p.1
IOANNIS
FRANCISCI
RIPENSIS
CARMINVM
LIBER,
AD
FRIDERICVM II.
Daniae et Noruegiae Regem etc.
His SEBASTIANI GRYPHII Tumulus,
et alia quaedam diuersorum
authorum accesserunt.
VIRTVTE DVCE.
COMITE FORTVNA.
LVGDVNI,
APVD HAERED. SEB.
GRYPHII
1561.

p.2
D. PETRI LOTICHII
SECVNDI
De Ioanne Francisco Ripensi
Laure Palatini quae consita principis horto
Ad Nicri liquidas innuba surgis aquas.
Cresce precor, non tu rigido violabere ferro,
Non in fumosos ibis adusta focos.
Aonio cinges iuuenilia tempora vati,
Aeternum seruans fronde virente decus.
Hunc meus ingenio meruit Franciscus honorem
Nobilius per quem Dania nomen habet.

p.3
ANTONIVS
GRYPHIVS
BENEVOLO
LECTORI
S. D.
Ingens ardor et studium
cum omnium disciplinarum et
eloquentiae, tum vero artis Poeticae
augendae et exornandae, amice
Lector, quo in hac vita Parentis mei animus
semper flagrabat, me etiam impulit, vt ea tam
praeclara opera, ex intimis Philosophiae penetralibus
deprompta, eius instinctus exemplo,
summo amore et cura complectar. Cuius quidem
virtutes atque labores quantum imitatione
consequi potero, tantum et conari, nobis
quidem gloriosum, tibi certe perquam vtile
et fructuosum esse duximus. Is etenim maximis
laboribus et impensis Poetas praecipuos
cum recentiores, tum veteres, quos praesens tempus

p.4
suppeditabat, non solum typis pulcherrimis,
verum etiam manu scriptis exemplaribus
adhibitis, quam politissime emendatos in
lucem prodire curauit. Tantus enim eorum
amator et admirator extitit, vt magnum
vitae suae tempus in illis emendandis et corrigendis,
etiam cum rerum domesticarum iactura
collocauerit. Sed quam haec mereatur
diligentia laudem, posteritati, et his qui aliquem
suorum laborum fructum percepere, cogitandum
relinquo. Nos quoque eadem post
defunctum patrem cura magna ex parte occupati
sumus, vt si quid forte in nostris exemplaribus
dignum animaduersione ab eodem
(neque enim omnia vidimus omnes)
omisssum fuerit, id summa diligentia et cura
a me pro ingenij mei tenuitate restituatur.
Et quidem hoc magis, vt paternae laudi, qua
mihi nihil est charius, quam propriae existimationi,
vel honori consultum esse velim. Hanc
esse etiam debere praecipuam boni Typographi
curam, vt libros suos a mendis omnibus, quantum
fieri possit perpurgatos in lucem edat, nemini
est dubium. Dum haec solicitudo animum
meum nunquam non vrget ac stimulat, vetustissimos
quosque codices manu scriptos frequenter
per occasionem reuoluo, illos cum nostris
diligenter conferens, si quid forte in nostra

p.5
editione vel superuacaneum, vel per incuriam
neglectum esse videatur. Vtrunque
nuper in omnium Poetarum principe Vergilio,
non tantum qui ex nostra Typographia
prodijt, sed in omnibus alijs exemplaribus, quae
hoc tempore circunferuntur, ex vetustissimo
manu scripto codice edoctus, deprehendi. Quod
vt perspicuum fiat, et maiorem nostris verbis
adhibeas fidem, id ex sexto Aeneidos libro,
vbi Poeta Romanorum historias aggreditur,
facile cognosces: in quo paulo ante finem
versiculus integer desideratur: sine quo
sententia ita obscura et mutila est, vt a nullo
intelligi possit: Sic habet,
Hi Collatinas imponent montibus arces,
Pomerios etc.
Obsecro quis horum est sensus? aut quam sententiam
ex his verbis eruat lector? Interpone
versiculum, quem e vetustissimo manu scripto
exemplari nobis a d. L. Fabritio Lampugnano
I. V.C. Mediolanensi, viro publicae utilitatis
studiosissimo exhibito, obseruauimus: totum
locum inuenies planissimum:
Hi Collatinas imponent montibus arces
Laude pudicitiae celebres, addentque superbos
Pomerios etc.

p.6
Quae insuper alijs in locis annotauimus ex editione
nostra, quam tibi iam praeparamus,
abunde satis intelligas. Omnia persequi non
erit huius loci. Haec, optime lector, eo scripsi, vt
certum meae diligentiae et laboris testimonium
in veteribus scriptoribus relegendis et
emendandis apud te extaret. Nec minus recentioribus,
quorum vena non spurca quadam
et obscoena libidine scatet, sed quae ingenuos
versus aliquo vrbanitatis sale aspersos
fundit, officium denegamus. Diuertit superiori
hyeme ad nos doctiss. vir d. Ioannes Franciscus
Ripensis ex Cymbrica Chersoneso Daniae
oriundus: quem propter insignem eruditionem,
et morum integritatem, quae in ipso elucebant,
statim summo amore prosecutus sum,
dedique operam quibus potui officijs, vt me in
amicitiam ipsius familiaritatemque intimam
insinuarem. Voti factus compos, frequenter
diuque de varijs Poetis, in quibus ipsum
non infoeliciter versatum esse inuenio, singulis
fere diebus, donec apud nos vixit, commentabamur.
Ipseque mihi praeclarum sui in isto studio
progressus argumentum de potentiss. Regis
Daniae et Noruegiae etc. Christiani III.
obitu, carmen egregium obtulit: quo lecto, mirifice
ob insignem facilitatem cum suaui quodam
lepore coniunctam, quae inde spirabat, delectatus

p.7
sum. Atque data occasione idem melioribus
typis me in lucem editurum sponte recepi.
Cum itaque prioribus diebus inter chartulas
meas in Bibliotheca sparsas, Epitaphia
quaedam de nostri Parentis morte conscripta
forte inuenirem, de quibus hactenus propter
maximum luctum, quem ex obitu eius ceperam,
cogitare non potui: et iam tandem
diuturnitate temporis aliquo modo releuatus,
vt est [gr.]
ista, ne parentis laudi aliquid
detrahere viderer, apud me diutius conseruare
nolui: sed statim cum amici nostri
Ripensis libello, qui idem argumentum tractat,
in publicum emittere deliberaui, vt
VNA ET EADEM VRNA GRYPHVM
cum tribus Leonibus toto terrarum
orbe longe celebratissimis contineat. Hunc nostrum
laborem, amice lector, si aequi bonique
consulas, aliorum Poetarum ex Germania
scripta, quae apud nos nondum extant,
Sabini, Lotichij, Stigelij, Maioris, Schosseri,
Secceruitij, Osij, Vvibergij, et aliorum
eadem diligentia et studio, vt tibi obsequium
praestemus, imprimi curabimus.
Vale, sexto Calend. Decembris 1560.

p.9
ITER FRANCICVM,
IN QVO
CONTINETVR DEPLORATIO
de obitu serenissimi et potentissimi
Regis Daniae et Noruegiae
CHRISTIANI TERTII etc.
AD
FRIDERICVM II.
Filium Daniae et Noruegiae Regem, etc.
AVTHORE
IOANNE FRANCISCO.
Ripensi.
Si vacat, et magnae concedunt ocia curae,
Nec graue iam regni te remoratur onus.
Accipe quae Nicri gelidas spumantis ad undas
Condidimus, teneris pauca sed apta modis.
Non iter ad Solimos, non quod Pegasaeus Iason,
Per freta Thessalico remige fecit iter.
Parua quidem Friderice via est, qua fertile Maenus
Pulcher arenoso diuidit amne solum.

p.10
Parua fuit medij mora temporis inter eundum,
Multa sed (heu) paruum tristia tempus habet.
Praecipue fatum lachrymabile Regis amati,
Carmine quem deflet nostra Thalia suo.
Si miscere tamen fas est quoque tristia laetis,
Vade per incoeptam Calliopoea viam.
Ver erat in foribus, mensisque octaua secundi,
Ibat ab exorto Sole reducta dies.
Cum duce Lotichio (sic mens animusque ferebant)
Dulce Nicrum linquens ingrediebar iter.
Scilicet Hectoreos populos visurus, et vrbem
Quam vetus a musto nomen habere ferunt.
Nostra sed herbarum de nomine nuncupat aetas:
Maenus eam liquidis perfluit vber aquis.
Ergo ensem lateri, plantis calcaria necto,
Quaeque alia, vt mos est, arma viator habet.
Iamque pari spatio Phoebus distabat vtrinque,
Eoam spectans Hesperiamque domum.
Quando Deum tacitus venerans prece, quod bene vertat,
Moenibus egredior praepete vectus equo.
Heydelberga vale, quae Regum facta canentes,
Laurigero reuocas ex Helicone deas.

p.11
Te propter gelida veni digressus ab Arcto,
Longinquae passus tedia multa viae.
Te propter sacro Phoebi correptus amore,
Albiacis Nicrum fluctibus ante tuli
Talia gramineae referens in margine ripae,
Carpebam notas prata per vda vias.
Spumeus ad dextram rapidis Nicer aestuat vndis,
Ad laevam montes altaque saxa iacent.
Et molles tenui labentes murmure riui,
Humida foecundo prata liquore rigant.
Vicinisque fremunt lapsi de montibus amnes,
Actaque terrifico ligna fragore trahunt.
Ligna procul Rheni quae nauitae vendit ad vndas,
Namque habet has solas incola pauper opes.
Mox humiles paruae muros intrauimus vrbis
Qua tenet a saxis nomen et amne locus.
Vix egressus eram, cum nubibus ecce solutis,
Frigidus Hyberna decidit imber aqua,
Horrida discordes exercent praelia Venti.
Actus pruinosis obstrepit aura iugis.
Vestibus in madidis iam sole cadente subimus,
Leniter accliui moenia structa iugo.

p.12
Moenibus insigne est, et nomen corna Cerui,
Turribus et medio cornua picta foro.
Hospitium faustis monstrabat candidus alis
Albus olor dextras hospitis ante fores.
Augurio laeti per noctem mansimus illic,
Cygnus enim carus vatibus esse solet.
Nocte venit, celebratque dapes vicinia simplex.
Ebria nam Bacchi festa bicornis erant.
Ducere nec piguit choreas, interque puellas
Ludere, sic multo nox fuit acta mero.
Mane per anfractus vallis ripamque virentem,
Pergimus, et rapidis acceleramus equis.
Praegredimurque vrbem, cui montes inter et amnem
Flumen, et agrestis nomina fecit Aper.
Inde per oppositum saxoso tramite cliuum,
Arduus ascensus difficilisque fuit,
Lustraque contigimus dumosis horrida syluis,
Nobile quae magni nomen Othonis habent.
Forte quod indomitos illic consueuerit vrsos
Arbiter imperij per nemora alta sequi:
Nam prisci studijs Heroes talibus olim
Ad graue firmabant corpora Martis opus.

p.13
Illis saepe famem syluestria poma leuabant,
Haustaque de liquido poculis fonte sitim.
Saepe thorum cespes sub ramis arboris altae
Praebuit, et tellus dulce cubile fuit.
Talis erat Peleus, talis Calydonius heros,
Talis et armipotens Caesaris huius auus.
Cuius adhuc extant veterum monumenta laborum.
Qua rotat Alpinas spumifer Oenus aquas.
Solus vbi volucres capreas, damasque secutus,
Sedit in aerijs nocte silente iugis.
Haec mihi Lotichius cupidas referebat ad aures,
Mentio cum Regum facta Ducumque foret.
Pampineo culti non illic palmite colles,
Non grauidis floret messibus almus ager.
Coniferae pinus, et fagus, et ardua quercus,
Iunctaque nux pagis, iuniperique virent.
Rara per obscuras villarum culmina valles
Apparent, humiles nix tegit altae casas.
Sed genus acre virum, pastoralisque iuuentus,
Cornigerum pascit per iugae celsa pecus.
Planities herbosa iacet, sed nulla rotarum
Signa, Viatori tritae nec vlla via est.

p.14
Illic incerti cursus inhibemus equorum,
Cum mihi sic findens ligna colonus ait.
Vade per has valles patulos vbi videris agros,
Monstrabit certum furca bicornis iter.
Egressus syluis, agros, furcamque videbam,
Pars tamen a furca laeua recisa fuit.
Quae sequitur lutulenta via est, collesque residunt,
Actaque iam roseae tempora lucis erant.
Protinus ante vrbem de fago nomen habentem,
Hospitis ingredimur, sole cadente, domum.
Grata fatigatas recreant conuiuia vires,
Hinc vinum lassos calfacit, inde focus.
Pinguia nec lautae desunt farcimina coenae,
Nec sale durati fumida terga suis.
Quid tibi pisciculos memorem quos vimine textis
Alueolis captat, nocte tepente, puer?
Adde merum saliens, illis quod gignit in oris.
Ad Moeni liquidas consita vitis aquas.
Insuper accedunt hilares super omnia vultus,
Quo nihil hospitibus gratius esse potest.
Duximus hinc molles post dulcia pocula somnos,
Donec ab Eois Sol fuit ortus aquis.

p.15
Nocte viam tota largus corruperat imber,
Quae grauis, et fallax, et salebrosa fuit.
Carmina Lotichius veterum celeberrima vatum,
Cantabat varijs lata per arua modis.
Nunc questus Ariadna tuos, nunc Phyllidis ignes,
Et numeros cytharae, Lesbi puella, tuae.
Eurialique necem Nisique canebat amorem,
Sic breuior dulci carmine facta via est.
Vespere sex tandem pagis post terga relictis,
Ingredimur muros Lauda vetusta tuos.
Tuberus irriguis vrbem praeterfluit vndis,
Aucturus Moenum Tuberus amne suo.
Comiter excipimur, sed res fuit vna dolori,
Illa, quod Hofferus Michael aeger erat.
Candidus Hofferus diuini buccina verbi,
Christicolas illic pascere iussus oues.
Ante fores templi stant saxo incisa vetusto,
Arma Palatinae conspicienda domus.
Quid non imminuit rerum longaeua vetustas?
Nunc alius tantas possidet vrbis opes.
Postera lux illic, sed non sine litibus acta est.
Musa tace, litis causa tacenda mihi est.

p.16
Flaua pruinosas aurora fugauerat vmbras,
Surgimus, et coeptum continuamus iter.
Forte sed ambigua decepti fraude locorum,
Tuberus obliquo qua fluit amne, sumus.
Fleximus ad dextram cursus, tu caute viator,
Qui sequeris, leuo tramite carpe viam.
Deuius haec illac pallantes error agebat.
Errori statuit nox tenebrosa modum.
Valle sub obscuris primis surgentibus astris,
Vidimus exiguae rustica tecta casae,
Excipit hic fessos, dubijsque erroribus actos,
Pauperis agricolae non inamoena domus.
Agricolae viridi iam filia nubilis aeuo,
Dulce ministrabat patre iubente merum.
Semirecincta sinus ibat, tergoque fluentes
In nodum longas iusserat ire comas.
Vernabant sine labe genae ceu saepe per hortos,
Candida parte sui lilia parte rubent,
Protinus occultis (quis crederet?) ignibus arsi
Captus et ingenua simplicitate fui,
Saepe propinabam dilectae vina puellae,
Saepe propinanti rettulit illa vicem,

p.17
Iamque suo plaustrum vertebat ab axe Bootes,
Actaque pars gelidae maxima noctis erat.
Saucius agresti stipula [stipulae ed.] foenoque rigenti,
Ante focum curis membra leuanda dedi.
Non tamen aegra leuis mulcebat pectora somnus,
Nec mihi condebat lumina fessa sopor.
Sed repetens tota suspiria nocte iacebam,
Correptus flammis, magne Cupido, tuis.
Quid tibi cum pago pharetrati mater amoris?
Quid tibi cum duro stramine saeue puer?
Mane recessurus, figens prius oscula, dixi,
Candida formosi ruris alumna vale.
Inde per oppositos via visa breuissima colles.
Perque frequens piceis ilicibusque nemus.
Donet turrigeris celsam cum moenibus vrbem,
Vidimus ad ripas caerule Moene tuas.
Hic facunde tuas Sturmere subiuimus aedes.
Qui trahis a veteri nobilitate genus.
Quae chorus Aonidum charitesque et fautor Apollo,
Certatim donis excoluere suis.
Tres illic fausto consumpsimus omine luces.
Hospitio laeti, mitis Erasme, tuo,

p.18
Nos sacer Antistes mensa dignatus, et aula,
Conuiuas inter iussit habere locum.
Nobiliumque decus gentisque Hutenus auitae,
Proximus a sacro praesule cuius honor.
Hutenus rediens qui nuper ab vrbe Quirini,
Moestus ob amissi funera fratris erat.
Tu quoque Iane decus Graiae linguaeque Latinae,
Signa voluntatis grata Zobelle dabas.
Rugerusque meus, cultique Sinapius oris,
Poeonij praestans lumen vterque chori.
Aduena magnificae Moenus praeterfluit vrbis
Moenia, vitiferis vndique cincta iugis,
Latae racemifero sunt consita palmite rura,
Si videas Bachi dixeris esse domum.
Arx alto constructa iugo supereminet vrbi
Et rigui liquidas despicit amnis aquas.
Cuius in accliui Zobellus tramite Princeps,
Occidit ante suum proditione diem.
Heu scelus, heu crudele nefas, quis barbarus ausus,
Praesulis innocui tingere caede manum?
Templa vetusta iacent, vbi contumulata virorum,
Corpora nobilium morte soluta cubant.

p.19
Illic Lotichius monstrans mihi triste sepulchrum,
Hic, ait, ossa meus tecta Stibarus habet.
Auspice quo sacros hausi de fonte liquores,
Quo leuat ipsa suam Caliopoea sitim.
Tertia sed roseos iam lux iterauerat ortus,
Lotichiusque suo munere functus erat.
Tollimur, et Laudam, sic re cogente, redimus
Tres vbi nos imbres detinuere dies.
Interea rumor perculsas occupat aures,
Saeua Palatinum fata tulisse Ducem.
Extinctumque tuum clarissima Dania Regem,
Atque alium patriae iam dare iura meae.
Non secus obstupui, quam si redimita colubris,
Ante oculos starent Gorgonis ora meos.
Scilicet hic magnis fatalis Regibus annus
Et ducibus, dixi, Principibusque fuit.
Occidit aeternis Caesar virtutibus ingens
Carolus, Hesperia contumulatus humo [homo ed.].
Carolus armipotens, cui secula pace vel armis,
Nulla ferent vnquam, nulla tulere parem.
Caesaris adde duas sublatas morte sorores,
Quaeque tuas discors Anglia rexit opes.

p.20
Regis et ipse sui consortem funere raptum,
Sarmaticis largis Vistula luxit aquis.
Adde duces, quorum letho Germania fleuit,
Adde Palatinae funera bina domus.
Nec satis hoc fuerat, sed te quoque Dania Rege,
Orbauit saeua mortis acerba dies.
Ergo iaces patriae pater o fortissime, cuius
Dextra fuit factis inclyta, clara fide.
Vindicibus cuius virtus se sustulit armis,
Fregit et hostiles Marte fauente minas.
Quid loquor vt subitos sedaueris inde tumultus?
Vt dederit victas Haffnia capta manus?
Nil locus aut muri, nihil insuperabile vallum
Nil circumfusae profuit vsus aquae,
Laeta tamen niueis plaudens victoria pennis,
Concolor et nullo sanguine tincta fuit.
Sed maiora canam: Tu iuris amator et aequi,
Tu cultor verae religionis eras,
Vana superstitio quod nostris exulat oris,
Quod dedit impietas, cedere iussa, locum.
Se debere tibi syncero corde fatentur,
Indigenae quotquot Dania fortis habet.

p.21
Nec minus ad gentes sacra propagare studebas,
Frigidus a celso quas videt axe polus.
Dicite vos Musae, quis vos adduxerit istuc,
Qua iacet hyberno Dania cincta mari?
Inclytus, in terras demissus ab aethere princeps,
Hoc fera barbaries vindice pulsa fuit.
Ille domum profugis et culta palatia struxit,
Atque alio iussit vos Helicone frui.
Haffnia qua numero doctorum clara virorum,
Aonias largo flumine fundit aquas.
Per te parta quies, Rex o fortissime, per te
Patria tranquilla pace quieta fuit.
Qualiter Halcyonum dum pendent aequore nidi,
Per mare securum nauita carpit iter.
Non horrenda truces exercent praelia venti,
Sed placidis abies labitur vncta vadis.
Talis erat regni per te florentis imago,
Vsque adeo sanctae pacis amator eras.
Ergo velut cultis tollit se laurus in hortis,
Seruat et aeterno frondis honore comam:
Sic tua per populos nullo delebilis aeuo,
Gloria se liquida tollit in astra via.

p.22
Inter et Heroas frueris foelicibus illis,
Turba quibus Christi morte redempta, bonis.
Iamque vale, tumuloque precor secura quiescant
Ossa, sit exuuijs paxque quiesque tuis.
Eque tuo viola crescant et lilia busto,
Regia perpetuis floreat vrna rosis.
At tu qui sumis regni successor habenas,
Iamque sedes patris, Dux Friderice, loco.
Auspicijs sceptrum capias foelicibus opto,
Claraque per magni facta parentis eas.
Vt foelix placida populos in pace gubernes,
Candida dum niueae tempora pacis erunt.
Adsit et in dubio belli certamine Mauors,
Si fuerint forti bella gerenda manu.
Tu quoque magna feres clarae praeconia famae,
Inclytus et priscis non inhonorus auis.
Nec deerunt celebres olim qui dicere laudes,
Et tua certatim condere facta velint.
Tua modo praestantes victuro carmine vates,
Et defende nouem, quas pater ante, deas.
Munere Pieridum solo post funera Reges
Morte vel inuita nobile nomen habent.

p.23
Macte animo populique potens et diuite regno,
Gaudeat imperio terra fretumque tuo.
Sed repetamus iter, iam Martis flaua calendas
Attulerat roseo Memnonis axe parens.
Digredior letho Regis turbatus amati,
Lotichius Lauda ducit in vrbe moram.
Vt vada contigeram qua montes inter amoenos
Defluit, et ripa floret vtraque Nicer.
Hic segnis pertaesus equi, durique laboris,
Naue leui prono deuehor amne domum.
Heydelberga domus Phoebi carissima salue.
Atque eadem, quanuis non mercare, vale.
Sed non culpa loci est: quid pergis dicere Clio
Omnia iam coeptae meta peracta viae est.
Caetera cum fuero, princeps Friderice, reuersus,
Ipse tibi praesens commemorabo. vale.

p.24
AD D./ GVLIELMVM
RONDELETIVM
PRAECEPTOREM
in libro de
Ponderibus.
Viderat aequoreis magnus Neptunus in vndis
Iura prius toto te posuisse freto.
Squamigerumque genus placidas duxisse per vndas
(Quis putet) ad patuli littora curua soli.
Vt tua fluminibus neglectis iussa capescant,
Atque petant nutu nomina vera tuo.
Vnde volubilibus Neptunus rector in vndis
Iudicij captus dexteritate boni.
Consortem pelagi, liquidae te fecit et vndae
Ingenij poterant haec monumenta tui.
Non satis haec: iusta terrasque bilance gubernas,
Dum monstras medico pondera certa choro.
Quanta Machaonijs essent discrimina rebus,
Ni starent numeris, vir venerande, tuis.
Haec tibi quae certam promittit plantae salutem
Corpora neglecto pondere sana necat.
Hanc partem redigis medicinae primus in artem

p.25
Quam medici scriptis non coluere suis.
Vt non sollicitet praebentem pharmaca, neve
Propositum fallat pendula libra bonum,
Hunc vigili doctum relegit qui mente libellum,
Et voluit facili nocte dieque manu.
Ergo dum fluuijs Mugil versatur in vndis
Astutus medijs et Melanurus aquis
Atque Astraea vagam librat dum pondere lancem,
Seruet quo placidos, conterat atque reos,
Inclytae florebit meritorum fama tuorum
Quae sol Eois splendet et Hesperijs.
IN DIEM NATALEM.
Sparge puer flores, celebrantur festa Ioannis:
Nominibus nostris omen inesse solet.
Hoc noni fatigata graui si sub pondere mensis
Dulcis me mater tempore progenuit.
Dij quantum faciat tempus quo ducimus ortum,
Atque refert quantum quo generere die,
Vranie celsi scrutata volumina coeli
Praedixit primo fata futura die.
Tristia praemonitus venturi incommoda damni
Fugi, quasque tulit sors inimica vices.

p.26
Vidimus et luces signis melioribus ortas.
(Non etenim madido semper ab axe pluit)
Excepi grato praesentia tempora corde,
Persolui grates optime CHRISTE, tibi.
Hanc natale mihi productum tempus in horam
Agnosco solum muneris esse tui.
Solennes igitur nobis puer instrue mensas,
Lautaque cum plena fercula prome manu.
Pocula non desunt dulci manantia vino
Missa Serapteno palmite, siue Chio.
Adsint qui haec mecum celebrabunt festa vocati,
Quae semper numeris sunt celebranda meis.
Hic mihi Lotichij celeberrima Musa Secundi
Praecipuum primos occupet ante locum,
Incipiet positis dulcissima carmina curis
Phoebea solito more referre lyra.
Tristia quid rigidi tulerit sub praelia Martis
Quo ferus in bello tempore miles erat.
Quidque pharetrati telo transfixus Amoris
Sensit dum pharetras, magne Cupido, tuas.
Cinxerat aut quali virides indagine syluas
Venator, quali et ceperit arte feras.

p.27
Istic grandisono Maioris Musa cothurno
Proferet exhausto carmina grata mero.
Qui non formidant interturbare volucres
Obscoenae modulos, o philomela, tuos,
Quae merita est longos foelix vt viuat in annos,
Attica Threicium [Theicium ed.] dum vocat Ales Ithyn.
Occupet hanc partem Schosseri carmen amati
Quod celebrat numeris Martia facta bonis,
Quo cantante suis claris ferit aera factis
Diues coeruleis Marchia secta vadis.
Hic Secceruitij, dulcis mihi cura, diserti
Heroo carmen barbite Musa sonet.
Quos pepigit mecum socios renouabit amores,
Qua Nicer herbosos irrigat amnis agros.
Laetus at in medio meus intimus inter amicos
Discribet patrij rura superba soli.
Difficile est quam non vidit describere terram
Vidit et est patriae portio rara meae.
Et meus ingenio clarus VVibergius illic
Doctorum celebret nomina clara virum.
Hic procul Arctois [Arctors ed.] veniet reuocatus ab oris
Osius, Aonij gloria prima chori,

p.28
Ardua Danorum describet praelia Regum
Gesta olim proauis, Rex FRIDERICE, tuis.
Et dapibus nostris nec abesset Musa Boceri,
Haec nisi Cimerijs detineretur aquis.
Proh dolor, incertis errat iam fluctibus: Ergo
Ius habet in sacras Baltica Nympha deas.
Et vos o dulces animae Cheselique Iona
Soluite Meonijs ora rigata modis.
Cum veteri praesens festum celebrate sodali
Fecimus vt pingues qua secat Albis agros.
Vestra ego Pieria velabo tempora lauro
Si placet aut Myrti fronde virente sacrae.
Vtraque florescit nostris feliciter hortis
Ad Narbonensis littora clara soli.
Non minus haec vestros ornabit, vt illa, capillos,
Vos Venus et simili Phoebus amore colunt.
His iuuat auspicijs genialia ducere festa,
Vt redeant fausto sydere saepe rogo.
AD DVCEM MAGNVM
Christiani III. Filium.
Magne trahis primo magnum qui nomen ab ortu,
Maiorem pietas te studiumque facit.

p.29
Perge bonis auibus niti virtutibus almis,
Perge nouenarum castra beata sequi.
Maximus hac fies Christo ratione fauente
Daniaci, Princeps, gloria summa soli.
Ista tibi suadent exempla domestica, perge
Vt pia per magni facta Parentis eas.
AD D./ IOHANNEM FRYS.
R./ M./ SVMMVM
Cancellarium.
Temporibus nostris, quod foelix Dania longa
Pace, nec armorum fluctibus acta fuit,
Se debere tibi Respublica grata fatetur,
O decus o Patriae gloria luxque tuae.
Tu bonus hortator pacis, tutaeque quietis,
Tu vigil, et magni dextera Regis eras.
Hinc aeterna tuum celebrabit gloria nomen,
Gloria, quam poterit nulla abolere dies.
AD CORVINVM CANVTIVM
VVlfeld.
Ergo leues semper descendunt nubibus imbres?
Et vaga non dubias alterat aura vices?

p.30
Ac gelida semper Boreas bacchatur ab Arcto?
Turbat et insanas Balthica Tethis aquas?
Nil minus est harum praeceps mutatio rerum,
Post nebulas rutilo Phoebus ab axe nitet.
Sic animo tandem moestas depone querelas
Funera Christiani quas peperere tibi.
Hactenus exoriens repetit seu summa quadrigis
Sol vel in occiduas praecipitatur aquas.
Tristia munifici fleuisti funera Regis
Conspectu summi funera digna Dei,
Desine iam duris animum torquere querelis
Vt modus in iusto tempore fletus erit,
Fortia magnanimi celebremus initia Regis
Danica quo tellus Rege beata manet.
Quo duce difficili bello Dytmarsia victa est,
Insula Daniacis saepe petita viris.
Haec incepta tuum sedabunt clara dolorem,
Nam scio nil votis gratius esse tuis.
AD D./ CORNELIVM ET BORDINGVM
R./ M./ Archiatros.
Gloria Pieridum Corneli candide, tuque
Bordinge, Arctoi sydus vterque poli.

p.31
Nullane quae magnum seruarent pharmaca Regem
Nullane quae vires redderet, herba fuit?
Nulla fuit, nec enim quicquam medicamina prosunt
Cum mors inuisas inijcit atra manus.
Nil doctae potuere manus: Rex aetheris illum
Iam voluit regno prosperiore frui.
Nos laudes celebrare decet, quibus ille superstes
Notus et Eois vixit, et Hesperijs.
AD PETRVM LOTICHIVM
SECVNDVM
D.
Docte vir, Aonidum celeberrima fama sororum
Salue, Pegasei lausque decusque chori.
Seu vigili tractas medicorum dogmata mente,
Foelici releuans languida membra manu,
Mollia seu tenero deducis carmina plectro,
Publica seu fido munia corde geris.
Hos precor interdum studijs defessus, amici
Digneris rebus consuluisse tui.

p.32
Neve tui spernas iuuenilia carmina Vatis,
Carmina sollicitae tempore scriptae viae.
Iudicio nam cuncta tuo submittimus illa:
Adde precor limam culte Secunde, tuam.
Spiritus ante meus tenues discedet in auras,
Officij nolim quam meminisse tui:
Ante meos oculos tuae nam versatur imago.
Perpetuo praesens vt videare mihi.
Atque vtinam tecum liceat sic ducere vitam,
Fatales seruant dum mea fata deas.
Gratius his possit mihi nil contingere votis,
Candide Pieridum cultor, amice, Vale.

p.33
AD M. CASPARVM MVLE,
IVNIORVM PRINCIPUM
in aula Danica
poedagogum
fidelissimum.
Perlege quae propere nostri de funere Regis
Concinui querulis Caspar amice, modis.
Exiguae quamuis mihi sunt in carmine vires,
Ista tam en patriae scribere iussit amor.
Quod tibi si fuerit mea non ingrata voluntas,
Principibus credam posse placere, Vale.
AD PHILOMELAE
TVMVLVM
Lacrymae.
Quid loquar? aut tristi quos promam pectore versus?
Occupat ingenium moesta Thaliae meum.
Impediunt iustae conceptae referre querele
Hesterna lacrymae quas peperere mihi.
Tempus erat torui premeret cum tergora Tauri
Phoebus, et incoeptum continuaret iter,

p.34
Crastina nocturnos lux forte remouerat ignes,
Exoritur Veneris, nocte abeunte, domus.
Ecce suburbanos solus spaciabar ad hortos,
Mompelios stagnans qua rigat amnis agros.
Quo placuit gressum gratas conferre per horas
Perciperem modulos vt, Philomela, tuos.
Nam fuit alterius mihi nox gratissima quando
Vixi Leucoriae pars quotacunque scholae.
Quo magis hic praesens sibilantem gutture blando
Ausculto varios atque referre modos.
Hoc mihi grata magis praefertur imago prioris
Quae solet ad ripas, Albi sonare tuas.
Dum canit, et veteres repetit pro more querelas,
Ecce velut valido fulmine tacta ruit.
Obstupui tristem tangunt spectacula mentem.
Num praesens aliquid forte ruina velit.
Accurro lapsam cupiens refouere calore,
Et vires aliquo restituisse modo.
Cesserat imbelli sed iam de corpore vita.
Restitui nulla quae ratione potest.
Protinus halantes tristis proiectus in herbas
Hac Laurus, redolens hac Amathusis erat.

p.35
Daulias incipio casus meminisse priores,
Quo fuit huic olim lingua refecta modo.
Et memori repeto Philomela mente labores,
Quae solet Albioras voce replere domus.
Est similis vitae quam consuetudo prioris,
Ambarum studium fata seuera premunt.
Illius Ismarius lacerauit corpora Tereus.
Foedauit duris et lacerata modis.
Huius at impari cuculi non dona disertae
Linguae, sed vitam commaculare student.
Hactenus id frustra: suaui Philomela tenore
Fundebat blando gutture dulce melos.
Huic vbi foecundae soluuntur vincula linguae,
Et nequit incoeptos continuare sonos.
Quae tenui rostro sunt signa notata, docebunt
Post tumulum laudes, o Philomela, tuas.
Et scelerata notent cuculi conscripta nefandi.
Vt toto notum fiet in orbe scelus.
Est velut Ismarij scelus albo ex tegmine notum
Confictum digitis, Attica Nympha, tuis.
Vtque dedit iustas saeuo pro crimine poenas
Threicius, nati carne repletus Ithys.

p.36
Sic, ingrate, tui lacerabis pignora foetus
Errorem sceleris quo fateare tui.
Haec ego dum viridi meditor proiectus in vmbra
Certus adest ripis nuntius Albioris.
Quod prasaga prius timuit mens, accidit, inquit,
Concessit fatis, heu, Philomela suis.
Quae reliquas dulci volucres modulamine vicit
Splendida Leucoreis quot fouet aethra iugis
Ergo prior cecidit non frustra morte petita,
Condolet interitum sed, Philomela, tuum.
Et sparsim volucrum celeberrima turba per orbem
Ingeminant luctus te moriente nouos.
Nos quoque dum praesens remanebit vita superstes
Nostraque erunt cerebro nomina nota meo.
Perpetuo tumulum tristem celebremus honori
Viscera quo gelido marmore tecta cubant.
Et luctus lacrymis semper renouemus obortis
Est memor interitus dum Philomela sui.

p.37
AD DVCEM IOANNEM
IVNIOREM,
Christiani tertij
filium.
Cresce Deo, populisque tuis gratissimus, atque
Grata fuit cunctis vita peracta bonis
Quis non tam placidis Heroum moribus auctum
Et quis non faciem vellet amare tuam?
Candida formosus sic ora ferebat Iulus.
Troiani vultus sic Ganimedis erant.
Non ornare tuas dotes virtute pigebit,
In pulchro virtus corpore maior erit.
AD D. ANTONIVM
BRVSCH REGNI
Cancellarium.
Publica sollicita tractare negocia cura
Exiguum multis esse videtur onus,
At tantos sciret si vulgus inane labores,
Diceret aerumnis Herculis esse pares.
Roboris est domuisse feras, sed quod tibi cedit
Liuor, et ambitio frausque dolusque tuum est.

p.38
Ergo tuum seros nomen durabit in annos,
Donec erit rapido Dania cincta mari.
AD D. HERMOLAVM
TROLLE, REGNI
Senatorem.
Claro sanguine nobilis parentum
Et prisca decus Hermolae gentis,
Quem Rex inclytus ille Christianus
Audiuit toties, et approbauit
Mentem rebus in omnibus fidelem.
Ergo Rex iacet (heu) sepultus, Ergo
Nostri gloria CHRISTIANVS aeui
Busto conditur obrutus recenti?
Heu fatum lacrymabile atque acerbum.
Luge Dania, tuque amata luge
Vndis Balthica Tethys aestuosis.
Tu vero decus Hermolae regni
Regem perge iuuare Fridericum.
Sic Musae tibi candidae coronam
Qualem nemo Lycaonis sub arcto
Vnquam nobilium tulit virorum.

p.39
AD D. IACOBVM BECK
REGIAE M.
Quaestorem. S.
Quam varijs hominum iactatur vita procellis?
Quam cito praecipiti turbine versa ruunt?
Ergo iacet telis mortis confixus acerbae
Dania: quo foelix Rege potensque fuit.
Parce tamen moestis animum torquere querelis,
Flere pium fletus sed decet esse modum.
Quin potius laudes Regis celebremus amati,
Hoc solet extremum manibus esse decus.
AD D. IOANNEM TRVDSEN
VVLSTAND.
Mareschalcum.
Ante retro tumidas Nicer influet Albidos vndas,
Et Nicri liquidas Balthica Tethys aquas:
Quam tua de nostro labatur pectore virtus,
Inclyta vel possent tot bene facta mori.
Longa dies regum turres consumit et vrbes,
Iuris in ingenium mors habet atra nihil.

p.40
AD IACOBVM CANVTIVM
VVlfeld.
Clara quid arma Lupum referunt, dic chare, parentum?
Quid tibi cum rigidis est Iacobe feris?
Ingenium placidum miti pietate refertum
Est tibi, sunt studijs pectora plena sacris.
Seria prudenti tu mente negocia tractas,
Dum facis officio munia digno tuo.
In lenibus blando te monstras ore facetum.
In quibus argutas debet inesse iocus.
Docta places modulis seu suauibus ora resoluis,
Seu pulsas digitis fila canora tuis.
Ista lupus nunquam sectatur munia saeuus,
Pellem non mentem bruta nouare solent.

p.41
AD ALBERTVM.
BECK.
Dum licet ingenuis perge insudare libellis,
Dumque sinunt vitae tempora prima tuae,
Nulla magis studijs aetas est apta sacratis
Hei perquam volucri labitur illa pede.
Non secus ac violae placidi sub tempora veris,
Pristinus exiguo tempore durat honos.
Cum bene radices vix non fixere tenellas,
En subito teneris floribus absque rigent.
Gratae iuuentutis pereunt sic commoda primae,
Ingenij vires qua pereunte cadunt.
Ergo dum blandi concedunt ocia veris,
Perge, ferunt paruae maxima damna morae.

p.42
AD M. IOANNEM
SVANINGIVM.
Ecquid adhuc cessas Danorum quaeso virorum
Grandia syncera reddere gesta fide.
Dum tua, Suaningi doctissime, Musa quiescit,
Doctorumque vetas ire per ora virum.
Inclyta Daniacae reticetur gloria gentis,
Non satis antiquis concelebrata viris.
Aspice quam belle patrios celebrauit amicos
Gothus, vt aethereum pulsat honore polum,
Aduersa mendax tollit praeconia partis,
Digna vel aeterna commemorare die.
Ante fuit patrijs merito depulsus ab oris
Ob perpetrati crimina saeuae mali.
Quam miser in caelum confictis laudibus effert,
Digna est laudari quae meliore viro.
Delicti tacite veniam sic impetrat: Ergo
Nec bonus est ciuis, nec bonus historicus.
At tu syncerus fidei constantis amator,
Detege tu scriptis gesta peracta tuis.

p.43
Tempus ad exiguum mendacia vana triumphant,
Si verum tegitur non tamen opprimitur.
AD D. PETRVM LOTICHIVM
S. HEYDELBERGA
discedens.
Ergo ego tam subito te, care Secunde, relinquam?
Rursus et ignotas cogar inire vias?
Nuper amicitiae tecum mihi contigit vsus,
Quale olim Piladi foedus Orestis erat.
Bis vix luna cauum ter luce repleuerat orbem,
Veris et aestatis praeteriere dies.
Ex quo prima tui monstrabas signa fauoris,
Signa vel extremo non peritura die.
Hospitio Arctois venientem primus ab oris
Excipis ad flaui littora clara Nicri.
Atque locum placuit dare caros inter amicos
Ignoto, et socijs annumerare tuis.
Ex voto potuit mihi nil contingere maius,
Nec mihi res vnquam gratior vlla fuit.
Hoc vnum repetens semper meditabar eundo,
Hoc vigilans, somnus sollicitabat idem.

p.44
Et desiderij iam factus compos, amoris
Perpetuo nostri foedera gratae colam.
Communes suadent castissima Numina Musae,
Summus, et Aoniae praeses Apollo lyra.
Id benefacta volunt syncero praestita corde,
Et nutrita pio pectore nuda fides.
Seu patulos vestit radijs Sol aureus agros
Seu nox coelesti gramina rore rigat.
Huius ego, testor superos, memor vsque manebo,
Quae licet et musis hanc celebrabo meis.
Est graue syncero mihi sed discedere amico,
Ingredior nolens, te remanente, viam.
Hic ego dum vixi non amplius hora videtur,
Vsque adeo tecum viuere dulce fuit.
Tristis erat fateor caris discessus amicis,
Dum liqui patrij dulcia rura soli.
Tristis et Albioris discessi nuper ab oris
Dum tibi cum lachrymis diximus, Albi vale.
Ille quidem tristis ducebar amore parentum.
Littoribus cessi tristior, Albi, tuis,
Inuitus siquidem te, docte Philippe, reliqui,
O decus o animae portio magna meae.

p.45
Et reliquas dulces animas fidosque sodales
Quorum quam memori nomina mente gero.
Ast ego Lotichio quod nunc diuellor amato,
Mors mihi discessu durior esse nequit.
Sic cum fata iubent, quibus est parere necesse,
Triste tibi dico, culte poeta, vale.
Ad tua forte licet quondam seu tecta redire,
Seu prohibet reditum Parca seuera meum,
Non lethaea meam capient obliuia mentem.
Quin resonet nostro nomen in ore tuum.
Dum memor ipse mei fuero, dum sydera coelum
Voluit et altisonas Balthica Tethis aquas.
Grataque dum tellus cunctis alimenta ministrat,
Pascit et aligeras liquidus aer aues.
Pectore perpetuo nostro tu fixus inhaeres,
Lotichij semper me meminisse iuuet.
AD D. IACOBVM
Dalechampium
Hac Iacobe, puto solum me parte beatum
Magna Machaonij lausque decusque chori.
Quod mihi contigerit peregrinis semper in oris

p.46
Ignoto summis posse placere viris.
Est nos syncero complexus amore Melanthon,
Leucoreo quando viximus ante solo.
Primus erat studij nostri quoque fautor Eberus,
Peucerusque meus, gloria prima scholae.
Et nos facundo Vuilichius ore docebat.
Odera Marchiacos qua rigat amnis agros.
Hinc Heydelbergam veniens peregrinus, amores
Percepi cupida mente, Secunde, tuos.
Fuchsius ingenio, clarus quoque Schegkius arte,
Ambo grande tuum clara Tubinga decus.
Protinus ingenuo nos excepere fauore,
Atque voluntatis signa dedere mihi.
Et Secceruitius quo nos complexus amore est,
Testantur digitis scriptae notata suis.
Quid loquar, vt studijs nostris Gupille fauebas,
Qua vaga Parisios Sequana scindit agros.
Et Durete meae mentis pars altera docte,
Quique equitis clarum nomine nomen habes.
Nosti, Rondeletus, non infimus inter amicos
Praestiterit nobis qua benefacta fide.
Gloria Rondeletou, doctorum prima virorum,

p.47
Quotque Machaonia nomen ab arte ferunt.
Huius ego doleo me consuetudine cassum,
Noster in immensum cresceret atque dolor.
Tu nisi me doctis releuares sponte loquelis.
Hic vbi cum Rhodano flumina iungit Arar.
Quid cum discedens istis quoque tristis ab oris
Ereptum mihi te flens Iacobe querar.
Spes erit antiquos cernendi forsan amicos.
Quos alit in varijs patria terra locis.
Morsianus doctus clarus Hemmingius ore
Ingens Daniaci gloria vterque soli.
Qua licet hunc nostrum sedabunt parte dolorem,
Et reliqui quorum nomina musa tacet.
Ast humanarum cum sit mutatio rerum
Talis, tu nostri sis memor, atque vale.
AD M. PAVLVM NOVIOMAGVM
ET M. HENRICVM
Buscho.
Christi verbipotentis o fideles,
Deuotique animis pijs ministri,
Quos tangit populi salus et ardor

p.48
Pro templo Domini fatigat ingens,
Quae vos condecorent satis Camoenae
Laudum muneribus fidemque vestram
Insignemque tubam Dei sonantem
Magno dogmata spiritus vigore.
Sic sic pergite, sic datur coronam
Celso ex aethere consequi perennem.
Vnum sed moueo, perenne non est
Quod rauco Cuculus remugit ore
Paucis mensibus obstrepens silere
Longum cogitur fugax in annum.
Hoc longum patrijs nefas ab oris,
Hoc arcete nefas, fugate pestem,
Quae Christum simulans, venena fundit,
Mox lapsu propriae trahenda fraudis.
AD CHRISTIERNVM
Hegelium.
Quis credat? Christierne nouos meditamur amores,
Ad tua, diua Paphi, numina vota fero.

p.49
Vndecimus teritur postquam discessimus annus,
Littoribus primum patria cara tuis.
Quando faces Veneris sensi, dulcesque calores.
Atque pharetrati vulnera prima Dei
Qualiacunque dedit syncera mente ferebam
Tanquam militiae praemia prima meae.
Hei mihi sed postquam creuerunt tempora, nostrum
Creuit in immensum, dire Cupido, malum.
Scilicet incautos dulci sic cuspide primum
Laedis, quo victas dent tibi sponte manus.
Vix vbi lesus eram tua sum mox castra secutus,
Omnia sunt primo candida visa loco.
Regnabam facilem dicebar ducere vitam.
Dum licuit vita liberiore frui.
Gestit inexpertus seu primis miles in armis
Esse putat rigidi non graue Martis opus:
Prima sequor foelix Veneris sic praelia blandae,
Gaudia dum caecus ficta ministrat amor.
Omnibus offertur numeris pulcherrima virgo,
Quae fuit incoepti maxima causa mali.
Ac fomenta dabat nostri vicinia amoris,
Et furtim alternis oscula sumpta labris.

p.50
Quis non formosae caperetur amore puellae?
Formosam faciem quis negat esse tuam?
Ergo dilexi syncero captus amore,
Testor Apollineas numina casta deas.
Non frustra nobis non ficto corde fauebat,
Mutuus ambobus sed fuit vnus amor.
Testes sunt lachrymae, testes suspiria crebra,
Extremum dedimus cum tibi, Amica, vale,
Dij variae nostro quam sunt in amore querelae,
Heu nunquam cessat nos cruciare timor.
Hos quod discedens timui mihi contigit, illa
Ne velit absentis commeminisse mei.
Est memor absentis raro vaga foemina sponsi,
Nescia deserto sola cubare thoro.
Penelopis paucae seruant promissa fidelis,
Ac Euadna tuae dona pudicitiae,
Ergo praesentem praesens adamabo puellam
Quae fuerit nostris moribus apta magis.
Cernimus hic plures praestanti corpore nymphas,
Qua Rhodanus celeres in mare voluit aquas,
Quarum non potero cultas describere formas,
Quaelibet Attalicum est digna subire thorum.

p.51
Si vultus facilesque pedes, et musica blanda,
Insignes potuit saepe mouere viros.
Cur igitur nostram non possent flectere mentem?
Hic amor, hic choreae, blandaque chorda vigent.
Virtutes harum plures recitare quiesco:
Quin nisi amem saeua Tygride natus ero.
Virginis hoc vultus suadet et prompta voluntas,
Blandaque praeterito basia sumpta die.
O vtinam nobis maneant hi semper amores,
Et niueis pennis cuncta ministret Amor.
AD MAGISTRI LAVRENTII
Ripensis Tumulum.
Gressum siste tuum, viator, oro,
Dicam quis situs hoc loco quiescat.
Hunc RIPIS genuit, sacrata Musis,
Musis Hafnia perpoliuit almis
Ingenium foelix fauente Christo.
Ast Olburga pio labore functi,
Manes praesulis haec recondit [recundit ed.] vrna.
Fatis ergo sacer iaces sepultus

p.52
Antistes, dolor heu dolor, perennis?
Iam iam non eris hinc et inde sancto
Multis vrbibus ambiendus oestro.
In vita fueris velut caduca
Hac, dum fata tulere, gratus, atque
Summis et pariter probandus imis.
Sic nunc ad superas domos receptus
Multo gratior es Deo parenti.

p.53
AD ACADEMIAM
Haffniensem.
Luctus Hafnia flebiles,
Luctus o patriae redde pio patri
Musarum [Mussarum ed.] chorus inclytus
Doctrinaeque viri munere fulgidi
Vultus nube premant nigra.
Et spargant meritis lumina fletibus.
Heros nam sacer occidit,
Horum praesidium qui fit et decus.
Hic qui magnificam domum:
Primus Pierio condidit agmini.
Huc qui diuite praemio,
Inuitans animos nobilioribus
Cultos dotibus ingeni,
Rarum constituit sedibus his decus
Omnis cultus vt artium
Floreret pietas, almaque sanctitas,
Virtutisque decor bonae.
Clarum luce sua spargeret hic iubar.
Foelicissime Principum

p.54
Quae veris decoras muneribus pius
Regnum nobile Daniae
Salue perpetuum, perpetuum Vale.
Iam luctus tibi flebiles
Tergant ex oculis quisque madentibus.
Qua mistus superum choro
Regnas aetherea sede beatior.
Iamque et tristia temperans
Nos lugere vetat sceptrigera tuus
Post te conspicuus manu
Insigni referens pectore filius,
Virtutis patriae decus,
Cuius deinde pijs auspicijs erit
Quae semper fuit HAFNIA
Sub patris gremio, totaque DANIA.

p.55
EGLOGA
PALAEMON.
Coridon. Meliboeus.
Quo Meliboee pedes te ducunt? vnde reuersus
Contendis celeri versans noua gaudia gressu?
Laetior et solito mihi cum pro more videris:
Hirsutam turpis non nectit stiria barbam,
Ceu consueta fuit, docta sunt falce resecti
Qui pulchro totum cingunt caput ordine crines,
Laeticiae tantae quid causae care, recense,
Quo fruar hac tecum: Deus haec quis commoda fecit?
Hac an vendideris tam magni luce capellas,
Vnde tibi grauis aere domum tua dextra reuersa est.
Incipe dic causam. quid tardas, o Meliboee,
Vicinaque refers rerum quid ab vrbe nouarum?
M. Implerunt, Coridon, nostram noua gaudia mentem.
Optimae nunc instant melioris tempora mundi,
Dum mores hominum certa sub lege reguntur,
Concors in tota posthac pax vrbe vigebit,

p.56
Gratae Dijs, numerisque sacris, et amica Colonis.
Armorum nec erit Ducibus tam feruida cura,
Enses quisque volens a se deponat acutos,
Seruiat hinc nostris ferrum fortassis aratris
Abiectum, melius quo scindant arua ligones.
Cumque lupis dabitur tuto iam viuere saeuis
Agnos imbelles, miluus quoque non elephantem
Terrebit, tantum potis est concordia rara.
C. Auribus hac certe sunt acceptissima nostris:
Crede, prius viui mus nidificabit in aure
Felis, vel rerum totus mutabitur ordo,
Quam referent tales praesentia tempora mores.
M. Quid prohibet? fraenis est constringenda iuuentus.
Docti ne violet frustra mandata Magistri.
Luxus erit scissa non hinc in veste profanus,
Hinc non bracha tegat talos campestris vt ante,
Ergo gerant pulchro vestes mea pignora panno,
Induat ornatas tam mas, quam foemina vestes.
Nam precio paruo mercator vendat auarus.
C. An Meliboee mihi vigilans iam somnia narras.
Nobis saepe refert, cupimus quae somnus inanis.
Phoebus adhuc nondum cum lora resoluit equorum.

p.57
Nec pastor teneros clausit cum matribus agnos.
Dic quid praeterea dispergit rumor in vrbe.
M. Etsi gratae tuis non haec sint auribus aeque
Quae prius ac retuli, tibi cum sit candida coniunx.
Et me sollicitas non ista referre grauabor.
Non datur hinc nostris promittere iura Magistris
Connubij socij viuant sine foedere lecti.
Vt melius stricta iuuenes sub lege gubernent.
Segnia iudicio deducunt ocia nostro
Est vesana cui semper coniuncta libido.
Exercent duro non rustica facta labore,
Non cibus est tenuis, liquidae neque pocula limphae
Sunt illis lautis sed pinguia prandia mensis
Dulcia Pampinei quas ornant munera Bacchi
Excipiunt: tali consumunt tempora victu.
Num mores talis conseruet vita pudicos?
De grege non quidquam post hac mea vendet in vrbe
Coniunx, crede mihi, sat erit lasciua petenti,
Me petijt digitis nolentem nocte priori.
C. Est Meliboee meae Grittae sapientia nota,
Ah vereor nimium, cum tales ipsa salutat.
Mentiar haec multum nisi sit mihi facta superba

p.58
Ex quo lactucas resinatas tempore vendit.
Si queat examen tantum praestare Magistrum
Mulgeat hic veteri potius pro more capellas.
Quam sapiens nostros tollat successor amores.
PAL. Istos sic memini cantantes forte colonos,
Aetati similes prorsus, Germanus vterque,
Hic vbi foecundos flauus Nicer irrigat [irrogat ed.] agros.

p.59
CARMINA
QVIBVS AMICI PROSEQVVNTVR
CLARISSIMVM
et doctissimum Virum
D. Ioannem Franciscum
Ripensem,
Witemberga
abeuntem.
ELEGIA
IOANNIS MAIORIS IOACH.
Theologiae Doctoris.
Quis fuit externas qui primum cessit ad oras?
Quam ferus, et vere barbarus ille fuit!
Quam bene viuebant Adamo regna tenente,
Cum fuerat magnis congrua vita Deis!
Vna fuit tantum Paradysus patria cunctis.
Nec tellus vario limite secta fuit.
At postquam rupere fidem, pro rure beato,
Patria Damascus terra cruenta fuit.

p.60
Namque Cain primus fraterna caede parentes
Liquit, et ad Libani transfuga cessit humum.
Liuor erat qui te germanum mittere letho
Iussit, et a moesto patre mouere pedem.
Funere tu fratris fido spoliaris amico,
Exule te nato moeret vterque parens.
Quos Deus ad socios in vita condidit vsus,
Hos scelus externas iussit adire plagas,
Non eadem tibi causa viae sate stirpe Dearum,
Quas Helicon citharae fila mouere videt.
Te Musae Francisce vocant, te Delius author,
Consortemque chori gaudet habere sui.
Quamuis tristis erit fidi discessus amici,
Sed tamen ex reditu gaudia quisque capit.
Dulcis amicitiae tecum mihi contigit vsus,
Qualeque cum Mose foedus habebat Aron.
Iunxit enim mentes studium commune duorum,
Et pietas socij neruus amoris erit.
Nunc quia terrarum spacijs diuellimur ambo,
Dum te non licuit corpore, mente sequar.
Pars animae est homini diuinitus insitae storgh,
Corpora cum pereant, storga superstes erit.

p.61
Fallor an antiquos sine labe colemus amores,
Quando anima et corpus viuet vtrunque Deo?
Illa dies veniat dulces quae iunget amantes,
Quos nisi rupisset mors fera, semper erant.
Sed quoniam ratio causis innixa probandis
Iam iam propositam suadet inire viam:
Vade bonis auibus studijs addicte beatis.
Cui colitur spreto carmen et herba foro.
Quo nos Christe vocas Dominumque ducemque sequamur.
Sic statio vitae, credite, sospes erit.

p.62
EPIGRAMMA
IOANNIS SCHOSSERI
AD NICRVM
amnem.
Flaue Nicer vitrei siue incolis atria regni,
Iuraque das Nymphis his inuiolata tuis:
Tristia seu defles extincti fata Micylli
Et querulas rauco murmure voluis aquas:
Pande coronatas generoso palmite valles,
Pande sinum, ripas gramine cinge nouo.
Nam tua musarum stipatus flumina coetu,
A gelidi riuis Albidos, hospes adit.
Hospes adit, dulci quo Dania gaudet alumno,
Dania quae medias eminet inter aquas.
Leucoris ingenij cultrix fuit: ipse Melanthon
Contulit huic animi nobilioris opes.
Vnde simul faciles numeros et carmina fundit,
Atque Machaonia nomen ab arte refert.
Pectus habet cassum fuco: mens fraudis iniquae
Nescia, syncere, quod facit, omne facit.
Testor Apollinei numen venerabile fontis,

p.63
Hic mihi praecipuo cultus amore fuit.
Ergo Nicer placido venientem suscipe vultu,
Illius et studijs ingenioque faue.
Quanuis clara tuis etenim sint lumina ripis,
Hunc tamen et doctis qua licet adde viris,
Sponte sua, Phoebi dulcissima cura Secundus,
Vt reor huic mentis candida signa dabit.
Fuchsius ingenio clarus, notissimus herbis,
Huic etiam promptas offeret ipse manus.
At Francisce mei pars altera pectoris, omni
Tempore Schosseri sis memor, atque vale.

p.64
NIMFAI FPAGKISKW XAIREIN
APO IANNOY KASHLIOY.


p.65
[gr.]
EPIGRAMMA PROPEMPTIKON
IWNA TINTHNIOY
.

p.66
[gr.]

p.67
IOANNIS FRANCISCI
RIPENSIS, AD CARMINA
claris. virorum, Doct. Ioan. Maioris,
P. L. M. Ioan. Schosseri, P. L. M. Io.
Cheselij et M. Ionae Tintenij,
quibus ipsum VViteberga
discedentem prosecuti
sunt,
RESPONSIO.
Alloquor, et fidis pro carmine carmen amicis
Offero: cultorem respice Musa tuum.
Nanque Lycaonia cum digrederemur ab arcto,
Linguaque cum lachrymis diceret, Albi vale.
Musa comes Graijs et versibus vsa Latinis
Nos fuit ad ripas Rhene secuta tuas.
Ergo vel extremis iaceam prius exul in oris,
Aut tegar ignoto corpus inane solo,
Quam socio doctis in amore sodalibus ausim
Non stabili iustas mente referre vices.
Qui colit Aonidum foelicia castra sororum,
Ingrati fugiat se maculare lue.

p.68
Turpius ingrato nihil est quod viuat, amicum
Ille nimis dura sorte rependit opus.
Sed quia nil possum quam carmina reddere, carmen
Dulce voluntatis pignus habete meae.
Nam neque magna nitent mihi pondera diuitis auri,
Quod niger Eoo littore mittit Arabs.
Est fortuna mihi tenuis, non vera negabo.
Longior et nostras iam via carpsit opes.
Aspicies oculis cum nos Fortuna benignis,
Officij potero tunc memor esse mei.
Interea numeris numeros mea Musa rependet,
Musa vel immensas vnica vincit opes.
Heu mihi, sed tenues quam sunt in carmine vires,
Non vigor est Musae qui fuit ante meae.
Non secus ac sterili tenuis stat messis in agro,
Agricolae quem non excoluere manus.
Sponte sua lolium sterilesque ministrat auenas,
Gratae ferens domino munera nulla suo.
Sic mea iam sterili messis frigescit in herba,
Dum non culturam noster agellus habet.
Ter duodena celer Titan per signa meauit,
Annum de toto iam trahit orbe nouum.

p.69
Transfuga cum sacrum Musis Helicona reliqui,
Nec cecinit solitis blanda Thalia modis.
Aulica sollicita tractaui munia cura,
Magnorum institui pectora clara Ducum.
Scilicet excelsis vbi surgit Dania muris,
Dania Parrhasio terra propinqua polo.
Iamque meae torpent nunc desuetudine vires,
Ac alacer cessit qui fuit ante vigor.
Raro magnificis Musae celebrantur in aulis,
Quive colunt Clarij numina casta chori.
Ergo quibus potero verbis describere dotes,
Virtutesque quibus pectora vestra nitent?
Iamdudum celebres volitant super aethera laudes,
Ingenijque micat nomine quisque sui.
Dulcia facundo memoratis carmina versu,
Quae sunt altisono carmina digna Ioue.
Dum tua Musa sonat, Doctor clarissime, Christum,
Applaudant numeris terra fretumque tuis.
Namque stilo dictat tibi carmina Musa sonoro.
Quae certant numeris, o Maro docte, tuis.
Et Schossere tuis arridet Musa camoenis,
Magnorum celebras dum monumenta virum.

p.70
Namque refers dulces modulata voce lepores.
Qui certant Musis, Naso poeta, tuis.
Vos quoque Pierij dulces Heliconis alumni,
Blanda quibus Graio Musa dat ore loqui,
Cheseli frater, Tuque o dulcissime Iona,
Fingitis argutis carmina culta modis.
Aemula carminibus Smyrnaei carmina vatis,
Saecula quae merito semper honore colent.
Mala sed e dura capiam prius aurea fago,
Et dabit Hybleas dira cicuta rosas,
Quam possim vestras depingere carmine dotes:
Exiguum nostro carmen in ore sonat.
Hanc mihi vobiscum liceat si ducere vitam,
Non foret optatis gratior vlla meis.
Id quia diuersae prohibet disiunctio terrae,
Mutuus, o fratres, ne cadat oro, calor.
Nec lethaea meam capient obliuia mentem,
Semper erit vestrum nomen in ore meo.
Occurrit vitae cum consuetudo prioris,
Dum fuimus socio nuper amore pares.
Vobiscum videor sanctos audire Philippus
Quos fundit dulci doctus ab ore sonos.

p.71
Foelices nimium quibus hunc audire licebit,
Quo non est toto maius in orbe decus.
Ille diu nobis maneat, Deus alme, superstes,
Vt spargat verbi semina vera tui.
Scire quibus forsan cupitis nunc verser in oris,
Responsum paucis nostra Thalia refert.
Detinet hic dulcis me consuetudo Secundi,
Pinguia flauus vbi perluit arua Nicer.
Hippocrates quicquid docet, interpresque Galenus,
Et reliqui docti quicquid in arte senes.
Explicat ingenua carus mihi mente Secundus,
Et quacunque potest parte iuuare iuuat.
Vos igitur mecum cultum celebrate Poetam,
Cuius grande Nicer carmine nomen habet,
Despicit aduerso nec vestras lumine Musas.
Testes sunt digitis reddita verba suis.
Quod superest nostri pars maxima cordis, Amici,
Este mei memores, atque valete, rogo.

p.72
NICER AD ALBIM, DE ORNATISSIMO
AC DOCTISSIMO
viro, D. Ioanne Francisco Ripensi, VViteberga
huc profecto, Autore Ioan. Secc. Professore
Tubingensi.
Albi decus vatum, ripas cui propter amoenas,
Candida diuinus carmina fundit Olor.
Ille quidem Cuculis rumpantur vt ilia Flaccis,
Cura Deum niueo pectore notus Olor.
Si pater Albi rogas quae Nicro cura tuorum,
Hic vbi pampineis collibus vua nitet.
Crede mihi dulci quo Dania gaudet alumno,
Quique tui vixit parsque decusque chori.
Gratus is aduenit, gratae venere Camoenae,
Quas tulit et socias, et tulit ille sitas.
Huic et Lotichius Phoebea mente Secundus,
Dulcis amicitiae foedus habere dedit.
Nec desunt alij quorum virtute fauorem
Ingenij raris emeruitque bonis.
Quos inter minimus forsan sed pectore fido,
Vix reor huic alius iunctior esse potest
Quam Secceruitius veterum renouator amorum
Ad ripas olim quos pepigere tuas.

p.73
Ille sibi gaudet longo post tempore reddi,
Pectora Thesaea candidiora fide.
Saepe iuuat conferre pedem gratasque per horas,
Colloquio faciles liberiore frui.
Seu cum nostra vago vectis per rura meatu,
Fert amor herbosi quaerere ruris opes,
Seu cum Pierij quicquid suasere calores,
Laetus in alterno promit vterque sinu.
Quid loquar vt cari decorantem funera Regis,
Audiat, et Clario quod pede constat iter.
Vtque typum ac veri foelix exemplar amoris,
Quaque oculos hominum condidit arte Deus.
His alijsque simul Franciscus Apolline dextro,
Pierij memorem compulit esse sacri.
Et chartas quandoque suas ille explicat alter,
Disuetaeque audet tangere fila lyrae.
Quin super hic alios clarissima nomina Vates,
Carminaque et vates scire referre iuuat.
Tunc sua Lotichio, sua palma decusque Sabino,
Musaque fert meritum Stigeliana locum.
Tunc etiam Schossere subis, et nomine Maior
Qui potes o vere digna sonare tuo.

p.74
Atque aliae dulces animae placidique sodales,
Quos sacra Pegaseae vena rigauit aquae.
Quorum suspirat gremio diuulsus et aruis,
Iunctior et Cigno mallet adesse suo.
Hic Secceruitius quamuis de nectare nostro
Hauriat, vsque adeo fortior Albi trahis.
Sed quid agat fatis parere vocantibus aequa
Mens solet, et fructum non capit inde leuem.
Quid cum mox nostris etiam discedet ab oris,
Longinquis penetrans extera regna vijs.
Vel cum se referet Medicarum nomine rerum,
Hospes ad Ausonij ditia rura soli.
Vel cum iam patrios portus, patria arua requiret,
Vt sibi Paeonia rem decus arte paret.
Praecipue Regi vt gratus procerumque coronis,
Inter honoratos sit tuus Aula viros.
Hic quoque rapta graui tot gaudia mente dolebit,
Teque vocans multo nomine saepe gemet.
Quo fugis ah Francisce? quibus nos linquis in oris?
Aut quo te volucri persequar ipse via?
Me iuuet ire tibi comitem quascunque per oras.
Viuere me tecum quolibet orbe iuuet.

p.75
Stiparent nostros Charitum pia numina coetus,
Astaret socio pectore nuda fides.
Carmina Pierides dulci labentia cantu,
Carmina Pieridum funderet ipse parens,
His herbas pictique canens his sydera coeli
Qualibus o captos duceret aure sonis.
Quaeue per attonitas traheret spectacula mentes,
Euoluens tantae cognitionis opes.
Sed satis haec, quae cum cura iactarit inani,
Nequicquam varians mente animoque vices.
Huc tamen huc ibit tandem, mentemque reflectet,
Quo fati ratio propositique vocant.
Ergo quod superest, et quod conceditur vnum,
Candida syncero pectore vota dabit.
Vt Francisce tuus sit cursus in omnibus aequi
Auspicijs foelix praesidijsque Dei.
Vtque tuus portus fama Lauroque perenni,
Delitijsque tibi floreat vsque nouis.
His votis memor, hac te mente fideque sequetur,
His, licet amoto corpore, iunctus erit.
FINIS.