# bis axy Worttrennung
# psychotyrannus
p.10
ENCHIRIDION
THEOLOGICVM
PRAECIPVA VERAE RELIGIONIS
CAPITA BREVITER ET
SIMPLICITER EXPLICATA
CONTINENS.
AVTORE
NICOLAO HEMMINGIO.
[gr.]
[gr.]
[gr.]
VVITTEBERGAE.
EXCVDEBAT IOHANNES
CRATO.
ANNO M.D.LVII.
p.12
SERENISSIMO AC
ILLVSTRISSIMO PRINCIPI ET
DOMINO D. CHRISTIANO EIVS
NOMINIS TERTIO DANIAE, NORVEGIAE,
SLAVORVM ET GOTTORVM
REGI, DVCI SLESVIGAE,
HOLSATIAE STORMARIAE ET
DITMERSIAE, COMITI OLDENBVRGENSI
ET DELMENHORSTENSI,
DOMINO SVO
CLEMENTISSIMO.
DIVVS CHRYSOstomus
tres societatis
humanae pestes,
[gr.]
[gr.] numerat,
quarum
quae perniciosissima sit, difficile
dictu est. Nam ut [gr.] sequitur
[gr.] et confusio, ita Tyrannidis
comes est legum turbatio et peruersio,
maxima cum subditorum
p.13
iniuria coniuncta, nec dici facile
potest, an inobedientia erga leges
et magistratus istis bestia sit truculentior
nec ne.
Has pestes magistratus, pietate,
sapientia, ac potentia praeditus,
de republica, cui praeest solus submouere
potest. Sapientia enim leges
suae reipublice salutares ordinat,
si quando nouis legibus opus
esse uidebitur: potentia conseruat
et exequitur, ne eas potentiores,
(ueluti maiores muscae Aranearum
retia, quibus minores bestiolae
inuoluuntur, perrumpunt)
aut uiolentia excutiant, aut Sophistica
peruertant, Nam, ut recte
inquit Menander, [gr.]
[gr.]: Pietate, quae cum
p.14
tyrannide stare nequit, praelucet
subditis, ac in omni humanitatis
officio eisdem anteit: unde fit, ut
quemadmodum subditi legem
ut iustissimam uitae normam intuentur,
ita exemplum normae
principem ipsum ob oculos statuentes,
eiusdem pietate tanquam
stimulo ad omnia humanitatis officia
incitentur. Perpulchrum enim
singuli putant mores sui principis
uita exprimere iuxta illud.
Regis ad exemplum totus componitur orbis.
Is igitur demum recte imperare
nouit qui sibijpsi et suis affectibus
imperat, seque totum componit
ad normam iusticiae. Vnde
recte monet Iustinus Martyr,
[gr.]
p.15
[gr.]. Ex quo fit ut talis
princeps [gr.]
iustissime et sit et dicatur.
Cum autem ista de pestibus
humanae societatis apud Diuum
Chrysostomum lego, cogito de
praesenti huius reipublicae Danicae
statu, ac gratias aeterno patri
Domini nostri Iesu Christi ago,
quod te Serenissime Rex [gr.] et
[gr.] imo patrem patriae
habeamus. Qui, cum pietate et
omni uirtutum officio tuis subditis
antecedis, cum legibus rempublicam
munis, cum ordinationibus
corrigis, cumque uiris in aula
tua (quae pietatis quoddam theatrum
uidetur) doctrina, religione,
sapientia, et rerum experientia
p.16
praestantibus ornas, facis ut
tuae ditiones in pace floreant, quae
sane florerent magis, nisi peccata
nostra tantum bonum
impedirent.
Ea enim pietas tua est serenissime
rex, ea industria, ea sancta
tua cura et solicitudo, ut non possit
non florentissima esse respublica
te gubernante, sub cuius prudenti
ac pio regimine tanquam
sub alis, cum ab externis hostibus
qui corporibus nostris et bonis
externis insidiantur; tum ab haereticis
qui animabus nostris ac aeternis
bonis nostris insidias ponunt,
tuti sumus, id quod non solum
laeti experiuntur toti T. R.
M. Subditi, uerum etiam pene terrarum
p.17
orbi innotuit. Celebratur enim
apud omnes nationes quanta
sit tua pietas, quam sancta legum
cura, quantus erga subditos
amor, quanta denique omnium Regiarum
uirtutum longe suauissima
harmonia, ac iucundissimus
concentus in tota tua uita, ueluti
personet. Sed quid hic commemorare
pergo? cuius oratio tuis
uirtutibus uel numerandis satis
esse nequeat, tantum abest ut eas
quo id deceat modo depraedicare
possim.
Hoc summum plurimarum
ac heroicarum uirtutum decus serenissime
Rex me superioribus
annis permouit, ut libellum, cui
de Methodis titulum feci, sub auspicijs
tui nominis in lucem ederem,
p.18
quem oblatum sereno uultu
et amanter, quod unice a me quaesitum
erat, suscepisti, Neque enim
erat alius cui iustius primitias meorum
laborum offerrem, quam
tibi serenissime Rex qui perinde
atque [gr.] huius T. R. Academiae
professores in quorum numero
et ego unus sum, complecteris,
liberalique stipendio alis, in
hunc profecto finem, ut successoribus
tuis Ecclesiam et in ea incorruptam
doctrinam tradas.
Hisce rationibus et hoc tempore
editurus [gr.] capitum
communium nostrae religionis
motus, existimaui auspicato fieri,
Si tibi Serenissime Rex, omnium
literatorum hominum communi
p.19
Mecoenati hoc ipsum Enchiridion
dedicarem, in quo hoc sum secutus
consiliu, ut prcipua Christianae
religionis capita cum definitionibus,
diuisionibus et axiomatis
siue sententijs quibusdam
colligerem, ac iuuentuti proponerem,
quo his instructa iuuentus [iuuenttus ed.]
cum maiori fructu absoluta doctissimorum
hominum nostri seculi
scripta ac potissimum Clarissimi
uiri mei Praeceptoris Philippi
Melanthonis optime non solum
de me, sed etiam de tota Christiana
Ecclesia meriti locos Theologicos
et alia scripta eiusdem legat,
ex quibus (quod ingenue fateor)
pleraque quae in hunc libellum
congessi, deprompta sunt.
Porro de editione nunquam
p.20
cogitassem, nisi me et amicorum
quorundam consilium, quod non
erat contemnendum, et studiosorum
multorum petitio crebra ad
editionem inuitasset. Conquesti
enim sunt scripta exemplaria, quae
erant in manibus multorum passim
per regnum, adeo a se inuicem,
(quemadmodum fieri consueuit
in libris qui saepius a festinantibus
transcribuntur) discrepare
ut uix in una pagella concordare
inueniantur.
Quapropter Serenissime rex precor
ut T. R. M. solita Philanthropia
et clementia hunc tui subditi
laborem qualemcunque suscipere
et boni consulere uelit, ac simul
meminerit uere regium esse res a
subditis oblatas non tam ex pondere
p.21
quam ex offerentium affectu
aestimare. Vale foelix et beatus
anima et corpore Rex serenissime,
una cum serenissima Regina
nostra, D. Friderico Electo,
Principe uere Heroico iurisque et
aequitatis amantissimo Domino
Magno, Duce magnanimo, ac
summo literarum fautore. D. Iohanne
Duce, rebus magnis gerendis
nato, tota familia ac Ecclesia
domestica atque adeo cum omnibus
subditis, regnis et prouincijs,
Deus pater Domini nostri Iesu
Christi suo sancto Spiritu T. R.
M. perpetuo adsit Amen. Haffniae.
Cal:/ Octob:/ Anno Domini
1557.
Sereniss:/ R. T. M.
deditiss:/
Nicolaus Hemmingius.
p.22
AD LECTOREM.
CLIMAta iam florent septem subiecta trioni,
Quando ibi praecipue lux tua Christe micet.
Quippe adamas ut se gemina conuertit ad ursa,
Sic sacra paulatim uox aquilona petit.
Hanc simul obsequio comitatur turba decoro
Pieridum, Aonio uertice culta prius.
Sol propius terram summo quoque uisit ab axe,
Semotisque pijs ultro minister adest.
Hinc neque triste gelu borealibus amplius artus
Vexat, nec mentem pristina barbaries.
Danica Metropolis thesaurum en Hafnia profert
Hemmingi docta sedulitate datum.
Is siquidem pulchra methodo Dialecticus autor,
Aetherea inclusit dogmata Christigenum.
Sic simul et musis, et Christi nomine dignum,
Deinde etiam pueris utile uenit opus.
Ducet enim certos ut pensile Thesea filum:
Suscipiat gratus commoda quisque sua.
Iohannis Sascerides
Vuermenusanus.
p.23
EPIGRAMMA.
ALIVD.
Qvem iuuat aeterni flores depascere uerbi,
Et colere haud ficta religione Deum.
Quia doceat [gr.], uel qua pia dogmata discat,
Certus quo superum tramite templa petat
Abdita scripturae cupiens euoluere claustra
[gr.] qui uolet [gr.],
Consulat Hemmingi, doctissima scripta diserti,
Cuius erit nullo laus peritura die.
Informat tremulos ad mystica flumina gressus,
Daedalei Clarus dotibus ingenij.
Atque iuuentuti pulchro [gr.] ministrat
Ordine, quae uerae relligionis, erunt.
Per quae diuinum capit incrementa Tonantis
Verbum, quod sanctis protulit ipse [gr.].
Et manet ad seros Ecclesia uera nepotes
Nec sit Sulphureo praeda futura Duci.
Haec dulci patriae doctus monumenta reliquit
Hemmingus, Danis fama decusque uiris.
Vnde puer, iuuenes, et habet ueneranda senectus
Arces quo possit scandere olimpiacas.
Age igitur uigili, cui cordi est cura salutis,
Hoc [gr.] uolue reuolue manu.
Iuarus Bartholinus.
p.24
[gr.] AD
LECTOREM.
Paulus Apostolus Timotheo scribens,
hortatur ipsum, vt attendat
lectioni, exhortationi et doctrinae,
Et paulo post: attende tibi ipsi, et doctrinae,
persiste in illis, hoc enim faciens,
et te ipsum saluum facies, et eos
qui te audierint.
Haec Pauli exhortatio ad nos quoque
pertinet, quae duo continet, primum
quale nam sit officium Doctoris. Deinde
quis fructus sequatur pie praestitum
officium. Ista duo simul cogitemus
vt posterius ad maiorem vigilantiam
et diligentiam nos excitet, ne laborum
magnitudine aut difficultate fracti, ueluti
inertes milites torpeamus, ac abiectis
huius sanctae militiae armis terga
vertamus hosti, cuius hoc vnicum studium
est, vt docentes et discentes, vel
ab officio deterreat obiecta difficultas
tum mole uel opinionibus phanaticis
imbuat, ne de fontibus saluatoris salutarem
aquam hauriamus. Quare nostrum
erit officium fortiter aduersario
p.25
resistere, ne Ecclesiam euertat, aut contaminet
infinitis, quibus utitur, technis.
Hoc autem officio rite tum fungi
videbimur, cum iuxta consilium Apostoli
attendemus lectioni, exhortationi,
doctrinae, quo Ecclesia Christi
nobiscum, qui eius pars sumus, ad salutem
erudiatur.
Verum quia iuuentus consecrata
sacratissimae Theologiae studio, opus
habet, vt de vera studendi Theologiae
ratione admoneatur, volo paucis meum
consilium, quod etiam secutus sum
et sequor, exponere. Nisi enim me valde
fallet opinio, multo citius liberalem
in Theologia doctrinam consequetur,
qui meis monitis auscultauerit, quam
qui sine certa ratione omnium Theologorum
volumina peruoluerit. Vt
enim in caeteris disciplinis methodica
docendi ac discendi ratione opus est,
ita in omnium disciplinarum regina,
quam Theologiam appellamus, certam
docendi et discendi rationem necessariam
esse statuendum est, Porro ut consilium
meum clarius aperiam, omnium
p.26
primum pium pectus ad lectionem
scripturae adferendum iudico. A
Deinde liberalem in artibus et linguis
(quantum quidem id fieri potest)
doctrinam requiro. Nam istis veluti
exoticis spolijs tabernaculum Dei non
parum ornatur. Sic instructo pio huius
sacratissimae militiae tyroni consilium
meum impertio, quod vt melius
intelligatur, in quinque partes distribuo,
quarum prima est de principijs, quae
Theologus futurus adferat ad Theologiae
studium.
Secunda est de Diuisione scripturae,
et ijs quae in singulis partibus peculiariter
obseruanda sunt. Tertia est de
recta interpretandi ea, quae obscura
videntur, ratione. Quarta est de modo
utendi scripturae testimonijs sine errore.
Quinta et postrema continebit
methodum conciliationis locorum,
qui in speciem antilogias efficere
videntur.
Has quinque consilij mei partes, eo
quo propositae sunt ordine; quam possum
breuissime exponam. Prima itaque
p.27
pars est de principijs, quae Theologus
futurus adferre debeat ad theologiae
studium. Quicunque itaque cupit spiritus
sancti discipulus esse, et cum fructu
commodoque in schola Christi versari,
quatuor principia fixa et immota eum
tenere oportet. Horum primum est,
quod certo certius statuere debeat, vnum
esse verum et aeternum Deum, ac
Ethnicam [gr.] execretur, cum
Manichaeorum deorum iugo.
Secundum, quod hic uerus Deus
dederit mundo certum verbum, suae
voluntatis infallibile testimonium.
Tertium, quod hoc verbum contineatur
in Mose Propheticis et Apostolicis
scriptis.
Quartum, quod vt quicquid est
praeter hoc verbum, nequaquam iudicabitur
ad salutem necessarium, ita
quicquid cum verbo hoc pugnat, a quocunque
tandem authore proficiscatur, anathematis
loco habendum sit, Horum
principiorum maximus sane vsus
est.
p.28
Primum e enim monet, vt renunciata
graecorum [gr.] ad ipsum Deum
omnium bonorum fontem perennem
respiciamus, eum agnoscamus qualem
se nobis verbo et testimonio patefecit,
eique veris cultibus placere studeamus,
firme fiducia in eum recumbentes.
Secundum, reget nostros affectus
et actiones, ne cum Ethnicis et Turcis
a vera colendi Deum ratione
aberremus.
Tertium, muniet nos contra Diaboli
insidias, qui in locum verbi Dei
uel humana somnia, uel reuelationes
phanaticas hominibus quo eos a Deo
auertat, obtrudere conatur, qua sane
fraude perpetuo utitur.
Quartum, securos nos faciet, ut intrepide
damnare audeamus omnium
diabolorum et hominum commenta,
quantumuis speciosa fuerint, quando
non habent facem coelestem ac uerbi
Dei regulam infallibilem praeeuntem.
Breuiter haec quatuor principia recta
nos ad fontem omnis boni ducent, abducent
a cisternis sordidis, regent mentem,
p.29
linguam, actiones, ne astutia Sathanae,
quod olim gnosticis et alijs,
hodie Anabaptistis, et Seruetianis, alijsque
haereticis accidit, in errores abducamur.
Atque haec de prima mei consilij
parte dicta sint.
Secunda pars est de diuisione scripturae,
deque ijs quae peculiariter in
singulis partibus obseruanda sunt.
Librorum diuisionem omittam, quae in
principijs bibliorum tradi solet, unde
eam petat et ediscat Theologiae studiosus.
Sed totius scripturae diuisionem
proponam, quae commode potest diuidi
trifariam, nempe in historiam, doctrinam
rerum, et doctrinam signorum,
in quarum singulis quid praecipue
spectandum sit, scire tyronem Theologiae
perutile est.
In Historia igitur sex sunt obseruanda.
Primum series annorum, cuius
obseruatio ad intelligendam scripturam
plurimum conducit. Secundum,
propagatio doctrinae. Tertium, miraculorum
uarietas, quibus ueritas doctrinae
p.30
probatur. Quartum, externa
Ecclesiae forma et crux. Quintum, miranda
Ecclesiae liberatio in uarijs periculis.
Sextum, exempla prouidentiae
Dei, promissionum, comminationum,
lapsuum, poenarum, poenitentiae, fidei,
patientiae, confessionis, aliarumque
uirtutum.
Haec exempla obseruata, et thesauro
memoriae recondita, ad praesentis
Ecclesiae statum accommodabit prudens
Doctor, ut inde doctrinae, admonitiones,
consolationes, comminationes
petantur, cum ad fidem piorum
uitamque confirmandam, tum ad metum
et terrorem impijs incutiendum.
In doctrina rerum quatuor potissimum
spectanda, quorum primum
est obseruatio praecipuorum capitum
doctrinae Ecclesiae, quae tametsi duo
sunt inter illa maxima Lex et Euangelium,
plura tamen sunt, quae illis subseruiunt.
Cuiusmodi sunt: Deus, Creatura,
Homo, Peccatum, Gratia, Poenitentia,
Oratio etc. Qualia Philippus
p.31
in suis locis enumerat, quorum
tres ordines facit.
Locos enim primi ordinis [gr.],
Secundi [gr.], Tertij [gr.]
uocat. Possunt et distingui in quatuor
ordines, quorum primus esse potest,
de spirituali Christi regno. Secundus
de generali uiuendi regula. Tertius
de Ecclesia et eius gubernatione.
Quartus de rebus politicis et Oeconomicis.
His quatuor ordinibus locorum
plurimi particulares loci subijciuntur,
quos, quoniam a graecis [gr.] dicuntur,
ego capita uoco, de quibus suo
Roco plura. Vbi iam theologiae tyro capita
praecipua doctrinae Ecclesiae recitare
nouit, debet secundo loco singulorum
claras definitiones ex scriptura
extructas ediscere. Qui enim rei alicuius
definitionem recte nouit, is ad omnem
disputationem et orationem de
ea re fundamenta iecit.
Tertio diuisiones capitum ac rerum
multiplicium obseruentur ac discantur,
in quibus uidendum, an scripturae
testimonijs, et non ingeniosis astutorum
p.32
hominum technis nitantur. Diuisiones
enim eruditae, rei natura quasi
anatomia quadam facta clarius exhibent,
multiplicia distinguunt, saepe Sophisticarum
fraudes detegunt, quare
diuidendi artem callere futurum Theologum
summopere necessarium est.
Quarto loco in doctrina rerum
obseruanda sunt axiomata de singulis
capitibus, ut sententiae Mosis, Prophetarum
et Apostolorum, inter quas eas
potissimum studiosum theologiae ediscere
uelim, ex quibus plurimae Hypotheses
extrui possunt, hoc est, quae pluribus
rebus probandis seruiunt. Talium
sententiarum thesaurus siue disputes
siue scribas, siue concioneris, fructum
uberrimum adfert. Haec quatuor in
Philosophia etiam obseruanda monent
docti, quae ego quoque in hoc meo libello
potissimum mihi proposui.
In doctrina signorum tria in genere
obseruanda. Primum, sint ne signa
confirmantia doctrinam, quae miracula
uocamus, aut signa quae pacta seu foedera
seu testamenta, scriptura et Ecclesia
p.33
uocat. Deinde ad quam doctrinae partem
pertineant. Tertio quibus data
sint, et quam diu durare debeant.
Quae autem seorsim spectanda sint in
signis, quae Sacramenta uocamus, dicam
in capite de Sacramentis.
Iam tertia pars sequitur, de recta interpretandi
ratione, ea quae obscura
sunt. De qua re duo in uniuersum
dicam, quorum prius sit de scopo
et consilio scriptoris. Debet enim omnis
interpretatio scopo seruire. Quave
interpretatio cum scopo pugnans,
fugienda ut erronea. Paulus Roma./
22. dicit: Non auditores, sed factores legis
iustificari, quod torquent Papistae
contra scopum. Nam ibi Paulus illam
Pharisaicam sententiam impugnat.
Est enim huius syllogismi maior: Soli
factores legis iustificantur lege, Sed
nulli sunt tales, Proinde nulli iustificantur
lege.
Posterius sit de examine loci obscuri,
quod sane hac methodo institui posse
puto. Obscuritas omnis aut est in rebus
p.34
aut in uerbis, aut in utrisque simul. Si
in rebus est obscuritas, quinque meo iudicio
facienda sunt: primum peristasis examinanda
est, unde saepe obscuritas dicti
lucem mutuatur. Vt Romanos 9:
Sermonem abbreuiatum faciet dominus
super terram, ibi peristasis conuincit,
dictum prophetiae intelligendum esse
de paucitate seu reliquijs Iudaeorum,
qui erant habendi pro uero populo.
Hinc regula Rabinorum seruanda:
Qui non aduertit quod supra et infra:
in scripturis scribitur, is peruertit uerba
Dei uiuentis.
Secundo sursum et deorsum spectandum,
sursum quidem ad analogiam
fidei, cum qua conuenire debet omnis
interpretatio, a qua si non aberras, etiamsi
forte in interpretatione erratum
sit, minus periculosus est error. Deorsum
uero, hoc est, Caueas ne quid absurdi
sequatur ex interpretatione. Omnis
enim interpretatio, ex qua aliquid
absurdi sequitur contra articulos fidei,
aut legem moralem, aut aliquam claram
Dei ordinationem, absurdum in
p.35
Theologia habendum est. Hoc quoque
praeceptum obseruandum in aliorum
interpretationibus, ex quibus si aliquid
falsi colligitur, repudiandae sunt.
Tertio quaerendus est alius scripturae
locus, in quo eadem res tractatur,
et conferendus cum obscuro. Haec collatio
utilissima et summe necessaria est
ijs, qui sine errore uolunt uersari in sacro
Dei uerbo.
l8 et 491
Quarto, si hoc parum succedit, uideatur
quas interpretationes recipere
possit obscurus locus, et ea accommodanda,
quae congruit cum scopo et
peristasi, siue illa sit propria siue
figurata.
Quinto, Si his uijs non succedit,
Ecclesiae purioris testimonium consulendum,
cui acquiescendum, nisi analogia
fidei, aut contextus aut aliqua absurditas
id impediat. Etsi autem inueniri
possunt sententiae quaedam inextricabiles,
tamen quae sunt ad salutem
prorsus necessaria, clarissime et sine
omni obscuritate proponuntur.
p.36
At si in uerbis est obscuritas, ea aut
est in uerbis singulis, aut compositis.
Verborum singulorum obscuritas aut
est propter rerum penuriam, aut propter
formae rerum mutationem, aut
propter uocis multiplex significatum.
Si uel propter rerum penuriam, uel
propter formae rerum mutationem, aliqua
obscuritas obijcitur, antiquitates
et Historiae, rerum descriptiones continentes,
consulendae sunt, ad quam
rem mirifice conducit historia Iosephi.
Si propter uocis alicuius multiplex significatum,
ambiguitas oritur, duo
facito: Primum institue collationem
cum alijs dictis non ambiguis, Deinde
uocis peristasin contemplare, ut in
Paulo et Iacobo iustificandi uerbum
diuersimode accipiendum monet collatio
et peristasis, quas confirmat fidei
immota regula. Quod si in uerbis compositis,
hoc est, phrasibus fuerit obscuritas,
grammatica eius linguae, unde
dictum translatum est, adhibenda est
in consilium.
p.37
Deinde uidendum, an sit proprie
an figurate dictum. Nam si dictum proprie
acceptum absurditatem parit, querenda
est figura concinna, qua dictum
quadrare peristasi et scopo possit, seruata
semper analogia fidei, Porro generale
praeceptum sit antitheseon collatio,
cuius unum membrum clarius,
id quod obscurius uidebatur, illustrat
et exponit. Lex per Mosen, gratia et
ueritas per Iesum Christum. Hic quid
per Mosen sit intelligendum, patet ex
oppositis uocibus. Opponitur enim
Moses gratiae et ueritati, Gratia fauor
Dei est, ueritas exhibita res promissa
dicitur. Mosis igitur nomine maledictio
et umbrae legis intelliguntur.
Nos non sumus sub lege, sed sub gratia,
Hic clarius est, quid gratiae uocabulo
intelligendum sit, quam legis. Apertum
est enim, gratiam significare fauorem
et remissionem peccatorum. Lex
igitur iram Dei et maledictionem significabit,
Rom./ 8. Deus est qui iustificat,
quis est qui condemnat? Hic Apostolus
iustificationem opponit condemnationi,
p.38
Sed clarius est, et extra
controuersiam positum, quid sit condemnare,
nempe nocentem, iniustum
et reum pronunciare. Quare iustificare
erit absoluere, ac innocentem iustumque
pronunciare.
Hactenus de interpretandi ratione.
Sequitur quarta pars, de modo
utendi diuinis testimonijs sine errore,
de qua re haec habeo. Necessarium
est ijs, qui scripturarum testimonijs
apte uti uolent, ut tria diligenter
perpendant. Primum obseruent
peristasin: hoc est, Quis, quid,
quibus loquatur, quo loco, quo tempore,
qua occasione, quem in finem.
Deinde obseruetur, quae sit argumenti
et quaestionis natura, sit ne historia,
aut doctrina, aut signum. Nam ad haec
tria, supra dixi uniuersam scripturam
referri. Tertio consideretur, quam late
quidque pateat. Si historia est siue exemplum,
considerandum est quid conueniat,
aut disconueniat, cum ijs rebus,
quibus uolumus ea accommodare.
p.39
Nam quae a similibus et comparatis
argumenta petuntur, a comparatorum
similitudine et congruentia
uim omnem suam mutuantur. Si doctrina
est, despiciendum erit, generalis
ne sit an specialis, an ad omnes populos,
aut ad certos duntaxat, et an ad
singulos qui unius populi censentur,
et an ad quaeuis tempora extendi, aut
ad certa quaedam restringi debeat.
Eadem de signis obseruanda sunt.
Praeter haec obseruandum ex imitatione
Pauli, quod ut uniuersalia dicta
accommodanda sunt ad hypotheses
et indiuidua, ita particularia dicta
ad uniuersalia reuocari debeant. Mirum
quoque in modum conducit, dicta
aperta et exempla dictorum coniungere.
Id enim quod menti obijcitur in
dictis, quodammodo sensibus in exemplis
demonstratur, unde mens concipit
multo certiorem rei noticiam.
Iusticia est ex fide, dictum est. Credidit
Abraham Deo, et imputatum est ei ad
iusticiam, Est exemplum, Vtrunque
coniunctum apertius docet, iusticiam
p.40
esse acceptationem, qua iusticia imputatur
credenti. His si iam tertium locum
addideris, qui est Roman./ 5. Sicut per
unius inobedientiam peccatores constituti
sunt multi, ita per unius obedientiam,
nempe Christi, iusti constituentur
multi, materiam habebis definitionis
iusticiae Christianae. Ex his enim quatuor
uoces collige, iusticiam, obedientiam
Christi, imputationem, fidem, unde iam
plena definitio iusticiae Christianae colligitur,
hoc modo: Iusticia Christiana est
obedientia Christi, imputata credenti.
75 Extremum, quod superius proposui,
fuit de ratione conciliandi locos
inter sese in speciem repugnantes,
nulli enim loci scripturae inter sese re
ipsa pugnare possunt, cum omnes habeant
fundamentum ueritatem Dei.
Quare antinomia sententiarum scripturae
nostro respectu intelligenda est,
qui saepe iudicio hallucinamur. Vt autem
conciliatio locorum haberi possit
facilior, [gr.] antinomiarum
ex dialectica desumptum proponam,
ac nostro instituto accommodabo.
p.41
Est autem [gr.]
antinomiarum nullum aliud, quam
quod Dialectici tradunt, de legibus iustae
contradictionis. Nimirum ut in
omni contradictione seruentur hae
octo conditiones. 1. Vt sit eadem
utrinque uocum significatio. 2. Vt sint
eadem subiecta. 3. Vt sint eadem obiecta.
4. Vt sint eaedem causae. 5. Vt
sit eadem relatio. 6. Vt sit eadem comparatio.
7. Vt sit idem modus, seu ut
dicantur [gr.]. 8. Vt sit idem tempus
ex utraque parte. Vbi autem harum legum
uel minima uiolatur, antilogia
nulla relinquitur. Etsi autem haec admonitio
admodum attentis sufficere
uidetur, tamen sigillatim de singulis
his legibus copiosius dicam, quo commune
ueritatis inquirendae instrumentum
instituto nostro accommodetur
facilius.
Prima lex est, ut eadem sit significatio
utriusque partis contradictionis,
alioqui minime erit contradictio. Haec
lex in has subiectas partes diuiditur, ut
spectetur, an eadem sit significatio dictionis,
phraseos, locutionis, (quae alias
p.42
propria seruatur, alias figuratur) sententiae
et dicti et modi significandi. Ecce
quinque primae legis membra, quae;
nunc exemplis conabor illustrare, Paulus
dicit: Homo iustificatur sine operibus
legis. Iacobus scribit: Homo non
iustificatur sine operibus. Hic antilogia
tollitur, cum ostenditur non esse
eadem significatio dictionis, Iustificandi
uerbi utrobique. Paulo enim significat
iustificari, absolui a reatu, Iacobo
uero declarari iustum, Caro et sanguis
regnum Dei non possidebunt,
Qui uero crediderit, saluabitur. Hic
phrasis soluit argumentum, nam phrasi
Ebraica caro et sanguis significant naturae
deprauationem, et quae cum illa
coniuncta sunt. Oraturus intra in conclaue
tuum, clauso post te ostio: Domus
mea domus orationis uocabitur. Dictum
Christi prius uidetur uelle, ut in
angulis et non in publico coetu oremus,
posterius locum communem precibus
destinatum Templum monstrat. Sed
non hic utrobique est eadem locutionis
significatio, Prior enim locutio Metalepsi
p.43
figuratur, posterior propria est.
Nam per ingressum in conclaue et
clausum ostium tanquam Symbolo
quodam hypocrisin excludendam ab
orationibus monet, quae cum exclusa
est, nullus non locus orationi aptus
erit. Si oculus te offenderit, effodito
eum. Sed ad Col./ laesio corporis prohibetur.
Verum in priore loco non dictum,
sed sententia retinenda est, quae
est abijcere quicquid nobis preciosum
est, si nos a Christo abducat, posterioris
dictum cum sententia congruit. Deus
peccatores non exaudit, Deus Manassem
peccatorem exaudiuit. Hic diuersus
modus significandi soluit antinomian.
Alio enim modo sunt peccatores,
qui adhuc peccatis indulgent, ac uiuunt
sine poenitentia, alio modo, qui
iam emergunt a peccatis, agunt poenitentiam,
et cupiunt Deo suam in posterum
approbare uitam. Hos exaudit
Deus iuxta suas promissiones, illos uero
non.
Secunda lex contradictionis est,
ut utrobique sint eadem subiecta, quaedam
p.44
enim renatis recte tribuuntur,
uel adimuntur, quae haud ita non renatis
tribui uel non tribui possunt. Rursus
quaedam magistratui conueniunt, quae
non sine scelere subditis tribui possunt.
Contingit interdum, ut quae antitypo
proprie competunt, typo nequaquam
conueniant. Qui dederit haustum
aquae discipulo, nomine discipuli, non
perdet mercedem suam. Hic merces
promittitur liberali erga ministros Euangelij.
Sed dictum tantum accommodari
debet renatis. Lucae 6. Estote misericordes.
Deut./ 19. Ne misereberis
etc. Illud omnibus in genere, hoc soli
magistratui dicitur, ut qui legem Dei
et suae politiae in puniendis contumacibus
sequi debet. Salomoni promittitur
regnum patris in perpetuum, qui
erat typus Christi. Sed res haec soli antitypo
Christo congruit. Haec obseruatio
multas antilogias dirimit.
Tertia lex contradictionis esse
debet, ut utrobique sint eadem obiecta,
nam haec si diuersa sint, nulla erit contradictio,
In praeceptis meis ambulate.
p.45
Lex non est iusto posita. Prior sententia
legem omnibus positam monet.
Posterior iusto non esse positam clare
enunciat. Sed obiecti uarietas tollit
contradictionem. Omnibus enim lex
posita, quo ad obedientiam, at iustis
non ad poenam est posita, id quod Pauli
dictum uult.
Quarta lex est, ut utriusque partis
in contradictione sint eaedem causae,
quod potissimum ad efficientes et finales
refero. Causae enim qualitatem
factorum mirabiliter uariant. Christus
dicit: Ego dico uobis, ne omnino iuretis.
In Deuteronomio dicitur: Per nomen
illius iurabis. Prius dictum uetat,
ne ob quamlibet causam, et quolibet
modo iuremus, quemadmodum
factitarunt tamen Iudaei, quos reuocat
Dominus ad saniorem mentem. Posterius
requirit cultum et religionem
iurisiurandi in causa necessaria, graui,
ac faciente ad gloriam Dei. Idque per
nomen DEI, non per Idola aut alias
res, quae non sunt Deus.
Quinta lex, ut utrobique sit eadem
p.46
relatio. Nam si monstrari potest relationis
diuersitas, sublata est antinomia.
Paulus dicit: Si seruus uocaris, non sit
tibi cura. Idem alibi: Nolite fieri serui
hominum. Sed hic non est relatio eadem.
Nam in priori dicto iubemur
dominis nostris carnalibus parere, corporali
obedientia, In posteriori praecipitur,
ne hominibus, cultum praeter
et contra uerbum Dei proponentibus,
obtemperemus.
Sexta lex est, ut in contradictionibus
sit eadem comparatio. Verum
hoc loco quintuplex comparatio est
obseruanda. I. Prima erit locorum,
qui inter sese dissidere uidentur, comparatio
cum suo contextu, argumento
et scopo, unde saepe peristasis solutionem
pugnae facit. Paulus dicit: Factores
legis iustificantur. Idem hoc dicit:
Nemo lege iustificatur. Prior sententia,
collata cum suo scopo et contextu,
uult ostendere, ideo neminem iustum
esse, quia nemo legem facit, id quod
posterior sententia aperte pronunciat.
II. Secunda comparatio erit locorum
p.47
in speciem pugnantium cum cognatis.
Hi duo loci: Tentauit Deus Abraham,
Et: Deus neminem tentat, pugnare
in speciem uidentur. Sed quaerantur
loci utrique cognati. Exodi 20.
occurrit unus cognatus priori: Nolite
timere. Vt enim tentaret uos Deus
uenit, et ut terror illius esset in uobis,
et non pereatis. Matthei 4. occurrit
locus posteriori cognatus, ubi Diabolus
Christum tentans inquit: Si prostratus [postratus ed.]
adoraueris me, dabo tibi haec omnia.
Hic aperte conspicitur, quod sit
quoddam tentationis genus, cuius finis
est timor Dei, et salus tentati, quod
DEO tribuitur, Et rursus quoddam,
cuius finis est, a Deo abducere, et ut
abductus DIABOLO sit subiectus,
et hoc genus tentandi diabolo tribuitur.
Hinc iam soluitur antinomia.
Deus tentauit Abraham, ut eum probatiorem
redderet, et ardentiorem
cultorem pietatis. Ita et nos et alios
multos tentauit et tentat Deus. Deus
autem neminem tentat, ut a se deficiat,
et ruat in Idolatriam. Breuiter, tentatio
p.48
Dei est probationis, Sathanae uero
est seductionis. 1. Cor./ 12: Diuisiones
gratiarum sunt, idem uero spiritus.
Item: Haec omnia operatur unus et
idem spiritus, distribuens singulis,
prout uult. Rom./ 1. Vt impertiar, inquit
Paulus, uobis aliquod donum spirituale.
Hi duo loci, qui uidentur pugnare,
conferantur cum tertio, qui est 1.
Cor./ 3: Quis igitur Apollo, quis Paulus,
nisi ministri, per quos credidistis?
Item: Ego plantaui, Apollo rigauit,
sed Deus incrementum dat. Item: Dei
sumus [gr.]. Hic locus antilogiam
soluendam ex causis docet: Spiritus ut
autor, Apostolus ut minister et organum,
confert spiritualia dona. Ita solus
spiritus dat, sed per media diuinitus
ordinata. III. Tertia comparatio
est, qua alia comparatione ad Deum
dicuntur, alia ad homines. Paulus fatetur,
se irreprehensibilem in lege uixisse.
Rursus conqueritur, se nihil boni
posse agere. Vtrunque recte dictum
est, sed diuersa comparatione. Respectu
enim hominum erat irreprehensibilis,
p.49
Ac coram tribunali Dei agnouit
uiciosae carnis sordes. IIII. Quarta
comparatio est tantum ex altera parte
locorum dissidentium, cum altera pars
citra omnem comparationem intelligi
debeat. Si quis, inquit Christus, uenit
ad me, nec odit patrem suum, non potest
esse meus discipulus. At lex inquit:
Honora patrem tuum, et matrem tuam.
Prius dictum comparate intelligendum
est, nimirum quod tum demum
relinquendi sint parentes, ubi te a
CHRIsto et pietate auocare conantur.
Posterius uero dictum simpliciter sine
comparatione intelligendum, ut parentes
iuxta legem Dei ames, eisque exhibeas
honorem debitum. V. Quinta comparatio
est legum, de qua has regulas
tenere utile est. Prima: Lex inferior cedit
superiori. Secunda: Lex tantum eos
obligat, quibus est lata. Tertia: Lex specialis
et erogat generali. Quarta: Lex personalis
obligat tantum in genere facti.
Septima lex, Vt in contradictionis
partibus sit idem modus, et rei significatae,
et dicentis. Si enim non fuerit
p.50
idem modus, nulla est pugna. Qui diligit
non peccat. Nemo est, qui non
peccet. Hic diuersus rei significatae modus
est. Alius modus peccati est domiti,
alius regnantis, seu alius domiti, alius
obligantis ad poenam. Ac modus dicentis
est uarius, nam alius est modus
praecipientis, alius promittentis, alius.
comminantis, alius narrantis, alius
imitantis alterius gestus. Sed haec paucis
declaranda sunt. In sudore uultus
tui uesceris pane tuo. Hoc dictum arripuerunt
quidam nostro seculo, et inde
neminem saluari posse, nisi qui manuum
labore et seruili uictum quaereret.
Ex quo factum est, quod quidam
relictis literis, agris ceperint dare operam,
et rem rusticam exercere. Sed ex
eo decepti sunt, quod praecipientis modo
haec dicta, et non comminantis poenas
intellexerunt. Ieremiae 4. dicitur:
Iurabis per nomen eius, in ueritate, in
iudicio et iusticia. Oseae 4. legitur:
Neque iuraueritis, uiuit Dominus. Hic
nulla pugna est, ubi monstratur, Ieremiae
dictum promittentis modo, Oseae
p.51
uero comminantis pronunciatum esse.
Ieremias promittit ex ore Domini,
quod uerus Israel sit ueri Dei cultor futurus,
quod iurandi forma, quae est pars
ueri cultus Dei, declarat. Oseas uero
minatur, quod populus rebellis sit in
idolatriam lapsurus, quod inde insinuat,
quod non sint iuraturi: VIVIT
DOMINVS, sed iurat: BAAL
ASTROTH, etc. Modus igitur
ista Prophetarum dicta conciliat.
Paulus dicit: Nemo uos iudicet in cibo,
aut potu, aut parte diei festi. Rursus:
Ne attingas, ne gustes etc. Sed
prius dictum est per modum praecipientis.
Posterius per modum alterius
uerba imitantis per Mimesin.
Octaua lex et ultima contradictionis
restat, quae monet uidendum,
an sit idem Tempus. Haec enim lex
multas controuersias diluit, unde illud:
Discerne tempora, et concordabis scripturas.
Alia enim Veteribus, alia nobis
conuenient., Rursus alia praesenti
uitae, alia futurae. Haec si confundis,
magnae sequentur tenebrae in doctrina
p.52
Ecclesiae. In Genesi dicitur: Masculus
cuius praeputium non fuerit circumcisum,
exterminabitur de populo
suo. Paulus autem' dicit? Si circumcidamini,
Christus uobis nihil proderit.
Antilogiam soluit Tempus, Circumcisio
enim habebat suum tempus, usque ad
Christum exhibitum in certo populo.
De illo tempore prius dictum intelligendum
est. Sed posterius dictum ad
tempus reuelati Christi pertinet, quo
Sacramenta ueteris legis sunt abolita.
Haec de organo diacritico tenere
tyrones Theologiae apprime necessarium
puto, nec dubito Antilogias
dissolui posse hoc instrumento, modo
docte adhibeatur. Verum huc addam
generale praeceptum, perpetuo huic
organo adiungendum; Quoties offeruntur
pugnantia in speciem dicta, diligenter
uidendum, quodnam istorum
cum uniuersa scriptura et probatis exemplis
consentiat, quodque dissentiat.
Deinde adhibito Diacritico organo,
facile ex textu et circumstantiarum collatione
deprehenditur, quemadmodum
p.53
lex legitimae contradictionis sit
uiolata. Hactenus de modo Theologiae
studendi dixi. Iam restat, ut de meo
hoc opusculo nonnihil dicam.
Prodest tyronibus Theologiae, praecipua
uerae religionis capita habere,
breuiter et nude explicata, ac ueluti in
certas classes distincta, ut postea prolixiora
scripta, quae continent iustas
de singulis capitibus disputationes,
auidius legant, et intelligant exactius.
Quemadmodum enim in coeteris disciplinis
utile est in principio, semotis
disputationum labyrinthis, ueras opiniones
discentibus proponere, quibus
perceptis, prolixiores disputationes
tempestiue ac utiliter proponi
possunt: Ita in sacratissima Theologia
commodum est, incipientibus nude
ac breuiter ueras sententias proponere,
quas ubi discentes imbiberint, absolutiora
scripta et disputationes non
sunt negligendae. Quapropter constitui
praecipua uerae religionis capita
colligere, ac breues singulorum capitum
explicationes addere, amotis disputationibus,
p.54
in quarum locum pronunciata
scripturae magis insignia de
singulis locis substituam.
Coeterum quia duo potissimum
nobis ex scripturis petenda sunt, quorum
prius est, recte sentire, posterius
recte agere (quibus [gr.] seruiunt)
ita instituam tractationem, ut ad
[gr.] et [gr.] omnia referri uideantur.
Idque eo consilio, ut his cognitis
tyrones Theologiae, ad sacrosanctum
illud opus PHILIPPI MELANTHONIS,
uiri optime de Ecclesia
Christi meriti, legendum accedant
instructiores. Nam hic uir [gr.]
[gr.] non solum
tractandi ordine perspicuus, et in
disputando contra uerae religionis
hostes sincerus et acutus est, Verumetiam
more Prophetico et Apostolico,
subinde ex doctrinae partibus extruit
monitiones, reprehensiones, minas,
consolationes, ut hoc pacto doctrinam
lectori accommodet, Ex quo accidit,
quod sacrosanctum illud opus excreuerit
p.55
iustum uolumen, quod opus tum demum
maximo et inaestimabili fructu,
amantibus uerae religionis proponi
potest, ubi primum capita ipsa religionis,
breuiter nudeque explicata imbiberint.
Quapropter admonendos duxi
studiosos adolescentes, ut quemadmodum
in alijs disciplinis certo ordine a
facilioribus ad ea quae magis ardua sunt
progrediuntur, sic quoque in hoc sanctissimo
Theologiae studio, primum planas
et perspicuas sententias discant,
deinde ad altiora conscendant. Ita futurum
est, ut si spiritum Christi doctorem
implorauerint, foeliciter in hoc studio
uersentur.
Iam de libri nostri partitione
nonnihil adijciendum est. Ipsum Deum,
sacrae scripturae unicum authorem,
uniuersam religionis doctrinam, quam
ipse mundo reuelauit ac manifestauit?
in quatuor ordines digessisse manifestum
est. Quorum primus ad foedus gratiae
seu promissionem et regnum Christi
spirituale pertinet. Secundus communem
formandae uitae regulam praescribit.
p.56
Tertius regimen Ecclesiasticum
continet. Quartus politicam uitam
ac oeconomicam instruit. Horum
primus Promissionis seu Euangelij titulo,
reliqui tres Legis nomine signari
solent, quoties intra se promissio seu
Euangelium et Lex opponuntur, Alioqui
Legis uocabulum haec omnia
continet. Nam ubi Latini interpretes,
Legis, et Graeci [gr.] uocem usurpant,
Ebraei THORA habent, quae
in genere doctrinam significat, de quo
plura alias.
Quanquam autem reipublicae
Mosaicae forma nos non obliget, tamen
distinctio capitum doctrinae etiamnum
in Ecclesia necessario retinenda
est. Nam primum tenenda est omnino
doctrina de spirituali Christi regno,
in quo solo salus et uita dominantur.
Deinde opus est generali uiuendi
regula secundum uoluntatem Dei,
quae regula in decalogo continetur.
Tertio loco, quia nullus coetus sine certo
regimine diu incolumis consistere
potest, coetus Ecclesiae, hoc est, ciuium
p.57
Christi, opus habet institutis, iuxta
quorum praescriptum in externa Ecclesiae
societate uiuendum est. Postremo
quia in hoc mundo tanquam in alieno
regno peregrinatur, opus habet, ut recte
de politico et oenomico statu ex
uerbo Domini erudiatur, ne uel contemnat
has Dei ordinationes, uel abutatur
in Dei contumeliam.
Deinde et hanc distinctionem
cum ipsa diuini cultus ratio, tum finis
hominis, efflagitare uidentur. Cultus
enim Dei et finis conditionis humanae
naturae, ad Deum glorificandum
uera obedientia referuntur. Verum
quoniam Deus coli nequit, ab
ijs, qui sunt extra filium, necessaria
est primum doctrina, per quam
membra filij Dei constituimur, et regno
Christi spirituali inauguramur. Deinde
quia cultus Deo praestandus est,
et edendus fructus poenitentiae, non
solum cum omnibus pijs in genere, uerumetiam
in externo coetu Ecclesiae, et
politica societate, in quibus uiuimus,
necesse est pro hac diuersitate statuum religionis
p.58
nostrae capita distinguere, praesertim
cum ipsum Deum distinctionis
authorem habeamus, et cultus diuini
ratio finisque hominis eandem suo suffragio
approbare uidentur.
Sit ergo prima classis eorum capitum,
quae necessario ad promissionis
doctrinam pertinent.
Secunda, doctrinam uitae communem
complectatur, cum locis affinibus.
Tertia, Ecclesiae regimen, et ea
quae illuc pertinent, contineat.
Quarta et postrema classis, politica
et oeconomica: Horum classium
[gr.], hoc est, capita subijciam, quo
ueluti intra transennam totum
hoc opus conspiciendum
pio lectori
proponamus.
p.59
CATALOGVS CAPItum
communium primae
classis.
1. Deus.
2. Creatio.
3. Prouidentia.
4. Homo.
5. Iusticia originalis.
6. Liberum arbitrium.
7. Contingentia.
8. Peccatum.
9. Poena peccati.
10. Verbum accusans
11. Euangelium.
12. Poenitentia.
13. Iustificatio.
14. Ordo reparationis.
15. Regnum Christi.
CATALOGVS CAPItum
communium secundae
classis.
1. Doctrina uitae
communis filiorum Dei.
2. Legitima spiritualis cultus Dei et ratio.
3. Generalis doctrina bonorum operum.
4. Opera Charitatis.
5. Vocatio cuiusque.
6. Votum.
p.60
7. Conscientia.
8. Vetus homo et nouus homo.
9. Litera et Spiritus.
CATALOGVS CAPItum
communium Tertiae
classis.
1. Praedestinatio. 2. Ecclesia.
3. Symbolum. In hoc capite multi loci
explicantur, ut de nomine IESV,
regno et sacerdotio Christi, de natiuitate,
conceptione, passione, resurrectione,
descensu ad inferos, assumptione in
coelum, de remissione peccatorum. De
Ecclesia, de Iudicio, de Resurrectione
generali. Quare eorum locorum non
feci distincta capita, quia haec communi
nempe Symbolo subijciuntur.
4. Oratio.
5. Doctrina Ecclesiae.
6. Sacramentum.
7. Baptismus.
8. Coena Domini.
9. Testamentum.
10. Ordo Ecclesiasticus.
11. Potestas Ecclesiastica.
12. Autoritas Ecclesiastica.
13. Satisfactio.
14. Libertas Christiana.
15. Ceremoniae.
p.61
16. Adiaphora.
17. Scandalum.
18. Crux.
CATALOGVS CAPItum
communium Quartae
classis.
1. Magistratus.
2. Leges.
3. Iudicia.
4. Vindicta.
5. Zelus.
6. Contractus ubi et de Vsura.
7. Dominium et seruitus.
8. Oeconomia.
9. Coniugium.
10. Patrium imperium.
11. Vsus diuitiarum.
12. Cura licita et illicita.
13. Perfectio Christiana.
p.62
EXPLICATIO
CAPITVM PRIMAE
CLASSIS.
CAPVT PRIMVM.
DEVS.
DVPLEX DE DEO
et hominum institutio a regio
Propheta Dauide nobis
commendatur, Psalm.
19. Vniuersalis una, altera
peculiaris. Illa omnium
hominum communis, haec filiorum
Dei propria existit. Vtraque unde petenda
sit, explicandum est.
De uniuersali itaque cognitione
Dei disputat Paulus ad Rom./ I. ubi sic
inquit: Reuelatur enim ira Dei e coelo,
super omnem impietatem, et iniusticiam
hominum, ueritatem Dei iniuste
detinentium. Quia quod cognoscitur
de Deo, manifestum est in illis.
Deus enim illis manifestauit. Siquidem
inuisibilia ipsius ex creatione
mundi operibus intellecta conspiciuntur,
p.63
aeternaque eius potentia et diuinitas,
in hoc ut sint excusabiles.
His uerbis Paulus testatur, creaturam
Dei esse ueluti scholam quandam
uniuersalem, in qua in Dei notitia
erudimur. Est enim tota creatura
non solum testimonium de Deo, quod
sit, uerum etiam speculum quoddam,
in quo se quodammodo contemplandum
nobis proponit. Aeternitas enim
ex eo liquet, quod omnis creaturae sit
conditor. Potentia cognoscitur ex eo,
quod tantam molem a se conditam, in
sua manu teneat, faciatque ut omnia in
se consistant. Sapientia peruidetur ex
ordine et dispositione rerum. Bonitas
relucet in conseruatione et usu rerum.
Iusticia in administratione, qua sontes
quidem punit, innocentes uero uindicat.
Misericordia inde cognoscitur,
quod tanta patientia tolerat hominum
peruersitatem Veritatis commendatio
est, quod sit immutabilis. Proinde
qui conceptam Dei noticiam habet,
iam illi laudem debet aeternitatis,
p.64
potentiae, sapientiae, bonitatis, iusticiae;
misericordiae, ueritatis, ac coeterarum
uirtutum, quarum quaedam uestigia rebus
a se conditis impressit Deus.
Hinc Plato duas definitiones extruxit,
quarum prior est: [gr.]
[gr.], id
est: Deus est uiuens immortale, cui nihil
ad foelicitatem deest. Altera: [gr.]
[gr.], id
est, Deus est essentia aeterna, causa boni
quod est in natura. Adijciamus et tertiam,
quam Socrates apud Xenophontem
recitat, in hanc sententiam: Scito
(inquit) Deum tantum et talem esse, ut
simul omnia uideat, et omnia audiat,
et ubique adsit, ac simul omnium rerum
curam gerat. Atque ita ipsa creatura satis
euidentem demonstrationem de
Deo suppeditat, quantum quidem ad
lucem Dei attinet, non quantum ad
nostram coecitatem. Sensus enim noster
hic deficit, antequam assequatur,
aut quis sit, aut qualis sit Deus, id quod
eleganter innuit Paulus Act. 15. cum
p.65
dicit, Dominum in praeteritis generationibus
reliquisse gentes in ignorantia,
neque tamen se reliquisse [gr.],
in est, citra testimonium, quoniam dedit
pluuias et ubertatem de coelo.
Porro huius uniuersalis cognitionis
Dei usus duplex est, prior generalis,
qui se extendit ad omnes homines,
nimirum ut sint inexcusabiles, ut qui
nullam possint adferre defensionem
in iudicium Dei, quin iure sint damnabiles.
Huius usus meminit Paulus in supra
citato loco, Rom, I. his uerbis: In
hoc ut sint inexcusabiles. Posterior usus
specialis est, de quo Epistola ad Ebreos
loquitur, in hunc modum: Per fidem
intelligimus perfecta fuisse secula uerbo
Dei. Hic fidei tribuit illud lumen, quod
in mundi creatione uere proficiant homines
in gloriam creatoris. Huc et illud
Dauidis Psal. 92. pertinet: Delectasti
me Domine in factura tua, et in operibus
manuum tuarum exultabo. Haec
breuiter sint dicta de uniuersali Dei
cognitione, eiusque usu duplici. Nunc de
p.66
altero genere cognitionis Dei dicendum
est.
Peculiaris itaque cognoscendi Dei
modus duplici fundamento nititur, nimirum,
Verbo et Testimonio, quod
uerbo additum est, Talem enim Deum
apprehendere oportet, qualem se per
uerbum et testimonium patefecit, iuxta
illud:
Esse Deum credas, quod de se praedicat ipse.
Verbum quidem intelligo, quod
inde usque ab initio de coelo sonuit uarijs
modis, ac tandem per filium, Ebraeos 1.
Testimonium uero uerbo adiectum
duplex est. Aut enim uerbo confirmando,
ut uerum ratumque a nobis habeatur,
additum est. Cuius generis in
ueteri et nouo testamento multa leguntur,
ut in diluuio seruatio piorum; submersio
impij mundi. Confusio linguarum,
Mirabilis transitus populi
Dei per medium aquae, maris rubri,
et Iordanis: Prolongatio dierum
ad preces piorum. Multae exuscitationes
mortuorum. Sanationes
p.67
miraculosae, et huius generis pene infinita.
Hoc genus testimoniorum commendat
suo populo Deus, Exodi 13:
Erit quasi signum in manu tua, et quasi
monumentum 'in oculis tuis, ut lex
Domini semper sit in ore tuo. Ad quod
genus testimoniorum prouocat etiam
Dominus apud Iohannem, ubi inquit:
Si mihi non creditis, credite Operibus
meis, Aut fiduciam ex uerbo conceptam
confirmat, ut Circumcisio et alia
Sacramenta ueteris populi. Et in nouo
testamento Baptismus et coena Domini,
fiduciae promissionis testimonia
et signacula sunt. Haec noticia Dei,
quae in uerbo et testimonio residet, sola
salutaris est. De qua Dominus Iohannis
317. sic inquit: Haec autem est aeterna
uita, ut cognoscant te solum uerum
Deum, et quem misisti Iesum Christum.
Per hanc enim renouamur (ut
inquit Paulus). in imaginem Dei.
Cognitionis uocabulum hoc loco Synecdoche [Synechdoche ed.]
Ebraica, et noticiam et fiduciam
consequentem significat.
p.68
Postquam autem de duplici Del
cognitione in genere dictum est, nunc
ea, quae ad posteriorem, hoc est, ad salutarem
illam cognitionem Dei pertinent,
in certa membra distinguamus,
et ordine explicemus. Constituantur
autem haec explicationis membra:
Primum. Descriptio Dei cum
distinctione personarum. Secundum,
Testimonia de unitate essentiae diuinae,
de trinitate personarum. De Diuinitate
filij et spiritus sancti. Tertium.
Diuinarum quarundam appellationum
explicatio. Quartum, Proprietates
personarum. Quintum. Varius
modus scripturae loquendi de altera
persona in Diuinitate. Sextum, Testimonia
de proprietatibus Dei. Septimum,
quis sic usus, et uerae noticiae
Dei praxis.
DESCRIPTIO DEI CVM
distinctione personarum.
DEscriptio autem Dei, in qua
etiam distinctio personarum continetur,
p.69
optima et commodissima est, quam
Philippus in locis Theologicis recitat,
his uerbis: Deus est essentia spiritualis,
intelligens, aeterna, uerax, pura, bona,
iusta, misericors, liberrima, immensae
potentiae et sapientiae. Pater aeternus,
qui filium imaginem suam ab aeterno
genuit. Et Filius imago patris coaeterna,
et Spiritus sanctus, procedens a
Patre et Filio, sicut patefacta est diuinitas
certo uerbo quod pater aeternus
cum filio ac spiritu sancto condiderit
et seruet coelum et terram, et omnes
creaturas,? Et in genere humano condito
ad imaginem suam, et certam obedientiam,
elegerit sibi Ecclesiam; ut ab
ea haec una et uera diuinitas, patefacta
certis testimonijs, et per uerbum traditum
Prophetis et Apostolis, agnoscatur,
inuocetur et colatur, iuxta uerbum
illud diuinitus traditum, Et damnentur
omnes cultus, qui fingunt alios
Deos, et haec uera diuinitas in uita eterna
celebretur.
Haec descriptio ex multis scripturae
p.70
locis collecta est, et constat
quinque principalibus partibus. Primum
describitur Deus absolute. Secundo
relatiue, ubi personae diuinitatis
discernuntur et distinguuntur. Tertio,
Ab effectu generali. Quarto, Ab
effectu spirituali. Quinto et ultimo
loco finis patefactionis diuinae additur,
TESTIMONIA PRObantia
unum esse Deum.
Exodi 20.et Deut. 5: Ego Iehoua
Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti,
de domo seruitutis. Non habebis
Deos alienos coram me.
Deut. 6: Audi Israel, Iehoua Deus
noster, Iehoua unus est.
Psal. 18 Quis Deus praeter Iehoua,
et quis fortis praeter Deum nostrum?
Malachiae 2: Nunquid non pater
Vnus omnium nostrum? Nunquid
non Deus unus creauit nos?
I. Corinth./ 8: Scimus quod non sit
alius Deus quam unus.
p.71
I. Timoth 2: Vnus est Deus, unus
etiam conciliator Dei et hominum,
homo Iesus Christus.
TESTIMONIA PROBANTIA
TRES PERSONAS
Diuinitatis.
Genesis 1. opus creationis tribus
personis tribuitur. Deus dixit, et spiritus
ferebatur super aquas. Hic clare
habemus Deum, [gr.], et Spiritum
sanctum.
Psal./ 33: Verbo Iehoua coeli facti
sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus
eorum.
Matth./ 28: Euntes ergo docete
omnes gentes, baptisantes eos in nomine
Patris, Filij et Spiritus sancti.
Matth./ 3. In Baptismo Christi
apparent personae distinctae Trinitatis.
Pater sonat hanc uocem: Hic est Filius
meus dilectus. Filius stans in flumine
conspicitur. Spiritus sanctus specie uisibili
demittitur.
p.72
Ad Galat./ 4: Quoniam estis filij
Dei, emisit Deus spiritum filij sui in
corda uestra, clamantem: Abba
pater.
1. Iohan./ 5: Tres sunt qui testimonium
perhibent in coelo: Pater, [gr.],
et Spiritus sanctus, et hi tres unum
sunt.
2. Corinth. 13. Gratia Domini Iesu
Christi, et dilectio Dei, et communio
Spiritus sancti, sit cum omnibus
uobis.
TESTIMONIA PRObantia
diuinitatem Filij.
Testimonia quibus diuina natura
filij Dei comprobatur, ad quinque
capita reuocare soleo, quorum primum
est, apertum scripturae pronunciatum.
Secundum, cultus Christo exhibendus.
Tertium, Opera Christi.
Quartum, confessio Ecclesiae. Quintum,
officium redemptionis. Haec
quinque capita memoriae iuuandae gratia,
his uersiculis includo.
p.73
Dictum, cultus, opus, confessio, munera, quinque haec
Naturas Christi cognoscendas tibi monstrant.
Dicta seu scripturae pronunciata
inter multa haec sunt illustria. Ieremiae
23: Hoc est nomen, quod uocabunt
cum Iehoua iustificator noster.
Psal. 68. Iehoua nomen illi, exultate
in conspectu eius.
Esa./ 9: Vocabitur nomen eius
admirabilis, consiliarius, Deus fortis.
Iohan./ 1: In principio erat [gr.],
[gr.] erat apud Deum, et Deus erat
[gr.]. Hic [gr.] subiectum est, iuxta
hanc regulam: Cum uerbum hyparcticon
collocatur cum duobus nominatiuis,
articulus ambiguitatem tollit. Nam
is nominatiuus, qui habet adiectum articulum,
propositionis subiectum est,
ut, [gr.], Hic de Colchis
pronunciatur, quod sint
Aegyptij.
Roman./ 9: Ex quibus est Christus,
secundum carnem, qui est super
omnia Deus benedictus in secula.
I. Iohan./ 5: Et sumus in uero, in
p.74
filio eius, Iesu Christo. Hic est uerus
Deus, et uita aeterna.
Huc quoque testimonia omnia refero,
in quibus naturalis et unigenitus
Dei filius esse praedicatur.
Secundum caput testimoniorum,
quibus probatur diuinitas Christi,
est CVLTVS, qui ex Dei mandato
illi exhibetur ab Angelis et
hominibus.
Ebraeos 1: Adorent eum omnes
Angeli Dei. Hunc Paulus et Stephanus
inuocant et agnoscunt, [gr.].
Quare uerus et naturalis Deus est.
Hoc ipsum confirmat tertium probationum
caput, quod tribuit Christo
opera soli Deo propria: creat, uiuificat,
uerbo potentiae suae omnia portat, exaudit,
Quae omnia sunt solius diuinae
potentiae.
Quartum caput est: Confessio purae
et Catholicae Ecclesiae, de qua in
Symboli explicatione.
Postremum membrum est Munus
mediatoris, quod non competit
p.75
creaturae purae. Sed de hoc capite etiam
iui Symbolo dicam, ubi Sacerdotium
Christi sum descripturus.
DE SPIRITV SANCTO.
SPIRITVS, cum de Deo
praedicatur, accipitur dupliciter, nimirum
essentialiter et personaliter. Vt,
cum dicitur: Pater, [gr.] et Spiritus
sanctus sunt Deus et Spiritus, uocabulum
spiritus essentialiter accipitur. Personaliter
autem, cum pro tertia persona
in diuinitate accipitur, idque per Metonymiam,
quia spirituales motus in cordibus
hominum excitat, et illorum
corda purificat, quod Epitheton,
SANCTVS, etiam indicat.
TESTIMONIA PRObantia
Spiritum sanctum
esse Deum.
Petrus ad Ananiam dicit: Quid
est quod impleuit cor tuum, ut mentireris
p.76
Spiritui sancto? Et paulo post:
Non es mentitus hominibus, sed
DEO.
Iob 33: Spiritus Domini fecit
me, et spiraculum omnipotentis uiuificauit
me. Hoc opus tantum diuinae
naturae competit.
Basilius diuinitatem Spiritus
sancti hac demonstatione astruit: Omnis
creatura habet substantiam circumscriptam.
Spiritus sanctus non habet
substantiam circumscriptam. Ergo
Spiritus sanctus non est creatura. Inuisibilis
enim creatura, etiamsi non circumscribatur
loco et finibus, tamen
proprietate substantiae finitur. Huc
pertinent etiam testimonia supra citata,
de personarum trinitate.
DIVINARVM QVArundam
appellationum
explicatio.
Appellationes in diuinis diligenter
obseruandae et discernendae
p.77
sunt. Teneatur itaque principio haec distinctio:
Quaedam appellationes conueniunt
Deo ex omni aeternitate.
Quaedam ex tempore, idque creaturarum
respectu, nam in Deum nullum omnino
accidens cadit. Sed utrunque genus
plures recipit differentias. Nam quae
Deo attribuuntur ex omni aeternitate
appellationes, sunt triplices. Quaedam
enim ad essentiam pertinent, quaedam
personarum discrimina respiciunt, Quaedam
collectiue Deo tribuuntur. Ad
essentiam pertinent: Deus, bonus, sapiens,
omnipotens, castus, uerax, et
huiusmodi, quae de Deo digne dicuntur.
De hoc genere appellationum tenenda
est regula, quod quicquid de
una persona dicitur, reliquis possit dignissime
attribui. Vt enim patrem recte
Deum, Dominum, omnipotentem,
iustum intelligentem dicis, ita ea Filio
et Spiritui sancto uerissime attribuis.
Sunt enim hae appellationes Naturae,
hoc est, essentiae diuinae, communes
propter aequalitatem aeternitatis, magnitudinis,
p.78
potentiae, trium personarum
in una diuinitate.
Cum autem audimus has uarias
appellationes Deo tribui, non cogitabimus,
in Deum accidentia cadere, aut
Deum compositum esse, aut mutationibus
obnoxium. Nam hae uariae appellationes
non diuersitatem in essentia
diuina notant, sed unam eandemque
simplicissimam significant, quae has
uarias sortitur appellationes propter
effectus in creaturis. Quare secundum
essentiam non distinguuntur in
Deo, Iusticia, sapientia, fortitudo, misericordia,
sed secundum effectus in
creaturis.
At appellationes quae ad personarum
discrimina pertinent, longe aliter
se habent. Non enim secundum essentiam
dicuntur (tametsi realiter) sed
relatiue, sicut pater ad filium, et filius
ad patrem, et spiritus sanctus ad utrunque,
ut qui ab utroque procedit. Pater gignit,
[gr.] nascitur, Spiritus sanctus
procedit, Hic non sunt communes
p.79
appellationes. Pater enim non est Filius,
nec Spiritus sanctus. Pater non nascitur
nec procedit. De proprietatibus
paulo post plura dicemus.
Collectiue Deo tribuuntur:
Trinus, trinitas, [gr.]. Vnde
recte dixeris: Deus est trinus, Diuinitas
est trinitas, si personas omnes complecteris
diuinitatis.
Posterius genus appellationum,
quas dixi Deo ex tempore competere,
est etiam in triplici discrimine. Nam
quaedam simpliciter dicuntur, ut: Deus
est incarnatus, [gr.] est caro factus.
Quaedam relatiue, sed dupliciter. Nam
quaedam sunt communes tribus personis,
ut, Dominus, creator, refugium,
clypeus, etc. Aliae seorsim singulis personis
competunt, ut Pater mittit, Filius
mittitur, ut assumat humanam naturam,
Spiritus sanctus in corda mittitur
credentium. [gr.] est sacerdos, mediator.
Quaedam per similitudinem dicuntur,
ut quae ad passionem, situm,
habitum, locum, tempus referuntur, ut
p.80
cum Deus irasci, furere, ascendere, descendere,
aures adhibere, uidere dicitur,
eo schemate, quod [gr.]
nominant, ut cum membra, actiones,
et affectus hominum aut aliorum animalium,
Deo tribuuntur. Membra, ut
oculi, aures, os, caput, alae, cornua. Actiones,
Stare, sedere, ascendere, descendere.
Affectus, ira, furor, poenitentia, misericordia,
Zelus, et. Verum haec
omnia comparate dicuntur, et per similitudinem,
qua creata diuinis quadam
tenui umbra comparari possunt.
Sed rem uno atque altero exemplo declarabo,
ut in alijs studiosi analogian
considerent.
Oculi tribuuntur Deo, quod
omnia uideat ac circumlustret, ut prudens
paterfamilias in domo, unde pulchre
oculorum intuitu adumbratur diuina
prouidentia. Aures tribuuntur
Deo, quoniam omnia audit, nihilque
ipsum latet, significantque modo clementiam,
qua exaudit inuocantes, modo
aequitatem, qua peccatores non audit.
p.81
Ascendit, quando se a nobis subducit,
ueluti nostra non curans. Descendit,
quando se nobis accommodat,
atque insigne aliquod opus ad nostram
utilitatem edit. Alae cum tribuuntur
Deo, significatur diligens Dei prouidentia
in fouendis ac defendendis pijs.
Ex his facile erit de reliquis huius
generis formulis iudicare, ne in anthropomorphitarum
errorem incidamus,
qui Deum reuera talibus membris praeditum
esse existimarunt. Nunc quarundam
appellationum definitiones
subijciam, quarum explicatio ualde necessaria
est. Primum ergo differentiam
inter naturam et personam uideamus.
Quoties NATVRAE uocabulo
utitur Ecclesia in doctrina de diuinitate,
significat ipsam essentiam, quae re
uera est, in qua tres personae subsistunt.
PERSONA unam rem indiuiduam
naturae seu essentiae significat, seu ut
Philippus definit, Persona est subsistens
p.82
uiuum, indiuiduum, incommunicabile,
non sustentatum ab alio, Graece
[gr.]. Non sustentatum ab alio,
excludit disputationes eorum, qui ut
duas naturas in Christo, ita etiam duas
personas, sed falso, docebant. Humana
enim natura in Christo non habet rationem
personae per se, sed dependet
singulari ordine ad hanc diuinam personam,
[gr.], ut ab ea sustentetur et
conseruetur, et rationem personae cum
diuina natura accipiat. Vnde in Symbolo:
Vt anima rationalis et caro unus
est homo, Ita Deus et homo unus est
Christus, Non unitate naturae, sed unitate
personae. Breuiter, Natura dicitur
quatenus est essentia quaedam, Personae
uero quae in ea essentia seu natura subsistunt.
Vnde quia tres sunt iuxta patefactionem
diuinam subsistentiae in
diuina essentia, tres quoque confitemur
personas. Alia est enim persona
patris, alia filij, alia Spiritus sancti,
Sed non est alia natura aut essentia
Patris, quam Filij et Spiritus sancti,
p.83
quemadmodum impie docuerunt Ariani,
Sed ut Pater est in Filio et Spiritu
sancto, Ita Filius in Patre et Spiritu sancto,
et Spiritus sanctus in Patre et Filio
[gr.], ut Graeci loquuntur
Theologi. Ita Christiana fides est,
non confundere personarum trinitatem,
nec discerpere naturae unitatem.
Prima persona dicitur Pater aeternus,
quia habet Filium aeternum, qui
[gr.] dicitur, duplici respectu, primum
respectu patris, quia cogitatione patris
nascitur. Deinde respectu nostri, quia
profert Euangelium e sinu patris, et
nobis annunciat. Hic aeternus [gr.],
ideo dicitur filius patris, quia ab ipso
generatur secundum ueritatem naturae,
transfusa patris substantia in
filium.
Verum cum dicitur filius de patre
nasci, cauendum est, ne rerum creatarum
cogitatione et similitudine initium
ullum natiuitatis aeternae Christi,
cum Arianis cogitemus. Nam Dei
[gr.] ante omne prorsus initium, hoc
p.84
est, sine aliquo suae natiuitatis initio de
patris substantia genitus est. Deus de
Deo, Lumen de lumine, iuxta confessionem
Catholicae Ecclesiae, quae filium
[gr.] patri confitetur, contra Arianorum
dogma, quo tres naturae statuebantur,
ut tres personae.
Porro quia Pater dicitur gignere,
[gr.] nasci, et Spiritus sanctus procedere,
tenenda est harum appellationum
explicatio. GIGNERE est
alium de sua essentia gignere. Quare
cum CREARE sit aliquid ex nihilo
facere, [gr.] aeternus Dei nequaquam
creatus esse dicendus est. NASCI
est a potentia cognoscente, quia genitum
est imago gignentis. Vt autem
in hominibus potentia cognoscens
format imagines, et loquitur: Sic filius
est aeterni patris imago, cogitatione genita,
ab aeterno communicata substantia,
et ostendens patrem in reuelatione
Euangelij. PROCEDERE autem
est a uoluntate, quia spiritus sanctus
est motor seu agitator.
p.85
PATRIS uocabulum duplicem
relationem habet. Nunc enim relationem
habet ad [gr.], et personam
primam in diuinitate significat, Nunc
ad homines refertur, estque commune
toti Trinitati ab affectu erga homines,
ut cum dicimus: Pater noster qui es in
coelis.
SPIRITVS quoque nomen nunc
essentialiter, et communiter praedicatur
de tribus personis, nunc personaliter,
et est tertia persona in diuinitate, de
qua re supra dictum est.
DE PROPRIETATE
Personarum.
In una essentia tres sunt hypostases
seu personae, quae a se inuicem proprietatibus
duplicibus discernuntur, nempe
interioribus et exterioribus. Interiores
sunt, gignere, nasci, procedere,
Solus Pater gignit. Solus Filius nascitur.
Solus Spiritus sanctus procedit.
Sed inter nasci et procedere hoc est
discrimen, quemadmodum et supra indicatum
p.86
est: Nasci quidem est a potentia
intelligente, quia filius cogitatione
nascitur, et est imago patris. Procedes
re autem, est a uoluntate, quia Spiritus
sanctus est agitator seu amor substantialis,
tanquam ignis amoris, quo pater
filium complectitur, et filius patrem,
imo quo postea pater et filius dulcissimo
complexu sibi copulant Ecclesiam
suam. Proprietates exteriores a beneficijs
erga Ecclesiiam sumptae sunt, ut
mittere et mitti, Pater mittit, Filius mittitur,
ut assumat carnem humanam, et
fiat uictima. Spiritus sanctus mittitur
in corda, ut in nobis accendat nouam
lucem et iusticiam.
MODVS SCRIPTVRAE
uarius loquendi de Filio, altera
persona
Trinitatis,
Scriptura uarijs modis de altera
persona in diuinitate loquitur. Primum
enim per Synecdochen [Synechdochen ed.], cum
p.87
humanitati attribuitur, quod est totius
personae, ut: Semen mulieris conteret
caput serpentis. Et econtra, cum diuinitati
tribuitur, quod similiter est totius
personae, ut cum Ieremias dicit:
Ipsum Iehoua esse iustificatorem nostrum.
Est enim IEHOVA essentiae
diuinae appellatio.
Secundo, quaedam attribuuntur
per communicationem idiomatum, sed
in concreto. Haec autem ut dextre intelligantur,
uidendum primum, quid
sit Idioma. Deinde quid communicatio
idiomatum, Tum cur in concreto
tantum recepta sit haec praedicatio.
IDIOMA itaque est proprietas
uni naturae conueniens, ut in homine,
Mentis Idioma est intelligere, ratiocinari,
meditari. Corporis Idioma est lacerari,
tangi, conspici etc.
COMMVNICATIO IDIOMATVM
est, cum Idiomata, hoc
est, proprietates unius naturae, alteri
communicantur, et tribuuntur in concreto,
seu, Communicatio idiomatum
p.88
est praedicatio, in qua proprietas uni
naturae conueniens, personae tribuitur
in concreto, propter unionem
hypostaticam.
Quod autem in concreto id tantum
fieri possit, haec est ratio: Abstracta
significant naturas et formas, per se
consideratas, ut diuinitas et diuina natura,
humanitas et humana natura.
Concreta autem ipsa subiecta significant
cum naturis et formis, ut, homo
non significat humanitatem, sed [gr.]
totum, in quo anima et corpus
sunt. In concreto igitur persona intelligitur,
in Abstracto natura tantum.
Cum igitur loquimur de filio
Dei, communicatio idiomatum est forma
loquendi, in qua proprietates unius
naturae alteri naturae communicantur,
propter unionem hypostaticam. In Christo
Idioma naturae diuinae est, esse omnipotentem,
creatorem, scrutatorem cordium.
Rursus Idioma humanae naturae
est, edere, bibere, ligari, tristari, crucifigi,
mori, Verum haec diuersarum naturarum
p.89
idiomata communicantur in concreatis,
hoc modo: Filius Mariae est omnipotens,
est creator, est scrutator cordium.
Deus edit, bibit, fatigatus est, tristatus
est, crucifixus est, mortuus est. Sic
uerbum est homo, Deus est homo,
Christus est Deus, Deus est natus ex
uirgine. Deus acquisiuit sibi Ecclesiam
suo sanguine. Hae propositiones ideo
sunt uerae, quia naturae, diuina et humana,
unitae sunt unione hypostatica
seu personali.
Tertio, Quaedam seorsim naturis
tribuuntur, humanitati quidem,
quae eam solam attingunt. Vt, Filius
Mariae creuit sapientia et gratia
coram Deo et hominibus. Diuinitati
uero, quae in illam solam competunt,
ut, Filius Dei est, per quem secula sunt
condita.
Quarto, Interdum praedicata conueniunt
utrique naturae in Abstracto, ut,
Christus uiuit in coelo, quod utique conuenit
Christo, secundum utranque naturam,
diuinam et humanam.
p.90
Quinto, Quaedam ita tribuuntur
personae, ut per se et seorsim neque humanae
neque diuinae naturae conueniant:
qualia sunt opera redemptionis,
uidelicet, quod potestatem a patre
acceperit, remittendi peccata, suscitandi
quos uelit, iusticiam, sanctitatem, salutem
largiendi, quod iudex constitutus
sit uiuorum et mortuorum, ut honoretur
quemadmodum et pater, quod sit
lux mundi, pastor bonus, sacerdos, rex,
mediator.
Discernendae sunt igitur appellationes,
quae naturarum proprietates significant,
ab Officij appellationibus. Deus,
omnipotens, immortalis, sunt appellationes
ad diuinam naturam referendae.
Homo, passibilis, uulneratus,
mortuus, sunt appellationes ad naturam
humanam referendae, (etsi omnis
iniuria et passio homini Christo illata,
ad ipsum unigenitum et impassibilem
Deum, quadam ratione pertinet,
quia diuina et humana natura
unione hypostatica sunt unitae)
p.91
Sed nomina Officij, quae sunt,
Mediator, Redemptor, Saluator,
Rex, Sacerdos, Pastor, competunt toti
personae, non alicui naturae seorsim.
Porro huius uarietatis distinctio
non solum utilis est ad confutandos
haereticos, uerum etiam pijs mentibus
longe alium fructum adfert. Nam sub
his uarijs formis loquendi continetur,
quicquid necessarium cognitu sit de filio
Dei, de quo praecipue quatuor necessario
cognoscenda sunt. I. Primum,
quod sit uerus Deus, unde fides concipit
fiduciam, quod possit iuuare et defendere
quos uelit, hoc est, ad se confugientes,
ut qui non solum spiritu et
sacramentis, uerumetiam naturae societate
illis coniunctus est. II. Deinde,
quod sit uerus Homo, unde fides concipit
fiduciam, quod uelit iuuare. III.
Tertium, quod sit una persona, non
confusis naturis, sed unitis hypostatica
unione. Vnde fides Deo coniunctiorem
se statuit, quam ut ab eo abijciatur.
IIII. Postremo, quod sit rex et pontifex,
p.92
Breuiter, saluator in se credentium.
Et hoc est fidei fundamentum,
Testimonia igitur primi modi
monent, ne officium redemptionis
discerpamus, sed toti Christo tribuamus,
Id quod adhuc quintus modus
clarius docet.
Secundus modus unionem hypostaticam
seu unitatem personae manifestat.
Communio enim idiomatum
euidenter ostendit discrimen, inter
hypostaticam seu personalem naturarum
unionem in Christo, et societatem
seu auxilium Dei in alijs sanctis.
Ideo enim praedicata communicantur,
quia est unum [gr.]. Tertius modus
distincte naturas Christi, nimirum
ueram diuinitatem ac humanitatem
comprobat. Hic utile est admonere
de modis praesentiae diuinae. Tametsi
enim Deus ubique totus per suam simplicem
essentiam est, iuxta illud: Coelum
et terram ego impleo, non tamen
eodem modo ubique esse conuincitur.
Nam quatuor sunt gradus praesentiae
p.93
Dei. Primus est praesentia conseruationis,
qua Deus omnibus creaturis
adest, ita ut eas sustentet, et conseruet.
Secundus gradus est, quo beatis angelis
et hominibus in gloria adest. Tertius,
quo in hac uita renatis adest, suo
spiritu et efficacia. Quartus, quo adest
[gr.] unione hypostatica
inseparabiliter.
TESTIMONIA DE
Proprietatibus Dei, unde fides
in ipsum stabilitur.
Exodi 34: Iehoua Iehoua, Deus
misericors et clemens, patiens, ac
multae miserationis, et uerax, qui aufers
iniquitatem et scelera, apud quem
innocens non erit innocens, qui miseris
cordiam custodis in millia, qui reddis
iniquitatem patrum filijs ac nepotibus,
in tertiam et quartam
generationem.
Psalm. 85: Et tu Iehoua Deus,
p.94
miserator et misericors, patiens et
multae misericordiae, et uerax.
Ieremiae 23: Putas ne Deus e
uicino ego sum, dicit Dominus, et non
Deus e longe. Si occultabitur uir in
absconditis, et ego non uidebo eum,
dicit Dominus. Nunquid non coelum
et terram impleo, dicit
Dominus?
Ieremiae 32: Fortissime, magne
et potens. Iehoua exercituum nomen
tibi, magnus consilio, et incomprehensibilis
cogitatu, cuius oculi aperti sunt
super omnes uias filiorum Adam, ut
reddas unicuique secundum uias suas, et
secundum fructum adinuentionum
eius.
DE VSV.
Quae hactenus dicta sunt, ad [gr.]
pertinent. Nunc pauca subiungam de
usu et praxi. Primum itaque [itque ed.] formant
p.95
haec recte iudicium nostrum de Deo,
qui uult a nobis agnosci talis, qualem
se suo Verbo et Testimonio patefecit.
Secundo, hinc recte iudicare discimus
de creatione, quae est opus totius Trinitatis.
Tertio, recte sentire de reparatione
generis humani, quod etiam
opus totius Trinitatis existit, seruata
tamen cuiusque personae proprietate.
Quarto, articuli fidei nostrae hinc confirmantur,
in quibus profitemur, nos
credere in unum Deum, qui est Pater,
Filius et Spiritus sanctus. Quinto, erudiunt
haec nos ad sollicite ambulandum
coram Deo nostro, in uero timore
et fide. Est enim praecipuus finis noticiae
Dei, fiducia in ipsum. Sexto, haec
faciunt ad recte inuocandum. Inuocatio
enim dirigenda est in hunc
solum Deum, qui est unus
in substantia et trinus
in personis.
p.96
SECVNDVM
CAPVT.
DE CREATIONE.
Creatio proprie est primaria illa
rerum productio siue formatio,
qua Deus aeternus pater Domini
nostri Iesu Christi, una cum filio aeterno,
et Spiritu sancto, produxit ex nihilo,
et formauit coelum et terram, et
contenta in illis, uisibilia et inuisibilia,
ut ipse agnoscatur et colatur. Est enim
creare proprie aliquid ex nihilo facere.
Ebraice BARA. Graecus genus posuit:
[gr.], fecit.
Vt autem maiori admiratione
rerum creatarum teneamur, obseruandum
est praeconium creaturarum Genesis
1. ubi Moses ita inquit: Viditque
Deus cuncta quae fecerat, et ecce bona
ualde. Hoc dictum primum monet, ut
creaturas separemus a deformitate, in
naturam per peccatum introducta. Est
p.97
enim peccatum eiusque effectus non a
Deo, sed a Diabolo et homine, auertentibus
se a Deo.
Deinde cum res creatas ualde bonas
esse audimus, tenendum est discrimen
inter Deum, summe bonum, et res
ab eo effectas. Est enim Deus bonus
causa et origine, quae bonitatis ratio rebus
creatis minime competit. Quare
Dominus in Euangelio pronunciat,
Deum solum bonum esse, qui non aliunde
suae bonitatis rationem habet, sed
ipse bonus est, natura, causa et origine
At res creatae quadruplici de
causa bonae praedicantur.
Primum enim ex eo bonae dicuntur,
et sunt, quia a Deo optimo
sunt conditae.
Secundo, quia Deo conditori
placent.
Tertio, quia sunt ordinatae ad
bonos usus.
Quarto, quia singulae in suo ordine
Deo optimo seruire debent. vade
p.98
Dauid Psal. 148. hortatur totam uniuersitatem
rerum, ut Deum conditorem
et saluatorem suum celebret. Et
quanque tota creatura Deum sua quadam
ratione celebrat, tamen praecipuum
cultum a rationali creatura requirit.
Quare Angeli et Homines conditi
erant, ut essent templum Dei, et uera
innocentia seruirent Deo. Haec nos admoneant,
quotiescunque hanc rerum
machinam intuemur, ut ad Christum
reparatorem naturae humanae confugiamus,
quo aliquando Deo in nostro
ordine rite seruire cum sanctis Angelis
possimus.
Porro in creaturis spectentur haec
quatuor. Primum, specierum pulcherrima
uarietas. Secundum, facultatum
et uirium in rebus productis utilissima
proprietas. Tertium, ordo creationis,
et rerum productarum, iucundissimus.
Quartum, Finis principalis, conditionis
rerum.
Haec quatuor de multis magnis
rebus nos admonent. Varietas enim
p.99
specierum, qua adeo pulchre rerum
gradus distinxit, commendat nobis
opificis summam potentiam et sapientiam.
Proprietas et uis rebus insita,
bonitatem creatoris praedicat, ut qui ad
certas utilitates res singulas condiderit.
Ordo duplex consideretur, prior creationis,
qui docet, omnia propter hominem
condita, Vnde commendat Deus
nobis suam paternam prouidentiam.
quod antequam nasceremur, prospexerit
nobis. Posterior ordo est rerum
creatarum, quarum quatuor
sunt gradus: Infimus, earum rerum
quae sunt tantum, ut Elementa, Lapides,
Metalla, etc. Proximus, rerum
quae sunt et uiuunt tantum, ut plantae,
herbae, frutices. Tertius, rerum quae
sunt, uiuunt et sentiunt, ut animalia
bruta. Summus rerum est, quae non solum
sunt, uiuunt et sentiunt, verumetiam
intelligunt. Hi gradus rerum hanc
naturam ex primaeua conditione et
ordinatione Dei obtinent, ut inferiores
gradus seruiant superioribus, seruata
p.100
cuiusque dignitate. Quare ut tres primi
ordines seruiunt homini, ita quartus
gradus ad unum Deum colendum referri
deberet. Seruant enim suum ora
dinem uniuersae creaturae, seruientes
homini, Sed cum Homo non seruit
Deo, contra suam naturam facit, et inuertit
ordinem naturae rerum.
Huius igitur ordinis consideratio
duarum rerum nos admonebit.
Primum enim, quae sit hominis excellentia
ostendit. Excellit enim omnia,
quae infra suum ordinem collocata
sunt. Deinde ostendit, quo omnes hominis
actiones referendae sint, nimirum
ad Deum agnoscendum et glorificandum,
et ad perpetuam gratiarum
actionem reddendam Deo, qui in nostrum
bonum omnia condiderit.
Postremum eorum quatuor, quae
spectanda sunt in creaturis, est finis creaturarum,
qui ex ordine earundem
haud obscure intelligi potest. Elementa
enim et creaturae primi ordinis ordinantur
ad alias creaturas digniores, ita
p.101
ut ordo rerum trium graduum ad hominem,
Hominis uero sit ad Deum agnoscendum
et glorificandum. Hinc
Salomon Prouerb./ 16: Vniuersa propter
semetipsum operatus est Iehoua.
Propter semetipsum, hoc est, ut ipse ex
ijs agnoscatur, laudetur et glorificetur.
Non enim res creauit, ut illis uteretur,
quia nec illis nec nostris bonis indiget.
Psalmo 16.
TESTIMONIA
CREAtionis.
Genesis I: In principio creauit
Deus coelum et terram. Lege historiam
creationis primo et secundo capite
Geneseos.
Psal. 33: Verbo Iehoua coeli firmati
sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus
eorum.
Psalmo eodem: Quoniam ipse
dixit et facta sunt, ipse mandauit, et
creata sunt.
p.102
Psal. 18: Coeli enarrant gloriam
Dei, et opera manuum eius annunciat
firmamentum.
Prouerb./ 16: Omnia operatus est
Iehoua propter semetipsum.
CAPVT III.
DE PROVIDENTIA
Dei.
Prouidentia Dei est non solum
ipsa diuina ratio, qua is cuncta
praeterita et futura uidet et cognoscit,
sed etiam administratio diuina, per
quam Deus sustentat, gubernat et moderatur
omnia a se condita, in sui nominis
gloriam. Sed huius administrationis
tres sunt modi.
Primus est Vniuersalis prouidentia,
qua dirigit Deus omnes creaturas,
iuxta conditionem et proprietatem,
quam singulis dum formaret
eas, dedit, Et nunc eas sua cura
complectitur, ut stet incolumis
p.103
naturae status. Quare cum solem, lunam,
stellas, cursum suum conficere uideamus,
existimemus ipsa obedire
Deo, ipsius iussa exequi, neque id tantum,
sed Dei quoque manu gubernari,
ferrique omnia eius nutu. Nec prohibet
haec uniuersalis Dei operatio, quo minus
singulae creaturae, tum in coelo, tum
in terris, qualitatem et naturam suam
retineant, propriamque inclinationem
sequantur. Vnde Augustinus dicit,
Deum res conditas sic administrare,
ut eas proprijs motibus agere sinat.
Nam hoc ipsum est prouidentiae Dei,
ut non solum naturam, uerumetiam
inclinationem modumque naturae agendi
sustentet.
Secundus modus specialis prouidentiae
est, qua Deus moderatur omnia, et
addicit creaturas in obsequium suum, ut
maxime expedire et conducere sibi uidetur.
Hac pluuias, tonitrua, gelu,
grandinem, siccitatem, tempestatem,
serenitatem, abundantiam, famem, bellum,
pacem, exilium etc. efficit, ut hac
p.104
sint bonitatis, et iusticiae et iudicij sui
instrumenta, prout nunc seruos suos
iuuare, nunc sontes punire, nunc pios
castigare paterno affectu constituit,
Idque iuxta promissiones suas et minas,
non aliqua stoica necessitate. Est autem
haec regula in primis tenenda, quod
sub diuinam prouidentiam non tantum
cadant effectus futuri, sed etiam ex quibus
causis, quo medio, quoque ordine
proueniant. Fur strangulatur, idque prouidentia
diuina, quia furtum commisit
tali supplicio dignum, nequaquam strangulandus,
ea uel simili causa non praecedente,
etsi interdum nobis causae talium
suppliciorum occultae sunt, Proinde
in euentibus ad promissiones et
minas diuinas, et non ad stoicam necessitatem
respiciendum est.
Tertius modus est prouidentia
peculiaris, qua Deus uiuit et regnat in
Ecclesia Christi, erigit et fouet fideles,
operatur uelle perficere, inspirat precandi
affectum, efficit, ut in praeceptis
p.105
suis ambulemus, iuxta suam promissionem,
Ezech./ 36. Aufer cor lapideum
de carne uestra, et dabo uobis cor carneum,
et faciam, ut in praeceptis meis
ambuletis, et iudicia mea faciatis. Quatenus
enim corrupti sumus peccato originali,
terrae siccae et sterili persimiles
sumus, boni fructus nihil omnino producenti,
Nam corruptum est iudicium
nostrum, uoluntas nostra Deo rebellis,
ad malum procliuis et propensa, denique
tota nostra natura uitiosa est. Quod
cum ita sit, ipse Dominus peculiari cura
reformat in nobis iudicium, operatur
in nobis et uelle et perficere. Sed
interim notandum est, nos a natura
electionem et uoluntatem habere, sed
quia utraque peccato deprauata est, Dominus
eas sua manu reformat, et e malis
bonas facit. Quod igitur ad discernendum
apti sumus, quod uolumus, quod hoc
uel illud facimus, id naturale Dei donum
est. Quod uero nihil aliud possumus
eligere, expetere aut facere, quam malum,
p.106
id ex corruptione peccati est. Contra,
et bene operari cupimus, atque exequendi
potestate sumus praediti, id totum
a gratia proficiscitur, qua in meliorem
uitam regenerati sumus.
Porro finis et usus prouidentiae
Dei nunc explicandi sunt. Finis itaque
duplex: prior, ut nos totos Deo commendemus,
eum timeamus, inuocemus
et praedicemus. Posterior, ut secure contemnamus
quicquid nobis mundus uel
Sathan minatur. Vsus autem ut conspiciatur
apertius, duae obseruandae sunt
nobis distinctiones. Prior, quod tam in
praeteritum quam in futurum consideranda
sit prouidentia Dei. Altera, et Deus
interdum cum suis medijs, interdum sine
medijs, nonnunquam etiam contra
omnia media, suam prouidentiam exequitur.
Si igitur ad tempus respicis praeteritum,
diuinae prouidentiae asscribes,
quicquid uel prosperi uel aduersi tibi
contigit, sed diuersimode. Si enim quid
prosperi contigit, habes occasionem celebrandi
p.107
Dei, idque exemplo sanctorum
Patriarcharum 3, Regum, atque adeo omnium
piorum. Si quid aduersi contigit,
duo facies, primum cogita cum Iob:
Sicut Domino placuit, ita factum est.
Deinde anteactae uitae subeat memoria,
ut uel ex poenis tibi inflictis peccata
tua agnoscas, ac emenderis. Ita, ut
cum Dauide dicere possis: Bonum est
mihi Domine, quod humiliasti me. In tempus
futurum hoc modo reputanda est
prouidentia Dei, ut semper ad eius promissiones
et minas intentus sis, hinc ad
Dei timorem, fidei inuocationisque profectum
incitaberis. Non enim carnis torporem,
sed quietem fidei adferre nobis
debet prouidentia Dei. Deinde etiam
aduersus crucis acerbitatem
armaberis.
Porro si per media prospicit tibi
Dominus, accipe tanquam a manu
Dei, et illi gratum te exhibe. Media autem,
ut prouidentiae Dei instrumenta
agnoscito. Si absque medijs, ut si sine pane
p.108
te in carcere sustentaret, uerbo Domini
hoc ascribendum est. Si contra
media nobis prouidet Do: minus, hoc
est, cum nulla obstacula prouidentiam
paternam impedire possunt, ut cum
Dauid euectus est in regnum, Saule
contra cum tota familia reclamante.
Cum Daniel in spelunca leonum liberatur,
et tres uiri in camino Babylonico,
habemus materiam praedicandi et
celebrandi Dei. Hodie Ecclesia, uel inuitis
inferorum portis, Dei prouidentia
in hoc regno et alibi conseruatur.
Haec si cogitaremus, non adeo sacrilege
abiecta fiducia in Deum confugeremus
ad humana praesidia, et in fauore
pulueris et cineris spem poneremus,
quam proteruiam non uno in loco
Scriptura maledictam pronunciat, Ieremiae
17. Maledictus homo, qui ponit
fiduciam in homine, et ponit carnem
brachium suum.
TESTIMONIA PROVIDENTIAE
VNIVERSALIS.
p.109
Psal. 104. secundus qui incipit:
Benedic anima mea Dominum, praedicat
hanc uniuersalem
administrationem.
Paulus Act./ 17. In ipso enim uiuimus,
mouemur et sumus, id est, per ipsum
datur, sustentatur et fouetur uita
nostra.
Ebre. 1. Ferens omnia uerbo potentiae
suae.
Matth. 10. Duo passeres asse ueneunt,
et unus ex illis non cadit super
terram sine Patre uestro.
1. Timoth. 6. Qui uiuificat omnia.
TESTIMONIA PROVIDENTIAE
SPECIALIS.
Psalm. 127. Nisi Dominus aedificauerit
domum, frustra laborat qui
aedificat eam.
Prouerb. 3. Egestas a Domino
in domo impij, habitacula autem iustorum
benedicentur.
Psal. 36. Homines et iumenta iuuabis
Domine.
p.110
Huc Psalmus 107 referendus est.
Huc refertur, quoties Dominus
per Prophetas dicit, se tenebras et lucem,
uitam et mortem immittere.
TESTIMONIA PECVLIARIS
PROVIDENTIAE,
quae est electorum.
Psal. 1. Nouit Dominus uiam
iustorum.
Psal. 33. Oculi Domini super
iustos.
Matth. 10. Capilli uestri omnes
numerati sunt.
Huc Psal. 91. Qui habitas in adiutorio
altissimi, totus referendus est.
In hoc enim pulcherrime ostenditur,
quod Ecclesia Christi sit ueluti theatrum
prouidentiae Dei.
CAPVT IIII.
HOMO.
Homo est creatura Dei, constans
corpore et anima rationali,
ad imaginem Dei, cum libera uoluntate
p.111
condita, praesesque creaturarum inferiorum
ordinum constituta, ut Deum
in societate agnoscat et celebret. Haece
definitio sumpta ex secundo capite Geneseos
conuenit homini, ut creatus
erat a Deo, dum erat adhuc in honore,
ut Psalmus 49. loquitur, hoc est, in statu
innocentiae ante peccatum.
Scire autem oportet, quod Scriptura
sacra quadruplicis status hominis
meminit, quorum primus fuit ante peccatum,
Gene. 2. Secundus sub peccato.
Tertius sub gratia foederis, Gene. 3.
et passim in Scripturis, In quo statu soli
sunt ij, qui foederis participes facti
sunt. Quartus status, post hanc uitam,
et is uariat. Ante enim resurrectionem,
corpus in sepulchro, anima pij in
requie erit, Post resurrectionem uero
coniungentur animae corporibus, ut
uel requie aeterna fruantur simul, uel
poenas luant suae iniusticiae. Iuxta horum
statuum diuersitatem, hominis
conditio mirabiliter uariat. Quare breuiter
p.112
admonebo, qualis_nam sit homo
in diuersis illis statibus.
In primo igitur statu, quem uocant
statum innocentiae, qualis fuerit
homo, ideo breuius dicam, quia postea
rursus repetendum est, ubi dicetur de
iusticia originali. Habuit itaque homo
in hoc primo statu 1. Imaginem Dei,
2. integritatem, 3. e)utaxi/an-GR omnium uirium,
4. uerbum, 5. et duplex sacramentum,
immortalitatis et probationis.
Sed haec apertius declaranda sunt, ac
primum de imagine dicendum est.
Imago itaque quid sit, non est obscurum.
Est enim rei alicuius expressio
seu representatio, idque tum in anima hominis,
uidelicet in parte cognoscente,
tum extra animam. Cum enim mens
humana cogitat aliquid, imaginem quandam
rei ueluti pingit et deliniat, ut quoties
cogitat aliquis hominem notum
absentem, mente quasi delineat corporis
figuram, quam intuetur de absente
cogitans. Ad eundem modum pictor
p.113
manu exprimit delineamenta corporis,
cuius imaginem pingit, ut absentis formam,
quantum fieri potest, referat et
representet picta imago. Hanc esse propriam
significationem Imaginis manifestum
est, quam appellationem uerbum
Dei accommodat aeterno Apy
deinde et homini, ac uocat imaginem
Dei, quae ipsum Deum representat et
refert. Sed haec duplex est, naturalis nimirum
et gratuita. Naturalis Dei imago
in solo Christo est, et est duplex,
essentialis, et per uirtutem. Essentialis
est eiusdem essentie cum Patre, unde et
o(moou/sioj-GR dicitur, coaeterna et coaequalis.
Vt enim in nobis cogitatio format ima
gines rerum, de quibus cogitamus, ita
aeternus Pater sese ab aeterno intuens
et cogitans gignit imaginem sui. Sed
nos non transfundimus substantiam
in imagines illas, in mente formatas,
quae reipsa sunt subitae et euanescentes
actiones. At Pater aeternus ab aeterno
gignit imaginem, communicata ipsi essentia.
p.114
Hanc essentialem Dei imaginem,
hoc est, Christum Dominum, Epistola
ad Ebreos uocat characterem substantie
Patris, hoc est, imaginem substantialem,
qua Filius est [gr.] cum persona
Patris. Vocatur et [gr.] eadem ratione.
Vt enim imago in nobis concepta
est [gr.]. hoc est, uerbum mentale, ita Filius
Dei [gr.], est aeterni Patris imago,
ineffabili ratione communicata essentia
ab aeterno. Imago Dei per gloriam
uirtutis (qua Epistola ad Ebraeos
[gr.] gloriae uocat) est, quae refulget
in Christo per operum diuinorum
uirtutem, unde et Patris coelestis potentia
gloriosa, et uoluntas paterna conspicitur.
Ita enim se totum in Christo
patefecit Deus, ut in ipso immensam
suam bonitatem, sapientiam, uirtutem
ac [gr.] in solidum declarauerit.
De hac imagine loquitur Dominus
Iohan. 14. Philippe qui uidet me, uidet
et Patrem. Et quoniam uirtutis similitudo
(ut inquit Hilarius) non potest
p.115
esse dissimilis naturae, recte ex uirtutis
similitudine, essentiae similitudo concluditur.
Virtus enim Christi praesentis diuinitatis
uisibilis est imago, qua Deus
nobis, per se inuisibilis, quodammodo
redditur uisibilis. Nec potest haec uirtutis
gloria Prophetis aut Apostolis tribui,
qui diuina opera ediderunt. Non
enim propria, sed CHRISTI uirtute
et inuocatione id fecerunt, ad confirmandam
Christi gloriam.
Porro imago Dei per gratiam ea
est, secundum quam primus homo factus
et formatus fuit, iuxta illud: Faciamus
hominem in imagine nostra, secundum
similitudinem nostram. Haec imago
in homine tripliciter considerari potest.
Primum, ratione substantiae, deinde
ratione donorum, quibus ornatus
erat primus homo, tertio, ratione eminentiae
super alias creaturas.
Augustinus imaginem Dei, quae
ratione substantiae spectatur, interpretatur
hoc modo: Memoria in mente
p.116
hominis significat Patrem aeternum
gignentem Filium. Cogitatio significat
Filium, unde et [gr.] aeterni Patris
dicitur. Voluntas Spiritum sanctum
significat. Neque dubium est, aeterni Patris
et Filij et Spiritus sancti discrimina
in humana mente esse adumbrata.
Est Mens quidem una simplicissima
natura, sed in ea sunt istae tres proprietates:
Memoria, Cogitatio et Voluntas,
quae representant tanquam obscurae
quaedam umbrae, personarum in diuinis
discrimina.
Verum si ad dona referas hanc
Dei imaginem in homine, erit profecto
imago Dei, conformitas et similitudo,
quae Adamo erat cum Deo, qua iusticiam
et sanctitatem Dei quasi in speculo
representauit Adam. Vnde Paulus
Ephe. 4. Et induatis nouum hominem,
qui secundum Deum creatus est,
in iusticia et sanctitate ueritatis. Huius
imaginis finis fuit, ut Adam cum sua
posteritate in sanctitate et iusticia omnibus
diebus seruiret Deo.
p.117
Ratione ordinis seu eminentiae
ad alias creaturas, homo erat conditus
ad imaginem Dei, ut qui dominus omnium
rerum inferiorum ordinum erat
constitutus, qua quidem imago non
ad puritatem et sanctitatem cordis, sed
ad externam ordinationem Diei pertinet.
Vnde Paulus). Corinth.)). uirum
imaginem et gloriam Dei docet. In
eminentia enim, qua uir mulierem antecellit,
gloria et imago Dei quodammodo
conspicitur, quemadmodum in
omni principatu.
Has tres partes imaginis Dei esse
non est dubium, quarum extremae, hoc
est, prima et ultima, iuxta quasdam tenues
umbras remanserunt in homine
post lapsum, sed media pars prorsus inducta
fuit per peccatum, sed per Christum
in regeneratis indies reparatur et
fit illustrior, quae post resurrectionem
perficietur, quando non solum mente,
corde, affectibus conformes Christo erimus,
uerum etiam corporibus, quod
p.118
Paulus 1. Corinth. 15. et Philip. 3.
docet.
Secundum, quod habuisse hominem
in primo statu dixi, est integritas,
quae fuit mentis, perfecte intelligentis
et rectissime iudicantis, cordis iustissime
et ordinatissime appetentis, et corporis
promptissime exequentis, quae
mens perfecte iudicauit, et cor recte
imperauit.
Tertio loco [gr.] posui, quae
omnium uirium pulcherrima harmonia
extitit, qua mens nihil cogitauit,
cor nihil appetiuit, corpus nihil executum
est, nisi quod Deo probabatur.
Quae harmonia mentis, corporis et cordis
cum uoluntate Dei, summum hominis
bonum fuit, ratione status hominis
perfectissimi.
Sequitur Verbum, quod et praeceptum
et comminationem continet.
Praeceptum: Ex omni arbore paradisi
comedes. Prohibitionem: De arbore
autem scientiae boni et mali ne comedas.
p.119
Haec arbor homini exitialis fuit,
non quidem sua natura, nam bona Dei
creatura erat, sed propter mandatum
Dei, quod uiolare nefas erat.
P.ostremum, quod posui in statu
primo hominis, fuit sacramentum immortalitatis.
Quemadmodum enim arbor
scientiae boni et mali exitio fuit
Adamo propter ipsius praeuaricationem
(erat enim illi a Deo commendatum,
ut esset explorationis seu probationis
sacramentum quoddam) Ita, si
praecepto obtemperasset, fructus arboris
uitae sacramentum fuisset illi immortalitatis,
ac quasi remedium, quo uita
perpetuo conseruanda esset. Hoc aperte
indicat textus, cum dicit: Nunc ergo,
ne forte mittat manum suam, et sumat
etiam de arbore uitae, et comedat,
et uiuat in eternum, emisit eum Dominus
Deus de horto Eden, seu paradiso.
Status secundus hominis miserrimus
est, sub peccato et tyrannide diaboli,
qui qualis sit, in 8. capite, ubi de peccato
agitur, manifestabitur.
p.120
Tertius status gratiae est, In hoc
imago Diei, per peccatum in secundo
statu deleta, instaurari incipit per Christum,
naturalem Dei imaginem. Quemadmodum
enim creatio hominis fuit
formatio ipsius ad imaginem Dei, Ita
sane regeneratio piorum nihil aliud est,
quam reformatio imaginis Dei in illis. In
hoc igitur statu lapsus homo dextera
Dei erigitur, dum in Christum credit.
Vnde praeclare Augustinus: Sed quoniam
(inquit) non sicut sponte homo
cecidit, ita sponte surgere potest, porrectam
nobis desuper dexteram Dei, id
est, Dominum nostrum Iesum Christum,
firma fide teneamus.
De quarto statu hominis, qui est
piorum quidem in gloria, hoc est, aeterna
beatitudine, Impiorum uero in gehenna,
dicam in fine Symboli.
VSVS.
Porro usus huius capitis est, ut
agnito fine nostrae conditionis, Christum
p.121
naturae nostrae et imaginis Dei in
nobis reparatorem, firma fide teneamus,
eique totis uiribus seruiamus, in sanctitate
et iusticia uera. Nunc testimonia
de primo tantum statu hominis
subijciam, quia de alijs commodius suis
proprijs locis dicetur.
TESTIMONIA DE
HOMINIS PRIMO STATV.
Genesis). Creauit Deus hominem
ad imaginem suam, ad imaginem
Dei creauit eum, Masculum et foeminam
creauit eos.
Genesis 2. Formauit Deus hominem
de puluere terre, et inspirauit in faciem
eius spiraculum uitae.
Psal. 49. Homo cum in honore
esset, non intellexit. Hic statum innocentiae
honoris titulo ornat Dauid.
Ecclesiast. 7. Deus fecit hominem
erectum.
Siracidae 15. Deus reliquit hominem
in manu consilij sui.
Siracidae. 17. Deus de terra creauit
p.122
hominem, et secundum imaginem
suam fecit illum.
Sapien. 2. Deus creauit hominem
in integritate, et ad imaginem similitudinis
suae fecit eum.
Esa. 43. Omnem uocatum in nomine
meo, in gloria mea creaui eum,
formaui eum, feci cum.
CAPVT V.
IVSTICIA ORIGINALIS.
Tametsi facile colligi potest, ex ijs,
quae diximus de statu hominis ante
lapsum, quae qualisque sit iusticia originalis,
tamen utile est tenere aliquam
breuem descriptionem, qualis haec esse
poterit: IVSTICIA ORIginalis est integritas
naturae humanae, in qua refulget
imago Dei, obedientia et [gr.] omnium
uirium, mentis, cordis, corporis,
erga Deum, adeoque ipsa generis humani
approbatio et acceptatio apud Deum.
In hac definitione duo complexus
sum, nimirum materiale et formale iusticiae
originalis. Materiale est integritas
p.123
naturae humanae, lux mentis, uoluntatis
conuersio ad Deum, cordis obedientia
et [gr.] omnium uirium in homine.
Formale uero est ipsa approbatio
et acceptatio hominis apud Deum.
Descriptionis huius membra ex testimonijs
supra commemoratis de statu
hominis confirmantur.
VSVS.
Vsus est, ut lapsum nostrum ab
hac iusticia deploremus, ac totis uiribus
anhelemus, ut eam per Christum
recipiamus.
CAPVT VI.
LIBERVM
ARBITRIVM.
Multi sunt, cum ueterum, tum recentium
acutae et doctae disputationes
de libero arbitrio, quas ut eo rectius
intelligant adolescentes, primum
exponam quaedam uocabula, quorum
cognitio faciat ad intelligendam rectius
hanc doctrinam.
p.124
Sex sunt in homine, quantum ad
hoc negocium attinet, spectanda: Vita,
Sensus. Appetitus, Ratio, Voluntas,
Voluntatis libertas. Vita ipsa est internus
et naturalis motus, uigens tantum
intrinsecus. Sensus est uitalis in corpore
motus, uigens etiam extrinsecus.
Appetitus est naturalis uis in animante,
mouendis auide sensibus attributa.
Ratio est facultas naturalis iudicandi
res oblatas. Voluntas est motus naturalis,
rationi, appetitui, et sensui praesidens.
Haec sane quocunque se inclinauerit,
semper habet rationem comitem, et
quodammodo pedissequam, non quod semper
ex ratione [rationne ed.], sed quod nunquam absque
ratione moueatur, ita, ut multa faciat
per ipsam contra ipsam, hoc est, quasi
per eius ministerium contra eius consilium
et iudicium. Hinc illa uox Medeae:
Video meliora proboque, deteriora
sequor.
Porro ratio uoluntati data est, ut
instruat illam, non ut destruat, destrueret
p.125
autem, si necessitatem ei ullam imponeret,
quo minus libere pro arbitrio se
uoluerit, siue in malum consentiens, siue
in bonum. Si horum alterutrum prohiberet
ratio, uoluntas non esset uoluntas.
Voluntas enim coacta proprie uoluntas
dici nequit, licet serua sit in non
renatis. Iam unde sit liberum arbitrium,
ex praedictis colligendum est,
nempe, quod sit spontaneus ex uoluntatis
libertate et rationis arbitrio, hoc est, iudicio
consensus. Ratio enim non imperat
uoluntati, sed ut consiliarius fidus
iudicat, relinquens uoluntati imperandi
munus. Ratio Medeae uoluntati dictauit
[gr.] erga prolem conseruandam,
quod iudicium etsi probauit uoluntas,
tamen ut domina media ad imperandum
elegit contrarium, idque sponte
et libere.
Quare liberum arbitrium est facultas,
quo uoluntas sponte sua, minime
coacta eligit uel respuit quod ratio
iudicat. Vt enim arbitrium, iudicium
p.126
rationis, ita libertas uoluntatis inclinationem
liberam in hoc uel illud monstratum
a ratione respicit. Hic certe libertas
seruituti non opponitur, sed necessitati
seu coactioni, quae nullo pacto
sine implicatione contradictionis cum
uoluntate stare potest. Cum itaque Theologi
quidam liberum arbitrium oppugnant,
non tollunt libertatem uoluntatis,
quatenus sua sponte et uoluntario
motu hoc eligit, uel illud reijcit, Sed
quatenus serua esse negatur captiua
sub peccato. Hanc enim opinionem
impugnant, non stoicam statuunt uoluntatis
necessitatem. Vnde fit, interdum
non tam de rebus, quam de uocabulis
certetur, dum alij libertatis uocabulum
opponunt necessitati, alij seruituti.
Si enim libertas necessitati seu
coactioni opponitur, uoluntatem tollit,
qui eius libertatem eneruat. At si
opponitur seruo, gratiae hostis est, qui
libertatem, quantum ad iusticiam spiritualem
attinet, homini non renato uindicat.
p.127
Atque in hunc modum philosophice
fere inter Theologos disputatur.
Quoniam autem in quaestione de
libero arbitrio in Ecclesia quaeritur (ni
fallor, libenter enim me doctorum iudicio
subijcio) simul de iudicio, uoluntate
et uiribus hominum, in ijs praestandis,
quae ad salutem animarum pertinent.
Deinde, quia Graecorum uocabulum
nimium arrogans est, quo non tantum
uoluntatis spontaneus motus ad aliquid,
sed etiam uirium libera facultas
significatur, (Est autem uocabulum
Graecis usitatum in hac quaestione et
[gr.] selffmegtighedt, quasi homo
ex se haberet non solum eligendi facultatem,
uerum etiam praestandi uires,
quemadmodum Pelagius somniauit)
subijciam explicationem huius quaestionis,
quatenus liberum arbitrium etiam
facultatem praestandi quae uoluntas
imperat, complectitur. Sitque haec definitio:
Liberum arbitrium est facultas
rationis quidem ad malum bonumue
p.128
discernendum, uoluntatis uero ad
utrumuis eligendum, denique et uirium
ad utrumlibet praestandum. Nam ut
aliquid recte fiat uel geratur, requiritur
primum iudicium sanum, deinde uoluntas
media ad imperandum, Postremo
conatus seu uires, quae obsequium
praestant. Hinc sequitur, illic demum
esse liberum arbitrium, ubi iudicium sanum
est, uoluntas prompta, uiresque ad
agendum idoneae. Quare cum haec omnia
in primo statu hominis absoluta et
perfecta fuerint, ibi quoque liberum arbitrium
fuisse minime impeditum, manifestum
est.
Verum cum de libero arbitrio
quaeritur, quaestio est potissimum: An
homo post lapsum a suo primo statu
habeat liberum arbitrium nec ne? Vt
ad hanc quaestionem plane et sine errore
respondeatur, tria sunt notanda. Primum
enim constituenda est regula ex
ijs, quae dicta sunt. Deinde distinguendi
sunt actionum gradus, tum actionibus
applicanda est regula.
p.129
REGVLA haec est: Liberum arbitrium
earum est rerum, quarum iudicium
integrum existit uoluntas non
impedita, et uires sufficientes.
GRADVS actionum, quantum
quidem ad hoc nostrum propositum
attinet, quatuor constituantur. Primus
gradus sit actionum, quae hominibus
cum brutis magna ex parte communes
sunt, ut quae pertinent ad conseruationem
naturae, seu indiuiduorum.
Huius generis sunt, educare, tueri natos,
edere, bibere, uestire, aedificare, uigilare,
dormire, ire, stare, sedere, et id genus
alia. Secundus gradus, actiones
rationis is complectitur, quarum aliae
sunt communes, aliae priuatae, aliae politicae,
aliae oeconomicae. Huius generis
sunt: gerere magistratum, seruire, contractus
exercere, colere agros, exercere
artificium, nauigare. Tertius gradus
ecclesiasticorum operum est, quae pertinent
ad ministerium conseruandum,
ut: docere uerbum, hac uel illa hora conuenire,
p.130
audire uerbum, administrare sacramenta,
percipere sacramenta, his uel
illis ceremonijs uti. Quartus gradus
diuina opera complectitur, ut: implere
legem Dei, praestare fidem, credere, recte
orare, diligere inimicos, Breuiter,
eorum operum est hic gradus, quae lege
sua Deus a nobis requirit, quo ad interiorem
et ueram obedientiam attinet.
His gradibus actionum ita constitutis,
non erit difficilis regulae accommodatio.
Quare pro diuersitate horum
graduum, ad quaestionem sic respondendum
est: In primo actionum
gradu homo liberum arbitrium habet.
Potest enim naturae sensu actiones
huius gradus discernere, potest etiam
naturali impetu ad eas ferri, nec uires
in hac parte adeo fractae sunt, quin obsequium
appetitui praestare possint. In
secundo et tertio gradibus impediuntur
duabus rebus, tyrannide diaboli, et
uirium imbecillitate, nec iudicium hic
p.131
est tam integrum, nec uoluntas adeo
alacris, ut in primo genere. Hinc illud
Medeae: Video meliora proboque, deteriora
sequor. Et experientia testatur,
quam imbecilles sint homines, etiam in his
externis actionibus, et maxime in jjs,
quae uocationem uniuscuiusque attingunt,
et ad disciplinam pertinent. Quare
hic agnoscenda est cum imbecillitas
nostra, tum tyrannis diaboli, et orandus
est Deus, ut nobis adsit, ac iuuet
nos, nec sinat diabolum in nos grassari
pro sua libidine. Libertatis autem in
his tribus gradibus actionum tres sunt
cause, prima, ut sit discrimen inter agens
liberum, et agens non libere. Secunda,
ut sciamus Deum esse agens liberrimum.
Neque enim causa effectu natura
imbecillior, aut minus efficax est. Quare
Stoicorum delirium de necessitate
dependentie prime et secundarum causarum
(quo sentiunt Deum nihil posse
agere, nisi quatenus cient secunde causae)
est fugiendum et detestandum.
p.132
Tertia, ut possit in societate humana
gubernatio aliqua esse. Sunt enim duo
genera actionum, quae ad externam
disciplinam pertinent, eaque relicta post
deprauationem in uoluntate. Horum
unum est [gr.], quo uoluntas imperat
locomotiuae, alterum [gr.],
cum uera et seria electione seu proaeresi,
honestas actiones antefert
uoluntas.
Restat quartus gradus actionum,
in quo homo sibi relictus nihil
plane potest, nullam omnino habet uoluntatis
libertatem. Nam et iudicium
decipitur, et uoluntas deficit, et uiribus
destituimur. Hoc primum confirmari
potest Pauli dicto; qui post Dauidem
ita inquit: Non est iustus, ne unus quidem,
Non est qui intelligit (hic adimitur
iudicium) Non est qui quaerit Deum,
(ostenditur uoluntatis auersio) Omnes
declinauerunt, simul inutiles facti sunt,
(hic uires et conatus auferuntur) Deinde
Paulus 1. Corinth. 2. de iudicio ita
p.133
inquit: [gr.]
[gr.]. Id est, animalis homo
non capit ea, quae sunt spiritus Dei,
Rom./ 8. [gr.] carnis, simultas est erga
Deum, nam legi Dei non subijcitur,
nec enim potest. Hoc Pauli dictum clare
docet, mentem, uoluntatem et affectus
hominis, quatenus sibi relinquitur,
aperte aduersari Deo. [gr.] enim
genus est ad omnes actiones. Item,
Philip. 2. Deus operatur in nobis et
uelle et perficere, pro bona uoluntate.
Item, Ezec. 36. Auferam cor lapideum
de carne uestra, et dabo uobis cor carneum,
et Spiritum meum ponam in
medio uestri, et faciam, ut in praeceptis
meis ambuletis. Recte igitur de gradu
operum Bernardus inquit: Si discernere
uolumus (scilicet nobis relicti) inter
bonum et malum, decipimur. Si tentamus
facere bonum, deficimus. Si conamur
resistere malo, deijcimur et superamur.
Quemadmodum enim auicula
pede alligata, uolare incipiens funiculo
p.134
in terram detrahitur, sic quoque mens
hominis ad rerum coelestium actiones
uolare contendens, ab affectibus retrahitur,
nisi alis Christi subuehatur, hoc
est, uerbo et Spiritu sancto iuuetur.
Verum hic monendi sunt auditores,
quod uocabulum Libertatis in hac
disputatione non opponitur coactioni,
sed seruituti, ut supra dictum est. Libertas
enim et seruitus inter se ita pugnat,
ut qui alterum dixerit, alterum neget.
Cum igitur Paulus Rom./ 6. totum hominem,
quatenus suae naturae relinquitur,
dicit esse uenditum sub peccato,
nemo non uidet, libertatem sublatam
esse, et in eius locum seruitutem successisse.
Notandae sunt ergo hae antitheses,
et ut liberum arbitrium seruo, ita
coactum spontaneo aduersatur, quas
differentias breuiter definitionibus illustremus,
LIBERA itaque uoluntas
est, quae bonum et malum eligere habet
in sua potestate, qua spoliatum hominem
superiora testimonia testantur.
p.135
SERVA, quae propter corruptionem
sub malarum cupiditatum imperio captiua
tenetur, ut nihil aliud quam malum
eligere possit, etiamsi id sponte et libenter
non externo motu impulsa faciat.
Vnde Bernardus: Libera est uoluntas
mala, quod mala, sed seruilis eo ipso, quod mala.
Omnis enim qui facit peccatum, seruus
est peccati. Hic Bernardus manifeste
liberum opponit coacto, non seruo.
Seruum enim arbitrium statuit, etsi
liberum fateatur, quae sane stare simul
non possunt, si liberum seruo opponeret.
COACTA uoluntas est, quae non
sponte sua, non interiore electionis motu
inclinatur huc uel illuc, sed externo
motu uiolenter fertur. Talis uoluntas
nulla esse potest, cum alterum alteri repugnet.
Spontanea coacte opponitur,
ultro enim se flectit, quocunque ducitur,
non autem trahitur aut rapitur inuita.
Hac concedimus homini, ut si quid mali
faciat, sibi et uoluntariae suae electioni
imputare debeat, haec spontanea uoluntas
p.136
omnino a libera uoluntate, seu a libero
arbitrio, diuersa est, non enim seruo
opponitur, sed coacto, ut iam demonstratum
est.
Caeterum quia non eodem significatu
accipitur libertatis uocabulum ab
omnibus. Alij enim libertatem seruituti
opponunt, ut Lutherus. Alij coactioni,
ut Bernardus et multi alij, poteris
breuiter ad quaestionem, Num homo habeat
liberum arbitrium, hoc pacto respondere:
Si liberum opponis coacto,
uere hominis uoluntatem liberam pronuncio,
nam uoluntas coacta, uoluntas
non est, cedit enim uoluntati necessitas.
At si liberum seruo opponis, quod faciunt
summi quique Theologi, Graeci et
Latini, distinguo inter externam disciplinam,
et iusticiam spiritualem. In externa
disciplina uerbum Dei et experientia
testantur, homini aliquam libertatem
esse relictam. At quia Christus dicit:
Sine me nihil potestis facere, et Paulus
idem de se testatur, et infinita testimonia
p.137
Scripturae hoc ipsum conuincunt,
dico voluntatem liberandam esse
per Christum, et reformandam manu
Dei, priusquam spiritualem iusticiam
praestare possit.
Deinde et hoc obseruandum est,
quod dum negamus iudicium, uoluntatem
et uires ad bene agendum, non
negamus has facultates simpliciter, et
quantum ad substantiam pertinet, sed
quantum ad habitus. Iudicare enim,
uelle et agere, naturae sunt. Verum
quemadmodum inique iudicare, male
uelle, et praue agere, corruptioni imputanda
sunt, Sic recte iudicare, bene uelle,
et recte agere, gratiae supernaturalis
sunt beneficia.
Sed horum quis usus? Non augebunt
in nobis socordiam, sed primum,
quoniam ratio non percipit ea quae sunt
spiritus Dei, monemur hic, ut uerbum
Dei audiamus, unde iudicium nostrum
corrigitur. Deinde Spiritum sanctum
rogamus, ut ex corde lapideo carneum
p.138
faciat, atque uires suppeditet. Qua de re
pulchre monet Augustinus, inquiens:
O homo, in praeceptione cognosce quid
debeas habere, In correptione cognosce,
tuo te uicio non habere, In petitione
cognosce unde accipias, quod uis habere.
Ita futurum est, ut mens illuminata
recte iudicet, cor reformatum manu
Dei uoluntarium efficiatur, et homo
pro gratie mensura, quam accipit, conetur,
et ad obsequium applicet suas facultates
seu uires. Ex quibus relinquitur,
praecipuas spiritualium actionum
causas esse, Verbum Dei, quo formatur
iudicium, Spiritum sanctum, quo reformatur
cor, et uoluntatem spontaneam,
uerbo Dei et Spiritui sancto
obsequentem.
TESTIMONIA QVIBVS
EVERTITVR LIBERVM ARBItrium,
in negocijs salutis
sine gratia.
I Corin.2. Animalis homo non
percipit ea, quae sunt spiritus Dei.
p.139
Philip.). Quod Deus in uobis caepit
bonum opus, perficiet.
Philip. 2. Nonne Deus est, qui
agit in uobis, ut et uelitis et efficiatis,
pro beneplacito.
Iohan. 15. Sine me nihil potestis
facere.
Item: Nemo uenit ad me, nisi
quem Pater traxerit.
Rom./ 8. Spiritus adiuuat infirmitates
nostras.
Genesis 8. Cogitatio humani cordis
mala est omni tempore.
Psal. 13. Non est iustus, ne unus
quidem, non est qui intelligat, non est
qui exquiret Deum.
Rom./ 6. Velle adiacet mihi, At
ut faciam bonum, non reperio.
Prouerb./ 16. Cor hominis disponit
uiam suam, sed Domini est dirigere
gressus eius. Regenerati uoluntatem
bonam habent ex gratia, sed facultatem
non habent, quae exercitijs quidem
crescit, in uita uero beata perficietur.
p.140
CAPVT VII.
CONTINGENTIA.
CONTINgentia est euentus eius
rei, quae habuit causas, quae sua natura
aliter agere poterant. Quanquam
autem Deus sustentet naturam, quem
admodum supra declaratum est, tamen
naturae agendi modum relinquit, et
non tollit suo moderamine, sed una
cum natura sustentat. Nunc autem ordinauit
Deus, ut alia naturaliter agant,
ut ignis, alia libera uoluntate et electione,
ut homo. Quare dubium non est, quin
multi effectus reuera sint contingentes.
Vt autem haec res clarius percipiatur,
notandum est, in natura tres esse
causarum gradus, quantum quidem
ad hoc nostrum propositum attinet.
Quaedam enim causae sunt necessariae
in se et in ordine ad effectus, ut motus
coeli ad eclypses, et alios effectus, qui
ex motu orbium necessitate physica
eueniunt. Huiusmodi effectus futuri,
non quidem contingentes, sed necessarij
sunt. Aliae sunt causae, quae non sunt
p.141
necessariae, saltem per comparationem
ad effectus, ut eos necessario producat,
imo possunt non producere eos. Atque
huius generis effectus sunt futuri non
necessarij sed contingentes. Verum horum
duplex est differentia. Nam quaedam
causae ad producendos tales effectus
determinatae sunt, qui effectus sunt
futuri, non necessarij sed contingentes,
quia eorum causae ad producendos tales
effectus determinatae sunt, qui effectus
etiam sunt contingentes, quia eorum
causae poterant secus agere. Aliae
sunt causae, quae per se nullam habent
determinationem, ad hunc uel illum effectum
producendum, sed promiscue
se habent ad utramlibet, ut, uoluntas
Dei, Angelorum et hominum. Haec
uoluntas causa est contingentiae, quia
contingentia sublata, nulla omnino uoluntas
reliqua manet.
Deinde contingentiam esse, confirmat
ipsa Dei prouidentia. Deus enim
suae prouidentiae ordinem per causas
p.142
inferiores exequitur. Ex quo sequitur,
ordinem diuine prouidentie esse, ut alij
affectus sint necessarij, alij contingentes.
Et quanquam recte dicitur: Secunda
causa non agit sine prima, tamen ex
eo non sequitur, contingentiam tolli.
Nam Deus non solum sustentat causam
secundam, uerum etiam modum
agendi, tametsi non iuuet contra ordinem
suum ruentem.
Porro duo testimoniorum genera
hanc doctrinam confirmant, Prius,
quod docet, Deum non esse causam
peccati, nec uelle peccatum, Posterius,
quod mostrat, hominem spontanea uoluntate
alia prae alijs eligere et agere.
Christus, sicuti ipse testatur, poterat
obtinere a Patre duodecim legiones
angelorum, tamen non obtinet, et sciebat
Pater eum non oraturum, tamen
poterat orare. Igitur fieri aliquid potuit,
quod factum non est, neque scientia
Dei necessarias reddit omnes actiones,
alioqui oporteret non solum Christum,
p.143
uerum etiam ipsum Patrem seruum esse
suarum actionum, utpote qui sciat,
quid facturus sit, sed non ideo facturus
est, quia scit, sed ideo scit, quia facturus
est, habetque liberrimam faciendi et non
faciendi potestatem.
VSVS.
Vsus doctrinae huius est, ut Deum
rogemus, ut nostras mentes, uoluntates
et corpora gubernet, ne ruamus
contra ipsius ordinem. Deinde, ne Deo
imputemus peccatum, neue quid tentemus,
quod uel ipsius gloriam obscuret,
uel nostram salutem impediat.
CAPVT VIII.
PECCATVM. CVM
SVIS DIFFERENTIIS.
PECCATVM in genere est inobedientia
aduersus Deum, offendens
Deum, maledicta et damnata a Deo.
Haec definitio sumpta est ex legis sententia:
Maledictus omnis, qui non permanserit
in omnibus, quae scripta sunt
p.144
in libro legis, ut faciat ea. Sed inobedientiae
uocabulum in Scriptura quatuor
complectitur, defectu, corruptionem,
inclinationem et actionem. Peccati
enim ratio in eo consistit, si quid contra
legem Dei uel existit in nobis ut
defectus et corruptio, uel proficiscitur
a nobis, ut inclinatio et actio. Hoc confirmatur
Ioannis dicto, qui peccatum
definit [gr.], hoc est, quod est contra
legem Dei. Complectitur autem haec
[gr.] duo, nempe, materiale et formale
peccati. Materiale est defectus, corruptio,
inclinatio, actio pugnans cum lege
Dei. Formale est ipse reatus. Nam et
hic reatus in lege includitur, iuxta dictum:
Maledictus omnis, qui non permanserit
in omnibus, quae scripta sunt
in libro legis.
Ambrosius fere eodem modo peccatum
definit, dicens: Peccatum est diuinae
legis praeuaricatio, et coelestium
inobedientia praeceptorum. Haec in genere
de peccato dicta sint, nunc eius
p.145
differentias uideamus. Est autem duplex
peccatum, Originale et actuale,
ordine de utroque dicendum est.
Peccatum itaque originale est, cum
corruptio humanae naturae propagata
ab Adam, tum reatus, quo nascentes
propter Adae lapsum rei sunt irae Dei,
et mortis aeterne. Porro duo sunt obseruanda
in peccato originis: Materiale
et formale. Materiale est corruptio
ipsa, hoc est, deformitas et [gr.] omnium
uirium in homine, hoc est, in Mente
defectus noticiae Dei, et firmi assensus
de prouidentia, promissionibus et
minis Dei. In Voluntate auersio, hoc est,
esse sine metu, sine fiducia ac dilectione
Dei. In Corde concupiscentia et impetus
contra ordinem diuinum. Formale
uero peccati originalis est reatus
ipse, hoc est, ordinatum esse ad damnationem
seu aeternas poenas. Natura enim,
ut inquit Paulus, filij irae sumus. Breuiter,
ut iusticia originalis est integritas
et approbatio, ita peccatum originis
est corruptio et reatus.
p.146
Caeterum, ut intelligamus, peccatum
originis totius hominis peruersionem
esse, primum uidebimus, quae concurrant
peccata in lapsu primorum parentum.
Deinde nomina eius, quibus
in Scriptura appellatur, recensebimus.
In lapsu itaque primorum parentum haec
grauissima delicta concurrunt. I. Dubitatio
de uerbo Dei. II. Amissio fidei,
cum non credunt Deo minanti poenas.
III. Curiositas, Discesserunt enim
a uerbo, et quaesierunt alienam sapientiam.
IIII. Superbia, qua uoluerunt magnifieri.
V. Contemptus Dei, cum uiolarunt
mandatum Dei contra conscientiam.
VI. Apostasia, qua anteferunt
Diabolum Deo. VII. Ingratitudo, qua
expellunt Spiritum sanctum in ipsis habitantem.
VIII. Homicidium sui et totius
posteritatis. Fuit enim hic lapsus
prima ianua omnium scelerum et miseriarum
posteritatis. Quare nullo pacto
extenuandum est peccatum originis,
quod conflatum est ex tot horrendissimorum
scelerum monstris.
p.147
Iam uaria nomina, quibus Scriptura
notat peccatum originis, uideamus,
quorum praecipua haec sunt: Concupiscentia,
Caro, uetus homo, lex peccati,
inhabitans peccatum, Rebellio,
lex membrorum, interdum sine addito
peccatum.
Concupiscentia ideo dicitur, quia
in ea uim suam praecipue exerit. Haec
constat cum ignoratione et incredulitate
mentis, tum omnium appetitionum
atque uirium a Deo abalienatione.
Et damnatur ultimo decalogi praecepto,
in quo omnis peccandi procliuitas
et motus damnatur, quemadmodum
in superioribus consensus omnis in peccatum
prohibetur.
Carnis nomen eo pertinet, ut sciamus
omne, quod nondum regeneratum
est in nobis per gratiam, contaminatum
esse, et sua natura reum. Huic
opponitur Spiritus, qui significat regenerationis
gratiam, ad Galat. 5.
Vetus homo correlatiue ad nouum
p.148
hominem intelligi debet, de quibus
in octauo capite secundae Classis
dicetur.
Lex peccati ob imperium quod
exercet in hominibus, dicitur, Rom./ 8.
appellatur inhabitans peccatum, quia
in carne manet. perpetuo usque ad mortem.
Quod tamen pro diuersitate personarum
uariat, ui et efficatia. Nam in
non renatis manet materialiter et formaliter
simul. In renatis materialiter
tantum, modo uim peccati consideras.
In illis efficax est in damnationem, ut
quod ipsos reos peragat aeternae mortis.
In his uero remissum est, quia sublatus
est reatus, et oppugnatur perpetua
lucta Spiritus seu noui hominis. Vel,
ut breuius [beuius ed.] dicatur, Peccatum originis in
non renatis habitat et regnat simul. In
renatis uero habitat tantum, et non regnat,
propter gratia fidei praeualentem.
Rebellio uocatur ob perpetuum
studium rebellandi legi mentis, Roman./
7.
p.149
Lex membrorum dicitur, quia
est concupiscentia in membris sita, et
membra organa sunt, per quae exerit
suam iniquitatem.
Peccatum sine addito, quia est scaturigo
et fons omnium peccatorum,
quemadmodum Paulus ostendit his
uerbis: Ne igitur regnet peccatum in
mortali uestro corpore, ad obediendum
ei in concupiscentijs suis. Hoc breui
dicto notantur tria peccatorum genera.
Primum est innata rebellio seu
peccatum nature, quod hic generis appellatione
notauit. Secundum, praui
motus erumpentes e peccato originis,
quos nomine Concupiscentiae expressit.
Hi motus, quando non accedit consensus,
referendi sunt ad peccatum originis
ut ad genus. Tertium genus peccati
est consensus et prosecutio eius,
ad quod praui motus sollicitant. Atque
hoc tertium genus nouo reatu obstringit
homines. Est enim actuale
peccatum.
p.150
Porro de huius maii radice et causis
extat uerbum Gene./ 3. Sed et Serpens
erat callidior cunctis animantibus
terrae, quae fecerat Dominus Deus,
qui dixit ad mulierem: Cur praecepit
uobis Deus, ut non comederetis de omni
arbore paradisi? Cui respondit Mulier:
De fructu arborum, quae sunt in paradiso,
uescimur, de fructu uero arboris,
quae est in medio paradisi, praecepit
nobis Deus, ne comederemus, et ne tangeremus
illum, ne forte moriamur.
Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam
morte moriemini. Scit enim
Deus, quod in quocunque die comederitis
ex ea, aperiantur oculi uestri, et eritis
sicut Dij, scientes bonum et malum.
Videns igitur mulier, quod bona esset arbor
ad uescendum, et pulchra oculis,
aspectuque delectabilis, et tulit de fructu
eius, et comedit, deditque uiro suo,
qui comedit, et aperti sunt oculi
amborum.
De propagatione autem huius
p.151
mali ab Adam in posteros, in eodem
capite docetur. Et Paulus Rom./ 5. fuse
explicat. Vt autem propagatio
huius mali recte intelligatur, obseruanda
est haec distinctio. Adam consideratur
dupliciter. Primo simpliciter et sine
respectu ad posteros, qua ratione nullus
posterorum peccator aut reus est
Adae delicto. Secundo consideratur
relatiue, quatenus est prima radix naturae
humanae, et pater noster. Hac quidem
ratione, Adae delicto rei sunt omnes
ab eo nati secundum naturae cursum.
Quemadmodum enim leprosi parentes
generant leprosos filios, qui filij
et lepra parentum et propria sunt contaminati,
Ita et posteri Adae, cum primi
parentis contagio infecti, tum proprio
uicio commaculati sunt et rei. Vnde
Bernardus: Et graue quidem illud
delictum originale, quod non solum
personam inficit, sed et naturam. Et
paulo supra: Et originale quidem maximum
illud delictum, quod a primo
p.152
Adam contrahimus, in quo peccauimus
omnes, pro quo moriemur uniuersi,
maximum plane, quod sic totum non modo
genus hominum, sed et quemlibet
ipsius generis occupat, ut non sit qui euadat,
non sit usque ad unum, a primo homine
usque ad nouissimum protenditur,
et in singulis quoque a planta pedis usque
ad uerticem diffunditur hoc uenenum.
Hinc liquet et illud, quod peccatum
originis recte dici possit tum alienum,
tum nostrum proprium. Alienum
quidem propterea, quod propagatione
in nos deriuatur. Proprium
uero, quia eius maculis inuoluimur, contaminamur
et rei sumus. Patet et hoc
ex dictis, peccatum originis nequaquam
esse substantiam aut proprietatem
naturae, sed aduentitiam qualitatem,
qua natura humana deformata
est, et rea irae Dei et mortis aeternae,
Ex his quoque manifestum est, quod caussa
originalis peccati sit diabolus, et uoluntas
primorum parentum, quae cum esset
p.153
libera, sese auertit a uerbo Dei, et non
retinuit obedientiam erga Deum.
Quoniam autem dona acceperant primi
parentes, pro toto genere humano,
et personae eorum representabant totam
posteritatem, fit rea posteritas propter
eorum lapsum, et quia ipsi amittunt
prima dona, tales postea gignunt,
quales ipsi sunt amissis donis.
Hactenus de peccato haereditario,
nunc de eius fructu, hoc est, de
actuali peccato, dicendum est, Quod
recte definitur esse cogitatum, dictum,
factum, omissum, pugnans cum lege
Dei. Seu peccatum actuale est omnis
actio, pugnans cum lege Dei, cum in
mente, tum in uoluntate et corde, tum
in membris externis. Huius differentiae
plurimae recitantur a Theologis,
quae non a substantia et natura peccati,
sed ab alia atque alia consideratione
seu respectu peccati sumuntur,
ex quibus praecipuas
recitabo.
p.154
Prima diuisio.
Peccatorum aliud est Mortale,
aliud Veniale. Hanc diuisionem ut
dextre intelligamus, opus est aliqua
declaratione. Peccare itaque mortaliter
est peccare istud peccatum, quod meritum
infert mortis. Atque id meritum
mortis triplex est. Primum irremissibile,
ut blasphemia in Spiritum sanctum,
Matth. 12. Marc. 3. Secundum meritum
mortis est remissibile, quia etsi infert
quidem meritum mortis, tamen remittitur,
si istud plane desinas peccare,
alioqui minime. Tale meritum inferunt
peccata illa, quibus obnoxij non
possunt habere partem in regno Dei.
Qualia recitat Paulus ad Galatas 5. et
alibi. Tertium meritum mortis est,
quod infert peccatum habitans in Sanctis,
malaque eius desideria quae excitat,
et impedimenta quae affert molientibus
pie uiuere. Huius generis peccata
uenialia dicuntur, mortalia quidem sua
natura, morti enim per se obnoxios reddunt
p.155
homines, Venialia tamen dicuntur
ob ueniam, qua indulget propitius
Pater ijs, qui contra haec peccata fide
luctantur. Ex his facile intelligi potest,
peccatum mortale quidem esse actionem
interiorem et exteriorem, pugnantem
cum lege Dei, et factam contra
conscientiam. Veniale uero affectus
pullulantes, et errores incidentes, quibus
non assentiuntur Sancti, sed
repugnant.
Secunda diuisio.
Aliud peccatum est omissionis,
aliud commissionis. Illud, cum non facimus
bonum quod facere debemus.
Hoc, quando perpetratur malum quod
facere prohibemur, siue id cogitatu, siue
dicto, siue facto fiat.
Tertia diuisio.
Peccatorum aliud ex infirmitate
nascitur, aliud ex ignorantia uenit,
aliud ex industria seu malicia erumpit.
Infirmitatis peccata proprie dicuntur,
quae imbecillitate nostra obrepunt, nobis
p.156
inuitis et repugnantibus, ut, fastidium
in actionibus pijs, metus eundi in
recte factis, cupiditas illicitarum [illiciarum ed.] rerum,
ira subita, indigna tamen Christiano,
cogitationes uanae temere oborientes,
[gr.] seu dicta nugatoria imprudentibus
elapsa. Etenim in quo corde uera
uerbi Dei fides manet, in eo nulla uoluntas
peccati haerere et subsistere poterit.
Nam qui natus est ex Deo, non
peccat, nec potest quidem peccare.
Semen enim Dei manet in illo, Iohan.
3.
Ignorantiae peccata, qualia sint,
ex partitione ignorantiae intelligi potest,
de qua consule Epitomen Philosophiae
moralis Philippi Melanthonis.
Ex malicia duplex peccatum prouenit,
unum directe pugnans contra gratiam,
et est blasphemia contra Spiritum
sanctum, eaque uel inchoata uel
consumata, Alterum, non directe pugnans
contra gratiam et Spiritum sanctum,
ut sunt peculiares lapsus contra
p.157
Decalogi praecepta, ut idolatria, furtum,
homicidium, adulterium, et quaelibet
peculiaris transgressio legis
Dei.
Ceterum, ut clarius intelligamus
quale sit peccatum in Spiritum sanctum,
eius differentiae colligendae sunt
per locum a concreto siue a coniugatis,
et uidendum, quales fuerint, quibus
hoc peccatum a Domino obiectum
est, id quod ex historia Euangelica
colligere non est difficile. Pharisaei
enim, quos huius peccati reos peragit
Dominus, primum erant prophetijs,
doctrina Christi et miraculis eiusdem
conuicti de ueritate Dei. Secundo scientes
et uolentes uerbum cognitum odio
habebant, eique rabiose sua obstinatione
renunciarunt, tum tyrannide, sophistica
et hypocrisi oppugnabant uerbum
agnitum. Hinc concluditur, quod peccatum
in Spiritum sit uoluntaria ueritatis
euidenter cognitae renunciatio
et rebellio, ex odio ueritatis nata,
p.158
coniuncta cum tyrannica, sophistica
et hypocritica oppugnatione. Hoc
ideo in Spiritum sanctum peculiariter
dicitur, quia mens, uera noticia, Spiritus
Dei beneficio illustrata, sponte reluctatur
Spiritui illustratori.
Quoniam autem digito non
possumus demonstrare, in quibus sit
hoc peccatum, debemus nos a posteriori
de ipso iudicare. Nam si quis
a lapsu resurgit, inde colligemus, talem
ab isto peccato abfuisse, quamlibet
alias grauiter peccarit. Atque hinc
est, quod quidam Theologi hoc peccatum
uocarunt, non quidem a substantia,
sed ab euentu, Finalem impoenitentiam,
quia inde nos tantum
iudicium sumere debemus, quantum
quidem ad homines attinet, in quibus
est. Manasses multis annis rabiose
persecutus est uerbum Diei,
erectis abominandis idolis contra
Dei praeceptum. Verum quia postea
poenituit eum facti, et egit poenitentiam,
p.159
peccatum in Spiritum sanctum
nequaquam consumauerat. Contra,
Pharisaeorum pars maior hoc peccato
obstricta erat, Nam a lapsu non
resurrexit.
Quarta diuisio
Peccatorum alia uoluntaria sunt,
alia inuoluntaria. Voluntaria, quae destinato
consilio et proposito scientes et
uolentes homines perpetrant. Inuoluntaria,
quibus pij reluctantur, ut
sunt caligo in mente, dubitatio, item,
multa peccata ignorantiae et omissionis.
Hanc distinctionem confirmat
quintum caput Leuitici, in quo oblationes
fieri iubebantur pro uoluntarijs
et inuoluntarijs delictis. Item, Paulus
inquit: Quod nolo malum, hoc facio.
TESTIMONIA DE
PECCATO ORIGINIS.
Genesis 3. historia lapsus primorum
parentum recitatur, quemadmodum
supra admonui, ubi causae
p.160
significantur duae principales, nimirum
inuidia Satanae, et uoluntas
hominis.
Psal. 19. Quis poterit facere mundum
de immundo conceptum
semine?
Prouerb./ 20. Quis potest dicere:
Mundum est cor meum, purus sum a
peccato.
Rom./ 5. Quemadmodum per
unum hominem peccatum in mundum
introiuit, et sic in omnes homines
mors inuasit, quia omnes peccauerunt,
id est, omnes rei sumus et contaminati
et inuoluti peccatis primorum
parentum.
Ephe. 2.Eramus natura filij irae,
sicut et caeteri.
TESTIMONIA DE
ACTVALIBVS.
3. Reg. 8. Non est homo, qui non
peccet.
Psal. 13. Corrupti sunt et abominabiles
facti sunt in studijs suis, non
p.161
est qui faciat bonum, non est usque ad
unum.
Eccle. 8. Ne despicies hominem
auertentem se a peccato, neque improperes
ei, memento, quia omnes in corruptione
sumus.
Matth. 12. Omne peccatum et
blasphemia remittetur hominibus, Sed
peccatum in Spiritum sanctum non
remittetur hominibus, neque in hoc seculo
neque in futuro.
Marc. 3. Amen dico uobis, omnia
remittentur filijs hominum peccata
et conuicia, At qui dixerit conuicium
in Spiritum sanctum, non habet
remissionem in aeternum, sed obnoxius
est aeterno iudicio.
Porro huius Capitis usus est, ut
agnoscamus nostram immundiciem
et peccatum, et omnem arrogantiam
seponamus, ut uera humilitate ad Christum
peccatorum Propiciatorem
confugiamus.
p.162
CAPVT IX.
POENA PECCATI.
Peccatum originis habet poenas
multiplices, spirituales et corporales,
temporales et aeternas, quemadmodum
capite 3. Geneseos et multis alijs
Scripturae locis ostenditur. Breuiter,
mors et omnes calamitates generis humani,
stipendia sunt peccati originalis.
Deinde actuale peccatum, quia
homines nouo reatu obstringit, nouas
poenas cumulat et adauget, quemadmodum
totius mundi facies
coarguit.
In poenis autem obseruentur
tria: Gradus, modus et discrimen inter
poenas piorum et impiorum. Gradus
quidem, qui aliae poenae sunt tantum,
aliae et peccata, et poenae peccatorum.
Rom./ 1. sex gradus recitantur
eorum, quae et peccata sunt et poenae
peccatorum. Primus gradus est neglectus
noticiae Dei, qui est omnium
peccatorum fons et scaturigo, poenaque
contemptus patefactionis diuinae.
p.163
Secundus, excaecatio, id quod Paulus
indicat non solum in citato loco, uerum
etiam 2. Thess./ 2. his uerbis grauissimis:
Eo quod dilectionem ueritatis non
habuerunt, ut salui fierent ipsi, propter
hoc mittet ipsis Deus efficaciam erroris,
ut ipsi credant mendacio. Tertius,
excaecationis fructus est idolatria.
Quartus, idolatriam sequuntur horrenda
flagicia, contaminantia corpus et
animam. Quintus, haec flagicia mente
reproba puniuntur. Est autem mens
[gr.], quae nihil recte probat, sed peruerse
scelera pro uirtutibus amplectitur.
Sextus, huius sceleratae et reprobe
mentis fructus est uniuersalis iniusticia,
id est, omnis iniquitatis cumulus.
Aliae poene sunt tantum, quae tantisper
gradatim crescunt, donec reus poenitentiam
egerit: Deus enim idem scelus,
nunc iactura rerum, nunc desertione
amicorum, nunc morbo, nunc exiljo,
nunc infamia punit, non secus atque pater
aliquis filiorum errata alijs atque
p.164
alijs poenis punit, donec in uiam eos
reuocauerit.
Modus poenarum Sapien.)). notatur,
per quae peccat quis, per ea cruciatur,
quae regula ut plurimum uera
est, tamet si interdum iudicio Dei singulari
poena commerita commutatur alia
poena.
Discrimen inter poenas piorum
et impiorum hoc est: Illos, tametsi affligit
Deus, acceptos habet, atque beneuolentiam
erga ipsos suam retinet, in medijs
afflictionibus, imo efficit, ut inde
euadant probatiores, atque sint ipsi sacrificium
boni odoris: His uero, nimirum
impijs, in exitium cadunt poenae. Nam
temporariae impiorum poenae aeterni
supplicij praeludia sunt. Sed de his plura
infra in tertia Classe capite 18.
dicentur.
CAPVT X.
VERBVM ACCVSANS
ET DAMNANS.
p.165
Homo in peccatum lapsus, uerbum
accusans et damnans audit ex ore
Dei. Est autem uerbum accusans et
damnans, Spiritus sancti iudicium, quo
reum peragit totum mundum peccati,
quod sane iudicium ipse Spiritus sanctus
exequitur per ministerium uerbi,
ac statim post lapsum hominem hoc iudicium
Spiritus mundo patefactum
est, et exercebitur, donec hic mundus
steterit, uel inuitis inferorum portis.
Porro duo sunt genera hominum,
qui hoc iudicio Spiritus sancti arguuntur.
Quidam enim serio tanguntur, uere humiliantur,
ac sponte iudicio quo damnantur,
subscribunt. Atque his salutare est Spiritus
sancti iudicium, si modo ad Christum,
peccati expiatorem confugiunt. Alij etsi
conuicti reatum non possunt effugere,
non tamen uere et ex animo humiliantur,
nec cedunt iudicio Spiritus sancti, quin
potius subacti intus fremunt, et confusi
non desinunt contumaciam et proteruiam
alere. His maiori damnationi erit
Spiritus iudicium.
p.166
Sed quodnam est illud uerbum arguens?
Hoc monstratur et repetitur saepe
in scripturis Mosis, Prophetarum et
Apostolorum, cuius Epitome quaedam est
Decalogus, qui cum requirit dilectionem
perfectam et perpetuam, erga Deum et
hominem, accusat et damnat omnes, qui
hanc obedientiam non praestant, iuxta illud:
Maledictus omnis, qui non permanserit
in omnibus, quae scripta sunt in libro legis.
Breuiter, omnes sententiae, quae nos
peccati conuincunt, huc pertinent.
TESTIMONIA VERBI
DAMNANTIS et ACCVSANTIS.
Genesis 3. duplex iudicium Spiritus
sancti accusantis et damnantis peccatum
innuitur. Vnum in conscientia. Nam cum
Adam peccasset, abscondit se una cum
uxore a facie Domini. Conscientia enim
peccati sui confusus, conspectum Dei ferre
nequiuit. Alterum per uerbum Dei:
Vbi es tu? inquit. Item: Quis indicauit
tibi, nudus esses, nisi quod de ipsa arbore,
de qua praeceperam tibi ne comederes,
ex ipsa comedisti?
p.167
Genesis 4. Nonne si bene egeris
recipies, sin autem male, statim in foribus
tuis peccatum tuum aderit?
Deut. 276. Maledictus qui non
permanserit in sermonibus legis huius.
Psal. 117. Si iniquitates obseruaueris
Domine, Domine quis sustinebit?
Psal. 142. Et ne intres in iudicium
cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur
in conspectu tuo omnis uiuens.
Prouerb. 20. Quis potest dicere:
Mundum est cor meum, purus sum a
peccato?
Porro usus huius accusantis et
damnantis uerbi est, ut nos subscribamus
iudicio Spiritus sancti, ut humiliemur
conuicti, ut ad Christum propiciatorem
confugiamus, atque abnegata
omni impietate, iuste, pie et honeste
uiuamus.
CAPVT XI.
PROMISSIO REPARATIONIS,
SIVE EVANGELIVM.
p.168
Verbum promissionis primum Genesis
3. his uerbis ore Dei proponitur:
Inimicitias ponam inter te et serpentem,
et inter semen tuum et semen
eius, ipsum conteret caput tuum, et tu
conteres calcaneum illius. Haec promissio
multas doctrinas continet. Primum
enim de duobus regnis, longe diuersissimis,
nimirum de regno diaboli
abolendo, et Christi erigendo, concionatur.
Deinde docet, quod haec duo regna
perpetuo sibi inuicem aduersabuntur.
Tertio, perpetua sit futura persecutio
Ecclesiae, donec in hac milicia sub
uexillis Christi Ducis in hoc mundo militauerit.
Quarto, quod tandem potitura
sit Ecclesia uictoria, et eluctetur ab omnibus
persecutionibus, idque per semen
Mulieris, hoc est, per CHRISTVM,
uictorem Diaboli. Verum huius promissionis
repetitiones plures leguntur
in Mose et in Prophetis, quales hae sunt:
Gene. 12. In te benedicentur uniuersae
cognationes terrae.
p.169
Gene. 22. Benedicentur in semine
tuo omnes gentes terrae.
Gene. 28. Et benedicentur in te,
et in semine tuo, cuncti fines terrae.
Et quia id fieri non potest, nisi destructo
Satanae regno, Iohannes id explicat,
dicens: Christus apparuit, ut destruat
opera Diaboli.
Hoc promissionis uerbo erecti
sunt iterum Adam et Eua. Et firma fiducia
in hunc promissum liberatorem
se sustentabant, nec ignorare poterant,
hunc liberatorem Deum esse, qui assumpturus
esset humanam naturam, in qua
fieret uictima pro peccato, cuius rei admonebatur
per sacrificia diuinitus instituta.
Nam quemadmodum diabolum
inuictum fore ab omnibus creaturis
sciebant, Ita promissionis uerbum, humanitatem
ueram liberatoris
demostrauit.
Caeterum huius completae promissionis
uerbum ab Apostolis EVANGELIVM
p.160
p.170
cuius uocis uaria significatione primum
dicam: Deinde, quae sit ratio accommodationis
ad doctrinam salutis ostendam.
Tum planam rei definitionem tradam.
Postremo testimonia et usum
adiungam.
Proprie itaque [gr.] significat,
foelix et faustum nuncium, qua significatione
apud Aristophanem in Equitibus
accipitur, ubi ita inquit: [gr.]
[gr.], id est, laeta nuncia ipsis
narraui, pro quo paulo supra dixerat,
[gr.], id est, bonos
rumores nunciare. Atque haec nominis
ratio est.
Secundo significat praemium datum
pro relatione fausti nuncij, ut
Odysseae 14. ubi his uerbis pastorem senem
alloquitur Vlysses: [gr.]
[gr.]
[gr.],
hoc est, Euangelium mihi esto statim
ubi redierit ille, ut uestias me pulchris
uestibus, chlaena et tunica.
p.171
Tertio significat soblenne sacrificium
pro accepto fausto nuncio peractum.
Hinc [gr.], id est, sacrificia
ob laetum nuncium offerre. Atque
haec sunt significata apud prophanos
Scriptores.
Verum Apostoli propriam significationem,
primo loco positam, retinentes,
accommodarunt suo doctrinae
generi [gr.]. His enim Euangelium
significat solenne patefactae in
Christo gratiae praeconium, seu laetum
nuncium de salute per Christum parta
credentibus. Deinde, quia a propria
materia Euangelij Christus,
Euangelistae Euangelij nomen accommodarunt
historijs, quae Christum
apparuisse in carne, docuisse,
passum, mortuum, a morte resuscitatum,
ac tandem in coelum receptum
fuisse narrant.
Porro definitio plana et perspicua
colligi potest ex uerbis Domini
Luc. 24. Sic scriptum est, et sic oportuit
p.172
pati Christum, et resurgere ex mortuis
tertia die, et praedicari in nomine
eius poenitentiam et remissionem peccatorum
in omnes gentes. Ex quibus
colligitur, et Euangelium sit uniuersalis
praedicatio poenitentiae et remissionis
peccatorum in nomine Christi. Sed
addamus uberiorem, hoc modo: Euangelium
est doctrina diuinitus reuelata,
in qua annunciatur liberatio a maledictione
legis et ira Dei, et proclamatur
remissio peccatorum, salus ac uita aeterna
credentibus in Filium, propter eiusdem
uictimam, secundum promissionem
olim Patribus factam, ut perpetuo
gloria bonitatis Dei praedicetur,
utque porro dignos fructus Euangelio
edant homines per Christum liberati,
tandemque uita aeterna fruantur.
Haec definitio multa membra habet.
Primum enim monet, quale sit doctrinae
genus Euangelium, Deinde, a
quibus malis per Euangelium liberemur.
Tum quid boni Euangelium afferat,
p.173
Posthaec, quibus haec bona contingant,
nempe, credentibus. Additur et
de propria materia Euangelij, quae est
CHRISTVS cum suis beneficijs. Postremo
fines adijciuntur.
Ex his facile intelligi potest discrimen
legis et Euangelij. Lex enim
promittit uita facientibus legem. Euangelium
gratis offert salutem credentibus
in Christum. Est enim donum Dei
uita aeterna per Iesum Christum Dominum
nostrum, ad Rom./ 6.
TESTIMONIA DE
EVANGELIO.
Ad Galat. 3. Christus nos redemit
de maledicto legis, factus pro nobis
maledictum.
Matth. 17. Hic est Filius meus dilectus,
[gr.], id est, in quo placatus
sum.
Luc. 24. Quoniam sic scriptum
est, et sic oportebat Christum pati et
resurgere a mortuis tertia die, et praedicari
in nomine eius poenitentiam et remissionem
p.174
peccatorum, in omnes
gentes.
Rom./ 1. Euangelium est potentia
Dei, in salutem omni credenti.
Iohan./ 3. Qui credit in Filium, non
peribit, sed habebit uitam aeternam.
Act./ 13. Notum sit igitur fratres
uobis, quod per hunc uobis remissio peccatorum
nunciatur, et ab omnibus, a quibus
non potuistis per legem Mosis iustificari,
per hunc omnis, qui credit; iustificatur.
2. Cor./ 5. Eum qui non nouit peccatum,
fecit peccatum pro nobis, ut fieremus
nos iusticia Dei in ipso.
Ad Titum 2. Apparuit salutaris
gratia omnibus hominibus, erudiens
nos, ut abnegantes omnem impietatem
et mundana desideria, sobrie et iuste et
pie uiuamus in hoc seculo, expectantes
beata spem, et apparitionem gloriae magni
Dei et saluatoris nostri Iesu Christi,
qui dedit seipsum pro nobis, ut redimeret
nos ab omni iniquitate, et mundaret
sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum
operum.
p.175
Vsus huius doctrinae est, ut discamus
contempto mundo et caducis eius
delicijs, incomparabile hoc bonum, quod
offert Euangelium, toto cordis affectu
appetere, oblatumque complecti. Deinde
ut in quauis afflictione solemur nos
hoc laeto de salute per Christum parta
nuncio.
CAPVT XII.
POENITENTIA CVM
SVIS PARTIBVS, CONTRItione
et fide.
Tota doctrina superior prorsus manet
ociosa, nisi accedat poenitentia,
de qua recte et clare erudiri iuuentutem
operaeprecium est. Nam regeneratio,
sine qua nemo saluus fieri potest,
(quemadmodum Dominus docet Nicodemum
Ioh./ 3.) in poenitentia consistit,
quae nihil aliud est, quam conuersio hominis
ad Deum, ut sit noua creatura,
et iuxta eius uoluntatem uiuat.
Verum quia haec definitio paulo
obscurior est, tradam aliam: Poenitentia
p.176
est uerus dolor de offensa Dei, cum
uoto ac spe ueniae, et uoluntate singularique
studio, peccatum omne posthac uitandi,
Deoque omnem uitam approbandi.
Hi enim uere poenitentiam agunt,
qui corde dolent ob admissum peccatum,
et confugiunt fide ad Christum
Mediatorem, ut accipiant remissionem
peccatorum, et fructus dignos poenitentiae
edunt.
Ex his patet, tres esse partes poenitentiae:
Contritionem, Fidem et nouam
obedientiam. Quarum prima et
secunda substantiales partes poenitentiae
recte dicuntur, quibus necessario
tertia pars tanquam inseparabilis proprietas,
adijcitur. Cum igitur duas poenitentiae
partes, Contritionem et Fidem,
nominari audimus, partitio substantialis
est. Cum uero tres, hoc est,
cum duabus superioribus additur Noua
obedientia, sciamus proprietatem
necessariam adiungi, quae a conuersione
integra et uera nequaquam auelli potest.
p.177
Porro, contritio est ex agnitione
peccati et sensu irae Dei pauor conscientiae,
fugaque peccati. Et habet uera contritio
quatuor proprietates seu effectus,
in definitione enumeratos. Primum enim
agnoscit peccatum, deinde agnoscit iustam
iram Dei et maledictionem ob
peccatum. Tum serio dolet propter
peccatum admissum. Postremo detestatur
et abominatur peccatum.
Fides autem est notitia et assensus
promissae et expetitae misericordiae, et
in eandem firma fiducia. Haec Christum
mediatorem et intercessorem apud Patrem
agnoscit, haec statuit peccatum remissum
propter mediatorem, et iusticiam
mediatoris sibi imputari, Haec conscientiam
consolatur contra terrores peccati
et legis, Haec inuocat Deum, et nouam
uitam inchoat.
Noua obedientia absoluitur pietate
erga Deum, charitate erga homines,
sanctimonia et puritate in tota uita,
et diligentia in uocationis officio
p.178
praestanda. Has partes nouae obedientiae
coniungit Paulus ad Tit./ 2. cum dicat,
ideo nos regeneratos esse, ut pie,
iuste et sobrie uiuamus.
Caeterum has esse partes conuersionis
hominis ad Deum, testimonijs et exemplis
Scripturae ostendendum est.
Marc./ 1. Agite poenitentiam, et credite
Euangelio. Hic poenitentia pro
contritione usurpatur.
Paulus Ro./ 6. similiter astruit, duas
esse partes praecipuas conuersionis, nimirum
mortificationem et uiuificationem.
Mortificatio ipsa contritio est, seu
anime dolor et terror ex agnitione peccati,
seu sensu iudicij Dei conceptus.
Viuificatio in fide consistit, est enim consolatio,
quae ex fide nascitur, Iustus enim
ex fide uiuet. Haec uita non potest consistere,
nisi accedat serium studium innocenter
uiuendi.
Luc./ 7. tres poenitentiae partes
pulchre exprimuntur. Lachrymae peccatricis
mulieris sunt testimonium pauoris
p.179
conscientiae ob peccatum. Deinde,
accedit ad Christum, significatur
fiducia, quam de illo coceperat. Postea
officium suum erga Christum declarat,
qua re fidei fructus ostenditur.
Simile est latronis exemplum, qui
peccatum agnoscit suum, Christum ex
fide inuocat, fructus edit fidei, inuocationem,
gratitudinem erga Deum, et dilectionem
erga proximum, Nam quae aberrantem
socium admonet, charitatis fuit.
Dauid a Nathan obiurgatus primum
perterrefit, et uoce declarat ueram
contritionem, dicens: Peccaui Domino.
Deinde fide erigitur audita absolutione:
Dominus abstulit peccatum
tuum. Emendationem morum, seu nouam
obedientiam sequens uita testabatur.
TESTIMONIA DE
POENITENTIA.
Ieremiae 3. Conuertimini filij reuertentes,
et sanabo auersiones uestras.
Ieremiae 3. Castigasti me Domine,
p.180
et eruditus sum quasi iuuenculus
indomitus, conuerte me, et conuertar,
quia tu Dominus Deus meus. Postquam
enim conuertisti me, egi poenitentiam,
et postquam ostendisti mihi, percussi femur
meum.
Idem 36. Reuertatur unusquisque
a uia sua pessima, et propicius ero iniquitati
et peccatis eorum.
Ezech./ 18. Conuertimini, et agite
poenitentiam ab omnibus iniquitatibus
uestris, et non erit uobis in ruinam iniquitas,
Proijcite a uobis omnes iniquitates
uestras, in quibus praeuaricati
estis, et facite uobis cor nouum.
Eiusdem 33. Nolo mortem peccatoris,
dicit Dominus, Reuertimini et
uiuite.
Marc./ 1. Poenitentiam agite, et
credite Euangelio.
In his testimonijs aperte conspicitur,
conuersio hominum ad Deum,
poenitentia, poenitentiam agere, pro eodem
sumatur. Locus ex Marco citatus,
p.181
conuincit, duas esse praecipuas et
substantiales partes poenitentiae, quas
sequitur noua uita, quae pars poenitentiae
integralis dici potest.
Caeterum quia uocabula poenitentiae
et fidei sunt [gr.], pauca subiungam
de uaria horum uocabulorum acceptione,
ne [gr.] impediat nouitios.
Poenitentia itaque duplex est: Legalis et
Euangelica. Legalis est, qua peccator
terretur ira Dei ob peccatum commissum,
et in eo terrore constrictus haeret.
Talis fuit poenitentia Cain, Saul, Iudae,
qui in sensu iusti iudicij Dei ob peccatum
defecerunt.
Euangelica poenitentia dupliciter
accipitur. Alias enim pro tota conuersione,
quae constat Contritione, Fide et
noua obedientia, sumitur. Idque quoties
solum poenitentiae uocabulum ponitur,
hoc est, ubi fidei uox non expresse additur,
ut Act./ 2. Poenitentiam agite, et
baptisetur unusquisque uestrum. Hic proculdubio
non solum contritio, sed etiam
p.182
Fides requiritur, adeoque tora hominis
conuersio. Item, Matth./ 3. Poenitentiam
agite, appropinquat enim regnum coelorum.
Alias pro prima conuersionis parte,
nempe contritione capitur, nimirum
cum fidei uocabulum expresse adiungitur,
ut Act./ 10. Paulus dicit, se Iudeis ac
gentibus testificatum poenitentiam et
fidem in Iesum Christum. Et Mar. 1. Quoniam
impletum est tempus, et appropinquauit
regnum Dei, poenitentiam
agite, et credite Euangelio. Primum hic
thesaurum misericordiae Dei proponit
Euangelista, deinde conuersionem exigit,
quae poenitentia et fide constat, ubi
poenitentiae uocabulum pro parte tantum
conuersionis sumi manifestum
est. Nec tamen hic excluditur fructus
poenitentiae, Noua obedientia, quae fidei
uerae perpetua comes existit.
Iam de uaria fidei acceptione paucula
adijciamus. Fides itaque in genere
est [gr.] seu certa assensio, qua mens
conuicta uerbo Dei, et testimonio verbo
p.183
addito, firmissime amplectitur uocem
diuinam, de rebus non apparentibus.
Seu, ut breuius dicam, Fides generalis
est certa persuasio de omni uerbo Dei.
Cum igitur duplex uerbu Ecclesiae proposuit,
Legem et Euangelium, quicumque
credit legem esse Dei uerbum, et persuasum
habet, certas et firmas esse diuinae
legis promissiones et minas, uere credit.
Ad eundem modum, quicunque credit,
Euangelium Christi Dei uerbum esse,
et affirmat continere ueritatem Dei, uere
credit, ac fidem habet, sed nodum eam,
qua coram Deo iustificamur. Nam adhuc
historiae tantum fides, quae ab obiecto
discerni potest, ut illa legalis, haec
euangelica appelletur. Haec fides communis
esse potest pijs et impijs, diabolis
et Christianis. Quae si non ulterius progrediatur,
uere mortua, hoc est, inefficax
fides est. Non enim uitam parit, sed
nunc territat, nunc ociosa languescit.
Verum si noticie historie, seu huic generali
fidei accedit expetitio et fiducia misericordiae
p.184
Dei, propter Christum promissae,
mox noua fidei forma emergit,
quae uocatur fides fiducie, quam in huc
modum definire licet: Fides est noticia,
assensus et fiducia promisse et expetitae
misericordiae ac salutis propter Christum,
ut supra dictu est. Haec fides proprie est
filiorum Dei, qua sola in conspectu Dei
iustificantur credentes. Quare et fides
iustificans a sua proprietate dici meretur.
Quod autem fiducia in misericordiam
Dei propter Christum huius fidei
ratio est, his rationibus comprobatur.
Prima, Christus pronunciat credentes
saluos. Sed iam manifestum est, noticia
sola neminem saluari, Vnde nemo non uidet,
fidem iustificantem non tantum esse
historiae cognitionem. Deinde Paulus dicit:
Corde creditur ad iusticiam. Ergo
fides est non tantum noticia historiae, sed
etiam affectus. Tertia, Paulus aperte uocat
fidem [gr.], hoc est, firmam fiduciam.
Est enim [gr.] militaris uox, qua significatur
certa fiducia aduersus insultus
p.185
hostiles subsistendi, hoc est, sustinendi
et obtinendi uictoria, Hinc transtulit
Apostolus uocabulum ad fidei robur,
quo luctatur fidelis contra omnia salutem
sua oppugnantia, certa fiducia concepta
de uictoria per Iesum Christum.
Vnde fit, et a Ioanne fides uictoria mundi
dicatur. Quarta, usitatum est Scripturae,
quod uerba significantia noticiam, una
etiam per Metalepsin significent motus
animorum, noticiam consequentes,
ut, Nouit Dominus uia iustorum. Hic
uerbo noticie non solum noticia, sed cura
et approbatio significatur. Quinta,
saepe fidei iustificanti uox [gr.] adijcitur.
Et Paulus cum fide Ephe./ 3. nemo
[gr.] coiungit inquiens: In quo habemus
audaciam accessumque in fiducia per fidem.
De hac fide fiduciae loquitur Paulus in
disputationibus de iustificatione. De
hac Dominus, quoties pronunciat homines
fide saluatos, de cuius natura et
proprietate Paulus Rom./ 4. disputat.
His rationibus aperte redarguitur
p.186
error Papistarum, qui clamitant fidem
tantum esse noticiam et assensum historiae,
cui tribuimus iustificationem.
Sunt praeter iam commemoratas
formas fidei adhuc aliae. Est enim fides
professionis doctrinae, quam Paulus in
Romanis laudat. Est fides. operationis
miraculorum, qua ornata erat primitiua
Ecclesia. Est fides remunerationis bonorum
operum. Fide enim amplectimur,
quicquid Deus promittit. Cum igitur
Deus promittit remunerationem, necesse
est hanc fide apprehendi, sed extra causam
iustificationis. Nam cum de iustificatione
agitur, fides in solam Dei misericordiam
propter Christum promissam
recumbit. Sunt et alia fidei discrimina,
quae non opus est hic recitare. Porro
testimonia de fide iustificante in capite
sequenti de Iustificatione adijciam.
CAPVT XIII.
IVSTIFICATIO.
Duo sunt, in quibus consistit nostra
salus: Iustificatio et Glorificatio.
p.187
Illa initium, haec salutis perfectio est.
De illa priori salutis parte hic dicendum
est. Primum omnium uocabuli significata
enumerabo. Deinde, quae sit iustificatio
Christiana, et in quibus consistat,
breuissime ostendam.
Verbum Iustificandi in Scripturis
forense uerbum est, et significat proprie
secundum aliquem iudicare, causamque
alicuius, siue bona siue mala sit, comprobare,
Deut./ 25. Iustum iustificent. Prouerb./
17. Qui iustificat impium, aut qui
condemnat iustum, uterque est abominatio
Domino. Esa./ 5. Qui iustificat impium
propter munus.
Secundo, ab hac forensi significatione
deductum est uocabulum ad genus,
ut significet in genere, approbare aliquem,
et ut iustum agnoscere et laudare,
seu sua sententia iustum pronunciare,
confiteri et agnoscere, ut apud Lucam:
Iustificauerunt Deum, id est, iustum agnouerunt
et confessi sunt. Psal./ 5. In te
solum peccaui, ut iustificeris in sermonibus
p.188
tuis. Item illud Domini: Vos iustificatis
uos coram hominibus.
Tertio, a genere rursus ad speciem
deflectit uocabulum Iustificandi, et apostolico
significatu usurpatur, pro eo
quod est hominem a Deo propter mortem
Filij sui Domini nostri Iesu Christi, condonatis
peccatis, recipi in gratia, adoptari
in filium et haeredem uitae aeternae.
Vel, ut breuius dicam, Iustificari est absolutum
a reatu pro iusto haberi, ut cum
dicitur: Ex operibus legis non iustificatur
omnis homo. Et: Nos in Christum
Iesum credidimus, ut iustificaremur ex
fide Christi, et non ex operibus legis,
Rom./ 3. Gal./ 2. Quis accusabit electos
Dei? Deus est qui iustificat, quis est qui
condemnet? Rom./ 8. Item Ro./ 5. Iustificati
igitur ex fide, pacem habemus cum
Deo per Dominum nostrum Iesum Christum,
per quem habemus accessum per
fidem in gratiam hac, in qua stamus et
gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.
Quarto, nonnunquam iustificare est
p.189
recte facientem laudare, et comprobare
factum alicuius. In qua significatione
in Epistola Iacobi accipitur.
Quinto, Apocal./ 22. proficere in iusticia
significat, ut: Qui iustus est, iustificetur
adhuc. Atque haec sunt uocis significata,
ex quorum obseruatione non erit
difficile discernere has Scripturae quatuor
loquendi formas: Iustificari coram
Deo, Iustificari operibus, Iustificari fide,
Iustificari coram hominibus. Is enim
iustificari coram Deo dicitur simpliciter,
qui iudicio Dei et censetur iustus, et
acceptus est ob suam iusticiam. Talis
unicus Christus inuentus est. In conspectu
tuo, inquit Dauid, non iustificabitur
omnis uiuens, de omnibus natis ex corrupto
semine, iuxta communem naturae
cursum loquitur. Iustificatur ex operibus
qui suorum operum perfectione et integritate
satisfacit legi Dei, adeoque respondere
potest Dei iudicio. Talem neminem
mortalium esse docet Paulus, cum inquit:
Ex operibus legis non iustificabitur omnis
p.190
caro. Iustificatur fide, qui operum
iusticia exclusus, Christi iusticiam per
fidem apprehendit, qua uestitus in Dei
conspectu non ut peccator, sed tanquam iustus
apparet, Rom./ 3. et 4. Gal./ 2. 3. 4.
Iustificatur coram hominibus, cuius uitam
et actiones approbant homines,
quae sane iustificatio, iustificationis uitae,
quae est ex fide, fructus esse debet.
His iam fundamentis factis non erit
difficile, definitionem iustificationis
Christianae colligere, in hunc modum:
Iustificatio Christiana est credentis personae
in Christum absolutio a peccato
uel reatu, Imputatio iusticiae Christi, et
acceptatio ad uitam aeternam, gratis
propter Christum.
In hac definitione quinque sunt: Primo
loco Fidei fit mentio, qua recipiuntur
oblata beneficia. Vnde Paulus, Iustificamur
fide etc.
Secundo, absolutio a peccato. Nam
cum Deus iustificat impium, non facit
ut impij iudices, qui impium hominem
p.191
iustificat, cuius tamen impietas manet.
Sed Deus impietatem tollit remittendo
peccatum, atque ita ex iniusto fit iustus
remisso peccato, iuxta illud: Beati
quorum remissae sunt iniquitates.
Tertio loco sequitur imputatio iusticiae
Christi. Huius enim sanguis, mors,
passio, resurrectio, adeoque tota obedientia,
materia et fundamentum est nostrae
iustificationis. Sed huius fundamenti ad
terminum applicatio fit per fidem. Atque haec
Paulus clarius adhuc ostendit Rom./ 5.
cum inquit: Quemadmodum per inobedientiam
unius hominis peccatores
constituti sunt multi, Sic etiam per obedientiam
unius, iusti constituentur multi.
Hic Paulus cum pronunciat nos
Christi obedientia constitui iustos, significat
Christum, eo quod Patri satisfecerit,
iusticiam nobis comparasse. Vnde
sequitur, iusticiae qualitatem esse in Christo,
sed nobis imputari, quod illi proprium
est. Nam ad eundem modum iusti
sumus coram Deo, qualiter Christus fuit
p.192
peccator. Personam enim nostram quodam
modo suscepit, ut reus nostro nomine
fieret, et tanquam peccator iudicaretur, non
proprijs, sed alienis delictis, cum purus foret
ipse, immunis ab omni culpa, poenamque
subiret nobis, non sibi debita. Ita nunc iusti
sumus in ipso, non quia operibus nostris
satisfaciamus iudicio Dei, sed quoniam
censemur iusti Christi iusticia, qua fide
induimus, ut nostra fieret. Huc praeclara
illa Pauli sententia 2. Cor./ 5. Eum qui non
nouit peccatum, fecit peccatum pro nobis,
ut nos fieremus iusticia Dei in ipso:
Quarto loco fit mentio acceptationis
personae ad uitam aeternam, quemadmodum
promissiones multae ostendunt: Qui credit
in me, non peribit, sed habebit uitam
aeternam, et huiusmodi infinitae.
Quinto loco additur, gratis quidem,
ut omnia humana merita conticescant.
Propter Christum uero, ut solum [gr.]
unigeniti Filij Dei meritorium, adeo
ingentis thesauri agnoscatur. Atque haec
sit breuis definitionis a)na/lusij-GR.
p.193
Caeterum ut apertius haec iustificationis
doctrina intelligatur, duo addam.
Primum instituam antithesin legis et
Euangelij in his uocibus: iustificari, iustificatio,
iusticia, iustus. Deinde ordines
causarum in iustificatione hominis
coram Deo concurrentium, recitabo.
Iustificari itaque legaliter est ab iniusto
iustum fieri, ob suam iusticiam et legis
impletionem iuxta illud: Qui fecerit
ea homo, uiuet in eis. Sed euangelice iustificari
est a reo non reum fieri, et ab
iniusto iustum ob alienam iusticiam,
nempe Christi, quemadmodum supra
probatum est.
Ex hac collatione uerbi iustificandi
secundum legem et Euangelium, tametsi
non difficile est Dialectico, per locum
coniugatorum, de reliquis tribus
iudicare, tamen breuem declarationem
adijciam. Iustificatio igitur legalis est
acceptatio hominis coram Deo, ob integritatem
et perfectionem suae obedientiae
erga legem Dei. Sed euangelica
p.194
iustificatio est acceptatio hominis coram
Deo ob integritatem et perfectionem
obedientie Christi erga Deum Patrem.
Iusticia legis est perfecta obedientia
erga legem Dei. Sed iusticia euangelica
est possessio imputatae iusticiae Christi,
remissis peccatis. Seu, est obedientia
Christi credenti imputata. Iustus legaliter
est, qui iuste agit iudicio legis. Sed
euangelice iustus est, cui Deus peccatum
condonat, imputat iusticiam Filij,
acceptat ad uitam aeternam.
Praeterea tenendum et hoc est, quod
qui credit in Christum, habeat duplicem
iusticiam. Vnam perfectam, qua coram
Deo consistit, nempe, Christi obedientiam,
quam fide possidet. Alteram in se,
nempe inchoatam obedientiam, quae
prioris iusticiae fructus existit, et haec
placet Deo propter fidem in Christum,
tametsi imperfecta est. Tertiam
autem iusticiam, eamque formalem et
absolutam, expectamus, iuxta illud:
Spiritu ex fide spem iusticiae
expectamus.
p.195
Nunc de causarum ordinibus, quos
docendi gratia his tribus quaestionibus subijciam:
Quis sit iustificator, Quis iustificandi
modus, Qui iustificationis fines:
Prima, Quemadmodum opus creationis
totius Trinitatis est, ita etiam redemptionis
seu iustificationis opus toti
trinitati adscribendum est, seruata tamen
cuiusque personae proprietate. Vt enim
Deus Pater per [gr.] mundum creauit,
et per Spiritum sanctum creata sustentat
et uiuificat, Ita idem Pater per Filium
lapsum genus humanum redemit,
et per Spiritum sanctum uiuificat et
regenerat, ut suam dilectionem erga genus
humanum declaret, ut miserorum
calamitatibus medeatur, ut destruat
regnum Satanae, utque suam gloriam
mundo patefaciat.
Secunda quaestio fuit de modo iustificationis,
qui in quatuor cernitur: In uictima
Filij, in uerbo Euangelij, in fide
promissionis, et in Sacramentis. Victimam
filij Dei interuenire oportuit, per
p.196
quam punitum est peccatum, secudum
iusticia Dei, ut locus esset misericordiae.
Nam si Deus sine Filij uictima recepisset
genus humanum in gratiam, iusticiae
diuinae derogatum fuisset. Rursus, si
absque misericordia iustas poenas sumpsisset
de homine, misericordiae Dei nullus
fuisset locus relictus. Vt igitur iusticia
Dei et eiusdem misericordia aequis
gradibus starent, sapientia Dei consiliu
inuenit, ut Filius se interponeret, ac per
ipsius uictimam iusticiae et misericordiae
Dei satisfieret. Secundo loco, uerbum
Euangelij posui, per quod Deus offert
mundo beneficium salutis in Filio. Tertio
loco, hoc donum per Euangelium oblatum
recipimus sola fide, quam Spiritus sanctus,
in uerbo efficax, operatur in audientibus
et meditantibus Euangelium. Haec
fides sacramentis augetur et confirmatur.
Tertia quaestio fuit de finibus. Sunt
autem iustificationis fines quatuor: Glorificatio
Dei, dilectio proximi, uita aeterna et
gloria beatitudinis. Haec causarum distinctio
a uulgo intelligi potest.
p.197
Verum si [gr.] placet, eas
distinguere licebit in hunc modum, Imperans
causa est Deus Pater, qui habuit
[gr.] quidem dilectionem paternam
erga genus humanum iuxta illud:
Sic Deus dilexit mundum etc. [gr.]
uero triplex, nimirum suae gloriae
manifestationem, Miseriam generis humani,
tyrannidem diaboli, haec enim tria
mouentia externa fuerunt. Obsequens
causa est altera persona, nempe Filius
ipse. Sic enim Psal. 40. legitur, Vt faciam
uoluntatem tuam Deus meus, uolo,
et lex tua in medio cordis mei. Efficiens,
consumans seu perficiens est Spiritus
sanctus, hic enim intus naturam
renouat et sanctificat. Ad Tit./ 3. Regeneratio
et renouatio Spiritui sancto
tribuuntur. Haec etiam 2. Cor. 1. obsignatio
nostrae salutis dicitur. Efficiens
instrumentalis est duplex, exhibens
quidem ut uerbum, in quo efficax est
Spiritus innouator. Item, Sacramentum
quo non solum exhibetur, sed etiam
p.198
confirmatur donum exhibitum. Est
enim Sacramentum pignus et testimonium
applicationis. Recipiens uero sola
fides, haec enim est ueluti manus, qua
oblata gratia recipitur. Materialis porro
causa est, cum legis impletio a Christo
pro nobis praestita, tum eiusdem uictima,
qua placauit Patrem, et satisfecit
pro poena commerita. Huc accedit
resurrectio, uictoria et triumphus super
peccato, morte et inferno. Formalis
causa est remissio ipsa, reatus, imputatio
iusticiae Christi, et acceptatio ad uitam
aeternam. Huic coniuncta est donatio
Spiritus sancti, et infusio gratiae, immutantis
deprauatam naturam. Fines
quatuor supra commemorati sunt.
In hunc modum discernere causarum,
in iustificatione concurrentium, ordines,
et uidere quid peculiare singuli habeat,
ualde utile est. Quamuis enim omnes
enumeratae causae coniunctae sunt, et.
concurrunt in iustificatione, stantque inter
se mutuis auxilijs, tamen singulae causae.
p.199
proprium quiddam habent in suis actionibus,
unde euenit, quod exclusiua particula
SOLA proprie ac recte sui ordinis
causae, si una tantum adest, accommodari
potest, quae non excludit causas concurrentes,
sed tantum distinguit et discernit
ordines causarum iustificationis.
Recte igitur dicitur: Sola fides iustificat,
quia ipsa unicum instrumentum est,
et unica facultas in nobis, qua recipitur
iusticia Christi. Ad eundem modum de
caeteris dici potest. Nam cum attenditur
causa efficiens, imperans, recte dicitur:
Solus Deus iustificat. Si materia consideratur,
dici potest recte: Sola obedientia
Filij iustificat. Quare in hisce formulis
loquendi diligenter tacita reduplicatio
consideranda est, ut distincte intelligatur,
qua ratione praedicatum subiecto
tribuatur, ne confundamus causas,
et cauillationibus Osiandri sinamus
nos in errores abduci.
Huc regulas quasdam adijciam, ex
quibus peti poterunt solutiones argumentorum,
p.200
quae aduersarij obijciunt contra
ueram iustificationis doctrinam. Prima:
Duo sunt ordines testimoniorum de
iustificatione et bonis operibus, unus legalis,
euangelicus alter. Legalis ordo
aut concionatur de iustificatione legali
coram Deo, aut de promissionibus legalibus,
aut de minis, quae intentantur
legis transgressoribus. Quod autem legalis
illa iustificatio, qua homo iustus a
Deo approbatur propter legis impletionem,
sit homini impossibilis, docet Paulus
Rom./ 8. Quod impossibile erat legi,
eo quod infirmabatur, per carnem etc. testatur
Dauid: Si iniquitates obseruaueris
Domine, quis sustinebit? Non iustificabitur
in conspectu tuo omnis uiuens.
Quoties igitur citatur loci legales, Scripturam
primum oppone. Deinde mentem
Scripturae declarabis. Nam illa testimonia
iusticiae legalis primum docent,
qualis nam iusticia consistat coram Dei tribunali,
nempe plena et perfecta legis obedientia,
Deinde nostram maculam ponunt
nobis ante oculos, qui peccatis
p.201
adeo inuoluti sumus, quod non possumus
prestare obedientiam Deo iuxta ipsius
legem. Tertio, ista testimonia nos commonefaciunt,
ut quaeramus aliunde iusticiam,
nisi malimus perire, ac ita nos quodammodo
ad Christum mittunt, qui est legis
perfectio, in iusticiam omni credenti.
Quarto, ista testimonia admonent, ut nacti
iusticiam Christi, incipiamus nouam
obedientiam secundu legem praestare,
quam plene praestabimus in aeterna uita,
ubi Deus erit omnia in omnibus.
Secundus ordo testimoniorum de
iustificatione et bonis operibus, est euangelicus,
et continet testimonia, quorum
alia pertinent ad causas iustificationis,
de quibus supra dictum est, alia ad nouam
animi qualitatem iustificatorum,
ut: Qui facit iusticiam, iustus est, quo
etiam regeneratio et sanctificatio pertinent.
Alia ad externa signa et iudicia,
iustificatorum, ut, Zacharias et Elizabet
ambularunt in omnibus iustificationibus,
coram Deo et hominibus irreprehensibiles
seu sine querela, id quod
p.202
graeca uox sonat proprie. Alia ad remunerationem
obedientiae, quae nemini
conferri potest, nisi prius fide iustificato.
Hinc Apostolus Ebre. 11. dicit, Mosen
respexisse ad remuneratioem, quod
sane Sancti faciunt, sed extra iustificationis
causam. Alia ad compensationem
aerumnarum et calamitatum, quas ferunt
pij in hoc mundo, Rom./ 8. Alia ad
comprobationem operis ex fide facti.
Si quis huius ordinis testimonia
confundit, et non discernit inter eum gradum,
qui agit de causis iustificationis,
et sequentes, qui ad iustificationis effectus
referri debent, tota errat uia, et
confundit legem cum Euangelio, imo
Euangelium tollit, et Christi gratiam
negat. Quare hi ordines testimoniorum
cum suis gradibus diligenter obseruandi
et distinguendi sunt, ne in causarum
et effectuum confusionem
incidamus.
Secunda, In rebus aliud est substantia,
aliud qualitas. Cum itaque disputamus
de iusticia fidei, non disputamus
p.203
contra substantiam bonorum operum,
sed contra qualitatem, quam illis falso
tribuunt Sophistae, Qui bonis operibus
contendunt iustificari homines iustificatione
uitae. Non igitur spoliamus
homines operibus, sed peruersam fiduciam
operum damnamus.
Tertia, Aliud est disputare, quid
per se ualeant bona opera, aliud quo loco
post stabilitam iusticiam fidei habenda
sunt. Si operibus statuendum est
pro sua dignitate, indigna sunt, quae in
conspectum Dei prodeant. Sed quatenus
considerantur, ut sequuntur iusticiam
fidei, non a suo merito aestimationem
habent, sed a gratuita bonitate
Dei recipientis opera propter personam.
Hac ratione quae fiunt a fidelibus
bona opera, iusta censentur, ac in
iusticiam imputantur.
Quarta, Sententiae de praemijs bonorum
operum habent duplicem respectum.
Aut enim ad non renatos,
aut ad renatos referuntur. Si non renatis
accommodantur, iudicium legis proponunt
p.204
de praemijs bonorum operum.
Sed conditio annexa est impossibilis,
nempe: Qui fecerit ea homo, uiuet in
eis, et qui in uno labitur, omnium reus
est. At si renatis huiusmodi sententiae
accommodantur, tum tria perpendenda
sunt: Primum, quod rigor legis sit ipsis
sublatus, qui in tribus consistit, quod obedientia
non placet nisi perfecta, uita
non promittitur, nisi legem facientibus,
quod damnatio denunciatur transgressoribus
uel in minimo. Deinde
perpendendum, quae persona credens placet
Deo, et est haeres uitae aeternae. Tertio
ab hac credente persona requirit
Deus obedientiam, et promittit mercedem,
non ex debito ob qualitatem operis,
sed ex gratia propter paternam
promissionem.
Quinta, Cum iudicandum est de
aliquo opere particulari, uel ex qualitate
operis in se, uel ex qualitate personae
iudicandum est. Si ex qualitate operis
iudicandum est, nullum hominis opus
satisfacit legi Dei, nec multiplex nec
p.205
simplex, siue particulare. Hoc enim non
satisfacit legi Dei, quare nec inde iusticia
esse potest. Vel ex qualitate personae
de facto iudicandum est, atque ita
persona operans aut fidem habet, aut
non habet. Si fidem habet, placet opus
secundum legem Dei factum, et imputatur [impuratur ed.]
in iusticiam, hoc est, censetur iustum.
Placet enim Deo propter personam.
Sin autem persona, faciens opus,
caret fide, nequaquam potest opus eius
placere, donec oraculum illud Spiritus
sancti steterit: Quicquid non fit ex fide,
est peccatum. Item: Arbor mala
non potest fructus bonos facere.
Sexta, Iusticia Euangelij non est
proponenda impoenitentibus, sed tantum
requirenda est ab illis legis obedientia,
additis promissionibus et minis.
Poenitentibus solis, et agnoscentibus
suam commeritam damnationem,
iusticia Christi, quae fide accipitur, est
proponenda. Sic Christus Matth./ 19.
Marc./ 10. Luc./ 18. impoenitenti proponit
p.206
legem. Sed Luc./ 7. pauenti ob
peccatum, et confugienti ad se mulieri,
proponit iusticiam fidei, quae est remissio
peccatorum gratuita.
Septima, Alia testimonia sunt [gr.],
alia complectuntur personas.
[gr.] sunt distinguenda per subiecta,
nam inde germana interpretatio dependet.
Quod itaque [gr.] sonat, ad
hypotheses, hoc est, ad pios et impios
transferendum est, et ex sexta Regula
petenda solutio, Eleemosyna liberat a
morte, theticum est, quod si impijs accommodatur,
palam est, quod inde
non liberantur a morte. Proinde pijs
applicandum, Sed hi habent propiciatorem
Christum, qui eos a morte
liberat. Quare figurate intelligendum
est dictum: Liberat a morte,
hoc est, a poena temporali. Estque
Metonymia.
TESTIMONIA
IVSTIFICATIONIS
per fidem.
p.207
Act./ 13. Notum sit igitur uobis uiri
fratres, quod per hunc uobis remissio peccatorum
annunciatur, et ab omnibus,
a quibus non potuistis per legem Mosi
iustificari, per hunc omnis qui credit,
iustificatur.
Rom./ 3. Quapropter ex operibus
legis non iustificabitur omnis caro coram
eo (id est, coram Deo) Per legem
enim agnitio peccati. Nunc autem iusticia
Dei sine lege manifestata est, testificata
a lege et Prophetis. Iusticia autem
Dei per fidem Iesu Christi in omnes et
super omnes credentes. Non enim est
distinctio, Omnes enim peccauerunt, et
destituuntur gloria Dei (qua possunt
coram Deo gloriari) Iustificati gratis
ipsius gratia per redemptionem, quae est
in Christo Iesu, quem proposuit Deus
propiciatorium per fidem in ipsius sanguine,
in ostentationem iusticiae ipsius praesenti
tempore, ut sit ipse iustus et iustificans
eum, qui est ex fide Iesu Christi. Vbi
ergo gloriatio? exclusa est. Per quam
legem? operum? non, sed per legem fidei.
p.208
Arbitramur igitur fide iustificari hominem,
absque operibus legis. Hoc luculentum
testimonium est, in quo pleraeque causae
quas antea commemoraui, recitantur.
Cum hic sepius nominatur iusticia
Dei, recurramus ad causas supra commemoratas,
ac recte accommodemus. Deus
enim est iusticia nostra effectiue, Nam is
credentibus iusticiam Filij imputat, qua
iusti constituuntur, Rom./ 5. Iustificati
fide, pacem habemus erga Deum, per Dominum
nostrum Iesum Christum, Ro./ 8.
Nulla igitur nunc condemnatio ijs, qui
sunt in Christo Iesu, qui non secundum
carnem ambulant, sed secundu Spiritu.
Lex enim spiritus uitae in Christo Iesu
liberauit me a lege peccati et mortis.
Nam quod lex, eo quod infirmabatur per
carnem, praestare non potuit, hoc praestitit
Deus, misso Filio in similitudine carnis
peccati, et pro peccato (humani generis)
damnauit peccatum (hoc est, ipsum
fecit hostiam pro peccato) ut iustificatio
legis impleretur in nobis, qui non
secundum carnem ambulamus, sed secundum
p.209
Spiritum, Ad Galat./ 2. Scientes,
quod non iustificetur homo ex operibus
legis, nisi per fidem Iesu Christi, et
nos in Iesum Christum credimus, ut
iustificemur ex fide, et non operibus,
propterea, quod non iustificabitur ex operibus
legis omnis caro. Ephe. 2. Gratia
estis saluati per fidem, et hoc non ex uobis.
Dei enim donum est, et non ex operibus,
ne quis glorietur.
Vsus praeterea huius doctrinae est,
ut uerbo credentes fiducia ad Christum
confugiamus, quo iustificati ipsius
iusticia, Deo uerum cultum praestemus,
et expectemus promissam beatitudinis
gloriam.
CAPVT XIIII.
ORDO REPARATIONIS.
Tametsi hoc caput ex superioribus
intelligi potest, tamen aliquid de
eo dicendum esse hoc loco iudico, ut in
conspectu habeamus breuiter signatum
totius nostrae reparationis mysterium,
quod in quatuor partes distinguam.
Primum enim, qui sint actionis diuinae
p.210
gradus in reparatione nostri. Deinde,
quis reparationis modus. Tum, quod
nostrum officium, et quae officij partes.
Postremo, quae sit certitudo huius reparationis
seu salutis nostrae, dicam, idque
breuissime et clarissime.
Primam itaque partem, de gradibus
actionis diuinae in nostri reparatione
peragenda, Paulus clare docet his uerbis:
Quos praesciuit, eos et praedestinauit
conformes imaginis Filij sui, ut sit
ipse primogenitus inter multos fratres.
Quos autem praedestinauit, hos et uocauit,
et quos uocauit, hos et iustificauit,
quos autem iustificauit, hos et glorificauit.
Hic Paulus quinque commemorat. Primum
enim praesciuit Deus, quos uellet
in gratiam propter Christum recipere.
Vult autem omnes eos, qui fide ad Christum
confugiunt. Est enim promissio
uniuersalis. Deinde ordinauit eosdem
ad uitam aeternam consequendam.
Tertio praescientiam et electionem
per uocationem, qua homines uocat
per Euangelium, patefacit et reuelat.
p.211
Haec enim uocatio sensibile signum est praedestinationis
diuinae. Quarto loco uocatos
iustificat, hoc est, absoluit a peccato,
uestit Christi iusticia, acceptat ad uitam
aeternam. Postremo glorificat ac
donat aeterna Reatitudine iustificatos.
Modis reparationis, ad Gal. 4. his
uerbis describitur: At ubi uenit plenitudo
temporis, emisit Deus Filium suum,
natum ex muliere, factum sub lege, ut
eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem
filiorum acciperemus. Quia
autem estis filij, emisit Deus Spiritum
Filij sui in corda uestra, clamantem abba
pater. Ecce initium salutis nostrae facit
charitatem illam Patris coelestis immensam,
qua Filium suu dedit. Deinde
redemptionem nostri factam per oblationem
Christi asserit. Tertio nostri adoptionem
innuit. Quarto Spiritus sancti
in corda nostra missionem memorat.
Quinto et ultimo inuocationem
statuit a Spiritu sancto excitari.
Officium nostrum in reparationis beneficio
consequendo Mat. 13. in quatuor
p.212
partes diuisum uidetur, quarum prima
est, oculis uidere, hoc est, nostram miseriam
et damnationem intelligere. Secunda,
audire uerbum, in quo remedium
proponitur. Tertia, uerbum amplecti,
et ei assensum praebere. Postrema
conuerti ad Dominu uera poenitentia.
In certitudine de reparationis effectu
tria sunt spectanda, quodnam sit
ius Christianorum salutis consequendae,
quae securitas, quodque discrimen inter
pios et impios. Ius adeundi uitam aeternam
triplex habent pij, nimirum electionis
redemptionis et promissionis. Securitas
residet in charitate adoptionis, ueritate
promissionis, et facultate praestandi
quod promissum est. Discrimen piorum
et impiorum tribus absoluitur. Pij
enim ab impijs differunt electione apud
Deum, dilectione apud homines, et fiducia
cordis uniuscuiusque apud se. Haec reparationis
doctrina perquam utilis et necessaria
est, quae merito nos excitare debet
ad gratiarum actionem, ad acre uigilantiae
studium, ad perpetuo degendam in
pietate uitam.
p.213
CAPVT XV.
REGNVM CHRISTI.
Regnum Christi triplex est, potentiae,
gratiae, gloriae. Regnum potentiae
est, qua potenter dominatur omnibus
creaturis, sum Patre et Spiritu sancto.
Regnum gratiae est, de quo Dominus
loquitur. Luc./ 17. et definitur a Paulo
esse iusticia, pax et gaudium in Spiritu
sancto, in cuius regni ratione sex potissimum
sunt consideranda. Primum erectio.
Secundo propagatio. Tertio conseruatio.
Quarto partes. Quinto dominium.
Sexto seruitus regni huius monarchae
praestanda.
Erigitur aut hoc regnum ab ipso Deo,
quemadmodum Psal./ 2. docet, unde mens
pia fiducia concipiet, fore, ut hoc regnum
non aboleatur ullis Satane machinis. Instrumentum
quo erigitur, Verbum est, eodem
Psalmo docente. Deinde propagatur per
uerbum et ministros Euangelij, iuxta dictum:
Ite in mundum uniuersum, et proclamate
Euangelium omni creaturae.
Conseruatur ab eo, qui erexit, unde fiducia
p.214
concipienda est de eius firmitudine
et stabilitate contra portas inferorum.
Partes regni sunt: Iusticia, pax, gaudium
in Spiritu sancto. Haec non pompa
mundana ostenduntur, sed in conscientijs
piorum sentiuntur. Iusticia quidem non solum
qua iusti sumus coram Deo fide in Christum,
uerumetiam inchoatio nouae obedientiae,
existit. Pax conscientiae coram Deo placato
per Filium, candorque omnis coram hominibus.
Gaudium conscientiae tranquillitas
est, unde mens freta bonitate Dei, in omnibus
aduersis gloriatur in Domino.
Dominium unius Christi est, idque
[gr.]. Ille enim solus in hoc regno
dominatur, nec uicarium habet ullum,
sed ministrorum opera utitur ad propagandum
suum regnum.
Restat seruitus praestanda huic Regi,
quae qualis sit, ostendit Zacharias in suo
cantico, nimirum, quod oporteat huic regi seruire
in iusticia et sanctitate omnibus diebus
uitae nostrae. Et Psal./ 2. Seruite Domino in timore,
et exultate ei cum tremore. Et Paulus
Ro./ 14. exponit, unde proficisci debeat
p.215
haec seruitus, nimirum ex corde pacato,
hoc est, iusticia, pace et gaudio Spiritus
serenato. Nec cum hac seruitute pugnat
libertas Christiana. Christiana enim seruitus
non est seruorum iugum, sed filiorum
spontaneum obsequium.
Caeterum regnum Christi gloriosum
consideratur dupliciter. Primum quantum
ad ipsum artinet Christum theanthrwpon-GR,
qua ratione Christus postquam surrexit
a mortuis, gloriose suum regnum
occupauit sedens ad dexteram Patris in
coelestibus. Deinde quantum ad mysticum
ipsius corpus attinet, consideratur,
qua ratione tum perficietur regnum
Christi gloriosum, ubi resuscitatos mortuos
adduxerit ad aeternum Patrem.
Tum enim in perpetua uita fruentur pij conspectu
Dei, et aeternae haereditatis thesauro.
Testimonia nonnulla explicationi iuncta sunt.
Vsus est, ut sinamus Christum uerbo
et Spiritu sancto in nobis dominari,
et ut Psalmus monet; erudiamur huius
regis disciplina, ne quando irascatur, et
abijciat nos in furore suo.
FINIS I. CLASSIS.
p.216
EXPLICATIO
CAPITVM COMMVNIVM
SECVNDAE CLASSIS.
CAPVT PRIMVM
DOCTRINA VITAE
communis filiorum Dei.
DOCTRINA VITAE
communis filiorum
Dei in Decalogo tradita
est. Continet enim
Decalogus ueram uiuendi
normam, secundum
uoluntatem Dei, eamque perpetuam.
Quare alia uiuendi ratio communis
in nouo testamento quaerenda
non est, quam fuit in Ecclesia patriarcharum
ante Christum exhibitum.
Vt autem haec Decalogi doctrina
rectius a Tyronibus Theologiae percipiatur,
primum in genere, quae in legis
doctrina perpetuo consideranda
p.217
sunt, dicam. Deinde, quia praecepta
Decalogi omnia sunt Synecdochica,
Inuentionis et tractationis praeceptorum
Decalogi Methodum subijciam.
Tum breuem singulorum praeceptorum
explicationem declarandae, Methodi
causa adijciam.
DE PRIMO
Quae sunt ergo in legis doctrina
generatim consideranda?
Vt hanc quaestionem dextre explicemus
quatuor necessario declaranda sunt.
Primum, Quid lex sit, Secundum, an quisquam
legi satisfacit: Tertium, Quis sit Legis
usus: Quartum, Quatenus lex abrogata
sit.
Quid ergo est Lex?
Priusquam dtfinitionem legis, ut
pro norma uiuendi communi accipitur,
tradam: operaepretium esse iudico,
breuiter eius uaria significata recensere.
Non enim eodem modo in
scripturis accipitur nomen legis.
Primum itaque totam coelestem doctrinam,
hoc est, omne uerbum Dei,
p.218
quod ad nos docendos quocunque modo
pertinet, complectitur. Vt in Psalmis:
Beatus qui nocte dieque meditatur
legem Domini. Item: Lex Domini
immaculata etc.
Haec significatio propria est Ebraeae
uocis Thora, quae a docendo nomen
habet, quam ut Septuaginta semper
Nomon-GR, Ita latini perpetuo legem
interpretantur.
Secundo, Lex dicitur respectu prophetarum,
ut Matth. 7. Hoc est Lex et
Prophetae, Rom./ 3. Testimonium habens
a lege et prophetis. Hic lex solum
Mosem complectitur, cum omnibus
doctrinae ipsius partibus, quae sunt
quatuor, Quarum prima Historiam inde
usque a creatione rerum ad annum
mundi 2494, texit. Secunda foedus
gratiae, et promissionem benedicti seminis
continet, Tertia, Doctrinam uitae,
eamque duplicem complectitur.
Nam ut communem omnibus uiuendi
normam Decalogus.
p.219
ita peculiarem populo Israelitico iudicia
et ceremoniae continent. Quarta
Promissiones et minas praeceptis uitae
additas recenset. Has igitur quatuor
partes continet legis uocabulum, quando
Prophetis et Psalmis opponitur.
Tertio lex opposita Euangelio opera
Decalogi significat, ut in disputationibus
Paulinis, ubi Apostolus contendit
homines iustificari fide sine lege,
hoc est, ut ipse interpretatur, absque operibus
legis.
Quarto lex opposita gratiae rigorem
legis, hoc est maledictionem quam lex
minatur transgressoribus, denotat. Vt
in his dictis: Non sumus sub lege, sed
sub gratia. Si spiritu ducimini, non
estis sub lege.
Quinto. Lex opposita ueritati umbras
et figuras ueteris testamenti de
Christo absque omni dubio signat. Ioh./
I. Lex per Mosen data, gratia et ueritas
per Iesum Christum facta est. Hic
lex primum gratiae opponitur, et significat
rigorem legis seu maledictionem,
p.220
Deinde opponitur ueritati, et significat
legis umbras, quas euanescere
oportuit adueniente luce. hoc est, ipso
Christo.
Sexto lex imperium, Tyrannidem
uim impellentem (habet enim lex rationem
praecipientis) notat. Vt in his
dictis: Lex mortis, Lex peccati, Lex
membrorum, Lex mentis, Lex
spiritus.
Septimo pro epitheto interdum ponitur
lex, ut lex operum, lex fidei, hoc
est, opera et fides.
Octauo Lex accipitur pro tota Mosis
politia cum regno et sacerdotio.
Gal./ 3. Sub lege custodiebamur? Hae
uariae acceptiones uocabuli legis Synecdoche
Metonymia et Metalepsi facile
intelligi possunt. Iam definitionem
legis quae norma uitae est
uideamus.
Lex est praeceptio diuina, requirens
ab omni homine perfectam, puram et
perpetuam obedientiam erga Deum,
quae ut promittit uitam et salutem obedientibus,
p.221
ita mortem et damnationem
minatur ijs qui hanc obedientiam non
praestant, donec fiat remissio per fiduciam
Christi. Huius definitionis quatuor
potissimum membra sunt. Primum
de autore legis, nempe Deo, unde
homo haec colligit, quod author legis
habeat ius mandandi et authoritatem,
ut qui Dominus et Deus noster
existit, quod habeat facultatem premiis
honorandi obsequentes et puniendi
contumaces. Est enim omnipotens,
quod simus obnoxij ad obediendum,
ut creatura creatori, et ut subditi suo
domino, quod nullus possit euadere
poenam, cum eam uelit Iustus iudex infligere.
Oculi enim eius super uias
hominum, et omnes gressus eorum
considerat, non sunt tenebrae, et non
est umbra mortis, ut abscondantur ibi
qui operantur iniquitatem, quod iusta
sit lex et perfecta uiuendi regula, Est
enim ut iustissimus ita et sapientissimus.
Secundum membrum est, de
obedientiae qualitate: Deus enim non
p.222
requirit obedientiam legis pro nostro
modulo, sed pro sua iusticia, nimirum
perfectam, Id est, omnium praeceptorum
Dei plenam obedientiam. Qui
enim in uno labitur, omnium reus est.
Puram, ut enim ipse purus est, ita nihil
nisi purum ei placere potest. Hinc
illa saepius in scripturis repetita sententia:
Sancti estote quia ego sanctus
sum: Perpetuam, Vt enim Lex perpetuo
obligat, Ita obedientia eius, nisi
fuerit perpetua, non potest legislatori
placere ex se. Tertium membrum
est, de uita et salute eorum qui obtemperant,
et de morte et damnatione eorum
qui obedientiam perfectam, puram
et perpetuam non praestant, Sic enim
lex inquit: Maledictus omnis, qui
non permanserit in omnibus quae scripta
sunt in libro legis, ut faciat ea. Hoc
ipsum docet generalis promissio et comminatio
primo Decalogi praecepto annexa:
Ego sum Iehoua Deus tuus
fortis Zelotes, uisitans iniquitatem:
p.223
Quartum est de restrictione, quae continet
dulcissimam e)piei/keian-GR. Nam maledictio
legis non perpetuo tenet obnoxios
homines. Christus enim uenit
in hunc. mundum, ut a maledictione
legis redimeret credentes. Sed de hac
re in prima classe dictum est.
AN QVISQVAM LEGI
satisfacere potest?
Nullus omnino omnium qui nati
sunt secundum communem naturae
cursum, Id quod perspicuis demonstrationibus
confirmandum est, non solum
propter impios, iusticiarios papistas,
uerum etiam propter nos ipsos, ut
cum uere humiliati fuerimus coram
tribunali Dei, dulcescat nobis Euangelij
promissio. Colligam igitur
quinque demonstrationes euidentissimas.
Prima sumitur ab ipsa natura humana,
quae est impura, et contagione peccati
foedata. Qui enim fieri potest,
ut ex natura impura prodeat pura erga
p.224
Deum obedientia? Vnde Propheta
clamat, omnes nostras iusticias esse ueluti
pannum menstruatae mulieris. Effectus
enim indolem suae causae
refert.
Secunda sumitur ab experientia
uniuersali omnium hominum. Omnes
enim homines experiuntur, obedientiam
quam praestant secundum legem,
habere quatuor conditiones, easque
cum lege. Dei pugnantes. Primum
enim temporanea est obedientia
Sed lex Dei perpetuam requirit. Dein
de est contaminata, Impurum enim
cor est, unde obedientia illa proficiscitur,
Tum imperfecta, non enim praestatur
iuxta exactam legis regulam. Postremo
est fucata malis opinionibus,
Quare ipsa experientia omnes homines
reos clamat, nec minus certo de
hac quaestione per experientiam statuere
possumus, quam statuimus eadem
experientia conuicti ignem urere, aut
aquam humidam esse.
Tertia demonstratio sumitur a scripturae
p.225
pronunciatis: Scriptura enim
pronunciat, nullum iustum esse, et ne
unum quidem, Si iniquitates obseruaueris
Domine, (inquit Dauid) quis
sustinebit Huc primum, secundum,
et tertium capita ad Romanos pertinent,
et multa alia scripturae
testimonia.
Quarta demonstratio Pauli est ad
Gal:/ 2. sumpta a uictima filij Dei, Si
ex operibus (inquit) est iustitia, Christus
frustra mortuus est. Cum igitur
nemo, nisi prorsus et: etus, dicat Christum
frustra mortuum, relinquitur ex
operibus legis non esse iusticiam, quae
profecto inde esset, Si quisquam legi
satisfaceret iuxta illud. Qui fecerit
ea homo, uiuet in eis.
Quinta demonstratio est ex iusto iudicio
Dei sumpta, Is enim neminem
punit iniuste, At constat omnes homines
morbis, morte, alijsque calamitatibus
obnoxios, idque Dei iudicio, Quare reos
esse omnes manifestum est.
p.226
Cur igitur Deus (dicat aliquis) legem
impossibilem tulit? Primum respondeo,
Iustum esse debitum exigere
etiamsi creditor sciat debitorem non
esse soluendo. Deinde hac iusta exactione
Deus uult nos humiliare, mandando
enim impossibilia non praeuaricatores
homines fecit, Sed humiles,
ut omne os obstruatur, et subditus fiat
totus mundus Deo, atque sciamus quod
non ex operibus iusticiae, quae fecerimus
nos, Sed secundum suam misericordiam
in Christo saluos nos fecit.
Impossibilitas itaque legis nos debiti
iusti admonet, et ad Christum compellit
legis impletorem.
TERTIA QVAESTIO de
usu legis fuit, qui triplex assignari solet.
Primus politicus est qui consistit
in externa disciplina, cuius causas
quatuor recitat Philippus, quos hoc
uersiculo complecti soleo.
Mandatum, poenae, pax publica, Dux
ad Iesum.
p.227
Primum externa obedientia praestanda
est propter mandatum Dei. De
inde propter uitandas poenas. Tum
publicae tranquillitatis gratia. Postremum
quia non possunt doceri Euangelium,
qui externis delictis
indulgent.
Secundus usus est in conscientia, nimirum,
ut nos lex deducat in agnitionem
peccati, quae peccati agnitio pariet
iustae irae Dei agnitionem et propriae
maledictionis sensum ob peccatum,
unde nascetur uera contritio, et
serium studium quaerendi Christum,
qui solus peccatum expiare, iratum
Deum placare, et maledictionem legis
tollere potest, iuxta illud: Christus
redemit nos de maledicto legis, factus
pro nobis [nobit ed.] maledictum, Gal./ 3.
Tertius usus legis diuinae est, ut sit
nobis perpetua uiuendi regula. Postquam
enim fide iustificati sumus, fructus
fidei edendi sunt, iuxta Decalogi
praescriptum, pro modo gratiae nobis
p.228
donatae, Et tametsi legi perfectam obedientia
prestare nequimus, tamen nulla
est nobis iam condemnatio, qui sumus
in Christo Iesu, et non secundum
carnem ambulamus, sed secundum spiritum
nec opera quae ex fide facimus,
etsi imperfecta sunt, amplius impura
censentur, sed iusta potius propter
Christum.
Quarta sequitur quaestio, quatenus
lex abrogata sit: Vt autem ad hanc
quaestionem recte respondeatur, obseruanda
est tripartita legis distinctio. Est
enim lex ceremonialis, quae tota cum
Aaronico sacerdotio abolita est. Est et
lex Iudicialis, quae cessante republica
Mosis expirauit, ita ut non necessario
ullum hominem obliget in specie, nisi
quatenus portio eius aliqua, aut pars
est legis naturae, ut lex contra incestas
nuptias Leuit./ 18. aut a magistratu proponitur
politico fine. Tertia legis species
Moralis est, cuius Epitome est
ipse Decalogus. In hac lege duo consideranda
sunt. Primum ipsa doctrina
p.229
in se, Deinde rigor et appendix legis.
Quantum autem ad doctrina attinet,
Decalogus est perpetua uoluntatis
Dei regula, qua nunquam abrogabitur.
Semper enim Deus obedientiam
legis, hoc est, dilectionem Dei et proximi
requirit, Sed quantum ad rigorem
et appendicem legis attinet, credentibus
etiam decalogus est abrogatus.
Consistit autem rigor legis in
tribus. Primo, quod perfectam, puram
et perpetuam obedientiam requirit.
Secundo, quod non salutem et uitam
promittit, nisi ijs qui hanc obedientiam
praestant. Tertio, quod maledictioni
subijcit omnes qui non perfecte
obtemperant, Ab hoc rigore legis
liberatos esse credentes, docet Paulus
perspicue Gal:/ 3.
DE SECVNDO.
Quiai totus Decalogus est Synecdochicus,
operaeprecium iudico me facturum,
Si studiosis Theglogiae uiam
p.230
quandam monstrauero, quam
secuti poterunt, cum inuenire Methodice
ea, quae praecipiuntur et
uetantur in singulis decalogi praeceptis,
tum tractationem tenere qua apte,
quae inuenerunt, disponant et ordinent,
unde et tertia utilitas sequitur, aliorum
explicationes recte
intelligere.
Inuentionis igitur operum, mandatorum
et prohibitorum in Decalogo
praecepta haec sint:
1. Constituantur dua hypotheses in
singulis praeceptis, exque contrariae in
mandando et uetando, quarum una
uerbis expressa est et aliquid imperat
aut prohibet, Altera sit expresse
contraria, hoc est, quae prohibet
quidem, si prior praecipit, et praecipit,
si prior prohibet, Si enim hoc
DEVS praecipit, contrarium uetat,
Si hoc uetat, contrarium
praecipit.
p.231
Fieri enim non potest, ut iustissimus
legislator pugnantia simul imperet
et prohibeat. Vt quarti praecepti
Honora parentes, ne inhonores parentes,
Hypotheses sunt. Quarum prior
uerbis expressa est et praecipit aliquid.
Posterior per regulam intelligitur, et
prohibet contrarium ei quod
mandatur.
II. Hypotheses praecepti ita ordinatae
per analusin-GR ad suas Theses praecepti
proprias transferantur, quae propriae
Theses praecepti subiectae esse debent
communibus illis duabus, de dilectione
Dei et proximi, ex quibus illarum
ueritas ostendenda est, ut Theses
propriae quarti praecepti hac analysi
inueniuntur. Parentes honorandi
sunt. Parentes sunt superiores. Ergo
superiores honorandi sunt. Parentes
non sunt inhonorandi. Parentes sunt
superiores. Ergo superiores non sunt
inhonorandi. Eadem ratio in alijs quo
quae obseruabitur, atque ita haud est difficile
uidere, ut singulorum praeceptorum
p.232
duae sunt hypotheses, ita duas esse
theses proprias, quae inueniuntur (ut
dictum est) analysi.
III. Partes Thesium analysi quidem
in significata (Si opus uidetur) Diaeresi
uero in subiectas species diuidantur,
ut in proposito exemplo Honoris uocabulum
a)nalutokw_j-GR in reuerentiam obedientiam
et gratitudinem secetur.
Haec enim in se continet honor. Superioris
uox diaeresi diuidatur in priuatum
publicum domesticum.
IIII. Hypotheses ex thesibus et subiectis
earum partibus per Synthesin
extruantur, ut, superiores honorandi
sunt, Ergo patres familias, poedagogi,
Patroni, atque adeo omnes, qui in aliqua
eminentia existunt, legitima, honorandi
sunt, hoc est, praestanda ipsis reuerentia,
obedientia et gratitudo: Ad
eundem modum Thesis prohibita in
suas hypotheses secabitur.
V. Quia omni actioni finis est propositus,
finis cuiuslibet praecepti constituendus
p.233
est, Vnde omnia ordinata
ad finem, Item cum fine coniuncta
concludenda sunt, ut quae sub idem
praeceptum cadant. Contra uero quicquid
uel impedit finem, uel cum eo
pugnat, prohibitum eodem praecepto
sciendum est. Cum igitur quarti praecepti
(ut in eodem exemplo maneamus)
finis sit conseruatio politiarum
et oeconomiarum, sequitur hoc praecepto
praecipi quicquid ad hunc finem facere
uidetur, ut, parentum, liberorum,
dominorum, seruorum officia, adeoque
cuiusque honesta uocatio et artificium.
Breuiter omnia studia et artes, quibus
ornantur et iuuantur politiae et oeconomiae,
Sed contra prohiberi omnia,
quae cum his pugnant, sit desidia in studijs,
cessatio in eis corruptio studiorum
et artium, otium, breuiter
quicquid impedit propositum
finem.
De inuentione hactenus, nunc tractationis
ordo indicandus est, Videtur
autem hic commodissimus.
p.234
Primo loco opera quae mandantur,
ordine explicentur, Ita ut primum genera
ponantur seu theses, Deinde paulatim
descendatur ad hypotheses et
exempla.
Secundo loco per Antithesin adijciantur
quae prohibita sunt, simili
ordine.
Tertio praemia et supplicia generalia
omnium et propria singulorum
praeceptorum exponantur, adiectis
exemplis.
Quarto examen conscientiae ad normam
legis instituatur, et usus adijciatur
in carne, in spiritu, in fidelibus et
infidelibus.
In his omnibus obscura definiantur,
ambigua et multiplicia distinguantur,
uera argumentis confirmentur, et falsa
firma confutatione reijciantur. Atque
haec de inuentionis et tractationis Methodo
dicta sufficiant.
DE TERTIO.
Postquam in genere diximus de
p.235
lege, et quae sit inuentionis et tractatis
onis Methodus, exposuimus, adijciamus
breuem Decalogi explicationem
suxta praescriptum Regularum, quas
recensui. Id autem ut fiat commodius
primum recitabo uerba Decalogi.
Deinde generalem distinctionem.
Tum illas duas communes Theses, ad
quas Dominus Decalogum reuocat,
adijciam. Postremo singula praecepta
(ut dixi) breuissime declarabo.
DECALOGVS
Et locutus est Deus omnia uerba
haec, dicens: Ego Iehoua Deus
tuus, qui eduxi te de terra Aegypti,
de domo seruorum: Non habebis
deos alienos coram me, non facies tibi
sculptile, aut ullam similitudinem,
quae est in coelo desuper, et quae est
in terra deorsum et quae est in aquis
sub terra, Non adorabis ea, et non
coles ea, quia ego Iehoua Deus tuus
p.236
fortis zelotes uisitans iniquitatem
patrum in filios in tertiam et quartam
generationem eorum qui oderunt
me, et faciens misericordiam
in millia, ijs qui diligunt me et custodiunt
praecepta mea.
Non assumes nomen Iehoua Dei
tui inuanum, quoniam non habebit
insontem Iehoua eum, qui assumpserit
nomen eius inuanum.
Memento diei Sabbathi ad sanctificandum
eum. Sex diebus operaberis,
et facies omne opus tuum,
Septimo autem die Sabbatum Iehoua
Dei tui est, non facies omne
opus in eo, tu et filius tuus et filia
tua, seruus tuus et ancilla tua, et iumentum
tuum et aduena tuus, qui
est intra portas tuas, quoniam sex
diebus fecit Iehoua coelum et terram,
et mare et omnia quae in eis
sunt, et requieuit in die septimo. Idcirco
p.237
benedixit dominus diei sabbathi,
et sanctificauit eum.
Honora patrem tuum et matrem
tuam, ut prolongentur dies tui
super terram, quam Iehoua Deus
tuus dat tibi.
Non occides.
Non moechaberis.
Non furaberis.
Non respondebis aduersus proximum
tuum testimonium falsum.
Non concupisces domum proximi
tui.
Non concupisces uxorem proximi
tui, non seruum eius, non ancillam
eius, nec bouem eius, nec asinum,
nec omnia quae sunt proximi tui.
Hoc modo referuntur Decalogi
praecepta.
Exodi 20. Sed in distinguendis praeceptis
et numerandis nec ueteres Theologi,
nec recentes conueniunt, Sunt
p.238
enim qui faciunt quatuor praecepta
primae tabulae, et sex secundae, Nam ut
in prima tabula de non fabricandis Idolis
praeceptum separant a primo, Ita
in secunda coniungunt concupiscentiae
uetitae praecepta, Sunt rursus qui
tria tantum primae tabulae praecepta
numerant. Appendicem enim primi
praecepti, faciunt praeceptum de Idolis
et septem secunde tabulae, Nam concupiscentiae
interdictum in duo praecepta
secant. Quid ergo sentiendum?
Magni authores sunt utriusque sententiae,
quare in medio relinquo, nec multum
refert quomodo distinguas, modo
nihil excludas, Ego sane si me recepta
Ecclesiarum multarum consuetudo
non moueret et de re tanta pronunciaturus
essem, cum Nazianeno et Ambrosio
accederem priori sententiae, praesertim
cum illa Deut./ 5. comprobari
uidetur, sed contra receptam consuetudinem
nostrarum ecclesiarum distinctionem
mutare nolo, Quare explicabo ordine
praecepta, parum de distinctione
sollicitus.
p.239
Quomodo usitate diuiditur
Decalogus?
Decalogus constat duabus tabulis
quarum prior iuxta usitatam distinctionem
tria, Posterior septem praecepta
continet. Haec distinctio eo pertinet, ut
distinguamus inter obedientiam erga
Deum immediatam et mediatam.
Nam tametsi totus decalogus in genere
obedientiam erga Deum praecipit,
Tamen ut prior tabula immediatam,
Ita posterior mediatam obedientiam
efflagitat.
Porro omnia haec decem praecepta
Dominus ad duas communes Theses
reuocat quarum prior: Diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo,
ex tota mente tua, et ex tota anima tua
in se continet omnia praecepta primae
tabulae, ut Thesis communis suas hypotheses,
Posterior:, Diliges proximum
tuum sicut teipsum, complectitur
omnia posterioris tabulae
praecepta.
p.240
Harum communium Thesium triplex
usus mihi uidetur: Primum enim
utile est totam uitae doctrinam summatim
comprehensam habere, quo magis
scopus omnium actionum nostrarum
conspici possit. Ea autem doctrinae
summa in his Thesibus inclusa est. Deinde
ex his Thesibus facile est proposito
aliquo facto, mandatum ne sit, an
prohibitum uidere, etsi uerbis nequaquam
expressum sit, ut si de usura,
queratur, facile ex eo damnandum pronunciaueris,
quia cum dilectione proximi
pugnat, etiamsi statim non uideas,
eam quarto quinto et septimo praecepto
interdici. Tum in explicatione
singulorum praeceptorum magna est
harum Thesium utilitas, Nam inuenta
alicuius praecepti Thesis propria, cum
sua communi Thesi conferenda est, uidendumque
an in ea includatur,
nec_ne.
Iam ad praeceptorum explicationem
ueniamus, ubi primum proaemium
legis occurrit examinandum. Est
p.241
autem prohaemium legis duplex. Vnum
Mosis, quo populum attentum facit,
et incitat ad audiendum ea, quae Dominus
est prolocuturus.
ET locutus est Deus omnia uerba haec.
Hoc prohaemium leuiter praetereundum
non sentio. Debent enim omnes
ueri ministri uerbi, atque adeo omnes
Christiani, hoc primum Theologiae
principium habere in conspectu, nimirum
ut an DOMINVS loquatur attendant
Mens enim pia cupiens Deo uiuere,
certa non est, donec intelligat ea quae
audit, hoc principio niti, Videlicet quod
Dominus loquatur. Hinc est quod
prophetae illud toties ingeminant: Haec
dicit dominus. Os domini locutum est
Haec dicit dominus Deus Zebaoth.
Haec dicit Deus Israel. Et ipse filius
Dei sermonem patris se loqui testatur:
Ob eandem causam Paulus ubique titulum
Apostoli obijcit,
Discamus igitur ex hoc prohaemio,
krithrion-GR certum et indubitatum rei Theologicae
esse uerbum Domini:
p.242
Alterum prohaemium, Domini est: Ego
sum Iehoua Deus tuus, qui eduxi te
de terra aegypti, de domo seruorum:
Hoc Domini prohaemium duo continet.
Primum enim modum cognoscendi
Deum monstrat nimirum per uerbum
et testimonium, uerbum est: Ego sum Iehoua
Deus tuus, Testimonium, Qui eduxi
te de terra aegypti. De hoc modo cognoscendi
Dei, supra in primo capite
primae classis copiose dictu est: Deinde
continet hoc Domini prohaemium confirmationem
triplicem authoritatis legis
diuinae. Primum a potestate, qua sibi ius
imperij uendicat, cum dicit: Ego sum Iehoua.
Est enim hoc nomen Dei proprium. quo
essentia, potentia et maiestas ipsius significatur,
Potentia enim et maiestas GR-th auto fueia-GR
diuinae necessario coniuncta sunt.
Deinde a promissione Dei, cum inquit:
Deus tuus, et Dominus tuus. Est enim haec
relatio diligenter obseruanda, et est sensus:
uolo tuus Deus esse, et tu eris meus
populus. Tertia a beneficio, cum inquit:
Qui eduxi uos de terra Aegypti,
p.243
quo breui dicto totius historiae, atque
adeo beneficiorum suorum admonet.
Haec nobis applicemus, ut beneficijs
Dei moti ardentius ei cultum uerum
praestemus.
PRIMVM
PRAECEPTVM.
Non habebis Deos alienos coram
me.
ANTITHESIS:
Habebis me solum Deum.
Vt autem intelligamus, quid hae
duae hypotheses in se contineant, primum
tenendum est, quid sit habere
Deum. Habere autem Deum est ipsum
corde amplecti, aliter enim haberi non
potest. Amplecti Deum corde est eum
ut Dominum timere, ut patrem diligere,
ut ueraci credere, omniaque bona ab
eo sperare per patientiam. Est ergo
summa praecepti, quod requirat cordis
obedienciam erga Deum, Finis, ut illum
solum eum esse agnoscamus, a
quo omnia bona expectanda sunt,
p.244
Iam distribuamus opera mandata in
primo praecepto, quorum primum est
uerus timor Dei, quo Deum et esse agnoscimus
et omnipotentem creatorem
conseruatoremque omnium, et simul
uindicem malorum statuimus, Secundum
dilectio, qua prosequimur Deum
quem timemus: Tertium fiducia in
Deum, quem diligimus. Quartum spes
in Deum in quem confidimus, huic
coniuncta est obedientia in cruce seu
patientia.
Porro quicquid uero timori Dei,
dilectioni, fiduciae, speique aduersatur,
hic prohibetur, ut timere, diligere ullas
res sine mandato Dei, fidere, sperareque
in aliquid, quod non est Deus.
Neque enim aliud est habere Deos alienos,
quam quicquam timere, diligere,
in quicquam fidere et sperare, praeterquam
in unum uerum Deum.
Quia autem huic praecepto nemo
mortalium satisfacit, debet mens suam
impuritatem hic contemplari, ac poenam
commeritam agnoscere, quae poena
p.245
generalis quidem est maledictio,
specialis uero hominem sibi suisque concupiscentijs
relinqui, donec in omne
genus scelerum Dei desertor ruat, Ro. 1.
Deinde praemium praecepti fauor
Dei est, et misericordia. Verum quia
omnes promissiones in Christo Iesu
sunt etiam et Amen, tum demum haec
legis praemia consequemur, ubi uestiti
Christi iusticia in conspectu patris
appareamus.
Iam quis sit huius praecepti usus ostendendum
est. Sicut tota lex ita hoc praeceptum
iram operatur. Vnde haec colligamus,
Primum, quilibet hic agnoscat
peccatum suum, Secundo, agnitum peccatum
odio habeat et fugiat, Tertio, post odium
peccati confugiat ad CHRISTVM peccati
expiatorem. Quarto nactus remissionem
peccati redeat ad hoc praeceptum, et
incipiat nouam obedientiam praestare
Deo. Haec noua obedientia, quamuis
impura per se et imperfecta existit: tamen
propterea placet Deo, quia credens
in Christum iam placet ut filius
p.246
non propter suam, sed CHRISTI justiciam,
qua uestitus in conspectu Dei iustus
censetur.
Hic usus consistit in examine conscientiae,
ad legem Dei, tanquam ad lidium
lapidem. Et debet reliquis etiam
praeceptis omnibus accommodari.
APPENDIX PRIMI
PRAECEPTI.
Non facies tibi sculptile.
Tam etsi Nazianzeni sententiam complector,
qui hic secundum praeceptum
facit inquiens: GR-me steses indalma kenou, kai
apnoon eikw-GR, Tamen nolo discedere a recepta
consuetudine ecclesiarum nostrarum
praesertim cum res nihil uideatur
habere incommodi modo non excludatur
quod Dominus inclusum esse uoluit.
Porro sensus appendicis (ut sic
appelletur) est, ne externum cultum, quem
Deo debemus, idolis tribuamus, in Deum
enim blasphema uox est eorum, qui dicunt:
Nos ad honorem inuisibilis Dei imagines
uisibiles adoramus. Nam cum cultus dei
esse nequit, nisi qui iuxta Dei uoluntatem
p.247
quae amentia est cultum Deo erigere
contra ipsius interdictum? Ille dicit,
non facies tibi sculptile neque imaginem,
puluis tamen et cinis et
magister idolorum sensus carnis,
audet contradicere, facies utrunque, idque
in templis Christianis. An non
templa Christianorum erecta sunt propter
cultum Dei conseruandum?
Quid quaeso ad cultum Dei faciunt
idola? Profecto nihil. In confesso
enim est, cultum Dei duplicem esse:
sebasma-GR internum animi cultum, qui
ex fide proficiscitur, et externum proskunhsin-GR,
qui proprie laqreia-GR dicitur. Vtrunque
impediunt et corrumpunt idola,
ut quae a uero Deo, qui in coelis
quaerendus est, mentem auocant. Cum
igitur templa Christianorum erecta
sint propter cultum Dei conseruandum,
et idola eum corrumpunt et impediunt,
quis quaeso locus in templo
Dei relinquetur idolis?
Si quis usus pius idolorum esset in
templis Christianorum, profecto uel
p.248
orantibus uel communicantibus, uel
docentibus uel discentibus prodessent.
An docentibus prosunt? Doctrina
petenda est ex prophetic is et Apostolicis
scriptis, Pius enim animus non
acquiescere debet, donec audiat: Haec
dicit Dominus, Quid iuuant discentes?
Admiratio imaginum saepe tenet
attonitos et impedit, quo minus animus
rebus quae traduntur, adijciatur.
An orantibus quid commodi adferunt?
Mens orantis ad coelum erigi
debet, Id quod forma orandi a Domino
praescripta, monet: Pater noster qui
es in coelis, unde aspectus imaginum
orantes auocat. Communicantibus
forte commodant? Nihil minus. Nam
communicantes in coena Dominica
contemplari oportet Christum dominum
mortuum et resuscitatum pro
peccatis nostris, et nostri iustificatione
et non uanis oblectari imaginum
picturis.
Cum igitur nullum usum habeant
imagines pium in templis Christianorum,
p.249
sed magis pietati nocent, et pugnant
ex diametro cum uoce Dei Exo./
20. Leuit./ 26. Deut./ 5. et 27. Esaiae 44.
I. Iohan./ 5. Quis potest tam infandae
turpitudini patrocinari, nisi qui omnino
uerbum Dei pro nihilo habeat?
Sed habent, fateor, quaedam refugia
patroni idolorum. Dicunt enim libros
idiotarum esse. Sed Esaias capite
44. contra dicit, nullum idolorum
usum esse, Quis (inquit) sculptile conflauit
ad nihil utile, Aut igitur eradant
hoc Esaiae testimonium ex scriptura,
aut uana et inutilia simulachra esse fateantur,
Quare laicos et Idiotas ad
legem et testimonium cum Esaia mittere
oportuit, non ad sculptilia et imagines.
Non tamen inficias eo haud
minimam idolorum causam extitisse,
quod coeperint in papatu habere mutos
sacerdotes, qui cum non sonarent
ipsi uerbum Dei, ut scelus congeminarent,
idola muta et uana erexerunt in
contumeliam Dei.
Verum quia nunc ex Dei gratia in
p.250
nostris templis doceatur purum uerbum
Dei, defungantur idola isto suo
ficto munere, et dent locum uiuis imaginibus
Dei.
Quid? Si non licet imagines et idola
habere in templis, neque in moneta,
neque in libris habere imagines licebit,
neque monimenta et statuas Iosuae et
Samuelis aliorum erigere licuit, Respondeo
non damno artem pingendi
et sculpendi, quam inter dona Dei pono,
nec imaginem pingi, aut statuas
erigi ueto, scio enim ista adiaphora esse,
Sed usum imaginum distinguo,
qui est triplex, Typicus, Superstitiosus
et Politicus. Typicus quidem
usus fuit Cherubim in templo Salomonis
et aeneus serpens in deserto,
uerum nunc typus cessauit, Deinde
habebant particulare praeceptum
de Cherubim erigendis et aeneo
serpente. At nos catholico praecepto
obtemperare debemus: Caues.
te uobis ab indolis, Hic Apostolus
p.251
non modo Idolatriam damnat, sed praecipit,
ut ab ipsis simulachris instrumentis
idolatriae caueant Christiani, quo significat,
non posse integrum ac sincerum
cultum Dei retineri, ubi simulachra
sunt, adeo enim ingenita est nobis
superstitio, ut minima quaeque occasio
contagione sua nos inficiat.
Superstitiosus usus solus damnatur,
qualis in templis est. Et tametsi
non omnes superstitiose procumbunt
coram imaginibus templicis: tamen
quia rudioribus sunt occasio ruinae et
superstitionis, metuendum est, ne post
hanc claram Euangelij lucem sequantur
tenebrae, unde in superstitionem
Ethnicam instrumentis adhuc in templis
relictis incident facile rudiores, habenda
esset ratio eorum, quos Christus
suo sanguine redemit, ne nostris picturis
et idolis eorum salutem euerteremus.
Politicus usus imaginum a nemine
reprehendi iuste potest, donec non transgrediatur
iustos limites: Hic usus politicus
p.252
triplex est, historicus, symbolicus
et ornatus gratia adhibitus: Historicum
uoco, qui et ad intelligendas rectius
rerum descriptiones, et ad memoriam
rerum conseruandam facit, qualis
est picturarum in libris, et statuarum
quas erexerunt sancti patres. Hic
usus sane ualde utilis est, quare nequaquam
reprehendi debet. Symbolicum
imaginum usum appello, qui nos de re,
quae imagine repraesentatur, admonet,
politico fine, Vt imago in moneta caesaris
admonebat Iudeos, quod et ipsius
moneta esset, et quod Caesari essent
subiecti, unde et dominus iubet eos
reddere quae sunt Caesaris Caesari, et
quae sunt Dei Deo. Hunc imaginum
usum nequaquam improbandum esse
docet factum Christi, qui accepta moneta
quaesiuit cuius Imago esset, quam
cum illis redderet, non praecepit ut abijcerent
propter imaginem, quod sane
fecisset, si iste usus fuisset illicitus. Imo
ipsi Apostoli monetam cum hac imagine
circumferebant, et de pisce exemptum
p.253
nummum cum imagine caesaris
(nam alia moneta non recipiebatur
pro tributo) Dominus in tributum
pro se et Petro soluit. Vsus imaginum
ornatus gratia adhibitus est
etiam politicus, qualis quia in templo
Salomonis fuit sine reprehensione,
non est cur reprehendatur, modo nihil
habeat admixtum periculi.
Verum si obijcitur, in templis posse
esse historicum usum, Respondeo, Sint
tales imagines historicae, quae nec
nunc uiuentibus sint scandalo, nec ullum
periculum adferre possint posteris
nostris. Praeterea conferatur abominatio
et multorum lapsus cum illo
commodo, et uidebimus, grauiores
esse causas destruendi idola templica,
quam ea ferendi in templis. Praetendunt
ornatum, Si illi ornatui adiunctum
est ullum periculum, uel nunc
uiuentibus, uel posteris, sit maledictus.
Spiritus sanctus Ezechielis
20, uocat idola abominationes oculorum,
p.254
at puluis et cinis ea uocat ornamenta
oculorum. Maledictus sit ora
natus, qui est offendiculo uerae doctrinae
et membris Christi. Verus ornatus
templorum utilis et Deo gratus
est: Concio, Cantio, Oratio, Communio,
et non quae haec uel impediunt
uel uiciant.
Producunt praeterea in Patrocinium
suae causae authoritatem Sanctorum
patrum et longam consuetudinem,
sed si patrum authoritate nitendum
est, successoribus Apostolorum
et omnibus patriarchis ecclesiarum
graecarum, qui idolis templicis aduersati
sunt, potius assurgendum est,
quam posterioribus. Nec consuetudo
obijcitur recte, cum mala consuetudo
nihil sit aliud, quam erroris uetustas.
Quapropter iudico diabolo
non esse cedendum, qui in mundum
Idola inuexit, ut uerus cultus Dei corrumperetur,
sed potius contineamur
p.255
intra terminos uerbi Dei, nec sinamus
nos sophisticis imposturis a claro uerbo
Dei abduci, etiamsi magnae authoritatis
uiri uideantur, qui ex carnis sensu
aliud suadent et docent.
Quoties igitur audimus uerbo Dei
idololatria damnari, sciamus et omnia
damnari, quae ad eam erigendam, fouendamque
faciunt, qualia potissima
sunt idola et simulachra, quae instrumenta
sunt idololatriae, ex quibus idololatria
nomen habet, quae proprie externa
ueneratio idoli alicuius est, etsi postea
uocabulum ad genus translatum
sit, significetque omnem timorem, dilectionem,
fiduciam, spem in id quod
non est Deus. Vnde auaritia a Diuo
Paulo idolatria dicitur, quia in pecuniam
suam spem collocat auarus, atque ita
de alijs.
Quid ergo pius pastor faciet? Primum
cauebit, ne quid per seditionem
faciat, Deinde docebit ueram rationem
cultus Dei, Tertio obseruabit an
quisquam abutatur relictis in templis
p.256
simulachris, quod si senserit admonebit
Magistratum sui officij, ut Ezechiam
imitentur. Quarto ornatum templorum,
unde non est superstitionis periculum,
improbare non debet, modo
sumptus non fiant inutiles, neglectis
uiuis imaginibus Dei, qui sunt pauperes.
Quinto politicum usum imaginum
nullum uerbum Dei improbat.
Breuiter, pius pastor prospiciens futuras
tenebras, facile iudicabit ex quibus
imaginibus sit periculum.
Porro promissiones et minae, quae
attexuntur huic praecepto, sunt generales
et habent annexam conditionem
impletae legis diuinae, de quibus
alias.
SECVNDVM
PRAECEPTVM.
Non assumes nomen Iehoua Dei
tui inuanum.
ANTITHESIS.
Assumes nomen Iehoua Dei tui legitime
et recte.
p.257
Assumere autem nomen Dei inuanum
est usurpatio nominis Dei prophana.
Mandatur igitur hic uera nominis
Dei usurpatio, cuius finis est, ut
maiestas nominis Dei inter homines
habeatur sacrosancta. Vt igitur quicquid
facit nomen Dei celebre inter homines,
hic mandatur, Ita quicquid
prophanat nomen Dei, et facit ut non
celebretur inter homines hic prohibetur.
Hinc collige opera huius praecepti
Primum, inuocationem nominis
Dei. Secundum, gratiarum actionem.
Tertium, praedicationem.
Quartum, glorificationem. Quintum,
confessionem. Sextum, testificationem
nominis Dei, seu cultum iurisiurandi
legitimi. Haec omnia ut
partes sunt uerae usurpationis nominis
diuini, Ita ad praecepti finem legitime
ordinantur.
Porro quicquid cum his sex partibus
enumeratis pugnat, hic prohibetur,
ut inuocatio Sanctorum, strepitus
labiorum, batthologia sine fide, boatus
p.258
templici, exorcismi incantatorum, in
orando taedium, nihil prorsus orare, uti
Dei donis sine gratiarum actione, fidem
celare, uel ob amicitiam, uel ob
metum, abnegatio Dei, deprauatio scripture,
scandalosa uita, haeresis, schisma,
deieratio, execratio per nomen Dei,
periurium, leuitas in iurando, temeraria
uota. Breuiter, quicquid maiestatem
nominis Dei inter homines laedit
et obscurat.
Nec huic praecepto quisquam satisfacere
potest, cuius ratio in primo exposita
est. Similiter usus praecepti
idem statuendus est cum usu primi
praecepti.
TERTIUM
PRAECEPTVM.
Memento diei Sabbathi ut sanctifices
eum.
ANTITHESIS:
Memento diei Sabbathi, ne prophanes
ipsum.
Est autem sanctificare Sabbathum
quiescere ab operibus nostris,
p.259
et regnum Dei meditari operibus a
Deo institutis, recolere beneficia Dei
discendaeque legi Dei uacare. Sanctificandi
enim uocabulum monet Sabbathum
totum diuino cultui applicandum
et totum laudibus diuinis peragendum.
Finis igitur praecepti erit
animum corpus et omnes actiones
Deo dicare, regnum Dei et eius beneficia
meditari. et propagare. Ad hunc
finem pertinet. Primum seria uerbi
Dei meditatio et tractatio. Secundo
uerus usus ceremoniarum, quas primum
Deus, deinde Ecclesia utiliter instituit.
Tertio promotio pietatis prouocatione.
Quarto iuuare ecclesiae
membra omni officiorum genere,
Quae cum his pugnant, prohibentur
hoc praecepto, ut, omnia impedientia
meditationem uerbi, qualia: sunt,
seruilia opera, quae non habent coniunctum
pietatis exercitium sua natura.
Nec huic praecepto quisque satisfacere
potest.
p.260
Porro praeter generalem usum, de
quo admonui in primo praecepto, hoc
in tertio peculiariter obseruandum
est: Tametsi autem ceremoniale est
quo ad speciem, hoc est, certae diei (seruata
illa Iudaeorum numeratione) obseruationem,
et ad Iudaeos solos spectat,
in memoriam creationis rerum
institutam, tamen in. genere ad totum
humanum genus pertinet. Vt autem
hoc declaretur apertius, primum
obseruemus praecepta Dei duplicia esse,
Catholica et particularia, Catholica
obligant omnes ex aequo, aut ad obedientiam
aut ad poenam,. quia ab omnibus
et ubique eorum conseruatio requiritur.
Particularia quae non omnibus
data sunt, sed uel uni genti aut uni
homini, De his tres regulae tenendae
sunt. Prima, Nullum praeceptum
adeo particulare est, quin aliquatenus
ad omnes pertineat. Secunda, Quicquid
externarum circumstantiarum
annexum est praeceptis Dei particularibus,
ut est locus, tempus, persona, numerus,
p.261
ordo etc. resecandum est, ijsque,
quibus ea particulariter mandata sunt,
relinquendum. Tertia, Quicquid est
fidei uel charitatis reliquum, id totum
nobis applicandum est. Nullum enim
praeceptum Dei est, ex quo fidei et
charitatis fructus percipi non possunt.
Sic hoc praeceptum Dei, de Sabbathi
obseruatione, peculiariter datum est
Iudaeis, sed aliquatenus tamen ad nos
pertinet. Sunt enim tria in ueteri Sabbatho.
Primum, Ceremoniale, quod
totum Iudaeis relinquendum est. Secundum
fidei. Tertium, Charitatis,
quae duo ad omnes pertinent.
Proinde usus legitimus Sabbathi in
his consistit, ut beneficia Dei memoremus,
gratiasque pro ijs agamus, ut celebremus
perpetuum Sabbathum, id est,
quietem a peccatis, ut sanctam conuersationem
et uitam sectemur, ut quiescamus
in Christo per patientiam, donec
nos in sui regni gloriam transtulerit
Deus ut remittamus opera familiae
p.262
in qualibet septimana uno die ad
minimum. Hoc postremum charitatis
est, superiora fidei.
QVARTVM
PRAECEPTVM.
Honora patrem tuum et matrem
tuam.
ANTITHESIS:
Ne sint tibi inhonori parentes.
Honorare autem parentes est ipsis
reuerentiam obedientiam et gratitudinem
exhibere. Finis praecepti est
statuum, quos Deus ordinauit conseruatio.
Ordinauit autem politias et
oeconomias, mandantur itaque hoc praecepto
omnia quae ad politiarum et oeconomiarum
incolumitatem pertinent,
ut sunt officia mutua magistratus
et subditorum, parentum et liberorum,
ministrorum uerbi et auditorum
praeceptorum et discipulorum, atque
adeo omnium superiorum et inferiorum,
siue sint priuati siue publici.
p.263
Ex aduerso omnia hic interdicuntur,
quae cum istis pugnant.
Porro in hoc et in sequentibus praeceptis
obseruandum est, quod obedientia
omnis inchoanda sit a primo praecepto,
sine quo nulla obedientia ceterorum praeceptorum
placere potest, quaestiones, an
quis praecepto huic satisfaciat, et quis sit
usus, ex superioribus notas relinquo.
Verum promissio addita uidetur nonnihil
obscura, Promittit enim prolongationem
dierum obtemperantibus
huic praecepto, cum tamen saepe
pij erga parentes filij praematura morte
succumbant. Sed hic obseruanda utilis
regula est: Quicquid nobis terrestrium
bonorum Deus promittit, sub
hac conditione accipiendum est,
quatenus in bonum animae nostrae
salutemque expedit, Vnde fit interdum
ut quo quisque magis diligitur a
Deo, eo citius eripiatur ex hac uita.
Nam promissionis genus est, ut obedienti
bene sit.
p.264
Porro hoc loco quaestionem breuiter
tractabo, de termino uitae cuiuslibet
hominis. Sunt qui statuunt Stoicam
et fatalem necessitatem termini
uitae cuiuslibet hominis, qui cum alios
quosdam locos, tum uero maxime
illum qui est lob 14, adducunt: Breues
dies hominis sunt, et numerus
mensium eius apud te est. Constituisti
terminos eius, qui praeteriri non
poterunt., Etsi autem hunc locum
ideo reijcere possem, quia corruptus
est in communi translatione (Ita enim
legi debet ex Ebraeo: Si definiti sunt
dies eius, numerus mensium eius apud
te est, Constituisti terminos eius. et
non praeteribit. Vt sit tantum una propositio
hypothetica, cuius consequens
bis ponitur) tamen largimur, illis,
quod sit sensus Prophetae Deum
terminum uitae cuiuslibet definire,
quem nec anteuertere. nec praeterire
quisquam potest, modo uicissim nobis
concedant, statuti termini modum
non ex necessitate Stoica, sed ex uerbo
p.265
Dei claro et perspicuo petendum
esse.
Sed quem modum definiti termini
prescribit uerbum Dei? Verbum
Dei nos mittit ad Dei prouidentiam,
quae in promissionibus et comminationibus
diuinis fundatur. Debemus
igitur in hac quaestione promissiones
et comminationes Dei cum utrarumque
exemplis illustribus adhibere, in
consilium. Promissionis testimonia
sint hic pauca pro multis. Exodi 20.
Honora patrem tuum et matrem tuam,
ut sis longaeuus super terram quam
Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Prouerbiorum 9. Per me multiplicabuntur
dies tui, et addentur tibi anni
uitae. Prouerb./ 10. Iusticia liberabit
a morte. Ibidem: Timor domini apponet
dies, et anni impiorum
abbreuiabuntur.
Exempla promissionum sunt multa.
Deut:/ 9. cum Deus minaretur,
quod populum contumacem uellet perdere,
intercedit Moses, et iuxta promissiones
p.266
parcit poenitentibus. Niniuitis
interitus uoce Dei constitutus
erat quadragesimo die post inceptam
concionem Ionae, sed poenitentibus
parcitur. 2. Regum 24. Dauid supplicat
Deo, erecto altari ut cesset interfectio.
Notum est Ezechiae exemplum
Esaiae 38.
Testimonia comminationum sint
haec. Prouerb./ 10. Qui maledicit patri
et matri suae, extinguetur lumen eius
in medijs tenebris. Psal. 54. Viri
sanguinum non dimidiabunt dies suos.
Leuit./ 20. Dominus minatur flagitiosis
exterminationem de populo
suo, quae exterminatio nihil aliud esse
potest, quam abruptio termini uitae
propter scelera perpetrata. Harum
comminationum exempla ex pluribus
haec obseruentur. Gene./ 38. HER
quia fuit nequam in conspectu Domini,
dicitur occisus a domino. Ibi: ONAN
effundens semen in terram, ne suscitaret
fratri semen, occiditur a domino,
Achan propter spolium de Anathemate
p.267
uoce Dei iubetur lapidari.
Ex his testimonijs et exemplis manifestum
est, quod Deus iuxta suas promissiones
et minas uel abbreuiet, uel
prolonget terminum uitae cuiusque.
Idem testatur Iacobus capite 5. qui aegrotos
piorum praecibus subleuari statuit.
Idem semper senserunt omnes
pij, qui suis precibus sepissime piis
principibus et doctoribus longiorem
uitam impetrarunt.
Huc accedit firmissima contra Stoicos
ratio: Si ineuitabilis fataliter est
terminus uitae erit etiam culpa ineuitabilis
propter quam multi rapiuntur
ad mortis supplicium. Si culpa ineuitabilis
est, reuera Deus peccati
author erit. Sed hoc uel dictu horrendum
maxime est. Quare cum
culpa non sit ineuitabilis neque terminus
uitae erit fatalis.
Praeterea ista Stoica opinio uehementer
nocet moribus, et pietatis exercitia
tantum non impedit. Nam
cum homines putant, euentus pendere
p.268
ex fato, fiunt segniores. Proinde timeamus
deum, ac cogitantes de futuris
euentibus respiciamus ad eius promissiones
et minas, orantes ut ipse nos
suo spiritu regat quo ea agamus quae
ipsi grata sunt, utque pro sua misericordia
et clementia uelit nobiscum
agere.
Deinde alia regula obseruanda est
in hoc praecepto, eatenus obediendum
parentibus esse, ne laedatur erga Deum
pietas, quae primum gradum obtinet.
Nam si ad Dei institutum, tanquam ad
certam Regulam, exigenda est filiorum
subiectio, praeposterum foret per
eam ab ipso Deo abduci.
Tertia regula sit haec. Tametsi non
est aequalis conditio superiorum et inferiorum,
tamen aliquod ius mutuum
et analogum inter ipsos requiritur,
quod sicuti inferiores superioribus obnoxios
reddet, Ita uicissim proportione
habita superiores obstringit inferioribus.
Haec proportio seu analogia
ad legem charitatis exigenda est, quae
p.269
sola uera est mensura in mutuis superiorum
et inferiorum. Imo et parium
officijs, de qua re postea in quarta classe
dicetur.
QVINTVM
PRAECEPTVM.
Non occides.
ANTITHESIS:
Vitam proximi conseruabis.
Vt enim laesio omnis proximi hic
interdicitur. Ita omnibus modis ipsum
iuuare praecipitur. Finis praecepti,
ut alter alterius incolumitatem quaerat.
Mandantur igitur omnes uirtutes
quibus proxime commodamus, et
quae ab iniuria proximi nos reuocant,
cuius generis sunt: dilectio proximi
ex animo, comitas, beneficentia, conuersatio
amica, clementia, adesse in
quauis necessitae. Contra prohibetur,
primum externum homicidium. Deinde
maledicta, conuicia, ludibria, breuiter
omnia facta, quibus ullo pacto laedi
p.270
potest persona proximi. Item omnia
cogitata, quibus male de proximo
cogitamus, Similiter omnia dicta in
proximum acerbiora.
Porro parentum, praeceptorum et
magistratus officia nequaquam hoc
praecepto tolluntur, ut quae non solum
in quarto praecepto praecipiuntur (Faciunt
enim ad status a Deo ordinatos
conseruandos) uerum etiam praemijs peculiaribus
a Deo ornatur, quemadmodum
multa exempla scripturae testantur.
SEXTVM
PRAECEPTVM.
Non moechaberis.
ANTITHESIS:
Caste uiues.
Vt autem hic impuritas omnis animi et
corporis interdicitur, Ita praecipitur
mentis et corporis puritas casta, et castitas
pura. Finis praecepti est, ut homo
puritatem et castitatem sui creatoris sectetur.
Mandatur igitur hic uirtutes castitatis
et pudicitiae, quales sunt swfrosunh-GR
p.271
temperantia, sobrietas, et quaecunque
faciunt ad castitatem conseruandam,
cum in matrimonio casto, tum extra
matrimonium. Contra prohibentur
externum adulterium, uagae libidines
mollities, sermones spurci, eutrapelia-GR,
id est, scurrilitas, intemperantia, ebrietas,
lasciui gestus et quicquid hominem
2a castitate corporis et mentis
auocare potest.
SEPTIMVM
PRAECEPTVM.
Non furaberis.
ANTITHESIS.
Bona proximi promouebis.
Finis praecepti est, ut nostra sorte
contenti unicuique quod suum est relinquamus.
Mandantur igitur hic
iusticia commutatiua praecipue et omnes
eius partes, et prohibetur quicquid
cum illa pugnat, ut expilationes
usurae, fraus, lances et pondera iniusta.
2. Samue./ 15. species quaedam furti
indicatur, cum Absalon furatus dicitur
p.272
esse cor uirorum Israel, unde patet
maximos fures esse eos, qui alienant
animos subditorum a magistratu, auditorum
a ministris uerbi, discipulorum
a praeceptoribus, seruorum a dominis,
famulorum et ancillarum a patribus
familias, liberorum a parentibus. Hoc
genus furti recte diabolicum dixeris.
Nam ut diabolus primorum parentum
animos auertit a Deo, Ita hi uestigijs
paternis insistentes animos ab jjs,
cum quibus coniuncti esse deberent,
alienant.
OCTAVVM
PRAECEPTVM.
Non respondebis falsum testimonium
aduersus proximum
tuum.
ANTITHESIS.
Respondebis pro proximo tuo
uerum testimonium,
Finis praecepti est, ut ueritatem sine
p.273
fuco inter nos colamus: Mandantur
itaque in hoc praecepto candor, ueritas,
Constantia in dictis, diligens ueritatis
inquisitio. Commendantur artes
veritatis ministrae. Contra prohibentur
falsum testimonium, calumniae,
mendacia, obtrectationes malae cordis,
suspiciones de proximo, Item Sophistica,
et omnes deceptoriae artes.
NONVM ET DECIMVM
PRAECEPTVM.
Non concupisces domum proximi
tui.
ANTITHESIS:
Toto corde sis proximo Charus et
utilis.
Finis praecepti est, ut omnem cupiditatem
cum charitate pugnantem, ex
animis excutiamus. Haec duo praecepta
discrimen faciunt inter legem humanam
et diuinam, Humana tantum
prohibet facta et dicta, Diuina etiam
concupiscentiam inordinatam cohercet.
Tametsi autem in superioribus
p.274
praeceptis concupiscentia etiam prohibetur,
tamen haec duo postrema non
censenda sunt inutilia aut frustra addita.
Nam in illis prohibetur uoluntaria
concupiscentia, quae est effectus eius
concupiscentiae, quae hic prohibetur.
In superioribus prohibetur actio
interior et exterior, consilia et deliberationes.
In hisce ultimis istorum omnium
fons praecludi praecipitur. Illic actiua,
hic passiua concupiscentia interdicitur.
Caeterum qui haec duo praecepta distinguunt,
nonum ad genus, decimum
ad species referunt. Nonum non concupisces
domum proximi tui: Hoc est
familiam et possessionem proximi tui
promoueto. Decimum non concupisces
uxorem eius, mandat ne quis ulla
occasione sub specie honesta res alterius
uelit ad se allicere.
Quod autem nemo satisfaciat huic
praecepto his rationibus conuincitur.
Primum enim massa tota naturae nostrae
corrupta est. Est enim prauum cor hominis
ab adolescentia. Secundo uniuersalis
p.275
experientia in omnibus sanctis, qui ingemiscunt
et dolent se impediri hoc
malo, quo minus ea quae uolunt bona
faciant. Hinc Paulus Roma./ 7, exclamat:
O me miserum, quis me liberabit
de corpore mortis huius. Debet
proinde usus horum praeceptorum
perpetuus in animis nostris hic
esse, ut precemur Deum ne hoc malum
nobis imputet, ne compellamur
ut obtemperemus ei in suis concupiscentijs,
denique ut confugiamus ad
Christum pontificem, qui credentium
in se peccata interna et externa suo
precioso sanguine abluit.
SECVNDVM
CAPVT.
Legitima spiritualis cultus
Dei ratio, et eius partes.
Superiori capite materiam cultus
diuini explicauimus. Nunc eius legitima
ratio et partes exponendae sunt. Non
enim omne opus praeceptum, est cultus,
nisi ex uera fide fiat propter uerum
p.276
finem. Nam qualitas operum
non solum ex ratione praecepti, sed ex
causis simul efficiente et finali censebitur.
Vt igitur hanc doctrinam perspicue
teneamus, primum regulam
per quam probandus sit uerus cultus
Dei. Deinde fundamentum eiusdem
cultus, Tum quidnam sit cultus Dei,
Postremo quae sint eius formae, tradam.
His enim quatuor cognitis
nihil restat, nisi ut mentem, cor, linguam
et manus a Domino gubernari
cupias, quo ipsi uerum cultum praestare
possis.
Sit itaque haec regula generalis, quod
nullus cultus placeat Deo, nisi quem
ipse proprio verbo instituit. Hanc
regulam uox Dei apud Esaiam, et dominus
in Euangelio confirmat: Frustra
me colunt, docentes doctrinas et
mandata hominum, Paulus ad Colo./ 2.
eqeloqrhskeias-GR damnat. Idem pronunciat,
nihil placere Deo sine fide. Cum
igitur cultus placere debeat Deo,
p.277
qui id fieri potest, si uerbo Domini
non uitatur? Teneamus igitur hanc
regulam, nec sinamus nos ab ea auelli
ulla sophistica.
Huius regulae usus multiplex est.
Primum hac regula stabilitur
autoritas legislatoris. Vbi enim in
Repulica liberum est unicuique condere
leges, autoritatem supremi domini
uilescere necesse est. Hanc autoritatem
sibi uendicat dominus in primo
praecepto, dum inquit: Ego sum Iehoua
Deus tuus, et. Deinde liberat
nos haec regula ab errore Ethnico, Pharisaico
et Papistico, ne cum illis sine
modo superstitiones et eqeloqrhsekeias-GR cumulemus,
quorum antesignanus [antesignantus ed.] est
Romanus pontifex, qui sane Hieroboam
Apostasia, Achab, homicidijs et
sanguine piorum, Iesabel crudelitate
Nabogodonosor sacrilegio, Iulianum
fraudibus, Iudam proditorio osculo
superat.
Hactenus de regula, fundamentum
cultus Dei sequitur, quod fixum et certum
p.278
tenere oportet. Est autem hoc
fundamentum duplex, nimirum cognitio
Dei et cognitio nostri, de quibus
quia abunde dictum est in prima
classe, hic breuius eadem attingemus.
Cognitionem Dei consequimur per
uerbum et testimonium, quae coniuncta
docent nos quod Deus sit fons omnis
uirtutis, iusticiae, sapientiae et ueritatis,
quod Deo omnis gloria tribuenda
sit, quod Deus ad iuuandum sit
promptus sua natura, quod idem uelit
omnes ad se confugere in quouis periculo.
Hanc Dei cognitionem esse
fundamentum cultus Dei Esaias 19.
docet his uerbis: Cognoscent Aegyptij
Dominum in die illo et facient sacrificia
et oblationem, uouebuntque uota
Domino, et reddent.
Cognitio nostri ex trium rerum contemplatione
petenda est, nimirum ex
fine creationis, ex uirium praesentium
aestimatione, et ex facilitate lapsus
in peccatum. Finis docet officium,
quod est referre imaginem
p.279
Dei in sincera pietate et iusticia
uera. Vires ostendunt, quod officium
debitum praestare minime ualeamus.
Lapsus frequentes nos monent
fragilitatis nostrae et peccati. Vnde
admonemur omnem gloriandi materiam
abijcere, ut qui fracti uiribus nihil
sine auxilio diuino efficere boni
possumus, Imo omni hora praecipites in
noua peccata ferimur, nisi manu Dei
conseruemur. Sine hac nostri cognitione
nec poenitentia, nec fides existere
possunt, sine quibus nihil quantumuis
speciosum Deo placere potest. Vbi
hanc duplicem cognitionem Dei et
nostri probe tenuerimus, fundamentum
ueri cultus Dei iactum est.
Nunc quemadmodum proposuimus
quid sit cultus Dei uerus, definiamus.
Est itaque cultus Dei opus mandatum
a Deo, factum ex fide in celebrationem
gloriae Dei principaliter.
Verum ne hic impingamus, perutile
discrimen cultus diuini hic est tenendum.
Est enim duplex cultus Dei. Vnus
p.280
est expiatorius, meritoriusque per se, Alter
Eucharisticus seu obedientiae, et nequaquam
meritorius sua natura. Expiatorius
et meritorius per se est obedientia
filij Dei, per quam satisfecit legi
Dei, ac meruit omnibus uitam aeternam
qui in se credunt, Quicunque hunc
honorem tribuunt alijs rebus quam
obedientiae Christi, contumelia afficiunt
filium, Dei, qui solus expiatorium
cultum praestitit. Cultus Dei
Eucharisticus seu obedientiae omnium
filiorum Dei est, qui per se non
meretur quicquam, sed ex gratia habet
promissiones praesentis uitae et futurae.
His ita constitutis definitionem positam
breuiter excutiamus: Primum
fit mentio materiae cultus Dei, quae est
opus a Deo mandatum. Quemadmodum
enim in Republica ciuili obedientia
erga magistratum est uiuere
secundum praescriptum legum, Ita
in Ecclesia seu regno Christi cultus
Dei aestimandus est, qui uerbo et lege
p.281
Dei nobis praescribitur, sicuti regula
supra tradita dilucide docet.
Sed quia non satis est ex ratione
praecepti opus facere, nisi accedat Fides,
ideo additum est in definitione:
factum ex fide. Est enim fides omnis
operis bonis effectrix. Sed cur
ita? Cur fides adeo necessario requiritur
Quia opus nullum potest
placere deo, nisi prius persona placeat,
placet autem persona fide, haec enim
facit, ut errata nec nobis nec operibus
nostris imputentur, sed quemadmodum
nos iusti sumus per fidem, Ita et
opera nostra per eandem fidem iusta
habentur. Deinde fides facit ut uoluntarium
ac promptum sit obsequium,
alioqui minime placeret. Tertio
fides monet animi cultum et externam
operationem coniungenda esse,
unde fit quod tametsi opus interdum
externum sit, tamen quia ex fide
factum est, spiritualis Dei cultus
p.282
existit, Postremo haec additio facie
clarum discrimen inter cultum Dei
uerum et falsum. Nam omnis cultus
extra fidem, siue sit a Deo mandatus
ratione operis, siue a diabolo
inuectus sit, damnandus est, siquidem
mera superstitio est, Hoc uerum esse
confirmat ipse Deus, Esaiae 11.
Quo mihi (inquit) multitudo sacrificiorum
uestrorum? Nonnunquam
abominationes uocat, Interdum
dicit se ea sacrificia non praecepisse.
An non praecipit ea sacrificia
quae damnat praecipit quidem, sed
ut fierent ex fide, Superstitio enim
non solum ex re ipsa, sed etiam ex
animi affectione aestimanda est. Dare
eleemosinam secundum rationem
operis est bonum, uerum si absque fide
fiat propter impium finem, abominatio
coram Deo est. Quapropter
Pauli consilium sequamur. Quicquid
(inquit) feceritis ex animo facite
tanquam Domino, Atque ita apparet
p.283
cur ex fide prodeat opus quod cultus
Dei esse debet.
Tertium definitionis membrum
fuit, quod opus tendere debeat in celebrationem
gloriae Dei. Quemadmodum
enim superius membrum docet,
unde proficisci debeat cultus Dei, ita
hoc tertium in quem finem tendere de
beat, manifestat, nimirum in celebrationem
gloriae Dei: Hoc quam uerum
sit, docet ipsa hominis creatio ac
regeneratio, Omnem (dicit dominus)
qui inuocat nomen meum in gloriam
meam creaui eum, formaui eum, feci
eum, Et Dominus apud Mattheum:
Sic luceat lux uestra coram hominibus
ut glorificent patrem uestrum coelestem.
Rectissime igitur Iulianum admonet
Augustinus lib./ 4. cap./ 3. aduersus Iulianum
scripto inquiens: Noueris
itaque, non officijs, sed finibus a uicijs
discernendas esse uirtutes: Officium
autem est quod faciendum est, finis uero
propter quod faciendum est, Cum
p.284
itaque facit homo aliquid, ubi peccare
non uidetur, sed non propter hoc facit
propter quod facere debet, peccare
conuincitur.
Sed quid est Deum glorificare?
Est primum recte sentire de natura
Dei, maiestate et ueneratione: Deinde
tribuere ei omnem sapientiam
misericordiam et iusticiam. Tertio,
illi obtemperare. Quarto, alios nostro
exemplo ad illum agnoscendum
inuitare. Hanc gloriam ei eripiunt
qui de ipsius natura, maiestate et ueneratione
recte non sentiunt. Secundo,
qui ipsius uirtutes et beneficia non
agnoscunt. Tertio, qui scelerate et
flagitiose contra ipsius mandatum uiuunt.
Quarto, qui suo exemplo alijs
offendiculo sunt, ut ad Deum uenire
nequeant. Quinto, qui uni Christo
redemptionis gloriam non tribuunt.
Sexto, qui in rebus ad hanc uitam pertinentibus
fortunae, sapientiae et cons
filijs suis, tribuunt successum, Nam cum
Dominus omnia haec largiatur, spoliatur
p.285
aliqua suae gloriae parte ab illis, qui
haec ad ipsum solum non referunt. Ille
dixit, gloriam meam alteri non dabo.
Qui ergo sibi gloriae eius uel
minimam portionem uendicat, sacrilegus
censendus est. Atque haec de
definitione dicta sufficiant.
Nunc ueniamus ad illud quod postremo
loco de cultus Dei uarijs generibus
proposuimus. In uniuersum
itam cultus Dei duplex est. Internus
et externus. Vtrumque Deus
iure a nobis requirit Nam quoad
animam creauit Deus hominem ad
imaginem et similitudinem suam,
quoad corpus omnes uires contulit et
conseruat. Nec purgat haec distinctio
cum eo, quod supra dictum est,
omnem cultum Dei spiritualem esse
debere. Est enim cultus Dei ex causa
efficiente, Obiecto et finali causa
censendus, Cum igitur omnis cultus
Dei proficisci debeat ex fide, quam
spiritus operatur in gloriam Dei, qui
spiritus est, recte spiritualis omnis cultus
p.286
Dei uerus iudicabitur. Sed quid
est internus Dei cultus? Est motus
mentis et cordis congruens cum lege
Dei. Quid externus? Cum actio
externa congruit cum lege et uoluntate
Dei. Sed uterque iuxta duplicem
Decalogi tabulam diuidendus est.
Nam ut prima tabula praecipit cultum
Dei internum et externum, ita et secunda.
Primae tabulae cultus internus
et externus habet gradus supra in
explicatione decalogi commemoratos.
Ex hoc cultu primae tabulae manat
duplex cultus, internus et externus
secundae tabulae: Internus consistit
in affectu cordis erga proximum.
Externus in operis declaratione, Paulus
I. Thessal:/ capite 1. diuidit cultum
Dei compendiosius adhuc, nimirum
in affectus tres, et eorum effectus totidem.
Affectus sunt: fides, spes et
charitas: Fidei tribuit ergon-GR, Spei upomonhn-GR,
Charitati kopon-GR. Atque haec dicta sufficiant
de legitima ratione cultus Dei
atque eius partibus.
p.287
TERTIVM
CAPVT.
Generalis doctrina bonorum
operum.
Quia dictum est, bona opera esse
cultum Dei, cum ex fide proficiscuntur,
propter uerum finem, addam generalem
doctrinam, ad quam recurrendum
erit, quoties operum bonorum
quorumcunque fit mentio. Valde enim
necessarium est, erudiri recte de bonorum
operum ratione, ut sciatur quo in
loco habenda sint. Papistae grauiter
peccant a quibus bona opera humana
causis iustificationis annumerantur.
Peccant et illi qui dum bona
opera a causis iustificationis excludunt
minus frigide de obedientia, Deo
necessario praestanda, docent, ac si fides
esse posset sine suis naturalibus
proprietatibus: Caeterum ut clarius
operum doctrinam generalem exponere
liceat, eam totam sex quaestionibus
subijciam.
p.288
I. Quae opera docenda et facienda
sint.
2. Quomodo fieri possint.
3. Quomodo placeant Deo.
4. Quae causae bonorum operum,
curque promissiones
sint additae bonis operibus.
5. Quoniam omnes homines
habeant peccatum, quorum
obedientia placeat, et quorum
non.
6. Cur scriptura bona opera
mercedis honore dignetur.
DE PRIMA
Cum quaeritur, quae opera facienda
sint, duo perpendamus, qui nos sumus.
quis ille cui obedientia per bona opera
praestanda est. Cum nos intuemur,
considerata nostra corruptione, admonemur
ne nos fingamus opera, quibus
uolumus Deum colere. Per nos
enim nequaquam intelligimus, quid
uel placeat uel displiceat Deo. Vnde
Dominus pronunciat, se frustra coli
mandatis et doctrinis hominum.
p.289
Hinc certo statuamus, opera quantumuis
speciosa, excogitata ab hominibus
nequaquam posse boni rationem ueram
habere. At si Deum intuemur
monemur reuerentiae erga ipsum, unde
fit, ut hoc solum ipsi placere cogitemus,
quod ipse nobis suo uerbo praescribit,
Nam is solus est legislator
noster. Vtrumque complectitur Ezechiel
20. capite, inquiens. In praeceptis
patrum uestrorum nolite incedere, nec
iudicia eorum custodiatis, nec idolis
eorum polluamini. Ego Dominus
Deus uester, in praeceptis meis ambulate,
et iudicia mea custodite et facite
ea. Hoc Dei uerbum regula nobis
esse debet operum quae facienda sunt,
et tria continet, Primum, quod
Deus nolit opera ab ullo homine
praescribi, iuxta quae coli debeat, Secundum,
quod sua praecepta normam
operum esse uelit unicam. Tertio,
quod addat huius rei grauissimam rationem,
inquiens: Ego sum Dominus
p.290
Deus uester, quo dicto non solum
sibi ius uendicat legislatoris, ut qui solus
authoritatem habeat suo populo prae
scribendi uitae leges, quod sane ius
adimere illi uidentur qui nouos cultus
sine ipsius mandato excogitant, sed
etiam nos obligat ad obedientiam,
et se nostrum Deum et Dominum esse
pronunciat.
Haec cohercere nos debent ne temerario
ausu nouos fingamus cultus.
Haec reuerentiam erga uerbum
traditum augebunt, ut dicamus
cum Dauide: Lucerna pedibus
meis uerbum tuum. Vt enim lucerna
iter monstrat in tenebris, ne impingamus,
Ita uox Dei ne in uita per
ignorantiam erremus efficit. Porro
ne quisquam ad ignorantiae excusationem
confugiat, edidit Deus
uocem legis moralis, quam
stupendis miraculis confirmauit,
quam legem moralem uult
p.291
communem uitae regulam esse quae
duobus capitibus, nempe dilectioni
Dei, et dilectioni proximi subijcitur
de quibus supra dictum est. Hic tantum
uolo responsum ad primam quaestionem
nimirum, quod nulla opera
bona censenda sint, nisi quae a Deo
praecepta sunt. Quare ea sola facienda,
iuxta Ezechielis dictum.
DE SECVNDA.
POSTquam mens pij hominis nouit
quae opera sint facienda, quaerit
quomodo fieri possint. Ad quam
quaestionem ex duobus dictis petenda
est responsio. Apostolus dicit Ebreos
11. Sine fide impossibile est placere
Deo. Et Christus pronunciat:
Sine me nihil potestis facere. Quare
haec ordine requiruntur ut fiant bona
opera, 1. Cognitio Christi. 2. Fiducia
Christi. 3. Viuificatio, qua nos
Christus per Euangelium uiuificat,
et effundit in nos spiritum sanctum.
Nulla enim dilectio, nulla obedientia
p.292
esse potest, nisi prius fide apprehensa
sit misericordia et reconciliatio propter
mediatorem. In hac consolatione
diuinitas habitat in corde, quia aeternus
pater per filium consolantem
uoce Euangelij, uere est ibi efficax, et
datur a patre et filio, spiritus sanctus
accendens laeticiam et inuocationem,
iuxta dicta: Effundam spiritum
gratiae et precum. Item: Veniemus
et mansionem apud eum faciemus.
Item, 2. Corinth./ 3. Intuentes
gloriam Domini transformamur
ad eandem imaginem, id est, intuentes
logon-GR, qui est imago aeterni patris, et
in consolatione ostendit praesentiam
et bonitatem Dei, efficimur similes
eius imaginis spiritu sancto accendente
corda. Ita tunc filius est Emanuel,
per eum enim nos diuinitas
uiuificat, protegit, gubernat, gestat
nos, regit consilia et euentus, sicut dicit:
Ego sum uitis, uos palmites,
sine me nihil potestis facere, Haec dum
p.293
cogitamus, accenditur inuocatio Dei
qua petimus praesentiam et gubernationem
mediatoris in omnibus nostris
actionibus.
DE TERTIA.
Postquam mens edocta est quomodo
fieri possint bona opera, quaerit
praeterea, quomodo placeant: Frustra
enim fierent nisi placerent Pugnat
pro patria Scipio, pugnat et
Dauid, sed non utriusque opus placet
Deo, Quare hic recte quaeritur,
quomodo placeant bona opera?
Ad quam quaestionem in genere respondeo,
quod placeant in conuersis.
Scipionis opera non placuerunt
quia non fuit conuersus: At Dauidis
militia placuit, quia fide erat
acceptus Dauid.
At hic tria ordine sunt spectanda.
Primum statuendum est de persona,
quod sit fide reconciliata et iusta
propter Christum gratis, non propter
dignitatem personae. Nam fide apprehenditur
p.294
imputatio iusticiae, sicut
scriptum est: Credidit Abraham
Deo, et imputatum est ei ad iusticiam.
Deinde et hoc fatendum, quod
persona fide iustificata nondum legi
satisfacere potest. Nam haerent etiam
in pijs multa interiora peccata, dubitationes
et malae inclinationes, peccata
ignorantiae, omissionis etc. Haec
immundicies deploranda est, et repugnandum
dubitationibus et malis affectibus,
et simul precandum ueris
gemitibus cordis, ne Deus nobis has
sordes, quibus inuoluimur imputet.
Tertio, Etsi has nostras sordes
agnoscimus, tamen simul statuendum,
quod et Deus postulat inchoatam obedientiam,
et quod placeat inchoata
haec obedientia Deo fide propter Christum.
Sic enim Petrus clare docet: Offerte
hostias spirituales acceptas Deo
propter Christum, qui et propiciator
est et nunc pro nobis interpellat.
Non itaque placet obedientia
nostra Deo propter suam
p.295
dignitatem aut perfectionem, est enim
per se indigna, ut prodeat in conspectum
Dei nec satisfacit legi, ut dictum
est, sed placet propter personam reconciliatam,
quae propter Christum ut iusta
habetur, ita etiam placet etsi circumferat
in carne peccatum et multas
sordes.
DE QVARTO
Cum constat, hominem nequaquam
iustificari operibus, quaeri etiam
commode solet, quaenam sint bonorum
operum causae, quibus homines
ad bene operandum accendi et impelli
debent, et numerari hic solent tres
causae grauissimae, quae sunt: necessitas,
dignitas, praemium.
Necessitas quintuplex statui potest
nempe mandati, debiti, fidei retinendae,
Vitationis poenarum, et conuersionis.
Necessitas prima mandati
est, quod Deus obedientiam erga suam
legem serio et seuere mandat:
p.296
In praeceptis meis ambulate, Et Paulus:
Haec est uoluntas Dei sanctificatio
uestra., Secunda necessitas est debiti
officij, de qua Paulus concionatur
Rom./ 8. Debitores sumus Dei non
carnis. Non enim sumus nostri iuris,
sed eius qui redemit nos suo sanguine.
Tertia necessitas est fidei retinendae,
Si quis, inquit Paulus, suorum
et maxime domesticorum curam
non habet, fidem abnegauit. et infideli
deterior est, Item: Milita militiam
honestam habens fidem et bonam
conscientiam, quarum neutra retinetur
sine obedientia. Tametsi uox illa
immota sit, Vita aeterna donum Dei
est, tamen et hoc certum est, contristari
et excuti spiritum sanctum cum
perpetrantur delicta contra conscientiam.
Quarta necessitas est, qua poenas
uitari oportet. Propter iniquitates,
inquit Dauid, corripis filios hominum.
Quinta necessitas est conuersionis.
Viuo ego dicit Dominus
nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur
p.297
et uiuat. Cum igitur fit
conuersio, simul uiuificatur homo fide
per spiritum sanctum. Praeterea
coniuncta est conuersioni regeneratio,
quae est inchoatio nouae uitae, quae
est noua et aeterna lux, sapientia, iusticia
et renouatio imaginis Dei in nobis,
quae fit Deo se nobis communicante,
cum filius uoce Euangelij consolatur
corda, et effundit in ea spiritum
sanctum.
Secundam causam obedientiae praestandae
seu bonorum operum dignitatem
posui. Dignitas est quod homo
conuersus iam sit filius Dei, iuxta
illud: Dedit potestatem, ut filij Dei
fierent quotquot credunt in eum.
Quanta dignitas est, quod credentes
sint templum spiritus Dei uiuentis?
quod Christus in ipsis habitet
per fidem, quod pater, filius et Spiritus
sanctus ad illos uenire, et in ijs
mansionem facere uelint? quod Christi
sint membra? Iam perpende, quantum
scelus sit, filios Dei imaginem
p.298
Sathanae referre, quantum periculum
sit templum Dei Sathanae fetore conspurcari,
quam immane sit, Deum e
suo hospitio exturbari. Quare filios
Dei decet imitari patrem coelestem,
qui dixit: Sancti estote, quia ego
sanctus sum, praeterea sumus uocati ad
sanctificationem, ut simus conciues
regni Christi in quo angeli castissimi
ministrant Christo et Ecclesiae.
Premium tertia causa est, hoc est,
compensatio patientiae et obedientiae
credentium. Hoc praemium non datur
propter operis in se qualitatem ex
debito, sed propter promissionem ex
gratia. Est autem hoc praemium
multiplex, Spirituale, corporale, perpetuum,
temporale.
Porro huic quaestioni est et alia
coniuncta, Cur Deus adijcerit promissiones
bonis operibus, et sunt potissimum
quinque causae. Prima,
ut sint testimonia prouidentiae Dei,
Vult enim sciri DEVS et
p.299
bona corporalia res esse ab ipso creatas,
et non casu spargi, sed ab ipso ecclesiae
dari et conseruari, iuxta dictum:
Ipse est uita tua, et longitudo dierum
tuorum, Item: In diebus famis saturabuntur:
Diuites esurierunt, timenti
autem Dominum non deerit ullum
bonum, Item: Esurientes impleuit
bonis, et diuites dimisit inanes. Secunda,
ut sint testimonia, quod uelit
Deus etiam in hac uita seruare Ecclesiam.
Quare Paulus I. Timoth./ 4.
inquit: Pietas habet promissiones praesentis
uitae et futurae. Quia enim
uult Deus immensa bonitate colligere
Ecclesiam propter filium mediatorem,
tantisper seruat hunc ordinem
naturae, fecundat terram, ut alat Ecclesiam
in hac uita. Et cum propter
Ecclesiam caeteros pascat, nos praecipue
gratos esse oportebat. Tertia,
quia uult Deus et necessitatem corporalem
esse commonefactionem de fide
inuocatione, spe et gratiarum actione,
ideo promissiones edidit, et quidem
p.300
uult haec ipsa bona, fide peti et expectari,
et in hac petitione et expectatione
fidem, spem, patientiam crescere.
Quarta, Vt sint commonefactiones
de promissione gratiae, quia fidem
quae agnoscit filium et accipit reconciliationem,
oportet semper praelucere
in petitione corporalium rerum, et
quidem propter filium caeterae promissiones
editae et ratae sunt. Haec
omnia comprehenduntur in dicto:
Quicquid petieritis patrem in nomine
meo, dabit uobis. Quinta, quia
Deus uult utrunque sciri, et subiectam
esse ecclesiam cruci, et inter ipsa pericula
tamen mirabiliter seruari in hac
uita, ut uniuersa admiranda conseruatio
Ecclesiae, et omnes mirandae liberationes
sint testimonia praesentiae
Dei in Ecclesia, ut dicitur in numeris
14. Vt sciant Aegyptij, quod tu Domine
sis in hoc populo, Iosuae 3.
Scietis quod Dominus Deus in medio
uestri sit. 1. Reg./ 17. Vt sciat
omnis terra, quod sit Deus in Israel.
p.301
Esaiae 37. Ex nunc Domine Deus
noster salua nos de manu Zenacharib,
ut cognoscant omnia regna terrae,
quod tu solus sis Dominus.
DE QVINTA.
Cum omnes homines habeant peccatum,
recte quaeritur, quorum obedientia
placeat, et quorum non. Ad
quam quaestionem breuiter respondeo.
Peccata sunt duplicia, Quaedam
enim fiunt a scientibus et uolentibus
contra conscientiam, qualia in
conuersis non sunt. Nam si conuersus
labitur contra conscientiam
(ut Dauid adulterio et homicidio)
excutit spiritum sanctum, abijcit fidem,
et reus fit irae Dei, et nisi agat
rursus poenitentiam, ruit in aeternam
poenam. Horrenda insania est dicere
tales retinere spiritum sanctum ac
fidem, cum Paulus aperte dicat, Galatas
5. Manifesta sunt opera carnis;
talia facientes regnum Dei
p.302
non possidebunt. Praeterea deficientes
a fundamento, hoc est, aliquem
articulum fidei abijcientes, siue eum
intelligant, siue non intelligant, sed
decepti praestigijs, hi quoque desinunt
esse sancti, et excutiunt spiritum sanctum,
et fiunt rei aeternae irae, Vt Arius,
Fotinus, Manes, et similes
haeretici.
Quaedam peccata fiunt non contra
conscientiam ut caligo et dubitatio,
multae omissiones et uiciosi affectus,
quibus malis sancti repugnant,
ne ruant contra conscientiam, et credunt
ea deleri per filium Dei. Haec
caligo et immundities in homine
non existimetur leue malum esse,
propter quam. dictum est: Non
iustificabitur in conspectu tuo omnis
uiuens, Et tamen filius Dei
umbraculum est credentibus. Etsi
igitur haec immundities est in sanctis,
tamen placent personae propter
p.303
filium Dei, fide accipientes imputationem
iustitiae, iuxta illud. Beati
quorum tecta sunt peccata. Item:
Pro hoc orabit te omnis sanctus, Item:
Si actiones carnis spiritu mortificabitis
uiuetis. Haec peccata supra dixi nominari
Venialia.
DE SEXTA.
Hic primum cauendum est, ne
operum doctrinam cum causis efficientibus:
iustificationis confundamus.
Opera enim non ad causas efficientes,
sed ad finales pertinent. Quare ne
studiosi hic hallucinentur, nonnulla
huc adijcienda sunt, et declaranda uocabula
Mercedis et Meriti.
Scriptura uocat supplicia malis
et praemia bonis operibus reddita
Mercedis nomine, unde et Deus [gr.],
hoc est, mercedis retributor
dicitur, Ebraeos 10. Sed sciendum
est, nomen Mercedis, quae bonis
p.304
rependitur operibus, usurpari
bifariam. Aliquando enim significat
non debitum, sed plane gratuitum
officij uel laboris alicuius debiti
praemium, ut cum paterfamilias filio
suo uel seruo pollicetur et reddit aliquid
non debiti premij, pro officio diligenter
quidem obito, sed tamen debito.
Debet enim filius et seruus
suo patrifamilias quaecunque ad eius
gratiam et utilitatem potest praestare,
his filijs et seruis cum quae debent,
quamlibet diligenter perfecerint, ille
non debet (teste Domino Lucae 17.)
ne gratiam quidem, ne dum mercedem:
Aliquando autem accipitur
merces pro compensatione officij aut
laboris debita, ut Roman./ 4. Operanti
uero merces imputatur non secundum
gratiam, sed secundum debitum.
Talis merces a Deo nobis deberi
non potest, nam nos filij et
serui Dei sumus, facti toti et refecti
a Deo, et ab eius plane gratuita
benignitate cuncta bona accipimus,
p.305
in ipso uiuimus, mouemur et sumus.
Quocirca debemus huic patri
et Domino nostro, longe et plura
et perfectiora officia, quam in hac
uita unquam praestemus, Ac proinde
quicquid Deus nobis mercedis
rependit, id constat eum rependere
nobis charitate et benignitate omnino
gratuita, et non ex ullo aut debito aut
condigno, Atque ita uocabulum
mercedis accipitur dupliciter, generaliter
et specialiter, generaliter quidem
pro quauis laboris compensatione,
specialiter uero alias pro debita,
alias non debita compensatione.
Porro mereri significat operam
uel laborem pro mercede praestare,
hoc est, facere aliquid quod non iure
debes, pro quo tibi merces debetur.
Iam nos nihil Deo omnino facere
aut praestare ualemus, quod ei non
debeatur, aut propter quod ipse nobis
debere possit, praestitae ei operae
uel officij merito. Proinde scriptura
p.306
nusquam dicit, Sanctos cum benefaciunt,
aliquid mereri de Deo, sed
sancti patres interdum katacrhstikws-GR
hac uoce utuntur, pro eo quod est facere
Deo aliquid gratum, cuique Deus
mercedem rependet, non debitam.
Ita et Meriti nomen, si usurpetur proprie,
certum est significare aliquod
officium aut beneficium, cui merces
debeatur, quod cum sancti patres usurpant,
abutuntur eo pro operibus
gratis Deo, et quae ille gratuita mercede
renumeratur. Et Bernardus
clare dicit: Nostra merita sunt
uia regni, non caussa regnandi, qua
orationis forma excludit merita a causis
iustificationis, et ea tantum esse
opera grata Deo quae requirit a sanctis.
Quare tametsi praemia tribuuntur
bonis operibus, tamen ipsa
bona opera meritoria dici nequaquam
possunt, nisi durissima Catachresi,
a qua pijs omnino abstinendum
iudico.
p.307
QVARTVM
CAPVT.
OPERA
Charitatis.
QVONIAM in praecedenti capite
de bonis operibus dictum est, hoc
loco uisum est speciem certam operum,
quae Charitatis nominantur, explicare,
et quatuor tantum attingam,
idque breuissime. Primum, quibus
rationibus impelli debeat quisque
ad praestanda proximo opera Charitatis,
Deinde discrimen operum charitatis
significandum est. Tertio
loco regulas ponam, ad quas opera
praestanda proximo, exigenda sunt.
Postremo loco pauca testimonia de
operibus charitatis colligam. Quantum
ad primum attinet, tria consideranda
sunt, Efficiens causa, obiectum
et finis. Efficiens prima est
mandatum Dei, cui omnes creaturas
p.308
obtemperare par est. Secunda est fides,
quae efficax est per charitatem. Haec
enim per uerbum iudicium format,
cor. excitat, atque organa gubernat.
Tertia spiritus sanctus, quo donat
Christus credentes, quo ducuntur modo
sint ueri Christiani.
Obiectum, est proximus nostro opere
et auxilio indigens, hic corde, ore
et opere iuuandus est, hoc nomine
quod sit proximus. Idque primum ratione
creationis. Secundo, ratione similitudinis.
Tertio, ratione communis
uitae et humanae societatis, atque
haec communia nobis sunt, non solum
cum Christianis, uerum etiam cum
omnibus in mundo hominibus, Ethnicis
et Iudaeis. Quarto, ratione mystici
corporis. Quinto, ratione regenerationis.
Sexto, ratione uocationis
communis piorum, qua ad unitatem
spiritus in uinculo pacis uocati
sumus Ephes./ 4. Septimo, ratione
futurae gloriae: Atque haec quatuor
p.309
postrema Christianorum propria sunt
quae coniuncta merito nos ad praestanda
officia proximo incitare deberent,
si uel mica fidei in nobis
esset.
Finis porro quadruplex est, Gloria
Dei, Subleuatio indigentis proximi,
exemplum et aedificatio aliorum,
premium, sed de his alibi plura,
Discrimen operum proximo debitorum,
quadruplex mihi uidetur assignari
Lucae 6. Primum, corde non
iudicare perperam de proximo, sed
candide de ipso sentire, semperque meliora
de ipso sperare. Secundum,
ore non condemnare, sed potius benigne
de ipso loqui, ac sine calumnijs
in meliorem partem omnia accipere.
Breuiter uoce quaerere proximi
honestum nomen ac incolumitatem.
Tertium, Indigenti adesse consilio et
opere, Consilio quoties illum a recto
aberrare uides, Opere uero alias
p.310
dando largius Eleemosinam, alias
mutuando hilariter, etiamsi simile officium
ab eo non expectes. Nam mustuare
cum expectatione similis officij
uulgare officium est, etiam inter Ethnicos
et peccatores qui nondum sunt
in familiam Christi per fidem
uocati,
Regulae tres sunt. Verbum, Fides,
Charitas, haec enim tria modum praestandi
proximo officium facile docebunt
hominem pium. Verbum:
Fontes tui deriuentur foras, tu autem
Dominus eorum esto, Hoc uerbum
monet, ut non ita opes effundas,
ut ipse indigeas, ac statum tuum
honeste non tuearis. Fides. Membra
communia eiusdem corporis mystici
complecti non desinit, Charitas,
fidei ancillatur.
TESTIMONIA.
Lucae 6. Estote misericordes
p.311
sicut pater uester misericors est, nolite
iudicare et non iudicabimini, nolite
condemnare et non condemnabimini
Remittite et remittetur uobis, date et
dabitur uobis. Hic Dominus quatuor
complectitur, praeceptum, exemplum,
discrimen operum Charitatis et
praemium.
Matthaei 5. Petenti abs te dato, et
cupientem mutuo accipere ne
auerseris:
Iob. 6. Iudicium absque misericordia
erit ei, qui non praestiterit
misericordiam.
Matth./ 9. Misericordiam uolo, et
non sacrificium,
Prouerb. 14. Feneratur domino, qui
miseretur pauperis.
CAPVT
QVINTVM
Vocationis seu officij cuiusque
opera.
p.312
Valde prolixam tractationem instituere
oporteret, si singula officiorum
genera, nobis explicanda essent.
Quare generalem tantum doctrinam,
quae particularibus officijs accommodabitur,
tradam. Vocationem
igitur uocamus usitate alicuius
officij seu operis peragendi functionem
legitimam, eamque duplicem faciemus,
communem et personalem, Illa
omnium piorum communis, haec propria
singulorum est, Est siquidem
communis uocatio, qua sumus per
Euangelium euocati ex mundo, ut simus
noua creatura, seu spirituales reges
seu sacerdotes. Quare regia officia
et sacerdotalia a nobis praestanda
sunt, ut iusticia induti simus, et in sanctitate
exultemus, perpetua laude Deum
celebrantes, offerendo illi hostias
placentes, primum spiritum contribulatum.
Secundo, sacrificium iustitiae.
Tertio, sacrificium laudis, ac
uitulos labiorum, confitentium nomini
eius, Quarto, hostias beneficentiae
p.313
et communionis, quibus euaristeitai-GR,
id est, oblectatur Deus, seu placetur
Deo. Quinto hostiam rationalem
propriorum corporum, Breuiter, omnem
nostram obedientiam, quam in
hac communi nostra uocatione praestamus,
iuxta ipsius uoluntatem, sacrificij
nomine dignatur Deus, idque ob
has causas.
Primum, ut sciamus nostram obedientiam
Deo placere:
Deinde, ut sciamus Deum eam serio
requirere.
Tertio, ut hisce notis pij ab impijs
discernantur.
Quarto, ut extet testimonium nostrae
erga Deum gratitudinis, unde sacrificium
Christianorum eucaristikon-GR dicitur,
qua appellatione distinguatur a
sacrificio quod ilasikon-GR uocatur, de
quo in tertia communium capitum
classe, ubi de morte et passione Domini
agetur, dicendum erit.
Porro regium, munus quod commune
p.314
omnium piorum est, in eo consistit,
ut iam peccato et mundo dominemur,
ac superemus ea per fidem,
quae mundi uictoria est, ut quae nos inserit
in Christum, qui solus est mundi
uictor.
Hactenus de communi officio
Christianorum, nunc ad personalem
uocationem ueniamus. Est autem
personalis uocatio, legitima functio
officij alicuius, certae personae propria,
ut uocatio ad imperandum, ad docendum,
discendum, operandum. In
hac requiruntur multa. Primum, ut
habeat uocatio uerbum Dei, non enim
potest legitimum esse, de quo uerbum
Dei non extat in genere saltem officij.
Secundum, ut Fides et Charitas
sint actionum in uocatione Regulae.
Tertium, perpetuo respiciendum est
ad uerbum, unde consolationem petes,
Si quid aduersi obtigerit. Quartum,
Vocatio ad gloriam Dei et utilitatem
Reipublicae in qua uiuis, referenda
p.315
est Quintum, Cogitandum
nihil foeliciter agi sine Deo iuuante,
nullum enim officium est, nullaque uocatio,
quae non multum laboris et molestiae
habeat annexum, Vnde saepe in
inuocationem Dei prorumpendum,
ut ipse difficultatem pro sua bonitate
mitiget.
TESTIMONIA
VOCATIONIS.
I. Corinth./ 7. Vnusquisque in qua
uocatione uocatus fuit,
permaneat.
Ad Ephes./ 4. Hortor ego uos uinctus
in Domino, ut digne ambuletis
uocatione, qua uocati estis, cum omni
humilitate et mansuetudine.
Rom./ 13. Tanquam in die honeste
ambulemus.
SEXTVM
CAPVT.
VOTVM.
p.316
Votum promissio est spontanea,
quae Deo fit. Et est duplex commune
et particulare seu speciale, Commune
Christianorum uotum est promissio,
qua in unius Dei, qui est pater
et filius et spiritus sanctus, nomen inauguramur,
pollicemurque nos illi omnem
obedientiam, ac renunciamus
diabolo eiusque operibus. Hoc uotum
nuncupatum in Baptismo, confessione
et coenae dominicae sumptione confirmatur,
Estque extra dubium, pium et
sanctum, ut quod habeat mandatum
Dei et promissionem salutis, Sine
hoc uoto nullus adultus saluari potest.
Particulare seu personale seu speciale
uotum est, quod aliquis sua sponte
Deo promittit. Hoc quia duplex
est, pium et temerarium, opus est prudentia,
ut alterum ab altero recte distinguas,
quod ut fiat, quatuor nobis
perpendenda sunt, Primum, quis sit is,
cui nuncupatur uotum: Deinde qui nos,
qui uouemus, tum quae res quam uouemus.
p.317
Postremo, quo animo uotum
nuncupatur,
Quis est, cui uotum
nuncupatur?
Deus qui damnat suo uerbo omnes
eqeloqrhskeias-GRo, qui clamitat: Frustra
se coli mandatis hominum, Vnde
haec Regula colligenda est, quod nihil
omnino uouere liceat, nisi conscientia
prius statuat ex uerbo Dei, placere
Deo, cui nuncupatur uotum. Cum
enim uotum sit pars religiosae inuocationis
et confessionis Dei, fieri debet
secundum uerbum ipsius.
Qui nos qui uouemus?
Homines fragiles, Vnde monemur
quod uotum non debeat pugnare cum
uocatione nostra.
Quae res quam uouemus?
Hic tria sunt perpendenda, Primum,
an res sit possibilis, et in nostra
manu posita. Secundum, an genus
uoti in communi uoto includatur.
p.318
Tertium, an ne ingrati uideamur,
contemnentes creaturas Dei, qui eas
nobis contulit utendas pro commoditate
nostra cum gratiarum
actione.
Postremum quod proposui spectandum
est, quo animo quis uotum
nuncupat. Hic admonemur quo respiciat
is, qui uouet: Debet autem
respicere ad tempus praeteritum uel futurum.
Si ad praeteritum respicit,
erit uotum aut exercitium poenitentiae,
aut gratiarum actionis testimonium.
Si ad futurum respicit, eo pertinebit
uotum, ut uouentem cautiorem reddat
utque stimulis quibusdam eum ad pietatis
officia excitet.
Porro omne uotum peccans contra
has regulas ut impium rescindendum
est, nullum enim uinculum esse potest,
ubi quod homo confirmat, Deus abrogat.
Sequenda igitur in temerarijs
uotis Regula est: In malis promissis
rescinde fidem, In turpi uoto
p.319
muta decretum, Malum quod promisisti
(inquit Bernardus) non facias
quod incaute uouisti non impleas, Impia
est promissio quae scelere adimpletur.
Proinde monachus qui uouet
monachismum, aut sacrificulus qui
coelibatum uouet, potest et debet bona
conscientia uotum suum rescindere.
Primum enim suum monachismum
et coelibatum pro cultu aestimat
contra primam regulam. Deinde
quia temere nuncupantur ab ijs, quibus
praestandi facultas non est. Postremo,
quia in uoto communi, Vt in
genere, non includuntur. Imo potius
pugnant. Aperte enim cum uoto
communi pugnat, colere Deum mandatis
hominum.
Porro errores papistarum de uotis
sunt plurimi. Primum enim uotum
esse opus supererogationis dicunt.
Deinde, factum cum uoto magis meritorium
esse, quam sine uoto factum.
Tum uoto matrimonium solui. Praeterea
p.320
uotum esse opus consilij, et non
praecepti. Sed has nugas missas faciamus,
quia tantum sunt ociosorum
hominum somnia, Quare contra ista
omnia haec teneatur demonstratio:
Nullum opus lege Dei comprehensum
est superirrogationis, aut consilij,
nec liberum, sed necessarium, quia scriptum
est: Cum omnia feceritis quae
praecepta sunt uobis, dicite, Inutiles
serui sumus, quod debuimus facere, fecimus.
Nullum opus igitur Deo acceptum
superirrogationis aut consilij
est, nec liberum sed necessarium, Vnde
relinquitur uotum lege Dei non praeceptum
saltem in genere facti, Deo
minime placere, Omne igitur opus
Deo acceptum lege Dei est comprehensum,
nihil enim placet Deo sine fide.
Item: Frustra me colunt mandatis
hominum. Hac demonstratione
contenti simus relinquentes papistis
sua de uotis deliria. Porro testimonia
de uotis extant plurima Leuitici
27. Deut./ 23. Baruch, 6. Nahum. 1.
p.321
CAPVT
SEPTIMVM.
CONSCIENTIA.
QVIA saepius conscientiae facta
est mentio, hic nonnulla de ea adijciam.
Multa sane et Philosophi et
poetae de conscientia bona et mala
scribunt, Plato in politicorum primo
conscientiam bonam hdeian-GR ghrhstrofon-GR
uocat, Iuuenalis malam describit inquiens:
Cur tamen hos tu
Euasisse putas, quos diri conscia facti
Mens habet attonitos, et seuo uerbere plectit.
Poena autem uehemens et multo seuior illis.
Quas aut Sedigitus, grauis inuenit aut Radamanthus
Nocte dieque suam gestare in pectore testem.
Vtramque simul definit Ouidius ut
artifex hisce, uerbis:
Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectora pro meritis spemque metumque suis.
Verum quia haec Philosophica et
poetica doctrina de conscientia, imperfecta
et legalis est, fusius de ea dicam,
et quatuor ordine exponam, Primum,
p.322
definitionem generalem tradam.
Deinde regulas de factis indicabo.
Tertio, nonnulla de differentijs
conscientiae bonae et malae adijciam.
Postremo quaestiones sunt expediendae
tres.
Ex uerbis Pauli, Rom./ 2. definitio
generalis extrui potest: Ostendunt,
inquit, opus legis scriptum in cordibus
suis, contestante eorum conscientia,
et intra sese rationibus excusantibus
aut accusantibus. In hoc Pauli
dicto quatuor sunt diligenter expendenda.
Primum dicit opus legis
scriptum esse in cordibus eorum, hoc
opus legis est discrimen honestorum
et turpium. Secundo dicit eos hoc
ostendere, Nam dum religionem
instituunt, ostendunt Deum colendum,
dum puniunt turpia et iniusta
scelera, honestatem et iusticiam colendam
testantur. Tertio, prouocat
ad internum testimonium conscientiae
Quarto, qualis sit, ille
p.323
testis definit, intra sese logismwn-GR,
hoc est, rationibus excusantibus aut
accusantibus. Nam cum dicit in
mentem uenire rationes quibus gentes
quod recte factum est defendunt, et
quod male et turpiter factum est accusant
et redarguunt, iuxta regulam
operis legis cordibus inscriptam, aperte
definit conscientiam esse naturalem
quandam legis intelligentiam quae ut
honeste facta probat, ita turpiter commissa
detestatur. Vel ut clarius forte
dicatur, Conscientia est iudicium
mentis petitum ex lege, de facto, quod
indicium, sequitur aut dolor aut trepidatio
in corde.
Constat itaque conscientia Syllogismo
practico et motu cordis, syllogismum
practicum naturaliter comitante.
Huius Syllogismi practici maior
est regula certa, huic regulae cum
accommodatur per rationem factam
in minori, concluditur mentis iudicium,
quod naturaliter sequitur aut laeticia
p.324
aut trepidatio cordis. Hanc esse
ueram conscientiae descriptionem ipsa
conscientia in omnibus testari
potest.
Regula autem triplex est una naturalis,
legalis alia, tertia Euangelica. Naturalis
regula sunthrhsis-GR dicitur, et est
scintilla quaedam legis naturae, quae aduersatur
uicijs et mala perpetrata
continuo arguit, ut, Deus colendus est,
honesta sectanda, et turpia fugienda
Syntereses sunt. Quidam ideo hanc
regulam hoc nomine appellari putant
quia pertinet ad conseruationem hominis,
ne se peccati maculis inuoluat.
Ex hac regula Oedipus et Iocasta mater
sic colligunt:
Turpiter facta sunt supplicio
digna.
Nos commisimus turpissimum
factum. nempe incaestum
nefandissimum.
Igitur nos sumus scelerati, ac supplicio
digni.
Hunc syllogismum tanta mentium
p.325
trepidatio est secuta, quod non sustinentes
tam graue onus, ille oculos eruerit
ne tantis maculis inuolutus aspiceret
hunc solem, haec laqueo uitam
finierit. Contra, Socrates accusatus
se ita colligendo consolatur.
Honeste agere, ac benemeritum
esse de republica, est gloriosum
ac praemio dignum.
Ego honeste egi.
Igitur non culpandus sum, sed
gloria potius et praemio dignus,
quod dum homines negant, dij
immortales cumulate
largientur.
Hanc collectionem laetitia quaedam
animi est secuta, qua leniuit praesentem
dolo rem, Sed quia lux Euangelij
illi defuit, euentus non respondit.
Nam ira Dei manet super eos, qui non
credunt in filium.
Altera regula est lex Dei, quae decalogo
continetur, cui etiam subijcio leges
magistratus, cuius nos subditi sumus,
p.326
modo nihil praecipiant contra
naturam aut scriptam Dei legem.
Haec regula ad duo capita refertur, ad
obedientiam erga Deum, et iusticiam
inter homines. Ex hac regula Saul
sic colligit: Aut Deo obediendum
aut poenae expectandae, Ego Deo non
obediui, sed contra ipsius mandatum
feci. Igitur Deus mihi irascitur, et
infligit poenas. Hunc Syllogismum
secuta est tanta trepidatio mentis,
quod tandem desperauerit. Verum
Ioseph in Aegypto solicitatus ad adulterium
perpetrandum et falsa dilatione
coniectus in carcerem ita ratiocinatur
ex regula immota legis et uoluntatis
Dei: Deo probantur honesta
facta, eisque promisit praemia. Ego
honeste feci, nolens assentiri impudicae
adulterae, Igitur Deus tuebitur
iuxta suam promissionem meam innocentiam.
Hunc syllogismum secuta est
laetitia cordis, qua in carcere erexit animum,
donec cum Deus liberauit, et
amplissimo praemio donauit, propter
seruatam castitatem.
p.327
Tertia regula est ignota rationi ac
legi, quae est uox Euangelij de reconciliatione,
et peccatorum remissione propter
Christum. Qui credit (inquit
ueritas) in filium, habet uitam aeternam.
Item: omnis qui inuocauerit
nomen Domini, saluus erit. Ex hac
regula Dauid commisso homicidio et
adulterio sic colligit. Deus promittit
ueniam poenitentibus et credentibus.
Ego tantis peccatis contaminatus,
doleo ob peccatum turpiter
commissum Et in ipsum credo. Igitur
Deus me recipiet in gratiam etsi indignum
et multis enormibus peccatis
contaminatum. Hunc Syllogismum
secuta est in corde Dauid tanta laeticia,
quod non solum se reconciliatum deo
putauerit, uerum etiam inter eos numerauerit,
quorum Deus peculiarem
curam habeat. Sic Manasses, Petrus,
Paulus se erexerunt.
Caeterum quia conscientia talis, ex
regula Euangelij ualde tenera est, nonnulla
de eius certissimis signis ac ueluti
p.328
fulcris dicam, nel quis (quod multi
proh dolor faciunt) conscientiam
suam inquinatissimam pro purgata
habeat. Sunt itaque quatuor fulcra bonae
conscientiae, quorum primum et
praecipuum est, fiducia Christi, qua statuitur
esse remissum peccatum, iuxta illud:
Beati omnes qui confidunt in eo.
Secundum est bonum propositum,
quo abijcitur peccandi uoluntas.
Qui enim in animo habet aliquando
peccare, fidem quidem iactare potest,
sed ea prorsus uacuus est. Tertium,
ardens desiderium uitam totam in posterum
approbandi Deo ueris cultibus,
inuocatione, gratiarum actione,
praedicatione Dei, dilectione erga omnes.
Quartum fulcrum, est sancta
in cuiusque uocatione cura, Nam qui
suos negligit (inquit Paulus) abnegauit
fidem, et est infideli deterior.
Hanc conscientiam Clemens Alexandrinus
Stramateon sexto pag./ 284. in
Florentinis exemplaribus describit in
hanc sententiam, inquiens: Bona
p.329
conscientia (quam una uoce eusuneidhsian-GR
uocat) pietatem erga Deum et iusticiam
erga homines tuetur, animam
cogitationibus castis, uerecundis sermonibus
et iustis actionibus puram
conseruans. Hoc modo uirtute
a Domino percepta, anima meditatur
diuina, malum quidem nihil aliud
quam inscitiam, et actionem cum
recta ratione pugnantem existimans.
Pro omnibus praeterea Deo gratias
agit, audiendo quae iusta sunt, legendo
diuina, quaerendo uera, per
oblationem sanctam, per precationem
beatam, laudans, celebrans, benedicens,
psallens. Huiusmodi
anima ne ad momentum quidem
temporis unquam a Deo auellitur.
Hactenus uerba clementis reddidi ut
potui. Et profecto omnibus pijs
conandum est ut huiusmodi suam esse
conscientiam uere affirmare possint,
Quarto loco proposui de differentijs
conscientiae, nam alias mala;
alias bona dicitur, Sed utraque nunc
p.330
uere nunc falso ita nominatur, Hic primum
obseruandum quod has differentias
non sumat conscientia a iudicandi
facultate, quae naturale donum
est, ideoque in bonis numerandum,
quod donum nunc krithrion-GR fusikon-GR,
nunc lux mentis, et dictamen rationis
nunc naturalis liber, nunc alijs nominibus
dicitur. Sed has qualitates accipit
ab his tribus: facto praeterito,
affectu cordis praesenti, et euentu futuro.
Nam si mens sibi conscia recti
facti est, laetatur et spem bonam fouet,
(quae agaqh-GR ghrotrofos-GR est, ut Pindarus
ait) Conscientia bona dicitur.
Contra si mens sibi sceleris conscia
est, trepidat, metuit poenas, conscientia
mala dicitur, Hinc utriusque definitiones
extruamus,
Conscientia bona est iucunda bene
actae uitae recordatio, cum spe et expectatione
laeti euentus. Seu, est
laetus et iucundus motus cordis,
cum scientia recti facti coniunctus,
p.331
propter quam copulam Conscientia
dicitur et non Scientia. Mala
uero conscientia est, mala ac crucians
male actae uitae recordatio, cum
metu poenae coniuncta. Seu, mala
conscientia est tristis ac crucians motus
cordis, cum scientia scelerati facinoris
coniuncta.
Porro conscientia bona falso dicitur,
cum regula facti putatur uera et
non est, et factum congruit cum regula.
Monachus habet regulam de sua
Missa celebranda, quam cum celebrat
habet conscientiam quidem bonam
sed falso bonam. Contra si negligit
habet conscientiam mala, sed falso
malam.
Iam quaestiones diluendae restant,
Prima an liceat gloriari ob bonam
conscientiam, ad quam Paulus respondet:
Haec est gloriatio nostra, testimonium
conscientiae nostrae At contra
idem Paulus. Qui gloriatur, in
DOMINO glorietur. Respondeo,
p.332
Quilibet potest in suis recte factis gloriari,
sed non extra Dominum. Quare
has tres exceptiones constituamus,
Primum, ut quicquid habemus boni
DEO feramus acceptum, nihil nobis
arrogantes. Deinde, ut retineamus
illud fundamentum, In sola misericordia
Dei sitam esse nostrae salutis fiduciam.
Tertio, ut in solo bonorum
omnium authore acquiescamus. His
iactis fundamentis, bona est, imo necessaria
gloriatio uera in recte factis,
quae gloriatio non erit Thrasonicus
fastus, sed approbatio conscientiae recte
iudicantis.
Altera quaestio est, utrum erronea
conscientia obliget nec ne? Conscientia
erronea obligat sic intelligendo,
quod faciens contra, peccet, tamen
quia illa obligatio nociua est, cum diuina
lege homo ad contrarium obligatur,
Deus obligationem quae est per
conscientiam erroneam non acceptat.
Quicquid enim fit uel repugnante uel
haesitante uel errante conscientia, peccatum
est.
p.333
Tertia quaestio est, num satis sit cuilibet
homini conscientia bona apud
semetipsum? Augustinus respondet;
duae res sunt, conscientia et fama, Conscientia
necessaria est tibi et fama proximo.
Verum si conaris famae consulere
quantum poteris, et nihil proficis,
securus esto bona conscientia apud
Deum.
OCTAVVM
CAPVT
Vetus homo et nouus homo
eorumque diuersa
studia.
VETVS homo et nouus homo
metonymia Ebraica dicuntur, Nam
substantiae seu subiecti nomen pro adiuncto
ponitur, et Epitheta diuersa
studia innuunt. Dupliciter autem
considerantur, alias enim ut inter se
opponuntur, renatus et non renatus,
p.334
expers fidei regnique Christi, et utriusque
consors atque particeps, ille uetus, hic nouus
homo dicitur. Vetus quidem,
quia detinetur in suae originis iniusticia
et peccato, Nouus uero quia iam
a peccato absolutus per fidem in Christum,
regeneratus est, ut sit noua
creatura.
Definitur autem ad Ephes./ 4.
nouus homo hoc modo: Qui secundum
Deum creatus est, in iusticia
et sanctitate uera, Alias uetus homo
et nouus non in diuersis hominibus,
sed in eisdem, hoc est, in regeneratis
opponuntur. Vt enim primo modo
nouus dicitur propter fidem, ita
secundo modo nouus dicitur propter
nouos fructus nouae arboris, hoc
est, propter nouam obedientiam et
uitam, quae sequitur fidei iustificationem.
Quod autem in his, id
est, regeneratis Spiritu opponitur,
uetus homo dicitur. Vnde
Paulus ueterem hominem interdum
p.335
Carnis uocabulo, et nouum
spiritus appellatione designat: Idque duplici
metonymia: Primum enim carnis
et spiritus uocabula non pro substantijs,
sed pro qualitatibus usurpat,
Deinde causam pro effectu sumit non
ut caro, hoc est, carnis uiciositas pro
rebellione, ita spiritus pro motibus
spiritualibus, qui excitantur per spiritum
sanctum, accipitur.
Verum externus homo et internus
alia dicuntur ratione. Est enim
externus homo quicquid ad praesentem
uitam spectat 2. Corinth./ 4. Est
autem duplex uita, terrena et coelestis.
Vt igitur conseruatio terrenae uitae,
quae non tantum aetatis flore, bona ualetudine,
sed opibus etiam, honoribus,
amicitijs et alijs subsidijs continetur,
exterior homo dicitur, ita interior homo
est conseruatio coelestis uitae.
Porro ueteris et noui hominis diuersa
studia ad Gal./ 5. describuntur,
Et sancti perpetuam luctam ueteris ac
p.336
noui hominis in seipsis experiuntur,
ut Paulus de seipso testatur, Rom./ 7.
Caeterum I. Corinth./ 15. est alia hominis
diuisio: homo primus terrenus
Adam, secundus coelestis, Christus,
quae diuisio pertinet non ad substantiam,
sed ad qualitatem et uim utriusque.
Quemadmodum enim ab Adam habemus,
ut uiuamus in hoc mundo tanquam
rami a radice, ita Christus nobis
principium est et author coelestis
uitae. Hoc adijcere uolui propter Manichaeos,
qui perperam haec epitheta ad
substantiam retulerunt.
TESTIMONIA.
Ad Rom./ 6. Verus homo noster
crucifixus est, ut aboleatur corpus peccati,
ut ultra non seruiamus
peccato.
Ephes:/ 6. Deponite secundum
pristinam conuersationem ueterem
hominem, qui corrumpitur secundum
desideria erroris: Renouamini autem
p.337
spiritu mentis uestrae, et induite
nouum hominem, qui secundum Deum
creatus est, in iusticia et sanctitate
ueritatis.
Col./ 3. Nolite mentiri inuicem,
cum exueritis ueterem hominem cum
membris suis, et indueritis nouum,
qui renouatur in agnitionem Dei secundum
imaginem eius qui creauit
cum.
CAPVT
NONVM.
Litera et Spiritus.
QVIA quid nouus et uetus homo
sit exposuimus, non intempestiuum
forte erit, nonnihil hic adijcere de
spiritu et litera. Huius enim rei recta
explicatio geminum pariet nobis
fructum: Primum enim liberabit
nos ab errore Origenis et papistarum
qui has uoces ad interpretationem
scripturae referunt, Nam Grammaticum
p.338
et literalem sensum interpretantur
literam, quam dicunt occidere.
Allegoricum uero Spiritum, quem
dicunt uiuificare, quo sane errore nullus
pestilentior esse potest, aperit enim
non solum fenestram haereticis omnibus,
ad faciendum quodlibet ex quolibet,
uerum etiam fidem extinguit, quae
ex Grammatico sensu et literali concipitur
et dependet. Deinde et hunc
fructum percipiemus, quod magis simus
amaturi uerbum Dei, cum illud
nequaquam in tot Protheos transformandum
audiuerimus, et statuerimus
Deum clare et perspicue per uerbum
suum nobis loqui.
Porro occasionem istius erroris
sumpsit Origenes ex dicto Pauli, 2.
Corinth./ 3. ubi sic loquitur Apostolus:
Qui nos fecit idoneos ministros,
noui testamenti, non literae sed
spiritus. Nam litera quidem occidit,
Spiritus autem uiuificat. Hic
p.339
quid per literam et quid per spiritum
significetur, ambigitur. Verum ut
ad huius rei noticiam pertingamus,
primum quid litera quidque Spiritus in
genere sint, uidebimus, id quod ex collatione
plurium locorum facile deprehenditur,
Rom./ 7. Vt seruiamus in
nouitate spiritus, et non in uetustate
literae. Roman./ 2. Circumcisio
in spiritu non litera: Ad Corinthios
opponit spiritum Dei uiui tabulis lapideis,
Ex his locis apertum est, per
utrumque significari doctrinam et opus,
sed nomina illa differentias faciunt,
ut litera quidem sit doctrina uel
opus inefficax sine spiritu sancto, intus
in corde efficaci: Spiritus uero
sit doctrina uel opus in cordibus uirtute
spiritus, Dei efficax: Non igitur
haec uocabula ad interpretationem
pertinent, sed ad uim fructumque referenda
sunt per metonymiam siue
metalepsin.
Litera proinde erit doctrina tota
Dei, scripta, lecta, intellecta, atque adeo
p.340
omne opus hominis sine efficacia spiritus
intus corda renouantis. Lex ergo
est litera, similiter Euangelium,
item Sacramenta, et omne opus, quando
illa sola sunt;, sine spiritus energia,
et salutari in corde motu, Ita contra
omnis doctrina, Lex, Euangelium, Sacramentum,
opus, cum uiuo sensu cor
penetrant spiritus sunt, et non litera.
Breuiter, cum inefficax manet aliquid
litera est, cum efficax est, spiritus
nominatur.
Sed quomodo haec interpretatio
congruit cum Pauli dicto: Litera
occidit, Spiritus uiuificat? Si ommis
doctrina sine spiritu est litera, occidit
utique, quare praedicatio quoque Euangelij
uidetur occidere, quod dictu absurdum
uidetur. Respondeo. Nec
lex nec Euangelium simpliciter occidunt
sed propter euentum mors et uita
illis tribuuntur. Cum enim lex
auditur, et non adigit hominem ad
Christum uiuificatorem dicitur occidere
propter talem euentum, nam is
p.341
qui sic legem audit incurrit in mortem.
Similiter cum Euangelium praedicatur,
legitur, intelligitur, dicitur
occidere, non quod sit Euangelij occidere,
sed quia talis euentus est eorum
qui non credunt Euangelio praedicato.
Atque hoc est, quod dicit Simeon,
Christum esse positum multis in
ruinam. Item: Qui non credit ira
Dei manet super eum.
Sacramenta itidem dicuntur occidere
non institutoris consilio, sed
ex euentu, Sacramentis sacrilege abutentium,
sine fide et timore Dei. Atque
haec ita intelligenda sunt, cum litera et
spiritus seorsum dicuntur de lege, Euangelio,
Sacramentis, operibus. At
si collationem instituis inter uetus et
nouum testamentum, seu inter legem
et Euangelium, quemadmodum Paulus
facit 2. Corinth./ 3, alio respectu dicuntur.
Nam ubi ad hanc collationem
uenitur, uere et congruenter dicitur,
legis naturam esse, literaliter docere
homines, ita ut ultra aures non
p.342
penetret. Euangelij autem naturam
esse spiritualiter docere, quia gratiae
Christi sit instrumentum. Quatenus
itaque lex et Euangelium opponuntur,
dicitur illa litera occidens, hoc
spiritus uiuificans, quia illius praedicatio
sine Christo mortua est, huius
praedicatio uiuificum salutis
ministerium
existit.
p.343
EXPLICATIO
CAPITVM TERTIAE
CLASSIS.
PRIMVM
CAPVT.
PRAEDESTINATIO.
QVEMADMODVM
et doctrina Praedestinationis
longe utilissima
est, modo rite ac
sobrie tractetur.
Nam aeterna Dei praedestinatio
est fundamentum ac prima
causa bonorum omnium, quae a Deo
percipimus: Ita nullibi periculosius
erratur, quam hic, ubi a uerbo tradito
ad humanas cogitationes deflectimus.
Quare consilium Pauli in hac doctrina
sequamur, qui immensam Dei bonitatem
in ea considerandam proponit,
ad gratiarum actionem incitat, inde
petit salutis credentium certitudinem
p.344
per eamque omnia merita humana destruit.
Hic enim uerus fons est, unde
haurienda est diuinae misericordiae cognitio,
Hic os obstruitur omnibus hominibus,
ne quid sibi arrogare ausint uel
queant. Idcirco meminisse oportet finium
huius doctrinae, quos Paulus tradit,
et querendi non sunt alij fines, praeter
et contra uerbum Dei in nostri perniciem,
quemadmodum multos fecisse,
proh dolor, manifestum est. Haec praefanda
duxi, ut studiosi non abhorreant
ab hac doctrina, sed de a forment iudicium
ex Scriptura et uerbo Dei, non
ex humano cerebro.
Vt autem ordinem aliquem in
huius mysterij explicatione teneamus,
sex excutienda proponam, quae in praedestinationis
doctrina praecipua momenta
uidentur. Primum enim regulas
quasdam tradam, quibus confirmabitur
conscientia, ne stoicae opinioni de
praedestinatione subscribat. Deinde
quis sit ordo in praedestinationis negocio
p.345
dicam. Tertio, unde iudicium de
praedestinatione sit petendum, exponam.
Quarto, praedestinationis definitionem
ex prioribus capitibus colligam.
Quinto, qualis sit praedestinationis
certitudo, undeque petenda sit, ostendam.
postremo loco adijciam nonnihil de finibus
et usu praedestinationis.
Regulae itaque obseruandae hae sunt:
Prima, Nequaquam ex ratione, sed ex solo
uerbo Dei nobis patefacto, iudicandum
est de praedestinationis mysterio. Haec
regula confirmatur ex eo, quod aliunde non
sit de uoluntate Dei iudicandum, quam ex
uerbo. Regulae usus, ut excludas ex
hoc negocio stoicas de necessitate opiniones,
quibus tollitur contingentia, et
laeditur gloria Dei, prauique mores confirmantur,
et epicurismus inuehitur.
Secunda, Promissio gratiae est uniuersalis.
Confirmatur regula multis testimonijs,
Matth./ 11. Venite ad me omnes,
qui laboratis et onerati estis, ego
reficiam uos. Ioh./ 3. Sic Deus dilexit mundum,
p.346
ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis
qui credit in eum, non pereat, sed habeat
uitam aeternam. Rom./ 13. Iusticia Dei
per fidem Iesu Christi in omnes, et super
omnes credentes. Rom./ 10. Idem Dominus
omnium, diues in omnes, qui inuocant
eum. Rom./ 11. Conclusit Deus
omnes sub inobedientiam, ut omnium
misereatur. 1. Tim./ 2. Deus uult omnes
homines saluos fieri. Esa./ 53. Omnes
nos quasi oues errauimus, et posuit Dominus
in eum iniquitatem omnium nostrum.
Vsus regulae est, ut hanc uniuersalem
promissionem nobis accommodemus,
ac iuxta mandatum Dei Christum induamus,
qui omnes ad se uocat, et omnibus
sua beneficia gratis offert fide
accipienda.
Tertia, Non est proswpolhyia-GR apud
Deum. Haec regula expresse traditur
Rom./ 2. Act./ 10. Vere comperio, quod non
sit proswpolhpthr-GR Deus, sed in omni gente,
qui timet eum, et operatur iusticiam,
acceptus est ipsi. Ephe./ 6. Scientes, quod
p.347
et uester ipsorum Dominus est in coelis,
et proswpolhyia-GR non est apud eum. Galat./
2. Personam hominis Deus non accipit.
Deu./ 10. Circumcidite praeputium
cordis uestri, et ceruicem uestram ne induretis
amplius, Quia Dominus Deus
uester ipse est Deus eorum, et Dominus
dominantium, Deus magnus et potens
et terribilis, qui personam non accipit,
nec munera.
Verum ad huius regulae declarationem
nonnulla adscribam ex Commentarijs
Philippi ad Romanos, qui sic
ait: Vsitate describitur acceptio personarum
esse, dare aequalia inaequalibus.
Oritur autem sententia prohibens proswpolhyian-GR
ex fontibus iusticiae. Iusticia
est aequalitas, sed ordinata, secundum
mensuram aliqua, ut, Iudex tum est iustus,
cum aequaliter mensuram seruat,
punit sontes et defendit innocentes,
nec discedit a mensura propter alia accidentia
in hominibus, et contra hanc
mensuram facere inaequalitas est, quae
p.348
est iniusta et tyrannis. Ideo cum dicitur:
Apud Deum non est acceptio personarum,
tribuitur ei laus iusticiae et
aequalitas, cuius haec mensura est: Vniuersaliter
irascitur Deus peccato in homine,
uniuersaliter et recipit omnes ad mediatorem
confugientes. Hanc mensuram
suo sapientissimo et iustissimo
consilio sanxit, et uult immotam esse,
Et fingere, quod non seruet hanc aequalitatem,
est tribuere ei proswpolhyian-GR. Ideo
et Paulus inquit: Deus uult omnes homines
saluos fieri. Hactenus
Praeceptor.
Vsus regulae est, ut ipsum opponamus
stoicae opinioni et imaginationi,
quae fingit, in Deo inaequalitatem esse,
et consolemur nos, quod Deus sit aequalis.
Velitque omnes ad mediatorem confugientes
recipere sine omni personarum
acceptione.
Quarta, In Deo non sunt ponendae
contradictoriae uoluntates. Confirmatur
regula, quia ipse cor et cor damnat.
p.349
Deinde est Deus uerax, omnis homo
mendax. Vsus regulae est, ne sophistica
sinamus nobis auferri utiles sententias,
qualis est illa Domini: Venite
ad me omnes etc. Et illa: Deus uult omnes
homines saluos fieri. Matth./ 22. Ierusalem
Ierusalem, quoties uolui congregare
filios tuos, quemadmodum congregat
gallina pullos suos sub alas
suas, et noluisti. Hic Christo Domino
tribuere uel diuersam a Patre uoluntatem,
uel quod alia secreta uoluntate uoluerit,
quam uerbis se uoluisse ostendit, horrenda
in Deum blasphemia est. Quare certo
statuamus, Deum uere id uelle,
quod se sua uoce uelle testatur. Cum dicit
Paulus: Deus uult omnes homines
saluos fieri, Deum inconstantie et mendacij
arguit, quicunque Deum quorundam
salutem nolle putat, quantum sane
ad consilium creationis attinet.
Quod autem quosdam aeterna morte
punit, id fit, quia noluerunt Deo uolenti
ipsorum salutem, obedire.
p.350
Quinta, Gratia superat peccatum.
Haec regula Pauli est, cuius hic est usus,
nc ob magnitudinem peccatorum desperemus,
sed confugiamus ad illum, qui plenus
gratia et ueritate est, ipsius enim
sacrificium sufficiens est ad omnia quantumuis
enormia peccata expianda.
Sexta, Vt in primo parente Adam
lapsum est totum humanum genus, Ita
promissio data Adamo pertinet ad totam
eius posteritatem. Confirmatur
regula promissionis uerbo: Semen mulieris
conteret caput serpentis.). Cor. 15.
Sicut in Adam omnes moriuntur, ita
in Christo omnes uiuificabuntur. Hoc
non solum de resurrectione, quae est futura,
intelligendum est, uerumetiam de
salutari uiuificatione, in ijs, qui Christum
in hoc mundo possideant. Regulae itaque
usus est, ut porrectam nobis dextram
Dei, hoc est, Dominum nostrum Iesum
Christum apprehendamus firma fide,
unde fiet, ut uita et iusticia Christi donati
promissam spem consequamur.
p.351
Septima, Quia tamen uidemus
multos ruere in aeternam damnationem,
tenenda est et haec regula: Deus non
praedestinat quenquam hominem ad malum
culpae, sed ad malum poenae, seu supplicium
aeternum propter culpam admissam
ab omnibus ijs, qui non conuertuntur.
Nam de ijs qui conuertuntur,
est immota uoluntas Dei: Viuo ego, nolo
mortem peccatoris, sed ut conuertatur
et uiuat. Si igitur ad creationis consilium
respicimus, Deus nullum condidit
ad aeternum exitium, At si respicimus
euentum, multi sunt ad exitium
conditi. Pius pater nullum filium generat
ad patibulum, si consilium generantis
spectatur, Verum si euentus ob maliciam
filij, patris pio uoto non respondeat,
dicitur pater filium ad patibulum
generasse. Ad eundem modum si creationis
consilium consideretur, neminem
destinauit Deus certo exitio. At si
euentus spectatur, impium dicitur ad
diem malum creasse. Deus enim mortem
p.352
non fecit, neque laetatur in perditione
uiuorum, Sed ut culpa ab homine,
ita iusticia in Deo est, qui hominem non
conuersum ad supplicium [suplicium ed.] iustum, non
ad aliquod opus iniustum, ad poenam
non ad culpam, ad punitionem non ad
transgressionem, ad interitu, quem ira
iusti iudicis peccantibus reddet, non ad
interitum, quo in se iram Dei peccantium
iniquitas prouocauit, Dominus
praedestinasse dicendus est.
Huius regulae usus est, ut timeamus
Deum, ne prouocemus iram Dei
nostra securitate et impoenitenti corde,
ac ita praeter opinionem et expectationem
incidamus in manus Dei uiuentis.
Has regulas ideo huic doctrinae
praeponere uolui, quia non dubito eas
plurimum doctrinae et consolationis continere,
ne uel sinamus nos sophistica in
opiniones stoicas pertrahi, uel securi
reddamur aut languidi ad apprehendendam
gratia omnibus oblata, a qua nemo
excluditur, nisi qui se ipsum sua excludit
malicia et diffidentia.
p.353
De ordine actionum Dei in praedestinationis
negocio Paulus est consulendus,
qui ponit quinque gradus actionum
Dei in hac doctrina, quae sunt, praescientia,
electio, uocatio, iustificatio et glorificatio.
Praescientia praescit Deus sua futura
facta. Electione ordinat et disponit
apud sese quod est facturus. Vocatione
inuitat quos antea praesciuit et elegit.
Iustificatione praescitos, electos et uocatos
a reatu absoluit, et in Filio unigenito
charos habet. Glorificatione, iustificatos
donat aeternae uitae fruitione, quae
est fructus ultimus et meta praedestinationis.
Haec confirmantur uerbis Pauli
Roma./ 8. Nouimus, inquit, quod ijs, qui diligunt
Deum, omnia simul cooperantur
in bonum, ijs scilicet, qui iuxta propositum
uocati sunt sancti, quoniam
quos praesciuit, hos etiam praedestinauit
conformes imaginis Filij sui, ut sit ipse
primogenitus inter multos fratres.
Quos uero praedestinauit, eos et uocauit,
eos etiam iustificauit, Et quos
p.354
iustificauit, eos etiam glorificauit. Nec
alia huius rei causa quaerenda est, nisi
ea, quam Paulus nouit, quae est, eudokia-GR
Dei in Christo Iesu, et Philanthropia,
quae est GR-exis energhtikh twn anqrwpwn-GR. Habitus
benefaciendi hominibus.
Ex his etiam haud obscure intelligi
potest, quod tertio loco proposui,
Vnde uidelicet iudicium de praedestinatione
petendum sit. Paulus enim certam
regulam tradidit, nimirum hanc:
Quos praedestinauit, hos et uocauit,
sentiens uocatos esse praedestinatos. Verum
ut hoc rite intelligatur, sex circumstantiae
nobis spectandae sunt, quarum prima:
Quisnam uocat? Deus, cuius uocatio
ut est gratuita, ita et ametamelhtos-GR, hoc
est, cuius eum non poeniteat, Rom./ 11. Hic
obiter obseruandum, qui electionis uocabulum
et pro causa et effectu ponitur in Scriptura.
Aliquando enim significat eam electionem,
qua ante initium mundi elegerat
saluandos, hoc est, credentes in Christum.
Aliquando huius electionis effectum,
p.355
nimirum uocationem cum communem
piorum, qua in filios Dei adoptantur,
cum particularem, qua ministros uerbi
ad praedicandi officium destinauerat.
Porro electio illa prior dicitur interdum
per tropum Liber uitae. Liber autem
Catalogum Ebraica consuetudine significat,
ut Gene./ 3. Liber generationum
Adam, id est, catalogus. Vnde liber uitae,
est catalogus iustorum, qui praeordinati
sunt ad uitam. Dicuntur autem praeordinati
propter euentum, non quod Deus
diues in omnes misericordia et gratia
ullum ad certum interitum, si consilium
formationis respicis, fecit. Hunc catalogum
Deus repositum apud se habet.
Itaque nihil aliud est liber uitae, quam aeternum
Dei consilium, in eius pectore definitum,
quo nos adoptauit in filios, et
ad uitam aeternam destinauit in dilecto.
Hunc librum Ezechiel cap./ 13. scripturam
domus Israel appellat. Psal./ 69.
liber uiuentium dicitur. De hoc libro
deleri dicuntur, qui fidem et confessionem
p.356
abijciunt. Cum iustis autem in hoc
libro scribi dicuntur, qui fide se erigunt,
et confugiunt ad mediatorem. Atque
haec ratio loquendi de arcano Dei consilio,
seu aeterna Dei electione, sumpta
ab humana consuetudine est, ad quam
demittit se Dominus, ut aliquo modo
percipiamus praedestinationis diuinae
doctrinam.
Secunda circumstantia, Quando
uocat? Ab initio mundi, statim post
lapsum parentum nostrorum, ipse Dominus
uocare coepit, et postea nonnunquam
per Angelos, interdum per Prophetas,
postea per Filium et Apostolos,
et hodie uocat omnes, quibus ex
sua bonitate Euangelium patefacit.
Tertia circumstantia, Quos uocat?
Omnes, ad quos suu Euangelium
uenit. Omnes qui sentiunt suum onus.
Venite (inquit) ad me omnes, qui laboratis
et onerati estis, et ego refocillabo
uos. Item: Ite in mundum uniuersum,
et proclamate Euangelium omni
p.357
creaturae. Nam ut promissio et misericordia
Dei est uniuersalis, ita etiam uocatio,
ut supra dictum est.
Quarta circumstantia: Quae causa
uocationis est? Nulla alia quam eudokia-GR paterna,
misericordia, philanthropia et dilectio.
Rom./ 9. Ephe./ 1. et Ioh./ 3. Huc
accedit meritoria causa, nempe lutron-GR Filij,
per quod uocati a reatu absoluuntur,
et donantur iusticia Christi, in quo
credentes sibi charos reddidit Dominus,
quos elegerat in ipso ante constitutionem
mundi.
Quinta circumstantia: Quid requirit
Dominus in uocatis? Fidem et
sanctimoniam. Fide enim induimus
Christum, accipimus Spiritum sanctum,
quo obsignatur nobis electionis promissio.
Sanctimonia uitae est fidei indicium,
ad quam sanctimonia electi sumus.
Sexta circumstantia: Quis finis?
Praedicatio gloriae et gratiae Dei, qua
charos nos habuit in dilecto. Verum si
extra uerbum iudicare uelis de hoc mysterio,
p.358
haec sequentur incommoda. Primum
contemptus ministerij uerbi, et
exercitiorum pietatis. Hinc sequitur
impoenitentia et peccandi indulgentia,
ac tandem desperatio. Quare semotis
carnis prophanis cogitationibus, quas
ratio ingerit saepe sine uerbo, retineamus
uniuersalem salutis promissionem,
nimirum, quod omnis qui crediderit, saluus
erit, quod omnis qui inuocauerit nomen
Domini, saluabitur. Iam ex ijs quae
dicta sunt, colligi potest praedestinationis
definitio in hunc modum:
Praedestinatio est electio, qua
Deus aeterno consilio elegit saluandos
ante creationem mundi in Christo Iesu,
et ordinatio seu dispensatio diuina,
qua ordinauit et uocauit, ordinat et
uocat electos uoce Euangelij, iuxta beneplacitum
suum in adoptionem filiorum
Dei, per eundem Christum,
quem fide possident, electionis aeternae
testimonium certissimum, Idque ut in
uera sanctitate et puritate gloriam
p.359
gratiae Dei praedicent electi. Haec definitio
ex superioribus collecta est, et
Ephe.). Paulino testimonio confirmatur.
Verum si placet, breuior definitio
sit haec Augustini: Praedestinatio est gratuitae
adoptionis praeparatio, qua nos
praedestinatos adoptauit in filios per
Iesum Christum. Breuius adhuc: Praedestinatio
est diuinae uoluntatis per gratiam
electio. Fulgentius definit, sempiternam
esse dispositionem futuri operis
Dei.
Quintum quod proposui, fuit de
certitudine praedestinationis, quantum
ad singulos homines attinet, quae nobis
clarissime in Domino nostro Iesu Christo
patefit. Quemadmodum enim in electione
nostri primas gratuito beneplacito
Dei tribuere oportet, Ita rursus ea
ab effectibus proprijs nobis cognoscenda
est. In hac certitudine assignanda periculose
a Sophistis erratur, Quare illorum
sententia omissa, ex uerbo Domini
colligam quatuor causas, quarum
p.360
prima est, uocatio et communicatio ministerij
salutis, per uocalem praedicationem.
Nihil enim periculosius aut magis
preposterum est, quam omissa uocatione
electionis nostrae, certitudinem quaerere
in abscondita Dei praescientia, contra
uerbum et uoluntatem Dei. Quare
ex uocatione de hoc arcano iudicanduM
est, iuxta consilium Pauli ad Rom./ 8.
Quos elegit, hos et uocauit, et contra:
Quos uocauit, hos et elegit. Itaque Paulus
unicuique uult uocationem esse pro
electionis testimonio. Est enim uocatio
Dei fixa et rata, ut Deus ab ea discedere
minime uelit.
Secunda certitudinis causa est
Spiritus sanctus, intus operans fidem
ad uocationis uerbum, certificans de
promissis diuinis, et excitans ad Dei
cultum. Hoc comprobatur ad Ephe./ I.
his uerbis: In quo et uos qui credidistis,
obsignati estis spiritu promissionis sancto,
qui est arrabo haereditatis uestrae.
Tertia causa certitudinis est nouitas
p.361
uitae, seu sanctitas, ad quam electi
sumus. Neque enim debent a seinuicem
separari sanctitas uitae et electio
aeterna. Sic enim docet Paulus ad Ephe./ 1.
Vt simus sancti et irreprehensibiles. coram
ipso in dilectione. 2. Thess./ 2. Elegit
uos Deus ab initio in salutem, per
sanctificationem Spiritus et fidem ueritatis.
Et Petrus: Quapropter fratres
operam date, ut per bona opera
certam uestram uocationem et electionem
faciatis. Hac enim nota electi se
probant non frustra uocatos, si bona
conscientia, uitae integritas fidei professioni
respondeat. Has tres causas
hoc sequens Pauli testimonium continet:
Qui uocauit nos per gratiam et
Euangelium nostrum in acquisitionem
glorie Domini nostri Iesu Christi. Hic
uocatio, fides et sanctificati coniunguntur.
Haec diligenter notanda sunt,
ne praeterita uoluntatis Dei reuelatione,
in qua acquiescendum, feramur extra
uerbum in profundum labyrinthum.
p.362
Quarta certitudinis causa, Sacramenta
sunt, uerbo uocationis addita.
Sunt enim sacramenta ut sigilla gratiae
Diei, ita aeternae predestinationis nostrae
certissima testimonia. His certitudinis
causis contenti simus, et cum timore et
uera inuocatione expectemus promissam
salutem, haec spes nequaquam fallet
nos. Est enim fundata in dilectione
Dei, a qua nulla creatura nos poterit
auellere.
Postremum sequitur de usu et finibus
praedestinationis, quae in quinque posita
sunt. Primum enim praedestinationis
doctrina tollit opinionem meritorum
humanorum. Qui enim fieri potest, ut
sua causa effectus sit prior Nunc autem
sanctificatio effectus est praedestinationis,
proinde fieri nequit, ut ex
meritis aestimetur electio. Secundo
magnifacere nos facit haec doctrina ministerium
uerbi, per quod uocamur.
Nam cum nos uocat Dominus, electionem
p.363
suam confirmat. Sunt enim tres
electionis gradus, Praedestinatio, designatio
ab utero, et uocatio, quae est effectus
et complementum utriusque. Nam
predestinatione ante mundi initium elegit,
Designatione ab utero elegit, cum
nos in hunc finem edimur, ut in nobis
quod statuit, compleat. Vocatione adoptat
in filios, quos elegit et designauit.
Huc pertinet ministerium uerBi,
quo nobis tantus gratiae thesaurus adfertur.
Tertio, electio admonebit nos
gratiarum actionis. Finis enim electionis
nostrae est, ut consecrati Deo, ipsum
per omnem uitam nostram corde, ore
et opere laudemus et celebremus.
Quarto, consolabitur nos haec doctrina
sub cruce. Quoties enim castigat
nos Dominus, fiducia electionis animos
erigere debemus, certi, quod qui uocauit,
etiam liberet, quantumuis uel totus
orbis collabi uideatur. Quinto, quoties
aliquid subitae mutationis praeter opinionem
et spem nostram suboritur,
p.364
quoties audimus persecutores Euangelij
grassari in pios, cum circumferuntur
rumores de defectionibus regnorum,
prouinciarum, ciuitatum et magnorum
hominum ab Euangelio, consolemur
nos hac electionis doctrina, ut
ueniat nobis in mentem dictum Pauli:
Firmum fundamentum Diei stat, habens
sigillum hoc, Nouit Dominus qui
sunt sui.
TESTIMONIA
PRAEDESTINATIONIS.
Ephe.). Quemadmodum elegit
nos in ipso ante mundi creationem, ut
simus sancti et inculpati in conspectu
suo per charitatem, qui praedestinauit nos
in adoptionem per Christum Iesum in
sese, secundum beneplacitum uoluntatis
suae, in laudem gloriae gratiae suae,
qua nos charos reddidit in dilecto.
Act./ 13. Et crediderunt quotquot
erant praedestinati ad uitam aeternam.
Iohan./ 15. Ego scio, quos
elegerim.
p.365
Iohan./ 10. Oues meae uocem meam
audiunt, et ego noui eas, et me sequuntur,
et ego uitam aeternam do eis, et
non peribunt in aeternum, et nemo rapiet
eas de manibus meis.
Huc pertinent 9. 10. et 11. capita ad
Romanos, in quibus cauendum, ne alienas
a proposito, ut plurimi faciunt, disputationes
sectemur.
CAPVT II.
ECCLESIA.
Ecclesia graeca uox est, ab ekkalein-GR,
hoc est, euocando dicta, cuius uocis
usus apud Athenienses fuit. Coetus
enim ciuium uoce praeconis de reliqua
turba euocatus ad audiendam sententiam
senatus, ekklhsia-GR dicebatur. Hinc
uocabulum Apostoli transtulerunt ad
suum institutum, propter similitudinem.
Est enim Ecclesia apostolico usu
coetus hominum, uoce praeconum uerbi
euocatus e regno mundi, ad audiendam
et recipiendam sententiam Dei, de
salute generi humano parta per Christum
p.366
Pontificem. Huius rei pulcherrimum
exemplum in Abrahamo habemus,
qui cum esset idolatra apud Caldaeos,
inde uoce Dei euocatus in terram
Canaan, cui obtemperauit, et cultum
iuxta eius uoluntatem praestitit, etsi in
eadem terra non pauci impij et hypocritae
fuerunt. Hinc iam plenam definitionem
elicere non erit difficile, qualis
haec esse poterit:
ECCLESIA est coetus hominum,
euocatus e regno Satanae, ut Christum
audiat, sequatur, eique uero cultu seruiat,
utque huic Christo uero capiti suo ita
adhaereat, ut suis membris coalescat,
unumque corpus constituat, ac tandem
per eundem Christum fruatur in coelo
perpetuo Dei et angelorum consortio.
Breuius: Ecclesia est congregatio membrorum
Christi, id est, sanctorum, qui
credunt uere et obediunt Christo, cui
in externa societate hypocritae et multi
mali admixti sunt, iuxta parabolam
de Zizanijs.
p.367
Haec Ecclesia uarijs titulis ornatur
in Scriptura, 1. Timoth./ 3. domus
Dei uiuentis dicitur, quia in medio nostri,
quos adoptionis gratia in filios recepit,
habitat. Huius domus architectus
est Christus, Ebre./ 4. et fundamentum,
2. Cor./ 3. Fundamentum aliud
nemo potest ponere, praeter id, quod positum
est, qui est Christus Iesus. Sed
quomodo rite super Christum aedificatur
Ecclesia? ' Si ipse solus statuitur pro
sapientia, iusticia, sanctificatione, redemptione,
satisfactione, purgatione,
denique uita et gloria. Columna et fundamentum
ueritatis 2. Tim./ 3. dicitur, quia
suo ministerio ueritatem propagat et
tuetur, pura Euangelij praedicatione.
Vnde colligitur, illic non esse Ecclesiam,
ubi ueritas sepulta iacet, et horrendum
in modum diruta, euersa pedibus calcatur.
Non dicitur columna ueritatis, quasi
ex ipsa simpliciter penderet, sed hominum
respectu. Sustinet enim Ecclesia
ueritatem, dum eam puram retinet et
p.368
sinceram, dum praedicatione transmittit
ad posteros, dum suo praeconio ornat.
Galat./ 4. coelestis Ierusalem et mater fidelium
dicitur. Ierusalem quidem coelestis,
quia originem a coelesti gratia trahit,
et fide sursum habitat, politeuma-GR
enim Ecclesie in coelis est. Philip./ 3. Mater
uero fidelium dicitur Ierusalem, quia
semen uitae incorruptibile apud se depositum
habet, quo nos format, fouet in
utero, edit in lucem, lacte et cibo procreatos
alit. Quorum mater est Ecclesia,
Deus pater est, qui per Ecclesiae ministerium
filios sibi generat et tollit.
Vocatur et haereditas Domini Psal./ 2.
1. Pet./ 5. idque ideo, quia Christo in peculium
data est Ecclesia, cum reliquus mundus
interim maneat in sua caecitate sub
regno Satanae. Ephe./). Corpus Christi
dicitur, cuius caput est Christus, quia
sua plenitudine Ecclesia absoluit perficitque,
et quia capitis gloria membris ceteris
communis est, mouentur hac appellatione
de glorificatione Ecclesiae, quam
p.369
habitura est una cum capite suo Christo
Domino.
Sunt et aliae appellationes Ecclesiae,
ut sunt: Virgo, sponsa, ciuitas murata,
uinea, ager, messis, regnum coelorum,
regnum Christi. Has appellationes intelligere
et excutere facile est, modo
metaphorice hae appellationes integris
similitudinibus reddantur.
Distinguitur Ecclesia in militantem
et triumphantem, et definiunt Militantem
congregationem esse omnium
fidelium sub Christo rege in hoc mundo
adhuc militantium contra diabolum,
carnem, mundum. Huius Ecclesiae
arma ad Ephe./ 6. recensentur. Triumphantem
dicunt eam Ecclesiam, quae parta
uictoria per Christum nunc in coelis
cum beatis spiritibus triumphat, quae
olim post resurrectionem plenum triumphum
aget.
Sed quare una dicitur, cum tot
sint coetus dispersi per orbem, quarum
singuli Ecclesiae titulum sibi uendicant?
p.370
Ecclesiae unitas non consistit
in cohabitationibus, neque in externis
ritibus aut ceremonijs, sed in doctrinae
et fidei consensu. Nam in omnibus,
qui in Christum uere credunt,
unus est Spiritus, unus est Dominus,
unum caput Christus, una fides, una
spes, unum baptisma, unus Deus et.
Pater omnium, unusque aduocatus et
mediator Iesus Christus. Hinc est, quod
toti Ecclesiae dicitur ad Galat./ 3. Omnes
uos unus estis in Christo Iesu. Atque
ob hanc causam CATHOLICA etiam
dicitur, Quia ubique et semper omnia
Eeclesiae Christi membra in spiritu,
doctrina et fide consentiunt. Id enim
Catholicon usu ecclesiastico coeptum
est appellari, quod in Ecclesia creditum
est, semper et ubique et ab
omnibus.
Hinc nascitur et alia Ecclesiae diuisio,
qua. diuiditur in Catholicam et
Particularem, Sed haec pars est catholicae
Ecclesiae.
p.371
Porro ut Ecclesia constat et fulcitur
quatuor partibus, nimirum doctrina,
sacramentis, ceremonijs et disciplina,
de quibus suis locis dicetur, ita
eiusdem signa non fallacia sunt haec tria
simul, 1. consensus in doctrina Euangelij
incorrupta, scilicet, in fundamento,
2. legitimus usus sacramentorum,
3. obedientia ministerio debita, iuxta
Euangelium.
TESTIMONIA DE
ECCLESIA.
Ebre./ 10. Accessistis ad montem
Sion, et ad ciuitatem Dei uiuentis, Ierusalem
coelestem, et ad innumerabilem
angelorum caetum, et ad concionem
primogenitorum, qui conscripti sunt
in coelis, et ad iudicem uniuersorum
Deum, et ad spiritus iustorum
perfectorum.
Ephe./ 5. Christus dilexit Ecclesiam,
et semetipsum exposuit pro ea, ut
illam sanctificaret, mundatam lauacro
aquae per uerbum.
p.372
Psal. 26. Vnum petij a Domino,
hanc requiram, ut inhabitem in Domini
domo omnibus diebus uitae meae, ut
uideam uoluntatem Domini, ut uisitem
templum eius.
Psal./ 83. Beati qui habitant in domo
tua Domine.
Psal./ 91. Plantati in domo Domini,
in atrijs domus Dei florebunt.
Psal./ 35. Lauabo inter innocentes
manus meas, et circundabo altare
tuum Domine. Dilexi decorem domus
tuae, et locum habitationis gloriae tuae.
Psal./ 121. Rogate quae ad pacem
sunt Ierusalem, et felicitas diligentibus
te propter domum Dei nostri quaesiui
bona tua.
Ebre./ 10. Non relinquentes congregationem
nostram.
1. Cor./ 1. Non sint inter uos schismata,
sed sitis coagmentati eadem doctrina
et eadem uoluntate.
Matth. 12. Qui non congregat
mecum, dispergit.
p.373
CAPVT III.
SYMBOLVM ET
TESSERA ECCLESIAE.
Symbolum Ecclesiae Christi nota quaedam
est, per quam a reliquo mundo
discernitur Ecclesia, Seu, est professio
Christianae religionis. Quemadmodum
enim Symbolum militare, quod latinis
Tessera dicitur, est signum, quo socij ab
hostibus et exploratoribus dignoscuntur,
ita Symbolum Ecclesiae est tessera
militum Christi, id est, credentium, per
qua se et uni Christo nomina dedisse,
et ab alijs omnibus in mundo sectis dissentire
testantur. Hoc Christianum
Symbolum lreneus traditionem apostolicam
uocat, quia Apostoli putantur
unanimi consensu articulos nostrae
fidei, qui Symboli apostolici nomine
usitate appellantur, collegisse et Ecclesiae
commendasse. Continet autem
Symbolum praecipua capita totius religionis
Christianae. Nam causes nostrae
salutis optimo ordine enumerat.
p.374
Orditur a primo fonte, et ita paulatim
ut per gradus progreditur ad finem,
qui est uita aeterna, in qua perpetua
quaedam celebratio Dei uigebit.
Verum ut nos certum quendam
ordinem in explicatione teneamus,
primum Symboli partitionem, deinde,
quid in singulis partitionis membris
quaerendum sit, obseruemus.
PARTITIO SYMBOLI.
Quatuor sunt Symboli membra
maxima. Primum est de Deo Patre, et
et fide in ipsum. Secundum de Deo Filio,
et fide in eundem. Tertium de Spiritu
sancto, et fide in illum. Quartum et
ultimum est de effectu totius Trinitatis
et fide oblata bona accipiente. Atque
ita Symbolum in uniuersum duo requirit
a Christianis, primum ueram noticia
persuasionemque doctrinae. Deinde
fidem, per quam acquiescimus in Dei
uerbo, et firmiter statuimus nos uere
accepturos, quae Deus promittit.
p.375
Nam symbolum Christianum non tantum
est externa quaedam doctrine confessio,
sed cordis seria fiducia in Deum,
per Dominum nostrum Iesum Christum.
Caeterum in explicatione partium
Symboli hunc ordinem sequi non
erit inutile. Primum historia consideretur.
Secundo eius probatio ex uerbo
Dei adijciatur. Tertio fides ipsa, quae
uersatur circa doctrinam, qualis sit,
ostendatur. Quarto, quid fides inde colligere
doctrinae et consolationis debeat.
PRIMVM MEMBRVM.
Credo in Deum Patrem omnipotentem,
Creatorem coeli et
terrae.
Hic primum historia de Deo cognoscenda
est, quae ad tria capita refertur,
nimirum ad unitatem essentiae diuinae,
personarum trinitatem, et diuinae
uirtutis efficatiam, de quibus in genere
uide ea, quae in prima Classe capite primo
dicta sunt. Hic solummodo ea exponam,
quae uerba symboli recensent.
p.376
Loquitur itaque hoc membrum de Deo
Patre, prima in diuinis persona, atque ei
tria tribuuntur. 1. Quod sit Pater. 2.
Quod sit omnipotens. 3. Quod sit creator
coeli et terrae. Secundo, huius historiae
confirmatio petatur ex primo, secundo
et tertio capitibus primae Classis.
Tertio, qualis hic fides requiritur, nempe
certa noticia huius historiae de prima
persona in Trinitate, et fiducia in
ipsam, quod uere talis sit nobis, qualis hic
describitur, sit Pater, qui nobis bene
uelit, ?quod omnipotens, qui possit tueri et
defendere eos, quos in suam tutelam
recepit. Quarto, ut ex eo, quod sit Pater,
colligamus ipsius paternam erga nos
uoluntatem, qua uult nobis libenter
adesse et nos iuuare, Ita ex eo, quod sit omnipotens,
statuamus illum et posse aduersarios
nostros opprimere, et uelle
potenter liberare nos ab omnibus malis.
Hic quoque fides meminerit, quare
Deus sit sibi Pater, nimirum propter
Christum, qui dedit potestatem filios
p.377
Dei fieri omnes, qui credunt in nomen
eius. Soli enim credentes adoptionis
gloria gaudere possunt. Porro de creatione
uide supra Classe prima, capite
secundo.
SECVNDVM MEMBRVM
de Filio Dei.
Et in Iesum Christum Filium
eius unicum, Dominum nostrum,
Qui conceptus est de Spiritu
sancto, natus ex Maria uirgine,
Passus sub Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus et sepultus,
Descendit ad inferna, Tertia die
resurrexit a mortuis, Ascendit
ad coelos, Sedet ad dexteram
Dei Patris omnipotentis, Inde
uenturus est iudicare uiuos et
mortuos.
Primum, historia Christi ad quatuor
capita referri potest: ad diuinitatem,
humanitatem, officium et fidem in
ipsum: De primo et ultimo in prima
p.378
Classe dictum est, de duobus mediis hic
dicendum est. Historia itaque humanitatis
Christi in sex partes in Symbolo secatur.
Prima est de conceptione et natiuitate
Christi. Secunda de passione
et morte. Tertia de descensu ad inferos.
Quarta de resurrectione a mortuis.
Quinta de ascensione in coelum.
Sexta de aduentu eius ad iudicium.
De his ordine dicendum est, ubi prius
huius secundae personae in diuinitate
nomina et titulos explicauero, ex quibus
diuinitas ipsius et officium intelligi
possunt.
Primum uocatur IESVS.
Hoc nomen Ebraicum est, Filio Dei
in Circumcisione impositum, idque mandato
Dei per Angelum, Matth./ 1.
Complectitur autem hoc nomen miro
compendio, qualis sit persona Filius
Dei, quale officium, adeoque, cur
in hunc mundum uenerit. Nam primum
haec uox (IESVS) significat,
quod Filius Dei ab aeterno a Patre
p.379
genitus, sit uerus Deus uerusque
homo, ac saluator populi sui. Huius
enim gratia aduenit in mundum, ut populum
suum, hoc est, credentes, ab aeterna
morte et ira Dei liberatos, uita donaret
aeterna. Hoc ita esse, docetur
multis Scripturae testimonijs. Primum
ex promissione seminis, 2. ex
euangelica historia, 3. ex pluribus locis
ueteris et noui Testamenti, quae non
est opus referre, praesertim cum in prima
Classe non pauca huius generis
enumerata sunt. Porro fides in hunc
Iesum qeanqrwpon-GR talis esse debet, qualis
in unicum saluatorem, hoc est, certa,
fixa, qualis Haemorrhusae, Iairi atque
aliorum plurimorum, qui ad ipsum Dominum
in sua necessitate tanquam ad
unicam salutis anchoram confugerunt.
Porro, meditatio fidei in his consistit,
Primum, quotiescunque hoc nomen
nobis in mentem uenit, cogitabimus
nos sine hoc IESV extreme perditos
p.380
esse. Nam si nobis saluator est
datus, sequitur profecto, sine hoc
saluatore haereamus in damnatione,
idque ob peccatum nostrum. Secundo
admoneamur hoc nomine, quod salus ab
ipso solo sit petenda et expectanda.
Nam si solus Filius est IESVS, hoc est,
saluator, relinquitur, nulla opera, nulla
merita, breuiter, nullam creaturam
nos e damnatione commerita eximere
posse. Tertio opponendum est
hoc nomen desperationi, magnitudini
peccati, indignitati, particularitati,
potentiae et uiribus diaboli. Nam
cum hic Iesus uerus sit [gr.], haud
dubie poterit et uolet omnes ad se
confugientes tueri et saluare. Quarto
sciamus hoc nomine compendium totius
Euangelij contineri. Nam et admonet
nos peccati nostri, et monstrat
Filium Dei saluatorem, qui fide apprehendendus
est, quemadmodum uerba
Symboli sonant: Credo in Iesum
etc.
p.381
Secundus titulus, quem Filio
Dei tribuit, est CHRISTVS, qui sane
titulus modum salutis per Filium Dei
partae compendiose monstrat. Quemadmodum
enim prior appellatio Filium
Dei saluatorem esse monet, ita
haec, quomodo nobis sit Saluator factus,
indicat, nimirum eo, sit Christus
noster. Haec enim appellatio metonymicos
significat, quod Iesus sit Rex, Pontifex
et Propheta, qui suo regali sacerdotio
et doctrina suis salutem acquisiuit.
SED QVOMODO
Regis nomen illi competit?
Etsi regnum Christi considerari
potest tripliciter, nam eius est triplex
modus, quorum primus est potentiae,
secundus gratiae, tertius gloriae, tamen
solummodo medij rationem habebo.
Regis itaque nomen primum Christo
competit, quia uendicauit sibi regnum,
nempe Ecclesiam, quam inuaserat diabolus,
Psal, 20. Secundo propter
uictoriam,
p.382
SYMBOLVM.
riam, qua superauit superbum illum tenebrarum
regem. Tertio propter defensionem,
qua potenter omnes eos
quos in suam tutelam suscepit, hoc est,
eos, qui ad se confugiunt, qui se Dominum
ac Regem agnoscunt, qui denique
sibi homagium praestant fidele, defendit.
Hic omnes sui regni, hoc est, Ecclesiae
ciues ex fide in aeternum beatos reddit.
Atque haec breuiter de regio Christi
officio.
CVR DICITVR
Sacerdos?
Quia de sacerdotio Christi nuper
admodum a me disputatum est, uolo
easdem Hypotheses huc asscribere, quae
ex disputatione Apostoli ad Ebraeos
collectae sunt.
HYPOTHESES DE
SACERDOTIO CHRISTI.
1.
Quoniam peccatores sumus, reique
et, mortis aeterne propter peccatum,
p.383
aut aeternum nobis fuit pereundum,
aut reconciliatio cum Deo offenso ineunda
erat.
2.
Verum quia reconciliatio sine
compensatione iniuriae Deo factae, et
sine sacerdote et mediatore fieri non
potuit, Sacerdos necessarius erat, qui
nobis Deum offensum reconciliaret,
facta simul iniuriae compensatione.
3.
Quoniam autem maior est ira
Dei, quam ut eam sustinere posset purus
homo, et iusticia Dei requirebat, ut aliquis
in humano genere satisfaceret,
logos-GR Dei aeternus assumpsit humanam
naturam, ut fieret mediator et sacerdos,
qui iram Dei placaret.
4.
Caeterum, quia in huius sacerdotis
noticia et fide nostra reconciliatio
cum Deo, et salus est posita, pio studio
ratio sacerdotij Christi quaerenda
est.
p.384
5.
Videtur autem mihi plana et
perspicua sacerdotis nostri Christi noticia
referri posse ad quinque capita, quae
sunt: Conditio personae, officium, testimonium,
duratio et applicatio cum
usu.
6.
Conditio duplex consideranda
occurrit in persona huius sacerdotis,
naturarum uidelicet et qualitatis.
7.
Conditio naturarum est, quod hic sacerdos
sit Deus et homo, una persona,
alias enim Mediator esse haud potuisset,
Nam ut sua diuinitate Patri, ita nobis
humanae naturae societate coniunctus
est.
8.
Huius coniunctionis causas Ireneus
explicat hisce uerbis: Oportebat
mediatorem Dei et hominum propter
suam ad utrosque oikeiwsinb-GR, in amicitiam et
concordiam utrosque reducere, et facere
p.385
ut Deus reciperet hominem, et homo
restitueretur Deo.
9.
Conditio qualitatis nostri Sacerdotis
ab Apostolo explicatur, quae sit
sanctus, innocens, impollutus, segregatus
a peccatoribus, et excelsior coelis,
quo unica oblatione perfungi posset
suo sacrificio.
10.
Officij partes tres numerantur,
docere suum populum, orare pro ipso,
ac offerre Deo oblationem pro peccatis
populi sui expiandis.
11.
Doctrina ipsius est Euangelij
praedicatio, Intercessio durat usque ad iudicium,
Oblatio semel peracta est in
perpetuum efficax, et tanquam recens
semper apparet in conspectu Dei.
12.
Porro in oblatione plura perpendenda
occurrunt, ex quibus fides concipitur,
fouetur et alitur, primum, quae Sacerdos
p.386
et sacrificium simul sit ipse Christus
qeanqrwpos-GR, deinde, quod Deo Patri obtulerit
semetipsum per aeternum Spiritum,
tum pro humano genere reconciliando
Patri coelesti sacrificium suum
peregerit. Postremo, quod semel peracta
uictima nunquam iteranda sit. Nam
una oblatione consummauit in sempiternum
sanctificandos.
13.
Porro quia sacerdos omnis alicuius
foederis seu testamenti sponsor et
mediator existit, Videndum necessario,
qualenam sit huius nostri Sacerdotis
foedus.
14.
Tametsi autem multa in hoc foedere
concurrunt, tamen eius praecipua
membra sunt: obligatio mutua inter
Deum et homines, ac foederis
confirmatio.
15.
Obligatio ex parte Dei est, quod
Deus promittit, se propitium fore
p.387
iniquitatibus nostris, fore Deum nostrum
(qui daturus sit leges suas in mentem
nostram, et scripturus easdem in
cordibus nostris, idque propter Filium,
et sacerdotem et hostiam, qui semper
uiuit ad interpellandum pro nobis) adoptaturum
nos in filios, donaturum Spiritu
sancto, et tandem in gloriosum
Christi regnum nos introducturum.
16.
Obligatio ex parte hominis est,
quod homo se uicissim committat fidei
Dei, credat in ipsum, expectet bona
promissa, ac ipsi suam uitam perpetuo
approbare conetur. Christus enim consummatus
omnibus obtemperantibus
sibi factus est autor salutis aeternae.
17.
Confirmatio foederis huius effusione
sanguinis Christi nostri sacerdotis
facta est, in cuius rei testificationem
et memoriam perpetuam, diuinitus in
Ecclesia duo Sacramenta ordinata
sunt, Baptismus et Coena Domini.
p.388
18.
Duratio sacerdotij Christi typo,
testimonio diuino et uictimae praestantia
comprobatur.
19.
Typus quidem durationem figurat,
Nam secundum ordinem Melchisedech
est sacerdos costitutus, qui neque
initium dierum, neque uitae finem habens,
assimulatus Filio Dei, manet sacerdos
in aeternum.
20.
Testimonium Patris typum declarans
est hoc: Iurauit Dominus, et
non poenitebit cum: Tu es sacerdos in
aeternum, secundum ordinem
Melchisedech.
21.
Praestantia uictimae est, quod semel
ingressus Christus in sancta, satisfecerit
pro omnibus mundi peccatis, inueneritque
redemptionem perpetuo duraturam,
et nunc appareat uultui Dei
pro nobis.
p.389
22.
Applicatio praeterea sacrificij Christi
fit per fidem, Sic enim Paulus docet:
Quem Deus constituit propiciatorem
per fidem in sanguine eius.
23.
Vt enim nobis ipse Christus ex
mera gratia et Philanthropia sua beneficia
offert, Ita nos uicissim oblatam gratiam
cordis brachijs, hoc est, fide apprehendere
et tenere debemus.
24.
Cum autem hanc gratiam fide
possidemus, regales sacerdotes constituimur,
quibus incumbit, Vt iusticia et
sanctitate induti hostias offeramus
Deo gratas per Christum, mediatorem
unicum. Nam ut ipse nostras conscientias
ab operibus mortuis emundat,
Ita nos uicissim excusso peccati
iugo, Deo uiuenti seruire debemus.
25.
Ex ijs quae hactenus dicta sunt,
(ut rem in angustius contraham) duas
p.390
extruam definitiones, unam sacerdotis
Christi, alteram noui Testamenti, cuius
sponsor est Christus.
26.
Sacerdos itaque summus et uerus,
est persona una, Deus et homo Iesus
Christus, mundus et purus ab omni
peccato, amans hominum, ex decreto
Dei Patris proferens Euangelium, offerens
seipsum semel pro hominibus, et
persoluens lutron-GR, et applicans sua merita
credentibus in aeternam redemptionem,
pro quibus et interpellat apud
Patrem.
27.
Nouum Testamentum est pactum
Dei cum hominibus, sancitum
sanguine Christi, in quo ut Deus promittit
se ignosciturum peccatis hominum
propter Filium uictimam et
Mediatorem, Ita homo uicissim fidei
Dei se committit, credit in Deum,
cum promissione obedientiae erga
ipsum.
p.391
28.
Ex his patet, non solum leuiticos
sacerdotes typicos tantum fuisse, uerum
etiam sacrilegos esse Papistas, qui
suum missaticum sacrificium et histrionicam
saltationem mundo obtrudunt,
in contumeliam Christi sacerdotis, ac si
sua unica et perfectissima uictima non
fecisset satis pro mundi peccatis. Porro
de ueteri et nouo Testamento copiosius
dicam infra, Huc de sacerdotio
Christianorum nonnulla adijciam.
DE SACERDOTIO
Christianorum.
Sunt ne Christiani omnes
sacerdotes?
Sunt profecto. Nam per communicationem
omnis regeneratus aqua
et spiritu, quemadmodum a Christo
Christianus appellatur, ita per eundem
rex et sacerdos constituitur. Hinc
Petrus Christianos regale sacerdotium
nuncupat. Per Christum enim habemus
p.392
ius uerbum Dei docendi, seruata
cuiusque uocatione. Habemus ius
inuocandi Deum, iuxta illud: Inuoca me
in die tribulationis etc. Item: Quicquid
petieritis patrem in nomine meo, dabit
uobis. Habemus praeterea ius offerendi
sacrificium sed eucharisticon uel laudis:
Nam nemo mortalium sacrificium
propiciatorium offerre potest, Is enim
honos soli summo Pontifici Christo
Domino competit. Christianorum
enim sacrificia supra enumerata sunt
capite 5. secundae Classis, ubi quinque
genera recensui: Spiritum contribulatum,
sacrificium iusticiae, sacrificium laudis
seu uitulos labiorum confitentium
nomini Dei, hostias beneficentiae et
communionis, et hostiam rationalem
propriorum corporum. Micheas interrogat,
quid dignum Domino offerrent?
Huic respondetur: Indicabo tibi,
o homo, quid sit bonum, et quid
Dominus requirit abs te, utique facere
iudicium et diligere misericordiam,
p.393
et humilem ambulare coram Deo tuo.
Porro quantum ad illos attinet,
quos hodie uulgo sacerdotes appellamus,
sciendum est, quod triplici nomine
ita appellantur. Primum, quia una
cum alijs Christianis inaugurati sunt
Christo, et sacerdotes eatenus recte
uocantur, quatenus uere Christiani
sunt. Deinde imitatione populi Israelitici,
qui sacerdotes appellarunt eos
qui in ministerio verbi et sacrificijs legis
occupati erant, atque hic honos soli
Tribui Leuitici concedebatur. Tertio
placuit sanctis Patribus, Apostolorum
successoribus, hoc augusto titulo sacerdotali
eos ornare prae alijs, qui uerbum
Dei docent, administrant Sacramenta,
annunciant hominibus, sola Christi
sacerdotis summi uictima deletum peccatum,
mortem et damnationem. Veteres
sacerdotes legales animalia obtulerunt.
Sed Apostoli et reliqui sacerdotes
Christi seu Euangelij, homines ipsos
mactant, uiuumque sacrificium Deo per
p.394
Euangelium offerunt. Paulus Apostolus
hoc sacrificio se functum testatur,
cum gentes mactarit gladio Euangelij,
ut fieret oblatio acceptabilis Deo, sanctificata
per Spiritum sanctum, ad Ro./ 15.
Ceterum, sacrificium papisticum
plane sacrilegum est, non enim institutum
est, ut doceat Christum, et mactet
homines Deo gladio Euangelij, sed ut
imolet Christum pro uiuis et mortuis,
ita contaminans et conculcans sacrificium
Christi. Qui Christus solo sacerdotio
eterna redemptione inuenta est functus.
Ita enim cap./ 10. ad Ebraeos legimus:
Hic autem unam pro peccatis offerens
hostiam in sempiternum, sedet ad
dexteram Dei, de cetero expectans donec
ponantur inimici eius scabellum pedum
eius, una oblatione consummauit
in sempiternum sanctificandos, id est,
eos, qui sanctificantur. Sacrilegi ergo
sunt sacerdotes papistici, qui, quod a
Christo sacerdote perfectum est in aeternum,
impudenter iterare audent.
p.395
SED CVR ADDIT SYMBOLVM,
Filium eius unicum?
Cum Christus nominatur Filius
Dei, mens non imaginabitur generationem
carnalem, sed diuinam, non
temporariam, sed aeternam, qua Deus
Pater ab aeterno Filium genuit, unde
Micheas capite 5. Ex te enim egredietur,
qui sit Dominator in Israel, et egressus
eius ab initio a diebus aeternitatis.
Haec uox, Filius, distinguit personam
Christi seu aeterni logou-GR a persona Patris.
Debemus igitur certo statuere, quod
Christus et unigenitus et uere Dei Filius
sit, et semper fuerit cum Patre, alia
tamen persona, quemadmodum Iohannes
cap./ 1. testatur.
Quod autem additur, quod unicus
sit Filius Dei, distinctionis causa additur.
Nam necesse est hunc Filium ab
adoptiuis distinguere. Solus enim
Christus est aeternus et naturalis Dei
Filius, eiusdem potentiae et essentiae
cum Patre. Alij autem sunt filij adoptione,
p.396
nimirum qui credunt in hunc unicum
Filium Dei. Dedit enim potestatem
filios Dei fieri omnes, qui credunt
in nomen eius. Hic quia Filius Dei est,
potest omnia quae uult, uult autem omnia
quae sunt in salutem animarum nostrarum.
In hoc ergo unico Dei Filio
in omni tentatione haerendum est certa
fiducia. Promisit enim, se apud nos futurum
usque ad consummationem seculi.
Fides itaque nostra hunc fructu uberrimum
haurire potest in omni afflictione.
Nihil enim potentius est ad consolandam
afflictam conscientiam, quam cogitare,
nobis regem et sacerdotem esse Filium
Dei, qui hoc titulo unice oblectatur,
ut rex, sacerdos et saluator ad se
confugientium dicatur.
Praeterea Christiani hunc Christum
agnoscunt suum Dominum idque
potissimum ob duas causas. Primum,
iure creationis, gubernationis et prudentiae.
Etenim ut creator omnium
est, ita Dominus, cuius nos subditos
p.397
profitemur. Deinde iure redemptionis,
nos enim suo sanguine redemit,
I. Corint./ 6. I. Iohan./ 1. Rom./ 4. Tit./ 1.
Sed de hac re infra copiosius. Atque in
hunc modum tituli, quos Domino tribuit
Symbolum, naturam et officium
Christi aperte docent.
PRIMVS ARTICVLVS
DE HVMANITATE CHRISTI,
nempe de conceptione et natiuitate.
Qui conceptus est de Spiritu sancto,
natus ex Maria uirgine.
In conceptione et natiuitate Domini
nostri Iesu Christi circumstantias
sex potissimum consideremus. Prima,
ab Angelo annunciata sit eius conceptio,
2. quod conceptus sit de Spiritu
sancto, 3. quod natus sit de Virgine,
4. quod ea uirgo fuerit desponsata uiro,
5. quod ex prosapia Dauid fuerit illa
uirgo, 6. quo tempore natus sit
Chrius.
De prima.
p.398
Primum igitur ab Angelo annunciatur
Domini conceptio, quia summum
bonitatis diuinae erga homines beneficium
est natiuitas Christi. Voluit igitur
Deus id Mariae per Angelum nunciare,
ut totus mundus sciat, negocium
diuinum esse et arduum. Hic Angelus
Mariam primum salutat, deinde legationem
suam exponit, tum obiecta carnis
diluit, et signo certificat. Salutatio
fauorem Dei Virgini annunciat, ut sciat
se Deo gratam esse, eique placere, 2. legatio
exponit, sit paritura Dei Filium,
mundi saluatorem, 3. obiecta carnis cum
diluit, potentiam Dei nobis commendat,
ut quantumuis tota rerum natura contraria
esse uideretur, tamen uoce Dei,
et signo ei addito, firmiter nitendum
est. Non enim impossibilis apud Deum
ulla res.
De secunda.
Deinde conceptus est de Spiritu
sancto, hoc est, non de substantia, sed
operatione et efficacia Spiritus sancti.
p.399
Ita enim Angelus respondet Virgini:
Spiritus sanctus superueniet in te, et
uirtus Altissimi obumbrabit tibi. Hinc
Augustinus: Per gratiam Dei, seu potentiam
Dei et operationem Spiritus
sancti, de carne Virginis assumptum
est, quod uerbo est unitum. Idque ideo, si
ex uirili semine fuisset, cum ominibus
natis Adam immundus extitisset.
Quod autem ex carne natum est, caro,
mendacium, et uanitas, Ioh./ 3. nunc autem
per Christum oportuit fieri gratiam
et ueritatem, non igitur potuit
de uiro concipi, sed oportuit id fieri occulta
quadam Dei uirtute, Quo omnis
peccati purus et sanctus, nos quoque purificaret
et sanctificaret, futurus Patri
hostia sancta et incontaminata. Deinde
de Spiritu sancto conceptus est, ut
sciamus, Quicquid Filius loquitur, esse
ipsissimam Patris uoluntatem. Est enim
Spiritus sanctus amor Patris et Filij
substantialis. Praeterea, quia Spiritus
sanctus est spiritus sanctificationis et
p.400
purificationis, hic enim ex sanguine
quam purificauerat, Christi corpus aedificauit
et sanctificauit, ut esset mundum
et immune ab omni peccato, ut supra
quoque dictum est.
De tertia.
Tertia circumstantia est, quod natus
sit de Virgine. Hic primum obseruemus
uarias hominum in mundum
propagationes, quae quatuor sunt: Prima
solius Adam, qui ex humo creatus
est, 2. solius Aeuae, quaea ex Adae costa
aedificata est, 3. solius Domini Christi,
qui ex sanguine uirginali, per operationem
Spiritus sancti, sine uirili semine,
natus est, 4. communis. Est enim hominum
omnium aliorum, qui ex seminis
uirorum et mulierum coniunctione
nascuntur. Quod autem ex Virgine
nasci debuerit, plures sunt causae. Prima,
si fuisset ex uiri et mulieris seminibus
coniunctis natus, in peccatis fuisset
conceptus et natus. Sed decuit eum,
p.401
qui uenit ut tolleret peccatum, absque
peccato esse. Conueniebat igitur, ut nouo
quodam modo et conciperetur in
Virgine, et nasceretur ex Virgine. Secunda
causa uaticinia fuerunt, Gene./ 3.
Semen mulieris conteret caput serpentis.
Gen./ 49. Non auferetur sceptrum
de Iuda, donec ueniat Silo, hoc est, eius,
scilicet mulieris, filius. Esa./ 7. Ecce uirgo
pregnans pariet filium, et uocabitur
nomen eius Emanuel, id est, nobiscum
Deus, qeanwrwpos-GR et saluator. Nam idem
hoc nomen ualet, quod Iesus, quemadmodum
ex supradictis manifestum est.
Tertia causa, ut esset signum spiritualis
regenerationis, quae non ex uoluntate
carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo
est, Iohan.). Vnde Augustinus: Oportebat
caput nostrum insigni miraculo
secundum corpus nasci de Virgine,
ut significaret sua membra de uirgine
Ecclesia secundum spiritum
nascitura,
De quarta.
p.402
Quarta circumstantia est, quod
uirgo mater Domini fuerit uiro desponsata,
idque ob quatuor causas potissimum
factum est. Prima, ut hac ratione commendaretur
dignitas matrimonij, 2. ut
consuleretur pudiciciae, famae et uitae
Virginis, 3. ut Ioseph esset custos Virginis,
et Pueri nutricius, 4. ne hostes haberent
quod obijcerent Christianis, ac
dicerent illorum Christum illegitimum
esse.
De quinta.
Quinta circumstantia, quod ex
prosapia Dauid fuerit Virgo orta, id
duabus causis euenisse uidetur. Prima
propter oracula. Fuit enim praedictum,
ut nasceretur de prosapia Dauid, id
quod notissimum fuit, non solum ipsis
Scribis ac Pharisaeis, sed toti populo
Iudaico, et externis principibus,
qui praeerant isti populo. Fuit enim
primum Abrahae promissus, deinde,
quod ex tribu Iuda esset oriundus.
p.403
Tum iuratus est Dauidi Psal./ 132. Iurauit
Dominus Dauid ueritatem, et non
frustrabitur eum, De fructu uentris tui
ponam super sedem tuam. Secunda, ut
magis confirmaretur, hunc esse Messiam,
quem ex Abrahae Dauidisque lumbis
oracula legis et Prophetarum tanto
tempore antea promiserant.
De sexta.
Sexta circumstantia est temporis,
quo natus est Christus, in quo primum
oracula sunt obseruanda. Est
enim natus regnante Augusto, Luc./ 2.
Vnde prophetia Iacob certificatur, qui
Gene./ 49. ita praedixerat: Non auferetur
sceptrum de Iuda, et dux de femore
eius, donec ueniat Silo. Huc hebdomadae
Danielis pertinent, Vnde haec
temporis circumstantia conuincit, hunc
Filium uirginis uere esse Christum.
Nam eo tempore est natus, quo dictum
erat.
Confirmatur igitur hinc fides in
p.404
Christum uerum Messiam, et confutantur
Iudaei, qui excaecati ob suam maliciam
adhuc Christum expectant, quem
sperant fore monarcham mundi.
Hae sex circumstantiae, de quibus
breuissime dixi, in hoc articulo diligenter
sunt considerande. Plurimum enim
faciunt, tum ad historiam recte intelligendam,
tum ad fiduciam concipiendam
in hunc Filium et fouendam.
Porro Christus Dominus ueniens
in hunc mundum, respectum habuit
ad quatuor potissimum. Primum
ad Patris uoluntatem, cui obediendum
fuit, 2. ad scripturas certificandas et
confirmandas, 3. ad genus humanum,
quod sua uictima erat liberaturus, 4.
ad diabolum, ad quem superandum uenit.
Christus enim apparuit (ut inquit
Iohannes) ut destrueret opera diaboli.
SECVNDA PARS
de humanitate Christi, nempe
de passione et morte.
p.405
Haec pars historiae Christi maxime
admirandum opus continet, de
passione et morte Domini nostri Iesu
Christi, qui passus et mortuus est propter
peccata nostra, quemadmodum
plurima testimonia ueteris et noui Testamenti
ostendunt. Ipsius enim passio
et mors sacrificium propiciatorium est,
quo Deus propiciatur, id est, pius et clemens
redditur ijs, pro quibus sacrificium
peractum est. Vt autem doctrinam
dominicae passionis distinctius teneamus,
primum dicam de sacrificio
propiciatorio, quid sit, et quot ad illud
requirantur. Deinde causas passionis
dominicae breuiter attingam. Tertio
de effectibus nonnulla adiungam.
Quarto antithesin adijciam. Postremo
ueram meditande dominicae passionis
rationem exponam.
QVID EST SACRIFICIVM
propiciatorium, et quae ad illud
requiruntur?
p.406
Sacrificium propiciatorium est
opus placans iram Dei pro alijs, et satisfactorium
pro culpa et poena aeterna.
Sic enim inquit Dominus, Ioh./ 17.
Pro ijs sanctifico meipsum, ut sint et
ipsi sanctificati in aeternum. Deinde constat
ex scripturis, proprium fuisse officium
Christi seipsum offerre, sicut dicit Scriptura,
ipsum unica oblatione sanctificasse
suos. Item, semel apparuisse per oblationem
sui. Hinc et quid sit sacrificium
propiciatorium, et quod unicum sit,
nempe Iesu Christi, apertissime colligitur.
Porro ad huius sacrificij perfectionem
quinque requiruntur, primum, Deus,
cui offerendum est, 2. sacerdos, qui offert,
3. res quae offertur, 4. res, pro qua
offertur, 5. foedus seu testamentum,
Est enim omnis sacerdos sponsor foederis
alicuius. Hinc Filius Dei est sacerdos,
qui seipsum obtulit Deo Patri pro
genere humano liberando ab aeterna
morte.
p.407
QVAE SVNT CAVSAE
passionis Domini?
Obiectum mouens, [gr.],
quod uocant, fuit calamitas humani generis,
et tyrannis diaboli in genus humanum.
Impellens causa interna, fuit
amor Dei Patris erga suam creaturam.
Sic enim inquit Dominus Iohan./ 3.
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium
suum unigenitum daret. Obsequens.
causa, fuit ipse Filius Dei, qui, ut inquit
Paulus, usque ad mortem crucis obediens
fuit Patri. Instrumenta fuerunt diabolus,
Scribae et Pharisaei, Pilatus et carnifices
ipsi. Formalis causa fuit ipsa passio,
quae petenda est ex historia euangelica,
quae distingui potest in quinque
actus seu membra, quae his uersibus
continentur:
Hortus, Pontifices, Reges, Crux atque sepulchrum,
Historia passi membra notanda Dei.
Harum singula membra plures
habent articulos, de quibus euangelica
historia consulenda est. Finales uero
p.408
hae sunt, Prima, ut glorificetur Deus ob
iusticiam et misericordiam. Secunda,
ut saluetur genus humanum, quod peccato
perditum fuit, quando hunc sacerdotem
fide apprehenderit. Tertia, ut
destrueret Christus opera diaboli sua
morte. In hoc enim apparuit (ut inquit
Iohannes) ut destruat opera diaboli.
Has causas omnes miro compendio
complectitur Dominus Iohan./ 3. ubi
ita inquit: Sic Deus dilexit mundum,
ut Filium suum unigenitum daret, ut
omnis qui credit in ipsum, non peccat,
sed habeat uitam aeternam.
QVI SVNT EFFEctus
passionis Domini?
De ijs tantum effectibus breuiter
attingam, qui ad humanam redemptionem
pertinent, de quibus extant sanctorum
Patrum breues sententiae, quibus
summam fructus dominicae passionis
complexi sunt, qualis haec est: Christus
passione sua uicit diabolum, quem
p.409
ligauit, Infernum, quem spoliauit, Mortem,
quam superauit, Mundum, quem
contempsit, Supplicium, quod detulit,
Coelu, quod aperuit. Et Augustinus:
Per Redemptoris nostri mortem de te
nebris ad lucem, de morte ad uitam, de
corruptione ad incorruptionem, de exilio
ad patriam, de luctu ad gaudium, de
terris ad coeleste regnum uocati sumus.
Huiusmodi quam plurimae sanctorum Patrum
sententiae de fructu passionis dominicae
passim leguntur. Sed ego breuiter
quosdam effectus colliga, ac eos numeris
distinguam memoriae gratia, additis
testimonijs ex sacra Scriptura.
Primus, Deo praestita est obedientia,
Philip./ 2. Humiliauit semetipsum, factus
obediens usque ad mortem, mortem
autem crucis.
Secundus, diabolus uictus. In hoc,
inquit Iohannes, apparuit Filius Dei,
ut destrueret opera diaboli.
Tertius, homo a peccato saluatus
est et iustificatus. Ecce, inquit Iohannes,
p.410
agnus Dei, qui tollit peccata mundi.
2. Cor./ 5. Eum, qui non nouit peccatum,
fecit peccatum, ut nos fieremus
iusticia Dei in ipso.
Quartus, aequatio Iudaeorum et gentium,
abolita inimicitia per mortem Christi.
Ad Ephe./ 2. Ipse enim est pax nostra,
qui fecit utramque unum, et intersticium
maceriae soluens, inimicitias per carnem
suam, legem madatorum in decretis abolens,
ut duos conderet in semetipsum in unum
nouum hominem faciens, ut reconciliaret
ambos in uno corpore Deo per crucem.
Quintus, mors abolita est, Osee 13.
Ero mors tua o mors etc. morsus tuus
ero inferne. Vita Christi (inquit Bernhardus)
uiuendi mihi regula extitit,
mortis a morte redemptio. Breuiter:
Christi hostia est lutron-GR, quo Deus placatus,
homo redemptus, diabolus uictus,
omnia in coelo et in terra uni capiti
Christo subiecta sunt, Ephe./ 2.
Cum hoc sacrificio et passione
pugnat, quicquid homines mali excogitant
p.411
pro satisfactione peccati, cuius generis
sunt, Iusticia operum, Missae, Indulgentiae,
Inuocationes Sanctorum, fictum
Purgatorium, et huiusmodi aliae
nugae, quas excogitauerunt Monachi,
in contumeliam crucis Christi. Nam si
Christus, ut Esaias inquit, uulneratus
est propter peccata nostra, Sequitur,
omnia illa ex diametro pugnare cum
passione Domini, quibus uolunt homines
placatum sibi Deum reddere. Nec
potest maior cotumelia Filio Dei fieri,
quam ulli rei, praeterquam ipsius passioni et
morti, tribuere redemptionis beneficium.
Nec est ullum idololatriae genus
maius, quam hominis operibus tribuere satisfactionis
gloriam, quod tamen totum
papisticum regnum ex instinctu
diaboli facit.
IN QVIBVS REBVS
consistit uerae dominicae
passionis meditatio?
Meditatio dominicae passionis
utilis ad sex capita referri potest. Primum
p.412
ueniat nobis in mentem, quantam
necesse sit iram Dei fuisse ob peccatum,
quae non poterat placari, nisi morte
unigeniti Filij Dei. Secundo cogitandum,
quam immensa et imperuestigabilis
fuerit misericordia Dei Patris, qui
potius uoluit Filium sustinere turpissimam
mortem, quam genus humanum a se
conditum, perdere. Haec misericordia
multis in locis sacrae Scripturae commendatur.
Tertio cogitandum est
etiam de summo et inenarrabili amore
Filij Dei erga genus humanum, uolentis
in se deriuare iram Patris, ac sustinere
tam ignominiosam mortem, idque
pro ingratissimis hominibus. Quarto
de applicatione dominicae passionis cogitandum
est. Nisi enim nobis fide applicetur,
inanis quaedam historiae noticia
manebit. Quare fide statuendum
est, ipsum Deum pro TE mortem subijsse,
quod cum feceris, passionis dominicae
factus es particeps, usque adeo, ut tota
obedientia Christi tua sit iusticia, qua
p.413
uestitus non amplius ut peccator, sed
tanquam iustus in conspectu Dei appareas,
Ro. 5. Vnde Bernardus: De remissione
quidem peccatorum ualidissimum teneo
argumentum, dominicam passionem.
Vox siquidem sanguinis eius valet plus
quam sanguinis Abel, clamans in cordibus
electorum remissionem peccatorum.
Traditus est enim propter peccata nostra.
Nec dubito, quin potentior et efficatior
sit mors illius in bonum, quam peccata
nostra in malum. Quinto admonebit
nos passio Domini sortis piorum in
hoc mundo. Quemadmodum enim Christus
est passus, ita uult et reliquos pios
pati, ut sint conformes imaginis Filij
Dei. Ideo enim compatimur, ut una cum
illo glorificemur, Rom./ 6. Sexto admonebit
nos passio Domini, uitae in posterum
recte formandae, utque caueamus,
ne rursus uolentes Deum peccatis nostris
offendamus. De hoc membro uide
Rom./ 6. Hinc enim sumit Paulus
argumentum exhortatorium ad piam
et honestam uitam.
p.414
TERTIA PARS DE
HVMANITATE CHRISTI,
nempe de sepultura et descensu
ad inferos.
Typus sepulturae Christi fuit dies
Sabbati, id est, quietis, unde prophetia
Dauidis: Et caro mea requiescet in spe.
Esa. 11. Et erit sepulchrum eius gloriosum.
In horto sepultum ideo sancti Patres
dicunt, quia primus homo in horto
mortuus est.
SED CVR SEPVLTVS
fuit?
Primum ad ostendendum, quod uere
fuit mortuus. 2. ut iter nobis praeberet
a sepulchro ad uitam. 3. ut nos spiritualiter
mortui a peccato, nunc quiescamus
a peccato, et desideria peccati non
faciamus. Sepulti (inquit Paulus) sumus
cum ipso per baptisma in mortem,
ut quemadmodum ipse excitatus est a
mortuis per gloriam Patris, ita et nos
in nouitate uitae ambulemus,
p.415
SED CVR OPORtuit
Dominum ad inferos
descendere?
Quemadmodum Christus mortuus
est, ne nos aeterna morte moriamur,
ita etiam ad inferos descendit, ne
nos inferorum potestati subijciamur.
AN NON CHRISTI
corpus iacuit in sepulchro?
An non animam commendauerat
Patri?
Quomodo ergo fuit apud inferos?
Augustinus respondet: Totus Filius
fuit apud Patrem, totus in utero
Virginis, totus in coelo, totus in terra,
totus in cruce, et totus in inferno. At si
quis dixerit, secudum animam tantum
descendisse ad inferos, ipsius sententiam
nequaquam improbo, neque refert scire
magnopere, quo modo ad inferos
descenderit, modo uera fide teneatur,
ipsum ab inferorum potestate nos
liberasse.
p.416
QVARTA PARS DE
HVMANITATE CHRISTI,
nempe de resurrectione ipsius.
Haec quarta pars est de resurrectione,
quae est ipsius uictoria et triumphus
super mortem et infernum. Nam
hic Dominus se uerum Deum esse declarat,
Virtute enim diuina surrexit.
2. hac resurrectione meruit a suo Patre,
ut omnia sibi sint subiecta, in coelo
et in terra. Breuiter, declarat se sua resurrectione
esse benedictum illud semen,
quod contriturum erat caput serpentis,
hoc est, aboliturum regnum
diaboli.
SED QVID COMMODI NOBIS
ex Christi resurrectione accedit?
Meruit Christus nobis sua gloriosa
resurrectione, dummodo in eum
credamus, aeternam iusticiam et aeternam
salutem. Vt enim obedientia et
morte sua pro peccatis nostris satisfecit,
ita sua resurrectione iustificationem
et vitam aeternam acquisiuit credentibus.
p.417
Quemadmodum Paulus miro compendio
complexus est: Mortuus est pro
peccatis nostris, et resurrexit propter
iustificationem nostri, nimirum ut nobis
suam iusticiam impertiret. Deinde
habemus foedus bonae conscientiae erga
Deum per resurrectionem Christi.
Tertio, Christi resurrectio nos admonebit,
ut resurgamus non solum in extremo
iudicio (Est enim resurrectio
Christi nostrae resurrectionis certissimum
testimonium) uerum etiam in
hoc mundo. Nam ut morientis, sic et
resurgentis Christi membra debemus
esse. Quarto, resurrectio Christi merito
admonere deberet omnes Christianos
intimi cuiusdam amoris et fraternitatis
erga seinuicem. Nam ita iussit
Christus resurgens nunciari discipulis
suis: Ascendo ad Patrem meum, et ad
Patrem uestrum, ad Deum meum et
ad Deum uestrum. Aut si apertius placet.
Primum est donum quo iustificamur,
2. est uirtus, quae in nos credentes
p.418
transfunditur, ut possimus a uicijs
resurgere, 3. exemplum est et
symbolum nouitatis uitae, 4. est causa
nostrae resurrectionis, eiusdemque
pignus.
QVINTA PARS DE
HVMANITATE CHRISTI,
nempe de ascensione in coelum,
et sessione ad dexteram
Patris.
In hac parte duo sunt potissimum
obseruanda. Primum mandatu Christi
dicentis: Euntes in mundum uniuersum,
et praedicate Euangelium. Antea
intra pomeria terrae Palestine docebatur
manifeste uerbum Dei. Nunc iubet
eos exire in omnem terram. Qua uoce
declarat suam mortem, resurrectionem
et ascensionem efficacem esse in omnibus
partibus et angulis mundi, non quibusdam
generosis hominibus, sed promiscue
omnibus suam gratiam offerens. Dicit
enim: Proclamate. Quibus? Omni creaturae,
p.419
contra tentationem de particularitate,
de praedestinatione, et de indignitate
nostra. Quid? Euangelium, hoc
est, nouum nuncium, uidelicet, quod Christus
uictor et triumphator offerat omnibus
credentibus remissionem peccatorum.
Ita enim additur in mandato
Domini: Qui crediderit et baptizatus
fuerit, saluus erit etc.
Alterum hoc loco obseruandum
est, ut ipsa Christi ascensio recte a nobis
aestimetur. Hic semel ascendens in coelum,
adeptus est nobis et sibi in perpetuum
ius et dignitatem mansionis coelestis.
Huc Psal./ 10. Huc dictum Pauli
pertinet ad Ephe./ 4. Ascendit, ut omnia
impleret, non ut abesset, sed ut praesenti
uirtute repleret coelum et terram,
ut esset nobiscum, iuxta uerbum et promissionem
sua, usque ad cosummationem
seculi. Eleuatus enim supra coelos sparsit
suas uirtutes et bonitatis sue radios
ultra et supra omnes fines terre, et aperuit
nobis uiam in coelum, quae per Adae delictum
et nostrum occlusa erat.
p.420
Quod autem Symbolum adijcit,
Christum sedere ad dexteram Patris,
significat ipsius regnum ita stabilitum
esse, ut frustra se illi opponant omnes
inferorum portae. Deinde, ut habeamus
apud Patrem praesentem aduocatum,
quemadmodum Iohannes inquit
) Iohan.).
Verum ut breuiter totam rem
complectar, Spiritus sancti concionem
de gloriosa Christi in coelum ascensione
adijciam. Ita enim Dauid et Paulus ex
Spiritu concionantur, Psal. 68. et
Ephe. 4. Ascendit in altum, captiuam
duxit captiuitatem, dat dona hominibus.
In hac concione tria sunt. Primum
testimonium ascensionis Christi, 2. descriptio
triumphi. Ipse enim ut uictor
captiuum ducit Diabolum, infernum
et Mortem, 3. liberalitas ipsius ac beneficentia
erga homines, et potissimum erga
Ecclesiam, cui largitur Spiritum
suum, et alia dona, quibus Ecclesia in
hoc mundo conseruatur. Porro, usus
p.421
huius partis est, ut nos hic in terra uersantes
cogitemus conuersationem nostram
seu politiam debere esse in coelo.
Vnde expectemus reuersurum esse eum,
qui ascendit, ut iudicet omnem carnem,
quemadmodum sequenti parte
dicetur.
SEXTA PARS DE
HVMANITATE CHRISTI,
nimirum de aduentu eius
ad iudicium.
Haec pars horrenda est quidem
impijs et Christi hostibus. Christianis
uero summe delectabilis, et in omni
angustia ueluti sacra anchora est. Nam
cum audit pius oppressus in hoc mundo
uarijs calamitatibus, iudicium extremum
penes cum esse, qui dixit: Venite
ad me omnes, qui laboratis et onerati
estis, et ego refocillabo uos. Item: Qui
credit in Filium, non gustabit mortem
in aeternum, concipit spem et fiduciam,
se aliquando cum summa gloria liberatum
p.422
iri ab omnibus angustiis. Quomodo
enim clementissimus Princeps
perderet populum suum? Quomodo
membra, sua morte sibi adiuncta, caput
dissiparet? Quomodo suos clientes
aduocatus condemnaret? Quomodo
Iesus non saluaret? Quomodo is,
qui sanguine suo praecioso, in in patibulo
crucis effuso, nos sibi asseruit, nunc
extremo periculo desereret? cum
hic Christus rex et pontifex noster
iureiurando promisit, se seruaturum
omnes, qui ad se confugiunt, quantumuis
enormibus peccatis obnoxij
fuerint.
Hactenus de naturis, de persona
et officio Christi dictum est. Vnde tota
salutis nostrae summa ac singule eius
partes dependent. Quare cauendum
est, ne uel minimam partem salutis
nostrae alio deriuemus. Si enim salus
quaeritur, ipso nomine docemur,
penes eum esse omnem salutem,
p.423
Si alia quaelibet dona quaeruntur, in ipso
uncto rege et sacerdote nostro reperientur,
qui sedens ad dexteram Patris,
dat dona hominibus. Si fortitudo, in
eius dominio quaeratur, Si puritas, in
eius conceptione, Si indulgentia, in eius
humanitate, qua factus est nobis per
omnia similis, excepto peccato, ut condolescere
disceret infirmitatibus nostris,
Si redemptio queratur, in eius passione
sita est, Si absolutio, in eius damnatione,
Si maledictionis remissio, in eius cruce
est, Si sanctificatio, in eius sacrificio, Si
purgatio, in eius sanguine est, Si mortificatio
carnis, in eius sepulchro, Si uitae
nouitas, in eius resurrectione, Si immortalitas,
in eadem, Si haereditas regni coelestis,
in coeli ingressu, Si praesidium, si
securitas, si bonorum omnium copia et
affluentia quaeratur, in eius regno inuenientur,
Si secura iudicij expectatio, in
potestate iudicandi illi tradita est. Denique
in ipso thesauri omne genus bonorum
cum sint, inde ad sacietatem hauriantur,
p.424
non aliunde. Nam qui uno Christo
non contenti feruntur huc atque illuc
in spes uarias, certam uiam non tenent,
sed exciderunt salute.
TERTIVM MEMBRVM
Symboli.
Credo in Spiritum sanctum.
Tametsi in primo primae Classis
capite de Spiritu sancto dictum est, hic
tamen uerba Symboli explicanda sunt.
Haec uerba Symboli tria nobis suggerunt
cogitanda. Primum, Quis, qualisque
sit Spiritus sanctus. 2. Quale sit eius
officium. 3. Qualis fides in Spiritum
sanctum requiratur.
Quis igitur qualisque est Spiritus
sanctus? Spiritus sanctus est eiusdem
essentiae cum Patre et Filio, sed distincta
upostasis-GR, id est, persona ab utroque
Patre et Filio procedens purificator,
cum utroque simul est adorandus. Soli
enim Deo tribuendus est diuinus cultus,
qualis est fides. Hic cultus iuxta
p.425
uerba Symboli Spiritui sancto tribuendus
est, proinde Spiritus sanctus uere
est Deus. Alia quae huc pertinent ad declarationem
diuinitatis Spiritus sancti,
petantur ex Symbolo Athanasi.
Quale est officium Spiritus sancti?
In hac unica uoce sanctitatis coprehenditur
tanquam in genere. Nam idcirco Spiritus
dicitur, quia quicquid est gratiae
Dei, id consequimur, si per Spiritum sanctum
communicatur nobis. Verum quia
hoc in genere quodammodo dictum obscurius
est, speciatim seu per partes, quomodo
per hunc Spiritu Dei sanctificemur,
ostendam. Multis enim nominibus
sanctitatem nobis impartit. Primum, quia
est clauis thesaurorum coelestium. Is enim
illuminat aciem mentis nostrae, ut mysteria
fidei intelligere valeamus, quae
procul posita sunt a rationis captu.
Animalis enim homo (ut inquit Paulus)
non capit ea, quae sunt Spiritus Dei. Et
Dominus dicit: Vbi Paracletus uenerit,
ducet uos in omnem ueritatem. 2. Quia
p.426
est Arrabo promissionis, ad Ephe./ 1. Est
enim nobis tanquam arra, qua nobis donauerat
in certitudinem future hereditatis.
3. Quia est signaculum, quo certitudo diuinarum
promissionum nostris mentibus ob
signatur. 4. Quia est Magister ueritatis,
ducens nos in omnem ueritatem, purgantem
mentes nostras ab ignorantia.
5. Quia est autor lucis, expellentis tenebras
per peccatum inductas. 6. Quia fons
sapientiae et intelligentiae est. 7. Quia est
aqua repurgans nos a prophanis sordibus,
in sancta Dei templa nos consecrans, atque
ut germina iusticiae proferamus foecundans.
8. Quia oleum et unctio est, quo
nobis uerum uitae uigorem affundit.
9. Quia ignis est, excoquens et expurgans
nostrae conscientiae uicia, incendit
corda nostra amore iusticiae, ut aduersus
carnem indesinenter pugnemus.
Haec aliaque huiusmodi Spiritus sancti
officia in Ecclesia elegantissime describuntur
in hymno: Veni creator
Spiritus.
p.427
Qualis fides in Spiritum sanctum
requiritur? Fides in Spiritum sanctum
tria complecti debet. Primum agnoscet,
Spiritum sanctum tertiam in diuinitate
personam esse aequalem et consubstantialem
Filio et Patri, quemadmodum
describitur in Symbolo Athanasij.
Deinde officium Spiritus sancti intuebitur
fides. Postremo in eius bonitate
niti et acquiescere debebit, cauebitque,
ne impuritate et foeditate Spiritu
sanctum contristet et expellat homo.
QVARTVM MEMBRVM
Symboli.
Sanctam Ecclesiam Catholicam,
Sanctorum communionem, remissionem
peccatorum, Carnis
resurrectionem, et uitam aeternam.
Hoc quartum membrum Symboli
docet de effectu totius Trinitatis,
et fide accipiente oblata beneficia. Hactenus
enim Symbolum de causa efficiente
p.428
et materia nostrae salutis disseruit.
Nunc autem, quo illa omnia beneficia
trinitatis, misericordia Patris, uictima
Filij, sanctificatio Spiritus sancti
pertineant, adijcit. Nam haec omnia beneficia
ad Ecclesiam pertinent, quam
donatam remissione peccatorum in extremo
die excitabit, ac aeterna gloria
ornabit. Diuiditur autem hoc Symboli
membrum in quinque articulos, quos
nunc ordine declarabo.
PRIMVS ARTICVLVS
QVARTI MEMBRI,
nempe de Ecclesia.
Tametsi supra quaedam de Ecclesia
dixi, tamen hic Symboli uerba breuiter
sunt explicanda. In Symbolo Apostolico
et Athanasij quatuor potissimum
huius sanctae Ecclesiae conditiones numerantur.
Prima, quod sit una, secunda, quod
sit sancta, tertia, quod sit catholica, quarta,
quod sit firma.
Vna ideo dicitur et credenda est,
quia ut unicum Pontificem Iesum Christum
p.429
agnoscit, ita unicam regulam religionis,
quae consistit in uera fide, spe
et charitate, habet. Hanc Ecclesie unitatem
conseruat unus Spiritus per uerbum
et Sacramenta, quo totum ministerium
uerbi referendum est.
Sancta credenda est, Primum
quia sanguine Christi purgata est, iuxta
illud 1. Ioan. 1. Et sanguis Iesu Christi
emundat nos ab omni iniquitate nostra.
2. Quia spirituali unctione Ecclesiae
membra, hoc est, omnes credentes
uncti sunt, ut sint Christiani, hoc est, reges
et sacerdotes. Nam Christus omnibus
in se credentibus tribuit honorem
spiritualium, regum et sacerdotum.
3. Quia ipsa sancta Trinitas habitat in
Ecclesia, quemadmodum Christus ipse
testatur in concione post coenam ultimam:
Qui diligit me, et mandata mea
seruat, ad eum ueniemus, et mansionem
apud eum faciemus. 4. Inuocatione
sanctificatur Ecclesia.
p.430
Praeterea Catholica, hoc est, uniuersalis
est credenda. Primum ratione
loci, Non est Ecclesia alligata certo loco,
certis regnis, certis prouincijs, Sed
uniuersalis seu catholica dicitur, quia
sparsa est per totum mundum. Sic
enim Matthaei ultimo dicitur: Euntes
in mundum uniuersum. Qua re Papistarum
error refutatur, qui Ecclesiam
Romae alligant, tanquam ibi esset sedes
uerae Ecclesiae. 2. Conditione hominum
Ecclesia dicitur Catholica. Nullus
enim reijcitur a coetu Ecclesiae, siue
dominus siue seruus sit, siue masculus
siue foemina. Vnde destruitur error Iudaeorum,
qui putant Ecclesiam solam
pertinere ad semen Abrahae carnale.
3. Ratione temporis dicitur Catholica
Ecclesia. Non enim durabit in mundo,
ad aliquot centenos annos, ut
somniant Anabaptistae et uetus haeresis,
sed durabit perpetuo in mundo,
iuxta promissionem Christi:
p.431
Ego ero uobiscum usque ad consummationem
seculi. Hoc ipsum docet pontificatus
Christi, qui perpetuus est. 4. ratione
doctrinae Catholica appellatur
Ecclesia, nam in ipsa Ecclesia uniuersaliter
eadem doctrina, eadem religio perpetuo
manet. Id est enim catholicum,
quod ubique, semper et ab omnibus creditum
est.
Postremo credenda est firma Ecclesia,
unde fides nostra integrum (ut ita
dicam) mare diuinarum consolationum
in omnibus tentationibus haurire potest.
Haec fides sustentat trepidantem
conscientiam. Pia mens contra imbecillitatem
carnis, contra rabiem diaboli,
contra furorem mundi, consolabitur
firmitudine huius Ecclesiae, quae usque
adeo firma est, ut nulla uis aduersus ea
praeualere possit. Porte inferorum (inquit
Dominus) non praeualebunt aduersus
eam, ac si dicat: Bellabunt aduersus
Ecclesiam inferorum potestates, sed
nequaquam aduersus ipsam praeualebunt
p.432
aut expugnabunt. Ipsa enim Ecclesia
uictrix erit per fidem, Quae fides
uictoria est mundi.
SECVNDVS ARTICVLVS
QVARTI MEMBRI, NEMpe
de communione Sanctorum.
Sanctorum communio est aequalis
participatio omnium euangelicarum
promissionum. Sicut enim in omnibus
est unus Christus, aequale praecium et
meritum redemptionis et salutis, Ita
omnibus una et eadem reconciliatio,
redemptio, iusticia, sanctificatio, uita et
salus. Paulus ad Ephe./ 4. hinc extruit
exhortationem ad mutuam animorum
concordiam. Quid enim magis conuenit,
quam ut illi se prosequantur amore et
beneuolentia, quibus tantus thesaurus
coelestium bonorum existit, praesertim
cum sint eiusdem coelestis Patris filij dilecti,
et eiusdem corporis membra, et
ad eandem beatitudinem uocentur?
Pertinet et hoc ad communia Ecclesiae
bona, quod credentes mutuis praecibus
p.433
subleuentur, quarum nequaquam sunt
participes, qui Ecclesiam deserunt.
TERTIVS ARTICVLVS
QVARTI MEMBRI, NEMPE
de remissione peccatorum.
Remissio peccatorum est praecipuum
ornamentum Ecclesiae, quo donatur
a suo sponso Christo. Nam forma
propria iustificationis Ecclesiae, et
singulorum membrorum in Ecclesia,
hic exprimitur, quae est remissio peccatorum
et imputatio iusticiae Christi, et
acceptatio personae credentis gratis
propter Christum.
Sunt autem hic tria consideranda.
Primum, quid Deus in homine inuenit
ante iustificationem. 2. Quomodo
Deus peccatum tollit. 3. Qua ratione
homo remissionis peccatorum fit
particeps.
Quid ergo inuenit? Peccatum,
iram Dei, maledictionem, tyrannidem diaboli,
rebellionem multiplicem, breuiter
meritum aeternae mortis. Vnde nulla
p.434
nostra dignitas esse apparet, quae mereri
poterit fauorem Dei, aut tanti peccati
remissionem. Omnes enim aberrauimus,
nec est unus inuentus mundus a
peccato inter filios hominum, nec quisquam
debitum honorem Deo
exhibuit.
Quomodo Deus tollit peccatum?
Tollit remittendo, id est, condonando
poenam commeritam, et largiendo iusticiam
alienam, nempe Christi. Quem
admodum per unius inobedientiam
totus mundus obnoxius est irae Dei,
ita per obedientiam et iusticiam unius
Iesu Christi multi constituentur iusti.
Sic enim Paulus multis in locis docet,
2. ad Corinth. 5. ita inquiens: Eum qui
non nouit peccatum, fecit peccatum,
ut nos fieremus iusticia Dei in ipso.
Proinde iusticia Christiana, qua remissionem
peccatorum obtinent apud
Deum, nihil aliud est, quam iusticia et obedientia
Christi, imputata
credentibus.
p.435
Qua ratione remissionis peccatorum
fit homo particeps? Fide. Sic enim
Symbolum habet: Credo remissionem
peccatorum, id est, certo certius mihi
persuadeo, remissionem peccatorum
mihi contingere propter uictima Christi.
Estque hoc dictum Symboli multis
erroribus de iustificatione opponendum,
nempe Turcorum, Iudaeorum, Papistarum,
Hypocritarum, atque adeo omnium,
qui non sola uictima Christi iustificari
homines credentes existimat. Deinde
quisqu exerceat hoc dictum quotidiana
praxi, ut magis ac magis dulcescat sibi
tam laetum Euangelium. Huc pertinet
tanquam ad scopum totum uerbi ministerium.
Huc pertinent Sacramenta,
quae omnia eo referantur, ut haec Symboli
pars radices agat in cordibus nostris.
QVARTVS ARTICVLVS
QVARTI MEMBRI, NEMPE
de carnis resurrectione.
Huius partis explicationem habes
copiosissimam). ad Cor. 15. ubi Paulus
p.436
disserit multis et ualidis argumentis de
hoc articulo, et uana esse ostendit omnia,
quae in scripturis traduntur, nisi futura
esset resurrectio, quae est fructus
resurrectionis Christi. In hoc articulo
primum est consideranda resurgentium conditio.
Deinde usus fidei resurrectionis.
Conditio eorum qui resurgent,
in uniuersum est quadruplex. Prima, quod
eisdem corporibus resurgamus, ita enim
Paulus docet 1. ad Corinth./ 15. Item ad
Philip./ 3. Item Iob cap. 19. Secunda conditio
est, quod corpora resurgentium sint
incorruptibilia, bonorum quidem in gloria,
maloru uero in poena, 1. ad Cor./ 15.
Tertia conditio est, et boni et mali resurgent
cum integritate omnium partium
corporis, ut in citato loco Paulus
testatur. Quarta conditio est, quod resurgentes
nunquam sint rursus morituri.
Porro, quantum ad bonos attinet,
quadruplex rursus erit resurgentium
conditio. Prima claritas, Matth. 12. Secunda
impassibilitas, I. Cor. 15. Tertia
p.437
agilitas, Sapien./ 4. Fulgebunt iusti, et
tanquam scintillae in arundineto discurrent,
Quarta, subtilitas. Seminatur
corpus, inquit Paulus, animale, surget
corpus spirituale, non quod omnino sit spiritus,
sed quia per omnia Spiritui
subijciatur.
Caeterum, quantum ad malos attinet,
resurgentium conditio contraria
erit conditioni beatorum.
Vsus praeterea fidei resurrectionis
in his consistit. Primum consolabitur
nos haec fides in calamitatibus et iniurijs
quibus obnoxium est hoc corpus, dum uiuimus.
Secunda, haec fides mitigabit tristicias,
quas de mortuis concipimus.
Tertia, Minuet timorem mortis, dum
credimus meliorem uitam post hanc mortem
sequuturam, ad Ebraeos 2. Vt per
mortem destrueret eum, qui habebat
mortis imperium, id est, diabolum et liberaret
eos, qui per timorem mortis per
totam uitam obnoxij erant seruituti.
Quarta, fides haec reddit nos sollicitos
p.438
et alacres ad bene operandum, et benemerendum
de ijs, cum quibus nobis futura
est perpetua societas in aeterna uita.
Quinto, haec fides retrahet nos a malo,
ne contaminemus nobilissimam animam,
et corpus sanguine Christi consecratum,
quod corpus in illa perpetua
sanctitate uiuet, conuersabitur cum Deo,
Angelis, Patriarchis, adeoque omnibus,
qui hinc directa ad Deum mente discesserint.
QVINTVS ARTICVLVS
QVARTI MEMBRI,
nempe de uita nostra.
Hic articulus additur, ut significet
nos resurrecturos, non ad calamitates
aut momentaneas fortunas,
sed ad perpetuam beatitudinem.
Quia autem Symbolum diserte meminit
aeternae uitae, significat aliam
uitam propositam esse credentibus,
quam quae temporis interuallis aut diuturnitate
interrumpitur.
p.439
Porro, Theologi ex Scriptura
tria uitae discrimina faciunt, ut prima sit
uita naturae, qua boni et mali promiscue
in hoc mundo uiuunt. Secunda uita
sit gratiae, qua soli filij Dei in spirituali
regno Christi in hoc mundo uiuunt.
Tertia uita sit gloriae, de qua hic articulus
Symboli intelligendus est, qua uiuent
in aeternum, qui credentes hinc
discedunt.
Ad eundem [enudem ed.] modum secundum
Scripturas triplicem esse mortem accipimus.
Prima est, qua morimur peccatis,
et Deo uiuimus. Beata profecto
mors, quae culpae refuga domino debita
a mortali nos separat, immortali nos
consecrat. Alia mors est uitae excessus,
qua mortuus est patriarcha Abraham,
Dauid et alij plurimi, et sepulti sunt
cum patribus suis. Haec mors definitur
esse dissolutio corporis et animae, uidelicet,
cum anima nexu corporis liberatur.
Tertia mors est, qua corpus et anima
moriuntur, ut non sentiant, sed ut
p.440
coniuncta perpetuis poenis addicentur,
et haec aeterna mors uocatur. Possunt
et alia discrimina uitae et mortis
assignari. Sed haec praecipua sunt.
Vsus huius articuli est, qui et praecedentis.
Nunc totum Symbolum contraham
in compendium: Credo in
Deum Patrem, qui me creauit. Credo
in Iesum Christum, qui homo factus,
sua uictima ad Patris iussum me redemit.
Credo in Spiritum sanctum, qui
me beneficiorum Christi participem
reddit, ut ascriptus coetui Sanctorum,
et donatus remissione peccatorum, tandem
a morte resurgam ad uitam aeternam,
ad quam uitam nos perducat uictor
mortis Dominus noster Iesus
Christus, Deus benedictus in secula,
Amen.
CAPVT IIII.
ORATIO.
Quia proprium opus Ecclesiae
est Oratio, oportune hoc loco
p.441
de illa dicendum uidetur. Id autem ut
distincte et methodice fiat, quinque ordine
nobis sunt explicanda. Primum
quaenam in omni oratione necessario
sint spectanda. 2. Quid et quotuplex
sit oratio. 3. Circumstantiae orationis
externae, temporis, loci, modi gestusque
corporis. 4. Obiectiones quaedam diluendae.
5. Methodus seu regula enarrandi
Orationem dominicam cum eiusdem
succincta declaratione.
De primo.
In omni oratione quinque necessario
sunt spectanda. 1. Affectus orantis.
2. Causae orationis. 3. Quis orandus.
4. Quo mediante sit orandum. 5. Quid
orandum. Haec uno uelut intuitu contemplanda
sunt, Quae memoriae gratia
hoc qualicunque uersu
complector:
affectus, Causae, Quis, Per quem, Quidque
petendum.
Affectus itaque orantis huiusmodi
esse debet. 1. ut exuat omnem cogitationem
p.442
gloriae propriae. 2. ut certa fide
ad orandum incendatur animus.
3. ut uere inopiam suam sentiat. 4. ut
in uera poenitentia se coram Domino
prosternat. Nam qui uel tumet cogitatione
propriae gloriae, uel fide uacat, uel
non sentit suam inopiam, uel de seria
poenitentia non cogitat, nequaquam
inuocat uere et efficaciter.
Causae inuocationis sunt hae: Prima
mandatum Dei, quo serio a nobis
hic cultus exigitur. Inuoca (inquit) me
in die tribulationis. Item: Orate, ne intretis
in tentationem. 2. promissio Dei
promittentis se auditurum preces ad
se clamantium. Quicquid (inquit) petieritis
Patrem in nomine meo, dabit
uobis. 3. Sensus nostrae inopiae et crucis,
cum totius Ecclesiae, tum politiarum
et oeconomiarum. 4. uictoria super
tentationibus. Orate, inquit Dominus,
ne intretis in tentationem.
Non enim facile uel insidijs diaboli, uel
improbitate mundi, uel instigatione uiciosae
p.443
carnis superabitur, qui serio et
assidue orat. Hinc Salomon: Turris
fortissima nomen Domini. 5. ut cor
nostrum orandi consuetudine ad uerum
Deo cultum praestandum magis
magisque inflammetur. 6. exemplum
cum Christi tum omnium Sanctorum,
quorum praecipua cura in uita
fuit, Deum serio inuocare. Hae sunt
magnae causae, quibus merito excitari
deberemus ad seriam inuocationem,
quam tum statuere debeamus,
Deum exaudire ubique et ubicunque sumus,
et in quouis periculo admoneamur,
ut nihil agamus cuius testem uereamur
Deum, ut eius prouidentia omnia
administrari cogitemus, utque bonitatem
paternam in Deo uolente exaudire
meditemur, utque stoicam necessitatem
detestemur. Nam si uerum esset
stoicum illud paradoxum, uanae essent
nostrae preces, ut docte conuincit Chrysostomus
in orationibus, peri-GR ths-GR
eimarmenhs-GR.
p.444
Causis cognitis sciendum est
etiam, qui solus Deus sit inuocandus,
qui est aeternus Pater, Filius et Spiritus
sanctus, iuxta illud: Inuoca me in
die tribulationis. Inuocare enim creaturas
maxima idololatria est. Nam
quod Deo debetur, sacrilege illi aufertur,
et creaturis tribuitur. Deinde nulla
alia quam unius Dei inuocatio habet
aut mandatum Dei, aut promissionem,
aut exemplum in Ecclesia probatum.
Vnde constat inuocationem creaturarum
minime ex fide proficisci. Quare
talis inuocatio impia et sacrilega iudicanda
est.
Porro, quoniam peccatores non
exaudit Deus, sciendum est, quod nostra
merita, nostram dignitatem aut opera
nostra coram Deo iactare non debeamus,
quemadmodum Chryses et Agamemnon
apud Homerum fecerunt,
et Pharisaeus in Euangelio. Sed quod nomen
CHRISTI unici Mediatoris, in
omni oratione nostra praetendere oporteat.
p.445
Sic enim inquit Christus: Quicquid
petieritis Patrem in nomine meo,
dabit uobis. Quasi dicat: Nequaquam
debetis uestra opera aut dignitatem iactare
in conspectu Dei, sed ME nominabitis,
et propter ME petetis. Sciendum
autem hoc loco, quod Christus duplici
modo inuocari debeat, Primo ut
Deus, dator bonorum cum Patre et
Spiritu sancto. Deinde ut mediator et
intercessor, ut per ipsum exaudiamur,
ac ut ipse pro nobis sit deprecator apud
aeternum Patrem, et ut ipse perferat
nostros gemitus et preces ad aeternum
Patrem, iuxta dictum Psalmi 110. Tu es
sacerdos in aeternum. Et Rom./ 8. Qui
est ad dexteram Dei, et interpellat pro
nobis. Et Ebre./ 7. Semper uiuens, ut
interpellet pro eis.
Postremo loco, Quid orandum
sit scire oportet, quod duplici genere
continetur. Aut enim ad gloriam Dei,
aut utilitatem nostram et commodum
omnis reseretur oratio. Pro gloria
p.446
Dei perpetuo orandum est, Idque sine
conditione, Tametsi modus non est
Deo praescribendus. Nam saepe quae
nos ipsius gloriae minime interesse arbitrabimur,
ad ipsius gloriae illustrationem
maxime faciunt. Verum si ad nostrum
commodum oratio referetur, tenendum
est hoc discrimen, quod alia ad salutem
animae, alia ad praesentem uitam
spectant. Illa sine conditione petenda
sunt, quia habent promissionem immotam,
Iohel 2. et Rom./ 10. Omnis qui
inuocauerit nomen Domini, saluus
erit.
Debemus igitur certo statuere,
Deum uere uelle praestare promissam
salutem, quam tamen sine intermissione
petere debemus. Haec, id est,
pertinentia ad praesentem uitam, petenda
quidem sunt, sed cum conditione
salutis nostrae, et gloriae Dei
non impediendae, Nam si tale quid petierimus
imprudentes, Deus ut est bonus
et amans nostri, minime nos exaudiet,
p.447
in specie saltem eius rei quam proponimus,
sed aliquid melius largitur. Non
enim frustra ex fide sinit se
inuocari.
De secundo.
Ratio Christiana nihil aliud est,
quam explicatio cordis nostri coram
Deo, qua uel precamur uel deprecamur
aliquid, uel gratias pro acceptis
beneficijs agimus. Paulus, 1. Timoth./ 2.
quatuor orationis genera ponit, Dehsin-GR,
Deprecationem, Proseuchn-GR, Adorationem,
enteuxin-GR, Intercessionem, eucaristian-GR,
gratiarum actionem. Haec genera in
modum hunc discernenda sunt. Deprecatio
dehsis-Gr, est oratio, qua deprecamur
mala a nobis et ab alijs. Adoratio
est oratio, qua petimus salutaria nobis
ipsis. Intercessio est oratio, qua petimus
salutaria alijs. Gratiarum actio est
oratio, qua et agnoscimus beneficia
Dei, et pro illis gratias agimus, pollicemurque
gratitudinem, cum perpetua gloriae
p.448
Dei praedicatione. Ad haec quatuor
genera omnes omnium Prophetarum ac
piorum preces referendae sunt, quarum
omnium compendium est Dominica
oratio.
Dee tertio.
Circumstantias Christianae orationis
externas (nam de internis in primo
partitionis membro dictum est)
quinque hoc loco considerandas proponam.
Prima sit de tempore. 2. de loco.
3. de ordine orationis. 4. de gestu corporis.
5. de mora.
De tempore sciendum est, quod
Paulus scribit 1. ad Thessal./ 5. Indesinenter
orate. Et Dominus Luc./ 18.
Oportet semper orare, et non deficere.
Item Eccle./ 28. Ne impediaris semper
orare. Est enim oratio cultus, quem
Deus uult esse perpetuum. Verum disciplinae
gratia haec tempora a pijs potissimum
obseruari solent. Matutinum
cum surgis. Deinde ante cibum sumen
p.449
dum et post cibum sumptum. 3. cum
cubitum eundum est. 4. medio quoque
tempore, quoties aut laeta aut tristia
offeruntur. Nec pugnant haec cum
mandato Dei, iubentis semper orare,
et non deficere. Omnia enim pia Christianorum
uota et suspiria orationes sunt,
tametsi non semper in uerba erumpant.
De Loco praeterea sciendum est,
quod nullo non loco sit orandum. Si enim
semper orandum est, aptus utique omnis
locus erit orationi, siue sis domi, siue foris,
siue mari, siue terrae. Breuiter, ut
ubique Deus est colendus, ita et inuocandus
ubique existit. At disciplinae gratia
templum destinatum est communibus
et solennibus precibus, ubi Ecclesia
congregata comunes necessitates proponit,
ideque multorum exemplo. Quid
ergo est quod dicit Dominus Matt./ 6.
Tu autem cum oraueris, intra in conclaue
tuum, et clauso ostio adora Patrem tuum,
qui est in occulto? Hic ex signo affectum
orantis exprimit, Dominus enim
p.450
hoc loco taxat uiciosum affectum hypocritarum,
nimirum inanem gloriam,
quam querebant suis orationibus, dum
in publicum egressi orarent. Deinde
sententiam uerborum Domini hoc pacto
colligito: Qui intrat in conclaue suum
clauso post se ostio suo, non facit ibi
quicquam, ut uideatur quod facit. Qui
non facit ut uideatur, nequaquam facit
inanis gloriae et hypocriticae ostensionis
gratia. Ergo Metalepsi Ebraica
per ingressum in conclaue significat
Dominus, ab omni oratione hypocrisin,
ostentationem et inanem gloriam
excludendam esse.
Tertia circumstantia orationis
externa est, de ordine in oratione seruando.
Hic ordo consistit in tribus:
Compellatione, Propositione et Confirmatione.
Compellatio excitat animum
ad orandum. Haec enim recitat mandata
Dei et promissiones, quibus accenditur
animus ad ardentius orandum. Propositio
res enumerat petendas. Quauis autem
p.451
propositio in nulla oratione abesse potest,
tamen propositionis ordo hic inter
circumstantias externas est numerandus.
Confirmatio promissionem
gratitudinis et emendationis ut plurimum
continet. Huius ordinis exempla
a Philippo in locis Theologicis praescriptae
formulae precandi suppeditant.
Quarta circumstantia orationis
externa, est gestus corporis, qui etsi
nullis regulis astringitur, tamen honestum
esse conuenit. Optimus orantis
gestus, omninoque necessarius, est genua
cordis flectere, quemadmodum Manasses
fecit. Verum hic de corporis gestu agitur,
qui uarius commemoratur in Scriptura.
Moses manus in coelum leuat,
et Paulus monet, puras manus esse leuandas.
Qui sane gestus liberorum est,
qui parentibus manus porrigunt, cum
aliquid impetrare uolunt, tanquam
certi, quod statim accepturi sint petita.
Quidam in genua procumbunt, quo
p.452
gestu humilis subiectio significatur.
Publicanus tundebat pectus, id quod
fidei et ardori precantium seruit. Paulus
uirum non uelato capite, mulierem
uelato uultu orare iubet. Hi corporis
gestus tametsi liberi sunt, ut externae
circumstantiae, tamen non sunt
contemnendi, sed adhibendi pro ratione
temporis et loci. Seruiunt enim
rite formandis et excitandis
affectibus.
Quinta et postrema circumstantia,
est de mora. Iudith obiurgat ciues
suos, quod dies quinque praefiniuerant Deo,
intra quos opem ab ipso expectarent,
dicens: Qui estis uos, qui tentatis Deum?
Posuistis tempus miserationis Dei.
Abac./ 2. Si moram fecerit Dominus,
expecta eum, nam ueniens ueniet, et
non tardabit.
De quarto.
Iam aliquot obiectiones, quibus uel
orandi studium prorsus extinguitur,
p.453
uel negligentes alioqui facere soleant
carnales homines, refutandae
sunt. Quidam, quia oratio est cordis potius
quam oris, ut in Mose cernimus, et
Christus confirmat Iohannis 4. ubi dicit,
Deum spiritu et ueritate adorandum
esse, iudicant orationem Christianorum
fieri debere sine uerborum expressione.
Sed breuiter illis hoc sit responsum,
quod affectus cordis uerbis excitatur
orantis. Et Christus diserte dicit
Luc. 11. Quando oraturi estis, DICITE:
Pater noster. Praeterea innumera
Sanctorum exempla, uoce orantium
nobis Scriptura commendat.
Sunt rursus Epicurei, qui ideo
Deum inuocandum negant, quia ipse
nos amat, et scit, quibus indigemus,
etiam sine nostra oratione. Verum
pios scire oportet, praeferendum esse
mandatum Dei omnibus cogitationibus,
cum eo pugnantibus. Quanquam
autem Deus nos amat, et scit optime,
quibus indigeamus, tamen orare praecipit,
p.454
ut intelligamus, unde auxilia quaerenda
sint in quauis afflictione, uc admoneamur
nostrae inopiae et mendicitatis,
ut statuamus eum praesentem
inspectatorem esse omnium actionum
nostrarum, utque sciamus, quod quemadmodum
pater filijs, ita ipse orantibus uelit
conferre, quae petunt iuxta ipsius uoluntatem.
Nec uult hunc ordinem suae
prouidentiae a nobis contemni. Ipsius
enim prouidentia est, omnibus afflictis,
se in uera fide inuocantibus, opem
ferre.
Sunt quoque imbecilles, qui se indigniores
putant, quam ut orare ausint, et
maiores peccatores se agnoscunt, quam ut
impetrent quod petunt. At mandatum
Dei indignitati, et promissiones
uniuersales peccatorum sensui opponere
oportet. Scriptum est enim: Inuoca
me in die tribulationis. Item: Quicquid
petieritis Patrem in nomine meo,
dabit uobis. Item: Omnis qui inuocauerit
nomen Domini, saluus erit.
p.455
Sunt praeterea, qui tametsi orare
audeant, tamen quia non statim impetrant
quod uolunt, despondent animum,
et segniores ad orandum fiunt,
Interim ignorant, Deum patris affectum
erga nos gerere, qui petita interdum
non ideo negat, quia nostras preces
contemnit, sed quia quae petimus,
nobis minime salutaria sunt. Nam ut
Medicus peritus cum aegroto, ita Deus
cum homine se inuocante agit, id quod
perpulchre Hieronymus ostendit his
uerbis: Et quomodo (inquit) si aegrotus
et aestuans febribus aquam frigidam
postulet, et dicat ad Medicum:
Vim patior, crucior, uror, examinor,
usquequo Medice clamabo, et non
exaudies? et sapientissimus Medicus
respondeat ei: Scio quo, tempore dare
debeam quod postulas, et non miserebor
modo, quia misericordia crudelitas
est, et uoluntas tua contra te petit. Ita
et Deus clementiae suae sciens pondera
atque mensuras, interdum non exaudit
p.456
clamantem, ut eum probet, prouocet
eum ad rogandum, et quasi igne excoctum
iustiorem et puriorem faciat.
Haec Ieronymus. Augustinus quoque
ait: Saepe non exaudit ad uoluntatem,
ut exaudiat ad salutem. Idem: Si non
dat ad horam, exercet quaerentem, et
non contemnit petentem.
Duplex praeterea est Deo modus
exaudiendi. Nunc enim apertum auxilium
prebet, nunc uirtute Spiritus sancti
assistit, ne malis uicti deficiamus. Viris
in Babylonico fornace, et Danieli
obiecto leonibus, apertum auxilium
praebuit. Stephano et Laurentio uirtute
Spiritus sui astitit, ne crucis acerbitate
uicti deficerent. Vtriusque modi
exempla multa recitat Epistola ad
Ebraeos.
Quidam praeterito Deo, qui solus
iuxta Scripturam est inuocandus,
ex eo stabilire conantur inuocationem
Sanctorum, quia putantur pro nobis
in coelo orare, et nos hic in terris pro
p.457
nobis inuicem orare debemus. Sed infirmo
fundamento nituntur. Primum
enim ex dubijs non sunt dogmata extruenda.
Deinde, si constaret, Sanctos
in coelo pro nobis orare, tamen inde
non sequeretur, nos debere eos inuocare.
Solus enim scrutator cordium est
inuocandus. Quia uera oratio ex intimo
cordis proficiscitur, ut quae potius
est cordis affectus quam strepitus oris.
Quod autem alij pro alijs hic in terris
orant et intercedunt, habent mandatum,
promissionem, et probata piorum exempla,
quibus omnibus destituitur
mortuorum inuocatio. Deinde intercessio
seu oratio pro fratribus uiuentibus
nititur solido fundamento, nempe
Christo Iesu, cuius merito preces nostrae
exaudiuntur pro fratribus. Deinde
etiam haec oratio pro fratribus mutue
dilectionis certissimum argumentum
est.
De quinto.
p.458
Quinto loco promisi me methodum
enarrandi Dominicam orationem,
una cum succincta eiusdem orationis
declaratione, traditurum, id quod
breuissime nunc expediam. In primis
itaque hae tres regulae diligenter obseruandae
sunt. Prima, cuiusque precationis
propositio resoluenda est in suas
partes, quae methodo Didascalica simplici
sunt declarandae, declaratae coniungentur,
et oratione exponendum,
quid ualeant coiunctae. Secunda, Quoties
unum petimus, simul omnia precamur,
et quae ad illud unum consequendum
requiruntur, et quae cum illo
quod petimus coniuncta sunt. Expetito
enim fine simul omnia expetuntur
ordinata ad finem. Et cum aliqua
natura coniuncta sunt, et unum eorum
dicitur, caetera tametsi non exprimuntur,
intelliguntur tamen. Tertia,
In singulis petitionibus Dominicae
praecationis aliquid precamur, et
aliquid deprecamur, unum quidem
p.459
expresse, et alterum implicite, Quae
eodem modo iuxta superiores regulas
tractari possunt. His ita constitutis
breuissime Dominicae orationis
explanationem subijciam, ut regularum
usum aliquo modo ostendam.
COMPELLATIO.
Pater noster, qui es in coelis.
Haec compellatio seu exordium
non est temere praetereundum. Magnam
enim doctrinam et consolationem
continet. Quanquam autem pie
et recte dicitur, duo continere hanc
compellationem, nimirum uoluntatem
et facultatem, quae in omni actione requiruntur
(Ex eo enim quod Pater
est, paterno affectu praeditus libenter
opem ferre uult filijs se implorantibus,
Et quoniam coelestis est Dominus,
potest utique praestare quae uult, ut
qui omnibus inferioribus potestatibus
mundi et inferorum potentissime dominatur)
p.460
tamen utile est, accuratius et
distinctius proponere, quarum rerum
orantem admoneat hoc
exordiolum.
Primum itaque docet hoc exordium,
quis sit inuocandus, nempe
DEVS, quem Patris nomine iubemur
compellare. Non enim alium inuocare
licet, quam eum, quem Dominus
inuocandum praecipit. Obseruandum
autem, quod PATER hoc loco non
unius personae, sed Essentiae nomen
sit. Omnis enim inuocatio quae fit ad
Deum, intelligitur complecti Patrem,
Filium et Spiritum sanctum. Deinde
Filius duplici modo est inuocandus,
primum cum Patre et Spiritu sancto,
ut Deus, dator omnium bonorum,
deinde ut mediator missus et
intercedens.
Secundo docet hoc exordium,
quod uelit Deus libenter et ex animo
exaudire inuocantes. Est enim Pater.
Patris enim uocabulum uim promissionis
p.461
continet et affectum Dei erga
inuocantes.
Tertio, quod possit praestare petita.
Est enim coelestis Dominus, ut qui
possit omnia in coelo et in terra. Nam
potentiae et maiestatis titulus est: Qui
es in coelis.
Quarto subindicat haec compellatio,
quinam debeant et possint uere
orare, nempe filij Dei. Nam soli filij
Dei Patrem compellare possunt.
Quinto, quod fides requiratur. Per
hanc enim filij Dei constituimur. Dederat
enim potestatem filios Dei fieri,
quotquot credunt in nomen eius.
Sexto, per quem orandum sit, insinuatur,
nimirum per Filium Dei unigenitum.
Si enim filij Dei sumus, per
allum quoque et in ipsius nomine orare
est necesse. Hinc illud: Quicquid petieritis
Patrem in nomine meo, dabit
uobis.
Septimo et ultimo colligitur ex
his omnibus discrimen inter Christianorum,
p.462
Turcarum, Iudaeorum et aliarum
prophanarum gentium orationes.
Nam Christianorum preces ex fide
per Christum fiunt, aliorum autem
minime. Atque haec ex connexis et
coniunctis collecta esse manifestum
est.
Prima precatio.
Sanctificetur nomen
tuum.
Cum nomen Dei sit noticia, fama
ac gloria Dei, et sanctificare sit
non solum celebrare Deum, uerum
etiam omnem nominis Dei prophanationem
cauere, dicemus nomen
Dei tum demum sanctificari, cum Dei
noticia, fama ac gloria ab hominibus
celebretur, caueaturque, ne uel noticia
Dei obscuretur, uel fama sileat,
uel gloria cesset. Caeterum, quia
Deus celebrari non uult nisi a credentibus,
et fides non potest haberi sine
uerbo Diei, sine publico ministerio,
p.463
Sequitur nos hac prima precatione
precari, primum ministerij uerbi conseruationem,
deinde noticiam Dei et
uirtutem Dei, tertio fidem, quarto praedicationem
nominis et famae Dei, quae
praedicatio superiorum finis est [ist ed.], quinto
ut auertat Deus, quicquid superioribus
ullo modo aduersatur.
Secunda precatio.
Adueniat regnum tuum.
Hic primum definiendum est regnum
Dei, Deinde considerandae partes,
tum praesidia et adiuncta exponenda,
quae omnia hic precamur, et simul
deprecamur, quae cum his pugnant. Verum
de his omnibus dictum est supra
capite 15. primae Classis.
Tertia petitio.
Fiat uoluntas tua, sicut in
coelo et in terra.
Quia uoluntas Dei tum fit, cum ei
obtemperamus, et facimus quod praecipit
(iuxta illud Deut. 12. Quod praecipio
p.464
tibi, hoc tantum facito Domino)
Primum hic petimus uerum intellectum
uoluntatis Dei, Deinde alacrem
uoluntatem obtemperandi, Tertio uires
praestandi, Quarto ut nos in Christo
simus tanquam surculus in uite. Quinto,
ut ipse nos suo Spiritu regat, Sexto
ut singuli Deo in sua uocatione seruiant,
in iusticia et sanctitate, omnibus
diebus uitae suae. Deprecamur autem
quae cum his pugnant.
Quarta precatio.
Panem nostrum quotidianum
da nobis hodie.
Panis nomine non tantum intelligitur
cibus et potus, uerum etiam quicquid
ad sustentationem nostri in hac uita
pertinet. Sed quia haec haberi non
possunt, sine diligenti labore, administratione
ciuili, legibus, disciplina, pace, bona
uoluntate, terrae foecunditate, agricultura,
omnia haec simul precamur, et
deprecamur quae contraria sunt.
p.465
Quinta petitio.
Dimitte nobis debita nostra, sicut
et nos dimittimus debitoribus
nostris
Per debita peccata intelligit potissimum
quotidianos lapsus fidelium.
Septies enim in die cadit iustus. De remissione
peccati uide supra in
Symbolo.
Porro appendix quomodo intelligenda
sit, quae additur, docet parabola
de debitore decem millia talentorum,
Matth./ 18. Simile est regnum coelorum
homini regi. Quemadmodum enim
hic rex supplici seruo condonauit totum
debitum, gratis ex mera liberalitate,
Ita Deus Pater confugientibus in
uera poenitentia ad Christum, condonat
gratis omnia debita, hoc est, peccata.
Verum sicut rex ille seruum illum
ingratum et durum aduersus conseruos
reuocat ad poenam, et quod antea
supplicanti condonauit, iam a contumaci
ac duro in conseruos repetit, ita
p.466
Deus Pater postquam recepit gementes
in gratiam, uult nos imitari suum
exemplum benignitate erga proximum.
Non igitur ista appendix causam remissionis
continet, sed effectum seu
consequens necessarium. Quare haec appendix
admoneat nos nostri officij erga
fratres, ut ipsis in nos peccantibus
condonemus, idque exemplo Patris coelestis.
Quod si fecerimus, certum signum
remissi nostri peccati a Deo
habebimus.
Sexta petitio.
Et ne nos inducas
intentationem.
Quoniam tentatio perficitur (teste
Gregorio) tribus: Suggestione, delectatione
et consensu, precamur hac precatione,
ne Deus sinat nos malis suggestionibus
impeti, peruersa delectatione
obrui, et consensu in laqueos tentatoris
incidere. Tametsi autem diabolus proprie
Tentator dicitur, ut qui fallendi
et decipiendi gratia in perniciem tentari
p.467
tentat, tamen Deus tentare dicitur
probationis gratia in bonum tentari.
Sicuti de Abraham dicicur Gene./ 22.
de qua re supra in upomnhsei-GR.
Septima petitio.
Sed libera nos a malo.
Haec generalis petitio est, qua deprecamur
omnia nobis ullo pacto nocentia.
In malo enim, ut in genere, continetur
quicquid saluti nostrae aduersatur,
ut aerumnae huius uitae, peccata, tyrannis
diaboli, persecutiones. Breuiter,
quicquid uel Ecclesiae seu regno
Christi spirituali, uel politico statui, uel
oeconomijs impedimento et damno
est.
Amen.
Particula Amen, ut uotum et admonitio
seu confirmatio est. Votum
quidem, quo optamus, ut uere exaudiamur,
et uere fiant quae petimus. Admonitio
uero, ut uere statuamus, nos
exauditos propter Christum mediatorem.
p.468
Vberiorem explanationem petant
studiosi aliunde. Hic tantum uolui
inuentionem iuxta regulas praescriptas
aliquo modo ostendere.
Porro, si quis tractationis ordinem
requirit, hic sane ordo minime incommodius
esse uidetur, si de singulis precationibus
quatuor proponantur. Primum
res expressa uerbis nominatim.
2. Enumeratio eorum, quae ad rem expressam
uerbis necessario requiruntur
et ordinantur. 3. quae cum re coniuncta
sunt uerbis expressa. 4. Pugnantia.
CAPVT V.
DOCTRINA
Ecclesiae.
Hoc fixum mente tenendum est,
doctrina Ecclesiae Christi alia non
sit, quam in lege, Prophetis, euangelicis
historijs et Epistolis Apostolicis traditur.
Ad legem enim et testimonium
mittit Esaias. Christus dicit: Oues meae
p.469
uocem mea audiunt. Item: Habent Mosen
et Prophetas, illos audiant. Verum
quia multa sunt in Scriptura, non omnibus
obuia, accedunt piorum interpretationes,
quae tanquam lucem obscurioribus
locis adferunt. At ne nos sinamus
a fonte aquae uiuae abduci ad
cisternas et puteos contritos, qui continere
aquam non ualent, tenendum
est discrimen inter dicta interpretum.
Non enim quiduis a quolibet uel sanctissimo
patre dictum, eiusdem ponderis
et autoritatis in Ecclesia Christi esse
debet. Sunt itaque dicta Patrum in triplici
discrimine. Quaedam enim demonstrata
sunt, quaedam probabilia,
sed praeter Scripturam, et quaedam
enunciata contra Scripturam et analogiam
fidei.
Demonstrata uoco, quae ex apertis
Scripturae testimonijs, et immotis
axiomatibus euidenti consequentia collecta
sunt. Cuius generis sunt Symbolum
Apostolicum, Nicenum, Athanasij,
p.470
Chrysostomi, Gregorij, Ambrosij
etc. Nam haec immota consequentia
ex uerbo Dei collecta sunt. De his
tenenda est regula, quod pondus et autoritatem
non habeant ab hominibus,
sed ab ipso uerbo Dei, unde fluxisse
demonstrantur. Quare non minoris
apud nos autoritatis esse debet
hoc genus dictorum Patrum, quae ipsissima
uox Dei de coelo ad nos
allata.
Proximum genus dictorum est
eorum, quae etsi apposite et sapienter
dicta sunt, attamen demonstratione ex
uerbo Dei carent. Huius generis dicta
tantisper magnifacere oportet, propter
reuerentiam sanctorum patrum, donec
trahantur in malam consequentiam ab
hostibus sanae doctrinae. Sancti Patres
saepe Satisfactionis ac Meriti mentionem
faciunt, non stricte uocum proprijs
significationibus inhaerentes, sed
eas abusiue propter aliquam allusionem
transferentes ad suum propositum.
p.471
Quare si quis contra mentem Patrum
huiusmodi dictis abuti uelit aduersus
doctrinae sinceritatem, nos non debemus
sinere Patrum dicta praeferri apertae
Scripturae.
Postremum genus est eorum, quae
enunciata sunt contra Scripturam et
Analogiam fidei, ex incogitantia quadam,
Vnde facile homines labuntur in
errores. Sed hic regula Ambrosij sequenda
est, qui libro primo Officiorum
sic inquit: Nos noua omnia, quae
Christus non docuit, iure damnamus:
quia fidelibus uia CHRISTVS est.
Si igitur Christus non docuit quae docemus,
et nos id detestabile iudicemus.
Hanc regulam confirmat praeceptum
Domini dicentis: Cauete a fermento
Pharisaeorum, hoc est, a corruptione doctrinae.
Item: Cauete a falsis Prophetis.
Et Paulus inquit: Si quis aliud Euangelium
docuerit, anathema sic.
Praeterea et hoc in Ecclesiae doctrina
cauendum, ne inutilibus quaestionibus
p.472
inuoluamur quemadmodum a
sententionarijs factum esse uidemus,
qui innumeras inutiles quaestiones
proponunt, probant, improbant, ac
tanquam pilam inter se iaciunt. Vnde
fit, ut necessaria ecclesiae doctrina neglecta
iaceat, et moles commentariorum
et inutilium quaestionum ecclesiae
Christi obtrudatur. Quare nos qui
Christi discipuli esse uolumus et gloriamur,
sequamur uerbum dei tanquam
lucernam ueram, quae sola a tenebris
ignorantiae ad lucem uerae noticiae
dei nos adducere potest. Et alienis
periculis admoniti simus, ne omisso
uiuo fonte quaeramus cisternas, ac
ita paulatim in errores pristinos
recidamus.
Praeterea et hoc admonendum
duxi, quod in tractatione et illustratione
scripturae uti liceat triplici probandi
genere. Nunc enim Scripturae
apertis axiomatis, nunc ratiocinatione,
eaque directa et indirecta, nunc exemplis
p.473
approbatis. Hoc triplici genere usus
est ipse Dominus non raro, Paulus frequentissime,
ac alij Apostoli, quibus
probandi rationibus nos pronunciata
Patrum adijcere possumus, sed hac ratione,
si habeamus praeeuntem lucernam
Dei.
Iam multa addi possent de authoritate,
dignitate, necessitate ac utilitate
doctrinae ecclesiae, sed istis tanquam
apertis omissis, nonnulla de certitudine
adijciam, ut contra furores Mahometicos
ac Atheismum prophanorum
hominum, Epicurismum, Romanismum
atque adeo aduersus omnem astutiam
ac uersutiam diabolorum et hominum,
quibus ad fallendum utuntur,
mentes nostros muniamus, ac certi de
doctrina ecclesiae eam auidius. discamus,
moresque nostros iuxta normam
ipsius formemus.
Gloriantur Philosophi de suae doctrinae
certitudine, iactant sua krithria-GR
demonstrationes proferunt, Vniuersalem
p.474
experientiam praedicant, ordinis
intellectum (per quem ignota rimantur,
adhibita amussi philosophica, ut
uocant) extollunt. Fateor certe, istas
certitudinis causas non esse contemnendas,
imo tanquam dona Dei suscipiendas,
attamen si cum certitudine rei
Theologicae ista philosophica conferantur,
apparebit, multis nominibus
doctrinae ecclesiae certitudinem demonstrationibus
philosophicis praeponendam
esse. Sed primum de doctrinae
ecclesiae certitudine dicam.
Deinde nonnihil de collatione doctrinae
Ecclesiae et Philosophiae
adijciam.
Certitudo itaque doctrinae ecclesiae
solo Testimonio nititur, quod est duplex,
Externum et Internum, de utroque
ordine dicendum est. EXTERnum
Testimonium uoco, quod in sensus incurrit,
quod uerbum coeleste confirmat
tanquam firmissimum sigillum. Verum
hoc habet sex partes. Nimirum
p.475
patefactionem diuinam, miraculorum
uarietatem, prophetiarum firmitudinem,
consensum uerae Ecclesiae perpetuum,
tanti temporis durationem, ac
cruentam plurimorum Martyrum
confessionem. Verum haec paulo apertius
declaranda ac distinguenda sunt.
Prima igitur pars externi testimonij
est patefactio diuina, per quam
ipse Deus de sua arcana sede procedens,
se olim sanctis Patribus patefecit,
et suum uerbum eis tradidit ac commendauit.
Quanquam autem Dominus
saepe apparuisse legitur, tamen paucas
eius apparitiones recitabo, in quibus
summam doctrinae Ecclesiae proponit,
inculcat, repetit et illustrat. Primum
itaque apparuit Adamo post lapsum,
Gene./ 3. et doctrinam legis et
Euangelij primus sua uoce tradidit,
poenas inflixit ob peccatu. Ab hac doctrina
uera Ecclesia Dei nunquam deficit,
sed perpetuo eandem amauit, retinuit
et propagauit. Deinde apparuit
p.476
Noe, ac facto confirmauit doctrinam
legis et Euangelij, dum impoenitentes
quidem diluuio perdidit, Noe uero
cum sua familia ex gratia promissionis
clementer liberauit. Post diluuium ut
doctrinam fere hominum malicia collapsam
erigeret, apparuit Abrahamo
decies, Eius filio Isaac bis, nepoti Iacob
sexies, in quibus apparitionibus eadem
doctrina est proposita, et promissionis
uerbum clarius illustratum est.
Iustificationis quoque doctrina in Abrahamo
certissimo typo expressa est apertius.
Post haec in Aegypto Mosi apparuit,
eandemque doctrinam repetijt et
confirmauit, facto declaraturus, quid
inter cetum, uerbum suum amplectentem,
et reliquum mundum interesset.
Praeterea multis Prophetis idem uerbum
in uisionibus et somnijs apparens
commendauit. In nouo quoque Testamento
idem Deus suum uerbum sonuit
de coelo, et proprio ore nobis Christum
doctorem commendauit, dicens:
p.477
Hic est Filius; meus dilectus, in quo
mihi complacuit, HVNC audite. Acsi
dicat: Olim promisi, Semen mulieris
destructurum caput serpentis, et reparatorem
generis humani sublata legis
maledictione. Ecce hic adest, eum audite,
in eum credite, quibus uita et salus
cordi est. In hoc enim mihi complacui,
et reconciliatus sum mundo per ipsum,
Hae omnes apparitiones cum multis
alijs, una cum Angelorum concionibus
et reuelationibus, nostrae infirmitati
seruire debent, ac confirmabunt
nostros animos, ne credamus imposturis
diaboli, qui cum omnibus Sophistis
et Mahometistis, prophanisque
gentibus in hoc totus incumbit, ut
nos ab isto uerbo, tot apparitionibus
Dei nobis mandato, abstrahat,
quemadmodum nostros parentes a
uerbo uitae, quod acceperant,
abstraxit.
Secunda pars externi testimonij
est uarietas miraculorum, quae miracula
p.478
sunt quaedam extraordinaria opera
Dei, quibus tanquam sigillis firmissimis
uerbum suum, hoc est, legem et
Euangelium quatuor millibus annorum
confirmauit, qualia sunt plurima,
cum in ueteri, tum in nouo Testamento.
Veteris Testamenti miracula in
haec tempora commode distingui possunt:
Vt primo loco considerentur, quae
ante diluuium contigerunt, secundo,
quae in diluuio, tertio, quae post diluuium
quarto, quae in Aegypto, quinto,
quae in exitu ab Aegypto, sexto, quae in
monte Synai, dum lex promulgebatur,
septimo, quae quadraginta annos
in deserto, octauo, quae sub Iosua, nono,
quae sub Iudicibus, decimo, quae sub
Regibus, undecimo, quae sub captiuitate
populi in Chaldaea, duodecimo,
quae reliquo tempore usque ad Christum
sub uarijs Ducibus. Sed ex his pauca
exempli gratia referamus.
Ante diluuium itaque duo insignia
occurrunt. Primum in oblatione Abel
p.479
et Cain, ubi Dominus aperto testimonio
confirmauit legem et Euangelium,
non respexit ad Cain, sed ad Abel.
Ille enim hypocrita fuit lege damnatus,
Hic pius propter fidem in promissum
Semen. Vnde primum respexit ad
Abel, deinde ad munus seu sacrificium
eius, quod propter offerentis fidem placuit.
Secundum in Enoch, quem Dominus
e consortio hominum sustulit
in coelum, unde doctrinam Euangelij
confirmat de uictoria super regno
Sathanae.
In diluuio duo quoque sunt praecipua.
Vnum miraculosa poena ob peccatum
iuxta legis doctrinam. Altera
admiranda liberatio credentium iuxta
promissionis uerbum. Ita Cataclysmus
mundi, obsignatio est utriusque doctrinae
Ecclesiae, nimirum legis et
Euangelij.
Post diluuium primum occurrit
confusio linguarum in aedificatione turris
Babylonis. Hac minae in contumaces
p.480
confirmantur. Deinde partus aniculae
Sarae sterilis per Angelum annunciatus.
Pugna Iacob cum Angelo. Scala
extensa in coelum uisa ab eodem,
promissionis gratia certitudini
seruiunt.
In Aegypto ardet rubus. sed incolumis
manet. Virga in colubrum uertitur.
Vrgente Mose mandatum Domini
de exitu populi, decem mirabilia
signa eduntur, quae his uersibus complecti
soleo.
Sanguis, Rana, Cinips, cum Musca, Pestis et Vlcus,
Grando, Locustae, Tenebrae, Natorum mors inimica.
Haec omnia clare testantur, Deum
iuxta legis minas punire contumaces,
et rursus iuxta gratiae promissionem
suos tueri.
In exitu ab Aegypto, ut miraculosa
maris exiccatio, per quam liberantur
Ebraei, promissae gratiae testimonium
est, ita submersio Pharaonis cum suo
exercitu, legis diuinae est sigillum. Deinde
eodem pertinet miraculum columnae
p.481
Nubis per diem, et columnae Ignis
per noctem, qua suum populum Dominus
in itinere direxit.
In monte Synai multis miraculis
doctrina legis confirmatur, ac lapideis
tabulis inscribitur, ibi fulgura, tonitrua,
miraculosum ieiunium Mosis, colloquium
Dei cum Mose, testatur, legis
doctrinam uere a Deo profectam esse.
Tempore quadraginta annorum,
quibus populus in deserto permansit, plurima
sunt miracula edita, quibus utraque
doctrinae pars confirmata est. Legis doctrina
confirmatur miraculosa poena
Chorae, Dathan et Abyron, cum eorum
socijs, quos terra aperto ore absorpsit.
Deinde thurificantes contra legem ignis
de coelo absumpsit. Inobedientes serpentibus
percutiuntur etc. Euangelium
quoque ex altera parte confirmant miraculosa
beneficia Dei. Aqua de petra manat,
et comitatur populum quocunque
proficiscitur. Man de coelo datur, unde
tot milia hominum aluntur quadraginta
p.482
annis. Aspectus aenei serpentis erecti
ex mandato Domini, quo sanantur
percussi a dipsadibus. Vestimenta ac
calcei tot hominum tanto tempore non
teruntur.
Sub Iosua duce primum occurrit
transitus per medium Iordanis, stante
aqua ab una parte instar muri, et defluente
ab altera. Ciuitatis Hiericho septeno
circuitu, et uoce tubarum iuxta
uocem Domini euersio. Prolongatus
dies pugnantibus Ebreis contra Gabaon.
Lapides de coelo demissi, quibus
occisi sunt hostes populi Dei. His omnibus
confirmari utrunque doctrinae a
put nemo non uidet.
Sub Ducibus etsi plurima contigerunt
miracula, duo tamen prae alijs
sunt insignia. Vellus Gideonis, et fortitudo
Samsonis, utrumque ueritatis diuinae
sigillum est.
Temporibus Regum Elias et Eliseus
miraculis plurimis claruerunt, quibus
utramque doctrinae partem Dominus
p.483
mirabiliter confirmauit. Helias excitat
mortuu. Hostiam perfusam aqua
imperato miraculose igne de coelo accendit,
in testimonium doctrinae suae.
Ad preces eiusdem tribus annis non
pluit, quo petente pluuiam, nubes statim
densantur, et pluuiam mittunt.
Hic pallio Iordanem diuidit, siccus
transit, et ignito curru in coelum tollitur,
Eliseus sanat aquas pessimas et steriles,
ditat mulierem oleo, suscitat mortuum,
sanat Naaman Syrum a lepra.
Sunt et alia miracula temporibus Regum
edita, confirmantia Ecclesiae doctrinam,
quae breuitatis causa
omitto.
Sub captiuitate populi in Chaldaea,
haec sunt praecipua: Miraculosa liberatio
trium uirorum, qui propter
confessionem doctrinae Ecclesiae in ardentem
fornacem coniecti sunt. Ignis
enim imperio creatoris cessit, et non laesit,
quos Dominus illaesos in testimonium
suae doctrinae uoluit. Miraculosa
p.484
defensio Danielis, coniecti in lacum, ut
deuoraretur a leonibus, eo quod nollet
abijcere doctrinam Ecclesiae, et
Idola prophana loco ueri Dei colere.
Miracula sub Ducibus usque ad
Christum post transmigrationem Babylonicam
fuerunt non pauca. Sed
praecipuum est, quod Deus populum
adeo exiguum, tot persecutionibus fractum,
contra adeo potentes Reges et
principes defenderit, ut firmum staret
uaticinium Iacob de expectatione gentium
seu aduentu Messiae.
Porro noui Testamenti miracula
plurima sunt, quorum praecipua capita
commemorabo. Primum occurrit
sterilis aniculae partus, deinde Virginis,
uterque ab Angelo annunciatus,
non sine doctrinae Ecclesiae commendatione
et confirmatione. Sequuntur
Angelorum conciones, Magorum stella,
facta Christi diuina, eaque plurima,
ut sanationes aegrotorum, suscitationes
mortuorum etc. Apparitiones in
p.485
monte. Resurrectio Christi. Et multa
alia, quae referuntur in Euangelica
historia, quibus omnibus accedit
ueluti regia quaedam obsignatio, uisibilis
donatio Spiritus sancti quinquagesimo
die post resurrectionem
Domini.
Eodem pertinent miracula Apostolorum,
quibus doctrina confirmata
est in primitiua Ecclesia. Hunc esse
uerum miraculorum usum sequentia
testimonia confirmant. Exod./ 13. Erit
quasi signum in manu tua, et quasi monumentum
in oculis tuis, ut lex Domini
semper sit in ore tuo. Num. 14.
Vsquequo non credent mihi in cunctis
signis quae feci in medio eorum?
Iohan. /8. Si mihi non creditis, credite
operibus meis. 3. Regum 7. Vidua excitato
filio dixit: Nunc scio, quod uir Dei
es tu, et uerbum Domini in ore tuo
uerum est, Atque haec de miraculis
et de secunda parte externi
testimonij.
p.486
Tertia pars externi testimonij,
prophetiarum obseruatio et ueritas.
est. Cuius generis sunt, prophetia Iacob
de regno Iuda et aduentu Christi.
Prophetia Balaam de Christo sub
imagine stellae. Vaticinium Esaiae de
Virginis partu. Danielis praedictio
de quatuor Monarchijs, de hebdomatibus,
de tempore aduentus Christi, de
eius morte aeternoque regno. Hae praedictiones
omnes scopum habuerunt
Christum Dominum, qui legis maledictionem
tolleret, ut aeternam iusticiam
donaret credentibus, quemadmodum
Esaias et Daniel clare concionantur.
Vnde apparet has praedictiones
eidem doctrinae Ecclesiae testimonium
praebere, quam Deus ab
initio sua uoce proposuit, ac miraculis
confirmauit. Sciamus igitur uaticinia
prophetica esse quaedam doctrinae
ecclesiasticae signacula.
p.487
Quarta pars externi testimonij
est consensus Mosis, Prophetarum,
Christi, Apostolorum, ac catholicae totius
Ecclesiae in doctrina, cultu et uita.
Nam hi omnes legem et promissiones
urgent, ac alij alijs clarius
exponunt.
Quinta pars externi testimonij
est ipsa duratio Ecclesiae, ac doctrinae
legis et Euangelij. Nam si haec ex hominibus
fuisset, aut etiam ex diabolo,
nequaquam tot annis perdurasset aduersus
tot tyrannorum insultus, tot
haereticorum sectas, tot sophistarum
technas, quibus mundus se opposuerat
Ecclesiae et doctrinae coelesti. Atque
adeo uerum esse ostenditur, quod Dominus
promisit: Portae inferorum non
praeualebunt aduersus eam. Huc quoque
pertinet dictum Gamalielis Acto./ 5.
Si ex hominibus est opus hoc,
dissoluetur.
Sexta pars externi testimonij, est
cruenta confessio tot Martyrum, inde
p.488
usque ab Abel ad Christum Dominum,
et ab ipso in hunc usque diem. Nam
tanta et tam atrocia supplicia nequaquam
subijssent pro incerta et erronea
doctrina. Nec hoc testimonij genus
infringit, quod multi Entusiasmo quodam
instigati, non dubitarunt pro erroribus
suis confirmandis mortem oppetere.
Nam destituti fuerunt superioribus
testimonijs, quae semper tanquam
regula adhibenda sunt, ut discernatur
inter ueros Martyres et Entusiasmo
concitatos a diabolo, ad oppugnandam
ueritatem. Hactenus de externo
testimonio, quo confirmatur doctrina
Ecclesiae.
INTERnum testimonium unicum
est, nimirum arrabo seu pignus
Spiritus sancti, quo obsignatur uerbum
in cordibus fidelium. De hoc interno
testimonio concionatur Paulus
1. Corinth./ 1. et 5. Ad Ephe./ 1. etc.
Haec testimonia quae sunt causae certitudinis
p.489
in coelesti doctrina, si conferuntur
cum philosophica certitudine, plurimum
excellent. Omnia enim in Philosophia
lumini rationis et sensibus subijciuntur.
Verum hic lumen Dei, imo
ipse Deus est, qui suam doctrinam proponit
et confirmat. Philosophia krithriois-GxprT
quibusdam mentis facultatibus nititur.
Sed hic Spiritus sanctus doctrinam
confirmat atque obsignat, Adeo, ut
nihil certius pio cordi haberi possit, quam
haec spiritus obsignatio. Valeant igitur
prophani homines, qui certitudinem
rei Theologicae in tertium locum
post scientiam reijciunt, et fere cum
eikasia-GR coniungunt. Atque hactenus de
doctrina Ecclesiae.
CAPVT VI.
SACRAMENTVM.
Priusquam ad tractationem Sacramentorum
noui Testamenti descendam,
pauca dicenda sunt de institutione
p.490
et ratione Sacramentorum, et
cur uoce hac Sacramenti usa sit Ecclesia.
Haec enim nos deducent in ueram
Sacramentorum noticiam, ut
nulla nobis amplius relinquatur haesitandi
occasio. Vt itaque institutionem
intelligamus, obseruandum est, quod
Deus semper, et antequam homo lapsus
est ab innocentiae statu, et postquam
ipsi uisum est genus humanum
peccato suaque culpa perditum reparare,
consueuerit suam uoluntatem homini
patefacere duabus rebus, nimirum
uerbo, et signo uerbo addito,
ut ita hominum saluti consuleret.
Signa autem duplicia sunt adiecta
uerbo. Nam alia confirmabant
certitudinem uerbi, de quibus dictum
est in praesentis Classis quinto capite.
Alia fuerunt fauoris Dei obsignationes
et sigilla, de quo genere hic nobis
est sermo.
p.491
Cum homo adhuc esset in statu
innocentiae, accepit uerbum, cui si obtemperasset,
in aeternum beatus uixisset.
Verbo, adiecit Deus duplex signum
seu Sacramentum, alterum immortalitatis,
quod signum a fine dictum est.
Alterum probationis, quod signum
scientiae boni et mali ab euentu est nominatum.
Post lapsum proposuit uerbum
reconciliationis, quod Semen mulieris
semel contriturum esset caput serpentis,
hoc est, destructurum opera
diaboli, adducta iusticia sempiterna.
Huic uerbo adiecit signum, nempe ritum
sacrificandi, Quae uisibilis quaedam
concio erat de uenturo Messia.
Deinde cum Noe locutus est Dominus,
Promissioni signum foederis addidit
arcum coelestem. Abrahamo postea
promissionem Seminis proposuit
uerbo, sed signum adiecit Circumcisionem,
quae esset ueluti uisibile promissionis
uerbum, quod durauit usque dum
Christus uenit iuxta promissionis uerbum.
p.492
Mosi quoque data lege, et facta
promissione, commendauit signa externa
uaria, quibus populus admoneretur
de promissionibus diuinis. Eodem
prorsus modo Christus, postquam
de coelo aduenisset, confirmassetque
promissionis doctrinam, signa et
testimonia suo uerbo, numero quidem
paucissima, sed significatione maxima,
ut Baptismum et Coenam, adiecit, quae
essent ueluti aspectabiles quaedam noui
foederis per sanguinem Christi sanciti
conciones. Haec signa cum ueteris
tum noui Testamenti, propterea, quod
aliud continebant quam foris apparebat,
Orientalis Ecclesia musthria-GR, Occidentalis,
hoc est, Latina, Sacramenta
appellauit.
His ita de institutione Sacramentorum
dictis, ratio Sacramentorum
plenius tradenda est. Hanc rationem
ut inuestigemus, certius proponenda
sunt nobis aliquot particularia Sacramenta,
unde generalem definitionem
p.493
extruemus. Proponemus itaque in
medium Circumcisionem, cui noster
Baptismus successit, deinde agnum
Phase, cui Coena Domini substituta
est.
In Circumcisione itaque primum
uox Domini instituentis et mandatum
occurrit. Dicit enim Dominus:
Custodies pactum meum. Et opus
commendatum externum, quod in
oculos et sensus incurrit. Tertio, pro
missionis uerbum additur: Ero Deus
tuus, et seminis tui post te. Quarto,
requirit ab Abraham fidem in promissionem.
Omnis enim promissio Dei
fide accipienda est. Similiter agnus
Phase primo mandatum Dei habuit.
Secundo externa et uisibilis erat commestio,
certo ritu celebrata. Tertio additum
erat promissionis uerbum, quod
Deus in suam fidem reciperet istum
populum, cuius promissionis ueluti uisibilis
concio quaedam erat commestio
agni. Quarto requirebat Deus a populo,
p.494
ut se suae fidei committeret, expectaretque
promissa bona. Haec quatuor similiter
concurrunt in aspersione sanguinis,
atque adeo omnibus reliquis signis,
a Deo institutis, ut testentur de ipsius
fauore erga homines, Quarum unum
si sustuleris, non erit plena Sacramenti
ratio. Ex his iam extruemus generalem
Sacramenti definitionem in hunc
modum:
SACRAMENTVM est signum
uisibile, mandatum et institutum
a Deo, quo ut Deus suam testatur erga
homines promissionem de reconciliatione
humani generis, ita homines
uicissim suam erga Deum fidem
profitentur. Haec plana, perspicua et
immota definitio Sacramenti est, adeo
ut quicquid hanc definitionem non recipiat,
rationem Sacramenti tueri non
possit, modo cum Ecclesia ueteri de Sacramentis
loqui placet.
Ex quo etiam conficitur, duo
tantum esse noui Testamenti Sacramenta,
p.495
nimirum Baptismum et Coenam
Domini. Ex his quoque planum
esse iudico, quod prudentissimo consilio
sancti Patres talibus signis Sacramenti
nomen dederunt. Nam ut externam
rem oculis cernebant, ita rem
Sacramentis contentam et significatam,
oculis fidei contemplabantur.
Vnde Sacramentum definiuerunt actionem
externam habentem spiritualem
contemplationem, et Latinis in genere
Sacramentum est pignus promissionis.
Sed quia hoc pignus alias fit uerbis
tantum, ut Iusiurandum, Aliud rebus
uidelicet, cum signa quasi pignora adduntur
promissionibus. Hoc significatu
transferunt Sacramenti nomen
ad signa sacra noui Testamenti.
Verum, priusquam accedemus
ad explicationem Sacramentorum noui
Testamenti, hic quoque obseruatione
dignum est, quod signa gratiae
seu Sacramenta diuinitus ordinata,
p.496
symbolica sunt, nam habent quandam
analogiam ad rem inuisibilem,
quam continent et significant, praeterquam
quod sint signa gratiae et externa
fiduciae erga Deum et professionis
testimonia. Quare Circumcisio
non est tantum signum gratiae, ut externa
nota, qua populus Dei discernebatur
ab impio mundo, Sed erat etiam
symbolum seu signum per comparationem,
quam habet cum re signata, docens
Abraham et eius posteros. Docebat
enim Circumcisio [Circumsio ed.], humanam naturam
esse immundam, ideoque mundandam.
Deinde quia erat in membro
genitali docebat de futuro Semine, qui
esset naturam humanam suo sanguine
ab omni peccato et macula mundaturus.
Atque ita tria sunt in signis spectanda.
Primum, quod sint signa gratiae.
Deinde, quod sint tesserae professionis.
Tertio, quod sua analogia nos
doceant. Vnde Augustinus: Si Sacramenta
earum rerum, quarum sunt sacramenta,
p.497
comparationem non haberent,
Sacramenta non essent.
Postquam autem haec ib genere
de Sacramentis dicta sunt, accedamus
ad explanationem Sacramentorum
noui Testamenti, quae sunt: Baptismus
et Coena Domini, in quibus illa
quatuor insunt, quae supra dixi ad Sacramentorum
rationem pertinere, quae
simul complectar in definitione: Sacramentum
noui Testamenti est signum
uisibile, diuinitus mandatum et
institutum, promissioni in Euangelio
traditae additum, ut sit testimonium
exhibitae promissionis gratiae, et applicatae
ijs, qui Sacramentis utuntur, fideque
promissionem gratiae amplectuntur.
Haec definitio meminit mandati,
signi externi, fauoris Dei, ac fidei intuentis
in fauorem Dei seu promissionem
gratiae.
Poterit et hoc modo definiri: Sacramentum
noui Testamenti est ceremonia
p.498
et actio a Christo instituta, in
qua adhibito promissionis uerbo, sub
uisibili re inuisible donum et gratia
offertur, et obsignatur credentibus.
Hanc definitionem perspicuam et propriam
esse non dubito. Nam omnia
complectitur, quae ad Sacramentorum
noui Testamenti substantiam requiri
uidentur. Quae ut apertius a studiosis
conspiciantur, breuiter ea retexam, ac
in membra quatuor distribuam. Primum
est institutor et autor Sacramen
toru noui Testamenti. Secundum promissionis
uerbum et mandatum seu institutio.
Est enim uerbum promissionis
ueluti uita Sacramenti. Tertium, signum
seu elementum seu symbolum
una cum re, quae cum his iuncta est.
Non enim sensus nostros ludit Deus
uanis simulachris, sed ut uerax est, ita
ueraciter complet suam promissionem,
cuius testimonium est externum
signum seu elementum seu symbolum.
p.499
Nam haec tria uocabula etsi eandem
rem in hac doctrina significant, ratione
tamen differre uidentur. Signum
enim habet relationem ad rem signatam.
Elementum dicitur, quia est res
corporea et sensibilis, in oculos et sensus
incurrens. Symbolum propter analogiam
et comparationem signi ad
rem signatam. In re itaque externa tria
concurrunt. Primum res illa externa
et signum et testimonium gratiae.
Deinde est nota professionis. Tertio
est symbolum, hoc est, signum comparatione
quadam docens nos uirtutem
Christi et nostrum officium, sicuti postea
rursus dicetur. Quartum est fides,
qua uerbum promissionis apprehenditur.
Haec quatuor membra supra
in definitionis complexum inclusi,
quae ideo distinctius proposui,
ut postea commodius singulis noui
Testamenti Sacramentis accommodari
possint.
p.500
Sunt autem noui Testamend
Sacramenta duo tantum, nimirum
Baptismus et Coena dominica, ut supra
ostensum est. Illo in familiam
Christi recipimur, ideoque initiale Sacramentum
noui Testamenti dici potest,
ut Circumcisio initiale erat ueteris
populi Sacramentum. Hac recepti
confirmamur et alimur. Quare Sacramentum
commemorationis ex uerbis
Caenae potest appellari.
Has enim duas Ceremonias solas
Dominus (penes quem unicum ius
est Sacramenta in Ecclesia instituendi
et ordinandi) instituit et ordinauit.
Tametsi autem multae sunt promissiones
in nouo Testamento, qualis
est illa: Amen amen dico uobis, quicquid
petieritis Patrem in nomine meo
etc. tamen aliud est, solis uerbis promissionem
confirmare, aliud uerbis ac
elementis, seu symbolis uisibilibus simul,
p.501
quod profecto ad Sacramenti
plenam rationem requiritur. Quare
cum nulla alia externa signa adiecerit
Dominus suis promissionibus quam illa
duo, nempe, Baptismum et sacram Coenam,
recte duo tantum noui Testamenti
Sacramenta numerantur, quae
quomodo a sacramentis ueteris Testamenti
distinguenda sunt, breuiter explicandum
est.
Sunt autem tres differentiae praecipuae,
quarum prima a temporis circumstantia
petitur. Vetera enim illa
praenunciarunt rem futuram, noua significant
rem exhibitam. Haec differentia
confirmatur etiam Augustini testimonio,
qui sic inquit: Lex et Prophetae
sacramenta habebant rem futuram
praenunciantia. Nostri uero temporis
Sacramenta uenisse contestantur,
quod illa uenturum praedicabant.
Secunda differentia sumitur a diuersitate
p.502
signorum. Sacramenta (inquit
Augustinus) Iudaeorum in signis
a nostris sunt diuersa. Vetera enim signa,
ut ut Circumcisio, oblationes uarie,
sanguis etc. abolita sunt, quia typus
fuerunt uenturi, quibus Baptismus et
Coena dominica subrogata sunt, ut
quae Christum exhibitum ostendunt.
Tertia differentia sumitur a numero,
significatione et uirtute. Sic enim
inquit Augustinus de Sacramentis loquens:
Nostra numero pauciora, significatione [signicatione ed.]
angustiora, uirtute praestantiora.
Nec hoc pugnat cum dicto Pauli
1. Corinth./ 10. dicentis, omnes eandem
spiritualem escam comedisse. Nam Paulus
de spirituali uirtute et fructu loquitur,
qui plane similis est in utriusque Testamenti
Sacramentis. Vt enim idem
est Christus utriusque Testamenti, Ita
idem Spiritus Christi, qui in illis et in
nobis est efficax.
p.503
CAPVT VII.
BAPTISMVS.
Graeca uox baptw-GR, tingo et lauo
significat. Hinc deducitur aliud
uerbum baptizw-GR, quod significat immergo,
intingo, abluo. Hinc uerbale nomen
baptismos-GR. Item baptisma-GR, hoc est, immersio,
ablutio, intinctio, lotio, quo nomine
saepe usi sunt Euangelistae, atque
haec est nominis ratio.
Rei definitio haec sit: BAPTISMVS
est Sacramentum noui Testamenti,
institutum diuinitus per ministerium
Iohannis, constans ablutione hominis
per aquam, cum uerborum pronunciatione,
iuxta institutionem Christi,
non solum ad obsignandam ablutionem
hominis a peccato per sanguinem
Christi, Verum etiam ad figurandam
regenerationem, quae mortificatione
carnis, et uiuificatione Spiritus perficitur.
p.504
Aut si mauis breuius in hunc
modum.: Baptismus est Sacramentum
ablutionis peccatorum per mortem
Christi, et nouae regenerationis.
Porro duplicis Baptismi meminit
Scriptura, nimirum Aquae et Spiritus.
Illo recipimur in externum Ecclesiae
coetum, hoc in internum seu spiritualem
Ecclesiam et consortium
Christi, nec tamen alter ab altero separandus
est. Externus enim interni
testimonium est, hoc est, Aquae baptismus
pignus est spiritualis baptismi, et
internae ablutionis Caeterum, ut
omnia clarius conspiciantur, quatuor
illa, quorum superius memini, in hoc
Sacramento quaeramus, et quid fructus
ex singulis fides percipiat,
uideamus.
Primum itaque de institutione
huius Sacramenti uidendum est. Tametsi
autem Iohannes ministerium
p.505
Baptismi inchoauit, tamen ex Euangelica
historia constat, Iohannem uerbo
Dei uocatum ad baptizandum et
praedicandum poenitentiam. Deinde
Christus suos discipulos ad docendum
et baptizandum post suam resurrectionem
misit hoc mandato: Ite in mundum
uniuersum, praedicate Euangelium
omni creaturae, Baptizate eos in
nomine Patris, et Filij, et Spiritus sancti.
Qui crediderit et baptisatus fuerit,
saluus erit. Qui uero non crediderit,
condemnabitur. Habes mandatum,
habes institutionem.
In hac institutione multa concurrunt
meditanda. Primum, institutoris
maiestas. Secundo, unde uis et efficacia
Baptismi. Tertio, uniuersale mandatum.
Quarto, qualis inauguratio sit
Baptismus. Primum Maiestas institutoris
Christi, merito nos in admirationem
et reuerentiam excitari debet.
p.506
Magnum enim esse necesse est, quod
prius de coelo uerbo suo praecepit, postea
exemplo confirmauit, deinde ipse
baptismum recepit, figuram imminentis
suae mortis, sepulturae, resurrectionis,
communionis corporis sui nobiscum.
Postremo resucitatus discipulis
iniunxit baptizandi munus, ac eundem
baptismum suae Ecclesiae commendauit,
ut interim sileam plurimos
huius sacrosancti lauacri typos fuisse,
ut diluuium, mare rubrum, Iordanis
transitus, lotionem Naaman Syri leprosi
in Iordane, piscinam probaticam etc.
Ex his omnibus hunc fructum
fides colligere debet, quod haec actio uere
exhibeat quod figurat. Vult enim Christus
hoc signum non inane symbolum
esse, sed quod simul offerat reconciliationem
baptizato, siue infans fuerit
ab Ecclesia oblatus, siue adultus fidem
in promissionis uerbum professus.
Quantum enim ad adultos et rationis
p.507
compotes attinet, fidei baptismi professio
requiritur, sine qua nec symbolum
externum nec uerbum efficax est.
Secundo, Vis et efficatia baptismi non
dependent a ministro baptisante, sed
a Christo purgante, et abluente nos
per lauacrum in uerbo uitae, ad Ephe./ 5.
Nullum igitur discrimen baptismi externi
facit personarum diuersitas,
Nam ministri tantum externam ceremoniam
adhibent ex mandato Christi,
Christus ipse iuxta promissiones uere
ijs, qui baptizantur, adest, et efficaciter
abluit animae maculas, quantum
quidem ad reatum coram Deo attinet.
Hinc fides nostra discat non intueri
baptizantis ministri dignitatem, sed
institutionem Christi, quia ipse et non
alius, purgat. Tertio, Vniuersale mandatum
est, ut baptizentur omnes gentes,
unde fides fructum geminum colligat.
Primum, quod infantes citra sacrilegium
excludi non possint a baptismo.
p.508
Deinde, quod Dominus uere uelit
salutem omnium hominum. Quorsum
enim attineret pignus gratiae offerre,
nisi cum pignore rem promissam
exhibere uellet. Externus igitur baptismus
si inefficax manet, id non Christi,
sed hominum culpa, fieri necesse est.
Quarto, Inauguratio nostri per baptismum
est significata his uerbis: Baptizantes
eos in nomine Patris, et Filij,
et Spiritus sancti. Haec uerba primum
testantur, baptizatos a Patre coelesti
recipi in gratiam. Deinde Filij
beneficia ipsis donari et applicari, tum
Spiritum sanctum promitti, imo infundi,
qui ipsos reget et sanctificabit.
Vnde fides nostra confirmari debet in
hunc unum Deum, qui est Pater, Filius
et Spiritus sanctus, in cuius nomine
ideo inauguramur, ut illum uera poenitentia,
fide, inuocatione colamus,
abnegatis omni iniusticia et
iniquitate.
p.509
Deinde uerbum promissionis additum
Baptismo est hoc: Quisquis crediderit
et baptizatus fuerit, saluus erit.
Quemadmodum autem omnis promissio
Dei, ita haec fide accipienda est,
et firmiter statuendum, quod Deus
uere praestet quod baptismus obsignat.
Nec tamen hoc promissionis uerbum
arcet infantes a baptismo, qui
sub generali mandato continentur.
Nam fidei professionem in adultis requirit,
quales fuerunt praecipue, qui sub
initium Ecclesiae nascentis, post Christum
passum et glorificatum, baptizabantur.
Vt enim Circumcisio non solum
fuit adultis signum gratiae coelestis,
uerum etiam infantibus, Ita baptismus
utrisque salutaris est. Nam ut efficax
fuit Spiritus sanctus in utero Elisabeth,
matris Iohannis Baptistae, ad
infundendam infanti, in mundum
nondum edito, gratiam. Sic idem Spiritus
sanctus ex bonitate mera, peculiari
p.510
ratione regenerat infantes ab Ecclesia
sibi oblatos, cum ipse Dominus iusserit
ad se infantes adduci, et illorum
esse regnum coelorum pronunciauerit.
Huc et illa Abrahamo facta promissio
accedit: Ero Deus tuus et seminis
tui.
Verum inter Christianorum et
gentilium pueros hoc est discrimen,
Tametsi utrosque oblatos ab Ecclesia in
gratiam Dei iuxta promissionis uerbum
recipi non est dubitandum, tamen si sine
baptismo discesserint utrique, infidelium
quidem pueri Dei iudicio relinquendi
sunt, fidelium uero infantes
promissionis huius, Ero Deus tuus
et seminis tui, uere participes sunt.
Nam in illa promissione etiam Christianorum
infantes includi non dubito.
Et ut pueris Iudaeorum nihil nocuit, si
obierint ante octauum diem sine Circumcisione,
ad eundem modum nec
Christianorum infantibus obfuturum pie
p.511
credendum est, si subita morte praeuenti,
baptismatis lauacro non abluantur.
At dices, renascentiam esse necessariam
ad salutem, iuxta illud Ioh./ 3. Nisi
quis renatus fuerit ex aqua et spiritu,
non introibit in regnum coelorum.
Respondeo: Renascentia est res spiritualis,
quae peragitur alias uirtualiter
tantum, sine externo symbolo, ut Ebraeorum
pueri praeuenti morte ante octauum
diem uere participes erant benedictionis
promissae: Ero Deus tuus et
seminis tui in aeternum. Ac, ita uirtualiter
regenerati sunt sine externo signo.
Ad eundem modum Christianorum
infantes, qui morte praeuenti discedunt,
consortes sunt promissionis
eiusdem. Alias uirtualiter et actualiter
(ut loquitur Bernardus) simul,
nempe, cum externum symbolum accedit.
Quare Augustini sententiam hic
complector, qui dicit: Sed tum impletur
inuisibiliter, cum mysterium baptismi
p.512
non contemptus religionis, sed
articulus necessitatis excludit. Et Bernardus:
Voluntas pro facto imputatur,
ubi factum excludit necessitas.
Signum externum est aqua, Immersio
seu ablutio hominis, atque adeo
tota illa uisibilis actio cum pronunciatione
uerborum. Haec actio cum representet
ipsius sanctae trinitatis arcanam
actionem circa hominem, qui baptizatur,
merito summa cum reuerentia et
religione celebrari deberet, sine nugis
istis, quas addiderunt Papistae, ut sunt,
Ceroma sacrum, saliua, sal,exorcismus
aquae, adiuratio Sathanae etc. quae omnia
maculant quodammodo hanc diuinam
actionem, quae fidem, pietatem,
et inuocationem Dei, obedientiam institutionis
Christi requirit.
Porro in hoc sacro baptismo triplex
est signum.). testimonium gratiae
p.513
exhibitae et applicatae. 2. tessera et nota
professionis. 3. symbolum quadam
comparatione nos docens de uirtute
Christi et nostro officio.
Virtus Christi ita docetur baptismo,
quod quemadmodum aqua
abluitur corpus externum, ita sanguine
Christi spiritualiter, sed uere abluitur
conscientia baptizati a mortuis
operibus. Haec ueritas cum externo
signo coniuncta est. Christus itaque
hominem, qui baptizatur, recipit in
Ecclesiam, abluit a peccato, Spiritus
sancti gratia regenerat, ut iam sit noua
creatura ciuisque regni Christi, Deo
seruiens, cui iam fidem dederat, et in
cuius gratiam et tutelam receptus
est.
Vnde Petrus definit baptismum
non esse depositionem sordium carnis,
sed stipulationem bonae conscientiae
p.514
cum Deo per resurrectionem Christi.
Ex quo discrimen colligitur, inter fideles
habentes signum, ac infideles, qui
de externo signo gloriantur, uacui ueritatis
propter suam incredulitatem.
Nam ut Paulus Rom./ 2. negat Circumcisionem
literae ualere sine circumcisione
Spiritus, ita Petrus statuit de
baptismo, non sufficere nudam et externam
carnis ablutionem, nisi accedat
bonae conscientiae stipulatio, quae est
mutui foederis consensus.
Vt enim Deus uerbo et Sacramento
baptizato promittit gratiam,
Ita conscientia baptizati promissam et
oblatam gratiam fide, qua statuit Iesum
Christum uere pro se mortuum et
resuscitatum esse, accipiet, alioqui pedibus
gratiam conculcare uidetur.
Si igitur ueritas signo non respondeat,
culpa est gratiam Dei
abijcientis.
p.515
Caeterum, quomodo nostrum
officium nos doceat baptismus, eleganter
a Paulo explicatur Rom./ 6.
his uerbis: An ignoratis, quod quicunque
baptizati sumus in Christo Iesu,
in mortem eius baptizati sumus?
Consepulti igitur cum ipso per baptismum
in mortem, ut quemadmodum
excitatus est Christus ex mortuis,
sic et nos in nouitate uitae
ambulemus.
Vnde relinquitur, figurari hac
externa actione, nos peccato contaminatos
uenisse ad baptismum, sed per
baptismum in sanguine Christi ablui,
Christum induere, ac reddi participes
mortis, sepulturae ac resurrectionis
ipsius. Vt enim mortis communicatio
figuratur per immersionem in
aquam, et sepulturae per moram sub
aqua, Ita resurrectionis communicatio
per extractionem ex aqua repraesentatur.
p.516
Breuiter, spiritualem renascentiam
figurat baptismus, quae
constat mortificatione et uiuificatione.
Nam ut corpus eius, qui baptizatur,
immergitur in aquam, ita morti
addicitur uetus homo, ut crucifigatur
cum suis concupiscentijs, quod fit
contritione et abnegatione sui. Et
ut ex aqua homo baptizatus eleuatur
et eximitur, Ita nouus homo uiuificabitur,
id quod uera fide fit, et obedientia
noua declaratur.
Ex his obscurum esse haud potest,
quae sit uera et pia meditatio
huius sanctissimi lauacri, quod nos per
totam uitam consolabitur. Primum
enim statuere oportet, hunc baptismum
sacramentum esse nostrae cum
Deo reconciliationis.
Deinde Baptismo admonebimur,
quod haec reconciliatio sit facta
p.517
per sanguinem, mortem et sepulturam
ac resurrectionem Christi.
Tercio admonebimur mortificationis
carnis et uiuificationis spiritus,
adeoque perpetuae in hoc mundo
poenitentiae, et futurae cum Christo,
quem induimus per baptismum
glorificationis.
Quarto admonebit, quod regenerationis
beneficium sit donum totius
Trinitatis, in cuius nomine baptizamur,
ut ipsi adhaereamus, ipsum
inuocemus ac colamus per totam
uitam.
Haec si uere meditati fuerimus,
iuxtaque ea uitam instituerimus, legem
seruamus baptismi. Sin minus, noster
externus baptismus in sordes nobis
uertitur, idque propria nostra culpa, qui
nostra foeditate sacrosanctum Baptisma
commaculamus.
p.518
Addam huc nonnihil de modo
baptismi. Video enim quosdam non
parum offendi, cum alij totos infantes
in aquam immergunt, alij aspergunt
aquam in capita infantum. Hi mihi uidentur
offendi re ualde exigua.
Teneatur itaque haec regula:
Baptizare omnes iussit Dominus,
sed modum baptizandi liberum
reliquit. Christus mandauit baptizare,
id est, tingere, mundare, madefacere,
quod baptismi nomen sonat,
nihil adijciens de tingendi, mundandi
seu madefaciendi modo, neque explicans,
corpusne totum, an ipsius partem
aliquam, ablui uellet.
Deinde, ut sanguine foederis totus
populus aspersus fuisse dicitur,
quia in omnes aspergi consueuerat,
ita totus madefactus, mundatus intelligitur,
p.519
cum membrum aliquod tantum
madefactum, tinctum siue mundatum
est. Ista legalis aspersio fuit
figura sanguinis Christi (quo asperguntur
conscientiae) et Baptismi
nostri.
Deinde, cum uis emundandi
animos non proficiscitur ex aqua, perinde
est, siue totum corpus, siue pars
aliqua, ut caput, abluatur. Satis igitur
fuerit, si obseruetur spiritualis baptismi
significatio.
Quod autem baptizare non significat
totum hominem immergere in
aquam, ex capite septimo Marci, et
undecimo Lucae facile colligitur, illic
reuersi a foro non comedunt, nisi prius
baptizati. Hic miratur Phariseus, quod
Christus, non baptizatus accumbat
mensae.
p.520
CAPVT
OCTAVVM.
Coena Domini.
Coena Domini est sacramentum
nostrae per uictimam Christi redemptionis,
ab ipso Christo institutum, in
quo cum pane et uino uere et realiter
exhibetur et recipitur corpus et sanguis
domini, ut sit confirmatio noui testamenti,
hoc est, foederis gratiae et remissionis
peccatorum, ut sit recordatio
immolationis corporis et sanguinis
Christi in cruce pro nobis. Haec
definitio ex ipsis cenae uerbis desumpta
est, quare labefactari non potest, Et
quanque ex hac breui definitione intelligi
potest, quid sit de hoc sacramento
pie statuendum, tamen breuiter ista
quatuor attingam quae supra in omni
sacramento consideranda admonui.
De institutore eadem hic perpende
quae supra de Baptismi institutore enumeraui.
In institutione sunt hae potissimum
p.521
circumstantiae: Tempus, locus,
personae, mandatum, res, executio
mandati, finis. Quae omnia ex contextu
sunt aperta. Matth./ 26. Marci 14.
Lucae 22. 1. Corinth./ 11. In hac ipsa institutione
uerbum ipsum promissionis
clare expressum est. Promittit corpus
et sanguinem, mandat discipulis ut edant
porrectum corpus, et sanguinem
porrectum bibant. Iubet annunciari
mortem suam quoties haec coena
celebratur.
Externum Symbolum est panis uerus,
et uinum uerum, non mutatis substantijs
naturarum, sed ueraciter manentibus,
iuxta uerba Pauli: Panem
quem frangimus. Et Gelasius ait: certa
sacramenta quae sumimus, corporis
et sanguinis Domini, diuina res est,
propter quod et per eadem diuinae efficimur
participes naturae, et tamen esse
non desinit substantia uel natura panis
et uini.
Veritas cum signo externo coniuncta
est, quae est gratia remissionis peccatorum
p.522
et obsignatio noui foederis per
ipsum ueru corpus et sanguinem Domini.
Vt enim cum uisibili columba in
baptismo Domini, et flatu Christi dicentis,
Accipite spiritum sanctum, et cum
linguis flammeis in die Pentecostes, uere
aderat spiritus sanctus. Ita firmiter
credendum est, quod uere et essentialiter
et realiter adsit Christus in coena
totus. Neque enim dicendus est adesse
ficte aut simulate aut tropice, sed uere
ac proprie, id quod uerba Domini conuincunt:
Quod datur pro uobis, Qui
effunditur pro uobis, quae uerba omnem
ambiguitatem tollunt. Quare nullus
tropus est in uerbis singulis, nec in
Pane nec in uino, nec in Corpore aut
Sanguine, nec in uerbo Est, quo uerbo
significatur nexus praedicati cum subiecto
simpliciter, ut propria natura utriusque
Symboli et rei, maneat ac exhibeatur
communicantibus.
Verum si de praedicandi modo quaeris
scito non esse philosophicum, sed sacra
p.523
mentalem et diuinum, quales sunt isti:
Columba erat spiritus sanctus: Flatus
Christi dicentis, accipite, est spiritus
sanctus, linguae dissectae sunt spiritus sanctus.
In his praedicationibus naturarum ueritas
manet, praesertim in duabus posterioribus,
et sub appellationibus rerum
uisibilium et sensibilium res inuisibilis
intelligenda manifestatur, quae certo
adest et ueraciter cum rebus sensibilibus.
Proinde sacramentalis praedicatio,
est, cum subiecti natura manet
quae uocabulo significatur, et per illud
praedicati ueritas quae est inuisibilis,
praesens cum subiuncta re adesse
creditur. Si quis igitur Synecdochen
dicat, non errat. Nec hoc pugnat cum
eo, quod supra dixi, nullum tropum
esse in uerbis singulis, proprie enim
et Panis et uinum, et Corpus et Sanguis
et uerbum Est accipiuntur, sed
quia non oculis apparet corpus et sanguis,
quae uere adsunt, adesse per externa
signa intelliguntur. Cum enim
panis est corpus, uinum est sanguis, sub
p.524
appellationibus panis et uini intelliguntur
res inuisibiles corpus et sanguis
Domini, quae certo et ueraciter
adsunt, et cum pane et uino manu ministri
porriguntur dignis et indignis.
Haec sobrie de modo praedicandi sacramentali
dicta sufficiant.
Analogia panis ad corpus Christi,
et uini ad sanguinem Christi haec est:
Quemadmodum panis uim habet ad
nutrienda corpora, ut praesens uita
conseruari possit, Ita corpus Domini
uim habet ad spiritualiter nutriendas
animas nostras. Et ut uinum reficit uires,
et exhilarat corda hominum, lIta
Domini sanguis reficit et exhilarat
animas nostras. Ac propterea duo coniunguntur
Symbola, nimirum panis
et uinum, ut sciamus Christum non solum
cibum nobis esse, uerumetiam potum,
ne alibi quam in eo solo ullam
spiritualis uitae partem queramus. Paulus
1. Corinth./ 10, Calix cui benedicimus,
nonne communicatio sanguinis
Domini est? Panis quem frangimus
p.525
nonne communicatio corporis Domini
est? Vnus panis, unum corpus
sumus nos qui de pane uno participamus.
His uerbis significat Paulus, et
nos Christo coniungi ac incorporari
per hoc sacramentum, et inter nos effici
unum corpus, cuius caput est Christus,
seu ut inquit Athanasius: Quemadmodum
corpus illud unitum est, ita
nos per panem hunc ei copulamur.
Caeterum clarioris explicationis gratia,
nonnulla adijciam de uarijs appellationibus
huius coenae, de rerum in ea coniunctione
et de salutari eiusdem meditatione.
In coenae doctrina utitur Ecclesia
uarijs appellationibus, ut eius cognitio
sit familiarior, et usus illustrior
Panis et uinum ELEMENTA dicuntur,
propterea. quod sint res corporeae et
sensibiles, incurrentes. in sensus, seu
quia sunt ueluti materia sacramenti,
cuius forma est quod uerbo adijcitur.
Constat enim quodlibet sacramentum
materia et forma, hoc est quod dicit
Augustinus:: Accedit uerbum ad elementum,
p.526
et fit sacramentum. Sacramentum
autem dicitur haec coena quod
sub rebus terrenis et sensibilibus coelestis
res et inuisibilis fidei oculis proponitur.
SIGNI appellatio relationem
ad signandam rem, non quidem absentem,
sed uere praesentem indicat. SYMBOLVM
quoque dicitur, propter spiritualem
fructum qui ex eo percipitur, hoc
est, propter comparationem rerum terrenarum
ad res coelestes. Vt enim
panis et uinum externum, hominem
refocillant et exhilarant in hoc mundo,
ita corpus et sanguis Domini alunt,
refocillant, et exhilarant internum
hominem in regno Christi ad uiae
tam aeternam. Hinc Augustinus: Nisi
sacramenta haberent comparationem
earum rerum, quarum sunt sacramenta,
Sacramenta non essent. AGAPE quoque
nomen Graecis fuit usitatum, propterea
quod requirat mutuam inter communicantes
dilectionem, qua eiusdem
corporis mystici membra, mutua
praestando officia se inuicem fouent.
SYNAXIS appellatur primum,
p.527
quia consociationem animorum
communicantium requirit, Deinde,
quia est publica multorum in unum
congregatorum coena, non unius sacrificuli
tantum, Tertio, quia nunquam
conuocabatur olim Ecclesia sine communione
corporis et sanguinis Domini.
EVCHARISTIA dicitur, propter
gratiarum actionem, sine qua hoc sacramentum
coenae celebrari nequit.
OBLATIO appellatur, tum propter donationes
quae fiebant in usus. pauperum
et ministrorum, tum quia coena offerrebatur
communicantibus a ministris
Ecclesiae. HOSTIA quoque dicitur, propter
preces quae offerebantur Deo, et
quia memoria est hostiae Christi, semel
peractae pro nobis in cruce, unde et
memoria mortis Domini dicitur ab
Euangelistis, Eandem ob causam sacrificium
quoque dicebatur. Sed Papistae
corruptores coenae, aliam rationem
commenti sunt, nimirum quod ideo
sacrificium dicitur, Haec sacra coena,
quod in Missa offeratur a sacrificulo
p.528
filius Dei in hostiam et sacrificium
propiciatorium pro uiuis et mortuis.
Sed hanc erroneam opinionem confutat
Epistola ad Ebraeos. Porro ex isto
papistico errore de sacrificio, ortus est
et alius error, de eleuatione et uentilatione
panis et uini in coena. Postquam
enim in ueteri testamento sacrificia
quaedam fuisse, quae eleuabantur sursum
et uentilabantur seu mouebantur
certo gestu, antequam igni cremarentur
animaduerterunt, cacozelia Aaronica
theruma et thenupha, hoc est eleuationem
ac uentilationem panis et
uini in Missatico suo sacrificio instituerunt,
ut uel isto pacto sacrificium esse
ostenderent. Verum cum iam rectius
est edocta Ecclesia Christi nouit coenam
sacramentum esse, et non sacrificium,
proprie loquendo, debet istam
Aaronicam eleuationem et uentilationem
siue mouendam abolere, ac sacra
Christi coena uti, sine peregrinis ceremonijs
quae Aaronicam cacozeliam,
et papisticam impietatem redolent,
p.529
Graeci totam actionem LEITOYPGIAN-GR
uocant, idque propter administrationem
coenae. Si quae sunt aliae uoces quibus
appellata est haec coena, facile uel ex
parte aliqua cenae, uel ex actione, uel
fine et usu dijudicari possunt. Originem
uocabuli MISSAE ipsi Papistae ignorabant
multis seculis. Polydorus
Virgilius ad Ebraicam originem Missam
reuocat, nam missa Ebraeis oblationem
significat: Verum sanior est
eorum opinio, qui ab euentu hoc nomen
coepisse cenam dicunt, nimirum
quod missa, hoc est, remissio peccatorum
annunciaretur in coena, unde
claudunt coenam his uerbis consolationis:
Ite missa est, h./ e./ remissio est: Haec
ratio nominis nihil habet incommodi
imo de uero usu coenae communicantes
commonefacit.
Porro tria sunt ueluti paria rerum
diuersissimarum in coena Domini 1.
Externum uerbum et internum uerbum.
Cum enim uerbum externum
p.530
sonat in auribus, aeternus logos-GR mentis
aures ferit, ut quod in auribus sonat
extrinsecus, corde percipiatur 2. Homo
externus et homo internus 3. uisibilis
panis et uisibile uinum, quibus
ueraciter adsunt corpus inuisibile et
inuisibilis s]anguis. In his tribus obseruanda
est dispensatio diuina. Verbum
externum et elementum destinantur
externo homini. Verbum internum
et corpus sanguisque ad hominem
internum pertinent. Vt igitur homo
externus capit auribus corporis uocale
uerbum, et sumit uisibile elementum
ore corporis, Ita homo internus
internum uerbum et corpus sanguinemque
Domini percipit. Et quemadmodum
corpus externum hominis
pane et uino pascitur, Ita internus homo
uero corpore et uero sanguine
Christi (quae ineffabili modo uere sacra
in coena adsunt) pascitur ad uitam
aeternam.
Porro uera meditatio in his consistit
membris: Primum cum accedis
p.531
ad sacram hanc coenam, certo statuens
iuxta promissionem Christi adesse
uerum corpus et uerum sanguinem
Domini, de peccato tuo, propter
quod mortuus est Christus, cogita. 2.
cogita de uictima corporis et sanguinis
Christi peracta ad redimendum
te a iure peccati 3. haec uictima admonere
te debet, de magnitudine irae Dei
aduersus peccatum, de inenarrabili misericordia.
Dei recipientis te in gratiam,
de amore filij Dei intercedentis
pro te, et deriuantis in se iram Dei, 4.
Poenitentia quidem accendetur cogitatione
peccati et magnitudinis itae
Dei in peccatores, fides uero cogitatione
misericordiae et amoris filij Dei
et uictime peractae. 5. Haec fides confirmabitur
sacramento tantae rei, dum
eleuata mente, fide consideras in hac
sacra coena, agnum Dei. Est enim
haec coena quaedam contemplatio, et
ueluti speculum in quo Christum crucifixum
et resuscitatum contemplaris.
Hinc, qualem probationem requirit
p.532
Paulus facile intelligitur, nimirum ut
unusquisque se probet, utrum poenitentia
et fides uere sentiantur. 6. Hanc
fidem confirmatam sacramento, sequi
debet, gratiarum actio, mutua dilectio,
adeoque nouitas uitae, ne quid facias
quod indignum sit corpori Christi, cui
incorporatus es (modo uere credis) per
hanc sacratissimam coenam.
CAPVT
NONVM.
TESTAMENTVM.
TESTAmentum usu scripturae est
foedus seu pactum inter Deum et homines,
in quo ut Deus homini aliquid
promittit, ita homo in Deum promittentem
fiducia promissionis recumbit
fidemque suam testimonio foederis alit
confirmatque, Haec definitio generalis
collecta est ex capite Gene./ 17. Exodi
24. Iosuae 24. Ieremiae 31. Ebrae./ 8.
Testamentum sane, si quis rationem
nominis quaerit, dictum, quia uoluntatis
p.533
Dei testimonium quoddam
existit.
Porro in omni testamento inter
Deum et homines tria concurrunt,
promissionis uerbum fides promissionis,
ac eiusdem externa testificatio et
testimonium, unde etiam fit ut Synecdoche
Ebraeis usitatissima, singula horum
trium Testamenti nomen accipiant.
Gal./ 3. Pro promissione. Psal./ 10.
pro fide et obedientia hominis erga
Deum. Gen./ 17. Actor./ 8. pro promissionis
externo testimonio Testamenti
uox usurpatur, Huius uarietatis obseruatio
discrimen ueteris et noui testamenti
illustrius et facilius reddet.
Vt igitur simplicius habeatur discrimen
ueteris et noui testamenti,
promissionum uarietas est spectanda,
quarum quaedam ad reconciliationem
cum Deo, quaedam ad terrena commoda
referuntur. Omnes promissiones
de reconciliatione, ubicunque leguntur,
ad nouum testamentum quo Deus
reconciliationem et nouam uitam
p.534
promittit, pertinent. Contra legales
promissiones quibus patribus se obstrinxit
imo totus mundus legi naturae
obstrictus est praeterea quoque promissiones
terrae Palestinae, cum signis
et sacramentis, uetus testamentum dicuntur.
Promissiones itaque has si consideras
illustre erit discrimen ueteris et
noui testamenti. Vt uetus sit testamentum,
quod promissiones legales et terrenas,
nouum autem quod Euangelicas
et coelestes habet, pro differentia promissionum
uariat et fides.
Caeterum si signa respicis hoc discrimen
ex Epistola ad Ebraeos colligitur,
quod ea signa quae uenturum
Christum significabant ueteris, quae
uero exhibitum, noui sint foederis seu
testamenti. Vnde Christus: Hic Calix
est nouum testamentum in meo sanguine.
porro si omnia, hoc est, promissionem
fidem et signa, complecti
simul uelis, definitionibus, ad hunc modum
discernere inter uetus et nouum
testamentum licebit.
p.535
Vetus testamentum est pactum, sancitum
sanguine animalium, quo obligatus
fuit uetus populus ad legem et
totam politiam Mosaicam, ut in ea politia
conseruaretur et propagaretur
promissio de uenturo semine. Testamentum
quidem dictum, ut autor est
scriptor ad Ebraeos, eo quod foedus erat
sanguine animalium et uictimis
confirmatum. Vetus uero, propterea
quod antiquandum et abolendum
erat, ac potissimum ad ueteris populi
poedagogiam pertinebat usque ad aduentum
Christi, unde Ambrosius, testamentum
dicitur, quoniam sanguine dedicatum
est. Vetus in typo, nouum in
ueritate.
Nouum testamentum est foedus sancitum
sanguine Christi de remissione
peccatorum et reconciliatione promissa
omnibus gentibus et populis
credentibus in Christum crucifixum.
Hoc Testamentum quidem dicitur eo
quod sanguine et morte filij Dei sancitum
et confirmatum est. Nouum
p.536
uero, cum quia ueteri successit, tum
quia ad nouum hominem et regeneratum
pertinet, estque nouae cuiusdam iusticiae
et uitae aeternae testimonium.
Haec duo testamenta tametsi ab uno
Deo profecta sunt, et in eundem scopum
nempe CHRISTVM tendunt, tamen
quinque differentijs differunt quas his
uersiculis complexus sum.
Tempore, subiecto, respectu, fine, figura,
Tu uetus atque nouum foedera bina seca.
Tempore quidem differunt, quia
uetus tempore antecedit instaurationem
naturae inchoatam. Est autem
triplex tempus noui testamenti, nimirum
promissionis, exhibitionis et completionis,
Promissio facta est primis parentibus
qua omnes patriarchae et electi
inde usque ab initio se sustentarunt,
ac hoc promisso foedere salutem consecuti
sunt, quotquot promissioni foederis
crediderunt. Exhibitio facta
est, dum Christus sanguinem fudit in
ara crucis, quo hoc nouum testamentum
confirmauit, quod paulo antea sacratissima
p.537
coena commendauerat.
Completio erit aeternae uitae possessio
et fruitio, quam hic fide expectamus
sed postea reipsa possidebimus, abolita
morte et resuscitatis corporibus.
DEINDE subiecto differunt. Vetus
enim proprie ad ueterem hominem,
nouum ad nouum hominem pertinet
quemadmodum supra dictum
est.
Respectu quoque differunt, Vetus,
carnem, nouum spiritum ipsum respicit.
Sic pij ueteris testamenti etsi iuxta
carnem ueteri testamento subijciebantur,
tamen secundum spiritum noui
foederis erant participes.
Fine quoque differunt, quia Vetus pedagogia
quaedam erat in Christum, nouum
gratiae Christi communicatio.
Postremo differunt in hoc quoque,
quod uetus illud ceremoniarum inuolucris
erat inuolutum. Nouum ipsam ueritatem
sine umbris continet. Haec de ueteri et
nouo testamento ideo breuius dixi, quia
p.538
copiose omnia explicantur in locis
Theologicis Philippi.
TESTIMONIA DE
testamento utroque.
Ieremiae 31. et Ebrae:/ 9. Ecce dies
uenient, dicit Dominus, et consumabo
super domum Israel, et super domum
Iuda testamentum nouum, non secundum
testamentum quod feci cum pastoribus
eorum, in die apprehendentis
me manum eorum, ut educerem eos de
terra Aegypti, quia ipsi non manserunt
in testamento meo, et ego neglexi
eos, dicit Dominus. Quoniam hoc testamentum
quod disponam domui
Israel post dies illos, dicit Dominus,
dans leges meas in mentem eorum, in
corda eorum inscribam eas, et ero eis
in Deum, et illi erunt mihi in populum.
Nequaquam docebunt unusquisque ciuem
suum, et unusquisque fratrem suum
dicens: nosce dominum. Quia omnes
scient me, a paruo eorum usque ad magnum
eorum, quia propitius ero iniquitatibus
p.539
peccatorum eorum, et iniquitatum eorum
nequaquam meminero amplius
Iudith. 9. Memento Domine testamenti
tui, et da uerbum tuum in ore
meo.
Psal./ 48. Neque prophanabo testamentum
meum, neque quae procedunt
de ore meo, faciam irrita.
Psal. 24. Vniuersa uia Domini misericordia
et ueritas requirentibus testamentum
eius.
Psal. 77. Non custodierunt testamentum
eius, et in praeceptis eius noluerunt
ambulare.
Danielis 3. Ne dissipes testamentum
tuum.
Zachariae 9. Tu quoque in sanguine
testamenti tui emisisti uinctos tuos de
lacu.
Acto./ 7. Dedit ei testamentum
circumcisionis.
CAPVT DECIMVM
DE ORDINE
ECCLESIASTICO.
p.540
Qvoniam spiritus sanctus in omnibus
rebus ordinem requirit et amat,
certaque ratione omnia facit, non est existimandum,
quod regnum Christi
omnium pulcherrimum, citra ordinem
administrari uelit. Quare uidendum,
qualis sit legitimus ordo Ecclesiae,
et in quibus rebus consistat.
Primum igitur in Ecclesia, seu in
regno Christi, praesidet unus Monarcha
IESVS CHRISTVS qui a Deo patre acceptum
regnum suo spiritu uerboque gubernat.
Hic Monarcha est anupeuqunos-GR
solus, suae enim administrationis
nemini rationem reddere cogitur aut
obnoxius est. Est enim supremus,
imo solus sui regni gubernator, id
quod plurima testimonia scripturae
conuincunt. Psalmus 2. Dominus dixit
ad me etc. Et Psal./ 72. Deus iudicium
tuum regi da etc. Zacha./ 9. Lucae
I. Ioan./ 17. Regnum huius Monarchae
est ipsa Ecclesia, id est, omnes qui
huic regi dederunt nomina. Hoc regnum
pulcherrima symmetria cohaeret,
p.541
ut unum corpus constituat, Quemadmodum
Paulus docet ad Ephes./ 2.
et 4. Est enim Ecclesia coetus hominum,
qui in Christo rege suo renati, et
de carne et ossibus eius facti, domino
ipsi capiti suo sic adhaerent, et inuicem
ita sunt coniuncti, coaptati, et coagmentati
pro cuiusque fidei mensura,
pro donorum spiritus sancti uarietas
te, pro uocationum coaptatione ac ueluti
connexione, ut unum corpus, quemadmodum
dixi constituant, Vt eodem
omnes spiritu uiuant et agantur. ut singuli
suum proprium munus habeant,
donum, quo commoda et incrementa
uniuersi corporis pro se quisque efficiat
et promoueat, nullum enim membrum
in hoc corpore potest esse ociosum,
aut non aliquid communi corpori
conferre, cum animata sint omnia,
ac uiuant spiritu Christi, et in hoc
ipsum uaria secundum datam gratiam
dona huius spiritus habeant, unde et
charitate mutua inter se indies magis
magisque coalescunt. An non hic pulcherrimus
p.542
ordo est? Quae harmonia
concinnior? quae aptior dispositio?
Vnus enim Monarcha uni regno,
adeo iusta connexione sociato, donisque
uarijs ornato praesidet. Nec impedit
hanc pulcherrimam harmoniam, quod
in particularibus coetibus huius Ecclesiae
Catholicae admixti sunt hypocritae,
multi infirmi, multi nomine tantum
Christiani, sed reuera rabiosi canes.
Nam Catholica Ecclesia non aestimanda
est ab ipsis sordibus, sed a sua propria
natura et indole.
Praeterea cum hic coetus uerbo Dei
regitur, duo sunt in eo genera hominum,
Nimirum uerbi praecones et eorum
auditores, qui non secus atque patres
et filij se inuicem uenerantur et
colunt. Verum in ministris magna
est diuersitas. Quanquam enim potestas
omnium eadem est ministrorum,
quantum ad spiritualem iurisdictionem
attinet (de externa enim disciplina
suo loco dicendum est) tamen dispares
dignitatis ordines et gradus sunt.
p.543
Idque partim iure diuino, partim Ecclesiae
approbatione. Christus ipse ascendens
in altum dat dona hominibus
Apostolos, Prophetas, Euangelistas,
Doctores et pastores. Hi omnes eiusdem
sane potestatis sunt, sed dignitatis
et functionis minime. Apostoli enim,
Euangelistae, Prophetae, doctores et
pastores eorundem mysteriorum Dei
oeconomi erant, eandem doctrinam
proponebant, eadem potestate spirituali
usi sunt. Attamen Paulus gradu
dignitatis et ordine Timotheo et Tito
eras superior. Timotheus gradu et ordine
excelluit reliquos Ephesinae urbis
praesbyteros, et Titus Cretensibus praeerat.
Haec praelatura in tribus uidetur
mihi posita: In donorum excellentia.
Laborum magnitudine, et
Vocationis diuersitate. Sic Paulus Timotheo
praeferebatur donis, laboribus,
uocatione. Idem Paulus Barnabae fortassis
donis et laboribus aequalis fuit,
Sed uocatione ipso superior erat. Haec
praelatura erat non dominij sed ministerij,
Qui maior est uestrum (inquit
p.544
Dominus) sit omnium minister.
Ecclesia cui Dominus potestatem
dedit in aedificationem ordinem ministeriorum
instituit pro commodo suo,
ut omnia sint rite ordinata ad instaurationem
corporis Christi. Hinc Ecclesia
prior secuta tempora Apostolorum,
alios Patriarchas, quorum erat
curare ut Episcopi cuiusque diocesios
rite eligerentur, et ordinarentur, ut suum
munus Episcopi singuli probe
administrarent, ut cuique suus clerus
et sua plebs in his quae Domini sunt
pie obsequerentur. Alios choripiscopos
(coadiutores nimirum episcoporum,
quos hodie praepositos appellamus)
Alios pastores et Catechetas.
Haec fuit purioris ecclesiae ordinatio,
sed postea paulatim uicia et superstitiones
irrepserunt, donec prorsus Apostolorum
et ueteris ecclesiae ordinatio
interijt. Nam in regno papae post
corruptionem doctrinae, monstrosa
quaedam ecclesiae oeconomia inuenta
est, idque astu Sathanae, ut ita paulatim
p.545
regnum Christi inuaderetur et deuastaretur.
Quanquam autem principium
non fuit adeo malum, tamen paulatim
res in deterius commutata est, donec
tyrannide Papae fere sit Christi Ecclesia
oppressa. In hac oeconomia primum
ordinem ministeriorum faciunt sacras
mentum, praeter uerbum Dei. Deinde
Chrisma kakozhlia-GR Aaronica adhibent,
et rasuras contra consuetudinem Apostolicae
et purioris ecclesiae, tum ordines
ecclesiasticos septem numerant, ut
primus Ianitorum sit, 2. Lectorum 3.
Exorcistarum. 4. Acolutorum 5. Subdiaconorum
6. Diaconorum, postremus
Presbyterorum, quorum plures
gradus fecerunt. Alios enim uocarunt
Episcopos, alios Archiepiscopos, Metropolitanos [Metropolipanos ed.],
Parochos, Antistites et
Praesides. Deinde his gradibus non
contenti, fecerunt tres patriarchas:
Romanum, Antiochenum et Alexandrinum.
Verum temporis progressu,
inter hos quem maximum uoluerunt
Papam appellarunt, quem Papam
p.546
monarcham ecclesiae creauit impius
Phocas Imperator, qui sanctissimum
Mauritium obtruncauit cum uxore et
liberis. Ex eo tempore inuaserunt Romani
pontifices ecclesiam, et usurparunt
sibi ius utriusque gladij, ut uocat, et
ita regnum antichristi erectum est, quod
initium a libidine dominandi sumpsit.
Sed quid hic antichristus facit? destitutus
est scripturae aperto testimonio,
ideo confugit ad allegoriam. Nam
ex eo quod Lucae 22. fiat mentio duorum
gladiorum, et Christus dicat, eos
sufficere: inde inferunt adulatores Papae,
utrumque gladium, nimirum uerbum
Dei, ac politicam administrationem
(ut illi quidem interpretantur) penes
Papam residere. Sed istius dicti
occasio uidenda est. Christus dixit:
Qui non habet gladium, emat. An
hic incitat suos ad arma? Nequaquam. Debebant
igitur interpretationem istius
loci quaesiuisse, non pugnantem cum
Domini mente aut regni eius conditio
ne. Notum est omnibus, qui in sacris
p.547
literis uel leuiter uersati sunt, Metonymiam [Metonyam ed.]
frequentem, esse in scripturis, qua
res per signum designatur. Cum igitur
Christus dicit: Qui non habet gladium
emat, certe nolebat suos ad arma
incitare, sed belli tempus instare significabat.
Vnde patet, errare uehementer
Papistas, qui ex dicto Christi respondentis
discipulis dicentibus, Ecce duo
gladij hic, Satis est, extruunt Papae tyrannidem
Nec ualet ulla allegoria ad
confirmanda dogmata, nisi habeat praeeuntem
scripturam. Praeterea illa allegoria
ex diametro pugnat cum regno
Christi, quod est spirituale, cuius
arma etiam spiritualia esse docet Paulus
1. Corinth. 10. Huc accedit quod
dominus apud Lucam ministerium
uerbi ab officio principum separat,
huic dominationem relinquens, illi
prorsus adimens. Reges, inquit, gentium
dominantur ipsis, Vos autem
non sic. Inde enim ortus erat sermo,
quod inter se Apostoli contenderent,
quis inter eos maior esset futurus, ac
p.548
ueluti rector aliorum in regno Christi
Vt eiusmodi ambitio tolleretur, monet
regnum suum spirituale esse, non in
mundana celsitudine positum, non in
pompa aut dominatione, sed omnem
ministrorum suorum eminentiam in
hoc constitutam esse,, ut seruiant. Cum
ergo hoc loco dicat Dominus, Apostolos
et ministros Ecclesiae regibus non
fore similes, nempe ut dominentur,
summae impietatis est et impudentiae,
quod papa sibi contra interdictum
Christi, regiam authoritatem et potestatem
uindicet. Verum ut tegat uulpem
immanis ille yucotutannos-GR, ouina
pelle se texit, ac seruum seruorum Dei
se appellare coepit. Sed factum ipsius
et tyrannis secus docet.
Porro ex huius psychotyranni
officina prodierunt cardinales et infinita
Monachorum agmina, quibus
horrendis modis Ecclesiam Christi
ista bestia uastauit et fere oppressit.
Contra huius bestiae tyrannidem
subinde dominus excitauit pios et doctos
p.549
uiros qui tyrannidem papae uoce,
scripto et sanguine oppugnarunt
et postremum in hac aetate beatum Lutherum
in Germania excitauit, qui regnum
papae potenti spiritu inuasit, errores
reuelauit, concionibus et scriptis
confutauit, et ecclesiam iuxta Apostolicam
obseruationem, et purioris
ecclesiae exemplum reformauit. Nam
cum uideret totum mundum et papatum
conspirasse contra et aduersus Euangelium
Christi, ipse spiritu Dei
auctus se mundo opposuit, et ueritatis
uiam alijs monstrauit, Vnde et nostra
ecclesia emendata, purum Euangelium
Christi amplectitur, ordinat ministros
utiles Ecclesiae, insistit uestigijs Apostolorum
et primitiuae Ecclesiae, Abijcit
inutiles ceremonias, quibus refertus
fuit tortus papatus, retinet et ordinat
pios ritus, quibus ecclesia exercetur
pie et utiliter. Et quanquam primatum papae
atque omnem eius tyrannidem et imperandi
libidinem execratur, tamen
p.550
ecclesia nostra Danica, non est akefalos-GR
sed agnoscit cum ecclesia Catholica unum
CHRISTVM regem et sacerdotem.
Deinde quantum ad disciplinam externam
attinet, agnoscit magistratum
ciuilem ius gladij habere, quod exercere
debet secundum suas leges in reos.
Agnoscit etiam ecclesiasticam disciplinam,
qua superiores legitime uocati
ad ministerium, ut episcopi, pastores,
doctores in scholis, uti possunt ad coercendos
contumaces uerbo, sine ui
corporali. Arma enim ministrorum
uerbi spiritualia sunt, quemadmodum
Paulus docet, 2. ad Corinth. 10. Inter
hos ministros agnoscit etiam ecclesia
nostra gradus dignitatis, et ordines
pro diuersitate donorum, laborum magnitudine
ac uocationum dignitate, ac
iudicat barbaricum esse, de ecclesia hunc
ordinem tollere uelle, Iudicat caeteros
ministros suis episcopis oportere obtemperare
in omnibus quae ad aedificationem
ecclesiae faciunt, iuxta uerbum Dei,
p.551
ac utilem Ecclesiae oeconomiam, Iudicat
Episcopos ius habere in caeteros
ministros Ecclesiae, non despoticum
sed patrium. Et quanquam fatetur
nostra Ecclesia, aequalem ministrorum
uerbi potestatem esse, quantum ad Iurisdictionem
spiritualem attinet, de
qua re postea dicemus: tamen quia disciplina
Christiana retineri non potest
nisi corrigantur uicia, et officia singulis
debita commendentur, indicat recte
facere Episcopos, qui hortationibus
et obiurgationibus non solum laicos
(ut uocant) uerumetiam presbyteros
in officio retinent. Hoc confirmatur
non solum officij exequendi
necessitate uerumetiam Pauli testimonio,
qui suum Timotheum hortatur,
ne presbyteros aspere obiurget, sed
tanquam pater hortetur. Ex hoc Pauli
testimonio duo aperte colliguntur:
Primum Episcopos habere ius hortandi
et obiurgandi non facientes officium.
Deinde quia frustra fiet obiurgatio
et hortatio praefractis et contumacibus
p.552
uult Paulus, ut inferiores pijs
praeceptionibus, monitionibus et obiurgationibus
superiorum cedant. Pijs
dico, quia si episcopi aliquid praeceperint,
quod non sit sui officij, hic modeste
licet inferiori ministro quod imperatur
recusare, Deinde et hoc ex mandato
Dei apertum est, quod episcopis
uel uerbum Dei corrumpentibus, uel
suprimentibus nullo pacto sit obtemperandum.
Episcoporum enim potestas
ad aedificationem ecclesiae non
ad destructionem se extendit. 2. Cor.
13. Liquet et hoc, quod inferioris gradus
ministris liceat superiores pie et
modeste admonere, si quando recto pede
ad ueritatem Euangelij non incedant.
Neque hoc aegre ferre debent pij
Episcopi, sed tanquam patres benigne filiorum
suorum hortamenta cum gaudio
excipient. Sic Petrus admonitus
est a Paulo, cum non recto pede ad ueritatem
Euangelij incederet. Sic Paphnutius
praesbyter sententiae Episcoporum
de interdicto sacerdotum coniugio
p.553
obuiauit, cui pij Episcopi
cesserunt.
Hunc ordinem amplectitur nostra
ecclesia, hos dignitatis in ministerio
gradus seruientes decoro et disciplinae
agnoscit. Nec mouetur Anabaptistarum
ac Libertinorum effreni libidine,
qui ecclesiam Christi barbaricum
quendam hominum coetum, sine ordine
fingunt, in quo coetu nulla aut donorum
aut laborum aut uocationum
ratio habeatur, cum habeat nostra ecclesia
non solum exemplum Apostolicae
et purioris ecclesiae, uerumetiam mandatum
spiritus sancti, omnia ordinate
et decenter ad aedificationem
faciendi.
CAPVT
VNDECIMVM.
DE POTESTATE
Ecclesiastica.
POTEstas Ecclesiastica Symbolo
clauium in scripturis designatur, Matthei
p.554
16. cum dicitur Petro: Dabo tibi
claues regni coelorum, et quodcunque
ligaueris in terra, erit in coelis ligatum,
et quodcunque solueris super terram,
erit solutum in coelis. Claues
autem regni coelorum sunt, quibus regnum
coelorum aperitur et clauditur.
At regnum coelorum quod est Ecclesia,
administratur, aperitur et clauditur
praedicatione Euangelij. Proinde
claues regni coelorum nihil aliud esse
possunt, quam munus et potestas administrandi
Ecclesiam Christi, idque secundum
uerbum Christi. Appellationis
ratio haec est: Qui oeconomi [oeeconomi ed.] constituuntur
in aliqua domo, ijs traduntur
claues, ut omnia aperiant et claudant
pro arbitrio domini sui. Inde factum
est, ut clauium Symbolo in scripturis
significetur domus administratio. Esa.
22. Dabo clauem domus Dauid super
humerum eius, aperiet et nemo claudet,
claudet et nemo aperiet. Hic
aperte clauis domus Dauid significat
administrationem regni Dauitici.
p.555
Vnde ministri uerbi qui praedicatione
uerbi aditum ad coelum patefaciunt
recipientibus uerbum, et clausum esse
coelum inobedientibus uerbo docent,
Oeconomi regni Dei et claues regni
coelorum habere dicuntur.
Quare ecclesiastica potestas recte definitur
esse facultas ecclesiae data, qua
ipsa recipit (quos iubet dominus remissis
peccatis) in consortium regni
ipsius, reijcit quos ipse reijci praecipit,
pascit receptos et regit uerbo, sacramentis
et disciplina, ut veterem hominem
indies magis magisque aboleant et
nouum instaurent. Eijcit rursus ex
consortio regni Christi, qui suis moribus
promerebant, ac iterum eiectos, si
egerint poenitentiam recipit. Postremum
uocat ministros ad ministerium
uerbi, quibus hanc administrationem
commendat. Haec uera ecclesiasticae
potestatis est descriptio, quae in genere
ita quoque definiri potest, quod sit munus
ecclesiae collatum, quo ipsa administrari
debeat iuxta uerbum Dei.
p.556
Quod autem in uerbo Dei fundata debeat
esse haec potestas, ex eo liquet, quod
Paulus omnem potestatem a Deo datam
Ecclesiae ad aedificationem (fidei)
dicat: Nunc autem quicquid pertinet
ad aedificationem fidei id uerbo Dei
continetur. Proinde potestas ecclesiastica
omnis ut ex uerbo est, ita in eodem
uerbo inclusa existit. Et cum dominus
Ioan./ 7. dicit. Doctrina mea
non est mea, sed eius qui misit me, ministris
Euangelij omnibus quam in docendo
regulam sequi debeant suo exemplo
praescribit. Non igitur Ecclesiae
potestas infinita est, sed certis limitibus
definita, ut quae uerbo Dei sit
subiecta et ei inclusa.
Ex his etiam manifeste colligitur
tria requiri in potestate ecclesiastica. 1.
Vt a Deo sit data. 2. Vt in salutem et
aedificationem ecclesiae exerceatur. 3.
Vt uerbo Dei nitatur. Data quidem
est toti ecclesiae, sed eam rite exercent,
qui mandato eius fideliter obediunt legitime
p.557
uocati, idque si uerbum Dei tanquam
unicam agendi regulam
sequantur.
Porro haec ecclesiastica potestas duplex
est, nimirum Ordinis et Iurisdictionis.
Ordinis potestas est ministerium
uerbi, quo recipiunt in ecclesiam
eos, qui uel dant ipsi Christo nomina,
ut illa tria millia hominum, qui ad concionem
Petri compuncti corde crediderunt,
quos Petrus recipit in ecclesiam
communicato baptismo. Vel qui
offeruntur ecclesiae per credentes, ut Infantes
qui pro se loqui non possunt,
quos dominus nihilominus uult recipi
in ecclesiam, iuxta illud: Baptizantes
omnes gentes, in quorum numeroo infantes
includuntur. Deinde eadem
potestate in ecclesiam receptos regunt
doctrina, sacramentis et ceremonijs.
Hanc potestatem ideo ordinis esse dico,
quia certam et ordinatam regulam
habet, quam semper sequi debet, nec in
bene constituta ecclesia requirit deliberationem
aut senatus ecclesiastici
p.558
sententiam, sed ad ministerium uocati
ministri iuxta ordinis praescripti rationem
se gerunt, quantum quidem ad
publicam functionem attinet.
Altera pars potestatis ecclesiasticae
est Iurisdictio, quae maxima ex parte
pendet a potestate clauium. Haec nihil
aliud est, quam Ius spiritualem politiam
conseruandi. Et in tribus consistit.
1. In cognitione uerae doctrinae. 2. in
improbatione falsae doctrinae. 3. in
disciplina.
Quod autem ecclesia uniuersalis habet
ius cognoscendi ueram doctrinam
testantur plurima testimonia. Christus
inuitat ad se omnes, ut a se discant. Apostoli
mittuntur ut doceant. Deus
requirat noticiam sui uerbi, sine qua
salus nemini contingere potest. Quare
horrendo sacrilegio tenentur papistae,
qui laicos arcent a lectione sacrorum
librorum, et interdicunt ne sacra
biblia uulgata lingua excudantur,
et legantur a laicis (ut uocant)
qua re declarant se immanes
p.559
hostes esse salutis hominum, quos Dominus
Lucae 11. obiurgat dicens: Vae
uobis legisperitis, qui tulistis clauem
scientiae, ipsi non introijstis, et eos qui
introibant prohibuistis Item Matth./ 23
Vae uobis scribae et Pharisei, hypocritae,
quia clauditis regnum coelorum
ante homines, uos enim non intratis,
nec aduenientes sinitis intrare. Haec
uehemens obiurgatio pertinet ad omnes
omnium temporum pharisaeos,
qui sibi docendi ius uindicant, sed interim
ueram uiam ad Christum
intercludunt.
Deinde quod ius habeat ecclesia improbandi
falsam doctrinam ostendit
mandatum Christi, Matth./ 6. Cauete a
pseudoprophetis Matth./ 8. Lucae 12.
Cauete a fermento Phariseorum. Item
ad Gal./ 1. Si quis aliud docuerit Euangelium,
Anathema sit.
Tertia Iurisdictionis pars est Disciplina,
qua membra corporis Christi,
hoc est ecclesiae inter se cohaerent. Nam ut
doctrina ipsa est ueluti anima ecclesiae,
Ita disciplina instar neruorum est, quibus
p.560
membra suo quoque loco aptantur,
connectuntur et continentur. Huius
disciplinae magna laus est. Praedicatur
enim esse sanitatis subsidium, ordinis
fundamentum, unitatis uinculum.
Nam sine disciplina nulla domus, nulla
respublica incolumis persistere potest.
Et quia quaeque familia quo honestior
fuerit eo iustiorem sectatur disciplinam,
par est, ut omnium honestissima
familia Christi, hoc est ecclesia,
optima disciplina regatur. Quare huc
pauca de disciplina ecclesiastica adijciam,
idque non ex Pontificijs decretis
quae sapiunt tyrannidem, Sed ex uerbo
Domini, traditione Apostolica, et exemplo
purioris ecclesiae.
Definitur autem disciplina ecclesiastica
hoc pacto, quod sit paedagogia
quaedam, qua homines in familiam
Christi recepti cohercentur et ad pietatem,
iusticiam, modestiamque assuefiunt,
ne quid adeo augusta professione
indignum committant, sed ut iuxta doctrinam
euangelicae praescriptum singuli
p.561
suum officium faciant.
Est autem haec disciplina duplex,
Communis et cleri peculiaris. Illi
subesse omnes debent ex aequo huic soli
clerici. Porro Communis duplex
est: Ordinaria et extra ordinaria, de
quibus distincte deinceps dicendum
est, ac primum de ordinaria.
Ordinaria itaque disciplina est, quae
uerbum Dei ac traditionem Apostolicam
pro regula habet, a qua nunque licet
discedere, Est enim iuris diuini, ac
dependet proprie a potestate clauium.
Haec quia lapsus contra legitimam uiuendi
rationem corrigit, primum lapsuum
genera nobis sunt explicanda,
Deinde qualis disciplina in singulis
obseruari oporteat, postremo penes
quos sit corrigendi facultas declarandum
est. Lapsus itaque disciplina corrigendus
duplex est, Occultus nimirum
et manifestus. Occultum uoco,
cuius unus aut pauci admodum sunt
conscij. Manifestum uero qui est publice
p.562
notus et apertus, Occultus rursus
aut ex ignorantia aut ex infirmitate,
aut ex malicia contingit. Manifestus
seu publicus aut delictum est aut flagitium.
Delictum quidem quod errore
uel infirmitate perpetratur, aut etiam
casu inopinato, flagitium uero est
enorme scelus, ut homicidium, Adulterium,
usura, furtum etc. Deinde flagitiorum
alia multitudinem inuaserunt,
alia paucos tantum de multitudine.
Nunc qualis in his lapsibus disciplina
adhibenda sit uideamus. Si itaque lapsus
occultus est, regula emendandi ac
corrigendi, quam Dominus praescribit
Matth. 18. sequenda est. Si peccauerit
inquit, in te frater tuus, uade et argue
eum inter te et ipsum solum, Si te
audierit, lucratus es fratrem tuum. Si
autem te non audierit, adhibe tecum
adhuc unum aut duos, ut in ore duorum
aut trium testium consistat omne uerbum.
Quod si non audierit eos, dic ecclesiae,
quod si ecclesiam non audierit, sit tibi uelut
ethnicus et publicanus, h. e. prophanus
p.563
et impius. Amen dico uobis, quaecunque
ligaueritis super terram, erunt ligata
in coelo, et quaecunque solueritis
super terram, erunt soluta in
coelo.
In hac concionis Christi pericopa
quatuor sunt nobis diligenter obseruanda.
Primum est mandatum Christi, quod nemo
contemnere citra magnum sacrilegium
potest. Si peccauerit inquit in te frater
tuus, id est, te conscio uel sub tua
conscientia. Nam in graeco est eis-GR se-GR
quod phrasi graeca non significat contra
te sed coram te seu te conscio. Esset
enim contra Christi doctrinam propriam
iniuriam persequi. Deinde monstratur
hic praecipuum disciplinae ecclesiasticae
fundamentum, quod est priuata
correptio. Vade, inquit, et argue
eum inter te et ipsum solum.
Tertio loco indicantur gradus priuatae
correptionis, et tres enumerantur. Primus
ut arguas ipsum pro modo delicti
inter te et ipsum solum, hoc cum dicit
dominus, non uult ut peccatum fratris
p.564
quod tibi soli aut paucissimis est notum,
omnibus manifestum facias, hoc
enim cum charitate fraterna pugnat, et
magis ad destructionem quam aedificationem
facit. Nam alijs scandalo est
postquam enotuerit ipsum factum. Quod
si hoc primo gradu promoueris aliquid,
et emendauerit se reus frater; fecisti
officium et lucratus es fratrem tuum.
Verum si hac uia nihil profeceris,
gradus secundus tentandus est, hoc
est, adhibebis unum aut alterum testem
tecum, ac in ipsorum praesentia conaberis
fratrem in uiam reuocare. Quod
si frustra feceris, adhuc non desperandum
de fratre, sed extrema tentanda
sunt, et coram ecclesia, hoc est, uel coram
senatu ecclesiastico, uel coram pluribus
fratribus, contumacem obiurgabis,
ut uel hoc pacto suffusus rubore resipiscat.
Verum si hac uia nihil succedit,
habendus est pro impio et prophano,
qui nihil habet commune cum
Ecclesia Christi Tunc enim uere
isti contumaci continget, quod Salomon
p.565
prouerbiorum 15. dicit: Qui increpationes
odit, morietur. Postremo
ecclesiae iudicium ratu fore in coelo
dominus pronunciat his uerbis: Amen
dico uobis, Quaecunque ligaueritis
super terram, erunt ligata in coelo.
Sed de hoc iudicio ecclesiae infra plura
dicenda sunt.
Porro si lapsus fratris fuerit manifestus,
sequendum est praeceptum et factum
Pauli. I. Timoth./ 5. praeceptum
habetur in hunc modum: Peccantes
coram omnibus argue, ut et caeteri timorem
habeant. Hoc praeceptum
nisi intelligatur de manifestis peccatis,
cum mandato domini iubentis arguere
fratrem inter te et ipsum solum, stare
non potest. Quare non dubium est,
quin de emendatione publicorum delictorum
intelligendum sit hoc Pauli
praeceptum. Factum Pauli quo praeceptum
confirmatur, habetur ad Gal./ 2.
Vbi Petrum palam in facie Ecclesiae
obiurgauit. Fuit enim lapsus Petri ecclesiae
praesenti cognitus. Ex his duas colligamus
p.566
regulas. Priorem, In occultis
delictis corrigendis procedendum est
secundum gradus a Domino praescriptos,
Nimirum, ut primum solus, deinde
adhibitis testibus, postremo coram
ecclesia, seu quibusdam delectis uiris,
quorum pietas et grauitas est spectata,
fratrem delinquentem corripias. Posteriorem:
In manifestis delictis statim
procedendum esse ad solennem ecclesiae
correptionem, idque cum ut lapsus
emendetur, tum ut reliqui fratres timeant,
et ipsius exemplo reddantur
cautiores.
Verum quemadmodum in occulto
lapsu, ita etiam in publico prudenter
castigatio adhibenda est. Si enim quis
lapsus est ignorantia aut infirmitate,
sufficit paterna et blanda admonitio
cum exhortatione in posterum uitandi
tale delictum. At si ex malicia peccatum
est, lapsus quidem occultus seuerius
corrigendus, Manifestus uero excomunicatione
feriendus est, sed ita tamen
p.567
omnia moderanda sunt, ne castigationis
seueritas errantem in desperationem
adigat. Est enim aequitate et
clementia temperanda disciplina ecclesiae
ne rigor modum excedat. Seueritate
quidem opus est, ne impunitate,
quae peccandi illecebra est, mali reddantur
audaciores. Ac rursus quia periculum
est, ne is qui castigatur animum
despondeat, adhibenda est moderatio,
nempe ut ecclesia simul atque resipiscentiam
illius certo cognouerit, ad dandam
ueniam sit parata. Loco huius
regulae de moderatione, sit nobis consilium
Pauli 2. ad Cor./ 2. qui obsecrat
Corinthios, ut incestum resipiscentem
charitate prosequantur, condonent ei
flagicium, ac poenitentem consolentur
ne forte abundantiori tristitia absorberetur.
Quemadmodum enim correptio
fraterna a charitate proficisci,
ita etiam in emendationem et aedificationem
fratris delinquentis tendere debet.
Id quod euincitur ex finibus disciplinae
ecclesiae, unde consilium in
p.568
corripiendis fratribus omnino petendum
est.
Sunt autem tres fines castigationis
ecclesiasticae, ac potissimum Excommunicationis,
Primus est, ne cum Dei
contumelia inter Christianos nominentur
qui turpem ac flagitiosam uitam
degunt. Secundus, ne assidua malorum
consuetudine boni corrumpantur,
Modicum enim fermentum totam
massam corrumpit: Tertius ut lapsi,
pudore suffusi tandem resipiscant
et reconcilientur Ecclesiae. Ex his
finibus satis apparet, in castigatione
ecclesiastica gloriam Dei quaerendam
aedificationem Ecclesiae et resipiscentiam
lapsi fratris, Quo si respexerimus
non erit difficile seueritatem aequitate
et clementia temperare.
Restat ultima distinctio, qua flagicia
alia in multitudinem grassantia, alia
paucorum esse dixi, de quibus hoc loco
in uniuersum tenendum est, Quod
suo genere omnino digna sint excommunicatione,
ut testatur dictum Pauli
p.569
I. Corint./ 5. Si quis frater nominatur
inter uos, uel scortator, uel auarus, uel
idolorum cultor, uel ebriosus, uel maledicus,
cum huiusmodi nec cibum sumere
permitto. Verum his prout status
est praesentis ecclesiae, Cauendum
est ne in maiorem destructionem adhibeatur
excommunicatio, et ex medicina
fiat uenenum. Quare censeo sequendas
esse duas regulas Augustini,
quarum prior est de peccatis in multitudinem
grassantibus, qualia, proh dolor,
in hoc regno sunt, ebrietas, luxus
uestium, commessationes, usura, et huius
generis fere infinita: Non aspere
inquit, quantum existimo, non duriter
non modo imperioso, ista tolluntur magis
docendo quam iubendo, magis monendo
quam minando. Sic enim agendum est
cum multitudine peccantium. Hoc
Augustini consilium regulam praescribit
agendi cum multitudine peccantium,
quae regula confirmatur ex finibus
excommunicationis supra positis.
Nam si hic excommunicatio adhiberetur,
p.570
magis turbaret paucos bonos infirmos,
quam corrigeret multos animosos
malos. Neque tamen ex eo sequitur,
non esse taxanda publice grassantia scelera,
sed tantum modum castigandi
temperare oportet, publice pacis gratia.
De paucorum flagitijs hanc dat
regulam Augustinus: Seueritas exercenda
est in peccata paucorum. Haec
enim stare potest cum correptionis ecclesiasticae
finibus.
Porro hic duo genera hominum admonere
oportet, Nimirum infirmos,
ne deficiant ab ecclesia propter grassantia
flagitia, et Ministros uerbi ne uel
despondeant animum, uel omnino munus
docendi abijciant, cum parum admodum
se proficere suis laboribus et
uigilijs animaduertunt. Infirmi itaque
sciant, abstinendum esse a flagitiosis,
quantum ad priuatam conuersationem
attinet, non quantum ad ecclesiae
externam communionem, nisi censura fuerint
ecclesiae excommunicati. Nec cum his pugnat
praeceptum Apostoli 2. ad Thess./ 3.
p.571
Praecipimus autem uobis fratres in nomine
Domini Iesu Christi, ut subducatis
uos ab omni fratre ambulante inordinate.
Non enim hic Paulus de externa
Ecclesiae communione agit, sed
de priuata conuersatione et familiaritate.
In libertate enim nostra ac facultate
positum est, an familiariter uersari
cum sceleratis uelimus, nec ne. At
in arbitrio nostro nequaquam positum est,
a communione ecclesiae abstinere.
Obseruetur et haec regula Augustia
ni: In corripiendis fratribus, misericorditer
corripiat homo quod potest,
Quod autem non potest. patienter ferat,
et cum dilectione gemat ac lugeat.
Ministri uerbi huius regulae sint memores,
quod omnis pia ratio et modus
ecclesiasticae disciplinae unitatem spiritus
in uinculo pacis intueri semper debeat.
Quisquis igitur uel quod potest
arguendo corrigit, uel quod corrigere
non potest, saluo pacis uinculo excludit,
uel quod saluo pacis uinculo excludere
p.572
non potest, aequitate improbat
firmitate supportat, hic a maledictione
liber et solutus est: Ita enim eradicanda
sunt zizania, ne frumenta
laedantur.
Iam penes quos sit corrigendi facultas
breuiter est dicendum. Quantum
igitur attinet ad priuatos lapsus omnium
Christianorum, qui eius lapsus
sunt conscij, officium est eos corrigere
doctrina, admonitione et obiurgatione,
iuxta gradus a Christo praescriptos
qui supra enumerati sunt et declarati.
Publica delicta a ministris uerbi palam
coram omnibus arguenda sunt, si
uidebitur ad aedificationem facere. Idque
non unius pastoris censura, sed uel totius
ecclesiae, uel saltem quorundam
grauium uirorum, qui uice totius ecclesiae
funguntur, fieri oportet, Ita tamen
ut pastor toti Ecclesiae excommunicatione
sententiam pronunciet. Haec
enim ratio excommunicandi in primitiua
ecclesia seruata est, et habet pro
regula apostolicam traditionem 1. Cor./ 5,
p.573
Praeterea eiusdem ecclesiae est, emendatos
in ecclesiam recipere per ministros
uerbi, qui ministri poenitentiam seriam
eorum qui reconciliari ecclesiae cupiunt,
exponere debent.
Hactenus de ordinaria disciplina,
quae proprie dependet a potestate clauium,
huic subseruit ordinatio certi
temporis, loci, quando et ubi populus
conuenire debeat, ad audiendum uerbum
et ad sacram coenam, Haec ordinatio
tametsi quantum ad certi temporis
et loci circumstantias attinet, est libera,
ut quae non obliget nos uerbo
Dei, tamen quantum ad genus attinet,
iuris diuini est. Omnibus enim mandatum
est uerbum audire et participas
re sacramentis. Quapropter nemo
pius certam temporis et loci, quando
et ubi uerbum et sacramenta tractabuntur,
ordinationem contemnit, sed
libenter se huic disciplinae ecclesiasticae
parti subijcit. Nec hoc pugnat cum Christiana
libertate. Nam qui in Christo
sunt liberi, ut sciant se per Christum a
peccato, maledictione legis, ac ritibus
p.574
humanis esse liberos, Ita quoque norunt
se disciplinae et ordinis gratia, quantum
ad externum ecclesiae regimen attinet,
honestae ac piae disciplinae subiectos esse.
Hactenus de communi disciplina et
ordinaria dictum est: Nunc paucis de
extra ordinaria dicendum., Haec nec
tempus nec modum nec formam praescriptam
uerbo Dei habet, sed in ecclesiae arbitrio
posita est, et temporum rationem cum
euentu habet, unde in hac extraordinaria
disciplina respicere oportet ad tria
tempora, praeteritum praesens et futurum.
Ad praeteritum ut si aliquid praeter opinionem
euenit ueluti magnorum uirorum
liberatio e periculis, foelix ecclesiae et
ministerij uerbi successus, propagatio
doctrinae in alijs nationibus. Hic officium
ministrorum uerbi fuerit consentientibus
praecipuis ecclesiae membris populum certo
tempore conuocare ac ad gratiarum actionem
inuitare. Ad praesens ut si grassari
incipiat pestilentia, uel fames, uel bellum
hic populus conuocandus est, exhortatio ad
poenitentiam, ieiunium, preces, instituenda est.
Ad futurum tempus, ut si uel clades aliqua
p.575
imminere uidetur, uel aliqua magna
deliberatio siue de religione siue de statu
politico ineunda est, piorum pastorum
officium fuerit, hortari populum
ad solennes preces, ut Dominus pericula
imminentia uel auertat prorsus, uel
conuertat, in sui nominis gloriam, ac
deliberationes instituendas suo spiritu
gubernet. Haec extra ordinaria disciplina
cum Prophetarum tum Apostolorum
puriorisque ecclesiae exempla habet,
Quare nequaquam ubi res postulat
negligenda est.
Nunc restat disciplina quam cleri
peculiarem dixi. Haec canone et executione
constat. Canon uersatur circa
quatuor, alias circa certarum rerum
prohibitionem, ut ne quis clericus uenationi,
ne quis aleae, ne quis commessationi,
ne quis foenori aut mercaturae
uacet, ne quis lasciuis saltationibus intersit.
Alias circa certa exercitia, ut
sunt Cantationes, Sacrae lectiones, uigiliae:
Alias circa officiorum in ecclesia
distinctionem, ut in Ecclesia alius
p.576
doceat, alius recitet aliquid ex sacris
literis, alius praesit coenae dominicae.
Alias circa poenas, quarum gradus fuerunt,
priuata obiurgatio ab episcopo,
publica a concessu episcoporum et
praesbyterorum, dispositio ab officio,
excommunicatio, extremus gradus fuit
anathematizatio, quae solum adhibebatur
contra obstinatos haereticos, quales
fuerunt Arius, Cherinthus etc. Veteris
enim ecclesiae mos fuit, sine ui externa
in suum clerum animaduertere.
Huius disciplinae executio potissimum
episcopis comissa erat qui ideo aliquando
bis, aliquando saepius in anno synodos
prouinciales couuocabant ubi non
unius Episcopi censura, sed totius cleri
collecti sententia res agebatur. In hisce
synodis de doctrina, de moribus, de ceremonijs,
de disciplina, atque alijs rebus
ecclesiae utilibus tractabatur, atque tantisper
res foeliciter successit, donec
dominandi libido inuasit Papam
aliosque creatos ab eo Episcopos. Haec
de disciplina Ecclesiastica communi et
p.577
clericali dicta sint, uerum si quis cupit
priuati hominis disciplinam, sciat eam
in quatuor consistere, ut suos affectus
petulantes et cogitationes prauas meditatione
uerbi et oratione domet, ut
uerba pietate regat, ut facta ad normam
legis exigat, utque gestus similiter pietati
congruos amet. Sed de his satis: Nunc
de tertia hyerarchiae ecclesiasticae parte
dicendum est.
CAPVT DVODECIMVM
De authoritate ecclesiastica.
Cum potestate coniuncta est authoritas,
in qua duo sunt consideranda. Vanum,
Quarum rerum sit, Alterum, penes
quas personas resideat ecclesiae authoritas.
Duas res subijciunt ecclesiae
authoritati, traditiones nimirum et interpretationes
scripturae, Traditiones
sunt ritus, qui absque scriptura traditi dicuntur,
uel ab Apostolis, uel post Apostolos
a sanctis patribus. Huius generis
sunt baptisma infantium, obseruatio diei
dominicae, quod coena domini a ieiunis celebretur,
et a ieiunis percipiatur, Item,
p.578
canones plerique de disciplina ecclesiae et
cleri. Sed quid sentiendum sit de huiusmodi
traditionibus, uide in locis Theologicis
Philippi.
Interpretationes scripturae sunt peculiaria
dona Dei quibus eruuntur et
in lucem producuntur quae obscura uidebantur,
In hoc genere sequenda est
regula Pauli, nimirum quod omnis scripturae
interpretatio debeat esse analoga fidei,
hoc est, conuenire debeat cum primis
et apertis pronunciatis scripturae,
continentibus uerae religionis fundamenta.
Deinde et hoc discrimen obseruetur,
quod dicta interpretum sint
in triplici genere. Alia enim sunt demonstrata,
alia probabilia, sed praeter
scripturam, Alia pugnantia cum
scriptura.
Primi generis summa est authoritas
nam eiusdem firmitudinis sunt quae
immota consequentia ex uerbo aperto
Dei colliguntur, atque ipsa oracula
Dei. Huc pertinet Symbolum Niceni,
Athanasii.
p.579
Medium genus tantisper propter authoritatem
patrum retineri potest, donec
a Sophistis in malam consequentiam
trahatur. De postremo genere
utilem tradit regulam Ambrosius libro
10. officiorum: Nos noua omnia
quae Christus non docuit iure damnamus,
quia fidelibus uia Christus est, Si
igitur Christus non docuit quod docemus
etiam nos, id detestabile iudicamus.
Proinde quicquid ex patrum
scriptis cum authoritate scripturae congruit,
cum laude illorum accipiendum
quod autem non congruit cum pace
illorum respuendum est, sed de his
supra.
Restat ut dicatur, penes quas personas
resideat authoritas ecclesiae. Papa
sibi hanc authoritatem uendicat, sed
falso: Est enim authoritas ecclesiae
fundata in oraculis Dei, contra quae
nulla humana authoritas ualet, Qua
re sciendum est, hanc authoritatem penes
totam et uniuersam ecclesiam esse,
sed diuersimode. Maior enim est
p.580
eorum in Ecclesia authoritas qui ex ueris
fructibus spiritus declarant se spiritum
Christi habere, Item maior piorum
ministrorum quam laicorum. Amplior
adhuc penes pios, doctores, longo
tempore exercitatos, Grandior adhuc
penes piorum consilia, ubi ex fructibus
spiritus Christi adesse cognoscitur.
Verum hic iuxta consilium Pauli
2. Corinth./ 11. probandi sunt spiritus,
an ex Deo sint, quod nulla alia re certius
fieri potest, quam ipsa scriptura, ipsa
lege Dei, ad quam Dominus ipse probationem
spirituum exigendam praecepit,
Deut. 13. his uerbis. Si surrexit in
medio tui propheta, qui somnium uidisse
se dicat, et praedixerit signum atque
portentum, et euenerit quod locutus
est, et dixerit tibi: eamus et sequamur
Deos alienos, quos ignoras, et seruiamus
eis, non audies uerba prophetae illius
aut somniatoris, quia tentat uos
Dominus Deus uester, ut palam fiat,
utrum diligatis eum an non. In toto
corde et in tota anima uestra, Dominum
p.581
Deum uestrum sequimini, et ipsum
timete, et mandata illius custodite
et audite uocem eius, ipsi seruietis,
et ipsi adhaerebitis. Quod autem
interpretationem scripturarum
certis personis et certo hominum ordini
asscribunt, falsissimum est. Nam
interpretatio scripturarum donum
Dei est, quod largitur Dominus in ecclesiae
suae aedificationem cuicunque uoluerit.
Haec breuiter de Hierarchia et
eius partibus sint dicta.
CAPVT DECIMVM
TERTIVM.
SATISFACTIO.
Vt autem doctrina de Satisfactione
clara et perspicua habeatur, primum
de ciuili satisfactione, Secundo, de ea
quae coram Deo ualet, Tertio, de ecclesiastica
satisfactione dicendum est.
Ciuilis satisfactio duplex est. Hominibus
enim laesis dupliciter satisfacit,
uno modo cum hi qui offenderunt, laesis
p.582
tantum praestant rei uel officij, ut id
quod laesis iniuria detractum est, iure
compensatum habeatur. Alio modo
cum hi qui offenderunt, culpam tantum
agnoscunt, et dolere eam sibi testantur,
ueniamque supplices orant, cum
officum in posterum plenius praestandi
promissione.
Haec duplex ciuilis satisfaciendi ratio
ad tribunal Dei accommodari postest,
sed hoc seruato discrimine, Quantum
enim ad priorem attinet, modum
satisfaciendi, solus Christus satisfecit patri
pro iniuria Deo ab humano genere
illata. Hunc enim solum scriptura
praedicat eum esse, qui sua uictima patrem
coelestem placauerit, unde solus
est expiatio pro peccatis nostris. Supra
eum solum correctio pacis nostrae, per
solum eius nomen obtinetur remissio
peccatorum, Vnde constat ex scriptura
quod hic Iesus Christus sit iusta satisfactio
pro omni offensa, qua caelestem patrem
offenderat genus humanum. Huius satisfactionis
soli credentes participes sunt.
p.583
Quare sacrilegium est tribuere ulli rei
hanc satisfactionis gloriam, quae soli
Christo competit. Verum quia iustificati
satisfactione Christi saepe labimur,
ac Deum offendimus quotidianis
erratis, et Deum supplices per ueram
poenitentiam deprecamur culpam per
Iesum Christum, dicimur interdum a
sanctis patribus Deo satisfacere, sed
ut filij offensum patrem poenitentia sibi
conciliant. Hinc Cyprianus: offerimus
uobis animi et consilij nostri
salutare munus, et quia odisse non
licet nobis, et sic Deo plus placemus
dum nullam pro iniuria uicem reddimus,
Hortamur, dum facultas, dum aliquid
de seculo super est, Deo satisfacere
et ad ueram relligionis candidam lucem
de profundo tenebrosae superstitionis
emergere.
Ecclesiastica satisfactio pars est disciplinae
Ecclesiae, et refertur non ad
tribunal Dei, sed ad placandum offensos
fratres in ecclesia Fuitque olim
p.584
ritus externus ecclesiae, non pertinens
ad conscientiam seu remissionem peccatorum
coram Deo, Sed duos alios fines
habuit, ut exploraretur an serio redirent
lapsi ad Ecclesiam, deinde etiam
ut alij admoniti diligentius regerent
mores, ne simili poena aliquando lapsi
castigarentur. Haec satisfactio publicae
poenitentiae pars tertia olim numerabatur,
Nam poenitentiam, quam requirebant
a lapsis coram ecclesia quando
recipiebantur, diuiserunt sancti patres
in Contritionem (quae ex lacrymis
poenitentis agnoscebatur) Confessionem
(qua reus coram ecclesia deplorabat
suum lapsum) et Satisfactionem
qua satisfiebat ecclesiae. Has
postea indocti Monachi ad conscientiam
transtulerunt [transstulerunt ed.]. Haec quia ad potestatem
Iurisdictionis pertinebat, non priuato
unius pastoris arbitrio, sed maturo
deliberatoque seniorum consilio regerebatur,
ne quid imperito aut intempestiuo
zelo fieret contra charitatis regulam,
aut etiam ne crimen lapsi
p.585
propalatum unius zelo maius scandalum
excitaret.
CAPVT DECIMVM
QVARTVM.
Christiana libertas.
LIBERTAS Christiana est manumissio
spiritualis, parta sanguine Christi,
quam offert Euangelium credentibus
in Christum, per quam liberati a
peccato, a damnatione legis ac ritibus
humanis, donamur spiritu sancto, ut
formidolosae nostrae conscientiae pacificentur,
et sub cruce gloriemur, certi
quod breui liberator noster sit nos ex
omnibus malis erepturus, ut amplius
non simus hominum serui, hoc est, humanarum
traditionum, sed ut liber populus
ijs libere boni ordinis, et decori
seu disciplinae gratia, utamur citra opinionem
iusticiae cultus meriti necessitatis.
Haec descriptio multa continet.
Primum quod libertas Christiana non
sit ciuilis aut carnalis, sed spiritualis, ut
quae in Christi regno spirituali locum
p.586
habet et in conscientia dominatur. Deinde
quia natura sumus serui peccati,
monet descriptio quod sanguine Christi
sit haec parta libertas, quae ut offertur
per euangelium ita fide recipienda
est. Si enim filius uos liberauerit (inquit
liberator noster) uere liberi
eritis.
Deinde recitantur quatuor gradus
huius libertatis, qui tametsi natura coniuncti
sunt, tamen eos discerni utile est,
ut cor pium inde maiorem consolationem
haurire possit. Primus itaque gradus
est liberatio a peccato, cum quo
secundus libertatis gradus coniunctus
est, liberatio a maledictione legis. Christus
enim (inquit Paulus) redemit nos
a maledictione legis, factus pro nobis
maledictum. Et significanter dicitur
a maledictione legis, nam quantum
ad obedientiam legis moralis pertinet
omnes adoptati sumus, ut domino seruiamus,
praestemusque ei iuxta uerbum
obedientia. Tertius gradus est donatio
spiritus sancti, per quem non solum confirmatur
p.587
primus et secundus, uerum
etiam uiuificamur ad praestanda ea opera,
quae spiritualis uita requirit. Et tametsi
opera sic facta propter uiciositatem
carnis minime satisfaciunt praecepto,
tamen placent propter adoptionis
spiritum, quo donati sunt credentes.
Quartus gradus est, quod liberi simus
a ritibus non solum Mosaicis, uerumetiam
ab omnibus humanis ritibus,
quantum quidem ad conscientiam
attinet. De hoc gradu Paulus ad Gala./
et ad Col./ disputat.
Verum ne quis abutatur hac libertate
Fines quoque adiecti sunt, ut, pacificatio
conscientiarum contra peccatum
et sententiam legis, Consolatio in cruce,
liber usus rituum externorum, ne
conscientijs nostris laqueos inijciant
humanae traditiones. At ne quis omnes
ritus contemnat, pietas, charitasque
suadent, ut pios ritus ordinis disciplinaeque
gratia seruemus, modo ne cultus
Dei necessarius aut opinio iusticiae,
p.588
meriti et necessitatis in illis
collocetur.
CAPVT DECIMVM
QVINTVM.
CEREMONIA.
Ceremoniae sunt ritus et ordinationes
ad regendam ecclesiasticam politiam
institutae. Harum aliae pugnant
cum uerbo Dei quales pleraeque hodie
papistarum, a quibus liberos nos esse
superiore capite declaratum est, Aliae
non pugnant cum uerbo Dei, sed aut
apertum uerbum et mandatum habent,
ut baptismus et coena Domini,
Aut faciunt reuera ad conseruandam
doctrinam et politiam ecclesiastica, et
sunt a senatu ecclesiastico ordinatae, uocanturque
a Paulo paradoseis-GR, id est, traditiones.
Hae traditiones aut decori aut
ordinis gratia institutae esse debent.
Decori quidem partes duae sunt: prior
est, ut excitemur ad pietatem illis adminiculis,
Posterior, ut modestia et grauitas
p.589
in pietatis tractatione eluceat,
Quare nec ashmoi-GR nec histrionicae esse
debent, quales pleraeque in papatu fuerunt.
Ordinis uero partes sunt tres: ut
praesidentes habeant certam agendi regulam.
2. ut auditores assuefiant ad
obedientiam et disciplinam, 3. ut bene
composito ecclesiae statu paci et tranquillitati
consulatur, Sed de hac re supra
dictum est.
CAPVT DECIMVM
SEXTVM.
ADIAPHORA.
Triplicia sunt opera. Quaedam
enim opera necessario facienda sunt, ut
quae expresso uerbo Dei praecipiuntur
Quaedam necessario cauenda sunt, ut
quae Deus aperto uerbo prohibuit.
Quaedam sunt inter haec media, quae
usitate adiafora-GR uocantur, quae Nazianzenus
ta-GR en-GR Mesw-GR keimena-GR uocat, de quibus
quid sentiendum sit, breuiter
exponam.
p.590
Vsitate definiunt adiafora-GR res esse,
quae neque mandantur neque prohibentur
uerbo Dei aperto. Verum ne hic erretur,
diligenter cauendum est, et inprimis
tres regulae obseruandae sunt.
Prima, operis in specie non expresse
praecepti uel prohibiti genus, aut est
praeceptum aut prohibitum. Si praeceptum
est genus, recte opus censetur
adiaforon-GR. At si genus prohibitum
est, nequaquam opus [gr.] dici potest.
Est enim in genere prohibitum. Celebrare
Missas hodie Papistae clamitant
esse adiaphoron, quia ut nullibi esse
praeceptum, ita nec prohibitum esse uociferantur.
Verum quia genus eius,
quod est colere Deum mandatis hominum,
aperte prohibitum est, Sequitur
et hanc prophanationem Missaticam
in genere interdictam esse, alioqui admitteretur
implicatio contradictionis.
Vnde sic definienda adiaphora colligo,
quod uera adiaphora sunt, cum
genus quidem facti est mandatum,
Specierum uero circumstanstantiae
p.591
sunt liberae et indifferentes, ut
uerbum audiendum est ex mandato
Dei, decorum seruandum est et ordo.
Sed circumstantiae, loci, temporis, uestitus
sunt libere et indifferentes.
Secunda regula: In adiaphoris et opus
et usus indifferentia esse debent.
Adiaphorum natura est, candida et linea
ueste res sacras, ut baptismum,
coenam Domini peragere. Verum
si usus non est liber, sed superstitionis
gratia seruatur, non potest amplius inter
res adiaphoras numerari, tum enim
ut in casu confessionis adiaphora esse
desinunt. Quare recte fecerunt ministri
uerbi, qui per nouas et papatum
redolentes constitutiones, noluerunt
cogi ad recipiendas istas uestes, quas
propter abusum et superstitionem
iam longo tempore abiecerant.
Tertia, Adiaphora considerari debent
dupliciter. Primum in se, ut sunt
res mediae absque relatione ad personas,
Deinde ex ratione personarum quae
illis utuntur. Si per se considerantur
p.592
neque placent neque displicent [disciplicent ed.] Deo, ut
nec sub praeceptum nec sub interdictum
ipsius cadant. Verum si ex personis
considerantur, tenendum est hoc
discrimen, quod personae utentes adiaphoris,
aut sunt fideles aut non. Si
sunt fideles, Deo placet obedientia in
adiaphoris propter fidem fidelium, nec
obstat quod Paulus dicit, Quicquid
non fit ex fide est peccatum, quia non
omnino uerbo Dei carent uera adiaphora,
Imo habent uerbum quantum
ad genus facti attinet, unde aestimationem
capit opus coram Deo, ubi fides
accedit. Ezechias non habuit uerbum
expressum de tollendo aeneo serpente,
attamen placuit Deo, quia genus facti
mandatum est, nimirum tollere Idololatriam
et Idololatriae occasiones.
Quare hoc factum Ezechiae ex fide
profectum placuit Deo, eique gratus
cultus fuit. At si utentes adiaphoris
sunt infideles, polluta sunt et mens et
conscientia illorum qui illa faciunt.
Nam quicquid non fit ex fide, peccatum
p.593
est, hoc est, reum, pollutum ac maledictum
coram Deo.
CAPVT DECIMVM
SEPTIMVM.
Scandalum in genere est quicquid
alijs uel causa uel occasio offensionis est
et usitate diuiditur in Datum et Acceptum.
Datum quidem uocant, cum aliquis
efficacem causam lapsus alijs praebet
seu dat. Acceptum uero, quod homines
ex aliorum recte factis, aut alijs
rebus accipiunt, sibi ipsis in ruinam.
Verum quia nullum maius malum in
mundo est, quam scandalum, et Christus
dicit. Vae mundo a scandalis, utile
erit utrumque genus additis regulis certis
de cauendis et non cauendis scandalis
explicare.
Datum itaque scandalum, si materiale
seu fundamentum spectes, aut oritur
ex facto in se malo, Aut ex facto in se
p.594
adiaphoro seu intempestiue facto, contra
charitatis regulam. Vtrumque quidem
malum sed illud peius. Vtrumque
enim grauiter prohibitum est uoce
Dei, Et Christus pronunciat, melius
esse hominem demergi in mari, alligata
mola asinaria ad collum, quam ulli esse
scandalo. Sunt igitur hae regulae diligenter
obseruandae.
Prima: Scandalum datum malo facto,
hoc est, dicto, opere, doctrina, pugnantibus
cum lege Dei omnes quibus
salus curae est non secus quam infernum
cauere debent.
Secunda. In usu adiaphorum consideretur
triplex hominum genus. Quidam
enim sunt docti Christianam libertatem
ideoque firmi, quidam sunt infirmi,
Quidam obstinati et indociles.
Coram extremis generibus, hoc est primo
et tertio, rebus adiaphoris uti licet:
illis enim non est scandalo factum adiaphorum,
Imo gaudio potius et consolationi,
Nam ex mutua firmitudine in negotijs
pietatis non parum gaudent uere pij:
p.595
His quidem scandali occasionem praebes,
sed non causam efficacem, Nam
occasionem offensionis arripiunt sua
malicia, ideoque acceptum est illorum
scandalum et non datum abs te. De
Medio genere haec seruetur regula,
quod nihil contra charitatem proximi
faciundum sit. Qui enim in Adiaphoris
offendunt infirmos, in Christum
peccant, percutientes illorum conscientiam
infirmam. Vnde Paulus: Si
cibus scandalizat fratrem meum, nequaquam
comedam carnes in aeternum,
ne fratrem meum scandalizem 1. ad
Corinth./ 8. Loquitur enim hic Paulus
non de firmis aut obstinatis, sed de infirmis
duntaxat. Breuiter fides et dilectio
fraterna satis admonere possunt
quando adiaphoris utendum sit, et
quando non.
Recipit et hoc scandalum quod Datum
nominant plura discrimina: Est
enim priuatum, quod unum aut paucos
offendit. Est et publicum quod
p.596
totum coetum turbat. Vtrumque suo
genere malum est, Verum hoc posterius
multo grauius, ut quod pluribus
nocet.
Sumitur et aliud discrimen a differentijs
personarum. Aliae personae in
aliqua dignitate constitutae sunt, aliae
obscurae priuata uitam degunt. Quod
igitur datur a persona in dignitate constituta,
multo grauius est, et meretur
grauiora supplicia, cum propter personam
ipsam, qui suum locum in quem a
Deo euectus est commaculat, tum propter
homines alios, quibus lapsus causam
praebuit efficaciorem suo facto.
Vt enim quo ingentius fuerit saxum
cadens ab alta rupe, eo plura fragmenta
facit. ita quo dignior fuerit persona,
et in sublimiore dignitatis culmine
constituta, eo plures in lapsum secum
trahit cum cadit. Vi, studiosus peccans
ebrietate, libidine, aut alio flagitio
maiori offendiculo est, miles aut nauta,
atque ideo grauiori poena cohercendus
et puniendus est, nam plures secum
p.597
in ruinam trahit. Dauid in regno
Iudaico non solus peccauit, non solus
fuit adulter aut homicida, attamen
eius peccatum propter maius scandalum
inde ortum, in conspectu Dei aliorum
delictis longe atrocius erat. Ad
eundem modum de alijs iudicandum,
iuxta dignitatis aut officiorum gradus
Atque haec de dato scandalo breuiter dicta
sufficiant.
Acceptum scandalum est, quod aliquis
sibi sumit a recte factis aliorum aut
alijs rebus, quod duplex docendi gratia
constituam, nimirum. Humanum et
diabolicum. Humanum partim impiorum,
partim piorum est. Impiorum quidem
quando impij offenduntur piorum
aut recte factis, aut libero Adiaphorum
usu, aut etiam externo habitu
seu ecclesiae forma. Nam cum impij
uident cruce premi pios, et esse ueluti
reiectamenta in mundo, occasionem
inde maioris ruinae accipiunt impij.
Vt Iudaei qui offendebantur humilitate
p.598
Christi et calamitate ecclesiae. Sic
Cicero subiectione Iudaeorum motus
offendebatur adeo ut conuicia coniecerit
in Deum Iudaeorum et religionem
ipsorum. Contra pij accipiunt
scandalum, quando uident impios florere,
quando Ecclesia a Tyrannis opprimitur,
cum multi innocentes trahuntur
ad supplicia, cum haeresibus
turbari Ecclesiam animaduertunt. Verum
hoc scandalum rursus superant
partim confirmante eos spiritu sancto
partim exemplis ecclesiae Christi, partim
ardentibus precibus. Nec ullum
praestantius est aduersus huius generis
scandala remedium, quam opponere
perpetuam consuetudinem Dei, qui in
hoc mundo, ideo sinit suam ecclesiam
obrui uarijs calamitatibus, ut olim
glorificetur cum filio ipsius
dilecto.
DIAbolicum scandalum uoco,
cum homines praepostere captant quae
ad peccandi licentiam obtendunt, Vt
p.599
Cham qui absque dubio ita proterue insultauit
patri, ut sibi impunem peccandi
licentiam acquireret. Tales hodie uidemus
permultos, qui uitia sanctorum
patrum plusque studiose conquirunt, uti
incestum Loth, Ebrietatem Noe, Adulterium
et homicidium Dauid, periurium
Petri, durius iugum quod imposuit
Aegyptijs Ioseph, rapinam Zachei,
ut sine pudore ad omnem nequitiam
se proijciant. Imo ex hominum uitijs
quaerunt, quomodo se obdurent ad
Dei contemptum. Quare non immerito
hoc genus scandali diabolicum uocaueris,
ut quod calumnijs fulcitur in
contumeliam Dei.
CAPVT DECIMVM.
OCTAVVM.
QVIA crux perpetuo ecclesiam
Christi comitari solet, necessaria est doctrina
de cruce, ut pij armentur aduersus
p.600
scandalum crucis. Est autem crux
quaeuis afflictio, cum totius ecclesiae,
tum singulorum membrorum in ecclesia.
Et est multiplex, est animi angustia,
est corporis uexatio, et spiritus et
carnis lucta, est ex praesenti et imminenti
malo saepe probatio, est in oeconomia,
politia et ecclesiastico statu difficultas.
Quatuor itaque de cruce dicemus.
Primum de causis crucis. Deinde
discrimen inter crucem piorum,
et impiorum, Tertio, Quo animo ferenda
sit crux. Postremo, unde consolatio
petenda.
Causae autem crucis, cum in nobis
ipsis, tum extra nos quaerendae sunt.
Sed utrumque genus uarium est. In nobis
enim tres causae crucis inueniuntur.
Peccatum inhabitans, Concupiscentia
inde pullulans, et quotidiani
lapsus, quos peccatum originis seu inhabitans
per suas concupiscentias gignit.
Iam nisi cruce premeretur caro,
infinitos mortis et damnationis fructus
ederet, adeo pestilens radix peccatum
p.601
est originis, unde sancti potissimum
conqueruntur, ut Dauid cum exclamat:
In peccatis concepit me mater
mea, Animaduertit enim, in quantam
ruinam per peccatum illud originis
et eius concupiscentiam esset pertractus.
Et Paulus, cum inquit: Infoelix
ego homo, quis liberabit me de corpore
mortis huius? Nam ex lucta carnis
et spiritus, tantam tribulationem in se
sensit, quod optarit mori liberarique ab
hac cruce. Ob hanc igitur causam
crux necessaria est ecclesiae, ut quasi freno
et chamo cohibeatur caro, ne nimirum
ferociat aduersus spiritum. Hinc
Dauid: Bonum est mihi quod humiliasti
me. Quamdiu igitur in hoc mortali
corpore manendum est, opus erit
cruce ad compescendam carnis ferociam,
ne fructus carnis extinguant
spiritum.
Alterum genus eas crucis causas
complectitur, quae extra nos quidem
positae sunt, sed tamen in nostrum bonum
cedunt, modo ne sub cruce succumbamus.
p.602
Est autem hoc externum
genus crucis Ecclesiae quadruplex,
Nunc enim diabolus, nunc membra
diaboli, nunc benignus pater coelestis,
Nunc uocationis nostrae difficultas
crucis est causa, de quibus sigillatim
sed breuissime dicam. Diabolus circuit
ut leo rugiens, quaerens quem deuoret.
Et quam multas calamitates
in mundum inuexerit, testatur non solum
primorum parentum lapsus, Verumetiam
totius orbis tristissima facies.
Hic homicidio et mendacio ad
euertendum regnum Christi usus est,
utitur et utetur donec hic mundus steterit,
Quod autem usque adeo saeuiat
in ecclesiam, potissimum facit odium,
cum aduersus totum genus humanum
tum praecipue aduersus Christum reparatorem
generis humani, et eius
sponsam Ecclesiam, cuius extremam
perniciem perpetuo quaerit, ut una secum
aeternis poenis obnoxia reddatur,
utque Dominus rex et pontifex suo honore
priuetur.
p.603
Huius saeui hostis tyrannis non est aequalis
in omnibus. Filijs enim contumaciae
pleno imperio imperat, eosque
pertrahit tanquam bestias ad omnia flagitiorum
genera, id quod non solum ueteres
historiae, uerumetiam praesens dies
plus satis testatur. At filijs Dei facessit
quidem negotia, sed ne pilum
quidem capitis tollere potest sine patris
coelestis uoluntate, id quod historia
Iob aperte docet. Quare si hic tuti
esse uelimus, militandum est nobis in
castris Christi, sub duce nostro, uictore
Sathanae, assumpta panoplia-GR Dei, quam
Paulus Christianis militibus ad Ephes./
6. commendat.
Membra diaboli, hoc est, mali homines
hostes Dei, se ecclesiae Christi opponunt
totis uiribus, et non parum afflictionis
illi inferunt. Hos in quatuor
ordines distinguere licet. In quorum
primo sapientes mundi collocantur,
qui sophistica ecclesiam Christi oppugnant.
In horum catalogum omnia
sectarum genera refero, quales sunt ueteres
p.604
et noui haeretici, qui sanam doctrinam
calumniose deprauant, suo duci
diabolo obsequium praestantes. Secundum
ordinem obtinent tyranni, in
bellum contra ecclesia a sophistis producti,
hi uiolenta manu ecclesia conantur
opprimere. Horum quidam aperte Christianos
gladio persequuntur, ut Turca,
Saraceni ac omnes aliae prophanae gentes.
Quidam Christi nomen se magnifacere
simulant, interim flumine
sanguinis piorum, cursum Euangelij
occludere moliuntur, quorum post diabolum
antesignanus est Papa antichristus.
Hic sibi adiungit impios principes
mundi, Cardinales, Episcopos,
Abbates, Priores, Officiales.
In tertio ordine sunt hypocritae, qui
ficta religionis specie non parum nocent
ecclesiae Christi. Huc religiosorum,
turba Monachi, moniales, Canonici,
uicarij, sacrificuli recenseantur,
quorum plerique sparguntur in plures
ordines, quo magis Ecclesiam Christi
premant, incitentque alios ad acriorem
p.605
pugnam, Postremi ordinis sunt prophani
homines et flagitiosi, quos [gr.]
[gr.] graeci uocant. Horum
enim causa non raro affligitur ecclesia,
quemadmodum multae historiae
docent. Vnius Achan scelere multi bello
conciderunt sub duce Iosua, Facinus
Roboam multis fuit exitio. Stuprum
uxoris leuitae usque ad internecionem
tribuum Beniamin adduxit, in qua plurimi
pij fuerunt. Nec dubium est
quin maxima afflictio ecclesiae proficiscatur
inde, quod cum quidam nefandis
suis sceleribus commereantur
grauia supplicia, non tamen puniantur.
Refert Sophocles, propter unius
Oedipi facinus peste uexatum fuisse
Thebanum regnum. Testatur Homerus
propter abreptam sacerdotis filiam,
magnam graeci exercitus partem
peste abreptam. Scribit Hesiodus interdum
unius ob noxam affligi
rempublicam.
Inter externas crucis causas tertio
loco benignum patrie coelestis amorem
p.606
proposui, quem diligenter intueri
oportet in omni afflictione, hinc
enim maxima consolationis copia sub
cruce petitur. Quanquam autem consilium
Dei hic uarium est, tamen ad duodecim
reuocabo causas, quare Deus
suam ecclesiam, quam adeo charam in
dilecto habet, cruci subiectam in hoc
mundo esse uelit. Prima igitur est
ipsius Dei iusticia, cum paterna storga
coniuncta. Vt enim patris iusti et
clementis est, errantes castigare, sic benignissimus
pater coelestis omnem filium
quem recipit, castigat. Quare
qui sine castigatione perpetuo uersantur,
adulterini potius quam germani
filij censendi sunt. Ad Ebraeos, 1I.
Secunda priori coniuncta est, ut
tanquam freno nos coherceat, kai-GR katerukoi-GR,
ne praecipites ruamus in tristes lapsus.
Hinc Psalmista: In chamo et freno maxillas
illorum constringe, qui non appropinquant
ad te.
Tertia, ut peccatum in nobis per
p.607
crucem reprimatur, et paulatim uim
suam amittat, aboleatur, mortificetur.
Vnde Paulus: Corpus mortuum est
propter peccatum. Et Dauid: Propter
iniquitates corripis filios hominum.
Quarta. Vt crux sit fidei quaedam
probatio, et ueluti examen, Ita Iob, Abraham,
Ioseph cruce tanquam Lidio lapide
probati sunt.
Quinta. Vt crux sit argumentum
aeternae uitae. Deus promisit credentibus
bona, sed ea non consequuntur in
hac uita, ergo alia restat, in qua Deus
promissa praestabit. Non enim potest
mentiri.
Sexta, Vt piorum cruce impoenitentes
admoneantur de aeternis supplicijs,
nisi resipiscant.
Septima. Vt conspiciatur diuina praesentia
in genere humano, et potissimum
in ecclesia, quod fit dum Ecclesia uidet
se diuinitus defendi. Num./ 14. Vt audiant
Aegyptij, tu Domine sis in hoc
populo.
Octaua. Vt crux nostra sit testimonium
p.608
uerae doctrinae. Huc omnium
sanctorum Martyria pertinent. Vocantur
autem sanctorum confessiones
Martyria, quia sunt testimonia confessionis
doctrinae, quam non dubitarunt
sanguine suo obsignare,
Nona. Vt crux praebeat occasionem
diligentius discendae, intelligendae et
meditandae de Deo doctrinae. Psal./ 118.
Bonum est mihi quod humiliasti me,
ut discerem iustificationes tuas. Esaiae
28. Vexatio dat intellectum.
Decima, ut conformes fiant electi imaginis
filij Dei. Roma./ 8. Item: si compatimur,
simul etiam regnabimus.
Vndecima, ut timor Dei, fides, inuocatio,
humilitas, patientia et caeterae uirtutes
excitentur et crescant.
Duodecima. Vt crux sit occasio amplissimorum
praemiorum. Hae sunt
causae, cur Deus uelit suam ecclesiam
subiectam esse cruci.
Caeterum quia uidemus hostes Dei
interdum grauissime affligi: quaeri potest,
p.609
et scire utile est, discrimen afflictionis
piorum et impiorum, Quod sane
ex quinque potissimum colligendum
puto, Nimirum ex causis efficientibus,
finalibus effectibus tempore, et loco. Causae
efficientes [gr.] sunt, Afflictionis
quidem piorum paternus amor,
quo filios suos uirga paterna castigat
pater coelestis, Afflictionis uero impiorum,
Ira et furor iusti iudicis, qui sceleratos
punit ut hostes et aduersarios.
Finales causae, Deus, pios quidem in
bonum eorum. impios uero in malum
punit nisi resipiscant. Pios enim ut
cruce probentur, Impios ut dignis supplicijs
coherceantur. Effectus, Pij
ut Iob, dominum benedicunt in cruce,
impij fremunt aduersus Deum et tristantur.
Pij erudiuntur, impij confunduntur.
Pij probantur, impij perturbantur,
Pij patientia sub cruce discunt
et inuocant, impij impatientia uicti
desperant. Tempus, pij ad breue
tempus, ut postea cum capite Christo
glorificentur, Impij perpetuo malo inuoluuntur,
p.610
quorum praesens afflictio
praeludium est afflictionis eorum aeternum
duraturae. Locus, Pij in hoc
mundo tantum erudiuntur, impiorum
ignis nunque extinguetur. Hic enim
conscientia cruciatur mala, illic aeterna
ira Dei obruti perpetua et nunquam
finienda luent supplicia. Hoc de discrimine
crucis piorum et supplicij
impiorum tenere admodum utile
est.
Porro tametsi ex dictis intelligi potest,
quo animo pijs sit ferenda crux, et
unde consolationem capiant, tamen
nonnihil de ea re huc adijciam. Pij
hominis animus sub cruce in hunc
modum erit compositus: Primum
omnium renunciabit ueteri homini,
et eius concupiscentijs, ut tanquam noua
creatura in Christo, non amplius
iuxta carnis, sed iuxta spiritus et noui
hominis imperium uiuat. Haec renunciatio
carnis seu abnegatio sui oritur
p.611
ex duplici cognitione, Nempe Dei et
sui ipsius, de qua re supra dictum est.
Secundo fides uera praelucere debet in
omnibus aerumnis, quae nititur merito
et intercessione Christi. Tertio quicquid
iam mali obuenerit, accipies tanquam
ex manu optimi patris, ut cum Iob dicere
possis: Si bona suscepimus, mala
autem cur non sustineamus? Quarto
praesenti cruce uti debes, tanquam auxiliari
pharmaco contra omnes animi morbos,
superbiam, philautiam, petulantiam
carnis. Quinto, Crux erit incitamentum
ac ueluti calcar ad strenue
currendum, in proposito salutis stadio
ut ardentius inuoces Deum, praedices
eum, praesertim cum scias, te olim cum
Christo coronandum, modo cum eo
patiaris in hac uita. Quanquam autem
hinc amplissimae consolationes peti
possunt: tamen consolationis locos
ocio recitabo.
Primus, Videndum primum an
causa praesentis crucis sit publica aut
priuata, Deinde an tuo singulari culpa
p.612
an non. Si non tua singulari culpa
accidit crux, consolaberis te bona conscientia
et exemplis sanctorum, qui similiter
olim sunt afflicti. At si tua
culpa affligeris, poenitentiam age cum
latrone, ut tua crux sacrificium fiat deo
gratum.
Secundus. Consideratio finium consilij
Dei, quos supra recitaui.
Tertius. Cogitatio exemplorum
Domini, atque adeo omnium piorum,
qui ante nos uixerunt, quorum plurimi
recitantur ad Ebreos II.
Quartus, Necessitas obedientiae debitae
Deo, qua nullum sacrificium gratius
esse potest.
Quintus, Praesentia Dei. Ego tecum
sum in tribulatione.
Sextus. Promissio liberationis et
mitigationis poenarum et auxilij, quae
promissio uerbis proposita, infinitis
confirmatur exemplis. Clamauerunt
patres nostri et audisti eos, etc.
Septimus, Collatio praesentium aerumnarum
cum futura gloria, Rom./ 8.
p.613
Octauus. Dignitas. Nam hac ratione
olim glorificandi filij Dei declarantur
conformes imaginis filij
unigeniti.
CAPVT
DECIMVMNONVM.
MORTIFICATIO.
HIC locus uicinus est superiori. Est
enim Mortificatio opus, quo caro nostra
mortificatur, ut totus homo se imperio
spiritus submittat. Huius tria
genera docendi gratia constituamus:
Est enim mortificatio quaedam praecepta,
alia libera, Alia superstitiosa.
Mortificatio praecepta est communio
et societas mortis Christi per crucem.
Et est duplex: Interior quam
scriptura alias crucifixionem ueteris
hominis uocat, de qua Paulus ad Rom./
6. Vetus noster homo simul crucifixus
est. Item: Si mortui sumus cum Christo,
credimus quod et uiuemus cum
p.614
eo. Haec mortificatio in abnegatione
tui consistit, nimirum ut uera contritione,
ex agnitione peccati orta, renuncies
carni et concupiscentiae eius, ne
amplius iuxta carnis sed iuxta spiritus
imperium uiuas. Hanc Dominus commendat
omnibus uolentibus se sequi.
Lucae 9. Si quis uult post me uenire, abneget
seipsum, et tollat crucem suam
quotidie, et sequatur. Item Marci 8.
Si quis uult post me uenire, abneget
semetipsum, et tollat crucem suam.
Exterior duo complectitur nempe patientiam
sub cruce, et temperantiam.
Patientia sub cruce est obedientia, qua
submittimus nos deo, et ab eo expectamus
liberationem a praesentibus aerumnis.
Haec in scriptura mortificatio
externi hominis dicitur, quae multis
tum testimonijs scripturae tum exemplis
nobis commendatur. Ad Galat./
6. Patientia inter fructus spiritus
recensetur. 2. Timoth./ 2. Tu igitur feres
afflictionem, ut bonus miles Christi.
p.615
Ad Ebraeos 6. Ne sitis imbecilles, sed
imitatores eorum qui per fidem ac pacientiam
haereditatem acceperunt promissionum.
Psalmo 9. Patientia pauperum
non peribit in finem. Exempla
patientiae plurima scriptura habet, ut
Noe, Abrahae, Isaac, Iacob, Ioseph, Dauidis.
Sed inter omnia exempla summum
est patientia filij Dei, qui se tantis
miserijs subiecit pro humano genere,
ut mortem crucis etiam adierit, quo
in se credentes ab aeterna morte liberaret.
Temperantia seruat modum in
cibo et potu, alijsque rebus, ne crapula
et ebrietate grauati spiritus imperium
excutiamus. Huc dictum domini pertinet,
Attendite ne grauentur corda uestra
crapula et ebrietate etc. Atque hactenus
de mortificatione praecepta.
Mortificatio libera est sponte susceptum
exercitium, ut labor, Ieiunium, et
alia huiusmodi, quibus ferocia carnis
domatur. Quae non eo referenda sunt,
ut sint cultus dei, sed ut sint ueluti frenum
iniectum carni, ne lasciuiat contra
p.616
spiritum. In hoc mortificationis
genere tria obseruentur. Primum,
ut genus facti sub praeceptum cadat,
tametsi circumstantiae speciei sint liberae.
2. Ne ista exercitia destruant corpus,
et ualetudinem laedant. 3. Ne paulatim
finis superstitiosus attexatur,
quemadmodum in multis exercitijs factum
est, quae posteritas a sanctis patribus
acceperat.
Mortificatio superstitiosa est exercitium
seu opus non mandatum a Deo,
quo frenatur quidem caro, sed finis est
impius et superstitiosus, nimirum ut tale
electitium opus sit cultus Dei, ac meritorum
apud Deum. Huius generis
sunt stata papistarum ieiunia, preces ad
certam mensuram cameuniai-GR. Iudicia ex
pilis, flagellationes, uigiliae, profectiones
in longinquas terras religionis
gratia, et huiusmodi plurimae nugae,
Quae una hac Christi sententia euertuntur
ac damnantur: Frustra me colunt,
docentes doctrinas et mandata
hominum.
p.617
EXPLICATIO
CAPITVM QVARTAE
CLASSIS.
CAPVT PRIMVM.
MAGISTRATVS.
DE MAGISTRATV
ciuili dicturi quinque
constituamus membra.
Primum, unde et
quid sit Magistratus.
Secundum, Quae conditiones
legitimi magistratus esse debeant.
Tertium, Quod officium, quique
fines sint administrationis politicae.
Quartum quale nam magistratus ius
existat in subditos subditorumque bona.
Postremum, Quid magistratui debeant
subditi: His enim quinque explicatis
quid de politica administratione
sentiendum sit planissime intelligi
existimo.
Primum itaque membrum Paulus ad
Rom: 13. clare explicat. Docet enim
magistratum a DEO esse. Non enim
(inquit) est potestas nisi a Deo. Quae
uero sunt potestates a Deo sunt ordinatae,
p.618
Quod quidem de iure imperij intelligendum
est, non de confusione,
quae saepe in imperijs propter scelera hominum
cernitur. Dum itaque boni magistratus
praesunt, Deum ueluti nobis
propinquum cernimus, et nobis eorum
quos constituit manu imperantem,
Contra cum impij magistratus praesunt,
impietas quidem a diabolo et praua
imperantis uoluntate est, sed Deus
iratus laxat frena Tyrannis et impijs,
Vt ita ingratitudinem hominum ulciscatur.
Habes unde sit magistratus: Quid
autem sit idem Paulus definit, nempe
sit ordinatio Dei, subditis in bonum
dum honorantur boni, et puniuntur mali
corporalibus poenis seu gladio. Idem
sentit Aristoteles, cum definit magistratum
custodem legis esse, quidem uerum est,
quantum ad externam disciplinam attinet.
Conditiones boni magistratus (hoc enim
est secundum partitionis nostrae membrum)
Exodi 12. quatuor recensentur, nimirum
ut sit sapiens, timens Dei, uerax ac minime
auarus, quas conditiones memoriae
gratia hoc uersiculo complecti soleo.
p.619
Iudex est pius, sapiens, Verax, misodorus.
Pietas facit ut Deum respiciat in
omnibus causis, caueatque ne quid committat,
quo illum offendat. Sapientia
gubernat actiones, ne in administratione
per errorem peccet ac peruertat iudicium.
Veritas efficit, ne falsas legum
interpretationes ac sycophantias admittat.
Odium auaritiae synceritatem
in iudicando conseruat. Vbi enim
numarij iudices sunt, actum est de aequitate.
Nam si personae acceptio, corruptio
est iudicij, ut nullus sit aequitati
locus, profecto Auaritia efficit, Vt iudex
potius personam quam causam in
tueatur. Quisquis igitur magistratu
fungens precio ducitur, aequum et bonum
perspicere non potest. Munere
enim excoecantur oculi sapientum, et
peruertuntur uerba iustorum. Hinc est
quod auari iudices furum socij ab Esaia
dicuntur.
Officium magistratus, de quo tertio
loco proposui, cum scripturae testimonijs,
p.620
cum illustribus exemplis demonstratur,
Quod quidem in genere est, Vt
sit custos legis, quod fit cum exemplo
Dauidis, Iosiae, Ezechiae, Theodosij et
aliorum, primum tollit Idolatriam, et
occasiones Idolatriae. Vt, Ezechias
aeneum serpentem comminuit. Iosias
templum purgauit a uarijs idolis.
Moses uitulum confregit, Dauid exhortationibus
populum ad uerum cultum
Deo praestandum adduxit: Nam
si magistratus a Deo ordinatus est, ut
sit minister. Dei homini in bonum,
debet utique quae homini noxia uider,
pro uiribus amoliri, ne reipublicae bonum
et ciuium salus impediatur. Deinde
curabit magistratus, exemplo Iosiae,
ut uera religio proponatur, conseruetur
ac propagetur, impijs doctrinis
abolitis. Quanque autem distincta sunt
officia magistratus ciuilis et ministerium
uerbi, tamen in hoc, conuenire possunt
et debent, ut gloriam Dei et salutem
generis humani simul quaerant,
sed seruata utriusque legitima ratione,
p.621
Hoc est, ut magistratus ciuilis edicto
et gladio, Minister uero uerbi, doctrina,
exhortatione, obiurgatione et
comminatione impietatem tollere, et
gloriam Dei quaerere conentur. Praeterea
quia religio sine docentibus et
discentibus conseruari non potest, Magistratus
officium est, scholas erigere,
stipendijs conseruare, ut docentes et discentes
pietatis studijs incumbere possint,
Ad haec Ezechiae et regis Niniuae
exempla commonefaciant. magistratum,
Vt uel praesentem uel imminentem
iram Dei solennibus ad Deum precibus,
ueraque ad Dominum conuersione
auertere studiant. Atque haec quidem ad
eam partem legis referenda sunt, quae
religionem potissimum spectat.
Quantum tamen ad externum politicum
statum attinet, idem officium est
magistratus boni in sua republica, quod
est honesti patrisfamilias in sua domo,
nimirum ut quemadmodum pater liberos
disciplina regit, castigat contumaces,
bonos honore afficit, largitur praemia,
p.622
breuiter, in hoc totus incumbit ut
sua familia quam optime constituta uideatur:
Sic magistratus in tota republica
facere debet, ut uere de illo dici possit quod
Thesius apud Euripidem bono magistratui
tribuit, cum inquit. [gr.]
[gr.], hoc est, sit beneficus erga
homines et magnus amicus. Hinc
est, quod reges apud Homerum dicantur patres.
Hinc in Genesi regia appellatio
est Abimelech, quod sonat pater mi rex.
Proinde regia potestas a paterno affectu
separari non debet: Verum ut ad
numeros reuocem magistratus officia,
sit eius primum officium studium pacis,
ut in tranquillitate Deum colamus,
abolitis superstitionibus, quae ueram
religionem corrumpunt. Secundum,
curet ut singuli sua officia recte faciant
quod fieri non potest, nisi ubi legum
maneat authoritas et executio, Leges
enim ferre quas executio non sequitur
rerum publicarum pernicies est. Quare
ut honestas leges magistratui ferre
licet, ita caueat oportet ne in contemptu
ueniant, quod fit si non sequatur executio.
p.623
Tertium est, ut puniat sontes, et insontes
tueatur, iuxta legum praescriptum
et prudentem moderationem, Vnde
hostes patriae pio magistratui armis arcere
licet, id quod etiam plurima exempla
piorum Iudicum et Regum testantur.
Ex his fines magistratus facile
est colligere, Quod sit propter Deum,
ecclesiam, ac rerumpublicarum incolumitatem
constitutus. Quare recte
dicitur, gubernationem, religionem et
propriam domum, principi curae esse
debere.
Sequitur quartum membrum, qualenam
sit ius magistratus in subditos
et subditorum bona. Xenophon
praeclare in primo de institutione Cyri
dicit: [gr.]
[gr.], hoc est, Regula regi non affectus,
sed lex esse debet. Vnde sequitur tantum
iuris magistratum habere in subditos,
quantum leges consentientes decalogo
et legi naturae permittunt. Habet
igitur ius iuxta quartum praeceptum,
p.624
imperare subditis necessaria officia, cum
ad publicam incolumitatem, tum ad
singulorum commoda facientia. Potest
ad bella uocare ubi res postulat, et
alias operas necessarias iniungere. Verum
quantum ad bona subditorum attinet,
sciat magistratus se ius habere in
ea, non quantum ad occupationem seu
possessionem, sed quantum ad defensionem
attinet, Quod confirmatur historia
de impio Achab, qui a Deo punitus
est propterea quod occupauerit per
uiolentiam uineam Naboth. Sunt igitur
distinctae possessiones magistratus
et subditorum, quae ex aequo tueri debet
bonus magistratus, Deinde habet
magistratus ius exigendi tributa, Quorum
fines tres facit Cicero pro lege
Manilia, nimirum, ut sint ornamenta
pacis, subsidia belli, nerui reipublicae.
Hos fines quando considerat magistratus,
facile intelliget, quando ordinarijs
tributis contentus esse debeat, et quando
extraordinaria petere liceat: Saepe
enim accidit, ut propter maiora pericula
p.625
deuitanda, propter hostes patriae abigendos
et depellendos, et huiusmodi
alia, extraordinaria et inconsueta onera
maioribus tributis indigeat magistratus.
Veru caueat magistratus, ne tributa
petantur, ut priuatae libidinis aut
luxurie instrumenta sint.
Restat quod postremo loco proposui, de
officio subditorum erga magistratum,
quod quidem ad quatuor capita reuocari
posse existimo, ut primum sit iuxta
quartum praeceptum, honorare magis
stratum, hoc est suspicere et reuereri
ipsum tanquam ministrum et legatum
Dei, Ita ut ipsum honores, timeas, ac
candide de ipso iudices, errata in meliorem
partem accipias, non cum uulgo
magistratui detrahas. Nam id seuere
prohibetur, uerbo Dei: Principi populi
tui ne maledicas. Maledictionis autem
uoce omnes calumniae et detractiones
intelliguntur. Thucydides dicit: [gr.]
[gr.], quod quidem in ijs
qui uerbo regi nolunt longe uerissimum
est, sed qui timet Deum, ordinationem
p.626
Dei amandam nouit. Secundum, edictis
parere, cum in tributis dandis, tum
in alijs quoque rebus, quatenus per
religionem et legem naturae liceat.
Ad Titum 3. Admoneto illos, ut principatibus
et potestatibus subditi sint
ut magistratibus pareant, ut ad omne
opus bonum sint parati. Tertium, Orare
pro magistratu. Adhortare inquit
Paulus, ut fiant deprecationes, obsecrationes,
interpellationes, gratiarum
actiones pro omnibus hominibus, pro
regibus et omnibus in eminentia constitutis,
ut placidam et quietam uitam
degamus, cum omni pietate et honestate.
Quarto, Non irrumpere in partes
magistratus, sed magistratui cognitionem
deferre, si quid ad Reipublicae salutem
pertinere uideatur.
TESTIMONIA DE
Magistratu.
Matthei 22, Reddite quae sunt Caesaris
Caesari.
Roma./ 13. Omnis anima potestatibus
supereminentibus subdita sit, non est enim
potestas, nisi a DEO.
p.627
Ad Titum 3. Hortare ut potestatibus
subditi sint
2. Petri 2, Subditi estote cuiuis creaturae,
siue regi tanquam praecellenti, siue
praesidibus, Vt qui ab ijs mittantur, ad
uindictam quidem nocentium, laudem
uero recte agentium, quoniam sic est
uoluntas Dei.
Ibidem: Regem honorate.
Romanorum 13. Cui tributum tributum,
cui uectigal uectigal etc.
SECVNDVM
CAPVT.
LEGES.
Legum ciuilium magnae sunt laudes.
Demosthenes ita inquit [gr.]
[gr.]
[gr.]
[gr.] hoc est, Lex ciuitatis anima
est. Vt enim corpus anima priuatum
cadit, Ita ciuitas remotis legibus
euertitur. Et Cicero: Vt corpora nostra
sine mente, sic ciuitas sine lege, suis
partibus, ut neruis, sanguine et membris
uti non potest. Vt autem sciatur
p.628
qualibus legibus utendum sit, duo in
legibus obseruanda sunt, Ratio et Autoritas [Autoritis ed.].
Ratio pendebit partim ex lege
naturae quae in Ethicis libris et Iuris
prudentia explicatur, partim ex lege
Dei cuius epitome est Decalogus cum
quibus si lex pugnat, ratione obligatoria
caret, Nam tum locum habet dictum
Socratis apud Platonem: [gr.]
[gr.]
[gr.]
hoc est, Ego uos, o uiri Athenienses
(Iudices alloquitur) complector quidem
et amo, At Deo potius quam uobis
obtemperabo. Et illud Antigonae
apud Sophoclem: Magis obtemperandum
est dijs, apud quos diutius
manendum erit, quam hominibus, cum
quibus admodum breui tempore viuendum
est. Quibus dictis accedit
responsum Petri in Actis: Oportet
Deo magis obedire quam hominibus,
Cum igitur uel demonstratione uel
probabili ratione colligitur lex politica
ex lege naturali aut decalogo, obligat
ratione subditos, cum quibus si pugnat
nequaquam obligatoria est.
p.629
Autoritas legis similiter in duobus
consistit, Nimirum ut sit a legitimo
magistratu lata, ac publico consensu
approbata. Haec duo si una cum ratione
lex habuerit, obtemperandum est illi,
primum propter mandatum Dei,
qui uult ut magistratui obtemperemus.
Secundo, ut nostra obedientia testemur
nos subditos esse, ac amantes
ordinationis diuinae. Tertio propter
proprium commodum, quod non solum
in praemijs consequendis aut poenis
uitandis positum est, Verum etiam
in conscientia, quae uastatur inobedientia
aduersus legitimum magistratum.
Legitimum dico, ne quis se obnoxium
putet Papalibus legibus, aut legibus
aliarum rerumpublicarum, quarum ciues
non sumus.
Hic quaestio explicanda est de legis rigore
et epieikeia-GR de qua re sic sentiendum
iudico. Iudex in tria respicere debet, in
legem, sontem et populum, Quantum
quidem ad legem attinet, cauendum est
ne indulgentia intempestiua legis autoritas
p.630
minuatur, eleuetur et uilescat.
Deinde uidendum quae sit legis extrema
uoluntas, quae sane non uult perniciem
ciuium, sed emendationem cum
conseruatione totius corporis reipublicae.
Vt, fur omnis iuxta rigorem legis
Danicae suspendendus est, At legis extrema
uoluntas uidetur, ut coherceatur
petulantia hominum malignorum, qui
res alienas rapiunt, unde sequitur rerum
publicarum uastitas. Quare si quis paupertate
extrema coactus, non alioqui
nequitiosus, panem aut pecuniam mediocrem
furetur, non est legis uoluntas ut talis
suspendatur, sed ut mitiori poena castigatus
seruetur, Ita tamen si exemplum
non uideatur nociturum reipublicae. Melius
enim est (ut inquit Barnardus) ut pereat
unus quam unitas. Quantum ad reum attinet
considerandum est, qualis sit ipse, qualeque
delictum perpetratum, unde iudex aestimabit,
an mitior poena sufficiat. Hoc iudicium
petendum est ex anteacta uita. In populo
duo cauenda sunt, primum ne lenitatis
exemplum, pariat peccato patrocinium.
Deinde ne cum damno et periculo reipublicae
p.631
parcatur reis. Ex hoc fundamento
sequens regula colligitur. Quando
legis uoluntas admittit epieikeian-GR, et reus
emendari sine duriori poena potest,
ac populus non redditur deterior exemplo,
potest magistratus clementiore
sententia uti, et reo supplici emendationis
spe parcere.
Caeterum una adhuc quaestio hoc loco
nobis determinatione digna uidetur,
haec uidelicet: An liceat Christiano
magistratui quicquam permittere
in sua republica, quod expresse uerbo
Dei prohibitum est? Ad hanc quaestionem
ita respondendum iudico:
Quaedam prohiberi possunt et tolli simul,
Quaedam prohiberi quidem sed
tolli in uniuersum non possunt, illa nisi
aboleat magistratus legibus et poenis,
grauissimo obstringetur reatu, ut
qui non solum fert peccata grassari in
sua republica, Verumetiam alienis peccatis
communicat et inuoluitur. Haec
quia penitus aboleri et extirpari non
possunt, minuat quantum potest, imiteturque
p.632
medicos peritos. Nam ut ipsi
arte saepe malum quod tolli in totum
nequit, cohercent, ne in uniuersum corpus
serpat contagio, Ita et ipse conetur
certos limites praefigere, extra quos si
quis peccare deprehenditur, puniatur
seuere, ne malum maiores uires sumat,
ac in infinitum serpat. Hoc licere magistratui
ratione firma et probato exemplo,
quod uim regulae habet, confirmatur,
Magistratus officium est omnia
externa ita in ordinem redigere, ut
cedant in gloriam Dei et reipublicae
tranquillitatem. Quare qui impedit
grassantia mala, quantum potest, et qui
ea cohercet intra certos limites, quae omnino
tolli nequeunt, pie et sancte facere
est censendus. Exemplum illustre
est Mosis, qui statuit, uxorem non dimittendam
esse ob quamlibet causam,
nisi dato libello repudij. Nam cum
Moses uideret, tantam esse duritiam
cordium istius populi, ut non possent
in uniuersum diuortia illegitima prohiberi,
ne malum nimium serperet, prudenti
p.633
consilio statuit ne quis uxorem
dimitteret nisi dato libello repudij, quae
res istorum leuitatem nonnihil cohercuit.
Sic quoque de usura statuerunt olim
Imperatores, et principes pij possunt
hodie usurae certos limites statuere.
Postquam enim uident, malum usurae altius
egisse radices, quam ut possit sine
magno incommodo et turbatione tolli,
hoc requirit eorum officium, ut certis
limitibus claudatur usurarius contractus,
ne immodica usura pauperes
premantur, et tandem sequantur grauiora
mala. Cum itaque parcunt ijs,
qui mitiori usura contenti sunt, et eos
puniunt qui terminos usurae permissae
transgrediuntur, pie et sancte faciunt.
Interim tamen caueant diligenter, ne
suis permissionibus uideantur approbare
quod Deus improbat.
Haec cum ita sint, iudico recte et
pie a Rege et Senatu nostro factum,
quod petulantiam usurariorum intra
certos limites incluserint.
p.634
Verum ne nimium sibi permittat
magistratus, tenendum est discrimen
peccatorum. Alia sunt peccata sua
natura, Alia peccati rationem ex adiuncto
sumunt. Peccata quae talia sunt sua
natura, ut Idololatria, blasphemia, homicidium,
furtum, adulterium, falsum testimonium,
nullo pacto sunt permittenda,
imo seuere poenis cohercenda
sunt a magistratu, qui rite suo officio
fungi uelit Peccata autem quae peccati
rationem ex adiuncto sumunt, in
quorum numero est usura, si penitus
tolli nequeunt, permitti possunt, sed
prudentia singulari adhibita, ne magistratus
ea approbare uideatur. Non
enim per se peccatum est dare mutuo
pecuniam, iuxta pactionem interpositam,
sed ex adiuncto peccati rationem
sortitur, nimirum ex eo quod et animus
usurarij auarus sit et idololatra, et
proximus grauetur contra dilectionis
praeceptum, Atque haec causa assignatur
plerunque in scriptura, quando prohibetur
usura.
p.635
Verum si haec abesse possent ab usura,
Vsurarius contractus haud improbari
deberet, Nam si sua natura peccatum
esset huiusmodi contractus, nequaquam
suo populo permisisset dominus usuras
capere ab alienis. Deut. 23. Neque
recte contra haec obijci possunt spolia
Aegyptiorum, cum ea fuerint stipendia
pro durissimis laboribus, quae cum
negarent Aegyptij, Dominus, ut supremus
iudex, ea mutuo accepta ab Aegyptijs,
auferri praecepit. Sed de usura
quid sit sentiendum propter adiunctum
malum, infra capite sexto ostendam,
TESTIMONIA DE
legibus.
Omnia testimonia scripturae de Magistratu,
simul et leges non pugnantes
cumi lege naturae, et legitima iudicia
confirmant.
Prouerb./ 20. Qui custodit legem
beatus.
Esaiae 10. Veh qui condunt leges iniquas
scribentes iniusticiam, ut opprimant
p.636
pauperem in iudicio.
Rom./ 2. Gentes quae legem non habent,
sed ea quae legis sunt faciunt, ipsi
sibi sunt lex, ostendentes opus legis in
cordibus suis etc.
Coloss:/ 3. Lex est uinculum
perfectionis.
CAPVT
TERTIVM.
Iudicia.
Cum magistratus ordinatio Dei dicatur
a Paulo, non dubium est, quin iudicia
a Deo approbentur, sine quibus
inutilis esset magistratus, et leges irritae.
Vt autem pius animus recte de Iudicijs
politicis institui possit, primum
obseruandum est, duplex esse iudicium
publicum et priuatum. Publicum quidem
extra nostram est potestatem, qua
re ex nostro arbitrio minime pendet:
Priuatum est, cum propter priuata negocia
seu iniurias nobis factas, petitur
ludicis sententia,
p.637
Sed hic oboritur ualde obscura
quaestio. Paulus uult, ut pij potius iniuriam
sustineant. Dominus dicit: Inpatientia
possidebitis animas uestras,
Et saepe scriptura hortatur, ut condonemus
quoties in nos peccauerit aliquis,
ut uincamus in bono malum etc. Item,
ne malum pro malo cuipiam reddamus:
Ex his uidetur consequi, quod accusare
quenquam ob factam nobis iniuriam
non liceat. Ad quod sic respondendum
iudico: Inter rem ipsam et
accidens distinguere oportet. Accusare
quidem, per se non est uitiosum.
Paulus enim Christianis permittit arbitros
et iudicia, Nec Euangelium abolet
politicam ordinationem. At affectus
adhaerentes ut plurimum uiciosi
sunt, ut intemperantia, ulciscendi libido,
inimicitiae, pertinacia ac similes. Si
igitur Christianus prosequi suum ius
absque offensa Dei uelit, cauere inprimis
debet ne quam ultionis animi cupiditatem,
Ne quem prauum animi motum,
in iracundiam, nec ullum denique uenenum
p.638
in forum adferat. Huius rei Charitas
optima erit moderatrix. Tametsi
autem rarum est boni litigatoris exemplum,
tamen rem ipsam per se non esse
malam, sed uiciari abusu, scire utilissimum
est, idque propter quatuor. Primum
ne uideatur Deus frustra instituisse
iudicia. Deinde ut sciant pij, quantum
sibi liceat, ne mala conscientia
quicqu suscipiant. Tertio, ut admoneantur,
ne remedium sibi a Domino
permissum proprio uicio contaminent
Postremo. Vt improborum audacia coherceatur
puro sinceroque zelo. Atque
haec de iudicijs dicta sufficiant.
TESTIMONIA DE
Iudicijs.
Leuitici 19. Non facies quod iniquum
est, nec iniuste iudicabis.
Iohannis 7. Nolite iudicare secundum
faciem, sed iustum iudicium
iudicate.
Actorum 25. Ad tribunal Caesaris
p.639
sto, ibi oportet me iudicari.
Deuteronomiij 16. Iudices et Magistratus
constituas in omnibus
portis.
Leuitici 19. Nolite facere aliquid
iniquum in Iudicio.
Esaias: Qui iustificat impium, et
condemnat iustum, uterque abominatio
est Domino.
Deuteronomij 27. Maledictus, qui
peruertit Iudicium.
CAPVT
QVARTVM.
Vindicta.
Vindicta ultio est, qua qui offendit
punitur, Estque duplex publica et priuata.
Publica est quae exercetur a publica
persona, legum praescriptum sequente,
bono fine, absque odio personae
in quam fit animaduersio. Hanc esse
licitam, uerbum Dei, lex naturae, ac plurima
exempla in scripturis ostendunt.
Nam sine uindicta publica nulla remanet
p.640
legum autoritas, nulla relinquitur
tranquillitas ab improbis, nullus
denique malorum finis esse poterit.
Quare Paulus magistratui gladium datum
docet, ut sit timori malis operibus
et uindex ad iram. Ad hanc publicam
uindictam referantur castigationes
oeconomicae et scholasticae quibus
contumaces frenantur et retinentur in
officio. Sed haec uindicta ex amore
iusticiae proficiscetur in bonum finem
nimirum, ut reus emendetur, et alij adae
moneantur, quo sint cautiores, ut contumacia
et rebellio minuatur, ut tranquillae
politiae et oeconomiae sint.
Priuata uindicta est ultio ex affectu
malo proficiscens, tendens in malum
eius, de quo petitur uindicta. Atque haec
duplex est, Quaedam enim a priuata
persona, Quaedam a publica exercetur,
sed priuato affectu. Vtraque Christianis
prohibita est. Rom./ 12. Nulli malum
pro malo reddentes. Matthaei 5.
Ego autem dico, ne resistatis malo. Item;
Benefacite ijs qui oderunt uos.
p.641
Deutero./ 32 Mea est ultio, et ego retribuam
tempore oportuno labetur pes
eorum.
Testimonia de
uindicta.
Leuitici 19. Ne quaeras ultionem,
nec memor eris iniuriae Ciuium
tuorum.
Prouerbiorum 24. Ne dicas, quomodo
fecit mihi, sic faciam ei, et reddam
unicuique secundum opus suum.
Ecclesiastici 28. Qui uindicare uult,
a Domino inueniat uindictam.
CAPVT
QVINTVM.
ZELVS.
Vocabulum Zelus [gr.] a feruendo
dictum, Interdum pro parte tantum
suae significationis accipitur, ut
cum uel amorem uel indignationem,
uel inuidiam, uel studium, uel uehementiam,
uel exemplum, uel impetum
spiritus sancti, uel uindictam significat
p.642
quemadmodum peristasis loci in quo
ponitur requirere uidetur: Interdum
proprie accipitur, ut est affectus mixtus
de quo nonulla dicam. Graeca definitio
qua zelus definitur esse [gr.]
[gr.] hoc
est excitatio animi ad honesta ad exemplar
aspicientis, non est plena, non enim
continet omnia zeli genera. Quare
aliam colligam. In affectuum animi
definitionibus tria concurrere oportet
motu animi, obiectu, et finem, ut Misericordia
est motus animi dolentis ob alterius
malum, et manus auxiliatrices porrigentis,
ut a malo quo premitur liberetur
afflictus. Ista tria in definitione zeli
etiam concurrere oportet. Sed quia Zelus
est mixtus affectus, singula istorum
trium geminari oportet, Vt sit duplex
motus cordis, duplex obiectum,
duplex finis. Motus Zeli sunt amor
et indignatio, obiecta: res grata
seu amica, et ingrata seu inimica,
fines: grati quidem obiecti defensio
et fruitio, ingrati uero exclusio.
p.643
Ex his fundamentis hanc definitionem
zeli extruamus.
Zelus est affectus, ex amore et indignatione
natus, non ferens alteri tribui,
quod quis sibiipsi [sibipsi ed.] uel alicui quem
amat tribui cupit, ut res amata quidem
recte habeatur [habeat ed.], eaque fruatur qui debet, et
alienus ex eius fruitione excludatur,
Hanc definitionem plenam et perspicuam
esse iudico. Nam ea continet quae
ad ipsius plenam rationem facere uidentur.
Nunc aliquot eius diuisiones
subijciam, ut uitiosus Zelus a recto et
laudabili discerni queat,
Prima diuisio.
Zelus alius est diuinus, alius humanus,
alius diabolicus. Zelus diuinus
duplex est, unus praeter scientiam. Alter
cum scientia. Zelus diuinus praeter
scientiam est, qualem Paulus in Iudaeis
fuisse dicit. Roman./ 10. Talis etiam
in Paulo ipso erat, ut habetur Gal./ 1
Actorum 8. 9. Hic zelus erroneus
est, et habet causam antegressam, inscitiam
p.644
ueri intellectus uoluntatis Dei, et
opinionem ueri intellectus, sed erroneam.
Hinc inflammatur animus amore
gloriae Dei propagandae, et indignatione
aduersus eos, quos putat Dei hostes
sed falso, eoque tendit totus ut Deus glorificetur,
utque hostes quos ita falso iudicat
impediantur, aut etiam e medio
tollantur.
Zelus diuinus cum scientia habet
causam antegressam, ueram Dei noticiam,
inflammatur amore uerbi Dei propagandi,
et odio earum rerum quae
cursui uerbi impedimento esse uidentur,
hic quoque est duplex, nempe, Tempestiuus
et Intempestiuus. Tempestiuus,
qualis in Mose, Phenie, Elia et
Christo exarsit. Tabescere (inquit)
me fecit Zelus domus tuae, quoniam
inimici mei obliti sunt uerborum tuorum.
Intempestiuus et incautus, quando
non seruatur temporis oportunitas:
talis Aude Episcopi persici fuit, de quo
Theodorus libro 5. et Eusebius libro
10. capite 3, Talis quoque quorundam
p.645
Martyrum ut Cointi et aliorum, de
quibus Eusebius libro 4. capite 15. qui
nulio urgente se hostibus puniendos
tradiderunt.
Humanus zelus est etiam duplex.
Vnus officij, ut parentis in sua oeconomia,
principis in regno, praeceptoris in
schola, Concionatoris in templo: Hic
zelus facit, ne quis sit negligens aut remissus
in officio. Alter contra officium,
ut Medeae furor, quo excitabatur
ad dilacerandum infantem, Neronis similiter
ad perdendum regnum, qui (ut
refert Suetonius in uitis Caesarum) solitus
est dicere, [gr.]
[gr.], me misceatur igni terra
mortuo.
Diabolicus zelus est Iudaeorum,
Turcarum, Papistarum, Anabaptistarum,
qui rapiuntur et instigantur a Sathanae
spiritu ad opprimendam ueritatem
Dei Sed uiuit ille ayeudhs-GR, qui dixit:
Portae inferorum non praeualebunt
aduersus eam.
Secunda diuisio.
p.646
Zelus alius est ad uitam, alius ad
mortem. Zelus ad uitam est flagrans
amor cultus diuini et gloriae Dei, qualis
in Abel fuit, Hic zelus impellit
hominem pium, ut nullis malis cedat,
sed potius mortem et quaeuis tormenta
patiatur, quam ut a Deo et eius ueritate
se auelli permittat. Hic in omnibus
pijs est, in alijs uehementior, in
alijs remissior, Exempla plurima huius
zeli in Ecclesiastica historia
habentur.
Zelus ad mortem est flagrans odium
cultus ueri Dei, qualis in Cain, scribis
et phariseis fuisse uidetur.
Tertia diuisio.
Est Zelus ad culpam, est Zelus ad gratiam,
Ille quidem, dum zelamur in malignantibus,
qui prohibetur ut perniciosus:
Nolite emulari in malignantibus.
Hic uero, est ardor pietatis,
et religionis uerae cognoscendae
et intelligendae studium, qualis in Nicodemo
et Cornelio fuit.
Quarta diuisio.
p.647
Zelus amantium est duplex, Honestus
et Inhonestus. Honestus amantium
Zelus, est coniugis, non ferentis riualem
uel amoris socium, Vnde Zelotes
dicuntur qui riualem non sustinent:
Hinc uocabulum ad Deum transfertur.
Nam quemadmodum zelotes
dicitur, qui nullum in amore fert riualem,
ita Deus Metaphorice zelotes ex
eo dicitur, quod nullum in cultu sibi
debito fert socium, seu quia, non uult
ferre, ut anima hominis sibi desponsata,
cum dijs alienis fornicetur. Quapropter
idolorum cultus in scriptura spirituale
adulterium et scortatio dicitur.
Turpis zelus est impudicorum et
lasciuorum, qui libidini pro uero Deo
et honesto coniugio se tradiderunt,
qui zelus extreme uituperandus, ut
qui spiritum Christi ex anima hominis
expellit.
CAPVT
SEXTVM.
CONTRACTVS.
p.648
Quoniam exacte discere de Contractu
eiusque generibus, quibus res inter
se commutantur, Iuridicae facultatis est
nolo falcem (quod aiunt) in alienam
Messem mittere, sed tantum regulas
quasdam praescribam, quibus conscientiae
piorum certificari de licitis contractibus
possint, ne quid mala, erronea
aut dubitante conscientia in hisce negocijs
faciant.
Prima: Ius naturale est, uere ius diuinum,
iuxta quod quilibet, quod uult
sibi ab alio fieri, ab alio accipere
possit.
Secunda: Moralis certitudo in moralibus
negocijs sufficit, hoc est, non ratio
exactissima quaerenda sed medium,
[gr.], ut Iurisperiti loquuntur accipiendum
est.
Tertia: In omni contractu charitas
ex fide manans praelucere debet, et nihil
in contractibus committendum,
quod cum legis charitate pugnat.
Quarta, In contractibus et rerum
commutationibus proportio Arithmetica
seruanda est.
p.649
Quinta, Praeceptum Domini, Matthaei
6. in mutuandis rebus seruandum
est. Date mutuo, nihil inde sperantes,
hoc est: Tametsi simile ab ijs quibus
mutuo datur officium minime speretur,
tamen ijs mutuo dari oportet. Neque
enim, Christus isto suo praecepto uetat
sperare, ut reddatur sors ipsa, sed tantum
ne Ethnico more ijs solum res nostras
mutuo demus, qui nobis uicissim
simili officio saltem in genere uicem
rependere possunt.
Sexta: Omnis contractus pugnans
cum superioribus regulis, illicitus est.
Vnde sequitur, usuram nequaquam excusandam
esse. Est enim usura lucrum supra
sortem cuiuslibet rei exactum propter
officium mutuationis, Hinc recte Ambrosius
cum inquit, Vsura est esca, usura
uestis est, et quodcunque sorti accesserit
usura est, quod uelis ei nomen imponas
usura est. Nec de usura ulla distinctio
contra legem naturae et uerbum dei recipienda
est. Sunt enim qui usuram ita diuidunt, ut
alia sit praegrauans proximum, alia commodans
p.650
non praegrauans, ideoque licita.
Et hanc diuisionem putant confirmari
Ebraico uocabulo, quo usura appellatur
Nesec, quod a mordendo dicitur.
Verum quia haec distinctio plane Grammatica
est, primum respondeo, usuram
non solum uocari Nesec, Ebraeis a
mordendo, sed Marbith et Tarbith ab
augmento siue incremento. Leuitici
25. Non dabis cibum tuum Marbith,
idest, ad usuram. Item: Ne accipies
ab eo Nesec et Tarbith, id est, usuram
et incrementum. Nam posteriori
uoce significat quid per priorem intelligit.
Nimirum quodlibet augmentum
seu incrementum, quod excedit
sortem. Deinde dico prohibitiones
usurae esse generales, quare ista
distinctio ut parum firma est. Ita minime
excusat conscientiam usurarij.
Longe igitur rectius sentit Aristoteles
qui dicit, Vsuram esse contra naturam:
Deinde cum plus recipitur quam datur, uiolatur
proportio Arith: quae in rerum
p.651
commutationibus perpetuo adhibenda est.
Ezech:/ cap./ 8. aperte dicit, Vir si non
ad usuram dederit, et amplius non acceperit,
hic iustus est, et uitam uiuet.
Vnde ex contrario sequitur, minime
iustum esse qui usuram exerceat.
Sed uafri homines multa quaerunt
subterfugia, et se benefacere proximo
dando illi pecuniam ad usuram gloriantur,
ac ita usurarium contractum impudenter
uirtutis nomine induunt, et
inter opera charitatis numerant, Saepe
(inquiunt) pauper aliquis redditur ditior
ex pecunia pro qua usuram soluit.
At Deus non fallitur Sophistica, non
recipit maligna subterfugia, Quare si
legem Dei et Charitatis contemnis,
prorsus circa fidem naufragium fecisti:
Quapropter aduersus omnia argumenta
eorum qui patrocinantur
huic impio contractui usurario hanc
regulam opponito: De usura non
ex commodo aut incommodo eius qui
mutuum accipit, sed ex lege Dei ex iure
p.652
naturae affectu usurarij iudicandum
est. Lex Dei uitae regula esse debet, qui
animum usurarij furem docet, et uacuum
charitatis proximi ostendit. Non
igitur humana excusatio hic ualet.
Nam de peccatis iudicandum est iuxta
uerbum Dei. Quis quaeso per humanam
rationem iudicasset, morsum pomi
adeo enorme peccatum fuisse, nisi
tanta calamitas in humano genere fuisset
consecuta? Quocirca discamus
peccatum esse quicquid Deus prohibet,
Vt ut uideatur hominibus excusabile,
quamcunque ob causam. At firma
mente teneamus dictum Dauidis:
Domine quis habitabit in tabernaculo
tuo, et quis requiescet in monte sancto
tuo? Hic inter alia respondet in hunc
modum: Qui pecuniam suam non dedit
ad usuram, unde aperte excluditur
de tabernaculo Domini, quisquis pecuniam
suam dat ad usuram.
Sed quid de eo dicendum, qui usuram
soluit Ad hanc quaestionem Philippus
respondet in hunc modum:
p.653
Qui soluit usuras non peccat, non enim
alios afficit iniuria, Quod sane intelligendum
esse iudico de ijs, qui inopia
coacti accipiunt mutuum ab usurarijs,
non accepturi nisi accederet pactum
de usura, De diuitibus uero, qui ut plus
res diuitias cumulent, accipiunt ab usurarijs
mutuum cum pacto soluendi usuras,
intelligendum non puto: Hos enim
dupliciter peccare statuo, Primum
Quia mediocritate praesenti non sunt
contenti, Deinde quod suo exemplo praeter
necessitatem confirmant usurariorum
maliciam, unde magis crescit consuetudo
dandi ad usuram.
TESTIMONIA DE
CONTRACTV.
Matth./ 7. Omnia quaecunque uolueritis
ut faciant uobis homines sic et
uos illis facite.
Exodi 20. Ne furtum facies.
Romanorum. 13. Nemini quicquam debeatis
nisi ut inuicem diligatis. Non
igitur uult ut alius alium defraudet in
contractibus.
p.654
Leuitici 19. Dilige proximum tuum
sicut teipsum.
Primae Thessal./ 4. Ne quis supergrediatur
neque superueniat in negocio fratrem
suum, Quoniam uindex est Dominus
de ijs omnibus.
Leuitici 15. Pecuniam tuam non dabis
ad usuram.
Deutero./ 23. Non foeneraberis fratri
tuo.
CAPVT
SEPTIMVM.
Oeconomia.
Oecconomia proprie est priuatae domus
gubernatio seu administratio, de
qua pulcherrime et sapientissime Xenophon
in suo oeconomico disserit, et
scientiam esse definit administrandae et
augendae domus. Dicitur autem oeconomia
[gr.], hoc est a domus
gubernatione siue administratione.
Haec ipsum Deum authorem habet,
qui eam in paradiso instituit, ac postea
quarto praecepto muniuit. Haec prima
ecclesia fuit, ex hac prodeunt personae
p.655
quibus ecclesiarum et politiarum administrationes
committuntur. Quare
detestandae sunt istae prophanae uoces:
Domestica cura est diabolica cura. Huiusmodi
uoces iactant impij homines,
ordinationis diuinae hostes. Verum
contra has blasphemias opponendum
est uerbum Dei, quod testatur Deum
oeconomiarum authorem esse, et simul
inuocandus est Deus, ut suae ordinationi
adsit, eamque tueatur, ne a diabolo
turbetur, qui familijs potissimum insidiatur.
Scit enim, ibi prima pietatis
et honestatis semina iacienda esse, quae
suffocare conatur, Quemadmodum in
prima familia Adami et Euae fecit, et
hodie non desinit in multis familijs
idem facere.
Porro oeconomia tribus quasi iugis
constat. Vnum continet seruos et dominos,
Alterum est coniugium inter
uirum et uxorem., Tertium constat
parentibus et liberis, Ita in oeconomia
sunt sex diuersae personae, quarum
singulis suum peculiare est officium,
p.656
ad totius oeconomiae authoritatem et
statum conseruandum faciens, propter
hunc finem, ut oeconomia sit ueluti
schola quaedam, in qua de Deo et bonis
rebus primum instituantur homines,
et ut sint quoddam templum Dei,
in quo Deus agnoscatur et celebretur,
quo omnes suos conatus unanimiter
referre debent illa tria hominum iuga
quae in oeconomia esse dixi, de quibus
nunc ordine dicendum.
CAPVT
OCTAVVM.
Dominium et Seruitus.
Distinctiones superiorum et inferiorum
graduum inter homines supra
in quarto praecepto, atque in primo huius
classis capite secundo, ostensae sunt.
Hic igitur tantummodo de officijs dominorum
et seruorum erga se inuicem
(nam hi unum in oeconomiae iugum
constituunt [constitunt ed.]) dicam, idque breuissime.
Qui autem fide praediti sunt domini
et serui, ijs non difficile est in praestandis
p.657
officijs sibi inuicem ta-GR isa-GR, hoc
est, ius analogum reddere. Et nequaquam
recte dicit Cyprianus, eandem
nascendi sortem, Conditionem unam
moriendi, corporum materiam consimilem,
animarum rationem communem,
aequali iure et pari lege uel uenire
homines in hunc mundum, uel de
hoc mundo postea discedere, tamen necessarium
est propter conseruationem
familiarum, ut alij praesint, et alij obtemperent,
Necquicquam excogitari
potest ths-GR anarcias-GR tristius, unde recte
Creon et simon in loco apud Sophoclem:
[gr.], hoc
est sine imperio esse nullum maius est
malum.
Et quia inter Christianos, ut inter
Philemonem et Onesinum, dominandi
et seruiendi conditiones sunt
per Euangelium licitae, execrandi sunt
Anabaptistae et Libertini noui, qui
anarcian-GR in mundum inuehere conantur,
contra apertum uerbum dei, quod
concedit et approbat graduum distinctiones
p.658
inter homines. Dicam igitur
breuiter (ut promisi) quaedam de mutuis
dominorum et seruorum
officijs.
Paulus Ephes:/ 6. Vtilem tractandi
seruos regulam praescribit, cum inquit:
Et uos domini eadem facite illis (id est
seruis) remittentes minas, seu laxantes
iracundia, scientes quod et uester ipsorum
Dominus est in coelis, et personarum
acceptio apud Deum non est. Et ad
Colos:/ 4. Domini quod iustum est et
aequalitatem seruis praebete.
Haec Pauli testimonia tria docent.
Primum, quod liceat homini Christiano
uti seruorum operis. Non ea enim
iubet Paulus ut domini abijciant
potestatem quam habent in seruos,
sed ut eos comiter et benigne tractent.
Deinde quomodo domini
Christiani debeant erga suos seruos
affecti esse, nimirum ut eos non contemnant,
tanquam uilia et abiecta mancipia
p.659
sed ut conseruos Dei placide et amanter
foueant. Postremo ut reddant ta-GR auta-GR
seu iustum et aequalitatem. His
enim tribus eadem res significatur, nimirum
ius Analogum aut distributiuum.
Neque enim sic habent domini
obnoxios seruos sibi, quin uicissim
ipsis aliquid debeant, Vt enim ius analogum
ualere debet inter omnes homines,
Ita inter dominos et seruos ualeat
necesse est. Seruus laboret fideliter
dominus grato animo reddita iusta
mercede seruum laborantem complectatur,
et foueat in Domino.
Porro seruis hanc regulam praescribit
Paulus ephes./ 6. Serui obedite dominis
uestris carnalibus, cum timore et
tremore, in simplicitate cordis uestri,
tanquam DOMINO, non ad oculum seruientes,
quasi hominibus placentes, sed tanquam
serui CHRISTI facientes uoluntatem
Dei, cum beneuolentia seruientes
Domino, et non hominibus. Et ad
Colos./ 3. Serui obedite per omnia dominis
carnalibus, non ad oculum seruientes,
p.660
quasi hominibus placentes, sed
in simplicitate cordis timentes Deum,
quodcunque facitis ex animo operamini
sicut Domino.
Ex his testimonijs Pauli collige,
quid in Christianis seruis requirendum
sit, Primum igitur requiritur in ipsis
timor Dei, quemadmodum in dominis
ipsis, adeoque omnibus hominum ordinibus,
Secundo requiritur simplicitas
cordis, qua nequitia, panourgia-GR seruilis,
contumax rebellio, et responsatrix audacia
expellitur. Tertio exigitur obedientia
erga dominos. Quarto regula
istius obedientiae praescribitur nimirum,
ut tanquam CHRISTO suis dominis obtemperent
serui. Vult enim, ut in omnibus
actionibus suis ad mandatum Dei
respiciant. Nihil itaque faciendum iubentibus
dominis, quod pugnat contra
mandatum supremi domini, quem
omnes uenerari oportet. Postremo
magnifice ornat seruorum obedientiam,
cum eam DEO praestari pronunciat,
Vilissima ergo pij famuli aut famulae
p.661
seruitia Deo placent, illique cultus
gratus existunt.
CAPVT
NONVM.
CONIVGIVM.
Iugum alterum in oeconomia coniugium
dixi, in quo religionis schola
primaque ecclesia a Domino ordinata
fuit, cuius maiestatem ac dignitatem si
spectes, multiplicem sane inuenies. A
Deo patre optimo maximo instituitur
sancitur, confirmatur, benedictioneque
foecundatur. A filio eius Domino
nostro Iesu Christo miraculo et praesentia
ornatur. A spiritu sancto approbatur,
honestum, immaculatum, purumque
praedicatur. Ab eodem spiritu
sancto imago copulae admirandae
filij Dei et Ecclesiae statuitur: Ante
peccatum et contaminatam naturam
in paradiso sanctissimo loco initium
sumit: Exemplis patriarcharum, prophetarum,
sanctorum, sacerdotum, regum
p.662
multorumque piorum commendatur,
legibus diuinis ac humanis omnium
gentium approbatur.
Huc accedunt finis et effectus unde
eius precium summum aestimatur, ut
sunt, procreare sobolem, uitare impuros
concubitus, habere mutuum praesidium
et auxilium: In hac prima religionis
schola conseruare ecclesiam, relinquere
(ubi fatis concedendum est) Deo
loco nostro cultores, Hinc Platonis, licet
Ethnici, grauissima, pio tamen homine
dignissima sententia in sexto de
legibus: Ad nuptias (inquit) ut decet
celebrandas et haec exhortantur, asserentes
oportere filiorum filios relinquendo
nobis uidelicet in diuino ministerio
successuros naturam assequi
sempiterna. Et paulo post: Quapropter
parentibus utrisque affinibusque relictis seorsim
quasi ad Coloniam proficiscantur,
ac uicissim seipsos respicientes habitent,
liberos generando et educando
et uitam quam ab alijs acceperunt, a se quasi
taedas ardentes alijs tradant, Deum semper
secundum leges colentes.
p.663
Haec Dei aeterni, scripturae sacrae, piorum
hominum, ac grauissimorum
philosophorum testimonia opponantur
criminationibus Papistarum, qui
coniugium tanquam rem prophanam, ac
statum in quo uiuere non liceat sanctissimis
uerbi ministris iudicant, Cum tamen
in scriptura de Zacharia et Elizabet
coniugibus sic scriptum sit Lucae
1. Erant autem iusti ambo, coram deo,
uersantes in omnibus praeceptis et iustificationibus
domini irreprehensibiles.
Et ne excipiant sacerdotes noui
testamenti, Paulus praecipit eligi ad Episcopi
munus maritum, qui sit unius
uxoris uir. Et spiritus sanctus dicit.
Honorabile est coniugium in omnibus,
et thorus immaculatus. Quare
relicta Daemoniorum doctrina de matrimonij
prohibitione, scripturae lucem
sequamur, securemque contemnamus
omnes tenebras, quas Papa inuexerat
contra apertum uerbum dei.
Caeterum ut quale nam sit coniugium
intelligatur quasdam scripturae sententias,
p.664
primum recitabo, deinde certa
puncta seu membra in coniugio spectanda
ex adductis testimonijs
colligam.
Gene./ 2. Adae cum non inueniebatur
adiutor coram eo, immisit Deus soporem
in Adam. Cumque obdormiuisset,
tulit unam de costis eius et repleuit
carnem pro ea, et adduxit eam ad
Adam, dixitque Adam hac uice, os de ossibus
meis, et caro de carne mea: Haec
uocabitur Ischa, quoniam de uiro sumpta
est, Quamobrem relinquet homo patrem
et matrem suam, et adhaerebit
uxori suae, et erunt duo in carnem
unam.
Ad Ephes./ 6. Vxores proprijs maritis
subditae estote, tanquam Domino, quia
uir est caput mulieris, quemadmodum
et Christus caput Ecclesiae, et ipse es
saluator corporis sed quemadmodum
Ecclesia subijcitur Christo, sic et uxores
proprijs maritis in omni. Mariti
diligite uxores proprias tanquam
Christus dilexit ecclesiam: Et paulo
p.665
post: Sic debent mariti diligere proprias
uxores, tanquam propria corpora.
Qui diligit uxorem sua seipsum diligit.
Ad Col./ 3. Vxores subditae estote proprijs
maritis, quemadmodum decet in
Domino. Meriti diligite uxores, et ne
sitis amari erga ipsas.
I. Petri. 3. Mulieres subditae sint uiris
suis, ut etsi qui non credunt uerbo
per uxorum conuersationem sine uerbo
lucrifiant, considerantes cum timore
coniunctam castam conuersationem
uestram. Et paulo post: Subiectae proprijs
uiris sicut Sara obediebat Abrahae,
dominum eum uocans, cuius estis
filiae, benefacientes et non pertimescentes
ullam perturbationem. Viri similiter
cohabitantes secundum scientiam,
quasi infirmiori uasculo muliebri impartientes
honorem, tanquam et cohaeredibus
gratiae uitae, ut non impediantur
orationes uestrae.
Cor./ 7. propter scortationem unusquisque
propriam uxorem habeat, et unaquaeque
proprium maritum habeat. Vxori
maritus debitam beneuolentiam reddat,
p.666
Similiter autem et uxor marito. Vxor
proprij corporis potestatem non
habet, sed maritus, similiter autem et
maritus proprij corporis non habet
potestatem, sed uxor.
Ex his scripturae testimonijs quinque
colligamus. Primum quid sit coniugium
eiusque fines, quamque arcta sit copula,
Deinde inter quas personas coniugium
licitum sit. Tertio quis_nam sit
ordo potestatis et subiectionis inter
coniuges. Quarto, qualisnam affectus
mutuus coniugium esse debeat. Postremo
quod_nam sit ius analogum in coniugibus.
His enim quinque rite perpensis
et cognitis, quid de matrimonio
pie sit sentiendum apparebit.
Quantum ad primum itaque attinet, Mosis
testimonium euidenter docet, non solum
quid sit matrimonium, uerum etiam quam sit arcta
copula coniugalis. Cum itaque dicit
Moses: Dixit Deus, non est bonum homini
esse solum, faciamus ei, adiutorium
simile sibi, matrimonium esse ordinationem
Dei, iuxta quam aptae personae
copulentur in mutuum adiutorium,
p.667
aperte indicat. Est itaque unus finis coniugij
mutuum adiutorium. Deinde
cum additur: Erunt duo in carnem unam,
in matrimonium tantum duae personae,
masculus unus et foemina una admittuntur,
ut sint in carnem unam, id
est, indissolubiliter copulatae, non secus
atque substantia seu reipsa essent una caro:
Praeterea dum additur: Crescite et
multiplicamini, Finis secundus et proprius
matrimonij exprimitur, qui est,
crescere et multiplicari, quod fit dum
liberi procreantur et educantur: Huic
fini Paulus adhuc tertium addit: Propter
fornicationem (scilicet uitandam)
unusquisque suam uxorem habeat. Ex
his non erit difficile definitionem matrimonij
colligere in hunc modum.
Matrimonium seu coniugium est
ordinatio diuina, in qua legitime copulantur
uinculo indissolubili duae personae
masculus et foemina, ut sint sibi
inuicem adiutorio, procreent, educent
ac instituant liberos iuxta uoluntatem
p.668
Dei, praeterea etiam ut fugiant scortationem
ac omnem prohibitam Venerem.
Haec definitio collecta ex Mose
continet omnes causas matrimonij, efficientem,
materialem, formalem et finales,
deinde iudicat quam arctum sit uinculum,
nimirum Indissolubile, cum dicitur,
Erunt duo in carnem unam. Neque
tamen ex his sequitur, nullum diuortium
esse licitum, Nam cum dicitur
indissolubile uinculum, ostenditur
qualisnam sit res copula coniugalis ex
ordinatione Dei, nimirum quod nemo
uolens hoc uinculum rescindere debeat.
Diuortium itaque uoluntarium
prohibetur, quod cum prima ordinatione
coniugij pugnat, et improbatur a
Christo Matthaei 5. et 19. Marci 10. Lucae
8. Item a Paulo 1. Corinth./ 7. Cum
Dominus ait: Quos Deus coniunxit
homo non separet, prohibet manifeste
uoluntarium diuortium, quod fit sine
causa iusta, ac sine legitimo iudicio,
quod uice Dei exercetur ab ordinatis
iudicibus. Verum de inuoluntario diuortio
p.669
longe se aliter res habet. Dicitur
autem Inuoluntarium diuortium,
cum alter coniugum alterum disserere [deserere ?]
cogitur, ob nefandum et sacrilegum
adulterium, quo copula coniugalis corrumpitur,
ac fides matrimonij perfide
uiolatur. Tale diuortium Christus non
improbat, imo disertis uerbis admittit
Matth. 19. Vbi sic inquit: Dico uobis
quicunque dimiserit uxorem suam, nisi
ob fornicationem, et aliam duxerit
moechatur. Haec uerba Christi unam
iustam repudij causam, nempe fornicationem
diserte exprimunt. Qui dimiserit
inquit) Vxorem suam, et aliam
duxerit, moechatur, sed excepta fornicationis
causa. Ergo ubi Adulterium
interuenit, licet contaminata persona
repudiare, licet quoque alium, socium
aut sociam quaerere sine scelere, alioqui
exceptio hic frustra a domino adiecta
esset. Quaerunt Pharisaei, an liceat ob
quamuis causam iuxta receptam eorum
consuetudinem dimittere uxorem?
Quod negat Dominus, ac unam
p.670
sola exceptionem nimirum fornicationem
statuit.
Haec exceptio, ut stet scriptura,
subaudienda est, Marci 10. et Lucae 8.
Vbi eandem quaestionem tractant Euangelistae.
Neque enim fieri potest, ut Christus
aeterna Dei sapientia secum pugnet,
quod profecto faceret si speciem quam
in uno loco exciperet a genere, in alijs
in genus includeret, quod fieri nequaquam
potest sine contradictionis
implicatione.
Iuxta eandem Christi regulam, dictum
Pauli 1. Corinth./ 7. intelligendum
est: Loquitur enim Paulus de uoluntarijs
ac usitatis uulgo diuortijs
quae fiebant ob quamlibet offensam.
Nam si in genere loqueretur Paulus,
sine omni exceptione, pugnaret cum
regula Christi, quod sentire de sanctissimo
Apostolo impium est. Ex hisce
itaque clare conuincitur quod et licitum sit
diuortium propter adulterium, et liceat
repudianti impuram personam aliud
p.671
coniugium amplecti. Quod autem aliqui
dicunt, argumentum hoc esse a contrario
sensu, quod non in quauis materia
ualet, falsum est, quia hic diserte exprimitur
exceptio, [gr.]
[gr.], non ob fornicationem, excepta
fornicationis causa, Quare uerbis
domini, pijs in Ecclesia doctoribus
Hieronymo, Ambrosio et alijs multis,
et sanctorum exemplis potius acquiescendum,
quam decretis impuris
Pontificum.
Caeterum hic magis adhuc ardua oritur
quaestio de rea persona, an illi liceat
coniugium nouum quaerere post
diuortium, sublata omni reconciliationis
spes Sed quaestio haec soluitur ex
dicto Christi, Matth./ 5. Vbi sic dicit dominus,
Omnis enim qui dimiserit uxorem
suam, excepta fornicatione, facit
ea moechari, Et qui demissam duxerit
adulterium committit, Hoc dictum
Christi etsi uniuersaliter sonat, tamen
exceptionem expressam habet, Quare
sic resoluenda est sententia, Omnis qui
p.672
dimiserit uxorem suam, facit eam moechari,
et qui dimissam duxerit adulterium
committit, sed excepta fornicationis
causa, hac exceptionem ad utrunque
membrum pertinere non est dubium.
Quapropter si causa fornicationis a generali
dicto excludenda est, sequitur
profecto fornicationis causa repudiatam
non moechari, si alteri nupserit,
nec illum qui repudiatam duxerit adulterium
committere. Verum hic prudenter
nostrae ecclesiae exemplo Saxonicarum
ecclesiarum, et aliarum, quae
ueram Euangelij doctrinam cum illis
amplectuntur, occurrere scandalis conantur,
dum externae disciplinae gratia
permittendum negant, ut in eadem
prouincia seu regione in qua crimen
commissum est, rea persona nouum
matrimonium ineat. Nam si haec disciplina
non adhiberetur, magnae et horrendae
oeconomiarum uastationes proculdubio
secuturae essent. Malignae
enim naturae studio se contaminarent,
ut hoc modo liberari possent a matrimonio,
p.673
quod sibi molestius ac durius
esse uideretur. Quapropter seuera disciplina
hic necessaria est, qua reprimantur
homines impudici, ne ordinationem
Dei sacrilege uiolent, magno
cum ecclesiae scandalo, et oeconomiarum
ruina.
Porro cum Dominus dicit extra causam
fornicationis, causam diuortij uelim
assignet, qui substantiam matrimonij
euertit, qualis est, fornicatio aut aliae
huic similes ut coactio seu desertio, quarum
illa non fuisse coniugium ostenditur,
hac sacrilege ruptum coniugij foedus
declaratur. Quare in his casibus prudentes
Iudices quaerendi sunt, qui conscientijs
recte consulere norunt.
Sed de hac re uide Examen
Philippi.
Hactenus de primo partitionis membro
dictum est: Nunc inter quas personas
coniugium licitum sit explicabitur, Quod
ut distinctius fiat, tres quaestiones excutiendae
sunt. Prima, sit_ne licitum matrimonium
in omnibus hominum ordinibus
p.674
et statibus. Altera qui cognationis seu
consanguinitatis gradus sint prohibiti
Tertia quibus affinibus contrahere inter
se matrimonium liceat.
Quantum autem ad primam quaestionem
attinet, num licitum sit matrimonium
in omnibus statibus hominum
et ordinibus, Papa negat, Spiritus
sanctus ait. Papa quidem matrimonium,
sacramenti titulo ornat, sed cum
quaeritur, an liceat sacerdotibus, monachis
et monialibus contrahere matrimonium,
tanquam oblitus sui, inter
carnis opera numerat matrimonium,
et in perfectionis Christianae operibus
ponit suum impurum coelibatum.
Ad quam suam sententiam stabiliendam
impudenter abutitur suo more
uerbo Dei. Sed quia apertus hostis est
Euangelij Christi papa, ipsius authoritas
cum omnibus ipsius legibus merito est
contemnenda. Praeterea cum sentencia
spiritus sancti, pronunciantis prohibitionem
matrimonij doctrinam esse
p.675
Daemoniorum, et clare enunciantis,
matrimonium in omnibus honorabile
esse, ordinatio Dei Genesis 2. Masculum
et foeminam etc. et plurima exempla
sanctorum Patriarcharum, Prophetarum
et Apostolorum et castissimorum
Episcoporum in primitiua ecclesia,
ex diametro cum impuro isto, Papae
dogmate pugnant, non iudico opus
esse longiore confutatione in re adeo
perspicua.
At si quis Votum interuenisse dicat
quo quod liberum erat natura, factum
est non liberum, dico uotum temerarium
et impium non obligare, postquam is
qui stulte uouit, rectius uerbo Dei edoctus
est. Sed de hac quaestione supra capite
6. 2. classis.
Altera quaestio de gradibus consanguinitatis,
plus habet difficultatis. Sunt
enim qui inter eas personas omnes,
contractus matrimonij esse licitos docent,
quae non nominatim prohibentur
Leuit./ 18. Sunt rursus qui propter propositionem
uniuersalem in Mose expressam,
p.676
non tantum eas personas prohibitas
putant, qui (ut dicunt) recensentur
exempli gratia, uerumetiam
multo plures, ut quae a Iurisperitis et
Canonistis recitantur, usque ad quartum
gradum inclusiue. Sed personas enumeratas
in Mose ordine recitabo. Prima,
pater. Secunda, mater. Tertia, nouerca.
Quarta, Soror germana. Quinta,
priuigna. Sexta neptis seu filia filij.
Septima, amita soror patris. Octaua,
Matertera soror matris, Hic primus
et secundus gradus consanguinitatis
prohibentur, et si non uniuersaliter.
Qui priorem sententiam tuentur, matrimonium
extra hos gradus enumeratos
consanguinitatis contractum probant
et non dissoluendum propter humanas
leges docent. Qui secus sentiunt
multo plures personas prohibitas lege
naturae uolunt, de quibus consulendae
sunt leges politicae, quas iudico in hac
religiose seruandas esse, et peccare eos
statuo, qui has leges uiolant nisi dispensatione
superioris magistratus excusari
possint.
p.677
Porro personae ratione affinitatis
prohibitae, hae sunt: Prima uxor patrui:
Secunda, nurus seu filij uxor. Tertia,
Vxor fratris, Quarta priuigna. Quinta
filius priuigni uel priuignae, Sexta, soror
uxoris. Plura de gradibus consanguinitatis
et affinitatis petantur ex
scriptis Iurisconsultorum et libello
Philippi, et tabulis Georgij Maioris.
Ego tantum Catalogum personarum
breuiter in Mose prohibitarum
institui.
Iam qualisnam sit ordo inter coniuges
uideamus, qui quidem ex prima coniugij
institutione ante peccatum, et deinde
post lapsum ex mandato Dei intelligi
potest, nimirum quod uxor marito
sit subiecta, quae sane subiectio nequaquam
tyrannica esse debet, neque qualis
dominorum est in seruos. Non enim
uxor habenda est tanquam mancipium aut
serua, sed tanquam consors uitae omniumque
bonorum. Vocabulum coniugis quod
a coniugendo deductum est, tam uirum
quam mulierem comprehendit, unde consortium,
p.678
coniugium intelligitur. Abraham
et Isaac sua cum uxoribus consilia
communicarunt. Imo ipse Abraham
uerbo Domini iubetur audire suam
uxorem. Rex Artaxerxes Hester
quam captiuam seruam duxit, literis
publicis consortem regni sui uocat, idque
haud immerito. Neque enim coniugium
uxorem ancillam aut seruam esse
patitur: Quod sane primum matrimonium
clarius ostendit. Eua siquidem
non de Adae capite, neque de pedibus
est facta, uerum ex costa, ex quo significatur,
quam neque domina, neque serua
illi sit condita, sed socia et consors. Liberalis
itaque esse subiectio mulierum, non seruilis,
ut quae charitatis lege potius quam dominationis
imperio subijciatur marito.
Sequitur quod quarto loco proposui
qualisnam affectus mutuus coniugum
esse debeat, Euripides clare dicit, Salus
haec domus maxima est, si uxor et maritus
recte concordant, et a se inuicem
non dissentiunt: uerum tum demum dulcis
mariti et uxoris consuetudo erit, cum eam
p.679
pietas, uirtus, mutua epieikeia-GR, et mutuus
amor mollem et suauem reddit, Firmissimum
etenim adeoque primum consuetudinis
uinculum fuerit inter coniuges,
si mentes eorum pariter in Deo
unum sint, quod quidem facit, ut se mutuo
ament, quia decreuerunt Deo obedire.
Nulla enim est uirtus firma, nulla
stabilis amicitia, nisi a Deo ortum habet.
Virtus inter coniuges mutuam oblectationem
parit, quemadmodum inquit
Andromacha, haec nomen decusque
parit, quae sane dum in secundis et aduersis
rebus exercetur, consuetudinem
uitae reddit amabiliorem. Mutua epieikeia-GR
in omnibus amicitijs adhibenda
est, et maxime inter coniuges, qua
quasdam interdum iniurias ferre necesse
est. Mutuus amor ex pietate natus
uirtute confirmatus, et mutua epieikeia-GR
auctus, errata incidentia corrigit, leniter
mitigat, facitque ut in omnibus duris
iucunda sit uita.
Restat quod postremo loco proposui,
de iure analogo, inter coniuges,
p.680
Quod tametsi intelligi potest ex ijs,
quae dicta sunt, tamen breuiter attingendum
uidetur. Cum Dominus dicit:
Faciamus ei adiutorium simile illi, hoc
est, faciamus mulierem quae uiro aequabili
officij iure respondeat.
Vt enim mulier iure marito officium
debet, Ita uicissim maritus kat'-GR analogian-GR
mulieri respondeat officio necesse est.
Mulier sit uiro subiecta liberaliter, maritus
uicissim eam foueat, ac amabiliter
tractet. Mulier obedientia Deo praestet
in ferendis partus doloribus, uir uicissim
afflictam consoletur, trahatque partem
iugi commiserando et fouendo.
Mulier oikouros-GR id est custos domus, iuxta
traditionem Apostoli, et pudica familiarem
rem conseruet, augeat et recte
dispenset. Maritus contra domum
defendat, foris agat, laboret pro uocationis
ratione, et iustum uictum iuste
conquirat. Breuiter maritus et uxor
officiose se inuicem obseruent, ac sibi
mutuo debita officia iuxta rationem
conditionis utriusque praestent, Quod
p.681
cum fit sibi inuicem reddunt quod debent,
seu ut Paulus loquitur ta-GR auta-GR
quo dicto ius analogum in officijs praestandis
significatur. Vt cum mulier marito
paret, maritus armis defendit uxorem.
Officia haec dissimilia quidem
sunt reipsa, attamen iure analogo sibi
mutuo pulchre respondent, et sunt
aequalia.
CAPVT DECIMVM
Patrium Imperium.
DIXI supra, Occonomiam tribus
quasi iugis constare, Quorum tertium
quod est parentum et liberorum, explicandum
restat. Quod quia in quarto
precepto supra ex parte explicatum est
hic breuiter primum scripturae sententias
paucas colligam, deinde ex his sententijs
notatis officia parentum et liberorum
extruam, ut inde qualenam sit
patrium imperium appareat. Postremum
de praemijs et poenis praestiti officij
et non praestiti agam:
Exod./ 20. sancitur patrium imperium
his uerbis: Honora patrem tuum
p.682
et matrem tuam, ut sis longaeuus super
terram.
Danie./ 13. De parentibus Susannae
scribitur: parentes illius cum essent iusti,
erudierunt filiam sua in lege Mosi.
Ephe./ 6. et uos patres nolite ad iracundiam
prouocare liberos uestros, sed
educate in disciplina et correptione
Domini.
Col./ 3. Patres nolite prouocare liberos
uestros, ne etc.
Ex his paucis sententijs non est difficile
colligere officia parentum mutua
erga liberos: primum enim uoce
Dei parentibus traditur autoritas
in liberos, ut ipsis praesint in familia,
ac quae recta sunt imperent facienda.
Ex quo sequitur, liberos iure diuino
parentibus debere esse morigeros.
Secundo parentum est pueros educare,
quod officium non solum lex naturae
imperat, uerumetiam hunc affectum
educandi et tuendi natos, omnibus
animantibus inseuit natura, Tertio
debent parentes liberaliter suos liberos
p.683
tractare ac prudenter, ut retineantur
in officio. Et summopere cauenda,
ne uel nimia indulgentia, uel nimia austeritate
natos perdant: Quarto honestis
in moribus et uera pietate erudire
liberos pars officij parentum praecipua
est, Ideo enim liberos generamus (ut rectissime
Plato sensit) ut Deo cultores
pro nobis (ubi fatis concesserimus) relinquamus.
Hoc praecipuum post pietatem
animi erga Deum, sanctorum patriarcharum,
Regum, atque adeo omnium
piorum studium semper extitit,
Atque haec praecipua parentum officia
sunt erga liberos quos iure analogo aequalia
parentibus reddere decet:
Verum quia liberorum officia in quarto
praecepto includuntur, cum dicitur:
Honora parentes, inde ea colligam. HONORIS
igitur uocabulo liberi primum
iubentur agnoscere, parentum autoritatem
et eminentiam, ordinationem
diuinam esse. Nihil enim uoce Dei honorabile
dici potest, nisi idem a Deo
profectum sit et ordinatum. Deinde requiritur
p.684
hic reuerentia erga parentes,
tanquam erga Dei uicarios, et nutricios
ciuium ecclesiae Christi. Proinde maiestas
quaedam diuina in parentibus animaduertenda
est: Tertio loco uerbum
honoris includit in se obedientiam erga
parentes, quae obedientia tantisper
et eatenus praestanda est, donec et quatenus
cum obedientia, quam supremo
parenti Deo debemus, stare potest.
Huc dictum Domini Lucae 14. Si quis
uult uenire ad me, et non odit patrem
suum et matrem suam etc. non poterit
esse meus discipulus, Hic odij uocabulum
non affectum, sed euentum sequentem
odium significat, qui est detrectare
imperium, et non facere imperata contra
Deum. Istud igitur odium pietatis
est, non crudelitatis. Praeterire enim, fugere,
negligereque omnes debemus,
quando eos una cum Deo colere nequimus.
At uero si utrumque debite fieri
poterit, et Deo et parentibus obedientia
exhibenda est. Neque enim obedire
parentibus is recte dicitur, qui quicquid
p.685
iusserint faciat, sed tum demum
parentibus aliquis obedit, cum sponte
facit, quae ipsi recte iusserint: Quarto
honoris uocabulo Gratitudo etiam significatur
erga parentes, ut si opus fuerit,
eos senio confectos iuuent, foueant
alant, et omnium officiorum genere
subleuent: Quinto honor praeterea requirit
epieikeian-GR, qua liberi tolerent parentum
errata. Quantumuis enim pauperes
et miseri sunt, preciosi sunt nobis
habendi, consideranda est quaedam in
ipsis diuinae maiestatis similitudo. Qua
re etsi interdum uidentur nobis parum
honorabiles, maiestas tamen diuina (ut
antea dixi) in ipsis consideranda est.
Proinde morositati, delirio et quibuslibet
parentum uitijs, opponendum est
nomen Patris et Matris. Non enim
tam quales parentes, quam quod parentes
habemus aestimandum est. Atque haec
officia liberorum sunt erga parentes.
quae ad duo capita breuitatis causa reuocare
possumus, nimirum ad affectum
et effectum, Illo eos animo prosequimur,
p.686
hoc externa beneficia omnia, quae
ijs grata esse nouimus, praestamus.
Quantumuis enim multa in eorum
gratiam fecerimus, semper tamen inferiora
erunt omnia, quam esse deberent.
Ex hac collatione officiorum mutuorum
parentum et liberorum, non est
difficile iudicare, qualenam sit parentum
imperium, qualisque liberorum subiectio.
Mitius enim parentum in liberos
quam dominorum in seruos imperium est.
Autoritas maior est parentum in liberos,
quam maritorum in coniuges, et proxime
accedit imperium patrium ad Regale
imperium:
Iam restat quod postremo loco, de
praemijs et poenis proposui quae duabus
uocibus nempe Benedictionis et Maledictionis
in scriptura signantur. Vt
enim parentes qui liberos suos, uoluptatibus
indulgere permittunt, diuinitus
maledicuntur ut ELI sacerdos: sic
qui officia praestant a Deo imperata, benedictionem
reportant. Et ut longaeua
uita promittitur liberis honorantibus
p.687
parentes, ita maledictio immorigeris
denunciatur. Salomon: Oculus qui subsannat
patrem ac matrem suam, Corui
eum effodiunt. Vnde tritum
prouerbium.
Paret Carnifici renuens parere parenti.
Exempla sunt Maledictionis, Cham
Ruben, filij Eli, Absolon, et alij
innumeri.
CAPVT VNDECIMVM.
Vsus diuitiarum, et Rerum praej
sentis uitae.
CVM diuus Paulus 1. Corinth./ 7. dicit,
Qui utuntur hoc mundo sint tanquam
non utentes, non praecipit Christianis
abijcere facultates, sed Christiani hominis
animum rebus terrenis non debere
occupari nec in illis acquiescere
docet, Sic enim uiuere nos oportet, qua
si singulis momentis migrandum sit ex
hac uita: Quapropter in omnibus rebus
praesentis uitae corda erecta esse debent
ad meditationem uitae coelestis.
Atque haec regula generalis esto de usu
rerum praesentis uitae.
p.688
Porro quia in rebus mundi nihil periculosius
esse potest quam magna rerum
affluentia, nisi sancta prudentia adsit
(uere enim Plato dixit diuitias coecas
esse sine prudentia, et easdem acute
cernere ubi prouidentiam sequuntur)
tria breuiter de diuitijs dicam. Primum
Quae rationes acquirendarum diuitiarum
licitae sint. Deinde, Qualiter nos
Deus erga diuitias esse uelit affectos.
Postremo, Quis diuitiarum usus rectus
et legitimus.
Quantum itaque ad legitimas rationes
acquirendi diuitias attinet, omnium
primum inchoandum est a regula Christi
Mat./ 7. Quaerite primum regnum Dei
etc. Prima igitur cura et praecipua esse
debet salutis animae. Deinde quia
haec uita opus habet adminiculis, iuxta
Dei ordinationem quaeri possunt facultates,
licetque ijs quae ad uictum cultumque
necessaria sunt quaerendis operam
dare, id quod non solum sanctorum exemplis,
uerumetiam mandato Dei confirmatur,
qui benedictionem promittit
p.689
pie laborantibus. Deinde lucrum quod
proficiscitur nobis laborantibus ex benedictione
Dei capiamus tanquam ex
manu Dei, neque malis artibus utamur,
quo facultates aliorum ad nos trahamus,
fructumque laboris nostri, tanquam iustam
mercedem percipiamus. In contractibus
absint fraudes et fallaciae aperteque
et simpliciter agamus omnia, ea fidelitate,
quam ipsi ab alijs uellemus requirere.
Sit labor legitimus, legitimae
uocationis, ut bona conscientia gloriari
possimus, nos in ullius fraudem nihil
egisse.
Pactis diuitijs singularis ars adhibenda
est, ne nobis in spinas et laqueos
conuertantur. Quod ne fiat, Dauidis et
Pauli sequamur consilia, quorum ille
quidem Psal. 61. sic ait, Si affluent diuitiae,
noli cor apponere. Hic uero Tim./
6. diuitibus in seculo praecipito, ne efferantur,
neue sperent in diuitiarum incertitudinem,
sed in Deo uiuo. Est itaque
praecipuum, ne diuitiarum huius seculi
cupiditate ducamur, ne ijs animum aut
p.690
fiduciam adijciamus, eas a nobis abdicare
simus parati, quoties Deo libuerit.
Siue habeamus eas, siue ijs careamus,
tanquam res caducas et fragiles
aspernemur, atque solam benedictionem
Dei omnibus rebus mundi praeferamus.
Absit fallax spes in incertis diuitijs.
Absit superbia et contemptus pauperum.
Adsit spes in diuitiarum largitore,
adsit pius humilisque animus.
Porro ubi sic animo diues effectus
est aliquis, etsi ei non erit difficile, diuitias
recte in gloriam Dei, et proximi
utilitatem dispensare, tamen nonnihil
dicendum est, ut legitimus diuitiarum
usus conspiciatur. Qui est quadruplex,
Primus, ut conferantur diuitiae ad promouendam
religionem et gloriam dei.
Si enim ipsi nati sumus ut Deum glorificemus,
profecto huic usui quicquid
habeamus seruire debet. Secundus
usus est, ut eas in quibus uiuimus, respublicas
iuuemus ac ornemus nostris
facultatibus, ideoque tributa soluenda
sunt. Tertius usus est, ut ipsi nos pro
p.691
conditione nostri status honeste alamus,
nostram familiam foueamus, ut
domus nostra pro facultatum ratione
honesta conseruetur, sine sordibus et
prodigalitate. Quartus et postremus
usus est, ut fontes nostri, iuxta Salomonis
consilium deriuentur foras, h. e. ut
liberales simus erga pauperes, diuites
in bonis operibus, quo multi nostris
bonis gaudere possint, nobiscum Deo
patri Domini Iesu Christi gratias agentes,
qui abunde suppeditat omnia.
Testimonia de diuitijs.
Prouerb./ 11. Qui confidit in diuitijs
suis, Corruet.
Prouerb./ 15. Melius est parum cum
timore Domini, quam thesauri magni
et insatiabiles.
Psalmus 61. Si diuitias affluant, noli
cor apponere.
Salomon, Fontes tui deriuentur foras,
et tu dominus eorum esto.
Primae Timoth./ 6. Diuitibus huius
seculi praecipe ne sublime sapiant et ne
sperent in incertitudine diuitiarum, sed
in Deo uiuo.
p.692
CAPVT DVODECIMVM.
De sollicitudine, et Cura licita et
illicita.
QVIA nulla maior pestis est ueri
cultus Dei, quam Ethnica et prophana
cura et sollicitudo, et rursus nihil
magis optandum, quam ut unusquisque
solicite ambulet coram Deo in uocatione
sua, opere precium est, ut recte instituantur
pij de solicitudine licita et illicita,
ne nimium uel in dextram partem
deflectant. omnem curam abijciendo,
uel in sinistram, Ethnicam et prophanam
curam amplectendo: Quare
tenendum quod triplex sit cura, Vna prophana
et Ethnica. Altera necessaria et
sancta. Tertia mixta ex illis. Harum
quidem extremae illicitae, media uero licita
est.
Impia seu Ethnica solicitudo est, quae
oritur ex diffidentia et ignorantia prouidentiae
Dei. Haec damnatur Math./ 6.
ubi Christus multis argumentis, a prouidentia
Dei sumptis, ab ea dehortatur
Haec cura interdum carnis cura dicitur,
p.693
cum quia ex carnis sensu sine fide
proficiscitur, tum quia scopum habet
carnalem, nimirum praesentis uitae quietem
et tranquillitatem.
Sollicitudo, quam dico necessariam
piam et sanctam, commendatur scripturae
testimonijs et exemplis. Rom./ 12
Qui praeest in sollicitudine. I. Timoth./
5. Si quis suorum, et maxime domesticorum,
curam non habet, fidem abnegauit,
et est infideli deterior. Abraham
Isaac, Iacob, piam suae familiae curam habuerunt.
Ioseph in Aegypto septem annorum
curam in se pie sumpsit. Daniel
in Babylone, pij reges et prophetae in
populo Dei non tanta gesserunt sine
hac sancta cura. Paulus 2. Corinth./ 11. ad
Col./ 2. I. Thessa./ 2. suam sollicitudinem
pro Ecclesia fatetur. Sic Reges pro suis
regnis, patresfamilias pro sua familia,
Ministri uerbi pro suis auditoribus,
praeceptores pro suis discipulis, breuiter,
singuli in sua uocatione sanctam
quandam sollicitudinem habere possunt
et debent, modo in impietatis notam
p.694
incurrere nolint. Verum ne haec sancta
sollicitudo contaminetur, sciendum est
ad ea, Quinque requiri, Horum primum mandatum
dei est. Mens enim pia nihil aggredi
debet sine madato Dei. Honesta igitur
erit uocatio pie et sancte cure. Deinde
proficisci debet ex fide. Nam sine fide
deo placere nihil potest. Tertio, quia nisi
dominus aedificauerit ciuitatem frustra
laborant qui aedificant eam, adhibenda
est Inuocatio quidem, qua auxilium dei petas,
Gratiarum uero actio, qua successum
DEO tribuas, et non tuae prudentiae aut
iusticiae. Est enim optimum remedium aduersus
sollicitudinis Ethnicae tentationem,
precibus ardentibus ad Deum confugere,
quod ad Philip./ 4. docemur.
Quarto tendat tua Cura in gloriam dei
principaliter. Quanque autem tuae domus
incolumitas spectari potest, tamen principalis
finis erit gloria Dei. Quinto, si
parum labor noster uotis respondeat,
submittamus nos paternae uoluntati
Dei, in uero timore et humilitate, iuxta
consilium Petri, dicentis:
p.695
Humiliamini sub potenti manu Dei,
ut uos exaltet in tempore exaltationis
omnem sollicitudinem uestram proijcientes
in eum, quoniam ipsi Cura est
de uobis. Et Psal. 54. Iacta super dominum
curam tuam, et ipse te enutriet, et
non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
Debent igitur pij iuxta uerbum Christi
primum, quaerere regnum Dei, deinde
Dei iusticiam, Tertio, Fide promissionem
curae diuinae amplecti. Dicit enim
Et haec omnia adijcientur uobis. Tum
abijcienda est prophana sollicitudo, strenueque
in uocatione laborandum, seruatis
circumstantijs sanctae curae, quas
enumeraui.
Mixta est, quae partim pia apparet
partim prophana conuincitur, ut, cum
curamus quidem, quae officij nostri
sunt, id quod Deus a nobis serio requirit,
Sed propter innatam in nobis dubitationem
de prouidentia Dei, limites
transgredimur, ac in officium Dei sacrilege
irrumpimus. Vt, cum paterfamilias
recte quidem et pie instituit liberos,
p.696
suam familiam curat, sed nimia
trepidatio et anxietas: ad impatientiam
impellit, quando uotis non respondet
labor et cura nostra. lactet igitur hanc
curam pius in dominum, et strenue faciat
officium, nec sinat piam curam Ethnica
diffidentia conspurcari, quo abiecta
Ethnica diffidentia et anxietate,
pax nobis interne constet, ac erga homines
simus modestiores et mansuetiores,
cum quibus eidem domino seruiamus
excusso iugo Mammonae et Ethnicae
sollicitudinis.
CAPVT
DECIMVM TERTIVM.
Perfectio Christiana.
HVC breuiter commonefactionem
et doctrinam utilem de Christiana perfectione
adijciam. Nam huius rei uera
explicatio et stimulos addit in stadio
pietatis currentibus, et consolatur pios
dum suas sordes et imperfectionem agnoscentes
intuentur beatam illam uitam,
in qua plena perfectione beati fulgebunt,
sicut sol in domo patris sui.
p.697
Vt autem hanc doctrinam rectius
intelligamus, omnium primum, statuendum
est discrimen inter duplicem
perfectionem piorum, quarum altera
in praesenti uita existit, altera erit in futura,
Ingens enim discrimen est perfectionis
Christianae ratione huius duplicis
status. Nam longe alia est perfectio currentis,
quam perfectio peruenientis. Illa militantis,
haec triumphantis est:
Pij itaque in hac uita dicuntur perfecti,
non sicut perficiendi sunt in illa immortalitate,
qua aequabuntur Angelis
Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione
perfecti. Neque enim praesentis
uitae perfectio aestimanda est ex perfectione
iusticiae (Nemo enim est qui non
peccet) Sed ex imputatione diuina, et
cordis rectitudine, qualis esse potest in
hac uita, At in futura uita aestimabitur
ex perfectione iusticiae, et erit plena
glorificatio futura sanctorum, plena noticia
Dei, Absoluta cordium puritas, et
perfecta obedientia in omni aeternitate.
Porro definitionem perfectionis Christianae,
p.698
qualis esse potest in hac uita, colligam
primum. Deinde partes eius subijciam,
Tum quare perfectionis nomen
ei tribuatur ostendam.
Christus Matth./ 19. Iuueni, a quo interrogatus
erat de uita aeterna consequenda,
dicit: Si uis perfectus esse, uade
uende tuas possessiones, et da pauperibus,
et habebis thesaurum in coelo, et huc
sequere me. Ex his uerbis Domini solidam
definitionem colligere non est difficile,
ubi primum hoc statuerimus, quod
hoc fuerit, quantum ad speciem facti
attinet, personale praeceptum, Alioqui
nec Noe, nec Abraham, nec Dauid fuissent
perfecti, qui tamen perfecti testimonio
Dei dicuntur. Proinde genus
facti nobis definitionem perfectionis
exhibebit. Quid hic requirit Christus
ab adolescente? ut ex praecepto intelligat
se imperfectum esse, iubet ut uendat
facultates, det pauperibus et se sequatur.
Vendere autem facultates mandante
Christo, est obedientiam erga Christum
anteferre omnibus rebus mundi,
p.699
et paratum esse, non solum uendere,
sed etiam perdere propter Christum
omnia si res ita postulauerit, et simul
Christum sequi, et proximum beneuolentia
complecti. Nam haec Christus
coniungit:
Perfectio itaque Christiana est agnita
imperfectione, ex fide Christi obedientiam
erga Deum praeferre omnibus rebus
mundi, ac ei totam uitam approbare.
Sita est igitur haec perfectio in affectu
potius, quam effectu, in imputatione
perfectionis potius, quam in perfectione
iusticiae.
Deus autem ex sua bonitate tale studium,
Perfectionis titulo, ornat, ut magis
magisque ad perfectionem tendamus:
Haec definitio per locum a coniugatis
etiam probari potest, Scriptura Abrahamum
pronunciat perfectum, quia
uoci Dei obtemperauit, dulci patria,
parentibus, amicis, fortunis praesentis
uitae posthabitis, Deum ueracem credidit,
ei totam uitam approbauit. Similiter
ante ipsum Noe qui iustus et perfectus
p.700
in scriptura praedicatur, uocem
Dei audiuit, impijs mundi consilijs renunciauit,
parauit arcam, et se totum
ad normam uerbi diuini, concepta in
ipsum fiducia composuit. Ex his confirmatur
apertissime definitio quam
proposui.
Philippus hanc tradit, quae a mea non
dissentit. Perfectio Christiana est agnitio
nostrae infirmitatis et fiducia mediatoris,
et praesentia dei in cordibus nostris
transformantis nos, ut fiamus similes
imaginis dei, quae est logos-GR aeterni
patris.
Porro partes Christianae perfectionis
sitae sunt in rectitudine mentis affectuum
puritate, et merum integritate. Rectitudo
mentis est recte sentire de Deo
iuxta ipsius uerbum: Puritas affectuum agnitione
nostrae infirmitatis, fiducia mediatoris,
et uoto pietatis continuandae aestimatur.
Morum integritas in pietate
erga Deum, sanctimonia uitae, dilectione
erga homines, sancta inuocatione
cura absoluitur. Breuiter, perfectio
p.701
Christiana posita est in uera conuersione
hominis ad Deum, seu poenitentia
salutari,
Haec uera conuersio siue poenitentia
triplici de causa perfectionis nomine
honoratur. Prima propter respectum
ad superiorem uitam, cum in tenebris
et ignorantia Dei uiximus, deinde propter
imputationem. Etsi enim sordes
multae adhaerent sanctis, tamen Deus
istas sordes non imputat, modo spiritu
ipsius ducamur. Postrema, quia ad perfectionem
illam gloriosam tendit.
Porro perfectio Christiana qualis in
futura uita erit, antea definita est, et similiter
in tribus est posita. Primum in
doctrina, seu noticia, seu in mentis rectitudine.
Cum uenerit inquit Apostolus
to-GR telion-GR, abolebitur to-GR ekmerous-GR. Nunc
cernimus per speculum in aenigmate
tunc facie ad faciem, deinde in affectuum
perfecta puritate, erunt purissimi cordis
purissimi affectus, ardens dilectio
Dei, laeticia spiritus etc. Postremo in
tota uita lucebit imago dei, Nos, inquit
p.702
Paulus, spiritu ex fide spem iusticiae expectamus,
I. Ioh./ 3. Charissimi, filij Dei
sumus, et nondum apparuit quid erimus,
scimus, quoniam cum apparuerit,
similes ei erimus, quoniam uidebimus
eum sicuti est, et omnis qui habet hanc
spem in eo purificat se sicut ille sanctus
est, Breuiter, perfectio sanctorum in beata
uita, conformitas nostri cum Deo
erit, habitatio Dei in nobis, plena fruitio
dei, absoluta dilectio, cuius spes (ut
Iohannes monet) nos excitare debet ad
sanctimoniam uitae in hoc mundo, ut
aliquo modo illam expectatam inchoemus
perfectionem iusticiae.
Haec de perfectione Christiana scire
utile est, unde non solum excitamur ad
diligentiam in tota uita, Verumetiam
aduersus pestilentem doctrinam Monachorum
de perfectione armamur,
qui perfectionem in mendicitate ponunt,
contra omne uerbum Dei, ac exempla
eorum qui perfectionis laudem
in Ecclesia consecuti sunt.
p.703
TESTIMONIA DE PERfectione
Christiana.
Iacobi I. Caeterum patientiae opus perfectum habeat,
ut sitis perfecti et integri, nullaque in parte
diminuti.
Matth./ 5. Estote perfecti, sicut et pater
uester.
Col./ 1. In ipso (Christo) complacuit omnem plenitudinem
inhabitare, et per eum reconciliari omnia
in ipso.
Philip./ 3. Non quod apprehenderim, aut iam perfectus
sim, sed sector, si etiam apprehendam, quatenus
apprehensus sum a Christo Iesu. Fratres ego
meipsum nondum arbitror assecutum esse, unum autem
illud ago, ea quidem quae a tergo sunt obliuiscens,
ad eo uero quae a fronte sunt, enitens iuxta
praefixum signum insequor ad palmam supernae uocationis
Dei per Christum Iesum, Quotquot itaque
perfecti sumus, hoc sentiamus.
Matth./ 19. Si uis perfectus esse, uade uende
quae possides. Da pauperibus et ueni
et sequere me.
FINIS.
VVITEBERGAE
EXCVDEBAT IOHANNES CRATO
IMPENSIS BALTHAZARI CAVS
BIBLIOPOLAE HAFNENSIS
ANNO CHRISTI 1557.