum. Haud multo post major eo
militum in ditione Comitis Hoyensis concursus factus, ducibus
Christophoro Wrisbergio et Herbarto Langio, cujus tamen
stipendio incertum. Ea latronum verius, quam militum
manus, Verdam primum adorti diripuerunt. Inde
peragrata Ursatia, ubi necessaria metu suppeditata, denuo
in Hadelariam itum, in qua quod reliquum factum fuerat
a Megalopolitanis, in praedam fere cessit. Nec horum
minor quam priorum crudelitas in miseros rusticos extitit.
Multi sedibus profugerunt; quidam quum non proferrent in
medium qvae desiderabantur, aedibus suis vi expulsi, qui partim
Stadium, partim Hamburgum concessere. Nec prius
cessatum ab immanitate ista, qvam pecunia undiqvaqve
mutuo sumpta, securitatem redimerent. Tandem qvum
ad Albim considentes progrediendi finem facerent, Henrico
Brunsvicensi advenienti, qui Galli ac Palatini nomina obtendebat,
sacramento se obstringunt. Is tantis copiis instructus,
quae ad decem millia peditum ferebantur, et mille
ducenti equites, majora quam pro fortuna et viribus, quae
tunc exulantis erant, ausus est. Palatini enim ac suo nomine
Christiernum captivum liberari flagitans, malum minatus
Regi ac fratribus, ni voti compos fieret. Ac tentati Dithmarsi,
ut in partes venirent, et se hostes Regi profiterentur.
Itaque Christianus denuo per tumultum militum delectum
habet, ac quantis tum poterat copiis confectis, ad Brandstedium
castra locat. Pariterque Hamburgenses undiquaque
per Albim naves, ad trajectum prohibendum, in anchoris
p.279
continuere. Id cernens Henricus, absterritus est propositi
difficultate et rei ipsius magnitudine, ne extremum discrimen
in Holsatiam ducendo adiret. Mox vero in ditionem
Lunaeburgensem ducens, ibi minatus est ecclesiasticis excidium,
ni se ei dederent. Neque ab cognato principe [princicipe ed.] Ernesto,
quod a partibus protestantium esset, contumeliam
litteris abstinuit. Verum tamen omni fere sine noxa illac
transiit, donec fines ditionis Brunsvicensis contingeret. Quos
transgresso Steinburgum quidem haud in difficili erat expugnare:
Ac Lycaoniam frustra adortus est, quod Bernardus
Milenus, milite et tormentis bene praemunitus, vim hostilem
fortiter arceret. Tandem vero cum Landgravio, qui
interea temporis exercitum properaverat, pugna commissa,
caesi horum militum complures, ipse Henricus et filius vivi
in potestatem ejus venere.
Ita Holsatia jam extra istius periculi metum posita,
Christianus missum exercitum facit. Non deerant tamen
interim alii hisce partibus, etiam ad Oceanum, qui Christiano
rem facesserent, sicut ad mare Balthicum Megalopolitanus
Daniae prius imminebat, ut hoc anno terra marique ab
utroque limite orientali et occidentali periculum impenderet.
Frisii erant orientales et Embdenses, non quidem per
se inimici, sed quod passi quosdam Christiano hostes apud se
naves comparare, quibus milites in partes Daniae transveherentur,
ab officio visi sunt discessisse. Mater Comitum Oldenburgica,
Christiano propinqua, res impuberum nomine
administrabat, cum ejus ditionis proceribus, inter quos
princeps Tido Cniphusius, Regi stipendio militari obligatus.
Is quum fidei renunciasset, creditum est omnia publico consilio
agi, aut certe conniventibus iis, qui impedire debuerant.
Quod eo indignius habitum, quia mandatum Holsatiae
Ducibus auctoritate Imperatoris datum, in Frisios istos officium
executionis ad vindictam contumaciae exercendi,
Christianus recens detrectarat, excusata propinquitate, qua
cum iis intercederet. Itaque mater per litteras semel atque
iterum commonefacta est, et quid periculi Frisiam atque
Embdenses inde maneret, indicatum. Ad hanc offensionem
p.280
illa modo accessit, qvod Scoti quidam in territorio
Hamburgensi, quod juris Holsatici erat, a nobili quodam
Frisio captivi abducti sunt. Qui cum Christiani rogatu non
in libertatem sine pretio restituerentur, spreta auctoritate
ejus, et susceptis cum gente Scotica inimicitiis, periculum
ingens sibi arcessiverant. Tandem vero re rectius meditata,
factum, ut, his dimissis, inhiberetur etiam suscepta in Daniam
navigatio, et mora consilium istud refrigesceret.
Ceterum, postquam superiore anno exorta inter cives
Bergenses dissensio, nondum esset penitus sublata, ad diem
a Christiano dictum utrinque Othiniae comparuere. Ibi
disceptando causam quum neutra pars cederet, sed tum hi
tum illi privilegiis se tuerentur, exhibitis in medium diplomatibus
priscorum Regum, compertum est, emporii jus,
non monopolii, civitatibus sociis indultum, nec vetitam
Bergensibus in ullam partem Norvegiae navigationem; sed
concessum, qua in septentrionem, qua in meridiem navigando,
commerciorum usum. Qvod juris etiam eos continenter
usurpasse, publicis testimoniis confirmatum. Ac
quo minus de jure eorum dubitaretur, patuit exceptum hoc
ipsum iis, quae a Lubecensibus proferebantur, tabulis. Itaque
haud visum Regi, Bergensibus per injuriam adimere,
quod a tam longi temporis memoria indultum placide tenuissent.
Transactum tamen inter utrosque, ut in partes
septentrionales cum decem duntaxat navibus Bergenses
commearent; versus meridiem vero ab negotiatione omni
abstinerent, tantumqve quae ad familiae cujusque victum
necessaria pararent. At Germanis liberum esset, tametsi
lege privilegiorum Bergis exspectandus esset adventus septentrionalium,
ne eo Regis injussu commearent, tamen
potestas facta eo instruendi ad piscaturam quot vellent
naves. Ac palam mox factum, trecentas a Germanis
naves piscatorias eo mitti, ne Rege quidem numerum tam
grandem respectu Bergensium invidente. Ita tum Othiniae
utrisque acqviescentibus est concordatum, atque ibi civitatibus
societatis Ansaticae, tum aliis, tum Belgicis, quae id
petebant, antiqva jura et privilegia confirmata. Ne tamen
p.281
obtentu privilegiorum quidvis sibi licere existimarent,
exhibita prius scripto, quam inde digrederentur, ut domum
ad magistratus referrentur, quibus in subjectos Regi graves
esse Germanos existimatum est: addita a Rege ea admonitione,
praeter jus eis antea atque inpraesens indulta, non eo
pertinere, ut privilegiis alterius partis derogatum velit; sed
ne posthac regiis, sicut pridem pulsando aut spoliando, injurii
essent, usque dum lis tota judicio vel transactione dirimeretur.
Atque arbitros pati quosvis velle, si judicem
minus competentem Christianum existimarent. Sed illi
his impetratis nihil ulterius requisiverunt, ut creditum, non
sic ullum deinceps super ea re dissidium futurum. At vero
non multo post hoc ipso anno contra accidit. Nam extitere,
qui et porro monopolium privilegiis Regum sibi vindicarunt:
ideoqve denuo ea lis instaurata, ac potissimum a
Coloniensibus, Caesarem de auxilio, suo aliorumqve nomine,
interpellantibus. Qui se interponens, a Christiano novationem
introductam aboleri, ac Coloniensibus reliqvisqve
Ansaticae communitatis sociis civitatibus pristina jura restitui
petiit. Ibi Christianus, hac occasione allata, ut Caesari aeqvitatem
facti sui probaret, altius rem scripto repetiit. Extitisse
quidem inter Germanos et Bergenses controversiam
de navigatione et commerciorum usu: Sed compertum
Othiniae in cognitione causae, quam ipse rogatu Lubecensium
suscepisset, exhibitis tabulis et monumentis litterarum
ad fidem privilegiis faciendam, nihil injuriae a Bergensibus
esse Germanis [Gemanis ed.] illatum. Neqve a se novationem aliquam
invectam; quae si esset, non recusaturum, studio Caesaris,
eam inducere atque abolere, pristinaque jura restituere.
Ac vicissim insimulati Germani, qvod multis modis privilegiis
hactenus abusi sint, ac negotiationem omnem ad se
traxerint, querentibus hoc non solum Norvagis, sed etiam
Belgis. Nam cum vetitum sit, in partes septentrionis sine
permissu Regis navigare, nihilominus eam sibi licentiam
sumpsisse. Quam ratione jam re alieno obnoxios ipsis
Norvagos, quicquid rerum venalium importatur Bergas,
eis duntaxat advehi. Nec observari a Germanis veterem
constitutionem qua septentrionalibus potestas fit dimidium
p.282
mercium advectarum creditoribus in solutum dare,
ut alterum dimidium suo arbitratu, prout expedire rei familiari
putent, distrahere liceat. Impedire enim hoc
Germanos, ut complures etiam Belgarum a commerciis
cum iis arceantur. Quin usque adeo solos dominatum
eo loci sibi arrogare, ut si quid farinae aut polentae aliunde
advehatur, divendi Norvagis nequeat, lege ipsorum ita
statuente, qua sancitur etiam poena ademptionis bonorum,
quae inventa fuerint. Cujus quoque exemplum in
Bergenses editum, quibus ejusmodi in sua civitate per vim
adempta sint. Eo fieri, ut neque vereantur, fraudem
omnem, quacunque imperitis hominibus ratione possunt
imponere, comminisci, ut mensuras et pondera pro libito
statuere ac mutare. Ac nihilominus rebus suis dicere
pretia quae velint, quamvis contra augeri pretia eorum,
qua vicissim a civibus regni distrahuntur, nolint. Quodque
horum gravissimum est, jura majestatis in quibusdam
rebus a Germanis minui, ipsos interim tributorum omnium
immunes esse, ista aliaque onera Bergensibus
ferentibus. Eos jam pridem Othiniae arbitros adactos,
atque etiamnum eam ipsis ferre conditionem. Nec
videri posse commissum aliquid contra privilegia;
sed potius indultum ultra, quam necesse, aut privilegia
Ipsorum ferrent. Itaque non sperasse ipsos haec dissimulaturos,
si magis beneficium grata mente agnoscere libuerat.
Et vero Caesar, aequissimis hisce Christiani rationibus intellectis,
acquiescens, Coloniensium querelam in medio
destituit.
Jam satis pacata omnia Bergis erant, qvum Germanis
ac civibus inter se recte conveniret. Sed alia parte Norvegiae,
praesertim ubi fodinae captae fuerant, onera angariarum
nimis gravia populo, visa, detrectabantur tumultu. Coloni
freti antiquis quibusdam privilegiis, quod insolens erat,
iniquum etiam esse existimabant, ideoque petierunt a Rege
id oneris demi. Sed ostensum est legibus Norvagicis, oneribus
multo gravioribus eos obnoxios, quorum quia gratia
facta, par esse haec uti pacatos subditos aequo animo ferre.
Additumque, si recusent, non impune haec habituros, ac velle
p.283
in eos qui coetus coegerint, animadversum, cognitione praesidis,
cui hoc negotium datum. Ex officio igitur facturos,
si justitiae faveant, ut noxii poenam luant, et boni pace
fruantur.
Alterum onus hoc anno, tributo utrique regno Daniae
et Norvegiae imperato, tolerabilius minusque grave visum.
Beneficii enim loco habebatur, quod militiae munus contra
hostes ad Albim sedentes indictum, in pecuniarium tributum
sit conversum. Hujus autem tributi non erant
ulli immunes, ne quidem qui mercede serviebant, quia remissione
militiae in eos etiam beneficium collatum videbatur.
Contulere etiam huc pro facultatum modo collegia
canonicorum, et coenobia omnia, quae etiamnum suos
monachos et moniales habebant, de quibus pariter statutum,
quomodo alerentur. Nobilibus autem contra privilegia
et immunitates, gravius aliquanto visum, extra regnum
in militiam trahi. Itaque Ericus Bannerus et Petrus
Ebbo eo missi: Qui quum a Christiano fidem facerent,
fraudi immunitatibus non fore, et Regem benigne hoc
munus compensaturum, onus illud haud detrectatum. In
Norvegia hoc amplius novum institutum, ut asserum, qui
ex sylvis regiis ferris reciderentur, decimum quemqve, qui
eo commodo fruerentur, fisco inferrent. Ea tum nova ars
dicebatur, in Norvagiam, ubi suppetebat semper abunde
materia, demum Friderici Regis tempore introducta. Ac
quia inde aucto studio et industria hominum multum emolumenti
incolis accessit, aequum visum est, aliqvam etiam
utilitatem redundare ad fiscum, quippe cujus erant sylvae,
quae in hunc usum caedebantur.
p.284
NICOLAI CRAGII
ANNALIUM LIBER VI.
Initio anni quadragesimi sexti supra millesimum qvingentesimum,
quum conventus protestantium Francofurti
ad Moenum ageretur, missus eo a Christiano Svavenius,
cum Bernecovio, qui deliberationi eorum interessent.
Quibus ibi frequenter congregatis, mox accessere protestantium
legati, ex Gallia et Anglia reversi, ut legationem renunciarent.
Quumqve retulissent, quid a Gallo et Anglo
sperandum esset, tum alia hic decreta, qua ad publicam
salutem et pacem religionis facerent: tum Christiano negotium
datum, ut Svecum in foedus sua auctoritate adduceret.
Instante enim haud longe praefixo termino, quo foedus exspiraret,
non solum id renovare inter se, sed etiam alios in
societatem asciscendo firmare necesse existimabatur. Atqve
eam ob causam alteri conventui dictus est dies ante calendas
Aprilis, quem tamen temporis angustia exclusum legatis
Danicis accedere non licebat. Erant autem ea tempestate,
quae religioni a Pontifice et reliquis hostibus imminebant,
pericula nemini obscura; ac metus indies magis magisque
multis de causis gliscebat. Etenim colloquium recens Ratisbonae
inter theologos protestantes ac pontificios habitum
sine fructu exierat. Concilium quoque Tridentinum, superiore
anno indictum, jam a pontificiis undeqvaqve frequentabatur,
quod sibi arrogabat potestatem quidvis statuendi,
tum super causa religionis, tum in omnes, qui ei detrahebant.
Mandatum quoque severum ab Imperatore contra
Antistitem Coloniensem promulgatum fuerat, quo reformatione
religionis instituta ei interdicebatur. Deniqve
p.285
Lutherus etiam recens vitae hujus curriculum impleverat,
cujus fiducia reliqvarum ecclesiarum doctores ad constantem
professionem sincerioris doctrinae erigebantur. His itaque
malorum praesagiis, religioni manifestum periculum denunciantibus,
Sveco propositis, hortatur eum Christianus, ut in
foedus protestantium accedat. Monet praeterea sedulo, ne
concilium Tridentinum aut tacite admittat, aut silentio
importuno comprobet, sed potius Angliae Regis exemplo
recusatione ei se subtrahat. Qvumqve haec tria regna antiquitus
pro una natione seu gente habita sint, placere communi
nomine libellum recusationis patribus Tridentinis exhiberi,
si forte a sententiae dictione suos exclusos velint. De
quibus omnibus Christianus se paratum [patatum ed.] ostendit coram cum
Gustavo colloqui, si ita videretur. Sed pericula ista non
adeo solicitum Gustavum habuerunt, ut horum quicquam
sibi magnopere ad curam sumeret: cum protestantibus foedere
jungi, ratus praejudicium controversiae allaturum, quae
cum civitatibus eodem foedere comprehensis tum intercedebat.
Ad concilium autem mittere, eo loco haberi posse
existimabat, ac si deferretur aliquid Pontifici, a cujus jugo
regnum Sveciae jam exemtum. Itaque neutrum illi faciendum
visum, ne statum suum in dubium vocaret.
At Christianum, haec serio meditantem, ut omni studio [stustio ed.]
averteret et praecaveret, ne quid detrimenti religio in
Dania a concilio Tridentino acciperet, interpellant per litteras
Gallus, Anglus, Electorum quidam, ac Princeps Megalopolitanus,
de Christierno captivo carcere relaxando.
Quod creditum est, conscio Palatino ejusque rogatu factum,
qvi variis viis Christianum adortus, ubi frustra omnia esse
videbat, tandem aliquando socero consultum voluerit. Idque
eo magis, quod ipsi ex conjuge Danica, captivi Regis
filia, spes sobolis nulla amplius superesset, ac Lotharingo
mortuo, ejus filio infanti ad dubiam regni spem tot pericula
et impendia essent sustinenda. Idem Christieruus ipse etiam
flagitarat, qui supplicibus litteris Regem, et qui apud eum
aliquid poterant, Frisium Cancellarium aliosque multoties
super hoc fatigarat. Sed Gallus et Anglus, qvum se in istud
p.286
negotium interponerent, petierant sibi potestatem fieri conditiones
utrisque ferendi. Quod non admodum gnaris rerum
Danicarum, nec ingenium Christierni satis exploratum
habentibus, committere intutum visum. Itaque satius existimavit
Rex coram audire, quae Christierni sententia esset.
Adducto igitur secum fratre Johanne, (nam Adolphus tum
peregre in Borussia apud sororium aberat) in castello Sunderburgico,
quum in eas partes iter esset, comparere coram
se Christiernum et in conspectum suum venire, adhibitis consiliariorum
intimis, passus est. Ubi quum facta ei potestas
dicendi quae vellet, in hanc sententiam breviter oravit:
Nihil sibi in adversa fortuna magis solatio esse, quam qvod
regna Dei voluntate ademta, ad eum devoluta essent, cui
sangvinis propinquitate deberentur, et qui clementia erga
captivum iis prae omnibus dignum esse declararit. Eo
magis sibi de hujusmodi successore gratulari, ac optare familiae
ejus regiam dignitatem stabilem ac perennem esse.
Non posse qvidem inficias ire, dum aetas ferret, ut ambitioni
et honori suo inserviret, studio habuisse, ut in locum,
unde exciderat, restitueretur. Id ex humani ingenii more
esse, quo cunctis innatum, ut sua tueri velint, ac nemo
non sit, qui de fastigio honoris dejici non indigne ferat,
tantoque magis, quo ex altiore lapsus sit. At jam quum
mundanae gloriae pertaesum sit, et honoris infeliciter gesti
cupiditate animus exsatiatus, regnandi cogitationem omnem
exutam. Mortuo enim filio, quem paternus affectus
ad summa quaeqve evectum desideravit, non esse jam
cui dominatio in his regnis quaeratur. Aetatem ad extrema
vergentem commonere instantis haud longe ex hac
luce exitus, qui ut felix contingere possit, humani sangvinis
effusioni finem faciendum. Jam enim, pro caduco hoc
regno, nimio plus quam fas pugnatum: cogitandum
deinceps, qvomodo reatus caede tot innocentium hominum
contractus coram Deo expietur. Haec proposita habentem,
ultro paratum esse renunciare regnis et provinciis
universis: tantum petere, sibi concedi castellum Callunburgicum
suis cum fundis et praediis, ubi liberius degendo,
quod reliqvum hujus vitae futurum, expleat. Comparaturum
p.287
se ita mores et vitam, ut nec Regi infidum, nec
regno gravem se praestet. Haec locutum Regem captivum
quum Christianus serio ad pacem inclinari advertit,
facta spe liberationis, jubet bono animo esse, ac praesentis
status mutationem divinae providentiae acceptam ferre.
Venturos primo quoque tempore, qui conditiones aeqvas
ferant, et accipiant. Ita a colloqvio isto discessum, in quo
triste spectaculum utrique praebitum rerum humanarum inconstantiae
et mutabilitatis. Etenim is, qui trium regnorum
fuerat dominus, et propinquitate atque affinitate summorum
Principum ita potens, ut nulli in Europa esset secundus,
jam supplex fit patrueli, prius Sliaevigiae et Holsatiae
aliquota saltim parte contento, et pro beneficio sibi petit
minimam eorum partem, quae aliis conferre ipsius potestatis
fuerat. Documentum vero, Regibus gloria ingentibus
timendam fortunam, ne, quum ferociant et subjectis intolerabiles
fiant, ipsi se salutis suae incautos evertant et
pessundent.
Mox in paucis diebus Frisius Cancellarius et Johannes
Rantzovius ad Christiernum missi, Sunderburgum veniunt,
ubi de liberatione ejus hisce legibus transactum est: Imprimis
ab eo renunciatum utrique regno Daniae et Norvegiae,
cessumque Christiano, utpote legitime electo, jus
omne quod in ista regna libera sibi vindicare possit, quem
Regem rite creatum, inauguratum et unctum Christiernus
agnoscit. Deinde in tres simul fratres Christianum, Johannem,
et Adolphum jus omne hereditarium in Sliaevigiam
et Holsatiam transcribit: ac profitetur jus in Sliaevigiam
Daniae regno recte competere, feudi autem Holsatici conferendi
potestatem, pridem a Caesare sibi tributam, Episcopo
Lubecensi restituit, abdicato omni imperio, qvod ipse
usurpaturus esset. Eodemque modo regno Sveciae renunciatum.
In quae omnia heredes etiam obligati, qui eo
nomine jus nullum unquam haberent. Sublatis autem
hoc pacto inimicitiis omnibus, quae cum Regibus et Principibus
eorumve subditis quibuscunque hactenus intercesserant,
ipsi pacifice partis regnis et terris potirentur, Vicissim
promissum Christierno, ubi vitam deinceps liberius
p.288
degeret, castellum Callunburgicum in Selandia, ex cujus
reditibus simulque adjuncti praedii Sebygaard et insulae Sami,
ipse cum suis, qui ei ministrarent, viveret, ita ut hisce
contentus, plura non requireret; sed castellum tamen
teneretur fide Christiani et successoris Regis, cui praeses et
ministri regii sacramento essent obstricti, quod sub regnum
iterum morte ejus redigeretur. Nec praesidem ipsi mutandum,
nisi ex justa causa: quod quum fieret, ex Danica
nobilitate alius deligeretur consensu Regis, isque potestatem
omnem haberet, tum castelli ipsius, tum colonos eo
pertinentes jure regni tutandi. Pollicitus itidem Christiernus,
nec clam nec palam, per se vel ministros, moliturum
aliqvid in Regis aut Principum perniciem: Neque excessurum
extra fines istius praefecturae quoquam, sed in Selandia
pacate permansurum: Quo neque arcessendus
quispiam ad colloqvium sine permissu Regis, ac si cum
aliquo negotium forte incideret, affuturum praesidem
quum id tractaretur. Haec servanti indultum, ut qua patet
ista praefectura, animi causa venationi, aucupio et piscaturae
operam dare posset. Praeterea Christiernus regna haec
libera affirmans, fassus se nisi per electionem legitimam ad
regium fastigium haud olim evectum; idcirco neutri filiarum,
sive Palatini conjugi, sive viduae Lotharingicae jus
aliquod competere, sicut neque in feuda Sliaevigiae et Holsatiae,
quae per masculos devolvantur. Nihilominus a
Christiano stipulatus utrique filiae dotem, quantam Johanni
Patri in sorore Joachimo Electori Brandeburgico elocanda
dare placuit. De his omnibus quum ita utrinque
convenisset, promissum a Christierno, rata haec etiam generum
et filias habituros, ac quum dos soluta esset, renunciationem
pro se ac heredibus scripto facturos.
Nec longa dilatio intervenit, qvum Christiernus liberationis
suae apprime cupidus, peteret a Palatino litteris ipsius
consensum. Sed is obtendens non satis socerum libertate
sua usum, confirmare quae pacta inter eos erant, detrectavit.
Qui ne tum qvidem consentire animum induxit, quum
Christiernus ipse, adductis aeqvis facti sui rationibus, idem
p.289
flagitaret. Immo nec Henricus Megalopolitanus, nec Borussus,
et ipsi auctores Palatino facti, ut haec rata haberet,
qvicquam monendo et instando profecere. In adversum
dissuadendo nitebantur, qui hactenus turbarum faces fuerant,
Albertus Megalopolitanus et Christophorus Oldenburgicus,
Palatinum adhuc promissis suis magnificis lactantes,
et inani spe regni Danici implentes. Quorum uterqve jam
justis eqvitum peditumqve copiis contractis, Holsatiae finibus
imminebant: ille ex ditione Megalopolitana, iste ex
propinqua provincia, qvae Comitis Schaumburgici, in Christianum
et fratres minis detonantes. Nec longe aberant,
qvi ipsi Palatino militabant, conducti in dioecesi Monasteriensi
et partibus Frisiae Orientalis. Quos hostes Christianus
metuens, nec a reliqvis, qui alibi per Germaniam arma
ceperant, satis tutus, quia religionis propugnatorem se etiam
ferebat, aeqve cum reliquis protestantibus idcirco invisus.
Ac quum inter hostes duces essent praecipui, tum haud minus
Danis infesti, qvi hisce copiis omnibus praeerant, tribuni
et centuriones, non quidem injuria affecti, sed quod saepius
Daniam ingredi conati, provisu Christiani spe turpiter
lapsi fuerant. Quorum omnium gnarus Christianus, ad arma
denuo redit, et cum eqvitatu Jutico et Fionico junctis copiis
peditum, quas delectu per oppida Sliaevigiae et Holsatiae
passim habito contrahere potuit, ad Albim ducit. Quo
animadverso, neque hoc tempore hostis trajicere copias
ultra Albim ausus est, quia occupare aditum Holsatiae Christiani
celeritas vetuerat. Itaque cum parcius necessaria Palatinus
suppeditaret, deficiente unde stipendium et commeatum
militi duces praeberent, hi etiam, nulla re memorabili
gesta dilapsi sunt. Totus ergo hujus tantae expeditionis
conatus etiam inanis fuit, hostibus in cunctatione Christiani,
quem imparatum ab armis opinabantur, non in sua
virtute spem collocantibus. Nec Christianus diutius suos
tenuit, absqve eo nimis gravi subditis hac militia, qua quotannis
fere onerabantur: Copias a Christiano dimissas Conradus
Penningus in stipendium Angli, cui adhuc bellum
cum Gallo gerebatur, accipere paratus erat. Sed vetitus a
Christiano, qui noluit, ex aequo utrique amicitia et foedere
p.290
junctus, ejus viribus hanc accessionem ex suis regionibus
fieri; Ratus simul eo facilius in pacem coituros, si militis
esset inopia. Qvae opinio neque eum fefellit, haud ita multo
post inter eos pace et amicitia stabilita.
Ceterum dum hostes, quos diximus, ad Albim consedere,
haud intentatos reliquere Dithmarsos, ut eos in societatem
belli contra Christianum pellicerent, proposita spe solidae
libertatis, cujus gentem eam esse constabat avidissimam.
Eis inciderant praeter veteres offensas aliae denuo controversiae
cum Holsatis Regi subjectis, a quibus se laesos putabant,
ideoque magis metuendum videbatur, ne hostibus se conjungerent.
Sed missis Reginopolin et Chilonium ab utraque
parte legatis, cum de plerisque transactum esset, Dithmarsi
in fide mansere, nec hostile aliquid inceptarunt. De quibus
autem transigi non poterat, ea delata ad trium civitatum
arbitrium.
Rebus ad fines Daniae ita quodammodo pacatis, in
Germania passim milites concurrere coeperunt, nullius certi
Principis auspicio, nisi quod famam ferebat Caesarem eas
copias parare. Magister Livoniae et ipse in armis erat,
quem creditum est jussu Caesaris Borusso et Rigensi Antistiti
perniciem machinari. Metus itaque communis protestantes
excivit, ut denuo Hannoveram atque inde Lunaeburgum
convenirent, deliberaturi, quomodo hae copiae distraherentur,
aut opprimerentur. Qvo missi etiam a Christiano
legati, non minore periculo quam prius Francofurtense iter
confecere. Nihil autem hisce conventibus visum melius,
quam ut et ipsi vires suas ad exercitum conflandum conferrent.
Itaque statutum est, ut certum peditum equitumqve
numerum qvilibet foederatorum in eum usum suppeditaret.
At Elector Saxoniae et Landgravius, quum Svecum alieniorem
a foedere protestantium intellexissent, saltim ut Johannes
et Adolphus fratres huic nomina darent, apud Christianum
laborarunt. Quem etiam de auxilio qvam maturrime
mittendo ex foedere interpellarunt, quum ipsi jam pro
sua defensione justas copias confecissent. Nec ille cunctatus,
Johannem Bernecovium cum mandatis ad utrumqve fratrum
p.291
destinat, ut eam rem sedulo ageret. Sed veluti amicitia
cum infelicibus haud facile jungitur, ita inciderant jam
tempora, quae eos absterrebant, praesertim quod praesens
auxilium in tam ancipiti rerum statu esset ferendum. Nec
Christianus, etsi religionis amans, ut vix ullus alius, exequi
studia et officia erga protestantes potuit, qvia vetabat foedus
cum Caesare initum, ut idcirco consilio magis, ad pacem
et tranquillitatem inclinante, quam re juvaret.
Svecus autem, qui fiducia opum foedus eorum aspernatus
fuerat, neque cum civitatibus Vandalicis, qvarum qverelae
Calmarniae disceptatae fuerant, magnopere pacem cupiebat.
sed earum legatos incertos amicitiae suae dimiserat.
Prius tamen quam aliquid contra eas inchoaret, rogatus
Christianus sententiam, ut ex lege foederis consentaneum
erat. Is animum Sveci, ira ingenti adversus civitates aestuantem
et ad bellum proclivem, mitigare quavis ratione conatus
est, monens temporum rationem habendam, quae adeo
periculorum plena, ut nemo non timere debeat, quo imminentia
mala eruptura. Fortean Lubecenses ad saniorem
mentem redituros, ut abscissa spe, quae in Palatino posita
fuerat, depositoque fastu, ultro pacem petitum venturi sint.
Ita dilata svasu Christiani vindicta, quae in Lubecenses tum
a Sveco parabatur.
Ceterum Christiano, aliquot annorum expeditionibus
indesinenter fatigato, tandem opes regiae jam ad sumptus
belli sufficere amplius nequiverunt. Itaque coactus, quae ex
mutua pecunia reliqua erant, Svecum et alios debitores instantius
exigit. Tum praeterea expressit necessitas, ut insolitum
ecclesiasticis tributum imperaretur, quos tamen
adhuc, quantum fieri poterat, immunes voluerat. Archimandritae
seu praesides coenobiorum, quae conservata erant,
tertiam partem redituum inferre jussi. Nec minus collegiis
canonicorum oneris impositum. A ministris ecclesiarum
quarta pars redituum exacta. Quae ad templorum structuram
et reparationem adjecta erant, eorum dimidium exposcebatur.
Plebem autem rusticam et urbanam sublevandam
eo onere visum, quae absque hoc annonae caritate vehementer
p.292
affligebatur. Ea enim sterilitas superioris hyemis
inclementia invaluerat, ut vix ulla hominum memoria tam
gravis in Dania annona extiterit. Etenim quibus crebrae
exactiones reliquum aliquid argenti aut pecuniae fecerant,
pro exiguo frumenti modo id jam dependebant. Alii vasa
et suppellectilem domesticam oppignerabant, ut familiis
inedia tabescentibus subveniretur. Aliquando vix inveniebant,
quibus suppetebat pecunia, ubi frumentum pararent,
sed longis itineribus id quaerendum erat. Itaque multorum
agri incultu sqvalebant, nec erat unde sementem facerent.
Unde providens majorem in plebe secuturam ex annonae
inopia calamitatem, malo publico variis modis consulit.
Ac primo edictum promulgatum, quo vetitum quicquid
frumenti ex Dania exportari, nisi quod permutatione salis
esset acquisitum. Mox idem alio edicto ampliatum ac latius
extensum, ne quidquam, quod victui esset, efferretur.
Quibus edictis offensi graviter vicini Germani, ex Daniae
ubertate degere sveti, ac potissimum Lubecenses, quod
ipsis certo tempore jus esset in partibus Scaniae ad instar civium
cum rusticis negotiari. Iis igitur super hac re querentibus,
quod contra ipsorum privilegia esset, benigno responso
a Christiano satisfactum. Rem postulare, ut ita hoc
tempore fiat, ne plebs fame extrema enecetur. Nec id
statutum modo in Lubecenses, sed in universum de omnibus
idem sancitum. Nihil eo pacto privilegiis eorum
derogatum velle, quibus quum tempora ita ferrent, inviolatis
fruerentur. Proinde rogati, quod jam reipublicae
ita subveniendum fuisset, aeqvi bonique consulerent. Atqve
ita nihil de edictis mutatum, magno plebis commodo.
Qvod tamen Christiano etiamnum aliis rationibus magis
cordi fuit. Nam insuper etiam mandatum severum editum
universis provinciarum praesidibus, prorsus operam darent,
ne agros colonorum incultos jacere, ac sterilescere sinerent,
sed praeberent colonis ex publico seu regio penu sementem,
tantundem peracta feliciter messe recepturi. In mendicos
etiam, quorum complures agminatim hoc tempore confluxerant,
statutum, ne eorum numero haberentur, nisi qui
sontica aliqua causa, ut debilitate membrorum aut senio
p.293
laboribus minus essent idonei; reliqui ad operas redigerentur,
ut labore manuum victum sibi quaererent. Ministrorum
Ecclesiae quoque cura habita, jussis praesidibus. cum
episcopis passim indagare et sedulo inquirere, num eis suppeteret,
unde honeste viverent, ut si ad alendam familiam
quid deesset, ex publico suppeditaretur. Hisce modis publice
subventum annonae, non cessante interim privata Regis
munificentia, quae in multos praesertim ministros ecclesiarum,
viduas et orphanos indies fere exercebatur. Regis
exemplum aemulati complures ex ecclesiasticis et nobilitate,
ut cuiqve pietas cordi erat, alias de vita multis fame periclitaturis.
Prae aliorum omnium tamen memorabilis illa
plebeji hominis Georgii Coccii liberalitas, qua in Malmogiensis
oppidi egenos, cujus ipse magistratus erat, centenos
numero quotidie nummum erogabat, quo panis quantum
sufficere cuilibet posset, emeretur. Id quod tum per publicam
inopiam coeptum, postea testamento cavit, in perpetuum
ut observaretur, destinata ad istum usum pecuniae
tanta sorte, ut ex annuis usuris confici ea summa qveat.
Praeclare vero collocatae eae opes, qvae studio et industria
ejus, fortunante [fortinante ed.] Deo, partae, ut fructum inde afflicta membra
Christi perciperent. Causam ei hujus tantae liberalitatis,
qvi rem recte aestimant, autumant fuisse, ut liberis orbus
hunc gratum Deo cultum praestaret potius, quam heredes
indigni hanc pecuniam auferrent, quum ex hereditate nihil
ei obvenisset. Alii primum tristi permotum indicant exemplo
mulieris, in parricidio nefando deprehensae, quae quaternos
liberos ex se genitos ipsa sua manu trucidarat. Qvod
tamen facinus an fame adigente, an vero exuto materno
affectu malignitate diabolica patrarit, pro comperto asserere
nequeo; supplicium certe de rea convicta, ut par erat,
sumptum. Qvamvis si ita habeat, ut horror facinoris et
commiseratio ardorem flagrantiorem pietatis in animo Coccii
excitarit, et hoc ipsum insignis pietatis fuerit. Sicut et
istud magnam prudentiam et publicae salutis curam in isto
viro arguit, quod curiam ejus oppidi, prout res harum regionum
ferunt, splendidam et magnificam, suppeditata
maxima parte impensarum ex suis privatis facultatibus, eo
p.294
potissimum tempore exstrui voluerit, quo minime opportunum,
tam gravi annona incumbente, videbatur, ut tum
artifices et aliae et operae quotidiana mercede victui sibi suisque
necessaria haberent. Quod optandum esset alios omnes,
qvi opibus plus pollent, quoque praestare; sed a paucis
sperandum.
Quod superiore anno mali adversus Protestantes parturiebant
religionis reformatae hostes, copiis militum se passim
instruentes, id jam erupit. Nam aperte per hujus anni initia
coeptum a Caesare contra eos bellum, cui tamen causa
rebellionis, non religionis, praetendebatur. Unde factum,
quod etiam steterint a partibus ejus nonnulli, qvi religionem
reformatam hactenus professi fuerant. Sed foedus Caesaris
cum Pontifice initum ejusdemque Pontificis ad Helvetios
legatio aliud credere svadebant. At quam ad manus
ventum est, prius ab utrisque Christianus litteris interpellatur.
Caesar videns bellum contra protestantes per societatem
Christiani fore difficilius, eum in primis rogat, ne se
hostibus suis adjungat, sed potius ut foederis Spirensis pacta
inviolata servet; pollicitus vicissim se ab illis nulla ratione
discessurum, nec contra aliquid in perniciem Daniae moliturum.
Nec Christianus, qua erat fide et integritate, rumpere
foedus, cum Caesare factum, in animo habebat, idque
a se Caesarem exspectare jubet. Quibus promissis fretus a
Christiano otium fore haud dubitabat. Saxo et Landgravius
eo amplius auxilia adversus Caesaris injusta et impia
arma, ad religionem opprimendam sumta, ex foedere flagitabant.
Sed Christianus, qui hactenus in nulla re foederi
defuerat, immo ulterius quam obligatus erat, praestiterat,
ipse quodammodo a foederatis desertus, consultius existimavit
rem sine armis transigi. Nam utut justa causa armorum
videatur, bellum multum ex scelere habere. Itaque
svadet ad pacem animos inclinent, se adjutorem apud
Caesarem fore, ut idem ille velit. Alias auxilia suppeditare
Spirensis foederis religionem, quo Caesar et ipse invicem
Obstricti teneantur, non sinere. Promittit vero in reliquis
quantum aut rebus eorum privatis, aut religioni, in qva
p.295
perseverare ad mortem nulla periculi formidine certum
esset, tribui posset, suaque officia summa cum voluntate
et studio defert. Sed urgebant fata Principes alioquin
circumspectos et religiosos, ut bellum immobili proposito
destinantes ad exitium suum pertinaciter ruerent, ideoque
Christiani consiliis minus parebant. Qvem denuo auxilium
instantius flagitant, immemores ab eo pari jure responderi
posse, quod ipsi pridem, quum is adhuc Caesarem hostem
haberet, responderant, causam eam religionem, cui protegendae
foedus sancitum esset, non attinere. Qvo responso
quidem Christianus, praeter superiora, ad alios usus est, quibus
probandum consilium destituendi foederatos erat, et
reddenda negati auxilii ratio. Ipsos autem monuit serio et
magno animi fervore, ne rem in casum darent, neve extrema
fortunae, quae lubrica et praesertim bello inconstans
esset, experirentur. Religionem minore sangvinis jactura,
et certiore cum ipsorum salute extra periculum poni posse.
Sed eis consilia ista spernentibus, tametsi a Christiano
auxilia militum nulla suppeditata: tamen apud Caesarem
tum pro pace totius Germaniae, tum pro religionis tranquillitate
intercessum. Ad quem legati missi Ericus Bannerus,
Mareschallus, Aeschylus Billeus, Ericus Crabba, Petrus
Svavenius, et Caspar Fuchsius, quum Noribergam venissent,
ibi apud Caesarem mandata exequuntur. In primis pro
Saxone et Landgravio deprecantur, rogantes bellum ab iis
abstineat, ac si quid deliquissent, rem ex aequo bonoqve
componi patiatur. Praestare pacem Germaniae tribui, ut
in Turcam arma conjungantur, quam offensae vindictam
persequendo, ei viam ad Christianismum facilius invadendum
patefacere. Meminerit itaque Caesar clementiae, qua
hactenus usus, ne benignitatem ira vincat. Tum qvid in
causa Christierni captivi, Galli et Angli sibi permitti voluerint,
ac quatenus cum eo transactum sit, ostendunt. Obsistere
solum Palatinum et in mora esse, quominus pax
confecta sit; itaque ex officio Caesarem facturum, si apud
Palatinum auctoritatem suam interponat. Postremo de
Archiepiscopo Bremensi querela allata, qvi pridem Christiani
p.296
fratri Friderico spe successionis facta, et a collegio
ordinibusque per litteras firmata, jam mutato animo tergiversetur,
ac variis technis et commentis ejus exspectationem
frustretur. Nec tamen ullam occasionem vel archiepiscopo,
aut dicoeceseos ordinibus, ipsive collegio datam,
ut litteris et promissis contrairent. Quod magnopere
Caesari ita persuasum cupere, atqve itidem sperare fratris
honori haud adversaturum. Ad haec Caesar respondens
omnem belli coepti culpam a se removet, eamqve in Saxonem
et Landgravium confert. Ab iis acceptam gravem
injuriam, quippe qui partem Imperii haud ignobilem a se
alienarint, atque ita corpus hactenus integrum lacerarint
Nec potuisse monendo aut increpando pervicaciam eorum.
domari, ut rebellionis consilia deponerent. Itaque necessum
esse ea vindicatum ire, ne Imperii decus vel Caesarea
auctoritas collabascat. Absque eo esset, bellum nemini
facturum, nec religioni a se metuendum: in quam gravius
aliqvid statuere in animo non sit, sed concilio rem permittere,
ac sperare ejus auctoritate tranquillitatem ecclesiae
pactum iri. De reliquis negotiis ob impendentia bella nihil
agi tum poterat: Curae tamen ea futura, quum otium
ab armis esset, Caesar promisit.
Interim copiae Caesaris, quum dux Wirtembergicus et
civitates superioris Germaniae qvavis ratione cum eo transegissent,
ad inferiora Saxoniae progressae, Comitem Teccelburgicum
alterumque Lippiensem, nec non civitates Osnabrugam
et Mindam imperata facere coegerant, ac jam ulterius
Bremam usque venerant, urbem corona circumdaturae.
Quod ubi Christianus accepit, incertus etiamnum quo
res tenderet, misso nuncio sciscitatur a ducibus et tribunis,
cujus auspiciis bellum ibi faciant, et quos hostes habeant.
Mox ab iis intelligens, Caesaris mandato rem geri, ut Bremenses
aliique rebelles ad obedientiam redigerentur, in medium
utrisque consulit: illis, ne patriam Germaniam sangvine
commacularent; istis ne salutem suam in periculum
vocari bellum faciendo sinerent. Qua de re litteris tum ad
duces Caesareos, tum ad Bremenses datis offert se arbitrum
p.297
ad ferendas utrique parti aeqvas pacis conditiones. Ac proposita
tum pristina exempla clementiae a Caesare praestitae,
quibus hi ad spem veniae invitarentur, illi ad imitationem
Caesaris perducerentur. Nec pacis studium abnuebatur,
tantum duces ad Caesaris judicium ac voluntatem rem remittebant.
Apud eum igitur Christianus confestim intercedens,
eam gratiam Bremensibus impetrat, ut Caesar rem
componi pateretur. Tandemque cum iis, quibus hoc negotium
a Caesare datum erat, transactum, Christiano per legatos
Bredonem Rantzovium, et Didericum Blomium, publica
fide missos, auctoritatem suam accommodante. Fuerant
in pari causa etiam Hamburgenses, qui Caesarem adeo timebant,
ut fossas urbis suae dilatando, et muros reparando ad
obsidionem sustinendam se pararent. Offensus iis Caesar,
tum quod foederis Smalcaldici participes fuissent, tum quia
auxilia Bremensibus sociis et vicinis subministrarant: sed his
etiam ad preces Christiani data venia; quamvis deprecatio,
genubus flexis facienda, aliquantum differretur. Haud multo
post tamen, quam obsidione liberati Bremenses, ubi descivisse
eos a foedere alii, qui ex protestantibus erant, acceperunt,
animis id aegre ferentes, exercitum Comiti Mansfeldio
Alberto tradunt, ut contra eos duceret, si qua posset
a Caesaris obedientia avellere, et Smalcaldicis foederatis denuo
adjungere. Is mox adveniens, mediocri pace res compositas
denuo turbavit, populatus agros et villas, datisque
oppidis quibusdam militi in direptionem, ut eo terrore Bremenses
in sententiam suam adduceret. Sed haud ignari
quanta difficultate pax stetisset, potius obsidionem tolerare
induxerunt, qvam Caesarem, recens magna mercede pacatum,
denuo contra se concitarent. Non neglectum tamen,
ut Christianum, cui semper confisi, iterum de auxilio interpellarent.
Qui litteris ad Mansfeldium datis petit ab eo
certior fieri, cui exercitus Bremensibus tantopere infestus
militet. Si causa belli sit, posse eam apud arbitros jure
disceptari, operamqve sedulo se daturum, ut laesis omni
modo satisfaciant. Rem ad se aliquatenus pertinere, quod
fratri spes ejus dioeceseos facta, ideoqve injurias Bremensibus
illatas ferre inultas non posse. Sed quum Mansfeldius
p.298
quidvis potius praetenderet, quam voluntati Christiani pareret,
auxilia quantum fieri poterat, Bremensibus mittenda
Christianus properavit. Factumque tandem, ut juncta ejus
dioeceseos nobilitate, aliisque, quas collegium praebuit,
copiis, Mansfeldius, qui ante Christiani rogatu abire noluit,
jam vi et armis compulsus discederet, accepta haud levi
exercitus clade: quippe cujus pedites ad quatuor signa caesa
sunt, ac praeterea interceptus commeatus ad castellum Fordense
vehendus.
Haec dum per inferiores Germaniae partes infeliciter a
protestantibus geruntur, jam corruerat in Saxonia superiore
potentia foederatorum, capto Saxone ejusque exercitu profligato.
In quem Caesar, perduellionis condemnatum, severitatis
exemplum statuere decreverat. Sed Christiani Regis
et Brandeburgici Electoris intercessio hactenus valuit, ut
gratiam vitae ei faceret, si, quas ferret ei conditiones, non
recusaret. Qvo pacto inito, superstitem infortunio suo Saxonem,
sed captivum tamen aliquandiu Caesar servavit.
Foedere, quod eis intercessit, Christiano etiam cautum Caesar
voluit, ut qvem inter amicos et necessarios, expertus
fidem ejus, jam haud postremum censeret. Deinde idem,
qui tum legatum in iis partibus Christiani nomine agebat,
una cum aliis multis etiam praesto erat, quum Landgravio
delicti veniam et impunitatem Caesar daret, eaque in re ipsi
opitulatus.
At Caesar, dum ad Vitebergam cum exercitu victore
sedet, editis ad Imperii ordines mandatis, eos ad comitia
Vlmae indicta invitat. Christianus illuc cum aliis vocatus
binis litteris eorum, quibus Caesar suas partes illis comitiis
mandarat, legatos eo mittere nequivit, quod litterae serius
essent allatae. Ne quid ei tamen imputaretur, absentiam
suam excusat, ostendens foedus se haud abnuere; quin imo
ad pacem Germaniae restituendam summopere necessarium
foedus existimare. Cui si alias tempus et locus designentur,
officio non defuturum. Quae excusatio eo facilius admissa,
quod nihil ad pacem publicam vel foedus sic constitui potuerit,
comitiis peste et contagione, quae per id temporis
p.299
exorta fuerat, interpellatis. Mox tamen quum altera comitia
Augustae haberentur, Christianus eo a Caesare invitatus,
ipse Svavenium, fratres Johannes et Adolphus Nicolaum
Rantzovium et Benedictum Sestedium legatos mittunt. Eis
mandatum; ut Caesaris voluntati in reliquis omnibus obseqverentur;
At de tributo Holsatiae imperato, cur id solutum
adhuc non esset, ei rationem querenti hanc redderent:
Holsatiam antiqvitus tributi immunem semper fuisse, nec
quenquam in vivis esse, qui meminerit tributum Holsatos
exactum fuisse. Id percunctando compertum certo ita
habere. Transcriptum etiam fuisse in Christiernum, Caesaris
affinem, jus feudi conferendi; unde dissidium gravissimum
extiterit, quo impedita etiam aliquatenus tributi
collatio. At controversia ista sublata arbitrio Electoris
Brandeburgici, Ducis Megalopolitani, et Antistitis Raceburgensis,
ut potestas ea Lubecensi Episcopo maneret,
jam causam non dicere, quin cum reliquis Ordinibus onera
Imperii ferantur. Sed nimis grave et iniquum esse tributum,
quod exigitur. Holsatiam enim non ita pridem
Comitum titulo majores habuisse, jam censu et indictione
tributi Electorum terris exaeqvatum. Id non attinere, neqve
esse aequitati consentaneum. Nam Sliaevigiam et
dioecesin Sliaevicensem alterius juris esse, et regno Daniae,
non Imperio obnoxiam. Exemtam praeterea esse civitatem
Hamburgensem, Holsatiae Ducibus proxime parentem,
seorsum tributum exigi haud par esse Has aeqvissimas
procuratori fisci Imperialis rationes expositas, nullam
tamen moderationem admissam; Sed eum nihilominus
causam judicio persecutum. Petere igitur actionem ei
interdici, aut tantisper judicium ampliari donec arbitrio
aliquot Principum aeqvitas rei ventilata ac cognita sit.
Haec simul omnium fratrum nomine legatis mandata. Svavenius
vero insuper causam contra Valdenfeldium, qui edicto
severo Caesaris in jus vocatus fuerat, agere jussus. Eidemque
potestas facta foederis cum Caesare ineundi, si qua ad
pacem Imperii id pertinere existimatum esset.
Ac de tributo quidem a Caesare ita responsum Danis,
p.300
ut aliquatenus moderationis spes facta sit: Sed in sex mensibus
proximis jussi Holsatiae Duces feudum a Caesare accipere,
nullo praejudicio, quin jus suum quivis persequi posset.
Valdenfeldius qvum non sisteret se judicio, nova in eum, ab
Imperio proscriptum, edicta evulgantur. De foedere jungendo,
quod comitiis Ulmensibus petitum, silentium fuit,
Palatino dissvadente Christianum adscisci, uti creditum est.
Qui initio qvidem, simulac intellexerat cum socero transactum
esse, statuerat legatos suos cum Gallicis et Anglicis
mittere, eamque ob rem litteras publicae fidei a Christiano
petierat, ut audita sententia Christierni, pristina controversia
per eos componeretur; tamen jam alienor ab hoc proposito
factus, promissi fidem haud implevit. Gallum idem
litteris pollicitum invaletudo haud retardavit, quin suos
mitteret. Ab Anglo etiam legatus Flensburgum venerat,
sed per Palatinorum absentiam nihil agi poterat. Uterque
demum Rex, tum Gallus, tum Anglus, per eos dies vita
concessere. Eane causa fuerit, quod Palatinus consilium
pacificationis mutarit, an aliis instigantibus inimicitias
perseverarit, haud pro certo affirmatum. Oldenburgicus
pristinus Daniae hostis, qui tum Bremae se continebat,
non obscure prae se tulit suo svasu Palatinum novas res
moliri. Et in Frisia Embdensi Cniphusius haud pacata consilia
agitabat. Itaque Christierno captivo haec per Bertramum
Anefeldium, jubente Rege, nunciantur. Qui ostendit,
legatos Palatini cum Gallicis et Anglicis in summa exspectatione
fuisse; sed Palatinum spem destituisse: incertum
quo id animo, nisi quod suspicio esset foedere Caesaris confisum
alio mentem inclinasse. Qva de re tamen ad Caesarem
scriptum ab eoque responsum exspectari Eo jam
negotium transactionis in statu conqviescere, quod quo
minus ex sententia confectum, per Christianum non stetisse,
qui nihil studii reliqvum fecerit. Igitur Palatini culpam
in eo excusanti par esse, morae veniam tribui. Si quid
deinceps spei occurreret, confestim ei patefactum iri.
Christierno, magis quam antehac jam liberationis suae sollicito,
quod generum consulto tempus extrahere cerneret, visum
e re fore, ut ei denuo instantius causam hanc commendaret.
p.301
Cui iterum litteras ad eum mittere petenti Christianus
haud aegre annuebat.
Jam amicitia Christiani cum Caesare firmata passim
toto Imperio ita celebris erat, ut multum ejus auctoritas ad
gratiam conferre posse existimaretur, si qui in Caesaris offensam
incurrerant. Quorum ex numero supererat adhuc
Pomeraniae Dux, cui Caesar quidem foederis Smalcaldici
causa succensuerat, sed nondum tamen arma ad vindictam
sumta fuerant. Is soluto foedere, supplex ei futurus, Christiani
opera putabat se veniam facilius impetraturum. Nec
aegre a Christiano obtinuit, ut quam diligentissime pro eo
apud Caesarem deprecaretur, secuto tandem eventu, qui
exspectabatur. At Pomeranus hoc beneficio a Christiano
affectus, haud pari studio adversus eum civesque Danos
ferebatur. Accius Braheus, primariae vir nobilitatis, Stetini,
circumductus variis technis, causam quandam suam egerat,
nec apud magistratus ejus loci, ad omnia conniventes, jus
consequi poterat. Ei idcirco contra Stetinenses, concessu
Christiani, in freto Oritano repressaliae (ut vocant) dantur, donec
laeso satisfieret. Quod nonnihil istos a Rege alienavit, praesertim
quum Duces relaxationem non impetrarent; ut pristinae
idcirco benevolentiae aliquid decederet, occulta tamen
et dissimulata animorum offensione. Ipsi Stetinenses etiam
contra privilegia, a Regibus Daniae civitatibus indulta,
factum querebantur. Sed ostensum est, non eo pertinere
gratiam privilegiorum, ut non liceret in eos animadvertere,
si qvando Danis injurii essent.
Inter haec, missu Comitis Oldenburgici, Joachimus
Mollerus ad Christianum legatus venit, nuncians bellum cum
Antistite Monasteriensi de castello Delmenhorstano exortum
esse, ideoque adversus hostem favorem et auxilium petere.
Cui Christianus in praesenti spem bonam facit, ac post, re
maturius deliberata, ad utrumque ex senatus sententia eosdem
legatos, puta Vobisium Vobisaeum et Johannem Forsterum
pacificatum mittit. Oldenburgicum autem prius adeuntes,
ut itineris ratio ferebat, compererunt castellum ei
recuperatum, pro quo bellum erat. Itaque monent, dum
p.302
pro meliore fortuna esset, pacem pecunia, aut quovis pretio
redimat, potius qvam belli onera diutius sustineat. Quod
si pax abnuatur, hostem arbitros adigendum, aut ad curiae
Imperialis judicium provocandum, ut prorsus ab armis discedatur.
E re quoqve existimare Caesaris auctoritatem reqvirere,
simulque Henrici Brunsvicensis opem implorare,
si ita necesse esset. Neque aegre ab Oldenburgico impetratum,
ut se in Christiani potestate futurum promitteret. Sed
Monasteriensis amisso castello irritatior erat, qvam ut pacata
consilia admitteret. Itaque hic plus laboris fuit, et hujusmodi
fere, severitate nonnulla admixta, oratio ad eum habita:
Bellum, quod ipsi cum Oldenburgico intercedit, si amice
componi passus esset, ex officio facturum fuisse, idqve
aliqvammultos Principes viros studio habuisse. Sed per
eum stetisse, quo minus jam pridem amice transactum sit,
qui pacto convento semel iterumque renuncians, diem
constitutum deseruisset. Itaque etiamnum consultum utrique
velle, ut potius ad delectorum Principum arbitrium
causam referri patiantur, quam armis jus persequi animum
inducant. Non posse causae fiducia antistitem id recusare,
quum liquido constet decessores ejus castellum vi occupatum
tenuisse: Comiti autem contra, ejusque majoribus
semper id feudi jure a Caesare collatum, etsi antistites hactenus
in possessione fuerint. Itaque quod jam vi inde
depulsus sit, haud contra jus fasque videri. Qvam autem
non facile futurum Antistiti armis id recuperare, si maxime
omnes vires impendat, opesque dioeceseos suae in
belli usus exhauriat, haud obscurum. Itaque non esse, ut
se mutuis cladibus atterant ac conficiant, sed potius rem
arbitris ex aequo et bono componendam, aut jure decidendam
permittant. Id Caesari ac Reginae sorori, Belgii
gubernatrici, gratum futurum, ac Regem, ut laesae parti,
quantum jus sinat, satisfiat, fideliter operam daturum.
Adjecta tandem ea denunciatio, si bellum a Comite non
abstineatur, propinqvitatis nomine, ac propter feudi jus,
quod familiae regiae in castellum Delmenhorstanum competit,
eum ope et auxilio haud destitutum iri. Sed Antistes
nihil de indignatione et ira in Comitem remisit; Rem,
p.303
ait, Imperii agi, itaque ad Caesarem de ea referendum,
priusquam aliquid a se statui possit. Eo inconsulto si quovis
modo transigatur, cessurum in publicae causae grave
praejudicium. Ita re infecta domum legati reversi.
Iisdem fere diebus renovata cum Ducibus, Regis fratribus,
controversia feudi Sliaevicensis, qua olim graves motus
utrinque exciverat. Duces aliquoties id sibi conferri petierant,
ac Rex cum Senatu eo etiam inclinabat, ne inde malum
Principi per juvenilem aetatem crearetur, si quid humanitus
patri contingeret. Devenerat res eo, acta aliquamdiu
per nuncios et litteras hinc inde missas, ut formula jurisjurandi
et obligationis, qua regno Daniae se Duces obstringerent,
conciperetur. Quae ad eos missa, qvum minus placuisset,
nimisque graves conditiones injungi visum esset,
amandatis ad Regem Ivone Reventlevio, et Benedicto Sestedio,
dispuncta et mutata pleraque sunt, quae in controversia
fuerant. De reliquis spes facta facile conventum iri, quum
Duces coram venirent. Atqve tum de loco et tempore, quo
solennia feudo tribuendo usitata peragerentur, transactum.
Ac Duces eatenus quidem pactorum fidem implevere, ut
ad dictum diem Collinae se sisterent: ubi etiam Rex cum
Senatu ac frequenti Nobilitate praesto erat. Jamque exstructum
ad tempus theatrum ac reliqva quae ad splendorem
hujus tam diu intermissae solennitatis pertinerent, in parato
fuere. Interim denuo de obligatione, qua se regno obstringeret,
dissidii non nihil incidit, quo animi in diversum abiere.
Rex voluit eos per feudum hoc regno jungi, ut ejus
quasi membra fierent, ejusque juri deinceps, ad opem ferendam
obligati, subjicerentur. At illi feudum quidem a Rege
accipere haud abnuerunt: sed nec regno inseri, nec debito
ministerii alicujus obnoxii regno esse voluere. Hoc enim
novationem illi interpretabantur. Itaque quum inolevisset
magis magisque disceptando dissidium, utrinque contestationes
adhibitis testibus interpositae, moxque, nonnulla cum
Regis offensione, Duces absque commeatu discedunt. Is
autem sive de vindicta cogitans, sive quod necessitas reipublicae
alias ita postularet, exinde cum Senatu consultat de
p.304
militum delectu habendo, placuitque decimum quemqve
plebis rusticae nomen militiae dare, reliquis arma et stipendium
suppeditaturis. Ne tamen inde plebs supra modum
gravaretur, cujus fortunae continuis tot annorum exactionibus
admodum attenuatae erant, modus usurae statuitur,
atque edicto vetitum, ne quis ultra sextam decimam sortis
partem usurae nomine exigeret, sancita poena in eos qui secus
facerent, ut sorte cum usuris multarentur. Quod onera
plebis nonnihil sublevavit: cujus voluntate etiam, annona
uberiore ex superioris aestatis fertilitate suppetente,
edictum abrogatum, quo exportatio frumenti aliarumque
rerum vetita fuerat.
Inter haec tristi affertur nuncio, Dorotheam, Borussi
conjugem, Christiani sororem, in fata concessisse. Qvam
amissam eo prosecutus est dolore, qui facile testis esset,
haud vulgarem inter eos in vivis mutuam intercessisse dilectionem.
Minus doloris fuit morte Seningii, viri pietate
et doctrina praeclare de ecclesia et republica literaria meriti:
sed is tamen etiam Regi, bonisque omnibus desideratus
occubuit.
Quum millesimi quingentesimi quadragesimi octavi
anni initio Christianus denuo invitatus esset litteris Caesaris
ad Imperii comitia, missus Augustam legatus ejus nomine,
complura negotia feliciter peregit. Impetratum enim hic
de tributo, quod aliquoties frustra postulatum fuit, ut eo
relaxato, dimidium tantum oneris imperati Duces Holsatiae
ferrent; de reliquo remissi ad conventum circuli Saxonici,
ut rationes eis redderent, quibus tributi exactio Imperii nomine
esset mandata. Ac quum de tributo hoc in comitiis
esset a Caesare indultum, obtineri tamen non potuit, ut pateretur
feudum Holsatiae ab Episcopo Lubecensi pro more
conferri. Id enim Caesar voluit a se peti, tempusque statutum
semestre, intra quod omnino acciperetur, sine cujusquam
praejudicio. Ne tamen videretur nihil tribuere amicitiae
Regiae, permissum, ut per legatum rem expedire liceret,
si Duces coram adesse non possent. Deniqve controversia
cum Palatino hic quoque Caesari ad curam commendata,
p.305
in qua haud leve operae pretium ab eo praestitum.
Etenim Caesaris svasu atque auctoritate Palatinus denuo
missurum ad socerum legatos recepit, modo commeatus]
daretur, qualem ipse vellet: Ac missa formula, ut cognoscenda
Christiano exhiberetur. Inclinabat enim jam magis
ad pacem tam multa frustra expertus, et spe omni sobolis
masculae destitutus. Sed quod de tributo indultum, Duces
magis in gratiam Caesaris acceptarunt, quam quod etiam
haec aequa moderatio visa est. Nam etiamnum Electorum
regionibus Holsatia tributo exaeqvata, civitate Hamburgensi
exemta. In quam sententiam ad Archiepiscopum Moguntinum
perscriptum, cujus aequitati res commissa. Mox
etiam quum conventus circuli Saxonici ageretur, ad Antistitem
Magdeburgensem et Henricum Brunsvicensem litterae
datae, ut adhuc diminuendo redigeretur tributum ad id quod
ferre Holsatia posset; alioquin fore, ut id prorsus recusetur,
qvum immunitas haud temere allegari queat. Sed stetere
Ordines circuli eo, quod Caesari placuisset, nec ab mandato
discessere. Mox de feudo Holsatiae accipiendo obtemperatum
Caesaris mandato, missusque Bruxellas Fuchsius cum
potestate faciendi, quae ad eam rem spectarent. Ubi exhibitum
exemplar litterarum, quibus Christiernus pridem juri
conferendi feudi Holsatici, a Caesare ipsi ac haeredibus tributo,
renunciarat, quod hic antiquatum, ac prorsus a Caesare
abolitum. Sed quum pro antistitis Lubecensis jure a legato
disceptaretur, hic Caesar rem in aliud tempus ad cognitionem
ordinum Imperii reservandum censuit, sine cujusqvam
praejudicio. Atqve ita fidei jurejurando a Fuchsio nomine
trium Principum praestito, feudum pristino jure collatum
litteris eis confirmatur.
Haec quum ad voluntatem affluerent, laeto Rege, quod
inimicitiae novae cum Caesare hinc non essent exortae, tum
praeterea duplici nomine materia in liberis gaudii hoc ipso
anno ei contigit. Regiam virginem Annam, tum per aetatem
viro maturam, Augustus Saxoniae Dux sibi nuptum
dari petiit, volente fratre Mauritio, ne in familia masculus
deesset, cui dignitas Electoralis, recens acquisita, traderetur.
p.306
Quod enim ipsi negatum erat, ut filium successorem dignitatis
suae relinqueret, fratri ex foecundiore conjugio dari
malebat, quam ut partum decus familiae auferretur, atque
ad priores dominos vel alios recideret. Virginem ipse, permissu
patris prius visam; in Dania sibi despondit. Mox ea
a matre, cum splendido nobilium comitatu, in partes Saxoniae
adducta, nupti Torgae magna cum festivitate ac
gaudio sunt celebratae. Cautum autem in pactis connubialibus,
ne in partem hereditatis paternae Augusto aliquid eorum,
quae in bonis Johannis Friderici captivi fuerant, tribueretur.
Datum id amicitiae pristinae Christianus voluit,
ratus ex spoliis afflicti necessarii, generum et filiam locupletari
haud decorum sibi fore.
At vero quum peregre in Misniam Regina cum filia
abiret, primogenitus Fridericus, Princeps in Dania sexennio
ante declaratus, vectus classe in Norvegiam erat, ut hic
Asloae etiam patri successor designaretur. Statutum ipsimet
Christiano fuerat eo navigare, ut sacramento sibi ordines regni
praesens obligaret, eaque de re mandata ad Norvagos
superiore anno ediderat: sed id consultone mutatum, quod
in filio hoc fieri visum sufficere, an quia conjugium hoc praeter
spem inciderat, quo jam impediebatur, incertum est.
Fridericus certe princeps magnanimus et generosus ita cunctis
acceptus fuit, ut omnes ordines festivo gaudio haud
obscure, quid de eo spei concepissent, in publicum palam
facerent. Intererant hisce mandato Regis ex nobilitate
Norvagica plerique, ex oppidis alter consul cum binis senatoribus,
et plebis rusticae per conciliabula singula quaterni.
Hi vices ordinum regni implentes, Friderico omnium nomine
sacramento se obstringentes, successionem in regnum
Norvagiae post obitum patris ipsi confirmant. Atqve is itidem
pro more jura regni et privilegia servaturum spondet.
Rerverso Principe ex Norvegia, ex senatoribus, qui adjuncti
ipsi fuerant, tum ut honoris ergo deducerent, tum ut
jus ibi dicerent in causis per appellationem ad judicium Regis
devolutis, Regi compertum, magnam vim materiae undiqvaque
ex Norvegia in varias partes Europae exportari, ita ut sylvae
p.307
ad vastitatem multam redigerentur. Quod malum ne licentia
nimia exitiosum regno tandem foret, edicto statim vetitum,
materiam quoquam nisi in Daniam evehi. Suis
enim Rex necessaria haud deesse passus, exteros cum
publica pernicie ditari ex alieno, haud aequum existimavit.
Qua in re tametsi nemini injurius fuit, tamen Belgae, alias
Danis ob vectigalia freti Oritani infesti, accedente etiam
hoc edicto, de eis simul apud Caesarem, Principem suum,
questi sunt. Caesar autem Christianum per litteras interpellans
rogat, ne ad certam illam monetae speciem, quae a rosa
nobili nomen habet, loco vectigalis solvendo adstringantur,
tum petit aboleri, quod praeter consvetudinem ac contra
recens inita foedera irrogatum; denique quod de materiae
exportatione edictum. Ac de singulis horum prolixius litteris
disceptatum, ut tanquam rationibus evinceret, quod
fieri vellet. Christiano gratum erat factam a Caesare foederis
mentionem, qui de eo ita respondit, uti conscius sibi
nihil commissum quo id subverteretur: ac pollicitus etiamnum
id sancte servaturum, rogat itidem Caesarem, pactis
conventis stare placeat. Querelas Belgarum ejus generis
esse ostendit, ut Caesarem ita temere fatigari non attinuisset.
Non enim eos injuria aliqua in Dania affectos, sed beneficium
recens tributum, quum contra desiderium Vandalicarum
civitatum, quae eos arceri a commerciis emporii
Bergensis voluerint, patrocinii favor sit praestitus. Nec
juris vectigalium videri satis gnaros fuisse, qui Caesarem
perperam docuerint. Jam antiquitus eandem rationem
monetae servatam, nec Caesareos duntaxat, sed aliorum
etiam cives et clientes, qui privilegiis Regum Daniae gaudeant,
istiusmodi oneribus pariter obnoxios. Idqve testatum
fieri posse non solum confessione Belgarum, qui per
fretum navigant, sed etiam rationum tabulis, quae superiorum
Regum temporibus conscriptae adhuc exstant.
Nova mandata super his haud accepisse portitorem regium,
neque navigantes adhuc pro pristina consvetudine
solvere ea detrectasse. At vero vectigalium onera in aliis
regnis quantum excreverint haud obscurum esse, nec eorum
Danos uspiam immunes. Itaqve si aucta etiam nonnihil
p.308
in Dania, pro iniquo non habendum. Quamvis
longe infra onera aliorum regnorum sint, quae hic ferantur.
Quod velint Belgae vina Gallica a vectigalibus exemta,
rationis non esse. Ea enim antiquitus non fuisse
libera: sed cujuscunque tandem generis vina sint, rationem
vectigalium consimilem servatam. Qvod a
Christierno immunitatem concessam esse objiciatur,
constare ad breve tempus eam pecuniae aliquota summa
redemtam. Quod exemplum si in usum reciperetur,
fore multo magis negotiantibus grave ac perniciosum,
qui cogerentur, quum voluntas ferret, aut necessitas postularet,
ingentem pecuniae vim uno tempore repraesentare.
Sed exire in longum hoc usum noluisse parentem,
eiqve placuisse potius pristinam consvetudinem revocari,
quae adhuc servetur. Porro materiae exportationem ex
necessitate, ita exigente reipublicae usu vetitam, neqve in
odium Belgarum id edictum promulgatum. Nam sylvas
passim exscindi, atque ad vastitatem redigi, ac deserente
plebe rustica agrorum cultum, prae faciliore opera materiae
caedendae, jacere possessiones steriles et infrugiferas [infrugeras ed.], ut
non parum annuis pensionibus Regiis decedat. Nec interdictum
Belgis, quod aliis liberum, immo ne quidem
civibus Norvegis alio ad exteros ullos exportare robora fas
esse. Nam de alia materia haud interdictum. Igitur
aeqvi bonique hoc consulendum, quod non perpetuum
futurum, sed quum res siverit, antiquabitur. His responsis
quum Caesari satisfactum esset, obtinuit intercessione
sua Christianus, ut Comiti Oldenburgico aeqviorem se praeberet.
Nam in eum usque adeo excanduerat ira Caesaris ob
ademtam Monasteriensi Delmenhorstam, ut causa necdum
cognita in possessionem hunc restitui severo interdicto mandarit.
Jam prope erat, in poenam Comes incurreret, ni
Christianus, fretus amicitia Caesaris, auctoritate sua interposita,
eum permovisset. Qui obtendens jus suae familiae in eo
etiam verti, ne restitutio tam favorabiliter in gratiam Antistitis
fieret, impetravit dilationem, dum causa legitimo judicio,
vel adhibitis arbitris cognosceretur.
p.309
Sed dum exterorum amicitiae ita studetur, gliscebat
interim ex privatorum quorundam hominum in partibus
Estoniae, quae juris Danici contentione erat, inter Christianum
et Magistrum ordinis Livonici dissidium, studiis partium
haud procul bello futurum. Remlingrodius quidam
feudum Danicum, Colchium dictum, a Christiano acceperat,
redemto prius certa pecuniae summa jure, quod Johannes
decanus Regis beneficio sibi acquisiverat. Ejus quum
grata minus vicinitas Revaliensibus et aliis esset, multis
modis in possessione sua turbatus fuerat, ac damnum undique
ei datum. Accedente autem ad odium multorum
pecuniae copia, qua Decano satisfieret, creditor tanquam
contractum rescindens, castellum venditum effractis foribus,
ac ruptis hinc inde cistis, per vim occuparat atque exspoliarat.
Sicque fundum armata manu recuperans, pecuniae
debitae sibi ipsi jus dixerat. Qvam ad rem Revalienses nonnulli
operam suam promte contulerunt, ut in Remlingrodium
virus jam pridem conceptum, effunderent. Christianus
vero, ut eum in jure suo tueretur, ac beneficium quod tribuerat,
conservaret, a Magistro ordinis contenderat, ne Decani
clientis sui petulantiam impunitam sineret, sed Remlingrodio
contra reum tam enormis sceleris convictum jus redderet.
Potestatem tamen ei fecerat, ut, restituto in possessionem
Remlingrodio, ex aequo et bono arbiter litem componeret,
si id magis ad rem pertinere visum esset, pariterque a Revaliensibus
postulatum, in ejus flagitii affines animadverterent, ut
apparere posset publicum abfuisse consilium. Sed frustra omnia
erant. Magister ordinis decanum adversus Regem tanqvam
nullius culpae participem tuebatur; Revalienses odio actoris,
uti fit, ad civium suorum scelera conniventes, eos judicio elabi
sinebant. Christianus, ubi laeso illudi, et suum desiderium
parvi fieri deprehendit, cognitionem causae ad se revocans, decanum
misso libello in jus vocat. Ratus enim feudum regium
quoquo modo occupantem, jurisdictioni Danicae se
eximere non posse. Sed mandatum regium pari audacia
ac scelus antea patratum a decano spernitur, convicia insuper
in optimum Principem procaci lingva ingerente. Neque
in Magistro ordinis adversus contumacem aliquid auxilii
p.310
fuit, quinimo reum adversus Christianum protegebat, suae
eam esse jurisdictionis causam asserens. Atque ulterius progressus,
non verebatur jus regium controversum facere,
Magistro ordinis dictitans per universam istam provinciam
supremi judicii competere potestatem. Sed Christianus
haud difficulter redarguit temere sibi aliena vindicantem,
ostenso tum in eam Livoniae partem, tum in alias plures,
jus regno Daniae armis partum, ac Regum decessorum
beneficio pleraque ad Magistrum devoluta, reservato jure
supremi Domini. Ideo nec Magistros recte unquam ejus
aliquid usurpasse, nisi concessu et munere Regum Daniae,
a quibus si sponte quid indultum, vel negligenter omissum,
ad praescribendum iuri regni nihil hoc conferre posse. Haec
quamvis vere ac copiose disserentem litteris Christianum Magister
nihilo secius qvam ante eludit. Itaque tandem justa
indignatio Regis in Magistrum pariter ac Revalienses erupit,
ut denunciaret aliam vindictae rationem initurum, ni satisfieret,
ut par esset et juri consentaneum. Nec minae inanes
fuissent, nisi in proximum annum morte Bugeneji ordinis
Magistri oportune interveniente, successor ejus Christianum
aequioribus responsis placasset. Sed ista atque alia hostili
animo adversus Christianum admisisse Magistrum haud inanis
suspicio erat, ex quo perdere Archiepiscopum Rigensem
spe urbis potiundae conantem, favor et patrocinium Danicum
deterruerat. Unde cum Borusso, quamvis mortua sorore
affinitas qvodammodo exspirasset, amicitia eo sincerius
culta, quod et ipse Magistrum Livonicum inimicum haberet.
Cui Dux ita etiam confisus, ut non dubitaret, ad exequias
Regis Poloniae profecturus, fidei Christiani terras suas
committere, si quid per absentiam ejus moveretur, protectionem
ab eo petituras.
Dum in istis partibus haec aguntur, primum seditio in
Holsatia, ubi gens rustica Marsorum Wilstriorum, opulenta
et audax, considet, contra praesidem regium Sivardum Reventlovium
excita. Is operas quam pro solito crebrius exegerat,
ac detrectantes nonnihil castigarat, quod illi, freti
quibusdam suis privilegiis, ad injuriam trahebant. Nec fuit
p.311
ea plebis modestia, ut de immunitatibus praesidem docerent;
Sed correptis armis jus dicentem adorti, de tribunali exturbarant,
atque ex familia ejus, quibus usus est in puniendo
ministris, captos secum abduxerant. Ac complices hujus
tumultus plerique fuerant, pauciqve fides ac obedientia
potior furore rebellionis habebatur. Quod Christianus ratus,
ut erat, minuendae majestati esse, exemplum in eos
severitatis, statuendum existimavit, ne plebs lenitate: ejus
abuteretur. Verum plebs ad saniorem mentem reversa,
quum ex merito poenas graves imminere haud dubitaret,
priusquam aliqui decerneretur, supplici deprecatione noxae
praevenere. Aegre autem gratiam extremi supplicii, nec
prius, quam crebra iteratione precum poenitentiae seriae fidem
fecissent, obtinuere. Nam mulctam pecuniariam remitti,
impunitate perniciosa, haud consilii visum est.
Itaque publicata bonorum aliquota parte statuitur, ut sextam
decimam mobilium et immobilium certis pensionibus
Regi inferrent, ac nihilominus pariter cum aliis reliqva onera
ferrent. Praeterea jubentur privilegiis renunciare, ne
obedientiae ac subjectioni Regiae se unqvam deinceps eorum
obtentu eximerent. In haec supplices facti genubus procumbentes
quum universi se obligassent, venia hujus noxae
indulta.
Deinde altera turbulentior ac periculi majoris, seditio
in Islandia exorta, quae et loci longinqvitate, quo consilii
vim extendere non erat, tam facile sedari nequivit. Ejus
initia superiore anno coepta inter episcopos, quos ea Insula
tum habuit religione dissidentes. Jonas enim Arnaesius,
dioeceseos borealis seu Holensis antistes, pontificias Romanae
ecclesiae ceremonias retinuerat, nec jussu praesidis, auctoritate
Regia deseri eas mandantis, ut aboleri sineret, induci
poterat. Alter episcopus dioeceseos Schalholtensis Gisserus
Enerus, reformata doctrina imbutus, eam, exterminatis ritibus
pontificiis, pro viribus propugnavit. Ex dissidio religionis
distractio animorum secuta, ut alter alterius et doctrinam
et vitam ad populum liberius criminaretur. Justior
autem plerisque visa causa Schalholtensis; sed fautores Holensis
p.312
antistitis immodestius agebant. Jamque periculum
vitae illi imminebat, ni in Daniam ultro fugam arripuisset.
Eo ubi ventum, Christianus, explorata ejus doctrina, fidem
sibi litteris obligat, atque ita protectionis suae securum in
Islandiam dimittit, edicto severo interminatus ultionem, siqui
reduci vim facerent. Holensis autem antistes ad dicendam
causam in Daniam fide publica evocatus, tantum abfuit,
ut mandato regio pareret, ut magis jam irritatus contra
Schalholtensem exsurgeret. Nec regia auctoritas tanti,
quin collecta seditiosorum valida manu, ex insperato oppressum
caperet. Jamqve solus, aemulo amoto, pro libidine
dominabatur, non solum religionis pontificiae vindicem
se ferens, sed et potestatem regiam quodammodo
usurpans. Ac mox aedem sacram, doctrina reformata episcopi
quasi profanatam, ritu Romano resecrare aggressus
est. Qua in re ne quid religioni obstaret, cadaver prioris
episcopi Amundi, qui reformationem doctrinae ibi auspicatus
fuerat, humo effossum extra septa sacra tumulo obruit,
tanquam indigni, cujus ossa sacro loco contegerentur. Inde
etiam judicem supremum Regi sacramento obstrictum
officio depulit. Atque ut deinceps judiciorum potestas ab
ipso penderet, filium ad istius muneris administrationem
vicissim admovit. Itaque multi interea injuste oppressi,
multi spoliati, et fortunis exuti; nec vim passis a jure auxilium
ullum supererat. Universos religionem reformatam
professos par fere calamitas involvit, quia favere eos captivo
episcopo praesumebatur. Atque haec agebat prorsus antistes
Jonas, ut Danos accessu insulae deinceps prohiberet,
ut eam vel sibi vindicaret, vel Anglis traderet, si licitatores
audaces se offerrent. Nec deerant, qui cum iis jam depectum
certis conditionibus affirmabant, eis in possessionem
paulo post admittendis. Sed obstitisse tum alia, tum quod
religioni pontificiae ab iis, pariter ut a Danis, metuendum
esset. Ita insolenter et perfide agenti antistiti cessere insulani
fere universi, partim metu, partim impotentia, quod
vires ad resistendum non suppeterent. Unus inventus est
David Gudmundus, captivi episcopi socer, qui servata Regi
fide, ut genero afflicto succurreretur, in Daniam auxilium
p.313
postulatum navigavit. Is impetravit, ut in annum sequentem
proscriptio in antistitem edicto regio promulgata sit,
quae eum extorrem esse jussit. Sed poena haec in reum
condemnatum statuta, nihil a facinorum atrocitate eum
continuit, quin indies scelera sceleribus cumularet. Nec
malorum modus ullus finisque fuit, donec a Christiano exercitus
per tam longinqua maris spatia traveheretur, uti loco
reddemus.
Sed haec cum molesta Regi acciderent, tum mors
Johannis Vesalii, antistitis Constantiensis, ex apoplexia defuncti,
opportune nunciata. Is ex Archiepiscopo Lundensi
hostis Regi totique regno Daniae factus, non desierat Palatinum
ac Lotharingum contra Danos incitare. Atqve alibi
passim ubicunqve ejus valuit auctoritas, Daniae pernicies
quaesita, tanqvam in exilii solatium.
Fine anni superioris venerat in Daniam David Lindesius
Eques, auctoritate Reginae Scoti a gubernatore Jacobo
Hamiltonio Araniae Comite missus legatus. Is indicata causa
et ratione belli, inter Anglos et Scotos flagrantis, contra
hostes auxilium tanqvam amicum et propinquum Regem
orabat. Ac inprimis naves aliquot cum tormentis petebantur,
quae ad litora Scotica excubarent, Anglos, pagos et
vicos undiqvaque vastantes ac cremantes, escensu in terram
prohibiturae. Tum ut Scotis in partibus Daniae et Norvegiae
negotiantibus tutus ac securus commerciorum usus concederetur,
ne in iis qvae veno exercerent detrimentum aliqvid,
latrociniorum ab aliis commissorum causa, paterentur.
Cui initio hujus anni responsum a Rege Collinae datum,
ubi tum aula hyemabat, non ita securum pacis regnum
Daniae, ut naves in quibus tutela reipublicae fere
consistit, tanto locorum intervallo ad alienum praesidium
commodari queant. Neque causam suam consociare cum
Scotis posse, qui ab Anglis in nullo laesus sit, ex quo
amicitia inita. Promissum tamen, si quid ad pacem adjumenti
adferre possit, memorem propinquitatis, qua Reginam
attingebat, fore. Patere etiam portus Daniae et Norvegiae
Scotis, modo vim ac rapinam a subjectis Regi abstineant.
p.314
Excusatumque quod in Scotos nuper animadversum, qui
injurii senatoribus regni aliisque, cum praeda latrocinio parta
essent comprehensi. Ac monitus Gubernator, deinceps sedulo
provideret, ne qua vis subjectis Regi Daniae in mari
Scotico aut Norvagico fieret; ita demum Scotos etiam periculi
in his partibus immunes fore.
Hoc responso reddito, legatus remeare in Scotiam cogitat.
At jam navigare parantem hyemis retardabat asperitas,
quae mense Januario adeo inhorruerat, ut glacie totum
mare nostrum esset obductum. Mox vero mense proximo
soluta glacie, jam ausus navigationem praematuram inire,
haud procul periculo vitae fuit. Nam dum per obscuram
noctem ignari locorum vela faciunt, naufragium patiuntur,
vixque legatus omnibus rebus amissis ad terram salvus enatat.
Ita quamvis festinans, veris adventum exspectare coactus
est. Quo tempore discedenti adjunctus minister regius
comes, litteras ad Gubernatorem laturus, quibus oblata
pecunia, quae ex dote Margaritae residua, Orcades insulae
juris Norvagici a nexu pignoris repetebantur. Ejusdemque
sententiae aliae ad Galliae Regem datae, ubi tum Regina
Scotiae, novem annorum virgo, ad spem matrimonii sponso
Francisco Regis primogenito coram educabatur. Ac
commendata causa etiam Momorantio Connestabili, Cardinali
Lotharingiae, ejusque fratri Claudio Gvisiae Duci, aliisque,
quorum tum in aula pollebat auctoritas, ut bona Galli
gratia quod aequum esset impetraretur. Ubi et Hercules
Ferrariensis consecutus a Christiano desiderata munera, studia
sua haud vulgaria legato ejus probavit.
Haec ubi Danis cum Scotia intercedere in Anglia fama
pernotuisset, incessit Anglis, tum Scotorum hostibus, desiderium
adjungendi sibi Christiani amicitiam, existimantibus,
quantum hac ratione iis demtum esset, suis viribus accessurum.
Eo nomine confestim Johannes Bortuicus Eques, a
Somerseti Duce, tum Angliae gubernatore Edvardi nomine,
ad Christianum legatus missus est. Qui, commendato Regis
adolescentis et gubernatoris studio in asserenda religionis
reformata doctrina, amicitiam Danicam enixe expeti affirmabat,
p.315
eo gratam maxime, quod cum Henrico coepta insigni
semper constantia et fide sit perculta. Pollicitus vicissim
Gubernatoris verbis, amicitiam Anglicam Danis et
honori et emolumento futuram, ut Christianum ejus nunquam
poeniteret. Ac si qui laesi ab Anglis essent, invito
gubernatore, id quicquid sit, patratum esse per belli tempora,
quae ita ferant, ut non omni ex parte petulantia
militum reprimi possit, experimento certo fidem eo facturo,
si qui jure rei latrociniorum peragerentur. Non enim
commissurum, quin Danis pro damnis acceptis, ut aeqvum
fuerit, satisfiat, poena legitima insuper eis irroganda qui
contra amicam gentem aliquid gravius designassent.
Gratum Christiano erat intelligere religionem Anglis cordi
esse, precatus id Regi ac Gubernatori totique populo in
salutem aeviternam cedere. In amicitia Anglica etiam
constantem se fore promittit, memorem ejus necessitudinis,
quae cum Henrico intercessisset. Atque obtulit se inter
Anglos et Scotos pacificatorem cum promtissimo studio
inter dissidentes aequis rationibus pacem conciliandi, obtestatus
Gubernatorem, ne bellum mallet potius, qvam pauca
castella ac munita loca Scotis reddere. In eo enim hactenus
controvertebatur, quo minus pax componi posset.
At quantum ad Orcadicum negotium, proceres Scotiae
haud parvo tenebantur metu, ne vel justa negando Christianum
alieno tempore lacesserent, vel per minorem Reginae
aetatem causam publicam pejorem facerent; itaque responsum
consulto protulerunt. Gallus rei ignarus, nisi qvantum
litteris Christiani edoctus fuerat, comperto statu causae, se
deliberaturum respondit; pariterque proceres Galliae huc
videbantur inclinare. Quorum plerique testatam litteris
fecere suam erga Christianum observantiam, virtutem ejus
admirati. Ut et Hercules Ferrariae Dux, misso ex Gallia
Philippo Cospio quodam, amicitiam ejus ultro expetebat.
Sed Christianus, animadverso Scotos cunctando responsum
eludere, ratusque confisos amicitiae Gallicae vix quamvis
aequo postulato locum daturos, legatum mox in Scotiam
destinat, eundemqve inde in Galliam ire jubet. Ac utrobique
p.316
eadem causa denuo acta est, expositumque ubertim quo
titulo Orcades in possessionem Scotorum sint devolutae.
Etenim pro dote a Christierno primo pignori obligatas fuisse,
quum filiam Margaritam Jacobo III. nuptum daret. Ei
rei tabulis publicis fidem fieri posse, atque etiamnum extare
litteras, quibus Scotus se ad restitutionem Orcadum, pecunia
dotis nomine exoluta, adstrinxerat. Ac missis simul
earum exemplis, ut collatione veritas magis elucesceret,
petitur locus et tempus designari, quo pecunia repraesentaretur,
simulque exoluta dote ad Calendas Majas anni proximi
in Orcadas nomine Reginae mitti, a quo possessio restitueretur,
atqve interim ne quid fraudis fieret, quominus
legitime et juste omnia peragerentur. Nam certus quodammodo
aeqvitatem causae apud eos praeponderaturam, jus
pignoris luendi in dubium vocare noluit. Qvo etiam
usus ad Scotos seria admonitione, ne paterentur in se
desiderari, quod causae aeqvitas per se postularet. Etenim,
meminisse sincere omnibusque officiis cultam, quae utrinque
intercedit, propinquitatem et amicitiam, cujus rationem
a se haberi jam documentum datum, si non obstinatos
se et pervicaces aliena detinendo praeberent. Haud
quidem nefas fuisse oblato debito pignus recuperare et possessionem
e vestigio adire, sed noluisse amicitiam laedi, occupando
per vim, quae in alterius potestate essent. Hae
postremo quasi per modestiam minae adhibitae, ut si rationibus
Scoti non cederent, quid Christiano in mentem venire
posset, intelligerent. Excusavit tamen fidem suam, quae
Senatui per tempus inaugurationis solenniter obligata, luitionem
Orcadum jurejurando interposito exigeret. Sed
neutrobi aliquid ad voti summam est impetratum. Scoti
super eo cum Gallo communicandum responderunt, cujus
injussu nihil statui possit, quod ad Reginae ac regni jus pertineret.
De ejus voluntate certiores factos missuros in Daniam
legatum, qui quodammodo desiderio Regis satisfaceret.
Gallus etiam rem rejicit, tantisper dum cum Scotis
esset consultatum. Interim eam sibi esse spem ajebat, fore
pro amicitia nihil adversus Scotos hostili animo inceptaretur.
Atque haec ita in medium consulendo Christianus
p.317
officio amici defungebatur, ratus non id temporis esse, quo
se in arctiorem cum Anglis necessitudinem conjungeret, ne
amicam gentem Scotorum temere, pendente adhuc controversia,
deseruisse videretur.
Jam emanarant in vulgus legati Anglici magnifica promissa,
quibus Anglorum injuria spoliatis satisfactio promittebatur.
Itaque repente concursus ex omni fere Daniae parte
in aulam fit, de Anglorum latrociniis querentium, et
libellos super acceptis injuriis offerentium. Quorum aliqvot
cognovit legatus ipse, dum adhuc praesto erat, volente ita
Rege, ut referre rem tanto rectius ad suos posset. Ac tandem
pertaesus multitudinis, qua obruebatur, confluentibus
indies, qui querelas accumulabant, id oneris a se depulit,
non sui officii esse dictitans, nec in mandatis habere, causas
latrociniorum cognoscere ac disceptare, sed ad judicium
in Angliam veniendum esse. Ibi rei coram adducti si legitime
convincerentur, justitiam exspectandam esse. Hac
spe laesis ac spoliatis ex ore legati facta, haud multo post
discessum ejus, visum est, dum vigeret adhuc recenti memoria
promissum, contra piratas juris auxilium haud negligendum.
Itaque acceptis ad Regem Edvardum litteris,
quibus causae eorum commendabantur in Angliam mandent,
qui eos omnium nomine persequerentur. Repetitam
litteris Christiani paulo altius commemoratio injuriarum;
quae ab Anglis illatae erant; sed non supra fidem veri tamen
exaggeratae. Quippe per se nimis quam graves, Danis
haud multo mitius ac clementius habitis, qvam si in hostes
incidissent, quum Anglorum naves obviam haberent,
complures ab iis miserum in modum ad vestem levidensem
et paucorum dierum commeatum expilatae. Nam
merces, quae vehebantur, violenter eripere, ut longinqua
navigatio irrita lucri negotiatoribus esset, in levioribus habebatur.
Aliis omnium rerum vacuis, ne quidem remeandi
potestas facta, sed si paululum latrocinio obstitissent,
ad ludibrium servati, vel, ut creditum est, in undas
maris projecti. Nonnulli etiam eo audentiae progressi, ut
non formidarint partes Norvagiae incustoditas incursare,
atque habitantium bona agere ferre. Quorum immanis
p.318
crudelitas quaestus omnes anteibat. Christianus autem
flagitare ab Anglo contentus, ut spoliatis quoquo modo
satisfieret, reliquorum poenam ad arbitrium gubernantium
revocabat, hactenus in noxios animadverti postulans, ne
in reliqvum tam nefanda scelera impunitate susciperent.
Innuens haud obscure, quae non desint remedia ad vim
propulsandam aut vindicandam adhibiturum.
Verum Angli, reverso legato, quum amicitiam ultro
oblatam non ita a Christiano acceptam intelligerent, ut Scotorum
aliorumque necessitudini praeponeretur, sed querelarum
potius contra Anglos longa series texeretur, haud amplius
amicitiae admodum solliciti, diluere litteris, qvae tum
objecta fuerant, praeoccupavere. Ac inprimis culpa laesae
amicitiae et conjunctionis mutuae in Danos collata, ac si initium
injuriae faciendae ab iis ortum. Non autem negatum
quicquam omnium, quae Anglis impingebantur; sed latrocinia
pariter nostris exprobrata, ac si in pari causa, scelerum
compensatio esset. Qvin imo in defensionem Anglicorum
piratarum Danis objecta cum Scotis hostibus commercia,
quorum favore inter alia in subsidium arma essent invecta.
Quod inhiberi communi gentium jure omnes fas existimare,
contra quos arma parantur, ac sibi plus permittere
militarem licentiam in ejusmodi commerciis, quam ut
ulla disciplina refrenari queat. Aggesta his accusatio in
Regem ipsum oblique impacta, utpote qui, auctu vectigalium
tanquam negotiantibus gravis et iniquus, perstringebatur.
In eam sententiam quum ad Christianum litterae datae
essent, in ludibrium spoliatorum jus promissum ac speratum
vertit, nec Danis latrociniorum reos Anglos postulantibus
saltim tributum, ut accusatio eorum recepta sit. Dictitatum
eis jam Christiano intellectum, quid animi super querelis
Danorum sit, nec attinere, ut amplius magistratus, frivola
crimina intentando, cognitione ejusmodi fatigent
importuni. Leves eas esse injurias, quas tanta animi contentione
exaggerantes persequantur, prae iis, quae Angli a
Danis acceperant. Irent igitur, atque id agerent, ut primo
Anglis satisfieret, postmodum si qui convinci possent,
p.319
ex meritis commissa luituros. Christiano his aliquantum
offenso haud committere visum est, quin Anglis ostenderet,
quanta cum iniqvitate pessimam causam tuerentur. Enimvero
a Danis nihil designatum, quod labefactandae amicitiae
esset, si quis rem recte aestimare velit. Non enim argui
quenquam posse, qui Anglos unquam mari expilarit.
Non sufficere per incertum hoc jactare, sed conveniens
esse, ut, qui accusatores se profiteantur, reorum nomina
edant. Ecquis autem inter reos unqvam nominatus?
Ecquis rem, locum tempusve expressit? Qui testes unquam
producti ad certum aliquod facinus adseverandum
et confirmandum, vel reo ignoto? At multis Danorum
Ccujusque ordinis ab Anglis per vim latrocinio sua erepta
adeo testatum et in vulgus notum esse, ut ad inficiationem
confugere in extrema [exstrema ed.] impudentia sit. Ipsas etiam
terras regiae ditionis incursatas, ubi non solum Scoti et
Angli iras hostiles invicem armis exercuerint: sed etiam
sacra profanaque omnia sibi in praedam destinarint. Cives
Danos ac Norvegos ita violatos et spoliatos flagitasse aliquoties
vindictae licentiam, aut per repressalias (ut vocant)
navigantes Anglos attineri: sed neutrum eorum, quia aliquid
ab iniquo habeat, indultum voluisse, servandae amicitiae
studio, ideoqve toties litteris causas laesorum, inclusis
libellis, commendatas, ut non mirum sit, si molestiam
crebritate effecerint. Tametsi parum profuerint iis, in quorum
gratiam scriptae, quum partim ab aula repulsi, partim
minis reorum potentiorum terrefacti re infecta redierint.
Quo vix aliud potuisset tristius et magis hostile ad satiandam
iram exerceri ab iis, qui apertas inimicitias suscepissent.
At vero commerciorum usu cum Scotis intercedente,
quibus etiam arma advecta, Danos ex meritis suis inclementius
ab Anglis habitos et exceptos; sed liberam
utrinque fore quibuscunqve bellis exortis Danis negotiationem,
foederibus cautum. Nec in difficili falsos eos evincere,
qui de armis invectis criminationem nihili commenti
sint, ut eo obtentu latrociniorum impunitatem invenirent,
elusa magistratus severitate. Reliquarum mercium
communicationem non magis cum Scotis interdici posse,
p.320
quam Scoti possint postulare, ne cum Anglis quicquam
contrahatur. Nec recte haberi pro Anglorum injuria,
quod cum Scotis necessariis intercedat negotiatio, alioquin
eodem jure Scotos imputare posse, quod ab Anglorum
commerciis Dani non abstineant. Utrisque amicos, utrisque
ex aequo commerciorum usu benevolentiam servare
convenit, ut medium, quod tenere propositum est, inter
utrosque constet aeqvabile. De vectigalium auctu si rationem
reddere oporteret, improbari factum non posse,
quum aliis in regnis triplo, aut eo amplius excreverint,
quae a Danis exiguntur. Ad haec jura majestatis sua cuique
regno esse, quae obnoxia nemini, ideoque nec solicitius
inquirere, nec rationem eorum reddere necesse.
Apparuit jam haud obscure hujusmodi litterarum indicio,
ab Christiano, superbiam prioris responsi indigne ferente,
nihil pacati et benevoli exspectandum. Itaque poenitentia
matura Angli, priusquam ira inveterasceret, mittunt legatos,
mitiore oratione ac reiteratis promissis offensam expiaturos.
Qvi, memorata superiorum Regum continua necessitudine
ac religionis ejusdem conjunctione, amicitiam
mutuam pluris faciendam, quam ut tanta cum vehementia
inveheretur, disseruere. Anglo in animo esse omni
officio eam colere, nec eam minutam velle, si maxime a
Danis non destituantur Scoti hostes. Tantummodo postulare
amiciti tribui, ut dum Scotis faveatur, Angli a benevolentia
non sint exclusi. Cura etiam fore, ut spoliatis
Danis satisfiat, si denuo misso procuratore jus experiri
placeat. Ac promissum deinceps omnia tuta Danis fore,
qvamcunqve in partem commerciorum causa navigarent.
Haec legati tum attulere, ut iterum benevolum Christianum
haberent. Mox auditae hisce legatis etiam spoliatorum querelae,
ac ostensum saepenumero per procuratores tentatam
satisfactionis viam, sed hactenus semper frustra habitos.
Jam igitur malle dolorem injuriae per patientiam quoquomodo
devorare, qvam amplius auxilium magistratuum
in Anglia periclitari, utpote ab iis fere intolerabiliora, qvam
ab ipsis piratis passos, nisi si quid in legatis praesidii sit.
p.321
Illi, cognito ex parte quam indigna passi Dani, vicem eorum
miserari: sed remedium malorum hic adferri non posse,
omnem autem (ut tempus sinebat) opem et favorem
spoliatis polliceri. Jam legati dimittendi referre Regi suo
jubentur, decessorum necessitudinem ad exemplum mutuae
conjunctionis libenter sumturum, si paria Anglus in
amicitia faciat. Quod et ejusdem religionis professio
suadeat; cujus studio pacem inter utramqve gentem sua
opera magnopere compositam desiderasse. Absque qua
fuisset, foedera et propinquitatem sangvinis, quae utrinque
est, hoc officii postulare. Itaque in ea re nihil videri peccatum,
ni aliam in partem studium accipiatur, qvam
offeratur. Verumtamen si monitu benevolo amicum nihil
ad pacem proficere vellent, id saltim agerent, ut pacati
eorum cives in terris suis versarentur. Qvae hactenus ab
Anglis patrata essent, jam satis cognita, quae quia admodum
indigna et nefaria sint, litteris severioribus extundere
voluisse magistratus socordiam, ne tam remisse hanc rem
agendo ad omnia conniveret. Desperato auxilio in Anglia,
nihil magis laesos optasse, qvam ut vindictae licentia
tribueretur. Sed repressam imperio proterviam et vim
coercitam. Exspectare igitur vicissim, reos haud amplius
patrocinia scelerum reperturos; quin veniente, qui contra
eos causas agat, quod juris est, obtineat.
Haec dum Christiano cum Anglis et Scotis intercedunt,
in Germania negotia minoris qvidem periculi, non autem
minoris molestiae eum exercuere. Procurator fisci Imperialis,
renovata actione denuo exigere tributum coeperat,
qvamvis decreto Augustano esset satisfactum, ac nihilominus
contra abolitionem promissam ad mandatum executionis
tendebat. Jamque trina monitoria (ut vocant) ad ejus instantiam
edita erant, quibus tum Holsatiae nomine, tum
aliarum terrarum, quae obnoxia Imperio essent, tributum inferri
postulabatur. Ac seorsum etiam ad Episcopum Sliaevicensem
Tilemannum ejusmodi monitoria publicata, tanquam
Imperii decretis obstrictum. Sed hic, re ad Christianum
relata, jussus apud praesidem curiae Imperialis immunitatem
p.322
suae dioeceseos asserere, ac, si necesse esset, exceptiones
per procuratorem allegare. Itaque mox litteris ad praesidem
datis ostendit nunquam tributis Imperii decessores
suos oneratos, nec dioecesin juris Imperii esse, sed regni
Daniae finibus comprehensam, neque alium, quam
Regem, unquam pro supremo Bomino agnitum.
Ipse Christianus, quem pigebat toties iniquitate exactionis
fatigari, Imperatori hoc nomine scribens, pro injuria hoc
habere haud dissimulabat. Nam quid attinuisset parere
Augustano decreto, idque in gratiam Caesaris, contribuendo
ad bella aliaque onera Imperii, qvum immunis semper
Holsatia fuisset, ni pariter cessaret procurator fisci ab actione
saepius instituta? Praestitisse retento tributo causam integram
ad judicium devolutam fuisse. Sed datum honori
Caesaris, ut quantum Holsatia ferendo esset, expenderet.
Procuratorem autem, alias terras a se teneri existimantem,
in magno errore versari, nec nomina earum editurum, ut
quae nullae sint, praeter Holsatiam, in qua Stormaria et
Ditmarsia censentur. Idque litteris Friderici Imperatoris
evinci posse, quae jam pridem in comitiis palam exhibitae.
Non eam animo confidentiam, ut intervertere Imperio
per fraudem quicquam tentet, neque id conveniens, et
honore suo decorum fore: Regni autem Daniae quae sunt,
Imperio cedere, pariter a fide et constantia sua alienum.
Rogare itaque, pro officii necessitate haberi, quod onera
iniqua detrectentur, facturumque Caesarem ex fide promissi,
utque par est amicum, si procuratorem destituere hujusmodi
actiones jubeat. Sed quid mandarit super his
Caesar, haud liquet: certe intermissa duntaxat res, non
omissa.
Deinde in causa Valdenfeldii multus quoque labor exantlatus,
qui plures secum involvere conatus est, quod lata
sententia ipse jam veniam desperasset. Eo enim ventum
erat, ut trina denunciatione curiae Imperialis in jus vocatus,
quum mandatis non pareret, nec se judicio sisteret, tandem
condemnato aqua et igni sit interdictum; actore in possessionem
bonorum per mandatum Caesaris misso. Tametsi
p.323
is non longe fugiendo, sed latitando potius exilium toleravit:
Non ita tamen occultus, quin auderet irrogatam exilii poenam
deprecando per aetatem Caesari contumaciam excusare.
Sicut amici quoque, seu ii plagii complices, multa in ejus
defensionem falso ad Caesarem retulere. Sed ratum tamen
curiae decretum mansit, nec de poena remissum, quam tamen
facile evitare potuisset, si animi excoecati vecordia mature
sanabilis fuisset. Nam hortatu benigno ad emendationem
persuadendam nihil Christianus reliqvum fecerat, extremum
supplicium merito ignoscere paratus, si Episcopum
captum libertati restituisset: sed tantum nefas semel ausus,
ita in obstinatione pravi consilii induruit, ut nisi extorta,
quam flagitavit, pecunia, eum haud missum faceret. Nec
interim dignitatis ecclesiasticae habita ratio, sed raptatus noctu
et interdiu vectusque, quo plagiario libitum, donec
tandem fatiscentibus aetate viribus, et enectus taedio ac dolore,
spiritum in ejus custodia redderet. Qvamvis nonnullis
haud temere creditum vim adhibitam, ne Regi adversario
prorsus succubuisse videretur. Unde etiam magis in
vindictam Christiani ira exarsit, ut illum undiqvaque persequens,
omnino extra Imperii fines expelleret. Nec propinquis
et amicis parcitum, ubi receptaculum erat, quin adversus
Electorem Mauritium, qui in arce Belzia domicilium
aliquandiu praebuerat, et post contra Lipsenses, damnatum
ad poenae exsecutionem capere recusantes, actio in curia instituta.
Sicuti etiam Duces Megalopolitani, in quorum
ditione praedium et fundi ejus siti, permissu annuae pensionis
et fructuum perceptione rebus facinorosi faventes, tandem
mandato Caesaris sint coerciti. Elusit tamen Valdenfeldius
aliquandiu magistratuum et judiciorum severitatem,
patrare pariter facinus, et poenam astu declinare edoctus.
Sed alter homo nequam et improbus, Gabriel Didymus,
qui imitando Christiani manum litterarum ductu,
falsas litteras commentus fuerat, adhibita etiam sigilli imagine
undecunqve direpta, manifestus sceleris, statim poenas
meritas pendit. Nam quum Antverpiae quosdam Regi
subjectorum attineri, tanquam regio debito obligatos postulasset,
p.324
petente cive Malmogiensi, cui molestus erat, ibi captus
est, donec a Johanne Barnecovio ob hoc ipsum a
Christiano misso, reus falsi convinceretur. De quo eo severius
supplicium sumtum, quo magis testatum Christiano
Antverpienses facerent, honorem ipsius curae esse. Quod
ipsis magno favori apud Christianum erat, qui jam Belgis,
Caesari prorsus reconciliatus, favebat: nec difficilem se
praebuit ad confirmandum privilegia et immunitates, quibus
Amsterdamenses, priorum Regum benevolentia ob commercia
indultis, in Dania gavisi fuerant, quum id, legatis
missis, enixe et suppliciter ab ipso pro beneficio flagitassent.
Tametsi offensae quaedam leviores nonnunquam intercurrebant:
quemadmodum hoc ipso anno Trugoto Jone a Belgis
spoliato sub Norvagiam Christianus injuriae imputabat,
quod in noxios non accurate satis anquisitum esset.
Jam vero quod amicitia Danica Caesari cum fide coleretur,
elanguit Palatini ardor, quo toties Daniam oppugnatum
serat, deficientibus qui conatus ejus consilio sustinerent, nec
ut credi par est, sufficientibus amplius viribus ad rem tanti
moliminis. Itaque cum Christiernus captivus, foedus Sunderburgicum
urgens, petitioni de relaxatione instaret, nemo
usqve adeo timendus videbatur, quin quae convenerant, sine
periculi metu fierent. Tandem missis nobilibus aliquot,
qui eum comitantes stiparent, postqvam annis sex supra vicenos
carceris sqvalore mala vitae prioris eluxisset, ad custodiam
liberiorem adducitur. Trajicientem autem in Fioniam
Christianus cum fratre, qui tum Assaniae erat, ad colloqvendum
invitant. Ibi habita oratio a Christiano, nonnullis
Senatorum praesentibus, ipsius moderatione digna,
qvae non erat fortunam exprobrantis, aut memoriam scelerum
repetentis; sed maxime studium pietatis et tolerantiam
intendebat. Jussusque sperare omnia, quae ad vitam
laetius et honestius tolerandam essent, si modo in fide maneret.
Quibus ille non secus animo exhilaratur, ac si morte
extractus, novam lucem intueretur. Ac pergrato animo
hoc liberationis beneficium ab ipso acceptum, qui fidem et
observantiam suam Christiano vicissim adstrinxit. In utroqve
p.325
horum memorabile fortunae variantis exemplum ante
oculos statutum, ubi rerum humanarum vicissitudo spectetur.
Alteri late in septentrione pridem dominato, ac tribus
regnis potito, jam in beneficio habitum, ejusmodi aliquid accipere,
cujus multa tribuere potuisset: Alter vero, cui cum
tribus fratribus dimidium Sliaevigiae et Holsatiae duntaxat
in hereditatem prius cesserat, evectus modo ad id fastigii, ut
praeter eas regiones, solus terra marique, potentia pers duo
regna extensa, dominaretur. Qvod expendendum haud
segni cura mortalibus, praesertim eminentiore loco positis,
ut discant, quam fallax et instabilis sit potestas, quae sua virtute,
et civium benevolentia non innixa est. Non desiderares
in Christierno animi et corporis bona, quae natura in
eum abunde cumulaverat: Nec minus amicis externis
propinquitate et necessitudine junctis, quam imperii amplitudine
potens erat. Sed pravis artibus egregium animum
corruperat, et uti fortuna sua nescius, sibi ipsi bona sua invidit.
At Christiani cum multis aliis inclita virtus, tum ea
insignis ad gloriam commendatio, quod fortunam revereri
doctus, patruelem, quamvis dignitate et fortunis exutum,
in honore tamen habuerit. Qvi tanto studio ei delatus, ut
transvehendum ultra mare Balticum in Selandiam, non
secus ac quemvis Principem dignitatis suae compotem a se
dimiserit. Nam qvatuor regni Senatoribus negotium datum
officii ergo eum deducendi. Nec deinceps Callunburgi
multo infra fortunam regiam vixit, ministratumqve ei
ab octo nobilibus ad instar Principis, ut nihil magnopere
requirere posset, praeterqvam quod libertate carendum esset.
Qua tamen mediocri tantisper usus est, venando, piscando,
aliisque exercitiis et oblectamentis animum recreando, donec
inter venandum, evectis longius comitibus studio capiendae
praedae, ipse sylvarum latebris se abdidisset. Nam ex eo
tempore attentius custoditus est, tametsi repertus, per jocum
fugae casum fortuitum eluderet. Intra castellum tamen
quavis ire ei permissum, modo ne in agros egrederetur,
postulantibus id qui a ministerio erant, ut minoris solicitudinis
et periculi custodia haberetur. Nam periculum elabendi
jam fecisse visus est: nec dubitabatur denuo tentaturum,
p.326
si opportunitas incideret. Interim vero, dum ibi degenti
liberaliter omnia praebentur, a consvetis vitiis fere
temperatum, nisi quod saevitia non ita dissimulari et occultari
potuerit, quin ludendo et ridendo ingenii impetus nonnunquam
erumperet.
Ceterum quum Callunburgum Christiernus esset dimissus,
nova deliberatione, qvomodo Friderico fratri natu
minimo consuleretur, in Senatu agitatum. Etenim ad hoc
temporis in Dania educatus, jam id aetatis attigerat, ut ad
dignitatem familiae pertinere videretur, aulam Principe dignam
ipsi instrui. In partem autem hereditatis cum fratribus
venire non magnopere ipse expetebat, nec consultum
id visum, ne discerptis Sliaevigiae et Holsatiae ditionibus, in
plures consortes divisis, singulorum infra fortunam minuerentur
reditus. In ordine ecclesiastico igitur, a quo ipse
propter adversam valetudinem haud abhorrebat, locum ei
convenientem quaerendum censuere. Verum in praesenti,
dum dignius et opulentius ad ejus honores augendos vacaret
munus, communi consensu Sliaevicensis Episcopi Coadiutor
creatur, data primaria antistitis arce Suavestadis aulae
sede, atque insuper promissa certa pecuniae summa, ipsi
quotannis aeqvis pensionibus a fratribus solvenda, tantisper
donec melius prospectum esset: Ab ipso vicissim omne jus
hereditarium Sliaevigiae et Holsatiae in fratres transcriptum,
quibus ab obligatione pecuniae liberatio tribueretur, quum
ipsorum opera ad ecclesiasticum munus, dignum Principe,
eveheretur. Sed ne ecclesiarum status per Friderici imperitiam
periclitaretur, earum cura Superintendenti Tilemanno
mandata, cui annua, pro eo loco quo erat, liberaliter constituta
sunt. Haec omnia ut rata essent, Rex cum reliquis
duobus fratribus pacta iniit, quibus ingruente hoc nomine
periculo, ad mutuum auxilium obligabantur. Ac inprimis
ne istud offenderet collegium Sliaevicense, neve qua fraudi
esset, confirmata denuo omnia jura et privilegia, quibus
hactenus a majoribus constructum et auctum fuerat.
Haec quidem non difficulter ita confecta. Sed quum
Sliaevigiae et Holsatiae tributum irrogatum Christianus vellet,
p.327
in eo adversos procerum nonnullos habuit, qui ex istis partibus
erant. Nam tributum grave, pro aratione quemqve
pecuniam inferre, et exercitus spius ibi contra hostes imminentes
habitus, magnopere etiam oneri fuerat. Assensu
tamen obtentum, ne adversarentur postulatis Regis, qvum
eis cautum esset, de cetero praejudicio non nociturum. At
in Dania onera plura et graviora imperata. Primum edicto
regio ad omnes ordines promulgato, jubentur arma in parato
habere, donec tempus expeditionis denunciatum esset.
Nec tamen constabat, quo eundum esset, aut ubi hostis
petendus. At quod exactum est tributum, id regno usui
futurum palam fit, nempe ut publica pecunia Orcades
pignoris nexu liberarentur. Quod tametsi haud vane in
obtentum ad plebem sumebatur, fiducia juris, quod certum
ac liquidum; tamen provisum multis ad restitutionem non
ita facile ventum iri. Quos non falsos judicii fuisse mox
eventus ostendit.
Regis Galliae, qui de restitutione Orcadum animum
nondum patefecerat, sequenti demum anno, hoc est MDL.
sententia per legatum Carolum Danzaeum declarata. Ea erat
non restitutioni adversantis, sed moram inferre conantis, uti
tempus, animos et consilia mutans, rem vicissitudine aliqva
expediret. Non autem inficiabatur recte pignus constitutum,
ac judicabat detineri nullo jure posse: sed tamen
pro filii sponsa nitebatur, ne quid, dum in fide ejus nubiles
annos in Gallia exspectans degeret, regno Scotiae decederet.
Qvumqve pubertati tantum deesset biennium, rogabat
Christianum prorogationem, dum id temporis effluxisset.
Ac promittebat, redeunte Regina vidua in Scotiam, (nam
in Galillam ea, gubernationem regni Scotici affectans, iverat,)
auctorem Senatui fore, ut de dolo cautio idonea praestaretur,
ne quid interim in fraudem Christiani novaretur,
quo minus restitutio suo tempore fieret. Et Christianus
quidem Gallo, pro amicitia hoc petenti, non abnuebat dilationem
biennii indulgere, modo caveretur, ulterius studio
moram non quaesitum iri, neve quid per temporis in
fraudem committeretur. Qvae mox, ubi Danzaeo, magna
p.328
dexteritate hoc negotium agenti; a Christiano impetrata,
advenit ex Scotia Georgius Rothesiae Comes legatus, petens
itidem denuo Senatus nomine, hanc actionem aliquousque
produci. Ac orabat causam rationibus tum ex jure petitis,
tum aliis, quas necessitas adferebat. Nam alienationem
praediorum pupillae, per minorem ejus aetatem, non legitime
a tutore fieri disserebat. Tum quoque donationis
propter nuptias Reginae viduae jus quaesitum allegabat,
cui usumfructum interverti adhuc superstiti fas non esset.
Rogandam etiam Galliae Regis sententiam, ne ejus injussu
tradendo, quae Reginae filio desponsae sunt, periculo res
Scotica objectaretur. Deniqve necesse ad Parliamentum,
seu concilium ordinum referri, cujus auctoritatem prius
intervenire oporteret, quam in hujusmodi causis publicis
aliquid decerneretur. Haec pro causa sua graviter disserendo,
nihilominus videri noluit in dubium Regis jus vocasse,
tantumqve dilationem in commodius tempus flagitasse.
Sed facile apparuit spem restitutionis in speciem duntaxat
ostentari, re apse vix exspectandum, quod promittebatur.
Prioribus enim eam vim inesse, ac si jure dominii sibi Orcadas
Scoti vindicare intenderent. Quod frustra per leges attentari,
refutatis rationibus, ostensum est. Dominium
enim in Orcadas Reginae nullo modo competere posse,
nec alienationem censendam, quum saltim jure pignoris
teneantur, quae oblatione pecuniae repetuntur. Itaque
non tam metuendum ex restitutione periculum, quam
damnum ex mora injustis detentoribus imputanda. Nec
donationem rei alienae eo validam esse, ut praejudicari juri
dominii possit, qvum nemo in alium plus juris conferre
possit, qvam ipse habeat. Ceterum quod Gallum consultum
vellent, id a Christiano in melius acceptum, nec
causam dicere, quin id fieri permitteret, confisus ejus aeqvitate.
Ac concilii publici auctoritatem accedere haud vetabat,
ratus neminem tam aperte in publico iniqvum fore,
ut pignus in dominii titulum assereret, quamvis publica
utilitas in eo versaretur. His itaque Christiano probatis, tametsi
jurisjurandi religione obstrictus esset, tamen ne videretur
contra Scotiam, bello Anglico fatigatam, alieniore tempore
p.329
ultro causam inimicitiae quaerere, differri luitionem
pignoris passus est. Sed tempus certum tamen praefixum
voluit A.D. Calendas Maji anni proximi, ut interim responsum
scripto mitteretur, quod obligationis et cautionis
vim haberet, unde, quod de loco et tempore restituendi
Orcades esset decretum, constaret.
Per eundem legatum spes facta spoliatis et injuria ab
Scotis qvoquo modo affectis, jure satisfactum iri, si mitteretur,
qui causas direptionum persequeretur. Sed extenuata
a legato nonnihil culpa Scotorum, et in Anglos odium
piraticae crudelius exercitae derivatum, ut appareret vulnus
recentium inimicitiarum obductum quidem, non autem
persanatum. Quod aulae ridiculo fuit, Scotis in pari caua
Anglos criminantibus, quum ipsi pridem ab Anglis etiam
ejusdem culpae in Dania insimulati fuissent. Ac tametsi
nihil magnopere sperabant nostri, toties promissis lactati,
accepta tamen auxilii oblatio, et quod asperius nonnihil
litterae super hac re scriptae essent a Rege, excusatum.
Posthaec ad amicitiam firmandam foedus renovari Rothesius
legatus desiderabat, repetitis ex prisca memoria decessorum
conjunctissimorum exemplis. Sed hic difficultas
nonnulla haesit, quod non ignari proceres, qua fini peteretur.
Itaque cum plerisque videretur non jam id temporis esse,
qvo per minorem Reginae aetatem solennia foederum rite
peragerentur, nihil hic impetratum. Etenim judicabat
Christianus, pristinis standum foederibus, quae a se non essent
violata, donec Regina adolesceret, quum accessio nulla
publico bono ad amicitiam fieri posset. Id ita maxime
placuit, quia legato haud dissimulatum, per foederis novationem
Orcadum quaeri retentionem, utque evectio materiae,
aliis interdicta, Scotis concederetur, simulque vectigalia
sveta minuerentur. Quae non minus Christiano ingrata,
qvam regno gravia, quippe cum manifesta ejus pernicie
conjuncta. Non tamen recusavit pacificatorem se inter
Imperatorem et Scotos interponere, quum eo quasi interprete
et parario amicitiam conciliari legatus etiam petiisset.
p.330
Nam pollicitus litteris sedulo causam hanc apud Imperatorem
acturum. Rothesius legatus, accepta scripto Christiani
de singulis legationis negotiis sententia, ad dignitatem
legationis suae pertinere ratus, ne rem affectam, haud dum
effectam desereret, denuo de prorogando tempore restitutionis
Orcadum interpellat, rogatque trium annorum
et qvatuor
Hic abruptus desinit labor Nic. Cragii, quem mors
occupans vetuit ulterius progredi. Quod reliqum est
historiae magni Regis CHRISTIANI III. multis post
annis Stephanus Joannis Stephanius duobus libris
persecutus est, quos nunc dabimus.
p.331
STEPHANI JOHANNIS STEPHANII
HISTORIAE DANICAE
LIBER PRIMUS,
Qui complectitur res memoratu dignas,
in Dania gestas, regnante
CHRISTIANO III,
ab Anno Christi M.D.L. ad Annum M.D.LV.
Posteaquam sacratissimae memoriae Princeps, CHRISTIANUS,
inter Danorum Reges id nomen Tertius, pace
terra marique parta, secura regnorum tranqvillitate
potitus esset: intermissa, bellis flagrantibus, rerum
maximarum momenta, sedatioribus jam curis intentus,
exequi statuit.
Praecipua recuperandarum Orcadum incessit solicitudo,
qvas veteris imperii consortio diuturna potestatis alienae
dominatio subduxerat. Has etenim insulas in oceano septentrionali
confertim sparsas, nec remotis interjecti pelagi
spatiis diremptas, ab ultimis temporibus, Norvagiae Reges
armis victricibus occupantes, adversus gentium vicinarum
irruptiones, magnis viribus, in multos annos tutati sunt.
Ceterum Rex Daniae et Norvegiae Christianus Primus,
a quo stirpis Oldenburgicae, quae hodie quoque in Dania
summam imperii tenet, origo profluxit, Anno seculi decimi
p.332
quinti sexagesimo octavo, easdem insulas Jacobo III, Scotorum
Regi, certis pactorum conditionibus, permisit. Is
quippe per legatum suum, Andream Stuartum, magnum
Scotiae Cancellarium, petita in matrimonium Christiani
Regis filia Margareta; ob memoriam foederum, vetustamque
amicitiae conjunctionem, Scotorum Regibus cum nostre
gentis Principibus, per multas aetates, exercitam, adeo
facilem in vota sua consensum meruit, ut destinata regio
toro sponsa paulo post in Scotiam, magnifico nobilitatis
Danicae comitatu, deducta sit: simul in dotem assignatis
aureorum Rhenensium quinquaginta millibus. Hujus pecuniae
dimidium praesens digredienti legato dependere statutum
patribus erat. Sed Christiano Rege bellum in Svecos
parante, cui gerendo sumptus amplissimi requirebantur:
versis subito voluntatibus, in dotalis pecuniae vicem, pignori
constitutae sunt Orcades Hethlandiaqve insulae; ea lege,
ut, dote soluta, pristini possessoris dominio restituerentur.
Verum perpetua sublimium curarum moles, quis distineri
solent Regum animi, seu nimis festinata succedentium
Principum fata, majoribus sancitam nuptialium conventorum
fidem apud nepotes aliquantisper interturbarunt.
Subsequenti tempore, Christianus III. ex Friderico filio
Primi Nepos adactus gravissima jurisjurandi religione, qua
se regni Danici proceribus, priusquam regimen summae rei
capesseret, de pignoris Orcadici luitione, obstrinxerat; ad
eam mature praestandam omnes intendere curas coepit. Igitur
praecipiti autumno anni post mille quingentos quadragesimi
noni, qui ab excessu Jacobi V Scotorum Regis, sextus
erat, missis ad Serenissimam Reginam viduam Mariam,
ad summum Scotiae proregem Jacobum, Arraniae Comitem,
et Hamiltonii dominum, ac ceteros regni primores,
legatis, condictaque debiti dotalis solutione, pigneratarum
insularum restitutionem efflagitat. Et quia per id tempus
unica Jacobi Regis filia Maria, in spem matrimonii cum
Francisco Henrici filio contrahendi, in aula Gallica educabatur;
Regi pariter ac optimatibus de eodem negotio consilium
suum denunciandum censuit.
p.333
Insequentis anni principio, a Gallis legatus in Daniam
venit Carolus Danzaeus, vir summae prudentiae, et rebus
magni momenti gerendis idoneus. Avditus in consessu patrum,
ita fere disseruit: Potentissimum Galliarum Regem,
et Principem imperio designatum, ac universos regni proceres,
evidentibus confirmatos documentis, compertum
habere, Orcadas Hethlandiamqve insulas, pro dote Margaretae,
quae Jacobo III. Scotorum Regi nupserat, a Rege
Daniae Christiano I. pignori quondam depositas, nulli mortalium
potiori jure adjudicari posse, quam heredibus ipsius,
si quando praedictas insulas liberare nexu pignoris constituerint.
Quocirca summa aeqvitate subnixam videri postulationem
Christiani, jam rerum in Dania potiuntis, qui
subornata priore anno legatione, possessionis avitae restitutionem,
oblato redemptionis pretio, tentaverit. Id vero
negotii parum Gallici nominis interesse. Quippe decreto
procerum accitam e Scotia Mariam Jacobi Regis filiam,
non ut tutelam pupillae susciperent, sed illius educationi,
qvam Principis sui conjugio summis desideriis destinassent,
nonnullam impenderent operam. At hujusmodi cogitationes
incerta spe fundatas; quod uterque Principum annos
pubertatis nondum attigisset. Interea coeleste numen, cujus
in manu sita sunt consilia mortalium, posse vota haecce
irrita reddere, si ita placitum admirandae ipsius providentiae
foret. Proinde petitionem Regis, tametsi justissimam,
dilatione aliqva moderandam, tempusque patienter
exspectandum, quo Principes vitae sociae per aetatem maturi,
arctiore connubii vinculo jungerentur. Tum longe
prosperiore successu arduum hoc negotium transactum iri,
quum posset eorum arbitrio permitti, qui summam de eo
decernendi legitimamque potestatem haberent. Christianus
Rex moram conatibus suis interjici gravate ferens, legatum
sine responso dimittendum statuerat: sed pervicere
magnates, ut a rebus in Gallia repetendis deinceps
abstineretur.
Vix discesserat Danzaeus, quam legati Scotorum e vestigio
sequuti sunt. Hos inter praecipua dignitate Georgius,
p.334
Rothesii Comes, erat. Cui, postridie qvam advenerat,
Senatus ubi datus esset, haec patribus mandata exposuit,
Illustri Scotiae Proregi, ceterisque regni proceribus, ignotum
non esse jus ac dominium, quod avgustissimo Danorum
Regi in Orcadas Hethlandiamque insulas competat;
nihilque a se, per legatos, nisi patriam ipsius et avitam hereditatem,
postulatum: quum vero, Maria, Jacobi Regis
nuper defuncti filia, etiamdum in pupillari aetate constituta,
orbatas idoneo rectore terras vicaria solum potestate
tueantur; arbitrii non esse sui, de negotio tanti momenti
decernere, quod nullius autoritate consiliove dijudicari
qveat, nisi penes qvem regimen rerum Scoticarum existat.
Itaqve supplici prece contendere summum Scotiae Proregem
pariter ac Ordines universos, ne nimio in praesens rigore
jus suum, cujus havd obscura suppetant documenta,
persequatur Rex Daniae Christianus; praesertim regni Scotici
statu tam perturbato, quod antehac assiduis bellorum
smotibus concussum, nunc supremo veluti capite destitutum,
vicinarum gentium injuriis undique pateat: sed ut
cavsae hujus disceptationi saltem triennii moram, non adeo
diuturnam, interponi aequo animo patiatur. Sub id temporis
et ad justam aetatem adolescere (si numini supremo
sic placitum) heredem imperii Principem, et simul exire
tutelam vicesque respublicae gerendae, quis fata se, tantum
non invitum, admovissent. Ad extremum petebatur,
ut ineundae cum Imperatore Carolo paci Rex operam commodaret
suam.
Ad ea pavcis interjectis diebus responsum, tametsi religiosa
jurisjurandi fides, qvam proceribus sub initium suscepti
regiminis praestiterat Rex Daniae Christianus, impedimentum
non exiguum objiciat, quo minus executioni juris sui,
cujus. ipsi Scoti non diffitentur aequitatem, diuturnius permittat
intercedere spatium: id tamen se dare sangvinis foederumqve
necessitudini, qua regiae Scotorum familiae sit
devinctus, ut proregi, ceterisque summae potestatis administris,
intervallum praestituti temporis ad deliberandum
pro restitutione Orcadum concedat, modo vicissim fidem
p.335
faciant, ne tam propensa facilitas ac indulgentia sibi regnisqve
suis noxae fravdive futura sit. Qvod pacis attinet cum
Caesare componendae negotium, in eo quoqve summis se
viribus annisurum, ne spem eorum exoptatus destituat
eventus. Eo dato responso dimissi sunt Scotorum legati
Nec diu Rex solennem distulit ad Imperatorem Carolum legationem,
qva de fida perpetuaqve pace Scotorum genti
concilianda sollicitaret. Caesar postulato regio facilem praebuit
assensum, Danis in societatem foederis acceptis.
Inter haec perlatae sunt in Daniam litterae magni Muscoviae
Ducis, Johannis Basilidis, quibus de raritate opificum,
qua suo imperio subjectae ditiones laborarent, conquestus,
a Christiano Rege transmitti sibi petiit variorum operum
artifices, quorum confertam multitudinem Danicas incolere
civitates fando comperisset. Inprimis se delectari fatebatur
admirando illo librorum procudendorum artificio, cujus
exquisita scientia callentes operarios [operas ed.] aliquot, ceu novas colonias,
in Russiam deduci postulavit. Verum nulli non
adfine dementiae videbatur, fixam deligere fortunarum sedem
in regione horrida et inculta, inter homines barbaros
ac truculentis moribus, qui nullum unquam bonis artibus
statuere pretium novissent. Simul deterrebat omnes inhumanae
crudelitatis fama, per omnes terrarum oras didita,
qva saevire in miseros subditos Sarmaticus ille Busiris ferebatur.
Rex itaque non ignarus pavcos eo locorum migraturos,
respondit, tentamentis opus esse ad explorandas subditorum
mentes, si quos caperet in terras adeo longinqvas
commeandi cupido. Etenim leniter hic agendum, et ad
genus hominum animos blandimentis commodorum potius
alliciendos, quam invitos ad incerta fortunae trahendos.
Ita se mores opificum habere, ut quamvis ampla satis
lucri spes proposita sit; peregrinis tamen et ignotis regionibus
sine deliberato consilio se tuto committere vix audeant.
Interim de felici negotii successu se neutiqvam dubitare;
et intra breve temporis spatium, ut magnus Dux
voti sui compos reddatur, operam daturum pollicetur.
Ceterum ad declarandam humani ingenii solertiam, digredienti
p.336
ab se legato perferendam, loco muneris, ad dominum
suum contradidit machinam dimetiendis horis aptam,
singulari opere atque artificio elaboratam: cujus usum et tractationem
ignorans barbarus Princeps Regi postmodum restituendam
curavit.
Nec multo post in freto Balthico miranda captura piscatorum
retibus adacta est. Nam inter cetera divitis oceani
spolia, monstrosae formae piscis in littora pertractus, capite
vultuque humano referens habitum, quo corrasae cervicis
homines, quos a vita solitaria Monachos dicimus, utuntur:
at inferiorum partium compages horrendo sqvamarum
contextu mutilata corporis humani membra, et truncatos
exprimebat artus. Prodigiosum hoc monstrum, jussu
Regis, mox humo coopertum; ne vanis vulgi sermonibus,
(sicut omnis novitas solet) uberiorem suggereret materiam.
Illud etiam hoc anno ad memoriam posteritatis clarum et
insigne fuit, ac inter publicae felicitatis argumenta numerandum,
quod tum primum in Dania sacrarum literarum
monumenta populari sermone integra legi coepta. Etenim
conscripta tantum lingvis externarum nationum sacrosancta
verbi divini volumina, eruditorum in manibus hactenus
versabantur; rudiori plebeculae velut interclusis sacri eloqvii
fontibus. Idcirco Rex, verae religionis amantissimus, professoribus
Academiae Hafniensis eam delegavit curam, ut
coelestia illa supremi numinis oracula in lingvam transfunderent
omnibus communem, qvos Danici imperii limites
ambitu suo complecterentur. Illi qvum imperata summa
fide ac diligentia, intra pavculos annos, exsequuti essent;
demum, circa hunc temporis, quem dixi, articulum,
prima totius scripturae sacrae versio, regiis sumptibus, publicam
in lucem prodiit.
Eodem tractu temporum indignam natalibus ac meritis
suis mortem, in sqvalore carceris, oppetiit Episcopus
Lubecensis, Balthazar Rantzovius: quem Martinus quidam
Waldenfelsius, homo mira pravitate animi, nefarium facinus
ausus, in arctissimam custodiam, ante quinquennium,
abduxerat. Is adversus innocentem, ac optime de se meritum
p.337
virum, iniquas odiorum cavsas ex inani et falsa suspicione
conceperat. Exorto bello Burgundico, quod Carolo
Caesari ob atroces injurias, quas longum est narrare, Rex
Daniae Christianus inferre tentaverat: inter milites adventitios,
qui tum sacramento rogati, Waldenfelsius una nomen
suum dederat. Sed rebus post biennium compositis exavtoratus,
non persoluta sibi a Rege, quae meruisset, stipendia,
falsis rumoribus in vulgus differre, omnem culpam
in episcopum, qui Regi omnium consiliorum arbiter, ac
secretorum particeps esset, conjicere; hinc illi insidias parare,
et perniciem indies machinari. Accedebat aes alienum
grande, quod absumptis per aleam, stupra, ganeas, luxuriamque
bonis, conflaverat Waldenfelsius: quo se sperabat
onere levatum iri, si episcopo per vim oppresso, opulenta
ejus latifundia et amoena rura invaderet atque occuparet.
Dum igitur opportunam circumveniendi Rantzovii speculatur
occasionem, forte in praedium episcopale Kaltenhof,
Lubecae vicinum, divertens, solum offendit, cum adolescente
Pomerano, ex nobili Zitsvitziorum familia, defessum
curis animum honesto relaxantem otio. Comiter ab eo exceptus,
hospitii sacra violare homo flagitiosus nihil pensi
habuit: sed mox injecta manu episcopum prehendens, vinculis
oneratum, in oppidum Gorlosen, quod Elda fluvius,
ad Marchiae limites, alluit, violenter abripuit, ac totum
deinceps quinquennium, mutato per vices carcere, detinuit.
Ejus liberandi cavsa Regia Majestas non modo nullis
pepercit sumptibus, sed et missis creberrimis ad Imperatorem
Carolum literis, impensius expetiit, ut Marchioni
Brandenburgensi, cujus sub umbra et praesidio securus delitescebat
Waldenfelsius, ex Caesarea avtoritate injungeret, ne
suis in terris atque provinciis, homini omnibus sceleribus
cooperto, quique publicus Imperi hostis judicatus esset,
tutum concederet perfugium; sed efficeret potius, ut soluto
vinculis episcopo, protractus e latebris tantae calamitatis
avtor, commeritas flagitiorum poenas exolveret. Ad haec
in camera Imperiali multoties capitis sententiam in exitiabilem
hunc parricidam, et omnis humani juris violatorem,
pronunciari Rex postulaverat; verum irrito semper conatu:
p.338
donec Rantzovius aerumnabilem in diuturna captivitate vitam,
Heros meliori dignus exitu, miserrime, sicut diximus,
finiret.
Post haec novae rursus animum Regis curae solicitum
habuerunt. Licet etenim ad ea usque tempora summum
sacrorum jus, et absoluta religionis ordinandae potestas in
omnes Holsatiae, Dithmarsiae, et ducatus Slesvicensis ecclesias,
multorum seculorum usurpatione firmatum, penes
antistites Lundenses stetisset: gemini tamen Regis fratres ad
summam reipublicae, beneficio fratris evecti, Danicae genti
tantae decus avtoritatis invidentes, ne forte religionis procuratione
exteris obsequi cogerentur, rerumqve divinarum
tutelam atque custodiam peregrinis committere necesse haberent;
domestica sacra externo sacerdotio subtracta, suae
ditionis pontifici, praesertim qui cathedrae Slesvicensi praeesset,
in posterum administranda decreverunt. Ac ut insperatam
hanc avdaciam majore cumularent contemptu, de
jurisdictione ecclesiastica litem Christiano fratri intendere non
sunt veriti. Quorum exemplo incitatus Archiepiscopus
Bremensis, sibi quoqve rerum divinarum primatum in
Dithmarsos arrogavit; gentem hanc dictitans a vetustissima
memoria in praesulum Bremensium potestatem liberrima
concessisse voluntate, et porro in eorundem obseqvio,
non una temporum aetate, constanti permansisse fide.
Qvare indignum ad posteros exemplum fore, si tam eximium
religionis privilegium alieno subjici dominio, tantive
honoris insignia, sibi a tot majoribus relicta, velut e manibus
eripi pateretur. His igitur Rex lacessitus injuriis, vi atque
armis potuisset adversariae partis retundere ferociam: sed
ut Princeps erat mitissimi ingenii, sedatum potius quam
violentum cavsae suae propugnatorem agere maluit, ne praecipiti
magis impetu, qvam prudenti consilio, defensionis
suae partes suscepisse videretur. Itaque cavsae suae cognitionem
judicio Camerae Caesareae, quod supremum Imperii
Romani tribunal est, missis eo legatis, committendam
censuit. Hi, sicut jussum erat, prolatis in medium variis
codicillis, diplomatibus, aliisque indubitatae fidei documentis,
p.339
evidenter demonstrarunt, non solum ducatum
Slesvicensem, permissu Sigismundi Caesaris, regno Daniae
perpetuo nexu conjunctum, velut in unum corpus imperii
Danici coaluisse: verumetiam episcopos Slesvicenses ad indicta
sive a Rege comitia, sive a maximo Danorum pontifice
concilia, evocatos, sine omni parendi dedignatione statim
imperata fecisse; simul in publicis concionibus, non secus
ac ipsos regni proceres et senatores, controversiarum arbitros,
quod exteris negatum est, sedisse; nec ullius se unquam
pontificis submisisse potestati, praeterquam antistitum
Lundensium, quos tanquam eminentissimos sacrorum suorum
praesides, juxta cum totius fere septentrionis ecclesiis,
religioso honoris et obsequii cultu, in haec usque tempora,
constanter ac fideliter prosequuti essent. Deinde privilegia
Caesarea exhibuere legati regii, quibus Dithmarsiam, titulo
ducatus insignitam, Regi Daniae Christiano ejus nominis
Primo, instar hereditariae possessionis, aeterno dominii jure
assignatam, luculenter satis arguebant. Quod avtem Dithmarsi
nuper ad exuendum obsequium ingenita superbia stimulati,
Bremensi se pontificatui subjecissent; id vero Regiam
Majestatem confidere memorabant, nihil sui juris aeqvitati
derogaturum, nec sibi futuram praejudicio temerarii
praesulis insolentiam, qui regiarum rerum dominium firmissimo
jure stabilitum subruere, majestatisque contemtum
religionis injuriae sociare rubori non duxerit. Benigne responsum
legatis, factaque spes mittendi a Caesare oratoris,
qui Regis adversarios incoepto desistere juberet, litemque
totam, ex partis utriusque commodo, justis legibus,
componeret.
Dum ea in Dania geruntur, a finitimis Svecis turbarum
nonnihil excitatum est. Quippe vetuerat edicto Rex
Sveciae Gustavus, ne quicqvam commercii cum Danis avt
Norvegis exercerent suorum regnorum incolae, neque merces,
quas Svetica ferret tellus, venales ad istarum regionum
populos exportarent. Et sub idem tempus, praefectus quidam
provincialis, gente Svecus, valida praedonum manu
coacta, Oddevaldiam, Norvegiae civitatem, ingressus, maternas
p.340
aedes, frustra obnitente magistratu, invadit, ac refractis
foribus, magnam vim pecuniae, supellectilis, aliarumve
opum, qvas hereditario jure ad se devolutas jactitabat,
diripit, quum ea bona, priore domina nuper ob veneficii
crimen flammis absumpta, fisco regio, ex praescripto legum
Danicarum, adjudicata essent. Ad haec consules ac praetores
oppidi Nylosiensis, opificem quendam Danicae nationis,
qui, suis ita rebus exigentibus, in urbem Norvegiae Kongellam,
sedem fortunarum suarum transtulerat, eo profecti,
verberibus male mulctatum, injectis demum compedibus,
ad pristinum habitationis locum per vim reducere conati
sunt: ut alia facinora, in contumeliam Danici nominis,
per ea tempora, patrata, silentio transmittam. Qvarum
rerum fama Bahusium perlata, praefectus arcis Clavdius Bilde,
Vir nobili genere natus, et eximia virtute ac prudentia
praeditus ea sibi consilia mature capessenda duxit, quis resisteret
turbulentis Svecorum conatibus, suaeque fidei commissos
provinciales ab omni violentia securos praestaret. Inprimis
asperrimo Gustavi Regis edicto commotus, Norvegicis
vicissim negotiatoribus in Sveciam, mercatus gratia,
commeandi licentiam interdixit. Id quod nonnulli procerum
Svetici regni perindigne tulere. Quos inter amplissimae
apud suos dignationis et avtoritatis Heroes, Steno Erici
Enecopiae, Gustavus Olai Elfsburgi, et Petrus Brabe Ribbeholmiae
praesides regii, Bildium sinistris accusationibus apud
Daniae Regem aggrediuntur; quod ex ingenito erga Svecos
odio, suae praefecturae mercatoribus in Svecia negotiandi libertatem
ademisset; quod portubus interclusis, ad emporia
Norvegica libero Svecos aditu privasset; quod extra fines
Norvegiae saepius emissis venatoribus, ex alieno territorio,
ingentem ferarum praedam convectasset; et alia in
hanc sententiam, calumniis quam vero propiora. Eo cognito
Rex Bildium ad se arcessitum qverelas Svecorum edocuit,
et objecta diluere jussit. Ille vero quum se omnis culpae
exsortem minime ignoraret, injustas adversariorum criminationes
non solum firmissimis rationibus repulit, sed et
contrariis evicit documentis, Svecos potius laesae majestatis
reos, inita cum Danis foedera non semel violasse, Norvegici
p.341
regni incolas multis vexasse injuriis; quinimo prioribus
annis designasse plurima, quae magis hostilem in Danos
animum, quam duraturae pacis atque concordiae fiduciam
testarentur. Postquam Bildius abunde suam declarasset
innocentiam, Rex veritus, ne parva haec dissidiorum
veluti semina in apertum erumperent bellum; praetentandum
Gustavi Sveciae Regis animum censuit, ad pacemne
magis, an belli consilia inclinatior esset. Legatos igitur
mittit cum mandatis ejusmodi, ingratam sibi accidisse famam
exorti circa fines utriusque regni tumultus; qui ne
vires et incrementa sumeret, optimum factu fore, si locus
ac tempus ad conveniendum indiceretur; quo, suscepta
deliberatione, remedia circumspicerentur, quae exulcerata
reipublicae tempora sanarent. Id consilii non difficulter
approbante Gustavo, per arbitros utrinque delectos,
res aeqvis conditionibus transacta est.
Nihilo quietiorem Rex in Livonia rerum statum expertus
est. Colchium, munitissimam regiae ditionis arcem,
praesidio vi dejecto, expulsoque praefecto Godschalco Remlingrodio,
pavcis ante annis, occupaverat Johannes, cognomento
Decanus, civis Revaliensis. Qui et deinde tantos
sibi spiritus, tantamque sumsit arrogantiam, ut delecta factionis
suae cohorte sibi adjuncta, castello circumjectos vastaret
agros, omniaque fuga et terrore compleret. Ceterum
ubi Regem, gravioribus regni curis intentum, violatae majestatis
ultionem cunctantius exequi animadverteret; improbissimis
nequitiae furiis evectus, circa haec tempora, omnem
propugnaculo contiguam regionem, antehac Regi
vectigalem, sibi tributum pendere coegit, et universa regii
juris latifundia, ceu justis armis parta, suo dominio vendicavit.
Tum datis ad senatum populumqve Revaliensem
plenis minarum litteris, Rex asperioribus eos verbis hortatur,
ut perniciosissimi civis amentiam autoritate atque imperio
suo coherceant, eumqve absistere jubeant violenta
rerum alienarum possessione, deque allatis regiae provinciae
damnis justa compensatione satisfacere perpellant. Ni
faciant, se in omne nomen Revaliense expetiturum poenas,
p.342
et tam acrem injuriarum suarum vindicem futurum,
ut innoxii pariter cum sontibus, tanqvam eodem scelere
contacti, communi rerum jactura, cladiumqve gravitate,
involvantur. Verum haec monita pro vanis habita. Nec
tamen adduci potuit amantissimus pacis Princeps, ut perniciosa
civitati, male de se meritae, consilia moliretur; praesertim
quum et illud secum reputaret, Colchianum territorium,
non adeo frugiferum aut opulentum, vix restituendis
fore sumptibus, quos belli gerendi moles, si eo res adduceretur,
exigeret. Quamobrem Rimperto Gilsheimio, viro
juris humani scientissimo, mandatum, ut ad Ordinis Tevtonici
Magistrum, qui magna valebat apud eas gentes autoritate,
de turbato provinciae statu referret, eumqve ad suspiciendum
causae regiae patrocinium, quantum precibus
evincere posset, perduceret. Super haec Casparo Breitholzio,
viro domi bellique fortissimo, nova arcis ac provinciae
Colchianae tradita custodia: cujus tamen provida in omnes
casus consilia, summamqve in rebus gerendis felicitatem,
pertinax rebellium insolentia variis fravdibus, insidiis, artibusque
dolosis, saepius deinceps elusit.
Havd ita multo post, Dux Pomeraniae Philippus, Petrum
Palladium, summum sacrorum in regno Daniae, tum
temporis, antistitem, missis per internuncium litteris, edocuit
decretum a se factum de transferenda in civitatem
Gripsvaldensem episcopali sede Rugiana. Quam licet non
ignoraret, aliquot ante seculis, ea insula suam in potestatem
redacta, primaria fundatione constituisse potentissimum
Daniae Regem Waldemarum, ejus nominis Primum,
ac perpetuae ditioni subjecisse pontificum Roschildensium:
quum tamen, interjectu temporum, fortuna varias vertente
rerum vices, tota Rugianorum natio in jus ditionemque
Pomeraniae Principum devenerit, eorumque imperio
etiamnum pareat; indignum videri facinus, si, per externae
dominationis interventum, veri ac legitimi domini ab
antiquo sacrorum domesticorum jure dejiciantur. Quapropter
se, ab excessu nupere defuncti praesulis, occupatae
dioecesis proventus destinasse locupletandis stipendiis professorum
p.343
Academiae Gripsvaldensis, idque consilii summopere
rogare ut suo consensu judicioque, si grave non sit,
comprobet. Palladius ea de re certior factus, extemplo
ad Regem retulit. Cui avdax hoc incoeptum vehementer
displicuit; praesertim quod jura majestatis Danicae non parum
labefactaret. Itaque Philippo renunciari jussit, ne perficeret
instituta, neque decederet a legibus pactionum, quibus
non ita pridem, in comitiis Chiloniensibus, de sacro
hocce dominio inter ipsos transactum fuerat: se belli fortunam
experiri malle, qvam diminuta quovis modo ferre virtute
majorum ac felicitate elaborata regni decora. Sed
tandem post longam atque arduam disceptationem, dirimentibus
arbitris, haec sedata contentio est.
Per idem fere tempus soror Regis Elizabetha, Magno,
Megapolensium Duci, denupta, de excessu mariti sui, qvem
pavcos ante menses repentino interceptum fato amiserat,
per litteras fratri conquesta est. Is tam gravem germanae
casum miseratus, omnem curam in afflictas viduae res intendit.
Etenim ex ministris avlae Megapolitanae, qvorum
magna pars in Daniam, post obitum Ducis, se contulerat,
cognitum erat, superstitem Principis viduam pavlo negligentius
habitam, quam tantae heroinae dignitas, utpote regio
prognatae sangvine, postularet. Qvocirca Rex Balthazaro
Clammero, Cancellario Lunaeburgensi, commissa legatione,
Henricum seniorem, Ducem Megapolensem; Magni
demortui parentem, commonendum jussit, ne praebitis
annuis fravdaret nurum suam, jam in miserrimo viduitatis
statu relictam; sed ex fide tabularum nuptialium, quas ipse
cum aliis Principibus obsignaverat, benignius exhibendas
curaret res ad vitae cultum paratumqve necessarias, certaque
assignaret praedia, unde liberales sumptus ad alendam familiam,
vidua principali dignam, suppeterent. Responsum
ab Henrico est, eam rem summae sibi curae studioque futuram,
operamque daturum, ne regiae sorori de sua voluntate
conquerendi ulla detur in posterum occasio.
Extremo aestatis, edictum promulgavit Rex Christianus,
quo pastorum et diaconorum in Selandia filios a nativo servitutis
p.344
jugo liberos prorsus ac immunes declaravit. Haec
etenim per nonnullas Danici regni provincias, Selandiam,
Lavlandiam, Falstriam, Moeoniamqve insulam, nescio quibus
autoribus, (eorum namqve vetustate memoria intercidit)
sancita consvetudo, usque ad id temporis, invaluerat,
ut in latifundiis sive regi ditionis sive nobilium, progeniti,
si alio locorum migrandi consilium cepissent, certo prius soluto
pretio, in libertatem se asserere coacti fuerint. Hoc igitur,
quicquid fuit male inveterati moris, nova Regis abolevit
indulgentia, ne Danica juventus (ut edicti verba repraesentem)
ab ingenii cultura, studiisque literarum percipiendis
avocaretur, sed laetiore deinceps proventu in prospera
reipublicae effloresceret.
Porro non modo Rex tranqvillitatis cupidissimus ad id
unum omnes cogitationes intendit, ut inconcussam suis regnis
pacem quietemque firmaret: sed et exortas in aliis nationibus
turbas motusque sedare, dissidentesque Principum animos
in concordiam reducere, summis viribus allaboravit.
Documento poterit esse transmissa per eosdem dies ad Carolum
Caesarem legatio de pace cum Rege Sveciae Gustavo
jungenda; quam hostiles Palatini Comitis adversus Svecos
molitiones in id tempus extraxerant. Principes legationis
fuere nobili prosapia Viri, Eschillus Rilde, magnus avlae regiae
Magister, Ericus Krabbe, et Petrus Svave: quorum egregia
prudentia, plenaque fidelitatis opera, vetusta dissidiorum
utrinque sublata sunt incitamenta. Ne curatius disseram,
pacem inter Sveciae et Angliae, pariter ac Galliae atque
Angliae Reges, intercedente Christiano Rege, eodem hoc
anno, pactam atque sancitam: aliaque foederum, conventionum,
amicitiarum, et reconciliationum vincula, quae
Regis ejusdem svasu, consilio, et autoritate, hinc inde, varias
inter gentes, coaluerunt.
In exitu jam annus erat, quum fortissimus belli dux
et vir clari nominis, Lazarus Schvendius, Caroli Caesaris ad
Christianum Daniae Regem litteras transmitteret, de suppetiis
ferendis adversus rebelles Magdeburgenses, quorum
civitas, Imperatoris edicto, validissimis tum copiis obsessa
p.345
tenebatur. Iisdem litteris haec etiam inserta legebantur
verba: Pro dubio non habere Caesarem, qvin Rex
Daniae Christianus, ob fidem Romano Imperio debitam,
cujus illustre membrum, nomine ducatus Holsatiae, vulgo,
quod res esset, avdiret, ad opprimendos hostes Imperii,
coeptamqve refractariae civitatis obsidionem urgendam,
vel quantum opus videatur pecuniae, vel idonea alia
sit exhibiturus subsidia. Ad ea rescribi placuit; angustis
admodum terrarum spatiis patere latifundia, quae
in Holsatia regio juri ditionique cessissent: at fratrum regiorum
territoria multo amplioribus extendi limitibus. Ipsam
quoqve Holsatiam, modicam et infirmam provinciam,
vix solvendis esse tributis, quae Caesar imperaret, posteaquam
civitas Hamburgensis, quae non minimam partem
communium onerum hucusque sustinere solebat, abrupta
societate Principum, Imperatoris se potestati tradidisset,
libertatemque suam jactantius in publicum venditare
coepisset. Nihilo tamen minus Regiam Majestatem, sicut
Imperatori avgustissimo omnem detulisset hactenus
dignationem, ita et in posterum nullo cessaturam officio,
sed enixo studio facturam, quicquid honori ac emolumento
sacri Imperii Romani avgendo servandoque conducente
posse videatur.
Principio deinde veris insequentis, missi sunt a Christiano
Daniae Rege in Islandiam legati, viri generosis orti
natalibus, rerumque gerendarum peritissimi, Axelius Juel,
Christophorus Trundonis, et Otto Stigotus, sedandi tumultus
cavsa, quem, pavcis ante annis, in florentissima hac
insula, divinis officiis sacratum, infulisque velatum caput,
(quod foedum dictu, memoriaque horrendum) concitaverat.
Cujus initium, cavsam, atque exitum operae est ut accuratius
expediam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis,
magisque in aperto sint. Anno salutis quadragesimo
septimo supra millesimum quingentesimum, in fata concessit
Gysserus Einarius, episcopus Scalholtensis, qui primus
in Islandia puriorem religionem amplexus est. Ejus in locum
suffectus Martinus Einarius, vir pietate, eruditione, et
p.346
sapientia praestantissimus, ac sincerioris religionis assertor constantissimus.
Is ut primum sacri muneris avspicia inivisset,
nihil prius potiusve habuit, qvam ut vanas quasdam ceremonias,
quae mentes hominum inani potius superstitione,
quam vero numinis cultu, solidaque pietate, antehac imbuerant,
penitus aboleret, et commissum sibi populi rudioris
coetum incorruptam evangelii doctrinam edoceret.
At pium hoc institutum male habuit Jonam Arraesonium,
episcopum Holensem; quippe quod pontificiae religioni esset
addictior. Quapropter acerbissimo Martinum odio prosequi,
variis turbis, rixis, ac importunis contentionibus viro
mitissimi ingenii assiduam molestiam facessere, virulentis
eum calumniis apud imperitum vulgus indies traducere, denique
nullo non contumeliarum genere omnibus invisum
despectumque reddere, nequaquam destitit. Qvum igitur
plus justo diutius gravissimas adversarii ferocientis exagitationes
incredibili patientia tolerasset Martinus, nec ullum
injuriarum finem perspiceret: tandem conscensa nave,
Daniam, licet longinquo ac periculoso itinere, petiit;
ut apud Regem de malignis Jonae molitionibus conquereretur.
Ubi in Daniam appulit, Regi, tum Coldingae
commoranti, cavsam adventus sui miseranter exponit;
supplici prece contendens, ut sibi adversus furibundi praesulis
violentiam praesidio foret ac tutamento. Rex tantam
viri sacris initiati malitiam summopere detestatus, Martino
litteras impertiit, quibus eum in tutelam ac patrocinium
suum se recepturum profitebatur, dummodo in fide et obsequio,
quos novo jurejurando praestito condixerat, firme
constanterque persisteret. Simul aliis ad Arraesonium scriptis,
severius imperavit, ut primo quoqve tempore Hafniae
se sisteret, objectaque purgaret; ni pareret, habiturum infortunium
esse. Sed homo insanabilis amentiae, ut in Daniam
se conferret, nullis minis adduci potuit. Havd multum
temporis intercessit, quum idem Jonas Arraesonius,
ingenti rursus furore percitus, ascitis sibi trecentis insignitae
temeritatis et avdaciae juvenibus, factaque in episcopalem
curiam Schalholtensem irruptione, Martinum Einarium
incavtum opprimeret, captivumqve abductum in arctissimam
p.347
conderet custodiam. Nec eo facinore patrato acquiescens,
erutum humo Gysseri Episcopi, jam dudum defuncti,
cadaver, extra communem sepulturae aream, in
loco sordido et abjecto, contumulandum curavit. Ad
haec deturbato per vim de dignitate sua, quae apud eam
gentem amplissima est, summo juris dicundi praefecto,
sive, ut vocant, legum custode; filium suum, nulla rerum
experientia tanto fastigio parem, substituit. Insuper
Davidem Gudmundi de Snoxdal, virum summae apud Islandos
autoritatis, cujus filiam matrimonio sibi junxerat
Martinus episcopus, nefariae libidinis ac incesti concubitus
crimine falso accusatum, publica execratione hinc inde ex
templorum suggestis denunciata, horrendis devovit diris.
Demum ut sceleri scelus adderet, quum non satis virium
collectum ad omnes conatus videret, muniendi sui causa,
Anglorum arma in auxilium devocare, eorumqve ditioni
totam insulam, per dolum ac proditionem, subjicere, seditiosus
ac facinorosus homo, furiis agitantibus, constituerat.
Ex eo ira Regi mota, adeo ut edicto promulgato,
aqua et igni interdixerit Arraesonio, omnesque proscripserit,
qui rebus ipsius faverent. Auxit id impensius ferociam viri
jam ultima audentis: qui manifestis flagitiis subsidium ab
audacia petendum ratus, exinde summa imis miscere, inque
omnes promiscue, quos conatibus suis infensos crederet,
acriori saevitia grassari; ac praecipue consilia agitare
Davidis opprimendi, quem non modo veteres suas injurias,
verum etiam generi captivitatem ultum ire, minime
dubitabat. Nec multo post, assumpta quingentorum armatorum
manu, villam Bandafallensem, Gudmundi heredium,
hostiliter aggreditur, eumque ad certamen provocat.
Interea David comparatis, quas tum fortuna dabat,
non magnis copiis, (trecenti numero milites erant) Arraesonio
impigre occurrit, celsa voce, ut ad hostes etiam
accideret, clamitans: Stare alieno in fundo sacri ordinis virum,
instructa acie, signisque micantibus, pugnam, ut
adversus hostes patriae, cientem; quem non religionis amor,
non salus reipublicae, sed vana dominandi cupido
ad arma stimularet: se memorem obseqvii erga Regem ac
p.348
dominum suum, memorem juris ac legum Islandicarum,
quae res novantem moventemqve exilio aut exitio damnant,
debellatum parva et tumultuaria manu venisse proditorem
patri, qui totum nomen Islandicum, publica, privata,
divina et humana omnia, externae ditioni subjicere
in animum induxisset: suo in discrimine omnium agi
fortunas, suo exemplo cujusque lares, conjuges, liberos,
ac bona universa, violentiae ac rapinae, ubi praedo
exstiterit, patere: attamen adfuturum numen innocentiae
suae, et internecione hostium insigne jam documentum
mortalibus daturum, ut ea sancta credant, quae ab Arraesonio
violata sunt. Finiente Davide, infestis armis animisque
concurrunt; et nevtro victoria diu inclinabat, donec
hostium quamplurimis, quorum tacti oratione Davidis
animi erant, effusa fuga dilapsis, ipse praelii incentor Arraesonius,
una cum duobus filiis, quorum alter primarius sacrorum
minister, alter summus erat juris dicundi praeses,
caperetur: qui repente, inditis vinculis, Scalholtiam deducti
sunt. Ceterum quia superesse constabat unicum Arraesonio
filium, praeter alium maximis divitiis summaque potentia
virum, cui filiam nuptum dederat: timens David, ne si
totius factionis viribus succincti captivos ex custodia ereptum
venirent, ad resistendum foret infirmior; cum Christierno
quodam, cognomine Scriba, procuratore regio, quid
facto opus esset, mature deliberat. Ille e medio tollendos
principes conjurationis censuit. Nec mora; Arraesonius immisso
spiculatori cervicem securi feriendam praebere coactus
est. Ita vir factiosus turbulentusque dignum moribus factisque
suis exitum vitae invenit. De filiis eodem modo supplicium
sumptum est. Pavcis deinde interpositis diebus, quum
Christiernus, exigendi tributi cavsa, ea peragraret insulae loca,
in quibus piscatura, hyemis potissimum mensibus, exercetur;
superstes Arraesonii filius, qui paternae caedis ultionem
toto volutabat animo, Jonae cuidam, praedium Kircheboel
incolenti, autor fuit, ut amicitiae simulatione, (quae
tutam fraudi viam praestare solet) ad epulum invitaret
Christiernum, tectisque sub honesto convivii nomine insidiis,
securum opprimeret. Asciti sunt in fraudis ministerium
p.349
Jonas Kenechsonius et Olavus Jonae, homines flagitiosi, et
ingenio ad quaevis scelera promptissimo. Hic exceptum
hospitio Christiernum, extemplo districtis, quos sub veste
occultaverant, gladiis, inter sacra mensae, cum omni comitatu,
nefarie trucidant. Rex ignarus Arraesonium luisse
poenas excitati tumultus, sub initium veris, quod hiemem
eam, qua haec gesta sunt insequutum est, jam ante dictos
spectatae virtutis triumviros in Islandiam, ad pacandum componendumqve
insulae statum, delegavit, tribus navibus bellicis
instructos et quingentis classiariis. Inter cetera datum
eis negotium est, ut emisso ex vinculis Scalholtensi episcopo,
Martino Einario, et contumaci antistite Jona in Daniam
avecto, tumultuantes Islandos ad fidem et obsequium
Regis reducerent, et pristinum ad statum rem constituerent
publicam. Postquam eo ventum est, omnes motus Arraesonii
nece sedatos, et tranquillissimam rebus omnibus faciem
rediisse comperiunt. Itaque ad mandata Regis exeqvenda
conversi, non solum incolas seditione contactos, sed
et universos omnium ordinum insulares, qua patet utriusqve
dicecesis ambitus, in foro publico Auxorensi pariter ac
Oddeirensi, ad renovandum fidelitatis juramentum, perpetuamqve
subjectionem Christiano Daniae Regi, ejusqve
filio Friderico, praestandam, regio edicto proposito, adigunt.
Inde substituto in locum interempti praesulis Olao
Hjaltero, Arraesonium, et filios, laesae majestatis reos, eorumqve
bona, exemtis, quae solvenda creditoribus erant,
in fiscum referenda, lata sententia pronunciant. Verum
ad puniendos sicarios, qui nefandam Christierni caedem patraverant,
proximo anno, in partem Islandiae, quae meridiem
spectat, a Rege missus est vir splendore natalium meritisqve
juxta clarus, Paulus Hvitfeldius: qui toti deinceps
insulae, per integrum triennium, summa cum potestate, nec
minore ad posteros gloria, praefuit.
Ita rebellantis Islandiae tumultu, haud magno motu,
intra paucos annos concito et compresso: finitimi Germaniae
populi, vicinaeque per ambientis oceani litora nationes,
placidissimum Regis animum, publicae regnorum
p.350
tranquillitati intentum, ad externas curas, et ardua rerum
momenta, denuo verterunt. Joachimus II, Elector Brandenburgicus,
svadentibus Waldenfelsii, cujus supra mentionem
egimus, asseclis et fautoribus, Henricum Brugholtium,
ex clientela regia juvenem, dum eas forte peragraret regiones,
a subornatis satellitibus interceptum, in arctam secluserat
custodiam. Eo Rex cognito, extemplo litteris legatisque
ad Electorem missis, graviter de tanta injuria conqueritur,
admonetque; desistendum in posterum a tam foeda
violentia, nec scelestissiimi mortalium Waldenfelsii factionem,
per contemptum Regis, in fidem ac tutelam Electoris
recipiendam: ne tenui ex causa, et parva veluti scintilla,
funestioris dissidii ac contentionis exardesceret incendium.
Elector, prudentissimus ad omnia consilia Princeps,
re gravi judicio perpensa, legatos in Daniam decernit,
qui factum enixius excusent, et se invito Brugholtium edoceant
detentum ab iis, qui in partibus Waldenfelsii permanserant.
Quapropter orare se, ne Rex indulgeat suspicionibus;
ceterum pro certo habeat, se nihil praetermissurum,
quod stabiliendae concordiae, jungendaeqve firmioris amicitiae
interesse constet. Additae quoqve mandatis impensissimae
preces erant, ut pro summa, qua valeret apud Carolum
Caesarem, gratia et autoritate, reddendae libertatis causa
Johanni Friderico Saxoniae Duci, nec non et Philippo Hassiae
Landgravio, qui plusculos jam annos indigna principali fastigio
captivitate detinebantur, deprecatorem ageret. Rex
eo responso placatus, mox litteris Caesarem, de captivis
Principibus dimittendis, compellat, inter alia ipsi in
memoriam revocans: Victorem decere maxime moderationem;
praeclarius esse seipsum vincere, quam hostem.
Victoriae laudem ex parte capere militem; iram vero
vincere, propriam ducis esse laudem Germaniam denique
melius in officio contineri lenitate, quam crudelitate;
ac plura in eam sententiam, irae molliendae, animisque
mitigandis apta. Sed quum hae parum valerent preces,
denuo per legatos, in comitiis Augustae celebratis, pro
detentione Principum relaxanda intercessit. Tum demum
a Caesare impetravit, ut utrique Principum pristina restitueretur
p.351
libertas ac incolumitas. Saxoniae tamen Duci, ad
prioris fortunae magnitudinem, et augustum dignitatis Electoralis
culmen, quo semel dejectus fuerat, post eam diem
emergere non licuit.
Breve ab hoc intercesserat spatium, quum de Russorum
in Livoniam irruptione tristes increbrescerent rumores. Sed
mox litterae Rigensis Archiepiscopi in Daniam allatae certiora
nunciarunt: validissimas Russorum copias, Livoniae
fines hostili populatione nuper ingressas, omnia ferro ac flammis
effuse vastare, exscindere agros, urere aedificia, incolisque
caesis ingentes pecorum praedas agere; et nisi ferocissimae
gentis impetum vicini Reges ac Principes, subsidiis tempestive
latis, reprimant, periculum esse, ne finitimas provincias,
ac Borussiam inprimis, omni Livonia occupata,
eadem vis ac imminentis belli tempestas obruat. Proinde
Daniae quoque Regi eam incumbere curam, ne destituat
ope sua periclitantem provinciam, cujus non exigua pars
ipsius esset subjecta ditioni: aut saltem, si non sint in expedito
suppetiae, regia potestate inhibeat, ne exteri Principes
Rutenis foedere juncti, per fretum Oresundicum, naves,
pecuniam, milites, arma, commeatus, aliave submittant
auxilia. Rex, nullas intercedere sibi cum gente Russorum
inimicitias, respondit; quin annum vix integrum, post
renovatum cum magno Muscoviae Duce foedus, circumactum;
nec ullis ex eo tempore lacessitum injuriis adduci
posse, ut arma nihil hostile promeritis inferat. Si vero suae
ditionis arces et castella novi praedatores (quod minime
speraret) invaderent, ad tantam violentiam propulsandam
opportuna non defutura consilia. At subvereri se, ne tam
subitae incursionis, penes Vandalicarum civitatum mercatores,
et praecipue Lubecenses, resideat culpa, quod legatis
Muscoviticis, quos Imperator Basilides, priore anno,
ad conquirendos per Germaniam opifices, destinaverat,
violentas injecerint manus, et a coepto itinere retractos, jure
gentium posthabito, tantum non captivos, per aliqvot
menses, attinuerint. Ideoque vindictam forte cogitare ingenita
saevitia tyrannum, ac diripiendis opibus, quas in
p.352
oppido Rigensi, Revaliensi, aliisque Livoniae civitatibus,
sepositas haberent, militares emisisse cohortes: proinde
svadere, ut in commune consulant, omnesque rationes
leniende commoti Principis irae, priusquam in furorem
vertat, circumspiciant. Sub finem regiae epistolae
severa ad cives Revalienses monita perscripta erant,
de non infestando propugnaculo Colchiano, deqve restituendis
monasterii Reinfeldensis possessionibus, quas, distento
bellis civilibus Rege, injuste occupaverant: eaqve laese
majestatis reis ut Archiepiscopus denuncianda curaret, impendio
rogabatur.
Ante paucos annos, in Comitiis Chiloniensibus, de
summo sacrorum, in Rugia insula, jure, his conditionibus
transactum erat, ut functo fatis episcopo Rugiano,
Pomeraniae Duces liberam haberent potestatem eligendi virum
spectatae virtutis ac praeclarae eruditionis, quem deinde
Regi Daniae, sua commendatione instructum, sisterent ac
repraesentarent. Eam sanctionem ut sibi curae esse ostenderent,
circa haec tempora, in Daniam ablegarunt Johannem
Frederum, ob vitae sanctimoniam, raramque doctrinam,
pontificalis honoris, tum vacantis, fastigio longe dignissimum.
Qui confestim, post data scientiae rerum divinarum
experimenta, jussu Regis, a supremo per Daniam antistite,
Petro Palladio, sacro muneri initiatus, in haec verba jurare
coactus est: se, secundum Deum Optimum Maximum, et
a Deo constitutum summum magistratum, augustissimum
Daniae Regem, omnem venerationis et obsequii cultum
episcopo Roeschildensi exhibiturum: nihil in religione aut
sacris ceremoniis, hactenus apud Rugianos receptis, innonvaturum:
omnia per dioecesin suam ex praescripto ordinationis
ecclesiasticae, non ita pridem divulgatae, administraturum:
summa cura ac diligentia provisurum, ne reditus
templis ac scholis Rugianis assignati, ulla ratione minuantur:
omnes deniqve officii demandati partes, ea, qua
par est, fide et integritate expleturum. Discedenti
Fredero traditae ad regium insulae praefectum, Johannem
Barnechovium, litterae de annuis episcopo largiter praebendis,
p.353
iisdemque regia vicissim autoritate subtrahendis, si praestitam
jurisjurandi fidem contumaciter violaret.
Sub idem tempus in Daniam appulerunt missi a Scotiae
prorege et senatoribus oratores. Hos inter eminebat
Haraldus quidam, vir summa prudentia, facundia, rerumque
agendarum dexteritate. Is in concionem patrum intromissus,
ita orationem exorsus est: Post reddita legatis
Scoticis responsa, qui ejusdem negotii gratia, in Daniam,
priore anno, se contulerant, de Orcadibus restituendis non
unam a regni primoribus susceptam fuisse deliberationem:
at vero nimis angusto temporis spatio circumscriptos, nihil
in causa tam difficili et impedita privatis statuere, consiliis
ausos, praesertim peregre absente designata Scotia;
Regina, cui primum omnium tantae rei cognitio incumbat,
Iteratis itaque precibus dilationem restitutionis expetere,
in Reginae e Galliis reditum, cujus jam in propinquo
spes esset. Id sibi praeterea negotii datum asseveravit, ut
querelas mercatorum Scoticae nationis exponeret, qui,
per aliquot jam annos, a piratis Danicis, in oceano Britannico
passim oberrantibus, tam ipsis navibus, quam
variis immensi pretii mercibus, despoliati, ingentem rerum
suarum jacturam incurrissent, nulla prorsus satisfactione
recepta, licet de injuriis et illatis damnis apud
Daniae Regem, ejusque senatores, saepenumero conquesti
essent. Paucis post diebus hoc responsum tulere: Regem
Daniae Christianum nondum immemorem jurisjurandi,
quo se proceribus regni, de redimendis Orcadibus, obstrinxerit,
ultra praestitutum triennii tempus, in cujus conditiones
utrinque, priore anno, concessum fuerat, dilationem
restitutionis neutiqvam laturum. Indignum qvippe
fore regia Majestate, si datam fidem frangat, et juramento,
velut astragalis, ludat. Proinde jubere, de tanti momenti
negotio consultent adhuc impensius, ne fallacibus
promissis alia capiendi consilia sibi necessitatem imponant.
Iniquas etiam videri mercatorum Scoticae gentis, de navibus
ac mercibus ademtis, querimonias: quum Rex ipse,
motus creberrimis eorum supplicationibus, e proprio fisco
p.354
cuique abunde satisfecerit, qui damni suscepti sinceram
designationem ac incorruptae fidei documenta depromsisset.
E diverso Danos de Scotorum praedatoriis classibus,
quis mare septentrionale, multis abhinc annis, infestum
reddiderint, non injuste conqueri. Etenim vix ullum e
Dania navigium, per imperii sui tempora, sine incomparabili
detrimento, vel omnium amissione mercium, ob
crudelem Scotorum in miseros nautas pariter ac mercatores
saevitiam, ad destinatos portus securum tenuisse cursum.
Quibus de injuriis quum nulli plene et statim satisfactum
sit, fortean induxisse animum Danos, ne inultos
sinerent tam immanes ausus, sed damnis inferendis cum
damnorum autoribus certarent. Sibi igitur Scoti periculosas
aliquot annorum imputent navigationes. Qvod si
vero ab inhumana violentia cessaverint, se quoque subditis
imperaturum suis, ut ab invadendis aliorum fortunis
abstineant.
Ad haec, in aula Danica, quotidianae mercatorum nostratium,
qui finitimos apud Svecos negotiari soliti, quiritationes
audiebantur: quod provinciarum et arcium, circa
limites utriusque regni sitarum, praesides, praeter longo
usu recepta vectigalia, magnam pecuniae vim, sub edicti
regii praetextu, ob indultam commerciorum libertatem,
deposcerent: et qui detrectarent imperata, aut solvendo
non essent, eorum merces in fiscum publicum redigerent.
Inter ceteros Iohannes Perlebergensis, praecipui nominis mercator,
supplicem exhibuit libellum, quo de injuria sibi a
Gustavo Olai, arcis Elfsburgensis praefecto, illata, graviter
conquestus est: se tempestate nuper ad litora Svecica delatum,
facto naufragio, maximam bonorum amisisse
partem; ejectas tamen in terram potioris pretii merces suae
potestati vendicasse Gustavum, nec, ut restitueret, ullis
exorari potuisse precibus, qvamvis se Danici regni incolam
civemqve professus esset. Rex primo incensus ira, deinde
in admirationem versus, quod tam subita Gustavum
Regem recenter icti foederis oblivio cepisset: legatos in Sveciam
mittendos censuit, qvi certius exploratam nunciarent.
p.355
Reversi litteras Gustavi Regis attulere, quibus, se invito
et ignaro, omnia, quae legati de mercatorum querelis exposuissent,
acta protestabatur: simul repromittens, posteaquam
in maleficos et rerum alienarum raptores diligentius
inquisivisset, acerrimum se vim atque injuriam passis vindicem
futurum, et inprimis accuraturum, ut bonis recuperatis
plena et copiosa cuique speranda sit accepti damni
satisfactio.
Nec fraudentur memoria viri genere factisque clari,
quos, hac tempestate, bono publico fatorum iniquitas
eripuit. Nam adulto vere supremum explevit diem Tilemannus
Hussenius, natione Clivensis, episcopus Slesvicensis.
Qui religionis ergo patria relicta, primum in Daniam se
recepit; inde Witebergam profectus, sumptibus Christiani
Regis Doctor theologiae renunciatus est. Hinc statim revocatus,
Annam filiam Regis erudiendam suscepit. Demum,
ob egregias ingenii dotes, episcopus Slesvicensis
electus ac constitutus est. Apud Regem Christianum gratia
et autoritate multum valebat, adeo ut in rebus ad religionem
pertinentibus ejus opera et consilio frequenter uteretur.
Quum anno M.D.XLVIII. nuptiae Ducis Augusti,
Electoris Saxoniae, et Annae filiae Christiani Regis, Hafniae
celebrarentur, eo episcopus vocatus fuit, ut eos matrimonio
jungeret ac copularet. Tilemannus autem, priore anno,
Rege ita jubente, Fridericum Ducem, fratrem suum natu
minimum, in successorem cooptavit. Nec diu superstes
fuit. Nam post annum pleuritide correptus atque absumptus,
ex hac vita discessit, pridie Idus Maji, Slesvici sepultus.
Eo defuncto, Dux Fridericus, Episcopus Slesvicensis
et paulo post, ab excessu Valentini Tetlebii, Episcopus Hildesheimensis,
electus ac designatus est.
Novembri mense, Lundiae, mortem obiit Franciscus
Wormordus, patria Amstelredamus, primus inter superintendentes,
ut vocant, Scaniae; ante monachus Helsingorensis,
de ordine eorum, qui Carmelitae dicti sunt, theologiae
Lector, homo egregie doctus, et in latina pariter
p.356
ac danica lingva longe facundissimus. Cui successit Nicolaus
Palladius, patria Ripensis, itidem concionatur facundus,
et purae religionis assertor ac propagator
fidelissimus.
Fine anni concessit vita Petrus Svavenius, ex nobilissima
apud Pomeranos familia ortus, vir sapientia, doctrina,
eloquentia, magnisque in patriam nostram meritis
insignis. Christiano potissimum Regi, in obeundis legationibus,
summam fidem, prudentiam, ac integritatem
probavit. Hinc illi, dum in vivis esset, charus admodum
et acceptus fuit, adeo, ut non tantum ad maximas
eum dignitates evexerit, sed et amplissimis latifundiis, praediis,
ac bonis ditaverit. Inter alia castrum Gjordsleff, in
provincia Selandiae Stefnensi situm, quod structurae magnificentia
et splendore, agrorumque adjacentium fertilitate
nulli cedit, perpetua possessione fruendum concessit: in
quo jam ultimae senex aetatis, non sine gravissimo ordinum
luctu ac moerore, extinctus est.
Insequens annus multiplici clade, variisque tempestatibus,
morbis, prodigiis, ac terroribus infestus fuit.
Hyemem asperrimo frigore saevam ver procellosum excepit.
Magna nemorum ac silvarum strages edita est. Innumerae
naves haustae mari. Aedificia ventorum turbine dejecta,
passim foeda procubuere ruina. Per totam aestatem siccitate
laboratum est. Nec coelestes modo defuerunt aquae; sed
terra quoque ingenito humore egens, vix ad perennes suffecit
amnes. Defectus alibi aquarum circa torridos fontes
rivosque, pecora siti morientia absumpsit. Gravi dehinc
pestilentia regni Danici provinciae et civitates afflicta.
Multae et clarae domus assiduis exhaustae funeribus; lateque
evagata vis morbi ingentem metum vastitatis ubique fecit.
Inter alios, magnus palatii regii Magister, Eschillus
Bilde, Svanholmii dominus, vir pace belloque reipublicae utilissimus,
repentina morte occubuit. Insuper, exterritos omnium
animos nova formidine percellebant obversata oculis
varia prodigia; quae pluribus in locis haud vanas, ceu pavidis
alias solent, ostentavere species.
p.357
Sed ea coeli solique intemperies portendere visa est exortas
hoc temporum tractu varias haereticorum sectas, qui
falsis ac impiis opinionibus sincera religionis puritatem foede
contaminarunt. Ita sub exitum vertentis anni, Regiomonti
in Borussia, quo Noriberga relicta concesserat, mortalitatem
exuit Andreas Osiander, qui pestiferum de justificatione
dogma nuper in vulgus spargere coeperat: Justitiam
fidei non consistere in Christi sangvine atque morte,
qua redempti sumus ac justificati, sed hominem justificari
justitia Christi in nobis inhabitantis; quam ille essentialem
justitiam nominare solebat. Et hujus tam perversae sententiae
propugnatorem nactus erat Albertum, Marchionem
Brandenburgicum, quem inani lingvae volubilitate seductum
in partes traxerat suas. Erat tum Alberto Principi arctissimo
necessitudinis vinculo conjunctus Rex Daniae Christianus;
adeo ut alter alterum nihil celaret, quod in utriusque ditionibus
memoratu dignum subinde gereretur. Litteris igitur
legatisque in Daniam missis, summa doctrinae Osiandricae
capita, libello comprehensa, Regi, veluti sacrum aliquod depositum,
et tanqvam coeleste salutis aeternae pignus, solenniter
impertivit, non sine summa auctoris commendatione. Rex
in consilium adhibito Doctore Petro Palladio, Selandiae episcopo,
quo tum uno religionis apud nos innixa stabat cura,
transmissum a Marchione Osiandri libellum theologis Hafniensibus
diligenter examinandum commisit. Illi, quum
novum hocce Osiandri dogma verbo Dei minus consentaneum
deprehenderent; solidam ejusdem refutationem contrario
scripto complexi sunt: quam Rex sibi a Doctore
Johanne Machabaeo, nomine totius collegii, oblatam, legatis
Brandenburgicis, qui tamdiu responsum praestolati fuerant,
ad Principem suum deferendam contradidit. Tum
etiam, binos sororios suos, ne tam nefandi erroris venenum
a teneris imbiberent, ex aula Brandenburgica, quo iis erudiendos
artibus, quibus ingenia ad magnae fortunae cultum
excitantur, paulo ante transmiserat, per eosdem in Daniam
revocavit. Albertus Marchio evidentibus sacrae scripturae
testimoniis, de falsa illa Osiandri Justitia, per regios theologos
edoctus, ad saniorem mentem redit; et, quam orthodoxae
p.358
ecclesiae de Justitia fidei profitentur doctrinam, denuo,
summa cum detestatione prioris opinionis, amplexus est, et
ad finem usque vitae constanter defendit.
His ita gestis, legati a senatu populoque Lubecensi intervenere,
opem rebus affectis orantes; quod Rex Sveciae
Gustavus, odio an justa ira incensus, omnem libertatem
mercaturae, suis in ditionibus exercendae, negotiatoribus
Lubecensibus interdixisset. Quibus datur a Christiano Rege
responsum: decretam ad Svecos legationem, cum varia ob
negotia, quae reipublicae intersint, tum ob imminentes Gustavi
Regis nuptias, quibus, per valetudinem haud adeo
prosperam, praesentem se sistere non liceret. Ea occasione
quam diligentissime se Svecorum Regi commendaturum
causam Lubecensium, summoqve studio annisurum, ut
exulceratus offensi Principis animus ad mitiora consilia deducatur.
Ceterum quod Gustati nuptias attinet, is defuncta
Margareta Regina, secunda post Catharinam Saxonicam
conjuge, Erici Abrahami filia, ex qua filios quatuor,
Johannem, Magnum, Carolum, et Stenonem Duces; et
qvinque filias, Catharinam, quae nupserat Etzardo, Comiti
Frislandiae; Ceciliam, qvam duxerat Christophorus, Comes
Badensis; Mariam, nuptam Georgio, Comiti Palatino ad
Rhenum, Sophiam, Magni, Saxoniae Ducis conjugem; et
Elizabetham, Christophoro, Megapolensium Duci, desponsatam,
felici foecunditate susceperat: novo sibi matrimonio
junxit Catharinam, Domini Gustavi Olavi, Equitis aurati,
et Westgothiae proregis, filiam; nuptiis ingenti pompa, et
apparatu plane regio, Watsteni, sub extremum autumni,
celebratis: quarum solennitatem honorifica legatorum Danicorum
non parum auxit praesentia Nuptiali festivitate
peracta, legati mandata ediderunt; praecipue conquesti de
quibusdam foederis inter vicinos reges initi perturbatoribus,
qui nullis unqvam monitis minisve permoti, regni Danici
incolas omni maleficentiae genere affligere cessarent. Ad
haec, si quid imprudenter in publica commoda deliquisse
viderentur Lubecenses, pro solita clementia ut ignosceret
Gustavus, et gratiam suppliciter jam expetentibus, aeqvum
p.359
ac benevolum se praeberet, vehementer comprecati sunt.
Ad ea post paucos dies benigne responsum: Non impune
laturos, qui sacrosancta foederum vincula nefariis molitionibus
divellere tentarent: verum de causa Lubecensium
ulterius deliberandum; nil tamen, ob intercessionem Regis
amantissimi, nisi summam clementiam experturos;
licet graviores laesae majestatis poenas promeriti essent. Atque
ita legati Danici comiter dimissi.
Jam processerat pars major anni, quum legatos Anglorum
Regis, Eduardi VI., quorum praecipuus erat Johannes
Bortwichius, vir consiliis lingvaque promptus, ad amicitiam
et societatem petendam, Hafniam, quae Daniae metropolis
est et aulae regiae sedes, venisse nunciaretur. Cum illis foedus
renovatum est iisdem legibus, quibus inter priores Reges
ictum fuerat. Hae tamen novis pactorum tabulis accessere
conditiones; ut si quid unquam hostile in utriusque
Principis regna et ditiones adversarii molirentur, validis
sibi invicem subsidiis, terra marique, ferrent opem,
eaqve pacta litteris ac sigillis utrinque confirmarentur. Quo
se foedere junctum tam potenti Regi impendio laetabatur
Rex Christianus, adeo ut parantibus abitum oratoribus Anglicis,
non solum munera amplissima liberaliter impertiverit,
sed et genere ac virtute florentissimos quosque ex nobilitate
Danica juvenes itineris comites, qui et honoris causas
eos prosequerentur, et simul in Angliam delati, de prolixo
domini ac Regis sui in Eduardum Regem, et regiam Anglorum
domum universam, affectu, et quantopere novi
foederis sanctio placuerit, coram testarentur. Verum hanc
Daniae felicitatem inconstantia fortunae, quae nihil diuturnum
esse permittit, protinus invidit. Nam prima sequentis
anni aestate, mors fato propera, seu conflata insidiis, Eduardum
Regem, nondum sedecim annos natum, abstulit.
Qui jam in illa tam tenera aetate magna virtutum specimina
ediderat, pietatis in Deum, constantiae, humanitatis,
amoris erga subditos, et quaecunqve in heroicae indolis
Principem dotes cadere possunt. Litterarum studio ardebat,
incredibili. Lingvas multas puer exacte callebat, Gallicam,
p.360
Italicam, Hispanicam, et inprimis Latinam, qua
polite et prompte loqvebatur, non ignarus Graecae; quippe
ad omnia docilis erat. Prius coeperat favere artibus, qvam
posceret, et noscere, antequam uti posset. Certe in maxima
omnium et bonorum et eruditorum exspectatione
fuit ob morum ingenuitatem et svavitatem. Ubi gravitas
regia requirebatur, senem vidisses; ut blandus erat et comis,
aetatem referebat. Imo tam acri pollebat judicio, ut
publicis regni negotiis admoveretur. Ceterum tam repentino
foederati Principis fato acriter indoluit Daniae Rex Christianus,
ut sero nimis luctum deponeret. Praecipue miseratus
est fortunam Anglici regni, in quo, post excessum
Eduardi, magna sequuta est rerum mutatio. Maria namque,
Regis modo defuncti soror, regno inaugurata, de
pontificia religione per universam Angliam restituenda edictum
satis severum promulgavit. Hinc in evangelicos omnes
ferro flammaqve crudeliter saevitum. Multi procerum,
quod a tam funestis consiliis toto animo abhorrerent,
in exilium ejecti, aut capite truncati. Episcopi et sacerdotes
non pauci, luctuosissimo spectaculo, combusti sunt.
Inter hos Cranmerus, summus Angliae antistes, vir moribus
sanctissimus, et ob aetatem, corporis speciem, eruditionem,
gravitatem, atque egregias animi dotes quam plurimas,
maxime venerabilis, horrendos ignis cruciatus subire
coactus est. Imo, utriusque sexus octoginta quatuor,
ob constantem verae religionis defensionem, unius anni
curriculo, flammarum saevitia absumpsit. Sed harum rerum
avido plura suppeditabunt istorum temporum
scriptores.
In Polonia, sub extremum anni, nobilium aliquot,
qui gente Dani erant, indignissima caedes patrata est. Hi,
biennio ante, ne militarem aetatem per ignaviam effluere
paterentur, ad prima, sub fortissimo Regum Sigismundo,
stipendia facienda, in eas terrarum oras concesserant. Forte
evenit, dum ab itinere in hospitium, sedandae famis
gratia deflectunt, ut eo ministri quidam Abbatis Olivensis,
(id prope Dantiscum monasterium est) una diverterent.
p.361
Initia sermonum intra facetias steterunt. Mox animis vino
incalescentibus, licentia loci, ad rixas provecti, quae non
nisi fuso innocentum sangvine, (quod Olivenses viribus ac
numero longe superarent) transactae sunt. In his unus ex
generosa Ronnoviorum prosapia oriundus erat. Itaque juvenis
interfecti cognatus, Eilerus Ronnovius, apud Regem de
facinore tam nefario conquestus, tantum precibus evaluit,
ut in Poloniam legati mitterentur, qui debitas in parricidas
istos poenas exposcerent. Rex Poloniae Sigismundus, amantissimus
justitiae Princeps, de scelerato facto per legatos
edoctus, autores caedis paulo post comprehensos, cum culpam
non diffiterentur, capitis affici supplicio jussit. Eadem
occasione vetera inter utrumque Regem renovata sunt
foedera, firmaque ac perpetua stabilita amicitia est.
Initio statim novi anni, inter Mauritium Saxoniae Ducem
Electorem, et Albertum, Marchionem Brandenburgicum,
gravius exarsit bellum; quod magna utrinque virtute,
sed saepius adversa Electoris fortuna, gestum est: donec
ingenti Saxonum exercitu fuso, caesisque trecentis ex flore
nobilitatis, ad pagum Brochdorphium, juxta oppidum
Peinense, in ducatu Brunsvicensi, ipse Mauritius, cruentissimo
praelio superatus, teloque venenato confectus ac
trucidatus, occumberet. Hujus eventum belli, quod sine
suo consilio ac voluntate susceptum esset, Augustus, Saxoniae
Dux, Mauritii frater, ut e longinquo specularetur, ac
interea socerum suum, Christianum Regem, inviseret ac salutaret,
adjuncta sibi illustrissima conjuge Anna, filia Regis
natu majore, sese paulo ante in Daniam contulerat. Eo
confestim proceres aulae Saxonicae, totiusque ducatus ordines,
Johannem Carlovitzium, nobili genere virum, ablegant,
qui Principem suum de pugna Brochdorphiana edoceat,
inque patriam, ad dignitatis Electoralis successionem revocet.
Nec mora; licet Augustus a dulcissima soceri consvetudine
aegerrime divelleretur, itineri tamen se committit;
domumqve reversus, augustissimum Electoris munus, omnium
suffragiis, nec ipso Imperatore dissentiente, suscipit;
quod summa ad posteros gloria deinceps sustinuit.
p.362
Primo deinde vere celebrata sunt Hafniae comitia, ingenti
legatorum exterorum frequentia. Venerant etiam
oratores Lubecensium, Ambrosius Mejerus Consul, et Bartholomaeus
Thegnappel, multa queritantes, tam civitatum
Vandalicarum, quam suae reipublicae nomine, de gravissimis
injuriis, collegio mercatorum, qui in Norvegia negotiabantur,
a regio Bergensis arcis praeside, subinde illatis;
contra jura et scita privilegiorum, consvetudinum, morum,
et legum antiquarum, quibus commercia hactenus, apud
urbes maritimas, fundata steterant. Ad ea redditum est,
comitiis peractis, tale responsum: Regi persvasissimum
esse, dynastam Bergensem, expertae fidei virum, nequaquam
tanta praeditum malitia, ut contra jus fasque quempiam
insontem laedat, ullave afficiat injuria. Nihilominus
praescripturum de querelis Lubecensium, ut innocentiam
suam ostendat, omnemqve a se criminum objectorum
suspicionem amoliatur. Privilegiis eorum nihil derogatum
iri, si quibus legitime impetratis fruantur. At vero
consvetudines, et antiquos mores, vanum et inane esse
quod tantopere jactitent; quum novos ritus, novaqve instituta,
veteribus abolitis, sancire pro arbitrio illis liceat.
Si quae tamen cum subditorum suorum detrimento non
sint conjuncta, nec a pietate, ab honesto et decoro aliena,
ea confirmaturum autoritate sua Regem, modo sic placitum
societati mercatorum fuerit.
In dioecesi Otthoniensi, per haec fere tempora, novas
excitarunt turbas duo verbi divini praecones, Christophorus
Michaelis, et Laurentius Eliae. Hauserant illi teneris annis,
dum praecoci nimis consilio, propemodum impuberes, studiorum
gratia, exteras adire terras, festinant, vesanos de
sacramento regenerationis errores, quos enata superiori seculo
Anabaptistarum secta in ecclesiam Christi invexerat,
hominem, videlicet, in peccata, post primam baptisimi
emundationem, relapsum, ad coelestis gratiae recuperationem,
non minus iterato sacri hujus lavacri usu indigere,
quam freqventi sumtione corporis et sangvinis Dominici,
quod, instar salutaris remedii, adhibere solemus, quoties
p.363
sceleratae mentis angores, ac infelicis conscientiae morsus
atque stimulos persentiscimus. Hanc doctrinam, postea
ad publicum docendi munus admissi, rudioris plebeculae
animis, pro concione, instillare neutiqvam verebantur.
Qvin et admoniti sapius ab episcopo, Georgio Sadolino,
desistere tamen a prava sententia omnino nolebant; verum
ei contra crimini dabant, quod ceremonias pontificias, et
simulatam vitae monasticae sanctimoniam, pristinum in
usum revocare anniteretur. Ne igitur venenum hoc latius
serperet, nec episcopus in officii neglecti suspicionem incideret;
ad Regem, primo quoque tempore, de tam male
pertinaci novorum haereticorum contumacia, referendum
censuit. Is propere, ad dicendam causam citatos, Hafniam
evocavit. Illic dum morantur, alter eorum, Laurentius
Eliae, ad ostentationem praeposterae pervicaciae, filium suum,
adultae jam aetatis, qui in priori baptismo, Johannis nomen
acceperat, denuo in portu Hafniensi, ad pontem Divae
Annae vulgo dictum, aqua marina probe perfusum, indito
Eliae nomine, proluit, non sine ingenti astantium irrisione
et contemtu. Interea Rex conventum indixit episcoporum,
sacerdotum, et aliorum sacri ordinis, per singulas regni provincias,
virorum; qui, adjunctis sibi professoribus Academiae
Hafniensis, controversiam hanc summa cura dijudicarent.
Posteaquam illi, ex mandato Regis, ad praestitutum diem,
Hafniae frequentes comparuissent; duumviri, quorum res
agebatur, in eorum se consessu sistere jussi sunt. Ipse concilio
Rex interfuit, ut sua praesentia, quanta purioris religionis
conservandae cura tangeretur, declararet. Instituta mox
disputatione, quum errores uterque suos acriter et obstinate
defenderet; tota eos judicum corona laesae majestatis reos,
et novissima poenarum exempla meritos, unanimi sententia,
pronunciavit. Inde, regio jussu, in monasterio quodam
Scaniae Herivadensi, dura aliqvamdiu custodia sunt asservati;
postmodum Soram translati, in, perpetua caeptivitate
vitam finiverunt miserrimam.
Ab excessu Regis Eduardi, Mariam Angliae Reginam,
in omnes, qui diversam a pontificia religionem profitebantur,
p.364
saevam exercuisse crudelitatem, supra diximus. Ea
calamitas quamplurimos mortales voluntario exilio patrias
mutare domos, inque peregrinis et ignotis terris fortunam
experiri coegit. Belgas praecipue, Polonos, aliosque exterae
nationis homines, quibus tranquillas in Anglia sedes, liberamque
divini cultus administrationem, suo sub imperio
concesserat indulgentissimus Princeps Eduardus, fatalis haecce
necessitas in longinquas expulit regiones. Nonnulli in
Daniam migrare consilium ceperunt, sive gentis humanitate
adducti, sive fama inclyti Regis, quem tutissimum adversa
jactatis fortuna perfugium praebere solitum inaudiverant.
Tres igitur et aetate, et rerum usu, ceteris, qui remanserant,
praestantiores, Johannes Lascius, nobili apud Polonos sangvine
natus, Carolus Utenhovius, et Martinus Micronius,
non exigua multitudinis frequentia comitante, (centum
septuaginta quinque numero fuere) nave conducta, e portu
Londinensi solventes, sub hiemis initium, Helsingoram,
maritimam Selandiae civitatem, fretique celeberrimi (quod
non injuria Hellespontum Danicum dixeris) litori impositam,
appulerunt. Ubi cognito Regem Coldingam esse profectum,
eo magnis itineribus contendunt. Comiter hic excepti,
et ad Regem introducti, adventus sui causam, pleni
lacrymarum, exponunt; suppliciter orantes, ut, suis in regnis,
secura domiciliorum latibula, et avitae religionis libertatem,
pro solita clementia, omni ope humana destitutis,
indulgeat. Ad ea Rex, propediem se de tanti momenti negotio
cum proceribus regni deliberaturum, respondit. Interea
Paulum Noviomagum, qui tum aulae regiae a sacris
erat concionibus, clarissimae doctrine virum, quodnam vitae
genus sectarentur, et cui potissimum religioni addicti
essent profugi, accuratius explorare jussit. Post unum aut
alterum cum iis institutum colloquium, ejus esse religionis
comperit, quam reformatam vocant, quaeqve Calvini dogmata
pro norma fidei Christianae amplectitur. Id quod Regi
et Senatoribus renunciat. Idcirco veritus Rex, ne si fixam
suis in ditionibus, sedem collocare permitteret, perniciosa
haeresi rudem plebeculam undiquaque corrumperent: denuo
in aulam accersitos benignis affatur verbis; se neutiqvam
p.365
eis per imperii sui provincias et regiones fida denegaturum
hospitia; verum hac lege, si pravas de fidei articulis
opiniones exuant, quibus imbutos, a Noviomago,
cui hac de re inquirendi negotium datum fuit, intellexerat,
et Lutheranis se ecclesiis adjungant. Sin autem ea
conditione acquiescere recusent, extemplo facessant, alioque
terrarum, longe extra fines Daniae, secedant. Ut tamen
se miseriis eorum permoveri Rex ostenderet, centenos
unciales, viatici loco munificentia plane regia, largitus est.
Inde per inferiorem Saxoniam, incertis diu sedibus vagati,
tandem Embdam, Frisiae oppidum, pervenerunt. Isthoc
loci dum consident, Johannes Lascius, vir cetera doctus,
itineris Danici acta, libello comprehensa, publici juris facit:
in quo multa admiscet, quae veri fidem excedunt, et quae
postea Johannem Sleidanum, Emanuelem Meteranum, aliosque
bonae ceteroquin fidei scriptores, in errores non leves
induxere.
Nec expers prodigiorum coelestium hic fuit annus,
prope quotidianas in urbibus agrisque ostentantium numinis
irati minas. Etenim species ardentis coeli multis in locis
fuit. Alibi coelum findi visum, velut magno hiatu; quaqve
patuerat, ingentes effulserunt flammae. Sol rubere solito
magis, sangvineoque similis; lunaque inter imbrem
candens apparuit. Ubique plurimus decidit e nubibus ignis;
ac scintillantes per aera crebro volitarunt faces. Quae simul
omnia coortam sequenti anno pestilentiam, tam hominibus,
quam pecori funestam, denunciarunt.
Anno circumacto, Johannes Basilides, Muscoviae Imperator,
insigni de Tartaris reportata victoria, quorum duo
amplissima, magnaeqve potentiae regna, Casanense et Astrachanum,
suam in potestatem redegerat; tantis rerum successibus
elatus, finitimarum regionum ac provinciarum
excidiis imminere coepit. Ingens ob id Livoniam terror invasit,
ne a tam feroci et infesto hoste penitus opprimeretur.
Legatos itaque Magister Ordinis Teutonici, Episcopus Rigensis,
et nobilissimi quique ex civitatibus, quae capita Livonicae
gentis ea tempestate erant, misere; pacem foedusque
p.366
a Rutenis petentes; qui tantum inducias in paucos
annos, sed conditionibus asperrimis, impetrarunt. Quia
vero nemini dubium erat, quin fallax et fraudulentus tyrannus,
quandocunque data fortuna esset, recens inita pacta
rescinderet; idcirco, suis diffidentes viribus, Principes
externos de subsidiis mature solicitandos censuerunt.
Prima ad Gustavum Sveciae Regem commissa legatio est
forti ac strenuo viro, Bernhardo Smerthenio, Vithensteinii
praefecto; cujus facundia blandisque promissis Rex illectus,
arma Rutenis intulit, finesque eorum infesto exercitu ingressus,
omnia ferro ac igni late vastavit. Sed a Livonis,
qui societatem armorum condixerant, desertus, deducere
exercitum finibus Rutenicis, foedusque cum Basilide Imperatore
jungere coactus est. Inde Livonicae gentis legatus in
Daniam venit, ab Henrico Ghalenio, Ordinis Teutonici
Magistro missus, vir summae prudentiae, fidei, et integritatis,
Franciscus, cognomento Stetinensis, auxilium Christiani
Regis suppliciter implorans adversus hostem, qui, quod induciarum
fidem rupissent Livoni, simul ob nuperam Svecorum
in Muscoviticos agros irruptionem, acerbissima incensus
ira, non solum toti Livoniensium nomini extremam
moliretur perniciem; sed quem certum etiam esset minime
temperaturum sibi, quin omnem effrenati animi furorem
in subditos regios, ac regiae ditionis arces et castella, quae
hinc inde per Livoniam sita essent, effunderet, si quando
copiis hostilibus eas regiones adoriretur. Ad ea responderi
placuit; Haud ita magnis meritis gratiam et favorem
Christiani Regis sibi conciliasse Livonos, ut ullam iis opem
ferre teneretur; quippe qui hostiles Revaliensium, adversus
praesidiarios regios, conatus suo sepe consilio subsidioque
juvissent, nec provinciarum Danicarum vastationes
cohibuissent. Ne tamen res Livoniensium jam fractas et
accisas, penitus eversas cupere videatur; promittere Regem,
aut interposita opera sua, omnem belli cladem a
Cervicibus afflicta gentis amoliturum; aut firmissimo se
iis venturum subsidio; verum hac lege, si occupatas hactenus
regii juris ac imperii arces et propugnacula non inviti
restituant. Tam benigno laetus responso legatus,
p.367
gratiis actis, obsequium gentis Livonicae, fide non dubia,
pollicetur; simul asseverans, certum habere se, quod
summus etiam Ordinis Magister populum universum,
sua autoritate, ad eadem promissa, ipsa mox re confirmanda,
adacturus esset. Quum in procinctu staret, exhibitae
sunt litterae Regis, ad Wilhelmum Brandenburgicum,
Archiepiscopum Rigensem, scriptae, quibus impense petiit,
ut, ingravescente aetate, Christophorum, Ducem Megapolensem,
heroem annis et virtute florentem, in laborum
curarumque consortium assumeret, eumqve deinde, si quid
de capite suo fortuna variaret, successorem sibi destinaret.
Voluntati Regis animo promptissimo morem gessit Antistes,
Ducemqve Christophorum sacrae potestatis: vicarium constituit.
Sed illi tantis honoribus diu frui non licuit. Lis etenim inter
Magistrum Ordinis et Archiepiscopum coorta in apertum
bellum erupit; quo praeter ingentes clades urbibus atqve
agris pontificiae ditionis illatas, ipse Princeps Wilhelmus,
una cum Christophoro Megapolensi, vinculis interceptus,
et in arctissimam traditus est custodiam. Ex ea tamen
paulo post Christophorus, probata innocentia sua, dimissus,
ac per Sveciam Daniamqve in patriam reversus, desponsata
sibi Regis sorore Dorothea, totius Ducatus, tum vacantis,
regimen occupavit.
Intra breve deinde spatium Christianus Rex, coacto
procerum concilio, seriam suscepit deliberationem de tenore
vitae, rerumque statu, quo deinceps frueretur filius natu
major Fridericus, qui tum vigesimum primum aetatis annum
attigerat. Inter alia sic disserebat: Vix posse Principem,
tam prope maturum imperio, inter aulae strepitus,
et vanissima delinimenta, assuescere arduis curarum, populique
regendi artibus. Itaque deligi oportere locum,
quem velut augustam novi principatus sedem incolat,
ubi prima regni gubernacula tractet, ac fato destinati dominii
rudimenta exerceat. Mihi vero tali regiae fundandae
commodissima semper visa est arx et oppidum Malmogiense;
quippe quod ut Scanicae gentis caput est, ita ceteris
civitatibus situs amoenitate, aediumque magnificentia
p.368
et splendore longe praestare arbitror. Ceterum Principi,
non ita per aetatem confirmati subactiqve ad omnes
casus judicii, adjungendos esse censeo viros genere ac prudentia
claros, qui res graves, difficiles, ac perplexas prasentibus
consiliis expediant, omniaque acta et negotia
ejus, circumspectae procurationis arbitrio moderentur.
Hanc Regis sententiam quum nemo non magnatum pronis
suffragiis approbasset; ipsum propugnaculum, totumque
territorium Malmogiense, una cum circumjectis duodecim
provinciis, earumque villis atque pagis, Friderico
Duci, in aulae principalis apparatum, fruendum conceditur.
Is statim summum palatii magistrum creat illustrem prosapia
virum, rebusque gerendis idoneum, Eilerum Hardenbergium;
qui demandato sibi officio multos in annos praeclare
functus est. Inter officia palatina asciti sunt decem ex
primaria nobilitate juvenes, modestia, verecundia, omnique
morum elegantia praediti; quorum fideli opera ac ministerio
privata Principis negotia nitebantur.
Ex eodem concilio severum prodiit edictum de injusta
usura cohibenda. Etenim magna vis accusatorum in eos
eruperat, qvi foenore nimis intento pecunias auctitabant,
et privato usui bonum publicum postponebant. Quare
novis tabulis sancitum, ne quis foenore quincunciario
amplius exerceret, hoc est, ut ex sorte centesima quincuncem
duntaxat annuatim creditor levaret: quum antea ex
libidine locupletium agitaretur, et vel besses in paucos
menses exigerentur. Priusquam vero novellam hanc constitutionem
Rex promulgaret, eminentissimos quosque
theologos ac jurisconsultos in consilium adhibuerat; qui
unanimi consensu statuerant, inter Christianos gratuitam
quidem pecuniae debere mutuationem esse: sed quia commercia,
aliaeqve vitae humanae necessitates, creberrima
mutuatione indigeant; ipsam aeqvitatem postulare, ut is,
qui pecuniae suae usum alteri concedit, ac emolumentum,
qvod inde capere licuisset, in alium transfert, lucrum aliquod
ab ipso percipiat. Non etenim debet cuiqvam
damnosum esse officium suum. Civilis igitur societatis
p.369
firmandae causa, non injuste, moderati foenoris usum,
legibus et decretis Principum Christianorum, approbari
atque concedi; quum vita humana sine mutuis auxiliis
servari non possit.
Jam tempus appetebat, quo indictus erat conventus
Elfsburgensis ad decidendas controversias de finibus utriusque
regni, et quae de aliis rebus coortae erant dissensiones,
post foedus ictum inter Christianum Daniae et Gustavum
Sveciae Reges, apud oppidum Grisebech. Ex nobilitate
Danica viri illustres, summaeqve dignitatis, illuc, jussu Regis
profecti sunt, Magnus Gyldenstiern; Birgerus Trolle;
Autonius Bryske, regni Danici Cancellarius; Tago Tott;
Claudius Urne; et Holigerus Rosecrantzius: quibus datum
in mandatis erat, strenuam ut operam impenderent componendis
litibus diu inter utramque gentem agitatis, quo
firmior pax et concordia regnis borealibus constaret, omnesque
simultates et sinistrae suspiciones penitus, tollerentur.
A parte Svecorum magnates hi comparuerunt; Dominus
Gustavus Olai, Steno Erici, Petrus Brahe, Abrahamus Erici,
Svanto Sture, Birgerus Nicolai, Nicolaus Krumme, Gabriel
Christierni, Georgius Erici, Nicolaus Ribbing, Bjorno
Petri, Petrus Andreae, Benedictus Gylte; iisque adjuncti a
secretis, Olaus Laurentii et Clemens Johannis. Hi primo
congressu longam querelarum seriem de variis injuriis a gente
Danica Svecorum populo illatis proponebant, coelum
terramque contestantes, nihil commisisse Svecos; quod
initum foedus violare hucusque potuerit; verum summis
potius allaborasse viribus, ut mutuae tranquillitatis et amicitiae
vincula nullis interrupta dissidiis integra et inviolata
conservarentur. Nec praeterea quicqvam memoria dignum
in hocce conventu actum est. Nam proceres Danici,
ob famam bellici tumultus, militumque externorum in
Holsatiae fines irruptionem, regiis mox litteris in patriam
revocati, re infecta discedere, omniumque negotiorum
tractationem in annum insequentem differre coacti sunt.
Initio aestatis oborto inter Carolum Caesarem Galliaeque
Regem bello, utrinque, totis viribus, terra marique, acerrime
p.370
dimicatum est. Eo praetextu Galli et Scoti in oceano
septentrionali piraticam exercere, navesque hostiles, pariter
ac nulla laesione, damnove illato obnoxias, sine ullo discrimine,
violenter invadere ac despoliare coeperunt. Qvarum
rerum fama ad Regem perlata, classem armis virisque refertam
instrui pararique jubet, certumque navigiorum numerum
mercatoribus, quorum praecipue res agebatur, imperat.
Praefectum deinde classis constituit insignem bello
virum, Magnum Gyldenstiernium; qui posteaquam diuturna
navigatione utrumque mare permensus esset, dilapsis
metu piratis, Norvegiam advectus, in portu Flecheroensi
ad anchoras stetit. Unde post paucos dies solvens, Hafniam
repetiit, eoque reversus, Regem maritimae expeditionis frustra
susceptae eventum edocuit. Hanc Daniae Regis classem
varios hominum sermones id temporis excitasse Sleidanus
scribit. Nam alii Caesaris consilio fieri dicebant, qui Regis
filium, aut fratrem, in Scotiae possessionem mittere cogitaret:
alii ad Galliae Regis usum destinatam; alii comparatam
in hoc esse dicebant, ut si forte Caesar, aut filius Philippus,
quorum jam esset ingens potentia propter accessionem
Angliae, longius evagarentur, cohiberi possent: ideoque
maritimae civitates etiam sumptus in eam classem subministrare
putabantur. Post multam et diuturnam exspectationem
evanuit omnis hic rumor, et in piratas hunc fuisse
factum apparatum, liquido constitit.
Eadem tempestate, Henricus, Dux Brunsvicensis, devicto
nuper Alberto Marchione, cum quo bellum vario
eventu gesserat, per inferiorem Saxoniam hostilia circumferens
arma, plerosque tam Principes, quam civitates, et
ex nobilitate complures, immensam poscit pecuniam, et
imperata facere cogit. Sed quum in eo jam esset, ut Albi
trajecto, in Holsatiam irrumperet, et vim facturus videretur;
Rex Daniae Christianus collectas subito copias objicit,
ac totius provinciae limites validissimo firmat praesidio. Ut
primum Henricus impetum suum, velut obice posito, fractum
animadvertit; benignis Regem compellat litteris de
commeatu militibus suppeditando, qui jam prope fame
p.371
enecti fugam universi spectarent. Ad ea Rex paucis ita
respondit. Nulla prorsus a se subsidia praedonibus terrarum
exspectanda; qvi inaudita crudelitate, sceleribus,
atque injuriis per universam fere Germaniam hactenus
grassati essent. Habituros infortunium esse, ni propere a
finibus ditionis suae discedant. Responso tam abrupto
perculsus Henricus, totum exercitum in ducatum Megapolensem
traduxit; ubi et similem fortunam expertus est.
Inter tristia hujus anni, summorum apud nos virorum
fata, qui vitam cum morte commutarunt, referenda censeo.
Nam circa Idus Aprilis extremum clausit diem vir
nobilitate generis et dignitate conspicuus, Dominus Ericus
Erici Banner, summus castrorum praefectus, quem vulgo
Mariscalcum nominant. Paulo post decessit fortissimus
heros, Dominus Canutus Rud, Eques auratus, et regni
Daniae senator amplissimus. At vero, sub initium anni,
ex hac aerumnosa vita coelestem in patriam emigravit Magister
Christiernus Petraeus, Canonicus Lundensis; cujus
consiliis utplurimum utebatur Rex Daniae Christianus ejus
nominis Secundus, adeo ut rerum a se gestarum scribendarum
munus ipsi, ceu viro prudenti et egregie docto, demandarit.
Homo certe fuit indefessi laboris et incomparabilis
diligentiae: quippe qui libros quamplurimos ex latina
et germanica lingva in danicam non infeliciter convertit.
Praecipue nomen suum aeternitati consecravit Saxonis
Grammatici Historia Regum Daniae in vernaculam
a se primum traducta: cujus accuratam interpretationem,
ob sublimem, splendidam, et magnificam dictionem,
et abstrusos loquendi modos, hactenus viri docti inter res
desperatas habuerant.
Praeterea nonnullis et hoc proditum extat annalibus,
hiemem, eo anno, crebra ac profunda nive saevam, et
omni tempestatum genere foedam, tum aliquanto, quam
alias, fuisse longiorem. Multos mortales in campis et
silvis oberrantes, aut frigore adustos, aut nive obrutos
periisse: glacie quoque maria et flumina diutissime constricta
p.372
peregrinantibus iter praebuisse expeditissimum. Ad
haec, Christianum Regem clementer restituisse omnibus
ruralibus pastoribus et parochis tributum a se imperatum,
et jam tum Coldingam perlatum. Exegerat
enim a singulis quatuor unciales: quod grave nimis tum
plerisque videbatur onus.
Atque ea sunt potissimum, quae per integrum quinquennium,
domi militiaeqve, memoria digna, gesta
sunt.
HISTORIAE DANICAE
LIBRI PRIMI
FINIS.
p.373
STEPHANI JOHANNIS STEPHANII
HISTORIAE DANICAE
LIBER SECUNDUS,
Qui complectitur res memoratu dignas,
in Dania gestas, regnante
CHRISTIANO III,
ab Anno Christi M.D.LV. ad Annum M.D.LIX.
Insequentis anni principia ingentibus prope turbis exarsissent,
nisi subitos motus, et genialibus in sacris obortos,
novae respectus affinitatis sedasset. Etenim ad nuptias,
quas ducta in matrimonium Anna-Sophia, Borussiae
Principis Alberti filia, Johannes Albertus, Dux Megapolensis,
per ea tempora, Wismariae, non sine magnifico apparatu
celebravit, invitatus Rex Daniae Christianus; legatos
eo misit viros splendore natalium pariter ac raris animi
corporisque dotibus eminentissimos, Dominum Otthonem
Krumpenium, et Holigerum Rosaecrantzium; qui, quod Rex
ipse tenui valetudine conflictaretur, regiae praesenti vices
exhiberent. Inchoatis jam nuptiis, quum more solito, ad
tripudia et saltationes convivii hilaritas provecta esset: primus
inter chorearum ordines locus assignatus est legato
cuidam Sigismundi, Poloniae Regis; ut is, adjuncta sibi
sponsa, velut honoratioris conditionis praesultor, sequentis
agminis pompam duceret. Qvam indignitatem aegerrime
tulere legati Danici; ut se mox, irarum pleni, e mediis
perstrepentis convivii gaudiis subduxerint, naveque conscensa,
in Daniam citato reditu concesserint. Id etenim factum
p.374
cum insigni Regis sui contumelia conjunctum judicabant:
quippe quum et avunculus sponsae Rex esset Christianus;
et, quod in solenni legatorum conventu, ubi de superioris
sessionis, incessus, accubationis, et id genus honorum praerogativa,
disceptatio coorta est, potissimum considerari
solet, regnum Daniae longissimo antiquitatis intervallo Poloniae
regnum superaret; utpote quod initium demum
habuit circa annum Christi M.LXXVII. quo Dux Polonorum
(teste Lamberto Schafnaburgensi, chronographo doctissimo
et accuratissimo) qui permultos jam annos Regibus
Teutonicis tributum penderat, repente nova provectus
audacia, propterea quod Principes Teutonicos cerneret domesticis
seditionibus occupatos, nequaquam ad inferenda
exteris gentibus arma vacare, regiam dignitatem, regiumque
nomen sibi usurpare coepit. At vero Daniae regnum,
incorruptae fidei annales testantur conditum fuisse anno
mundi bis millesimo, nongentesimo, decimo; qui ante
Christum natum millesimus trigesimus octavus
est, quo sapientissimus Israelitarum Rex Salomon lucem
hanc primum aspexit. Ceterum Borussi Dux Albertus
tam repentino legatorum Danicorum discessu non leviter
perculsus, continuo litteris legatisque in Daniam missis
enixius se Regi excusavit, serio contestans, nihil in nuptiali
illa festivitate ex industria commissum in ignominiam
Regis; sed legato Polonico hunc habitum fuisse honorem,
qvod Sigismundi Poloniae Regis beneficiarium sese agnosceret,
cujus in fidem, clientelam, et obsequium, ratione
feudi suscepti, se paulo ante dedidisset. Quin et Johannes
Albertus, Dux Mechelburgius, ne sua ex parte ullam sinistrae
suspicioni occasionem praebuisse videretur; sub exitum
veris adulti, in Daniam suscepto itinere, Regem nova sibi
affinitate junctum invisit. Cujus subiratum animum, post
unum alterumve congressum, ad mitiorem sententiam ita
flexit, ut omnem offensam, tam justis delinitus excusationibus,
deponeret; ac sororem insuper suam Elizabetham,
qvae non ita pridem marito suo, Magno, Megapolensium
uce, orbata erat, Ulrico, Johannis fratri, desponderet.
Id enim negotii Johanni fratri, in Daniam
p.375
proficiscenti, suo nomine expediundum Ulricus commiserat.
Hujus forte dissidii, in ipsa, quod dicitur, herba feliciter
oppressi, imminens periculum, prodigiosa portendebant
tonitrua, quae, pridie Calendarum Januarii, undique
exaudita, omnium animos magno pavore defixerant. Nam
primis se intendentibus tenebris, terribili sonitu coelum
strepere, et inter horrendos fragores rutilantia micare fulmina.
Simul ingentibus procellis immensa vis grandinis
dejecta, imberque continens per noctem totam, cum vehementi
nubium collisione, effusus, usque ad auroram diei
insequentis, tenuit. Id quod rarum et insolens, ea praecipue
anni tempestate, videbatur.
Paucis deinde mensibus interpositis, habita sunt Hafniae
comitia, quae non tam ob publica regni negotia fuerant
indicta, quam ad impensas Lubecensium, urbiumque
Vandalicarum, preces et postulata; quibus, de querelis antehac
Regi et Senatui expositis, aequum sibi jus reddi, saepius
efflagitaverant. Freqventes igitur convenere civitatum
maritimarum, (quae vulgo Hanseaticae dicuntur) legati, nil
nisi veteres querimonias in medium proferentes de variis
injuriis, quas, praecedentium annorum decursu, negotiatores
Vandalicos, hinc inde per regna borealia, praecipue
Bergis in Norvegia, et ad oppidulum Scaniae Falsterboe,
perpessos fuisse, uno ore clamitabant. Qvum vero privilegiorum,
quae ante aliquot secula, a potentissimis Daniae
Regibus, exterorum mercatorum collegiis ac societatibus
indulta memorabant, violationem verbis atrocioribus exaggerarent;
deqve iis nihil certi Regi aut proceribus constaret,
praesertim de vetustioribus, quorum auctoritate jactantius
nitebantur; volentibus civitatum legatis, decretum in
praesens fieri placuit, ut ad certum diem conventus Lubecam
indiceretur, quo legatis regiis, bona fide, coram exhiberentur,
quaecunqve in tabulariis suis reposita civitates
haberent variorum privilegiorum et immunitatum, a
Daniae Regibus concessarum, monumenta, tam vetera,
quam recentioris aevi; eorumque descripta et exempla, si
quae postularent legati, haud gravatim illis impertirentur.
Id quippe ad causum hanc rite decidendam non parum
p.376
interesse, ut aliquid deinceps comperti habeatur, quousque
se jus et auctoritas id genus privilegiorum extendat.
Enimvero saepe privilegia vel male utendo prorsus amitti:
vel longinqvitate temporis, quod varias rerum mutationes
adferre solet, penitus exspirare. Itaque ad statutum
diem legatus a Rege Lubecam missus et Ericus Krabbe,
vir generosi stemmatis, et expertae in rebus magni momenti
gerendis industriae, fidei, prudenti, ac dexteritatis. Is
paulo post in patriam redux, quam plurima privilegiorum
exscripta retulit: nihil tamen ulterius, vivente Christiano
Rege, de iis transactum est.
Nec minore Hamburgenses jactantia immunitates et
privilegia sua venditabant. Nam per eadem tempora, vana
opum viriumqve confidentia inflati, eo usque temeritatis excesserant,
ut mercatoribus, ad Albim flumen incolentibus,
omnem interdixerint libertatem alibi locorum distrahendi
merces suas, qvam Hamburgi; et eo quidem pretio solo,
quod praetores et triumviri, recens in hanc curam constituti,
rebus venalibus imponerent. Sui namqve juris et arbitrii contendebant
liberam esse per Albim navigationem; atque ex
omni fere temporum memoria, eam senatui populoqve
Hamburgensi, ii Imperatoribus Romanis, et factam fuisse et
multis privilegiis confirmatam potestatem, ne mercatorum
qvispiam, sine eorum permissu, frumenta, commeatus,
aliave mercimonia, ex transalbinis regionibus, in oceanum
navibus deveheret, adque exteras nationes transportaret. Ipsi
peculiari formula Jus restringendi; sed prudentiores Vim
ac Violentiam nominabant. Primum vero falsi ac ficti dominatus
impetum in Crempermarsos ac Wilstermarsos, regiae
ditiones negotiatores, effuderunt; quorum naves aliquot,
frumentis onustas, dum velis in altum datis in Belgium
transmittere conantur, per speculatorias suas, Hamburgum
retractas, simul exoneratis et in fiscum redactis mercibus,
ultra totum semestre detinuerunt. Quae Regi qvum
nunciata essent, extemplo legatos Hamburgum misit, qui
navigia detenta dimitti, ablatasque merces restitui juberent.
Quod si porro violenter agerent, se non defuturum afflictis
p.377
subditorum rebus, sed justam vindictam quaesiturum
violatae libertatis publicae. Ad ea ferociter responsum est:
Rempublicam Hamburgensem vetustissimis Caesarum privilegiis
innixam, juris libertatisque tuendae cavsa, certas
quasdam mercatoribus praescripsisse navigationis per Albim
fluvium leges et statuta, simul omnis generis mercibus legitima
indixisse pretia: ne mercatores, lucro inhiantes,
pro arbitrio, aut subdole, aut confuse, mercimonia tractarent,
neve prohibitas merces in peregrinas regiones venum
exportarent. Se vero prorsus censendos tantis indignos
beneficiis cives, si ab ullo Principum, nedum a Daniae
Rege, tantam potestatem, a majoribus suis, per tot secula,
ad se devolutam, sibi eripi patiantur. Idcirco plane
confidere Hamburgenses, havd indigne laturum Christianum
Regem, quod ipsius subditi, bonis ereptis, debitas
contumaciae poenas exolvissent. Eo per legatos accepto
responso, rescribi placuit, urgendos precibus Hamburgenses,
ut, quae tantopere jactitarent, privilegia ostenderent ac
commmunicarent. Hujus rei dilationem nonnullam quum
Senatus Hamburgensis expeteret; veritus Rex, ne majori
cum temporis sumtuumqve dispendio, diutius actio illa protraheretur,
legatos subito in patriam redire jussit. Quare
lis utrinque in suspenso relicta; nec deinceps, rerum potiunte
Christiano, haec finem sortita controversia est.
Ad praestitutum conventus Elfsburgensis diem, qui post
Calendas Majas tertius erat, utriusque regni proceres, non
minore, quam priore anno, frequentia, denuo congressi
sunt. Initia colloquii facto, in solitas querimonias erumpunt
Sveci, earumque summa capita in codicillos relata legatis
nostris exhibent. Inprimis, quod subditi Daniae Regis,
qui Blekingiam provinciam incolunt, Nicolao cuidam
cognomento Dacke, patriae proditori, et autori seditionis
jampridem in Svecia exortae, arma, pecuniam, aliaqve
subsidia suppeditassent; captamque ex fortunis Svecorum
praedam certo pretio permutassent; strenuos denique perniciosae
factionis incentores se praestitissent: eo nomine
initum inter Reges foedus violatum, graviter conquestus
p.378
est Petrus Brahe, quem Sveci oratorem constituerant.
Nam inter pacta et conventa hoc etiam fuisse asseruit, ne
quis alterius hostibus, aut profugis, perfugium vel hospitium
suis in terris ac regionibus, praeberet. Et dictis major
ut fides constaret, recensita sunt eorum nomina, qui litteris
ad seditiosos scriptis, e Germania opportuna propemodum
auxilia adfutura polliciti essent. Hos inter praecipui fuere;
Andreas Olai, Johannes cognomine Parvus, Matthias de
Gyteraas, Henricus Hofmannus, Matthias Joannis, Johannes
Teutonicus, Andreas Terning, Olaus Svenonis, Andreas
Svenonis, Andreas Sartor, Andreas Scotus, Matthias Conradi,
Carolus Biure, et Sveno de Lindaas. Hinc gravissima
accusatione nobilissimum Dominum Wernerum Parsbergium,
Arcis Wardbergensis praesidem, adortus Braheus:
quod in Blekingianorum scelera justo supplicio non animadvertisset;
verum, accepta ingenti pecuniae summa,
tam illis, qvam e Svecia profugis seditiosis, perpetuam
immunitatem concessisset. Cujus itidem criminis procuratorem
Parsbergii, Johannem Teutonicum, coarguit.
Ad ultimum, impense petiit, ut decidendis componendisque
tanti momenti controversiis, cujus rei causa utrinque
convenissent, legati Danici omni studio juxta secum incumberent.
Adversus ea datum a nostris responsum: nulla
teneri culpa Daniae Regem, si quid crudelius factiosi nonnulli,
ipso ignaro, patrassent: ipsismet luendam esse culpam,
reddendamqve delictorum rationem: sine Regis
consensu et mandato motam in Svecia seditionem, ejusdemque
reis praebita in Danicis provinciis latibula, vel
exinde patescere, quod ex incolis Blekingiae, ad Sveciae
Regis preces et postulata, qvam plurimi debito supplicio
affecti: frustra in jus vocari conjurationis socios, quorum
pars maxima jampridem morte seu fatali, seu violenta,
periisset; in superstites, jam absentes, quum objecti criminis
nondum convicti essent, nullum dari sententiae ferendae
locum: vanam idcirco et inanem esse rupti hac in
parte foederis querelam. Parsbergium, per citatos cursores
evocatum, propediem adfuturum: se ad sententiam
in reos pronunciandam paratos,. si modo Sveci pari numero
p.379
ad negotium illud tractandum se conferrent. Etenim
Danorum proceres sex tantum; contra, ex Svecica
nobilitate quindecim fere advenerant. Id quod ubi Sveci
detrectarent, conventus irrito successu solutus. Nostri tamen
de inquirendis puniendisque sicariis operam condixere
suam.
Ingens circa haec tempora Svecorum mentes pervaserat
in Danos suspicio; at vana quaeqve sibi fingere solet aeger animus,
et diffidere vel amicissimis. Etenim gentis illius annalibus
proditum est, Gustavum Sveciae Regem, pavlo post
conventum Elfsburgensem, missis ad praesides et praefectos
Gothiae Orientalis Smalandiaeque litteris, serio monuisse,
ut saluti patriae gnaviter invigilarent ac providerent, ne
quid respublica Sveciam, istis in provinciis, detrimenti caperet.
Se namque constanti fama edoctum, quam cruenta
in vicinos Svecos consilia agitarent Dani, qvamque totis
adlaborarent viribus, ut omnem Sveciam suam in potestatem
redigerent. Ad haec, in aula Gustavi Regis de
Friderico Christiani filio, electo tum Daniae Rege, falsus increbuerat
rumor, quod jactare solitus esset, se olim, ubi rerum
in Dania potitus esset, ultra constitutos utriusque regni
terminos, Holevediam usque, prolaturum fines imperii
sui: quodqve in hostilis animi indicium, trium coronarum
insignia, quae Sveciae Reges, a vetustissima memoria, sibi
vendicassent, annulo signatorio insculpta gestaret. Sed hae
nugae sensim evanuere. Adulto vere, in Anglia, mercatores
quidam ex collegio divi, ut vocant, Eduardi, instructa
classe, per oceanum borealem, Norvegiam praetervecti,
ad emporium Rutenicum, Sancti Nicolai nomine insignitum,
navigationem instituere coeperunt. Immania haec
Anglorum ausa Rex Daniae Christianus aegerrime tulit, cum
quod absque suo permissu, qui Norvegici maris dominium
obtineret, sordidi spe lucri, insolitum sibi iter ad merces distrahendas
aperuissent; tum quod vectigalia regni Danici,
quae negotiatores Anglici, per Hellespontum Danicum navigantes,
quotannis solvere consveverant, haud parum,
ob novam commerciorum ad barbaras istas gentes translationem,
p.380
diminuerentur. Interea vero, dum reprimendis
Anglorum molitionibus intentus est Regis animus, missi a
Gustavo Sveciae Rege legati, Johannes Axelius et Johannes
Ritbergius, advenere, enixe precantes, absistere Rex jubeat
Anglos a vetita navigatione; ne variis mercibus importatis,
nimis augeantur opes, crescatque potentia Sarmatici
tyranni, qui summum in circumjectas nationes imperium
affectaret; neve maritimae in Germania civitates, cessantibus
Anglorum negotiationibus, insigne detrimentum capiant.
Datis itaque ad Mariam Angliae Reginam litteris, obtestatus
Christianus Rex, ut subditorum conatus severe inhibeat.
Quod si in incepto persistant, se acerrimum contumaciae
vindicem futurum minatur. Verum mercatores,
lucro inhiantes, nullis minis adduci potuerunt, ut coeptam
navigationem intermitterent.
Ceterum, quum animadverteret pientissimus Rex Christianus,
inter peregrinos ex Anglia proscriptos, qui hospitii
quaerendi gratia magno numero in Daniam confluerent, non
paucos, Anabaptistico et Sacramentario veneno infectos,
reperiri, qui sine subditorum suorum periculo et damno
admitti non potuerunt: ideo severissimum edictum, hoc
anno, ad diem Michaeli Archangelo sacrum, promulgavit;
quo sub capitali poena, et famae ac bonorum omnium
jactura, interdixit, ne quis pravae religioni addictos, in hisce
regnis hospitio suscipere praesumeret; et sicubi suscepti
essent, confestim omni civitatis jure intercludendos, et regno
ejiciendos esse, serio demandavit. Eodem die amplissima
latifundia regiae Academiae Hafniensis professoribus
utenda fruendaque concessit: ministrorum Verbi divini stipendia
auxit: liberalique sustentationi studiosae juventutis annuos
reditus locupletissimos uberrimosque assignavit. Haec
Regis vere Christiani in sinceram religionem merita, haec
studia fuere, quorum apud seram posteritatem gratissima
vigebit memoria.
Nec reticenda videtur optimi Principis erga fidos aulae
ministros prolixa benignitas, quos ad amplissimos honores
perducere summae semper curae habuit. Ita demortuo Lubecensium
p.381
Episcopo, Theodorico Resio, insignem sapientia
virum, Andream Barby, Cancellarium Germanicum,
quo multos per annos, participe consiliorum arcanorum
usus fuerat, ad sacrum hocce munus pia Regis extulit
solicitudo.
Extremo anni, in amoenissimo illo monasterio Divi
Petri, prope Nestvediam, ubi nunc illustris Schola est Herloviana,
diem suum obiit venerandus senex, Dominus Avo
Bilde, nobilissimi Viri, Petri Bilde, de Svanholm, filius:
qvi, dum suberat vigor animi, ingentibus par negotiis, praecipuus
habitus, cui secreta inniterentur. Etenim, per tempora
trium Daniae Regum, augustissimo Cancellarii munere
functus erat. Post ad episcopatum Arhusiensem evectus,
facta religionis per Daniam mutatione, dignitate cedere
coactus est. Eandem tamen vim in amicitia Principis
tenuit. Nam et vivum Avonem summo semper favore
gratiaque complexus est, et quum defuncti funus in templo
Antvorschoviensi humo mandaretur, exequiis interesse
Christianis Rex haud dedignatus est.
Insequens Annus non adeo magnis rebus insignis, sed
intemperie coeli gravis, prodigiisqve solicitus fuit. Primo
etenim vere, sangvineo crine tremendum cometae sidus effulsit,
quod a sole nascente occasum versus extentum; per
geminatum fere octiduum, conspiciendum sese praebuit,
usque ad horrorem et formidinem visentium. Qui coelestium
periti erant, novae hujus stellae exortum non nisi excidia
gentium, civilium bellorum clades, popularium furorum
pericula, aliaque funesta et adversa paci, ac rerum ordini,
decernere judicabant. Alii portendisse credebant diras
calamitates, quas misera Livonia, per Muscovitarum irruptionem,
sequentibus annis, sustinuit. Sed et nobis Danis
ostentum hoc mala non exigua obnunciasse compertum
est. Aestatis enim subsecutae fervore satum omne coaruit;
autumnale vero tempus adeo pluvium fuit, ut si quid locorum
humilitate alitum succrevisset, perseveranti imbrium
inundatione decideret. Ita qvod aestas aegre genuit, autumnus
oppressit: tantaque temporum intemperies extitit,
p.382
ut nec imber aestum leniret, nec aestus imbris illuviem temperaret.
Hinc annonae gravitas per omnes Daniae provincias
incessit, tantaque frumentorum penuria, ut imminenti
saevitia famis, divites pariter ac inopes consumtura
videretur.
Supra dictum est, ex parvis dissidiis, mutuisque contentionibus,
funestum exarsisse bellum, inter Wilhelmum
Brandenburgicum, Archiepiscopum Rigensem, et Henricum
Galenium, Ordinis Teutonici Magistrum. Ad eos motus
sedandos, Christianus Rex, pacis amantissimus Princeps, ex
nobilitate Danica viros eminenti autoritate conspicuos
denuo legatos in Livoniam misit, qui dissidentes solidam
in gratiam reducerent, et infausti belli principia, ex quo nil
nisi omne calamitatis et miseriae genus ad utramque partem
redundaret, quibuscunque possent conditionibus, componerent.
Et inprimis solicitam impenderent curam Wilhelmo
Archiepiscopo pristinae libertati restituendo, qui a victore
Galenio in vincula abductus, Schmiltenii captivus attinebatur.
Verum optimi Regis voto exoptatus respondisset
eventus, nisi si pacis transactioni, quae felicem exitum
spectare videbatur, intercessisset Rex Poloniae Sigismundus,
qui nescio quid praetendens, immensis cladibus occasionem
dedit, queis tota Livonia miserandum in modum deinceps
vexata, afflicta, et tantum non penitus oppressa fuit.
Ad diem XVI. Februarii, Hafniae, solenni festivitate,
et apparatu magnificentissimo, celebratae sunt nuptiae Uldarici,
Ducis Megapolensis, uxorem ducentis Elizabetham,
sororem Christiani Regis, viduam Magni, Ducis itidem
Megapolensis, jampridem defuncti; quam ei desponsatam
fuisse, antea memoravimus.
Illis vix dum finitis, allatae sunt in Daniam litterae de
excessu Friderici Palatini Electoris, qui gravis aetate, Alzemi
mortem obierat ad ejusdem mensis XXVI. diem. Huic
nupta fuerat Dorothea, Christierni II, Daniae Regis, filia;
isque tanti matrimonii felicitate intumescens, posteaqvam
regnis excessisset socer, summam rerum in Dania coepit
p.383
affectare, et deinceps, vana imperii exspectatione, hostilia
nonnunquam molitus est: donec fato sic satis maturo praereptus,
nullaque sobole relicta, solicitos Danorum populos
impendentium bellorum metu liberaret. Vidua in multos
annos superstes, tandem supremum explevit diem Anno
Christi M.D.LXXX. In Electoratu successit Ottho, Ruperti
fratris filius; mitissimus Princeps et alieni
abstinentissimus.
Eodem fere tempore nobilis quidam gente Livonus
Conradus Uxelius, sexcentorum equitum turmis, quas, ad
vindicandas injurias a Revaliensibus sibi illatas, conscripserat,
in Saxoniam inferiorem, Wagriam, et Holsatiam,
impetu facto, undique ingentem circumferebat metum.
Rex itaque veritus, ne suis quoque subditis aliquid damni ferocia
militaris inferret, collecto exercitu, vim vi repellere
cogitabat. Verum paulo post Lubecensium agris ac territoriis
omnis haec tempestas incubuit: quos ubi immensam
argenti summam, ut milites suos a depraedationibus cohiberet,
sibi solvere compulisset Uxelius, isine ulteriore violentia,
finibus eorum excedens, in Belgium, cum omnibus
copiis, militiae exercendae cavsa, sese contulit.
Jam magna anni parte circumacta, Roeschildiae, in
fata concessit generosus heros, et de patria universa egregie
meritus, Stigotus Pors, ejusdem ecclesiae, ut vocant, Archidiaconus:
qui ob insignem pietatem ac prudentiam, post
amotos Archiepiscopos, sacri ordinis per Scaniam praeses a
Rege constitutus fuerat.
Nec multo post, in ipso aetatis flore ac vigore, Chilonii,
properata morte vitam finiit Holsatiae Dux; Fridericus,
Regis Daniae Friderici I. filius, Episcopus Slesvicensis et Hildesheimensis.
In ejus locum suffectus Adolphus frater, jam
antea omnium votis ac suffragiis sacrae hujus dignitatis fastigio
destinatus.
Foeda per id temporis invalescente juventutis avlicae
luxuria, leges vestiarias Christianus Rex edidit: quibus vetitum
p.384
fuit gestare caligas laxo sinu fluitantes, et ad ima crura
propendulas: quo habitu milites tum incedere soliti. Eo
etenim vesaniae processerat quorundam fastus, ut tantum
serici panni unico vestimento impenderent, quantum
tribus avt quatuor procerae staturae hominibus amiciendis
suppeteret. Ideoqve tam profusi sumtus indumenta, calamitatem
fundi, et pestem ac perniciem rei familiaris, Rex
indigitare consveverat. Quumqve edictorum severitatem
ad coercenda vitia parum momenti habere animadverteret,
satellites in publicum emisit, qui vestimenta prohibita, si
quos haberent obvios tali ornatu conspicuos, cultellis lacerarent
ac discinderent. Quo territi rigore, multi ad pristinam
se frugalitatem composuere.
Nec multa memoratu digna novus attulit annus. Cujus
sub initium, datis ad Holsatiae Duces et Senatum Hamburgensem
literis, Rex in commune consulendum monuit,
serioque deliberandum, qva ratione dirimenda lis esset,
quam eis fisci Caesarei procurator non ita pridem intenderat.
Posteaquam enim, in comitiis Ratisbonensibus, colligendae
et in fiscum redigenda pecuniae datum ei negotium
fuerat, quam Ordinibus Imperii, ad Turcicum bellum gerendum,
imperaverat Carolus Caesar; inscitia reipublicae nostrae,
ut alienae, ratus Episcopum Slesvicensem et Hamburgenses,
indictae pensioni solvendae, aliisque oneribus sustinendis,
non minus esse obligatos, quam cetera membra
et ordines Imperii Romani: idcirco destinatum hunc Turcico
bello censum, ab illis qvoque, pavlo severius, exigere
coeperat. At illi qvum imperata detrectarent, justasque adferrent
excusationes: quod ducatus Slesvicensis fevdum
esset regni Danici, ipsaque dioecesis ab omnibus Imperii oneribus
libera atque exemta; quodque Hamburgenses, omnisque
Stormariae regio, in qua sita haec civitas, tam arcto
nexu inserta et conjuncta ducatui Holsatiae, ejusque
dominio esset, qvam membra corpori: tali responso necdum
acquiescens, jure cum ipsis agere, et plenam dissensionis
controversiam instituere non est veritus. Qvamobrem
jam litteris Regiis incitati, totum hoc negotium ipsius
p.385
consilio, fici, et autoritati conmiserunt. Igitur adornata
ad Caesaren legatione, Rex summa ope expetiit, ut institutam
a fisci sui advocato, contra Slesvicenses et Hamburgenses,
actionem eo usque differri pateretur, donec certo
constaret, num inter ordines et membra Imperii Romani
jure censendi Episcopus Slesvicensis, civesque Hamburgenses
essent; an vero ditioni Regum Daniae ac Principum
Holsatiae subjecti. Caesar benigno legatis reddito responso,
in postulata Regis aeqvo animo consensit. Itaque in Camera
Spirensi, ut vocant, ubi supremum Imperii Romani tribunal,
diu fuit haec lis agitata, ad tempora usque Friderici
II. Daniae Regis; quo regnante, dioecesis Slesvicensis, juri,
ditioni, potestati Regum Daniae, omnium judicum sententiis
atqve suffragiis adjudicata cessit: de civitate Hamburgensi
nondum, quod sciam, determinata controversia.
Intercessere pauci dies, qum Rex Sveciae Gustavus,
litteris ac legatis in Daniam missis, graviter conquereretur
de averso et abalienato Christiani Regis a se, totaque gente
Svecica, animo; studiisque ac consiliis magis ad bella et
hostiles molitiones, qvam ad pacem et amicitiam colendam
inclinantibus. Ejus rei illustre hoc habere se documentum
scribit, quod in omnibus picturis ac sculpturis, in armis,
vexillis, aliisque utensilibus, insignia trium coronarum,
qvae multorum seculorum decursu, propria et usitata
Svecorum Regibus fuerant, Rex Daniae, per integrum
decennium, exprimenda curaverit. Quin et eo audaciae
progressum, ut literas nuper ad se datas annulo obsignaverit,
in cujus pala eadem insignia extarent incisa. Exinde
neminem ignorare posse, qvaenam adversus finitimos
Svecos consilia volutent Dani; nempe, ut omnem, qua
patet, Sveciam sub pristinum servitutis jugum redigant.
Longe majora in Christianum Regem sua constare merita,
qui ad imperium Danicum vix pervenisset, nisi si Sveci,
suo jussu et voluntate, arma, pecuniam, aliaqve subsidia
ad res gerendas suppeditassent: nunc vero ipsum tantis
benefactis malam rependere gratiam. Plura in hanc
sententiam legati exponere jussi erant, quae diffusius Svecorum
p.386
annales commemorant. Quibus responsum est;
Nequaquam in ignominiam Sveticae gentis insignia trium
coronarum hactenus usurpasse Reges Daniae: sed potius
in memoriam arctissimae unionis, ac indissolubilis vinculi,
quo, imperante Margareta Regina, tria haecce ad septentrionem
regna, Dania, Svecia, et Norvegica, invicem
connexa et copulata fuere.
Extremo aestatis, illustrissimus Princeps Augustus,
Saxoniae Dux et Elector, adjuncta sibi itineris comite Anna,
Christiani Regis filia, in Daniam, splendida etiam stipatus
aulicorum caterva, appulit, non solum ut socerum, jam
senio fractum et debilitatum, inviseret ac salutaret, sed et
cum eo ut ageret de recens exortis in religione controversiis,
aliisque magni momenti negotiis, quae communem
reipublicae salutem spectarent. Eum in Saxoniam paulo
post revertentem, jussu parentis, comitatus est Fridericus
Princeps electus Daniae Rex, una cum fratre Magno, lectissimaque
Danicae nobilitatis frequentia. Exitu anni, vita
concessit Doctor Johannes Macchabaeus Alpinas Scotus,
theologiae in regia Academia Hafniensi professor eminentissimus,
vir excellentis doctrinae, et integerrimae vitae. Ejus
funus Regia Majestas prosequuta est. Ceterum Johannes
hic noster dictus Macchabaeus, prognatus ex nobili et perantiqua
Macalpinorum in Scotia, familia; adulta jam aetate in
Angliam profectus, ibidem, ducta uxore Agnete Suderlandia,
aliqvamdiu consedit. Qvum autem videret nullam sibi
sperandam istic loci fortunarum aut vitae securitatem; fervente
tum vel maxime, Marianis praesertim temporibus,
persecutione eorum, qui recens patefactam doctrinae coelestis
lucem amplexi, ob ejusdem professionem, variis atque
exquisitis suppliciis excarnificati, passim trucidabantur: patria
cum uxore extorris, in Germaniam profugit. Et Bremae
paucis mensibus sese tanquam ex fuga recolligens, Vitebergam
se tandem contulit, viventibus adhuc ibidem
Luthero et Philippo. In ea urbe et Academia velut in portu
sibi conquiescendum ratus, sese et familiam, ut potuit,
ad aliquod tempus sustinuit, in sacrosanctae theologiae studium
p.387
summa interim contentione incumbens, et divinae
providentiae omnia sua commendans. Hic qvum aliquando
a Domino Philippo de familiae suae nomine interrogatus,
Macalpinum sese esse responderet: Merito, inquit Philippus,
Macchabaeus in posterum cognominaberis, quod haud minora
pericula pro gloria Dei ejusque verbo, quam ille, subieris;
quorum omnium felicem tandem exitum, divina
benignitate, sortieris. Atque ex eo tempore Johannes sese
Macchabaeum semper, et nonnunquam ex altera sui cognominis
parte Alpinatem insuper vocitavit. Sic igitur Witebergae
victitans Johannes Macchabaus Alpinas, et jam tum
gradu Doctorum in theologia ibidem ornatus, uno et eodem
tempore, per litteras, Argentinam, et in hanc nostram
Daniam, ad theologiam publica professione docendam,
amplo sic satis et honorifico stipendio evocatur. Hic vero
nonnihil cunctatus, et anceps primum consilii; nihilominus
tamen cum aliis rebus inductus, tum excitus potissimum
fama de singulari pietate Christiani Daniae Regis
Christianissimi, ejusque in instauranda et propaganda sincera
religione studio et fervore, Daniam elegit, cui censeret
potius operam suam, in tam praeclaro sibi oblato docendi
munere, impendendam. In Daniam igitur profectus, Hafniam,
quae regni metropolis est, et Academiae sedes, venit,
aestate jam inclinante, anno Christi M.D.XLI. Ab eo
tempore, totos deinceps annos sedecim, in regia academia
Hafniensi, magna cum laude, et auditorum fructu, theologiam
professus, verbum Dei summa fide et diligentia est
interpretatus, usque ad annum hunc Christi M.D.LVII;
Qvo anno, die V. mensis Decembris, in Christo pie et placide
obdormiscens, in coelestem patriam redux, ex hac vita
exul, emigravit.
Dum in Saxonia Fridericus, electus Daniae Rex, commoratur,
sub exitum Februarii mensis, comitia Francofurti
ad Moenum habita. In his Ferdinandus, jam ante triginta
annos Rex Romanorum constitutus, fratre Carolo V.
Caesare sic volente et jubente, qui aetate ac taedio curarum
fessus, depositis Imperii insignibus, relictaque Germania in
p.388
Hispaniam trajecerat, post unanimem Electorum consensum
et electionem factam, Romanorum Imperator, publice
ac usitatis ceremoniis adhibitis, solenniter renunciatur
et proclamatur. Huic Electorum conventui Fridericus noster
interfuit, tantaque se comitate erga omnes gessit, ut
non solum ab ipso jam recens electo Imperatore omni honorum
genere sit exceptus, sed et apud Electores, ceterosque
Imperii Romani Principes atque Ordines, ingentem
sibi gratiam et favorem conciliaverit. Demum ab Augusto
Electore benigne dimissus, circa veris initium, in patriam
redux, itinere Germanico feliciter peracto, sospes ac incolumis
Hafniam pervenit.
Eodem mense Februario, quo comitia Francofurtensia
celebrata, fato fungitur Eleonora, soror Caesaris, quae
primum Emanueli, Regi Lusitaniae, cui etiam filiam Mariam
pepererat, postmodum Francisco, Galli Regi, matrimonio
juncta fuerat. Eam, post paucos deinde menses,
morte sua subsequutus est Carolus V. Imperator; qui integro,
quod obitum praecessit, biennio, in sacro quodam secessu,
totus rebus divinis, ac praecipue mortis, vitaeque
coelestis meditationi, vacans, in Hispania fatis concessit,
quum vixisset annos LVIII, Imperium vero Romanum XL
tenuisset.
Inter haec saevus ac truculentus ille Moschorum, seu Rutenorum,
tyrannus, qvique crudelitate omnes fama celebratos
tyrannos aeqvaverat, Johannes Basilides, ob dilatam
pecuniae condictae solutionem, subitis incursionibus, copiisque
validissimis, in omnem se Livoniam effudit. Praeerat
exercitui dux belli peritissimus, Zar Sigalejus, gente Tartarus;
qui posteaquam in Virriam et Harrigiam interiorem penetrasset,
hostili populatione nihil intactum relinquere, vicos
urere, agros evastare, ingentes mortalium caedes edere,
multiplices praedas agere, omnia denique fuga et terrore
complere. Hinc Narvam, maritimum oppidum, post
paucorum dierum oppugnationem, cepit: et mox arcem
urbemque Torpatensem, Hermanno Episcopo deditionem
p.389
faciente, occupavit. Hac occasione nobilis quidam Livonus
Christophorus a M�nickhusen, cum Francisco Anstelio,
arcis Revaliensis praeside, paciscitur, ut in fidem ac ditionem
Regis Daniae Christiani eam traderet. Qvin et modicam
militum manum, quos in urbe, praesidii causa, Ordinis
Teutonici Magister collocaverat, sacramento Regis
adigit: atque ita utramque armis, commeatu, praesidioque
firmissimo instructam, unius anni spatio, adversus Moschorum
impetum strenue tutatus est, inscio quidem Rege, sed
ut his meritis regiam sibi obstringeret gratiam, a quo jam
ante propugnaculo Colchiano praefectus fuerat. Brevi spatio
interjecto, Revaliensium, totiusque fere nobilitatis Livonicae
legati, Bruno Vidtbergius, Fabianus Tisenhusen, Casparus
Breitholts, et Justinus Cloedtius, in Daniam venere,
opem Christiani Regis adversus Moschos suppliciter implorantes,
cujus antehac clementiam, non una in calamitate,
experti fuissent. Eos Rex, benigno responso dato, amplissimaque
suppetiarum spe facta, comiter a se dimisit. Post
paucos deinde dies, Gothardus Ketlerus, jussu Wilhelmi F�rstenbergeri,
qui tum Ordini Teutonico summa cum potestate
praeerat, arcis oppidique Revaliensis restitutionem per
litteras a Rege expetiit. Quibus responderi placuit; se
neutiqvam impedimento futurum, quominus erepta recuperent:
nec ad incrementum imperii sui, quod satis vasto
terrarum ambitu pateat, indigere unius castelli accessione:
ab omni denique humanitate alienum, summis angustiis
circumventos aliis super alias cladibus cumulare.
Itaque imperaturum se Christophoro, ut praesidia ex arce
urbeque Revaliensi deducat, easque Episcopo, sive Magistro
Ordinis, restituat; verum his conditionibus, ne tormenta
bellica, commeatum, arma, aliave, quae in usum
belli eo illata essent, Christophoro petenti reddere detrectent;
nec faxint, ut id ipsi fraudi aut noxae sit futurum, quod
demerendi solum Regis gratia, in medio belli ardore, ditionis
alienae latifundia invaserit. Hac de re nuncio, qui
Ketleri litteras pertulerat, redditi sunt ad Christophorum a
Rege codicilli: simul, in solatium dirae calamitatis, ad
Ketlerum transmissis viginti aureorum millibus. Redux in
p.390
Livoniam tabellarius Dieterico Behr, et Henrico Uxkilio
qui absentis Christophori vices gerebant, litteras tradidit regias:
quibus perlectis, extemplo in ditionem Episcopi arx
civitasque Revaliensis restitutae sunt. Eodem fere tempore,
Episcopus Osiliensis, Johannes a M�nichhusen, insulam Osiliam,
juxta ac Ulricus Behr, dioecesin Curlandensem,
Christiano Regi, ob suppeditatam ingentem pecuniae summam,
permisere, quae postea in perpetuam potestatem
Regum Daniae concesserunt. Ceterum, ut ostenderet laudatissimus
Princeps, quanto alieni infortunii dolore angeretur,
viris summo loco natis et insigni prudentia conspicuis,
Claudio Urne de Beltebierg, Vobislao Vibissero de Trojeburg,
Petro Bilde de Svanholm, Hieronymo Thennero Jurisconsulto,
ad Muschorum Imperatorem splendidam commisit
legationem, inque mandatis dedit, ut tyrannum solicitis
precibus (si modo ullis flecti precibus posset) eo adducerent,
ne nimia crudelitate saeviret in miseros Livonos,
quorum pars maximam ferro flammaque periisset: utqve
memor foederis, quod inter se sanciverant, exercitus sui
duci Zar Sigalejo interdiceret, ne propugnaculum Colchianum,
aliaque regiae in Livonia ditionis castella, praedationibus
infestaret, sed omnem a subjectis sibi incolis
violentiam abstineret. Verum priusquam mandato sibi
munere legati defungi potuerint, Christianus Rex finem
vitae impleverat.
Primo vere, Lutetiae Parisiorum nuptiae Francisci Delfini,
Henrici, Regis Gallorum, filii natu majoris cum Maria
Stuarta, Jacobi Quinti, Scotorum Regis, et Maria
Gvisianorum sororis, unica filia, sumptuosa et vere regia
pompa celebratae sunt. His ut interesset Rex Christianus,
missis sub initium anni per Carolum Danzaeum, oratorem
Gallicum, litteris, enixe petierant. Sed obstante valetudine
Regis, quae extrema aetate haud adeo prospera fuit, aliisque
intervenientibus impedimentis, decernere in Galliam
legatos placuit, qui et regias obirent vices, et commissa sibi
negotia diligentius conficerent. Inter alia etenim haec eis injuncta
fuere mandata, ut, posteaquam novis nuptis fausta
p.391
quaevis nomine Regis, apprecati essent, cum Delfino, Rege
Scotiae designato, agerent, partim de veteri societate et
amicitia, quae Daniae Regibus cum regia Scotorum domo
intercessit, renovanda et confirmanda; partim de restituendis
Orcadibus, quas oblato pretio redimere saepius, at frustra,
Rex Christianus conatus fuerat. Delfinus legatos comiter
exceptos cum habuit magnificentius, tum largissimis
promissis oneratos dimisit. Ceterum mors fato propera,
quae insequente mox anno, optimae spei Principem, in florida
aetate, (vix enim annos octodecim natus erat) ex hominibus
amolita est, tanta promissa irrita fecit, Orcadumque
restitutionem in plures prorogavit annos.
Hujus temporis tractu, heros tam splendidis ac generosis
ortus natalibus, quam virtute, fortitudine, prudentia,
et egregiis in patriam meritis inclytus, Petrus Oxe, Gisselfeldii
Dominus, et regni Danici Senator eminentissimus,
ob scriptas (ut perhibent) ad Henricum Galliae Regem suspectae
fidei litteras, in jus a Rege, cujus jam pridem gratia
exciderat, citatus est, ut in comitiis Neoburgum Fioniae indictis
ad causam dicendam se sisteret, objectisque criminibus
responderet. Petrus autem tantis impar offensis, aliquo
cedendum ratus, donec defervesceret ira Regis, convasatis
pretii potioris opibus, in Belgium se citato itinere contulit.
Ad praestitutum conventus diem, non Rex solum ipse, sed
et alii nobilium multi, gravissimis criminationibus peregre
absentem Petrum aggrediuntur: quos inter nobilis quidam
Petrus Dhue atrocis injuriae sibi illatae eundem accusat, quod
se, ob levem suspicionem, in arctissimam conjecisset custodiam,
nec nisi numeratis aliquot aureorum millibus, liberum
dimisisset. At vero nemine in judicio comparente, qui,
Petri nomine, objecta dilueret, ejusve patrocinium susciperet,
Rex causae cognitionem in commodiora tempora
differendam censuit. Interea nobilissimus ille heros, voluntarii
quasi exilii pertaesus, justis et idoneis excusationibus
allatis, innocentiam suam ita Regi probavit, omnemqve,
si qua commissa, culpam deprecatus est, ut honorificentissimis
litteris in patriam a Rege et universo regni Senatu revocatus
p.392
sit, ornatusque dignitate, quae in Dania, ubi a
Regia Majestate discesserimus, suprema est. Summus
etenim regii palatii Magister, quem alii Thesaurarium regni
nominant, constitutus est: quod muneris summa cum
autoritate, incomparabili patriae emolumento, et gloriosa
ad posteros fama, deinceps gessit atque sustinuit.
Jam media aestas exacta erat, quum de nova Gallorum
piratica tristes in Daniam nuntii literaeque adferuntur. Nefarios
etenim praedones, qui, vere praeterito, universum
circa Gallicas oras Oceanum armatis myoparonibus infestum
reddiderant, naves quasdam mercatorum Hafniensium
invasisse, mercibusque direptis, nautas pariter ac ipsos negotiatores
captivos secum abduxisse, nunciabatur. Eo cognito,
incensus ira Rex Christianus, validissimam parari classem
jussit, qvae et acerbam hanc injuriam vindicaret, et
subditis porro suis per omnia maria securam praestaret navigationem.
Destinati etiam erant ad Henricum Galliae Regem
legati, qui de tam inaudita violentia expostulaturi
debitam sceleratorum poenam deposcerent. Interim nonnulli
Mercatorum, qvi in vincula conjecti fuerant, Hafniam
reversi, insignem Henrici Regis clementiam summis extulere
laudibus, quod, statim ac de despoliatis Danorum navigiis
fando comperisset, maritimos istos praedones undique
conquisitos non solum condignis affecisset suppliciis, sed
et ereptorum bonorum, quae restitui non poterant, pretia,
proprio de fisco, cuiqve liberaliter solvenda curasset. Itaque
ab incepta expeditione Rex destitit, revocata in portum
Hafniensem classe, quam ad reprimendos piratarum
impetus jam tum emiserat. Circiter XVII. Calend. Septemb.
ingens et luridum sidus spatioso limite flammiferum crinem
trahens, conspici coeptum, duodecim fere dies arsit. Id
extrema multorum Principum ac magnatum fata, quibus
hic et insequens annus memorabiles fuere, praesagiisse creditum
est: sicut plerumqve solent sive imperiorum mutationem,
sive summis potestatibus exitium portendere crinitae
stellae Etenim annotatum a curiosis, unius anni
spatio, Paulum IV. Pontificem Romanum, decem Cardinalium
p.393
funeribus comitatum; Carolum V. Imperatorem;
Henricum et Franciscum Galliae Reges; duos itidem Daniae
Reges, Christianum III., et Christiernum II. captivum; Regem
Portugalliae; Venetorum Principem, Laurentium
Priulum; Herculem Estensem Ferrariae Ducem; Palatinum
Comitem Vulfgangum; Franciscum Otthonem, Ducem
Brunovicensem et Luneburgensem; quatuor Reginas, Heleonoram
Franciae; Mariam Hungariae; Bonam Sphortiam
Poloniae; Mariam Angliae; Reginaldum Polum Cardinalem;
Antonium, Electorem Coloniensem; Episcopum Wirceburgicum [Wircebur-burgicum ed.],
Melchiorem Zobelium; Episcopum Lubecensem;
aliosque dynastas, mortem obiisse. Qvibus non injuria
accenseri debet excessus illustrium doctrina virorum; quum
his etiam reipublicae salus innitatur; ut Johannis Bugenhagii
Pomerani, insignis theologi, et de scholis ac ecclesiis
Danicis praeclare meriti: Andreae Tiraquelli, Jurisconsulti
eminentissimi; Johannis Fernelii, Philosophi et Medici
clarissimi; Johannis Penae, Mathematici excellentissimi;
et tandem Julii Casaris Scaligeri, quo superiorem prisca
secula vix habuere, parem certe haec aetas non vidit, et dubito,
an unqvam habitura sit.
Sub initium hyemis, in Daniam venit legatus ab Elizabetha,
qvae tum nuper Angliae Regina promulgata fuerat,
litteras ad Christianum Regem perferens, quibus sua ipsius
manu edocuit, Mariam sororem obiisse; se Dei benignitate,
jure hereditario, et subditorum consensu in regna successisse;
nihilqve magis exoptare, quam ut vetus inter Anglicam
et Danicam familiam amicitia non solum conservetur,
sed etiam augeatur.
Nec multo post, quum forte Rex per maritimum Selandiae
opidum, Calundeburgum, iter faceret, patruelem
Christiernum, quondam Daniae Regem, qui captivus eodem
loci, in annum jam vigesimum septimum attinebatur, perhumaniter
invisit ac salutavit. Heic ambo, peracto colloquio
familiarissimo, in mutuos amplexus, lacrymis ubertim
effusis, ruentes, alternasqve inimicitias deprecati, invicem
sibi injurias condonavere.
p.394
Extremo anno, Coldingae, quod Chersonesi Cimbricae
opidum est, comitia habita. In his Novellas constitutiones,
(quas hodieque cum Jurisconsultis, Recessus imperii
vocamus) antehac a se editas ac promulgatas, Rex novis
articulis auxit et illustravit: Unde etiam Recessus Coldingensis
dictus. Ad hanc rem inprimis usus est opera et consilio
Senatorum regni; qui licet virtute, prudentia, et egregiis
in patriam meritis, nomina sua jam dudum aeternitati consecrarint:
heic tamen; ad perpetuam posteritatis memoriam,
denuo inserere, operae duxi pretium. Hi vero fuere:
Johannes Friis, de Hesselager, Cancellarius regius; Ottho
Krumpen, de Truitsholm, Mareschallus; Magnus Gyldenstiern,
de Stiernholm; Byrgerus Trolle, de Lill�; Olaus
Munck, de Tiussel; Ericus Krabbe, de Bustrup; Antonius
Bryske, de Langes�, regni Cancellarius; Georgius Lycke,
de Offvergaard; Ericus R�nnow, de Hvidkield; Johannes
Bernckow, de Birckholm; Nicolaus Lange, de Kiergaard;
Holgerus Rosencrants, de Boller; Lago Brahe, de Krogholm;
Ivarus Krabbe, de �stergaard; Herlufus Trolle, de
Hiller�dsholm.
Venitur ad tempus, quod optimo Regi Christiano fatale
fuit; toti vero Daniem ac Norvegiae triste et luctuosum.
Quanqvam jam ante motus imbecillitatis, inclinataeqve in
deterius principia valetudinis Rex senserat: tamen obnitente
vi animi, reditum in Selandiam, post finita comitia
paraverat. Sed ingravescente indies valetudine, Coldingae
subsistere coactus fuit. Inprimis, circiter XXIII Decembris,
qvum exquisitissimi dolores, ex ulceris maligni suppuratione
coorti, dextrum pedem valide adorirentur, omnes vero
artus tremor ingens occuparet: decumbere lectulo, totumque
se istam ad horam, in qua cum tota aeternitate decertandum
esset, componere coepit. Itaque primum omnium,
accersito Paulo Noviomago, qvi tum aulae regiae a sacris
erat concionibus, gravissima delicta atque peccata, qvibus
coeleste Numen, per omnia aetatis spatia, ad iram provocasset,
gemebundis suspiriis confessus est. Mox salutari
epulo sacrosancti corporis et sangvinis JESU CHRISTI refectus,
p.395
ex monumentis divinis verba vitae aeternae, et et oracula solatii
plena, sibi praelegi, hymnosque sacros decantari jussit.
Hinc ad Cornelium Hamsfurtium Medicum, lectulo astantem,
oratione conversa, non ita pridem, intempesta nocte,
ab Angelo se admonitum indicavit, fore, ut ad Calendas
Januarii, jam proxime imminentes, felicem et exoptatum
omnium aerumnarum et laborum finem certo exspectaret.
Quo, somnium fuisse, respondente, id Rex
pernegavit: verum se et oculis vidisse aligerum hunc nuntium,
et auribus voces loquentis hausisse, ac propterea ad
excipiendam horam illam decretoriam toto se animo paratum,
serio et constanter asseveravit. Illucescente primo
ineuntis anni die, quo festum Circumcisionis Domini solenniter
celebrari solet, licet omnem curam vehementia aegritudinis
vinceret; pietati tamen rebusque divinis, sub novi anni auspicia,
vacandum duxit. Jussu igitur Regis, in interiore cubiculo,
denuo sacra concio est habita; postque pias odas decantatas,
varia dicta et sententiae, ex sacrarum literarum monumentis
depromptae, quae ad erigendum animum Regis, jam
cum morte, ut videbatur, conflictantis, facerent, a Noviomago
recitatae: praecipue caput Esaiae LIII; Johannis III, epistolae
Pauli ad Galatas I, et id genus alia. Circa meridiem,
Regina Dorothea, jam prope dolore et moestitia confecta,
cubiculum ingressa, qvestibus et lamentis ita totam
se tradidit, ut vix unum aut alterum verbum effari potuerit.
Regem tamen subinde, impedita crebris singultibus
voce, inclamavit; Mi Domine Rex, Mi Domine Rex!
At ille subrefectus conspectu et alloquio carissimi sibi spiritus,
circumfususque amplexibus conjugis desideratissimae,
communia illi commendavit pignora, nec quicquam jam
de fine, si fata poscerent, recusare se dixit, qvum sciret,
quinam omnia, post se coelo redditum, tam in republica,
qvam regia domo, salva et integra discuperent. Postea conveniunt
Regem ambo Cancellarii Daniae, et Johannes Frisius,
et Andreas Barby. Quos gravi et longa oratione compellans,
postrema haec ipsis mandata dedit: Quoniam instare
sibi jam viderent extremum vitae tempus, ut patriam,
cui posthac ipse consulere non posset amplius, sibi commendatam
p.396
haberent, ad ejus salutem omnia sua consilia
et actiones dirigerent. Inprimis vero, ut, quemadmodum
ipse fecisset, id operam darent, ut vera religio, incorrupta
ecclesiae doctrina, et quaecunque ad verum Dei
cultum pertinent, salva integraque conservarentur. Quae
vero de ecclesiis, academia, scholis, verbi divini ministris,
et pauperibus, in nuperis comitiis decreta fuissent, ea ut
rata et firma perpetuo manerent. Deinde ut charissimam
conjugem suam, et liberos minores, qui velut omnibus
destituti fortunis viderentur, quocunque modo possent,
tuerentur, ne ad calamitatem ipsis genereque ipsorum
indignam redigerentur. Friderico filio eam, quam olim
dedissent, fidem praestarent, eaque deinceps ipsi consilia
darent, quae et ipsis gloriosa, et reipublicae futura essent
salutaria; caverentque ne subditis, aut patriae, vis ulla aut
injuria fieret; quemadmodum earum rerum omnium
rationem reddituros se Deo, in extremo judicio, arbitrarentur.
His dictis, omnibus, qui tum aderant, nobilibus,
cubiculariis, et aliis inter officia palatina ministris,
gratias de fidelitate et obseqvio praestito uberrimas egit, singulisque
dexteram porrexit, et ultimum vale sua voce dixit.
Post tertiam pomeridianam, liberos natu minores Johannem
et Dorotheam, (Fridericus enim, electus Daniae Rex,
tempestate detentus, e Scania nondum advenerat, Magnus
vero peregre, apud affinem Augustum, Saxoniae Ducem,
commorabatur) introvocari jussit. Qui quum flexis genibus
procubuissent, dexteram capitibus eorum imposuit,
omnemqve salutem et benedictionem per JESUM CHRISTUM
ipsis precatus, statim dimisit. Deinde detracto sibi annulo
signatorio, quem nobilissimo viro, Erico Walchendorphio,
cubiculario et a secretis, in Friderici adventum, asservandum
tradidit, complicatis manibus, suspirans, magnoque
desiderio coelestis patris, oculos attollens, gratias agebat
Deo pro beneficiis omnibus sibi per JESUM CHRISTUM collatis,
pro liberatione a peccato, morte, et mortis terroribus. Hoc
facto, quasi somno solutus, coelestem animam coelo reddidit;
ubi nunc fruitur dulci consortio coelestis ecclesiae, vivitque
cum omnibus electis Dei. Decessit autem anno
p.397
aetatis suae LVI, climacterico octavo, cum regnasset annos
XXIV, regnum relinquens filio longe pacatissimum. Corpus
ejus debitis honoribus honoratum, magnaque cum
pompa translatum est in Fioniam, sepultumque Otthoniae,
in templo Sancti Canuti Regis et Martyris, exequiis celebratis
die Februarii XIII. Inde Anno Christi M.D.LXXIX,
accurante filio Friderico, illatum est splendido illi et marmoreo
mausoleo, quod hodieque Roesschildiae, in aede Divi
Lucii, non sine summa commeantium admiratione,
visitur.
Hunc vitae mortisque exitum habuit Illustrissimus
Princeps, Rex Daniae et Norvegiae, CHRISTIANUS, ejus nominis
Tertius, Regum omnium, qvi unquam in Europa floruerunt,
sanctissimus, augustissimus, fortunatissimus. Qvum
enim tria sint potissimum, quorum curam pium Principem
habere oportet; societatis civilis prudens gubernatio, verae
religionis conservandae studium, et propriae domus honesta
et sancta administratio: certe in his talem se praestitit sanctissimae
memoriae Rex, ut vere eum, Patrem patriae clementissimum,
summum ecclesiae nutricium, fortissimum
verae religionis propugnatorem, invictum pietatis omnis ac
justitia defensorem, et non nomine tantum, sed re etiam
vera, Christianum, omnis nominaverit posteritas. Quod
civilem Regis innocentissimi gubernationem attinet, imperium
Danicum et juste adeptus est, et feliciter administravit.
Neqvaquam etenim invitis se subditis obtrusit, aut
armis, quod jure sibi minime debebatur, violenter occupavit,
sed oblatum aliquoties regnum modeste recusavit;
prudenter cogitans, non sine maximis curis, rempublicam
adeo late sparsam gubernari posse. Verum posteaquam
Christophorus, Comes Oldenburgicus, ope et consilio Lubecensium,
Daniam invasisset, ac pene totam occupasset;
iterumque piissimus Princeps a sapientissimo regni Senatu
solicitaretur, ut periclitanti patriae, populisque vicinis, quibus
olim, beatae memoria, Fridericus I. pater ipsius, Rex
praefuit, opem ferret, hostes, conjunctis suis cum Danorum
viribus, regno expelleret, et regi gubernationis onera
p.398
in se reciperet: tandem victus honestate causae et precibus
eorum, qui ipsum solicitarunt, adactus, dat fidem se facturum,
quod peterent; pericula adit, thesauros regios a patre
sibi relictos in militem expendit, arma induit, hostes fundit
et vincit, iisque victis et superatis clementissime ignoscit,
et demum regium diadema, a Deo sibi datum, in urbe Hafniensi
accipit. Suscepti jam regni administrationem a pietate
inchoandam judicavit; cum qua conjunxit sapientiam,
justitiam, clementiam, fortitudinem animi invictam, studium
pacis, fidem, liberalitatem, paternum affectum erga
subditos, et alias praeclaras et heroicas virtutes innumeras.
Sapientiam summam, cum sapientissimo regni Senatu, in
legibus, in judiciis, et reliquis actionibus ad prudentem administrationem
spectantibus, adhibuit. Justitia ejus refulsit
in honoribus tribuendis, in piis ac bonis defendendis, et
sontes puniendi cura. Hanc justitia clementiam temperavit;
quae fecit, ut magis verendus, quam metuendus suis fuerit
subditis. Desiderarunt absentem, amarunt praesentem, admirati
sunt loquentem; imperanti haud inviti obtemperarunt,
gubernanti vitam et fortunas subjecerunt suas. Haec
regia clementia omnes incolas regni arctissime illi copulavit,
exteros Reges et Principes multos et illustres, in procul dissitis
regionibus, ad perpetuum foedus cum illo ineundum
invitavit. Fortitudo quoqve animi hujus Regis quam fuerit
invicta, res ipsa ostendit: Nam qvum saepe hostes propemodum
finibus regni imminerent, potentes et multi, non
tam armis, ne temere subditos hostibus objiceret trucidandos,
qvam precibus regnum suum: tutatus est, et gravissima
pericula a populi sibi commissi cervicibus depulit. Huic
fortitudini conjunctum erat studium pacis tantum, quantum
in ullo mundi Principe fuisse proditum est. Noluit
enim longe lateque propagatis finibus alienos populos debellare,
imperioque suo subiicere. Cum de Principum
Europaeorum dissidiis loqueretur, belli calamitates et aerumnas,
direptiones, incendia, caedes, fugas, et stupra nefanda,
non sine magna commiseratione memorabat, graviterqve
ingemiscebat, quod tot malorum causa esset bellum, quum
belli plerumqve causa nulla esset, praeterquam misera ambitio,
p.399
vel ut ipse dicere solebat, unus manipulus superbiae.
Saepe exclamavit: O quam beatae essent respublicae, quam
Principes ipsi beati, si rebus suis contenti, concordiam,
pacem, et justitiam colerent, eaque potentia, qua a Deo
armati sunt, ad communem hominum perniciem non
abuterentur! Nunc ipsi et sibi, et subditis suis, magnis
laboribus et periculis ingentes calamitates arcessunt; qvum
in pace florere possent opibus et rerum omnium copia,
vitamqve degere jucundissimam, ac plane divinam, cum
Angelorum vita comparandam. Has voces, quibus
datis declarabat, qvam esset pacis et tranquillitatis amans,
crebro ex ipso audiverunt ejus Cancellarii, Doctores, atque
Magistri. Inde facile colligi potest, pro summa virtute
politica eum habuisse studium pacis: quo illud etiam consequutus
est, ut diuturnae pacis custos merito dici ac praedicari
possit. Porro haec etiam laus ipsi merito debetur,
quo facile omnium Principum mundi, pactorum et foederum
observantissimus fuerit. Nam nulli unquam fidem
datam violavit; non fraudes et technas excogitavit, quibus
foedera violare posset. Ut ergo dolo et fraude omnibus
mundi Principibus inferior; ita fide et pactorum constantia,
cunctis superior, absqve controversia fuit. Pietate
enim svadente, et sociis fidem datam servavit immotam,
et subditis fidelem et constantem se perpetuo exhibuit. His
virtutibus adjunxit liberalitatem vere regiam, quam non solum
in suos benigne, verum etiam in peregrinos gloriose
exercuit. Quam fuerit erga omnes bene et amanter affectus,
inde constat, quod libellos supplices manu propria
acceperit, legerit, responsa dederit, nec calamitatem ullius
contemserit, sed placide querelas audiverit, et aut statim
praesens auxilium tulerit, aut animum afflictum levaverit
consolationibus, jubens certo redire tempore. Non durus
erat calamitosis, sed affabilis, summe svavis, nihilque recusans
afflictis petentibus. Ex quo factum est, ut omnes ipsum
Patrem Patriae, singuli vero ut proprium patrem amaverint.
Ceterum inter alia praesidia, qvibus adeo diuturnum imperium
contra hostes, qui saepius tentarunt hoc regnum invadere,
conservavit, Pietas fuit. Hac hostes vicit, hac subditos
p.400
in officio continuit. Hanc in consultatione adhibuit,
hanc judiciis praefecit, hac sententiam temperavit; denique
in omnibus ipsius actionibus summum refulsit pietatis decus.
Hoc pietatis studium effecit, ut externi amici sociique indies
plures sint facti; incolarum, nobilium, ignobilium, benevolentia
creverit. Stabilito imperio, prima hac ejus cura, hoc
studium fuit, ut regna haec, quibus gubernandis a Deo praefectus
erat, puram evangelii doctrinam amplecterentur; simulque
extremae illae terrae, longissimis marium intervallis dissitae,
Gothlandia, Islandia, Farenses insulae, et ultima Norvegia,
quae dira superstitione jamdudum fuerant oppressae,
accepto Jesu Christi evangelio verae ecclesiae Dei hospitia fierent.
Itaque non sine magnis laboribus et periculis, multorumque
potentum in se concitatis odiis, adulteratam illam
multis jam seculis doctrinam penitus sustulit ac profligavit,
tandemque, quod pater ipsius, piae ac felicis memori,
Fridericus I., serio tentarat, perfecit, ut vera de Deo
doctrina varie prius corrupta, multisque tenebris involuta,
pura et sincera Ecclesiis restitueretur, simulque cum doctrina,
pii ritus, utilesque ac decentes ceremoniae introducerentur.
Ne vero facile rursus doctrina corrumpi posset, omnesque
intelligerent, quibus fundamentis niteretur; Sacra
Biblia, a solo Spiritu Sancto profecta, et quamvis neglecta
jacerent, singulari tamen Dei beneficio ab interitu vindicata,
atque inter tot haereticorum et hostium Christi monstra,
ad ea usque tempora, reservata, summa diligentia ac
fide in Danicam lingvam verti, ut ab omnibus legerentur,
typisque elegantissimis excudi curavit. Quum porro animadverteret,
diuturnum minime fore Ecclesiae statum, nisi
ei Academia adjungeretur, quae veluti seminarium esset
quoddam doctorum hominum, per quos doctrina coelestis,
caeteraeque bonae artes, continua serie, ad omnem posteritatem
propagarentur: Hafniensem academiam, fere jam
collapsam, restauravit, latifundiis et reditibus ditavit, eique
opima praedia, possessiones, et vectigalia certa attribuit,
ex qvibus honesta stipendia professoribus penderentur. Et
quantum humana providentia efficere poterat, ea addidit
privilegia, tabulisque et fide publica ita omnia firmavit, ne
p.401
ulla unqvam mutatio incidere posset. Ad haec autem
feliciter perficienda, consilio et opera usus est doctorum
hominum; cujusmodi etsi nonnullos in sua gente haberet.
D. Petrum Palladium; D. Johannem Seningium, D. Christiernum
Morsianum, et alios quosdam, quos recensere nihil
est necesse: nihilo tamen minus Witeberga peregrinos etiam
arcessivit, D. Johannem Pomeranum, a quo etiam regium
diadema capiti suo imponi volebat, D. Tilemannum Husenium,
D. Johannem Macchabaeum, qvi omnes a magno
illo D. Martino Luthero instituti essent. Hujusmodi virorum
frequentiam non exiguum regni sui decus esse existimabat.
Hafniensi vero academia saepe ita gloriari solebat,
ut diceret, vix ullum majus se regni sui ornamentum habere;
ejus praesidio veram religionem, puramqve de Deo
doctrinam, in his regionibus, multos jam annos incorruptam
mansisse, quae certe jamdudum, si Academia nulla
fuisset, multis modis iterum fuisset depravata.
Jam interiorem sanctissimi Regis vitam quod spectat,
et innocentem propriae domus gubernationem; inprimis
omnes voluptates, ceu pestes, fugit, iisque generose imperavit.
Commune illud et inveteratum Principum, nobilium,
ignobilium, cleri, vulgi malum, ebrietatem, exosam
habuit. Nullum admisit luxum pio Principe indignum,
sed statum regium in oeconomia sua magnifice tuebatur:
Sicut in republica non fuit Leo, sed potius blandissimus
Pater: ita in propria familia suae seriam adhibuit
curam, ne quid designaret, quod parum deceret pium Patremfamilias.
Castissimam conjugem, illustrissimam Reginam
Dorotheam, vero et sincero amore complexus est.
Liberos suos, illustrissimos Principes, in timore Domini et
sancta disciplina educavit. Familiam charam habuit, adeo
ut ipsum singuli non tam timerent serviliter, quam amarent
liberaliter: omnibus seipsum pietatis, sobrietatis, aliorum
piorum exercitiorum luculentum exemplum exhibuit.
Mane, finita oratione sua ad Deum pro ecclesia, republica,
et propria domo; aut alium concionantem audivit; summa
cum pietate et devotione, aut ipse suis concionatus est;
p.402
id quod ab eo frequentissime factum esse constat. Postquam
oratione, concione, cantione, et se ipse erexisset, et
aliis pietatis exemplum praebuisset: aut sacras ministerij
divini aedes visitavit, et illic denuo cum aliis DEUM celebravit,
precesque fudit; saepeque gravi afflictus valetudine
id praestitit: aut publica regni negotia tractavit, seque totum
reipublicae horis istis matutinis impendit. Omnibus his
rite et fideliter peractis, ad prandium se contulit; ad quod
utplurimum vocare solitus fuit aut aliquos ex sapientibus
regni senatoribus et consiliariis, cum quibus de reipublicae
statu amanter, placide, et prudenter confabulabatur: aut
aliquos ex doctis concionatoribus, sive alios, quorum doctrina
conspicua fuit, adhibuit; cum quibus aut de historiis
disseruit, aut de religione pie disputavit. Unde inter aliam
hunc fructum reportavit, quod ipsius illustrissimi liberi, inde
a primis incunabulis, sapientis gubernationis, et perpetuo
durantis pietatis praecepta perceperint, hauserint, imbiberint.
A prandio regio, quoties publica negotia non prohibebant,
oblectavit se pius Princeps nunc lectione sacra,
nunc historiis, nunc piis cum liberis suis colloquiis, nunc rebus
mathematicis, quibus mirum in modum afficiebatur. Summum
enim oblectamentum sapienti Principi fuit cursus planetarum,
et aliorum siderum coelestium, contemplari, idque
in instrumento mathematico, quod eos in usus sibi confici
curaverat. Vesperi facta coena, et paululum oblectatus Musica,
quam amavit, et tanquam ordinis, statuum, et officiorum
in bene constituta republica jucundissimam imaginem,
admiratus est; nunc lectioni se dedit ipse, nunc alios
legentes, ac potissimum divini verbi praecones; quos semper
fere apud se habuit, audivit. Deinde fusis ad Deum precibus,
qvemadmodum mane facere consveverat, se quieti
tradidit, cogitans de aeterna requie, quae praesentis vitae aerumnas
excipiet. Hic fuit cursus vitae sanctissimi Regis
Christiani III, per totos XXIV annos, quibus regnum Daniae
sancta cura, summisqve laboribus administravit.
Paucis ab excessu Christiani Regis diebus, XXV Januarii,
Calundeburgi vita excessit Christiernus, ejus nominis II.
p.403
olim Daniae, Sveciae et Norvegiae Rex potentissimus, Aetatis
LXXVII. quum istoc loci, per integrum novennium,
et Sunderburgi Alsiae XVI annorum carcere detentus fuisset:
egregio Regibus ac Principibus documento et exemplo, ut
si recte ac feliciter imperare velint, affectibus suis moderentur,
ne nimia dominandi libidine abrepti sibi indulgeant,
persvasumque habeant, praesto esse ultorem Deum, qui
vel maxime superbos, siquidem potentia
sibi commissa abutantur, de
solio deturbare
soleat.
SOLI DEO GLORIA.