p.8
IOHANNIS
FRANCISCI
RIPENSIS
EPIGRAMMATON
LIBER.
AD M. IOHANNEM
SVANINGIVM ECCLESIAE
RIPENSIS
DECANVM.
VITEBERGAE.
1554.

sig.D4r
IOHANNIS FRANCISCI
RIPENSIS
EPIGRAMMATON
LIBER.
AD M. IOHANNEM SVANINGIVM
Ecclesiae Ripensis
Decanum.
Vnice Mecoenas, cordis pars maxima nostri
Suaningi, o patrij gloria prima soli.
Vt quoque tu nostris leuibus celebrere tabellis
Hoc mea te donat paruula Musa libro.
At mihi cur donas, inquis, leue munus amico?
Non ego maiori munere dignus eram?
Dignus eras fateor, sed uir uenerande, facultas
Ingenij prohibet mittere plura mei.
Salsa minus, cur haec et sunt Epigrammata, dicis,
Cur ea conspersit non tua Musa iocis?
Rarus erat tunc haec quo lusi tempore risus
Pectora nostra grauis plena doloris erant.
Carmina non ueniunt animo nisi laeta sereno,
Ergo qui tristis scripta iocosa darem?

sig.D4v
AD EVNDEM.
Si mea quae primae scripsi sub uere iuuentae
Suaningi, placida carmina mente leges,
Tunc feret autumnus tibi plurima carmina, quando
Vberiore mihi flumine Musa fluet.
EPITAPHIVM M.
GVIDONIS LANG, EQVITIS
aurati, et Ecclesiae Ripensis
Decani.
Nobilium ueteri Langorum stemmate natus
Heu iacet in gelida Guido sepultus humo.
Nobile non tantum generosis nomen auitis
Traxit, uel clari nobilitate patris.
Quin etiam uerbi diuini captus amore
Auxit et hic titulum relligione suum.
Officij postquam sacri fuit auctus honore
Ripensis primum cumque Decanus erat.
Multorum fremitus temnens, irasque minasque
Defendit uerbi semina pura Dei.
Ignauos Monachos simul impurosque Papistas
Eiecit templis, non sine laude, sacris.
Haec nostri similem non uidit temporis aetas
Nec uirtute parem secla futura dabunt.

sig.D5r
Nunc igitur patriae decus o, quoque gloria terrae
Perpetuo salue, perpetuoque uale.
IN TVMVLVM GEORGII
PETRI IVLII
Consulis Ripensis.
Si prius hic gelidum meruerunt funera luctum
Iustus in hac unquam si fuit urbe dolor,
Edere iam queruli lugubria signa doloris
Tristibus intentos luctibus esse decet.
Crudeles, nondum completo stamine, Parcae
Clauserunt Iulij, lumina clara, pij.
Inclita si longos uirtus deducit in annos
Tempora, uel Graiae Romulidesque deae,
Nestoreum minus hic felix quid uixit in aeuum
Omnes Musarum quem coluere chori.
Cernere seu mores cupias, uitamque pudicam
Seu iuuat ingenij munera larga sui,
Ex omni prorsus diuinum parte uidebis
Firmaque iudicij pondera stare sui.
Ciuibus ille suas quanta sacra iura profanis
Tradebat iusti dexteritate fori?
Quicquid erat solus potuit praestare, leuabat
Oppressos solus consiliumque dabat.
Molliter ergo tuis meritis requiesce sepulchro
Dum Deus ingenti te uocet inde tuba.

sig.D5v
AD M. IOHANNEM
ARCHIDIACANVM.
Forte diu celebrem laudat quod nostra Thalia
Miraris, patrij, uir uenerande, soli.
Nulla tuam quaeso capiat miratio mentem,
Exiguus magnam riuulus auget aquant.
IN TIMONEM.
Quod natura homini dederat, rerumque creator
Perfectum ut binis auribus esset opus.
Solam, sed uocis quae ferret murmura, linguam
Crede mihi, firma non ratione caret.
Scilicet ut linguam discas cohibere loquacem
Auribus et referas nil nisi nota tuis.
Quaeso tuae stricte quam seruas frena loquelae?
Qui quod stultorum est, non tibi nota refers.
Fac ergo admonitus linguae iam frena coherce,
Et de non notis desine uelle loqui.
Vel te depingam proprio (mihi crede) colore
Nominis ut discas significata tui.

sig.D6r
IN FVNERE GEORGII
PETRI R. M. QVAESTORIS,
Anna uxor.
Ergo marite iaces defunctus care sepulchro?
Ergo te gelidi nunc tegit umbra soli?
Ergo ego quae fueram praestanti nupta marito,
Nunc cubo deserto sola, marite, toro?
Non, utinam nobis est uir dum primus ademptus
Traxissem socij iura secunda tori.
Haec ego quae tristi fundo suspiria corde
Et fluit ex oculis quae uaga gutta meis.
Non toties moestis laesissent lumina signis
Atque minus madidis dicerer esse genis.
Tempora praeteritos consumunt sera dolores
Et clam per tacitum tempus abire solent.
Sed mihi iam luctus renouarunt ista priores
Tempora, quod tanti spes sit adempta uiri.
Aeterna meruit patria quod nomen ab urbe
Officij fecit sedula cura sui.
Hunc quoque doctorum celebrat pia turba uirorum
Nempe quod illorum fautor et autor erat.
Ergo marite diu tua sit nunc fama superstes.
Donec erunt Musae, carmina donec erunt.

sig.D6v
AD D. PETRVM
PALLADIVM DIOECESIS
Scelandicae
Superattendentem.
Saepius arripui calamum uenerande sororum
Fautor, et Aoniae gloria summa lyrae,
Vt mea, quam posset, caneret te parua Thalia
Imparibus nectens carmina pauca modis.
Musa meis (mirum) coeptis at fortiter instat,
Eripiens manibus carmina nostra meis.
Talia dehinc dura meditatur iurgia lingua
Cur scribis tali carmina pauca uiro?
Immensum potius meruit (mihi crede) uolumen
Palladius quod non promereatur opus?
Quem merito celebrat docta de Pallade nomen
Namque est Palladiae lausque decusque scholae.
Friuola Tartarei mendacia detegit orbis
Qui mala fallaci scandala corde serit.
Atque docet celsi te scandere culmina coeli
Daemonis et technas posthabuisse malas.
Qualiacunque bona mitto tamen accipe mente
Quamuis barbarica sunt male texta colo.
Sic, iuuenilis adhuc, cum tandem creuerit aetas
Palladio dabimus carmina digna tibi.

sig.D7r
AD M. LAVRENTIVM
NICOLAI DIOECESIS
Vandalicae
Superattendentem.
Fama uolat dulces te deseruisse penates
Et simul officium deseruisse tuum.
Esse quidem toto tibi pectore laetor honores
Auctos officij, uir uenerande, tui.
Attamen haud iustos queo dissimulare dolores
Quin mouear lacrymis; patria cara, tuis.
Doctorem populi quid non liquisse dolebis:
Quid saliens madidis non fluat unda genis?
Hic nam saluifici confessus dogmata Christi
Sincera fidei simplicitate dabat.
Ante fuit patrijs te nullo tempore templis
Eloquio maior, maior et ingenio.
Tu tamen o longam quamuis deductus ad arcton,
Sis memor oro mei, sum uelut ipse tui.
INFERIAE AD TVMVLVM
IOHANNIS VARDENSIS
Canonici et pastoris Ecclesiae
Ripensis.

sig.D7v
Si decet ad tumulum magnorum flere uirorum
Tristia uel lacrymis rumpere uerba pijs.
Fletibus o miseri cur nos non soluimur aegris?
Spargimus hei totas cur minus imbre [imbe ed.] genas?
Aspera naturae Vardensis debita soluens
Reddidit heu fato stamina rupta suo.
Ripensis quas non laudes Ecclesia debet
Ornato, tanta dexteritate uiro?
Ingenij meruit praestantes munere grates,
Promeruit summum sedulitate decus.
Ergo quid mirum magno celebratur honore
Si careat famae gloria morte sacrae.
AD D. IOHANNEM
GRVNDITH.
Nonne miser frustra terram proscindit arator
Si sterilis maneat tempore messis ager,
Et uirides frustra num nectit uitibus uuas
Nulla sub autumno si dare uina queant?
Non magis his fructum praeceptor ferre uideris
Munera non grato si tua dextra dedit.
Maxima se merito tibi qui debere fatentur
Pro meritis reddunt, hei, maledicta tuis.
I, nunc ingratis dabis hinc bona munera: mentem
Vertere non gratam gratia nulla potest.

sig.D8r
EPITAPHIVM M.
SEVERINI ANDREAE
Canonici Ripensis.
Hic ego Seuerinus parua constringor in urna
Hac iaceo nigra contumulatus humo.
Quam toties pedibus calcas, totiesque reuisis
Insistens, lector, gressibus usque tuis.
Nunc quod es ante fui, talis te forma sequetur
Nunc qualem membris fata dedere meis.
Ossa cubant tumulo, superas sed mens colit arces
Praestitit id nobis nil nisi sola fides.
Pectore qua colui summum simul ore Tonantem
Altera cum nobis uita superstes erat.
Haec cum scripta uides nostro praefixa sepulcro
Postremae sortis te meminisse decet.
Vna, nam mortis subeuntur funera, sorte
Mortales cunctos talia fata manent.
AD VIBERGIVM.
Si dare diuitias Croeso sit ineptia summa
Vel nummos Crassi multiplicare senis.
Quem mea stulta precor faciet dementia finem
Quod mea nunc uati carmina mitto tibi.

sig.D8v
QVERELA DE OBITV
IOHANNIS
LESCHII.
Siccine Mars o Mars indoctos atque peritos
Vna proh saeua [soeua ed.] falce necare soles?
Quae fera te duris egit uesania fatis
Hunc quod uitali luce carere uelis?
Quem simul unanimo fouerunt semper amore
Doctae tres Charites, Pieridesque nouem.
Tu quoque qui primo uiridis sub flore iuuentae
Iussisti hunc Martis signa cruenta sequi.
Hunc ergo miserum tua sub uexilla uocasti?
Exitio ut dirum persequeretur opus?
Sed queror, hei frustra, nam pondera nulla querelae
Armipotens nostrae iam sinit esse Deus.
Nil animi, nil hic magnorum gloria regum
Corpora uel ualido robore firma ualent.
Laetifer horrisoni tormenti conterit ictus
Indigna ausuros praelia sorte uiros.
Inuentum crudele dabas, nequissime, quisquis
Tormenti primus diceris esse faber.
Leschius haud dura iacuisset morte necatus
Qui prius insigni robore clarus erat,
Si non igne globos docuisses mittere, tantum
Roboris egregij si ualuisset honos.

sig.E1r
IN TVLIVM.
Scribere me quereris semper mala carmina, Tuli,
Ipse nihil scribens, at meliora facis.
AD NICOLAVM
TOVVSCHO VRBIS
Ripensis Praefectum.
Plebe trahens uicta iuris doctissime nomen
Ingens o patrij lausque decusque fori.
Aeterni quamuis tua cura uolumina iuris
Seruat, quae summa sedulitate legis.
Vt placidae semper cunctos in pace gubernes
Vt sic confirmes publica iura simul.
Vnde datur longos summum tibi nomen in annos
Vnde queas sera posteritate coli.
Attamen his fessus curis quandoque, Camoenae
Pauxillum tribuas temporis oro meae.
Sic tibi uenturis melius firmatus ab annis
Forte canam meritis munera digna tuis.

sig.E1v
AD M. IOHANNEM
CANVTIVM CANONICVM
et Lectorem
Ripensem.
Vestra meam iubeo cum tecta subire Camoenam
Tunc pauet, et taciti signa pudoris habet.
Non mirum, durae timet ut des singula limae
Quae sunt ingenij laude minora tui.
Ipse canis cultum docta testudine carmen
Quod possit summos exhilarare Deos.
Siue ferenda dabis cartis pede uerba soluto
Siue uelis certis nectere uerba modis.
Hic uiget ingenium docti Sulmonis alumni,
Illic ingenium sed Ciceronis habes.
Quae tamen at nostro maneat fortuna libello,
Me tibi sincerus scribere iussit amor.
INFERIAE AD MATRIS
TVMVLVM.
Cum prius ad miserae lacrymabam busta parentis
Atque dabam querulo tristia uerba sono,
Anxia sollicito ducens suspiria corde,
Dirus nam pressit pectora nostra dolor.

sig.E2r
Tristibus illa meis tunc est conmota querelis
Adiecit dictis talia uerba meis.
Gnate, pijs finem lacrymis o des rogo, uitae
Mutarunt nostrae fata benigna statum.
Dulcia pro lacrymis tribuerunt gaudia mostis
Tristibus a curis ocia laeta tuli.
Est infensa mihi somnus mors facta quietus
Nam mens sincerae tempora pacis agit.
Muneris hoc Christi est, cui sum confisa, per ipsum
Offertur ueris gratia uera pijs.
Auribus haec cupidis hausi dum uerba, recessit,
Auribus o nimium uox bene grata meis.
AD IACOBVM
SEVERINVM.
Ille tuus, primos non ultimus inter amicos
Quod mittit digitis pauca notata suis,
Causa fuit ueteris sincerus candor amoris:
Carmina scripsit amor, carmina misit amor.
AD M. MARTINVM
SIMONEM.
Zodiaci ter signa fere iam Phoebus obiuit
Quo sumpsi mensae fercula prima tuae.

sig.E2v
Interea de te tot munera digna recepi
Munera uix uerbis enumeranda meis.
Cretica quas uirides uindemia porrigit uuas
Praestita sunt per te tot benefacta mihi.
Qualia nunc igitur poscis tibi munera reddi?
Anne cupis meritis munera digna tuis?
Si mihi diuitias Croesi Rhamnusia praestet
Quas uel habet Crassi diuitis arca potens.
Non tamen ex aequo tibi reddam munera: quid nunc
Cum fortuna mihi munera pauca dedit?
Reddere uelle quidem fert mens et prompta uoluntas,
Haec sis contentus, dulcis amice, precor.
AD M. IOHANNEM
GEORGIVM
VIBERGIVM.
Nobile cum resonas docta testudine carmen
Et teris argutae plectra sonora lyrae.
Tunc uideor celsi raptus super aethera coeli
Cernere sublimem cum Ganimede Iouem.
Me trahis ac quondam Delphinas traxit Arion
Per summas Pelagi dum ueheretur aquas.
Quid conor tantas iuuenili carmine laudes
Dicere? quot dotes nobile pectus habes:

sig.E3r
IN TVMVLVM D.
IOHANNIS SEVERINI
RIPENSIS.
Haec sacra busta uidens lacrymas effunde uiator
Spargere largifluo te decet imbre genas.
Hoc iacet in tumulo defunctus tempora lucis
Proh dolor, Aonij portio magna chori.
Qui sanctum Christi spargebat dogma Viellae
Pene Lycaonio quae iacet acta polo.
Hic fuit insigni fidus cum laude minister
Sparsit et aeterni semina uera Dei.
Et uigil excubias egit ne turba malorum
Imbelles Christi dilaceraret oues.
Nobis hunc merito nos ergo dolemus ademptum
Tam cito funebres quem rapuere Deae.
Siccine mors o mors celeri pede fata reposcis?
Sic Lachesis frangens stamina firma rapis?
O miserum mortale genus, quo uanius est nil:
Semper ad interitum turba parata sumus.
AD IOHANNEM
SECKERWITZ
VRATISLAVIENSEM.
Miraris forsan tibi quod mea carmina mitto,
Iohannes, Clarij portio rara chori.

sig.E3v
Ipse canas blando cum dulcia carmina plectro
Sane Phoebaea carmina digna chely.
In uirides syluas dicis me ligna referre.
In mare ceruleam mittere fontis aquam.
Me dare gramineo uiridantia gramina campo
Auricomo, dices, poma uel Alcinoo.
Iure tuo quamuis haec dicas, attamen istis
Si leuibus rebus iungere magna decet,
Ponimus Ionico Phoebo sua plectra lyramque
Arcadico dabimus plectra sonora Deo.
Strymonio tribuunt sua bellica munera Marti
Ogygio tribuunt pinguia musta Deo.
Vt proprijs semper sacrantur numina rebus,
Sic sacrata tibi carmina nostra uolo.
IN OBITVM D. IACOBI
CORTENBECHII.
Iam tua sollicitis Iacobe perempta periclis
In tumuilis gelidis molliter ossa cubant.
Iamque iaces lacrymis curisque peremptus acerbis
Vidimus atque quibus tempora plena malis.
Mollia dum primae duxisti tempora uitae
Non dubia Christum uoce professus eras.
Nunc etiam patrias senior reuocatus ad oras
Instituis populum non sine laude tuum.

sig.E4r
Hic quoque postrema, iam iam moriturus in hora,
Christum confesso pectore et ore uocas.
Nunc igitur summa, laetus uersaris in aula
Dulcia perpetuae tempora pacis agens.
AD FREDERICVM
VVEYDEBRAM.
Quem non dulcisoni moueat concordia cantus
Et testudineae fila sonora chelys.
Huic rigidum cingit circum praecordia ferrum
Et quicquid ferro durius esse potest.
In uarios igitur, quid mirum, pectora sensus
Nostra trahis, clariam te feriente lyram.
Non silices durae, stant, nec Marpesia cautes
Ardua nec fibris marmora cincta meis.
Seu te uoce iuuat dulces cantare figuras
Tangere seu digitis consona plectra tuis.
Artibus his cunctos superas Frederice magistros:
Musicus es digitis, musicus ore simul.
AD
MACOTRICEM.
Sollicito frustra quid finem quaeris amori
Omni cum, semper, fine carere putas?

sig.E4v
Difficile est, inquis, ueteres ut ponere mores:
Ponere sic durum est quae placuere dis.
Confiteor ueteres alit et confirmat amores
Consuetudo: pares nectit amicitias.
Sed pereunt durae quoque desuetudine flammae
Absque minus stipulis urere flamma potest.
Tu miser incensas nunc consuetudine flammas
Auges, amplexus, oscula, ut ante, capis.
Hinc amor, hei tacitis te uexat, ut ante, uenenis:
Sic sibi uel morbus quilibet esse potest.
Quin ergo amplexus gratos et basia linque
In te sic minus hic iuris habebit amor.
IN C.
QVENDAM.
Nunc quid firma ualet custodia? diceris an non
Consilia euentu stulta habuisse tuo.
En, tua quae seruata fuit custodibus ante
Filia, nunc tumidi pignora uentris habet.
Hic quare merito scissis gerit aera cribris
Et merito pluuias in mare portat aquas,
Quisquis formosae custos inuita puellae
Ad castam cogit membra pudicitiam.
Adde quod illicitum cupimus constantius: ultro
Quae dantur nobis munera spreta iacent.

sig.E5r
Iuppiter ex Danae non esset factus adulter
Esset si cupidis ante potita uiris.
IN BARLEVCVM.
Blaesus adulator qui blando murmurat ore
Lactea qui falso pectore uerba refert,
Scilicet occultans aliud sub corde doloso
Ac alios nouit fingere uoce sonos.
Hunc plus Tartareum quam deuitabimus orcum
Tristius aut fuerit si quid, Homere mones.
Ergo mihi quid iam tua consuetudo placeret?
O consuetudo moribus aucta malis.
In tenebris uincis qui Stentora uoce superbum
Luce uelut, rauca uoce, cicada, strepis.
Praesentem praesens multis me dotibus ornas
Absens absentem me lacerare cupis.
Ergo ceu Satanam nos te fugiamus oportet
Ducimur ad famam qui ratione bonam.
DE EDVCATIONE
ATQVE MORVM
INSTITVTIONE.
Cum uoluit sancta disponere lege Lycurgus
Mores, ac hominum subdere colla iugo,

sig.E5v
Protulit in medium, populo praesente, theatrum
Rex catulos uno de cane progenitos.
Mollibus ille cibis fuerat nutritus in aula
In uili hic caula uiuere doctus erat.
Hic fuit ingentes consuetus ferre labores
Quaslibet et saeuas dilaniare feras.
Ille fuit doctus regales scandere lectos
Pro meritis domino munera nulla ferens.
Ponitur huic crassus cibus illi fercula lauta
Mox celeres lepores inter utrunque locat.
Hic sequitur lepores ad fercula proruit ille:
Sic sequitur mentis semina quisque suae.
Rex celso surgens solio dehinc talia fatur:
Vnius generis cernite facta canum.
Quos natura sagax uno produxit in ortu
Multum diuersos ars, studiumque facit.
Haec precor o ciues animo perpendite uestro
Quid faciat morum cultus et ingenij.
Hinc uenit excelsi demissa per aethera coeli
Virtus, hinc claris gloria nata uiris.
Fingant propterea iuuenilia pectora mores
Legibus et placide flectere corda sacris.
Inclita nam grandi uirtus sudore paratur,
At molli scelerum tramite ducit iter.

sig.E6r
AD AMICVM.
Optime quid tristes casus mihi dicis amice
Quos tulerint paruo tempore fata tibi.
Dulcia nunc lautae memorans conuiuia mense,
Quos fecit sumptus dulcis amica tibi.
Et quot melliflua dederit tibi basia lingua
Cum te Carbasio nunc fouet illa sinu.
Non mirum: tales casus in amore Cupido
Excitat, et curis saucia corda facit.
Tristibus ac rursus soluens praecordia curis
Infundit teneris gaudia pectoribus.
Hactenus ille tibi non gaudia praestitit ulla
Imo etiam fecit tristia corda magis.
Ergo post multas lacrymas nunc gaudia carpe,
Sunt etenim fatis dulcia mista malis.
Omnia sic nobis coelestia numina fundunt:
Absque dolore tibi nulla puella uenit.
IN VVLCANVM.
POETAM.
Mente simul captus, simul et pede claudus utroque
Sunt tua nec iustis carmina scripta metris.
Scripta tamen laceras theonino dente bonorum
Sint uelut haec numeris deteriora tuis.

sig.E6v
Haec caue post, meritam referes uel, perfide, poenam
Vt semper furijs exagitere malis.
IN NATALEM
DIEM.
Heus puer heus roseas ueteri pro more coronas
Adfer, natalis iam mihi festus adest.
Quas super imponat nostris, mea uirgo, capillis
O decus, et precium, uirgo pudica meum.
Solennes nos uota simul peragemus ad aras
Possit ut hic felix ire, redire dies.
Vos quoque sincero mihi iuncti corde sodales
Soluite nunc genio debita uota Deo.
Cum nimium fragiles exiccat Syrius artus,
Corpora sint liquido sicca leuanda mero.
Pocula certatim disponite larga, bibendi
Cernemus nostrum quis erit arte prior.
Viuamus: laeti praesenti luce fruemur
Nescimus quid lux triste futura dabit.
IN TVMVLVM D.
LAVRENTII IACOBI ECCLESIAE
Haffnensis
ministri.

sig.E7r
Accipe postremum ueteris nunc frater amoris
Munus, quod luctus sit monumenta mei.
Viuus saluifici docuisti semina uerbi
Atque uocas moriens pectore et ore Deum.
Haffnia sincerum coluit te cara ministrum
Monstrabas uera nam pietate Deum.
Ergo oculis madidis te luget patria tellus
Quod tua sunt subitis membra reposta rogis.
Omnia cum uiolet mors, soluat et omnia: soluet
Non tamen hoc nostrae munus amicitiae.
ADOLESCENS
CVPIDINI.
Si puer es, uesane, uelut nunc pingeris, omnes
Hei fera quid uinctos sub tua castra tenes?
Luminibus uere si captus es: unde sagittas
Tam certo uibras per mea corda tuas?
Cum tibi grata domus clari sint atria coeli,
Quid quaeso gaudes cor habitare meum?
Ambrosia quando dulci quoque nectare gaudes:
Cur cruor, hei, noster perplacet atque tibi?
Desine me duris posthac lacerare sagittis
Ipse seram uictas tunc tibi sponte manus.

sig.E7v
EPITAPHIVM HONESTISSIMAE
MATRONAE,
Mettae Lagonis, uxoris prudentissimi uiri Lagonis
Stephani, quae obijt 15. die
Iunij.
En, hic prima iacet matronas inter honestas
Inclyta quas nostro tempore RIPA tulit.
Fida comes fatis in tristibus atque iocosis
Semper erat proprio consociata uiro.
Prolibus in uita sex illa uirilibus aucta est
Gnatas Lucina tresque fauente dedit,
Quos simul in uera nutriuit relligione
Donec apud superos uita superstes erat.
Nunc quoque postremam uitam dum fata reposcunt,
Hei prope dum nimium mors properata fuit,
Admonet ut cari conseruent iussa parentis,
Atque colant uera relligione Deum.
Hinc positis curis, in speque fideque quieuit
Sanctorum, coeli gaudia uera ferens.
AD MEROPAEAM.
Occurris semper mihi cincta uelamine puro
Vt fallas oculos, o Meropaea, meos.

sig.E8r
Si uis te redamem deformem detege uultum:
Dum tegeris maius credo subesse malum.
IN AVARVM
MERCATOREM.
Quid nunc dextra tenax prodest tibi: forsan eundem
Fortunam semper credis habere locum?
Millibus haec multis uarie successibus errat
Constanti nunquam permanet illa pede.
En, tua prae duro quae sunt bona parta labore
Ante quibus poteras auxilio esse tuis,
Peruigil effracta partim fur abstulit arca
Partim consumpsit feruida flamma, boni.
Nunc nihil est reliquum quo uiuas, absque uoraci
Debitor usuram quam tibi sorte daret.
Debitor at foenus simul et cum sorte recusat,
Ergo tibi restat nil nisi ut esurias.
Partiri probos sic discas inter amicos,
Has etenim solas semper habebis opes.
GR-eutucws, sun Qew-GR