p.1
IOHANNIS
FRANCISCI
RIPENSIS ELEGIARVM
LIBER
PRIMVS.
VITEBERGAE,
EXCVDEBANT HAEREDES
GEORGII
RHAVV.
1554.
1 sig.A2r
IOHANNIS FRANCISCI
RIPENSIS ELEGIARVM
LIBER
PRIMVS.
AD CLARISSIMVM
VIRVM EXIMIA STEMMATIS
NOBILITATE, DOCTRINA
atque uirtutibus ornatum, D. Iohannem
Frisium R. M.
summum
Cancellarium.
ELEGIA I.
Fortia ceu sincera solet periammata mater
Pectoribus gnati nectere saepe sui,
Inuidia tristi quo diris atque malorum
Incantamentis tutior esse queat,
Sic ego confido latranti Zoilon ore
Nil nisi qui tantum laedere mentis habet,
Vt minus arrodat mea scripta, minusque lacessat
Ponere liuori me quasi frena suo,
Nomina cum nostris uideat tua fixa tabellis
O perquam doctis nomina grata uiris.
1 sig.A2v
Ergo tuum nomen, ueniam des, docte sororum
O cultor, nostrum fiximus ante librum.
At mea quam uereor ne sit tibi grata Thalia
Deque tuo ne sit nomine digna loqui.
In te uera piae doctrinae semina fulgent
Atque salutiferae relligionis amor.
Virtutisque sacrae per te doctrina reuixit
Atque bonis studijs te duce constat honos.
Adde quod ex tali duxisti sanguine stirpem
Ac tantis felix natus imaginibus,
Nemo ut nobilium priscorum siue recentum
Praeniteat uera nobilitate prior.
Nobile quippe trahis non tantum nomen auorum
Stemmate, magnanimi sanguine siue patris.
Virtutem claro iungis cum stemmate ueram:
Hic est praecipuus nobilitatis honos.
Non secus atque nitens picturam splendor honorat
Egregiam, quaeuis laudat et harmonia.
Quin etiam mira pingit, quoque luminat arte
Artificis factum munus et ingenium.
Sic sacra si coniuncta uenit cum stemmate uirtus
Iunctaque fortunae dotibus ambiguae,
Nescio qua ratione queat sublimior ullus
Dici, naturae quem bona tanta beant.
Haec in te pure pariter simul omnia splendent:
Stemmate tum clarus, clarus es ingenio.
1 sig.A3r
Cum prius haec uiridi sum praemeditatus in umbra
Quam sunt ingenij munera multa tui.
Incepi subito nostris defidere coeptis
Destitit ulterius paruula musa loqui.
Mittere scripta uiro nimium nam nostra uerebar
Ornato tantis dotibus ingenij.
Tunc Dea laurigeras inter pulcherrima Musas
Caliope, uultus astitit ante meos.
Atque benigna pijs his uocibus ora resoluit,
Solueret ut trepido pectora nostra metu.
Heus iuuenis dubia tandem qui mente teneris
Cuius sunt tristi corda repleta metu.
Protinus inceptum pergas finire laborem
Nulla tuum prorsus cura retardet opus.
Fortiter ipsa tuis praesens conatibus adsim
Voce mea uersus fortificabo tuos.
Aonias nunquam contempsit hic ante Camoenas
Imo fuit Musis fomes et aura sacris.
Ista minus blando capiet quid carmina uultus
Quae sunt auspicio carmina scripta meo.
His ego commotus, tibi, uir uenerande, dicanda
Censebam Muse germina prima meae.
Ergo precor nostrum placida lege mente libellum
Quem scripsit duro musula nostra stilo.
Carminibus nitidos leuibus postpone lapillos
Carmina diuitijs sint potiora uagis.
1 sig.A3v
Viuere nam magnos faciunt post funera reges
Noticiam serae posteritatis habent.
Hectoris an quisquam nunc nosset facta ferocis
Si non Moeonio carmine nota forent?
Ergo Narycius semper celebratur Vlysses
Est dum Smyrnaei nobile uatis opus.
Te quoque congestis mea signet Musa tabellis
Quae uiget in laudes ingeniosa tuas.
Notaque sint longos post nos tua facta per annos,
Et tua post uirtus funera morte uacet.
Nunc tantum nostras placido cape corde Camaenas
Et qua mittuntur, te rogo, mente legas.
Grata fuere duci Persarum rustica poma
Hic nam quae poterat munera ferre, dabat.
Sic ego quae possum, quamuis uilissima, mitto
Munera iudicio nostra probanda tuo.
Non iacula in nostris seruantur plura pharetris
Nostraque non alias cura reseruat opes.
Ergo boni, quos nunc tibi mitto, consule uersus
Atque patrocinio fac tueare tuo.
Sic quoque uenturum melius firmata per aeuum
Nostra tibi maius Musa laboret opus.
AD LIBRVM.
ELEGIA II.
2 sig.A4r
Parue liber confecte mihi iuuenilibus annis
Tun dominum linques tam cito quaeso tuum?
Hei mihi quam uereor si scrinia nostra relinques
Ne subeas multis multa dolenda modis.
Plurima cogeris durae conuitia linguae
Plurima cogeris non toleranda, pati.
Forsitan et finget non aequus carmina lector
Quae poterunt miseris te lacerare modis.
Posthaec te uerbis saeuis agitare studebit
Et uitium pedibus dicat inesse tuis.
Quod magis est, rutilum forsan iacieris in ignem
Te quando reputet criminis esse reum.
Te quaecunque tamen potis est fortuna manere
Ferre iuuat, ceptum non remorabor iter.
Vade sed incultus, qualem te nostra Thalia
Fecit, quae prorsus paupere fonte fluit.
Vade bonis auibus precor, et loca grata saluta
Praemia quae lactis prima dedere mihi.
Et si quis quaerat, quid agam, me uiuere dicas
Hic ubi Leucoreos irrigat Albis agros.
Artibus ingenuis quoque nos incumbere dicas
Quas omni cura, docte Philippe, doces.
Inuenies aliquos qui te fortassis amabunt,
Atque suos cupient te subijsse lares.
Nam mihi sunt isthic coniuncti foedere amici
Quos ego sincero corde, fideque colo.
2 sig.A4v
Quod liber Armenio non es conspersus amomo
Et tua non Tyrio pagina picta croco.
Quod tibi non uestes fulgenti murice tinctae,
Trita sed est humeris fixa lacerna tuis:
Non pudeat subito discedere limine nostro
Nec fugias longum carpere solus iter.
Nam tu quo uenies, doctorum turba uirorum est
Numine quos sancto docta Minerua fouet.
Munera Cecropiae contemnunt nulla Mineruae,
Nullos, Thespiadum qui pia dona ferunt.
Ad tales quando uenies, et copia fiet
Fandi, curuato poplite pauca refer.
Hos ego quos Elegos, Musarum o fama sacrarum
Affero, sincera sumite mente precor.
Forte dabunt uestris quae non indigna putetis
Auribus, et studijs non aliena sacris.
Ni fallor, tunc quisque tui flagrabit amore,
Teque suum proprium quilibet esse uelit.
Inter conuiuas hilares si quando legeris
Nostrae fortunae te meminisse decet.
Non tibi plura liber uolui mandare, sed ista
Quae sunt dicta prius, pectore fixae tene.
DE CIVITATE RIPENSI
ELEGIA III.
3 sig.A5r
Annue Caliope nostris modo quaeso camoenis
Quo possint aptis claudere uerba modis.
Cum tua Pierijs uox sit quoque grata puellis
Fac etiam ueniant in mea uota simul.
Sic opus aeternum uestro memorabile cantu
Aequis coelitibus tibia nostra dabit.
Est locus insignis gelidis uberrimus undis
Ex ripa RIPAE dicitur ille maris
Fluctibus alluitur resonis uelut urbs Venetorum
Quae semper rapidis tota rigatur aquis.
Est cui pro portis Nereus grandeuus ahenis
Cui pro coeruleum moenibus aequor adest.
Fortiter his etiam depellunt moenibus hostes
Insidijs urbem qui uiolare uolunt.
Hic locus aptus erit uobis, laetisque deabus
Quae quoque Musarum mystica sacra colunt.
Hic habet excultos pomis radiantibus hortos
In quibus herbarum nomina multa uirent.
Fragrantes flores, nec non amoena uireta
Hunc circumfrondens undique campus habet.
Ergo precor Musa faciles mihi adeste, Camoenae
Dum celebrant numeris tam loca grata meae.
Propositi uerum unde traham primordia tantis
Res haec non nostro conuenit ingenio.
Ergo nihil prorsus tenuis tentabit Apollo?
Et mea quae uena paupere Musa fluit?
3 sig.A5v
Dij melius: quamuis non summa cacumina possem
Scandere, radicem est linquere nolle scelus.
Smyrnaei uatis num quisquam aequabit honores?
At stimulus nostris uatibus ille fuit.
Quique suae patriae uera dulcedine moti
Laudibus innumeris semper ad astra ferunt.
Vrbs ergo Hessiaca floret nunc Norica musa
Carminibus multo est notior Hesse, tuis.
Sic passim celebris nunc est quoque Marchica tellus
Quod tribuet numeris, culte Sabine, tuis.
Quid referam plures uenerantes sacra Sororum
Quod proprios auctos laudibus esse uelint.
Hoc zelo motus, non captus laudibus ullis
Cantabo laudes, patria cara, tuas.
Quis te non merito laudabit patria tellus?
Virtutesque tuas quis reticere uelit?
Siue ego conspicio turres, seu templa Deorum
Seu sacra quae ueterum sunt monumenta patrum.
Haec reor admirans magnorum opera esse Gigantum
Quos Deus in tumidas fulmine mersit aquas,
Ardua stans turris quae tollit ad aethera muros,
Vlnas bis centum, bis tenet, atque duas,
Ad quam fluctiuagus deducit carbasa Nauta
Feruida qui ignotis aequora sulcat aquis.
Credite, non talis nostris est ulla sub annis,
Nec fuit antiquis (ut puto) temporibus.
3 sig.A6r
Quid multis laudare iuuat sacra templa Deorum?
Dogmata sincerae relligionis habent.
Sincera populi uenerantur mente parentem
Et Christum uera relligione colunt.
Qua ratione tuas quoque dicam carmine laudes
Curia, magnificum regia sancta uirum.
In te proponunt sacrarum dogmata legum
Ciuibus ut niteant moribus usque bonis.
Dicere quam magno sit et aedificata labore
Credas ingenij non opus esse mei.
Malo tacere igitur, iuuenili forte Camoena,
Quam cupiam laudes dedecorare tuas.
Insuper arx una iacet urbis parte superba
Quae circum tumidis usque rigatur aquis,
Coctilis hanc circum est qui fertur ad aethera murus
Quem cingit murmur subsilientis aquae.
Vndique post etiam stat inexpugnabile uallum.
Quod nullo frangant Martia tela modo.
Aedibus in medijs splendent monumenta uirorum
Quae sunt argento candidiora nouo.
In medio saliens fons riuos ducit aquarum
Quem quondam doctae composuere manus.
Quid iuuat armorum quoque dicere nomina seua
Quens hostis pugnax sollicitandus erit,
Tot gladij, tot sunt balistae, totque bipennes
Tot glandes quot sunt sydera clara poli.
3 sig.A6v
Non igitur mirum, si firma pace quiescit,
Vrbs hostes rigidos quae cohibere potest.
Aspice quam ciues coniuncto pectore uiuant
Quamque colant uera relligione Deum.
Dum fidos iungit simplex concordia ciues
Vrbs nulla frangi seditione potest.
Praesidio quo quisque potest succurrit egenis
Quens larga praebent munera multa manu.
Haec sunt dona Deo semper gratissima summo
Haec sunt laudatis munia digna uiris.
Illis ergo Deus rursus sua munera donat
Quae reputes summis anteferenda bonis.
In primis regem: quo non est fortior alter
Nec tam iusticiae, tam pietatis amans.
Huius quid referam generosi stemmatis ortum
Nobilior ueterum sanguine nemo fuit.
Quin et amica dedit stellantis numina coeli
Lumine quae faciunt sydera clara suo.
Morbus, quo uiuens inficiatur homo.
Hic locus ergo magis praestantia corpora profert,
Corpora quae florent dotibus ingenij.
Innumeros, huius celebris Schola protulit urbis
Doctrina claros moribus atque uiros.
Non etiam desunt iuuenes nunc castra sequentes
Militiae castae, docta Minerua, tuae.
3 sig.A7r
Gradiuo Marti satis est et prompta iuuentus
Posset pro patria quae fera castra sequi.
Si memorare uelim quoque munera uestra puellae
Vel tantum formae si bona uestra canam.
Iuppiter hanc ipsam miretur pectore formam
Iuppiter aetherei clarus honore poli.
Quid mirum forma nymphas excellitis omnes
Vincere uos nequeat uel cytherea Venus.
Ambrosias facies tribuit Deus, atque lacertos
Quales uix quondam candida Iola tulit.
Corpora quid multis laudem? laudantur honestae
Mentes, quas ornat casta pudicitia
Commendat decus hoc summum quoque pectora uestra,
Pectora quae turpi sunt aliena lue.
O mihi cum tali liceat quoque uiuere nympha
Consortem thalami si mihi fata dabunt.
Excelsas aedes taceo, quoque regia tecta,
Pluraque quae tenuis scribere musa uetat.
Non capit exiguum tantae urbis pondera carmen:
Est grandis nostro nullus in ore sonus,
Moeonio si me docuisset Phoebus in antro
Oraque Castalia nostra rigasset aqua.
Et me quale prius blando concesserat Orphei
Caliope, sineret ludere dulce melos.
Vix iuuenilis adhuc resonaret fistula carmen
Quod posset meritis aequiualere tuis.
3 sig.A7v
Sed mihi post longos si Parca indulserit annos,
Maior erit nostris gratia carminibus.
Tunc ego Pegaseos ausim perrumpere fontes:
Verba struat cultis nostra Thalia modis.
At quos nunc tenero uersus confecimus aeuo
Quos tibi nunc mitto consule quaeso boni.
AD M. IOHANNEM
THAVSANVM DIOECESIS
RIPENSIS
SVPERATTENDENTEM.
ELEGIA IIII.
Heliconiadum celeberrima fama sororum
O decus, o patriae gloria magna meae.
Non licet exiguae stringant tua pectora curae
Quae partis seruant munia uera tuae.
Dum diuinarum suprema negotia rerum
Tractas, demonstrans quae sit ad astra uia.
Attamen interdum curis releuatus acerbis
Cum nullum quod agas grandius obstat opus.
Haec mea quae tenero tibi carmina scripsimus aeuo
Carmina iudicio missa legenda tuo.
4 sig.A8r
Te precor ex animo, ne tristi despice uultu
Illa nec abiecto pectore quaeso legas.
Forsan at obijcies, quae te dementia coepit
Quod mittis duro carmina scripta stilo?
Non sinit haec labens me uoluere ludicra tempus
Nec sinit officij sedula cura mei.
Iure quidem dicas: at ludicra rebus honestis
Sunt miscenda, uelut seria uera iocis.
Ipse nec ignoro quod summa negotia tractes
Proponens summi mystica sacra Dei.
Sacra salutiferi spargens quoque dogmata Christi
Illius et uera dogmata luce nouans,
Scilicet haec stygio reuocasti primus ab orco
Obruta cum patrijs ante fuere plagis,
Impositos alios tibi, sponte tacebo, labores
Quos parit officij sparta sacrata tui.
Quot Riphaea creat concretas bruma pruinas
Et quot dura parit frigora tristis hyems.
Tot simul ambiguae curae, durique labores
Impendunt humeris, uir uenerande, tuis.
His non neglectis, aliquid des quaeso Camoenis
Temporis, ut placide carmina nostra legas.
Sic Deus aetherei summus regnator Olympi
Omnibus his meritis munera digna dabit.
Interea longos quaeso te seruet in annos
Filius aeterni, uerus Apollo, Dei.
5 sig.A8v
AD D. PHILIPPVM
MELANTH. PRAECEPTOREM
SVVM CARISSIMVM
ELEGIA V.
Siue uel Hesperias uel Eoas tendis in oras
Ingrato uideas durius esse nihil.
Fodere coniunctos dulces disiungit amicos
Et uiolat carae foedus amicitiae,
Si tibi pro meritis nollem persoluere grates
Me nihil in toto turpius orbe foret.
Sol atomos quot habet, quot paruas aequor arenas
Quot uiridis suaues continet hybla rosas,
Lumina quot uoluit celsum splendentia coelum
Praestita sunt a te tot benefacta mihi.
Munera quanta dabas, tenuit dum feruida febris
Hausit dum tristis pectora nostra sitis.
Illa queo paruo nunquam memorare libello
Hoc mea si tantum musa laboret opus.
Illud praetereo quanta mihi dexteritate
Proponis uerum relligionis iter.
Ergo prius rutili flagrantia sydera coeli
Cernes non proprias ire redire uias.
Flammifero curru Titan remeabit ad ortum
Quadrigas fratris scandere Luna uelit.
5 sig.B1r
Et prius in tenues discedet spiritus auras
Quam pereant animo tot benefacta meo.
Si uel ad antipodas subito me fata uocarent
Non possem meriti non meminisse tui.
Hoc testabuntur Charites, sacraeque Camoenae
Flauus et Aoniae praeses Apollo lyrae.
AD M. IOHANNEM
SVANINGIVM COLLEGII
RIPENSIS
DECANVM.
ELEGIA VI.
Sola est haec felix Respublica, sola beata
Quam placida sapiens mente caterua regit.
Rursus et infelix semper Respublica, cuius
Imperium uano pectore stultus habet.
Hunc amor, ambitio, metus, hunc insania caeca
In uarijs misere fascinat usque modis.
Cogitur hic etenim non solum dicere falsum,
Defendit studio facta nefanda suo.
Quippe refert spacio momenti temporis istos
Quos cuperet tandem conticuisse, sonos.
At sapiens didicit rationem rite loquendi
Nam nouit certo fundere uerba modo.
6 sig.B1v
Non capitur socij uel amici doctus amore
Vt prodat falso pectore iudicium.
Hunc capit heroum nunquam fortuna uirorum
Vt uiolet sancti publica iura fori.
Munera nulla capit quae caecant pectora docti,
Munera quae uertunt uerba statuta pij.
Iudicium mentis sequitur neque, quae mala multa
Audet neglecta fingere lege Dei.
Sed cupit ex aequo causas decernere, iustum
Liberat, et damnat, quem uidet esse reum.
Egregios tales patrijs iam cernimus oris
Doctrina claros ac pietate uiros.
Quantum igitur patriae laeter de prosperitate
Non possum uerbis significare meis.
Sed nuper nostrum cum mors truculenta Decanum
Intempestiua sustulit ante mora,
Tota fuit merito lacrymis Respublica plena
Et merito nostrae permaduere genae.
Esset adhuc tristi mea patria mersa dolore,
Ni nobis similem redderet ipse Deus.
Nunc igitur lacrymas me sistere, tergere uultum
Me decet, et luctus attenuare meos.
Te quia fautorem nobis haec tempora reddunt
Quem schola, quem templum concupiere diu.
Officio nobis praestantia munera praestus
Auxilio praestas maxima dona tuo.
6 sig.B2r
Consilium patrij gaudes audire Senatus
Et paret monitis saepius ille tuis.
Quid maius toto cuperet Respublica mundo
Quam sic doctorum munere posse frui.
Hac poterit sola fieri nam parte beata
Stultorum temnens impia dicta uirum.
Nos igitur tantis meritis persoluere grates
Atque tuis donis reddere digna decet.
AD M. PAVLVM EBERVM
PRAECEPTOREM SVVM
CARISSIMVM.
ELEGIA VII.
Velleris aurati Titan ter signa meabat
Lecturae subij quo documenta tuae.
Saepius inde tuos mirabar mente labores
Quod posses humeris sustinuisse tuis.
Namque gubernandi leges commissa potestas
Est etiam curis, dulcis Ebere, tuis.
Rector es eximius populo ueneratus ab omni
Rector ut es doctis doctior ipse uiris.
Haec tibi Sisiphios tulerit quot cura labores
Haud queo carminibus significare meis.
Post documenta simul tradebas docta iuuentae
O haec quam mira sedulitate dabas.
7 sig.B2v
Nec non priuatim studiosos rite docebas
A te consilium qui petiere tuum.
Sed mea conaris quid dicere Musa labores
Praeteritos, uel quot doctus Eberus habet?
Quot frutices syluae, quot spissas Albis arenas
Rosida quot uiridis gramina campus habet.
Sustinet hac etiam (mirum) tot luce labores
Sustinet et curas nocte dieque graues.
Est labor imbellem studijs formare iuuentam
Illius et curam sustinuisse labor.
Cum tua uix alijs stringantur pectora curis
Ne qua lues laedat corpora nostra times.
Aut aliquid nobis contingat tale sinistrum,
Hostis ne nostrum uulneret ense caput.
At tibi pro tanto quis grata mente labore
Reddit, uel meritis munera digna tuis?
Rarus adest ullus qui gratus uixerit, et uix
Millibus e multis unus et alter adest.
Extremos utinam talis rapiatur ad Indos
Et cum Marticolis misceat arma Getis.
Qui uolet officijs non reddere munera tantis
Tali sed uitium labe referre suum.
Sumpsimus atque tuos ingrata mente labores
Hactenus, at posthac pectore gratus ero.
Verum dona tibi nequeam cum reddere digna
Quae possent meritis aequiualere tuis.
7 sig.B3r
Praemia quis superis? quis caro munera patri?
Et praeceptori reddere digna potest?
Obnixe precor ergo meam complectere mentem
Mente nihil docto gratius esse reor.
Auxerit et tandem si res Rhamnusia nostras
Officij fructus experiere tui.
Ante ego, crede mihi, stygias demittar ad undas
Et rumpent durae stamina nostra Deae,
Tantorum possim quam non meminisse laborum
Vel possem meriti non meminisse tui.
AD M. IOHANNEM
VIBERGIVM COLLEGII
RIPENSIS
ARCHIDIACANVM.
ELEGIA VIII.
Ite leues numeri non uanam ferte salutem
Ornato uera relligione uiro,
Ipsius atque meum iussum reuerenter ad aures
Ferte, eius semper nam meminisse decet.
Iure salutetis, facili sed uoce, penates
Primum, uel quot habent numina sacra domus.
Murmure post tenui domini uenietis ad aulam,
Verbaque mandato ferte legenda meo.
8 sig.B3v
Si posito, uiuat non tristi corde, dolore
Haec mea fortunae pars quoque talis erit.
Sin secus infando teneantur pectora morbo
Hac etiam moesto parte dolore premar.
Viuere dignus erat cunctos sine labe per annos
Dignus erat summa prosperitate frui.
Quid non quaeso boni meruit Vibergius? extant
In nos officij munera multa sui.
Quot freta nymbosis turbantur uasta procellis
Cum Capro quando Phoebus Eous erit.
Quot facibus clarus flagrantibus ardet Olympus
Praestiterat nostrae tot benefacta scholae.
En, tali decet esse simul nos nomine gratos
Huius nam fuimus pars studiosa scholae.
Ante feram nostris abscindi lumina malis
Quam nolim meriti non memor esse sui.
Quid nunc cessatis? num uos furibundus ab arcto
Terret, uel Boreas uel glacialis hyems?
Iam quia conturbat coelum Neptunia proles
Iam quia concretas [corcretas ed.] spargit ab axe niues.
Non glacies nec aquae retrahant, nec frigora gressum
Et non quicquid hyems asperitatis habet.
Si quid in hac uia (quod Dij prohibete) sinistri
Contingat, forti pectore ferre decet.
Ipse dabit tandem, tantum properate, labori
Vestro, propensa munera larga manu.
9 sig.B4r
AD M. LAVRENTIVM
NICOLAI, ECCLESIAE
RIPENSIS PASTOREM ET
Canonicum, quod ex morte liberatus
sit.
ELEGIA IX.
O mihi Thespiades praesentes este sorores,
Atque iuua studium docta Minerua meum.
Vos quoque sincero mihi iuncti corde sodales
Quot colitis clarij numina casta chori,
Tendite nunc cytharam resonantes addite neruos
Nunc decet argutae tangere fila lyrae.
Vt ueras superis dicamus pectore grates
Cantantes summo carmina laeta Deo.
Qui nunc restituit confectum tabe maligna
Ornatum summa relligione uirum.
Hic, si saluificum Christi quis dogma docebat
Proposuit certam, si quis ad astra, uiam.
Et tenerum Christi si quis seruauit ouile,
Praebuit aut ouibus pascua uera suis.
Fulsit in egregio lepidus uel si nitor ore,
Si didicit quisquam uerba diserta loqui.
9 sig.B4v
Pressit et indomitum si quisquam dogma luporum:
Omnibus hic nitens uiribus ista facit.
Ergo nunc animo lacrymosas pone querelas
Virtutum tanti captus amore uiri.
Et lacrymas depone tuas, o patria, tristes
Nam tua nunc mouit moesta querela Deum.
En, ualet et uiuit tuus o laetare, minister
Dulcia tristiciae gaudia carpe loco.
Omnia laeticia resonent, ludisque iocisque
Plausibus et mentes exhilarate nouis.
Iuppiter aethereo depellat nubila coelo,
Nubila quae salsis sunt inimica iocis.
Cum prius hic nostras rumor peruenit ad aures
Auribus o rumor nuncia laeta meis.
Restitui uideor morbo correptus anhelo
Et cerno uires nunc redijsse meas.
Non mirum: uelut alter ego reputandus amicus
Illud amicitiae nobile nomen habens.
Nuntia sic luctus mihi uenit epistola, lecta
Ex qua cum lacrymis sunt ea damna meis.
Non minus obstupui quam si perculsus acerbo
Quem iacit iratus luppiter, igne forem.
Adde quod est mecum, me lamentante, Thalia
Visa dolore suas dilacerasse genas.
Non doluere minus, noscentes ista, Camoenae
Quam doluit pulchram Thracius Euridicen.
9 sig.B5r
Ergo nunc merito tristes suspendere curas
Nos decet, et lacrymas attenuare pias.
Vir uenerande tuas animo quoque pelle querelas
Nobiscum summo fer sacra uota Deo.
Non te commoueat quod sic plectaris acerbe,
Sic fortuna solet tangere saepe bonos.
AD D. IOHANNEM
CRVNDITH, ECCLESIAE RIPENSIS
PASTOREM
ATQVE
CANONICVM.
ELEGIA X.
Salue praecipuos Iohannes inter amicos
Thesaea salue cognite amice fide.
Nunquid amor fidus manet alta mente repostus
Quo fuimus quondam, dulcis amice, pares?
Hic, ego Leucoreum studijs dum uersor ad Albim
Haud lux immemorem conspicit ulla tui.
Seu celer in medio Titan percurrit Olympo
Seu cadat alatis in mare pronus equis.
Praesens ante meos oculos tua fulget imago
Vt nequeam meriti non meminisse tui.
Dormio seu uigilo, quaecunque negotia tracto
Est semper nostro nomen in ore tuum.
10 sig.B5v
Plurima priuatim tecum collata recordor
Plurima iucundis seria mixta iocis.
Et tua quae dederas quondam mihi dona recordor
Dona quidem summis anteferenda bonis.
Prima dabas elementa mihi iuuenilibus annis
Quae primam ad Musas me docuere uiam.
Non secus ac mater, primo cum lacte, puelli
Conformat linguae murmura prima, sui,
His bene perceptis me tunc maiora docebas,
Haec quam sincera dexteritate dabas?
Formabas animum doctrina et moribus aptis:
Proponens animae sacra alimenta meae.
Harum nulla mihi uenient obliuia rerum
Donec in hoc nostro corpore sensus erit.
Atque prius falso discurrent tramite stellae
Inclita nec proprio cardine luna cadet,
Musca prius tenuis resonantia flumina mundi
Ebibet, et conchis destituetur aqua,
Quam praeceptoris nequeam meminisse [meminsse ed.] laborum
Et gratam mentem non habuisse uelim.
IN NATALEM DOMINI.
ELEGIA XI.
Festa salutiferi celebremus ut annua Christi
Quisquis ades casta concipe uota fide.
11 sig.B6r
Debita fumantes uramus thura per aras
Quae dat longinquus diues odoris Arabs.
Te pie Christe precor conatibus annue nostris
Languida concussa tu rege uela ratis.
Vt tibi digna tuo dicamus carmina festo
Et ueniat quo nunc noster anhelat equus.
Exoritur nunc lux quae si non orta fuisset
Nos Deus in stygias praecipitasset aquas.
Haec est illa dies toties optata Prophetis,
Haec est quam poscunt secula multa patres.
Salue festa dies cunctis celebranda diebus
O fortunatam terque quaterque diem.
Qua patris aeterni, qui continet omnia, gnatus,
Qui regit et ualida condita cuncta manu,
Quem non comprehendit sinuosi terminus orbis
Quem non coelorum machina tota capit,
Virginis intactae grauidam descendit in aluum
Aluo uirginea sustinuitque geri.
Omnia qui finxit confingitur artubus ipse
Omnia qui fecit factus et ipse miser.
Pendet ab uberibus nutritus lacte parentis
Numine qui nutrit cuncta creata suo.
Vt ros foecundus descendit ab aere puro
Terram nunc sterilem sponte uirere facit.
Hic quoque sic lapsus per nescia membra uirilis
Seminis, ex pura uirgine factus homo est.
11 sig.B6v
Virginis ergo stupent, non mirum, corda Mariae
Nec non pastorum pectora tota stupent.
Candida coelorum mirantur et agmina summe
Ardua dum claris uocibus aethra sonat.
O quantum nobis lux contulit ista bonorum
Qua nobis Christus uirgine natus adest.
Montibus incultis sudabat rosida mella
Ilex plena fauis, lac niueumque dabat.
Saxaque Nectareos fuderunt ardua flores
Syluestres spinae dulcia uina dabant.
Ipse domum Iudae sterilem florescere fecit
Vnde uelut ueteri cespite germen adest.
Te ueniente uenit nostrae spes uera salutis
Et perijt serpens sibila colla tumens.
Pro tantis meritis quas grates Christe feremus
Et tibi quas laudes nostra Thalia canet?
Proh dolor: hic imis sunt nostra sepulta tenebris
Pectora, non noscunt munera tanta Dei.
Non sumus ingrati tantum, sed talia Christi
Munera, pro nihilo pessimus orbis habet.
Sic quoque cum primum superas es natus in duras
Virgine, felici sydere, Christe, sacra.
Iusticiam cupiens quondam quam perdidit Adam
Nobis infesta reddere morte tua.
Ne mors in miseros posthac sua spicula tendat
In nos ne posthac dira uenena uomat.
11 sig.B7r
Audit Idumaeo dum Rex haec sanguine cretus
Quod sumas Solymae sceptra potente manu.
Mox sua uipereae rapiunt praecordia flammae
Atque Palestina totus in urbe furit.
Hem quid? deijciar regno? dixit, cape miles
Tela, fac infantum sanguine Bethla fluat.
Hunc licet occulte puerum non perdere solum,
Tradite crudeli milia multa neci.
Vt sic iste cadat multis in milibus unus
Huius delecti quem fore spero reum.
Quid fit? at illius conatum ridet inanem
Qui sedet aetherei rector in arce poli.
Non minus euadis crudelem Christe Tyrannum
Telaque uersuti sanguinolenta uiri.
O insane times frustra ne paruulus iste
Imperij rapiat frena superba tui.
Non cupit insani tua regia munera mundi
Quas uel habet fluidas India diues opes.
Hunc quid opes mundi moueant? quid regna? quod aurum?
Subsunt imperio condita cuncta suo.
Venit ut imperium Stygij Plutonis acerbum
Frangeret, atque daret gaudia uera suis.
Huius laeticiae communes, Christe, precamur
Fac qui te colimus non dubitante fide.
12 sig.B7v
AD OLAVM PETRI
CONSVLEM
RIPENSEM.
ELEGIA XII.
Vt uiguere sacrae Ciceronis tempore leges
Inclita cum bello libera Roma fuit.
Imperiumque in flore stetit: tunc dura tyranni
Impietas isto tempore spreta fuit.
Quo poterat tunc quisque sacras praestare studebat
Naturae leges et sacra iura fori.
Quod sibi, qui nollet socio fecisse, putabant
Hunc rectae mentis semina nulla sequi.
Talibus et normis patriae Respublica floret,
Quae regitur summis, praesul amande uiris.
Non minus haec sacro uirtutum semine splendet
Quam quondam Cicero cum sacra iura dabat.
Dura sed heu quae sit leuis inclementia fati
Vel quid Parcarum numina dira mouet?
Quod sic heroum celeri pede fila uirorum
Scindunt, quae firmo sunt bene torta colo,
Quorum consilio regitur Respublica, quorum
Ingenio florent dogmata sacra uirum.
Nosti diuinum sapientis nomen Iuli
Antea fatales quem rapuere Deae.
12 sig.B8r
Infirmo rapuere breuem de corpore uitam
Nomen in aeternum uiuere fama iubet.
Scilicet ipse suam patriam uirtutibus auxit
Innumeris: patriae portus et aura fuit.
Arbiter ille fuit sincerus et optimus aequi
Iudicium summa dexteritate tulit.
Et sciuit dubias prudens discernere causas
Nequicquam rapidis litibus aptus erat.
Composuit cunctas moderata mente querelas
Quae clarum uirtus auget honore uirum.
Ille dolore graui quoque saucia corda leuabat
Consilij ignaris consiliumque dedit.
Hoc autore, etiam quaeuis iniuria cessit,
Namque homini tantus candor et ardor erat.
Hunc igitur merito Respublica plangit ademptum
Ornatum tanta sedulitate uirum.
Sed quia nunc celsi statuit regnator Olympi
Illius ut caperes munia summa uiri
Paulatim posuit Respublica moesta querelas
Incepit lacrymas attenuare suas.
Nam tua contendit saltem nunc aemula uirtus
Ipsius ut similis laudibus esse queas.
Ipsius intueor quoties, doctissime, laudes
Praesul, et ingenui munera larga uiri.
Conueniunt mihi crede tuis uirtutibus aeque
Ipsius ac similes dotibus esse queant.
12 sig.B8v
Quid multis iuuat ergo tuas describere laudes
Laudibus es maior, praesul amande, meis.
Ipsius inspicies tantum praeconia laudum
Quae non sunt meritis anteferenda tuis.
AD FRANCISCVM
MATTHIAE
PATREM.
ELEGIA XIII.
Vere nouo genitor suauissime pene peracto
Frigoris a nobis plena recessit hyems.
En, uiridi rursus uestit se gramine tellus
Atque suo domino munera digna refert.
Iam sua robusti renouarunt arua coloni
Iam sua diuiduus semina sulcus habet.
Et nemorum solamen auis sua munera confert
Auditur uarios mille referre modos.
Omnia nunc rident: niuea, nunc lilia nymphae
Decerpunt, florum et nomina multa manu.
Vnde sibi caris detexunt florida serta
Sertaque puniceis florida mixta rosis.
Omnia nunc rident: at sors inimica fatigat
Me solum, heu miserum quem mala tanta premunt.
Aut dirum fragiles frigus mihi conficit artus
Contundens uitae squallida membra meae.
13 sig.C1r
Feruidus aut nostros, heu, heu, calor inficit artus
Quo proprias uires corpus habere nequit.
Non iuuenile mihi decus est: confecerat ora
Pallor, designat membra colore suo.
Vix uitalis adhuc ducit mihi spiritus auras
Vix facit officium lingua tenella suum.
Destituor cunctis defectus uiribus aeger
Spem medici uitae deposuere meae.
Est mihi nunc patriam dulcem spes nulla uidendi
Teque, tuosque lares, o uenerande pater.
Nec uos, germani, mentis pars maxima nostrae
O fratres, animae maxima cura meae.
Sed tu quid dices genitor dulcissime, mortis
Cum ueniet nati nuncia fama tui?
An tua non tristes cingent praecordia curae?
Et uultum madidis nonne rigabis aquis?
Non ducis toto gemitus de pectore moestos?
Singultus imis cordibus anne trahis?
Haec quoties plangens soli tibi, pectore, dicis
Nate leuamen ubi es? nunc ubi nate iaces?
O utinam nunquam peregrinas isset ad oras
Nunc esset patrio mortuus ille solo.
Hic sua plorarem solito feralia busto
Vt fierent lacrymis sic madefacta meis.
Vos igitur Musae, patrias cum liquimus oras
Quo possem uestris deditus esse sacris,
13 sig.C1v
Ferte salutiferas herbas, medicina paranda est
Ne mea mors longa lumina nocte premat.
Et uos Castalides date frigida pocula nobis
Vt pereat tantus pectore, quaeso, calor.
Ne fiam caro genitori funeris autor
Solamen cuius dulce superstes eram.
Sic mea mens longos uobis inseruiat annos
Pro meritis uestris munera digna dabit.
Tu quoque Christe potens aegris medicamina praebe
Me nunc o tantis exime Christe malis.
AD M. IOHANNEM
CANVTIVM ECCLESIAE
RIPENSIS CANONICVM ET
LECTOREM.
ELEGIA XIIII.
Cum nihil auxilij superest, tunc uota supersunt
Vota relata quidem non dubitante fide.
Vota mouent superos, si sint modo iusta, piorum
En, uires uitae uota dedere meae.
Nam Deus omnipotens uasti regnator Olympi
Non surda nostras audijt aure preces.
Restituit miserum metuentem mille pericla
Ipsi cum nostras eloquar ore preces.
14 sig.C2r
Summe pater rerum cunctarum rector et autor
Cuius sunt forti cuncta creata manu.
Siue uioles firmum morbo affecisse maligno,
Siue uoles aegrum restituisse, potes.
Est tibi uel quiduis faciendi plena potestas
Omnia nam nutu stantque caduntque tuo.
En, iaceo prorsus cunctis sine uiribus aeger,
En, iaceo minimi nescius auxilij.
Nil medicina mihi prodest, est nulla potestas
Herbarum, miserum me mea fata uocant,
Tu nisi consilium nostri das, Christe, doloris
Tu nisi me morbo nunc releuare uoles.
Ergo age nunc nostro tandem succurre dolori
Pectore fac nostro decidat [decdiat ed.] iste calor.
Pro tanto meritas seruatus munere grates
Ipse feram, o uitae spesque salusque meae.
Temporibus uitae referam tua munera cunctis
In multos unquam non peritura dies.
Ipse tuas cingam sertis fragrantibus aras
Pro meritis addam pinguia thura tuis.
Talia, me dicente, preces sacra numina tangunt
Permittunt nostras pondus habere preces.
Nam nunc membra suas repetunt mea languida uires
Robore praeterito iam redeunte mihi.
Vt puer impubis pedibus non firmus eundo
Vacillat uarijs dum cupit ire modis.
14 sig.C2v
Sic ego nunc longa quoque desuetudine fessus
Incipio gressus iam renouare meos.
Dum iuuat irriguos spacior iam solus ad hortos
Hic ubi Leucoreis perfluit unda uadis.
Non mea membra tremunt adeo, non halitus oris
Aret, torrescunt nunc minus ora siti.
Iam iuuenile decus rursus mea tempora uestit,
Iam uiget in membris qui fuit ante calor.
Ergo sopore queo totas consumere noctes
Quae nobis tandem non uigilanter eunt.
Nunc igitur mecum dulci mihi iunctus amore
Iohannes summo fer sacra uota Deo.
Mecum templa petas ornatus uestibus albis
Indutus tyrio murice solus eris.
Munere solus enim sacras fungeris ad aras
Ex merito superis optima thura dabis.
Ipse quidem praesens sociusque comesque sacrorum
Adsim quo iustum perficiatur opus.
Sed quibus ipsius tractemus praemia uerbis
Huic quibus aut dabimus debita dona modis.
Poeonias herbas dabimus neque thura Sabaei
Vel quas fert gratas India diues opes.
Grata Deo pietas est et sine labe uoluntas
Quae semper gnati flagrat amore sui.
Christe salutifero qui coelum numine torques
Qui nostrae curam et Christe salutis agis.
14 sig.C3r
Ex imo meritas fundo tibi pectore grates
Gratia pro meritis sit tibi summa tuis.
Tu facis ut uideant clarum mea lumina coelum
Hunc facis ut uideant lumina nostra diem.
Teque iubente uigor redijt in corpore toto:
Sic aliquid fieri te uoluisse sat est.
Ergo te cunctos semper celebrabo per annos
Et tua perpetuo carmine facta canam.
Tu nostro tantum successus adde labori
Dum meus in tali puluere sudat equus.
IN RESVRRECTIONEM
CHRISTI.
ELEGIA XV.
Nescio quo mea mens agitatur numine, quoue
Nunc splendore sacro pectora nostra nitent.
Tempora cuncta mihi rident, mihi pulchra uidentur
Omnia qui circum lumina nostra uident.
Nunc Philomela graues demulcet carmine mentes,
Nunc Merulus dulci cantica uoce refert.
Sic reliquae uolucres dulci modulamine certant
Quae possit multis exuperare sonis.
Omnia nunc frondent, omnis nunc parturit arbos,
Et sua gramineus munera campus habet.
15 sig.C3v
E coelo nubes Zephyro spirante recedunt
En, uer purpureum commoda cuncta parit.
Tantorum forsan sit propria causa bonorum
Quae praebet cunctis gaudia tanta pijs.
Quod redijt dominus Stygiorum uictor ab umbris
Deducens Stygio carcere, morte, pios.
Hei hei quam nimium congressus Marte secundo
Ipse triumphator clara trophaea tulit.
Infernum Satanam superat, uictorque catenis
Vinxit, castra sua fregit iniqua manu.
Impiger ut quondam Samson periturus ab hoste
Cum finem uitae sensit adesse suae.
Hostes quo poterat moriturus perdere soeuos
Euertit proprijs uiribus ille domum.
Abstulit et forti fractas e cardine portas,
Erupit medio septus ab hoste simul.
Sic Christus soeuum posset quo morte Draconem
Perdere, serpentis toxica nigra tulit.
Vt sacra saluifici rodens calcanea Christi
Frangat maxillae tempora dira suae.
Ne queat ulterius Stygij nos labe ueneni
Laedere, non aliqua parte nocere pijs.
Sic domitis tandem Stygiorum uiribus, ipsa
Deuicta, Christi uulnere, morte fera.
Clausa diu nobis aperit coelestia regna
Ius dedit et celsi summa tenere poli.
15 sig.C4r
Nulla queunt nobis uel summa nocere pericla
Nec potis est stimulis Tartarus ipse suis.
Hic quia saluificus mortis deuictor Iesus
Permansit: cuncti uicimus imperium.
Laetior ergo simul celebrat pia turba triumphum
Cantans per uarios carmina sacra sonos.
Nec non et rerum series hunc excipit omnis,
Nam sunt in reditu cuncta nouata ducis.
Hunc etiam sancto nos nunc celebremus honore
Paschalem toto pectore et ore diem.
Fermento careant omni pia corda uetusto
Fermentum repetant pectora nostra nouum.
Exuat omnis homo peccatum, sitque sepultum
Vt teneant clari, regna beata, poli.
Ille dies ueniet tandem quo nostra sepulchris
Surgent, per sonitum, membra nouata, tubae.
Tum uelut ex terrae scrobibus uenit ante sepultum
Semen, per laetos et dominatur agros.
Funereis ueniet latus sic quisque sepulchris
Et dicet summo cantica laeta Deo.
Tum ueteremque grauem deponent corpora molent
Alpina fient candidiora niue.
Tunc dabitur praesens summum celebrare Tonantem
Tunc dabitur tota cernere fronte Deum.
O nimium felix, et terque quaterque beatum
Cui licet haec oculis cernere tanta suis.
15 sig.C4v
Hic aeterna quies, hic pax, hic summa uoluptas,
Angelici cernes agmina multa chori.
Qui simul unanimes dicunt pia carmina Christo
Vulnere qui peperit commoda tanta suo.
Fac nos participes tantorum, Christe, bonorum
Fac nos aetherei regna tenere poli.
Vt tibi cum sancto resonemus carmina coetu
Dicamus laudes tempus in omne tuas.
IN NATALEM M.
IOHAN: GEORGII
VIBERGII.
ELEGIA XVI.
Romani redijt nunc lux uigesima Martis
Qua laeto et fausto sydere natus eras.
Hunc sine labe diem quondam celebrabat alumnus
Sulmonis clarus Naso poeta suum.
Phocaico uestes gestauit murice tinctas
Virgineos ducens laetus in orbe choros.
Thespiadum retulit fragrantia serta sororum
Dum premeret digitis fila canora suis.
Cum placidas tali tu sis productus in auras
Luce, decet clarum te celebrare diem.
16 sig.C5r
Cum nymphis faciles nunc exerceto choreas
Grataque mellifluae plectra moueto lyrae.
Pectore de tristi uigilantes pellito curas
Quae debes genio soluere, solue tuo.
Fac croceos cingas redolenti flore capillos
Et pro natali suscipe uota die.
Autorem uitae gratis celebrato Camoenis
Qui dedit ingenio flumina larga tuo.
Te nascente simul riserunt numina coeli
Arrisit summo Iuppiter ipse polo.
Sydera laeta tuo placide fulsere sub ortu
Vibrabant oculos coelica signa sitos.
Scilicet in primo degebat cardine coeli
Erigones (mirum) fulgida stella piae.
Quae tibi doctrinae et uirtutis munera donat
Et cultum uarijs artibus ingenium.
Sed Mars, heu, quarto cernens ex limine saeuus
Vix bona concedit posse tenere patris.
Penniger ac Hermes pulchra de Pleiade natus
En, tua sollicito corda dolore grauat.
Extincta flebis properata morte propinquos
Corrumpens lachrymis lumina saepe pijs.
Et monet ut caueas socijs secreta benignis
Credere, uel iunctis sanguinitate uiris.
Dilacerare tuam cupient sine crimine famam
Qua nullum est toto maius in orbe decus.
16 sig.C5v
In Stygiam uellent, si possent forte, paludem
Trudere, uel tali te lacerare modo.
At Deus aethereus uerbo qui cuncta gubernat
Cum petimus, precibus cedere fata iubet.
Cernis et in nona coniunctos arce, seuerum
Falciferum, et placidam te cytherea Venus.
Viribus ingenij talis coniunctio prodest
Nascenti Bembo fulsit et iste situs.
Sed tamen inceptos non raro turbat amores
Et mentes falsa suspitione mouet.
Hac coniuncta domo tibi pars feret optima quaeque
Fortunae, et meritis munera digna tuis.
Vt felix abeas peregrinos hospes in agros
Efficit et longas ire redire uias.
Doctrinaeque auidum pectus tibi donat adesse
Vt non nota alijs cernere multa queas.
Insuper undecima laeti regione triumphant
Cynthia magnanimo cum Ioue Luna patre.
Hic nisi retrogrado discurreret ordine, certo
Adderet hic uitae commoda multa tuae.
Attamen in propria retrogradus arce triumphat
Hunc laetus semper gaudet habere locum.
Ergo tibi placidae promittunt tempora uitae,
Larga promittunt aurea dona manu.
Sic coniuncta situ coelestia sydera fausto
Significant uitae tempora laeta tuae.
16 sig.C6r
Solue Deo grates, dubio nec credito casu
Sed data consilio, munera tanta, Dei.
Vtque regat uitam, facies ardentia uota,
Aeterno Christus de genitore satus.
Post etiam positis libemus pocula curis
Laeticiae fons sit sed Deus ipse tuae.
Et cytharam tenero nunc pollice tange sonoram
Effundens uarijs carmina blanda modis.
Sic facilis fiet nisi me praesagia fallunt
Pulchra puella mihi, pulchra puella tibi.
Transeat ille dies nobis sine nubibus atris
Laetior ut redeat de bonitate Dei.
AD TVMVLVM
FRATRVM.
ELEGIA XVII.
Daulias heu foetus gemit ut Philomela relictos
Et dolet amissum casta columba uirum:
Sic quoque uos moesta gemuerunt uoce sorores
Purpureas lacrymis permaduere genas.
Atque uicem uestram Dryades doluere puellae
Ambo quod misere sic periere simul.
Quanto uestra magis miseri, nunc fata dolerem
Vos immatura quae rapuere die.
17 sig.C6v
Vnica quos rapidas mater produxit in auras
Quae nobis primum uiuere sola dedit.
Quae uos ergo mali rapit inclementia fati?
Siccine mors fera mors optima quaeque rapit?
Non metit ante diem foecundas messor aristas
Succida nec pauidae uellera carpit ouis.
Nec capit immatura rudis uel poma colonus
Nec bona quae uiridis munera campus habet.
At uos mors Stygijs, annis crescentibus, undis
Mersit, scindentes stamina torta Deae.
Quid queror? an lachrymis uel questu fata mouentur?
An diram mortem nostra querela mouet?
O mors surda nimis, nimis es truculenta petenti
Nunquam tu surda percipis aure preces.
Gramina scissa semel latis moriuntur in aruis
Vomeribus, dura morte sepulta iacent.
Deinde suam repetunt aliquot post tempora uitant
Sub uiridi tandem cespite laeta uirent.
Sic quoque decedens iam Sol decliuis Olympo
Occidit, et moriens astra nitere facit.
Ac ubi flammiferum Sol lauerit aequore currum
Ad nos auricomo lumine mane redit.
Sed cum nigra semel Stygij nos fluminis unda
Lauerit hinc Orci ianua clausa manet.
Rupta semel durae non nectunt stamina Parcae,
Illarum pensa sed stabit absque colus.
17 sig.C7r
Haec erit ergo meae nunc consolatio mentis
Hoc etiam multum pectora nostra leuat.
Quod simul hinc quondam surgemus uoce Tonantis
Cum dederint magnae murmura summa tubae.
IN NVPTIIS D. IACOBI
SEVERINI
RIPENSIS.
ELEGIA XVIII.
Gratia supremo debetur summa Tonanti,
Iacobe, o patrij gloria magna soli,
Quod genus humanum foecundum condidit, aequis
Legibus, et sanxit foedera connubij.
Fodera sancta quibus sexus copulentur honeste
Vt generent casto pignora cara thoro.
Consilio domini certo mandata uoluntas
Ista Deum montem comprobat esse bonan.
Nam uelut ex patrio generatur semine proles
Viuida quae patris substat imago sui.
Sic pater aeternus foecundo semine uerbi
Coelestes gnatos gignit, alitque sui.
Quod sonat ac toto uires acquirit in orbe
Et facit aetheream nos habitare domum.
18 sig.C7v
Deinde uelut genitam prolem seruare parentes
Officio, curis, atque labore student.
Corpus alunt, et ueste tegunt, nocumenta repellunt,
Moribus informant, dogmata sacra docent.
Sic genitam seruat sermonis semine prolem
Creditur aetherei qui pater esse chori.
Scilicet hanc nutrit uiuo sermone salutis
Hanc fouet et sancto numine semper alit.
Horrida cum teneros corrumpunt frigora gnatos
Cum rodit scabies membra tenella putris.
Frigora depellit cingens nos ueste salutis
Sanguineaque toga putrida membra tegit.
Eripit ex dubijs uersantem mille periclis
Et propter gnatum nos fouet ille suum.
Ex quo tanta Dei bonitas hac lege patescit
Grato corde pios hanc retinere decet,
Hac in lege uides castae purissima mentis
Semina saluifici, qui regit astra, Dei.
Qui tremulis uere flammis succenset et odit
Quot Veneris blandae castra nefanda colunt.
Et trahit ad paenas leges quicunque iugales
Aut uiolant casti uincula sancta thori.
Nam Deus in thalamum duo corpora iunxit amantum
Inquit, erunt iuncti semper amore duo.
Ergo sacrosanctae quis frangere uincula legis
Audeat, aut castum commaculare thorum.
18 sig.C8r
Hunc non sulphureis credam de montibus ortum?
Aut hunc e Stygio prosiluisse lacu?
Hunc serpentinae non transfixere sagittae?
Hunc non saeua lues in scelus omne rapite
Tristibus exemplis huius miserabilis oeui
Nos docet hanc Dominus se reprobare luem.
Fortia nam clarae consumpsit moenia Troiae
Dum laesit Phrygius foedera sancta Paris.
Scedasias etiam uiolant sine foedere gnatas
Spartani, et rigido turpiter ense necant.
Turpiter imperium clarum post Sparta reliquit
Quid non quaeso mali spurca libido parite
Temporibus priscis totum sic fluctibus orbem
Coelitus in Stygias praecipitauit aquas.
Inclyta sic Phrygiae uastauit moenia Romae
Quae summum toto stabat in orbe caput.
Impuros coluit Veneris quia semper amores
Graecia nunc uastum cernitur esse chaos.
Quid memorem caedes regum? quid Martia bella
In quibus Herculei sic periere uiri.
Turnus ut Aeneam percussit marmore grandi
Huius et is rursus fossus ab ense cadit.
Hector Achillaeo transfixus concidit ense
At Paridis telo gnatus obit Thetidis.
Sic potuit Paridis magnam subuertere Troiam
Perdere magnanimos sola libido uiros.
18 sig.C8v
Pluribus exemplis uetitos puniuit amores
Pectora qui casto numine nostra regit.
At fouet econtra uerbum qui corde fideli
Illius et casto pectore iussa colit.
Atque uenenosum qui detestantur amorem
Hos fouet, hos seruat, liberat atque regit.
Sic castum Ioseph latebroso carcere clausum
Eduxit forti tunc Deus ipse manu,
Cum fuit illiciti falso insimulatus amoris
A domini impura coniuge Potipharis.
Sic quia contempsit rutilas Susanna sagittas
Connubij seruans uincula firma sui.
Hanc Daniel, Domini iussu de morte potenter
Eripit, inque reos debita poena cadit.
Quot quaeso saeuis circumuallata periclis
Iudith erat magnae forma pudicitiae.
Sed Deus hanc seruat Veneris quia spicula crudae
Contemnit, castum seruat, amatque thorum.
Liberat haec patriam multis ex cladibus urbem:
Magnanimum sternit foemina casta uirum.
Terret, et ex patria Mauortia castra fugabat:
In casto tantum pectore robur inest.
Tobias castam quando sibi iungere Saram
Coniugij firmo foedere constituit.
Scilicet obscoenos Veneris quo uitet amores
Augeat et casto semine stemma suum.
18 sig.D1r
Angelicum sentit, Domino mandante, iuuamen
Qui tribuit casto prospera cuncta thoro
Sic Deus aeternam puro qui pectore normam
Conseruat, castos diligit atque iuuat.
Sic fouet infestum qui detestantur amorem
Atque colunt casta mente pudicitiam.
Haec quoniam Iacobe facis carissime, summo
Ne dubita, pietas est tua grata, Deo.
Vis potius thalami promittere foedera sancti
Quam uis insano pectus amore rapi.
Gratulor ergo tuis, Iacobe o candide, coeptis
Et precor ex animo sint ea fausta tibi.
Felices rogo sint tibi taedae connubiales
Laetus et ad thalamos carmina pangat hymen.
Vt tua perpetuo seruentur pignora, sanctum
Quae discant uerae relligionis opus.
Vt sit amor gnati signum coelestis amoris
In quo perpetui lucet imago boni.
Ne tua succendant Veneris praecordia flammae
Quae summi spernunt facta stupenda Dei.
Ergo Deus uobis benedicat et adsit utrique
Illius uestrum protegat ala caput.
Conatus uestros, precor ut Deus ipse gubernet
Ne uestros animos sordida cura premat.
Longa regat uestrae placide quoque tempora uitae
Inque Deo sit mens una sit unus amor.
19 sig.D1v
AD LECTOREM.
ELEGIA XIX.
Haec ego dum iuuenis iuuenilibus integer annis
Imparibus lusi carmina pauca modis,
Vix transgressus eram quarti confinia lustri
In summo uiridis flore iuuenta fuit.
Tunc primum Aoniam coepi tentare palestram
Et placidam insuetus concrepuisse lyram.
Pieridum flores primum tunc legimus hortis
Principis Augusti stant ubi regna ducis.
Vt fatear, sum saepe quidem, me iudice, lapsus
Dum nimis ad metam currere tendit equus.
Sed dare tu nostrae ueniam dignare iuuentae
Fallitur heu multis caeca iuuenta modis.
Hinc dabimus meliora tibi crescentibus annis
Quae quoque sint doctis carmina grata uiris.
Si nostris numeris iudex nunc aequus haberis
Sique uoles iusti iudicis esse loco.
Ista tuum nondum si pectus causa mouebit
Te ciet ingenij conscia culpa mei.
Ipse quidem agnosco quam non sit prompta facultas
Condendi uincto uerba ligata pede.
Ergo meis ueniam lector des quaeso Camoenis
Lapsa quibus, iuuenis sit mea musa, modis.
19 sig.D2r
Sic tibi Thespiades sacro ex Helicone sorores
Praeses et Aoniae flauus Apollo lyrae,
Pro meritis tribuant faciles in carmine uires
Vt sic fonte fluant uberiore tibi.
Non moror illorum suffragia praua Cyclopum
Vipereo quorum pectora felle madent.
Quique theonino haec arrodere dente laborant
Quae sunt indicij laude minora sui.
Indoctis placuisse uiris est gloria nulla:
Laus est si docti carmina nostra probent.