p.0
POSTILLA
SEV
ENARRATIO EVANGELIORVM,
QVAE IN DOMINICIS
DIEBVS ET IN FESTIS SANCTORVM
vsitate in Ecclesijs Dei proponuntur,
in gratiam piorum ministrorum
Euangelij
conscripta,
PER
NICOLAVM
HEMMINGIVM.
PRAEFIXA EST EIVSDEM
Commonefactio ad ministros verbi de perpetuo Ecclesiae
Christi consensu in doctrina et vero Dei
cultu: ne opinionum varietate, et sectarum
multitudine offensi, vel confessionem
abijciant, vel segnius officium
faciant.
Cum gratia et Priuilegio Regiae Maiestatis
ad quinquennium.
HAFNIAE
APVD CHRISTOPHORVM
BARTH.
Anno Domini 1561.
p.1
DOMINICA PRIMA
ADVENTVS,
Matth. 21.
CVM APPROPINQVASsent
Hierosolymis, et
uenissent Bethphage ad
montem Oliuarum, tunc
Iesus misit duos discipulos
dicens eis: Ite in
castellum quod contra
uos est, et statim inuenieris Asinam alligatam,
et pullum cum ea, soluite et adducite mihi.
Et si quis uobis aliquid dixerit, dicite:
Dominus his opus habet, et confestim emittet
eos. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur
quod dictum est per Prophetam
dicentem: Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus
uenit tibi mansuetus, sedens super Asinam
et pullum fllium subiugalis. Euntes autem
discipuli fecerunt sicut praeceperat illis Iesus.
Et adduxerunt Asinam et pullum, et imposuerunt
super illos uestimenta sua, et eum super
illa collocarunt. Plurima autem turba
strauerunt uestimenta sua in uia: Alij uero
caedebant ramos de arboribus, et sternebant
in uia. Porro turbae quae praecedebant, et
p.2
quae sequebantur clamabant dicentes: Hosanna
filio Dauid, benedictus qui uenit in nomine
Domini, Hosanna in altissimis.
ENARRATIO TEXTVS.
Cum hoc de Aduentu Domini festum sic
omnium primum ordine, quod in Ecclesia
celebratur operae precium est, vt admoneamur
quae in singulis festis spectanda sint: ne aut
cum impio et prophano mundo eis in contumeliam
Dei abutamur, aut minus pie, quam
par est, eadem celebremus non sine multorum
scandalo. Sunt autem in vniuersum tria in singulis
festis consideranda: Historia, quae festi
fundamentum est: beneficium, cuius historia
meminit: et festi verus legitimusque usus. Vt
enim historia mentem erudit: ita beneficium
Dei, cuius memoria confirmat historia, fidem
alit et confirmat: ex qua fide gratitudo manat
quae Deum pro accepto beneficio celebrat mente,
uoce, confessione, et moribus: in qua gratitudine
verus festi usus conspicitur.
Haec tria omnibus festis accommodanda
sunt. Quare cum hoc festum sit institutum de
Aduentu Domini, Historia Aduentus, quae ad
conceptionem, natiuitatem, doctrinam et facta
Christi praecipuos articulos nostri Symboli
p.3
pertinet, discenda est: beneficium Dei, quod
est per sacrificium expiatorium saluare perditam
ouem, est recolendum: illa mens erudienda, hoc
fides alenda et confirmanda est: vt inde mentis
gratitudo nascatur, qua Deum, qui filium dare
dignatus est, mente, uoce confessione et moribus
celebramus. Porro vt nobis praesens festum
reddatur cum in Dei gloriam, tum in nostri instructionem
utilius, tres locos ordine tractabo
qui sunt:
I. De Aduentu Domini.
II. Descriptio Regis Christi et eius regni.
III. De ciuibus huius regis, eorum officio,
atque adeo de uero usu et salutari
meditatione Aduentus DoMiNI.
DE PRIMO.
Quo magis et certius erudiamur in Dei
laudem, et nostri salutarem instructionem de
Aduentu Domini nostri Iesu Christi, Sex
circumstantias cum diuo Bernardo pensandas
in eo proponamus, quae sunt: Quis sit qui ueniat:
Vnde: quo: ad quid: quando: et qua.
Venit secundum Gabrielis testimonium
altissimi filius, aequalis altissimo patri in uera
diuinitate. Hinc discamus quanta sit eius
Maiestas, dignitas et potentia. Venit Semen
p.4
mulieris uerus homo de semine Abraham et
Dauid, iuxta oracula Prophetarum, et testimonia
Apostolorum: minor patre in uera humanitate.
Ex quo discamus, qua naturae societate
nobis coniunctus sit: ut ad eum accedere non
pertimescamus. Venit ergo Christus, qui idem
Deus est uerus, et homo uerus, una persona in
duabus naturis subsistens, qui et potest saluare,
uia Deus: et uult, quia naturam nostram assumsit,
ut pro nobis uictima fieret.
2. Vnde uenit? e coelo uenit, e sinu patris
uenit, qui omnia implet, et ubique inuisibiliter
adest: uenit et in utero uirginis conceptus Spiritus
sancti opera, nutritur sanguine uirginis,
nascitur, educatur, circumciditur etc.
3. Quo uenit? in mundum uenit, qui per
ipsum factus est: in propria uenit, et sui eum non
receperunt, uenit in inferiores partes terrae.
Atque hoc est sine controuersia magnum illud
mysterium, de quo Apostolus 1. Tim. 3. DEVS
manifestatus est in carne, iustificatus est in spiritu,
conspectus est ab Angelis, praedicatus a
gentibus, fides illi habita est in mundo, sursum
receptus est in gloriam.
4. Ad quid uenit? Causas Aduentus Domini
in mundum, uox Dei praenunciat: Typi
figurant: oracula Prophetarum clamant: verba
et facta aduenientis Domini comprobant:
p.5
Apostolica testantur praeconia: ac omnium
sanctorum laeta confitetur Ecelesia.
Vox Dei ad Serpentem fuit Gen. 3. Semen
mulieris conteret caput tuum, quod Apostolus
explicans ait: Christus apparuit ut destruat
opera Diaboli. Huius uocis sententiam saepe
sanctis patribus idem Deus inculcauit, et potissimum
Abrahamo, dicens: In semine tuo benedicentur
omnes gentes. Ex his ergo intelligitur,
quod propter duo aduenerit Christus:
primum, ut destrueret opera Diaboli, Alterum
ut benedictionem adduceret super filios Abrahae,
hoc est, super omnes qui Christum fide receperint,
sicuti Abraham fecit. Nam cum Adam
se, et totam posteritatem suo lapsu regno Sathanae
mancipasset, ac in maledictionem commeritam
coniecisset, requirebat iusticia Dei, ut
aut commeritas poenas lueremus, aut satisfaceret
aliquis in genere humano iusticiae Dei:
uerum cum nulla finita potentia potuit Diabolum
superare, et Deum iratum placare, prodijt
filius Dei de arcana sua sede, uenit in mundum,
fit homo, nostram causam in se recipit, destruit
regnum Diaboli, ac iram patris placat factus
pro nobis uictima et sacerdos.
Hoc ipsum multi figurant typi: ut sacrificia
patrum, agnus phase, asperssio [!?] sanguinis
uaccae rufae super populum, atque adeo Arca foederis
p.6
totum sacrificium Aaronicum cum omnibus
suis ritibus et ceremonijs.
Oracula Prophetarum innumera has ipsas
causas Aduentus Domini consentientibus suffragijs
clamant: ut Esaiae 53. Vere languores
nostros tulit, et dolores nostros portauit, ipse
uulneratus est propter praeuaricationes nostras,
et attritus est propter iniquitates nostras.
Dominus coniecit in illum iniquitates omnium
nostrum. Huiusmodi sunt plurima testimonia
Prophetarum, quae breuitatis causa omitto.
Verba et facta Christi aduenientis idem
comprobant: venite, inquit, ad me omnes qui
laboratis et onerati estis, et ego uos refocillabo.
Item: Qui credit in me non peribit: Sed uitam
aeternam habebit. Item: Pro ijs sanctifico
me ipsum: hoc est, me hostiam Deo patri offero
pro ipsorum peccatis expiandis: quod non solum
multa miracula, quae fecit, quibusque opera
Diaboli destruxit, conuincunt: uerumetiam
mors ipsa, et eam secuta gloriosa uictoria.
Apostolica testimonia quis potest numerare?
Paulus dicit: Mortuus est pro peccatis
nostris, et resurrexit propter iustificationem
nostri. Idem scribit: Eum qui non nouit peccatum
fecit peccatum, ut nos fieremus iusticia
Dei in ipso. Iohannes Baptista clamat: Ecce
agnus Dei qui tollit peccata mundi, Iohannes
p.7
Apostolus: Iesus Christus purgat nos ab omni
iniquitate nostra. Idem summam beneficiorum
Christi complectens, scribit: Christus apparuit
ut destruat opera Diaboli.
Denique uniuersa Christi Ecclesia has ipsas
Aduentus Christi causas laeta per spiritum Christi
confitetur, ita canens: Tu ad liberandum suscepturus
hominem, non horruisti uirginis
uterum. Tu deuicto mortis Aculeo aperuisti
credentibus regna coelorum etc.
Verum si de tempore quaeris, respondet
Apostolus Paulus: Postquam uenit plenitudo
temporis, emisit Deus filium suum natum ex
muliere, factum sub lege, ut eos qui erant legi
obnoxij redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Venit ergo nec serius, nec tardius
quam uenire debuit. De hoc aduentus Domini
tempore praedixerunt Prophetae Iacob, et
Daniel: de qua re plura dicenda erunt die natiuitatis
Domini.
Vnum restat, uia uidelicet per quam uenit:
et haec quoque diligener requirenda, ut possimus
recta ei occurrere. Sicut itaque ad operandam salutem
nostram uenit semel in carne uisibilis:
ita quotidie ad saluandas animas singulorum
ubicunque eius uerbum cogitatur, legitur, praedicatur,
in spiritu uenit, et inuisibilis: imo illic
semper adest iuxta promissionem: Ero uobiscum
p.8
usque ad consummationem saeculi: Atque tum rursus
apparebit uisibilis iudex uiuorum et mortuorum,
ut qui ipsum antea aspernabantur modicum
et saluatorem, tum sentient iudicem, et
suorum scelerum uindicem iustissimum: de ?quo
Aduentu proxima die Dominica plura audiemus.
Atque hoc pacto de Aduentu Domini
breuiter dictum sit.
DE SECVNDO.
Secundus locus, quem continet textus Euangelij,
habet descriptionem Regis Christi, atque
eius regni: quae descriptio confirmatur Zachariae
testimonio, quod adducit Euangelista, ut
sciamus hanc pompam non temere institutam:
Sed ex uoluntate Dei et consilio arcano Trinitatis
longe antea praenunciatam fuisse. Multa
enim haec pompa nos docet de conditionibus
regis Christi, et eius regni. PRIMVM enim
haec Christi pompa equitantis in Ierusalem discrimen
facit inter Christum regem, et mundi
reges, eorumque diuersa regna. Satis enim arguit
haec contempta pompa, quod Christus nec
mundanus Rex sit, nec regni eius administratio
sit mundana: Nam Reges mundi, ut a suis
magnifici aestimentur, splendide ornantur: ita
regnorum mundanorum administratio splendorem
et magnificum requirunt apparatum.
p.9
Secundo docet haec historia, quod sub hac uili
pompa lateat omnipotentia et diuinitas quaedam.
Nam cum ait soluite, et adducite mihi, Item
Dominus his opus habet. Item: Confestim demittet
eos, significat Christus rex noster se diuina
sua uirtute omnia, quae uult, efficere posse:
atque adeo hominum corda, et uoluntates in sua
habere manu.
Etsi igitur regnum Christi in hoc mundo
apparet contemptibile: Tamen si regis potentiam
et diuinitatem respicis, nihil eo augustius,
nihil potentius, nihil denique gloriosius.
Porro uaticinium Prophetae tria continet,
primum exhortationem a Ecclesiam iam deiectam
et plane consternatam: Laetare, inquit
et exulta filia Sion. Hinc docemur, quod ad deiectos
et consternatos, planeque contritos spiritu
pertineat Euangelium. Deinde continet hoc
uaticinium mandatum Dei, ut huic regi homagium
praestemus, quemadmodum secundus
quoque Psalmus hortatur cum ait: Osculamini
filium. TERTIO continet hoc uaticinium descriptionem
personae Christi, nimirum quod sit
Rex Ecclesiae promissus: Ecce ait Rex tuus uenit:
ac si diceret, hic est tandem ille promissus
Rex, de quo tot extant testimonia, qui restituet
regnum Dei, quod diabolus inuasit, ac peccato
perdidit. Hunc regem mansuetum, et mitem
p.10
esse dicit, ut eum non fugiamus tanquam crudelem
tyrannum: Sed potius plena cum fiducia
accedamus, petamusque ab eo promissam salutem.
Quod autem eum pauperem esse predicat,
id ad praesentis uitae conditionem referendum
est: Qui ideo pauper esse uoluit, ut nos
Spiritu pauperes ditet, et aeternum beet.
DE TERTIO.
Huius Regis ciues sub persona discipulorum
Christi, et turbae describuntur, quos nos
imitari debemus, modo inter ciues regni Christi
censeri uelimus. Primum itaque cum discipulis
Christo adducemus Asinam: hoc est, nos
quibus ministerium uerbi demandatum est,
omnia, quae nobis praecepta sunt, in gloriam
Christi, et regni eius propagationem faciemus.
Deinde uestimenta nostra sternemus super
Asinam: id quod tum demum faciemus,
quando facultates nostras ad conseruationem
ministerij conferemus. Ramos quoque caedemus
de arboribus, et obijciemus Christo: hoc
est, Christum praedicabimus, et agnoscemus
perpetuum regem: cuius regnum perpetuo
instar palmae florere optabimus, ut nullis
oneribus aerumnarum huius mundi succumbat.
Clamabimus Hosanna; hoc est, ex fide inuocabimus,
p.11
et confitebimur hunc Regem,
certi quod eius regnum sit benedictum in
excelsis.
Hinc iam breuiter colligamus quis sit uerus
usus, et salutaris meditatio huius festi de
salutari Christi Aduentu. Primum itaque studeamus,
ut hic Rex ad nos ueniat: Quomodo
hoc fite Vera poenitentia accersitur, solida fide
retinetur, puro cultu delectatur. Deinde admoneamur
gratitudinis, ut ipsum mente, uoce,
confessione, et moribus celebremus: qui
nostra causa ad nos uenit: qui factus homo dedit
se ipsum pro peccatis nostris, ut eriperet
nos de praesenti saeculo malo iuxta uoluntatem
Dei et patris nostri: Cui gloria in sucula seculorum,
AMEN.
DOMINICA SECVNDA ADVENTVS,
EVANGELIVM
Lvcae 21.
Et erunt signa in Sole, et Luna, et Stellis,
et in terris anxietas gentium per
desperationem, resonante mani et fluctu,
extabescentibus hominibus prae timore,
et expectatione eorum, quae superuenient
orbi terrarum. Nam uirtutes Coelorum
mouebuntur, et tum uidebunt filium
p.12
hominis uenientem in nube cum potestate
et gloria magna: His autem fieri inciepientibus
suspicite, et attollite capita uestra,
quoniam appropinquat redemptio uestra.
Et dicit illis similitudinem: Videte ficum, et
omnes arbores, cum protrudunt iam gemmas,
cernentes ex uobis ipsis scitis quod iam instet
aestas: Ita et uos cum uideritis haec fieri,
scitote quod instet regnum Dei. Amen dico
uobis, non praeteribit aetas haec antequam
omnia facta fuerint. Coelum et terra transibunt,
uerba autem mea non transibunt. Cauete
autem uobis, ne quando grauentur
corda uestra crapula et ebrietate, et curis
huius uitae, et superueniat in uos repentina
dies illa: tanquam laqueus enim superueniet
in omnes, qui sedent super faciem
omnis terrae. Vigilate ergo omni tempore
orantes, ut digni habeamini fugere ista
omnia quae futura sunt, et stare ante filium
hominis.
ENARRATIO TEXTVS.
Quemadmodum proximo die Dominico
Ecclesia memoriam Aduentus Christi in
carne recoluit: Ita haec Euangelica lectio de
Secundo ipsius Aduentu tractat, et pertinet ad
Articulum fidei nostrae, quo mente et ore confitemur
p.13
eundem Dominum, qui prius uenit, ut
esset mediator et saluator in se credentium, uenturum
ad iudicandum uiuos et mortuos: ut illi
qui Christum in hac uita receperunt, et saluatorem
agnouerunt aeterna donentur uita resuscitatis
corporibus: et qui eum spreuerant indulgentes
a affectibus in contumeliam Dei,
dignis cruciatibus afficiantur aeternum. Constituantur
autem huius Euangelicae lectionis
tres loci:
I. De Aduentu Christi ad iudicium.
II. Vsus et fructus praemonitionis de
eodem Aduentu.
III. Exhortatio Christi ad discipulos ut
sint parati sine impedimentis.
DE PRIMO.
Occasionem huic concioni de Aduentu
Christi ad iudicium praebuit colloquium Christi
et discipulorum eius de templo Hierusolymitano [!?].
Nam cum admirarentur discipuli ornatum
templi, ipse Dominus respondit fore ut ita uastaretur
aliquando, ne relinqueretur lapis super
lapidem. Hoc audientes discipuli interrogant
de tempore. Quibus respondens, signa
quae praecederent excidium Hierusolymitanum
exposuit, illos confirmans, ne animum desponderent
propter imminentia mala: hinc occasione
p.14
sumpta transit ad uniuersale, et supremum
iudicium, et quae signa illud sint praecessura
enumerat.
Verum quo omnia nobis fiant illustriora,
primum circumstantias quinque, quas textus
complectitur, examinabimus. Deinde ipsum
iudicium ex scripturis describemus.
Circumstantiarum itaque prima est temporis.
Tempus enim monstrat a signis, et comparatione
confirmat. Sunt autem plura signorum
genera, quae Aduentum Domini ad iudicium
praecedunt.
PRIMVM in Sole et Luna et stellis conspicitur,
quod quale sit futurum Marc. 13. cap.
his uerbis explicat: Sol obtenebrabitur, hoc
est, erunt frequentes Solis eclipses: et Luna non
dabit splendorem suum, dum videlicet patitur
eclipsin: et stellae coelo decident, hoc est, videbuntur
decidere. Huius generis signa praeterijsse
quamplurima haec nostra testatur aetas.
Nunquam enim tot contigere uel Solis uel
Lunae eclipses.
SECVNDVM signum imminentis iudicij,
est anxietas gentium prae desperatione, hoc
est ut Matthaeus et Marcus interpretantur:
Insurget gens contra gentem, et regnum contra
regnum, nec erit locus tutus a bellis. An non
huius generis signis plenum esse mundum testatur
hic dies?
p.15
TERTII generis signa sunt maris, fluctuum.
Aeris, tempestatum, horrendorum tumultuum,
et inusitatorum quorundam et vehementium
ventorum. An non et huius generis signa nostra
aetas vidit quamplurima?
QVARTVM genus signorum ex secundo
et tertio manat, quod est extabescentia prae timore
et expectatione eorum, quae superuenient
orbi terrarum.
QVINTVM genus: virtutes Coelorum mouebuntur,
hoc est, erunt inusitati aspectus in
Coelo, et in terris terraemotus. Breuiter Coelum
et Terra irati iudicis faciem quodammodo
referent, vt peccatores istis irae Dei signis moti
agant poenitentiam et conuertantur ad
Dominum.
Haec signa in hunc modum ad extremum
iudicium applicat Dominus: Videte ficum et
omnes arbores, quum iam emiserint folia, vos
eas cernentes ex vobis ipsis agnoscitis, quod
iam prope sit aestas: Ita et vos cum videritis
haec fieri, agnoscite quod prope sit regnum Dei.
Nam haec signa e creaturis omnibus, quae sursum
ac deorsum feruntur, erunt veluti praecones,
quorum voce citabuntur homines ad horribile
illud tribunal., qui hic in mundo lasciuientes
suam ipsorum salutem neglexerunt, et
veluti ebrei Christum salutis autorem
contempserunt.
p.16
Praeter haec quintuplicia signa, quorum
textus meminit, sunt et alia Math. 24. Marc. 13.
2. Tesa.2. Danie. 2. et 7. Apoca. 17. quae omnia
sunt ueluti quaedam aspectabiles conciones de
poenitentia, quibus Deus inuitat homines, ut
confugiant ad filium suum Dominum nostrum
Iesum Christum, in quo solo salus est.
SECVNDA circumstantia est, quod is qui
est filius Dei et hominis, Iesus Christus, sit futurus
iudex: Vnde pij et impij habent quod discant.
Pij quidem, ut sciant illum futurum iudicem,
qui omnibus in se credentibus uitam
aeternam promiserat addito iureiurando: Amen
dico uobis, Omnis qui credit in me non pereat,
sed habeat uitam aeternam. Haec promissio iuramento
confirmata nequaquam fallere potest.
Impij uero, ut nel agant poenitentiam relicta
impiorum colluuie, et ita de salute per Christum
parta gaudeant, uel meminerit hunc quem
renuerunt saluatorem adiudicaturum ipsos aeternis
cruciatibus, ut tum demum cum suo magno
malo discant, quam sit horrendum in manus
Dei uiuentis incidere.
TERTIA circumstantia est, quod sit uenturus
in nube gloriosus et tremendus, non seruus,
ut antea, sed Dominus: non iudicandus,
sed iudicaturus: non iam inuitaturus homines
p.17
ad poenitentiam, sed impoenitentes aeternis poenis
puniturus: idque ut iudex iustus.
QVARTA circumstantia, quod sit venturus
potens, cum potestate et gloria magna, unde
discendum, quod et possit damnare rebelles, et
ualeat aeterna vita donare credentes.
QVINTA circumstantia causam Aduentus
Christi ad iudicium (quantum quidem ad pios
attinet) exprimit: Appropinquat redemptio
uestra, qua uoce, ut Christus indicat non fore,
ut Ecclesia bene in hoc mundo sit habitura,
non enim potest antea a uanitate huius mundi
liberari: Ita significat complementum beneficiorum
Christi erga Ecclesiam, esse plenam redemptionem
ab omnibus malis: cum qua coniuncta
est perfecta fruitio aeterni Dei cum aeterna
laeticia. Haec ergo pertinent ad piorum consolationem.
Verum, quantum ad impios attinet,
iste dies Aduentus Domini erit dies irae et
calamitatis, non liberationis: caliginis et tenebrarum,
non lucis: moeroris, non laeticiae: exitij,
non salutis.
Caeterum iudicij forma, Matth. 25. his uerbis
describitur: Cum autem uenerit filius hominis
in Maiestate sua, et omnes Angeli cum
eo: tunc sedebit super sedem Maiestatis, et congregabuntur
apud cum omnes gentes, et separabit
eas ab inuicem, sicut pastor segregat
p.18
oues ab hoedis, et statuet oues quidem a dextris
suis, hoedos autem a sinistris. Tunc dicet
Rex ijs, qui a dextris erunt: Venite benedicti
patris mei, et possidete Regnum uobis paratum
a constitutione mundi. Esuriui enim et
dedistis mihi manducare etc. et ijs, qui a sinistris
erunt, dicet: Discedite ame maledicti in
ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et
Angelis eius. Esuriui enim, et non dedistis mihi
manducare etc. Atque ita impij ibunt in supplicium
sempiternum: iusti uero in uitam aeternam.
Et in Apocalyp. cap. 20. Sedebit super
thronum magnum candidum, a cuius conspectu
fugit terra et coelum, et mortui magni et
pusilli stabunt in conspectu throni: et tunc
aperietur liber uitae, et libri conscientiarum,
et iudicabuntur ex his, quae scripta sunt in libris,
secundum opera ipsorum: qui bona egerunt,
ibunt in uitam aeternam: qui uero mala,
in ignem aeternum.
Porro in sententia Iudicij duo spectanda
sunt: A parte Dei, benedictio: a parte hominum,
bona opera. Cum dicit: Venire benedicti
patris mei, significat eos gratis saluari propter
Christum, quem fide receperunt. Nam in Solo
Christo benedicuntur homines, in gratiam
Dei recipiuntur, et gratis iustificantur. Verum
p.19
cum ad bona opera prouocat, id facit Dominus,
non quod sint causae salutis: sed propter
alias causas, nempe, quia sunt testimonia uerae
fidei et timoris Dei: Deinde, ut, compensatione
aerumnarum, quas ferunt in hac uita,
proposita, magis eos ad pie, sancteque uiuendum
excitet.
DE SECVNDO.
Cur Christus praemonuerit suos de suo ad
iudicium Aduentu, explicat, cum ait: Cum
haec fieri incipient, suspicite, et attollite capita
uestra. Haec omnia signa admonebunt
nos perpetuae cuiusdam poenitentiae in hac
uita: sed quid nos facimus? Videmus ceruicibus
nostris imminere diem extremam, nihilominus
poenitentiam differimus, indulgemus
nostris affectibus: Quid faciunt nobiles?
quid principes? quid docti? quid indocti?
quid ciues? quid rustici? quid denique fere omnes?
Quis serio de hac Christi praemonitione
cogitat? pluris facimus predium rusticanum,
quam Regnum Dei; imo quis non huius uitae
commoda uel perexigua anteponit saluti
animae?
p.20
DE TERTIO.
Quia Christus praeuidit, quibus malis
mundus esset inundaturus sub sui Aduentus
tempus, exhortationem instituit: ut cum uitent,
quae tum maximam mundi partem a salute
promissa excludent: tum se strenuos praebeant
milites, qui uigilijs et precationibus pugnent
contra hunc mundum sub uexillis unius Iesu
Christi. Quo autem ad utrumque sint paratiores,
interponit rationes: nam et diem illum repente
superuenturum ait, et isto pacto eos omnia
euasuros mala, et constituendos coram Dei
filio pronunciat.
Ait ergo: Attendite uobis ipsis, ne quando
grauentur corda uestra crapula et ebrietate,
et curis huius mundi. Haec sunt ergo uitanda,
crapula, ebrietas, et cura huius mundi,
impia scilicet, et prophana, quae fidem Christi
extinguit. His malis cum omnes mundi ordines
implicari et inuolui manifestissimum sit,
eo magis haec Christi exhortatio in conspectu
nobis esse debet: ne mundi malis moribus decepti
pereamus.
Deinde, cum subiungit Dominus: Vigilate
omni tempore deprecantes, docet quibus
rebus occupari eos oporteat, qui superuentura
mala cupiunt effugere. Requirit in
p.21
summa fugam malorum, et ardens bonorum
studium: utrunque coniungit Apostolus ad Titum
scribens: Abnegantes omnem impietatem,
et mundanas concupiscentias sobrie, iuste,
et pie uiuamus in hoc saeculo, expectantes
beatam spem, et aduentum gloriae magni Dei,
Cui sit laus, imperium, et gloria in saecula saeculorum,
AMEN.
DOMINICA TERTIA ADVENTVS,
EVANGELIVM
MATTHAEI II.
IOHANNES autem cum audisset in carcere
facta Christi, missis duobus discipulis
suis, dixit illi: Tu es ille qui uenturus est,
an alterum expectamus? Et respondens Iesus
dixit illis: Ite, et renunciate Iohanni ea,
quae auditis, et uidetis: Coeci uisum recipiunt,
et claudi ambulant, leprosi mundantur, et
surdi audiunt, mortui excitantur, et pauperes
letum accipiunt Euangelij nuncium: Et
beatus est quisquis non fuerit offensus in
me. Euntibus autem illis, coepit Iesus dicere
turbae de Iohanne: Quid existis in desertum
ut uideretis? Num arundinem, quae agitatur
a uento? Age, quid existis ut uideretis?
num hominem mollibus uestibus amictum?
p.22
Ecce qui mollia gestant, in domibus regnum
sunt. Atquid existis uidere? num Prophetam?
Certe dico uobis, et excellentiorem
Propheta: Hic est enim de quo scriptum
est: Ecce mitto nuncium meumante faciem
tuam, qui praeparaturus est uiam tuam
ante te.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Euangelium describit nobis Regnum
Christi, illudque depingit proprijs
suis coloribus, quantum scilicet ad externam
eius formam, quae in oculos incurrit, attinet.
Nam si eius arcanam uim respicis fidei oculis,
est longe splendidissimum et gloriosissimum:
Hic itaque solummodo de eius externa
specie agitur. Praecursor incarceratur: Vnde
monemur, quod Christi Regnum sub cruce sit
constitutum: mittuntur discipuli dubitantes,
sed ad Christum solum: Christus Rex ipse inter
pauperes, caecos, surdos, leprosos uer satur:
Illi curantur et recipiunt laetum salutis nuncium,
quem mundi potentes, nobiles, et sapientes
contemnunt. Breuiter, ut hoc Euangelium
Regnum Christi depingit: ita confirmat
Iohannis ministerium, et Christum uerum
esse Messiam promissum patribus certis indicijs
euincit. Verum uberioris doctrinae causa
p.23
praesens Euangelium in quatuor [quautor ed.] locos destribuatur [!?]:
Qui sunt:
I. Et sors, et officium ministrorum
uerbi indicatur.
II. Interrogatio Iohannis.
III. Responsio Christi.
IIII. Encomion et laudatio
IOHANNIS.
DE PRIMO.
Iohannes autem, cum audisset in uinculis
opera Christi, ad ipsum mittit duos de discipulis
suis. Iohannes uinculis constrictus
sortem ministrorum uerbi exemplo suo docet:
Et idem, discipulos suos ad Christum mittens,
uerum officium ministrorum uerbi ostendit.
De utroque igitur ordine dicam, ac primum de
sorte eorum in hac uita.
Iohannes hortatur homines ad poenitentiam,
et accusat scelera: Sed quid illi euenit?
Hoc docet Historia, Matthaei 14. Illic enim
narratur, quod, cum IOHANNES reprehendisset
Herodem, ac dixisset non licere ipsi,
habere uxorem fratris sui, coniectus sit in
carcerem, ac tandem supplicio capitis affectus.
p.24
Istud praemium retulit sanctus Baptista:
ab impio Tyranno. Nam quemadmodum
Medicus, si furiosi hominis uulnus attingit,
illudque curare conatur, non aliud expectare
potest, quam ut furiosus in se manus conuertat,
ac malum pro bono reddat: Ad eundem
modum minister uerbi, si hominis impij et potissimum
tyranni alicuius peccatum reprehendit,
ut agat poenitentiam, et sanetur a peccati
plaga, non aliud expectet, quam minas, maledicta,
mortem. Quam autem uerum hoc sit,
non solum Iohannis exemplum docet: verumetiam
totius Ecclesiae historia, cum ueteris,
tum noui Testamenti. Hinc tot martyres clarent,
hinc tot Prophetarum neces, hinc Apostolorum
persecutio, Pauli trucidatio; Petri
Crucifixio: et alia atque alia aliorum supplicia,
quae nos commonefaciunt de sorte sanctorum
ministrorum in hac uita. Sed foelix est Crux,
quam Christus praeclaram pronunciat: Beata
crux, quae est uia ad ueram et diuturnam uictoriam
per Christum Iesum.
Quare non debent ministri Euangelij
propter persecutionem cessare in officio: sed
Iohannis exemplo incitati, strenue facere officium,
quod in his potissimum situm est. Primum
ut praedicent Christum, et monstrent
agnum tollentem peccata mundi. Deinde arguant
p.25
peccata: Sunt enim organa spiritus sancti,
qui mundum per ipsos peccati arguit, sicuti
in Iohanne uidemus. 3. Pia, sanctaque sua uita
ministerium suum ornent. 3. Minas mundi cum
Iohanne contemnant, parati ad ferenda potius
quaeuis supplicia, quam ut in officio cessatores
esse uideantur. 5. Si contigerit eis in carcerem
mitti, et rapi ad supplicia propter officium rite
praestitum, quid hic facient? negabunt Christum?
Minime. Sed ad, Christum discipulos
mittent, non metuentes eos, qui corpus occidere
tantum possunt sed potius eum, qui, ut
perdere corpus, et animam: ita saluare utrumque
potest. Haec sint breuiter de primo loco dicta.
DE SECVNDO.
Tu es ille qui uenturus est, an alium expectamus?
Huic legationi, et interrogationi
occasionem praebuit error discipulorum Iohannis
de Messia; Illi enim partim externa
facie Christi offensi (sicut apparet ex responsione
Domini) partim amore Magistri decepti,
existimabant Iohannem Messiam esse. Hunc
errorem, ut adimat discipulis suis Iohannes,
mittit eos ad Christum, ut interrogent illum,
sit ne ipse Messias, an alius adhuc sit expectandus,
utque isto pacto, dictis et factis Christi plenius
erudirentur de Christo, quod ipse sit uerus
p.26
Messias, et non Iohannes. Non ergo mittit
Iohannes discipulos suos ad Christum, quod
dubitet ipse de Christo: Sed, ut dubitantium
discipulorum saluti consulat. Discamus igitur
nos a Iohanne humiliter de nobis sentire, ne
quid nobis arroganter tribuamus: Discamus
a discipulis, obedientiam praestare superioribus
nostris, et potissimum ijs, qui nobis recta
ad Christum uoce et uita mittunt.
DE TERTIO.
Sed quid respondet Christus? Euntes renunciate
Iohanni, quae auditis et uidetis:
Caeci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur,
surdi audiunt, mortui resurgunt,
pauperes Euangelizantur, et beatus est qui
non fuerit scandalizatus in me.
Hoc responsum quatuor continet: signa
indubitato monstrantia uerum Messiam: imaginem
Ecclesiae in hac uita: ad quos Euangelium
pertinet: et admonitionem ne quis offendatur
externa facie Christi, atque eius
Ecclesiae.
Probatio, quod ipse Iesus sit uerus Messias,
haec est. Quicunque sua uirtute caecis uisum
praebet, claudis recte incedendi facultatem, leprosis
sanationem, surdis auditum, mortuis
uitam, et pauperibus, hoc est, contritis et anxijs
p.27
conscientijs propter sensum peccati annunciat
Euangelium, is absque omni dubio uerus
est Messias: Nam Esaias ita de Messia uaticinatur:
Pusillanimes, confortamini, nolite
timere, ecce Deus uester ultionem adducet retributionis.
Deus ipse ueniet, et saluabit nos.
Vnde illum cognoscemus? Respondet Propheta.
Tunc aperientur oculi caecorum: et aures
surdorum patebunt: et saliet, ueluti ceruus,
claudus: et apertae erunt linguae multorum.
Idem: Spiritus Domini super me, eo quod unxit
me ad Euangelizandum pauperibus, ut
mederer contritis [contridis ed.] corde, et praedicarem captiuis
libertatem, et clausis apertionem. Cum
igitur me uidetis, iuxta Prophetarum uaticinia
ista praestare mea uirtute, cur me non agnoscitis
Messiam? Atque ita Christus hac demonstratione
se uerum Messiam esse conuincit,
et suum officium esse docet, miseris et afflictis
opem ferre.
Imago praeterea Ecclesiae, et Regni Christi,
hic conspicitur contempta coram mundo:
auditores Christi sunt pauperes, egroti et
contempti coram mundo. His CHRISTvS
annunciat salutis uiam, et medetur illorum
morbis. Et quemadmodum tum sanabat
corporum morbos: ira hodie peccatorum
p.28
conscientias peccato uulneratas sanat, et adfert
laeticiam cordibus spiritualem: id quod uere
sentiunt, qui in uera inuocatione uocem
Euangelij audiunt.
Cum dicit, pauperes Euangelizantur, ostendit
ad quosnam pertineat Euangelium: nimirum
ad pauperes, hoc est, contritos corde ob
peccatorum suorum foeditatem. Vnde in Psalmo:
Sacrificium Deo spiritus contribulatus,
cor contritum et humiliatum Deus non despicies.
Item alius Psalmus: Qui sanat contritos
corde. Et Esaias 57. Deus habitat cum contrito
et humili spiritu, ut uiuificet spiritum humilium,
et uiuificet cor contritorum. Ad eos igitur
solos pertinet Euangelium, qui sentiunt
sua peccata, dolent et expauescunt iudicium
Dei, et abijciunt propositum peccandi. Est
proinde Euangelium laeta annunciatio de remissione
peccatorum, et consolatio in corde
per uerbum et spiritum sanctum, quae ad illos
solos pertinet, qui agunt poenitentiam et credunt
Euangelio, accipiunt remissionem peccatorum,
donantur iusticia Christi, qua illis
imputata, tanquam iusti apparent in conspectu
Dei, donantur spiritu sancto, et iam noua creatura
in Christo effecti, incipiunt Deo ex fide
obedire, et quotidie satagunt, ut in omni cognitione
et sensu abundent, Phil. 1.
p.29
Admonitio Domini: Beatus qui in me
offensus non fuerit, primum significat Iohannis
discipulos offensos fuisse in persona Christi.
Deinde in genere monet omnes, ne externa
facie regni Christi offendantur: ut uel non recipiant
EVANGELIVM, uel receptum reijciant,
quemadmodum multi omnibus temporibus
offenduntur. Cicero sua aetate adeo
offensus est seruitute populi Dei, quod noluerit
doctrinam Ecclesiae recipere. Sua cuique, inquit,
ciuitati religio Leli est, nostra nobis: stantibus
Hierosolymis pacatisque Iudaeis: Tamen
istorum religio, sacrorum a splendore huius
imperij, grauitate nominis nostri, maiorum institutis
abhorrebit: nunc uero hoc magis, quod
illa gens, quid de imperio nostro sentiret, ostendit
armis, quam chara dijs immortalibus esset
docuit, quod est uicta, quod elocata etc.
Haec quatuor hodie etiam Papistae iactant:
Splendorem, grauitatem nominis, instituta
maiorum, et dominium. Verum Christus hic
monet, ne istis laruis sinamus nos decipi: sed
potius adiungamus nos pusillo et contempto
gregi, qui uocem pastoris Christi audit. Multo
enim consultius est cum Nohe et paucis alijs
Arcam intrare, et a diluuij periculo liberari,
quam cum maxima et florentissima parte mundi
perire: Melius est, cum hulceroso Lazaro in sinu
p.30
Abrahae gaudere, quam cum diuite epulone
inferni tormentis cruciari.
DE QVARTO.
Illis abeuntibus coepit Iesus dicere ad
turbas de Iohanne. Quid existis in desertum
uidere et. Hoc Iohannis encomion eo pertinet,
ut ipsa turba magnifaciat ministerium
Iohannis, ac ipsius uoci tanquam coelesti credat.
Coniungit autem Christus in hoc encomio
omnia quae probum Apostolum decent,
et commendat illum a quatuor uirtutibus:
Primum a constantia: Confert enim ipsum rupi
immobili, quae non agitatur a uentis, instar
arundinis. Num arundinem quae agitatur
a uento existis uidere? quasi diceret, nequaquam
talis est Iohannes: Sed instar firmae rupis
potius, quae nullis tempestatibus et fluctibus
cedit. Debet ergo uerus Euangelij praeco,
nec terrore hominum, nec fauore a ueritate deflectere:
id quod, proh dolor, nimis multi faciunt
hodie.
Deinde commendat Iohannem a uitae
genere: uidelicet, quod agat uitam non mollem,
ut adulatores aulici: non splendorem quaerit,
ut qui gratiam hominum uenantur; sed
uitam degit, suo munere et functione, dignam:
p.31
quae nec inuocationem Dei impedit, nec ipsum
in officio languentem reddit. Hoc, in genere,
etiam ad omnes uerbi ministros pertinet; ut ita
uiuant, ne uel mollities in moribus conspiciatur,
uel alijs uanis rebus impediantur, quo minus
officium faciant.
TERTIO commendat Iohannem, ab excellentia
Prophetiae: praeponit enim ipsum omnibus
alijs Prophetis.
QVARTO, commendat eum, a legatione
qua fungitur: Hic est enim de quo scriptum
est: Ecce ego mitto Angelum meum ante
faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam ante
te. Est ergo Iohannes legatus Messiae et
praecursor, qui regi aduenienti uiam parat,
praedicatione poenitentiae. Huius exemplum
suo quodam modo imitari debent ministri
Euangelij: debent Christo parare uiam:
debent Christo adducere homines:
debent unicam monstrare salutis
uiam CHRISTVM
IESVM, Cui honor
et gloria in
saecula
saeculorum
AMEN.
p.32
DOMINICA QVARTA ADVENTVS,
EVANGELIVM
IOHAN. 1.
Hoc est testimonium Iohannis, quando
miserant Iudaei ab Hierosolymis
sacerdotes et leuitas, ut interrogarent
eum: Tu quis es? Et confessus est et non negauit:
Et confessus est, inquiens: non sum
ego Christus. Et interrogauerunt eum:
Quid ergo? Helias es tu? Et dicit: non sum.
Es tu Propheta ille? Et respondit: Non. Dixerunt
ergo ei: Quis es, ut responsum demus
ijs, qui miserunt nos? Quid dicis de teipso?
ait: Ego uox clamantis in deserto: Dirigite
uiam Domini, sicut dixit Esaias Propheta.
Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis.
Et interrogauerunt eum, ac dixerunt ei:
Cur ergo Baptizas, si tu non es Christus,
neque Helias, neque Propheta ille? Respondit
eis Iohannes, dicens: Ego Baptizo aqua, sed
in medio uestrum stat, quem uos nescitis, ipse
est, qui cum me sequeretur, antecessit me:
cuius ego non sum dignus, ut soluam corrigiam
calceamenti. Haec in Bethabara facta
sunt trans Iordanem, ubi Iohannes
Babtizabat.
p.33
ENARRATIO TEXTVS.
Occasio huius Euangelij haec fuit: Pharisaei
audiuerunt, quod Iohannes institueret nouam
docendi rationem, et inueheret ceremonias
nouas, idque sine authoritate pontificum:
quod iuberet parare uiam Domino: quod reciperet
ad Baptisma totam Iudaeam: quod clamaret
adesse promissum Regem et Messiam.
His rebus auditis Pharisaei moti, mittunt ad
ipsum in desertum nuncios interrogatum qua
authoritate id faciat. Id fecerunt, non quod ipsius
doctrinae aures praebere cuperent: sed potius
ideo, ut Christum, et ipsum perderent: ut
lucrosas ceremonias retinere possent: utque suam
authoritatem, nulla habita ratione salutis populi
sibi commissi, retinerent: quorum exemplum
strenue satis nostri Papistae sibi imitandum
proponunt.
Summa autem haec est, quod interrogent
Iohannem, An sit Christus: Ille autem, ut uerus
Christi minister, Christo testimonium praebuit,
et iussit eos dirigere uiam Domini, suam
uocationem tacite confirmans esse diuinam.
Docendi gratia, tres sint loci huius
Euangelij.
1. Testimonium Iohannis de
Christo.
p.34
II. Descriptio Iohannis adeoque omnis
pij ministri uerbi Dei.
III. Quid sit parare uiam Domini.
DE PRIMO.
In testimonio Iohannis sex consideranda
sunt.
1. Qui mittuntur, et cur mittuntur. Mittuntur
autem Pharisaei, a Pharisaeis: sanctissimi
in specie, a sanctissimis: qui uidebantur sibi
esse columnae Ecclesiae Dei: qui habuerunt
praerogatiuam successionis: qui titulum Ecclesiae
sibi solis arripuerunt. Sed ecce, qui capita
Ecclesiae uidebantur, hostes sunt Christi.
Vnde discamus nec titulis, nec successionibus:
sed Soli diuinae uoci credendum esse. Obseruemus
quoque artem Sathanicam, quam a suo
Magistro didicerant hi Pharisei, non enim hic
interrogant, quod faueant Christo aut Iohanni,
ut uideri uolunt: sed ut perdant utrumque,
ut serpens in Paradiso fecit.
2. Cui datur testimonium? Christo. Quis
dat testimonium? Iohannes. Hinc duo disce:
Primum, quod ministerium uerbi debeat hunc
scopum habere, ut Christo perhibeat testimonium.
Secundum, quod ars Christiana, sit contra
Sathanae technas pura Christi confessione niti.
3. Coram quibus datur testimionium? Coram
mundo et hostibus Christi: Vnde discendum
p.35
est, quod debeat pius confiteri Christum
coram toto mundo, cum discrimine famae, rerum,
et uitae: ad quod cum promissio, tum comminatio
nos inuitabunt. Promissio est: Qui
confessus fuerit me coram hominibus, confitebor
et ego illum coram patre meo coelesti: Comminatio,
quemcumque puduerit mei coram hominibus,
eius et me pudebit coram patre meo coelesti.
4. Summa testimonij Iohannis de Christo,
haec est, quod Christus sit homo, quod sit deus,
quod sit uerus Messias, remissor peccati. Nam
cum dicit, ipse est qui post me uenturus est, indicat
ipsius uera humanitatem: Cum uero addit:
qui ante me fuit, ipsius diuinitatem fatetur.
At cum ait: Medius autem uestri stetit,
quem uos nescitis, Respondet ad quaestionem,
et Iesum Messiam esse pronunciat. Baptismi
lauachrum, concionatur Messsiae officium
esse, peccatum remittere.
5. Vsus et fructus huius testimonij, quod nos
debeamus testimonio Iohannis credere, et Christum
amplecti, uerum peccatorum remissorem, qui
sanguine suo nos lauit a peccatis: cuius rei efficax
signum, baptismum nobis contulit: de quo alias.
6. Pharisaei sunt imago personatorum Christianorum,
id est, Hypocritarum, qui non possunt
ferre uerae pietatis doctrinam: Sed fingunt se
pios externis moribus: se sanctissimos simulant,
p.36
sed aliam personam intus gerunt: inde est quod
tales, hypocritae dicantur. Nam ut hypocritae
in fabulis sunt, qui personas absentes habitu et
gestu externo repraesentant: Ita Pharisaei, pietatis
absentis laruam tantum conspiciendam
praebent: Vnde hypocritae sunt dicti, ut qui etsi
reuera in corde sint impij: foris tamen sanctissimi
appareant.
DE SECVNDO.
Ego sum uox clamantis in deserto: PRIMVM
Iohannes definit omnes Prophetas, Apostolos
et ministros verbi, quod sint uox.
SECVNDO, quod non sint uox inanis, sed
clamantis, id est, praedicantis. TERTIO, in deserto,
id est, in mundo uniuerso. QVARTO,
admonentur auditores dignitatis illius uocis.
Est enim uox non hominis: sed Dei clamantis
etc. QVINTO, quod Iohannes allegat
Esaiae testimonium. Nihil enim pius concionator
asserere debet sine testimonio sacrarum literarum:
Testimonium autem praesens desumptum
est ex capite 40. SEXTO, admonentur
quoque concionatores, ne Deo tribuant alienam
uocem: Qui enim id faciunt, non Dei ministri
sunt, sed Diaboli flabella: quos non secus
atque lupos fugere decet.
p.37
DE TERTIO.
Parare uiam Domino est, eodem Iohanne
Baptista autore, poenitentiam agere: nec sine
magna causa est Iohannes usus hac figura loquendi;
quae proprie pertinet ad regna mundana.
Solent enim regibus Aduenturis uiae praeparari:
quo accedere possint sine periculo et
offendiculo. Hoc ipse Esaias exponit, cum ait:
Omnis uallis exaltabitur, et omnis mons et
collis humiliabitur, et erit praeruptum in rectitudinem,
et loca confragosa in planiciem. Haec
spiritualiter intelligenda sunt, de impedimentis
omnibus, interioribus et exterioribus: quae
impediunt, quo minus Rex noster Christus ad
nos ueniat: Interiora impedimenta sunt, ignoratio
Dei, cupiditates, prauitas, stulta confidentia
etc. Exteriora impedimenta sunt, scandala
omnia quae obijcit Sathan in doctrina,
Sacramento et moribus. Verum, ut breuius
dicam, Montes (id est, quicquid altum est in
mundo) destruendi sunt concione legis. Valles,
id est, qui spiritu contriti sunt attollendi
sunt praedicatione Euangelij. Sentes, id est
mala uita, praui affectus sunt amputandi
noua obedientia, et studio formandi uitam secundum
uerbum Dei: atque ut id fiat, requiritur
primum, ut sint qui clament in deserto. Deinde
p.38
opus et sana doctrina, quae est lucerna praeparantium
uiam. Tum requiritur, ut adueniente
Domino, id est, lucente in cordibus nostris
gratia Dei, praebeamus nos obsequentes per
ueram poenitentiam, et exhibeamus nos ciues
Dei, homagium Christo Domino praestantes.
Postremo offeramus munera et uitulos labiorum
nostrorum, idest, confessionem: idque mente,
uoce, confessione et moribus.
Verum, quia haec intelligi non possunt
sine exemplorum appositione: breuiter sententiam
Prophetae et Iohannis, declarabimus
exemplis. Summa concionis Iohannis fuit:
Agite poenitentiam, credite Euangelio, hoc est
quod ex Esaia dicit, parate uia Domini. Quomodo
id fecit? Montes depressit: Nam cum
uideret multos ex Pharisaeis et Sadducaeis uenire
ad Baptismam suum, dixit eis: Progenies
uiperarum, quis demonstrauit uobis fugere a
uentura ira? Nolite dicere intra uos: patrem
habemus Ahraham. Dico enim uobis, quod
potest Deus de lapidibus istis suscitare filios
Abrahae. Iam enim securis ad radicem arboris
osita est. Omnis arbor quae non fructum bonum
facit, excidetur, et in ignem mittetur.
Vide hic, quomodo Iohannes montes humiliat.
PRIMVM, cum uocat eos, progeniem uiperarum,
taxat illorum cor prauum, sanguinis
p.39
cupidum, et ingratum: Deinde tollit causum,
de qua maxime gloriabantur. Ex eo enim superbiebant
quod erant filij Abrahae: Sed hoc
nihil prodesse ait. Nam Deus non est personarum
acceptor: neque enim qui ex carnali Semine
Abrahae sunt, mox sunt filij: sed qui Abraham
imitantur fide et obedientia, hi sunt eius filij,
quemadmodum Christus apud Iohannem testatur:
eos filios Diaboli appellans, qui se filios
Abrahae esse gloriabantur. TERTIO comminationem
addit nisi resipiscant. Securis,
inquit, ad radicem arboris posita est: Hoc est,
ultio diuina non procul abest, ut omnis arbor
mala excidatur et in ignem mittatur. Ita et alij
ministri uerbi montes demoliri debent, monstratis
peccatis hominum, sublata gloriationis
materia, et propositis poenis, quae omnes, qui
non conuertuntur, manent. Deinde ualles exaltabunt:
quomodo id? Quemadmodum Iohannes
fecit, monstrato Christo, dicens: Ecce agnus
Dei, qui tollit peccata mundi. Cum dicit ECCE,
inuitat ad fidem: cum addit, AGNVS DEI, QVI
TOLLIT PECCATVM MVNDI: reconciliationis materiam
exprimit. Tertio, sentes amputat, dum ait,
AGITE FRVCTVS DIGNOS POENITENTIA.
Simile exemplum in Nathan Propheta
habemus: PRIMVM, montem deiecit, hoc
est, Hypocrisin in Dauide: Qui commisso
p.40
adulterio et homicidio secure uixit, tanquam
re bene gesta: Idque proposita parabola de duobus
uiris, quorum unus erat pauper, alter diues.
Diues habebat oues et boues plurimas:
pauper autem nihil habebat nisi unicam ouem,
quam emerat, et nutrierat, et quae creuerat apud
eum cum filijs eius, simul de pane illius comedens,
et de calice eius bibens, et in sinu eius
dormiens, eratque illi sicut filia. Sed cum peregrinus
ad diuitem uenisset, accepit hanc pauperis
ouem diues, et suo hospiti apposuit parcens
suis. Cum hoc Dauid audiret, indignatus
e dicens: Filius mortis est qui fecit hoc. Respondit
Nathan. Tu es ille uir: Vriam Hetheum
occidisti gladio, et uxorem eius accepisti in uxorem
tibi. Ecce ego, ait Dominus, suscitabo aduersus
te malum. En quomodo Nathan exprobret
Dauidi peccatum, tollit materiam gloriationis,
ne putet se non puniendum, eo quod
Rex sit: et comminatur illi poenas. Phe deiectus
est magnus ille mons, et hypocrisis: verum,
cum animaduertit Nathan Dauidem deiectum
et iacentem, adeo ut diceret cum magno
eiulatu. Ego peccaui Domino, vallem hanc
subleuat, dicens: Dominus transtulit peccatum
tuum, non morieris. Deinde sentes quoque amputat,
dum proposita poena morte filij, continet
eum in officio.
p.41
Ad eundem modum Petrus in Actis, primum
concione legis cristas Iudaeorum deprimit,
et montes humiliat: peccatum illis inculcat,
docet nihil prodesse, quod sint de posteritate
Abrahae, proponit comminationes poenarum,
nisi resipiscant. Mox ubi audit eos compunctos
corde et peccati conscientia deiectos,
erigit eos rursus proposito Christo: in cuius
nomen iubet eos Baptizari. Deinde quoque cauet,
ne sentes succrescant, inhortans eos ad
poenitentiam.
Haec exempla sunt illustria, et ad primi hominis
conuersionem congruunt. Superbit
Adam secutus nouum doctorem Diabolum.
Hunc primum Deus prosternit obiurgatione,
proposita peccati magnitudine: mox deiectum
erigit, data promissione seminis, quod erat
contriturum caput serpentis.
Similiter Dominus superbos Pharisaeos humiliat,
afflictam Magdalenam exaltat, atque ad
piam sanctamque hortatur uitam, dicens: fides
tua te saluam fecit: uade in pace.
Caeterum ministri uerbi qui hoc pacto non
deprimunt montes, non attollunt ualles, nec
sentes amputant, non sicut Dei, sed ut Diaboli
et uentris mancipia faciunt. Multi quidem in
genere declamitant contra adulteria, incestus,
usuras et alia uicia: Sed pauci sunt, qui in os
p.42
crimina obijciunt, ut Iohannes Haerodi, Pharisaeis
et Hypocritis: ut Christus suis auditoribus:
ut Ambrosius Theodosio. Quare hoc
nen faciunt? Partim, quia uere non cogitant
cuius uice funguntur: partim, quia metuunt
suae uitae et fortunis. Verum contra hanc caecitatem
et timiditatem opponant uocationis suae
mandatum et promissionem, qua Christus promisit
se adfuturum suis seruis, et sibi imputat
factum, quidquid ipsius fit ministris. Praeterea,
se confirmabunt Iohannis et aliorum sanctorum
ministrorum constantia et exemplo, subindeque
Deum precabuntur, ut sibi animum addat,
ut ea facere audeant, quae ipsius intersint
gloriae, Cui honor in saecula
saeculorum
AMEN.
IN FESTO NATIVITATIS
CHRISTI, EVANGELIVM
Lvcae 2.
Exijt decretum a Caesare Augusto, ut
censeretur totus orbis. Haec descriptio
prima facta est praeside Syriae Cyrenio. Et
ibant omnes, ut profiterentur in suam quisque
ciuitatem. Ascendit autem et Ioseph a
Galilaea, de ciuitate Nazareth, in Iudaeam,
p.43
in ciuitatem Dauid, quae uocatur Bethlehem,
eo quod esset de domo et familia Dauid:
ut profiteretur cum Maria, desponsata sibi
uxore quae erat praegnans. Accidit autem,
cum essent ibi, Completi sunt dies pariendi.
Et peperit filium suum primogenitum, ac
fascijs eum inuoluit, reclinauitque eum in praesepi,
quod non esset eis locus in diuersorio.
Et pastores erant in regione eadem uigilantes,
et excubantes excubias nocte, super
gregem suum: et ecce Angelus Domini,
astitit illis, et claritas Domini circumfulsit illos
et timuerunt timore magno. Et dixit illis
Angelus. Ne timeatis: Ecce enim, annuncio
uobis gaudium magnum, quod futurum est
toti populo, quia natus est uobis hodie seruator,
qui est Christus Dominus, in ciuitate
Dauid. Et hoc uobis signum: Inuenietis infantem
fascijs inuolutum, positum in praesepi.
Et subito facta est cum Angelo multitudo
militiae coelestis laudantium Deum et dicentium:
Gloria in altissimis Deo, ac in terra
pax, hominibus bona uoluntas.
ENARRATIO TEXTVS.
Haec Historia est confirmatio Articuli nostri
Symboli, qui est: natus ex Maria virgine.
Qui Articulus nouam natiuitatem proponit,
p.44
quae antiquam et Adamicam et corruptam
sanctificat in eis omnibus, qui hunc Christum
fide apprehendunt. Et tametsi hic Articulus
de natiuitate Christi, uel pueris Christianis
debet esse notissimus: Tamen magnas ob causas
certum ei festum ab Ecclesia deputatum est:
ut nimirum historia cum sluis circumstantijs
explicetur et discatur: non tantum ut oblectemur
pulcherrima huius Historiae narratione:
sed multo magis, ut in conscientijs confirmandis
et erigendis, huius summi Articuli usus
conspiciatur. Non enim sacrae Historiae legendae
sunt ut humanae,, sed ut usum earum perpetuo
cogitemus et exerceamus, ad nos docendos
instituendos et consolandos: utque per lectionem
scripturarum spem habeamus. Porro
locos duos tantum constituamus, in quibus
plurimi alij, ut patebit, delitescunt, et sunt hi.
1. Historia Christi nati cum suis circumstantijs
et membris.
2. Vsus et praxis huius Historiae.
DE PRIMO.
In Historia nouem membra consideremus,
1. quorum primum est de tempore: Natus est
Christus post Romam conditam 700 anno: a
mundo condito 3944. a Christo nato ad hodiernum
p.45
diem, nunc expleti sunt anni 1560.
Sed cur Euangelista adeo perspicue meminit
temporis, decreti Caesaris, ducis Cyrenij? Tres
sunt causae. PRIMA, uaticinia Prophetica:
Sunt autem uaticinia de uenturo Christo duplicia.
Alia enim simpliciter, sine certi temporis
praescriptione, uenturum Messiam annunciant:
qualia sunt: Semen mulieris conteret
caput serpentis. Item: Benedicentur in semine
tuo omnes gentes. Esaiae 7. hece uirgo concipiet
etc. Dauid: Dixit Dominus Domino
meo etc. Baalam. Ex Iacob orietur stella. Alia
uaticinia tempus et annum passionis, et regni
Christi praedicunt, Iacob: Non auferetur
Sceptrum de Iuda donec ueniat Zilo, id est, filius
eius, scilicet mulieris; ac si dicat, Semen
mulieris quod est promissum, ut destruat opera
Diaboli, tum demum ueniet, ubi Sceptrum de
Iuda ablatum fuerit. Cum ergo hic Lucas meminit
Augusti, tributi, et peregrini ducis, significat
iam iam adesse tempus in quo nasci
Christum oportuerit, iuxta uaticinium Iacob.
Daniel quoque annum crucifigendi Christi et
resurgendi expresssit cap. 9. Scias ergo et intelligas,
quod ab exitu sermonis, de reducendo
populo, et aedificanda Hierusalem usque ad
Christum ducem hebdomadae Septem, et hebdomadae
sexaginta duae: post hebdomadas uero
p.46
sexaginta duas, occidetur Christus: et in una
hebdomada roborabit pactum multis, et in dimidia
hebdomada cessare faciet sacrificium.
Hic clare Daniel praedicit tempus occidendi
Christi. Sed tria sunt hic obseruanda:
Quid hebdomada: Quando inchoanda supputatio:
et cur 70. hebdomadas in tres ordines
digerat.
Hebdomada in hoc loco intelligenda est,
non de dierum hebdomada, sed annorum: ut
una hebdomada 7 annos contineat, et 70. hebdomade
annos 490.
Sed quando inchoanda suppuratio e Ab
exitu sermonis, hoc est, ab eo tempore quo prae
dixit Ieremias fore, ut liberaretur populus a
captiuitate Babilonica, id est, captiuitatis fere
anno 20.
Diuidit praeterea hebdomadas in tres partes,
propter res diuersis temporibus gestas, primum,
in 7 hebdomadas; nam per id tempus,
hoc est, 49 annos, manserunt adhuc Iudaei in
captiuitate sua Babilonica. Deinde in 62. hebdomadibus,
hoc est, annis 550. instaurata fuit
Hierusalem, mansitque populus illic. Postremo,
hebdomada ultima Christus Baptizatus fuit,
praedicauit, miracula edidit, ac tandem pro
nostra salute passus est. Passus autem fuit aetatis
33. anno. Haec si conferas cum Historijs, inuenies
p.47
Lucam iuxta hanc computationem, tempus
nascentis Christi signasse.
SECVNDA causa, ut Iudaei confundantur
qui adhuc Messiam expectant, prorsus delata
iam multis saeculis politia Mosaica.
TERTIA causa, ut nos fimus certi, quod
uere sit natus et exhibitus Christus, quem olim
deus promisit fore liberatorem generis humani
e faucibus serpentis.
Secundum de loco, Nascitur in Bethlehem,
et in peregrinatione: In Bethlehem quidem,
propter uaticinium Micheae quod allegat Matthaeus
cap. 2. ex Micheae 5. cap. In peregrinatione
uero, ut significetur Ecclesiam Christi in
hoc mundo in peregrinationibus mansuram,
idque non sine contemptu et persecutione: Idem
Iohannes indicat, ter repetendo eandem sententiam:
tenebrae cum non apprehenderunt:
mundus eum non cognouit: sui eum non reciperunt:
ex his consequitur Regnum Christi
hon esse mundanum.
Tertium de parentibus. Secundum humanitatem,
nascitur in coniugio quidem: sed ex
virgine, cuius rei grauissimae causae sunt. Prima
est promissio: Semen mulieris conteret caput
serpentis. Item: Ecce uirgo pregnans pariet
filium. Secunda, est necessitas; Nemo enim natus
p.48
secundum naturae cursum, est sine labe et peccato.
Ergo debuit Messias ex uirginis sanguine,
sine semine uirili per spiritum sanctum concipi,
ut esset purus ab omni labe peccati, sicuti
uerum Emanuelem Deum et hominem decuit.
QVARTVM, quia Christus uerus Deus et
uerus homo est: ex primo capite Iohannis dicendum
est de diuinitate Christi, et explicandae
circumstantiae temporis, modi, rei, loci, facti,
causae. Si itaque quaeris: quando fuit Christus secundum
diuinitatem? Respondet Iohannes: In
principio erat uerbum, id est, verbum fuit ante
initium omnium creatarum rerum. Non est igitur
creatura Christus. Si quaeris: quomodo
fuit? Respondet: Et uerbum erat apud Deum:
ergo alia persona est a Deo patre. Si quaeris
quid fuite Respondet: Et uerbum erat Deus:
quo dicto significatur, quod una sit essentia diuina.
Si quaeris: quid egit? Respondet: Omnia
per ipsum facta sunt. Si quaeris: quid agit? Respondit:
Illuminat omnem hominem ueniens
in hunc mundum. Si quaeris: quo uenit? Respondet:
In mundum uenit, in sua venit. Si quaeris:
quomodo uenite Respondet: Verbum caro factam
est. Si quaeris; cur uenit? Respondet: Vt
daret potestatem filios Dei fieri, quotquot in
ipsum credunt. Si quaeris: quando uenite Respondet:
fuit homo missus a Deo, cui nomen
p.49
erat Iohannes etc. Haec breuiter meminisse de
diuinitate Christi profuerit.
5. QVINTVM de cunabulis [cunabilis ed.] Christi, quae nihil
aliud, quam mundi contemptum et paupertatem
extremam significant, quam paupertatem
Christus experiri uoluit, ut nos diuites
redderet, In haec cunabula inspiciant arrogantes,
ac deponant fastum: huc inspiciant pauperes,
ac desinant desperare, tanquam ob paupertatem
spreti. Obseruandus est hic abusus omnium
rerum conditarum a Deo: Bethlehem
seruit lucro: Diuersorium hospitibus: Christus
Rex in stabulum reijcitur omnium rerum Dominus.
Sic et hodie Ecclesia spernitur, dum Impij
abundant opibus, honoribus et potentia.
6. SEXTVM de apparitionibus Angelorum:
qui primum testantur adesse Dominum: Secundo,
ipsa claritate ostendunt qualis sit Rex
recens natus Christus. Tertio, qualia sint eius
beneficia, et qualis inde Deo reddatur gloria,
hymno declarant.
7. SEPTIMVM de concione Angeli ad pastores.
Nolite timere: Ecce enim Euangelizo
uobis gaudium magnum quod erit omni
populo, quia natus est uobis hodie saluator
ui est Christus Dominus in ciuitate Dauid.
Et hoc uobis signum: Inuenietis infantem
pannis inuolutum positum ins praesepio.
p.50
Haec concio omnium, quae unquam antea
in mundo factae sunt, est excellentissima, cuius
partes sunt plurimae.
PRIMA: Iubent Angeli ut pastores non
timeant: qua re ostendunt Christum aduenisse,
ut tollat maledictionem legis, et peccatum,
propter quod uenit in homines maledictio.
SECVNDA: Cconcio Euangelij: Annuncio
uobis gaudium magnum. Cum magnum dicit,
distinguit hoc a mundi gaudio, quod durat
ad breue tempus et debili fundamento nititur.
Verum hoc gaudium, quod Angeli annunciant,
magnum dicitur quatuor de causis: primum
propter materiam quae magna est, nempe reconciliatio
nostri cum Deo. Secundo propter
diuturnitatem et stabilitatem: perpetuo enim
durat et manet constans. Tertio propterea
quod ad paucos tantum non pertinet: sed ad
omnes qui hanc annunciationem gaudij, fide
recipiunt. Quarto quia spirituale est, pertinens
ad totius hominis salutem.
TERTIA: causa et materia huius gaudij:
Quia, inquit, hodie uobis natus est saluator
qui est Christus Dominus.
QVARTA. monstrat locum. In ciuitate,
inquit, Dauid, hoc est, Bethlehem.
p.51
QVINTA: signum uerbo additur. Ait enim
hoc uobis erit signum: inuenietis infantem,
pannis inuolutum, positum in praesepio. Hoc
signum duo facit, Primum deducit eos recta
ad puerum ne ipsum quaerentes aberrent: Etsi
enim omnes matres inuoluunt pannis suos infantes,
tamen in prae: e ijs non ponunt. Secundo
discernit Regnum huius pueri, a regnis
huius mundi. Nam regna mundi externum
splendorem habent: atque hae sunt partes concionis
Angelicae.
8. OCTAVVM de natiuitate Christi; Primum
reuelatur pastoribus: Vnde duo discenda sunt.
Vnum, Christi Regnum non esse mundanum.
Alterum, Christi Regnum pertinere ad pauperes,
iuxta illud: pauperes
Euangelizantur.
9. NONVM de carmine Angelico, quod est:
Gloria in excelsis Deo, in terra pax, hominibus
bona uoluntas. Haec concio miro compendio
complectitur fructum Dominicae natiuitatis,
qui in tribus consistit: Primum enim
Deo redditur gloria. 2. Pax fit hominibus
3. Bona uoluntas Dei erga homines declaratur.
Primum ergo cum Angeli dicunt: Gloria
in excelsis deo: significant quod nemo possit
Deo ueram gloriam tribuere sine cognitione
Christi. Homo enim erat conditus in hunc
p.52
finem, ut Deo conditori gloriam tribueret. Sed
per lapsum primorum parentum factum est, ut
nec recte agnouerit Deum, nec glorificauerit.
Sed quaeris: Quid est Deo gloriam tribuere?
Tribuere alicui gloriam nihil aliud est, quam
alicui ueram uirtutem tribuere. Vt cum Rex
aliquis iuste, sapienter, fortiter, clementer agit,
tribuitur ipsi a subditis gloria, hoc est, subditi
ipsius facta approbant, ac cum singulari beneuolentia
ipsum depraedicant. Proinde simili
modo Deo tribuitur gloria, quando agnoscuntur
et uere sentiuntur ipsius uirtutes, sapientia,
iusticia, fortitudo, misericordia, ueritas
et aliae.
Sapientia Dei in eo conspicitur, quod hominem,
quem condiderat in suam gloriam, reparet
rursus, ut imaginem, quam per peccatum
perdiderat, per filium suum, natum ex
uirgine, recuperet: ac ita gloriam sapientiae
Deo tribuat.
Iusticia peruidetur ex eo, quod hominem
qui peccauerat, noluerit in gratiam recipere
sine compensatione iniuriae. Nam cum aut hominem
aeternum perire ob suum peccatum necesse
erat, aut aliquem in humano genere satisfacere
Deo oportebat, qui sustineret poenas
pro toto genere humano, Deus dedit filium
qui assumpsit humanam naturam, in qua satisfecit
p.53
iusticiae Dei: Quare laus iusticiae merito
Deo, Christo Domino nato, tribuenda est.
Fortitudinis commendatio est, quod Serpentem
et eius semen, per Christum superauerit,
atque adeo ipsius regnum deleuerit, quantum
quidem ad omnes eos attinet, qui hunc
natum Iesum fide apprehenderint,
Misericordia in eo relucet, quod humanum
genus perditum et oppressum tyrannide
Diaboli, et ingentibus aerumnis et calamitatibus,
morte, inferno, et damnatione, per filium,
et propter filium in gratiam recipiat: Haec Dei
misericordia omnia opera Dei excedit, quam
perpetuo et Angeli boni, et homines electi praedicabunt,
imo Diaboli etiam inuiti agnoscent.
Veritas in eo patefit, quod promissionum
antiquarum memor, exhibeat quod olim promisit.
Lapsis enim in peccatum primis parentibus
promisit Semen mulieris, quod erat contriturum
caput serpentis: hanc promissionem
nunc implet dato filio.
Propter has ergo uirtutes, Deo gloria
tribuenda est: idque potissimum ab ijs, qui sentiunt
ipsius beneficia. Haec gloria tum demum
ei tribuitur, cum primum agnoscimus hoc Dei
mirandum beneficium. Deinde cum filium
fide amplectimur. Tertio cum mente, uoce,
confessione et moribus Deum praedicamus.
p.54
Quarto, cum quam plurimos ad agnitionem
inuitamus.
Deinde, cum dicunt Angeli: In terra pax:
notatur praecipuum beneficium Christi propter
quod in mundum uenit, nimirum, ut pax
fieret inter Deum et hominem. Haec pax est
mutuus consensus Dei et hominum. Dei quidem
recipientis homines in gratiam propter
filium. Hominum uer., fide accipientium oblatum
beneficium cum gratiarum actione ac
perpetua animi gratitudine. Huius pacis dulcissimi
sunt fructus: Accessus ad Deum, gaudium
Spiritus, bona conscientia, laetus de hac
uita exitus. Hanc pacem turbant peccata contra
conscientiam, securitas, neglectus uerbi.
Quare non secus quam pestes fugienda sunt.
Postremo loco addunt: Hominibus bona
uoluntas, hoc est, postquam Deus hominibus,
per Christum reconciliatus est, fauet ipsis
et uera paternaque storga ipsos complectitur,
tanquam charissimos liberos, quos sibi adoptatos
in Christo charos habet: De hoc beneplacito
loquitur etiam Dauid in Psalmo 5. Quoniam
tu benedices iusto domine, sicut scuto
beneplacito munis eum. Cum Dauid hoc loco
beneplacitum Dei confert scuto, monstrat eius
uerum usum et fructum: Significat enim quod
fauor Dei, sit nobis uice clipei, quo munimur
p.55
aduersus impugnantium nos tela. Diabolus
sua ignita in nos tela uibrat: sed hoc scuto tuti
sumus. Atque ita de alijs.
DE SECVNDO.
Vsus duplex est: Generalis, qui ex tota
Historia petitur, Et specialis, qui petitur ex singulis
partibus. Generalis ergo est, ut discamus
nostrum uerum saluatorem Deum et hominem
ex virgine natum recipere et amplecti,
opponendo ea omnibus miserijs nostris, peccato,
morti, maledictioni, irae Dei et inferno:
certi, quod hic filius Dei et Mariae, sit secundum
uaticinium Esaiae, Nobis natus et nobis datus:
Idque ut sit iusticia et salus omni in ipsum credenti.
Specialis usus est multiplex: PRIMVS, ut
a parentibus Christi, obedientiam erga magistratum
discamus. SECVNDVS, ut a pastoribus
discamus, obtemperare testimonijs de
Christo, Christum quaerere, et redire ad opera
uocationis. TERTIVS, ut ab Angelis discamus,
primum annunciare Christum ignotis:
unde omnes pij ministri uerbi consolari se poterunt
in ministerio, quod idem doceant, quod
antea per tantos heroicos Spiritus traditum est.
Deinde discamus ab Angelis et pastoribus confessionem
huius Christi. Postremo discamus glorificare
Deum et cum Angelis canere, Gloria in altissimis
deo, cui sit honor et gloria in saecula
saeculorum, Amen.
p.56
FERIA SECVNDA NATIVITATIS
CHRISTI, EVANGELIVM
MATTHaei 23.
Ecce ego mitto ad uos Prophetas, et sapientes,
et scribas, et illorum aliquos occidetis,
crucifigetisque, et illorum nonnullos flagellabitis
in Synagogis uestris, et persequemini
de ciuitate in ciuitatem, ut ueniat super uos
omnis sanguis iustus, qui effusus est super
terram a sanguine Abel iusti, usque ad sanguinem
Zachariae filij Barachiae, quem occidistis
inter Templum et Altare. Amen dico
uobis: uenient haec omnia super generationem
istam. Hierusalem, Hierusalem quae occidis
Prophetas, et lapidas eos qui ad te
missi sunt, quoties uolui congregare filios
tuos, quemadmodum gallina congregar pullos
suos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur
uobis domus uestra deserta: Dico enim
uobis, haudquaquam me uidebitis post_hac,
donec dicatis: Benedictus qui uenit in nomine
Domini.
ENARRATIO TEXTVS.
Priusquam accedamus ad textus enarrationem,
quia hic dies diuo Stephano dicatus est,
p.57
dicam quare sanctorum festa in Ecclesia Dei
celebrari soleant: et quid nobis in exemplo diui
Stephani spectandum sit.
Festa celebrantur in Ecclesia Dei non Ethnico
more, sicuti apud Papistas, ut sanctos Patronos
et intercessores inuocemus, id quod non
potest fieri, sine horrendo sacrilegio et contemptu
filij Dei: Sed sunt multae aliae grauissimae
causae, cur quorundam sanctorum festa in
Ecclesijs nostris retineri sit utile, et sunt potissimum
Sex:
PRIMA, ut perpetua Historia Ecclesiae aspiciatur,
quae nobis et uitae regula esse debet,
et admonitio de prouidentia Dei: Si enim Historias
prophanorum hominum, in quibus alicuius
uirtutis larua apparuit, iucundum est legisse:
multo iucundius erit profecto, eorum
Historias legere, in quibus uiuae uerarum uirtutum
icones refulserunt, ut in Paulo, Petro,
Maria, Stephano, Magdalena, latrone et alijs
multis.
SECVNDA, ut testimonia de doctrina, de
ministerio docendi, et de Ecclesia considerentur:
Sunt enim edita miracula, factae sunt mirandae
uocationes ad ministerium Ecclesiae, illustrata
est doctrina per uniuersam Ecclesiam:
In his testimonijs, pulcherrimum est uidere perpetuum
consensum uerae Ecclesiae in scriptis
p.58
Propheticis, Apostolicis et in Symbolis, et diiudicare
inter ueram doctrinam Ecclesiae et
omnium temporum corruptelas, mendacia, et
imposturas.
TERTIA, ut Deus celebretur, et ei gratiae
agantur, quod se patefecerit, tradiderit doctrinam,
ostenderit praesentiam suam in Ecclesia
et nos ciues fecerit eius coetus, qui habet testimonia
uerae Ecclesiae et ueri cultus.
QVARTA, ut exempla confirment fidem
nostram: Cum legimus ipsos exauditos et adiutos
esse diuinitus ut in Psalmo 33. dicitur:
Iste pauper clamauit ad Dominum, Dominus
exaudiuit eum, fiduciam concipimus, ut et nos
inuocantes iuuet. Sic ergo unusquisque nostrum
statuat et apud se colligat. Magdalenam, latronem,
Paulum paenitentes recepit in gratiam,
non obstantibus eorum enormibus peccatis,
quibus Deum ante offenderant: Igitur et ego
ad eundem Dominum confugiam, ut me in gratiam
recipiat. Petrum post horrendum lapsum
uenia dignatus est: Ergo et ego lapsus non desperabo.
Est enim semper sibi constans et sibi
similis, nec est personarum acceptio apud eum.
QVINTA, ut pro uocatione singuli sanctorum
exempla imitemur: Paulus non fractus
est persecutionum mole, sed constanter Euangelium
docuit; cuius exemplum imitentur ministri
p.59
uerbi. Iohannes non ueritus est Herodis
minas; quare pius concionator ipsius exemplo
discat mudi furores contemnere. Abraham
ex fide sancte instituit suam domum, in
uero timore Dei et inuocatione: ab hoc ergo
discant omnes pij patres familias: et sic alia
exempla accommodentur.
SEXTA, ut Sanctorum dulcis sit apud nos
memoria, et laudetur eorum uirtus, quod donis
Dei bene usi sint, quod sint domicilia Dei
et testis de eo, quod sint ornati ingentibus
uirtutibus, quod sint nobis uiua exempla conuersionis,
fidei, poenitentiae, constantiae, patientiae
et aliarum uirtutum.
Hae sex causae sunt grauissimae, propter
quas et memoria Sanctorum, exemplo ueteris
Ecclesiae retinetur, et eorum festa celebrantur.
Quae cum ita fiant, omnia in gloriam Dei et
nostram ipsorum salutem cedunt.
Iam pauca de Stephano dicenda sunt, in
cuius Historia has circumstantias cogitemus:
Religionem, officium in Ecclesia, defensionem
suae religionis, constantiam in confessione, Inuocationem
Christi, consolacionem, et uitae exitum.
Religio Stephani: Stephanus fuit Christianus,
uir plenus fide et Spiritu sancto, plenus gratia et
fortitudine: ubi enim uera fides, ibi Spiritus sanctus:
quo maiora incrementa fides capit, eo magis se
p.60
praesentem testatur spiritus sanctus, accendens
motus in cordibus congruentes cum lege Dei.
Contra, ubi Spiritus sanctus non sentitur efficax,
ibi neque fidem ueram adesse, manifestum
est. Habemus ergo hic, quod in Stephano imitemur,
nempe fidem efficacem, cui testimonium
praebet Spiritus sanctus: non imitantur fidem
Stephani, qui eam in ore habent et interim inuoluuntur
prauis cupiditatibus et ruunt quocunque
caeci affectus eos abripiunt.
Officium Stephani in Ecclesia fuit pauperibus
ministrare, et seruare thesaurum Ecclesiae
in usum sanctorum pauperum: in quo officio
non dubium est cum sedulum fuisse. Nam habuit
Spiritum sanctum gubernatorem, ueram
fidem et charitatem, agendi regulam. Hunc ergo
sibi proponant pauperum curatores et Diaconi:
Primum adferant fidem, sine qua nulla
diligentia, et nullum officium rite fieri potest.
Deinde in administratione declarent se regi
spiritu sancto, ne nel durius pauperes excipiant,
uel ad gratiam hominum bona dispensent,
uel torpeant in officio, uel etiam furentur
ipsi, uel quod uere pauperum est transferant
in alios: sed omnem fidem in officio praestent,
cogitantes Deum suae administrationis inspectorem:
statuentes quod membra Christi sint,
quorum cura ipsis demandata est: uere sentientes
p.61
templa Dei esse, quibus praefecti sunt, utut
paupertate, morbis et ulceribus scateant.
Quomodo defenderit Religionem quam
professus est Stephanus, ostendit 6. et 7. cap.
Actorum: Non in periculo abijcit confessionem:
non dissimulat, ut multi: sed constans est
et fortis suae religionis propugnator: non ipsum
impedit multitudo sectarum, quae tum erant
plurimae: non frangitur authoritate Pharisaeorum
ac summorum uirorum in Iudaea: sed Sectis
se fortiter opponens, solus impetum totius
populi sustinet, et longa oratione suam religionem
defendit: quod exemplum nos quoque
imitemur.
Constantia eius in confessione inde apparet,
quod non minis, non excommunicatione,
non lapidatione absterreatur a confessione: sed,
ut inuictus miles confessionem in medijs periculis
retinet. Hoc nobis quoque in exemplum
propositum est.
Inuocatio Christi, cum iam obrutus lapidibus
iacet, ostendit et fidem, et testatur de uera
charitate huius uiri. Intercedit enim pro
suis interfectoribus, neque frustra pro illis intercessit.
Nam Paulus, qui custos erat uestium
eorum, qui Stephanum lapidabant, postea conuersus
est.
Consolatio in hac inuocatione sentitur: Nam
p.62
filium Dei, pro quo ista sustinuit, uidit stantem a
dextris Dei pro se interpellantem, qua consolatione
poenae acerbitas non parum mitigata est:
hunc si nos in nostra cruce imitemur uere sentiemus
praesens Dei auxilium consolantis nos
suo sancto spiritu.
Exitus vitae ipsius laetissimus fuit. Nam
in hac precatione: Domine Iesu suscipe Spiritum
meum, expirauit et obdormiuit in Domino
atque ita ipse cursum consummauit, fidem
seruauit, ac iam coronam, ut strenuus uictor
cum gloria obtinet. Hunc ergo et nos morituri
nobis proponamus.
Nunc textum Euangelij uideamus, cuius
summa Christus praedicit pericula ministrorum
uerbi, et comminatur poenam persecutoribus.
Nos docendi causa quatuor locos
tractabimus, Qui sunt:
I. Praedictio persecutionis ministrorum
uerbi.
II. Exaggeratio peccari persecutorum.
III. Comminatio poenae.
IIII. Exprobratio ingratitudinis eorum,
qui Christum inuitantem se ad
poenitentiam respuunt.
DE PRIMO.
Ecce ego mitto aduos Prophetas et sapientes
p.63
et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis,
et ex illis flagellabitis in Synagogis
uestris, et persequemini de ciuitate in ciuitatem.
Hoc loquitur Christus ad Iudaeos, qui
tum uidebantur ipsa Dei Ecclesia esse, et significat
quanta rabie persequentur aliquando suos
legatos, Prophetas et Apostolos. Mittit quidem
Deus suum uerbum, ut saluentur recipientes
uerbum eique fidem adhibentes: quod autem
inde quid. fiant deteriores, hoc non Deo:
sed malitie hominum imputandum est, qui Deum
trahentem per uerbum sequi nolunt. Cur autem
persequentur impij Apostolos, explicat Dominus
Matth. 10. ubi ait: Et eritis odio omnibus
hominibus propter nomen meum. Ioh. 16. Sed
uenit hora, ut quisquis uos interfecerit, arbitretur
se cultum praestare Deo, et haec facient uobis,
quia non nouerunt patrem, neque me. Hic causam
ponit, cur impij ita in pios insaniant, uidelicet
quod Deum ignorent: quae dei ignoratio facit, ut
ipsi parricidae putent se sacras uictimas offerre
deo, cum fideles occidunt. Atque adeo ruunt ignorantes
Deum in hypocrisin, ex hypocrisi in
parricidiun, donec compleuerint mensuras
scelerum suorum. Quid ergo facit Christus?
Venit ad aegrotos: illi, ut phrenetici, in Christum
se conuertunt, quem de medio sublatum cupiunt.
Monstras ille per suos morbum: Illi contra,
p.64
morbum non agnoscunt: quare et Medicum
contemnunt, et eius legatos persequuntur.
DE SECVNDO.
Vt ueniat super uos omnis sanguis iustus,
qui effusus est super terram a sanguine
Abel iusti etc. Quam grauiter peccant persecutores
Ecclesiae, ostendit. Dicit enim eos fore
reos totius sanguinis sanctorum, qui unquam
effusus est, non secus, atque ipsi sua manu omnes
pios et sanctos, atque adeo ipsum Christum trucidassent:
Nam inter omnes impios quaedam
impietatis cognatio est, quae facit poenas aeque
graues, et reatum aequalem.
DE TERTIO.
Amen dico uobis, uenient haec omnia
super generationem istam. Haec tametsi proprie
dicuntur de persecutoribus Iudaeis: tamen
in uniuersum ad omnes Ecclesiae persecutores
pertinent. Iuramentum, quod interponit Dominus,
nos docet duo: Primum quod impij uere
aliquando rapiantur ad supplicia, utut diu differri
uideatur iudicium. Deinde, quod pij, qui
persecutionem patiuntur, aliquando gloriose
liberentur, traditis suis hostibus perpetuis supplicijs:
Vnde discant pij non succensere impijs
p.65
persecutoribus, sed potius commiseratione super
illorum certa damnatione tangi, et pro
illis intercedere, ut Dominus eos conuertat,
ne omnes damnentur: quemadmodum Stephanus
fecit, ut supra audiuimus.
DE QVARTO.
Hierusalem Hierusalem quae occidis
Prophetas etc. Haec uerba Christi compellantis
Hierusalem primum exprobrationem habent.
Deinde affectum Christi erga eos declarant.
Tum significant quod sua propria culpa
pereant. Postremo poenam comminantur.
Cum enim dicit: Quoties uolui te congregare,
exprobrat ingratitudinem, quod nec
oblatum beneficium recipere uoluerint, nec suae
salutis ullam rationem habuerint, tantum abest,
ut benefactoris liberalitatem agnouerint, aut
ei grati fuerint. Vtinam non magna pars eorum,
qui hodie audiunt Euangelium, illis esset
similis: id quod sane suis declarant fructibus.
Affectum suum erga ipsos declarat Dominus,
dum se gallinae confert, quae suos pullos
intime amat, et nihil non agit, quo eos ab inimicis
auibus tueatur. Absit a pijs cordibus,
sentire Christum apud se aliud statuisse de Iudaeis,
uoluntate aliqua arcana, quam quod Lachrymis,
et ore testatus est. Nam horrendum
p.66
est, cogitare in Christo contradictorias uoluntates
esse, qui ipse damnat cor duplex. Vere
igitur illorum salutem uoluit, iuxta dictum Prophetae:
nolo mortem peccatoris: sed ut conuertatur
et uiuat.
TERTIO loco, cum ait Dominus, ET NOLVISTI,
aperte restatur Iudaeos sua culpa perijsse,
et repugnasse Christo ex propria malitia,
qui eis salutem obtulit. Non dicit et Deus noluit
te recipere in gratiam: sed TV NOLVISTI:
Quare hinc duo discamus: Primum, ut cautiores
facti Iudaeorum damno, uerbo Dei praebeamus
aures, et inuitanti nos Christo nos obsequentes
praebeamus, nec reluctemur Spiritui
sancto, qui uoluntates omnium mouet, qui audiunt
Euangelium. Alterum, quod, quicunque
uerbum audientes, ei non obtemperent, pereant
sua culpa: quorum interitus et damnatio non
est ascribenda ulli fato, aut uoluntati arcanae
Dei, quasi quorundam salutem non uellet.
QVARTO, cum subiungit: Ecce relinquetur
uobis domus uestra deserta. Haec poenae
comminatio, etsi in specie pertinet ad Iudaeos per
secutores, quibus uastationem minatur religionis,
politiarum et Occonomiarum: In genere
tamen ad omnes persecutores Euangelij pertinet.
Comminatur autem illis, ut aliqui saltem
ex ipsis resipiscant: Nam omnes Propheticae comminationes
p.67
habent tacitam conditionem, scilicet,
nisi egeritis poenitentiam: sicuti in Niniuitis
uidemus, et Christum audimus contestantem,
his uerbis: nisi poenitentiam egeritis omnes
simul peribitis, Luc.13.
Simus ergo admoniti hac comminatione, ut
nos, modo uelimus effugere iram Dei, seriam
agamus poenitentiam, et Christum saluatorem
nostrum ueris gemitibus imploremus, ut nos
in uera fide et inuocatione conseruet, Cui cum
Deo Patre et Spiritu sancto sit laus, honor et
gloria in saecula saeculorum, AMEN.
FERIA TERTIA NATIVITATIS
DOMINI, IOHAN. 21.
Dicit Iesus Petro: Sequere me. Conuersus
Petrus, uidit illum discipulum, quem
diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in
coena super pectus eius, et dixit: Domine: quis
est ille qui te tradit? Hunc ergo cum uidisset
Petrus, dicit Iesu: Domine, hic autem quid?
dicit ei Iesus: si uelim eum manere donec ueniam,
quid ad te? tu me sequere. Exijt ergo
sermo iste inter fratres, quod discipulus ille non
moreretur. Et non dixerat ei Iesus: non moritur:
Sed, si eum uelim manere, donec ueniam,
quid ad te? Hic est discipulus ille, qui testimonium
perhibet de his, et scripsit haec, et scimus
quod uerum est testimonium eius.
p.68
ENARRATIO TEXTVS.
Summa huius Euangelij est: Postquam
Christus ter interrogasset Petrum an se
amaret, mandat illi ut se sequatur: significans,
quod se sua morte esset glorificaturus.
Praeterea correcto errore Petri, Euangelista
aliorum discipulorum sensum corrigit, qui male
intelligentes uerba Domini, putarunt falso
Iohannem non moriturum. Postremo asserit,
Euangelium a Iohanne scriptum de Christo
uerum esse. Porro huius Euangelij quatuor
constituantur loci: qui sunt:
I. Colloquium Christi et Petri, et mandatum
Christi, ut Petrus se sequatur.
II. Vt uocatio cuique sua commendatur:
Ita damnatur curiositas.
III. Correctio erroris discipulorum orti
ex male intellectis uerbis Domini.
IIII. Commendatio Euangelij a Iohanne
scripti.
DE PRIMO.
Et cum hoc dixisset, dicit Petro: Sequere
me. Quia Petrus ter negauit Christum,
uoluit Dominus terna confessione cum in
suum statum et Apostolatum restituere. Nam
p.69
par erat, ut qui toties negasset suum Dominum,
hac ratione et ueluti disciplina castigaretur, ac
probaretur, et ut nota fieret eius conuersio.
Tria autem sunt, quae hic cum Petro agit Dominus:
Primum ter illum interrogat an se
amat: cui Petrus ter quoque respondet, ut hac
terna confessione, apud alios ternam negationem
ablueret, ac in suum ita locum restitueretur.
Deinde ter commendat illi Apostolatus
officium, dicens: pasce oues meas, hoc est, esto
Apostolus meus, qui doctrina Euangelij, Sacramentis
et sancta uita mihi congreges oues.
Habemus hic munus Apostolatus, adeoque omnium
ministrorum uerbi, esse pascere oues
Christi. Deinde Metaphora ouium significatur,
qualisnam sit coetus ille hominum, qui
ouium appellatione signatur. Primum ergo
quaedam de pascendi ratione, Deinde de ouibus
quaedam hic dicenda sunt.
Christus pascit, et Apostoli alijque ministri
uerbi pascunt: sed non similis omnium ratio
est. Christus enim ut Dominus, onium Pastor:
Apostoli ut serui. Christus intus suo Spiritu:
Apostoli externo ministerio. Nam eos, qui feritate
morum ursi aut leones erant, cicurant,
intus Domino per Spiritum suum operante:
ac ita in ouile Christi, hoc est in regnum Christi
introducunt: idque adhibitis clauibus Ecclesiae
p.70
Christi, a Christo uero pastore datis. Sunt
autem hae claues aliae nullae, quam uerbum et fides:
uerbum adhibet minister, fidem ad praedicatiorem
uerbi intus adhibet Spiritus Christi.
Nam praedicatio uerbi Dei, de peccatorum remissione
impetranda per Christum, unica clauis
est ad aperiendum regnum coelorum. Quod
si is, qui audit, adiungat etiam ueram fidem, et
Euangelio uere assentiatur, accedit etiam clauis
altera: his duabus clauibus recluditur regnum
coelorum et impetratur condonatio peccatorum.
Hoc ita esse ostendit legatio Christi,
in qua, quod per claues figurate dicitur, claris
et significantibus uerbis exprimitur, cum ait:
Euntes praedicate Euangelium omni creaturae:
Ecce habes priorem clauem. Verum cum addit: Qui
crediderit saluus erit, alteram ostendit clauem. Sunt
ergo hae duae claues uerbum et fides, quibus re.
cluditur regnum coelorum: Verbum applicatur
foris per ministrum: sed uirtute Spiritus receptum
gignit fidem, qua intratur in ouile Christi.
Deinde, cum pastores intro miserint oues in
ouile Christi, debent eas pascere uerbo et Sacramentis:
aberrantes ab ouili, pedo, hoc est, obiurgationibus
reuocabunt: laborantes et aegrotas
consolationibus refocillabunt: et semper excubias
agent circa gregem suum, ne lupi ueniant et
disrumpant ouile et dispergant oues. Haec omnia
p.71
commisit Dominus Petro atque alijs Apostolis,
imo omnibus ministris Euangelij, quando
dixit Petro, pasce oues meas.
Sed cur oues appellat, quos Christo adducunt
Apostoli? Tres causas potissimum inuenio:
quarum prima est, quod mansuetos esse oporteat,
qui Christo dant nomina. Non enim decet
eos, qui in Christi familia censeri uolunt, imitari
truculentiam leonum, rapacitatem luporum,
astutias uulpium, libidinem hircorum, sordes
porcorum, aut alios ferinos affectus exprimere.
Secunda causa est, quod quemadmodum oues
sui pastoris uocem norunt, et alienam refugiunt:
Ita pij solum Christum doctorem agnoscent, et
eos, qui eius uocem sonant, audient, et non alios
quantumuis magni nominis, imo etiamsi fuerint
Angeli de coelo.
Tertia causa est, quod quemadmodum oues
suum pastorem, quocunque iuerit, sequuntur: Ita
pij Christum, in uita, in cruce, in gloria, sequi debebunt,
ipsius uitam uitae regulam intuebuntur,
ipsius crucem per patientiam, quoties opus est,
sustinebunt, ac postea cuius in cruce socij erant,
gloriae quoque erunt participes: quemadmodum
Paulus ait: Si cum illo patimur, una etiam cum
illo glorificabimur. Hinc ergo pij uerbi ministri
discant recte pascere gregem Christi. Et oues
sint mansuetae: audiant sui pastoris unicam uocem:
cumque sequantur in uita, cruce et gloria,
p.72
Tertium quod agit hic Christus, est quod
Petro significet quali mortis genere fit Deum
glorificaturus, cum ait: Cum esses iunior cingebas
te, et ibas, quo uolebas: quum autem
senueris, extendes manus tuas, et alius te
cinget, et transferet quo noles. Significatur
his uerbis, quod Petrus ob Christi confessionem
debeat aliquando crucis supplicium subire:
quod Irenaeus et plerique ueterum testantur
Romae factum esse regnante Nerone. Tametsi
de hac re iusta potest esse dubitatio.
His subiungit Christus mandatum suum
ad Petrum, et iubet ut se sequatur, non amplius
abijciat confessionem, sicut antea: sed strenue
usque ad mortem se inuictum militem Christi
praestet: hoc unusquisque nostrum sibi dictum
putet.
DE SECVNDO.
Conuersus Petrus, uidit illum discipulum,
quem diligebat Iesus sequentem, qui et
recubuit in coena super pectus eius: hunc ergo
cum uidisset, dicit Petrus Iesu: Domine hic
autem quid? Cui Iesus: Si eum uelim manere
donec ueniam, quid ad te? tu me sequere. Petrus
audiens a Domino quod esset aliquando
subiturus Christi nomine durum supplicium,
non tam quid sibi faciundum praescribitur spectat,
quam est solicitus de alijs; est quidem paratus
p.73
ad ferendam crucem Christi nomine: sed
interim accedit ex infirmitate carnis quaedam
curiositas, qua ea inuestigat, quae ad se non spectant.
Tanta enim hominum imbecillitas est,
ut semper in nostris aduersis respiciamus ad
aliorum foelicitatem: qua re facimus ipsi nobis
crucem acerbiorem et difficiliorem. Libenter
uellemus, ne alij nobis essent foeliciores. Dulce
enim, iuxta prouerbium, commune naufragium.
Verum, cum Dominus hanc curiositatem
taxat in Petro, sciamus hanc reprehenssionem
ad nos quoque pertinere. Vt autem istud in
Apostolo corrigat, ait: quid ad te? me sequere,
quasi dicat: Noli respicere ad aliorum foelicitatem,
sed potius hoc specta, ut tuum officium
facias, ac feras quicquid tibi Dominus ferendum
imposuerit. Ita uult Dominus, ut nostram
curemus uocationem in timore Domini: non
uult, ut putemus nos infoeliciores esse, si alij
nobis uidentur foeliciores. Nam quaelibet uocatio
suam habet adiunctam crucem, quae ferenda
est aequo animo. Omnes, inquit Paulus,
qui uolunt pie uiuere in Christo persecutionem
patientur: nemo ergo modo pius fuerit,
expers crucis erit. Quare curiositate prophana
abiecta, unusquisque maneat in uocatione, qua
uocatus est: Sit quietus, et propria agat, iuxta
Pauli consilium. Quietos uult nos esse, ne instar
p.74
hominum prophanorum in alienis negotijs nimium
occupemur: quemadmodum multi hodie
faciunt. Vult nos propria agere, hoc est, uult
unumquemque, quae suae uocationis sunt, curare.
Vt autem id fieri possit, quinque sunt in quaque
uocatione spectanda. Primum, uocatio debet
esse legitima. Deinde, fides et charitas debent
esse actionum regulae in uocatione. Tertio, si
quid aduersi in uocatione contigerit, consolationem
petas a conscientia legitimae uocationis.
Quarto, uocationem ad gloria Dei et Ecclesiae
Christi commodum referes. Postremo, quia nihil
foeliciter in uocatione absque benedictione
diuina succedit, Deus rogandus est, ut manus
auxiliatrices adhibeat. Hoc si feceris in uero
timore Dei, senties sane tuam uocationem non
inutilem Ecclesiae Dei fore.
DE TERTIO.
Exijt inter fratres sermo, quod discipulus
ille non moreretur. Vide quam facilis est in errorem
lapsus. Christus dicit: si eum uolo manere,
quid ad te? Discipuli autem hoc intellexerunt,
quasi sine conditione dixisset: Volo illum
manere, et non mori, donec ueniam. Hic
ergo admonemur diligentia in lectione sacrorum
librorum, ne aliena, quam quae dicuntur
illinc extruamus. Amplectamur itaque quae clara
et perspicua sunt; quae cum conditione, aut
p.75
obscure dicuntur, conferamus cum clarioribus
locis: et imploremus Deum, ut nobis det clauem
uerae scientiae, quo intelligamus ea sine errore,
quae nostrae salutis intersunt: a quaestionibus
inutilibus, nihil facientibus ad aedificationem,
abstineamus, scientes hanc simplicitatem
gratam Deo, juxta dictum: altiora te ne
quaesieris.
DE QVARTO.
Ipse Euangelista claudit suum Euangelium
dicens: Hic est discipulus iste, qui perhibet
testimonium de his, et scripsit haec, et scimus,
quod uerum est testimonium eius. Haec
est ueluti quaedam obsignatio Euangelij a Iohanne
scripti. Cum dicit, scIMvs, significat
Euangelium esse certum, uerum et infallibile.
Hoc Euangelium uocat testimonium, quia de
Christo et eius beneficijs testatur. In quem autem
finem suum Euangelium scripserit Iohannes,
exponit ipse in fine cap. 20. cum ait: Haec
autem scripta sunt, ut credatis quod Iesus est
Christus ille filius Dei, et ut credentes uitam
habeatis per nomen eius. Est ergo duplex finis
Euangelij: nempe noticia Iesu Christi, et
salus per fiduciam in ipsum, Cui
gloria in faecula,
AMEN.
p.76
DOMINICA INFRA OCTAVAM
NATIVITATIS CHRISTI,
LVCAE 2.
Et erant Pater et Mater eius mirantes
super his, quae dicebantur de illo. Et benedixit
illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem
eius: Ecce positus est hic ad ruinam, et
in resurrectionem multorum in Israel, et in
signum cui contradicitur. Quin et tuam ipsius
animam penetrabit gladius, ut retegantur
ex multis cordibus cogitationes. Et
erat Anna Prophetissa filia Phanuel de tribu
Aser: Haec processerat in multam aetatem et
uixerat cum uiro annis septem a uirginitate
sua. Et haec uidua annorum ferme octoginta
quatuor, quae non discedebat de Templo,
ieiunijs ac deprecationibus seruiens die ac
nocte: et haec eadem hora superueniens, uicissim
confitebatur Domino, et loquebatur
de illo omnibus qui expectabant redemptionem
Hierosolymis. Et ut perfecerunt
omnia secundum legem Domini, reuersi sunt
in Galilaeam in ciuitatem suam Nazareth:
Puer autem succrescebat, corroboraturque
Spiritu, et implebatur sapientia, et gratia dei
erat super illum.
p.77
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Euangelium est pars rerum gestarum,
die purificationis beatae virginis
in Templo, postquam parentes Iesu secundum
legem Mosi obtulissent et constituissent
puerum coram Domino. Est autem summa
huius partis, quod Simeon et Anna testimonium
dent Christo, et agnoscant illum Regem
et Messiam promissum: cui impius quidem
mundus sese oppositurus est in proprium
malum; pij uero amplectentur ipsum sibi in
resurrectionem et salutem. Constituamus autem
tres locos, qui sunt:
I. Admiratio parentum Iesu.
II. Testimonium Simeonis et Annae
de Christo.
III. Argumentum humanitatis Christi.
DE PRIMO.
Parentum Christi admiratio ostendit, quod
ratio nihil percipiat rerum diuinarum. Debemus
ergo uoci Dei credere, eamque admirari,
potius quam abnegare. Admirantur autem
quod Deus nunc secundum suum aeternum ac
arcanum consilium miserit Messiam, quem tot
Prophetae, Patriarchae, et Reges expectauerant:
p.78
Admirantur testimonium Angelicum, admirantur
senis Simeonis uocem, qua etiam in fide
confirmantur solidius.
Haec admiratio sancta, quaedam est cogitatio,
qua reuerenter considerant et amplectuntur
Spiritus sancti uaticinium: unde magis magisque
in Christi cognitione proficiunt. Hoc
exemplum nobis quoque proponendi est. Non
mox repudiabimus quae ratio non capit: sed
sancta cum admiratione amplecti debemus diuina
oracula, et ut fides nostra noua capiat incrementa,
omnia adminicula ex Prophetijs, ex
miraculis, ab exemplis, ab omnibus denique rebus
colligemus in maiorem admirationem.
Nam ille demum in schola Christi bene profecit,
qui quotidie cum augmento fidei magis
magisque admiratur.
Porro Ioseph hic dicitur pater Christi, eo
quod Maria fuerit ei desponsata, et quod Ioseph
mandatum Dei habuerit curandi hunc
puerum et eius matrem, et quia putatus est
uulgo esse pater Christi. Paulus dicit ad Hebr.
quod Christus est apatwr et amhtwr, idest,
sine patre et sine matre: Sine patre quidem secundum
natiuitatem carnalem: sine matre uero,
est secundum natiuitatem illam admirabilem
et aeternam, qua filius Dei natus sit a patre
sine matre ab aeterno: de qua natiuitate
p.79
principium Euangelij Iohannis concionatur,
sicuti nuper audiuimus.
DE SECVNDO.
In testimonio Simeonis, quatuor consideranda
sunt. Primum, benedicit eis: qua re Simeon
declarat suum affectum erga Christum
et eius regnum, nimirum, quod cupiat bene
huius noui regis nouo regno: atque hoc fecit
Simeon consuetudine sanctorum Patriarcharum,
qui solebant senes, bene precari iunioribus.
Est enim benedicere Hebraica phrasi nihil
aliud, quam foelicem successum optare ac bona
precari. Hinc singuli discamus, primum
Christum confiteri. Deinde eius regno bene
precari, quod pertinet ad secundum praeceptum,
et ad secundam petitionem.
Alterum, quod considerandum est in testimonio
Simeonis, est uaticinium, quod duo complectitur:
Primum, quod Christus sit futurus
multis in ruinam, ut in ipsum impingentes cadant
multi et pereant, non ipsius culpa: sed ipsorum
qui hunc Christum amplecti nolunt.
Sed quaeret aliquis: Quomodo Christus positus
sit in ruinam incredulis, qui iam sunt perditi.
Bis pereunt impij, primum propria infidelitate
sunt perditi. Deinde, quia oblata salute se ultro
priuant. Perinde enim est, ac si quis ob furtum
p.80
esset adiudicatus morti semel, et deinde Regis
filum pro se intercedentem conspueret, spreta
per illum oblata liberatione: Hic merito bis
perditus dici posset, cum ob proprium furtum,
tum quia liberatorem suum aspernaretur in
maius supplicium. Quamuis ergo omnes impios,
qui Christi nomen non audiuerunt, certus
manet infidelitatis suae interitus: Tamen illi
qui scientes et uolentes Christum respuunt,
secundam ruinam sentient, et grauius punientur.
Seruus enim sciens uoluntatem Domini et
non faciens uapulabit plagis pluribus: mitius
ergo erit Turcis et Ethnicis in extremo die
quam illis nisi egerint poenitentiam. Alterum,
quod idem Christus sit futurus resurrectio
multorum in Israel, idest, liberatio a peccato,
donatio iusticiae, resurrectio a morte et haereditas
omnium bonorum.
Tertium, quod considerandum est in Simeonis
testimonio, est Apostrophe ad virginem matrem
Christi, cui praedicit crucem et persecutionem,
dicens: Et ruam ipsius anima pertransibit gladius.
Haec uerba etiamsi proprie ad Mariam
pertineant: tamen communiter ad totam Ecclesiam,
cuius typum gessit, referenda sunt.
Maria opus habuit hac admonitione propter
duo: Primum, ut hoc Spiritus sancti oraculo
admonita, componeret sed ad sustinendos tristes
p.81
euentus, cum uideret filium suum, male excipi
a suis, ac tandem in crucem suspendi. Deinde,
ut ita munita aduersus futuros insultus,
nihilominus certa fiducia exultaret, quod tandem
ipsius filius esset futurus suorum hostium
uictor: hac freta fiducia astitit cruci, forti animo
ipsius gloriosum triumphum expectans.
Deinde haec uerba ad Ecclesiam totam pertinent.
Hoc enim uaticinio indicatur, quod ipsa
Ecclesia sit in hoc mundo futura sub cruce, et
simul exemplo uirginis eam erigit.
Qvartum, quod in hoc Simeonis testimonio
considerandum, est quod Simeon dicit
disceptationes ex multorum cordibus reuelandas:
qua uoce significat fore multos, qui
aperte se declarabunt esse hostes Christi, et
rursus qui Christum confitebuntur, usque ad
extrema pericula et sanguinis effusionem.
PRIMVM nos consoletur aduersus scandalum
crucis. ALTERVM in nobis fiduciam alat.
In testimonio Annae duo consideranda
sunt: Primum Prosopographia [Prosographia ed.] personae Annae,
quam commendat a Prophetico spiritu, id est,
cognitione rerum spiritualium seu regni Christi
a parentibus, ab aetate, a castitate, sedulitate
precandi.
Haec eo pertinent, ut sanctissimae matronae
maiorem authoritatem concilient, ut plus uni
p.82
sanctae matronae credamus, quam maximae Pharisaeorum
et sacerdotum turbae, qui hunc Christum
non agnoscunt.
Imitemur igitur nos potius paucos pios,
quam innumeram Impiorum turbam, quae Euangelium
persequitur. Obseruemus quoque
hic imaginem Ecclesiae Christi, quae est grex
pusillus, non praeferens splendorem mundi:
sed faciem verbi coelestis.
Alterum est confessio Annae, quae tria continet.
1. Quod cum Simeone confitetur Christum,
et simul melodia aliqua Christum praedicabat:
vnde pij discant, vt se mutuo hortentur
ad deprecandas laudes Dei.
2. Docet populum. Cessantibus enim scribis
et Pharisaeis, mulier sancta prodit et loquitur
de illo omnibus, qui expectabant redemptionem
in Hierusalem.
3. Aperte Christum lutrwthn et redemptorem
agnoscit. Intellexit enim istum infantem
fuisse, semen illud promissum, quod contriturum
esset caput serpentis, ac ita hominum perditum
eriperet e regno Diaboli.
DE TERTIO.
Puerulus autem crescebat et roborabatur
Spiritu, implebaturque sapientia et gratia
p.83
Dei erat super illum. Hoc est, Quemadmodum
puer Iesus aetate progressus est; Ita diuina
natura in ipso se exeruit, ac indies magis magisque
proficiebat sapientia, et vna cum aetate
creuerunt in eo animi dotes. Verum quia diuinitati
nihil potest accedere, manifestum est
haec ad humanam pertinere naturam: Quemadmodum
enim corpore adoleuit paulatim: Ita
secundum animam indies magis magisque dotes
animi creuerunt. Neque hoc a Christo alienum
est, qui nostri causa formam serui assumpsit,
in qua et exinanitus fuit: Nam ut propter
nos exinanitus fuit: Ita rursus paulatim creuit,
donec in suam gloriam iterum per resurrectionem
ingressus est. Neque hoc factum est
sine nostra doctrina et admonitione. Docemur
enim, illum ideo creuisse, vt nos de plenitudine
eius accipiamus gratiam pro gratia.
Admonemur et nos exemplo filij Dei, vt perpetuis
incrementis studeamus, vt indies magis
magisque abundemus in vera Dei cognitione
et omni sensu: vt et vero iudicio et affectu
probemus quae sint pia, sancta et honesta,
et veros fidei fructus quotidie edamus: sed
ita vt dies sequens praecedentem superet. Nam
qui non progreditur in cognitione Dei, et
sensu pietatis, ipse retrogreditur ac in eo
paulatim extinguitur fides, et ita rursus in
p.84
corde ipsius sepelitur Christus, ac iterum in
peccata contra conscientiam ruit. Exemplum
habemus in Dauide. Is enim sapientia spirituali
supra omnes suae aetatis homines profecerat,
et gratia Dei erat cum illo. Sed quid factum est?
Factus est sedens in suo regali solio paulo languidior:
Extinguebatur paulatim ille ardor et
Zelus gloriae Dei, qui fuit in illo dum contra
Goliad pugnauit, et eum uicit: et cum in periculis
versabatur quotidie persequente ipsum
Saule. Quid inde factum est: Conspicitur mulier
decora et pulchra: affectus excitantur sine
ullo impedimento. Ardor enim spiritus iam
prorsus friguit uoluntas cedit affectui, ac deinde
ruit in peccatum contra conscientiam commisso
adulterio, cui mox addidit optimi ciuis
parricidium: quae scelera, postea per integrum
annum hypocrisi texit, etsi simulauit quidem
pietatem quae iam Spiritu Dei absente
exulabat.
Huiusmodi sunt multa alia exempla, quae
monent nos, ut Iesum puerum hic imitemur.
Is creuit sapientia, et gratia Dei erat super illum:
nos quoque, crescamus sapientia salutari,
et rogemus fontem sapientiae Iesum, vt de sua
plenitudine, nobis largiatur: Ita futurum est
vt gratia Dei, quam obtinemus per et propter
Christum, super nos maneat. Vt enim gratia
p.85
Dei sola facit, ut in donis spiritualibus faciamus
quotidie progressus: Ita retinetur gratia
manet et quando ipsi non torpemus, sed strenue
laboramus, ut gratiam accepisse frustra non
videamur.
Huc pertinet illud Pauli: Spiritum nolite
extinguere. Suscitanda sunt igitur dona Dei
crebris exercitijs, ut indies magis proficiamus
in gloriam Dei Patris, filij et Spiritus sancti.
Cui soli Deo sit honor, gloria, in
saecula saeculorum
AMEN.
DIE CIRCVMCISIONIS
DOMINI, EVANGELIVM
Lucae 2.
Et postquam consummati sunt dies octo,
ut circumcideretur puer, uocatum est
nomen eius IESVS, quod uocatum erat ab
Angelo, priusquam in utero conciperetur.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc festum de Circumcisione Domini,
tres ob causas in Ecclesia institutum est.
Quarum prima est, ut sciatur Historia. Secunda,
ut beneficium Dei erga genus humanum,
p.86
quod Historia commendat, intelligatur. Tertia,
ut beneficio diuino recte utamur, cum in
Dei gloriam, tum in nostram salutem et aliorum
aedificationem.
Historia est, quod Christus Dominus die
octauo a sua natinitate carnali, iuxta legem
Mosis sit circumcisus, et nomen ei, quod ab
Angelo praedictum erat, sit inditum, vocatusque
sit Iesus.
Beneficium, quod Historia commendat,
est quod pro nobis id factum sit, quemadmodum
Paulus docet: Factus est sub lege, vt eos, qui
sub lege erant, redimeret.
Vsus denique in his consistit, vt cognito beneficio,
Deo grati simus, nostram fidem hoc
facto confirmemus, ac exemplo Dei Patris et
filij ipsius Iesu Christi studeamus de omnibus
bene mereri. Porro, vt haec nobis informandis
de hoc beneficio efficatius seruiant, duos locos
tractabo, Qui sunt:
I. De Circumcisione.
II. De suauissimo nomine Iesu.
DE PRIMO.
Vt hanc de Circumcisione distinctius intelligamus
doctrinam, haec ordine nobis explicanda
videntur:: quomodo Deus soleat hominem
p.87
de sua instituere voluntate: Qualis res
fuerit Circumcisio illa carnalis, quaeque in illa
sint spectanda: vnde constabit Sacramentorum
cum veteris, tum noui Testamenti ratio: Cur
Christus sit circumcisus: et quae sit spiritualis
illa circumcisio, sine qua salus nemini vnquam
contingit.
Deus ante lapsum, et post lapsum, ante legem,
sub lege, et post Christum exhibitum, semper
solitus est hominem de sua voluntate duabus
instituere rebus: vna, perceptibili mente,
altera, perceptibili sensu, ut id, quod menti offertur
intelligendum, quodammodo sensibus
externis percipiatur: Ita voluit Deus clementiss
imus humanae consulere imbecillitati.
Menti verbum proponit, per quod suam voluntatem
homini patefacit: sensibus signa aspectabilia,
quae idem docent visibiliter, quod verba
sonant et menti offerunt. Hominem formatum
Deus in Paradiso posuit, ei verbum suae voluntatis
testimonium dedit; verbo adiecit duplex signum
externum, nempe arborem vitae, et arborem
scientiae boni et mali. Post lapsum hominis dedit
promissionem seminis, cui signa externa sacrificia
adiecit. Superato diluuio, promissionem voce pro
posuit ac eius signi arcum coelestem fecit. Abrahamo
fit promissio seminis, cui promissioni signum
circumcisionis in perpetuam rei memoria adiecit.
p.88
Promisit liberationem de seruitute Aegyptiaca,
quam et praestitit: sed hanc promissionem agno
phase obsignauit. Mosi promissionem
commendauit, sed addito ueluti sigillo testamento
sanguinis vaccae rufae. Tandem Deus
dat Filium, et per illum promittit credentibus
vitam aeternam, quam promissionem, duobus
augustissimis Sacramentis, Baptismo et coena
Domini, confirmauit. Breuiter: semper suo
verbo Dominus aliquod externum adijcere
testimonium solet, ut et mente et sensu, quasi
palpemus quae sit eius erga nos voluntas. Quic
quid enim ab homine percipitur, id fit aut
mente aut sensu, aut utroque simul: Verum
Deus, ut certiores simus de nostra salute, uerbum
menti, signum externum sensibus, pro
ponit, et nihil non facit, quod ad nostram salutem
facere iudicatur. Atque itae Deus hominem
de sua uoluntate instituere solet.
Hoc iacto fundamento, qualenam signum
fuerit circumcisio illa carnalis et aspectabilis,
facile intelligitur, modo uerbum, cui hoc signum
additum est, in medium producamus. Nam
signum nihil aliud est, quum promissionis, quae
uerbo continetur, efficax quoddam Symbolum
et authentica obsignatio.
Quodnam est igitur verbum, cui circumcisio
additur? Dominus Genes. 17., Promisit se
p.89
fore Deum Abrahami et Seminis eius, et requirit
ab Abrahamo fidem huius promissionis,
et vt ambulet coram se et sit perfectus, hoc
est, ut omnia postponat obedientiae erga se retinens
fidem et bonam conscientiam. Huic
promissioni et mutuo pacto ipse Deus externam
circumcisionem adiecit, ut in carne Abrahae
testimonium esset mutui inter Deum et
Abrahamum foederis: Ait enim Dominus:
hoc est pactum, quod obseruabitis inter me et
vos, et semen tuum post te. Circumcidetur inter
uos omne masculinum, et circumcidetis carnem
praeputij uestri, ut sit in signum foederis,
inter me et vos etc.
Videmus ergo hic promissionem praecedere,
mandatum signi sequi, Signum praescribi,
et fidem promissionis, iuxta Pauli rationem,
exigi: Vnde colligitur in Circumcisione esse
quatuor: promissionem, mandatum Dei, signum
aspectabile, et fidem promissionis, quam necessario
requirit promissio. Atque haec quatuor
in Circumcisione sunt spectanda, quae in eiusdem
definitione includi debent hoc modo.
Circumcisio carnalis mandata a Deo, est
resectio praeputij uirilis membri, quo Deus suum
pactum cum homine initum confirmat, et vicissim
homo hoc diuini fauoris testimonio confirmatus
se viua fiducia erigit. Quare Paulus
p.90
Circumcisionem sfragida, id est, signaculum
iusticiae fidei appellat Rom. 4. Est enim veluti
externa promissionis de gratuito fauore Dei
obsignatio: eadem de causa Stephanus in Actis
Circumcisionem, testamentum appellat. Quia
ergo promissio necessario praecedit et fides sequitur,
quae in promissionem respicit, mutuum
erit foedus, Circumcisio, Dei quidem promittentis,
et hominis fide promissam gratiam recipientis,
quae promissionis fides signo externo
confirmatur: Atque haec est Circumcisionis vera
ratio. Iam duo necessario adijcienda sunt: vnum,
cur in seminali membro illud signum esse voluerit
Dominus. Alterum, quare etiam nunc
non duret, cum promissio sit aeterna.
Praecisio eius membri, quod est geniturae instrumentum,
significat primum totam naturam nostram,
vt est propagata ab Adam, corruptam esse.
Deinde significat eandem amputandam et resecandam.
Caro enim et sanguis non possunt intrare
in regnum coelorum. Tertio, significabat
venturum esse semen promissum, quod adferret
nouam natiuitatem, qua homines nascerentur filij
Dei. Atque ita si generalem rationem Circumcisionis
spectes, est testimonium et obsignatio
gratiae: si Symbolum, est naturae deprauatae et
mundandae nota: si externam hominum societatem,
est signum seu tessara, quo Ecclesia a prophanis
coetibus discernitur.
p.91
Sed quare etiam nunc non durat Circumcisio,
cum promissio non_dum cessauit? quia
vnum signabatur per Circumcisionem exhibendum,
quod iam exhibitum est: nempe semen mulieris,
quodest Christus Dominus de purissimo
virginis sanguine natus. Quare etsi res promissa
manet: signum tamen Circumcisionis mutatum
est in Baptismum: vt sicuti Circumcisio figurabat
venturum: ita Baptismus testetur exhibitum
Christum. Quare adhuc qui circumcidi
vult, Christum venturum expectat et non
credit exhibitum.
Ex his quae iam de Circumcisione dixi, facile
est iudicare, quae sit sacramentorum, cum noui,
tum veteris testamenti ratio. Vt enim in circumcisione
quatuor concurrunt; promissio,
mandatum de signo, signi vsus, et fides promissionis:
Ita in omni Sacramenti ratione eadem
concurrere necesse est: vt Sacramentum diuinum
sit signum visibile mandatum et institutum
a Deo, quo, ut Deus erga hominem suam testatur
promissionem: Ita homo accipiens signum,
vicissim suam erga Deum fidem profitetur,
eamque vsu signi et cogitatione confirmat. Verum
in signis singulis, spectanda est singularis
analogja signorum ad res signatas: vt aquae in
Baptismo analogia ad rem signatam, hoc est,
quemadmodum foris hominem abluit ab externis
p.92
sordibus: Ita Christi sanguis intus abluit conscientias
nostras a mortuis operibus. Atque ita
de alijs.
Sed cur Christus Circumcisus est cum sit
extra numerum peccatorum? Hoc Paulus
Galatis scribens exponit, cum ait: Quando venit
plenitudo temporis, misit Deus filium suum
natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui
sub lege erant redimeret: Quare vt natus est
propter nos: ita et Circumcisus: neque uoluit
Circumcisionem abolere ante suam in ara
crucis peractam victimam; qua re testatus est,
Circumcisionem, Sacramentum fuisse diuinitus
institutum.
Iam pauca adijcienda sunt de spirituali
Circumcisione, quae vocatur in scriptura Circumcisio
cordis in spiritu, non manu facta, quae
significatur per illam externam, vt res inuisibilis
per rem aspectabilem. De hac praecepit
Dominus, Deut. 10. Circumcidite praeputium
cordis uestri, et ceruicem vestram ne induretis
amplius. Sed Paulus ad Phil. 3. omnium luculentissime
hanc Spiritualem definit Circumcisionem,
cum ait: Nos Circumcisio sumus,
ui Spiritu Deum colimus et gloriamur in
Christo, et non in carne confidentes. In his
Pauli verbis, sunt duo spectanda: causa et effectus,
seu actiua Circumcisio et passiua. Causa
p.93
est ipse Christus, atque adeo actiua Circumcisio
est, qua filius amputat quicquid est peccati et
maledictionis in nobis, quae Circumcisio sentitur
in omnibus pijs omnium aetatum. Effectus
seu passiua Circumcisio, est, qua renati
amputant indies magis ac magis reliquias peccati,
et student nouae vitae, omnibus vicijs, quantum
fieri potest, amputatis. Verum Paulus optimo
ordine distribuit effectus: et tres statuit.
1. Vt colamus Deum spiritu. 2. Vt gloriemur
in Christo. 3. Vt abijciamus fiduciam carnis
abnegando nos ipsos. Vltimo loco positus
primus est ordine consequentiae: quem secundus
sequitur, et hunc qui primo loco ponitur.
Proinde circumcidere nos oportet omnia
membra cum interiora, tum exteriora. Interiora:
ut sunt mens, cor, uoluntas. Mens circumcidenda
est, abiectione erroris et vera Dei
noticia: a corde vitiosi affectus amputari debent:
voluntas, conuersione ad Deum. Exteriora:
vt sunt aures, oculi, labia, mores etc. vt
iam non amplius deprauatae naturae obsequium
praestent: sed Spiritui regenerationis
obtemperent.
DE SECVNDO.
Nomina solebant imponi pueris in circumcisione,
sicuti nunc Baptizatis imponuntur.
p.94
Tunc quidem vt essent Circumcisionis testimonia:
nunc vero vt sint Baptismi collati signa.
Quare quoties nostra nomina audimus, debemus
reuocare in memoriam foedus, quod cum
Deo in Baptismo iniuimus.
More igitur aliorum puerorum, Christo
impositum est nomen in Circumcisione, et vocatus
est IESVS.
Solita autem sunt imponi infantibus nomina,
vel ex arbitrio hominum:. idque nunc ex
cognatione, nunc ex virtute clarorum hominum,
nunc ex casu, nunc ex affectu: vel ex mandato
Dei: idque non sine aliqua significatione
rei vel praeteritae, vel futurae. Nam deus qui falli
nequit, non frustra imponit hominibus
nomina.
Cur ergo filius virginis IESVS est nominatus?
Propter officium quod in mundo erat habiturus:
Sic enim iussu Dei Angelus ait Mat. 1.
Vocabis nomen eius IESV, quia populum suum
liberabit a peccatis eorum. Iesus enim saluator
est. Angelus adiecit saluandi genus, nimirum a
peccato ergo a morte, damnatione, ira Dei, inferno:
ergo placat patrem, restituit imaginem Dei
et donat aeterna vita credentes. Haec enim omnia
coniuncta sunt cum peccati condonatione.
Verum vt vsum huius nominis IESV certiorem
teneamus, ad quatuor partes eum reuocabo.
p.95
PRIMA est, quod admoneat nos perditos
esse sine hoc Iesv, id est saluatore. Quare nos
peccati adinonet et poenitentiae.
SECVND A, quod monstret nobis salutis
fontem: nam qui saluari vult, hinc hauriat necesse
est. Quare nos fidei in hunc saluatorem
admonemur.
TERTIA, quod sit nostra consolatio, contra
desperationem, magnitudinem peccati, indignitatem,
particularitatem, potentiam et vires
Diaboli: hinc hypostasis fidei nascitur.
QVARTA admonet nos obedientiae et
gratitudinis, ne nostra culpa salute per ipsum
parta excidamus. Cui gloria in saecula
saeculorum, AMEN.
DIE EPIPHANIAE DOMINI,
EVANGELIVM MATTH. 2.
Cum autem natus esset IESVS in Bethlehem
ciuitate Iudaeae, temporibus Herodis
Regis: Ecce magi ab [ob ed.] Oriente accesserunt
Hierosolymam, dicentes: Vbi est ille
qui natus est Rex Iudaeorum? vidimus
enim illius stellam in Oriente, et accessimus
ut adoremus eum. Auditis enim his
Herodes Rex turbatus est, et tota Hierosolymorum
urbs cum illo, et conuocatis
p.96
omnibus pontificibus, et scribis populi, percontatus
est eos, ubi Christus nasceretur. At
illi dixerunt ei: In Bethlehem Iudaeae. Sic enim
scriptum est per Prophetam: Et tu Bethlehem
terra Iuda, nequaquam minima es inter
principes Iuda: Ex te enim mihi proditurus
est dux, qui gubernaturus est populum meum
Israel. Tum Herodes clam accersitis Magis,
accurate perquisiuit ab illis quo tempore
stella apparuisset. Et iussis ire in Bethlehem,
dixit: Profecti illuc, accurate inquirite de
puero. Vbi uero inueneritis, renunciate mihi,
ut et ego ueniam, et adorem illum. A illi
audito rege, profecti sunt, et ecce stella, quam
uiderant in oriente, praecedebat illos, donec
progressa staret supra locum in quo erat puer.
Cum autem uidissent stellam, gauisi sunt
gaudio magno ualde. Et ingressi domum inuenerunt
puerum cum Maria matre eius, et
prostrati, adorauerunt illum, et apertis thesauris
suis obtulerunt ei munera, Aurum et
Thus et Mirrham, et oraculo admoniti in
somnis, ne reuerterent se ad Herodem, per
aliam uiam reuersi sunt in regionem suam.
ENARRATIO TEXTVS.
p.97
Hoc festum vocatur in Ecclesia Epiphania
Domini, hoc est, apparitiones Domini.
Postquam enim de Aduentu et natiuitate
Domini fella celebrata sunt ab Ecclesia, ui
sum fuit sanctis patribus hoc etiam festum addere,
vt docerent Ecclesiam de varijs Domini
in carne apparitionibus. Quadruplicem autem
rationem assignant, cur hoc festum Epiphania
vocant, quarum prima est, quod hoc die apparuerit
Magis quaerentibus Christum ductu
stellae. Secunda, quod hoc die reuolutis 29. annis
ab eius natiuitate, apparuerit eius gloria in
Baptismo per testimonium Patris de coelo sonantis:
Hic est filius meus dilectus: et per visibilem
Spiritus sancti super eum apparitionem.
Tertia, quod eodem die, elapso a Baptismo
anno, apparuerit ipsius gloria in nuptijs, dum
vertit aquam in vinum. Quarta, quod 31. aetatis
suae anno rursus apparuerit gloria ipsius, dum
quinque milia hominum saturauit panibus septem.
Hae omnes apparitiones eo pertinent, vt
et Christum probent verum Messiam et saluatorem
in se credentium, et in nobis confirment
fiduciam: vt certo statuamus nos salutem
per ipsum consecuturos. Atque haec de ratione
festi: nunc ad ipsum Euangelium accedamus,
quod continet Historiam primi generis apparitionum
Christi, nimirum quomodo Magis
p.98
apparuerit, hoc est, Ethnicis, ut sciamus Christum
cum suis beneficijs ad Ethnicos quoque
pertinere. Est autem summa huius narrationis
Euangelicae, quod Magi uenerint Hierosolymam
quaesitum recens natum regem: sed cum
eum non illic inuenissent, profecti sint, secuti
ductum stellae, quae eos praecedebat donec venerunt
Bethlehem, vbi inuentum puerum honorabant
et offerebant munera: quo facto diuinitus
admoniti per aliam viam reuersi sunt
in regionem suam. Duos locos in hoc Euangelio
tractabimus, qui sunt.
I. Historia cum suis circumstantijs et
doctrinis quae sunt plurimae
II. Vsus Historiae et spiritualis significatio
oblationis Magorum.
DE PRIMO.
Praesentis Historiae circumstantiae sunt
multae, quarum singulae peculiares continent
doctrinas et admonitiones.
Naro Christo in Bethlehem temporibus
Herodis, veniunt magi ab Oriente, ut adorent
recens natum Regem.
Hic tria veniunt perpendenda, tempus,
Magorum conditio, et finis aduentus.
p.99
Tempus significatur, cum dicitur TEMPORIBVS
HERODIS: cessauerat enim sceptrum
a Iuda, et iuxta vaticinia Christus nasci
debuit. Haec collatio vaticiniorum de natiuitate
Christi et tempore, quo natus est, ut confutat
Iudaeos, qui ipsum adhuc expectant: ita piorum
fidem confirmat, vt certo sibi persuadeant hunc
ipsum esse verum Messiam, quem Magi quaerunt.
Magorum conditio, quod fuerint non ex
Iudaeis: sed ex gentibus: vnde discimus, quod
hic nouus Rex, natus in Bethlehem etiam ad
gentes pertineat, quae Magorum exemplo monentur,
vt Christum quaerant et adorent.
Magi praeterea dicebantur: qua appellatione
eorum dignitas et officij excellentia significatur.
Est enim Magus Hebraica vox, et dicitur
a meditando et docendo, quae duo ad Reges
et sacerdotes potissimum spectarunt; Vnde
Persae suos reges et Sacerdotes Magos appellarunt.
Quid hinc docemur? Christus in
praesepi reclinatus iacet contemptus a suo populo:
Magi vero ab Ethnicis oriundi veniunt
vt adorent: qua re significatur, quod etsi regnum
Christi non sit de hoc mundo, esse tamen
regnum magnificum et gloriosum, imo coeleste,
quod multi agnoscent non offensi eius externa
et humili coram mundo specie.
SECVNDA circumstantia est, quod Magi ueniant
p.100
Hierosolymam, et illic quaerant recens
natum Christum. Iudaei qui libros Propheticos
in manibus habuerunt, quibusque commissa
erant oracula Dei, stertunt securi, Christum non
quaerunt: sed illi, qui eorum iudicio ad Ecclesiam
Dei non pertinebant, quaerunt. Sed ubi? In Regia
ciuitate Hierusalem; quo cum venissent et
nihil de hoc rege audirent, non parum quassata
est illorum fides: nihilominus tamen, se signo
erigunt. Dicunt enim: vidimus eius stella.
Didicerant haud dubie ex reliquijs scholae Danielis,
quando Christus esset nasciturus, talis
stella tempus nascentis significaret.
Tertia circumstantia est diligenter consideranda:
nam monstrat qualis rex sit Christus.
Vt enim praesepe, in quo iacuit, arguit
regnum ipsius non esse de hoc mundo: Ita stella
de Coelo apparens coelestem illum esse regem
docet. Et quemadmodum praesepe docet ipsum
humilem esse in mundi conspectu: Ita stella,
eius regni Maiestatem aspiciendam proponit,
in fides nostrae profectum, ne cum nobis contemptibilem
prauus et malignus gentis suae
despectus reddat: quae gens adhuc in sua ignorantia
perseuerans Christum persequitur.
Quidam hic quaerunt, qualisnam fuerit stella:
et alij aliud sentiunt, sed hoc manifestum est,
quod tribus proprietatibus ab alijs perpetuis
p.101
stellis differat, nempe situ, motu et splendore.
Situs, quod fuerit in intima [intimia ed.] aeris regione, alio
qui certum iter proficiscentibus monstrare non
potuisset. Motus, quod non circulariter mouebatur:
sed recta progressa est, vt dux viae, non
secus atque columna nubis et ignis, ante populum
exeuntem de Aegypto praecessit. Splendor
quoque differentiam facit: quia aliae stellae, noctu
tantum micant, haec etiam interdiu eluxit. Non
ergo fuit naturalis et perpetua stella, quales
sunt quae in firmamento sunt. Quid ergo, Cometa
ne fuit? Similis quidem Cometae apparet
fuisse: sed Angelum Dei fuisse non dubium est,
quemadmodum Epiphanius testatur. Hic
enim apparuit in forma stellae, vt et Christi regnum
ostenderet coeleste, et ipsum Christum veram
stellam ac facem praedicaret, qui hominem
solus a tenebrarum regno in suum gloriosum
regnum introducit praetensa sui verbi face, et
illustrante ipsius Spiritu corda hominum: vnde
Zacharias Christum appellat Orientem ex
alto, illuminantem eos, qui sedent in vmbra
mortis. Et Iohannes: Erat lux vera, quae illuminat
omnem hominem venientem in hunc
mundum.
QUARTA circumstantia est de Herode, et
tota ciuitate Hierusalem. Herodes turbatur et
tota Hierosolyma cum eo. Herodes metuit
p.102
regnum a se translatum iri in recens natum Regem.
Non enim intellexit Christi regnum fore
coeleste et non de hoc mundo: vnde Ecclesia
canit: Hostis Herodes quid times, non adimit
terrestria, qui regna dat coelestia. Hierosolymitanorum
ingratitudo et oscitantia notatur,
qui tedio malorum fracti, abiecerant iam spem
redemptionis et salutis promissae: Potius voluerunt
cum impio Herode sub seruitute viuere,
quam nouum regem, qui aeternam libertatem
adferret, recipere. Sed ea est hominum
deprauata natura, quod satius iudicent retinere
aliquam tranquillitatem carnis, quam cum
aliquo periculo Christum salutis authorem
recipere.
Quinta conciliun Herodis et sacerdotum
continet, cum Prophetia Micheae Prophetae.
Herodes alioqui religionis et Prophetiarum
contemptor iam turbatus, vbi Christus
nasceretur quaerit. Nam audita interrogatione
Magorum, mox conijcit regem illum, de quo quaerunt,
Messiam esse, olim diuinitus promissum:
sed quid Sacerdotes? Sincere ex scriptura respondent,
producto in medium Micheae testimonio,
qui tamen postea se furiose toti scripturae
opposuerunt. Scripturam enim magnifaciunt
impij, donec suis affectibus aduersari non videtur:
sed quando peccatum accusat, quando
p.103
cristas deprimit, quando mortem, et damnationem
proponit, quando denique aliquid contra
receptos mores, doctrinam, et traditiones
tentatur, ibi mox fremunt impij, non amplius
agnoscitur Christus, iam blasphemus appellatur.
Papistae nostri hodie fatentur nobiscum Christum
vnigenitum filium Dei esse, assumpsisse
naturam humanam, vnam esse personam subsistentem
in duabus naturis: verum ubi ventum
est ad Christi officium, et dicimus illum
esse solum Iesum, solum Christum, hoc est,
solum Saluatorem, solum pontificem et intercessorem
et neminem saluari posse, nisi qui sola
in illum fide iustificatus fuerit: Hic fremunt,
quia illorum mores, doctrina et traditiones
non possunt stare cum hoc Christi officio:
ideo partim corrumpunt scripturas, partim
abijciunt, et eos, qui Christum docent
sincere et pura, gladio et igne persequuntur,
quemadmodum scribae et Sacerdotes, qui hic
primum cum Simeone et Anna sincere responderunt,
postea tanquam phrenetici, fidem
CHRISTI abiecerunt, et eum cum suis ministris
persecuti sunt. Atque ita non satis
est si PAPISTAE cum sinceris Doctoribus
in primis principijs conueniant: sed oportet
esse in toto fundamento et omnibus fidei articulis
constantem consensum: Non ergo
p.104
scrutemur verba ad eius perditionem, sicuti
Herodes fecit: non negligenter, ut scribae et
Pharisaei, qui monstrant quidem uiam: sed qua
ipsi non ambulant, qui similes fuerunt fabris
Arcae Nohae, quam cum aedificassent, ipsi perierunt:
Nohae autem cum suis est saluatus, sicuti
hic Magi saluati sunt, perditis scribis et sacerdotibus.
Sed, scrutemur scripturam cum Simeone,
Anna, Maria, et alijs qui inde salutem
adepti sunt.
Iam paucis Prophetiam Micheae videamus:
Ita enim ait: Et tu Bethlehem terra Iudae, nequaquam
minima es inter duces Iudae. Ex te
enim exibit dux, qui pascet populum meum Israel
et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis.
Hoc Micheae testimonium multa de Christo
docet: Primum locum natiuitatis eius monstrat.
2. Eius officium docet, quod est Dominatorem
agere in Israel ad pascendum populum
suum. 3. Incarnationem eius, qua verus homo
sit natus. ostendit: Nam cum dicit AB INITIO,
indicat incarnationem Christi, qui iam ab initio
mundi promissus fuit, ut suo tempore secundum
carnem nasceretur. 4. Cum ait, a diebus
aeternitatis, significat eius diuinam naturam,
qua ante conditum mundum fuit. 5. Quod
vna persona sit in duabus naturis subsistens.
Cum enim ait egressus seu egressiones eius,
p.105
nomen plurale ad naturam diuinam et humanam
pertinet: Singulare, EIVS, personae vnitatem
subindicat. Atque ita videmus Prophetam
praecipuos nostrae fidei articulos coniunxisse,
qui fusius ab alijs enarrantur.
SEXTA circumstantia est de astutia Herodis,
qui cum prudenter se egisse putat, maxime
desipit: non est enim prudentia, non est astutia,
non est consilium aduersus Dominum: clam
uocat Magos, tanquam una cum illis natum
regem amplecteretur: quaerit tempus apparitionis
stellae, quasi inde certior de Messia fieri
vellet: iubet ut cum inuenerint puerum, sibi renuncient:
ac si vna cum ipsis eundem adorare
cuperet. Ecce quantum hic sudat uulpes Herodes,
sed consilium quod erat in hac re praecipuum,
nec ipse nec Iudaei secuti sunt. Si honoris
gratia per aliquot viros deduxisset Magos, facillima
ratio fuisset ad inueniendum infantem:
sed Deus illorum consilia infatuauit. Hodie,
imo multis annis quaesiuerunt Papistae perdere
religionem: sed ita Dominus infatuauit illorum
consilia, quod ne vnum quidem hominem Lutherum
potuerint perdere. Hinc discamus quod
Deus sit custos suae Ecclesiae et consilia impiorum
perdat iuxta Psalmum primum.
SEPTIMA circumstantia est de oblatione
Magorum, qui Christo inuento, regi Iudaeorum
p.106
obtulerunt munera, Aurum, Thus, et Mirrham:
munera sane, quorum illa terra fertilis
erat. Hic duo discamus, Primum, quod nos qui
Christo homagium praestamus, debeamus aliquid
de nostris facultatibus conferre ad conseruationem
ministerij. Alterum, de prouidentia
Dei, qui isto munere voluit tanquam viatico,
ad exilium prospicere puero recens nato,
et parentibus eius: vnde discamus quod Deus
nolit suam Ecclesiam deserere.
OCTAVA circumstantia, quod Magi in
somnis admoniti, per aliam viam reuersi sint
in regionem suam: qua re et Herodes delusus
est, et Deus declarauit, quod suorum etiam dormientium
curam habeat.
DE SECVNDO.
Singulae circumstantiae huius Historiae aliquam
doctrinam suppeditant Ecclesiae, sicuti
vidimus: nunc autem quantum ad vsum generalem
attinet, duo discamus a Magis: quorum
prius est, quaerere Christum ducti, stellae. Alterum,
inuento Christo munera offerre. Ducta
stellae cum ipsis sequimur, quando nobis luces
nam pedibus nostris, solum verbum Dei proponimus,
et eum in verbo suo quaerimus: inuento
Christo munera offerimus cum Magis
Aurum, Thus et Mirrham, quando Aurum,
p.107
hoc est, puram fidem et castam uitam: Thus,
idest, confessionem, inuocationem, gratiarum
actionem: Mirrham, id est, patientiam sub
cruce et afflictione exhibemus. Praeterea offeremus
Mariae, id est, Ecclesiae Christi et ministerio
verbi, et Ioseph, id est, ijs qui praesunt Ecclesiae,
munera: hoc est, promouebimus ministerium
totis viribus et facultatibus, vt quam
optime habeat Ecclesia in hoc mundo per
Christum Iesum Dominum nostrum,
cui gloria in saecula, Amen.
DOMINICA PRIMA POST
EPIPHANIAM, EVANGELIVM
Lvcae 2.
Et cum factus esset Iesus annorum duodecim,
ascendentibus illis Hierosolymam,
secundum consuetudinem diei festi,
consummatisque diebus cum redirent illi, remansit
puer Iesus Hierosolymis, et non cognouerunt
parentes eius. Coeterum rati eum
esse in comitatu, uenerunt itinere diei, et requirebant
eum inter cognatos et inter notos.
Et cum non inuenissent eum, reuersi sunt
Hierosolymam, quaerentes eum. Et accidit
post triduum, inuenerunt illum sedentem
in medio Doctorum, audientem illos, et interrogantem
eos. Stupebant autem omnes
p.108
qui eum audiebant, super intelligentia et responsis
eius: et uiso eo admirati sunt. Et dixit
mater eius ad illum. Fili, cur fecisti nobis
sic? Ecce Pater tuus et ego dolentes quaerebamus
te, et ait ad illos: Quid est quod quaerebatis
me? An nesciebatis quod in his quae
Patris mei sunt, oportet me esse? Et illi non
intellexerunt sermonem quem locutus est
ipsis, et descendit cum eis, uenitque Nazareth,
eratque subditus illis. Mater autem eius conseruabat
uerba omnia haec in corde suo. Et
Iesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia
apud Deum et homines.
ENARRATIO TEXTVS.
Hic textus pars est Historiae de gestis Christi,
et continet quid egerit 12. suae aetatis anno,
videlicet quod specimen quoddam suae vocationis
exhibuerit, disputando et disserendo,
cum legis doctoribus. Quid autem egerit Dominus
a tempore quo oblatus sit in templo,
vsque ad 12. annum, et quid deinde a 12. ad 30.
fere, sacra Historia non meminit: quare id scire
nostra non interest: sufficit enim nobis, ista cognoscere,
quae Deus voluit patefacere, vt quae
nos erudiunt, in Dei cognitione, et vera pietate:
Illis igitur omissis quae ociosi Monachi
p.109
scripserunt de infantia et puerili aetate Christi,
Euangelium praesens iuxta gratiam, quam Dominus
dederit, explanabimus.
Est autem summa huius Historiae. Christus
duodecim annos natus, cum parentibus suis in
festo Pascatos proficiscitur Hierosolymam: qui
in reditu amissus inquiritur, inuenitur inter
doctores, et a parentibus reprehensus defendit
se superioris mandato; nempe Dei, quod
oportuerit se ipsius negotia curare, atque ita descendit
cum illis, est subditus, proficit sapientia,
aetate, gratia apud Deum et homines.
I. Exemplum Ioseph Mariae et Christi,
proficiscentium Hierosolymam
nobis proponitur.
II. Tentatio Mariae et Ioseph ex amissione
Iesu pueri.
III. Cura et officium parentum erga
liberos, et liberorum vicissim obedientia
erga parentes.
IIII. Profectus Christi, in sapientia.
aetate et gratia.
DE PRIMO.
Et cum factus esset annorum duodecim
ascendentibus illis Hierosolymam secundum
p.110
consuetudinem dici festi. Hic primum quaedam
de festis Iudaeorum sunt admonenda. Deinde
exemplum Ioseph, Mariae et pueri spectandum.
Deus in veteri testamento instituit varia et
multiplicia festa, vt populum suum de praestitis
beneficijs admoneret, erudiret rudes, et omnes
in vero Dei cultu contineret: Verum non omnia
festa erant aeque solennia. Quotidie mane
et vespere fiebant sacrificia. Singulis septimanis,
septima dies celebris erat. Habebant singuli
menses peculiare festum. Tria praeterea
solennia festa singulis celebrabantur annis.
Quotidie mane et vesperi fiebant oblationes
in memoriam aeterni cultus debiti deo, addebantur
preces a pijs, reuocabant in memoriam
promissionem seminis, in quam fide ins
tuebantur in omnibus suis oblationibus. In
huius locum Ecclesia substituit matutinas et
vespertinas preces.
SEPTIMO quoque die hebdomadis memoria
celebrabatur creationis rerum, adhibitis sacrificijs
et gratiarum actione: in cuius locum
Ecclesia substituit diem primum septimanae, in
memoriam secundae creationis, hoc est, regenerationis,
quae fit per resurrectionem Domini,
quae primo die hebdomadis contigit: atque
ideo ab Ecclesia Apostolica iste dies, Dominicus
dictus est.
p.111
Singulis mensibus in exordijs mensium,
hoc est, in Neomenia festum celebrabatur in memoriam
conseruationis: Nam cum viderent
lunam semper seruare ordinarios motus et illuminationes,
voluit Deus, vt pro toto gubernationis
beneficio gratiae Deo agerentur: atque
ideo hoc festum Neomeniarum instituit. Hoc
festum etsi Christianos non obligat: tamen non
minus nos gratos esse oportet Deo, quam pij
Iudaei fuerunt.
Singulis annis tria solennia festa habebant,
quae sunt, Pascha, Pentecoste, Scenopegia. Pascha
erat institutum in memoriam liberationis ab
Egyptiorum seruitute: Pentecoste, in memoriam
datae legis in monte Sina: Scenopegia, in memoriam
habitationis populi in deserto quadraginta
annis in Tabernaculis, vt hac ceremonia
reuocarent totum beneficium liberationis ab
Aegypto in memoriam. In locum horum trium
festorum Iudaicorum, substituit Ecclesia Pascha
in memoriam resurrectionis Domini, qui nos
de seruitute Diaboli liberauit: Pentecosten, in
memoriam confirmationis Euangelij, per visibilem
exhibitionem Spiritus sancti, et miraculosa
linguarum dona: Et natalitia Domini
in memoriam dati et exhibiti Christi.
Porro in tribus illis solennibus et annuis
festis, debebant omnes masculini sexus venire
p.112
Hierusalem iuxta legem Mosi: cui legi hic
Ioseph et puer Iesus se subijciunt, cum ut legi
satisfacerent, tum ut suo exemplo nos excitarent
ad reuerentiam erga ministerium et pias
ceremonias, quas ideo seruare pios decet, quia
sunt Paedagogia quaedam et disciplina ad conseruandam
religionem, vtilis.
Verum descernendum est inter ceremonias
diuina authoritate institutas, et eas quae grauitatis
et ordinis causa institutae sunt: ad illarum
obseruationem obligamur iure diuino. Requirit
enim a nobis Christus ut Baptizemur singuli
semel, ut sacra ipsius coena participemus saepe,
ut eius uerbum assidue audiamus: at humanae
ceremoniae non ita obligant, modo absit contumacia,
contemptus et scandalum.
Quemadmodum igitur hic audimus Mariam,
Ioseph, et puerum Jesum festa, ceremonias
Iudaicas, singulari religione obseruasse: ita nos
discamus magnifacere ceremonias nostras, et
illis libenter interesse, ac alios nostro bono exemplo
ad obedientiam et pietatem inuitare.
DE SECVNDO.
Consummatisque diebus, cum redirent, remansit
puer Hierusalem etc. Hic incipit Euangelista
describere tentationem Mariae et Ioseph:
in qua tentatione, quatuor sunt circumstantiae
p.113
pensandae: Prima recitat aliquot occasiones
huius tentationis. Secunda tentationem ipsam
et crucem Ioseph et Mariae describit. Tertia,
factum illorum in hac tentatione exponit.
Quarta consolationem habet.
PRIMA occasio indicatur his verbis. Remansit
puer Iesus in Hierusalem. Quare inquies,
non significauit parentibus? Primum, vt significaret
se non esse tantum Mariae filium: sed
Dei quoque, quod plus est, ideoque non tam parentem
matrem, quam aeternum patrem respexit.
Deinde, ut suo exemplo doceat pueros, non
expectandum esse consilium parentum, vbi obedientia
Deo praestanda agitur: Deo enim plus
quam parentibus debetur. Tertio, vt parentes
suos maioris diligentiae admoneat, atque adeo
omnes qui liberos habent, vt diuinitus sibi commissum
depositum obseruarent diligentius.
Quarto, vt ipsi, Maria et Ioseph, disciplina hac
castigatoria admoniti, cogitarent serio qualesnam
sua natura essent: nempe ignaui et segnes,
non per omnia suo satisfacientes officio.
SECVNDA indicatur occasio, cum dicitur:
et non cognouerunt parentes eius. Hic taxatur
aperte negligentia parentum Iesu, quae negligentia
fuit non leue peccatum: vnde nec leuis
crux extitit in corde virginis, sensit partem gladij
suum cor tetigisse, cuius duodecimo anno,
p.114
antea mentionem fecerit sanctus Simeon. Cogitabat
tantum thesaurum commissum sibi a
Deo vt illum obseruaret: contulit suam miseriam
cum miseria Euae: Nam vt illa genus humanum
a Diabolo seducta perdidit: Ita virgo
existimauit se sua negligentia amisisse mundo
promissum saluatorem.
TERTIA Occasio tentationis et crucis indicatur,
cum dicitur, existimantes ipsum esse
in comitatu: ex negligentia enim error
nascitur.
Iam ipsa satis dura tentatio et crux sequitur.
Quaerentes Iesum integro triduo, ipsum
non inueniunt. Amissus non inuenitur inter
cognatos: grauis crux. Amissus non inuenitur
inter notos: grauior crux. Quaesitus triduo
non inuenitur: grauissima crux.
Sed quid faciunt in hac acerbissima cruce
mestissimus Ioseph, afflictissima virgo? Redeunt
Hierusalem, ingrediuntur templum, inueniunt
amissum inter doctores sedentem, et
disputantem.
Hic rursus concipiunt consolationem et
tanquam e tenebris inferni liberantur, viso
puero Iesu.
Haec in nostram doctrinam et consolationem
scripta sunt: non enim aliter nobis accidit
in nostra tentatione et cruce. Amittitur
p.115
Christus thesaurus noster praeciosus. Quae occasio?
Negligentia: non audimus verbum, non
inuocamus, raro Sacramento coenae utimur, in
nullis denique pietatis studijs nos: exercemus.
Hanc negligentiam sequitur error, labimur
ex uno peccato, in aliud: ex una haeresi in aliam.
Hinc tandem nascitur mala conscientia, quae
parit desperationem. Quid in his aerumnis faciendum?
quaerendus est Christus, is solus hisce
malis mederi potest. At ubi quaeso quaerendus
est? inter cognatos et notos nostros? nequaquam.
Vbi ergo? In sancta ciuitate Hierusalem,
id est, in Ecclesia. Apud quosnam? Apud eos
qui verbum habent, hic vbi amissum Christum
inueneris, retinendus est fide, inuocatione, et
sanctis moribus: ne nos rursus deserat, et nos
amisso Christo pereamus, sicut Iudas fecit.
DE TERTIO.
Quia factum Ioseph et Mariae monet nos
de cura et officio parentum erga liberos: similiter
factum pueri Iesu monet, de officio puerorum
et obedientia erga parentes, de vtroque
ideo breuius dicam, quia de ea re solet in Catechesi
diligentius doceri.
Quantum igitur ad parentes attinet, has sequentes
admonitiones necessarias esse iudico.
p.116
PRIMVM cogitent parentes, se ideo generare
liberos, vt liberi nati sint ciues Ecclesiae,
ac Deum vna cum ipsis colant, et vbi ipsi obdormierint
in Domino, Dei cultores suo loco
relinquant, vtinam non pauci essent, qui hoc
serio cogitant.
DEINDE statuant se omnem operam perdituros,
nisi pueros suos in timore Domini educauerint,
et saepe opem diuinam implorauerint,
contra tot insidias quas Diabolus struit
tenerae aetati. Audimus multos conqueri de
inobedientia puerorum suorum: sed non animaduertunt,
quod diuinitus puniantur, quod
. velint suos pueros probos efficere, sine benedictione
Domini, quam raro serio
implorarunt.
TERTIO cogitent, quam nobilis res sit,
puer, quem ipse Dominus in vtero matris formauit,
aluit, in lucem produxit, donauit corpore
et anima, vt ipsum deum archetypum tanquam
in tabella referat.
QVARTO sciant haec ordine curanda esse:
corpori debent nutrimentum, educationem,
vestes, et aliquando virgas, vt liberos in officio
contineant: Animae debent doctrinam, eam duplicem,
pietatis et ciuilitatis, illa bonam conscientiam
apud Deum obtinent, hac bonan
famam coram hominibus consequuntur. His
p.117
enim duabus rebus potissimum in hac vita studere
debemus. Paulus vtramque complectitur
cum ait: parentes educate liberos in disciplina
et correptione Domini. Confirmatur Thobiae
facto, qui filium suum instituens ait: Omnibus
diebus vitae tuae in mente habeto Deum et caue
ne peccato consentias. Hic primum pietatis
studium commendat filio: Deinde ne consentiat
peccato, hoc est, ne auscultet eis qui se ad peccandum
inuitant: requirit ergo a filio sanctam
quandam ciuilitatem.
POSTREMO cogitent parentes, quam multa
cumulent peccata et committant, qui, vt par
est, non faciunt officium in educandis liberis
suis. Primum naturae legem violant, quae omnibus
dictat officium suum esse, pie et honeste
prolem educare. Deinde contra Deum peccant:
mandatum enim Dei et authoritatem contemnunt:
Is enim cum iubet pie honesteque liberos
educari, contemptor Dei est qui imperata
recusat. Tertio contra dignitatem suam. Deus
enim parentes, loco quodammodo suo vult esse,
quantum ad externam disciplinam attinet:
sed hanc dignitatem vilipendunt, qui officium
negligunt.
Haec peccata multiplices poenae sequuntur
spirituales et corporales, in ipsis parentibus et
in liberis: Atque adeo in tota posteritate.
p.118
Iam puerorum officium erga parentes quale
sit, Iesu pueri exemplum euidenter docet: adeo
vt non magnopere sit necessum aliunde praecepta
petere.
Primum, ascendit Hierusalem cum parentibus:
vnde discant boni pueri cum parentibus
Deum colere, ac sacros coetus amare, ac reuerenter
interesse ceremonijs Ecclesiae:
Deinde disputat, quaerit, audit: hinc nostri
pueri discant, quaerere quae ignorant, disputare
de dubijs, et audire recta docentes:
Quamuis autem Christus non disputauit, de
quo dubitauit: non quaesiuit, quod ignorauit:
non audiuit rectius docentes: Tamen exemplum
nobis prodest. Deberent ergo pueri pij, reuersi
domum cum parentibus disputare, si quid dubij
haberent de rebus auditis etc.
Praeterea Christus parentes, cognatos, notos
propter verbum Dei amittit: hinc nostri
quoque pueri discant, pluris Deum facere,
quam carnales parentes, in maiori precio habere
verbum DEI viui, quam edicta
parentum.
Postremo, Christus redit cum parentibus,
et est illis subiectus. Hinc pueri nostri discant
reuereri parentes, ac ijs obtemperare in omnibus
quae pia et honesta sunt. Hae virtutes
puerorum, ut habent magnificas promissiones
p.119
de bono successu in hac vita: Ita vitia cum
his virtutibus pugnantia in pueris, habent comminationes
et poenas grauissimas, quae etiam
ad posteritatem eorum se extendunt: nam vt
plurimum nepotes veluti haereditate accipiunt
maiorum vicia.
DE QVARTO.
Quia de quarto loco nonnulla die abhinc
octauo dicta sunt, tantum unum et alterum
verbum dicam. Iuxta diuinam naturam Christus
non crescebat aetate, sapientia et gratia: sed
iuxta humanam naturam, quam, quia veram
assumpsit, in ea creuit aetate, sapientia et gratia.
Cuius exemplum utinam imitaremur vt
cum aetate, sapientia et gratia coram Deo et
hominibus accresceremus. Hoc autem vt
fiat, donet nobis Christus, Cui gloria
in saecula saeculorum,
AMEN.
DOMINICA SECVNDA POST
EPIPHANIAM, EVANGELIVM
IOHANNIS 2.
ET die tertia nuptiae fiebant in Cana
Galiaeae, et erat mater IESV ibi. Vocatus
est autem et IESVS, ac discipuli
p.120
eius ad nuptias. Et ubi defecisset uinum,
dicit mater Iestu ad eum: Vinum non habent,
dicit ei Iesus: Quid mihi tecum est muliere
nondum uenit hora mea. Dicit mater eius
ministris: Quodcumque dixerit uobis, facite.
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae
secundum purificationem Iudaeorum, capientes
singulae metretas binas aut ternas.
Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleuerunt
eas usque ad summum. Et dicit eis:
Infundite nunc, et ferte architriclino: et tulerunt.
Postquam autem gustasset architriclinus
aquam in uinum uersam, neque sciret
unde esset, sed ministri sciebant qui hauserant
aquam, uocat sponsum, et dicit ei: Omnis
homo primo loco bonum uinum ponit, et cum
inebriati fuerint, tunc id quod deterius est.
Tu seruasti bonum uinum usque ad hoc tempus.
Hoc aedidit initium signum signorum
Iesus in Cana Galilaeae, et manifestauit gloriam
suam, et crediderunt in eum discipuli
eius.
ENARRATIO TEXTVS.
HOC Euangelium pars est Historiae Christi,
in qua suam gloriam in nuptijs manifestam
reddit: Nam uini miraculo, et suam
naturam diuina declarat, et officium insinuat,
p.121
et veritatem suae doctrinae, tanquam diuino quodam
sigillo obsignat. Naturam quidem suam
diuinam eo declarat, quod naturas rerum verbo
permutat: ad ipsius enim mandatum aqua
fit vinum. Officium vero ostendit, quod imploratus
opem ferat indigentibus. Certitudinem
doctrinae hoc miraculo veluti obsignat: nam
ne quis de certitudine doctrinae ipsius, quae
coelestis est dubitet, diuinum edit opus, quod
doctrinae testimonium reddit: vnde discipuli
eius in fide confirmantur.
Loci autem quos in hac concione tractabimus
erunt quatuor.
I. De Nuptiarum solennitate.
II. Die ipso coniugio iam inito et
confirmato.
III. De praesenti miraculo, cum suis
circumstantijs.
IIII. De exemplis vitae quae hinc sumi
possint.
DE PRIMO.
De nuptijs dicturus, haec ordine dicam.
1. Inter quas personas, natura et pietas nuptias
approbat. 2. Qua uia futuri coniuges debeant
nuptias aggredi. 3. Qualis consensus, et quorum
esse debeat. 4. Cur in coetu Ecclesiae publico
p.122
stipulationem publicam fieri conueniat.
5. Quale conuiuium nuptiale esse deceat.
In personis matrimonium ineuntibus spectanda
sunt quatuor, cognatio, affinitas, religio
et naturales vires, quae in coniugio requiruntur.
Quantum ad cognationem et affinitatem attinet,
arcendi sunt a matrimonio, qui se inuicem
attingunt gradibus consanguinitatis et affinitatis
in Leuitico prohibitis. Praeterea etiam
violari gradus a magistratu ciuili prohibitos,
nequaquam licet. Quid autem in religione
fieri expediat, factum Abrahae aliorumque sanctorum,
interdictum Pauli, pericula, imo in
multis horrendi lapsus ostendunt. Abraham,
cum suo Isaaco vxorem deligere instituit, mandauit
procuratori domus suae Eleezer, ut non
acciperet filio suo, de filiabus Cananaeorum:
sed abiret ad cognationem suam, et inde acciperet
vxorem filio suo Isaac. Sciuit enim Abraham,
quantum mali in familia pariat dispar
religio: Hinc enim contentiones, hinc blasphemiae,
hinc impedimenta cultus et inuocationis
Dei.
Interdictum Pauli est, ne ducamus iugum
cum infidelibus: quod non solum de doctrina
intelligendum est: sed de omni vitae consuetudine.
Qui tetigerit picem, inquit Salomon,
coinquinabitur ab ea. Neque enim fieri
p.123
potest, ut qui cum impio conuersetur, non aliquid
labis ipse etiam contrahat.
Pericula et multi horrendi lapsus ex dispari
coniugio sequuntur, testis Salomon est,
qui prophanarum mulierum conuictu factus
est idololatra: Testis est Achab, qui impiae Iezabelis
consilio adeo furit, quod Prophetas
Dei trucidare non veritus sit, ac tandem ruit
in aeternum exitium: tantum potest impiae
mulieris malitia.
His accedat puerorum educatio, quae legitima
esse nequit, quando parentes diuersam
colunt religionem: Tum enim aut pueri omnino
prophani fiunt, omnis religionis contemptores,
aut hypocritae, cum propter alterum
parentum, quod sentiunt confiteri non audent.
Quarto requiritur in personis, quae contrahent
matrimonium, ne altera alteram fallat,
cum uel morbo et frigiditate exhaustae sint
vires, vel alioqui in natura defectus fit, ut quis
ad matrimonij beneuolentiam reddendam non
fuerit idoneus.
Viam, qua futuri coniuges debeant nuptias
aggredi, docent exempla, pietas et honestas.
Haec enim tria simul docent, quod non a leuitate
ut saepe fit, non inter pocula, non a libidine
inchoandus sit contractus. Abraham petit
suo filio coniugem, parentes Rebeccae consentiunt.
p.124
Postea quaeritur puellae consensus, et Isaac
eam in vxorem ducit. Iacob seruit Laban longo
tempore, parentes puellae de nuptijs solicitat,
quorum voluntati accedit virginis pudicus consensus.
Pietas quoque idem suadet: nam vt quartum
praeceptum praecipit honorari parentes:
Ita vult etiam vt hic honor parentibus deferatur,
vt de nuptijs liberorum statuant, utque liberi
nihil in hac re tentent cum contumelia parentum.
Hoc etiam ipsum omnibus dictat natura,
vt honesta sit haec copula quae non nisi per mortem
finiri aut dissolui potest.
Postquam autem hac via omnia legitime
tentata sunt, propius rem accedere oportet, et
audiendus mutuus contrahentium consensus,
qui minime coactus esse debet: sed liber vt
neutra pars se coacta dicere iure possit. Quanquam
enim a parentibus recte fit initium; tamen
parentibus non licet inuitos cogere: Nam
praeterquam quod coactum matrimonium non
sit vere matrimonium, accedit hoc mali, quod
raro in talibus res bene succedat.
Cur autem in coetu Ecclesiae stipulationem
publice fieri conueniat, quatuor sunt causae.
1. Vt sciant qui contrahunt hunc statum in
Ecclesia locum habere. 2. Vt voce ministri instituantur
futuri coniuges in hoc sui coniugij
auspicio. 3. Vt testis sit Ecclesia stipulationis
p.125
factae, ne cum scandalo viuant, ac si contubernium
potius esset, quam coniugium. 4. Vt iuuentur
publice precibus totius Ecclesiae, quo
inceptum matrimonium cedat in gloriam deo,
ipsis in commodum, adeoque toti Ecclesiae in
aedificationem per piam in sancto coniugio
conuersationem.
Restat vt de conuiuio nuptiali breuiter aliquid
dicatur, in quo quid abesse, quidque adesse
oporteat, considerandum est. Abesse omnino
oportet, a Christianis nuptijs. 1. crapulam. 2.
superbiam. 3. inmodicos sumptus. 4. turpes
et scurriles sermones, quales solent esse impudicorum
tibicinum. 5. impedimentum pietatis,
ne videlicet eo tempore indulgeant conuiuio,
quando sacra in templis fiunt, vnde Deus
offenditur, proximus scandalizatur et multis
est occasio lapsus. Contra, adesse debent. 1.
pietas, 2. honesta hilaritas, 3. sancta colloquia.
4. crebra vota, ut Deus hanc suum statum sua
benedictione secundet: Haec enim legimus in
sanctorum nuptijs fuisse usitata, quare etiam
Deus sua bonitate huiusmodi nuptias est
prosecutus.
DE SECVNDO.
Postquam iam de nuptijs quaedam signauimus,
breuiter nunc de ipso inito et confirmato
p.126
matrimonio nonnulla adijciam, et tantum duo
faciam: Primum causas finales coniugij commemorabo.
Deinde quibus virtutibus consuetudo
coniugalis amabilis et dulcis redditur
exponam.
Causas finales matrimonij quatuor esse
omnes pij norunt: quarum PRIMA, est mutuum
adiutoria: nam, cum Solomon dicit: ueh soli,
significat mutuum adiutorium et societatem
necessariam esse, quo melius et tranquillius aerumnas
huius vitae feramus. Propter hanc causam
possunt contrahere matrimonium senes, quorum
corpus effetum est, vt gignere non possint.
SECVNDA causa, est procreatio sobolis:
vult enim Deus isto pacto humanum genus seruari.
Atque ideo ad primos parentes dixit: Crescite
et multiplicamini et replete terram.
TERTIA Causa est, vt sit Ecclesia domestica
in qua parentes, tanquam Prophetae, dignitate
prophetica sunt ornati, vt suos liberos de Deo
et religione doceant, et liberi, tanquam plantulae
quaedam, perpetua doctrina et exhortationibus
irrigentur, vt tandem fiant arbores
dulcissimum fructum fidei producentes.
QVARTA causa, est uitatio scortationis in
hac corrupta et deprauata natura: ita enim ait
Paulus: Propter fornicationem, vnusquisque
vxorem suam habeat. Est enim coniugium remedium
p.127
contra impurissimum scortationis et adulterij
scelus, in quo multa et horrenda scelera
concurrunt: Primum enim contumax violatio legis
diuinae est. 2. Legis naturalis est peruersio.
3. Legum ciuilium turpis et foeda transgressio.
4. Regenerationis coenum est. 5. Plagium est
horrendum: non enim nostri iuris sumus: sed
eius qui suo praecioso sanguine nos redemit.
6. Resurrectionis dehonestamentum est. Quid
enim foedius est, quam turpissime scelere foedare
corpus, quod olim ad aeternam resurget
gloriam. 7. Est horrenda templi Dei prophanatio,
I. Cor. 6. Cum autem hic tot peccata concurrunt,
non est quod quisquam manus vltrices
Dei se euasurum putet.
Caeterum consuetudo coniugum amabilis
et dulcis redditur hisce quinque: Pietate, virtute,
mutua epieikeia, mutuo amore et vtrinque
sedulo et pie praestito officio.
Pietas iure primum locum tenet. Nulla
enim stabilis et firma amicitia est, nisia Deo ortum
habet: quare pietatem praelucere necesse
est: cum enim coniuges decreuerunt Deo obedire,
omnia postea faciliora fiunt.
Virtus et morum probitas inter coniuges,
mutuam oblectationem parit. Haec enim cum exercetur,
consuetudinem vitae reddit amabiliorem.
Mutua epieikeia, qua aequi bonique consulimus
p.128
alter alterius mores et errores, omnino
est necessaria; Nam in hac imbecillitate naturae
multa errata incidunt, quae nisi mutua condonatione
teguntur horrendi tumultus
orirentur.
Mutuus amor ex pietate ortum habens et
vera uirtute, facit, vt non nimis acute in aliorum
vitia introspiciamus: sed multa aut non
animaduertimus, aut si audiuerimus, amore
tegimus: operit enim multitudinem peccatorum
charitas..
Officium vtrinque pie et sedulo praestitum
iugum leue et suaue reddit. Cum enim coniuges
se mutuo animaduertunt, et vident parem
diligentiam in officio, fit et suauior consuetudo
et magis utrinque excitantur ad officia praestanda,
ut alter alteri aequalia reddat.
Haec quinque vbi non adsunt, vitae consuetudo
omnium acerbissima est, imo ipsa morte
durior. Quare pij dent operam vt hae virtutes
perpetuo in sua vita conspiciantur.
DE TERTIO.
Explicatis locis, qui praebuerunt occasionem
huic miraculo: nunc ipsum miraculum cum
suis circumstantijs videamus. Sunt autem circumstantiae
plures, ut sunt tempus, occasio, intercessio
p.129
matris et responsio, apparatus miraculi,
miraculum ipsum, confirmatio miraculi
usus et fructus eiusdem.
Tempus notatur quod et tertio die, ex quo
in Galilaeam peruenerat factum sit, et omnium
primum miraculorum quae Dominus aedidit
fuerit: Tempus igitur monet ut singulari diligentia
hoc miraculum perpendamus.
Occasio miraculi quadruplex e textu colligi
potest. 1. Ipsa nuptiae in Cana celebratae. 2.
matris Iesu inuitatio ad nuptias. 3. Defectus uini.
4. Cor virginis ad iuuandum
promptissimum.
Deficiente igitur uino, Mater Iesu ad filium
dicit: vinum non habent: Cui Iesus, quid mihi
tecum est mulier? nondum venit hora mea. Mater
quidem hoc dicit vel commiserationis causa
velut filius opem ferat praesenti necessitati, quacumque
tandem ratione: sed Christus matri durius
respondet: idque maximas ob causas: non
hic dignatur eam matris titulo: sed mulierem
simpliciter eam appellat. Deinde ait: quid mihi
tecum, nondum enim venit hora mea. Dominus
hic longius prospicit: uidet enim quae superstitiones
aliquando erant oriturae de inuocatione
Mariae virginis. Videt quod quae propria
essent Dei et mediatoris, in illam impie
essent translaturi. Quare hoc duriori responso
p.130
perpetuam et grauem doctrinam omnibus saeculis
tradit, ne immodicus sanctorum cultus
sui officij honorem obscuret: atque ideo matrem
propriam in vulgarem mulierum ordinem cogit:
Non ergo de causa leui matrem ita alloquitur:
QVID MIHI TECVM: sed vt inter suum
officium et matrem, adeoque alios sanctos discernat.
Non vult partiri officium, quod suum
est proprium, et matri partem attribuere: sed
sibi soli vendicat saluatoris officium: Impie ergo
superstitiosi virginem salutarunt reginam
coeli, aduocatam, vitam, dulcedinem, matrem
gratiae, atque adeo salutem mundi: Nulla enim
pars redemptionis Mariae ascribenda est. Quod
autem addit, nondum venit hora mea, duo insinuat,
nempe se nequaquam incogitantia vel
torpore cessasse, et sibi rem curae futuram, vbi
oportunitas se offerret.
Quid hic mater Iesu? quodcunque, ait ministris,
dixerit vobis, facite: hoc ad apparatum
miraculi pertinet: concipit tantum mater bonam
spem, vt praesenti necessitati succurrat filius.
Quod autem dicit ministris: Quicquid iusserit
vobis facere, facite, nobis suppeditat generalem
doctrinam, in Ecclesia, cuius et typus
et membrum est beata virgo. Quid ergo Ecclesia
hinc discit? vt cum beata virgine jubeat
p.131
ministris adeoque omnibus Christianis, vt
Christo obtemperent, faciendo quicquid ille
iusserit, vtut parum rationi consentaneum esse
videatur.
Iam Dominus oblata oportunitate iubet
ministris vt hydrias, id est, vasa aquaria sex
quae illic erant destinatae purgationi superstitiosae
Iudaeorum, quarum singulae capiebant
binas aut ternas metretas, hoc est, omnes simul
circiter sex Amer vini capiebant, has inquam
hydrias iubet Dominus implere aqua vsque ad
summum: quo facto iubet dari Architriclino.
Nam arcana virtute Christi, vinum iam erat
quod modo fuit aqua: quod cum gustasset Architriclinus
dicit sponso: Omnis homo primam
bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint,
tum id quod est deterius: Tu autem seruasti bonum
vinum vsque adhuc. Hoc additum est ad
confirmationem miraculi: testatur enim Architriclinus,
hoc vinum multo nobilius fuisse
quam id quo antea vsi sunt.
Iam sequitur vsus et fructus miraculi,
Et manifestauit (inquit EVANGELISTA)
gloriam suam et crediderunt in eum discipuli
eius. Destinatum igitur erat hoc miraculum
duabus rebus, nempe manifestandae
Christi gloriae et fidei discipulorum confirmandae.
p.132
Quaecumque enim miracula mundo ostendit
Christus, totidem diuinae eius gloriae testimonia
fuerunt et totidem doctrinae ipsius ac fidei
in auditoribus obsignationes.
Hic est ergo verus vsus miraculorum Christi,
ut eius gloria illustrata, et per illa ueluti
authentica sigilla confirmata ipsius doctrina,
in ipsum viua fiducia recumbamus. At miracula
quae uel obscurant gloriam Christi, uel fidem
extinguunt, praestigiae Diaboli sunt, a quibus,
ut nobis caueamus, monet Dominus Math. 24.
Surgent, inquit, Pseudochristi et Pseudoprophetae
et dabunt signa magna et prodigia: Ita
ut in errorem inducantur, si fieri possit, etiam
electi: Ecce praedixi uobis. Nemo ergo credat
miraculis, nisi quae gloriam Christi manefestant,
et veram in ipsum fidem alunt et confirmant.
DE QVARTO.
Quia in hoc Euangelio multarum personarum
fit mentio, nunc quid doctrinae et admonitionis,
a singulis petendum sit, breuiter
ostendam.
Primum igitur ab omnibus his conuiuis discamus
exemplum frugalis hilaritatis, modo
absit luxus et insania; de qua re in primo loco
plura dicta sunt:
p.133
A sponso et sponsa discamus, Christum recipere
in nostra conuiuia, quod tum demum
fit, quando in timore Dei, et cum gratiarum
actione vtimur donis Dei ad honestam hilaritatem
et relinquimus domi eos, qui non sunt
inuitati.
A miraculo discant sponsus et sponsa, quod,
si Christus ab ipsis ad nuptias inuitetur, mutaturus
sit aquam in uinum, hoc est, omnia amara
in dulcia conuertet, eos prosequetur sua benedictione
adeo ut nihil sic ipsis defuturum.
A Christo discamus pro nostris facultatibus
iuuare sponsum et sponsam, hoc est, Ecclesiam
ornare quibuscunque id tandem poterimus
modis.
A Christo rursus res, quae in abusu et superstitione
fuerunt, trans ferre ad bonum piumque
usum, vt gloriae Dei et Ecclesiae in aedificationem
seruiant. Hydriae hic seruierunt superstitioni
Iudaicae: sed Christus eis vtitur ad
illustrandam suam gloriam et in aedificationem
Ecclesiae. Ita bona Ecclesiastica quae olim erant
in abusu, nunc in meliorem usum conuerti
deberent.
A Maria discamus affici aliorum commiseratione
et inopia, et inuocare Deum, ut pauperibus
sua adsit benedictione.
p.134
Ab Architriclino discamus purgatis mentibus
Christi facta approbare.
A ministris discamus Christo iubenti operas
obtemperare, et non tam spectare quid
iubeat, quam facere quod iubeat.
A Christo, Maria, et discipulis simul discamus
familiaritatem cum hominibus colere,
boni consulere illorum tenuitatem: discamus
etiam pauperum honestas nuptias nostra praesentia
honorare, et facultatibus, cum res postulat,
iuuare.
Haec copiosius diximus de hoc Euangelio,
quia haec materia, quam continet, non nisi semel
in anno tractari solet. Dixi de ratione nuptiarum,
de matrimonio, ostendi quoque quantum
peccatum sit violatio sexti praecepti: Exposui
miraculum cum suis circumstantijs, et quid doctrinae
et admonitionis exempla personarum in
hoc Euangelio nobis commendent. Deus autem
pater Domini nostri Iesu Christi det nobis
suam gratiam, vt hoc miraculo confirmati Deo
Patri, Christo et spiritui sancto veram tribuamus
gloriam in vero timore Dei et fide, cui
soli immortali et viuo Deo sit honor, gloria
et imperium in omnia saecula
saeculorum.
AMEN.
p.135
DOMINICA TERTIA POST
EPIPHANIAM, EVANGELIVM [EVANGELIVN ed.]
MATTHAEI 8.
Cum descendisset autem de monte, secutae
sunt eum turbae multae: Et ecce
leprosus accedens adorauit eum dicens:
Domine, si uelis, potes me mundare: protensaque
manu tetigit illum, dicens: Volo, mundus
esto, ac protinus mundata fuit illius lepra
Et dicit illi Iesus. Vide, ne cui dixeris,
sed abi, ostende teipsum sacerdoti, et offer
munus, quod iussit offerri Moses in testimonium
ipsis. Porro cum ingressus fuisset
Iesus Capernaum, adijt eum centurio obsecrans
eum, et dicens: Domine famulus meus
decumbit domi paralyticus, ac grauiter discruciatur.
Et dicit illi Iesus: Ego cum uenero,
medebor illi: Et respondens centurio, dixit:
Domine, non sum idoneus, ut tectum
meum subeas: Imo tantum dic uerbum, et
sanabitur famulus meus. Nam et ego sum
homo alterius potestati subditus, et habeo
sub me milites, et dico huic, uade, et uadit, et
alteri, ueni, et uenit, et seruo meo, fac hoc, et
facit, Haec autem cum audisset Iesus, admiratus
est, et ait sequentibus se: Amen dico uobis, ne
in Israel quidem tantum fidei reperi. Dico autem
p.136
uobis, quod multi ab Oriente et Occidente
uenturi sunt, et accumbent cum Abraham,
et Isaac, et Iacob in regno coelorum: filij uero
regni eijcientur in tenebras exteriores, illic
erit ploratus et stridor dentium: et dixit Iesus
centurioni: Abi, et quemadmodum credis,
ita flat tibi, et sanatus est famulus eius in
hora illa.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Euangelium proponit nobis affectum
Christi erga genus humanum et praecipue
erga eos, qui ad se in anxietate et cruce confugiunt.
Quod enim verbis promisit, dicens:
venite ad me omnes, qui laboratis et onerati
estis, et ego reficiam uos, et inuenietis requiem
animabus vestris, Id hic facto declarat. Nam
postquam in monte patris verbum docuisset,
descendit, et opere quod docuit complet, suam
doctrinam miraculis confirmans. Duo siquidem
miracula hic aedit: verbo sanat leprosum,
mandato absentem centurionis. filium curat.
Horum miraculorum usus et, ut et Christum
verum Messiam esse comprobent, et eundem
velle afflictis se inuocantibus opem ferre testentur,
non secus atque huic leproso et Centurioni
se inuocantibus opem tulit. Caeterum quo
p.137
nobis praesentia miracula ad maiorem instructionem
seruiant, quatuor locos tractabo, qui
sunt:
I. Generalis doctrina de omnibus miraculis
Christi.
II. De leproso et eius curatione et
circumstantijs.
III. De Ethnico Centurione, eius fide et
cura pro famulo.
IIII. Laudatio fidei huius Ethnici.
DE PRIMO.
Quia Euangelica Historia multa miracula
Christi, quibus suam gloriam manifestat,
doctrinam confirmat et fidem in auditoribus
auget, continet: volo breuem generalem doctrinam
tradere, cuius vsus erit in omnibus
particularibus miraculis Christi. Cur autem
Dominus addat suo sermoni miracula proximo
die Dominico dictum est, et iam statim breuiter
in principio repetij. Verum ut plenam
doctrinam miraculorum habeamus, plura sunt
excutienda, quae ut in certum claudantur numerum,
quinque quaestionibus omnia subijciam:
Quae personae: qui fines: quis modus: et quis
vsus: Curque hodie non eduntur miracula.
Personae sunt triplices: Primum, morbis et
p.138
tyrannide diaboli oppressae. Deinde spectatores
miraculorum. Postremo Christus miracula
edens.
Fines sunt plures. 1. Vt Christus suam gloriam
manifestet. 2. Vt Doctrinam suam obsignet.
3. Vt hominum fides confirmetur, qui miracula
cernunt. 4. Vt Deus glorificetur visis
ipsius stupendis operibus. 5. Vt paulatim regnum
Diaboli destruatur. Quaecumque miracula
eduntur contra hos fines damnantur, vt prestigiae
Diaboli, Matth. 24.
Modus varius est: nunc enim solo verbo,
edit miraculum, vt hic: nunc, vt precium sui
corporis ostendat, manum applicat: nunc ad
Deum praemissa gratiarum actione: nunc sola
virtute sine verbo, vt aquam in vinum conuertit.
Ad modum etiam pertinet fides eius, qui miraculo
iuuatur, vt in hoc Euangelio legitur.
Vsus triplex est: vt miraculose sanatus non
amplius peccet: vt spectatores fiduciam de sanatore
concipiant: vtque nos, qui miracula Domini
legimus, de gloria Christi et de doctrina
confirmemur, simul fidem in ipsum concipiamus,
quod non secus erga nos affectus sit, quam
fuit erga illos.
Sed cur iam nulla miracula fiunt? Caecus
plane est, qui nulla miracula hodie conspicit.
Ecclesia Christi est exiguus grex, quem Diabolus
p.139
Rex tenebrarum, et Papa Antichristus persequuntur,
et omnes neruos intendunt eo, vt
veram Christi religionem extinguant: id tamen
non possunt. Vnum Lutherum totus mundus
persequebatur: sed pilum de capite ipsius non
tetigerunt. Quare? Miraculose ipsum atque
adeo pusillum suum gregem defendit Deus.
Haec praesentia Dei in Ecclesia satis miraculosa
est, vt non alia miracula quaerere sit necesse.
Deinde miracula et virtutes sanationum corporum,
et visibiles donationes Spiritus sancti
solummodo in primitiua Ecclesia edebantur,
ut in perpetuum in omnem posteritatem Christi
gloriam, doctrinam et nostram fidem confirmarent.
Quorum vsus apud nos est, vt sciamus
ea fuisse authentica quaedam sigilla, quibus
Deus suam doctrinam in perpetuum confirmatam
et obsignatam voluit.
DE SECVNDO.
In leproso qui sanatur, spectentur sex: Infirmitas,
personae conditio, fides, inuocatio,
patientia, confessio.
Infirmitas leprosi poena peccati est: quare
ipsum irae diuinae admonet et iusti Dei iudicij.
Est enim omnis crux, omnis calamitas, et
quicquid aduersi nobis in hac vita accidit, veluti
concio quaedam diuina, qua Deus accusat
p.140
peccatum, ostendit suam iram: quam Dei iustissimam
iram cum homo cogitat serio, sine
cognitione Christi in desperationem ruit: vnde
saepe fit, vt homo vel sibi manus adferat, uel
paulatim tabescat dolore: Conscientia enin
peccati, nunquam vel ad momentum illum
tranquillum sinit. Hoc vno declaremus exemplo:
Oedipus rex Thebanus, orta in suo regno
Pestilentia, cogitat aliquod atrox scelus, a se
vel suis perpetratum esse: Vocat Theresiam
sacerdotem: iubet vt sua augurandi arte monstret
authorem tam atrocis sceleris, propter
quod tota respublica adeo graui Pestilentia infestetur:
Deprehendit tandem Oedipus seipsum
et non alium istud graue scelus perpetrasse. Sustulerat
enim de propria matre, quam ignarus
in vxorem duxerat, liberos: Nam puer expositus
est a parentibus, ut interimeretur: sed pastor,
cui hoc mandatum erat, parcit puero eleganti,
qui tandem vir factus bella gessit pro
Thebanis foeliciter, et pro re bene gesta et regnum
tradiderunt, et reginam Iocastam in vxorem
dederunt: ducit ergo ignarus propriam
matrem in vxorem. Postquam autem hoc peccatum
Oedipo innotuit per sacerdotem, et conspexit
totum regnum grauissima peste infestari
propter suum factum, de ira Dei cogitat: Huius
cogitatione adigitur in desperationem. In hac
p.141
desperatione primum adimit sibi oculos, ne hunc
solem aspiciat. Deinde conscientia sceleris excarnificatus
magno eialatu iubet, vt astantes a
se discedant, ne vel vmbra sua noceat bonis.
Postea fugiens a regno, vixit caecus et mendicus,
donec desperatione absorptus, perijt. Mater
Iocasta peccati conscientia impatiens doloris,
mox vbi innotuit culpa, sibi vitam laqueo
finiuit: Adeo horrendum et foedum malum est
peccatum, quando homo illud cordis oculis
vere intuetur.
Personae leprosae conditio admodum dura
fuit: nam separatim a coetu populi Dei illum
viuere oportuit. Quo ingenti dolore haud dubie
multi contabuerunt: nam non solum a societate
hominum fuerunt exclusi: verumetiam
consolatione per verbi praedicationem destituti
erant. Praeterea quinque notis erant ab
alijs hominibus distincti, quae res non parum
auxit dolorem. Prima nota, vestimentum
dissolutum et dissectum. Secunda, caput
detectum. Tertia, os coopertum. Quarta, habitatio
semota ab hominum consuetudine.
Quinta, publica proclamatio, qua inmundus
proclamabatur, vt indignus qui inter Israelitas
in populo Dei versaretur. Atque haec conditio
fuit huius leprosi: his malis si non accessisset
fides in Christum, prorsus dolore fuisset
extinctus.
p.142
Accedit ergo Christum, concipit fidem, et
tametsi sensit se damnationem meruisse: tamen
liberali promissione Christi se erigit. Audiuerat
haud dubie hanc vocem Christi: Venite ad
me omnes qui laboratis et onerati estis. Audiuerat
haud dubie a Iohanne de Christo: Ecce
agnus Dei qui tollit peccata mundi. Leprosus
ergo hic cognito medico, spem sanitatis concipit,
certa fiducia in Christum recumbens.
Ex hac fide Christum inuocat: est enim fidei
germanus fructus, inuocatio, vt quae sine
fide fieri nequit, iuxta illud: Quomodo inuocabunt,
in quem non crediderunt.
Verum in inuocatione singulare patientiae
exemplum proponitur. Ait enim Christo leprosus:
Domine, si uis potes me mundare?
Quemadmodum Dauid expulsus regno cum
conditione petijt se restitui, si ita Deo bonum
videretur: Ita hic leprosus hoc beneficium corporale
relinquit in manu Domini, qui melius
nouit quae nobis expediunt, quam nos ipsi
Haec praeterea oratio insigne confessionis
Christi exemplum habet. Scribae et Pharisaei persequebantur
eos qui Christum confitebantur:
sed hic pauper contemptus leprosus vel frementibus
principibus et sacerdotibus Christum confitetur,
statuit Christum omnipotentem esse,
a leoque verum Messiam: cuius constantem confessionem
et nos imitari decet.
p.143
Iam leprosi huius curatio spectanda est, in
qua plures sunt circumstantiae examinandae,
quarum singulae peculiares doctrinas habent.
Manu corpus leprosi tangit: promittit alacriter
quod petit leprosus: verbo iubet eum mundum
esse: effectus, hoc est, mundatio a lepra sequitur
continuo: mundato dat triplex praeceps
tum, vt nemini dicat, ut ostendat se Sacer doti,
ut offerat munus secundum legem.
Manus extensio et attactus corporis leprosi
immense gratiae et bonitatis Christi symbolum
fuit, quo ficto mirum in modum leprosi fidem
auxit. Nam cum uidebat filium Dei non solum
non abhorruisse instar aliorum hominum a suo
colloquio: Verumetiam suam immundiciem
manu tetigisse, singulari Spiritus gaudio est
perfusus.
Cum hoc contactu coniungitur promissio,
Voto: leprosus ait, si uis. Christus, uolo, respondet.
Hinc apud se leprosus conclusit se mox sanatum
iri.
Promissioni addit, Mundus esto: qua uoce
suam diuinam potentiam declarat, confirmat
doctrinam, et ssem in spectatoribus, et Historiae
lectoribus auget: velle enim Christi facere
est: omnia quae uoluit in coelo et in terra, fecit.
Haec Christi potentia nos consolabitur aduersus
potentiam Diaboli etc.
p.144
Vt confestim est mundata lepra eius. Hoc
ipsum miraculum est et beneficium erga leprosum:
quo beneficio tanquam symbolo quodam
notat, quod is paratus sit ad purgandos
omnes a sua spirituali lepra qui ad ipsum fide
accedunt.
Mandata sequuntur, primum ne leprosus
cuiquam dicat: huic mandato zelo quodam
praedicandi beneficij Christi leprosus non obtemperat,
in qua re non parum peccauit. Debebat
enim non gratias referre benefactori iuxta
suum sensum: sed obedientia potius, qua
nullum aliud Christo acceptius est sacrificium.
Secundum et tertium mandatum sequuntur:
Vade ostende te sacerdoti et offer munus
tuum in testimonium ipsis. Hoc fecit
Christus, vt legi Mosis hoc pacto satisfieret, in
qua committitur sacerdotibus iudicium de lepra
vt infectos de caetu reijciant et sanatos recipiant
publico suo testimonio. Quod autem offerre
sanati iubentur, ideo factum est, vt ista oblatio
esset symbolum gratitudinis illorum, qui sanitatem
adepti essent erga Deum.
Papistae, qui ex hoc loco confessionem auricularem
extruunt cum enumeratione peccatorum,
stulti sunt, et foede deprauant scripturam,
eam in alienum sensum detorquentes. De
p.145
confessione, quam nos retinemus in nostris
Ecclesijs, alias dicendum est.
DE TERTIO.
Historia continens beneficium Centurioni
exhibitum, plurimas doctrinas, quas numeris
distinguam, quo melius teneri possint, habet.
1. Obseruanda est imago duplicis populi
Iudaici et Ethnici. Primum sanatur Iudaeus.
Deinde Ethnicus: vnde docemur beneficia
Christi promiscue ad omnes pertinere, non esse
distinctionem Iudaei, et Graeci. Vt enim omnes
peccauerunt et egent gloria Dei: Ita omnibus
Christus suum beneficium offert fide
recipiendum.
2. Diuersa conditio Iudaei et Ethnici non
caret doctrina. Iudaeus erat pauper, Ethnicus
diues: non ergo Christus respectum habet prae
sentis fortunae, non contemnit pauperem, non
reijcit diuitem. Iudaeus erat plebeius, nobilis
vero Centurio: in regno ergo Christi non habent
rationem maiorum stemmata: sed in Christum
fides, qua omnes siue nobiles siue ignobiles,
filij Dei nascuntur. Iudaeus erat in mundo
contemptus, Centurio aulicus honoratus:
sed ex fide aestimat Dominus quis sit apud se
honoratior.
p.146
3. Iam ex circumstantijs quaeramus qualis
fuerit fides Centurionis: quod Ethnicus fuerit
extra populum Dei peculiarem satis humiliat
ipsum. Posset quidem gloriari apud homines
de Centuriatus dignitate: sed haec gloriatio
nullum locum habet apud Deum: Nam vt ait
apud Hieremiam Dominus, qui gloriatur, in
me glorietur, qui facio misericordiam, iudicium
et iusticiam: non ergo Centurio sine poenitentia
accedit Christum: sed agnita sua miseria, opem
Christi implorat pro famulo, idque ex vera fide,
qua re ipsius etiam charitas erga proximum declaratur.
Cum autem dicit: non sum dignus
ut intres in domum meam: item, tantum dic
unum uerbum et sanabitur puer meus, et se
peccatorem fatetur, et Christum diuina natura
praeditum agnoscit, in quem et credit. At cum
subiungit: Nam et ego homo sum sub potestate
constitutus etc. significat quam facile sit
Christo diuina virtute etiam absentes iuuare
solo verbo et voluntate, cum ipse sit homo sub
aliena potestate constitutus possit famulis praescribere
quae facienda, et ipsi imperata faciunt.
4. Hic quaestio oritur de aliena fide. Centurio
credit; sed famulus eius sanatur; vnde certam
hanc doctrinam colligimus, quod pij sua
fide possint alijs impetrare corporalia beneficia:
sed an aliquis aliena fide saluari possit salute
p.147
aeterna, quaestio apud Christianos nulla
est; Nam illi sciunt neminem saluari sine propria
fide, quae quidem acquiri potest cum pij
pro alijs orant, ut Deus ipsis largiatur fidem.
DE QVARTO.
In hoc praeconio fidei Ethnici plura sunt
consideranda. Primum admonitio Christi, quae
ad eius humanitatem refertur: Indicat enim
affectus humanos, sed sine peccato. 2. Iurat se
non inuenisse tantam fidem in Israel. Iudaei enim
non solum verbum, verumetiam signa requirebant:
sed hic Ethnicus modicum doctrinae gustum
cum haberet solo verbo est contentus. Mariae
fides perfectior erat: sed ex perfectiori instructione
et certioribus et pluribus signis: maior
igitur est Centurionis fides secundum aliquam
partem, non secundum absolutam fidei rationem.
3. Docemur hoc loco quod oporteat fidem
crescere et quotidiana incrementa sumere.
4. Docet hic Christus de vocatione gentium,
vt ipse cum Abraham, Isaac et Iacob colligantur
in unam Ecclesiam, per fidem in Christum.
5. Praedictio reiectionis Iudaeorum propter suam
incredulitatem cum interminatione poenae.
6. Cum dicit Centurioni, vade flat tibi ut credidisti,
significat omnia possibilia credenti
quemadmodum Christus alibi testatur, Cui honor
et gloria in saecula saeculorum, Amen.
p.148
DOMINICA QVARTA POST
EPIPHANIAM, EVANGELIVM
MATTHAEI 8.
Et cum ingressus esset Iesus nauim, secuti
sunt eum Discipuli sui: et ecce motus
magnus factus est in mari, adeo ut nauis
operiretur a fluctibus, ipse uero dormiebat.
Et accedentes discipuli excitauerunt illum,
dicentes: Domine: serua nos, perimus. Et
dicit illis: Quid timidi estis exigua praediti
fiducia? Tunc excitatus increpauit uentos et
mare, et facta est tranquillitas magna. Porro
homines admirabantur, dicentes: Qualis est
hic, quia uenti quoque et mare obediunt illi.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Euangelium rursus indolem Christi
nobis ponit ob oculos, quae est suis
adesse in periculis, eosque iuuare, secundum Psalmi
dictum: Tecum sum in tribulationibus.
Item: Inuoca me in die tribulationis, exaudiam
te et honorificabis me. Ad eundem modum
Apostolorum exemplum hic docet, quid in
periculis sit faciendum, videlicet ut cum Apostolis
Christum nostra fide excitemus, quo nobis
p.149
petentibus, opem ferat. Haec est autem
summa Euangelij, quod Christus periclitantibus
discipulis in naui prae tempestate subito orta,
excitatus increpet mare et ventum, vnde tranquillitas
magna secuta est et admiratio in spectatoribus.
Locos autem tres tractabimus qui
sunt:
I. Varietas tentationum piorum in
hoc mundo.
II. Historiae praesentis explicatio cum
suis circumstantijs.
III. Pulcherrima imago Ecclesiae Christi
in hoc mundo.
DE PRIMO.
Quia hoc Euangelium meminit tentationis
in naui, volo breuiter indicare tentationum
genera quibus homines solicitantur: idque ideo,
vt agnitis periculis, quae nos vndique circumstant,
simus vigilantiores ne tentationibus fracti
abijciamus confessionem ac gratia excidamus.
Sicuti enim Christi discipuli inter maris
fluctus tentabantur de vita: Ita singuli Christiani,
omni fere hora salutis suae naufragium
timere debent.
Tentationum genera sunt multa: aut enin
tentatio Deum authorem habet, aut a Diabolo
p.150
proficiscitur, aut ab hominibus venit, aut in
ipso qui tentatur causam habet, aut res circumstantes
molestant.
Deus tentat, vt nobis ipsis reddamur probatiores:
non enim tentat, vt sciat, quem nihil
latet: sed ut scire nos faciat, quantum in pietate
profecerimus. Et tentat Deus in moribus,
et in doctrina, et in signis irae. In moribus tentauit
Abraham, quando iussit eum mactare filium
suum vnigenitum Isaac in holocaustum:
Verum Abraham obediendo Deo in re adeo
dura et difficili, factus est sibi ipsi probatior, et
vidit verum suae fidei fructum, praeferre obedientiam
erga Deum omnibus rebus mundi.
Sic hodie pij diuinitus tentantur [tentatnur ed.], dum mandatis
Dei propositis, omnium virtutum morumque
regulis certissimis probatiores sibi redduntur
per spontaneam obedientiam. At contra qui scientes
et uolentes ruunt in peccata, et succumbunt
tentationi fiunt rei irae Dei, donec resipiscant.
Deinde in doctrina quoque tentat nos Deus,
quando permittit Pseudoprophetas venire, et
varia dogmata erronea proponere: de quo tentationis
genere loquitur Moses Deut. 13. Si surrexerit
in medio tui Propheta, aut qui somnium
se vidisse dicat, et praedixerit signum atque portentum,
et euenerit quod locutus est, et dixerit
tibi: eamus et sequamur Deos alienos, et seruiamus
ijs (hoc est, si nouum modum colendi Deum
p.151
instituat) non audies verba Prophetae illius et
somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus
vester, vt palam fiat, vtrum diligatis eum, an non
in toto corde, et in tota anima uestra. Haec tentatio
Deo ascribitur quatenus probationis est, et
non seductionis. Ad eundem modum hodie dat
nobis verbum: sed permittit oriri haereses plurimas,
vt eo pacto nos tentet probetque an illum
vere ex uiua sinceraque fide diligamus. Aliquando
in signis tentat Dominus, dum in coelo, terra,
mari horrenda suae irae signa proponit, quae signa
mirum in modum piorum animos concutiunt: De
hoc tentandi genere loquitur Moses Exod. 20.
Nolite timere, ut enim tentaret vos venit Deus,
et vt terror illius esset in vobis et non peccaretis.
Diabolus tentat defectione a doctrina, praesumptione
in officio, idololatricis cultibus et
multis alijs modis: de quibus dicendum est Dominica
secunda quadragesimae.
Homines, cum hostes, tum amici tentant
nos varijs modis, doctrina, hypocrisi, exemplo,
consilio, promissione, comminatione.
Inuenit etiam homo in se ipso, a quibus tentatur,
vt sunt peccatum haereditarium. Deinde multi affectus
inde pullulantes, qui nos solicitant, ut aliquid
contra deum tentemus. Tentatur interdum homo
a dotibus aut animi aut corporis, quales sunt
pulchritudo, robur, ingenium, artificium etc. Hoc
p.152
tentationis genere, qui superari nolit, cogitet
omnia diuinitus collata in Dei gloriam et aliorum
commodum.
Res quoque circumstantes saepe piorum mentes
tentant et perturbant, quarum quaedam ante
nos sunt, vt quae imminent: quaedam post, vt
quae praeterierunt: quaedam a dextris, vt quae
iucunda sunt: quaedam a sinistris, vt quae tristia
existant. Ante nos, mors minatur, iudicium
Dei horrendum excrutiat, infernus os patens
habet. Post nos seu retro a tergo sunt praeterita
peccata, quae conscientiam hominis cruciant.
A dextris sunt diuitiae, honores, potentia, quae
multos homines in aeternum exitium praecipitant.
A sinistris sunt paupertas, probra, contemptus,
infamia, pericula in terra, mari, domi,
foris. Haec tentationum genera sunt grauissima,
quae superantur fide, inuocatione, crebris
suspitijs ad Deum pro auxilio, morum innocentia,
breuiter perpetua seriaque poenitentia.
Haec de tentatione volui hoc loco dicere, vt
nos excitemur ad vigilantiam et precationem,
ne intremus in tentationem.
DE SECVNDO.
In huius miraculi historia sequentes sunt
considerandae circumstantiae.
1. Tentatio fidei. Discipuli habent secum
p.153
in naui Dominum, atque ideo nauigant securius:
sed haec securitas, non ita diuturna fuit: Nam
tempestate orta, nauis fluctibus obruitur: vnde
factum est, vt qui paulo antea securi nimium
fuerunt, iam fluctibus maris, desperabundi obijciantur:
Quare nemo nimium fidat secundis:
sed in rebus secundis metuat.
2. In hoc periculo grauissimo Christus dormiuit,
cum vt vires laboribus fatigatas somno
recrearet ac reficeret, tum ut discipulorum fidem
exploraret, non quod ipse scrutator cordium quicquam
ignorarit: sed ut ipsi sibi discipuli fierent
notiores. Praeterea etiam ideo Dominum dormisse
credendum est, vt in discipulis maior fides
excitaretur, et maiore timore perculsi discipuli
Christum vehementius inuocarent, ac in maximo
periculo praesens auxilium maioris facerent.
Nam si Christus vigilasset, opem laborantibus
vt in graui periculo sua sponte, sine discipulorum
precibus tulisset. Etsi autem omnia,
quae ad nostram sunt salutem necessaria, ex
sua bonitate et paterno erga suos affectu dare
paratus est: non tamen nisi rogatus dare solet:
Est enim oratio ordinarium instrumentum ad
impetranda omnia quae nobis a Deo necessaria
sunt: idque ea de causa, vt ipsum quidem verum
Deum creatorem et fontem omnis boni veneremur,
nos vero impotentes creaturas (vtque
p.154
sine Deo nec quicquam habemus nec quicquam
valemus) agnoscamus.
3. Praxis fidei hic conspicitur: Fides enim
non est ociosus assensus aut cogitatio: sed est
fortis gigas, qui vincit mundum, ut Iohannes
inquit: haec est uictoria quae uincit mundum, fides
vestra: uincit quidem fides: sed per victorem
quem possidet. Haec fides habet mundum, hostem,
hoc est, peccatum, mortem, Diabolum, pericula,
carnem. A parte peccati stat lex, conscientia,
desperatio. A parte fidei stat Euangelium,
sacrificium Christi, certa fiducia. Cum ergo suo
fulmine, fumo, igne, vaporibus, tonitru te
adoritur lex, accipiat fides Euangelium, illudque
legi opponat.
Cum ergo lex dicat: omnis qui non fecerit
omnia quae scripta sunt in libro legis maledictus
est, oppone Euangelium: Omnis qui credit
in filium habet vitam aeternam.
Mors cum minetur mortem, oppone ei mortis
victorem Iesum Christum, qui morti victae
exprobrans, ait: ubi mors aculeus tuus, ubi o inferne
uictoria tua? idem apud Iohannem ait:
qui credit in me non gustabit mortem in aeternum:
sed transibit a morte ad uitam: Mors
igitur pio homini utilis est: nam est tantum transitus
ad meliorem vitam: tantum abest ut pijs
formidabilis esse debeat.
p.155
Diabolus quidem accusat et magnum Catalogum
facinorum texit: sed oppone ipsi Christi
sententiam de ipso, qui ait: Princeps huius
mundi iam iudicatus est, et illud Pauli: Deus
est qui iustificat, quis est qui condemnet? si
obijcit nobis iniusticiam nostram, Respondeamus
cum Paulo: Eum qui non nouit peccatum,
fecit peccatum ut nos fieremus iusticia nei in ipso.
Pericula similiter peccati nos coarguunt:
Sunt enim veluti concio iudicij Dei de peccato,
Responde iudicium a Dei domo incipere,
et Dominum omnem filium quem recipit castigare,
idque in bonum filij. Ii
Caro solicitat ad desperationem: sed tu carnem
subijcito spiritui, et dic ipsius iudicium
hic nullum habere locum: atque ita mille occurrunt,
quae salutem nostram impedire volunt.
Potuit ergo Nero, peccato, legi, morti, carni
ita exprobrare? nequaquam: nam soli filij
Dei hoc ius habent, alij tenentur captiui sub
peccato, quia serui sunt peccati, vt qui peccatum
faciant illi indulgendo aduersus Spiritum, imo
spiritu extincto prorsus. Quicunque ergo uult
peccato, legi, morti, Diabolo, carni etc. exprobrare,
videat an sentiat ueram poenitentiam,
uideat an habeat fidem et bonam conscientiam:
Denique videat an ita sit compositus, quod omnia
uitae commoda postponat obedientiae erga
Deum abiecto peccandi proposito.
p.156
4. Christus duo reprehendit in discipulis.
Primum pusillanimitatem, quia non debebant
timere eo praesente: cuius cum tot miracula vidissent,
facile didicisse potuerunt eum non perire
posse, cui Christus praesens adest. Deinde
fidei paruitatem, quia non crediderunt eum
posse tantum dormiendo, quantum vigilando,
tantum mari quantum terrae, qui terrae erat
et maris creator.
5. Vt autem dormiendo declarauit se hominem
esse: ita hic imperando ventis se Deum
esse docet: vtrumque seruit fidei nostrae tenuitati.
Humanitas enim voluntatem erga nos, diuinitas
vero facultatem docet, quae duo ad omnem
actionem proaereticam requiruntur.
6. Christus, vt breuiter complectar, hac
Historia ostendit se vere uelle salutem hominum
et praesertim eorum qui se inuocant. Nam vt
uult se in periculis a nobis inuocari: Ita etiam
uult paternum suum erga nos affectum dum a
periculo liberat, declarare.
DE TERTIO.
Haec allegoria est suauissima: pingitur etiam
hic sors et imago Ecclesiae. Mare est mundus:
Nauis est Ecclesia: ventus est Diabolus: pius
coetus credentium discipuli sunt: Christus est
ueritas: Euangelium fides.
p.157
Primum hic obserua, antequam Christus
cum discipulis in nauim ingreditur, mare tranquillum
est, hoc est, mundus secure stertit in
suis peccatis: Verum post ingressum Christi in
nauim, excitatur tempestas ualida, adeo ut nauis
uideatur obrui. Sed quid? Adest qui imperet
mari et uentis Christus Dominus; hinc ergo
primum discamus extra hanc nauiculam,
id est, Ecclesiam non esse salutem. Verum hic
diligenter spectandum, ne hostilem nauim pro
uera agnoscamus. Hostilis nauis foris quidem
est ornatior, intus capatior: sed habet uera nauis
suum ornatum interius, et multo augustiorem
habet gubernatorem Spiritum sanctum, habet
naucleros omnes pios, habet uerbum Dei, Sacramenta
in uero usu, et obedientia erga ministerium:
his thesauris contenta est haec nauis
in tantis fluctibus.
2. Obseruetur quod haec nauis non uersetur
in tranquillo mari: sed turbetur fluctibus,
qui ipsam huc illuc impellunt: quod uerissimum
esse ipsa mundi Historia docet. Deus condito
mundo, hanc nauiculam in medio posuit:
uerum Diabolus hostis filij DEI, mox illam
turbauit procellis; postea miserandis modis
iactata est usque ad tempora Nohae: post Nohae
ad Abrahamum: inde ad tempora Mosis: tum
ad Christum, qui, ut hanc nauim saluaret, uenit
p.158
in mundum. Neque adhuc conquieuerunt
fluctus eius. Sed quaenam causa est, cur mundus
hanc nauiculam ferre nequeat? quia Ecclesia
mundi opera arguit, hoc est, mundi sapientes
stulticiae accusat: iustos peccati reos peragit: diuites
non beat: sed infoelices et miseros pronunciat,
nisi pietas vera diuitijs praesit moderatrix.
Atque hoc est quod Christus promisit fore,
cum ait: Spiritus sanctus mundum peccati, iusticiae,
iudicij arguet. Quid peccauit Abel in
Cain, qui ipsum horrende occidit? Respondet
Iohannes: opera eius fuerunt bona et fratris
mala. Quid Nohe? quid Ieremias? quid Esaias?
quid Christus? denique quid tot sancti martyres
inde usque ab initio mundi? mundum de
tenebris ad lucem deducere uoluerunt, vt renunciatis
mundanis concupiscentijs pie, honeste
insteque homines in mundo uiuerent. Hanc
gratiam mundus suis benefactoribus referre
solet: fluctibus enim vult obruere eos: sed non
succedunt illi omnia ex uoto: non potest nauiculam
hanc funditus perdere: nam ex sanguine
martyrum noui nascuntur martyres.
Discamus igitur hinc sanctam aduersus scandalum
persecutionis et paucitatis artem. Si offendit
te iactatio nauis, respice ad Christum
qui praesens in naui adest. Si paucitas te turbat,
respice ad Arcam Nohae, ad Sodomitas, ad
p.159
reliquum mundum totum: ea quae sunt optima
nunquam placuerunt, nisi paucissimis. Ecclesia
in principio exigua fuit: in medio maxima: in
fine ita rursus exigua erit, ut videatur operta
fluctibus, malicia Diaboli, prauis doctrinis
daemoniorum et sceleratis moribus.
Discamus proinde in his fluctibus excitare
Christum nostra inuocatione, qui a sua naui
nunquam abeit: sed eam Spiritu sancto, uerbo,
Sacramentis, disciplina gubernat: Cui una cum
Patre et Spiritu sancto, honor et gloria
sit, in saecula saeculorum,
AMEN.
DOMINICA QVINTA POST
EPIPHANIAM, EVANGELIVM
MATTHAEI 13.
Aliam parabolam proposuit eis, dicens:
Assimilatum est regnum coelorum homini
seminanti bonum semen in agro suo,
sed dormientibus hominibus, uenit illius inimicus
et seminauit Zizania inter triticum,
abijtque. Cum autem germinasset herba et
fructum fecisset, tunc apparuerunt Zizania:
Accedentes autem serui patrisfamilias,
dixerunt illi: Domine, nonne bonum
p.160
semen seminaras in agro tuo: unde igitur
habet Zizania? Ille uero dixit illis: Inimicus
homo fecit. Serui autem dixerunt illi: uis igitur
abeamus et colligamus ea? at ille dixit,
non: ne dum colligitis Zizania, eradicetis
cum illis simul et triticum: sinite pariter crescere
utraque, usque ad messem et in tempore
messis dicam messoribus: colligite primum
Zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum
ea: triticum uero congregate in
horreum meum.
ENARRATIO TEXTVS.
Occasionem huic Euangelio praebuerunt
auditores Christi, quorum alij fuerunt Hypocritae,
qui sibi tamen non parum placuerunt,
quod accenserentur gregi Christi: Alij fuerunt
sinceri et boni: sed quia uiderunt confusam bonorum
cum malis simul mixturam, non parum
turbabantur illorum mentes. Vt ergo et illos
suae hypocriseos et poenae olim sequuturae admoneret,
et hos, proposita futura separatione
et mercede, ad constantiam et infractam fiduciam
erigeret, hanc proponit parabolam. Cuius
hic sensus est, quod bonis mali permixti esse
debeant in Ecclesia, donec hic mundus steterit,
qui in fine saeculi sunt a se inuicem separandi,
p.161
vt pijs merces, impijs uero commerita reddatur
poena: pertinet proinde hoc Euangelium
eo, vt hypocritas terreat, ac proposita poena
inuitet ad poenitentiam: et consoletur pios,
eosque ad tolerantiam malorum armet. Porro
loci huius Euangelij quatuor sunt:
I. Quale sit regnum Christi in hoc
mundo.
II. De hostibus huius regni.
III. Oratio discipulorum Christi contra
hostes, et cur Deus patiatur
hostes in Ecclesia.
IIII. De poenis hostium Christi et praemijs
piorum.
DE PRIMO.
Regnum coelorum varia in scriptura significat.
PRIMVM enim cum Iohannes dicit, agite
poenitentiam: appropinquat enim regnum coelorum,
non est aliud regnum coelorum, quam
vitae nouitas, qua Deus nos instaurat in spem
beatae immortalitatis: Nam ereptos e seruitute
peccati et mortis, sibi nos vendicat, vt in
terra peregrinantes coelestem vitam iam fide
possideamus. Cum ergo dicit, appropinquat
regnum coelorum, significat restitutionem ad
beatam vitam adeoque veram et aeternam foelicitatem
p.162
in Christo proponi. DEINDE significat
ipsum Christi Euangelium, quo ciues in
Regnum coelorum aggregantur, ut cum dicit
Dominus: Regnum coelorum intra uos est.
TERTIO significat fructum praedicati Euangelij
in cordibus piorum, atque tunc est, ut Paulus
Roma. 14: definit, iusticia, gaudium, spiritus
et pax in conscientijs nostris. QARTO significat
ipsam futuram foelicitatem in aeterna uita
post iudicium: vt cum Christus promittit
fore, ut multi ab oriente et occidente ueniant
et accumbant cum Abraham, Isaac et Iacob
in Regno coelorum. QVINTO ipsam visibilem
Ecelesiam significat in hoc mundo, in qua sunt
boni et mali permixti usque ad messem, hoc est,
consummationem saeculi. In hac significatione
capitur regnum coelorum in hoc praesenti Euangelio:
de quo regno nunc pauca ex praesenti
parabola dicam. Simile est regnum coelorum
homini qui seminauit bonum semen in agro
suo etc. Homo seminans, est Christus verus
Deus et verus homo: Ager est mundus: semen
sunt filij regni. Horum trium singula. plura
docent.
Primum enim cum Christus dicitur seminator,
haec significantur. 1. Quanta sit Ecclesiae
dignitas, quae authorem habet filium Dei. 2.
Quod sapientes mundi non seminent Ecclesiam:
p.163
id enim solius Christi est: quare nec sapientia
mundi conseruatur. 3. Quod officium Christi
sit seminare, hoc est, docere iusticiam et salutem
aeternam. 4. Quod nullus possit semen
bonum fieri, idest, iustificari et innouari ad uitam
aeternam sine Christo seminatore.
Deinde cum Christi ager dicatur mundus
plura nobis cogitanda offeruntur. 1. Quod non
vnum aliquod regnum mundi, non Italia, non
Graecia; non Iudaea, non denique ulla natio sub
sole possit sibi soli vendicare, quod sit ager Domini:
nam totus mundus est ager ille, in quem
suum semen conijcit Christus seminator. Quare
ut nulla natio, adeoque nullus homo potest iuste
conqueri se de regno coelorum exclusum esse:
ita nullus populus poterit hanc gloriam sibi
solis ut dixi, uendicare. 2. Hic conspicitur, quod
immensa sit Dei misericordia offerentis omnibus
per vastum orbem Christi beneficia, hoc
est, sapientiam, iustificationem, sanctificationem
et redemptionem. 3. Cur ager dicatur, obseruandum:
Nam hac Metaphora significatur,
quod cultura sit necessaria. Nam ut ager
hic praedicatione poenitentiae est arandus: Ita
sanguine et spiritu Christi irrigandus est, alioquin
semen suffocatur et perit.
Semen est hic et id quod seminatur, et id quod
crescit: Quid seminatur? Euangelium Christi,
p.164
quod ut offert gratuitam remissionem peccatorum:
ita iugem requirit poenitentiam. Hoc
semen, id est, Euangelium Christi, ager excipit
fide: sed Spiritu sancto fouetur et conseruatur,
ne obrutum tempestatibus carne et cruce
intermoriatur et pereat. Deinde semen dicitur
id quod e semine nascitur, nempe triticum ipsum,
hoc est, filij Dei. Est enim verbum Dei seu
Euangelium, semen illud incorruptibile quo
renascimur in filios Dei.
Haec ergo descriptio est regni coelorum, id
est, Ecclesiae Dei in hoc mundo. Vnde primum
docemur quod Ecclesia non sit opus hominis
alius, quam filij Dei: Quare vanus est Papa cum
gloriatur se huius Ecclesiae seminatorem esse.
Deinde, quod humanis doctrinis non aedificetur
Ecclesia, sed tantum Euangelio Iesu Christi,
quod qui purum docent, cooperarij sunt
Christi seminatoris.
DE SECVNDO.
Haec parabola docet, quod regnum Christi
sit suos habiturum hostes, quemadmodum
etiam prima promissio habet Gen. 3. Semen
serpentis insidiabitur semini mulieris. Hoc
quam uerum sit docet Ecclesiae Historia inde
a promissione seminis in hunc vsque diem. Vbi
p.165
est Abel, ibi est etiam aliquis Cain: vbi Isaac,
ibi etiam Ismael: vbi Iacob, ibi etiam Esau aliquis:
vbi Dauid, ibi Saul: vbi Christus, ibi Iudas:
vbi Paulus, ibi Nero aliquis, nec est quod
aliud speremus: perpetuo enim Sathanas insidiatur
Ecclesiae Christi, quam aut prorsus abolere,
aut prauis doctrinis et moribus contaminare
conatur.
Sed quando veniunt hostes? Cum homines
dormiunt, venit inimicus homo et seminat
Zizania. Hoc somno, cum ministri uerbi, tum
auditores taxantur. Ministri verbi dormire dicuntur,
cum non fideliter faciunt officium docendo
quae salutaria sunt: monendo eos, qui segniores
uidentur: obiurgando eos, quos viderint
non recta via incedere ad veritatem
Euangelij: consolando pauidas conscientias: et
confutando erronea dogmata, quae cum fundamento,
hoc est, articulis fidei pugnant. Auditores
quoque dormire dicuntur, cum uel segniter
verbum audiunt: vel frigent et paulatim
deficiunt, quemadmodum hodie videmus multos
facere.
Cum ita dormiunt homines, venit inimicus
homo, idque ideo, quia hostis Christi est,
cuius regnum, hoc est, Ecclesiam vastare cupit,
et suum regnum dilatare mendacio et
homicidio.
p.166
Quid facit inimicus homo? seminat in
agro Domini. Quid? 1. falsam et haereticam
doctrinam pugnantem cum articulis fidei:
idque coepit in Paradiso et deinceps omnibus
aetatibus. Vbicunque enim uera et sincera Euangelij
doctrina praedicatur, ibi quoque hic inimicus
adest, vt fontes saluatoris salutares suo
veneno inficiat, ne homines ex fontibus puris
saluatoris salutem hauriant. 2. Seminat verbi
contemptum in multis. Ex his seminibus nascuntur
Zizania, id est, filij nequam, vt sunt
1. Hypocritae, 2. Sophistae, 3. Tyranni, 4. Blasphemi,
5. Scelerati: atque hi omnes coniunctis
copijs Ecclesiam, hoc est, pusillum illum Christi
gregem oppugnant.
Sed quid est quod dicit, inimicum hominem
iacto Zizaniorum semine in agro domini
abire? an Diabolus ab Hypocritis, Sophistis
Tyrannis discedit? Nullo pacto: sed ideo abire
dicitur, quia aliam personam induit: non uult
videri hostis: sed spiritus Dei et Angelus lucis,
quemadmodum in Anabaptistis videre est, qui
iactant quidem Spiritum Dei et arcanas reuelationes,
cum tamen meris Sathanae praestigijs.
fallantur.
Atque ita hic secundus locus primum docet,
quod Ecclesia habeat suos hostes etiam in medio
agro, hoc est, in externa societate Ecclesiae. 2.
p.167
Monet ne assentiamur hostibus. 3. vt discamus
hostes a veris ciuibus Ecclesiae discernere. 4.
Monet ne nos exemplo multorum aut deficiamus
ab Ecclesia prorsus, aut offendamur calamitate
Ecclesiae quae in hac uita tot hostium iniurijs
exposita est.
DE TERTIO.
Serui patremfamilias accedunt et dicunt,
nonne bonum semen seminasti in agrum tuum?
per hunc accessum seruorum ad patremfamilias
significatur oratio piorum pro Ecclesia contra
sectas et scandala in Ecclesia: Pij enim vt
perpetuo precantur bona et salutaria Ecclesiae:
Ita deprecantur mala et nociua: id quod in
Psalmis Dauidicis passim videre licet: Rogate
inquit, quae ad pacem sunt Ierusalem: Ita prosperentur
diligentes te. Contra, hostes confundantur,
ait, et pereant qui volunt mihi malum.
Item Psalm. 7. Conuertatur labor eius in
caput eius, atque in verticem eius iniquitas ipsius
descendat.
Sed quomodo hoc stare potest cum Christi
praecepto, qui iubet ut oremus pro maledicentibus
nobis et iniuriam nobis facientibus?
Oratio Ecclesiae contra hostes habet semper
annexam conditionem poenitentiae et conuersionis:
Est enim sensus, ut aut conuertantur
per poenitentiam, aut confundantur et
p.168
pereant: ne perpetuo blasphemias in Deum
crepent, et sanctis Dei sint molesti. Orandum
est ergo pro hostibus vt conuertantur, quodsi
non conuertantur, orandum est contra eos vt
confundantur, frustrati suis consilijs, quibus.
struunt Ecclesiae Christi insidias.
Vis_ne, inquiunt famuli, vt eamus et eradicemus
ea? quibus ait, non: sed sinite vtraque
crescere, ne forte colligentes Zizania eradicetis
simul et triticum. Primum hic sciendum
est, quod Christus neque de pastorum, neque magistratuum
officio disserat: sed tantum offendiculum
tollit, quo turbantur infirmi, dun
vident in Ecclesia multos esse impuros. Pastoribus
enim commissus est gladius spiritualis,
quo separant impuros ab Ecclesia, dum eos excommunicant,
quo pudore suffusi tandem resipiscant,
et boni eorum contagione non coinquinentur.
Magistratui est etiam gladius commissus,
sed secularis, vt uocant, quo turbatores
humanae societatis punit et eijcit. Quamquam
autem pastores et magistratus vel maxime sedulo
fecerint officium: tamen ita nunquam
purgabunt Ecclesiam, quin aliquae feces impurae
doctrinae et prauae vitae remaneant, quod
quum videmus, non debemus offendi: sed admoniti
hac parabola purgare quantum possumus,
reliqua Deo committentes. Non enim
p.169
Christus hoc dicto indulget alendis sordibus
in Ecclesia: sed tantum fideles suos hortatur
ne animo deficiant, cum malos secum ferre cogantur:
Ex hoc ergo loco colligamus. 1. Quanta
sit misericordia Dei, qui tam patienter malos
in Ecclesia fert ut agant poenitentiam. 2.
Quod his consolemur nos contra scandalum
paucitatis obedientium Euangelio. 3. Quod
confutentur Anabaptistae, qui negant illum coetum
Ecclesiam esse, in quo sunt multi scelerati.
DE QVARTO.
Et in tempore messis dicam messoribus:
colligite primum Zizania et colligate ea in
fasciculos [fassiculos ed.] ad comburendum, triticum uero
congregate in horreum meum. Hic concionatur de
separatione piorum ab impijs, quae est futura in
consummatione saeculi. Deinde praedicit fore, vt
impij puniantur: pij uero aggregentur in regnum
Dei. Quemadmodum enim Zizania colliguntur
et igni mandantur triticum vero colligitur
et in horreum seruandum reponitur:
ita in fine saeculi futurum est, vt impij tradantur
aeternis poenis cruciandi, pij uer liberentur
et donentur aeternae vitae possessione. Hoc
sine parabola Christus Matth. 26. ita exprimit
in sententia extremi iudicij, vbi impijs dicturus
p.170
est. Ite uos maledicti in ignem aeternum, Pijs
vero: Venite benedicti Patris mei, et possideto
regnum vobis paratum ab initio. In summa Impijs
lata duplex poena nominatur, maledictio, et
ignis aeternus: quia enim contempserunt beneficium
Christi gratuito sibi oblatum, maledictioni
omnium creaturarum subijcientur, quae
poena quam sit horrenda nulla lingua explicare
potest. Deinde duplici punientur igne, nempe
malae conscientiae, cuius ingens cruciatus
nunquam finietur: et igne corpus vrente, non
consumente: nam aeternis poenis corpus destinatum,
perpetuum ignem sentiet. Si haec serio
cogitaremus, non ita frigidi essemus in rebus
salutis nostrae.
In sententia piorum duplex pro ponitur praemium,
nempe benedictio paterna, et regni Dei
haereditas. Illa opponitur maledictioni; haec.
aeternis poenis: Duplex ergo argumentum
hinc sumamus: vnum a poenis impiorum, Alterum
a praemijs iustorum, vtrumque efficax est
(modo rite cogitetur) ad operandum in nobis
timorem Dei et veram perpetuamque
poenitentiam.
Hoc ergo pacto tota haec parabola hunc
habet scopum, vt relinquat impius viam suam
qua peccat, relinquat iniquus cogitationem
suam, qua de remissione peccatorum desperat;
p.171
et secundum Prophetae dictum conuerratur ad
Dominum, quia multus est ad ignoscendum.
In hoc MVLTO nihil deest, sed est in eo omnipotens
misericordia et misericors omnipotentia,
Cui gloria in saecula,
AMEN.
DOMINICA SEPTVAGESIMAE,
EVANGELIVM
MATTH. 20.
Simile est regnum coelorum homini patrifamilias,
qui exijt primo statim diluculo,
ad conducendos operarios in uineam
suam. Conuentione autem facta cum
operarijs in singulos dies denario, misit eos
in uineam suam. Et egressus circiter horam
tertiam, uidit alios stantes in foro ociosos, et
illis dixit: Ite et uos in uineam meam, et
quodcumque iustum fuerit, dabo uobis. Illi
autem abierunt. Rursum autem exijt circiter
sextam et nonam horam, et fecit similiter.
Circa undecimam uero exijt, et inuenit alios
stantes ociosos, ac dixit illis: Cur hic statis
totum diem ociosi? Dicunt ei: quia nemo nos
p.172
conduxit: Dicit illis: abite et uos in uineam
meam, et quicquid fuerit iustum, accipietis.
Cum autem uespera facta esset, dicit Dominus
uineae procuratori suo: uoca operarios,
et redde illis mercedem, incipiens a postremis
usque ad primos. Et cum uenissent qui
circa undecimam horam uenerant, acceperunt
singuli denarium. Venientes autem et
primi, arbitrati sunt, quod plus essent accepturi,
et acceperunt ipsi quoque singuli denarium.
Et cum accepissent, murmurabant aduersus
patremfamilias, dicentes: Hi nouissimi
unam horam fuerunt in opere et illos pares
nobis fecisti, qui portauimus pondus diei
et aestum. At ille respondens, dixit: Amice,
non facio tibi iniuriam. Nonne denario
pactus es mecum? Tolle quod tuum
est, et abi. Volo autem huic nouissimo dare
sicut et tibi. Annon licet mihi facere quod
uolo in rebus meis? An oculus tuus malus
est, quod ego bonus sim? sic nouissimi erunt
primi, et primi nouissimi: Multi enim sunt
uocati, pauci uero electi,
ENARRATIO TEXTVS.
Haec parabola imaginem Ecclesiae nobis
ob oculos ponit; nam in ea ostenditur
p.173
quomodo in Ecclesia, quae uineae confertur,
agitur. Quemadmodum enim operarij se habent
ad vineam: sic se habent homines ad Ecclesiam.
Operarij aurem in uineam alij maturius,
alij serius uocantur: alij multum diuque,
alij parum breuique laborant tempore: sic hominum
alij citius, alij tardius praedicatione
Euangelij Ecclesiae aggregantur: alij minus,
alij magis laborant. Praeterea, ut paterfamilias
alijs ex conductu dat mercedem diurnam, alijs
ex gratia tantundem: ad eundem modum coelestis
pater aeque in omnes munificus est, qui in
Ecclesia sua laborant. Deinde ut paterfamilias
superbos et contumaces abire iubet, et eos qui
ipsius liberalitatem boni consulunt fouet: Ita
Deus pater, eos qui quaerunt mercedem operum,
reijcit, cum eos, qui ex gratuita ipsius beneuolentia
pendent, aeterna donat vita. Atque
ita sensus huius Euangelij est, quod nemo debeat
suis operibus uel fidere, si sunt multa; uel
desperare si sunt nulla: sed tantum ex bonitate
Dei pendeat, ambulans in timore Domini.
Porro loci tres constitui possunt.
I. Quod quilibet Christianus conductus
sit in vineam Domini, ut
laboret.
II. Generalis doctrina de bonis operibus
p.174
et mercede bonorum
operum.
III. De dicto Christi: sic erunt nouissimi
primi, et primi nouissimi. multi
sunt uocati pauci uero electi.
DE PRIMO.
Ecclesia Dei saepe in scripturis uinea Domini
dicitur: idque primum, quia Dominus eam
elegit et dignatus est foedere gratiae et aeternae
salutis, innumerisque beneficijs prosecutus est,
plantauit et coluit. Tota Ecclesia uinea est, singuli
autem Christiani palmites sunt, qui et alia
ratione operarij dicuntur. 2. Haec appellatio
ostendit, quanti Dominus suam Ecclesiam aestimet:
nulla enim possessio uinea precisosior est.
Nam nulla plus operae et assidui laboris flagitat.
3. Cum Ecclesiam vineam suam appelat
Dominus, suam curam et solicitudinem erga
nos commendat. 4. Significat haec appellatio
nos assiduo cultu et continua cura indigere et
manum a Domino adhiberi oportere, si veros
et fructuosos palmites habere velit, 5. Quod
qui in Ecclesiam recepti si sint, debeant fructum
bonum producere. Vt enim non labruscas, sed
vuas vini palmites producunt: ita Christiani
p.175
non carnis, sed Spiritus opera facient.
Iam quomodo quilibet Christianus in uinea
Domini laborare debeat, spectandum est.
Vt enim in vinea varia sunt officia: alius enim
plantat, alius rigat, alius putat, alius alligat,
alius pedamenta ponit, alius fodit, alius terram
stercorat: Ita in Ecclesia diuersae sunt vocationes
et officia, pro quorum varietate in
Ecclesia laborandum est. Dominus ordinat singulis
labores suos pro sua uoluntate, vni dat
falcem, alij ligonem, alij cultrum siue securim:
Ita alius concionator est, alius magistratus, alius
paterfamilias, alius in schola doctor, alius
discipulus, alius artifex etc.
Verum hic quilibet in suo labore tria spectabit.
1, An suus labor sit utilis in uinea et mandatus
a patrefamilias. 2. Quid vitandum sit
inter laborandum. 3. Quid quomodoque
faciendum
An labor tuus sit vtilis et mandatus a patrefamilias,
scias ex duobus, praecepto nimirum
et vocatione. Praeceptum habet omnis
labor, qui ad hanc vineam plantandam, rigandam,
fouendam, conseruandam facit, hoc
est, labor qui gloriae DEI, aedificationi
p.176
Ecclesiae, et hospitijs Ecclesiae, id est, politijs et
Oeconomijs deseruit, diuinitus praeceptus est
in prima tabula, et in quarto praecepto. Deinde
non sufficit laborem praeceptum esse nisi legitima
sit uocatio facta ad laborandum: Qui enim
sibi sumit laborem in uinea sine uocatione, temerarius
est, et nullum fructum aedit.
Inter laborandum vitare oportet. 1. Ne superbias,
si plus quam alius, aut etiam melius
tibi laborare uidearis. 2. Ne spectes mercedem
operae praestitae: sed praeceptum patrisfamilias,
qui ut labores in uinea te collocauit. 3. Ne minus
laborantes contemnas. 4. Ne murmures
contra patremfamilias, si liberalis videtur in
eos, qui te minus laborasse uidentur.
Quid inter laborandum spectandum et assidue
cogitandum. Primum unumquemque
cogitare oportet, se non ad otium: sed ad laborem
introductum esse in uineam Domini.
Nullus erum in uinea Domini relict est locus
segnitiei aut torpori: nullus sine patrisfamilias
offensione, quod sibi iniunctum est in alium
reijcere potest: Quare strenue laboret, qui in
hanc uineam introductus est sine fraude: Nam
maledictus est, qui facit opus Domini fraudulenter.
2. Inter laborandum cogitet se stare in
conspectu Domini, qui non solum uidet externas
actiones, sed etiam secreta cordium, et
p.177
ex cordis affectu opus aestimat, potius quam
ex operis effectu. 3. Haec Domini inspectio ad
solicite agendum, laborantem solicitabit, vt
alacri animo aestum et pondus diei ferat. 4. Sola
bonitas patrisfamilias Dei praecipientis laborem
spectanda est, sola inuitabit ad strenue
praestandum officium. 5. Vbi omnia feceris, dices
te inutilem seruum esse: Nam si vel superbias,
quod prior veneris in vineam Domini,
vel contemnas alios, qui te minus laborasse
videantur, vel murmures contra patremfamilias,
qui aeque liberalis est in alios atque in te,
audies: Amice, non facio tibi iniuriam, nonne
denario pactus es mecum? tolle quod
tuum est, et abi. An non licet quod uolo facere
in meis? An oculus tuus malus est, quod
ego bonus sum? Tria hic taxantur in murmuratore.
1. Quod confidat dignitati sui laboris.
2. Quod liberalitatem in patrefamilias non admiretur
et praedicet, sed culpet potius. 3. Quod
inuideat alijs liberalis patris familias benignitatem:
tales sunt omnes, qui iusticiam ex operibus
sectantur vacui fide.
DE SECVNDO.
Vt doctrinam de bonis operibus distinctius
intelligamus, tria sunt nobis perpendenda
PRIMVM, quae requirantur ad boni operis
p.178
rationem. DEINDE, quae sunt causae bonorum
operum. TERTIO, cur Deus adeo multas et
praeclaras promissiones adiecerit bonis operibus,
et cur ea mercede dignatur.
Quantum ad primum attinet, quinque requiruntur,
vt aliquod opus ab homine factum
merito bonum dici possit. 1. Praeceptum. 2. Spiritus
Christi. 3. Fides. 4. Finis uerus. 5. Gratia
qua boni consulitur defectus.
Quod autem ad boni operis rationem requiratur
praeceptum, manifestum est ex his qua
tuor; ex conditione nostra, ex mandato, ex prohibitione,
ex cultus dinini ratione.
Nostra conditio est, quod simus serui Dei,
et is Dominus Deus noster: Quare ut ipsius
est praecipere nobis facienda: ita nostrum est
ipsius voluntatem sequi, tanquam regulam
certissimam officij nostri.
Idem docet mandatum Ezech. 20. In praeceptis
meis ambulate, et iudicia mea custodite, et
facite ea. Esaiae 48. Ego Dominus Deus tuus
docens te vtilia, ambulare te faciens in uia qua
ambulas. Hiere. 33. speculatorem, dedi te domui
Israel, audies ex ore meo sermonem et annunciabis
eis ex me.
Prohibitio est manifesta Deut. 12. Non facietis
singuli quod sibi rectum uideatur. Ezech. 20.
In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere.
p.179
Cultus Dei ratio requirit, ut opus quod
placeat, sit praeceptum: vnde Dominus pronunciat
se frustra coli mandatis et doctrinis hos
minum. Et Esaiae 29. vnum ex flagitijs nominatur,
propter quae mala minatur populo suo
Dominus, quod coluerint ipsum mandatis
hominum: Quare Paulus Col.2. omnem eqeloqreskeian
manifeste damnat.
Hinc ergo patet, quod ad boni operis rationem
requiratur praeceptum Dei: Sit ergo verbum
Domini lucerna nosti a, quae nobis praeluceat
in omnibus nostris actionibus.
Secundo requiritur ad boni operis rationem
spiritus Christi. Quicumque enim spiritu Dei
aguntur, hi sunt filj Dei. Spiritus carnis commaculat
opus, adeo vt qui in carne sunt, Deo
placere non possint. Opus est ergo spiritu regenerante
nos in nouos homines, sine quo nec
nos, nec opera nostra placent.
Tertio requiritur fides: Fide enim persona
reconciliatur Deo et fit iusta: propter fidem
ergo placent quoque opera: Nam fine fide impossibile
est placere Deo. Quicquid enim non
fit ex fide peccatum est.
Quarto requiritur finis verus ad operis bonitatem,
quemadmodum haec verba Augustini testantur:
Noueris (inquit) non officijs, sed finibus a
vicijs descernendas esse uirtutes: officium autem est,
p.180
quod faciendum est: finis uero propter quod
faciendum est. Cum itaque facit aliquid homo,
vbi peccare non videtur, si non propter hoc facit,
propter quod facere debet, peccare conuincitur;
esse autem finem vltimum omnium
actionum nostrarum gloriam Dei decet, cui
multi alij saepe subordinantur.
QUINTO, ad boni operis rationem requiritur
gratia, qua boni consulitur defectus: Nam
tametsi fide iustificatus, non satisfacit legi Dei,
imo sentit multas maculas in omnibus suis
operibus: tamen ipsius opera vere placent Deo,
et quod est in illis vicium tegit gratia.
Ista ergo quinque requiruntur ad boni operis
rationem, sine quibus opus nequaquam coram
Deo bonum dici potest: nunc quod secundo
loco promisi, causas recitabo, quae nos ad
bene agendum permouebunt, et sunt in vniuersum
tres, Necessitas, Dignitas, Praemium.
Necessitas quintuplex est: mandati, debiti,
fidei retinendae, vitationis poenarum et
conuersionis.
NECESSITAS prima, est mandatum Dei,
cui omnes creaturae rationales obedire debent.
Et Paulus ait: Haec est voluntas Dei sanctificatio
vestra.
SECVNDA necessitas, est debitum, de quo
Roma. 8. Debitores sumus Dei, non carnis:
p.181
non enim sumus nostri iuris: sed eius qui redemit
nos suo precioso sanguine.
TERTIA necessitas, est fides, quae retineri
nequit, vbi peccatis contra conscientiam indulgemus:
Vnde Paulus: Si quis suorum et
maxime domesticorum curam non habet, fidem
abnegauit et infideli deterior est. Milita militiam
honestam, habens fidem et bonam
conscientiam.
QVARTA necessitas, est vitatio poenarum:
propter iniquitates, inquit Dauid, corripis filios
hominum.
QVINTA necessitas, est conuersio: viuo
ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris:
sed vt conuertatur et viuat. Cum enim fit conuersio,
homo viuificatur et regeneratur in nouum
hominem, vt iam spiritu facta carnis mortificet
Roma. 8.
Secunda causa bonorum operum, est dignitas.
Nam iustificati sunt filij Dei: sunt templum
Dei sanctum: sunt reges et sacerdotes,
vncti a Spiritu sancto, qui induti iusticiam
Deum mente, voce, confessione, et moribus
praedicare debent.
Tertia causa, est premium, hoc est, compensatio
patientiae et obedientiae credentium,
erga Deum: Nam Deus promittit praemium,
quod nos ex fide expectare debemus, non intuentes
p.182
operibus a nobis praestitis: sed promissionibus
gratuitis: Ita Moses Hebr. 11. legitur
respexisse ad remunerationem. Cum ergo Deus
promittit remunerationem, duo faciemus.
Primum nostri operis indignitatem et imperfectionem
agnoscamus. Deinde Deum promittentem
in suis promissis veracem statuemus,
freti promittentis bonitate, non operis dignitate.
Perpendendum tertio loco proposui, cur
Deus adiecerit promissiones bonis operibus,
et cur ea mercede dignetur: Huius rei causae
potissimum sunt quinque.
PRIMA, vt sint testimonia prouidentiae
Dei. Vult enim sciri Deus et bona corporalia
res esse ab ipso creatas, et non casu spargi, sed
ab ipso Ecclesiae dari et conseruari, iuxta dictum:
Esurientes impleuit bonis et diuites dimisit
inanes.
SECVNDA, ut sint testimonia, quod velit
Deus etiam in hac uita seruare Ecclesiam: vnde
1. Tim. 4. pietas habet promissiones praesentis
vitae et futurae.
TERTIA, quia vult Deus et necessitatem
corporalem esse commone factionem de fide, inuocatione,
spe, gratiarum actione, et uult haec
bona fide peti et expectari per patientiam.
QVARTA, vt sint commonefactiones de promissione
gratiae. Beneficia enim corporalia, fidelibus
sunt gratiae obsignatio.
p.183
QVINTA, quia Deus vult vtrumque fieri:
et Ecclesiam esse subiectam cruci, et inter ipsa
pericula seruari in hac vita. Vtrumque Esai. 37.
indicatur: Domine Deus noster salua nos de
manu Zenacherib, vt cognoscant omnia regna
terrae, quod tu solus sis Dominus.
DE TERTIO.
Sententia, qua hanc parabolam claudit Dominus,
diligenter obseruanda est: Sic nouissimi
erunt primi, et primi nouissimi. Quare?
Multi enim sunt uocari pauci uero electi.
Huius sententiae propositio, quae est paradoxon
rationi, vt erigit pusillamines agnoscentes
suam infirmitatem: Ita Hypocritas superbos
tumentes opinione iusticiae et sanctitatis
deijcit, et veluti diuino quodam fulmine
prosternit. Sed qui sunt primi? Qui nouissimi?
Primi, apud seipsos sua opinione et operum
suorum aestimatione, erunt nouissimi apud
Deum, id est, nullius precij, imo homines sententia
Dei damnati.
Nouissimi apud seipsos, sunt qui serio agnoscunt
suam vilitatem et infirmitatem, ut qui
nihil sentiant se habere meriti, hi erunt primi
apud Deum, hoc est, Deo accepti, modo firma
fide in Christum mediatorem recumbant.
p.184
Ratio sententiae huius, Multi sunt uocati
pauci uero electi, duo docet: vnum, quanta sit
bonitas et misericordia dei vocantis omnes ad
agnitionem sui filij per Euangelium. Alterum,
quanta sit ingratitudo hominum, e quibus adeo
pauci inueniuntur qui sunt electi, hoc est, sinceri,
pij, et agentes poenitentiam seriam: sunt
pauci qui suis operibus, adeoque sibi totis renunciant,
et soli Deo fidunt, cum mente, voce,
confessione, et moribus glorificantes. Haec
ergo sententia nos primum monet, vt agnoscamus
beneficium Dei, qui nos vocat per Euangelium.
Secundo, vt detestemur ingratitudinem
mundi, non acceptantis oblata beneficia.
Tertio, vt adiungamus nos poenitentia, fide
et vera inuocatione illis paucis qui sincere
Euangelium recipiunt in gloriam Dei.
Cui honor in saecula
AMEN.
DOMINICA SEXAGESIMAE,
EVANGELIVM, Lucae 8.
Cum autem turba plurima conueniret,
et e singulis ciuitatibus properarent ad
eum, dixit per similitudinem: Exijt qui sementem
faciebat, ad seminandum semen suum:
et inter seminandum, aliud cecidit circa uiam,
p.185
et conculcatum est, et uolucres coeli comederunt
illud. Et aliud cecidit super petram, et
enatum aruit, quia non habebat humorem.
Et aliud cecidit inter spinas, et simul enatae
spinae suffocauerunt illud. Et aliud cecidit in
terram bonam, et enatum fecit fructum centuplum.
Haec dicens, clamabat: Qui habet
aures ad audiendum, audiat. Interrogabant
autem eum discipuli eius, dicentes, quae esset
ista parabola. At ille dixit: Vobis datum est
nosse mysteria regni Dei, caeteris autem per
parabolas, ut dentes non uideant, et audientes
non intelligant. Est autem haec parabola:
Semen est sermo Dei: qui autem
iuxta uiam, hi sunt, qui audiunt, deinde uenit
diabolus, et tollit sermonem de corde eorum,
ne credentes seruentur. Nam qui super
petram, ij sunt, qui cum audierunt, cum gaudio
suscipiunt sermonem, et hi radices non
habent, qui ad tempus credunt et in tempore
tentationis recedunt. Quod autem in spinas
cecidit, hi sunt, qui audierunt, et a solicitudinibus
et diuitijs ac voluptatibus uitae
euntes, suffocantur, nec referunt fructum.
Quod autem in bonam terram, hi sunt, qui
in corde honesto ac bono audientes sermonem
retinent, et fructum afferunt per
patientiam.
p.186
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Euangelium continet pulchram imaginem
Ecclesiae militantis in hoc mundo,
et nascentis ex incorruptibili semine verbo
Dei, in cuius visibili coetu quales, et quam multiplices
sint auditores, seminis naturalis similitudine
depingit: Idem enim euenire semini
coelesti testatur, quod semini naturali iacto in
terram, accidere solet. Nam ut non omne fert
fructum, quod ab agricola in terram iacitur:
sed vix quarta pars: Ita verbum Dei varios
habet auditores, in quorum paucissimis salutarem
producit fructum. Loci tres sunt:
I. Parabolae explicatio.
II. Genera auditorum verbi Dei.
III. De dicto Domini: qui habet aures
ad audiendum audiat.
DE PRIMO.
Causae cur Dominus in parabolis locutus sit
turbis, plures sunt. Prima esse potest praedictio
Prophetarum: Prophetae etenim praedixerunt
fore, vt Christus adueniens in parabolis esset
docturus. Fuit autem antiquissima docendi ratio,
parabolis et Symbolis docere. 2. Quia hoc
genus docendi mirifice in oculos, et animos
p.187
hominum incurrit. 3. Quia quae huiusmodi
imaginibus et symbolis traduntur, memoria
iuuant, vt doctrina per ista, veluti symbola ad
posteritatem omnem transmittatur. 4. Parabolae
quoque duriores obiurgationes molliunt, et
veluti velo quodam tegunt, vt minus offendant:
postea autem animo perceptae et intellectae erudiunt,
et idem quod perspicua doctrina efficiunt,
et interim neminem traducunt.
Porro partes huius parabolae sunt: seminator,
semen, fructus, terra.
Seminator Deus est, qui tametsi per homines
semen in terram mittit: tamen ipse una
adest et operatur: quare ministri verbi coadiutores
Dei dicuntur: quo nomine significatur
vtrumque scilicet, quod et Deus suo modo operatur,
et homines cooperatores suam opera Deo
collocant. Hic duo discamus: Primum esse preciosum
et nobile semen: videmus enim in mundo,
quo praeclarius fuerit semen, eo prudentiores
et peritiores adhiberi qui semen in terram
iaciunt. Si reges mundi dicerentur adhibitis sapientibus
mundi, hoc semen in terram mittere,
omnes admirarentur: omnes singulari cura cuperent
hoc semen cognoscere: sed hic iam adest
seminator peus: adsunt Oeconomi mysteriorium
dei: quare necesse est, et serium et nobilem in primis
hanc esse sationem. Alterum, quod hinc discamus, est
p.188
magnum flagitium esse grauissimisque poenis
plectendum: vel huius seminatoris Dei semen
in terra, id est, in cor prius aratro legis praeparatum
non recipere: vel receptum non maximo
cultu, solicitudine, ac diligentia fouere vt crescat,
quo seminatori gratissimum ferat
fructum.
Semen est ipsum verbum Dei, non hominis,
quod semen filius Dei vnigenitus attulit e
sinu Patris: hoc semen viuum est, quare si fructum
aliquando non proferre videtur, non seminis,
sed terrae culpa est. Hoc semen qui vel
viciant, vt haeretici faciunt; vel suffocant, vt
Hypocritae: vel vi opprimunt, vt tyranni: vel
adulterinum substituunt, vt Papistae, sentient
olim iusti Dei iram, qui vt semen purum dedit;
ita idem purum et minime viciatum uult seruari,
quod apud suam Ecclesiam deposuit in
thesauris Prophetarum et Apostolorum
reconditum.
Fructus, quem hoc semen producit, seminis,
ut decet, naturam imitatur, postquam excreuit.
Primum enim ex eo in terram iacto nascitur
poenitentia, hoc est, vitae prioris sceleratae
mutatio: quemadmodum enim nobile aliquod
semen, terrae visceribus conceptum sua
virtute suffocat vrticas quae prius terram occuparunt:
Ita hoc semen herbas malas, quas in
p.189
corde hominis seminauit Diabolus, hoc est,
peccata suffocat vera contritione, vt non amplius
vt antea fructum ferant lethalem ad damnationem.
Deinde hoc semen una cum salutari
paenitentia producit fidem, cuius fructus est
Deo gratissimus, ex hac fide tanquam e spica
proueniunt semina, hoc est, filij Dei, iuxta illud:
Qui credunt dedit hanc dignitatem vt filij
Dei fierent. Hi, vt inquit Petrus, renati sunt,
non ex corruptibili semine: sed incorruptibili
per sermonem viuentis Dei, et manentem in
aeternum. Filij Dei ita ex semine incorruptibili
Dei nati proferunt suum fructum, nempe bona
opera et patientiam, quibus usque ad messem,
ager Domini foecundus floret.
DE SECVNDO.
Ex seminis conditione iacti in terram genera
auditorum verbi Dei quatuor colligere
est: Semen enim iactum in terram, aut non concipitur
terrae visceribus, aut concipitur cum
fructu, sed mox flaccescente et pereunte, aut
concipitur cum fructu durante usque ad messem:
atque haec varietas ex conditione terrae prouenit:
nam si in viam cadit semen, non agit radicem,
sed aut conculcatur pedibus, aut a volucribus
deuoratur. Si in petricosa loca cadit, quia
in altum radices non mittit, enatum mox perit:
p.190
Si inter spinas cadit, a spinis suffocatum moritur
sine vtilitate: Si in terram bonam iactum
fuerit, fructum fert cumque copiosum. Hinc.
esse quatuor auditorum genera, manifeste Dominus
concludit: de quibus nunc ordine
dicendum est.
PRIMVM auditorum genus hoc modo
parabola significatur. Aliud cecidit super uiam,
et conculcatum est. Parabola a Domino ita
explicatur. Qui secus uiam, hi sunt, qui audiunt,
deinde uenit Diabolus, et tollit uerbum
de corde eorum, ne credentes salui fiant. In
hac explicatione multa concurrunt diligenter
perpendenda. 1. Quae causa sit, quod non ferat
fructum, nimirum quia terra dura et sicca est,
hoc est, corda audientium sunt saxea et dura, adeo
vt uerbo non cedant. Durescunt autem corda
peccandi consuetudine, impunitatis spe, cogitationibus
Epicureis, exemplis peccantium infinitis,
et diaboli dolis. Quod autem Dominus
ait sermonem seminatum fuisse in cordibus eorum,
perinde est ac si dicat uicio hominum et
prauitate fieri, quod de corde auditorum eripiatur:
Deo proinde iniuriam faciunt, qui illi
suam damnationem ascribunt: Ille enim in omnes
misericors: is semen mittit in terram, hoc
est, mittit qui Euangelium doceant: sed hominum
p.191
culpa euenit, quod sine fructu conculcetur.
2. Diligenter obseruandum est, quod Diabolus
dicatur venire et tollere sermonem de
corde: vnde colligimus, hunc salutis nostrae hostem,
vt sationis tempore solent famelicae aues,
simul ac prodit in medium doctrina, instare et
irrumpere ad eam rapiendam priusquam humore
concepto germinet: hoc Sathanae perpetuum
studium esse, historia omnium temporum
docet, ac Petrus testatur, cum ait: cum tanquam
leonem rugientem quarere quem deuoret. Sicuti
enim primis nostris parentibus aduersatus
est, idque per uerbi diuini ablationem de corde
ipsorum: ita hodie simili studio incumbit, vt
uerbum praedicatum infructuosum apud auditores
maneat. 3. Est obseruandum, quod
Euangelium sit salutis praedicatio. Nam cum
dicit Diabolum tollere uerbum de cordibus
auditorum, ne salui fiant, satis indicat uerbum
DEI nostrae saluti destinatum esse. 4. Obseruanda
est hic magna fidei laus, dum nostrae
salutis causa, aperta noce Christi hic uocatur,
ut credentes, inquit, salui fiant. Quemdamodum
enim salus ministerio Euangelij hominibus of
fertur: Ita sola fide recipitur oblata salus et
retinetur: Vnde Apostolus: Euangelium est potentia
Dei in salutem omni credenti. 5. Vt
magna nostra ingratitudo taxatur, qui salutem
p.192
oblatam per uerbum contemnimus: Ita execrandus
est eorum error, qui verbo vocali suam
uirtutem adimere conantur, qui sane Diaboli
organa sunt ad impediendam hominum
salutem.
SECVNDVM auditorum genus hac parabola
notatur. Aliud cecidit super Petram et
enatum exaruit, et non habuit humorem:
Parabola a Domino explicatur his uerbis. Nam
qui super Petram, hi sunt, cum audierint, suscipiunt
cum gaudio sermonem: hi tamen radices
non habent, qui ad tempus credunt, et
tempore tentationis recedunt: dum crux non
premit et persecutio, non infimum locum in
Ecclesia habent: verum ubi persecutio oritur
propter Evangelium, succumbunt, et in ipsis
fides emoritur sine fructu, huius generis auditores
sunt, proh dolor, plurimi. Cum primum
in hoc regno repurgata doctrina Euangelij esset,
plurimi visi sunt Euangelium serio amplecti:
sed cum uiderent amicos offendi: cum animaduerterent
non parum suae authoritati apud Papistas
decedere, et iam pressius eos crux tangeret,
obliti dulcedinis Euangelij quod cum
gaudio prius susceperant, ab eo turpiter cum
ignominia summa et animarum suarum horrendo
interitu discedunt miseri, quibus satius
fuisset nunquam bonum Euangelij gustasse,
p.193
quam ut cum tanta ignominia gratia et salute
rursus exciderent
TERTIVM auditorum genus parabola
hac pingitur, Et aliud cecidit inter spinas, et
simul enatae spinae suffocauerunt illud. Parabolam
Dominus interpretans, ait: Quod autem
in spinas cecidit, hi sunt, qui audierunt,
et a solicitudinibus et diuitijs ac voluptatibus
uitae euntes, suffocantur, nec referunt
fructum. In hac explicatione Domini plura
sunt consideranda, Primum quod hoc genus
hominum fuerit idoneum ad fouendam intus
sementem, hoc est, quod vera poenitentia sint
ad Dominum conuersi, credant et amant verbum
Dei. Deinde, quod aliunde proueniat
corruptio seminis, hoc est, verbi Dei in corde
hominis seminati, nempe a spinis. Quemadmodum
semen bona terra conceptum enatum,
saepe spinarum complexu corrumpitur, vt prorsus
pereat ante messem; Ita multi in principio
pij et colentes Deum, spinis ante finem vitae
suffocantur, spinis, inquam, solicitudinum, diuitiarum
et voluptatum. Tertio obseruandum
hic est, quod Dominus hic ponat tria genera
spinarum, quae sementem coelestem, postquam
in culmum assurrexit, suffocant; vt sunt solicitudines
seu curae huius saeculi, vt Matthaeus
habet, diuitiae, seu, vt Matthaeus et Marcus
p.194
habent, deceptio diuitiarum et voluptates
vitae.
Cum ergo hae sint spinae, quibus verbum dei
suffocatur, et nemo nostrum sit, qui non ingenti
spinarum copia et quasi densa sylua refertus sit,
danda est opera, vt si spinas ipsas omnino euellere
non possimus: saltem aculeos ipsorum refundamus,
ne diuinam sementem confodeant
et perdant.
Quantum igitur ad PRIMVM spinarum
genus attinet, ita retundatur, si toti huic mundo
cum suis concupiscentijs renunciemus, et
vtamur hoc mundo tanquam non utentes:
quemadmodum monet Paulus.
SECVNDVM genus non nocebit, si Salomonis
consilio vsi fuerimus, qui ait: Si diuitiae
affluunt noli cor apponere. Item Pauli, qui ait:
praecipe diuitibus in hoc saeculo, ne superbiant
nec sperent in diuitiarum incertitudine: sed in Deo
viuente, qui praebet nobis abunde omnia ad fruitionem:
sed vt bene agant et diuites esse studeant
in bonis operibus et sint liberales erga alios.
TERTIVM genus spinarum, voluptatis vitae
est, quae in delitijs, pompa, gloria mundi, delicatis
cibis et vestibus et rebus venereis positae
sunt: quae omnes et singulae semen diuinum suffocant,
vt fructum vitae aeternae producere nequeat.
Has ergo spinas diligenter caueant quibus
salus aeterna curae est.
p.195
QVARTVM genus auditorum hac parabolae
parte notatur. Et aliud semen cecidit in
terram bonam, et dedit fructum emergentem
atque crescentem, et attulit unum triginta,
et unum sexaginta, et unum centum:
Explicatur parabola a Domino, his verbis:
Quod autem in terram bonam cecidit, ij sunt
ui corde bono et benigno audientes sermonem
retinent, et fructum afferunt in patientia. In hac
explicatione quinque obseruanda sunt, quae bonam
terram, in quam iactum est semen Domini,
definiunt. 1. Est corde bono et benigno recipere
semen et verbum audire. 2. Retinere semen,
idest, non obliuisci verbi auditi, sed illud
perpetuo meditari. 3. Est fructum facere in
vera pietate, sanctitate, charitate et vocationis
munere. 4. Quod hunc fructum in patientia
ferre oporteat, ne videlicet vllis rebus sinamus
a fide, et fructu producendo nos abduci. 5.
Quod non omnes aeque multum fructus proferant:
ait enim Dominus: vnum triginta,
vnum sexaginta, unum centum, hoc est, qui credunt
Euangelio pro mensura fidei fructificant:
alij plus, alij minus. Hoc in fructibus discrimen
docet et consolatur: docet quidem, quod semen
Dei non debeat esse infrugiferum, modo salutare
ipsum nobis esse cupiamus: consolatur uero eos
qui benigno et bono sunt corde, et multum fructus
p.196
cupiunt producere in horreum Dei: sentiunt
tamen se viribus destitui, et non posse sexagesimum
aut Centesimum prouentum reddere.
Hi non despondeant animum: nam paterfamilias
etiam inferiores dignatur suo honore et
bonitatis elogio.
Quisquis ergo suae salutis amans est, studeat
fructum facere, pro suae vocationis ratione: et
quando se parum producere animaduertit, petat
opem a patrefamilias, et in ipsius confidat bonitatem
qui non abijcit eum, qui vel minimum
fructum profert.
DE TERTIO.
Dum haec diceret, ait Euangelista, exclamans
alta uoce, ait: Qui habet aures ad
audiendum, audiat. Quoniam autem exclamat
Dominus significatur et ipsius affectus erga
homines, quod cupiat eos saluos fieri, et hos
minum surditas ad audiendum ea quae salutis
sunt. Deinde cum ait, Qui habet aures ad audiendum
audiat, haud obscure indicat, se duo
genera auditorum habere, quorum quidam
sunt surdi, non quod non audiant externis auribus:
sed quod in intima cordis non reponant
quae audiunt. Huius generis auditorum quanta
sit copia docent scelerati mores multorum,
qui fidem in ore habent sine fructu omni in vita
p.197
et moribus: quidam sunt auriti, qui, quod
auribus externis capiunt, in intima cordis reponunt,
fructum seminis pro mensura fidei producentes.
Verum sciendum neminem sua industria
sibi aures, quibus fructuose verbum Dei
audire possit, formare et aptare: sed oportere
aures ipsas a Domino perforari. Cum enim
verbum foris in auribus sonat, adest Spiritus
sanctus in verbo efficax, qui aures cordis aperit
ad audiendum, et recipiendum verbum, modo
ipsi nostra malitia spiritui aperienti non reluctemur.
Tametsi enim solus Dominus aures
aperire potest, et omnibus se paratum exhibet:
tamen illis solis aperiuntur, qui sua contumacia
Domino non resistunt: Quare nostrum est,
perpetuis suspirijs ad Dominum clamare, vt
aures nostras aperiat, corda praeparet, affectus
purget, quo verbum audiamus in nostram
salutem et gloriam Dei, Cui honor
et gloria in saecula
AMEN.
DOMINICA QVINQVAGESIMAE
EVANGELIVM
MATTH. 3.
Tunc autem accedit Iesus a Galilaea, ad
Iordanem ad Iohannem, ut Baptizaretur
p.198
ab isto. At Iohannes prohibebat illum,
dicens: Mihi opus est, ut abs re baptizer, et
tu uenis ad me? Respondens autem Iesus
dixit ad illum: Omitte nunc, sic enim decet
nos, ut compleamus omnem iusticiam. Tunc
omittit illum. Et baptizatus Iesus ascendit
protinus ab aqua: et ecce aperti sunt illi coeli,
et uidit spiritum Dei descendentem [descendendem ed.] tanquam
columbam, et uenientem super ipsum.
E ecce uox de coelis dicens: Hic est filius
meus dilectus, in quo mihi bene complacitum
est.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc festum institutum est in Ecclesijs nostris
propter historiam Baptismi Christi,
quae historia praecipuum factum, quod unquam
in mundo contigit, continet: neque unquam
continget, priusquam Christum viderimus venientem
in nubibus cum Angelis suis et potestate
magna. Si ergo delectat nos maiorum Heroum
historia, habemus hic maximi Herois
historiam, quae non solum sua iucunditate oblectat
animos legentium: Verumetiam sola,
plura commoda affert, quam omnes Historiae
mundi adferre possunt. Priusquam autem accedimus
ad huius Historiae expositionem, duae
nobis sunt diluendae quaestiones: Quarum prior
p.199
est, cur nam hoc festum in Ecclesiastica nostrarum
Ecclesiarum ordinatione sit institutum:
Posterior, cur hoc tempore anni potius quam
alio. Ad priorem quaestionem respondeo. Historia
Christi texitur propter nostram salutem,
ideo uoluit etiam Ecclesiastica ordinatio in
Dania hanc potissimum historiae partem non
omittere: sed certo tempore anni eam proponere.
Ad posteriorem dico, quod hoc tempore conueniat
maxime eam historiam tractare: idque
duabus de causis. Primum propter ordinem et
seriem historiae. Hactenus enim ordine audiuimus.
1. de natiuitate Domini. 2. de circumcisione.
3. de apparitione. 4. de oblatione eius in
templo. 5. de disputatione eius in templo cum
ageret 12. annum. Quid autem egerit a duodecimo
anno usque ad 29. nihil scriptum est, nisi
quod fuerit subiectus suis parentibus. 6. de
Baptismo eius qui hoc anni tempore optimo
recitatur. 7. sequitur de ieiunio. 8. de tentatione.
9. de doctrina et miraculis. 10. de passione.
11. de resurrectione. 12. de ascensione in coelum.
13. de missione Spiritus sancti, qua Christi
doctrina confirmata est. 14. sequuntur reliquo
tempore anni conciones uariae, in quibus
beneficia Christi Ecclesiae commendantur,
proponuntur pictatis exempla, inuitantur homines
ad piam sanctamque vitam. 15. de iudicio
p.200
extremo et praemijs piorum et poenis impiorum.
Haec sunt praecipua membra historiae Christi,
quae optimo ordine, prout res gestae sunt, sin
gulis annis in nostris Ecclesijs tractantur. Est
praeterea alia causa, cur hoc anni tempore de
Baptismo Christi agit nostra Ecclesia, nimirum
vt doceatur qualenam vestimentum deceat Christianos
contra Diabolicum illum et Ethnicum
furorem, et debachandi ritum, qualis hactenus
in usu fuit in multis locis Christiani orbis non
sine graui Dei offensa. Atque haec de praesenti festo
dicta sufficiant. Loci tres:
I. Historia Baptism#i Christi, cum suis
circumstantijs.
II. Vsus Historiae in Ecclesia.
III. Nostri Baptismi ratio et vsus.
DE PRIMO.
In Baptismo Domini plures sunt perpendendae
circumstantiae, et potissimum hae quinque.
1. Quae personae hic agunt. 2. Locus. 3.
Colloquium Christi et Iohannis. 4. Baptizatio
Christi. 5. Euentus, seu id quod contigit Baptizato
Domino. De his quinque circumstantijs
ordine dicam.
PRIMA: Tunc venit Iesus a Galilaea ad
Iohannem. Hic duas personas habemus,
p.201
Iohannem, qui in Spiritu Heliae missus erat ad
praeparandam viam Domini: Vnde pater eius
Zacharias spiritu prophetico de eo dixit adhuc
infante: Et tu puer Propheta altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare
vias eius: ea de causa Christus ipse pronunciat
Iohannem plusquam Prophetam esse, et quo
nullus maior de muliere natus sit. Deinde
habemus hic alteram personam, nempe ipsum
Christum Deum et hominem: Adsunt ergo hic
duae personae, quibus nihil praeclarius habet hic
mundus vniuersus. Iohannes fuit summus Propheta
Dei: Christus aeterni Dei aeternus filius:
quorum quia et summa dignitas et authoritas
existit, nobis hic insinuatur quanta sit, et dignitas
et authoritas Baptismi, qui a Deo profectus
celebratur per eos, quibus nihil habet
mundus eximium magis.
SECVNDA: Venit ad Iordanem. Hic locus
signatur celebrati Baptismi. Iordanis non
frustra meminit Euangelista: vult enim, ut
ad miracula quae olim in Iordane contigerunt,
respiciamus, vt inde nos colligamus quae sit uis
et efficatia Baptismi spiritualis.
Primum itaque occurrit miraculum, quod
contigit cum populus duce Iosua ingrederetur
in terram promissam: Nam Iordanis fluuius
contra naturam aquae ab altera parte stetit ut
p.202
murus, praebuitque populo Dei iter, ut siccis
transiret pedibus, secutus arcam Domini qua
sacerdotes Dei praeferebant ante populum. Isto
typo significatum est nos e regno Sathanae, in
regnum Dei transferri per Baptismum, precedente
Christo qui vera propitiationis arca est.
Helias palio diuisit Iordanem ac transgressus
fluuium in coelum subuectus est. Naaman
Syrus leprosus ablutus in Iordane ad iussum
Prophetae sanitati est restitutus. Vt autem Heliae
factum transitum in coelum per Baptismum
eri adumbrat: Ita Nahamam Syri purgatio
spiritualem per baptismum fieri mundationem a
peccatis figurat: Nam quod foris figurat Baptismus,
id intus sua virtute operatur Dominus.
Ch igitur hic fit Iordanis mentio, meminerim
quid spiritualiter de baptismo nostro significet.
TERTIA, At Iohannes prohibebat illum,
dicens: Mihi opus est, ut abs te baptizer, et
tu uenis ad me? Respondens autem Iesus
dixit ad illum: Omitte nunc, sic enim decet
nos, ut compleamus omnem iusticiam: tunc
omittit illum. In hoc colloquio plura sunt spectanda
membra: Primum de prohibitione, qua
Christum obnixe prohibebat et oratione et
manu. Duo quidem hic diligenter perpendit
Iohannes, sed tertium negligit. Perpendit se indignum
esse, vt qui soluat corrigiam calceorum
p.203
Christi, ne dum eius nudum corpus abluat. Deinde
perpendit quod Christus sit immunis a
peccato, atque ideo iudicat ipsum non indigere
Baptismo, vt eo abluatur in signum poenitentiae.
Tertium, ut dixi, neglexit: nempe quod
esset et sui officij, et officij Christi. Debebat
enim officium intueri, et non indignitatem suae
personae, debebat iudicare Christum non aliquid
moliri posse, quod non spectaret ad officium
mediatoris. Atque ideo audit a Christo, Omitte
nunc: sic enim decet nos implere omnem iusticiam.
Tu missus es vt baptizes: ego autem
veni vt baptizatis salutem conferam, faciamus
ergo vterque quod nos deceat.
Hic ergo tria a Iohanne discamus: Primum
agnoscere nos indignos esse, quibus vllum in
Ecclesia ministerium committatur [committaur ed.]. Deinde agnoscere
Christum cum esse, qui solus a maculis
peccati nos abluere valet. Tum mandato Christi
obedire in nostra vocatione non impediente
nos indignitate nostra, sed urgente officium
mandato Domini.
QVARTA: Et baptizatus Iesus: hic aeternus
filius Dei, sanctus, immaculatus, purus a
peccatis, et excelsior coelis, baptizatur. Sed cur
baptizatur? plures possunt assignari causae: Primum
enim voluit per Baptismum inaugurari ministerio
Dei, et hoc quasi faedere ostendere se ministrum
p.204
Dei esse. 2. Vt Baptismus externus esset figura
mortis, sepulturae et resurrectionis suae: vnde
et suam passionem Baptismi nomine designauit,
cum filijs Zebedaei responderet Matth. 10.
dicens, potestis baptizari Baptismo quo ego
baptizor? Tertio ut sanctificatas relinqueret
aquas omnibus baptizandis: non enim Sacramenta
Ecclesiae consecrantur murmure sacerdotis,
tanquam magica incantatione: sed Sacramentorum
conficitur consecratio institutione,
facto, promissionibus Christi, ac nostra
obedientia erga ipsum. Quarto Baptismum
nobiscum communem habere voluit, ceu certissimum
vnionis et societatis, quam nobiscum
habere dignatus est, testimonium et pignus:
Vnde Paulus probat nos esse filios Dei, qui
Christum per Baptismum induimus. Quotquot,
inquit, baptizati estis Christum induistis.
Quinto, ipse facere voluit quod omnibus facere
imperauit, quemadmodum ait Augustinus:
optime enim is docet, et imperat qui suae doctrinae
typus est, et imperata primus facit.
QVINTO euentus consideretur. Nam quae
contigerunt Baptizato Christo et orante, sunt
omnium maxima miracula quae unquam contigerunt.
Primum aperitur coelum, qua re significatur,
et quod solus Christus sit uia in coelum,
quem induimus in Baptismo, et quod
p.205
coelum clausum maneat omnibus, qui Christum
viam vnicam in coelum non agnoscant. Deinde
vidit spiritum Dei descendentem quasi columbam,
et sedentem super cum: Haec dulcissima
imago est beneficiorum Christi. Nos omnes in
diluuio peccati perditi eramus: sed Christus
venit nobis arca, qui nos in se recepit, eripit a
diluuio, in cuius testimonium venit columba,
et quiescit super eum. Huius rei typus erat
Arca Nohae, et columba quam emisit, quae reuersa
ramum oleae in ore habuit, in signum
siccati diluuij: Ita hic Spiritus sanctus, in specie
columbae apparens, testis est absorbti diluuij
peccatorum: sed in sola Arca est salus, hoc est, in
Ecclesia Christi, vbi Spiritus sanctus habitat.
Tertio audita est vox de coelo dicens: hic est
filius meus dilectus per quem placatus sum.
Ecce hic audimus patrem coelestem preconem
Euangelij esse. Quid quaeso potest admirabilius
esse? quid magis stupendum? o deploranda
caecitas hominum, o detestanda surditas: pater
coelestis sonat suum Euangelium de coelo, et
nos caeci non intuemur coelum, nos surdi non
audimus vocem docentis. Sed quid quaeso docet?
Hic est, inquit, filius meus dilectus. En testimonium
Patris de filio, huic crede, si salus tibi
curae est, is natura est filius, nos gratia. Ideo dilectum
appellat, non quod nos dilecti non simus:
p.206
sed in dilecto, in quo solo nos charos
habet: illum propter se amat, nos uero propter
illum. Natura enim sumus filij irae Ephes. 2. per
Christum vero adoptamur in filios: vnde sequitur
in concione Dei: In quo complacitum est
mihi, idest, per quem sum placatus et humano
generi reconciliatus. Hic tria sunt alto animo
perpendenda: 1. Quod sine Christo Deus sit
nobis iratus, idque propter peccatum quo Deum
offendimus. 2. Quod solus Christus sit reconciliatio
nostri: ipse enim est propitiatio pro peccato.
Sanguis enim Iesu Christi purgat nos ab
omni iniquitate. 3. Quod haec paterna beneuolentia
et reconciliatio sit fide accipienda ac Baptismo
obsignanda. Hanc fidem sequi debet noua
obedientia et gratitudo erga Deum. Ecce
habes summam Euangelij, ad quam in omni
vita et mortis hora respicere debemus: non enim
aliunde solida conscientiae consolatio sumi potest.
Atque haec sint breuiter dicta de narratione
Euangelica.
DE SECVNDO.
Etsi vsus ex ijs quae dicta sunt facile colligi
potest: tamen quaedam hic capita recitabo: Primum
ergo sciamus, quod noster Baptismus hic
consecretur, et sanctificetur aqua Baptismi per
Christum, qui aqua baptizari dignatus est.
p.207
Deinde totum spectaculum nobis ob oculos
tanquam in imagine Ecclesiam Christi depingit,
hic conspicitur Iohannes doctor in Ecclesia:
vbi enim verbum Dei non est, vbi non auditur
docentis uox, illic Ecclesia monstrari non
potest. Deinde Christus baptizatur: a bene
enim instituta Ecclesia, usus Sacramentorum
abesse non potest. Tertio Christus baptizatus
orat, cuius exemplum membra ipsius imitantur,
et deo uerum cultum ex fide praestant. Quarto,
filius stat in medio: vox Patris sonat de coelo:
Spiritus sanctus requiescit super baptizatum:
idem reuera hodie fit in nostra Ecclesia: Deus
enim Pater, filius et spiritus sanctus suae Ecclesiae
idem, et per uocem praedicantium testatur
suam beneuolentiam erga Christi Ecclesiam.
Per filij praesentiam testatur, quod nos in filios
adoptauerit, et per spiritum sanctum testatur se
gubernare Ecclesiam suam: vnde nos hanc fiduciam
concipiamus, quod portae inferorum
non sint praeualiturae aduersus eam.
DE TERTIO.
Pleraque quae ad nostrum Baptismum pertinent,
sunt in superioribus locis explicata: Quare
breuiter quaedam attingam, quae praecipue
scire, necessarium est, atque duo dicam: quale
p.208
sit signum Baptismus, et quae sit eius uera
meditatio.
Quale ergo signum est Baptismus? Primum
est testimonium gratiae, eiusque et exhibitae,
et applicatae baptizato, nimirum quod Deus
sit illi placatus per Christum, quod sane testi
monium requirit fidem. Deinde est symbolum
hoc signum, quod quadam ratione docet: Est
enim signum virtutis spiritualis Christi, nimirum
quod Christus sua morte, sepultura, et resurrectione
sit nostri liberatio a morte, sepulchro
et donator vitae aeternae. Deinde est Symbolum
vitae nouae coram Deo, quemadmodum
Paulus Rom. 6. docet his verbis. Quotquot
Baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem
eius Baptizati sumus, consepulti igitur sumus
cum ipso per Baptismum in mortem, ut quem
admodum Christus excitatus est ex mortuis:
Ita et nos in nouitate vitae ambulemus.
Praeterea, coram hominibus est tessera quaedam
professionis, qua testamur nos esse membra
Christi, et hostes diabolorum.
Meditatio pia Baptismi in his rebus posita
est.
PRIMVM statuere oportet, quod Baptismus
noster sit firmissima quaedam obsignatio,
et Sacramentum nostrae reconciliationis cum
Deo.
p.209
DEINDE, Baptismus debet nobis esse perpetua
quaedam admonitio, quod haec reconciliatio
sit facta, per sanguinem, mortem, sepulturam
ac resurrectionem Christi.
TERTIO admonebit nos mortificationis
carnis et viuificationis spiritus, adeoque perpetuae
in hoc mundo poenitentiae et futurae per
Christum glorificationis.
QVARTO, admonebit nos, quod regenerationis
beneficium sit donum et opus totius
Trinitatis, in cuius nomine baptizamur, vt ipsi
adhaereamus, ac colamus per totam vitam,
Cui honor, et gloria, in saecula seculorum
Amen.
DOMINICA PRIMA IN
QVADRAGESIMA, EVANGELIVM
MATTH. 4.
Tunc Iesus subductus fuit in desertum
a Spiritu ut tentaretur a Diabolo. Et
cum ieiunasser dies quadraginta ac noctes
quadraginta, tandem esurijt. Et accedens ad
eum tentator, dixit: Si filius Dei es, iube ut
lapides hi panes fiant. At ille respondens, dixit:
scriptum est: Non solo pane uicturus est
homo, sed omni uerbo quod egreditur per
os Dei. Tunc assumit illum Diabolus in sanctam
p.210
ciuitatem, et statuit eum super pinnaculum
templi, dicitque illi, si filius es Dei,
praecipita te deorsum: Nam scriptum est:
Angelis suis mandaturus est de te, ac manibus
tollent te, ne quando impingas in lapidem
pedem tuum. Dixit illi Iesus: Rursus
scriptum est: non tentabis Dominum Deum
tuum. Rursum assumit illum Diabolus in
montem excelsum ualde, et commonstrat ei
omnia regna mundi, et gloriam illorum et
dicit illi: Haec omnia dabo tibi, si prostratus
adoraueris me. Tunc dicit illi Iesus: Abi Sathana:
scriptum est enim: Dominum Deum
tuum adorabis, et illum solum coles. Tunc
dimittit illum Diabolus, et ecce Angeli accedebant
ac ministrabant ei.
ENARRATIO TEXTVS.
Quemadmodum proximo die Dominico
audiuimus historiam Baptismi Christi, in
qua maximae res continentur: Ita hoc Euangelium
etiam partem historiae Christi continet,
videlicet de eius ieiunio et tentatione: quibus
rebus Deus singulari sapientia suum filium
humiliari voluit, et ostendere quam verum sit
quod olim praedixit: nimirum quod ut serpens
insidiaturus esset calcaneo seminis mulieris,
hoc est, quod Christi personae ac eius regno esset
p.211
Sathan positurus insidias (id quod haec Historia
verissimum esse ostendit) ita idem semen
contriturum esset caput serpentis: Cuius rei
specimen quoddam in hac Historia videmus.
Haec omnia eo referenda sunt, vt et Christi
obedientiam sub cruce discamus, et sciamus
qualem clipeum oporteat opponere tentationibus
et iaculis Diaboli. Loci duo.
I. De ieiunio.
II. De tentatione.
DE PRIMO.
In hoc loco duo spectanda sunt: Primum quaenam
sit ratio ieiunij in genere. Deinde quid sentiendum
sit de Christi ieiunio in specie.
Ieiunium est abstinentia ad tempus a cibo
et potu, qua corpus affligitur et veluti mortificatur.
Et est triplex: Indifferens, pium et impium.
Indifferens ieiunium est cum uel prae inopia
vel valetudinis causa, vel ingenti aliquo animi
moerore abstinetur a cibu et potu. Hoc per se
nec placet nec displicet Deo, verum prout fides
et patientia adfuerint placere et displicere putandum
est.
Ieiunium pium, Christianum [Christanum ed.] et acceptum
Deo, est abstinentia non solum a cibo et potu,
qua corpus premitur et mortificatur; verumetiam
ab omnibus alijs rebus, quae carni vllam
p.212
voluptatem adferre possunt, eo pertinens vt
plenum sit spiritus imperium per veram poenitentiam,
piam orationem et seriam renunciationem
omnium iniuriarum, quibus proximus
ledi potest. Nam corporis afflictio per iejunium,
est symbolum moeroris animi propter
peccatum, et testimonium verae poenitentiae.
Huius fines sunt (propter quos et acceptum est)
tres: Mortificatio carnis: Excitatio spiritus:
et intensius omnis pietatis studium. Huiusmodi
fuit ieiunium Pauli, cuius meminit. 2. Cor. 6
et certe deberent pij homines sancto ieiunio
saepe spiritum excitare, ne carnis concupiscentijs
succumberent.
Est autem hoc sanctum et Christianum ieiunium
duplex. Priuatum et solenne. Priuatum,
est quod quis sua sponte sibi imponit, vel pietatis
excitandae causa (quale vt saepe alias, ita
potissimum ante sacram synaxim, a quolibet
Christiano, cuius caro hac castigatione indiget,
institui vellem) vel officij noui capescendi
gratia, vt se quis eo praeparet ad meditationem
officij, oretque ut Deus auspicijs sui muneris
propitius aspiret: huiusmodi fuit olim ieiunium
Mosis in monte, et Heliae in deserto, et
ieiunium Christi in deserto, cuius hic fit mentio.
Solenne ieiunium pium et Christianum,
est quod magistratus pius, siue gubernatores
p.213
Ecclesiarum indicunt, vel ut praesens malum: vt
pestis, gladius, sectae, seditiones etc. vera poenitentia
et inuocatione Dei tollatur aut mitigetur:
vel vt mala quae ob peccata grassantia imminere
videntur, caueantur. Huius generis ieiunia
a sanctis regibus et Prophetis saepe indicta
sunt, quae Deo fuerunt grata propter poenitentiam,
fidem, inuocationem, charitatem, meditationem
beatae vitae, et huiusmodi alia, quae
in Christiano ieiunio adesse solent et omnino
debent. De hoc duplici ieiunio, priuato et solenni,
tenenda est haec regula, quod vt priuatum
liberum est in arbitrio cuiusque positum: Ita solenne
mandato magistratus, charitatis lege, et
publici commodi necessitate obligat, quare
illud contumaciter violare grande peccatum
est.
Impium seu Pharisaicum ieiunium, est abstinentia
a certo cibi genere, quae putatur cultus
Dei esse per se et res Deo grata propter ipsum
opus, ideoque meritoria. Quasi vero Deus
moraretur externa opera, vbi conscientia est
impura: et ieiunium per se esset in eo genere
operum, quae Deo immediate et simpliciter
probantur, quemadmodum ea quae in lege sua,
hoc est, Decalogo praescribit, et non potius
esset externum quoddam exercitium, et quaedam
corporalis exercitatio, alium finem spectans,
p.214
nimirum vt poenitentiae, orationi, carni
domandae, charitati, meditationi beatae vitae
subseruiat: Merito ergo Prophetae huiusmodi
Hypocritica ieiunia damnant: in quibus plurima
horrenda scelera concurrunt: Vt opinio
cultus, fiducia operis, necessitas, coactio, delectus
ciborum necessarius, modus ieiunandi,
quo vel porci saginari possint, meditatio fraudis
et iniuriae proximorum.
Potest autem hoc ieiunium Pharisaicum
diuidi in duo genera, vt unum statum, aliud arbitrarium
dicatur. Statum ordinarium est, et
certo tempori anni affixum, quale apud Papistas
quadragesimale ieiunium, ut vocant, et ieiunium
quatuor temporum, Apostolorum,
quibus suffragia Apostolorum emere uoluerunt,
et huiusmodi plurima in quibus nihil,
praeter meram superstitionem et multiplicem
impietatem, fuit.
Arbitrarium ieiunium, est quod aliquis arbitrio
suo, quo Deum sibi debitorem faciat, deligit:
quale illius fuit qui iactabundus in oratione
sua ad Dominum ait: Ieiuno bis in Sabatho,
vbi suum ieiunium, vt opus sanctum et
meritorium praedicat, ac Deum admonet, ne
eius obliuiscatur.
Haec sint dicta in genere de ieiunio, nunc
pauca de Christi ieiunio adijciam. De hoc ita
p.215
ait Euangelista: Tunc ductus est Iesus in desertum
a spiritu ut tentaretur a Diabolo, et
cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta
noctibus, postea esurijt. Hic primum
tempus notatur, nimirum quod statim a Baptismo
ieiunauerit. Deinde notatur locus, nempe
desertum. 3. Modus ieiunij, videlicet quod
quadraginta diebus et noctibus absque omni
cibo vixerit. 4. Miraculum, quod et tanto tempore
potuerit absque cibo viuere et quod non
esurierit tanto spacio: nam non sensit famem
priusquam quadraginta dies et totidem noctes
praeterierant.
Sed cur Christus hoc fecit? Primum, vt hoc
miraculo testaretur de sua diuina potentia. Deinde
propter figuram: Moses enim typus
Christi, in monte ieiunauit quadraginta dies et
totidem noctes. 3. Vt satisfaceret pro gula primorum
parentum et nostra. 4. Propter vocationem:
Hoc enim vsitatum Deo est, cum velit
aliquem arduo officio praefici, sicuti in Mose
et Helia videmus. 5. Vt esset exemplum nobis
ut nos sobrij perpetuo in timore Domini
viuamus.
Est igitur vsus ieiunij Christi agnoscendus
qui est multiplex. 1. Vt cogitemus quantum
fuerit humiliatus filius Dei. 2. Vt exemplo filij
Dei sobriae orationi studeamus. 3. Vt illi gratias
p.216
agamus qui nostro nomine tantum ieiunium
sustinuit.
Deinde ab altera parte cauendus est abusus,
ne videlicet abutamur hoc sancto Christi
ieiunio, quod fit, si vel praeceptum vniuersale
faciamus ex hoc Christi facto: vel putemus nos
fieri participes ieiunij Christi per nostrum fictum
ieiunium: vel suspicemur ieiunium nostrum
peccatorum remissionem mereri ex opere operato,
sicuti Thomas Aquinas sacrilege docet:
vel iudicemus cum Ambrosio hoc quadragesimale
ieiunium a pontificibus Ecclesiae impositum,
esse necessitatis, ita ut nemo pius habeatur
nisi qui hoc ieiunium seruarit. Hae omnes opiniones
pugnant ex diametro cum ipso fidei
fundamento, quod est, solius Christi merito
saluari credentes..
At dicunt: omnis Christi actio nostra est
instructio: is autem ieiunauit quadraginta dies:
ergo nos debemus hoc factum Christi imitari.
Verum quidem est, quod dicunt omnis Christi
actio nostra est instructio, sed non est verum
quod omnis Christi actio sit nobis imitanda, id
quod ex actionum Christi differentijs manifestum
est: Sunt enim actiones Christi aliae morales:
aliae miraculosae: aliae peculiares. Morales
vitam ac mores nostros instruunt: est enim ipse
perfectissimum virtutum exemplar. Miraculosae,
p.217
inter quas hoc ieiunium numero, mentem
nostram de veritate doctrinae Christi informant
et confirmant. Peculiares seu piaculares sunt,
quae ad redemptionis et expiationis beneficium
pertinent: Hae salutis fiduciam in nobis fouebunt
et alent. Atque ita omnis Christi actio est
quidem nostra instructio, sed non omnis imitanda,
sed tantum quae ad mores et vitam, iuxta
legis decalogi praescriptum, pertinent.
Licet ne ergo ieiunium quadragesimale
ieiunare? licet, modo seruentur in eo conditiones,
quas supra dixi in sancto et Christiano ieiunio
seruandas esse. Et sane aperte fateor isto
tempore singulari sobrietate opus esse, ad meditandum
beneficium redemptionis, quod tum
solet in nostris Ecclesijs quotidie proponi in
enarratione passionis Dominicae: sed coactio
et necessitas abesse debent.
DE SECVNDO.
Accedens ad eum tentator et. In his
Christi tentationibus videre licet: Primum,
quanta sit audacia Sathanae et studium eius ad
destruendum regnum Christi. Nam ne quidem
filio Dei pepercit, sed eum accedit, tentat; et
quemadmodum regnum Dei in Paradiso inuasit
et superior est factus: Ita nouum Paradisum
p.218
regnum Christi molitur destruere, ac eius regem
telis tentationum adoritur. Deinde hic licet
videre quam sit humiliatus filius Dei, vt non
solum sit afflictus ieiunijs, verumetiam tentationibus
Sathanae sit petitus.
Caeterum, vt nos hinc salutarem instructionem
accipiamus, primum de tentationibus
Christi dicam. Deinde quare sit tentatus: Postremo,
quid nobis doctrinae et consolationis sit
petendum ex tentationibus Christi.
In singulis tentationibus Christi, quae tres
hic numerantur, quatuor spectemus. 1. Quae
occasio. 2. tentationis modus. 3. tentationis finis.
4. modus victoriae.
Quantum itaque ad primam attinet tentationem,
eius occasio hisce Euangelistae verbis
indicatur: Et cum ieiunasset quadraginta diebus
et quadraginta noctibus, postea esurijt.
Ecce qualem occasionem nactus est. Christus
ieiunat: parat se ad officium capescendum: sed
Sathan aliud molitur, et ex bono facto Christi,
eius perdendi materiam captat. Hoc perpetuum
Sathanae studium fuit, vt et benefactis sanctorum
et peccatis abutatur illis in pernitiem: sed nouit
Deus qui sunt sui, et potest eos e tentatione
eripere.
Tentationis modus sequitur: ait enim tentator:
si filius Dei es, dic ut lapides isti panes
p.219
fiant: finis huius tentationis fuit, Christo persuadere
periculum facere, an Deus miraculo
suam diuinitatem comprobare vellet: quod si
non faceret, ut suspicaretur Dominus se Deo
curae non esse. Pugnat ergo haec tentatio cum
prouidentia Dei, qua Deus suis filijs prouidet
omnia, quae sunt ipsis ad salutem et praesentem
vitam necessaria.
Modus victoriae sequitur: Cui respondens
dixit: scriptum est, non in solo pane
uiuit homo sed in omni uerbo quod procedit
de ore Dei. Hic videmus in verbo Dei
victoriam esse sitam aduersus Sathanam. Sathan
uult persuadere Christo, quod sit periturus
nisi ex lapidibus panes faciat: sed Christus
negat hominem viuere solo pane seu cibo corporali.
Cibus enim non nutrit, nisi accedat benedictio
diuina, a qua panis robur capit: scriptum
est enim, comedent et non saturabuntur.
Scripturam autem huc adductam a Christo
habes Deutro. 12. Quo in loco consolatur
Moses populum in deserto, vbi non erat panis:
sed Deus Manna de coelo dedit et aquam
de petra. Hanc promissionem CHRISTVS
sibi atque omnibus pijs applicat: significans
fore, vt in medio famis DEVS suis sit adfuturus
et necessaria suppediturus. Huius
promissionis exempla habemus in Israelitis,
p.220
Helia, Elizeo, Mose, et hic in Christo. Huc
illud Prophetae: Non confundentur in tempore
malo et in diebus famis saturabuntur.
Haec promissio, cum ad nos quoque pertinet,
arripienda [arripenda ed.] est fide, et opponenda est Sathanae,
ne nos tentatione famis euertat. Atque haec de
prima tentatione Christi et eius usu sint breuiter
dicta. Secunda sequitur.
Occasio secundae tentationis hisce verbis
describitur: Tunc assumpsit cum Diabolus
in sanctam ciuitatem et statuit eum supra
pinnaculum templi. Ecce occasionem, Ecce
artificium Sathanae, qui ex re qualibet perdendi
materiam petit.
Modis tentationis additur: Si filius Dei
es, mitte te deorsum: scriptum est enim, Angelis
suis mandabit de te et in manibus tollent
re, ne forte offendas ad lapidem pedem
tuum. Finis, vt Christus tentaret aliquid contra
vocationem, ac ita in se iram Dei prouocaret,
quemadmodum primi parentes fecerunt
Nam postquam vidit malignus iste, quod Christus
scriptura se erigit, conatur scripturam
mendacijs suis inuoluere. Psalmus ille, quem
citat Sathan, loquitur de prouidentia Dei,
quod velit Deus quemlibet pium in suis vijs,
hoc est, in suo vitae genere et uocatione legitima
conseruare: non praecipit, vt aliquid temerarie
p.221
faciamus contra vocationem. Sed quomodo
Christus hoc Sathanae telum ignitum
extinxit? Verbo: ait enim. Rursus est scriptum:
non tentabis Dominum Deum tuum. Haec
habemus Deut. 6. vbi tentare Deum significat
aliquid audere per diffidentiam siue in rebus
prosperis siue aduersis: quare talis tentatio aduersatur
fidei et Dei timori. Qui enim in rebus
prosperis securus. viuit et deponit timorem
Dei, is certe tentat Deum contra primum prae
ceptum: rursus qui in calamitosis succumbit,
quasi Deus nullam nostri curam gereret, etiam
tentat Deum vocando in dubium eius promissiones.
Ecclesia hodie vexatur cruce et experitur
foris pugnam et intus terrorem, hic certe
non est tentandus Deus: non est dicendum, si
sumus eius populus: si verum est hoc Euangelium
quod profitemur, cur ergo non hoc tempore
nos iuuat? cur hostibus omnia tam prospere
succedere permittit hic fortiter cum
Christo dicamus, non tentabis Dominum Deum
tuum. Sequitur tertia tentatio.
Tertiae tentationis occasio hisce verbis ins
dicatur: Iterum assumpsit eum Diabolus in
montem excelsum ualde et ostendit ei omnia
regna mundi et gloriam illorum. Vide, in
prima tentatione abusus est cruce Christi ad
ipsum tentandum: nunc illi regna mundi proponit,
p.222
vt illorum gloria perstringatur ac ruat
contra Deum. Tentatio haec est: Haec omnia
dabo tibi si cadens adoraueris me. Finis fuit
vt Christus fieret idololatra: sed contra hanc
tentationem victoria potitur Dominus primum
repellendo Sathanam, qui ausus est sibi arrogare
diuinos honores. Deinde perfodiendo ipsum
gladio Dei dicens: scriptum est Dominum
Deum tuum adorabis et illi soli seruies. Haec
scriptura habetur Deut. 6. in qua duo sunt: praeceptio
et prohibitio. Praecipit enim, vt unam
Deum adoremus, et ei seruiamus diuinis cultibus
iuxta primam tabulam: Prohibet vt vllis
creaturis istum honorem tribuamus, siue Diabolis,
siue hominibus, siue Angelis. Sit haec regula
nobis perpetuo in conspectu aduersus omnes
Papistarum dolos.
Sed cur tentatus est Christus? 1. Vt nos
tentati sciamus nos habere pontificem per omnia
tentatum. Deinde, vt nos eius exemplum
erudiat, ne sinamus Diabolum vllis rebus nos
auocare a vero timore Dei. Cum ergo vult nobis
persuadere, quod non simus Deo curae,
quando premimur cruce et multis aerumnis,
respiciamus ad filium Dei, et gladio, quo ipse
vsus est, reprimamus hostem. Cum nos solicitat,
ut aliquid tentemus contra vocationem,
p.223
vnde conijci possumus in salutis et vitae descrimen,
opponamus gladium Dei. Cum magnis
praemijs nos inuitet ad idololatriam, caueamus
ne istis hamis nos in nassam damnationis
pertrahat. Breuiter in tota uita laboremus, ut
crescamus in uera Dei cognitione et muniamur
aduersus Sathanam praesentia filij Dei,
Cui uictori nostro una cum Patre
et spiritu sancto sit gloria
in saecula, AMEN.
DOMINICA SECVNDA IN
QVADRAGESIMA, EVANGELIVM,
MATT.H/ 15.
Et digressus illinc IESVS, secessit in
partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier
Cananaea quae a finibus illis uenerat,
clamabat ad illum, dicens: Miserere mei Domine
flli Dauid: filia mea misere a daemonio
agitatur. Ille uero non respondit ei uerbum.
Er accedentes discipuli eius, rogabant illum,
dicentes; Amitte illam: nam clamat post
nos: at ille respondens, dixit: non sum missus
nisi ad oues perditas domus Israeliticae.
Illa uero uenit et adorauit eum, dicens:
p.224
Domine succure mihi. At ille respondens,
dixit: Non est honestum sumere panem filiorum
et obijcere catellis. Haec autem respondit:
Certe Domine, etenim catelli edunt
de micis quae cadunt de mensa dominorum
suorum. Tunc respondens Iesus, dixit illi:
mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut
vis, et sanata fuit filia eius ex eo tempore.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Euangelium ad nos gentes praecipue
pertinet: exemplum enim huius mulieris
Ethnicae gentes recipi docet. Nam ut eam
inuocantem recepit et iuuit: ita nos quoque uult
recipere: non enim apud Dominum est acceptio
personarum, ut et Petrus ait: in veritate comperio,
quod non sit personarum acceptor Deus: sed in
omni gente, qui timet Dominum et operatur
iusticiam acceptus est illi. Est autem hoc immotum
decretum Dei, quod ut omnes impoenitentes
ahijciat et damnet: Ita quicunque agunt
poenitentiam, et ex fide Deum inuocant per
mediatorem vnicum Iesum Christum recipiantur
et sola bonitate Dei saluentur. Cuius decreti
exemplum videmus in hac muliere quae
sub cruce inuocat, exauditur, et fide iustificata
saluatur, iuxta illud Iohelis. Omnis qui inuocauerit
p.225
nomen Domini saluus erit. Loci tres:
I. Quae vera et salutaris poenitentia.
II. Cur Christus hanc mulierem
repulerit.
III. Viua imago verae Ecclesiae.
DE PRIMO.
Omnino necessarium est recte doceri homines
de vera poenitentia: ea enim nisi adfuerit,
nemo saluari potest: ideo dicam clare et
distincte quid sit salutaris poenitentia: quomodo
fiat: et quibus absoluatur partibus.
Christiana et salutaris poenitentia absque
omni dubio, est conuersio hominis ad Deum,
vt fiat noua creatura iuxta ipsius voluntatem,
quantum fieri potest in hac infirmitate, viuens:
Vel, ut clarius dicam, salutaris poenitentia est
verus dolor de offensa Dei, cum voto ac spe
veniae propter victimam filij Dei, et voluntate
singularique studio omne post hac peccatum vitandi,
Deoque totam vitam posthac
approbandi.
Hanc esse ueram definitionem salutaris
poenitentiae vnico Ezechielis testimonio ostendi
potest. Hic enim Propheta cap. 18. ita ait:
Conuertimini et agite poenitentiam ab omnibus
iniquitatibus vestris, et non erit vobis in
ruinam iniquitas: proijcite a vobis omnes iniquitates
p.226
uestras et facite uobis cor nouum et
spiritum nouum.
Hoc testimonio tria continentur; Primum
est inuitatio ad poenitentiam: Nemo, inquit
Dominus, veniet ad me nisi quem pater traxerit.
Secundum est promissio: non erit vobis
in ruinam iniquitas. Tertium est poenitentiae
descriptio: Agite, inquit, poenitentiam: Vult
nos ergo dolere de offensa Dei. Proijcite a uobis
omnes iniquitates uestras: ergo fugam et
odium peccati requirit. Cum ait conuertimini
ad Deum, fidem requirit, sine qua nemo ad
Deum conuerti potest: fide enim, ut inquit
Paulus, accessum habemus ad Deum. Praeterea
cum additur: facite uobis cor nouum et spiritum
nouum, ut noua simus creatura postulat, iuxta
Dei uoluntatem uiuentes. Hinc conficitur
quod uera et salutaris poenitentia sit dolor verus
de offensa Dei, cum voto ac spe veniae, ardentique
studio omne peccatum vitandi ac Deo
in posterum totam vitam approbandi. Hoc in
illustri exemplo clarius videamus. Dauid post
horrendum lapsum in adulterium et homicidium,
poenitentiam agit iuxta formam in Psalmo
expressam. Primum ait: Miserere mei
Deus secundum magnam misericordiam tuam.
Hic et dolet ob suam miseriam, quod Deum
p.227
adeo indigne offenderit, et agnoscit Deum
misericordem: vnde votum ac spes in eo extitit,
ac viua in Messiam fiducia. Quantus autem
fuerit dolor quantaque fides, qua superauit
dolorem, idem Psalmus multis verbis indicat:
cum autem addit in eodem Psalmo: Spiritum
nouum crea in visceribus meis, se nouam
creaturam fieri optat. Huiusmodi multa sunt
exempla: vt Adam, Manassis, Petri, latronis,
Magdalenae etc. quae nos cogitare oportet, vt
illorum exemplo et erudiamur de vera poenitentia,
et seriam poenitentiam cum illis
agamus.
Etsi autem ex ijs, quae diximus, mediocriter
intelligi potest, quomodo fiat vera poenitentia;
tamen illud distinctius declarare volo:
nihil enim homini magis necessarium est,
quam ut vera poenitentia reconcilietur Deo et
saluetur. Vt igitur sciamus quomodo vera
poenitentia agatur, obseruanda sunt septem
puncta.
I. Noticia Dei requirentis obedientiam.
Haec sumitur ex decalogo: Ego sum Dominus
deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti etc. Hic
requirit Deus agnitionem sui: deinde sequitur;
qualem obedientiam postulat: Non habebis deos
p.228
alienos coram me. Tertio comminationes additae
testantur, quod damnet inobedientiam:
visitans (ait) iniquitatem patrum in filios, in
tertiam et quartam generationem. Postremo
etiam de Deo sciendum est, quod sit misericors,
secundum vocem Euangelij. Antequam igitur
ad veram poenitentiam pateat aditus, requiritur
noticia Dei requirentis obedientiam, iudicantis
et damnantis serio inobedientiam et rursus
miserentis et recipientis peccatores in gratiam
propter mediatorem.
2. Hanc noticiam sequi debet examen factorum
nostrorum ad legem Dei, et singula praecepta
seorsim sunt consideranda. Primum ergo in
hoc examine vide, an Deum habeas cui soli fidas,
an ipsum timeas, an ames, an totis viribus
colas, an ipsius nomen sit tibi sacrosanctum, an
ipsum praedices, celebres, inuoces, quemadmodum
primae tabulae praecepta praecipiunt.
Ad eundem modum examen instituendum est,
in secunda tabula de proximo etc. Ex hoc examine
venies in cognitionem tuae turpitudinis,
et iustae damnationis propter Dei offensam:
huiusmodi examen a nobis requirit, quoties
scriptura nos hortatur ad poenitentiam.
3. Hoc examine inito ex agnitione peccati,
et iudicij Dei oritur vehemens pauor in conscientia,
quem pauorem augent circumstantiae
p.229
iudicij Dei, quae sunt praesentes calamitates, tyrannis
Diaboli, infernales poenae, mors aeterna
et damnatio.
4. In hoc ingenti pauore, nisi fides succurreret,
infiniti homines perirent. Nam in
hoc pauore, ex contemplatione misericordiae
Dei promisse propter Christum, concipitur
fiducia remissionis peccatorum. Atque ita homo
tanquam ex inferno eluctatur et apprehendit
manum filij Dei, qui se ex inferno eripit.
Hic mens promissiones Dei cogitat, intuetur
filium Dei pendentem in cruce pro tuis
et meis peccatis: Audit vocem Iohelis consolatione
plenissimam: Conuertimini ad Dominum
Deum vestrum, quia gratiosus et misericors
est, tardus ad iram et velox ad pietatem et
parcens super malicia. Harum promissionum
exempla considerentur ut nos istis
confirmemur.
5. Cognita hac Dei misericordia peccator
concipit spem veniae, et incipit palam suum
deplorare peccatum, confitetur Deo suam turpitudinem
et confugit seria oratione et ardenti
corde ad misericordiam Dei.
6. Qui hoc pacto per hos gradus ascendit:
Primum agnoscens Deum, ipsius iudicium et
misericordiam sicuti iam expositum est, is hac
fiducia absoluitur a peccato suo, et iustificatur
p.230
coram Deo, non sua iusticia, sed Christi, quae
omni credenti imputatur: Nam vera nostri
iustificatio, est credentis personae in Christum
absolutio a peccato, imputatio iusticiae Christi,
et acceptatio ad uitam aeternam gratis propter
Christum.
7. Iustificatus fide et adoptatus in filium et
regeneratus agit gratias Deo, celebrat Deum
et totam vitam in posterum emendat.
Verum vt haec clarius a nobis intelligi
possint, proponam exemplum salutaris poenitentiae,
de qua audistis, et sumam Manassem
regem Iuda, in cuius poenitentia salutari haec
omnia conspiciuntur, quomadmodum in ipsius
oratione apparet.
PRIMVM enim cum inquit, DOMINE
omnipotens Deus patrum nostrorum Abraham
et Isaac et Iacob, quem omnes pauent et
tremunt a vultu virtutis tuae, et insustentabilis
est ira comminationis tuae super peccatores,
immensa vero et inperuestigabilis misericordia
promissionis tuae, quoniam tu es Dominus altissimus,
gratiosus, misericors et multum miserans,
et paenitens super malicias hominum.
In his verbis Manassis, est 1. Agnitio Dei.
2. debitae obedientiae testificatio. 3. Iudicij divini
in peccatores confessio. 4. Miscricordiae noticia
et praedicatio.
p.231
DEINDE secundum sequitur, videlicet examen
factorum Manassis ad normam legis, ita
enim ait: Peccaui super numerum arenae maris,
multiplicatae sunt iniquitates meae
Domine.
TERTIO quantus pauor fuerit in corde ipsius
ostendit, cum ait: et non sum dignus intueri et
aspicere altitudinem coeli prae multitudine iniquitatum
mearum.
QVARTO in his pauoribus erigit se cogitatione
misericordiae, et ait: Et nunc flecto
genua cordis mei precans ad te Domine, qui
promisisti poenitentiam et remissionem peccatorum
ijs qui peccauerunt tibi.
QVINTO sequitur veniae precatio: Quare
peto rogans te: Remitte mihi Domine, remitte
mihi, et ne simul perdas me cum iniquitatibus
meis, neque in aeternum iratus reserues mala
mihi, quia tu te Deus, Deus, inquam, poenitentium,
et in me ostendas omnem bonitatem
tuam.
SEXTO, haec precatus statuit se exauditum
et iustificatum: quare et addit. Quia indignum
saluabis me secundum magnam misericordiam
tuam. Hic Manasses iustus fide factus, noua est
creatura.
SEPTIMO, hanc gratuitam iustificationem
sequitur emendatio in tota vita. Vnde
p.232
sequitur in ipsius oratione: Et laudabo te semper
omnibus diebus vitae meae, quoniam te laudat
omnis virtus coelorum et tibi est gloria in
saecula saeculorum Amen.
Hanc rationem agendi poenitentiam omnes
sancti semper sunt secuti. Dauid agnoscit
Deum, agnoscit iudicium Dei, agnoscit misericordiam,
suum factum examinat, pauet ob
peccatum: erigit se fiducia misericordiae, precatur
veniam, iustificatur fide, iustificatus
Deum celebrat. Haec in Psalmo 51.
conspiciuntur.
Audiuimus quid sit poenitentia, et quo
modo fiat, iam quae sunt eius capitales partes
tenendum est, et numerantur tres, quae sunt
contritio, fides et noua vita.
Ad contritionem requiruntur prima tria.
quae sunt agnitio Dei, examen facti et pauor
conscientiae ob peccatum.
Ad fidem tria proxima, cogitatio misericordiae,
petitio veniae et iustificatio.
Ad nouam vitam requiritur vltimum, quod
in cordis, oris, et vitae institutione secundum
legem Dei consistit.
DE SECVNDO.
Scribitur in hoc Euangelio quod Christus
repulerit hanc mulierem. Quare hoc facit?
p.233
quare dicit se tantum missum esse ad oues quae
perierunt de domo Israel? An non idem Dominus
est, qui dicit. Venite ad me omnes, qui
laboratis et onerati estis etc. Respondeo: Dominus
hoc fecit non sine magnis causis. 1. Hoc
fecit ut mulieris fides hac mora exerceretur et
cresceret, 2. Vt esset exemplum pietatis aduersus
pertinaces Iudaeos, qui Christum contempserunt.
3. Vt ostenderes Dominus se velle vinci
a nobis assiduitate precum nostrarum. 4. Vt
hoc exemplo doceret praesentes spectatores veram
pietatis indolem. Sed Dominus aliam
causum assignat, cur hanc mulierem repulerit:
dicit enim, non sum missus nisi ad oues quae
perierunt de domo Israel. Respondeo: Hoc
non dicit Christus quasi negaret gentibus accessum
ad gratiam suam: Fuit enim illa mulier
gentilis, sed aliae causae sunt. 1. Vult hic notare
obstinatam maliciam et ingratitudinem Iudaeorum
qui Christum peculiariter ad se missum
non agnouerunt. 2. Quod uerbum Dei
ipse Christus, ante mortem suam praedicaret
Iudaeis, et post mortem daret mandatum praedicandi
gentibus: Nam Dominus prohibuerat
praedicari Euangelium inter gentes ante
suam mortem. Verum postea cum a morte excitatus
esset, dedit hoc mandatum Apostolis:
Ite in mundum vniuersum et praedicate Euangelium
p.234
omni creaturae et Hoc mandatum
manifeste ostendit, quod Christi beneficia ad
Iudaeos et gentes pertinent, hoc est, quod omnes
ex Iudaeis et gentibus qui Christum recipiunt,
et veram poenitentiam agunt, sint participes
beneficiorum Christi, ita ut ipsius sanguine
omnia illorum peccata sint abolita, et
tandem in extremo die surgant ad beatam immortalitatem
et vitam aeternam. Verum qui
Christum recipere recusant, viuentes absque
poenitentia, ins abique misericordia aeternis
poenis cum Diabolo punientur: Nam sicut
Dominus fuit, est et erit misericors omnibus
agentibus poenitentiam absque omni conditione
personarum: ita fuit, est et erit implacabilis
iudex eorum, qui poenitentiam non agunt:
non moratur siue simus reges, siue nobiles, siue
ciues, siue rustici.
DE TERTIO.
Pulcherrima imago Ecclesiae Christi, et
singulorum membrorum describitur in hac
Cananaea muliere: Primum enim quemadmodum
haec Cananaea mulier obruitur calamitate:
ita et tota Ecclesia et singula eius membra.
Hinc Paulus: Omnes qui nolunt pie uiuere
in Christo persecutionem patiantur. Hoc
p.235
Christus docet cum iubet nos tollere iugum
suum: Vult enim nos Deus fieri conformes suo
filio in afflictionibus et aerumnis, qui olim sumus
illi futuri conformes in gloria, Roma. 8.
2. Ecclesia in his calamitatibus orat opem:
nam nullum aliud asylum habet Ecclesia, quam
orationem ad Deum, qua impetratur auxilium.
3. Christus videtur auertere aurem, dum non
statim impetramus quae volumus. 4. Ecclesia
exemplo huius mulieris non desinet precari:
sed perseuerabit in oratione donec impetrauerit
quod petit.
Porro singula membra Ecclesiae hinc quid
discant habent.
1. Vnusquisque nostrum se agnoscat Cananaeum,
hoc est, impium et indignum gratia
Dei.
2. Clamet cum hac muliere, miserere,
miserere.
3. Si tentaris, persiste tamen huius mulieris
exemplo: si non hodie aut cras te exaudierit:
tuae tamen preces non erunt inanes, sed vere
exaudientur propter Christum, si ex fide, huius
mulieris exemplo, oraueris.
4. Agnosce te canem cum hac muliere:
p.236
sed talem, qui ex micis cadentibus de mensa
Domini sui saturetur, ideoque in oratione
persistito.
5. Futurum est et tibi, quod huic mulieri
accidit, quae prius canis dicebatur, mox pro filia
agnita est: tanta est misericordia Domini,
Cui honor et gloria in saecula saeculorum
AMEN.
DOMINICA TERTIA IN
QVADRAGESIMA, EVANGELIVM
LVCAE 11.
Et erat eijciens daemonium, et illud erat
mutum, cumque eiecisset daemonium,
locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.
Quidam autem ex eis dixerunt: per Beelzebub
principem daemionorum eijcit daemonia.
Et alij tentantes, signum de coelo quaerebant
ab eo: ipse autem cum sciret cogitationes
eorum, dixit eis: Omne regnum aduersus
seipsum diuisum, desolatur, et domus supra
domum cadit. Quod si Sathanas quoque
aduersus seipsum, diuisus est, quomodo stabit
regnum eius? quia dicitis: per Beelzebub
me eijcere daemonia. Quod si ego Beelzebub
praesidio eijcio daemonia, filij uestri cuius
praesidio eijciunt? ideo ipsi iudices uestri
p.237
erunt. Porro si digito Dei eijcio daemonia,
profecto, peruenit ad uos regnum Dei. Cum
fortis armatus custodit atrium suum, in pace
sunt ea quae possidet: Vbi uero fortior eo
superueniens, uicerit eum, uniuersa arma
eius aufert in quibus confidebat, et spolia
eius distribuit. Qui non est mecum contra
me est, et qui non colligit mecum, dispergit:
Cum immundus spiritus exierit ab homine,
ambulat per loca arentia quaerens requiem,
et non inueniens, dicit: Reuertar in
domum meam unde exiui. Et cum uenerit inuenit
eam scopis mundatam atque ornatam, tunc
uadit, et assumit septem alios spiritus secum
nequiores ipso, et ingressi habitant ibi, et
flunt extrema hominis illius peiora primis.
factum est autem, cum haec diceret, extollens
uocem quaedam mulier de turba, dixit illi:
Beatus uenter qui te portauit, et ubera quae
suxisti, At ille dixit: Quinimo: Beati qui audiunt
sermonem Dei, et custodiunt illum.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Euangelium, dilecti: clare ostendit
cur Christus venerit in hunc mundum et assumpserit
humanam naturam, nimirum vt et
nouum regnum inchoaret et regnum Diaboli
aboleret, hoc est, quod Deus dicit Gen. 3. Semen
p.238
mulieris conteret caput serpentis, quod
Iohannes interpretatur, cum ait: Christus apparuit,
ut destrueret opera Diaboli, hoc est,
regnum Diaboli, quod a peccato incipit, peccato
aedificatur, damnatione aeterna absoluitur.
Huius Sathanae regni destructorem declarat
se Christus in hoc Euangelio, dum liberat
hominem obsessum a Diabolo. Nam cum Diabolum
expellit, primum significat se potentior
rem Diabolo esse. Deinde se ipsius hostem declarat.
Tum signo ostendit se humani generis
saluatorem. Praeterea ostenditur hic ingratitudo
mundi erga suum saluatorem, cum impij Iudei
adscribunt Sathanae opera Dei. Postremo in fine
huius Euangelij, mulier clamans dat Christo
occasionem monstrandi ueram beatitudinem:
Nam dum mulier clamat: Beatus venter qui te
portauit, Is respondet: quinimo Beati qui audiunt
uerbum Dei et custodiunt illud.
Loci quatuor:
I. Differentia regni Sathanae et regni
Christi.
II. Contentio inter Iudaeos et Christum,
in qua Iudaei reprehendunt Christi
factum, ipse uero illud
defendit.
p.239
III. Quid futurum est illis, qui Christum
receptum rursus reijciunt obtemperantes
Sathanae.
IIII. Quae sit vera beatitudo et
felicitas.
DE PRIMO.
Erat Iesus eijciens daemonium. Haec verba
aperte testantur duo diuersa esse regna:
Christi et Sathanae, et esse maximam differentiam
inter haec duo diuersa regna; adeo ut nunquam
inter ea conuenire possit. Cum ergo
Diabolus et Christus sunt duo potentissimi
diuersorum regnorum Reges, de vtroque dicemus,
ut intelligatur quantum mali est in Sathanae
regno, et quantum boni et foelicitatis in Iesu
Christi salutari regno.
De Diabolo haec quatuor puncta consideranda
sunt: 1. Quis sit. 2. Quid faciat. 3. Cur
faciat. 4. Cur Deus permittat ut faciat.
Quis ergo est: Quantum ad naturam, est
creatura Dei, sicuti Angeli Dei: quantum ad
studium et peruersitatem, quam ex se habet, est
mendax, latro, fur: qui perpetuo homicidio et
mendacio gaudet, et nihil magis expetit, quam
humani generis aeternum interitum. Quod talis
sit Diabolus, docet fraus eius, qua primos
homines decepit.
p.240
Quid facit Diabolus? Videmus in hoc
Euangelio, quod hunc miserum hominem reddat
coecum et mutum. Considera, quaeso, hic
Diaboli crudelem tyrannidem aduersus hunc
miserum. 1. Aures obturat illi. Quare? ne uerbum
Dei audiat. Cur hoc cupit? Quia scit Diabolus
primum gradum in coelum esse, verbum Dei
audire: Nemo enim sine auditu verbi Dei unquam
salutem consecutus est: Euangelium
enim, ut inquit Paulus, est potentia Dei in salutem
omni credenti. 2. Cor obsidet, ne uerbum
in eo locum habeat. Quare hoc facit? Quia
scit sine fide, quae ex uerbi auditu est, neminem
iustificari. Nam, ut Christus dicit, qui non credit,
ira Dei manet super eum. 3. Reddit mutum.
Quare? ne confiteatur Christum suum saluatorem:
nam scit neminem saluum fieri sine oris
confessione: sic enim Paulus Roma. 10. ait, corde
creditur ad iusticiam, ore fit confessio ad salutem.
4. Reddit hunc miserum caecum ne videat.
Quare? Ne uideat opera Dei enarrantia
gloriam Dei, ut Dauid testatur cum ait: Coeli
enarrant gloriam Dei, et opera eius annunciat
firmamentum. Ecce occludit Sathan huic misero
homini omnes vias salutis.
Quare hoc facit iste malignus? 1. Quia
ipse damnatus est et nullam salutis spem habet.
2. Odio Christi tanto laborat quod ipsius regnum
p.241
ferre non potest. 3. Odio implacabili, aduersus
humanum genus inflammatur, adeo ut
cupiat omnes secum aeternum damnari: Ideo
Petrus inquit, 1. Pet. 5. Diabolus, vt Leo rugiens
circumit quaerens quem deuoret.
Sed cur Deus hoc permittit Sathanae, vt
ita homines vexet? 1. Hanc poenam nostro
peccato meruimus: quicquid enim mali nobis
acciderit, nobis ipsis adscribemus, et causam in
nobis ipsis quaeremus. 2. Deus hoc permittit,
vt intelligamus quanta sint beneficia Christi
erga Ecclesiam: nemo enim melius intelligit
libertatis aut sanitatis commoda, quam qui
aliquando carceris mala et morbi molestias expertus
est. 3. Vt Christum inuocemus contra
Diabolum, qui solus cum superare potest. 4.
Vt fide nos aduersus illum muniamus, iuxta
illud: cui fortes resistite in fide. Est enim fides
victoria mundi, ut ait Iohannes: Haec est victoria
quae vincit mundum, fides vestra. 5. Vt praesentia
Christi liberati a Sathanae tyrannide, et
agnoscamus Christum in nobis habitare, iuxta
illud 1. Reg. 17. Vt sciat omnis terra quod sit
Deus in Israel, id est, in Ecclesia, et Deum praedicemus
qui nos liberat.
De Diabolo audiuimus, quis sit, quid faciat,
cur Ecclesiae exitio studeat, et cur id Deus
permittat: Nunc de rege Christo audiamus, de
p.242
quo dicam: Quis sit, quid faciat, et cur
faciat.
Quis est Christus? Deus et homo, a patre
ante saecula natus, aeternus Deus cum aeterno
Patre et Spiritu sancto, quemadmod in symbolo
confitemur: descendit de coelo propter
nostram salutem et assumpsit humanam naturam,
ut sua morte liberaret nos ab aeterna morte
et supplicio.
Quid facit? Hoc docet nos praesens Euangelium.
1. Aperit huic surdo aures: Deinde eijcit
ex illo Diabolum: soluit linguam, ut loqui
possit: oculos quoque aperit. Hoc ipsum quotidie
facit in sua Ecclesia. 1. Aperit aures, ut audiamus
verbum: quicunque enim libenter audit
verbum Dei, sciat aures suas apertas esse: et
qui contra non audit verbum libenter, sciat
suas aures adhuc a Sathana obturatas esse.
Quare qui nondum habet aures ad audiendum
verbum, confugiat ad Christum qui solus aperit.
2. Cor a Diabolo liberat, vt credere possimus:
nam Iohannis 6. docet Christus, quod fides
sit opus Dei: ita enim ait: hoc est opus Dei,
vt credatis in eum quem ipse misit. Si ergo non
credis, adhuc Diabolus occupat cor tuum: quare
Christus adeundus est qui solus eum superare
potest. 3. soluit linguam, vt iam ore etiam confitearis,
praedices et inuoces.
p.243
Cur autem hoc facit Christus? 1. Quia est
amans hominum, quorum naturam assumpsit,
quando homo conceptus et natus est ex Maria
virgine. 2. Quia est hostis Diaboli. 3. Quia officium
eius est, ut hostis sui Diaboli regnum inuadat,
ipsum hostem spoliet ac omnes in se credentes
donet vita aeterna.
Ex his iam apparet quantum sit discriminis
inter regnum Diaboli et Christi. In regno Diaboli
est peccatum et mors: in regno Christi est
iusticia et vita. In regno Sathanae est damnatio:
in regno Christi est absolutio a damnatione et
salus. In regno Sathanae sunt tenebrae: in regno
Christi est lux perpetua. In regno Sathanae
est cruciatus: in regno Christi est gaudium. In
regno Sathanae conspicitur Diabolus cum damnatis
omnibus: In regno Christi sancti fruuntur
conspectu Dei et immortalitatis gloria, per
Christum Iesum. Hinc ergo admoneamur et
quanto cum studio fugiendum sit regnum Sathanae,
et quanta diligentia conandum sit, vt
ciues constituamur beati regni Christi.
DE SECVNDO.
Iudaei videntes hoc factum Christi, tanquam
legati Sathanae, se totis viribus Christo
opponunt, et dicunt in Beelzebub principe
daemoniorum eijcit daemonia. Vide quanta
p.244
sit mundi malitia: Dei opus diabolo adscribit,
quo in peccatis suis moriatur. Quis mortalium
tanta insania insurgeret aduersum Christum,
nisi spiritu Sathanae excitaretur? Verum
Christus illam contumeliam Dei nequaquam
fert, sed fortissimis argumentis istam Diabolicam
contumeliam confutat.
PRIMVM argumentum: Nemo potest per
vnum Diabolum alium eijcere: Ergo vos improbe
asseritis me in nomine Beelzebub eijcere
daemonia: Nam si vnus Diabolus alij Diabolo
vim faceret, et eum eijceret, non esset stabile
regnum Diaboli. Nunc autem videmus
regnum Sathanae maxime stabile et firmum esse
Nam omne regnum contra se diuisum desolabitur:
vbicunque enim est discordia, ibi certus
expectandus est interitus.
SECVNDVM argumentum est: Si ego in nomine
Beelzebub eijcio daemonia, vestri quoque filij in
eodem nomine eijciunt daemonia: sed hoc vestro
ipsorum iudicio est falsum: nam vos Dei
virtute illos daemonia eijcere fatemini: quare
improbe facitis, cum me daemonia in nomine
Beelzebub eijcere asseritis.
TERTIVM argumentum: In digito Dei,
id est, potentia diuina eijcio daemonia, ergo falso,
Diabolo adscribitis opus meum.
QVARTVM argumentum: Fortis a fortiori
p.245
superatur; Diabolus a me superatur: Nam
illum ejjcio, illius spolia capio: igitur sum illo
fortior. Cum fortis armatus custodit atrium
suum, in pace sunt ea quae possidet. Quis est
ille fortis armatus? Serpens antiquus: Custodit [Custostodit ed.]
atrium suum, dum habitat in incredulis,
dum hominum sensus excaecat, ne Christum
agnoscant: atque tum omnia quae possidet, sunt
in pace, quando scilicet silet verbum Dei, et
sonant humanae traditiones. Verum quum
gladius stringitur, quod est verbum Dei, mox
Diabolus cogitur cedere: nam Christus qui in
verbo est, potentior est Sathana.
QVINTVM argumentum: Qui non est mecum
contra me est, et qui non colligit mecum
dispergit: hoc est, Diabolus dissipat Ecclesiam
et ego colligo Ecclesiam: ergo inter me et Diabolum
non conuenit; quod autem Diabolus
dissipet Ecclesiam, probat pulcherrima
similitudine.
DE TERTIO.
Cum immundus spiritus exierit de homine,
hoc est, cum Diabolus, qui et ipse immundus
est, et animos hominum coinquinare
multis modis solet, exierit de homine, quemadmodum
iam de misero hoc, qui obsessus erat,
mea virtute eiectus est. Quid tum facit? Ambulat
p.246
per loca inaquosa, quaerens requiem
et non inueniens, dicit: Reuertar in domum
meam unde exiui; Ambulat per loca inaquosa,
id est, per corda non irrigata flumine spiritus
sancti. Quid est quod quaerat requiem et
non inueniat? hoc dicto significatur eius studium:
non enim satis est ei nocuisse, nisi magis
noceat. Tanto perdendi homines studio laborat,
non contentus est multa corda possidere,
nisi ad ea redeat, a quibus antea expulsus: unde
dicit: Reuertar in domum meam unde exiui.
His verbis significatur, quod non sinat intentatos
eos, qui fide purgati sunt: sed conetur
rursus, in eorum corda intrare, quo eos a regno
Christi abducat: quod cum fit, fiunt nouissima
hominis illius peiora prioribus, quia fit de nouo
hostis Christi, expellit Spiritum sanctum, et
grauiores poenas luet, nisi rursus per veram
poenitentiam eiecerit Diabolum. Obseruemus
ergo quam periculosum sit ijs, qui semel Christo
dederunt nomina, et rursus se iugo Diaboli
subijciunt. Hi enim ut grauissime in spiritum
sanctum peccant: Ita etiam grauissimae poenae
sunt ipsis metuendae. Quare qui salutis suae ulla
tanguntur cura, cito resipiscant et strenue
aduersus Sathanam militent, ne eos rursus in
peccatorum diluuium praecipitet.
p.247
DE QVARTO.
Factum est cum haec diceret, extollens
uocem quaedam mulier de turba dixit
illi: Beatus uenter etc. At ille dixit: Quinimo
Beati qui audiunt uerbum Dei et custodiunt
illud. Hic primum obseruemus diuersa
hominum iudicia de uerbo Dei. Quidam
admirantur et amant verbum, vt haec mulier;
Quidam male loquuntur de uerbo, ut illi,
contra quos hic Christus agit. Nam semper a
principio mundi fuerunt tales auditores uerbi.
Cain verbum contempsit: Abel amauit. Nohe
amauit: et reliquus totus mundus contempsit.
Tempore Hieremiae paucissimi verbum Prophetarum
receperunt cum fructu: plerique ad
veterem idololatriam redire maluerunt. Hinc
apud Ieremiam dicunt: Quando sacrificauimus
reginae coeli (idest, soli) omnia fuerunt
nobis prospera: abundauimus frumento etc.
Ad eundem modum nostri dicunt: quando
missas audiuimus, dedimus Monachis, omnia
fuerunt in meliori precio, maior erat timor
Dei maiorque charitas: Hanc gratiam refert
mundus Deo pro suo beneficio. Dat nobis
verbum salutis: nos potius volumus humana
somnia. Offert gratis: nos volumus Monachorum
nugis mereri. Sed istis omissis audiamus
Christum: Beati, inquit, qui audiunt verbum
p.248
Dei et custodiunt illud. Haec pauca verba
sunt, et habent additam magnam
promissionem.
Quodnam est illud verbum Dei? Aliud esse
non potest quam quod Prophetae tradiderunt:
Christus suo confirmauit sanguine: Apostoli
docuerunt. Quodnam est illud? Eius summam
habet puerilis nostra doctrina Catechismus, et
sunt decem praecepta: Symbolum: doctrina de
Sacramentis, et quam singulis diebus dominicis
auditis ex Euangelio, hoc est, vt vno dicam
verbo, quam Prophetae, Christus et Apostoli
docuerunt. Hoc verbum vult audiri: ergo vult
ministros esse et pastores, qui hoc verbum docere
possunt. Nam cum det uerbum, offerat
salutem, quae fide ex auditu percipitur, necessarium
est, vt sint qui hoc verbum doceant.
Verum, quia non satis est docere et audire
verbum, nisi custodiatur, addit Dominus: Et
custodit illud. Quid est custodire verbum? Est
verbum auditum discere, retinere, eique credere,
et ex fide Deo veram obedientiam praestare.
Ita Abraham pater noster fecit, audiuit verbum,
retinuit, eique obediuit et ex fide tantam
obedientiam praestitit, quod potius, mandante
Deo, voluerit suum vnigenitum filium mactare,
quam Dei praeceptum violare. Sed quis est
inter nos qui Deo hanc obedientiam praestat?
p.249
filij volumus Abrahae dici, sed nolumus Patris
vestigijs insistere. Quid illis promittit qui audiunt
et ei obediunt? Beati sunt, inquit, qui
audiunt uerbum etc. Beati, id est, sunt ab omni
miseria liberi, a peccato et damnatione.
Beati, id est, donati vita et gloria aeterna per Iesum
Christum Dominum nostrum, qui cum
Patre et Spiritu sancto viuit unus Deus
in saecula saeculorum
AMEN.
DOMINICA LAETARE,
IOHAN. 6.
Post haec abijt Iesus trans mare Galilaeae,
quod est Tiberiadis, et sequebatur eum
turba multa, quia uidebant eius signa
quae faciebat super his qui infirmabantur.
Subijt autem in montem Iesus et ibi sedebat
cum discipulis suis. Instabat autem Pascha
festus dies Iudaeorum. Cum sustulisset ergo
Oculos Iesus, et uidisset quod multa turba
ueniret ad se, dicit ad Philippum: vnde ememus
panes ut edant isti? hoc autem dicebat
tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus,
Respondit ei Philippus: Ducentorum
denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque
pusillum quippiam accipiat: Dicit
p.250
ei unus ex discipulis ipsius Andreas frater
Simonis Petri: Est puer hic, qui habet quinque
panes hordeaceos et duos pisces, sed
haec quid sunt inter tam multos? Dixit autem
Iesus: facite ut homines discumbant: Erat
autem gramen multum in eo loco: discubuerunt
ergo uiri numero ferme quinque milia.
Accepit autem panes Iesus, cumque gratias
egisset, distribuit discipulis suis: Discipuli
uero discumbentibus. Similiter et ex piscibus
quantum uolebat. Vt autem impleti
sunt, dicit discipulis suis: colligite quae super
fuerunt fragmenta, ne quid pereat. Collegerunt
ergo et impleuerunt duodecim cophinos
fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis,
quae superfuerant his qui comederant.
Illi ergo homines cum uidissent quod Iesus
fecerat signum, dicebant: hic est uere Propheta
ille qui uenturus est in mundum. Iesus
ergo cum cognouisset quod uenturi essent,
ac rapturi ipsum, ut facerent ipsum regem
secessit iterum in montem ipse solus.
ENARRATIO TEXTVS.
Summa huius Euangelij est, quod Christus
doctrinam quam tradit Matth. 6. Primum
quaerite regnum Dei et iusticiam eius (id
p.251
est, Dei) et caetera adijcientur vobis, hic facto
suo et exemplo confirmet: vt nos verbo Christi
et miraculo eius edocti, curam ventris abijciamus
et sequamur Christum in desertum,
eique omnem curam pro nobis relinquamus,
iuxta eius mandatum: Iacta in dominum curam
tuam et ipse te enutriet. Vult ergo totum
hoc Euangelium docere, quod qui verbum Dei
audiant, ament et conseruent, non sint perituri
fame, quia Christus eorum in se curam recipit.
Loci tres:
I. Quod Deus habeat curam illorum
qui se sequuntur.
II. Circumstantiae praesentis miraculi,
et eius apud nos vsus.
III. Factum huius turbae uolentis Christum
regem creare: Item de Christi
fuga.
DE PRIMO.
In hac prima doctrina multa perpendenda
se offerunt, quorum singula aliquam doctrinam
et admonitionem suppeditant: vt sunt
Christi profectio, operatio, ardor turbae ad ipsum
audiendum, quid turbam mouerit, quae
vtilitas inde ad turbam peruenerit, et quid nos
ab exemplo turbae et facto Christi discere
debeamus.
p.252
Profectio Christi narratur his verbis: Abijt
Jesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis.
Fuit autem Tiberias vrbs in honorem Tiberij
imperatoris ab Herode extructa apud
Iordanem. In hac profectione Christi, obseruandus
est finis et exemplum. Finis fuit vt
late propagaret suum Euangelium, doctrina
et miraculis. Exemplum est, ut nos Christum
imitemur, quisquis in sua vocatione, non parcentes
nobis: sed nocte dieque per terram per
mare nostrae studeamus vocationi respondere.
Neque hoc exemplum est ministris verbi imitandum
tantum, sed omnibus, iuxta rationem
vocationis cuiusque.
Quid in hac profectione agit Christus?
Marcus cap. 6. dicit Christum misertum fuisse
eorum, quia erant sicut oues non habentes pastorem
et coepit eos docere multa. Matthaeus
addit, quod toto die fuerit occupatus in sanandis
aegrotis. Hic quatuor se offerunt perpendenda.
1. Affectus Christi. 2. Causa istius affectus.
3. Quales simus sine ministerio verbi. 4.
Quis finis ministerij.
Cum Christus miseretur turbae, monemur
vt cogitemus quam paterne sit erga nos affectus,
ut qui nostris calamitatibus afficiatur: hoc
est quod Apostolus dicit ad Hebraeos: nos habemus
pontificem qui potest compati infirmitatibus
p.253
nostris. Cur autem misertus sit turbae,
causa fuit quae narratur a Marco, quia erant
sicut oues, non habentes pastorem. Sed quales
sunt oues iine pastore? Miserae, expositae furum
et luporum iniurijs. Cum autem hoc diceret
Dominus, populus per falsos doctores erat
abductus a vero Dei cultu in varias superstitiones,
quarum fructus est animarum interitus:
quemadmodum nos olim in Papatu experti
sumus vbi pro vero cultu Dei fuerunt in Ecclesiam
inuectae horrendae superstitiones, ut inuocatio
sanctorum, prophanatio Sacramentorum,
purgatorium et aliae nugae, quae hodie utinam
in multorum animis non residerent. Hinc
ergo discimus quales sint homines sine ministerio
uerbi, nempe quod sint veluti oues in deserto
uagantes: vbi omni momento periculum
graue illis immineat a furibus et lupis, imo vt
Vno verbo dicam: Vbi non est verbum Dei, ibi
nulla salus. Discamus et hic finem ministerij
verbi. Homines sine verbo sunt sicut oues vagantes
sine pastore. Ergo uerbum est illis ueluti
baculus pastoralis, quo homines e deserto ad
suum pastorem congregantur: Est et ueluti
pabulum quo reficiantur et alantur: Est et remedium
quo animae nostrae sanantur. Breuiter,
est semen immortale, per quod renascimur ad
uitam aeternam, quando verbo praedicato credimus:
p.254
quanta autem sit diuini verbi necessitas
hinc facile intelligitur.
Ardor populi ad audiendum Christum hic
etiam indicatur. Sequebatur, inquit Euangelista,
eum multitudo magna: Idque in locum desertum
procul ab urbibus, ubi nec cibus nec
potus erat. Vide maximum ardorem, quo populus
gestit Christum audire, ut nullam curam
corporis sui habere videatur: hora multa praeterijt,
inquit Marcus.
Cur autem Christum ita secuta sit turba
explicat Iohannes in hodierno Euangelio, cum
ait: Quia uidebat signa quae faciebat. Signa autem
fuerunt cum testimonia potentiae diuinae
in Christo, tum doctrinae quaedam signacula, et
summae beneuolentiae Christi erga homines
iudicia: Nam in horum trium cogitatione deuenerunt
per signa et miracula quae Dominus
fecit.
Ex hoc ergo, quod haec turba sit Christum
secuta, hoc percepit commodum, quod in salutis
suae cognitionem deuenerit: nam cum doctrina
suam quam ore docuit, stupendis miraculis
confirmauit, fidem verbo adhibuerunt, qua fide
illi omnes saluati sunt, qui usque ad finem perseuerarunt.
Deinde et corporalia beneficia perceperunt
multi: nam sanauit male habentes,
p.255
quemadmodum referunt alij Euangelistae.
Quomodo iam huius turbae exemplum est
nobis imitandum? 1. Hanc turbam imitamur,
si verbum Dei diligenter audiamus et ei credamus
conuicti miraculis Christi, quibus veritatem
suae doctrinae confirmauit. 2. Imitabimur
etiam hanc turbam in eo quod regulae a
Christo Matth. 6. traditae obediat: ita enim
Christus ait: Quaerite primum regnum Dei
et iusticiam eius, et caetera adijcientur uobis.
Hic ordo est diligenter ab omnibus pijs obseruandus.
PRIMA cura debet esse regni Dei,
et iusticiae Dei. De 1x DE etiam suo loco pro
vocationis ratione est laborandum. Nam
ita scriptura ait: in sudore vultus tui vesceris
pane tuo. Et in Psalmo dicitur: labores
manuum tuarum manducabis. Paulus quoque
dicit: Qui laborat, manducet. Ita labor omnibus
praescribitur, sed iuxta rationem cuiusque:
alius est enim labor pastoris, alius agricolae,
alius regis, alius cancelarij et senatoris.
Verum cauendum est omnibus ne ordine inuerso
laborent, quod faciunt illi qui primam
quidem curam ventris habent, postremam
vero mentis. Qui ergo magistratum gerit,
sic cogitet: meus CHRISTVS dicit, primum
quaerite Regnum DEI et iusticiam
DEI, et postea reliqua huic vitae necessaria:
p.256
huic praecepto mei Domini obtemperabo,
certus quod uere, quod promisit, sit praestaturus,
vtut ratio et mundus totus obmurmuret.
Et hunc ordinem a Christo praescriptum conetur
euertere. Deus aues pascit: cur me ipsi obedientem
non pasceret? Dat corpus: cur non
uestem? dat animam; cur non cibum? dat aeterna:
cur non temporalia? Quicunque ergo pius
est, debet hanc regulam Christi sequi, Quaerite
primum regnum Dei et iusticiam eius, et caetera
adijcientur uobis. Verum, proh dolor,
multi contra hanc regulam peccant. Primum
enim qui non solum ipsi verbum Dei audiunt,
sed alijs impedimento sunt, vt non audiant,
quemadmodum impij mariti faciunt, qui suas
vxores a uerbo retinent, auaritiae suae explendae
gratia. Hi suo temerario ausu irrumpunt in
officium Dei et Christi praeceptum maligne
contemnunt: unde quicquid agunt male succedit.
Primum nolunt corpori prospicere,
deinde si quando vacat, animae exiguam cura
habent. Colligo, inquit aliquis, uxori meae et
liberis. Recte facis, et probo tuum studium: natura
enim hoc docet, et ratio dictat, ut maritus
uxoris et prolium curam habeat, et Paulus dicit,
qui negligit suos est infideli deterior: sed
collige iuxta Christi regulam, et huius turbae
exemplum. Primum quaere regnum Dei:
p.257
Deinde in vocatione tua sis diligens. Si aliter
feceris, liberi tui non gaudebunt ex tuis laboribus:
nam maledictus labor est tuus, et maledictus
fructus laborum tuorum erit, nec proderit
liberis tuis. Est enim hoc dictum verissimum:
Ex male quaesitis non gaudet tertius
heres. Experientia docet quod male a parentibus
parta, liberi vt plurimum cum meretricibus
in ganeis, in potationibus, in contentionibus
et litibus absumere turpiter soleant: Quare
si pietas nobis cordi est, Christi regula et huius
turbae exemplum imitemur, quod si fecerimus,
sentiemus liberalem manum Dei erga nos.
DE SECVNDO.
Iam videamus praesentis miraculi circumstantias
quae multae sunt. Primum Dominus
dicit Philippo: unde ememus panes ut manducent
hi? Cur hoc additur ab Euangelista?
hoc autem dicebat tentans eum, hoc est, vt
experiretur quid haberet fidei, qui antea viderat
aquam in vinum conuersam esse in Cana
Galilaeae.
Sced quid respondit Philippus? Ducentorum
denariorum panes non sufficiunt eis, ut
vnusquisque modicum accipiat. Hic Philippus
immemor miraculorum, quae antea viderat,
p.258
rationem suam in consilium adhibet, quasi diceret,
Magna turba est, requiritur ad ea saturandam
magna pecunia, et nos nihil fere habemus,
frustra enim de pane emendo disputatur, deliberatio
frustra adhibetur, dum impossibilitas
impedit.
Sed venit alius discipulus Andreas, et dicit
puerum adesse qui habeat quinque panes hordeaceos
et duos pisces: sed haec nihil ad tantam
turbam: hic discipulus etiam desperat.
Sed quid ad haec Christus? Dicit ergo eis:
facite homines discumbere. q. d. cum hoc sit
impossibile uestro iudicio, vt tanta turba hic
conseruari possit, ne fame pereat: Ego qui illis
dixi et uobis: Quaerite primum regnum Dei et
iusticiam eius, et caetera omnia adijcientur uobis,
ostendam facto, meam promissionem non
esse vanam: uos saltem iubete turbae, vt ad comedendum
discumbat.
Hic discipuli magistro obtemperant, et viri
numero, quasi quinque millia se ad comedendum
componunt, expectantes miraculosam
saturitatem.
Cum ita discumberent, accepit Iesus panes
illos quinque hordeaceos et pisces, ac primum
facta benedictione, et actis gratijs, distribuit
discumbentibus quantum volebat. Postquam
autem saturati sunt, dixit discipulis suis: colligite
p.259
quae supersunt fragmenta, ne quid pereat.
E illi obtemperantes collegerunt duodecim
cophinos fragmentorum. Videtis miraculum,
quo Christus suam dininam potentiam, suam
promissionem et suum officium confirmat.
Quid nos hinc discere debemus? Multae sane
doctrinae hinc peti possunt.
PRIMVM confirmatur id quod in primo
loco audiuimus, videlicet quod qui Christum
sequantur, non sint fame perituri: quemadmodum
iam audiuistis.
DEInDe hoc miraculo confirmatur affectus
Christi erga eos qui se sequuntur, de qua re
etiam in prima doctrina audiuimus.
Praeterea confirmatur hoc miraculo, quod
contra rationis iudicium Christus possit iuuare
quando vult. Nam vt regnum Christi et
regnum mundi sunt diuersa: ita alia fieri possunt
in regno Christi, quam in regno mundi.
Nam qui regno Christi praesidet, omnipotens
est, cuius velle est fieri: omnia enim quae noluit,
vt inquit Dauid, fecit in coelo et in terra.
Cum igitur proponit nobis Euangelium
miranda Dei opera, de resurrectione mortuorum,
de vita aeterna, de aeternis impiorum
poenis et huiusmodi alia, non adhibebimus
in consilium rationem nostram, vt ab
illa quaeramus quid fieri possit: sed solum
p.260
verbum Dei interrogabimus: si enim Deus
aliquid dicit, mox veniet nobis in mentem eius
potentia et veritas: quia potens est, nihil est ei
impossibile: et quia verax, quidquid dicit ratum
et firmum erit. Dicit enim coelum et terra
transibunt, verba autem mea non transibunt.
Docemur et hoc miraculo et Christi facto
quod Deus res modicas piorum augere velit
sua benedictione: non enim in magna rerum
copia, sita est saturitas: sed in benedictione Domini,
quae sola diuites facit. Vnde Christus
Lucae 12. Non in abundantia cuiusque vita eius
ex ijs quae possidet. Et Dauid Psal. 121. Et abundantia
diligentibus te. Saepissime accidit quod
pauper aliquis timens Deum melius pascitur
pane et olere, quam diues impius ex preciosis
ferculis et dulcissimo vino. Pauper Lazarus
melius pascebatur micis, quae ei vix dabantur
quam diues epulo ex suis delicatis cibis. Haec
diligenter cogitemus singuli, ac expectemus
promissionem Domini, ut nostris laboribus
benedicat, et nostrum panem augeat. Is enim
iussit orare et dicere Panem nostrum quotidianum
da nobis hodie.
Ad haec docet nos Christi factum vt vsurpaturi
diuina beneficia, gratias agamus Deo
pro suo dono, et petamus ut suum donum sua
benedictione consecrare velit. Creatura enim
p.261
Dei sanctificatur per verbum et orationem,
quomadmodum Paulus docet. 1. Timoth. 4.
Verum fit ut multi, quia non agnoscunt diuina
beneficia et multo minus gratias agunt datori,
vel in magna rerum copia sint aegentes,
uel magna premantur paupertate. Quare
hortor vos ut hoc Christi exemplum imitemini,
quoties bonis Dei donis vti uolueritis.
Atque hoc sit dictum de praesenti miraculo,
Sequitur iam tertius locus.
DE TERTIO.
Cum uidissent (dicit Euangelista) quod
Iesus fecerat signum, dicebant: Hic est uere
ille Propheta qui uenturus est in mundum.
Iesus ergo cum cognouisset quod uenturi essent
ut raperent se et facerent se regem, fugit iterum
in montem ipse solus.
Hic duo proponuntur exempla, vnum turbae,
alterum Christi. In turba duo videmus,
vnum quod ex miraculo agnoscit Messiam, id
quod recte a turba factum est, nam Propheta
Isaias praedixit fore, vt cum veniret in mundum
Messias magna miracula esset editurus
per quae agnosceretur. Hactenus ergo recte
iudicauit turba. Alterum, quod videmus in
turba, est error iudicij turbae, quae cum videret
p.262
ex miraculo Iesum esse Messiam, voluit eum in
regem creare. Sed Christi regnum non est mundanum,
sicuti ipsi Pilato dixit. Regnum meum
non est de hoc mundo. Voluit quidem turba
grata esse Christo, sed non secundum scientiam,
suam declarauit gratitudinem. Vnde nos discamus
gratitudinem erga Deum ab hac turba:
verum quia illa errauit in facto, nos verbum
Dei pro regula gratitudinis amplectamur.
Caeterum cum Christus cognouisset imperitum
turbae zelum volentis se in regem creare,
fugit in montem et non patitur se regem a
turba creari. Quid nos hinc discamus? PRIMVM,
quod modo dixi, quod regnum Christi
non sit mundanum. DEINDE quod nullum
honorem expetere debeamus contra nostram
vocationem. Vnusquisque sit contentus eo dignitatis
gradu, ad quem vocatus est, et non inuadat
alienam functionem gloriae cupiditate.
Verum haec tria spectemus, quisque in sua vocatione.
Primum laboremus strenue in timore
Dei. 2. Non quaeramus vulgi laudes, si quid
boni egerimus. 3. Hoc sit nostrum propositam,
vt Deo et ipsius Ecclesiae seruiamus in timore
Dei. Qui aliter agunt, nihil recte faciunt; offendunt
Deum: suam superbiam producunt, quos
Deus saepe sinit labi, ut ipsorum stulticia innotescat,
ac ita suae arrogantiae poenas luant. Quod
p.263
ne nobis quoque accidat, rogemus Deum ut
nos suo spiritu gubernet, Cui soli et aeterno
Deo sit honor, laus et gloria in saecula
saeculorum AMEN.
DOMINICA IVDICA,
IOHAN. 8.
Quis ex uobis arguet me de peccato?
Porro si ueritatem dico, quare uos non
creditis mihi? Qui ex Deo est, uerba Dei
audit: propterea uos non auditis, quia ex
Deo non estis. Responderunt ergo Iudei et
dixerunt ei: nonne bene dicimus nos, quod
Samaritanus es tu, et daemonium habes? Et
Respondet Iesus: Ego daemonium non habeo,
sed cohonesto Patrem meum, et uos ignominia
affecistis me. Ego autem non quaero
gloriam meam, est qui quaerat et iudicet. Amen
amen dico uobis: si quis sermonem meum seruauerit,
mortem non uidebit in aeternum. Dixerunt
ergo illi Iudaei. Nunc cognouimus daemonium
habes: Abraham mortuus est et
Prophetae, et tu dicis: si quis sermonem meum
seruauerit, non gustabit mortem in aeternum.
Nunquid tu maior es Patre nostro Abraham,
qui mortuus est et Prophetae mortui sunt? quem
te ipsum facis? respondet Iesus: si ego glorifico
p.264
me ipsum, gloria mea nihil est. Est pater meus
qui glorificat me, quem uos dicitis Deum
vestrum esse, et tamen non cognouistis et,
ego autem noui eum: et si dixero quod non
nouerim eum, ero similis uestri mendax: sed
noui eum et sermonem eius seruo. Abraham
Pater uester exultauit ut uideret diem
meum, et uidit atque gauisus est. Dixerunt
ergo Iudaei ad eum: quinquaginta annos non
dum habes et Abraham uidisti? dixit eis
Iesus: Amen amen dico uobis, antequam
Abraham nasceretur, ego sum: tollebant ergo
lapides Iudaei ut iacerent in eum. Iesus
autem abscondit se et exiuit e templo.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Euangelium continet singularem
doctrinam de Christo, et eiusdem doctrinae
oppugnationem per Christi hostes. Quem
admodum enim Christus suam personam, officium
et doctrinam defendit, et monstrat verum
salutis fontem: Ita Iudaei Christi hostes se opponunt
personae, officio, et doctrinae Christi, et
contra illum agunt tribus armis, quibus sathanas
inde usque ab initio mundi vsus est. Arma
autem illa tria haec sunt: Hypocrisis (vduaartis
hellighed) Sophistica (kraagloff) et
p.265
tyrannis (offueruold). Habet ergo hoc Euangelium
duplicis regni descriptionem, videlicet
Christi et Sathanae. Vt enim Christus hic
suum regnum tuetur: ita Sathanae satellites sui
Domini partes agunt. Verum quia nostra interest
potius quid dicat Christus, quam quid
contra sentiat Sathanas, ex verbis Christi
duas doctrinas huius Euangelij proponam, et
quid ad singulas responderint ac fecerint hostes
Christi declarabo.
Loci duo:
I. Quod quemadmodum Christus sit verus
Messias: ita omnis qui eum non
audit a Deo non sit.
II. Quod qui verbum Christi seruet, a morte
aeterna liberetur. Et in his duabus praecipuis
huius Euangelij doctrinis, contentionem
inter Christum et Iudaeos
exponam, in qua expositione multae
particulares doctrinae se offerunt.
DE PRIMO.
Primae doctrinae partes sunt duae: una
quod Christus sit verus Messias, altera quod
qui Christum non audit, a Deo non sit. De priori
parte ita habet textus: Quis ex uobis arguet
me de peccato? Si ueritatem dico, quare uos
p.266
non creditis mihi? Doctrinam Christi reprehenderunt
Iudaei, quia Sathanas et eius ministri
oderunt ueritatem. Christus suam doctrinam
vitae innocentia, Prophetarum testimonijs
et varijs miraculis confirmauit, ut et agnosceretur
a Iudaeis uerus Messias esse, et ab illis crederetur
Christo in salutem. Cum ergo illi instinctu
Sathanae, odio Christi, et amore suae falsae
doctrinae, quam a maioribus acceperant, se
Christo totis viribus opponerent: Christus contra
sitiens salutem humanam, suam innocentiam,
doctrinam et officium defendit, ut saltem
quosdam ex suis hostibus lucrifaciat Deo, et a
damnationis praecipitio reuocet. De innocentia
ergo suae personae primum quaerit. Quis
(inquit) ex uobis arguet me de peccato? quasi
diceret; palam uixi inter uos ab infantia mea
ita innocenter, ut nemo uestium possit me ullius
peccati arguere: Hoc autem cum sit proprium
Messiae, quare me Messiam olim promissum
non agnoscitis? Nam solus Messias est
absque omni peccaro. Cum ergo nemo uestrum
poterit me peccati conuincere, stulte facitis qui
non solum me agnoscitis Messiam: verumetiam
me vt peccatorem condemnatis. Huc
addit de doctrina sua: si ueritatem dico uobis
cur non creditis mihi, quasi dicat: cum doctrinam
p.267
meam innocentia uitae, testimonia.
Prophetarum, et multis miraculis ita veram
esse doceam, ut uelitis nolitis, eam veram esse
fateamini, cur non creditis mihi? prorsus insanus
est, qui id quod verum esse nouit, tanquam
falsum persequitur: sed ea est natura hominum,
qui male institutus est a puero, difficulter ab
errore reuocatur: adeo a teneris assuescere mula
tum est. Verum hic quid a Christo et a Iudaeis
discamus? A Christo quidem discant omnes
ministri uerbi, vitam suam instituere et ita docere,
vt nemo quicquam habeat, quod uel in
vita, vel in doctrina arguere possit. Tametsi
enim solus Christus purus erat ab omni peccato;
tamen qui eius Euangelium docere volunt
cum fructu, debent publicis criminibus carere.
Poeta enim recte dicit.
Turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum.
Quomodo enim, quaeso, sacerdos potator,
potatores reprehendere poterit? quomodo audebit
scortator scortatores et adulteros castigare?
quomodo auarus auaritiam? Vsurarius
usuram? contentiosus, lites? Superbus superbiam
damnare? in sumuma qui alios uult arguere, ipse
debet esse sine culpa: Qui autem dicunt: facite
ut doceo, et nolite facere ut ago, non sunt.
p.268
Christi ministri, sed Sathanae. Nam nemo docere
censendus est, nisi vita exprimat, quod verbis
docet. Ita enim Paulus docet Timotheum:
esto forma gregis, id est, quod voce doces, uita
exprime, ut doctrinae exemplum viuum in te
conspiciant auditores tui. Vnde et de se Paulus
dicit: estote imitatores mei, sicuti ego Christi.
Deinde qui audiunt Euangelium, debent aliquid
ab his Iudaeis discere, non quidem vt cum
illis se Christo et suis doctoribus opponant:
sed ut eorum damnatione admoniti poenitentiam
agant et Christi beneficio saluentur.
De altera parte primae doctrinae, ita ait textus:
Qui a Deo est uerba Dei audit, propterea
uos non auditis, quia ex Deo non estis.
Causam assignat cur Iudaei tam maligne doctrinam
Christi contempserunt, uidelicet, quod.
non fuerint a Deo, sed a Sathana. Non loquitur
hic de humana natura, quae vere a Deo est,
sed de malitia hominum, quae est a Diabolo:
haec enim malitia facit, quod homines verbum
Dei non libenter audiant. Hic vnusquisque se
examinet et de se ipso statuat, num a Deo sit
aut a Diabolo. Qui etenim verbum Dei libenter
audit, habet testimonium Christi quod sita
Deo: contra qui verbum contemnit et persequitur,
vere est a Diabolo: tametsi hoc libenter
non volunt audire homines impij. Sed quemadmodum
p.269
hic Iudaei Christum, qui sibi hoc indicauit,
persequebantur et calumniabantur: ita
hodie ministros Euangelij persequuntur, qui
voce illorum declarantur a Diabolo esse. Quid
ergo hic dicunt Iudaei? Responderunt et dixerunt
ei: Nonne bene dicimus nos, quod Samaritanus
es tu, et daemonium habes? haec est
ars Sathanae, quod quando non potest inficiari
veritatem, confugit ad conuicia: ita et hodie
fit, quando non possunt homines negare, quin
verbum Dei sit, quo illorum impietas arguitur,
statim confugiunt ad conuicia et aliquid
quaerunt, quod in ministris Euangelij reprehendant.
Sed quid facit hic Christus? Respondit:
Ego daemonium non habeo, sed honorifico
Patrem meum et uos inhonorastis me:
Ego autem non quaero gloriam meam est
qui quaerat et iudicet. In hac responsione
Christus primum negat se habere daemonium,
quod ex eo confirmat, quod quaerat gloriam
Dei, quod non faciunt qui pacta cum Diabolo
fecerunt. Deinde conuicium in Iudaeos retorquet,
cum inquit: et uos inhonorastis me, qui
Deum honoro. Qui enim eos conuicijs afficiunt
qui Deum honorant, a Diabolo eos duci
necesse est. Praeterea cum addit: Ego non quaero
gloriam meam, est qui quaerit et iudicat,
remouet a se inanis gloriae cupiditatem, et se in
p.270
suo officio Patri commendat. Ex hac Christi
responsione, ministri uerbi tria discant. 1. Tueri
se, quantum fieri possit, a conuicijs quibus afficiantur,
ne illorum ministerium uilescat ubi ipsi
in contemptum uenerint. 2. Conuiciatoribus
sua peccata obijcere, quod non tam contra homines,
quam contra Deum ipsum belligerantur.
3. Suam gloriam non quaerere: sed Dei, et
certo sibi persuadere, quod Deus ipsorum innocentiam
tueatur.
DE SECVNDO.
De secunda doctrina ita sonant uerba Domini:
Amen amen dico uobis: si quis sermonem
meum seruauerit, mortem non uidebit
in aeternum. Haec uerba sunt bene perpendenda,
quae summum beneficium Christi erga homines
continent;. uidelicet: quod qui sermonem
Christi seruauerit, non sit uisurus mortem in
aeternum. Verum quo haec melius intelligamus,
uolo ordine explicare quid contineant.
Primum enim hic obseruandum est iuramentum
Christi. 2. Quales simus sine Christo. 3. Quid
per illum consequi liceat. 4. Quomodo beneficiorum
Christi participes fieri ualeamus.
Iuramentum eo pertinet, ut confirmet nos
de ueritate Dei contra omnes humanas et Diabolicas
doctrinas, contra sensum carnis, atque
p.271
adeo contra totum regnum Diaboli, quod Sophistica,
Hypocrisi, et tyrannide constat: non
enim fieri potest, ut filius Dei fallat, qui tanto
iure iurando fidem suae doctrinae fecit.
Quales sumus sine Christo? per Christum
sit, ut non uideamus mortem in aeternum: quare
sine Christo, aeternae mortis sumus rei. Est:
autem ut quadruplex uita: ita et quadruplex
mors.
PRIMA vita est naturae, qua naturaliter
in hoc mundo uiuimus. Haec uita bona quidem
per se est, quia est donum Dei, quod promittit
in quarto praecepto: sed uariat pro conditione
hominum. Abrahamo quidem fuit bona,
quia is ea vsus est in gloriam Dei: Neroni
vero fuit mala, quia ea usus est, cum in contumeliam
Dei, qui eam dedit, tum in suam ipsius
condemnationem. Huic uitae naturali opponitur
mors naturalis: quae mala quidem per se est,
quia est poena peccati: sed pro conditione hominum
uariat. Nam ut Abrahamo haec mors
fuit transitus ad uitam meliorem, quare ei bona
fuit: ita Neroni fuit ianua gehennae, igitur
ei mala erat.
SECVNDA uita est peccati, qua scilicet
uiuit peccatum in homine et regnat per concupiscentias
suas, ut in omnibus impijs. Haec perpetuo
mala est, quia ad damnationem tendit.
p.272
Huic opponitur mors peccati, qua mortificatur
peccatum in nobis, quod fit quando in vera
poenitentia et timore Dei uiuimus. Haec mors
peccati semper est bona, quia est transitus ad
vitam aeternam.
TERTIA vita est gratiae, qua viuit Christus
in nobis per gratiam: hac semper bona est, quia
est donum Dei, et via ad gloriam. Huic opponitur
mors gratiae, hoc est, priuatio gratiae, quod
fit, quando relabimur in peccata, et abijcimus
fidem. Haec semper est mala quia est uia ad
gehennam.
QVARTA vita est vita aeterna, qua pij uiuent
cum Deo et Angelis in aeterna beatitudine: haec
vita maxime bona est. Huic opponitur mori
aeterna quae est aeterna damnatio: huic morti
aeternae obnoxij sunt omnes sine Christo: nisi
enim Christi beneficio ab hac morte liberamur
erit nobis perpetuum peccati stipendium: sicut
Paulus dicit Rom. 6. Tales ergo sumus
sine Christo, hoc est, miseri, damnati, et rei aeternae
mortis.
Sed quales per Christum euadimus? Hoc
Christus iuramento astruit, nimirum quod ab
aeterna morte liberati donemur aeterna uita, in
qua erit gaudium sine fine.
Quomodo Christi beneficiorum reddimur
participes? Respondet hoc Euangelium: Amen
p.273
amen dico uobis, siquis sermonem meum
seruauerit, non uidebit mortem in aeternum.
In verbo igitur Christi magnus thesaurus
est: qui hoc seruat habet Christum, qui
solus est uia ad uitam. Quid est seruare uerbum
Christi? Est illud audire, illud discere, eique credere,
iuxta illud: qui credit in filium habet vitam
aeternam. Quare? quia qui credit, iustificatur
fide sua, hoc est, absoluitur a peccato,
donatur iusticia Christi, et acceptatur propter
Christum ad uitam aeternam. Qui igitur vitam
aeternam cupit, haec obseruet quae iam dicta
sunt, uiuat in perpetua poenitentia, audiat verbum
Christi, ei credat et usque ad mortem in fide
perseueret: ita futurum est, ut haec naturalis
mors sit illi transitus futura ad aeternam
vitam.
Sed quid Iudaei dicunt ad hanc Christi salutarem
doctrinam? Christus dicit, qui custodierit
sermonem meum, non uidebit mortem.
Iudaei respondent: Nunc cognouimus
quod daemonium habes: Abraham mortuus
est et Prophetae, et tu dicis: si quis sermonem
meum seruauerit, non gustabit mortem
in aeternum, nunquid tu maior es Abraham
Patre nostro, qui mortuus est etc. quem te
ipsum facis? quasi diceret. Si sermo tuus adeo
est efficax, ut te audientes non gustent aeternam
p.274
mortem, sane maior es Prophetis et Patriarcha
nostro Abraham, qui mortui sunt: sed hoc
est falsum: non enim es maior Abraham. Est igitur
falsum quod dicis, qui custodierit sermonem
meum, non gustabit mortem in aeternum:
quare blasphemus in Deum es et habes daemonium.
Christus respondet et ait: si ego glorifico
meipsum, gloria mea nulla est, (scilicet
vestro iudicio) est pater qui glorificat me.
Sententia horum uerborum est. Filius unigenitus
Dei est maior seruis Dei et filijs Dei adoptiuis:
Ego sum filius Dei vnigenitus, quemadmodum
Pater ipse de me testatur voce sua
et operibus: Prophetae autem et Abraham sunt
serui Dei et filij Dei adoptiui: Quare sum ego
maior, quam Abraham et Prophetae: non est
ergo mirum, si sermo meus est efficatior quam
illorum. Deinde Sophistica sunt usi: nam quod
Christus dixit de aeterna morte, illi de naturali
morte interpretati sunt, sed maligne. Quare
Christus pergit eos reprehendere, dicens: Si
dixero quod non noui eum, ero similis uobis
mendax. Nam uos dicitis uos nouisse quem
non nouistis. Sed quid est nosse Deum? Est 1. scire
quis sit, nempe Pater, filius, et spiritus sanctus.
2. credere in illum. 3. iuxta ipsius voluntatem
vitam instituere.
p.275
Verum quia Iudaei de Patre Abraham gloriabantur,
pergit Christus ostendere, quam
vana sit ista iactantia, et ait: Abraham Pater
uester exultauit ut uideret diem meum, uidit,
et gauisus est. His verbis tria docet Christus.
1. Quod fuerit antequam assumpserit humanam
naturam, nempe ab aeterno, aeternus deus.
2. Quod Abraham in se crediderit: nam credere
in Christum, est spiritualiter Christum
uidere. Videtur autem Christus tripliciter:
corporaliter tantum, ut Iudaei uiderunt ipsum,
qui hic cum eo colloquebantur: spiritualiter
tantum, ut Abraham, et nos qui in illum credimus
hodie: corporaliter et spiritualiter simul,
ut sancti, qui cum Christo in terra uersati
sunt, et nos qui credimus post resurrectionem
mortuorum. Prima et vltima visio est salutaris,
media autem non est salutaris. 3. Docet Christus
his verbis, quod Iudaei non insistant vestigijs
Patris sui Abraham, de quo adeo gloriantur:
nam Abraham agnouit Christum et in
ecum credidit et gauisus est de eo: Iudaei autem
nec in Christum credunt, nec de illo gaudent,
imo potius Christum damnant, quare falso gloriantur
de Abraham. Sed quid respondent ad hoc
Iudaei? Quinquaginta annos nondum habes
et Abraham uidisti? ac si dicerent: Abraham
mortuus est ante duo millia annorum
p.276
et ultra: non igitur ipsum uidere potuisti, qui
nondum fuisti. Christus respondet: Amen
amen dico uobis, antequam Abraham foret
ego sum. Tria aperte de Christo docent haec
verba.1. Quod sit verus Deus. 2. Quod sit verus
homo. 3. Quod Deus et homo Christus
non sint duae persona, sed una tantum diuina
persona, quae humanam naturam assumpsit, ut
fieret victima pro mundi peccatis. Sed quid ad
hoc Iudaei? Tulerunt lapides, ut iacerent in
cum. Hic describitur extremum refugium Sathanae,
quod est uis et tyrannis. Hactenus egerunt
contra Christum conuicijs, Hypocrisi,
Sophistica: nunc tandem arma capiunt. Sed
Christus abscondit se et exit de templo. Quo
facto duo docet, vnum quod Ecclesia diuinitus
custodiatur aduersus tyrannidem Diaboli
et mundi. Alterum, quod non uelit suum verbum,
nec se in suo verbo esse apud eos, qui ipsum
palam persequuntur: sed tantum apud eos qui
se recipiunt et amant. Huic uero mediatori
cum Patre et Spiritu sancto, sit honor,
laus et gloria in saecula saeculorum
AMEN.
p.277
DOMINICA PALMARVM,
MATTHAEI 2.
Et cum appropinquasset etc.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Euangelium bis in anno legitur,
nempe Dominica prima Aduentus, et
Dominica Palmarum, sed non eadem de causa.
Nam Dominica Aduentus legitur, quia Prophetia
Zachariae concionatur in eo de Aduentu
Christi in mundum, qui futurus erat Rex
et saluator in se sperantium: Hodie autem legitur
propter Historiam, quae hoc die gesta est,
nempe sexto die antequam pateretur.
Summa autem Euangelij est, quod Christus
super Asinam et pullum eius adductos per
discipulos sedens, equitauit versus Hierusalem,
cui populus acclamabat Hosanna filio Dauid,
et palmas strauerunt in via et vestes suas: Deinde
quod ingressus eiecerit ementes et uendentes
etc.
Loci sunt tres:
I. Descriptio regis Christi et eius
regni.
p.278
II. De ciuibus huius regis et eorum
officio.
III. De ijs quae in templo contigerunt,
postquam eo Christus est
ingressus.
DE PRIMO.
De hoc lege Dominica prima Aduentus
qui ibi est secundus locus.
DE SECVNDO.
Hic fuit tertius Dominica prima Aduentus:
vnde petatur explicatio vsque ad paragraphum
de vsu Aduentus.
DE TERTIO.
Tertius locus est historia eorum quae contigerunt
in templo, postquam eo Christus ingressus
est. Haec historia in quatuor partes
distribui potest quae sunt:
1. Eiectio ementium et vendentium in
templo et eius facti ratio.
2. Sanatio claudorum et caecorum in
templo.
3. Defensio puerorum clamantium Hosanna
filio Dauid.
4. Fremitus principum, sacerdotum et scribarum
aduersus Christum.
DE PRIMA PARTE.
Narrat Euangelista, quod Dominus ingressus
sit templum et eiecerit ementes et vendentes.
p.279
Deinde quod causam sui facti addat,
cum inquit: Domus mea, domus orationis
uocabitur, uos autem fecistis illam speluncam
latronum. In facto tria perpendenda sunt. 1.
facti occasio, 2. factum ipsum, 3. significatio facti.
Occasio facti fuit inexplebilis Auaritia sacerdotum,
qui ideo haec ordinarunt, ut qui vellent
offerre, haberent ad manum venale quicquid
cuperent. Horum Auaritia cum sit damnanda,
cauere sibi debent ministri Euangelij,
ne artes expilandi plebem quaerant: quemadmodum
in papatu factum est, vbi Missas, indulgentias,
et alias nugas habuerunt venales in propriam
et aliorum damnationem. 2. Perpendendum
est Christi factum: nam hoc facto testatur
se regem, summum pontificem, et diuini cultus
praesidem esse: Alioqui priuata authoritate manum
non admouisset: sed voce tantum dolorem
animi declarasset. Hoc factum Christi imitari
debet et magistratus pius, et praesides cultus
diuini, ne extent in templis Christianorum
pollutiones cultus diuini. Alij, quibus non est
ea authoritas, debent dolere, et voce testari,
quod cultus diuini corruptelas improbent. 3.
Significatio huius facti est perpendenda: nam
vt templum pollutum erat: ita significauit spiritualem
fore templi purgationem per suam
mortem et resurrectionem gloriosam.
p.280
Deinde in causa huius facti, quae exprimitur
hisce verbis: Domus mea domus orationis
uocabitur, uos autem etc. duo discamus:
Primum quod templum sit visibilis sedes diuini
cultus. Etsi enim omnis locus est pijs
templum, siquidem licet vbique Deum inuocare:
tamen templum communis locus est, in
quo conuenire et precari, et alia, quae ad pietatis
externam disciplinam attinent, exercere
oportet. Alterum, ut nos habeamus templa
destinata cultui diuino in honore, et seruemus
ea munda ab idolis et idolorum cultu. Verum
adeo, proh dolor, adhaeret multis Papistica
superstitio, ut ne idolum de suo templo tolli
permittant. Sed de hac re alias plura.
DE SECVNDA PARTE.
Secunda pars rerum gestarum a Christo in
templo est, quod claudos et caecos ad se uenientes
sanauerit: quo facto testatur primum,
quod sit uerus Messias. Nam Propheta Isaias
praedixit, ut cum uenisset Messias, talia miracula
aederet. 2. Significat hoc factum officium
Messiae, quod est destruere opera Sathanae:
nam cum morbum tollit Christus, causam etiam
amouet: causa autem morbi omnis, est peccatum.
3. Vsum templi indicat symbolo, quod eo
p.281
destinatum esse debet, ut nos a spiritualibus morbis
purgemur, quod fit dum uerbo, quod illic
praedicatur, credimus, et credentes abluimur a
peccatis nostris sanguine Iesu Christi, sicuti Iohannes
dicit: sanguis Iesu Christi emundat nos
ab omni iniquitate.
DE TERTIA PARTE.
Cum pueri clamarent in templo Hosanna
filio Dauid et obiurgarentur a Pharisaeis, Christus
puerorum patrocinium sumit, et eorum
factum scripturae testimonio comprobat. Nonne
legistis, inquit, ex ore infantium et lactentium
perfecisti laudem.
Hic habemus quod discamus ab utrisque,
hoc est, a pueris et a Christo. A pueris primum
discant nostri pueri Christum agnoscere et
praedicare. Christus enim cum dicit regnum
coelorum pertinere ad pueros, profecto uult
puerorum fide et uoce laudari et celebrari: sed,
proh dolor, multi sunt pueri, qui non solum
ignorant Christum, verumetiam adeo corrupte
sunt educati, ut nihil aliud didicerint quam
iurare, mentiri, turpiter loqui, et alias nequitias
exercere, qui non solum ipsi aliquando suae
nequitiae dabunt poenas: verumetiam parentes
ipsorum a Deo punientur, qui pueros ipsis in
p.282
pietate erudiendos dedit, adeo sacrilege neglexerunt.
Deinde discamus a pueris, Christum
confiteri in medio hostium eius. Hic aderant
Pharisaei et scribae praecipui gubernatores Reipublicae
istius, qui Christum persequebantur et
irascebantur omnibus, qui Christo aliquem honorem
exhibuerunt: Verum hac seuitia non
sunt absterriti pueri, sed quo magis prohibebantur,
eo magis clamabant: ea enim est uis fidei,
quod ubicunque sit, non possit caelari, sed
semper prorumpat in Dei laudes. Hoc officium
ab omnibus requiritur, iuxta illud Pauli dictum
Rom. 10. Corde creditur ad iusticiam, ore fit
confessio ad salutem.
A facto Christi discamus primum quod
velit eos, qui sibi credunt, tueri. Deinde, quod
exemplo Christi ratione vocationis debeamus
innocentiam aliorum tueri, et praecipue patrocinio
nostro pijs adesse, ne ab impijs
opprimantur.
DE QVARTA.
Fremitus principum, sacerdotum et scribarum
aduersus Christum, longe ante praenunciatus
fuit voce Dei et Prophetarum: Nam
cum Deus Gen. 3. praedicit fore, vt semen serpentis
calcaturus sit semen mulieris, significat
quod Sathan, et eius membra homines prophani
p.283
et impij sint Christum et Ecclesiam persecuturi.
Et Dauid Psal. 2. non solum hunc fremitum
Iudaeorum aduersus Christum Spiritu
praeuidit, cum ait: Quare fremuerunt gentes et
populi meditantur inania: verumetiam ex dicto
Genesis promittit futurum, vt semen mulieris,
id est, Christus, et omnes in illum credentes
sint superaturi Sathanam et ipsius membra.
Qua autem in re consistit ista victoria, Dauid in
eodem Psalmo indicat, cum ait: Beati omnes
qui confidunt in eo. Quare nos Sathanae et
eius membris renunciemus et firma fiducia recumbamus
in Christum victorem Sathanae
et donatorem aeternae vitae, cui honor
et gloria in saecula,
AMEN.
DE COENA DOMINI
I. CORINTH. II.
Ego accepi a Domino, quod et tradidi
uobis, quod Dominus IESVS in ea
nocte qua traditus est, accepit panem: et postquam
gratias egisset, fregit, ac dixit: Accipite,
edite: Hoc meum est corpus, quod pro uobis
frangitur, hoc facite in mei commemorationem.
Ad eundem modum et poculum,
p.284
peracta coena, dicens: Hoc poculum
nouum testamentum est in meo sanguine:
hoc facite quotiescunque biberitis in mei commemorationem.
Quotiescunque enim comederitis
panem hunc, et de poculo hoc biberitis,
mortem Domini annunciabitis, donec
uenerit. Itaque quisquis ederit panem hunc,
aut biberit de poculo Domini indigne, reus
erit corporis et sanguinis Domini. Probet
autem homo seipsum, et sic de pane illo edat,
et de poculo illo bibat. Nam qui edit aut bibit
indigne, iudicium sibijpsi edit et bibit, non
dijudicans corpus Domini.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc festum ideo institutum est ut Historia
institutionis coenae Dominicae hoc die
in Ecclesia tractetur, quo uerus huius sacrae
coenae usus intelligi possit. Nam cum Christus
pridie, antequam pateretur, hanc coenam institueret,
mandatum dedit discipulis, ut hanc
coenam in sui conseruarent memoriam. Quare
necesse est, magnas et graues causas esse, cur
necessarium sit, huius coenae institutionem
magnifacere. Nisi enim causas institutae huius
coenae diligenter perpenderimus, non possumus
satis admirari saluatoris nostri bonitatem,
p.285
qui, cum esset in grauissimo dolore propter imminentem
mortem, voluit tamen hanc instituere
et eam commendare Ecclesiae, in firmissimum
Sacramentum nostrae salutis per ipsum
partae, in quo perpetuo conseruatur foederis
inter Deum et hominem sanciti sanguine Christi
memoria. Verum ut nos possimus de hac coena
distinctius doceri proponam tres locos, quos
hoc tempore explicabo per Dei gratiam.
Loci tres:
I. Institutae huius coeneae circumstantiae,
et significationes, unde colligetur
eius plena descriptio.
II. Vera et legitima probatio eorum
qui hac coena vtiliter uti volunt.
III. Verus vsus legitimaque meditatio
huius coenae.
DE PRIMO.
Multae circumstantiae sunt in Historia institutionis
huius coenae, quas ordine ex textu
proponam.
PRIMA est temporis: ita enim habent
uerba textus: Dominus noster IESVS CHRISTVS
in ea nocte, qua tradebatur. Nam die
p.286
Iouis sero, antequam die veneris sequenti crucifigeretur,
hanc coenam instituit: vnde duo
colligamus. Primum quantum necesse est fuisse
amorem Christi erga nos, qui cum sciret se postridie
passurum, voluit tamen hanc perpetui
suorum beneficiorum memoriam instituere.
Alterum, quod huius coenae celebratio debeat
a nobis fieri in uera poenitentia, quemadmodum
postea rursus dicetur.
SECVNDA circumstantia est de conuiuis,
qui fuerunt in hac coena in ea praefuit Christus:
aderant discipuli boni et mali. Boni quidem
fuerunt infirmi valde: malus fuit solus proditor
Iudas. Hinc docemur quod Christus uelit
semper adesse huic coenae, et quod coena haec
pertineat ad discipulos Christi, et tametsi impij
quoque se immiscent: cedit tamen haec coena illis
in iudicium et damnationem, quemadmodum
postea rursus dicetur.
TERTIA circumstantia est benedictionis:
nam accepto pane gratias egit. Si filius Dei ante
vsum rerum egit gratias, quid nos decet?
QVARTA circumstantia est elementorum:
nam pane et vino vsus est in huius coenae institutione.
Quemadmodum enim homo externus
alitur pane et uino: ita spiritualiter internus
homo alitur corpore et sanguine Christi.
QVINTA circumstantia est rerum, quae inuisibiliter
p.287
adsunt in hac coena: ut sunt uerum corpus
et verus sanguis domini nostri Iesu Christi.
SEXTA circumstantia est mandatum; mandat
enim ut Ecclesia perpetuo hunc ritum celebrandae
coenae retineat: Hoc facite inquit.
SEPTIMA Circumstantia est foederis noui:
hic calix, inquit, nouum testamentum est in
meo sanguine. Cur autem vocatur haec coena
nouum testamentum, postea dicetur.
OCTAVA circumstantia est finis institutae
coenae quae his verbis exprimitur: Hoc facite,
inquit, in mei recordationem, hoc est, quotiescunque
vtimini hac coena, memoriam beneficiorum,
id est, Passionis et Resurrectionis meae
recolite, et annunciate mortem meam donec
veniam.
NONA circumstantia ex octaua sequitur,
nimirum quod celebratio huius coenae pertineat
ad adultos tantum, qui possunt doceri de
morte Domini et qui publice gratias agere
possunt Domino pro beneficijs suis.
Hae sunt circumstantiae huius coenae diligenter
perpendendae: Nunc quae sunt huius
coenae significationes ostendam: nam vt agnus
Paschalis plures habuit significationes in veteri
testamento: ita et haec sacra Christi coena, quae in
locum agni Paschalis successit. Vt ergo agnus
Paschalis 1. admonebat populum de beneficio
p.288
olim praestito, id est, de liberatione a seruitute
Aegyptiaca. 2. Confirmabat fidem utentium. 3.
Adumbrabat futuram victimam Christi. 4.
Perpetui foederis inter Deum et homines typus
erat: Ita coena haec habet quoque uarias significationes:
idque partim respectu praeteriti temporis,
partim praesentis, partim futuri, partim
aeternitatis: quas significationes nunc exponam
quam possum clarissime: Deus adsit et mihi
docenti et uobis audientibus, ut in Dei gloria
cedat et in nostri salutarem instructionem.
Quae est significatio coenae respectu praeteriti
temporis? si tempus praeteritum respicimus,
est haec sacra coena commemoratio quaedam
historiae de passione Domini, iuxta Christi
mandatum: Hoc facite in mei commemorationem:
Quotiescunque ergo uel ipsi accedimus
ad coenam, uel alioqui intersumus coenae
celebrationi, debemus meminisse mortis, sepulturae
et resurrectionis Domini.
Quae est significatio coenae respectu praesentis
temporis? Primum significat nos uniri
et incorporari Christo idque spiritualiter. Ita
enim Paulus docet, cum ait; calix benedictionis
cui benedicimus, nonne communio sanguinis
Christi est? panis quem frangimus, nonne communio
corporis Christi est? hoc est, communicatio
corporis et sanguinis Domini facit nos
p.289
habere quandam communionem cum Christo.
Deinde significat nos quoque vniri inter
nos spiritu Christi, qui vna hanc coenam communicamus:
Cuius communionis symbolum
vnus panis existit, vt Paulus testatur, cum ait:
Quoniam vnus panis vnum corpus sumus multi.
Quemadmodum enim panis, ex multis compactus
est granis: ita qui vna communicant, in
vnum corpus, cuius caput est Christus, spiritualiter
coalescunt: atque ideo Paulus hanc Christi
coenam vocat communionem. Hinc quidam
ex sanctis patribus ait: coena dicitur communio.
1. Quia communicamus per ipsam Christo.
2. Quia participamus eius carnem et diuinitatem.
3. Quia communicamus et vnimur
inuicem per ipsam.
Deinde significat haec coena nos spiritualiter
ali et sustentari corpore et sanguine Christi.
Vt enim panis et vinum corpora humana
nutriunt, augent, conseruant, exhilarant: ita
corpus Christi et sanguis alit, auget, conseruat
et exhilarat animas nostras ad vitam aeternam,
modo vera fides in nobis sentiatur.
Quae est significatio huius coenae respectu
futuri temporis? Haec sacra coena significat,
quod virtute corporis Christi resuscitati ex
mortuis nostra quoque corpora olim resurgant,
ut fiant conformia glorioso corpori Christi.
p.290
Vnde Paulus: si Christus resurrexit et nos resurgemus,
vt fruamur perpetua praesentia
Christi corporis in omni aeternitate. Vnde quidam
sancti Patres hanc coenam vocarunt viaticum,
quia admonebat ante mortem sumentes
hanc coenam, quod Christus esset ipsis uia ex
his aerumnis ad aeternam beatitudinem.
Quae est significatio coenae Domini respectu
aeternitatis? Est perpetuum fauoris Dei erga
homines testimonium nullo tempore mutationi
obnoxium, ac propterea vocat ipse Do
minus hanc suam coenam nouum testamentum,
vt quod nulli vetustati unquam obnoxium fiat.
Verum vt hoc intelligatur clarius, dicam breuissime,
quae in omni testamento concurrant:
et quomodo illa quae in omni testamento concurrunt,
etiam hic adsint: ad haec quid sit nouum
testamentum.
In omni testamento sunt quinque. 1. Testator
qui facit testamentum. 2. Bona quae testator legat.
3. Scripti haeredes. 4. Mors testatoris. 5.
Conditiones seruandae a scriptis haeredibus. In
hoc nouo testamento testator est Christus: haereditas
uitae aeternae possessio: Haeredes sunt
filij Dei, id est, omnes qui credunt in Christum:
Mors testatoris Christi intercessit. Nam mortuus
est et sepultus, et resurrexit tertia die: conditiones
seruandae a scriptis haeredibus sunt, vt
p.291
in Christum credant eique obtemperent, ac uitae
innocentiam tueantur vsque ad finem, et si lapsi
fuerint in peccatum, seriam ante mortem agant
poenitentiam. Hinc iam quid sit nouum testamentum
concludamus hoc modo: Nouum testamentum
est foedus aeternum, sancitum morte
testatoris Iesu Christi de gratia Dei, remissione
peccatorum et donatione vitae aeternae,
promissa omnibus gentibus et populis in Christum
crucifixum credentibus.
DE SECVNDO.
Cum Paulus dicit: Probet se ipsum homo
et sic de pane illo edat et de calice bibat: nam
qui ederit indigne aut qui biberit indigne,
iudicium sibi edit et bibit. Haec verba Pauli
quatuor confirmant. 1. Quod usus coenae in Ecclesia
debeat esse. 2. Quod sit necessaria ante
vsum huius coenae probatio. 3. Quod indigne
vsurpans hanc coenam grauissime peccet. 4.
Quod haec coena tantum porrigenda sit ijs qui
se probare possunt. De secundo tantum dicam,
videlicet quo nodo vnusquisque se probare debeat,
qui hac coena vtiliter uti cupit.
Quomodo ergo debet se probare qui hac
coena uult uti? hoc Paulus docet. 2. Cor. 13. his
uerbis: vos ipsos probate num sitis in fide: vos ipsos
probate. An non cognoscitis uosmetipsos, quod
p.292
Christus sit in vobis? Ex quibus verbis intelligitur,
quod iusta probatio in hoc sita est, ut
vera sentiatur fides et Christi praesentia in nobis,
hoc est, ut planioribus verbis dicam: is probatus
est et digne accedit ad sacram Christi
coenam, qui reuerenter in timore Dei, in vera
poenitentia, in vera fiducia et cum pio proposito
ad hanc coenam accedit: et contra, qui sine
reuerentia, sine timore Dei, sine vera poenitentia,
sine vera fiducia et cum proposito peccandi
accedit, is indigne accedit non diiudicans
corpus et sanguinem Domini, et sibi iudicium
manducat: quare omnis qui accedit hanc coenam
et habet animum manendi in suis peccatis,
is blasphemus est, et cum Iuda Sacramentum
sumit.
Vt autem rudes homines, non temere piae
sumant hanc coenam adire, vtilis est instituta
disciplina confessionis et absolutionis in Ecclesijs
nostris: Nam haec disciplina multum
iuuat ad hoc, vt quis se legitime probare
possit.
Verum vt de confessione et absolutione
recte indicare possimus: Primum sciendum
est, quod ut duplex est confessio: Ita et duplex
absolutio. Vna confessio est coram Deo tantum,
cum videlicet quis suum peccatum coram
Deo confitetur, agnoscit se peccatorem, et petit
p.293
veniam propter Christum: sine tali confessione
nullus adultus saluatur. Sic confessus est
Dauid, cum inquit: Miserere mei Deus quia
peccaui tibi: ne intres in iudicium cum seruo
tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo
omnis viuens. Sic et Daniel confessus est, quando
ait: Peccauimus et inique egimus cum patribus
nostris. Sic publicanus, quando non audebat
eleuare faciem in coelum: sed percussit
pectus suum dicens: Deus propitius esto mihi
peccatori. Huic confessioni respondet absolutio,
quae fit per solum Deum: et haec fit quando
homo credit promissioni gratuitae. Quicunque
enim credit, est a peccato iustificatus,
id est, absolutus a peccato: Nam cum peccatum
sit defectus a lege et voluntate Dei, cum
obligatione ad aeternam mortem et damnationem,
erit profecto absolutio, liberatio hominis
credentis, ab obligatione ad aeternam
mortem et damnationem. Sic absolutus est
Manasses, Dauid, latro in cruce, Magdalena.
Ita nos quotidie absoluimur, quando dicimus
ex vero corde: credo remissionem peccatorum
et cum precamur ex fide, remitte nobis debita
nostra. Hoc dictum sit de primo genere confessionis
et eiusdem absolutione.
Alia confessio est disciplinae, cum homo
consilij, doctrinae et confirmandae fidei suae causa
p.294
accedit ministrum Ecclesiae, agnoscit se peccatorem,
petit consolationem, cupit erudiri verbo
Dei, quo ipsius conscientia tranquilla reddi
possit. Hic minister uerbi debet eum, qui sic
confitetur, erudire: et si nouit ipsum, debet uicia,
quae in eo animaduertit, ipsi indicare: debet
ostendere ei magnitudinem irae Dei aduersus
impoenitentes: et rursus, si confitens dolet ob
suum peccatum, et promittit emendationem, debet
eum consolari promissionibus Euangelij: et si
dicat se promissionibus credere, debet ei minister
Christi nomine testari, quod habeat Deum
propitium, et annunciare illi remissionem peccatorum
in nomine Patris et Filij et Spiritus
sancti, cum seria admonitione de peccato in
posterum uitando, ne posteriora eius hominis
fiant peiora prioribus. Atque haec sint dicta de
secundo confessionis genere, et absolutione
quae ei respondet. De confessione publica, et
absolutione publica alio tempore dicendum est,
item de confessione quae fit fratribus quos
offendimus.
DE TERTIO.
Iam restat, ut quis sit uerus usus et quae sit
huius sacrae coenae legitima meditatio, dicamus.
Cum ergo haec sacra Christi coena, sit Sacramentum
nostrae per uictimam Christi redemptionis,
haec ordine sunt meditanda et serio aestimanda
in huius sacrae coenae perceptione.
p.295
PRIMO in mentem communicantibus
uenire debet causa mortis Christi, nempe peccatum
generis humani Rom. 4. mortuus est
propter peccata nostra. Esaiae 43. percussit eum
propter iniquitates nostras.
SECVNDO cogitandus est finis uictimae
Christi, qui est ut nos redimeret a iure peccati
et mortis. 2. Cor. 5. Eum qui non nouit peccatum,
fecit peccatum, vt nos fieremus iusticia
Dei in ipso. 1. Johan. 1. Sanguis Iesu Christi purgat
nos ab omni iniquitate. Iohan. 1. Agnus
Dei tollit peccata mundi.
TERTIO, ex praestantia huius victimae cogitandum
est, quantum necesse est fuisse iram
Dei aduersus peccatum, quae non potuit hostijs
expiari nisi hostia filij Dei unigeniti.
QVARTO cogitanda est maxima misericordia
Dei, qui uoluit nos miseros peccatores in
gratiam recipere propter filij satisfactionem,
VINTO cogitandus est ingens amor filij
Dei, qui natura humana assumpta uoluit fieri
uictima pro nobis et in se diriuare iram Dei, et
iusticiae Dei crucis supplicio satisfacere. Haec
omnia uult nos cogitare filius Dei, cum iubet
ut haec coena fiat in sui recordationem.
Cum haec ita meditamur, ex contemplatione
irae Dei nascitur contritio, ex cogitatione misericordiae
et piacularis uictimae fides: ex quibus
p.296
gratiarum actio, confessio, patientia et aliae
virtutes, de quibus haec coena nos admonet.
Breuiter vt ipse filius Dei nobiscum foedus
facit quod nos clementer recipiat: Ita nos
vicissim cum ipso foedus facimus, quod ei credamus
et beneficia eius grati accipiamus: quod
vt vere faciamus donet nobis huius coenae
institutor IESVS CHRISTVS, cui cum
Patre et Spiritu sancto, honor
et gloria in saecula,
AMEN.
PASSIO DOMINI NOSTRI
IESV CHRISTI, IVXTA
ORDINEM HISTORIAE CONCINNATA,
EX COLLATIONE QVATVOR
EVANGELISTARVM.
Et cum hymnum cecinissent, egressus IESVS
ibat, ut solitus erat trans torrentem
Cedron in montem oliuarum. Secuti sunt autem
illum et discipuli. Tunc dicit illis, Omnes
uos scandalum patiemini in me in ista
nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem
et dispergentur oues gregis. Postquam
autem surrexero, praecedam uos in
Galileam. Respondens autem Petrus ait
p.297
illi, Et si omnes scandalum passi fuerint in te,
ego tamen nunquam scandalum patiar. Ait
illi Iesus, Amen dico tibi, quod hodie in nocte
hac priusquam bis gallus cecinerit, ter abnegabis
me. At ille uehementius dicebat,
Immo si me oportuerit commori tibi non te
abnegabo. Similiter autem et omnes discipuli
dicebant.
Tunc uenit Iesus cum illis in uillam quae
dicitur Gethsemani, ubi erat hortus in quem
introiuit ipse et discipuli eius. Nouerat autem
et Iudas proditor eius locum, quia frequenter
Iesus conuenerat illuc cum discipulis
suis. Tunc Iesus ait illis, Sedete hic donec
uadam et orem illic. Et assumpto secum Petro
et Iacobo et Iohanne duobus filijs Zebedaei,
coepit expauescere, dolere et grauiter
angi. Et dicit illis, Tristis est anima mea
usque ad mortem. Manete hic et uigilate mecum,
orantes ne intretis in tentationem. Et
progressus pusillum ab eis ferme ad iactum
lapidis, positisque genibus, procidit in faciem
suam prostratus in terram, et orauit, ut si
possibile esset transiret a se hora, dicens:
Abba, pater mi, omnia possibilia sunt tibi, si
possibile est, transeat a me calix iste, uerumtamen
non sicut ego uolo, sed sicut tu. Et uenit
ad discipulos et reperit eos dormientes,
p.298
et dicit Petro: Simon dormis? Adeo non potuistis
una hora uigilare mecum? Vigilate et
orate, ut ne intretis in tentationem. Spiritus
quidem promptus est, sed caro infirma. Rursus
altera uice abijt et orauit, dicens: Pater
mi, si non potest hic calix transire a me, nisi
bibam illum, fiat uoluntas tua. Er reuersus
inuenit illos iterum dormientes. Erant enim
oculi eorum grauati, neque sciebant quid responderent.
Ex relictis illis, iterum abijt, et
orauit tertio eundem sermonem, dicens:
Pater, si uis, transfer calicem hunc a me, uerumtamen
non mea uoluntas, sed tua fiat.
Apparuit autem illi Angelus de coelo
confortans eum. Et correptus labore, prolixius
orabat. Et erat sudor eius sicut guttae
sanguinis decurrentes in terram. Et cum surrexisset
a deprecatione uenissetque ad discipulos
suos, reperit eos dormientes prae moestitudine.
Et ait illis: Dormite posthac et requiescite,
quid dormitis? Sufficit. Ecce appropinquauit
hora, et filius hominis traditur
in manus peccatorum. Surgite, eamus,
ecce appropinquauit qui me tradit, orate autem
ne intretis in tentationem.
Et continuo adhuc eo loquente, ecce
Iudas unus e duodecim, accepta cohorte et
p.299
ministris a pontificibus ac Pharisiaeis et senioribus
et scribis, antecedens turbam multam,
uenit illuc cum laternis ac facibus cum
gladijs et fustibus. Dederat autem hic proditor
commune signum illis, dicens: Quemcunque
osculatus fuero is est, comprehendite
illum, et abducite caute. Iesus itaque
sciens omnia quae uentura erant super se, pro
cessit ac dixit eis: Quem quaeritis? Responderunt
ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus,
Ego sum. Stabat autem et Iudas qui prodebat
eum cum ipsis. Vt ergo dixit eis, ego
sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
Iterum ergo interrogauit eos, Quem
quaeritis? Illi autem dixerunt, Iesum Nazarenum.
Respondit Iesus, Dixi uobis quod
ego sim. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire,
ut impleretur sermo quem dixerat: Ex ijs
quos dedisti mihi non perdidi quenquam.
Et appropinquauit Iesu Iudas, ut oscularetur
eum, confestimque accedens dixit: Rabbi
aue, ac deosculatus est eum. Dixitque
illi sesus: Amice ad quid ades? Iuda, osculo
filium hominis prodis? Tunc accesserunt et
manus suas iniecerunt in Iesum, et comprehenderunt
eum. Videntes autem ij qui circa
ipsum erant quod futurum erat, dixerunt ei:
Domine percutiemusne gladio? Sim ergo
p.300
Petrus cum haberet gladium, eduxit eum, et
percussit summi sacerdotis seruum, et abscidit
auriculam eius dexteram. Erat autem nomen
seruo Malchus. Respondens autem
Iesus, ait, Sinite hucusque. Et ait Petro: Immitte
gladium tuum in uaginam. Omnes
enim qui acceperint gladium, gladio peribunt.
An putas quod non possum nunc rogare
Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam
duodecim legiones Angelorum? an non bibam
calicem quem dedit mihi Pater? Quomodo
ergo implebuntur scripturae quia sic
oportet fleri. Et cum tetigisset auriculam serui,
sanauit eum. In illa autem hora dixit Iesus
ad eos qui uenerant ad se, principes sacerdotum
et magistratus templi et seniores. Tanquam
ad latronemi existis cum gladijs [glandijs ed.] et
fustibus ad comprehendendum me, quotidie
apud uos sedebam docens in templo, et non
extendistis in me manus. Sed haec est hora
illa uestra et potestas tenebrarum, ut impleantur
scripturae. Hoc autem totum factum
est ut complerentur scripturae Prophetarum.
Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt.
Et unus quispiam adolescentulus sequebatur
illum, amictus sindone super nudum, et
comprehendunt illum adolescentuli. Ille uero
relicta sindone, nudus effugit ab illis.
p.301
Cohors igitur et tribunus ac ministri
Iudaeorum comprehensum Iesum ligauerunt,
et abduxerunt eum ad Annam primum.
Annas erat socer Caiphae, qui erat pontifex
anni illius. Erat autem Caiphas is qui consilium
dederat Iudaeis quod expediret unum
hominem mori pro populo. Et duxerunt eum
ad Caipham pontificem, id est, principem sacerdotum,
ubi omnes summi sacerdotes,
scribae et seniores conuenerant. Sequebatur
autem Iesum eminus Simon Petrus et alius
discipulus usque ad atrium pontificis: Discipulus
autem ille erat notus pontifici, et introiuit
cum Iesu in atrium pontificis. Petrus
autem stabat ad ostium foris. Exiuit ergo
discipulus ille alter, qui erat notus pontifici,
et dixit ostiariae, et introduxit Petrum. Stabant
autem serui et ministri, qui prunas congesserant
inferius in medio aulae, quia frigus
erat, et calefaciebant se. Erat autem cum eis
et Petrus stans et calefaciens se, ut uideret
finem. Ancilla ergo summi sacerdotis, quae
erat ostiaria, ad lumen Petrum se calefacientem
intuita, defixis in illum oculis dixit: Et
tu cum Iesu eras, Num et tu ex discipulis es
hominis istius? At ille abnegauit coram omnibus
dicens: Mulier, non sum, Non noui
illum, neque scio, quid dicas.
p.302
Pontifex ergo interrogauit Iesum de discipulis
suis et de doctrina ipsius. Respondit
ei Iesus: Ego palam locutus sum mundo.
Ego semper docui in synagoga et in templo
quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto
locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga
eos qui audierunt quid locutus sim
ipsis. Ecce hi sciunt quae dixerim ego. Haec
autem cum dixisset, unus assistens ministrorum
dedit alapam lesis, dicens: Siccine respondes
pontifici: Respondit ei Iesus: Si mala locutus
sum testare de malo, sin bene, cur me caedis?
Miserat eum Annas uinctum ad Caipham
pontificem.
Stabat autem Simon Petrus in uestibulo
et calefaciebat se. Et pusillum post prima
negationem, cum exiret ad uestibulum gallus
cecinit, et uidit eum altera ancilla, et rursum
coepit dicere ijs qui astabant ibi: Et hic
erat cum Iesu Nazareno. Dicunt ergo ei,
Num et tu ex discipulis eius es? Et alius dixit,
Et tu de illis es. Et iterum negauit cum
iureiurando, dicens: Homo, non sum: sed neque
noui hominem. Et post pusillum, interuallo interiecto
fere unius horae, alius quidam affirmabat
cum ijs qui astabant, dicens: Vere et tu ex
illis es. Nam et Galilaeus es, et loquela tua te
manifestum facit. Dicit ei unus ex seruis
p.303
pontificis, cognatus eius cuius absciderat
Petrus auriculam, Nonne ego te uidi in horto
cum illo? Tunc coepit execrari ac deierare,
non noui hominem istum de quo dicitis.
Er continuo adhuc illo loquente gallus iterum
cecinit. Et conuersus Dominus intuitus est
Petrum. Et recordatus est Petrus uerbi Domini
Iesu, qui dixerat ei, Priusquam gallus
cecinerit his, ter me negabis. Et egressus foras
fleuit amare.
Principes autem sacerdotum et seniores
et totum concilium quaerebant falsum testimonium
contra Iesum, ut morti eum traderent,
et non inueniebant etiam cum multi
falsi testes accessissent, non enim erant satis
idonea testimonia. Nouissime autem uenerunt
duo falsi testes, et testimonium falsum
ferebant aduersus illum, dicentes: Nos audiuimus
eum dicentem: Ego possum diruere et
diruam templum hoc Dei, quod est manibus
factum, et tribus diebus aliud sine manibus
factum extruam. Et ne sic quidem satis idonea
erant testimonia illorum. Et surgens
summus sacerdos in medium, interrogabat
Iesum, dicens: Nihil respondes? Cur isti
aduersum te dicunt testimonia? Iesus autem
tacebat, neque quicquam respondebat. Rursus
princeps sacerdotum interrogauit et
p.304
dicit illi: Tu es ille Christus filius benedicti?
Adiuro te per Deum uiuum, ut dicas nobis
an tu sis Christus filius Dei. Dicit illi Iesus:
Tu dixisti, ego sum. Verumtamen dico uobis:
Amodo uidebitis filium hominis sedentem
a dextris uirtutis, et uenientem in nubibus
coeli. Tunc princeps sacerdotum disscidit
uestimenta sua, dicens: Blasphemauit, quid
insuper egemus testibus? Ecce nunc audistis
blasphemiam eius, quid uobis uidetur? Illi
uero omnes condemnauerunt eum, dicentes:
Reus est mortis. Tunc uiri qui tenebant
Iesum, illudentes ei, expuerunt in faciem eius,
et colaphis eum caeciderunt. Alij uero cum
obtexissent faciem illius, palmas in faciem
eius dederunt, maxime serui, dicentes: Vaticinare
nobis Christe, quis est ille qui te percussit?
Et alia multa conuiciantes dicebant
in eum.
Mane autem facto conuenerunt omnes
principes sacerdotum et scribae senioresque
populi ac totum concilium, et inierunt consilium
aduersus Iesum ut eum morti traderent.
Et duxerunt eum in concilium suum, dicentes:
Num tu es ille Christus? Dic nobis. Et
ait illis: Si uobis dixero, non creditis: quod si
etiam interrogauero, non respondebitis mihi
neque dimittetis. Ex hoc tempore erit filius
p.305
hominis sedens a dextris uirtutis Dei. Dixerunt
autem omnes: Tu ergo es filius Dei?
Qui ait: Vos dicitis me esse. At illi dixerunt:
Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi
enim audiuimus ex ore eius. Et surgens
uniuersa multitudo eorum uinctum abduxit
Iesum a Caipha in praetorium, tradiditque Pontio
Pilato praesidi. Erat autem adhuc mane.
Tunc uidens Iudas qui eum tradiderat
quod damnatus esset, poenitentia ductus retulit
triginta argenteos principibus sacerdotum
et senioribus, dicens: Peccaui tradens
sanguinem innoxium. At illi dixerunt:
Quid ad nos? Tu uidebis. Et proiectis argenteis
in templo, recessit, et abiens laqueo
se suspendit: Suspensus autem crepuit medius,
et effusa sunt omnia uiscera eius. Principes
autem sacerdotum acceptis argenteis,
dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam,
quia precium sanguinis est. Consilio
autem inito, emerunt ex illis argenteis mercede
iniquitatis agrum figuli in sepulturam
peregrinorum. Et innotuit omnibus habitantibus
Hierosolymae, ita ut appellaretur
ager ille lingua illis uernacula Akel dama,
hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum
diem. Tunc impletum est quod dictum est
per Ieremiam Prophetam dicentem: Et acceperunt
p.306
triginta argenteos precium aestimati,
quem aestimatum emerunt a filijs Israel,
et dederunt es in agrum figuli, sicut constituit
mihi Dominus. Iudaei autem non introierunt
in praetorium, ne contaminarentur,
sed ut ederent pascha. Exiuit ergo Pilatus
ad eos foras et dixit: Quam accusationem
adfertis aduersus hominem hunc?
Responderunt et dixerunt ei, Si non esset hic
nocens, haudquaquam tibi tradidissemus
eum. Dicit ergo eis Pilatus, Accipite eum
uos, et secundum legem uestram iudicate
eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: Nobis non
licet interficere quenquam. Vt sermo Iesu
impleretur quem dixit, significans qua morte
esset moriturus.
Coeperunt autem illum grauiter accusare
summi sacerdotes et seniores de multis,
dicentes: Hunc deprehendimus euertentem
gentem, ac uetantem tributa dare Caesari et
dicentem se Christum regem esse. Introiuit ergo
iterum in pretorium Pilatus, et uocans Iesum
interrogauit eum, dicens: Tu es ille rex
Iudaeorum? Respondit Iesus stans ante cum:
A temetipso hoc tu dicis, an alij dixerunt
tibi de me? Respondit Pilatus: Num ego
Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt
te mihi, quid fecisti? Respondit Iesus.
p.307
Regnum meum non est ex hoc mundo.
Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri
mei utique decertarent, ne traderer Iudaeis.
Nunc autem regnum meum non est hinc.
Dixit itaque ei Pilatus. Ergo rex es tu? Respondit
Iesus, Tu dicis: Ego sum Rex. Ego
in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum
ut testimonium feram ueritati. Omnis qui
est ex ueritate audit uocem meam. Dicit ei
Pilatus: Quid est ueritas? Et cum hoc dixisset,
iterum prodijt ad Iudaeos, et dicit eis:
Ego nihil inuenio noxae in hoc homine. Et
cum accusaretur a principibus sacerdotum
et senioribus, nihil respondit. Pilatus autem
rursum interrogauit illum, dicens: Non respondes
quicquam? Ecce quam multa dicunt aduersum
te testimonia, non audis? Et non respondit
ei ad ullum uerbum, ita ut miraretur
praeses uehementer. At illi inualescebant,
Commouit populum, docens per uniuersam
Iudaeam, exorsus a Galilaea usque ad hunc locum.
Pilatus autem audita mentione Galilaeae,
interrogauit, num homo Galilaeus esset. Et
ut cognouit quod ad Herodis ditionem pertineret,
remisit eum ad Herodem, qui et ipse
Hierosolymis erat per id tempus.
Herodes autem uiso Iesu gauisus est
ualde. Tenebatur enim multo iam tempore
p.308
cupiditate uidendi illum, eo quod audiret
multa de eo, et sperabat se signum aliquod
uisurum ab eo fieri. Interrogabat autem
eum multis sermonibus. At ipse nihil ei respondebat.
Stabant autem principes sacerdotum
et scribae acriter accusantes eum.
Spreuit autem illum Herodes cum exercitibus
suis. Cumque illusisset, indutum ueste
alba, remisit ad Pilatum. Et facti sunt amici
inter se Pilatus et Herodes in eodem die,
nam antea simultates inter eos
intercesserant.
Pilatus autem conuocatis principibus
sacerdotum ac magistratibus et plebe, dixit
ad illos, Obtulistis mihi hunc hominem quasi
auertentem populum, et ecce ego coram
uobis interrogans, nullum crimen inuenio
in homine isto, ex his de quibus accusatis
eum, sed ne Herodes quidem. Nam remisi
uos ad illum, et ecce nihil dignum morte
actum est ei. Emendatum ergo illum
dimittam.
In festo autem necesse habebat et consueuerat
praeses turbae dimittere unum uinctum
quemcunque postulassent. Habebat
autem tunc uinctum insignem, uidelicet latronem,
qui dicebatur Barrabbas, qui cum
seditionis autoribus coniectus fuerat in carcerem,
p.309
qui per seditionem quandam in ciuitate
factam homicidium patrauerant. Et cum
acclamasset turba, coepit flagitare ut faceret
quemadmodum semper fecerat ipsis. Itaque
congregatis illis respondit Pslatus, Consuetudo
est uobis ut unum dimittam uobis in
Pascha. Vtrum ergo uultis dimittam uobis,
Barrabam, an Iesum regem illum Iudaeorum
qui dicitur Christus? Sciebat enim
quod propter inuidiam tradidissent illum
summi sacerdotes. Sedente autem illo pro
tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens:
Nihil tibi cum iusto illo, multa enim passa
sum hodie in somnis propter eum. Principes
autem sacerdotum et seniores concitauerunt
turbas, persuadentes ut sibi potius
dimitti peterent Barrabbam, Iesum uero
perderent. Respondens autem praeses ait
illis: Vtrum uultis uobis e duobus dimittam?
Et exclamauit simul uniuersa turba, dicens:
Tolle hunc et dimitte nobis Barrabbam.
Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, uolens
dimittere Iesum, et ait: Quid igitur
uultis faciam Iesu, quem dicitis regem Iudaeorum?
At illi rursum clamauerunt omnes:
Crucifige, crucifige cum. Ille autem tertio
dixit ad llos: Quid enim mali fecit? Nullum
crimen capitale comperio in eo. Castigatum
p.310
ergo dimittam illum. At illi magis clamabant,
dicentes: Crucifigatur. Et instabant
uocibus magnis postulantes ut crucifigeretur.
Et inualescebant uoces eorum ac summorum
sacerdotum.
Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum
et flagellauit. Milites autem praesidis abduxerunt
eum intro in atrium quod est praetorium,
et conuocant ad eum totam cohortem,
exutumque induunt purpura siue chlamide
coccina, et plectentes coronam de spinis
imponunt capiti eius, dantque harundinem
in dexteram eius, et genu flexo ante
eum, illudentes ei coeperunt salutare, dicentes:
Aue rex Iudaeorum: Et dabant ei alapas.
Et cum expuissent in eum, acceperunt harundinem
et percutiebant caput eius, et positis
genibus adorabant illum.
Exiuit iterum Pisatus foras, et dicit eis:
Ecce adduco eum uobis foras ut cognoscatis
quod nullam caussam in eo inuenio. Exiuit
ergo Iesus foras gestans spineam coronam
et purpureum pallium, Et dicit eis: Ecce homo.
Cum ergo uidissent eum pontifices et
ministri clamabant, dicentes: Crucifige,
crucifige. Dicit eis Pilatus, Accipite eum
uos et crucifigite. Ego enim non inuenio in
eo caussam. Responderunt ei Iudaei, Nos legem
p.311
habemus, et secundum legem nostram
debet mori, quia filium Dei se fecit. Cum ergo
audisset Pilatus hunc sermonem magis
timuit. Et ingressus est iterum in praetorium,
et dicit ad Iesum, Vnde es tu? Iesus autem
responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus,
Mihi non loqueris? Nescis quod potestatem
habeam crucifigendi te, et potestatem
habeam absoluendi te, Respondit Iesus,
Non haberes potestatem aduersus me ullam,
nisi tibi datum esset e supernis, propterea
qui me tradidit tibi maius peccatum habet.
Ex eo quaerebat Pilatus absoluere eum.
Iudaei autem clamabant, dicentes: Si hunc
absolueris non es amicus Caesaris. Quisquis
se regem facit contradicit Caesari.
Pilatus autem cum audisset hunc sermonem,
produxit foras Iesum, seditque pro tribunali
in loco qui dicitur lithostrotos, Hebraice
autem Gabbata. Erat autem parasceue paschae
hora ferme sexta, Et dicit Iudaeis, Ecce
rex uester. Illi autem clamabant, Tolle, tolle,
crucifige eum. Dicit eis Pilatus, Regem uestrum
crucifigam? Responderunt pontifices,
Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc
ergo Pilatus uidens quod nihil proficeret,
sed magis tumultus fieret, uolens turbae facere
satis, adiudicauit ut fieret quod illi postulabant.
p.312
Et accepta aqua abluit manus coram
populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine
huius iusti, uos uidebitis. Et respondens
uniuersus populus dixit, Sanguis eius super
nos et super filios nostros.
Dimisit autem illis Barrabbam, qui propter
seditionem et homicidium coniectus
fuerat in carcerem, quem poposcerant. Iesum
autem flagellatum et illusum tradidit
arbitrio illorum ut crucifigeretur.
Accipientes autem Iesum milites, exuerunt
eum purpura, et induerunt eum uestibus
proprijs et abduxerunt eum baiulantem
suam crucem ut crucifigerent. Exeuntes autem
inuenerunt quendam praetereuntem, hominem
Cyrenaeum, nomine Simonem, uenientem
ex agro, Patrem Alexandri et Rufi.
Hunc apprehendentes coegerunt, ut tolleret
crucem eius. Et imposuerunt illi crucem,
ut portaret post Iesum. Sequebatur autem
illum multa turba populi ac mulierum
quae plangebant et lamentabantur eum.
Conuersus autem ad illas Iesus dixit: Flliae
Hierusalem nolite flere super me, sed super
uobis ipsis flete et super filijs uestris. Quoniam
ecce uenient dies in quibus dicent. Beatae
steriles et ventres qui non genuerunt et ubera
quae non lactauerunt. Tunc incipient dicere
p.313
montibus, cadite super nos, et collibus,
operite nos, quia si in humido ligno haec faciunt,
in arido quid fiet? Ducebantur autem
et alij duo cum eo facinorosi, ut
interficerentur.
Et ducunt eum in locum qui dicitur hebraice
Golgatha, quod est si interpreteris,
caluariae locus. Et ibi dederunt ei acetum siue
myrrhatum uinum cum felle mixtum bibere.
Et cum gustasset, noluit bibere.
Et crucifixerunt eum in Golgatha, et cum
eo duos latrones, unum a dextris et alterum
a sinistris eius, medium autem Iesum, Et impleta
est scriptura quae dicit: Et cum iniquis
depuratus est. Erat autem hora tertia dum
crucifixerunt eum.
Iesvs autem dicebat, Pater remitte illis
nesciunt enim quid faciant.
Scripsit aurem et titulum Pilatus, id
est, inscriptionem causae illius, et posuerunt
super crucem ad caput Iesu, Erat auem scriptum:
IESVS NAZARENVS REX IVDAEORVM, Hunc
ergo titulum malti Iudaeorum legerunt, quia
prope ciuitatem erat locus, ubi crucifixus
est Iesus; Et erat scriptum literis Hebraicis
Graecis et latinis. Dicebant ergo Pilato pontifices
Iudaeorum, Noli scribere: Rex Iudaeorum,
sed quod ille dixerit: Rex sum Iudaeorum.
p.314
Respondit Pilatus, Quod scripsi,
scripsi.
Milites ergo cum crucifixissent Iesum.
acceperunt uestimenta eius, et fecerunt
quatuor partes, unicuique militi partem, et
tunicam. Erat autem haec tunica inconsutilis,
a summo contexta per tortum. Dixerunt
ergo inter se, Ne scindamus eam, sed sortiamur
de illa cuius sit, ut scriptura impleretur
quae scripta est per Prophetam, dicens: Partiti
sunt sibi uestimenta mea, et super uestem
meam miserunt sortem. Sedentes autem seruabant
eum ibi. Et milites quidem haec fecerunt.
Et populus stabat spectans.
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater
eius, et soror matris eius Maria uxor Cleophae
et Maria Magdalene, Cum uidisset ergo
Iesus matrem ac discipulum astantem,
quem diligebat, dicit matri suae, Mulier ecce
filius tuus. Deinde dicit discipulo, Ecce mater
tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus
in sua.
Qui autem praeteribant, conuitia iaciebant
in eum, mouentes capita sua, et dicentes,
Vae qui demoliris templum et in tribus
diebus extruis. Serua temetipsum. Si filius
Dei es, descende de cruce. Similiter et summi
sacerdotes illudentes inter sese cum scribis
p.315
et senioribus et populo dicebant, Alios
seruauit, seipsum seruare non potest. Si hic
est ille Christus, rex Israel, ille Dei electus
seruet seipsum descendatque nunc de cruce,
ut uideamus et credamus ei. Confidit in
Deo, liberet eum nunc si uult eum. Dixit
enim, Filius Dei sum. Idipsum autem et latrones
qui crucifixi erant cum eo exprobrabant
conuitiantes ei. Illudebant autem ei
et milites accedentes, et acetum offerentes
ei, atque dicentes, Si tu es rex ille Iudaeorum,
saluum te fac. Vnus autem de his qui pendebant
facinorosorum, conuitia dicebat in eum,
dicens: Si tu es Christus teipsum serua et
nos. Respondens autem alter, increpabat
eum, dicens: Ne tu quidem times Deum,
quod in eadem damnatione es? Et nos quidem
iuste, nam digna factis recipimus, hic
uero nihil mali gessit. Et dicebat ad Iesum,
Domine memento mei cum ueneris in regnum
tuum. Et dixit illi Iesus. Amen dico tibi,
hodie mecum eris in paradiso.
Ab hora uero sexta tenebrae factae sunt
super uniuersam terram usque ad horam nonam,
et obscuratus est sol. Et circa horam
nonam clamauit Iesus uoce magna, dicens:
Eli, eli lamma azabthani? quod est, si quis interpretetur.
Deus meus, deus meus cur deseruisti
p.316
me? Quidam autem illic stantium cum
audissent dicebant: Ecce Heliam uocat iste.
Sciens autem Iesus quod omnia iam consummata
essent, ut consummaretur scriptura, dicit,
Sitio. Vas igitur erat positum aceto plenum,
et continuo accurrens unus ex eis, cum
acceptam spongiam implesset aceto et hysopo,
imposuit harundini, obtulitque ori eius
ut biberet, et cum caeteris dicebat, Sinite,
Videamus an ueniat Helias ad deponendum
eum. Cum ergo accepisset Iesus acetum,
dixit Consummatum est. Et iterum clamauit
uoce magna, dicens: Pater in manus
tuas commendo spiritum meum. Et cum
haec dixisset inclinato capite tradidit
Spiritum.
Et ecce uelum templi scissum est medium
in duas partes a summo usque ad imum, et terra
mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta
aperta, et multa corpora sanctorum
qui dormierant surrexerunt, et egressi e monumentis
post resurrectionem eius, uenerunt
in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis.
Centurio autem qui astabat ex aduerso
illi, et qui cum eo erant custodientes Iesum,
uidentes quod sic emisso clamore expirasset,
uisoque terraemotu, et his quae facta fuerat,
timuerunt ualde et glorificauerunt Deum,
p.317
dicentes. Vere hic homo iustus erat et filius
Dei. Et omnes turbae eorum qui simul accesserant
ad spectaculum istud, et uiderant
quae contingebant, percutientes pectora sua
reuertebantur.
Stabant ibi omnes noti eius procul, et
multe mulieres quae secutae erant eum a
Galilaea, haec uidentes. Inter quas erat Maria
Magdalene, et Maria Iacobi parui et Iose
mater, et Salome mater filiorum Zebedaei,
quae etiam, cum esset in Galilaea, secutae
fuerant illum, et ministrauerant ei, aliaeque
complures quae simul a Galilaea ascenderant
cum eo Hierosolymam.
Iudaei ergo, quoniam parasceue erat, ut
non remanerent in cruce corpora Sabbato
(erat magnus dies ille Sabbati) rogauerunt
Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur.
Venerunt ergo milites, et primi
quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus
est cum eo, Ad Iesum autem cum uenissent,
ut uiderunt eum iam mortuum, non
fregerunt eius crura, sed unus militum lancea
latus eius fodit, et continuo exiuit sanguis
et aqua. Et qui uidit testimonium perhibuit,
et uerum est testimonium eius. Et ille
scit quod uera dicit, ut et uos credatis. Facta
sunt enim haec ut scriptura impleretur, Os
p.318
non comminuetis ex eo. Et rursus alia scriptura
dicit, Videbunt in quem pupugerunt.
Post haec autem cum uespera facta esset,
quoniam erat parasceue quae praecedit sabbatum,
uenit Ioseph Arimathiensis, oriundus
ab Arimathaea ciuitate Iudaeorum, uir
diues, senator et bonus et iustus, qui non
consenserat consilio et facto eorum. Erat
enim et ipse expectans regnum dei. Nam et
discipulus erat Iesu, sed occultus propter
metum Iudaeorum. Hic sumpta audacia ingressus
est ad Pilatum, et petijt ab eo, ut tolleret
corpus Iesu. Pilatus autem admiratus
est si iam mortuus esset. Et accersito ad se
Centurione interrogauit illum, an iamdudum
mortuus fuisset. Et cognita re ex Centurione,
donauit corpus Iesv ipsi Ioseph,
iubens reddi illum. Et Ioseph mercatus
est sindonem. Venit autem et Nicodemus,
qui uenerat primum ad Iesum nocte,
ferens mixturam myrrhae et aloes, ad libras
ferme centum. Acceperunt ergo corpus Iesu
depositum, et inuoluerunt illud in sindone
munda, obuinxeruntque lintheis cum aromatibus,
sicut mos est Iudaeis sepelire. Erat
autem in eo loco, ubi crucifixus est, hortus,
et in horto monumentum Ioseph nouum,
quod is exciderat in Petra, in quo nondum
p.319
quisquam positus erat. Ibi ergo, quia parasceue
erat Iudaeorum et sabbatum illucescebat,
quod in propinquo esset monumentum,
posuerunt Iesum. Et aduoluto saxo ingenti
ad ostium monumenti, abierunt. Erat autem
ibi Maria Magdalene et Maria Iose sedentes
contra sepulchrum et aliae mulieres,
quae et ipsae uenerant cum Iesu de Galilaea,
spectantes, ubi et quemadmodum positum
erat corpus eius.
Reuersae uero parauerunt aromata et
unguenta, ac sabbato quidem quieuerunt
secundum praeceptum.
Postero autem die quae sequitur post
parasceuen, conuenerunt principes sacerdotum
et Pharisaei ad Pilatum, dicentes:
Domine recordati sumus, quod impostor
ille dixit adhuc uiuens, Post tres dies resurgam.
Iube ergo muniri sepulchrum uscque in
diem tertium, ne quando ueniant discipuli
eius et furentur eum, dicantque plebi surrexit
a mortuis et erit nouissimus error peior
illo priore. Ait illis Pilatus, Habetis custodiam.
Ite, munite sicut scitis. Illi autem
abeuntes munierunt sepulchrum
obsignato lapide, adhibitis
custodibus.
p.320
ENARRATIO TEXTVS.
Cum nullum opus sit magis admirandum,
quam opus redemptionis, quae est Passio
et mors Domini nostri Iesu Christi, iuxta dictum
Petri in prioris primo: Non redempti
estis caducis rebus auro et argento: sed precioso
sanguine agni immaculati et incontaminati,
nempe Iesu Christi, decet nos charissimi
fratres et sorores, summo studio incumbere, ut
huius mirandi operis historiam cognoscamus,
praesertim cum nobis commendatur in Articulis
fidei nostrae, vbi profitemur nos credere
in filium dei Dominum nostrum Iesum Christum,
qui est passus sub Pontio Pilato, crucifixus
et mortuus etc. idque in eum finem, vt ex noticia
Historiae, in nobis fides per spiritum sanctum
excitetur: unde fiat, vt huius mirandi operis
fructus ad nos pertingat.
Caeterum quo distinctius et clarius de hoc
admirando opere dicere possim: diuidam totam
doctrinam de passione Domini in tres locos
seu Articulos, qui sunt:
I. Quotupliciter Dominus est passus.
II. Passionis Domini aestimatio et
fructus.
III. Pia et salutaris meditatio Passionis
Domini.
p.321
DE PRIMO.
Quia nos peccauimus anima et corpore,
et debuit fieri satisfactio pro vtroque, Dominus
noster Iesus Christus passus est et anima et corpore:
Idcirco dicam de vtriusque passione, animae
videlicet et coporis Domini.
Quod sit in anima passus, testatur ipse et
voce et signo. Voce cum dicit: Tristis est anima
mea vsque ad mortem: et in cruce: Deus
meus Denus meus cur deseruisti me. Huc pertinet
et Prophetia Dauid de Christo: Dolores
inferni circumdederunt me, id est, maximis
doloribus afficiebar. Signo testatur dolorem
apud sepulchrum Lazari Iohan. II. et in horto.
Apud sepulchrum cum cogitat tyrannidem
Diaboli in genus humanum et generis humani
miseriam: Nam omnes dolores animi, quos
perpessus est Christus 33. annis usque ad mortem
eius, sunt pars passionum quibus afficiebatur
filius Dei. In horto testatur maximam
fuisse animae suae tristiciam, dum prae doloris
acerbitate sudauerit sanguineas guttas. Naturale
quidem est, quod homo lachrimetur et
sudet interdum in ingenti dolore, audito subitaneo
malo: sed nullus vnquam inuentus fuit,
qui sudorem sanguineum prae dolore sudauerint:
nemo enim tantum dolorem sustinere
posset.
p.322
Si quaeritis causas huius ingentis doloris,
scitote non vnam esse, sed multas: quarum hae
sunt praecipuae.
PRIMA: cogitatio tyrannidis in humanum
genus, et maximae miseriae, qua omnes
homines propter defectionem a Deo
premebantur.
SECVNDA: cogitatio ire Dei, quam ipse
sustinere debuit propter peccata nostra quae in
se recepit. Tametsi enim ipse fuit immunis ab
omni peccato: tamen in se recepit reatum peccatorum
totius mundi. Vnde Iohannes: Agnus
Dei tollit, id est, in suo corpore gestat, peccata
mundi, sensit igitur vere filius Dei iram
Patris: qui sensus tantum dolorem in sanctissima
anima excitauit quod sanguinem
sudauerit.
TERTIA: cogitatio supplicij, quod in
sanctissimo suo corpore mox sequenti die, se
perpessurum praeuidit, et contumeliae qua
afficeretur.
QVARTA: cogitatio ingratitudinis maximae
partis orbis terrarum. Praeuidit enim
fore quod multi sapientes, multi potentes, et
alij omnino essent hoc suum supplicium pro
illis redimendis susceptum aspernaturi, imo
se et suos persecuturi: praeuidit etiam quod
p.323
maxima pars eorum, qui Christianum nomen
portant, suis sceleribus effecturi essent, vt hoc
suo beneficio se ipsi ingrati priuarent. Hee
quatuor causae acerbissimum dolorem in corde
Christi excitarunt.
Hunc dolorem Domini et nos cogitare
debemus, quo ad fidem et pietatem excitemur,
ne cum ingrato mundo pereamus..
Haec sint breuiter dicta de animae Christi
cruciatu: nunc de corporis supplicio dicam.
Etsi enim corporis ipsius cruciatus incepit in
praesepi, quando matri Domini nullus erat locus
in diuersorio: et postea cum octaua a natiuitate
sua die, sanguinem in circumcisione effudit:
et deinde vsque ad tempus, quo victima
est factus in ara crucis pro nobis: Hoc tamen
tempore dicam de eo supplicio quod sustinuit
postremum. Etsi autem iam ex Historia, quam
recitaui, facile a quouis intelligi potest, quam
varijs modis sit afflictus in sanctissimo suo corpore
Dominus: tamen quod late in Historia
sparsum est, in breuem summam contraham
et distribuam pro ratione locorum, in quibus
est affectus supplicio. Sunt autem haec loca;
hortus, domus Caiphae, sacerdotum conciliabulum,
domus Herodis, praetorium, galgata,
hoc est, locus extra vrbem, vbi sumebatur supplicium
de latronibus.
p.324
Quid passus est in horto? Osculo traditus
est: manus militum in eum iniectae sunt: comprehensus
est et vinctus: tanquam fur et latro
abductus est: vbi et illum omnes ipsius discipuli
deseruerunt.
Quid passus est in domo Caiphae? Illuditur
falsis testimonijs et conuicijs obruitur, et
a ministro sacerdotis alapa caeditur.
Quid patitur in concilio sacerdotum?
falsis testimonijs grauatur, illuditur, expuitur
in faciem eius, colaphis caeditur, obtecta facie
percutitur, et iubetur vaticinari quis illum
percusserit.
Quid patitur in domo Herodis? Contemptum
tyranni et totius aulae ipsius, et in extremi
contemptus testimonium, indutum Iesum veste
splendida remisit Herodes ad Pilatum.
Quid patitur in praetorio? Illic accusatur:
producuntur aduersus eum falsi testes: petitur
ut crucifigatur: a militibus Pilati induitur
purpura in maiorem contemptum: corona spinea
imponitur capiti ipsius: datur arundo in
dexteram eius: et genuflectione illuditur hoc
scommate, Aue rex Iudaeorum: expuebatur in
faciem eius: dabantur illi alapae: percutiebatur
sanctissimum caput eius fustibus et tandem ad
petitionem sacerdotum et totius populi adiudicatur
cruci, mortis generi contemptissimo.
p.325
Quid patitur iam condemnatus? Imponitur
humeris ipsius lignum crucis, in quod erat
affigendus: crucifigitur inter duos latrones, vt
ipse inter eos maxime facinorosus iudicetur:
crucifixo datur vinum Myrrathum cum felle
mixtum: et tandem in his grauissimis cruciatibus
moritur. Hinc apparet quam acerbum
supplicium sustinuerat filius Dei Domiuus noster
Iesus Christus.
Sed quarum rerum nos admonebit supplicij
grauitas? sane multarum, et praecipue
quatuor.
PRIMVM enim magnitudo irae Dei aduersus
peccatum conspicitur: peccatum enim
nostrum ita prouocauerat iram Dei, vt non
potuerit placari nisi per filium Dei, qui humana
natura assumpta, nostram vicem sustinet
et satisfacit iusticiae Dei.
SECVNDO hic conspicitur foeditas peccati:
Nam pro delicti qualitate supplicia quoque
variant. Latro rota punitur; fur patibulo; homicida
gladio: puer delinquens virga: verum filius
Dei turpissimam mortem et execrabilem
in lege Dei perpessus est: quare significatur,
quam abominabile sit peccatum in conspectu
Dei.
TERTIO conspicitur hic humiliatio filij
Dei, qui infra omnes creaturas deiectus fuit:
p.326
qua humiliatione testatur amorem suum erga genus
humanum, cuius redimendi causa tanta sustinuit
QVARTO conspicitur horrendum et implacabile
odium Iudaeorum aduersus sibi missum
saluatorem. Tametsi autem nihil est hic
factum praeter consilium Dei: Nam longe antea
passio Christi est praefigurata et praedicta a
sanctis Dei Prophetis, vt Petrus dicit in prioris
primo: tamen Iudaei hoc non fecerunt, vt
Dei consilio obtemperarent: sed ut suo odio
satisfacerent. Ea enim est mundi natura, quod
eos qui sua scelera acerbius reprehendunt, e
medio sublatos cupiat, quo licentius peccare liceat.
Haec sint breuiter dicta de primo loco.
DE SECVNDO.
Vidimus qualis fuit Christi passio, nunc
quod secundo loco promisi, ostendam quae sit
passionis Christi aetimatio coram Deo, et quis
fructus inde proueniat.
Quae est ergo eius aestimatio coram Deo?
Passio Domini nostri Iesu Christi est sacrificium
propitiatorium, in quo aeternus filius Dei homo
factus, et sacerdos perpetuus a Deo constitutus,
obtulit se per spiritum aeternum aeterno
Patri, vt ista sua oblatione placaret itam Dei
et satisfaceret pro culpa et poena humani generis,
vt omnes, qui in illum credunt et credituri
sunt, per eundem sanctificentur ad vitam eternam,
p.327
iuxta illud Iohannis 17. pro illis sanctifico
me ipsum. Hinc patet quae sit aestimatio passionis
Domini, et quid fructus inde ad nos homines
perueniat, modo in Christum viua fiducia
recumbamus. Christus mediator inter nos et
Deum constitutus, sacrificio suo, id est, morte
et passione placat iram Dei, ipse sacerdos seipsum
offert Deo, idque vt nos a reatu damnationis
liberet. Videmus proinde quinque esse in
hoc sacrificio. 1. Sacerdos est ipse Christus. 2.
Victima seu res quae offertur est ipse sacerdos.
3. Deus est cui hoc sacrificium offertur. 4. Mundus
est pro quo fit haec oblatio. 5. Pactum et
foedus est, quod haec oblatio fidelibus tantum
cedat in salutem.
Sed qui fieri potest ut unius Christi mors sit
satisfactoria pro totius mundi peccatis? Ecce
agnus Dei, inquit Iohannes, qui tollit peccata
mundi: nam ex indiuidua et ineffabili vnione
diuinae et humanae naturae in vna persona est
dignitas, aestimatio et meritum infinitum omnium
operum et passionum Christi. Cum ergo dicitur,
filius hominis redemit nos per meritum passionis
suae, opus infiniti precij et valoris nominatur,
quia is filius hominis, qui est passus, etiam
est Deus. Item mors hominis est satisfactio [fatisfactio ed.], quia
est mors hominis qui est deus. Obedientia filij hominis
est nostra iusticia, quia est obedientia hominis, qui est deus,
p.328
filius hominis remittit peccata, quia est Deus.
Caro Christi est cibus vitae, quia est caro hominis,
qui est Deus. Tametsi autem diuina natura
in Christo non est Passa, sed humana tantum,
ut Petrus ait: Christus est passus carne: tamen
Passio est personae, adeo vt quicquid contumeliae
factum est humanitati Christi, id totum in
contumeliam personae cesserit, iuxta illud: Dominum
gloriae crucifixerunt: vnde Ecclesia confitetur
filium Dei passum esse, quia in humana
natura assumpta est passus.
Quae sit aestimatio passionis Domini coram
Deo dictum est, et quis sit eius fructus in genere;
nunc autem quo fructus passionis Domini
conspiciatur melius, eum in partes distribuam:
sunt igitur hi fructus.
PRIMVS, Deo praestita est obedientia. Philip.
2. Humiliauit seipsum factus obediens usque
ad mortem crucis.
SECVNDVS, Diabolus est victus: In hoc
(inquit Iohannes) apparuit Christus, vt destruat
opera Diaboli, iuxta primam promissionem.
semen mulieris conteret caput serpentis.
TERTIVS, homo a peccatis saluatus est et
iustificatus. Ecce, inquit Iohannes, agnus Dei
qui tollit peccata mundi. Iste Rom. 4. Mortuus
est propter peccata nostra. 2. Cor. 5. Eum
qui non nouit peccatum fecit peccatum vt nos
p.329
fieremus iusticia Dei in ipso: hoc est, Christum
fecit pro peccato hostiam, vt ipsius iusticia nos
iustificemur coram Deo.
QVARTVS, aequatio Iudaeorum et gentium,
iuxta illud Ephes. 2. ipse enim est pax nostra
qui fecit vtraque unum et interstitium maceriae
soluens inimicitias per carnem suam, legem
mandatorum in decretis abolens, vt duos conderet
in semetipsum in vnum nouum hominem,
faciens pacem vt reconciliaret ambos in vno
corpore Deo per crucem.
QVINTVS, Mors abolita est, Hoseae 13.
Ero mors tua et mors. Breuiter Christi uictima
est nostra redemptio. Nam est precium persolutum
pro nobis, quo Deus placatus est, homo
redemptus, Diabolus uictus, atque adeo omnia
in coelo et in terra uni capiti Christo subiecta
sunt Ephes. 1.
DE TERTIO.
Pia et salutaris meditatio Passionis dominicae
ad sex partes reuocari potest, quas Christiani
non tantum hoc tempore: verum toto
suae vitae tempore meditari debent. Harum
enim partium pia meditatio non solum
confutat eos, qui in Papatu putant se satisfecisse
officio, si toties dominicam orationem
et salutationem Angelicam recitauerint,
procumbentes coram idolis erectis in superstitiosum
p.330
cultum: verumetiam mirum in modum
pios confirmat et consolatur: proponam igitur
ordine sex partes huius meditationis.
PRIMA. veniet nobis in mentem quantum
necesse sit iram Dei fuisse ob peccatum homini,
quae non potuit placari ullius creaturae opere:
necesse fuerit vnigenitum filium Dei mori
quo iram Dei hac iusta pro peccato satisfactione
soluta placaret.
SECVNDA: veniet nobis in mentem quam
immensa et imperuestigabilis fuerit misericordia
dei Patris, qui potius voluit filium vnigenitum
sustinere acerbissimam mortem, quam genus humanum
a se conditum perdere. Forte cogites deum
potuisse alia ratione genus humanum liberasse.
Tu quis es qui Deum vis docere quid potuerit:
cogita de iusticia Dei et misericordia simul; vt
enim misericordia mouit illum ad saluandum:
ita iusticia eum mouit ut fieret iusta iniuriae compensatio.
Homo peccauit, debuit ergo aut perire
aut satisfacere: non autem potuit purus homo
satisfacere iusticiae Dei, neque debuit alius
quam homo: Sapientia ergo Dei hic inuenit ex
misericordia remedium, ut filius Dei aeternus
fieret homo, quo et posset, quia Deus, et deberet,
quia humanam naturam in se recepisset, satisfacere
iusticiae Dei. Ita in Christi passione apparet
mixta cum misericordia iusticia et vtramque temperauit
sapientia.
p.331
TERTIA: veniet in mentem summus et
inenarrabilis amor filij Dei erga genus humanum,
qui voluit in se deriuare iram Patris ac
sustinere tam ignominiosam mortem: idque
pro inimicis sui, vt Paulus testatur Rom. 5.
QVARTA: veniet tibi in mentem vera
ratio, qua tibi possit applicari fructus passionis
dominicae vt tibi sit salutaris. Fit autem haec
applicatio, verbo, fide, et Sacramento. Verbo
offertur quasi manu Dei beneficium passionis
Domini, vbi et quoties praedicatur Euangelium
Iesu Christi, et ministri verbi vice Dei omnibus,
qui audiunt Euangelium, fructum passionis
Domini ostendunt. Deinde cum ita offertur
quasi manu Dei beneficium passionis domini,
debet fide recipi quasi manu quadam hominis,
qua fidem spiritus sanctus efficit in hominibus
audientibus et obtemperantibus Euangelio:
praeterea Sacramento vtroque baptismo et coena
Domini obsignatur, ac eius vis et vsus tanquam
in tabellis pingitur, quemadmodum heri audiuimus.
Cum igitur recitas articulum fidei de passione
Domini, firmiter statue et certissime crede,
quod pro te mortem filius Dei subierit,
quod cum feceris, mortis Domini es particeps,
adeo ut tota Christi obedientia tua sit absolutio
a peccato et tua iusticia. Est autem duplex obedientia
in Christo consideranda, obedientia crucis et
p.332
obedientia legis, quae eius erat perfecta impletio.
Vt obedientia crucis est expiatio peccati;
ita obedientia legis nobis imputatur in iusticiam,
Roma. 5.
QVINTA: cum ita participes sumus effecti
passionis Domini per fidem, in mentem
nobis veniet, qualisnam sit sors piorum in hac
vita. Quemadmodum enim Christus est Passus:
Ita vult et reliquos pios pati, ut sint conformes
imaginis filij Dei: Vnde Paulus Roma. 6. Ideo
enim compatimur, ut una cum illo glorificemur.
SEXTA: Veniet nobis in mentem quid
Christus a nobis, quos suo sanguine redemit,
requirat: nam cum iam ab ipso redempti sumus,
debemus ei obedire. Quid vult ipse?. vt renun
ciemus hosti ipsius Diabolo. 2. vt fugiamus
peccatum ne rursus scientes et volentes Deum
nostris peccatis offendamus, 3. vt sanctitati
et pietati studeamus et seruiamus illi in vero
timore omnibus diebus vitae nostrae: quod
si fecerimus finem fidei reportabimus salutem
animarum aeternam, quam donet nobis
Deus pater per Iesvm CHRISTVM
DOMINVM NOSTRVM
AMEN.
p.333
HISTORIA RESVRRECTIONIS
DOMINI NOSTRI
IESV CHRISTI EX COLLATIONE
quatuor Euangelistarum
concinnata.
CVM PRAETERISSET SABBATVM,
Maria Magdalene, et altera
Maria quae Iacobi dicitur, et Salome,
et Ioanna, et caeterae quae cum
eis erant, quae uenerant cum Iesu de Galilaea,
emerunt et parauerunt aromata, ut uenirent
et ungerent Iesum. Nam sabbato quieuerant
secundum praeceptum.
Vespera autem sabbatorum quae lucescit
in unam sabbatorum, id est, mane profundo
crepusculo cum adhuc essent tenebrae
primo die sabbatorum, ueniunt exorto sole
ad monumentum, portantes quae parauerant
aromata.
Et ecce terraemotus factus est magnus,
Angelus enim Domini descendit de coelo, et
accedens deuoluit lapidem ab ostio, sedebatque
super eum. Erat autem aspectus eius
sicut fulgur, et uestimentum eius candidum
sicut nix. Prae timore autem eius concussi
sunt custodes, et facti sunt uelut mortui.
p.334
Mulieres autem dicebant ad inuicem.
Quis reuoluet nobis lapidem ab ostio monumenti?
Nam erat magnus ualde. Et cum
respexissent, uident lapidem esse reuolutum
a monumento, Et ingresse in monumentum
non inuenerunt corpus Domini Iesu. Currit
ergo Maria Magdalena, ut haec nunciet.
Et factum est dum mulieres mente consternatae
essent de hoc, quod non inuenissent corpus
Iesu, ecce duo uiri steterunt iuxta illas in
uestibus fulgurantibus. Cum expauissent
autem et declinarent uultum in terram, dixerunt
ad illas. Quid quaeritis uiuentem cum
mortuis? Non est hic, sed resurrexit. Recordamini
ut dixerit uobis cum adhuc in Galilaea
esset, dicens, quod oportuerit filium hominis
tradi in manus hominum peccatorum, et
crucifigi, et die tertio resurgere. Et recordatae
sunt uerborum eius, et regressae a monumento,
nunciauerunt postea haec omnia illis
undecim et caeteris omnibus, Et dicebant ad
Apostolos haec, et uisa sunt apud illos ceu
deliramentum uerba illarum, neque crediderunt
illis. Cum uero currit Maria Magdalena
(ut dictum est) uenit ad Simonem Petrum
et ad alterum illum discipulum quem amabat
Iesus, et dicit illis, Sustulerunt Dominum e
monumento, et nescimus ubi posuerint eum.
p.335
Surgens ergo Petrus exijt et ille alius discipulus,
et uenerunt ad monumentum. Currebant
autem duo simul, et ille alius discipulus
praecucurrit citius Petro, uenitque prior
ad monumentum, et cum se inclinasset, uidit
posita linteamina, non tamen introiuit.
Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et
introiuit in monumentum, Et uidet linteamina
sola posita, et sudarium quod fuerat
super captit eius, non cum linteaminibus positum,
sed separatim inuolutum in unum locum.
Tunc ergo introiuit et ille alius discipulus
qui uenerat prior ad monumentum.
uiditque et credidit. Nondum enim nouerant
scripturam, quod oportuisset eum a mortuis
resurgere. Discipuli ergo abierunt rursus
ad semetipsos. Et Petrus mirabatur,
quod acciderat.
Maria autem stabat ad monumentum
foris plorans. Dum ergo fleret, inclinauit se
in monumentum, et uidet duos Angelos
amictos albis sedentes, unum ad caput et
alterum ad pedes, illic ubi posuerant corpus
Iesu. Dicunt ei illi. Mulier quid ploras? Dicit
eis, sustulerunt Dominum meum, nec scio
ubi posuerant eum. Haec cum dixisset conuersa
est retrorsum, et uidet Iesum stantem,
nec sciebat quod Iesus esset, dicit ei Iesus: Mulier
p.336
quid ploras? quem quaeris? Illa existimans
quod hortulanus esset, dicit ei: Domine si tu
asportasti eum, dicito mihi ubi posueris eum,
et ego eum tollam, Dicit ei Iesus: Maria,
Conuersa illa dixit ei: Rabboni, quod dicitur
Magister. Dicit ei Iesus: Noli me tangere,
Nondum enim ascendi ad patrem meum,
Sed uade ad fratres meos et dic eis, Ascendo
ad patrem meum et patrem uestrum, et
Deum meum et Deum uestrum. Haec est
illa Maria Magdalene, de qua Iesus eiecerat
septem daemonia, cui cum surrexisset apparuit
primum, mane primo die sabbati. Illa
autem prosecta renunciauit discipulis, qui
cum illo fuerant, lugentibus ac flentibus,
quod uidisset Dominum et ea dixisset sibi.
Ex illi cum audissent quod uiueret ac uisus
esset abi illa, non crediderunt.
Ingressae autem mulieres in monumentum,
uiderunt adolescentem a dextris, amictum
stola candida, et expauerunt. Erat autem
Angelus Domini. At ille dicit eis: Nolite
timere uos, scio enim quod Iesum Nazarenum
qui crucifixus fuit quaeritis, Non est
hic, surrexit enim sicut dixit; Venite et uidete
locum ubi posuerant Dominum. Et abeuntes,
cito dicite discipulis eius et Petro
quod surrexit a mortuis, et ecce praecedit
p.337
uos in Galilaeam, illic eum uidebitis sicut dixit
uobis. Ecce dixi uobis. Et abeuntes celeriter
fugerunt a monumento cum timore et
gaudio magno et currebant ut renunciarent
discipulis eius, Habebat autem illas tremor
et stupor, neque cuiquam quicquam dicebant,
timebant enim. Cum autem issent ad
renunciandum discipulis eius, ecce Iesus
occurrit illis dicens: Auete. Illae autem accesserunt
et tenuerunt pedes eius et adorauerunt
eum. Tunc ait illis Iesus: Nolite timere,
Ite renunciate fratribus meis ut eant in Galilaeam,
et ibi me uidebunt.
Quae cum abissent ecce quidam e custodibus
uenerunt in ciuitatem, ac renunciauerunt
principibus sacerdotum omnia quae
acciderant, Et congregati cum senioribus,
consilio habito, pecuniam copiosam dederunt
militibus, dicentes: Dicite, Discipuli eius
nocte uenerunt, et furati sunt eum uobis
dormientibus. Et si hoc auditum fuerit a praeside,
nos persuadebimus ei, et securos uos
faciemus. At illi accepta pecunia, fecerunt
sicut erant edocti, et diuulgatus est hic sermo
apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
ENARRATIO TEXTVS.
p.338
Hoc festum summum omnium festorum
est, in quo proponitur nobis Articulus
de resurrectione Domini ex mortuis,
idque tertio die, iuxta scripturas, qui per suam
gloriosam resurrectionem, vt victor mortis,
peccati, Diaboli: ita redemptor omnium, qui
in se credere non recusauerint, factus est. Solet
autem in hoc festo dici ex Historia resurrectionis,
de beneficio seu fructu eiusdem et de vsu:
quae omnia hoc praesens Euangelium continet:
Narratur ab Angelo quod Christus resurrexerit,
Haec est historiae summa: iubentur mulieres
non timere, Et est fructus huius beneficij:
ac mulieres Christum excitatum quaerunt, quarum
exemplo nobis salutaris resurrectionis
Domini vsus commendatur: quare non frustra
Paulus Timotheo scribens, ait: Memento
quod Iesus Christus resurrexit a mortuis. Nam
ut dicit idem Apostolus Roma. 10. si in corde
tuo credideris, quod Deus eum suscitauit ex
mortuis, saluus eris. Caeterum quo nobis hic
Articulus fidei nostrae reddatur confirmatior,
ares locos tractabo in hac concione qui sunt:
I. Quotuplex sit probatio resurrectionis domini.
II. Cur tertia die resurrexerit.
III. Quis sit resurrectionis Christi fructus.
DE PRIMO.
Triplici testimoniorum genere confirmatur
resurrectio Domini: nam sunt testimonia antecedentia,
p.339
coniuncta et consequentia, de quibus
ordine dicam.
Vt antecedentia testimonia resurrectionis
domini diligenter expendamus, admonet Christus
Lucae 24. vbi ita ait: Sic scriptum est, et sic oportuit
Christum pati et resurgere tertia die, et
praedicari in ipsius nomine poenitentiam et remissionem
peccatorum omnibus gentibus. Sed vbi hoc
scriptum est? Ipse respondit et ait: In Mose, Prophetis
et Psalmis de me scriptum est. Proinde in
Mose Prophetis et Psalmis debemus quaerere testimonia
antecedentia resurrectionis Domini.
In Mose est duplex genus testimoniorum de
resurrectione Domini: Nam et claris dictis praenunciatur,
et figuris multis adumbratur. Clara
sunt haec dicta; semen mulieris conteret caput
serpentis, id est, Christus diabolum superabit, quod
non fieri potuit, nisi per resurrectionem Christi ex
mortuis: nam si Christus mansisset in sepulchro,
diabolus victor fuisset Christi. Donec etenim
iacuit in sepulchro Christus, nulla Christi victoria;
id est, nullus triumphus erat: Verum
dum aperto sepulchro prodijt de sepulchro viuus
Dominus, se victorem sathanae et triumphatorem
declarauit. Huc et illud dictum pertinet: In semi
ne tuo benedicentur omnes gentes terrae. Vt ergo in
morte maledictio: ita in vita Christi benedictio
conspicitur. Adumbratur etiam figuris in Mose. Adam
p.340
dormiens et postea excitatus, figura fuit morientis
et resurgentis Christi. Sic enim ait Augustinus:
praefigurata est in protoplasta Adam Christi
resurrectio, quia sicut ille post soporem surgens
Euam de latere suo fabricatam agnouit:
ita Christus e morte resurgens, ex vulnere lateris
sui aedificauit Ecclesiam. Isaac quoque impositus
rogo vt cremaretur, liberatus tamen
per Angelum, typus fuit Christi oblati in cruce,
et postea e morte exempti virtute diuina. Ioseph
coniectus in carcerem et postea eductus
ad summos honores figurabat mortem et resurrectionem
Domini.
In Prophetis quoque sunt et dicta et figurae
de hac resurrectione, de qua loquitur Isaias
cap. 53. Si posuerit pro peccato animam suam,
videbit semen longaeuum, et voluntas Domini
in manu eius dirigetur. Daniel aperte dicit
Christum occidendum, et tamen perpetuo
regnaturum. Hoseas quoque dicit, tertia die
viuificabit nos. Figurae inter multas sunt hae.
Sampson obseratis portis clauditur in ciuitate:
Dominus obsignato clauditur monumento.
Sampson fractis seris subtractisque portis securus
euadit: Christus ruptis inferni potestatibus
liber egreditur. Sicut perit nauis, nisi Ionas
perditum detur ita perit mundus, nisi Christus
patitur. Et sicut Ionas fuit in ventre piscis
p.341
tribus diebus et postea in terram eiectus est:
ita Christus triduum in terra erat et postea uiuus
de sepulchro prodijt.
In Psalmis quoque sunt testimonia et figurae
resurrectionis Christi. Psalmus 2. totus agit de
regno et sacerdotio Christi: Psalmus 15. Non
dabis sancto tuo videre corruptionem. Psal. 22.
concionatur de passione Domini et resurrectione.
Psal. 110. De torrente in via bibet, propterea
exaltabit caput. Idem Dauid adumbrat
mortem et resurrectionem Domini. Dauid
toties fugiens et tandem ad regnum euectus,
typus fuit humiliationis Christi et glorificationis
per resurrectionem. Huiusmodi probationes
mortis et resurrectionis Domini, multae
sunt in Most, Prophetis et Psalmis, sed pauca
recitaui ob temporis angustiam. Huc accedit
quod Christus saepissime praemonuit suos de
sua morte et resurrectione.
Coniuncta testimonia sunt etiam duplicia,
nempe clara dicta et signa. In hoc Euangelio
Angelus dicit: surrexit et non est hic. Signum
conspicitur, vacuum sepulchrum: terraemotus:
ostendit se Dominus primum Magdalenae:
Deinde pluribus Apostolis: tum 500. fratribus:
et 40. diebus cum suis versatur discipulis: et
tandem multis conspicientibus visibiliter ascendit
in coelum.
p.342
Consequentia testimonia sunt etiam duplicia,
vox Apostolorum, ac totius Ecclesiae
vox confitentis Christum suum Dominum et
mediatorem. Deinde sunt signa quoque. Internum
est spiritus Christi in corde credentium qui
illis testimonium reddit, quod Christus viuat.
Externa signa sunt Baptismus et coena: nam
Baptismo figuratur mors, sepultura, resurrectio
Christi, vt Paulus docet Roma. 7. coena Domini
quoque resurrectionem Christi nobis commendat.
His testimonijs antecedentibus, coniunctis
et consequentibus, qui non credit, olim
videbit iudicem in nubibus venturum, quem
hic in terra non agnouit saluatorem.
DE SECVNDO.
Cur tertia diae surrexit? Cur non distulit ad
extremum diem, vt nos vna cum illo surgeremus?
Tertia die resurrexit primum propter
prophetias: fuit enim praedictum ab Hosea
Propheta et praefiguratum in Iona, vt tertia die
resurgeret. Deinde ut satisfaceret suis promissionibus:
promisit enim discipulis, quod postquam
esset traditus gentibus et illusus ab illis
occideretur, et tertia die resurgeret. Non autem
anteuertit tertium diem, vt omnibus constaret
cum vere mortuum fuisse. Ostendit ergo se iacens
in sepulchro 40 horis vere mortuum. Cur
autem non distulerit resurrectionem in extremum
diem, in promptu sunt grauissimae causae.
p.343
PRIMA quia scriptum erat: Non dabis sancto
tuo videre corruptionem. Non enim debuit corpus
Christi in sepulchro putrescere. 1. quia erat
ex castissimae virginis sanguine factum operante
spiritu sancto. 2. quia dum versaretur in mundo
illud purum et incontaminatum seruauit: indignum
proinde fuisset tale corpus fieri vermium escam.
SECVNDA causa, cur non distulit resurrectionem,
est spes nostra: ita enim Petrus ait: Benedictus
Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui
regenuit nos in spem viuam per, resurrectionem
Christi ex mortuis.
TERTIA causa ut esset primus resurgentium:
vt enim Adam erat primus qui apparuit in mortali
corpore, propter peccatum ita Christus primus
debuit apparere immortali corpore iustificante
et sanante nostra corpora ab aeterna morte.
Tametsi autem omnes resurgemus, et alij
quidam praeter Christum resurrexerunt: tamen
maximum discrimen est inter Christi resurrectionem
et aliorum. Primum enim Christus resurrexit
propria uirtute: id nemo praeter illum
solum potuit unquam facere. Deinde alij qui
excitati sunt, vt filius viduae, filia Archisynagogi
et Lazarus, ac alij surrexerunt iterum
morituri: at Christus resurrexit ad immortalitatem.
Praeterea differt Christi resurrectio
ab aliorum resurrectione fructu et efficatia.
CHRISTVS enim uirtute sua excitat alios,
p.344
id quod erat significatum in horto vbi erat sepultus,
et resurrexerit iam oriente sole. Postremo
et tempore differt Christi resurrectio a nostra:
Christus enim, vt iam ostensum est et symbolum
profitetur, surrexit tertia die, nostra vero resurrectio
differetur ad extremum diem: Tum
enim apparebit aeterna vita et sempiterna iusticia,
quam daturus est omnibus suis, id est, in
se credentibus. Haec sint dicta de secundo loco,
cur Christus resurrexerit tertia die, quomodo
illius resurrectio a nostra differat, ut per resurrectionem
Christi uiuam spem concipiamus
aeternae et incorruptibilis haereditatis in coelo.
DE TERTIO.
Iam tertius locus de fructu resurrectionis
Christi restat, qui est copiosior et abundantior,
quam ut humana lingua explicari possit. Paulus
dicit omnia per Christum esse instaurata in
coelo et in terra. Primum enim Christus prodiens
de sepulchro, apparet victor, triumphator
mortis, inferni et sathanae, atque ita satisfacit
promissioni olim de illo aeditae: semen mulieris
conteret caput serpentis: quod explicans Iohannes
ait: Christus apparuit vt destruat opera
Diaboli. Verum quantum ad nos homines,
propter quorum salutem de coelo descendit,
p.345
factus homo, mortuus est et resurrexit, quadruplex
fructus resurrectionis Christi spectandus
est. Nam resurrectio Christi. 1. est nostra
iustificatio. 2. est virtus qua in nobis domatur
peccatum. 3. Exemplum nouitatis vitae et causa.
4. est causa nostrae resurrectionis eiusque pignus
certissimum: de hoc quadruplici fructu ordine
dicam.
PRIMVS itaque fructus resurrectionis Domini
est iustificatio nostri, de quo fructu Paul.
Roma. 4. Mortuus est propter peccata nostra,
et resurrexit propter iustificationem nostri. Et
Daniel cap. 9. Auferetur iniquitas et adducetur
sempiterna iusticia. Quanti autem precij
sit hic fructus perpendendum est, quo nobis
magis dulcescat. Nos nascimur in peccato et
rei irae Dei Ephes. 2. Nos omnes natura filij
irae sumus: peccati stipendium est mors, Rom. 6.
ab hac morte per resurrectionem Christi liberamur:
nam per Christum absoluimur a reatu
peccati, atque adeo a morte aeterna. Hinc illud
in Apocalypsi: Beatus et sanctus qui habet
partem in resurrectione prima, in his secunda
mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes
Dei et Christi et regnabunt cum illo. Vt
enim prima mors per Adam est: ita resurrectio
prima est per Christum. Huc et illud: Beati
qui lauant stolas suas in sanguine agni, vt sit
p.346
potestas eorum in ligno vitae et per portas intrent
ciuitatem.
SECVNDVS fructus resurrectionis Domini
est, quod ea sit virtus quae in credentes transfunditur,
qua fit vt possint a viciis ad virtutem
surgere. Haec virtus nobis in baptismo confertur
et confirmatur coena Domini, modo nos
ipsi nobis non defuerimus. Porro haec virtus
sentitur in ijs tantum, qui ex immortali semine
sunt regeniti 1. Pet. 1.
TERTIVS fructus est exemplum; nam, vt
Paulus inquit, Christus resurrexit, vt nos in
nouitate vitae ambulemus: qui ergo viciis suis
indulgent, qui uiuunt scelerate et impure, testantur
suo facto quod Christum contemnant:
Cuius resurrectio nobis, vt vitae degendae speculum
proposita est. Nam illi existimant Chrisstum
flagellatum, spinis coronatum, fudisse sanguinem
in ara crucis, vt liceat ipsis indulgere
omnibus furoribus, tyrannidi, superbiae, libidinibus,
et hoc pacto, quantum in se est, de nouo
crucifigunt Filium Dei. Nos igitur qui non
solum dici: verum etiam esse cupimus qui dicimur,
hoc est, Christiani, id quod res est cogitemus,
uidelicet quod Christus mortuus sit pro
peccato expiando eorum, qui illum fide recipiunt
et in vera poenitentia viuunt per mortificationem
veteris hominis, et viuificationem
p.347
noui hominis. Quatuor sunt mala, quibus grauantur
homines, ignorantia, reatus peccati, vicia
et concupiscentiae ingenite, et metus damnationis
aeternae. Contra ignorantiam Christus est
nobis sapientia, dum nos per Euangelium docet
do sua erga nos uoluntate: nisi enim uerbo Dei
de uoluntate instrueremur perpetuis tenebris
nostra mens inuolueretur, quae tenebrae luce
Euangelij depelluntur.
Contra reatum peccati est Christus nobis
iusticia: nam ipsius obedientia nobis imputatur
credentibus, ut iam non ut peccatores: sed ut
iusti in Dei conspectu appareamus.
Contra uicia et concupiscentias carni ingenitas
Christus est nobis sanctificatio, dum
virtute suae resurrectionis per Spiritum sanctum
nos sanctificat.
Contra metum damnationis aeternae, est Christus
nobis redemptio. Haec quatuor Christi beneficia
Paulus coniungit 1. Cor. 1. his uerbis: Christus
factus est nobis a Deo sapientia, iusticia,
sanctificatio et redemptio: qui ergo extremum
et ultimum beneficium expetit, debet per priores,
tanquam per gradus ad illud properare: ubi enim
Christum didicit, debet in eum credere: vbi credit,
debet eius Spiritu sanctificari, id est, exemplo
resurgentis Christi, nouam uitam uigere.
Hanc nouam uitam tandem sequetur plena liberatio
in extremo iudicio, quando reddet unicuique
p.348
iuxta facta sua: Sit ergo hic tertius fructus resurrectionis
Domini, de quo modo dixi, videlicet
ut in noua uita iuxta ipsius exemplum
viuamus. Hinc illud Pauli: si surrexistis cum
Christo, quae sursum sunt sapite etc.
QVARTVS fructus resurrectionis domini est,
quod sit et causa et pignus nostrae resurrectionis,
qua animae mortuorum coniungentur
rursus corporibus, in secundo Christi Aduentu,
cum ueniet iudicaturus viuos et mortuos.
Hinc Paulus 1. Cor. 5. prolixe disputat, et hoc
argumentum tractat: Christus resurrexit a mortuis,
ergo et nos resurgemus. I. Tessa. 4. Nam si
credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit,
sic et Deus eos qui obdormierunt, per eum
adducet cum illo. Et Iohan. 5. Veniet hora, in
qua omnes qui in sepulchris sunt audient vocem
eius et prodibunt, qui bona egerunt, in resurrectionem
vitae, qui vero mala fecerunt ad resurrectionem
iudicij. Hic fit mentio duplicis
resurrectionis, scilicet vitae et iudicij. Resurrectio
vitae est, quae promittitur ijs, qui bene
fecerunt. Resurrectio iudicij est, quam comminatur
ijs qui male fecerunt. Huc et illud Pauli
Rom. 10. Hoc est verbum fidei quod praedicamus:
si confessus fueris ore tuo Dominum
Iesum, et credideris in corde tuo, quod Deus
cum suscitauerit ex mortuis, saluaberis, idest,
p.349
resurges ad resurrectionem vitae et salutis
aeternae.
Atque haec sunt breuiter dicta de resurrectione
Domini: unde primum confirmanda
est fides nostra de resurrectionis Articulo. Deinde
confutandus est error Iudaeorum, qui
negant Christi resurrectionem. Tum admonebimur
de fructu resurrectionis, vt per eam et
nos a peccato in hac vita resurgamus, et tandem
in extremo die resurgamus ad resurrectionem
vitae per CHRISTVM Dominum nostrum, cui
cum Patre et Spiritu sancto sit honor,
laus et gloria in saecula
saeculorum Amen.
FERIA SECVNDA PASCHATOS,
LVCAE 24.
Et ecce duo ex illis ibant eodem die in
castellum, quod aberat spacio stadiorum
sexaginta ab Hierusalem, nomine Emaus, et
ipsi confabulantur inter se de his omnibus
quae acciderant, Et factum est dum confabularentur
ac disputarent, et ipse Iesus appropinquans
ibat una cum illis. Caeterum oculi
eorum tenebantur ne eum agnoscerent, in
alia enim forma apparuit eis. Et ait ad illos,
Qui sunt hi sermones quos confertis inter
p.350
uos ambulantes, et estis tristes? Ac respondens
unus, cui nomen Cleophas, dixit ei,
Tu solus peregrinus es Hierosolymis, qui
ignores quae facta sunt illic his diebus: Quibus
ille dixit, Quae? Et dixerunt ei, de Iesu
Nazareno, qui fuit vir Propheta, potens
opere et semone coram Deo et toto populo,
et quomodo eum tradiderunt summi Sacerdotes
et Principes nostri in condemnationem
mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem
sperabamus eum esse illum qui redempturus
esset Israel. Atqui super haec omnia
tertius dies est hodie quod haec facta sunt.
Sed et mulieres quaedam ex nobis attonitos
reddidere nos, quae diluculo peruenerunt
ad monumentum, et non inuento corpore
eius, venerunt dicentes se etiam visionem
Angelorum uidisse, qui dicerent eum uiuere.
Et abierunt quidam eorum, qui erant nobiscum
ad monumentum, et ita repererunt
sicut mulieres dixerant ipsum uero non uiderunt.
Et ipse dixit ad eos, O stulti et tardi
corde ad credendum in omnibus quae locuti
sunt Prophetae. Nonne haec oportuit pati
Christum et intrare in gloriam suam? Et exorsus
a Mose et omnibus Prophetis interpretabatur
illis in omnibus scripturis quae
de ipso erant. Et appropinquauerunt castello
p.351
quo ibant. Et ipse prae se ferebat se longius
ire. Et coegerunt illum, dicentes, Mane nobiscum,
quoniam uergit ad uesperam et inclinatus
est dies. Et intrauit ut maneret cum
illis. Et factum est dum accumberet cum eis,
accepit panem, et benedixit ac fregit, et porrigebat
illis. Et aperti sunt oculi eorum, et
agnouerunt eum, et ipse euanuit a conspectu
eorum. Et dixerunt inter se, Nonne cor nostrum
ardebat in nobis, dum loqueretur nobis
in uia et aperiret nobis scripturas.
Et surgentes eadem hora regressi sunt
Hierosolymam, et inuenerunt congregatos
undecim et eos qui cum illis erant, dicentes,
Surrexit Dominus uere et apparuit Simoni,
Et ipsi narrabant quae gesta erant in uia,
et quomodo fuisset agnitus ipsis ex fractione
panis, nec his illi crediderunt. Erat autem
uespera die illo qui erat unus sabbatorum, et
fores erant clausae, ubi erant discipuli congregati,
propter metum Iudaeorum.
ENARRATIO TEXTVS [TEXTTS ed.].
Summa huius Historiae est, quod Christus
eodem die, quo resurrexerat, apparuerit
duobus discipulis proficiscentibus Emaus (fuit
p.352
autem Emaus vicus duobus fere miliaribus
distans a Hierusulem) Et cum illis disseruerit
de Messia, quos cum instruxisset atque illis fractione
panis se notum reddidisset, euanuit ab illorum
oculis. Verum illi iam certi facti de resurrectione
ipsius, mox redeunt Hierusolymas
atque omnia quae acciderant, narrauerunt
discipulis vndecim. Vt autem nos hanc Historiam
intelligamus facilius, eam distribuam in
quatuor partes: quae sunt
I. Quid egerint hi duo discipuli antequam
Christus ad eos venerit in
itinere.
II. Colloquium Christi et discipulorum
in via.
III. Quid acciderit in domo.
IIII. Quid fecerunt illi discipuli instructi
a Domino.
Hae partes singulae habent suas doctrinas
et admonitiones, quas in singularum explicatione
ostendemus.
DE PRIMA PARTE.
Duo ex illis ipso die, quo resurrexerat Dominus,
ibant in castellum, quod erat in spatio
stadiorum 60. quae faciunt septem millia passuum,
et passus quadringentos, hoc est, plus
p.353
minus duo miliaria. Haec occasio fuit colloquij:
et cum ita irent colloquebantur de Christo.
Hinc duo nos discamus. Primum occasionem
non negligendam esse exercende pietatis.
Deinde vbi hanc nacti fuerimus, non esse alienis
negotijs et friuolis interrumpendam. In his
discipulis videmus tria, 1. Signum pietatis. 2.
Fidei infirmitatem. 3. Admirationem eorum
quae acciderant.
Quod de Christo et eius gestibus sint locuti
pie, ex eo conuincitur, quod isto suo colloquio
Christum ad se alliciant. Infirmitas fidei
fuit quod tametsi antea prophetias de Christo
audierant; tamen tardiores fuerunt ad perfecte
credendum: Ita fides Christiana habet
suam conceptionem et suam teneritudinem,
quae fouenda est donec adolescat colloquijs de
Christo. Admirati sunt quoque de ijs quae acciderant:
nihil enim maiori admiratione dignum
est, quam mortuum de sepulchro viuum prodire.
Haec admiratio erat mixta spe et metu
seu assensu et dubitatione: quemadmodum
enim carnis sensus et rationis iudicium ad dubitandum
sollicitauit eos: ita igniculus fidei,
qui in ipsis erat, restitit dubitationi, etsi admodum
languide. Ita fit saepe in Christianis. Caro una
ex parte adoritur et hominem in diffidentiam
pertrahere conatur: Spiritus ex altera parte se
p.354
carni opponit, nunc languidius, nunc fortius.
Verum ne succumbat spiritus, colloquijs de
Christo, id est, meditatione et auditione Euangelij,
alijsque pijs exercitijs est excitandus. Hoc
ergo exemplo confirmatur dictum Prophetae
Isaiae 42. qui ait de Christo: Arundinem quassatam
non perfringet, nec linum fumigans extinguet
in veritate proferet iudicium. Hae duae
similitudines docent, quomodo Christus agit
cum suis, in quibus aliquam pietatis scintillulam
repererit.
Arundinis quassatae similitudine significat
se nolle eos, qui semifracti sunt, frangere omnino
et conterere: sed leuare potius et sustinere,
ut quid boni in ipsis erit, conseruet atque adaugeat.
Hi duo discipuli semifracti fuerunt et
non procul a casu, adeo uento carnis agitabantur:
sed Christus ne cadant sua subleuat gratia.
Deinde Metaphora lini fumigantis sumpta est
ab elychnis, quae propter fumum quem aedunt,
non extinguuntur, modo adsit qui manum admouet:
ita ubicunque emicat aliqua pietatis scintilla
Christus adest et eam fouet atque excitat,
ut clarius ardeat, sicut in his duobus discipulis
videmus. Hinc maxima nobis haurienda est
consolatio. Etsi nos infirmi homines vacillamus
ac claudicamus, tametsi iam quassati aut
luxati sumus: tamen nos non statim abijcit quasi
prorsus inutiles, sed diu perfert quoad firmiores
p.355
et constantiores reddiderit, modo horum
discipulorum exemplum imitemur.
DE SECVNDA PARTE.
Et factum est cum fabularentur et inter se
quaererent, ipse Iesus appropinquans ibat cum
illis. Hoc Christi factum Primum confirmat
promissionem Christi, quae est: vbicunque fuerint
duo vel tres congregati in nomine meo, in
medio eorum sum: quod tametsi non fit corporaliter
semper: tamen vere spiritualiter, id
quod hac sua corporali praesentia vult significare.
Hinc ergo discamus de quo in priori Historie
huius parte admonui, quod quicunque
pie de Christo inquirunt, aperiunt Christo ianuam
ad se iuuandos, ac ipsum doctorem suis
pijs exercitijs accersunt, sicuti contra prophani
homines impuris suis sermonibus, ei ianuam,
quo minus ad se veniat, occludunt. Hoc confirmatur,
non solum hoc exemplo: verumetiam dicto
Prophetae Isaiae 66. Ad quem respiciam nisi ad
pauperculum et contritum spiritu et trementem
sermones meos.
Sed quod est quod dicit Euangelista: Oculi eorum
tenebantur ne eum agnoscerent. Hinc monemur
de nostra imbecillitate: neque enim oculi
nostri neque aures suo funguntur officio, nisi eam
facultatem eis diuina concesserit clementia: si ita se
habet res cum oculis corporeis, multo magis in
p.356
oculis mentis verum est. Hinc tria discamus:
Vnum, quod nullae sint sensuum aut mentis
nostrae vires, nisi facultas illis diuinitus detur.
Alterum, ne nostra mente et nostris sensibus
abutamur in contumeliam creatoris: quod si
fecerimus metuenda est poena, ne omnem mentem
et sensum nobis adimat. Tertium, vt ab eo
petamus et illuminationem et conseruationem
sensuum, in ipsius gloriam.
Et ait ad illos: qui sunt hi sermones, quos
consertis adinuicem ambulantes et estis tristes.
Haec satis ostendunt, quod antea dixi, eos
versatos fuisse inter metum et spem, sed tantum
non metum superasse. Verum Dominus hic
vacillantes confirmat quod Paulus dicit: Dominus
non sinit vos tentari supra id quod potestis:
sed faciet cum tentatione etiam euasionem,
vt possitis sustinere. Hic duo illi discipuli
succubuissent, et illorum fides fuisset extincta
tentatione, id quod illorum tristicia testatur,
nisi Christus mox aduenisset et illorum ruinam
erexisset: horum exemplo et Christi facto, et
nos consolemur et erigamus.
Et respondens vnus, cui nomen Cleophas,
dixit: tu solus peregrinus es in Hierusalem
et non cognouisti quae facta sunt in
hisce diebus? Miratur Cleophas, quod solus
ignoret, quod toti ciuitati notum erat, et omnibus
p.357
qui illuc ad festum paschae confluxerant
peregrinis.
Quibus ille. Quae? De Iesu Nazareno etc.
Responsio Cleophae quatuor habet. 1. Confessio
est de Christo et testimonium qualis nimirum
fuit: qui (inquit) uir Propheta, potens
in opere et sermone coram Deo et omni
populo.
Haec descriptio tria de Christo habet. Primo
loco quod Christus sit Propheta, id est,
doctor voluntatis Dei a Deo missus. Deinde
quod non fuerit vulgaris Propheta: sed potens
in opere et sermone, id est, excellens vitae
sanctimonia, et docendi facultate: Tertio additur,
coram Deo et hominibus, quo significatur
Christum ita Propheticum munus obijsse,
quod se sancte in omnibus gesserit tanquam
sub Dei oculis. Haec Christi confessio magna
fuit, etsi non plena. Pharisaei, sacerdotes summi,
Pilatus, Herodes Christum tanquam blasphemum
occiderunt: Hi discipuli eum a Deo
missum testantur; vnde nos hanc hauriamus
doctrinam, quod in religione non sit sequendum
potentum iudicium: sed verbi Dei regulam.
Illi offensi erant externa specie Christi: hi
veritatem Dei secuti se quantum potuerunt
blasphemis istis opposuerunt.
SECVNDVM, quod est in Cleophae responsione,
p.358
est narratio passionis Domini: in qua, et
a quibus sit damnatus et quo mortis genere
sit affectus testatur. Summi, inquit, sacerdotes
et principes nostri in damnationem mortis
eum tradiderunt. Hostes Christi aperte
pronunciat summos sacerdotes et principes:
vnde et nos monemur, palam accusare eos qui
Euangelium persequuntur, vt Papa facit et multi
tyranni in orbe terrarum. Deinde quo mortis
genere sit afflictus indicat, cum inquit, et crucifixerunt
eum. Quo mortis genere nullum fuit
ignominiosius in mundo: quo tamen non est
absterritus Cleophas, quo minus illum pro viro
sancto habuerit.
TERTIVM, quod est in Cleophae responsione,
est confessio fidei in Christum: Nos, inquit,
sperabamus quod ipse esset redempturus
Israel, fatetur aperte Cleophas se in Christum
credere, quem summi sacerdotes occiderunt;
atque haec est indoles verae fidei: qui enim fide
credit ad iusticiam, ore confitetur ad salutem.
QVARTVM, quod est in responsione Cleophae,
est fidei imbecillis confirmatio ex promissione
Christi, et testimonio mulierum, visione
Angelorum et discipulorum quorundam testificatione.
Nam cum tertium diem nominat
Cleophas, id facit ideo, quia Dominus promis
serat se tertio die resurrecturum. Hanc promissionem
completam credit, etsi inter spem et metum
p.359
iactatur: sed contra metum adhibet fidei fomenta
ne prorsus extinguatur. Quod autem corpus
a mulieribus non fuisse repertum narrat,
et oblatam illis Angelorum visionem indicat,
et quod de sepulchro vacuo dixerant mulieres
virorumque testimonio idem fuisse probatum, eo
pertinet ut sibi certo persuadeat Christum resurrexisse.
Ita pius homo inter fidem et metum
dubius, fidei adhibet fulcimenta et contra metum
pro sua virili luctatur.
Sed quid ad haec Dominus? O stulti, inquit,
et tardi corde ad credendum omnibus quae locuti
sunt Prophetae. Hic primum fides nostra
habet quod a Christo discat: Christus reprehendit
quidem in illis discipulis cum discendi, tum
credendi tarditatem, sed non abijcit imbecilles:
sed suo more eos potius paterne castigat et imbecilles
iuuat, ne metu fracti fidei igniculum
extinguant. Venit enim vt medicus esset infirmorum,
non vt infirmos terrore occideret. Hinc
nos discamus, Christus non uelit quemquam
abijcere qui exiguam et imbecillem fidem habet,
modo eam confirmari et augeri per verbum
Dei permittat. Sed quid reprehendit in his duobus
discipulis? Duo. Ignorantiam seu discendi
ignauiam, et tarditatem ad credendum Prophetis.
Ignauia impediuit intellectum: tarditas
remorata est fidem. Etsi enim habuerunt
p.360
perexiguam fidem: tamen oportuit eos maiores
progressus fecisse, qui non solum ab ineunte
aetate Prophetarum vaticinia de Christo audiuerant
sed et ipsum Christum praedicentem quo
mortis genere erat afficiendus, et quod tertio
die iterum viuus de sepulchro erat egressurus.
Hic et nostra taxatur ignauia, qui per tot annos
audimus Euangelium, inter quos tamen multos
inuenire est, qui non dum didicerunt symbolum
Apostolicum, quibus admodum metuo
nisi mature resipiscant.
Postquam Christus reprehendit, incipit
docere, quod est boni magistri, ait igitur: Non
ne haec oportuit pati Christum etita intrare
in gloriam suam: Haec Domini docentis propositio
est. Cuius hic sensus est: Christus debuit
iuxta Prophetarum vaticinia pati mortem
crucis, et postea excitatus a mortuis in suam
gloriam intrare. Pati quidem debuit propter
peccata nostra: resurgere uero propter iustificationem
nostri Roma. 4. Cum ergo fatimini
me Christum esse, debetis etiam ex Prophetis
scire, quod me oportuerit mori et resurgere a
mortuis. Hoc etiam ex Mose et Prophetis ostendit:
sed Euangelista quibus scripturae locis
hoc fecit non explicat. Non est tamen dubium
quin promissionem de Christo primum Adae
propositam exposuerit, quae est: semen mulieris
p.361
conteret caput serpentis, et huiusmodi alias
multas, quales heri audiuistis. Moses mandato
Dei erexit Aeneum serpentem in deserto, in
quem qui aspexerunt, a suis sanabantur plagis:
quem typum Christus explicans Iohan. 3. ait:
Sicut Moses exaltauit serpentem in deserto: ita
oportet filium hominis exaltari, vt omnis qui
credit in eum non pereat: sed habeat vitam aeter
nam. Verum cum haec ex Mose et. Prophetis
recitat, appropinquant pagum, quo iter instituerant,
et ille finxit se longius ire, at illi cogunt
eum et rogant vt apud se maneat, Hinc
nos discamus, quo in loco habere debeamus
eos, qui nos errantes obiurgant et in viam sanae
doctrinae reuocant. Non hic rursus obiurgant
Christum et eum stultum uocant: sed agnoscunt
suam stulticiam et praebent se dociles
ei, quo de errore suo et stulticia liberentur. Hoc
omnes faciunt pij: contra, impij fremunt et
aduersus eos insaniunt, qui se in viam reuocare
conantur monstrato eorum errore, sicuti nuper
audiuimus Iudaeos fecisse.
DE TERTIA PARTE.
Iam quid in domo gestum sit, sequitur: Et
factum est (inquit Euangelista) dum discumberet
cum eis, accepit panem et benedixit ac
p.362
fregit et porrigebat eis. Et aperti sunt oculi
eorum et cognouerunt eum. Hic exponit
Euangelista quod discipuli agnouerint Dominum
in fractione panis nam quoties Dominus
sumebat cibum, habuit et peculiarem modum
precandi et singularem gestum porrigendi panem:
quae cum saepe in Christo animaduertissent,
agnouerunt ipsum, qui iam excitatus a
mortuis, eundem morem seruauit, quem antea.
Quemadmodum itaque discipuli hoc gestu agnouerunt
Christum: ita nos eius exemplo discamus
quoties pane vescimur, ipsi uitae authori
gratiarum actionem offerre, quae nota hos a
prophanis hominibus discernet.
Porro agnitus Christus euanuit ab oculis
eorum: ipsi vero suauius de eo iam colloquuntur
quam antea. Nonne (inquiunt) cor nostrum
ardebat in nobis in via, dum loqueretur nobis
et aperiret nobis scripturas, Hic obseruemus
fructus verbi Dei in hominibus. Etsi autem
Christus iam non apparet corporaliter et
nobis loquitur: tamen loquitur nobis per ministros
verbi, sicut ait: Qui vos audit me audit.
Quis est ille fructus? qui autem verbum Dei
auribus et corde audit, in eo ignis quidam incenditur,
et incipit ardere cor eius: vt ergo qui
hunc ardorem in corde suo non sentit, quando verbum
Dei audit, habet aures, sed non ad audiendum:
p.363
et cor, sed non ad intelligendum: idque suo proprio
uicio, quia spiritui sancto resistit; ita qui hunc
ardorem sentit in suo corde, habet testimonium
loquentis spiritus Christi in se, et quod ueram
viuamque fidem habeat: Quare monemur, vt in
timore Dei summa cum reuerentia et desiderio
verbum Dei audiamus.
DE QVARTA PARTE.
Et surgentes eadem hora regressi sunt in
Hierusalem et inuenerunt congregatos undecim
etc. Haec docent quod ardor ille, qui in
nobis ad praedicationem uerbi accenditur, non
sit ociosus: sed se mox etiam foris ostendat: nam
qui Christum vere nouit, is etiam cupit ut alij
etiam ipsum agnoscant, vt multi simul eum
praedicare possint. Vt talis ardor in nobis accendatur,
faxit saluator noster Iesus Christus,
cui cum Patre et spiritu sancto
sit honor in saecula,
AMEN.
FERIA TERTIA PASCHATOS,
LVCAE 24.
Dum autem haec loquuntur, uenit Iesus ipse,
discumbentibus illis, et stetit in medio
eorum et dicit eis, Pax uobis, Et exprobrauit
illis incredulitatem suam et cordis duritiem quod ijs qui
p.364
uidissent resurrexisse non credidissent. Expauefacti
uero et conterriti existimabant se
spiritum uidere. Et dixit eis, Quid turbari
estis et cogitationes ascendunt in cordibus
uestris? Videte manus meas et pedes meos,
quia ego ipse sum. Contrectate me et uidete,
quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut
me uidetis habere. Et cum haec dixisset,
ostendit eis manus ac pedes et latus suum,
Gauisi sunt ergo discipuli uiso Domino. Ads
huc autem illis non credentibus et prae gaudio
mirantibus, dixit eis, Habetis hic aliquid
edulij? At illii obtulerunt ei partem piscis assi,
et aliquid de satio apiario, Et accepit et in
conspectu illorum comedit, Et dixit ad eos,
Haec sunt uerba quae locutus sum ad uos cum
adhuc essem uobiscum, quod necesse foret
impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi
et Prophetis et Psalmis de me, Tunc aperuit
illorum mentem ut intelligerent scripturas,
Et dixit eis, Sic scriptum est, et sic
oportebat Christum pati et resurgere a mortuis
tertia die, et praedicari sub nomine eius
poenitentiam ac remissionem peccatorum in
omnes gentes, initio facto ab Hierosolymis,
Vos autem estis testes horum. Et dixit
eis iterum. Pax uobis. Sicut misit me Pater,
ita et ego mitto uos. Haec cum dixisset flauit
p.365
in eos, et dicit eis. Accipite Spiritum sanctum,
Quorumcunque remiseritis peccata, remittuntur
eis, quorumcunque retinueritis, retenta
sunt.
ENARRATIO TEXTVS.
etc est quinta apparitio Domini ipso
die Paschatos, qua apparuit discipulis
confabulantibus de ipso. Primum enim apparuit
Mariae Magdalenae, e qua septem eiecit
daemonia. 2. Apparuit mulieribus redeuntibus
a sepulchro. 3. Apparuit Petro. 4. Cleophae et
socio eius. 5. Vt hic textus habet, vndecim discipulis
de illo confabulantibus.
Loci duo:
1. Salutatio Christi et testimonia quibus
probatur eius resurrectio.
II. Necessitas mortis et resurrectionis
Christi, et eiusdem usus, videlicet
quod oporteat in eius nomine prae
dicari poenitentiam et remissionem
peccatorum omnibus gentibus.
DE PRIMO.
Iesus stetit in medio eorum et dixit eis:
pax uobis. Discipuli moesti loquuntur de Christo,
qui illis adest iuxta promissionem: vbicunque
p.366
fuerint duo vel tres congregati in nomine
meo, ego ero in medio illorum. Etsi enim id
non semper fit corporaliter: tamen vere fit.
Non enim unquam faciet contra suam promissionem.
Quid autem adfert quando venit, ostendit
eius salutatio, qua hic suos moestos consolatur
discipulos. Nam cum datus est Christus
moestis in consolationem, hic pacem offert dicens:
Pax vobis. Haec pax, quam suis optat, non
est vulgaris, sed diuina: non mundi, sed regni
coelorum inter Deum et hominem. Verum ut
nos intelligere possimus, quantum sit bonum
haec pax quam Christus suis offert, copiosius
exponam, quae in huius pacis consideratione
concurrunt: vnde huius pacis plenam descriptionem
colligemus.
Quia pax sancitur inter partes dissidentes,
primum spectandum est quaenam sint partes
dissidentes. Sunt autem duae: Deus et homo.
Deus faelix et beatus est sine homine: homo
miser et damnatus est sine Deo: ergo Deus non
opus habuit, vt pacem cum homine quaereret:
sed homo sine pace cum Deo extreme miser est,
atque ideo nulla re magis opus habet, quam
pace cum Deo.
Deinde cum partes dissident, necesse est aliquam
offensam praecessisse. Haec offensa non a
Deo, sed ab homine initium sumit. Quaenam est
illa offensa? Peccatum. Hoc peccatum fuit quaedam
p.367
a Deo proditoria defectio ad diabolum cui
se homo subiecit. Quanta autem sit haec offensa facile
aestimare est ex eius magnitudine, multitudine,
turpitudine et poena: Magnitudo est quod creatura
creatorem offendit et contempsit, qui hominis
summum bonum fuit. Multitudo ex eius fructibus
spectatur. Turpitudo ex horrenda contaminatione
humani generis quae secuta est
hanc offensam. Poena maledictio et damnatio,
vt taceam innumeras calamitates et aerumnas,
quibus humanum genus in hac uita tantum
non oppressum est.
Cognita offensa quae fecit nos Dei hostes,
tertio loco mediator considerandus est, qui certe
debuit esse talis qui et Deum offensum placare
posset, et qui illatam iniuriam iuste compensaret.
Deum offensum creatura non potuit placare:
iniuriam compensare Deus non debuit:
Quaerendus igitur fuit talis mediator, qui et
potuit per potentiam et debuit per naturam.
Cum talis non potuit haberi, aeternus Dei filius
altera persona in trinitate uenit in mundum
et assumpsit humanam naturam, et factus
est homo, Iesus Christus. Hic Iesus Christus coniunctus
est Deo Patri diuinitate, et homini per
humanitatem: Quare potuit vt Deus, debuit
ut homo, qui nostram causam in se recepit.
Hic mediator compensauit iniuriam: nam
p.368
nostrum reatum in se recepit, pro quo poenas
luit in ara crucis, ac ita satisfecit iusticiae Dei.
Verum quia nos adhuc manemus peccato coinquinati,
Christus tota sua uita in hoc mundo
legi Dei obediuit perpetuo plene et perfecte,
quam iusticiam credentibus imputat, vt sint
iusti in Dei conspectu: atque ita uictima sua iram
Dei placat, et obedientia sua nos vestit, ut iusti
appareamus in conspectu Dei.
Facta compensatione, reconciliatio inter
Deum et hominem inita est: nam Pater placatus
est per obedientiam filij.
Verum quia in omni reconciliatione necesse
est inter eos, qui reconciliantur, aliquod
pactum intercedere, hoc quoque in hac cum deo
pace constituta conspicitur: Nam vt ex parte
Dei est liberalis et paterna misericordiae promissio,
iuxta illud: Ero Deus tuus et seminis tui
post te. Item: Hic est filius meus dilectus, in quo
mihi complacui: Viuo ego nolo mortem peccatoris,
sed vt conuertatur et viuat: ita ex parte
hominis est fides qua paterna promissio accipitur,
quaque adoptamur in filios Dei per unigenitum
filium Iesum Christum.
Caeterum quia in pactis adhiberi solent obsignationes,
neque hae in hoc summo pacto amissae
sunt. Sunt autem triplices obsignationes.
Prima est iuramentum Christi; Amen amen
p.369
dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam.
Secunda est obsignatio per Sacramenta
Baptismum et coenam Domini, quae sunt firmissima
pacti inter Deum et hominem sigilla,
quae nunquam violabuntur, nisi homo sua culpa
abiecerit fidem. Tertia obsignatio est Arrhabo
spiritus, qui testimonium dat spiritui
nostro, quod simus filij Dei. Huc etiam illud
pertinet 2. Cor. 1. obsignauit nos et dedit Arrhabonem
spiritus in cordibus nostris. Hae
sunt obsignationes et sigilla, quibus pax inita
inter Deum et hominem obsignatur et confirmatur,
ut rata sit.
Praeterea, ne quis existimer hanc pacem ad
paucos quosdam pertinere, obseruanda est eius
promulgatio, quae est vniuersalis: Christus
enim ascensurus in coelum mandatum dedit
discipulis, vt hanc pacem proclamarent per
vniuersum orbem: ita enim ait: ite in mundum
vniuersum, et praedicate Euangelium omni
creaturae. Pertinet igitur haec pax ad omnes
qui vocem Euangelij recipiunt et in Christum
credunt, perseuerantes vsque in finem. Nam
ita ait Dominus: Beatus qui perseuerauerit
vsque ad finem: non est enim satis bene incepisse,
nisi quis quotidianos faciat progressus.
Si quaeris huius gratissimae pacis fructus,
inuenias plurimos in hac vita, et post resurrectionem.
In hac vita habes huius pacis beneficio
p.370
accessum ad Deum tanquam ad Patrem clementissimum
per Iesum Christum. Ita enim
inquit Paulus: fide iustificati pacem habemus
cum Deo per Iesum Christum, per quem et accessum
habemus ad gratiam hanc, in qua stamus.
Secundus huius pacis fructus, est bona conscientia:
antea enim peccati conscientia nos uexat;
verum postquam hanc pacem sentimus, conscientia
bona et laeta redditur, sicut latronis in
cruce, quando audiuit, hodie eris mecum in Paradiso.
Ad eundem modum cum audimus in Euangelio
annunciari remissionem peccatorum
credentibus, conscientia credentium redditur
tranquilla. Cum hac bona conscientia coniunctum
est gaudium spiritus, quo efficitur vt in medijs
afflictionibus gloriemur, vt inquit Paulus. Verum
haec gloriatio et hoc gaudium spiritus augetur
meditatione verbi, oratione, usu sacramentorum,
et alijs pijs exercitijs. Hunc fructum
et quartus sequitur, nimirum fraterna dilectio.
Cum enim intelligimus, et fide sentimus nobis
Deum communem Patrem, per communem mediator
rem nobis reconciliatum, incipimus nos inuicem
diligere, tanquam huius thesauri communes haeredes.
Hunc quartum fructum sequitur quintus, qui
est laetus discessus ex vita, quemadmodum Simeon
conspecto autore huius pacis Christo ait: Nunc
dimitte seruum tuum in pace, quia viderunt oculi
mei salutare tuum.
p.371
Post resurrectionem, huius pacis fructus
erit perpetua iucunditas, perpetua laeticia et
fruitio conspectus Dei et sanctorum omnium,
qui vixerunt inde vsque ab initio mundi: hunc
fructum nemo in hac vita satis cogitare potest.
Postquam iam dictum est fusius quae in
hac pace concurrunt: nunc contraham in
breuem summam seu descriptionem, quae sit
haec pax. Pax igitur inter Deum et hominem
est mutuus consensus Dei et hominis, Dei
quidem hominem propter Christum in gratiam
recipientis: hominis vero oblatam gratia
fide recipientis ac obedientiam erga Deum
serio promittentis. Haec sint dicta de pace, quam
Christus hic offert, non solum discipulis undecim,
qui tum aderant: verumetiam nobis et
omnibus, qui hanc pacem volunt recipere,
cum illis per Euangelij praedicationem offertur.
Post hanc pacificam salutationem sequitur
in textu, quomodo se Christus probauerit vere
a mortuis resurrexisse, et id ita praenunciatum
in Mose, Prophetis et in Psalmis ostendit.
Verum quia de his die Paschatos et heri audiuistis:
nunc tantum de necessitate et usu mortis
et resurrectionis Christi dicam.
DE SECVNDO.
p.372
Sic scriptum est et sic oportebat Christum
pati et resurgere a mortuis tertio die, ac praedicari
in nomine eius poenitentiam et remissionem
peccatorum omnibus gentibus initio
facto ab Hierusolymis.
Primum ergo cum dicit: sic scriptum est,
vult ut non ratio: sed scriptura apud nos valeat,
quoties de regno Dei fit quaestio. Vbi autem
hoc scriptum sit, addit inquiens: Necesse est
impleri omnia in lege Mosis, et in Prophetis
et in Psalmis. Cum igitur quaeritur de salute
consulendus est Moses, legendi sunt Prophetae,
et cognoscendi sunt Psalmi, deinde scripta
Euangelistarum et Apostolorum. Quicquid
cum istis scriptis pugnat repudiandum est, tanquam
a Sathana profectum.
Quid scriptum est? quod oportuerit sic
pati Christum et resurgere ex mortuis tertio
die. Cum dicit, SIC OPORTEBAT, necessitatem
mortis et resurrectionis Christi indicat.
Quare ergo oportebat? 1. Vt impleretur
scriptura, quae mentiri nequit. Vt enim Deus
manet in aeternum: ita eius verbum in aeternum
manet, et Christus dicit: Coelum et terra transibunt,
verba autem mea non transibunt. 2.
Oportebat hoc fieri, quia ita Deus decreuit.
Nullo enim pacto fieri potest, vt quod Deus
certo constituit, non procedat. 3. Oportebat
p.373
Christum pati propter hominum redemptionem
a poenis aeternis, quas suis peccatis meruerant:
nisi enim Christus fuisset passus, nos in
peccatis sub ira Dei mansissemus, 4. Oportebat
Christum pati propter gloriam qua postea
coronandus erat. 5. Oportebat Christum pati,
in nostri instructionem et consolationem: is
cum caput sit, debuit praecedere cum in cruce,
tum in gloria. 6. Oportebat Christum pati, vt
figuris responderet veritas; multae enim figurae
veteris testamenti, mortem et resurrectionem
Christi repraesentabant, de quibus dictum est
die Paschatos. Breuiter vt vno verbo omnia
complectar, Christus passus, mortuus et excitatus
est, vt placaretur Deus offensus, saluaretur
genus humanum, et destrueretur regnum
Diaboli.
Habemus quanta fuerit necessitas mortis
et resurrectionis Christi, iam audiamus, quis
sit fructus et vsus huius admirandi operis. Id
quod Dominus hisce verbis exponit: Et praedicari
in nomine eius poenitentiam et remissionem
peccatorum omnibus gentibus. Ex
his primum colligitur, quid sit Euangelium et
quae eius summa. Euangelium est praedicatio
poenitentiae et remissionis peccatorum propter
Christum. Summa Euangelij est, quod liberatio
a peccatis et salus contingat per solum
p.374
Iesum Christum. Verum vt planius nobis euadat
quanta beneficia nobis offeruntur per Euangelium,
quae omnia sub his Christi verbis
latent, paulo copiosiorem descriptionem ex
scripturis adferam.
Euangelium est vniuersalis praedicatio, in
qua annunciatur liberatio a maledictione legis
et ira Dei, et proclamatur remissio peccatorum,
salus ac vita aeterna credentibus in filium Dei
propter eiusdem victimam, secundum promissiones
olim patribus factas, ut perpetuo gloria
bonitatis Dei praedicetur, utque porro dignos
Euangelio fructus aedant homines per Christum
liberati, tandemque vita fruantur aeterna.
In hac descriptione primum significatur a
quibus malis per Euangelium liberamur, nempe
a maledictione legis, iuxta illud Gal. 3. Christus
factus est pro nobis execratio: hoc est, execrationem,
quam nos meruimus nostris peccatis,
is in se recepit, ut nos fieremus haeredes
iusticiae et benedictionis. Hoc etiam testatur
Paulus 2. Cor. 5. vbi ita ait: Eum qui non nouit
peccatum fecit peccatum, ut nos fieremus
iusticia Dei in ipso. Hoc est, Christus qui immunis
erat ab omni peccato, factus est reus
pro nobis: ergo recte dictum est, nobis per Euangelium
annunciari liberationem a maledictione
legis. Deinde quia cum maledictione legis etiam
p.375
ira Dei erat coniuncta, liberamur etiam ab ira
Dei, cum credimus Euangelio. Qui non credit
(inquit veritas) ira Dei manet super cum:
proinde qui credit, non amplius est sub ira: sed
sub gratia. Iam ubi gratia regnat, nulla vis est
tyrannidis Diaboli, nullus stimulus mortis
aeternae, nullus metus inferni: ab istis ergo malis
liberationem praedicat Euangelium.
Sed quae bona sunt quae annunciat? Annunciat
remissionem peccatorum, salutem et
vitam aeternam. Nos rei peccati sumus natura
maledicti et damnati ad mortem aeternam: sed
iam Christus in suo Euangelio annunciat nobis
remissionem peccatorum, salutem, et vitam
aeternam, quae bona nobis meruit sua morte et
gloriosa resurrectione.
Habemus a quibus malis liberamur per
Euangelium et quae bona nobis offeruntur per
idem: nunc sequitur quibusnam contingant
ista bona, nimirum credentibus in filium. Hoc
multis probatur scripturae testimonijs: Qui
credit, inquit Christus, habet vitam aeternam.
Vt hanc praecedit remissio peccatorum: ita
cum ea coniuncta est salus. Et Petrus dicit fidei
nostrae finem esse salutem animarum. Hoc ipsum
hic significatur cum dicitur: oportet praedicari
poenitentiam, qua scilicet ob peccatum perpetratum dolemus
et confugimus ad Christum, qui ait: non ueni
p.376
vocatum iustos, sed peccatores ad poenitentiam.
Post haec sequitur, cuius beneficio tanta bona
consequimur, propter victimam Christi, id est,
propter mortem et resurrectionem Christi.
Vnde Paulus Roma. 4. Mortuus est propter
peccata nostra et excitatus propter iustificationem
nostri.
Et ne quis nouam doctrinam existimet
Euangelium esse, adieci in definitione, secundum
promissionem olim patribus factam: nam
et Adamo post lapsum facta est promissio,
Genes. 3. et saepe postea repetita est et inculcata
patribus spacio 4000. annorum, donec
Christus in carnem venit.
In fine adduntur fines. 1. liberatio a legis
sententia per Christum. 2. vt liberati fructus
dignos Euangelio aedant. 3. vt praedicent hoc
tantum beneficium. 4. vt tandem plenam redemptionem
consequantur in vita aeterna per
Domnum nostrum Iesum Christum, cui
cum Patre et spiritu sancto laus,
honor, et gloria in saecula
saeculorum,
AMEN.
DOMINICA PRIMA POST
PASCHA, IOHAN. 20.
p.377
Cum uespera esset die illo, qui erat unus
Sabbathorum, et fores essent clausae,
ubi discipuli erant congregati propter metum
Iudaeorum, uenit Iesus, stetitque in medio,
et dicit eis, Pax uobis. Et cum haec dixisset,
ostendit eis manus ac latus suum. Gauisi sunt
ergo discipuli uiso Domino. Dixit ergo eis
iterum: Pax uobis. Sicut misit me Pater, ita
et ego mitto uos. Haec cum dixisset, flauit in
eos, et dicit eis: Accipite spiritum sanctum.
Quorumcunque remiseritis peccata, remittuntur
eis: quorumcunque retinueritis, retenta
sunt. Thomas autem unus ex duodecim,
qui dicitur Didymus, non erat cum eis
quando uenit Iesus. Dixerunt ergo alij discipuli:
Vidimus Dominum. Ille autem dixit
eis: Nisi uidero in manibus eius uestigium
clauorum, et mittam digitum meum in uestigium
clauorum, et mittam manum meam
in latus eius, non credam. Et post dies octo
iterum erant discipuli eius intus, et Thomas
cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit
in medio, et dixit: Pax uobis. Deinde dicit
Thomae: Infer digitum tuum huc et uide
manus meas, et admoue manum tuam, et
immitte in latus meum, et noli esse incredulus,
sed credens. Respondit Thomas et dixit
ei; Dominus meus, et Deus meus. Dicit ei
p.378
Iesus: Quia uidisti me Thoma, credidisti,
beati qui non uiderunt, et crediderunt. Multa
quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu
discipulorum suorum, quae non sunt scripta
in libro hoc, haec autem scripta sunt, ut credatis,
quod Iesus est Christus ille filius Dei;
et ut credentes uitam habeatis per nomen
eius.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Enangelium continet partem Historiae,
quam scripsit Iohannes Euangelista
de resurrectione Domini, in qua parte, uis
sibili et carnali praesentia, voce, facto, et signis
testatur Dominus se a mortuis resurrexisse: Et
commendans discipulis ministerium verbi, praedicat
beatos fore qui in se crediderint. In fine
textus, additur causa finalis totius sacrae scripturae:
ita enim inquit. Haec scripta sunt ut credatis,
et vt credentes vita habeatis in nomine
eius. Caeterum quia satis dictum est superiori
septimana de resurrectione Domini, nolo pluribus
de ea hac vice agere: sed dicam de tribus
alijs locis, qui in hoc continentur Euangelio.
Loci:
I. De ministerio verbi et potestate
Ecclesiae.
p.379
II. De Thomae confessione.
III. De fine sacrae scripturae.
DE PRIMO.
Verba textus de verbi ministerio et potestate
Ecclesiae sunt haec. Pax uobis: sicut misit
me Pater, et ego mitto uos. Haec cum dixisset,
inflauit, et dixit eis: accipite spiritum sanctum.
Quorumcunque remiseritis peccata,
remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta
sunt. Hic habemus pauca verba, sed efficacia,
quae continent copiosam doctrinam, quam
omnes Christiani scire debent. Quare uos hortor
ut sitis attenti, quo hanc doctrinam percipere
possitis: quo autem id fiat commodius,
distinguam haec uerba, quibus ministerium instituitur,
in quatuor partes. PRIMA pars: Pax
uobis. SECVNDA pars: sicut misit me Pater: ita
ego uos mitto. TeRTIA pars: Inflauit et dixit:
Accipite Spiritum sanctum. QVARTA pars:
Quorumcunque remiseritis peccata remittuntur
eis, et quorumcunque retinueritis retenta
sunt: de his quatuor partibus ordine
dicam.
Prima pars nempe salutatio, PAX VOBIS,
consolatur non solum discipulos qui tum aderant,
verumetiam animum addit omnibus, qui sunt
et qui futuri sunt ministri uerbi in Ecclesia.
p.380
Qui ministerium verbi in se recipit, statim habet
hostem Diabolum, qui perpetuo ipsius doctrinae
et vitae insidiatur. Si doctrinam corrumpere
non potest, uitam contaminare studet, vt
quod uerbis docet quis, factis neget. Si vitam non
potest Diabolus polluere, doctrinae insidiatur,
vt homines decepti erronea doctrina damnentur.
In multis et doctrinam et uitam contaminat.
Deinde habet minister uerbi etiam mundum
aduersus se, qui nunc tyrannide, nunc
hypocrisi, nunc sophistica se adoritur, ut officio
suo non recte fungatur.
Quid faciat minister verbi in tantis periculis?
Consolabitur se hac Christi voce: PAX
VOBIS: et simul orabit Deum, ut se in hac
pace contineat, ne vel doctrina, uel moribus
cursum Euangelij impediat: pluris faciet pacem
Christi, quam omnes mundi delitias et amicitias.
Hac sit ergo consolatio ministrorum
Euangelij, qui pugnare debent aduersus Diaboli
insidias, mundi tyrannidem, hypocrisin et
Sophisticen.
SECVNDA pars est: Sicut misit me Pater:
ita ego mitto vos. Quomodo Pater misit
filium? Pater misit Filium, vt regnum Diaboli
aboleret iuxta illud; Semen mulieris conteret
caput serpentis. Item Christus apparuit ut destruat
opera Diaboli. Quid? An non solius
p.381
Christi est conterere caput serpentis An non
solius Christi est destruere opera Diaboli?
Vere solius Christi est: sed in hoc tanto opere,
opus est duabus machinis: uictima et doctrina.
Christus est missus ut solus sua uictima iratum
Patrem placet, et Diabolum superet. Deinde
quia hoc beneficium hominibus per doctrina
offertur, destruxit etiam opus Diaboli per doctrinam.
Proinde Christus missus erat ad duo,
ad placandum Deum victima et ad docendum.
Ad prius illud, solus Christus mitti idoneus.
fuit: ad posterius, hoc est, ad docendum missi
fuerunt olim omnes Prophetae et postea Apostoli
et homines omnes, qui legitime sunt vocati
ad praedicandi munus. Quantum ergo ad
docendum attinet, Christus mittit discipulos,
quemadmodum ipse erat a Patre missus. Hinc
duo colligamus. Primum discrimen inter regna
mundi et Ecclesiae administrationem, seu
inter gubernatores mundi et gubernatores
Ecclesiarum. Ministri enim verbi non mittuntur,
ut dominentur in terra: Christus enim nullum
dominium sibi vendicauit, nec mittuntur
ad pompas huius mundi quas Christus contempsit:
sed ad docendum Euangelium, ad erigendum
regnum Dei, ad salutem annunciandam
hominibus. Deinde hinc colligendum est
quae sit verbi, quod praedicant vocati ad ministerium,
p.382
authoritas: Sicut pater, inquit, me misit:
ita ego uos, ut non uestro, sed meo nomine
loquamini. Huc illud dictum Domini ad discipulos,
Matth. 10. Qui vos audit me audit: qui
Nos spernit, me spernit. Hinc habent, qui docent
verbum, consolationem: et qui audiunt,
grauem admonitionem. Nam cum docentes
uerbum pie in legitima uocatione, patiuntur aliquid
ab ingrato mundo, habent ex eo consolationem,
quod uice Christi fungantur, et Christus
cum illis injuriam patiatur qui se suo tempore
vlciscetur: Qui vero audiunt uerbum ad
monentur primum de authoritate uerbi: non
enim secus audire uerbum debent, quam si
Christum ipsum loquentem audirent., Deinde
admonentur, ut pios uerbi ministros in precio
habeant, tanquam Christi legatos. Praeterea
admonentur poenae, in quam iusto iudicio Dei
incurrent quicunque vel verbum praedicatum,
uel ipsos ministros contemnunt. Debent
quoque ministri uerbi cogitare in quem gradum
dignitatis sint cuecti, ne uel doctrinae puritatem
inficiant, uel moribus malis a se auditores
alienent.
Tertia pars. Et cum dixisset insufflauit
et dixit eis; accipite Spiritum sanctum. Haec
uerba singularem doctrinam continent. Nam
Christus his uerbis ostendit, unde verbum, quod
p.383
praedicatur uoce ministrorum, habeat suam vim
et efficatiam, quae sane non inclusa est in uoce
ministri, nec pendet ex sanctitate et dignitate
hominis: sed omnis uerbi uis et efficacia ex
uirtute spiritus Christi proficiscitur: Nam cum
hic Christus sufflat in discipulos, ac iubet eos
accipere Spiritum sanctum, significat spiritum
sanctum perpetuo affuturum ministerio uerbi;
Quasi dixisset: Ecce uos eritis ministri noui
testamenti, qui Ecclesiam mihi in mundo aedificabitis,
per praedicationem Euangelij; et scio
quam sitis imbecilles ad tantum opus peragendum,
praesertim cum Diabolus, mundus et ratio
omnium hominum se uobis opponet. Qua
propter, huic uestro ministerio nolo adesse spiritum
sanctum, per quem uester labor erit efficax
is enim sua uirtute faciet, ut uerbum meum
quod praedicabitis, non sit ad uos uacuum rediturum.
Hic utilem doctrinam et admonitionem
colligamus. Doctrinam quidem, quod
spiritus sanctus sit alligatus uerbo et uelit per
illud esse efficax. Consolationem uero, qua et
qui docent, et qui audiunt se erigant praesentiae
Spiritus sancti aduersus suae salutis hostes.
Quarta pars. Quorum remiseritis peccata,
remittuntur eis, et quorum retinueritis
retenta sunt, His uerbis instituit et sancit
p.384
spiritualem illam Ecclesiae potestatem, quam
vocamus potestatem clauium, et ostenditur clauis
qua aperitur et clauditur regnum
coelorum.
Verum ut haec vtilissima doctrina clare ab
omnibus intelligi possit, uolo iam in quaedam
uncta distinguere, quae sunt: unde sit potestas
Ecclesiastica, quid sit, penes quem sit, et in
quo consistat. His punctis bene intellectis, nemo
erit qui non dextre intellecturus sit, quaenam
res et qualis sit potestas Ecclesiastica.
Vnde ergo est haec potestas? A Deo per
Iesum Christum. Si enim hominem spectes, est
ministerium purum: At si Christum, sublimis
est potestas, qua nulla in terra uel maior, veluti
lior, uel dignior existit. Nam Christus sedens
ad dexteram Patris in solio Maiestatis suae,
hanc potestatem administrat. Qui igitur hanc
potestatem contemnit, et eius fructu priuatur
et est in filium Dei contumeliosus.
Quid est potestas Ecclesiae? Est potestas
remittendi et retinendi peccata, hoc est, praedicandi
Euangelium, cui qui credit aperitur
regnum coelorum, qui uero non credit, ei ostenditur
esse clausum.
Penes quem est haec potestas? Penes Ecclesiam:
quando Petro et alijs Apostolis Dominus
dedit claues, apud ipsam Ecclesiam
p.385
claues has deposuit, a qua ministri habent claues,
tanquam ancilla claues suae herae habet.
In quare consistit potestas clauium? In
efficacia spiritus sancti, qui in verbo et per
verbum est efficax, et fidem in auditoribus
verbi operatur: ita verbum est ueluti vna
clauis, quam adhibet minister verbi, et fides
est altera clauis, quam adhibet spiritus
sanctus, quae claues cum adhibentur aperitur
regnum coelorum.
His ita explicatis verba huius textus altius
perpendamus, Primum igitur cum dicit:
Quorvcvnqve: siste gradum et de hac uoce
qvorvmcvnqve cogita. 1. quod promissio gratiae
sit uniuersalis: hanc uniuersalem promis-
sionem opponito tentationi de particularitate
et te in vninersalem promissionem includito.
Deinde hanc uocem qvorvmcvnqve multitudini
peccatorum oppone. Cum igitur tentaris
ad desperationem ob peccatorum tuorum multitudinem,
veniet in mentem haec Domini pro
missio: Quorumcvnqve etc. Non dicit, si pauca
peccata quis perpetrauerit, aut si multa,
neque dicit si Iudaeus est, si Grecus, nobilis, ignobilis,
diues aut pauper: sed dicit Qvorvmcvnqve.
Praeterea hic locus monet, quod et
publice et priuatim possit fieri absolutio. Sic
Deus tria milia hominum publice absoluit.
p.386
Item priuatim Cornelium, sicut et Nathan
Propheta Dauidem. Generali illa absolutione
vtantur ministri verbi quoties Euangelium
praedicant. Speciali quando ratio hoc postulat,
hoc est, quando aliquis priuatum colloquium
cum minstro verbi expetit, confirmandae suae
fidei causa.
2. Ponitur in textu PECCATA sine addito
quare omnia peccatorum genera hic intelligi
debent, quae sunt quatuor. 1. viciositas naturae.
2. pullulantes rami ex mala radice. 3. peccata
errore commissa. 4. peccata voluntaria. Nulli
plane peccatum est, quod non ignoscitur, si
venia propter Christum petatur.
3. Verbum REMITTERE obseruandum est,
pro quo Matthaeus habet soluere. Iubet Dominus
ut discipuli peccata remittant et soluant.
Remittant quidem ut debitum; soluant
vero vt onus praegrauans. Peccata siquidem
sunt debita, quia vt debita obligant ad solutionem:
ita peccata ad satisfactionem poenae
nisi fiat remissio. Sunt et onera peccata, quia
ut onus graue portantem deprimit, ut tandem
sub eo cadat ita peccata maledictionis onere
et legis sententia opprimunt, donec Christus
venerit et onus in se leuauerit. Sed quid? potest
ne homo peccata soluere et remittere?
Deus dicit Isaiae 43. Ego sum ego sum ipse qui
p.387
deleo iniquitates tuas, et peccatorum tuorum
non recordabor. Hoc testimonium conuincit
quod solus Deus remittit peccatum. Rursus
cum hic dicit Dominus, quorumcunque peccata
remiseritis, erunt remissa in coelo. Respondeo:
Christi dictum manifeste indicat duplicem
esse remissionem, vnam in terris a ministris
verbi: Alteram in coelo, quae a solo Deo
fit. De hac posteriori loquitur Isaias. Breuiter
Deus vt Dominus: ministri verbi, vt serui et
nuncij remittunt, qui Domini sui voluntatem
annunciant, quae remissio fit voluntatis Dei
annunciatione. Hoc probatur Num. 6. vbi ita
ait Dominus: Sacerdotes ponent nomen Domini
super filios Israel, sed ipse benedicam:
soluere ergo sacerdotis, est indicare culpam a
Deo remissam.
Sed quomodo retinent peccata? verbo et
iuxta verbum, hoc est, quaecunque peccata
indicaueritis uerbo Dei esse retenta, retenta
erunt etiam in coelo. Plura de hac re dixi in festo
coenae Dominicae: Quare nunc ad secundum
locum pergo, de quo breuissime dicam.
DE SECVNDO
LOCO.
De Thoma habemus duo in hac Historia,
p.388
nempe incredulitatem et confessionem: incredulitatem
indicat his verbis: Nisi videro in
manibus fissuram clauorum etc. non credam.
Audiuit alios discipulos narrantes se vidisse
Dominum: is autem immemor omnium praedictionum
Prophetarum et Christi, non credit.
Adeo ratio hominis in rebus salutis se
Deo et eius verbo opponit. Hactenus de eius
incredulitate: sequitur de eius fide et confessione.
Post dies octo iterum erant discipuli
et Thomas cum eis in vna domo, et venit
Iesus clausis ianuis, et stetit in medio eorum
et dixit, pax uobis, et dixit Thomae, infer
digitum tuum huc et uide manus meas etc.
et noli esse incredulus, sed fidelis. Audita voce
Domini, et conuictus manifesto signo, concipit
fidem, ex qua hanc promit confessionem,
Dominus meus et Deus meus. A Thoma igitur
duo discamus, vnde fides sit et qualis vera
fidei confessio. Fides est ex verbo et signo, sicuti
nos habemus Euangelium verissimum
Christi verbum, et signa duo augustissima,
Baptismum et coenam Domini. Haec fides concepta
verbo et confirmata signo, veram aedet
confessionem qualis haec Thomae est, qui hic
clamat Dominus mens et Deus meus. Hac
Thomae confessio, si recte perpenditur [perdenditur ed.], quatuor
continet. Primum enim agnoscit Christum
p.389
eundem hominem esse qui ante triduum fuit
occisus a Iudaeis. Deinde cum Deum appellat,
eius diuinitatem fatetur. Tum cum non duos
Dominos aut duos Deos dicat, agnoscit vnitatem
personae. Postremo cum meus Dominus
et meus Deus dicit, officium redemptionis profitetur,
in quem et ipse viua recumbit fide.
DE TERTIO.
Beati qui non uiderunt et crediderunt.
Haec uniuersalis doctrina de credentibus est
obseruanda: nam hic Christus diserte pronunciat
beatos qui credunt, etiamsi oculis corporeis
non viderint Christum. Huc pertinet tota
scriptura, ut inquit, Haec autem scripta sunt vt
credatis quod Iesus est filius Dei et vt credentes
vitam habeatis in nomine eius. Finis ergo
scripturae est vt credamus: finis fidei, vt credentes
habeamus vitam aeternam, quam doner
nobis author vitae Iesus Christus, cui cum
Patre et spiritu sancto sit honor
in saecula Amen.
DOMINICA SECVNDA POST
PASCHA, IOHAN. 10.
p.390
Ego sum pastor ille bonus. Bonus pastor
animam suam dat pro ouibus. Mercenarius
autem, et qui non est pastor, cuius
non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem,
ac deserit oues, fugitque, et lupus rapit
ac dispergit oues. Mercenarius autem fugit,
quia mercenarius est, et oues non sunt illi
curae. Ego sum pastor ille bonus, et cognosco
oues meas, et cognoscor a meis. Sicut
nouit me Pater, ita et ego noui Patrem, et
animam meam pono pro ouibus. Et alias
oues habeo, quae non sunt ex hoc ouili, illas
quoque oportet me adducere, et uocem
meam audient, et fiet unum ouile, et unus
pastor.
ENARRATIO TEXTVS.
Occasio, cur hoc Euangelium proponitur
in Ecclesia hoc tempore, haec est. Audiuimus
in proximo paschatis festo, in quem finem
oportuerit Christum pati et resurgere ex
mortuis, nimirum ut in nomine eius praedicaretur
poenitentia et remissio peccatorum
omnibus gentibus: per quam praedicationem,
destrueretur regnum Sathanae, et erigeretur
regnum Christi. Hoc autem cum aliter fieri
non potest, quam per fideles uerbi ministros,
p.391
quos scriptura pastores uocat, placuit Ecclesiae,
hoc die proponere Euangelium de summo
pastore Iesu Christo, de eius cura erga oues:
idque ideo ut fideles uerbi ministri huius pastoris
exemplum, in doctrina, uita, et cura pro
ouibus imitentur. Hactenus de occasione cur
hodie praesens Euangelium proponitur. Summa
autem Euangelij est, quod ut Christus se
uerum pastorem esse et curam habere suarum
ouium profitetur: ita ex aduerso lupos esse
testatur, qui ouili suo insidiantur, quos uidentes
mercenarij fugiunt, ac oues lupis lacerandas
relinquunt: contra quorum perfidiam Do
minus promittit se suas oues curaturum, et
significat se adhuc alias habere oues quas adducet,
ut fiat unum ouile et unus pastor.
Loci tres:
I. De pastore Christo alijsque ueris
pastoribus.
II. De lupo, mercenario, et fuga
mercenarij.
III. De ouibus Christi, earum nota et
unitate ouilis.
DE PRIMO.
In primo loco de pastore Christo habemus
duo: unum, quae sit eius indoles, Alterum, quae
p.392
sint eius beneficia erga Ecclesiam. Quantum
autem ad Christum pastorem attinet, semper
meminisse debemus confessionis Thomae, qua
ab hinc die octauo audiuimus. Is enim cum dicit
Dominus meus et Deus meus, Primum
confitetur eum quem alloquitur eundem hominem
esse, qui erat crucifixus et mortuus,
quem nunc vere a mortuis resurrexisse agnosicit.
2. Confitetur eundem hominem esse quoque
verum Deum: Dicit enim ET DEVS MEVS.
3. Confitetur hunc hominem et Deum unam
personam: non enim dicit Domini mei, sed
Dominus meus. 4. Confitetur hunc qeanqrwpon
(personam vnicam quae est Deus et homo)
esse suum saluatorem: Nam Dominus
meus, qui mei curam habet, et Deus meus est
qui me in suam fidem et gratiam recepit. Confitetur
ergo Christum verum Messiam et saluatorem
mundi esse, adeoque verum illum pastorem
olim promissum, de quo Zachariae 10.
Suscitabo pastorem in terra. Hunc Petrus vocat
pastorem et Episcopum animarum. Haec
dixi breuiter ex confessione Thomae de Christo
pastore, vt quae sit huius nostri pastoris indoles
intelligamus: Iam verba Domini audiamus.
Ego (inquit) sum pastor bonus. Sed
quid pastor bonus? pastor bonus ponit animam
suam pro ouibus suis, hoc est, pastor ille bonus
p.393
est, qui adeo suas oues diligit, quod potius
velit mortem oppetere, quam oues suas lacerationi
et predae furum et luporum relinquere.
Hoc promissum etiam facto declarauit, qui
pro ouibus suis turpisssimam mortem est
perpessus.
Habemus quantus sit amor Christi erga
suas oues: Iam ut conspiciamus beneficia, quae
ex mera bonitate praestat, similitudinem pastoris
ouium Christo pastori accommodabimus.
Quid ergo facit bonus ouium pastor? 1. colligit
oues. 2. praecedit. 3. educit eas in pascua. 4.
pascit eas. 5. excubias super eas agit. 6. regit. 7.
defendit. 8. laesis medetur. 9. errantes castigat
virga pastorea. 10. in sua reducit pastas. Haec
omnia beneficia Christus spiritualiter Ecclesiae
praestat.
PRIMVM ergo Christus pastor colligit
oues. Sed quomodo? per praedicationem
Euangelij. Hoc coepit facere mox post lapsum
primorum parentum: nam in spiritu adfuit
Propghetis et multas oues sibi collegit. Deinde
ipse venit vt ouem perditam quaereret: et ho-
dic dat praedicatores qui suo nomine colli-
gunt oues.
DeIND E praecedit ones. Quomodo? In
cruce et in gloria: in cruce quidem, dum varias
in hac uita aerumnas perpessus est, quas etiam
p.394
sanctos experiri necesse est; in gloria, dum
per resurrectionem a mortuis in gloriam coele-
stem intrauit quem suo tempore sequentur quot-
quot eius verae oues fuerint.
TERTI educit eas in pascua in amenis-
sima prata, vt Dauid Psalmo 23. loquitur: In
pascuis herbosis accubare me facit, ad aquas
refectorias deducet me.
QVART,, eductas in prata pastit fpritu
et verbo. Spiritu quidem dum intus animum
confortat: verbo vero dum praedicatur Euan-
gelium, unde concipitur fides in hunc pa-
storem .i..
QVINTo, excubias super eas agit, et tan-
quam in specula sedet ut obseruet ne quis ex
insidijs oues adoriatur. Hoc autem agit per
suos Angelos, per fideles verbi ministros, per
pium maegistratum, breuiter per honos Rec-
tores in familijs, politijs, Oeconomijs.
SExXTo, regit, scilicet Spiritu, verbo,
et disciplina, vnde: Dominus regit me et ni-
: hil mihi deerit, in loco pascuae ibi me colloca-
vit. IN
SEpaePpTIMS, defendit, ynde Paulus: si Deus
pro nobis, quis contra nos. Et Dauid: Etiamsi
ambulauero in valle ymbrae mortis, nonti-
mebo malum, quia tu mecum es: Virga tuaet
baculus tuus ipsa me consolata sunt.
p.395
O CTAVS laesis medetur: ut enim oues
saepe spinis et uenenis inficiuntur, quae a peri-
to pastore sanantur: ita Christus pastor suas
oues spinis malorum morum et veneno pe-
stiferae doctrinae laesas curat et sanat, vnde
Psalmus 146. Qui sanat contritos corde et
alligat contritiones corum. Exzech. 34. Ego
pascam oues meas et ego eas accubare faciam,
quod perierat requiram, et quod abiectum
erat reducam, et quod confractum fuerat al-
ligabo, et quod infirmum fuerat consolida-
KKK
Nono errantes castigat virga, dum cru-
ce premit, ac ueluti capistrum inijcit. Hoc si
non faceret bonus ille pastor, multae huius
mundi delicijs, flici rerum successu abduce-
rentur a grege et se ipsas in ora luporum conij-
cerent: vnde Dauid de se inquit. Bonum est
mihi Domine quod humiliasti me, vt discerem
iustificationes tuas.
VLEIM in sua reducit pastas. In hoc
mundo Christus suas oues colligit, pascit,
defendit, curat tanquam in deserto in pere-
grino regno: verum in extremo die suas oues
in sua reducet, hoc est, in Patriam, ubi pij
cum Christo perpetua pace et securitate fru-
entur.
p.396
Dixi de Christo pastore, eius indole, cura
et beneficis erga oues, id est, omnes quim se
credunt; nunc aliquid adijciam de pestoribus,
qui sub ilio sunt constituti, vt curam dominici
gregis habeant. Et op tandum esset, vt omnes
doctrinam, vitam, et curam erga oues haberent
qualem summus ille pastor: verum quia id non
fit, obseruanda sunt quatuor pastorum discri-
mina et genera.
VnVn genus est corum, qui bene docent
et bene uiuunt, exemplum summi pastoris ims
tantes. Talis fuit Isaias, Hieremias, Ezechiel,
et alij Prophetae: talis fuit Paulus, Petrus: ta-
les sunt hodie omnes pij parochi et Episcepi,
ui doctrina, vita, confessione alijs praelucent.
Hi a Dauide et Daniele comparantur stellis
lucentibus in coelo, ubi Christi solis aeterno
lumine illustrantur; Hi, vt Paule ait, digni sunt
duplici honore: hi edificant ciuitatem Dei
vtraque manu.
SECVNDVM genus eorum est, qui male
docent et male uiuunt. Hi pessimi sunt, qui
utraque manu remplum Dei destruunt: quales
multos fore his postremis tem oribus jradi-
xerunt Petrus et Iudas Aposioli
TERTIVMgenus eorum est, qui bene quis
dem docent. sed male uiuunt. Hi quod dextra
manu in Ecclesia aedificant, sinistra rursos de-
p.397
struunt, et sant omnino similes fabris ligna-
rijs, qui arcam Nohae extruxerunt. Hi enim
alijs parantes arcam, per qua n a diluuio sunt
liberati, ipsi in medijs perierunt fluctibus. Ta-
lis olim fuit Judas, et hodie multi inueniun-
tur. Dicunt quidem: facite sicut docemus, no-
lite opera nostra imitari. De his locutus est
Christ as: cum scribae et Pharisaei sedent in Ca-
thedra Mosis, quae dicunt facite, nolite facere
opera illorum. Horum damnatio iusta est;
sciunt enim et docent sacienda, ipsi tamen non
faciunt, cum turpe est doctori, cum culpa re-
darguit ipsum. Bernardus igitur hens ait: Pa,
stores debent impinguare ecus suis potrius
quam alienis exemplis.
QUARTVM genus est eorum qui male
docent, sed bene viuunt, ita ut publicis crimi-
nationibus non sint obnorij. Hi hypocritae
sunt et maximum damnum faciunt. Nam cum
homines admirantur externam morum speciem
facile etiam pertrahuntur, vt doctrinam am-
lectantur: vt multi ex uobis in Papatn vidistis
Ronachos qui non solum sibi sancti visi sunt:
uerumetiam alijs sua bona opera vendiderunt:
ita et animabus hominum et facultatibus eorum
insidiati sunt. Dixi de quatuor generibus pa-
storum seu doctorum in Ecclesia, quo: um pri-
mum tantum laudabile est et Christi regnum
p.398
in multorum salutem aedificat, idque iuxta doc-
trinam et mandatum summi pastoris IESV
CHRISTI.
DE SECVNDO
LOCO.
Iam sequitur secundus locus de lupo et
mercenario, quorum ille oues Christi lacerat
et perdit: Hic oues ericlitantes, in luporun
faucibus relinquit. Jta enim ait textus: Mers
cenarius autem et qui non est pastor, cuius
non sunt oues propriae, uidet lupum uenien
tem, dimittit oues et fugit, et lupus rapitac
dispergit oues. Hic nos scire oportet, quis
nam sit ille lupus, de quo Dominus loquitur,
et quae sit eius in oues inuadendi ratio, et quan
do mercenarius sugere putandus sit.
Quis est igitur lupus de quo Dominus hic
loquitus? Est Diabolus: Is enim cum primum
homo conditus erat, eum adoritur, inuadit et
in terram prosternit: ideo hodie circumit fa-
melicus, quaerens quem deuoret, neque cessabit
donec hic mundus Iteterit. H
Quomodo quoeso inuadit oues Christi?
Non una uia eas adoritur: sed ei est quadru-
plex inuadendi ratio: vel enim Sophistica, vel
p.399
tyrannide, vel flagitijs, vel hypocrisi in oues
Christi impetum facere consucuir.
Sophistica inuadit, quando vel vicia vir-
tutum titulis ornat, ucl pro veritate Dei erro-
res ingerit, quo miseras oues Christi perdat-
Inuocare sanctos, mereri uitam aeternam ope-
ribus sunt grauissima uicia: sed ea tanquam
bona opera defendit, et sic de multis alijs.
ITyrannide inuadit Christi oues, quando
facit ut vel uictu et praesidijs praesentis uitae
destituantur, uel aperto bello eos adoritur,
ut Euangelij puritatem uel turbet, uel pror-
sus aboleat. I
Flagitijs et scandalis oues Christi inua-
it, quando multos pertrahit in crimina, per
quae excutitur spiritus sanctus et homines rur-
sus fiunt Sathanae obnoxij. Quam multi ho-
dic hac machina prosternuntur, nemo est qui
non uidet in quo pago regnant inuidiae, ob-
trectationes, potationes, scortationes et alia
horrenda scelera. Haec cum uidemus cercum
testimonium habemus Sathanae inuadentis in
ouile Christi
Hypocrisi etiam inuadit in ouile Chri,
sti, quoties sua externa specie sanctitatis gra-
nissima scelera tegit, quemadmodum in
Monachis olim factum est, et hodie ab js
p.400
fit qui Pharisaismum nondum deposucrunt.
Habemus iam quibus uijs lupus, quiest
Diabolus, inuadit in ouile Christi: tam de mer-
cenarij fuga dicemus: Est enim merceruarius
cuins non sunt propriae oues, atque ideo fugit
videns accelerantem lupum.
An non Christus interdum fugit? An non
mandauit discipulis suis, cum persecuti vos
fuerint in una ciuitate, fugite in aliam? An non
Paulus ipse fugit cum demissus est in coite
per murume lam cum certum sit, nec Christum
lupum fuisse, nec Apostolos reliquos, necelaa
est vt non de quauis fuga intelligendum sit
quod Dominus hic de fuga dicit. Verum scien-
dum est quod sit fuga corporis et fuga animii
illa interdum licita est, haec non. Sed quaenam
est animi? cum aliquis ab officio prastando
fugit, et haec fuga quadruplex est inxta qua-
druplicem lupi inuasionem in ouile Chrisli.
Nam quicunque uerbi minister vlla de caula se
non opponit Sophisticae, tyrannidi, flagiiijs,
hypoxcrisi, is mercoenarius est et non verus pas-
stor. Pastor enim honus .r.opponit se Sophisti-
cae, defendendo veram doctrinam et reprehens
dendo, confutandoque falsam: sed mercenarius
ad hanc lupi inuasionem timet, non audet de-
fendere ucram doctrinam, ne aliquid de terre-
nis commodis amittat. Quare uel conniuet ad
p.401
falsam doctrinam, vel saltem non vt deberet
reprehendit, quod cum facit, fugere dicitur,
non quidem corpore: sed animo quia officium de-
serit. Secundo, Bonus pastor opponet se tyran
nidi: verum quia sunt duo pastorum genera:
vnum ciuile, alterum Ecclesiasticum, vt ciuilis
pastor armis, ita Ecclesiasticus precibus op-
ponet se luporum tyrannidi. Qui hoc non a-
cit mercenarius est, non pastor. Tertio, bonus
pastor opponet se flagitijs reprehendendo et
excommunicando eos qui suis moribus Eccle-
siam offendunt, quemadmodum Iohannes re-
prehendit Herodem, Christus Pharisaeos, et
Prophetae omnes sui saeculi vicijs se opposue-
runt. Diabolus fideli adulterium persuasit, per
suasit incestum, auaritiam, libidines, potatio-
nes. Hic pastor bonus non timet homines: sed
Deum, et hominum vicia ex officio carpit.
Contra mercenarius, de sua quiete sollicitus
non audet aperire os. Si reprehendit, in genere
id facit: non audit reos in faciem obiurgare
cum Prophetis alijsque veris pastoribus. Sed
possit aliquis talis mercenarius obijcere. Ecce
hic sum, non fugi. Respondet Augustinus: Quia
tacuisti, fugisti: tacuisti, quia timuisti. Quarto,
bonus pastor opponet se Hypocrisi quando
detrahit laruam externorum hiypocritarum, et
ostendit quam turpis sit facies peccati: sed
p.402
mercenarius lupum hunc fugit, non audit of-
fendere quemquam, ne in hominum odium
incurrat.
Iam quaestio excutienda restat, num fuga
corporalis semper sit licita. Ad quam respon-
deo: pastor aliquis qui de loco in locum fugit,
nel rei augendae gratia, uel tedij causa, uesob
ingratitudinem Rominum, certe mercenarius
est et non pastor. Verum si Tyranni persequun
tur et insidiantur uitae alicuius, licet pio pasto-
ri fugere manus tyranni, vt postca, si id fien
potest, reuersus magis prosit uiuus, quam mor
tuus prodesse potuit: uerum hic pietas regula
esse debet. I I
DE TERTIO LOCO.
Tertius locus est de ouibus Christi, carum
nota, et quod sit unum ouile et unus pastor.
Oues Christi sunt omnes, qui Christum au-
diunt et eum veluti oues sequuntur, in uera
simplicitate, innocentia, mansuetudine et obe-
dientia. Neque aliae notae sunt ouium Christi,
quam pietas erga Deum, charitas erga proxi-
mum, in uita puritas et in uocatione sancta
quaedam cura et industria. Quod autem dicit
se alias ones habere, quae adducendae sunt in
idem ouile, significat ex gentibus et Iudeis
unam esse sanctam Ecclesiam Catholicam. Et
p.403
simul modum, quo adducentur oues, exprimit;
cum ait: et audient vocem meam. Praedicatio
ergo Euangelij, et praedicati Euangelij fides
facit, ut ouili Christi aggregemur. Qui ex hoc
loco statuunt fore, quod ante iudicium tantus
sit futurus consensus in uera religione, ut nul-
lae sint futurae haereses, nulla schismata, toto
ccoelo errant: nam omnia vaticinia Prophetarum
contrarium docent. Et Christus cum dicit: putatis
ne cum ueneris filius hominis, quod sit inuen-
turus fidem super terram, significat ob perse-
cutiones fore, ut plurimia fide deficiant, et
quo propior est dies Domini, eo magis seuit
Diabolus ut Sophishica, tyrannide, flagitijs, et
Hypocrisi pusillum Christi gregem turbet:
Quare nos oremus Christum pastorem ani-
marum nostrarum, vt ipse velit nos in tantis
periculis defendere in sui nominis gloriam.
Cui cum Patre et Spiritu sancto sit honor,
laus et gloria in saecula, AMEN.
DOMINICA TERTIA POST
PASCHA, IOHAN. 6.
P Vsusum, et non uidebitis me, et iterum
X pusilum, et uidebitis me, quia ego uado
ad patrem. Dixerunt ergo quidam ex
discipulis eius inter se: Quid est hoc quod dicit
p.404
nobis, pusillum, et non uidebitis me, et rur-
sus pusilum, et uidebitis me, et quia egoua-
do ad patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc
quoddicit, pusillum: Nescimus quid loqua-
tur. Cognouit autem Iesus, quod uellent ip-
sum interrogare, et dicit eis? Dehoc quaeri-
tis inter uos, quod dixi, pusillum, et nonui-
debitis me, et iterum pusillum, et uidebitis
me. Amen amen dico uobis, plorabitis et la-
mentabimini uos, mumdus contra gaudebit.
Vos autem moerore afficiemini, sed metor
uester uertetur in gaurtum. Mulier cum pa-
rit, dolorem habet, quia uenit hora eius: tum
autem peperit puerum, jam non incinitist
anxietatis, propterea quod gaudear hornin
esse natum in mundo. Et uos igitur hunc qui
dem moerorem habetis, sed isterum uidebo
uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium
uestrum nemo rosset auobis. Et in illo die
me non interrogabitis quicquam.
ENARRATIO TEXTVS.
Oc Euangelium pars est concionis Chri-
sti, quam habust pridie antequam pate-
retur, in coena coram discipulis suis, in qua
concione multa docuit. Nam de officio suo,
morte, cruce, resurrectione, et glcrificatione
p.405
verba fecit. Deinde de Ecclesia distleruit, quae
sit, et quae sit eius in hoc mundo sortuna futu
ra: quod sit habitura aduersarios qui eam im-
pugnent: quod fide tandem sit superatura om-
nes suas aerumnas, ad quam partem etiam prae
sens Euangelium pertinet. Consolatur enim
discipulos suos quos moestos animaduertit ex
praedictione suae crucis: praenunciat fore, vt ex-
citarusa mortuis, rursus sit eos visurus: et
addit pulcherrimam de muliere parturiente si-
militudinem, cum qua similem fortunam ex-
perietur Ecclesia: quemadmodum enim tristis
puerpera consolationem maximam capit, ex
prole nata: ita Ecclesia eluctata e praesentis vi-
22 aerumnis, plena tandem gloria cum Chri-
sto fruetur, modo in eius fide usque ad finem
constans perstiterit.
I Loci tres:
I. Praemonitio Christi de sua morte
et resurrectione.
II. Infirmitas Apostolorum adeoque
omnium mortalium. l
III. Crux Ecclesiae in hoc mundo et eius-
dem gloriosa ac la ta liberatio.
H DE PRIMO.
l De morte et resurre tione Christi breuius
dicam, quia nuper omnia copiosius audiuimus.
p.406
Modicum, inquit, et non uidebitis me, etite
rum modicum et uidebitis me, quia uado ad
patrem. HicChristus paulo obscurius praedicit
suam mortem et resurrectionem. Sensus autem
est: Modicum et non uidebitis me, id est;
mortues ad triduum in sepulchro iacebo, ut
me non videatis: et rursus modicum etui-
debitis me, hoc est, excitatus a mortuis con-
spiciar a vobis 40. diebus, antequam visibi-
liter ascendam in coelum sublatus nube, e
conspectu vestro. Et hoc est quod dicit, quia
uado ad patrem, id est, per mortem transitum
faciam a cruce ad gloriam coelestem. Quid, a
non post ascensionem adest suae Ecclesiae? imo
adest iuxta suam promissionem usque ad consum:
mationem saeculi, non quidem corporali modo,
sed spirituali. Nam verbum Dei et gratia spifi
tus sancti, sunt speculum, in quo Christus vult
aspici: et hic aspectus satis est, quo contenti es-
se debemus, donec ipse ad iudicium uenerit; na
postea perpetuo fruemur eius conspectu.
Sed cur discipulos suae mortis et resurrectio
nis admonuit? Multae sane sunt causae, quarum
praecipua est quam ipse assignat his uerbis.
Haec praedixi uobis, ut cum sacta fuerint
credatis: multum enim confirmantur animi
hominum, cum uident euentum praedictioni:
bus Iespondere. Neque quicquam magis erexit
p.407
Apostolos; quam quod viderent omnia respon-
dere praedictionibus Christi: vnde et eius diui-
nitatem intelligere et eius officium perspicere
potuerunt. Deinde voluit pnominus his crebris
praemonitionibus discipulo rum suorum infir-
mitati consulere, idque est fidelis magistri, ut ha-
bita ratione captus eorum, quos docendos susce
pit, illorum ruditati crebris inculcationibus
carundem rerum, medeatur. Praeterea quoque
ideo praedixit suam mortem et resurrectionem,
quo discipuli scirent eum sua praesciuisse mor-
tem et resurrectionem, et libenter usque ad mor-
tem Patri obtemperasse, vt nos a morte libera-
ret. Haec Christi concio nobis quoque accommo-
danda est: nam non dissimile nobis accidit. Mo-
dicum abesse a nobis uidetur, dum nos sine con-
splatione relin quit luctantes sub cruce, Dein-
de rursus videtur, quando per Euangelium nos
consolatur et sui Spiritus praesentiam in no-
stris precibus testatur.
DE SECVNDO.
Ruiditas discipulorum Christi in rebus sa-
lutis his verbis describitur. Quidest (inquiunt)
quod dicit nobis modicum et non uidebitis
me et iterum modicum et uidebitis me, et
quia uado ad Patrem, nescimus quid loqui-
tur. Valde mirum est quod toties admoniti, non
solum typis, figuris et enigmatibus: verumetiam
p.408
claris verbis de morte et resurrectione Domij
ni, non tamen intelligere potuerint. Quae huius
rei causa est? Duplex sane causa est. Vna quod
opinio semel mente concepta, non facile euel-
latur, praescrtim si altas radices egit. Iudaei atque
adeo ipsi discipuli Domini somniarunt Chri-
sti imperium ciuile fore, ut ipse Christus sums
mus imperator, subiecto toto rertarum orbe
dominaretur, atque ipsi discipuli proximi abeo:
essent futuri, id quod satis filiorunr Zebedao
mater declarauit, quando petijt, ut aliet filio-
rum sederet Christo a dextris, alter a sinistris
Altera causa, est caligo in toto humano gene-
re, qua fit vt nemo possit quae Dei sunt perci-
pere, nisi doctorem habeat Spiritum fanctum-
Hinc nos discamus, 1.deplorare hanc nostram
caecitatem. 2. audire frequentius verbum, quo.
ab ista caligine ignorantiae liberemur. 3.rogare
ipsum Deum, ut ipse nos doceat, iuxtaillnd
Psalm. 25. Deduc me in veritate tua et doce
me, quia tu es Deus salutis meae: bonus et rec-
tus est Dominus, propterea docebit peccato-
res in via. Sed nobis cauendum est, ne cum Do
minus doceat, aures cordis ad eius vocem oc-
cludamus, quemadmodum omnes illi faciunt,
qui verbum Dei sine fructu audiunt. Qui au-
tem ita aures suas ad vocem Dei occludust,
tandem commereantur, vt perpetuo relin-
p.409
quantur in sua caecitate et ignorantia. Deus
nos conseruet, ne in hanc ingratudinis poenam
incurramus, qua videmus multos esse horribi-
liter punitos. Multos enim inuenias, quos si
interroges postauditam concionem, quid per-
ceperint, non habent verbum quod respon-
deant: interrogati de sermonibus habitis in
conuiuio aut in placito, possunt singula referre,
ita vt ne vnum quidem verbum eos fugiat.
Quaecst ratio? In quibus dam hoc facit natura-
lis ruditas de rebus salutis: in quibusdam au-
tem et poena, vt audientes non audiant, et in-
telligentes non intelligant. Quapropter, cha-
rissimi, mature resipiscamus, imploremus
opem diuinam, et quando sentimus tedium
audiendi et discendi verbun- Dei in nobis,
mox cogitemus quod Digbolus struat nobis
insidias, mox cofugiamus ad orationem qua
petamus a Deo, vt et doceat nos, et suo spiritu
faciat suo verbo locum in nobis.
DE TERTIO LOCO.
Amen amen dico uobis quod plorabitis
et fllebitis vos, mundus autem gaudebit.
Vos autem contristabimini, sed tristicia ue-
stra uerretur in gaudium. Idem reperit, quod
paulo antea dixit de sua morte et resurrectio-
p.410
ne: nam signo proposito triplici, quid eueniet
indicat, sed obscurius. Ploratu discipulorum sig-
nificatur mors Christi et sepultura. Gaudio
mundi significatur triumphus Iude orum oc-
cidentium Christum: nam illo mortuo, puta-
bant se suamque rempublicam securam fore. At
cum subiungit, tristicia uestrauertetur ingau
dium, signisicat se ex mortuis resurrecturum,
unde rurlus gaudium concipient discipuli.Hoc
ipsum declarat proposita similitudine mulicris
parturientis, quae quidem dum parturit, gra-
ues dolores sentit: verum postquam puerum
natum videt, tantum percipit gaudium, quod
doloris, quem paulo antea sensit, prorsusim-
memor reddatur. Ad eundem modum discipuli
Domini, mortus et sepulto Domino, graues
dolores animi sentiunt: sed mox excitatio ex
mortuis Domino, prae gaudio praeteriti doloris
obliuiscentur. Atque hoc est, quod dicit; iterum
autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum,
quod me a mortuis excitatum videbitis: et
gaudium uestrum nemo tollet a uobis, idest,
postea non sum moriturus, ut ex mea morte
concipiatis dolorem: sed perpetuo uiuam, et
ita vos Spiritu meo de noticia Dei instruam,
ut non amplius sit vobis opus me quicquam
interrogare. Ita simpliciter vidimus sensum
rextus: Nunc autem haec omnia ad Ecclefium
p.411
omnium temporum transferenda sunt, quae in
hoc mundo erit sub cruce, dum impij laetantur:
verum tandem apparente Christo plenum et
perfectum gaudium in omni aeternitate conse-
quetur. Nam iltud triduum, quo pominus pas
sus est.et excitatus, imago est crucis Ecclesiae,
gaudij mundi, id est, impiorum persequentium
Christum et ipsum in suis membris occidentium,
et gloriosae liberationis Ecclesiae, quae tum fu-
tura et plena, quando Dominus veniet in nu-
bibus, cum gloria et potestate magna, et assu-
met suos ad aeterna gaudia, et impios tradet
Diabolo aeternis poenis cruciandos.
Cum igitur hic locus admonet nos de
cruce Ecclesiae, et eius glor.osa liberatione:
Dicam. I. Quid sit crux et quam varia. Deinde,
quae causae crucis. Tum, discrimen inter crucem
plorum et supplicia impiorum. Ad haec quo
animo, pio sit crux ferenda. Postremo, unde
consolatio sub cruce petenda sit.
Quid est crux? Ett quaeuis afflictio, cui me_-
bra Ecclesiae Christi in hoc mundo obnoxia
sunt. Cuius differentiae quadruplices ese ui-
dentur: Nam crux pij hominis uel est animi do
lor afflictioque corporis, idque varijs de causis: ut
ex accepto daumno, tristi amicoram casu, siti, nu-
ditate, carcere, tortura, ut sanctus Iacob summum
dolorem animi habuit propter amissum filium
p.412
Ioseph: Toseph corporis affsictionem in carcere
expertus est: Lazarus extra portam diuitis fa-
mem et corporis ulcera sensit, et multi pijho-
die, varijs animi et corporis exercentur aerum-
nis.
Vel est pugna acerrima carnis et spiritus
in pijs: Nam caro ssemper concupiscit aduersus
spiritum, interdum vincit et prorsus videtur
spiritum prosternere, vi in Dauide nidemus,
ui uictus carnis concupiscentijs in pessima
scelera homicidij et adulterij lapsus est, et nisi
reuocatus fuisset ad poenitentiam, et rursus
imperio spiritus fuisses subiecta caro, aeternum
erijsset. Hinc Paulus clamat: Quis me libera-
i de corpore mortis huius gratia Dei. per
Iesum Christum.: i
Vel est difficultas vocationis in Occono-
mia, politia et Ecclesia. Quantam crucem pij
etiam mariti et matronae experiuntur, in edu-
candis liberis, in quaerendis necessarijs ustae;
norunt illi qui hoc experti sunt. Qui gerunt
magistratum: ut reges, nobiles, consules, prae-
fecti, non sunt immunes a cruce, modo alioguij
pij sunt. Ita quoque pij Episcopi, parochi et alij
Ecclesiarum ministri supe ex difficultate officij
grauem experiuntur crucem.
Vel crux estcerti delicti poena, sicut sunt
multae causae calamitatum Ecclesiae, de quibus
causis iam dicam.
p.413
Quae sunt itaque crucis Ecclesiae causae?
Quaedam causae crucis in nobis sunt: quaedam
extra nos. In nobis sunt tres causae crucis, qua
rum prima est peccatum inhabitans, hoc est, origi
nale: hoc peccatum, nisi coherceretur, produceret
fructus exitiales. Secda est concupiscentia inde
pullulans, tanqua flamma ex igni, quae flamma
niss aqua crucis extingueretur, incendium in-
ferni excitaret. Tertia causa, in nobis sunt quo-
tidiani lapsus, quos peccatum originis per, suas
conficupiscentias gignit. Septies, inquit Salo-
nioi, in die cadit iustus et resurgit. Hos quoti-
dianos lapsus reprimit crux nobis diuinitus
imposita, ne cum hoc mundo damnemur in
peccatis nostris.
Deinde sunt et extra nos causae crucis, sed
diuersae: Nam Deus ex paterna bonitate, nos
sua virga uisitat. Quemcunque enim recipit, ca-
stigat; non calio affectu quam bonus Pater.
Deinde Diabolus imsidiatur Ecclesiae, vt in Iob
videmus: sed Deus ei limires praescribit; ultra
quos progredi non ualet. Praeterea membra
Diaboli, hoc est, tyranni et mali homines in
mundo, qui Ecclesiae molestias faciunt in hac
vita. Sunt et aliae causae crucis, quas omitram,
et dicam de discimine crucis piorum et sup-
plicij impiorum. i
Quod est igitur discrimen inter crucem
p.414
piorum et supplicia impiorum, postquam saepe
in hoc mundo videmus pios et impios graui-
be aecumnis affici? Sunt sane multa discrimina.
PRIMVMdiscrimen sumitur, a causis effi-
cientibus: Nam ut afflictio piorum proficisci-
tur ex paterno amore Patris coelestis erga fi-
lios suos: ita supplicia impiorum ex ira et furore
iusti iudicis Dei proueniunt, qui sceleratos
punit, vt hostes et aduersarios.
SECVNDVM discrimen sumitur, a causis
finalibus: piyenim cruce exercentur in illorum
bonum: impij vero supplicijs afficiuntur in ip-
sorum malum, nisi resipiscant.
TERTIVM discrimen sumitur ab effecti-
bus: pij enim, ut Iob, Dominum benedicuot et
inuocant sub cruce: impij autem fremunr ad-
uersus Deum et indignantur: pij erudiuntur,
impij confunduntur: pij probantur, impij per-
turbantur: pij sub cruce sperant, impij vero
desperant.
QVARTVM discrimen a tempore petitur.
Pij ad breue tempus, vt postea cum capite Chri-
sto glorificentur: impij vero perpetuo malo in-
uoluuntur, quorum praesens affsictio praeludiun
est ceternarum poebarum i inferno.
QVINTVM discrimen a loco sumitur. Pij
in hoc mundo tantum erudiuntur: impiorum
ignis nunquam extinguetur; hic enim mala
p.415
cruciantur conscientia, illic aeterna ira Dei ob-
ruti, nunquam finienda luent supplicia. Ita ha-
bemus discrimina crucis piorum et afflictionis
.impiorum: nunc pauca adijciam de consolatio-
ne, qua pij se sub cruce erigere debent.
Vnde ergo petenda est consolatio? 1. Pius
qui sub cruce premitur duo considerabit in sua
afflictione, nempe iudicium et misericordiam.
Iudicium quidem, quod propter sua peccata
puniatur: ideo Christus dicit, noli peccare, ne
quid deterius tibi accidat. Misericordia vero,
quod ideo puniatur, ut conuertatur et agat poe-
nitentiam, iuxta illud 1. Cor .n. Cum iudica-
mur a Domino corripimur, ne cum hoc mun-
do damnemur. Fidelis ergo cum exercetur cruce,
ex paterna misericordia consolationem petat.
SECVNDO, pius in cruce petet consolarionem
ab exemplis, cuiusmodi multa ad Hebr.1t. reciae
tantur: et Paulus saepe nobis proponit exemplum
Christi, cui nos conformes fieri oportet in cru-
ce, vt olim cum illo glorificemur. Patitur enim
pius cum Christo, tanquam eius membrum: Nam vt
Christus passus est, primum, vt obediret Patri:
deinde, vt vinceret et damnaret peccatum nostrum,
ita et nos Deo obedire debemus sub cruce et
uincere et damnare peccarum nostrum: non qui-
qc illud expiando ut ipse fecit, sed mortificido.
TeRTIS, pio consolationem petet afinib- crucis:
p.416
non cnim castigatur pius cruce ut pereat sed
ut coherceatur, et ueluti freno quodam retis
neatur ne a Deo deficiat. I
QVINTO pius consolabitur secx praesens
tia Dentita enim Deus inquit: Ego tecum sum
in tribulatione. Nisi enim Deus nos sua prae:
sentia in cruce tueretur, omnino despondere-
mus animum et abijceremus confessionem.
SEX T O petet pius consolationem ex pro,
missione liberationis, mitigationis poenarum, et
anxilij diuini. Clamauerunt, inquit Psalmus,
Patres nostri et exaudisti cos.
SEPTIMO petet pius consolationem ex
collatione praesentis afflictionis et futuraeglo-
riae. llla momentanea est: haec aeterna. Haec sint
dicta de cruce piorum. Deus det nobis gratiam
nt sub cruce Deum vera patientia glorificcs
mus per Iesum Christum Dominum nostrum,
Cui honor et gloria in saecula saecu-
lorum, A MEN.
DOMINICA QVARTA POST
PASCHA, IOHAN. 10.
V2. do ad eum, qui misit me, et nemoex
uobis interrogat me, quo uadan. Sed
quna heec locutus sum uobis, moestitudo in-
pleuit cor uestrum. Sed ego ueritatemdico
p.417
uobis, expedit uobis, ut ego uadam. Si enim
non abiero, consolatorille nonueniet ad uos.
Sin autem abiero, mittam eum ad uos. Er cum
uenerit ille, arguet mundum de peccato, et de
iustitia, et de iudicio. De peccato quidem, quia
non credunt in me. De iustitia uero, quia ad
atrem uado, et posthac non uidebitis me.
Be iudicio autem, quia princeps huius mundi
iam iudicatus est. Ad haec multa habeo, quae
uobis dicam, sed non potestis portare nunc.
Cum autem uenerit ille, qui est spiritus ueri-
tatis, ducet uos in omnem ueritatem. Non
enim loquetur a semetipso, sed quaecunque au-
dierit, loquetur, et quae futura sunt, anmmcia.
bit uobis. Ille me glorificabit, quia de meo
accipiet, et annunciabit uobis. Omnia quae-
cunque habet Pater, mea sunt, Propterea
dixi, quod de meo accipiet, et annunciabit
uobis.
ENARRATIO TEXTVS.
Hoc Euangelium est pars concionis Chri-
sti quam habuit post coena, pridie quam
pateretur, in qua vr die abhinc octauo admo-
mui; praemonuit discipulos suos de sua passio-
ne, mortc, resurrectione, et de Ecclesiae perse-
cutione, consolarione et statu regni sui, qualis
futurus esset vsque ad consummationem saeculi,
p.418
disseruit: idque in eum finem, vt discipuli Eonsir
marentur in fide, et ne abijcerent confesiio
nem, propter crucem et scandala inde orta ino
ter multos. Ista causa fuit etiam huius cuncion
nis, quam recitaui 2 cuius summa est, quod
Christus polliceatur Ecclesiae aduocatum; doc
torem, et gubernatorem Spiritum sanctum:
vnde indicatur discrimen interadministratio-
nem regni politici et regni Christi. lllud enim
externis opus habet nertis, ut legibuss magi-
stratuum ordinibus, publicis poenis. etc., Hoc,
verbo, spiritu, disciplina paterna et Sacramen-
tis administratur. aim
Loci tres: 1: nc.
IL. Vieilitas et necessitas ahitus Chrisn
sti ad Patrem, in quo regnum Ghrii
sti describitur.o20.
II. Quid efficiat Spiritus, senctus ini.
. mundo. e A 91.5-
III. De dictos multa habeo vobis dices
ro, sed non potestis portare mode..
8160900 innw
DEPRIMO.: aunainmzs Ae
l LJ
Vado ad eum qui misit me; etnaemoue-
strum interrogat me, quo vadis s;shdeaest.
Nunc mea mors imminet, et victoria suner
morte, quam nactus ad. Patrem ascendam.
p.419
Quod ita obscure lequatur Dominns ideo
ficit, vt discipulus excitet ad inquirendum de
sua imorte et icsurrectione diligentius: verum
illi nihil minus cogitarunt, quam vt tradere-
tur tam'turpi morti, quem illi Messiam agno-
ueunt adeo caecutit ratio in rebus diuinis,
repit hic in terra, non potest recte de rebus
coelestibus et de regno Christi cogitare.
Quia, inquit, haec dixi uobis, tristicia
impleuit cor uestrum: Hoc est, quia auditis
ame mentionent tacere mortis et erucifixionis,
tristicia afficimini: nec enim intelligitis, quid
boni mea mors et resurrectid sit vobis appor-
tura, Sed'ueritatem dico uobis: expedit un-
his utt egooeiadum, quasi dicacs hon cogitabitis
de mea morte, quasi de morte alterius homi-
nis: sedihoc sutote, quod mea mors, mea resur
rectio, et abitus ad Patrem singularem vtili-
tatem vobis adferet. Vtilitas autem haec in
summa est. Vt Christus natus, circumcisus, ob-
latus, Doctor factus est: ita etiam passus est
et excitatus ex mortuis in nosiram lalutem,
modo firma fiducia in illum recumbamus: vn-
de illud, Romasnio. Si in corde tuo credideris,
duod Deus xcitarit Iesum ex mortuis, saluus
eris: Hanc vilitatem abitus Christi, non intelle-
xerunt discipuli: sed tantum somniarunt de regno
p.420
mundano, in quo Christus vt summus. Monar
cha praesideret.
Srenim non abiero paracletus non veniet
ad vos, quasi diceret, vestra causa patiar, uestra
causa resurgam, uestra causa vadam ad Patrem,
vt inde vobis paracletum, consolatorem etads
uocatum, mittam. His verbis duo innuit. Vnum
quod Ecclesia sit habitura hostes in hoc mun-
do, et quod sit exercenda cruce. Alterum, quod
in cruce et persecutione sit habitura consola-
torem et aduocatum Spiritum sanctum, quem
ipse donabut ei. Iea enim ait: Cum autem abiero,
mittam eum ad vos. Haec omnia eo pertinent:
xt cum discipuli videant Christum tradi a lu-s
da, rapi ad supplicia, condemnari ad mortem
turpissimam, animum aliquo modo erigadt,
freti his Christi promissionibus. Hinc etnos
petamus consolationem, quoties in regnis
mundi affligimur, et cogitemus discrimen in-
ter regnum Christi et regnum mundi. In illo
est Spiritus sanctus, aduocatus 3et consolator,
uem Pater dabit petentibus iuxta promissio-
nem Christi: et dabit Spiritum sanctum petens
tibus: in hoc afflictio et miseria.
DE SECVNDO LOCO..
In secunda parte textus dicit, quid Spiri-
tus fanctus faciat in mundo. Cumi nuenerit sin-
quit) ille, arguet mundum de peccato etde iu-
p.421
sticiaet de iudicio. De peccato quidem, quia
non crediderunt in me: de iusticia vero, quia ad
Patrem vado et iam non videbitis me: de iudi-
cio autem, quod Princeps huius mundi ijam
iudicarus est. Haec Christi verba ad duo tem-
pora referenda sunt, nempe ad illud quod mox
consecutum estascensionem Domini, et ad re-
liquum totum tempus, vsque ad consummatio-
nem saeculi. PRIMVM ergo dicam quomodo
iptelligenda. sunt haec verba respectu tempo-
sis quod mox consecutum est ascensionem Do
mini, quando Spiritus sanctus visibiliter die
Peutecostes datus est Apostolis. Primum di-
wit: Spiritus sanctus arguet mundum de pec-
wato, hocest, ita conuincet mundum reum pec
cati, vt nihil habeat, quod praetexat. Mundus
id est, hostes a quibus sum reiectus, spretus et
in crucem adactus, manifesto spiritus testimo-
mio, ac propria conscientia conuictus fatebitur
seerrasse, et vehementer peccasse, quod in me
non crediderit. Hoc quam verum fuerit, osten-
dunt illi quos Petrus arguit homicidij Acto.2.
Hi enim conuicti de suo peccaro, dicunt: Quid
faciemus viri fratres: ita hi ad homicidij con-
fessionem adacti sunt et agnoscunt se vehemen
ter peccasse, quod illum occiderint in quem ere
dere potius debuissent.
Dieinde arguet mundum de iusticia. De
p.422
cuius iusticia: Mundi nex Non. Mundus enim:
nullam veram iusticiam habet. De cuius ergo iu-
sticiae De Christi iusticia. Conuincet eninr spi-
ritus sanctus coram mundo, quod Christus:
vere instus fuerit. Hoc ita e se, ex subiecta ran
tione patet. Quia, inquit, uado adi Patremae: /
amplias non uddebitis me. Huoc est: cum nun-
dus aperte in Ecclesia spectabit spiritutrsance
tum, per me in vos effusum, fateri cogeturme:
vere iustum fuisse et non blasphemum: etm-d
pium, propterea quod me dicerem Dei filium:
Spiritus sanctus enim testabitur de meae inno-
centia. 21idi
Praetera arguet Spiritus sunctus mundum)
de iudicio, quia princeps huius munditiudicae-
tus est. Quid est hoce Mundus qui me pes lusl
dibrium Christum dixit, et iussit ut de crucc
descenderem, conuincetur per Spirirsim sanc-
tum, quem die Pentecostes in vos effundam,;
quod inique iudicarit. Nam spiritus sanctus
faciet, vt re ipsa intelligant et cognoscantme.
Diabolo superato per resurrectionem, imperium
exercere in mundo, cum nemo vobis resistere_-
poterit. Hic est horum uerborum sensiis, siea
ad efficaciam spiritus in die Pentecoses refe-
ramus. Neque tamen ad illud tempus pertinent
ita, quin etiam ad totum tempus vsque ad saeculi-
huius consmmationem referri possint ac de-
p.423
beant, quemadmodum nunc declarabo.
PRIMVM ergo Spiritus sanctus arguet mun-
dum de peccato, hoc est, reum ostendet peccati.
Cuiusnam peccati? quod, inquit, non credide-
runt in me. An ergo non sunt alia peccata, quae
arguet spiritus sanctus, quam infidelitas seu
non credere in Christum? Sanae sunt infinita et
horrenda peccata contra primam et secundam
tabulam. Quare ergo hoc solum posuite Quia
hocimanente, et caetera detinentur: et hoc di-
scedente, et baetera remittuntur. Vtergo cum
infidelicate: omnia reliqua peccatae adsunt: ita
vbi fides est in Christum, omnia peccata remisi
sasunt. Namcredenti promittitur vita aeter-
na,, quod non fieret nisi peccata remissa essent.
Hic ergo videmus, quam sit necessarium in
Christum credere: Sed quid estin Christum cre-
deresEst statuere illum esse pontificem et re-
gem, qui sua morte expiauit peccatum, et re-
surrectione gloriosa adduxit iusticiam, seu quod
suo sangnine, qui Deus et homo est, sibi Ec-
clesiam acquisierit, Acto: 20. Haec fides non
est opus hominis, sed Dei: non est nata ex ra-
tione, sed ex verbo Dei. Porro verbum Dei
est duplex: lex et Euangelium. Lex tollit fidu-
ciam nostri: Euangelium operatur fiduciam
GHRIS TI. Lex enim proponit nobis iustam
voluntatem Dei, videlicet. ut custodiamus
p.424
legem alioqui voluntate Dei damnandi. Euan-
gelium proponit nobis gratiosam voluntitem
Dei, quae est quad Deus velit nos remissis pec:
catis, propter Christum in gratiam reciperexi
Vt ergo ex lege deuenimus in cognitiotiem;
nostrae imbecillitatis, et ex hac in cognitioae
nem voluntatis Dei instae, et iudicij, vnde et in
desperationemae Ita ex noticia Euangelijde-
uenimus in cognitionem misericordiae Deig
proptet Christut, datum, vt fieret victima; et
tollereem peccara omnium insc credentium. Exi
hac cognitione, operante Spiritu suncto; con-
cipitur fides, qua abolentur omnia peccata et
offertur Christiiusticia, ut non atnplius ur peci
catores damnemur: sed iusti et filij Dei, in con-
spectu eius appareamus, quibus vt haereditas
vita aeterna est promissa, iuxta illud. Qui cre-
dit in filium habet vitam aeternam, qut vgro inj
credulus est filio, non videbit vitamae sed ira;
Dei manet super eum. Cur ita e quia impecca-
to suo manet, propter quod ad poenas aeternas
obligatus est, iuxta illud: Qui. non credit in
filium, ira Dei manet supereum. lraesonines
maledictio et pena cum damnatione coniunctaei
significatur. Hinc patet quam necessaria. fides
sit et quid efficiat.
Deinde sequitur. Et arguet mundum de
iusticia: quia vado ad Patrem et amplius non
p.425
videbitis me. Hoc est, spiritus sanctus arguet
mundum, quod non sectetur veram iusticiam
qua coram peo consistere possimus: illa autem
iusticia est Ghrist, videlicet quod ipse vadens.
ad Patrem, illic est pontifex et interpellator pro
credentibus.2 nam Christum pati et inter-
pellare apud Patrem est credentium iusticia.
Sed quiatioc non statuit infidelis mundus, ar-
gustur a Spiritusancto: is enimefficaciter con-
uihcit, quad non aliunde possit heminibus iu-
sticia contingere, quam ex imputatione iusti-
cix Christi; quae illis contingit, qui in ipsum:
credunt. Haec sunt noua et admirandae omni-
bus ijs, qui iusticiant fides non intelligunt: sed
somniant se iustos esse, vel externa obedientia
legis, vel humanis traditionibus, ut olim Pha-
risaet et hodie Papistae faciun t. Hi non intelli-
gunt, quod omnia opera mundi sint longe im-
perfectiora, quim ut potentia Diaboli et mori
tem superare possint. Sed quomodo probatur
quod Christi obedien: ia sit nostra iust cia? Id
probatur. firmissimis scripturae testimonijs.
Panlus Roma. 5. Quemadmodum per inobe-
dientiam unius, scilicet Adae, peccatores constis.
inti sunt multi: Ita per obedientiam unius.
Christi, iusti constituentur multi. Hanc Christi-
insticiam nobis imputatam habemus, quando
in cum credimus iuxta illud Rom. Corde cre-
p.426
ditur ad iustitiam. Item: credidit Abrahamem
Deo et imputatum est ei ad iustitiam. Pauluss.
Roma. 3. Arbitramur hominem iustificari fide: i
absque operibus legis. Hoc ipsum significat hicsi
Christus, quumait: Arguet Spiritus danctuso
mundum de insticia, quia uado ad Patrem. Hoc
est: spiritus sanctus non solum me iustmlcon
uincet fuisse: verumetiam iusticiam eorum
esse, qui in me crediderint, manifestabit.
Praeterea sequitur: et arguet Spiritus
sanctus mundum de iudicio; quia princeps
huius mundi iudicatus est: Hoc est, Spititusa
sanctus conumcet innito mundo; me semenil.
lud esse, quod promissum erat, ut contereretu
caput serpentis, id est, quod iudicaturumeeratil
principem huius mundi: cum quo etiam indi-
cata et damnata sunt omnia eius membra: nam-
si caput damnatum est, quid poterunt mem2-
bra? Quare seuiat Diabolus cuntra pios quan
tum velit: nihil tamen potest. Insidiabitur qfii.
dem: sed non prosternet, donec fidem seruaueAs
rimus firmam et constantem. Ita enim ait Iohan-
nes. Haec est uictor ia, quae vincit mundum, fi-
des vestra. Per mundum significatur ipse. Sa-n
thanas, cum vniuersa sua cohorte, tyrannis,
Sophistis, Hypocritis et piaculis. Nam Chri.
stus per suum Spiritum confundit iudicium
p.427
Sathanae, qui per suos satellites condemnar
Euangelium. Non enim cursum Euangelij:
impediet: etiamsi id saepissimae facere conatur
flumine sanguinis, inde' vsque ab initio mundi-
et maxime poit resurrectionem Christi.
ollam I
ni, Habemus quomodo Spiritus sanctus ar-
guet mundum: Nunc breuiter uideamus, quid
in Ecclesia faciat. Primum adest efficax in uer-
bo et Sacramentis. Vbicunque enim uerbum
Dei pure praedicatur, et Sacramenta iuxta in-
stirutionem Christi administrantur, illic adest
et vult esse efficax in auditoribus uerbi et par-
ticipantibus Sacramenta. Qui antem uerbum
uehociose audiunt, uel Sacramentis utuntur
sinexencrentia; hi se opponunt Spiritui sancto,
etVerbinet Sacramenti ministerium contem-
nuntiirsuum proprium malum et damnatio-
nem, mri I
n Peinde, ut hic fextus docet, adest spiritus
sanctns Bcclesiae, 'ut consolator, Aduocatus,
Doctoriueritatis. Nam nos in hoc mundo
premiimur uarijs malis, contra quae opus est
consolatore, ne fracti aduersis, confessio-
nem nbi, elamas. Aduersarius nost: r Diabo-
lus quotidie nos accusat: quemadmodum
Ioh accusanit. Hic non consisteremus sine
aduocato, qui testatur nos Deum habere pro-
p.428
pitium, qui non nelit nos abijcere propter no-
stra peccata, modo poenitentiam egerimus.
Deinde multa et profunda ignorantia labora
mus, ut non possimus, quae Dei sunt intelli,
gere. Quare opus habemus doctore Spinitu-
sancto, qui nos in omnem ueritatem ducet, iux-
ta hanc Christi promissionenr: cum autem
uenerit Spiritus ueritatis, docebit nos omnem
ueritatem. AY.
Venit autem Spiritus sanctus, dupliciter,
uisibiliter etinuisibiliter, Visibiliter, uenit in
Apostolos die Pentecostes; quemadmodum
suo tempore audiemus. Inuisibiliter nenitin
corda hominum, quando praedicatur Euarge-
lium, et obsignat ueritatem Euangelij in sorili-
bus auditorum. De utroque Spiritus aduentu
loquitur Christus. Nam quod in Apostolis
praecessit uisibiliter, id sequitur inuisibilitsr,
ubicunque pure docetur Euangelium., n05..
Sed quo spectat doctrina Spiritus sancti?
Net loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet
loquetir, idest, Spiritus sanctus eandem do-
ctrinam uos docebit, quam ego docui;et uae-
cunque uentura sunt annunciabit uobis: Hoc
est, quale sit meum regnum futurum in hacui-
ta et post resurrectionom communem, tenela-
bit uobis: Et me glorificabit quia de meg accis
pies et annunciabit uobis: Hoc est:: Spiritus
p.429
sinctus suo testimonio et efficatia gloriam
mihi a Patre datam stabiliet: ita vt portae infe-
rorum nihil praeualere possint aduersus regnum
meum: nunquam enim poterunt meum obscu-
rare gloriam. I
DE TERTIO.
Nunc restat vt dicamus de dicto: Adhuc
habeo vobis multa dicere: sed non potestis por
tate mode. Hoc loco abutuntur Papistae, ac si
Apostoli non plenam doctrinam tradidissent
Ecclesiae: idque in eum finem astruunt, ut suas
missas, inuocationem sanctorum, rosaria, in-
dulgentias, aquam lustralem, et alias Anti-
christi fraudes confirment. Verum Christus lo
quitur ad discipulorum captum et de infirmi-
tate quam habuerunt ante suam mortem, et
de dono quod accepturi erant post resurrecti-
onem in die Pentecostes. Quasi dicat: Multa
dicerem uobis de meo regno et mysterijs alijs:
sed iam nondum plene edocti estis per Spiri-
tum quem suo rempore dabo uobis, qui ducet
os'in omnem ueritatem, id est, in plenam de
ameo regno cognitionem. Hanc plenam uerita
tem consecuti sunt Apostoli ipso die Pente-
costes, quam postea scriptis tradiderunt. Nos
candem ueritatem petere debemus et ea sola
p.430
contenti erimus, si modo discipali Spiritus
sancti esse uelimus, cui cum Deo Patre Setent
no filio sit honor, laus et gloria insaecula,
saeculorum Anaen. siino
I 4 ae?00919): s-
nui
DOMINICA QVINTA POST.
I I 30 5us oesbn
PASCH A, IOHAN. 6.
aut 2nboup
Abu amen dico uobis, quctrique
petleritis patrem, in nomint inco; d
Lit nobis. Hactenus non petijstis quiicquain
in nomine meo. Petite et accipigtis, ut gau?
dium uestrum sir perssectum. Haec per pro-
uerbia loquutus sum uobis. Veniet terhijus,
cum iam non per prouerbia loquar ugbis;
sed palam de Patre meo annuncialits tobis.
Inillo die in nomine meo petetis. Etnon tis
co uobis, quod ego rogaturus sim Patrem
pro uobis. Ipse enim pater amat uos, qtia
uos me amastis, et credidistis, quoda Deo
exiuerim. Exiui a Patre, et ueni in mundum,
iterum relinquo mundum, et uado ad Paq
trem. Dicunt ei discipuli eius: Ecce nuic
aperte loqueris, nec prouerbium ullum dicis.
Nunc scimus, quod scis omnia, nec opus est
tibi, ut quis te interroget. Per hoc credimus,
quoda Deo existi.
p.431
3.N ARRATI OTEXTVS.
2ypiente hoc Euangelium hodie Eccle-
siae proponitur: Continet enim praecipuum
Christianorum 9pus, quod et illorum proprium
est: soli enim Christiani hunc cultum inuoca-
tionis praestare possunt. Nam postquam pro-
ximo diecdominigo tradirum sit, quae sit yera
fides, quae iusticia, quod iudicium, breuiter
quodnam sit regnum Christi, et n quibus situm
Grinonus hoc die, de praecipuo cultu, quem
cigessesshi Ghiisti praestare possunt, qui est
xgrae Dei inngatio, praedicarur. Et quia nullum
exsxsinion piorum est magis necessarium, quam
oratjo xnullim ppus sit difficilius, quam rec-
tae niarse, 501 hac concione, stantum de ora-
rione digaers jo fae. quo facilius hanc doctrinam
ingslligamup, suo de oratione.dica; quae sunt:
I. Quid sit Christiana oratio et quo-
tuplex.
II. Quae sint conditiones, quae in omni
oratione adesse debent.
.iHis gnim. quobs locis explicatis, spero
1 nemo sit futurus, modo se docilem praebue-
git, qui nun plane et clare intelligat, quidnam
sis Christiana orano, et quam necessario oran-
Hli cultus, nobis requiratur.
ne UREPRIMO.
Quid est ergo Christiana orario?
p.432
Est supplex eleuatio mentis ad Deum, ali-
quid a Deo petentis, aut pro acceptis henefi-
lijs gratias agentis. Quod autem sit supplex
eleuatio mentis ad Deum, primum confirma
tur Dauidis testimonio, qui precaturus ait
Psal.25. Adte Domine leuaui animam me-
am. Deinde ex forma precandi nobis a Do-
mino praescripta: Pater noster qui es in culis.
Praeterea ex gestu precantium, qui solent ocu-
los in coelum leuare inter precandum. Hoc
igitur scire oportet, quod non sit tantum vo-
cis stripitus oratio: sed quod sit eleuatio sups
plex cordis ad Deum, cum qua supplici cordis
eleuatione verba quoque ex ore procedunt.
Sed quotuplex est Christiona oratio? Est
quadruplex. Deprecatio. fbebelsse) Ado-
ratio (filbebelsse) postulatio (fearbeelsso
et gtatiarum actio. Haec quatuor orationis ge-
nera breuiter declarabo. E
Deprecatio ergo est supplex eleuatio ani-
mae hominis ad Deum, qua petitur liberatio
ab ijs, quae molestiam adferunt: Vt cum peti-
mus nos liberari a tyrannide, violentia, mor-
bis, fame et alijs quae nobis aspera videntur.
Adoratio est supplex eleuatio animae ho
minis ad Deum, qua beneficium aliquod petis
mus: vt cum petimus incrementa fidei, dilec-
tionis, patientiae, castitatis, et cum penimus ea
p.433
quibus opus habemus ad huius vitae sustenta-
tionem.
7 Paostulatio est supplex eleuatio animae ho-
minis ad Deum, qua alius pro alio petit, vel
omnes pro se inuicem intercedunt: vt cum ora-
mus pro morbo laborantibus, alijsue qui no-
stra prece indigent.
Gratiarumactio est supplex eleuatio ani-
mae hominis ad Deum, qua Deo grarias agi-
mus, vel pro beneficijs nobis ipsis, alijsue preiti-
tis, pel pro malis nobis alijsue sublatis. Iam re-
nemus quid sit Christiana oratio, et quot sint
eius genera: nunc restat, vt de piae orationis per
petuis circumstantijs dicamus.
DE SECVNDO.
In omni pia precatione, has quinque perpe-
tuas proprietares et circumstantias adelie opor
tet: quae sunt, 1. affectus cordis in co, qui pre-
catarus est, 2. cogitatio causarum, quibus ad
orandum impellamur, 3. quis nam sit inuocan-
dus, 4. per quem exaudiamur, 5. quid petere
ab optimo Deo oporteat. Nam hae cirumstan-
tiae facient nobis discrimen inter inanem Bat-
tologiam Ethnicorum, et efficacem precatio-
nem piorum. Quare rogo vos charissimi, vt
diligenter has perpetuas orationis circumstan-
tias, et discatis, et perpendatis.
p.434
PRIMA CIRCVuSTANTIA piae vrationis est
affectus cordis, ut cor sit bene compositsin-
ter precapdum: Nam si honestas exp stulat, ut
corpus bene componamus, quando cunrho-
noratioribus hominibus nobis etiti fermo:
multo magis parest, ut cum coram Deo, in
conspectu Angelorum, animus noster quim
optime sit compositus. Qualis ergodebet esse
eius affectus, qui cum fructu inuocarcvelin
Primum omnium exuat omnem cogitationt
propriae gloriae, dignitatis et meritum Deinde
vere inopiam suam sentiat, statuatque se pror-
sus omni ope-destitutum, nisi Dominti ipse
manus auxiliatrices porrexerit. Tum verap-
nitentia se coram Deo prosternat. Postremo
fiducia promiss ionum diuinarum accendatur
ad precandum. Qui enim uel tumer bpinibne
propriae virtutis, vel suam inopiam non sen-
tiat, vel vera poenitentia se. coram Devnon
prosternat, uel fide careat, cim Pharifaemorat,
etnon cum publicano, hoc est, nonvrat vere
et efficaciter- /
SECVNDA CIRCVMSTANTIA est causarum, qui-
bus ad orandum commoueri debemuoj iSunt
autem multae causae, ex quibus quasdam reci-
tabo, quo maius orandi desiderium liti nobis
excitetur. 232 a
Priua causa est mandatum Dei, cutobedi-
p.435
re omnes creaturas decet: Inuoca me (inquit)
iudie tribulationis. Et Christ Apostoli saepe
adoosafidum ex mandato Dei nos inuitant,
Hahc causum diligenter cogitare debemus,
qu: is nobis orandi affectum excitet..
a 2CVMA causa est proisiio: promisit
enim Des se exauditurum preces nostras, si-
cini intioc Aevangelio dicitur: Quicquid pe-
tiericis Patrem in nomine meo dabit uobis.
Item in PsalInuoca me in die triulationis et
exaudlanvte Exaudire nihil aludest, quam
largiriipetitae: -358.
qi TenriA causa est crux premens, id est, sen-
fuscium nostree tum aliorum inopiae. Hic de-
hemus circumspicere, quid domi, quid foris
noshpremit: debemus perpendere periculae
publica Seprinata: debemuss angustias Eccle-
siae militantis n hoc mundo eontra Diabolum,
8 eius shemhroa, cogitare: breuiter omnes ne-
cessitates vrgentes in hac vita animo cogitan-
dee sunt, quibusad inuocandum excitabimur.
QVARTA causa est victoria in tentationi-
bus; vnde laeo bet a. iubemur orare quoties ten-
ravndes are quorie
rationibus infestamur. Et Christus inquit: oras
te ne intietis in tentationem. Non enim facile
vel insidijsdsaboli; vel improbitate mundi, vel
instigatione viciosae carnis superabitur, que serio
etassidue prat. Hinc Solomum: urris fortiss imaa
p.436
nomen Domini, hoc est, inuocatio Del aduer-
sus omnia mala tutissimum est praesidium.
QVINTA causa, Sathanae variae technae,
qui nobis in doctrina et in moribus insidiatur.
Paulus Ephes. 6. iubet nos gladium Spiritus,
qui est verbum Dei sumere contra Sathanain
per omnem deprecationem et orationem.
SEXTA causa, fructus vberrimus oratio-
nis crebrae: nam consuetudo orandi nos in ti-
more Dei et pietate conseruat. Non enim fa-
cile lapsui est expositus, qui perpeluls preci-
bus munitus, pietatem serio meditatur: con-
tra, qui orandi studium negligunt, varijs casis
bus sunt obnoxij. Plerique qui rapiuntur ad sup-
plicia, ignorant formam precandi a Christo
praescriptam: et si qui norunt, interrogani fi-
tentur se rarius orasse.
SEPTIMA causa, exempla sanctorum, quo
rum praecipua cura in vita fuit Deum serio in-
uocare. Iudaicus populus ter in dic orauit, ma-
nc, meridie, vesperi. Sic et Daniel fecit, atque
adeo alij multi, quorum laudatur pietas. Sed
inter nos multos inuenies, qui loco orationis,
non solum manc, meridie, et vesperi: verum-
etiam integris noctibus et diebus scelera per-
petrant, ut molle puluinar Diabolo faciant,
quo securius in illorum pectoribus quiescere
possit. Has grauissimas causas serio nos cogi-
p.437
tare oportet, quo veternum nostrum pellamus,
et ad serio inuocandum excitemur.
Sed quidam his causis grauissimis praete-
ritis, inquiunt. Deus scit quibus indigemus, et
ipse nobis bene vult: Nam est noster Pater:
ergo non opus est, vt nos fatigemus precibus.
Respondeo: verum quidem est, quod peus sciat
quibus indigeamus, et vere est noster Pater,
modo eius bis sumus per fidem: neque ideo pe-
timus, vt Deum doceamus quod ignoret. Sed
rursus sciendum est, quod non vult turbari or-
dinem a se institutum. Vt enim instituit quod
velit nos alere cibo et potu: quod tamen posser
facere sine istis medijs: ita vult ut bona, quae
cum ad salutem nostram, tum ad huius vitae su-
stentationem pertinent, impetremus precibus
quae ex fide manant. Non habetis (dicit Iacob 4)
quia non petitis; petitis et non accipitis, quia
male petitis. Et Christus dicit: Dominus dabit
Spiritum sanctum petentibus, non dicit ocian
tibus aut secure viuentibus. Petendum est igi-
tur, modo salutaria nobis cupiamus. Agnoscen
dum est vtrumque et Dei bonitas, qui paratus
est ad dandum petentibus, et nostra inopia qui
ne Spiritum trahere ualemus, nisi nos susten-
tet.
TERTIA CIRCVMSTANTIA est, quisnam sit
inuocandus: de hac circumstantia non opus
p.438
esset dicere; nisi inuen irentur adhuc qui sanc-
tos, nescio quos, inuocart. Quare dicai hreul
ter de hac summopere necessariae eireumstant
tia. Et diserte dico quod solus Deus sitinio-
candus: Hic solus Deus est Pater, filius et spi-
- ritus sanctus. Filius ut idem Deus cumPitee
l et spiritu sancto. est inuocandus. Deindetst
- etiam inuocandus ut mediatorinter]
i Deum. Quod solus Deuy sit inugtcandus, qt-
ruor rationibus confir matur, quarum prima
est mandatum: Nam de solo Deo inuocando
mandatum habemus! Narc antem tuim hil
placet Deo sine fide; et fides non pocestessesis
ne verbo: sequitur neminem esse inuocandum,
E nisi dequo mandatum habemus. arani9
Secunda est promission nulla indoterie
habet promussionem; nisi'quae firad Deuma
l igitur temere inuocamus id, quoo ideo estuetn
Hl Tertia est exemplum: nulla exemplaesi nes
torum habemus, qui sancios inuocaruntrQuits
nos insistaius illorum vestigijs et nulli vaefe-
ramus hunc diuinum cultum, nisi curdeberir
. hoc est, soli Demo. ud bu sip ui m
Quarta est manisesta prohibitio: 'ominum
Deum tuum adorabis et illunr foluum eote
Quare certissimum tenenduriaest; quogDuu-
bolus inuexerit inuocationem creattrarums; id
aest, sanctorum propter tres fines Primom;.
p.439
Christo suum honorem eripere: Deinde, ut
ignominjanfficeret demortuos sanctos; Prae-
terea, ut perirentidololatrae qui sanctos inuo-
canta, Monceg vos igitur qui adhuc in errore
estis, u resipiscatis mature, ne praeter expecta-
tionem incidatis in manus Dei viuentis. Neque
inyat,, quod quidam se hoc facere dicant bona
intentione: nam omnis intentio hominis inre-
bus salutis esbmala, nisu quae regitur verbo pei
et spititu sansto.: Sic enim ipse Deus dicit 2
prauae sunt. cogitationes hominis a principio.
EnPaulus diaeit: Animalis homo (id est, qui
non habet Spititum Dei) non percipit ea quae
sunt Dei.n- KEMEE
QVARTA CIRCVASTANTIA: per quem in-
uocandum.Scriptum est enim quod Deus non
exandiat peccatores. Est nobis datus mediator,
Iesus Christus, in cuius nomine inuocabimus,
quemadmodum'nos hodie Christus in Euan..
gelio docet, inquiens: Quicquid petieritis Pa-
tr in nomine inco dabit nobis. Huius ergo
fidncia, inon nostra dignitate freti inuocabi-
mus, certi quod Deus per ipsum uelit nos ex-
andire. Verum quia haec Christisententia est in
signis et plena consolatione, volo cam distine-
tius explicarenum multas admonitiones vtiles
continet. Hoc dictum inNouine uro, id aest,
propter-mem et in agnitione: et fiducia. mei,
p.440
multa complectitur: Nam docet, monet, et
consolatur.
Quid quaeso docet? 1. Excludendam esse
dignitatem nostra. Non enim freti nostra dig-
nitate: sed Christi patrocinio inuocabimus. 2.
Separand esse a pia oratione Hypocrisin. Pha
nsaeus in sua oratione multum gloriebatur de sua
sanctitate: NS sum, inquit, ut caeteri homines;
offero decimas de omnibe quae possideo: ieiuno
bis in Sabatho. Hic non in Christi nomine in-
uocauit: sed fretus sua sanctitate, verba fudit
inania potius quam orauit. 3. Gloriationem
Ecrhnicam deponendam esse. Ethnici enim pu-
tarunt se exaudiri cum ipsi prius id a Deo me.
ruissent, ut Aganiemnon putauit se exanditum
iri propter suas Hecatombas. 4. Docet discri-
men inter Christianam orationem et aliorum
omnium hominum. Sola enim fides in Chri-
stum facit discrimen inter orationem Christia-
norum et aliorum. Turcae, Iudaei, Ethnici, et
similes putant se quidem inuocare: sed reuera
non inuocant, quia fiducia mediatoris sunt
vacui, nec agnoscunt illum Deum esse, qui est
Pater, filius et Spiritus sanctus.
Cuius rei monet hoc dictum, In noMine
nEO? Monct nos nostrae caecitatis. Nam cum
Christus iubet nos petere in suo nomine, non
p.441
est dubium, quin magna sunt illa, quae sunt a
nobis petenda. Hoc ergo dicto admoniti, ape-
riamus oculos et circum spiciamus, quae pub-
lica, quae priuata: quae interna, et quae exter-
na: quae spiritualia, et quae corporalia bona
sunt petenda a nobis: et contra quae mala
sunt deprecanda.
Quomodo consolatur nos hoc dictum, in
2OMNE mEO? Consolatur nos contra duo ora-
tionis impedimenta maxima, quae sunt indig-ae
nitas et diffidentia. Contra indignitatem enim
nostram, vult nos opponere suam dignitatem,
cum ait: Petite in nomine meo. Contra diffi-
dentiam vult nos suam promissionem oppo-
nere. Verum multi non accipiunt quod petunt,
quia male petunt, fidem Christi negligunt, ae-
rem potius verberant Battologia inani, quam
coelum ardenti fidei affectu penetrant. Hi non
possunt iuste conqueri, quod srepe orent, et ni-
hi impetrent. Quare ne in illorum inueniamur
numero, ex fide oremus.
QUINTA CIRCVMSTANTIA est de rebus, quas
petere et quas deprecari oportet. Res petendae
sunt in discrimine triplici. Vel enim agitur
gloria Dei, vel agitur salus nostra, vel bona ad
huius vitae commoditarem spectantia agun-
tur
Gloriam Dei ante omnia propagari peti-
p.442
mus, iuxta illam precationem: Sanctificetur
nomen tuum.; Verum hic non debemusDeo
modum praescribere: ipse enim scit optime,
in modo sua gloria illustrari possit: sed vera
ducia petere, et persuadere nobis. qupd nos-
exaudire uelit. 5
Salutem nostram etiam petimus, seda 6
omni conditione, quia habemus uniuer
promissjonem salutis. Omnis enim qui inuqn
cauerit nomen Domini, hic saluus erit. e 3,
Verum bona, quae ad hanc vitam firiuto
petamus cum duplici conditione, ise
vel gloriam Dei impetratio eius) -quod peti
Qnts on mpett, vel nsean un s np
moratusr.
nignioomir
Ad eundem modum mala
quae cumaebisi
generibus bonorum pugnant, dep Aunt.
Primi et secundi generis masa suntHeprecan
da sine conditione; at ea mala quaemhiaeip
hac vita, molesta sunt, deprecanda-suns cumi
conditione non impeditae gloriae Dei cetnos,
strae salutis; omnia enim. gloriae Des? postpor.
nenda sunt. Haec sint dicta de oratione isens
det gratiam, ut radicem agant in cordibus
nostris per sesum Chi istum, cui ho-
nBoret gloria: in saecu- Aam
la saeculorem,
AMEN.
p.443
IN DIE ASCENSIONIS
atimogs 130isiui, MaARCa 36
2129y b: 0.1
ssecimberitibus undecim; appaniit Ie-
sos, et exprobrauitillis inctedulltatem
su-m; et corqis duriiom, quod his qui ip-
surum tudissent resuscitatim non credidissent:
Er dicebiat etis? us sre tsn mundiim uniti: ssim,
et predicate Euangeliutn omni creatiae.
sirbediderit et baptizatus suerit, saluus
aits Qut tiero viol erediderit, ondemiiobi-
turo1 Poro sigria tos qui crediderunt, haec
subseqeniur Pernomen meum daemonia
ijcient, linguis loquentur nouis, serpentes
tollert, et siquid laetale biberint, nonnoce-
bis: els: Supen aegrotos manus imponent, et
berie halebumit. flgo Dominus quidem; post
quautsocutis9 fuisseteis receptus estince-
Iam3 eteoniedica dextris Del. Illi uero e-
sfpraedicauerunt ubique, Dominoou-
fite, etsermonem confirmante perdigna
subsequentiae.
ENARRATIO TEXTVS.
p.444
Oc festum in Ecclesia institutum est prop
ter Articulum fidei nostrae, in quo pro-
fitemur nos credere in Iesum Christum ascen-
dentem in coelum, postquam a sua gloriosa re-
surrectione 40. diebus cum suis discipulis fuiso
set conuersatus. In hoc festae, vt in alijs, tria
sunt perpendenda. Primum! istoria cum suis
circumstantijs. Deinde, beneficium, quod no-
bis collatum est. Postremo, verus usus et medi-
tatio historiae. Haec tria se offerent in enarra-
tione huius Euangelij: cuius summa est, quod
Dominus 40. die a sua resurrectione apparue-
rit discipulis suis, quibus, exprobrata illis prius
incredulitate et cordis duritie, dat mandatum
proedicandi Euangelium per orbem terrarum:
et quis fructus ex praedicatione ea perueniet
ad auditores, modo Euangelium fide recepes
rint, ostendit. Praeterea ut fides praedicationi
illorum habeatur, promittit se miraculisdor-
trinam confirmaturum. Hoc dato manduto
uisibiliter in coelum ascendit, et sedet ad dextra
patris. Verum discipuli, mandato eius obtems
perantes, profecti sunt praedicatum Euangeliun
quod Dominus sequentibus signis confirma-
uit. Haec Euangelij summa est.
Locitres:
I. Reprehensio Apostolorum.
p.445
II. Institutio ministerij verbi.
III. Ascensio Christi in coelum.
DE PRIMO.
40.die a resurrectione apparuit discipulis
exprobrauitque eis incredulitatem illorum et
duritiem cordis, quod his qui uiderant eum
resurrexisse non crediderunt, Duo reprehendit
in discipulis; duritiem cordis et incredulitatee
hoc est, radicem et eius fructum. Radix est du-
ritia cordis, quae cum ab origine sua, tum a pro
pria viciositate sumit incrementa, et uires: non
enim potest homo, non afflatus Spiritu sancto,
quicquam corum intelligere, quae sunt spiritus
Dei. Huius pessimae radicis fructus sunt plu-
rimi, et mali. Primus est, qui hic praecipue ta-
xatur, incredulitas, Ex hac postea pessimi pul-
lulant rami, ut inobedientia erga Deum, et
quiequid est in hac vita scelerum et flagitiorum.
Ex quibus et radicis uirtus non suppressa in-
telligitur, et quanta incrementa incredulitas
sumpserit, animaduertitur. Nam hoc est fir-
missimum indicium, vbi peccatum regnat, illic
incredulitas, ueluti imperatrix, cor hominis
occupat..
Praeter canos hinc discamus primum, vt
nos imbecilles, exemplo Apostolorum imbe-
cillium, non desperemus, etiamsi statim non
p.446
poisimus coelestia mysteria percipere. Semper
enim Ecclesia habet sua quaedam uulnera, in
quae Dominus. noster suum uinum et bleum
infundat. Necest quod quisquath speraetscign
nem imbecillitatem posse exuere dohee sibe
mortale corpus gestauerit. Verum quentadmo
dum olim populus Bei, introductus an terram
promissam;; habuit uicinos hostes Philissaeos,
contra quos perpeiuum bellum gessitaeita not
inEcclesian Christi introductiet intethos et
externos hostes habemus xontrae quos hellun
gerendum est nobis:, me. ignatiae torpearni.
Aherum; quod hic discamus, est, utexsghuuti
facto non abijcientis rudes discipulos etKimbri
cilles cugitemus quam Habeamus clementem
pontificem, qui non abijcit nos noptonimbe-
cillitatem, modo aliqua fidci scintillasnnobis
fuerit. Deinde huius exemplo et nosdiscamus
clementer et leniter cum imbecillibribeagete.
MAD aeb eti.
DE SECVNB O0m
Cum Christus ascensurus in coelum man-
datum dat discipulis, dicens: Euntes in num-
dumuniuersum, praedicate Euangeliuitriom
ni creaturae. Qui crediderit. et baprinatuis
fuerit, saluus erica Qui uero non crediderit,
condemnabitur. Instituit modumi erigendisui
regni, eteius regni fructum indicata aen
p.447
aerDuobus modis erigitur regnum Christi;
verbo et Sacramento. Eius fructus est salus ci-
uitniu Contra; omnes qui non fuerint in hoc
regnociues, damnationis sententiae subiaceant.
Hic nidemus magnum esse discrimen inter regni
mundi et regni Christi administraionem: nea;
idemirum est-Mundi enim regnum carnale est:
Ghristi uro spirituale. lllud legibus hominum:
hocxerbu Bei erigitur et conseruatun
20Caeterumifuiae verba Domini smgulares
doctrinas contiment, volo ea paulo fusius et
distinctius explicare, quo magis animum Chri-
sti erga nos, et beneficia Euangelij intelliga-
mus.
unPrimum dici Euntes in mundum uni-
uersum. Vides mandatum: mittit enim disci-
pulossubs;inon ad unam aliquam nationem:
sed ae binnes homines late per orbem habitan-
tes;Hido diuitias misericordiae Deise precium
uictimae Christi aestimemus. Misericordia Dei
est, ut omnes., qui per peccatum darnati crant,
audiantisrocem filij Dei de salute per. Christum
consequendantNeque enim hocputandum est,
quod Deus: nolberit uocem filij hominis in
uniuersonsundo sonare; ut fructu eius maxima
pars destitueretur: sed potius ur audientes ui-
querent, et saluarentur per Christum, modo prae-
dicationem Apostolicam fide reciperent.
p.448
Hoc clarius explicatur voce: praedicate
seu proclamate. Quibus? Omni. creaturae;
hoc est, omnibus hominibus, ablque omni con-
ditione personarum, nationum, sexuum. Est
enim Deus amans hominum et uult omnium
salutem; iuxta illud: vult omnes homines sala
uos fieri, et ad agnitionem ueritatis uenire.Sed
quid debent Apostoli proclamare? Euange-
lium, hoc est, letum nuncium deuictis hosti-
bus generis humani, qui sunt peccatum, mors,
Diabolus et infernus: de pace facta inter Deum
et homines: de salute aeterna quam credentes
in Christum haereditate consequentur. Haec
summa est Euangelij: verum ut haec summa
intelligatur melius, definitionem vberioren
dabo, quam etiam breuiter scripturae testimo-
nijs declarabo. ]
Euangelium est doctrina diuinitus reue-
lata, in qua annunciatur liberatio a peccato,
maledictione et ira Dei, et proclamatur remisi
sio peccatorum, salus et uita aeterna, credentis
bus in filium Dei, propter eiusdem filij Dei
nictimam, ut bonitas et misericordia Dei prae
dicetur, utque liberati per filium fructos Euan-
gelio dignos ex fiducia filij proferant.
Haec definitio multa continet, quaeordine
recensebimus et confirmabimus..
Piauvn dixi, quod Euangelium sit doctrina
p.449
diuinitus reuelata, id quod ex eo confirmatur,
quod est Rom. 6. vbi Paulus Euangelium my-
sterium absconditum a saeculis pronunciat: qui
bus verbis apertissime significat, ex humana
ratione non pendere Euangelium. Nom si ra-
tioullo pacto potuisset, suo acumine hanc doc-
trinam perspicere, nequaquam mysterium ab-
sconditum a saeculis dicendum fuisser.
DEINDE dictum est in definitione, que d
in Euangelio annuncietur liberatio a peccato,
maledictione legis et ira Dei. Dicit eni Daniel
Propheta Christum ablaturum esse peccatum: et
ranlus maledictionem legis perChristi aduentum,
abolitam esse docet: Pater coelestis de coeio di-
cit se placatum propter filium. Hoc verissimum
esse experiuntur etiam omnes pij, tess imonium
habentes Spiritus sancti, per quem clamaent:
Abba Pater. Quod profecto non facerent, nisi
certo statuerent, ablatum peccatum, maledic-
tionem legis abolitam, et iram Dei plecatam.
TeR TIO loco additur, quod in Euange-
lio proclametur remiss io peccatorum, salus et
yita eterna: ita enim ipse Dominus ait Luc. 24.
Sic scriptum est, et ita oportebat Christum pati
et praedicari in nomine eius poenitentiam, et
reniissionem peccatorum omnibus gentibus.
Et in hodierno Euangelio dicit: qui crediderit
saluus erit. Et ipse Dominus dicit; Qui credit
p.450
in filium habebit vitam aeternam. Quid mnl-
tise vniuersa scriptura remissionem peccato-
rum, salutem et vitam aeternam, pollicetur om-
nibus amplectentibus Euangelium.
Verum quia haec beneficia non contin-
gunt omnibus: Cain enim, Iudas, Saul et multi
alij perierunt, et hodic, proh dolor, magna
pars mundi ruit inaeternum excitium, additur
in definitione QuaRTO loco, quod haec bent-
ficia contingant credentibus. Clare enim dicit
Dominus: Qui credit in me non peribita sid
habebit vitam aeternam. Ne quis autem hos
aex operum conditione pendere existimet, Pan
lus iustificare hominem sine operibus seribit,
et idem pronunciat uitam aeternam dogum
Dei esse per Iesum Christum, id est, contingere
credentibus in Christum, non suo, meritoque sed
Christi beneficio.
QUVINTO additur: propter fli Deijyic-
timam. Sic enim ait Paulus: per redemptionem
quae est in Christo Iesu. Vox enim [gr.],
qua Paulus utitur, significat redemptio-
nem quae fit soluto precio pro. capitis poeoena.
Tale precium pro nobis solui Christus, quan
do pro nobis factus est peccatum,, unt nos fie-
remus iusticia Dei in ipso 2. Cor.sa e1n
SEXT additur: ut bonitas et miscricor-
dia Dei praedicentur. Quod confirmatur ex-
p.451
emplo cohortis Angelorum canentis nato Do-
mino hunc hymnum: Gloria in excelsis Deo
etin terrae pax, et hominibus bona uoluntas.
Hoc ideo esse factum existimemus, ut omnes
gushunc Christum agnoscunt, discant caftis-
Mborum. Angelorus exemplo bonitatem et
miserscondiam Dei praedicare, praesertim cum
natura clanitet reddendam elle gratiam bene
meritis.
Po; ani olstdefinitione Euangelij ad-
dilur: ut fructus Euangelio dignos adant li-
berati per Ruangelium. Dicit enim Paulus
Ephe. 2. hos in Christo Iesu creatos ad bona
optra, iquibus ambulandum est. Et idem
Paclus diesi nos in luce debere ambulare, cum
siimus lucis filj Quomodo enim, quaeso, con-
Vtnit; nos ex seruiture peccati exemptos esse,
et tamen peccato seruire eteius jugo premi?
Nppactit inquit Paulus, gratia Dei salutaris
bimsbus hbminibus, ut abnegatis omniim-
piecate et humanis desideri;, sobrie, pie et iu-
sie6inainus in praesenti saeculo.
es Cuni igitur firmis rationibus ostendimus
per Euangelium tolli peccatum, maledictionem
etirani Dei, et succedere in horum locum iu-
sticiam, salutem et uitam aeternam propter
CGhristum, dum in ipsum credimus, et quod uelit
nos Deus; propter hoc beneficium suaa honitatem
p.452
praedicare, ac in tota vita gratitudinem osten-
dere, sequitur Euangelium esse, sicuti dixi, dge-
trinam diusnitus reuelatam, in qua annunciat
tur liberatio a peccato, maledictione legiset
ira Dei, et proclamatur iusticia, salus et vita
aeterna, omnibus credentibus in Ghriscaprop
ter eiusdem victimam, vt bonitas et niisefi t
dia Dei praedicetur, et vt liberati per Eua6ge
lium dignos Euangelio fructus edant.
Haec de Euangelio sint dictam. Quod sutem
additur de Baptismo, quo beneficiuti Euan-
gelio applicatur et obsignatur; dicamaelio ten
pore, quod et audiuimus Dominica prima
quadragesimae. 8.
- - abin.
DE TERTIO LOCO.
air
Iam sequitur locus, qui est proprius huivs
Festi: nam quod Dominus in coelum ascens
derit, narrat Euangelista. Quare de/ascensione
Christi in coelum, quae est Articulus fideinostrae
pauca dicam, idque clarissim?.
In hoc ergo Articulo de ascensione Domnis
ni sunt tria nobis in primis spectanda. 1. Des
scensus: nam prius quam ascenderit, descen-
dit. 2. Ascensio. 3. fructus ascendentis Christis
In descensu Christi de coelo in terram duo
spectanda sunt: Donum et exemplum. Dons
p.453
quidem, quod Christus de coelo descenderit et
humanam naturam assumpserit, vt. per suam
uictimam, peccata nostra expiaret. Per Christi
cnim victimam placatus est Pater, et propter
mediatorem Christum ita humiliatum, om-
ges. eredentes vecipiuntur et sunt filij et haere-
des Dei. Ideo enim Dominus descendit de c-
lo, ideo.se humiliauir et deiecit, vt nos ascende
remus extetrris ad coelos, et ut exaltaremur ad
aepaernamyyitamet gloriam. Exemplum vero ut
et nosdesfendamus. et humiliemur. r, Petriae.
Christus passus est pro nobis, nobis relinquens
exemplum, ut ssquamur vestigis clus.
Ascensus Christi in celum qualis fuerit,
ostendit scriptura. Ascendit visibiliter, corpo-
rali et Physiso motu, et nubes suscepit eum in
coelum. Vnde illud: Ascendit supra omnes coe-
los: Ephe. 4, Neqi nim attendende humanam
naturam in digsuam mutanit, aut ita diffun-
dit, vt. sit, bique cum diuinitate.
ructus ascendentis Christi est multiplex,
sicuti ex varijs scripturae locis colligere est fa
sileo s ono t...
2 PEIMVS ergo finctus est, quod Christus
sit triumphattr suorum hostium, qui sunt pec-
catumj mors, Diabolus, infernus. Hos enim
hostes deuicit, et super eis trium phum egit, per
suam gloriosam ascensionem. Deleuit pecca-
p.454
tum, quando est factus victima. pro peceato.
Deleto peccato: exarmata est mors: naio peo-
catumi est aculeus mortis. Destructa matte:
Diabolus suas vires 80 arma amifit. Rostremo
quia infernus tantum eus deuorat, quisub: pec
cato, morte et Diabolo sunt: sequitur Christh
peccati, mortis, et Diaboli victorem infernum
quoque deuicisse. vae
SECVNDO ascendit, ut sit nobis caput,
quod in coelum prius ascendit; quo nobis via
monstret: vnde Iohau. 14. Ego abeo paratum
i xobis locum et assumam uos ad me.
: TERTIo ascendit, vtde coelo spergatra-
I dios suae virtutis in vniuersum mundum Ephe.4
Ascendit supra omnes coelos ut omnia im-
pleat. Non ergo ascendit, ut abesscrasedut piae
i senti virtute regat coelum et taerrami; et adsit
suae Ecclesiae vlque ad consummationem sculi-
QUAR, ascendit, ut det donn homini-
H bus Ephe. 4. Ipse autem dedit, alios. quidem
I Apostolos, alios Prophetas, alios, Euangeli-
stas, alios Doctores. Hoc est, aseendit visibaes-
ficax in ministerio; illud uirtutibus admiran-
dis confirmans et obsiguans in cordibus ho-
minum.
QVINTS ascendit, vt habeamusin clo
aduocatum I Iohanaa. Si quis peccauerit; habe-
mus aduocatum apud Patrem Iesum Chri-
p.455
fum iustum, et ipse est propitiatio pro pecca-
tis nostris IM
Sexto ascendit, vt ad se corda nostra tra-
hat Matth. 6. vbi est thesaurus tuus, illic et cor
auum Collo.3.Si surrexistis cum Christo, quae
sursum sunt quaerite, vbi Christus sedet ad
dextram Patris: debet ergo nostra conuersatio
esse in coelo, ubi noster saluator in gloria sedet,
cuicum Patre et spiritu sancto sit honor, laus
et gloria in saecula saeculorum
23.. 2 AMEN.
DOMINICA SEXTA POST
pPASCHA IOHAN. I16.
Wm uenerit paracletus, quem ego mit-
otam uobis a Patre, spiritus ueritatis,
qui a Patre procedit, ille testimonium per-
hibebit de me. Quin et uos testes estis, quia
ab initio mecum estis. Haec loquutus lum
uobis, ne quid offendamini. Alienos a syna-
gogis facient uos. Sed ueniet tempus, ut quiso
quis interficiat uos, uideatur cultum praesta-
re! Deo. Et haec facient uobis, quia non no-
uerunt patrem neque me. Sed haec loquutus
Aum uobis, ur cum uenerit tempus illud, re-
miniscamini eorum quod ego dixerim uo-
bis. Hec autem uobis ab initio non dixi, quia
uobiscum eram.
p.456
ENARRATIO TEXEVS.
S et hoc Euangelium pars: etnbiois:
Christi, quam habuitad iscipulos: ti-l
die quam patereturnicuius summirtiuperhu-
diuimus. Hic autem textus continet eousi-
sionem aduocati Spiritus sancti quiaderiec-
clesiae, quando ipsa ab itipio munsso fiersetu-
tionem patietur. Nam Christus futurum esse:
pronunciat, ut tanta rabie ferantupoductsusp
Ecclesiam impij homines, et praesertim Iudaei
vt religionis Zelo ruant toto suspetibeontri:
pios; adeoque persuadeant mundu cultum quen-
dam Dei esse pios trucidare; cosudexira fuos:
coetus eijcere. Huius autem furoris causam es-
se ait ignorantiam et caecitatem, nimirum quod
nec Dei iram aduersus peccatum agnoscant,
nec beneficia Christi intelligant.
Loci tres:
2 Ofcia Spiritus anci etlsim)
s Osaci HhRta INI 3
II. Admonitio, ne pij scanda o osstnsi.
abijciant confessionem et fiqumup
iII. De cruce piorum et eorumiglorions.
sa liberatione.
DE PRIMO.
p.457
Cum autem uenerit paracletus, quem
ego mitet obis a Phtre, is cestabitur de
mesedet;ios testabimini.Haec verba primam
doctrinam. huia; Euangelij continent; nimitum
quod spiritus sanctuset Apostoli, adeoque eo-
rum successores. debeane testari de Christo.
vDe spiritu, sancto haec sunt colligenda ex.
textu. 1. quod sit vnus Deus cum Patre et filio-
2. quod sindistincta persona a Patre et filio. 3.
quod, tocedat: a Patre et filio. 4. quod. detur
Eeclesiae a Chiristo. Cur autem datur Ecclesiae
exponitur, nimirum vt. sit paracletus, vt sit
Doctor geritatis, vt testetur.de Christo: de qui-
bus officijs breuius ideo dicam, quia haec sunt
repetenda die Pentecostes..
be Carivogatur-paracletus seu aduocatus?
vthacippellatione, innuitur Ecclesi. perse-
cutio et accusatio siue condemnatio a prophas:
no mundo: Ita expresse significatur, quod non
sit desetenda a Christo tempors persecutionis:
sed Christis Inicat ei aduocatum, nempe spi-
ritum sanctum.
Chtiditiosics Hutem aduocati sunt quatuor:
prima, vb dsirreos id est, ei qui vitn aut iniu-
rianrpatitur seu accusutur ab im pio mundo.
Secunda, ut causam hominis adeoque totius
Ecclesiae in se recipiat tanquam suam. Tertia,
vt doceat et admoneat errantem et instruat ne
p.458
causa cedat: Quarta, ut consoletur afflictum
proinde cum Spiritus sanctus aduocatus dici-
tur, significatur quod sit Ecclesiae patropus,
causam eius in se recipiat, doceat ac consoletur
Ecclesiam.. 994
Deinde dicit textus, quod spiritus sanctus
sit futurus Doctor veritatis: quo nomine: ri-
mum indicatur, quod homines subpte inge-
nio veritatem salutarem assequi non posssut.
Deinde quod veritatis doctrina nonsit legs
sed Enangelij: legis enim doctrinam ratioali-
quo modo suopre ingenio inrelligit. Tum quod
Spiritus sanctus in docentibus et discentibys
sit efficax. Facit enim ut docentes intelligant
neritatem, et discentes recipiant. Praeterta ad-
monemur, ut hunc doctorem veritatis implo-
remus, ut nobis clauem scientiaedonet; canea-
musque, ne nostra impuritate ipsum castumspl-
ritum a nobis pellamus. Nam xumsit: sanctui,
id est, mundus, castus et sanctos efficiens, non
habitat in corde impuro, idtest, it eo quod in
suis sordibus se inuoluit, et ut sus in uolutabro
se coinquinat.
Aduhaec dicit: hic Spiritus sanctus testo-
bitur de me. Cuius officij participes etim
erunt ministri uerbi.
Sed quid testatur spiritus sanctus de Chris
sto? et quid de eodem testabuntur ministri nerhi.
p.459
Primum testatur spiritus sanctus et ministri
aerbi de Christo, quod sit verus Deus secundum
soripturams unus in diuinitate eum patre et spi-
ritu fincto sicuri nos in symbolo profitemur.
Secundo testatur spiritus sanctus, quod Chri-
sti sit uerus homo, iuxta symbolum: Qui con
ceptus est. de Spiritu sancto, natus ex Maria
niggine. Tertio testatur spiritus sanctus, quod
Christus, etsi Deus et homo: tamen unus sit
Dosminus; vnus Christus, una persona, quem-
admodum fymbolum testatur, et Christus ipse
ide se, cum ait ' Nemo ascendit in coelum, nisi
: qui descen dit de coelo filius hominis, qui est in
100lo, Quacto testatur spiritus sanctus de Chri-
Attrofficio, quad sit pontifex et rex. Pontifex
qbidem, quiuictima Patrem placauit, qui sua
futercessione nos Deo adducit. Rex vero quod
hostes fiostros deuicerit, peccatum, mortem,
Diaabolum; infernum, et ad iudicium sit uentu-
rus iundicatum viuos et mortuos. Haec quatuor
spiritus testatur de Christo: haec quatuor nobis
anlsymbolode Ghristo commendantur: haec
quatuor omnes sinceri ministeri, Dei testa-
buntur de Cheisto, donec uenerit ad iudicium
85, DESECVNDO..
Heec locutus sum uobis ut non scandali-
emini Significat Christus in quem finem ita
multum de Ecclesia, de: spiritu sancto, de sua
p.460
morte et resurrectione dixerit: nimirum ut his
confirmati, ne cum reliquo mundo scandali-
zentur. Haec admonitio admodum necessaria est
omnibus temporibus: nam, mindus est plen
nus scandalis. Vaeh, inquit Clrtistus, mundaa
scandalis; significans. grauia supplicia: mansisi
cos, qut ol scandalum ab Enangelio defiriunt.
Vt autem vnusquisque nostrum recte iudicare
possit de scandalo, plenam doctrinam de scan-
dalo proponam.
Scandalum in genere est, quicquid impe-
dit hominem arecto, Etlangeli] cursitnhos.sbi
dictum, vel factum, vel apparentia, fyritadiq
cam, externa, quod cuidam,, vel causa, vglog
casio offensionis est, ut arecto falniis sursgael
impediatur, vel deflectat. s: buqui
Huius scandali plura sunt genera, Estenim:
vnumi scandalum, quod datum vocant. Alte-
rum quod acceptum nominatur, quae qualis,
sunt, de finitionibus etexemplis declarabo.'-
Datum igitur scandalum, est-uod oriur,
aut ex facto dictoue in se malo, aut. exfacto.
dictoue in se indifferenti, id est, nec honunec
malo, sed intempestiuo commissor. Vtrumgue
grauiter prohibitum est-voce Dei, et Chrisus
pronunciat melius, esse hominem demergi in-
medium maris, quam vlli esse scandalo bxsm.
ipla sunt haec: Arrhins neganit diuinam natu-
p.461
ram in Christo, quare plurimos offendit, et
fuit et sibi et aijs multis causa aeternae damna-
toris Dapiusuo adulterio scandalo fuit om-
nitus sut vegni incolis, qui nisi resipuisset, aeter
mithpertjiser. Contra hoc scandalum orat So-
lomon, cum inquit: custodi me a laqueo quem
posuerunt mihi et a scandalo operantium ini-
quitatem. Hoc scandali genere maxima pars
mundi offensa haeret in damnatione, et quoti-
die multi praecipites dantur in ruinam hoc
scandolo offensi, cum priuatim, tum publice.
Briuatim bffenduntur pueri, serni, coniuges.
pil dent parentes a cultu Dei abstinere,
abs sncnt teiyit audiunt ipsos parentes iura-
re, iurant et ipsi eorum exemplo: audiunt eos
impudice loqui, illi mox exemplum imitantur:
isiquchici tenacius haerent: vident potan-
tes dllentes imue cum proxiinis agentes, li
quoque iut discipli easdem artes discunt: sed
vael illis per huos haec seandala fiunt: llii enim
seinttarsam cclesiae Christi turbine et tempe-.
sesse scandaloruny deijciunt et calcant.
i oHoc dgmesticum scandalum', est semen
omnium rhalorum in mundo. Ea enim quae
pueri aeparentibus discunt, retinent senes, et.
caden quoque sos pueros docent. Quare pa-
rentes'qui Denmitiment, summa cura cauere
etbent, ne suis puetis sint scandalo: piigitur
p.462
loquantur, recte omnia agant, Deum colant
et suos pueros ad simile studium inuiteAt; des
eos in correptione et admonitione Domini eru-
diant, quemadmodum Paulus inotet? etpyur4
etuo meminerint huius dicti Chiistisuuoen
arci9 Quisquis offenderit unum es putuls
ittis, qui credunt in me; bonum esseteisotsus,
si circumpoheretur saxum molare circaqulla
eius et proijceretur in mare. naitau od
Praeterea hocstandalun etiam corrittil
tur cum a magistratu, tum a subditis. Vt cum
Hieroboam vitulum udorandun prostiturtin
Samai ia: cum idem ryrannide sahctos DerPt
phetas persecutus est. Estautemhodstandisi
grauissimum in ministris Ecclesiarutrcuni li
uel praua doctrina, uel impura uitajthultsp1ae
bent occasionem male loquendude Etiangelio
et pluribus infirmis efficucent occasionem luj
sus prabent: vt sunt auri, scortatoresqipgii-
tores, homicidae et alij; qui suis mbribususfen
dunt Ecclesiam, qui sane a cordatissEpiscopis
deponi deberent; ne sua ruina plures secum in
lapsum traherent. Neque subditi hic etetcsati
debent: uidemus enim qualis firmundusiom.
nes corrupti sunt. Quis non thridtateone-
dit? Quis non temeraria iurandi consuctudihe
scandalizat? quotusquisque noraliqueni la-
queum struit ad offendiculum 2 tis
p.463
Verum quia scandalum datum non est sim-
plex. Aliud enim ex malo datur dicto aut facto.
liud datur ex facto nou in se malo, sed intem,
pestiue facto sciendum est quod primum genus
absque omni conditione fugiendum sit omnibus
quibus salus oeterna curae est. Verum quantum
l adillud soandalum attinet quod datur ex indiffe-
rensi rae, nonsemper fugiendum est, sed iuxta
hoc hominum discrimen estagendum. Quidam
homines sunt firmi, t qui iamnorunt Chri-
Qianam libercatem: Quidam sunt infirmi, qui
habentunitiaeligionis: sed non sunt satis edocti
de Christiana libertate: Quidam sunt obstinati
s8andogiles et contumaces, Primum genus non
offenditur usu rerumandifierentium, imo po-
gius gandet de Christiana libertate:, Tertium
genus offenditur quidem, sed aeos non cura-
is; sunt enim hostes Christi. Neque ab usu re-
rum indifserentium abstinebis propter ipsos,
nnlto minus abistinendum est a veris ujrtuti-
bbus: vt sunt verus cultus Dei, vera inuocatio,
nera filij confessio. Neque a vera doctrina, sed
Christi exemplo, inuitis etiam purtis infero-
um, uerum Euangelium doce et profitere.
Sigaenim CH XASTVS fecitisic Prophetae: sic
Apostolia adeoque omnes pij omnibus tem-
poribus Solercommuniter dici, quod qui rec-
id indicat, recte docet et recte facit, non debeat
p.464
propter scandalum abstinere ab eo quod rectam
est. Hoc sane verissimum est et confirmatur
Christi et Apostolorum exemplis. Verum de
medio genere hominum, hocest, de infirmis,
notanda est regula Pauli: Priusquam ofsendam
infirmum meum fratrem, non uescar carnibus
in aeternum. Ad cundem modum de alijs rebus
Adiaphoris iudicandum est: Nam in omnibus
nostris factis, ratio mutuae charitatis et aedifi-
cationis habenda est.
Verum hoc datum scandalum, de quo lam
dictum est, habet et aliam differentiam a discris
mine personarum sumptam. Aliae enim perso-
nae in aliqua dignitate constitutae sunt: aliae
obscurce priuatam vitam degentes. Scandalum
quod datur a persona, in aliqua dignitate con
slituta multo est co grauius, quam quod datur
a priuata persona, quae non in dignitate aliqua
est, atque ideo meretur grauiora supplicia, cum
propter personam ipsim, quae suum locum in
quem a Deo euecta est commaculat, tum prop
ter hom ines alios, quibus lopsus causum prae-
buit efficaciorem, suo exemplo malo. Vt enim
quo ingentius fuerit saxum cadens ab alta rus
pe, eo plura fragmenta facit: ita quo dignior
fuerit persona, et in sublimiori dignitatis cul-
mine constituta, eo plures in lapsum secum tra
hit cum cadit. Vt miniader verbi peccans ebric-
p.465
tate, scortatione, homicidio, aut alio flagitio,
maiori offendiculo est, quam miles, aucu
aut nautae siue rusticus, atque ideo maiori pena
cohercendus et punicndus est: nam plures
secum in ruinam trahit. Ad cundem modum
de alijs iudicandum est. Dauid in regno Iudai-
co, non solus adulter et homicida erat: atta-
men eius peccatum ob maius scandalum inde
ortum, in conspectu Dei aliorum delictis mul-
to fuit atrocius: Quare et grauioribus penis,
praesertim corporalibus est punitus. Multo
rauius peecat ebriosus paterfamilias, quam
eruus: Nam ille exemplum domesticum est:
hic vt coniemptus, non nisi ab improbis in ex-
emplum trahitur. Atque hactenus de dato scan-
dalo..
Acceptum scandalum est, quod aliquis sibi
sumit a rectis factis aliorum, aut alijs rebus: et
est duplex: Humanum et Diabolicum. Huma-
num partim impiorum, partim piorum est.
Impiorum quidem, quando impij offenduntur
aut recte factis piorum, aut libero Adiaphororum
vsu, aut etiam externa Ecclesiae forma. Nam
cum impij videnr cruce premi pios, et esse ve-
luti reiectamenta in mundo, occasionem inde
maioris ruinae accipiunt impij: vt Iudaei qui
offendebantur humilitate Christi et calamita-
1e Ecclesiae, quemadmodum hodie offendun-
p.466
tur multi vulneribus Ecclesiae. Contra, pij ac-
cipiunt scandalum, quando vident impios flo-
rere: quando Ecclesia a tyrannis opprimitur:
cum multi innocentes trahuntur ad supplicia:
cum haeresibus turbari Ecclesiam animaduer-
tunt. Verum hoc scandalum rursus superant,
partim confirmante cos Spiritu sancto: par-
tim exemplis Ecclesiae Christi: partim arden-
tibus precibus. Necullum praestantius est ad-
nersus huius generis scandala remedium, quim
opponere perpetuam consuetudinem Dei, qui
in hoc mundo ideo sinit Ecclesiam suam obrui
varijs calamitatibus, vt olim glorificetur cum
filio suo dilecto Domino nostro Iesu Christo.
Diabolicum scandalum est, cum homines
praepostere captant, quae ad peccandi licentia
obtendunt, ut Cham qui absque dubio ita pro-
terue insultauit Patri, vt sibi impune peccan-
di licentiam acquireret. Tales hodie videmus
permulros, qui vicia sanctorum Patrum plusqui.
sudio se conquirunt, vt incoestum Loth, ebrie
tatem Nohae, concubinatum Abrahae, adulte-
rium et homicidium Dauid, periurium Petri,
durius iugum quod imposuit Aegyptijs Ioseph,
rapinam Zachaei, ut sine pudore ad omnem
nequitiam se prostituant: imo ex hominum
uicijs quaerunt, quomodo se obdurent ad Dei
contemptum. Quare non immerito, hocge-
p.467
nus scandali Diabolicum vocatum est, ut quod
calumnijs fulcitur in contumeliam Dei.
I DE TERTIO LOCO.
Tertius locus est de persecutione seu cruce
Ecclesiae. De quo loco vide supra Dominica
tertia a Paschate. l
DOMINICA PENTECOSTES,
EVANGELIVM IO HAN. 14.
S Iquis diligit me, sermonem meum ser-
uabit, et Pater meus diliget eum, et ad
eum ueniemus, et mansionem apud eum fa-
ciemus. Qui non diligit me, sermones meos
non seruat: et sermo quem auditis non est
meus, sed eius qui misit me patris. Hloec lo-
quutus sum uobis, apud uos manens. Paracle
tus autem ille, qui est spiritus sanctus, quem
spiritum mittet Pater in nomine meo, ille uos
docebit omnia, et suggeret uobis omnia, quae
cunque dixi uobis. Pacem relinquo uobis, pa-
cem meam do uobis, non quomodo mundus
dat, ego do uobis. Ne turbetur cor uestrum,
neque formidet. Audistis quodego dixi uobis,
Vado, et uenio ad uos. Si diligeritis me, gait
deritis utiqu, quod dixerim: Vado ad patrem,
quia pater maior me est, Et nunc dixi uobis,
priusquam flat, ut cum factum fuetit creda-
tis. Posthac non multa loquar uobiscum. Ve
hit enim princeps mundi huius, et inme non
p.468
habet quicquam. Sedur cognoscat mundus,
quod diligo Patrem. Et sicut mandatum de-
dit mihi Pater, sic facio: Surgite, eamus hinc.
ENARRATIO TEXTVS.
Hque Festum, quod Pentecosten, idest,
quinquagesimam vocamus, est institu-
tum in memoriam confirmati Euangelij die
quinquagesimo a resurrectione Christi. Nam
eo dit Dominus noster mittit de coelo spiri-
tum sanctum, qui sedet super Apostolos visi-
biliter instar flummae ignis, qui non solum
Apostolos in omnem veritatem, iuxta pro-
missionem Christi ducit: verumetiam toti
mundo confirmat Iesum in coelo esse, et inde
hoc stupendo facto suam confirmat doctri-
nam. Sicut enim quinquagesimo die post Pa.
scha Iudaicum, quod primum comederunt
in Aegypto, lata estlex: et eius doctrina magpis
miraculis confirmata est, quemadmodum scri
bitur ExodiIo. Ita post verum Pascha, idest,
post occisum agnum Dei, qui est Iesus Chri-
stus, voluit Deus Euangelium filij sui confir-
mare hoc mirando facto, id est, visibili donas
tione Spiritus sancti, quemadmodum in vesper-
tina concione fusius audiemus.
Iam Euangelium dulcissimum accedamus,
p.469
quod est etiam pars illius longae concionis,
quam habuit Dominus ad discipulos pridie
quam pateretur. Summa autem textus, quem
audiuistis, est quod Christus tradat veram no-
tam fidei et dilectionis Dei, et eiusdem fidei et
dilectionis fructus, nimirum vt discipuli sint
pacatis conscientijs per Spiritum sanctum,
quem promittit patrem missurum in suo no.
mine. Monet etiam Christus de sua contra Sa,
thanam victoria, ut vel ex hac uictoria cogno-
scat mundus quam charus sit Patri. Pertinent
autem haec omnia ad confirmandos discipulos
ne scandalo crucis a confessione deficiant.
Loci quatuor:
I. Vera nota fidei et dilectionis Dei.
II. Fructus et vsus seruati verbi Dei.
III. Promissio Christi de Spiritu sanc-
to paracleto.
IIII. De pace quam suis promittit Chriae
stus.
DE PRIMO.
Si quis diligit me sermonem meum
seruabit. Haec verba diligenter obseruemus.
Veram enim notam fidei et dilectionis Dei
ostendunt. Qui diligit Christum, libenter ip-
p.470
sum audit: libenter seruat, quod audit: liben-
ter facit, quod seruat. Haec enim natura con-
iuncta sunt. Videmus inter homines hunc mo
rem esse, quod non sine tedio cos audiant erga
quos non optime sunt affecti 3 Contra, nihil
magis expeti quam vt audiant cum summa ani
mi obseruantia eos, quos intime amant, prae,
sertim cum sciant sapienter et prudenter, mul
ta salutaria et utilia ab illis dici.
Sed quis est sermo Christie Primum agere
poenitentiam. Ita enim et eius praeco Iohan-
nes Baptista, et ipse suam concionem est orfus
Hinc eius affectus erga nos indicatur: nam si-
ne poenitentia impossibile est saluari. Vnde
dicit: nisi poenitentiam egeritis omnes peribi-
tis. Secundo, credere Euangelio, hoc est, statue
re Christum sibi talem esse, qualis nobis per
Euangelium annunciatur, id est, saluator, iu-
stificator et redemptor. Huius fidei finis est
salus animarum 1. Petri. et apud Iohannem:
ui credit in filium, habet vitam aeternam.
Tertio, ex hac fide fructum producere: Pui-
nvn, pictatem erga peum seu cultum Dei. Se-
CVNDVM, innocentiam vitae et sanctisicationem
animi et corporis. TERTIUM, dilectionem pro-
ximi manantem ex uera fide et sincero. corde et
bona conscientia. QuArTVs, opus vocationis
facere in timorc, in gloram Dei et utilitatem
p.471
proximi. Has omnes uirtutes patientia vera
ornat, quae est quaedam erga Deum sub cruce
obedientia. Qui meus uult esse discipulus, in-
quit Dominus, tollat cruem suami et sequatur
me,
Quid Cur tam multa requiris, An non
sola fide iustisicamur et saluamure Verum qui-
dem est: Sed discernendum est inter salutis cau-
sas, et obedientiam quam requirit a suis Deus.
Sola fide iustificamur; sed iustificati noui facti
sumus homines, nempe filij Dei, qui iam exem
plo Patris nouam et beatam vitam degere de-
bemus.
Verum hic quoque tenendum est, quod ut
duplex nota est filiorum Dei: ita etiam duplex
est nota filiorum Sarhanae. Nota enim filiorum
Dei, alia est interna, alia externa. Interna est
poenitentia, fides, pietas, bona conscientia. Ex
terna est auditus verbi, et honesta conuersatio
inter homines. Nam ut Christus hic indicat
amorem sui verbi, et auditum notam esse suo-
rum discipulorum: Ita Petrus honestam con-
uersationem requirit inter homines: unde
Deus glorificari et Ecclesia aedificari possit.
At nota filiorum Sathanae interna est, esse sine
peaenitentia, sine fide, sine pietate, mala conscientia
imperium malorum affectus, externus contemp-
tus verbi et improba uita. Has notas obseruate
p.472
et vnusquisque seipsum examinet, vtrum sit
inter filios Dei censendus an inter filios Sa-
thanae.Siinter filios Sathanae se senserit esse, re-
uocet quaam primum gradum, ne cirius opis
nione praecipitetur in sudicium. Si inter filios
Dei se intellexerit esse, agat gratias Deo, petat
incrementa fidei, dilectionis et aliarum virtu-
tum, petat se confirmari Spiritu sancto, ne Sas
thanae technis a pio sanctoque cursu abducatur.
DE SECVNDO LOCO.
Et Pater meus diligit eum: et ad eumue-
niemus et apud eum mansionem faciemus.
Hic recitantur dulcissimi fructus seruati verbi
Christi.
PRIMVS est, quod Pater diligit seruan-
tes verbum Christi. Habet enim cos charos in
dilecto, Ephe. 1. Hoc quantum sit bonum, ex eo
intelligi potest, quod qui in Christum non
credunt, manent sub ira Dei, iuxta illud: Qui
non credit in filium, manet ira Dei super eum.
Vbi ira Dei est, ibi peccatum, mors, damnatio,
infernus, Diaboli tyrannis, breuiter omne mas
lum. Contra, vbi amor Dei, ibi victi hostes sunt,
ibi salus, ibi gaudium, ibi vita aeterpa. Cogite-
mus ergo de hoc primo fructu seruati verbi
Christi, ut eius cogitatione magis accendamur
ad amorem verbi.
p.473
SECVNDVS fructus est: etad eum, in-
quit, ueniemus. Quo Aduentu nullus honor
maior esse poterit. i Deus Pater, filius et Spi-
ritus sanctus veniunt ad eum, qui seruat ser-
monem Christi, profecto sequitur, quod antea
non uenerint ad ipsum: sed fuerit sub Diaboli
potestate, et in regno tenebrarum, vbi mors et
damnatio regnant. Magna amicitia cit, si rex
venit ad subditum, magnus honor est a maiori
visitari: sed huic honori nullus alius conferri
potest, quod Deus Pater, Deus filius et Deus
spiritus sanctus veniant ad hominem diligen-
tem Christum et seruantem sermonem eius.
TERTIVS fructus est, quod non solum
Trinitas ueniat ad hominem seruantem sermo-
nem Christi: verumetiam faciat mansionem
apud eum et in eo maneat. Significat Chri-
stus hac dulcissima promissione, andientes
verbum Christi et illud seruantes esse templa
Trinitatis, in quibus habitat Pater, filius et
spirite sanctus. Tametsi autem tota Ecclesia, vnum
Dei templum dicitur: tamen singuli Christiani,
singula Spiritus sancti templa sunt. Ecce quam
magnifica est haec promissio. Si quis pro-
mitteret misero homini magnum auri thesau-
rum, merito sane gauderet et exultaret, quod
e paupere et misero, diues et foelix esset factus.
Verum hic longe maximus thesaurus promit-
p.474
titur, nempe inhabitatio Trinitatis in nobis,
quae omnibus thesauris in infinitum praestans
tior est.
Sed quid facit Pater inhabitans in homi-
ne? quid filius? quid Spiritus sanctus? Pater
homines in quibus habitat sua potentia, pro-
tegit et tuetur aduersus furores Sathanae, cum
in omnes incredulos plenum imperium exer-
ceat Sathan. Filius cosdem sua sapientia et luce
docetet illuminat, contra omnes nebulas omnium
tenebrarum. Spiritus sanctus eosdem sua sancti
tate sanctificat, consecrat et ungit in Prophetas,
reges, sacer dotes, et sanctos Domini. In Pro-
phetas quidem quia ea uidemus oculis fidei
nostrae, quae nullus corporalis oculus intueri
potest: ea audimus auribus fidei, quae nulla au-
ris corporalis percipere potest. De hoc Prophe
tico munere concionatur Iohel, quemadmodum
Lucas etiam meminit Acto. 2. In reges cum
quia Dei filij effecti sumus per victoriam Chri
shi, tum quia virtute Christi dominamur morti
et inferno Lucae 22. dispono vobis regnum,
quemadmodum Pater disposuit mihi. In sa-
cerdotes, quia cum credimus in Christum ha-
bemus ius offerendi Deo sacrificium laudis:
habemus libertatem inuocandi Deum, per
Christum unicum mediatorem, et summum sa-
gerdotem: habemus authoritatem docendi ver
p.475
bum Dei, sed quilibet pro suae vocationis ra-
tione. In sanctos vero, quia per fidem in Chri-
stum, non aliter reputamur puri, quam si legem
perfecte impleuissemus. Vide quam multi-
plex fructus adfert secum obseruatio et amor
verbi CuRIS TI: nulla maior dignitas, nulla
loria, nullum decus magis eximium esse
potest. Sed quid hinc discemus? vt digno
viuamus tanto honore, ne nostra impuritate
Deum expellamus e cordibus: sed potius
ipsum perpetuis laudibus celebremus in vera
pietate et sanctificatione. Quod huius nos
KKK
monere tanta dignitas debeat, docet Petrus
1. Petri. 2. ubi ita ait: Vos estis genus electum,
regale sacerdorium, gens sancta, populus que
sibi Deus vt proprium uendicat, vt praedicetis
uirtutes illius, qui e tenebris vos vocauit in
admirabilem suam lucem. Qui quondam era-
tis non populus, nunc estis populus Dei: qui
quondam non consecuti misericordiam, nunc
estis misericordiam consecuti. Hinc infertApo
stolus: Abstinere ergo a carnis cupiditatibus
quae militant aduersus animam, et conuersatio
nem vestram habete honestam inter gentes. Quot
igitur beneficia Dei erga nos audimus, tot erunt
nobis stimuli ad pie sancteque uiuendum. Quare
cum Christus hic tanta promittit, et cum diuina
trinitas in credentibus habitet, demus operam
p.476
ut simus mundi et puri, quemadmodum decet
templa Dei esse: simus spirituales reges, us dor
minemur peccato, et non amplius seruiamus
ei in concupiscentijs suis: simus sacerdotes, qui
Deo viuas hostias offeramus, eumque ex fide
Christi inuocemus: simus sancti et segregati a
prophanis mundi turbis, ne in pristinas sordes
rursus incidamus.
DE TERTIO.
Paracletus autemspiritus sanctus, quem
mittet Pater in nomine meo, ille docebit vos
omnia etc. Haec est Christi promiss io, qua poli
licetur suis spiritum sanctum. Antea audiuimus,
quae sit Christianorum dignitas: nunc quid
cum hac dignitate coniunctum sit audiamus.
Et quia haec pro illorum dignitate explicare
non possumus, volumus infantum more de sin
gulis, quae hic dicuntur in hac magnifica pro-
missione, balbutire. Continent igitur haec pau
ca verba septem de spiritu sancto puncta, quae
breuiter recitabo, et ad nostrum usum acc-
modabo. Haec enim puncta causas missi et dati
Spiritus sancti continent.
PRIMVM dicitur paracletus: hac deap-
pellatione, etsi nonnihil dixi die abhinc octa-
uo: tamen ea hodic repetere non forte eritin-
utile.
p.477
Dicitur itaque paracletus, hoc est, aduoca-
tus, vt adsit afflictis, illos doceat, illos console-
tur, illorum causam tanquam suam in se reci-
piat, ac tandem nos impellat, ut clamemus ac
ex corde dicamus: Abba Pater, Miserere nostri
propter filium tuum, quem nobis saluatorem
dedisti. Atque haec est prima causa dati spiritus
sancti. I
SECVNDA est, ut nos viuificet, atque ideo dici
tur spiritus. Est aut duplex uita: una naturalis,
qua omnia animantia uiuunt: Haec durat ad
breue tempus, nam morte tandem absorbetur.
Alia uita Dei est, a qua dicit Paulus alienatos
esse eos, qui non cognoucrunt Christum.
Huius vitae author est spiritus ille Christi, quem
suis promisit discipulis. Haec non est momen-
tanca: sed perpetua, ut quae Dei aeterni pro-
pria est. Hanc viuunt, omnes qui in filium Dei
credunt Gala. 2.
TERTIA causa missi et dati spiritus sanc-
tiest, ut sanctificet, a quo effectu sanctus dici-
tur: sanctificat autem dum in nobis fidem ope
ratur, dum nos regenerat, dum nostram men-
tem, affectus et uoluntatem reformar: breuiter
dum efficit ut simus nouae creaturae, iuxta Dei
voluntatem viuentes. i
QVARTA causa missi et donati nobis spi
ritus sancti, est, ut internos quandam confir-
p.478
met charitatem: ideo a Patre ad filios mitti di-
citur. Vt enim Pater intima storga et charitate
complectitur suos filios: ita nihil magis ex-
perit, quam ut silij, Patris ingenium imitan-
tes, fraternam inter se colant charitatem. Hoc
facere decet eos, qui Deum communem Pa-
trem agnoscunt: Qui uero id facere recusant,
illi vel filij nunquam fuerunt, vel turpiter
Patris ingenio degenerauerunt.
ViNA causa missi spiritus sancti est, ut
ab illo discamus qualiter Pater noster coelestis
erga nos affectus sit. Ideo dicit Dominus: Et
docebit uos omnia. Quid? e an aliud docebit,
quim quod Prophetae et Moses docuerunt?
An aliud quam quod in scriptura nobis com-
mendatur? Nullo pacto. Eadem enim docebit.
An non sufficit scriptura. Sufficit quidem,
quantum ad doctrinam attinet, non quantum
ad nostrum captum: Nam etiam si millies au-
diamus uerbum: tamen inefficax est, nisi ille in-
tus doceat. Vnctio enim, ut inquit Apostolus,
docet omnia.
SEXTA causa missi et donati Spiritus sanc
ti indicatur hoc dicto, In nomine meo: quo
dicto significatur vltimus finis donati spiritus
sancti, qui est, ut in Chrissum credentes sal-
uentur. Nam cum C hristus salus nostra sit,
et spiritus sanctus eius nomine mittatur non
p.479
est dubium, quin nostree salutis causa mitta-
tur.
SEPTIMA causa est, ut Christi sermonem
in nobis confirmet. Ille uos, inquit, docebit
omnia: ille suggeret uobis quaecunque dixi.
Haec de Spiritu sancto in Euangelio nostro,
quod hodie in Ecclesia legitur, breuiter signi-
ficantur, plura in symbolo adhuc breuius no-
tantur: quae sunt, quod sit verus Deus, et quod
tertia persona in diuinitate, quod viuificet et
sanctificet et quod in illum uiua fiducia ut in
Patrem et filium recumbere debeamus. Verum
de his plura alias et quaedam nuper audiui-
mus.
DE QVARTO.
Pacem meam relinquo vobis, pacem meam
do uobis, non quomodo mundus dat ego do
uobis. Haec promissio Christi etiam est mag-
nifica, et maior sane quam mundus intelligit.
An non dicit Christus, sicuti nuper audiui-
mus, in mundo pressuram habebitis et vos eija
cient de synagogis suis? Sic est. Ideo Christus
distinguit inter duplicem pacem; pacem mun-
diet pacem suam. Pax mundi qualis sit, nemo
non intelligit: At pax Christi qualis sit, soli filij
dei intelligunt. Nam ea cst de qua Euangelium
p.480
sonat, de qua prima dominica a Paschate co-
piose dixi. Verum vt breuiter ea repetam: pax
Christi est reconciliatio nestri cum Deo, re-
missio peccator um, donatio spiritus sancti ac
nita aeterna iuxta orationem Ecclesiae: Deus
qui corda fidelium sancti spiritus illustratione
docuisti, da nobis quam mundus dare non po-
test pacem, et ut corda nostra sint tranquilla.
Hanc pacem donet nobis filius Dei, cui
cum Patre et spiritu sancto sit honor
et gloria in saecula,
AMEN.
FERIA SECVNDA PENTE-
COSTES, IOHAN.3.
Te Deus dilex it mundum, ut filium suum
unigenitum daret, ut omnis qui credit
incum, norpereat, sed habeat uitam aeter
nam. Non enim misit Deus filium suum in
mundum, ut condemnet mundum, sed ut ser
netur mundus per eum. Qui credit in eum,
non condemnatur: qui uero non credit, iam
condemnatus est, quia non credit innomen
unigeniti filij Dei. Haec est autem condem-
natio, quod lux uenit in mundum, etilexe-
runt homines magis tenebras quam lucem.
Erant enim opera corum mala. Omnis enim
p.481
qui mala agit, odit lucem, nec uenit ad lucem,
ne arguantur opera ipsius. Qui autem ope-
ratur ueritatem, trenit ad lucem, ut conspicua
flant facta ipsius, quod pex, Deum sint facta.
ENARRATIO TEXTVS.
Eri audiuimus confirmatum esse Euan-
gelium Iesu Christi per stupendum mi-
raculum, videlicet quod miserit Christus de
coelo spiritum sanctum in visibili forma, quem
non solum senserunt Apostoli, verumetiam
viderunt omnes qui eo die adfuerunt Hieru-
solymis: quemadmodum narrat Lucas Ac-
to.2. Hodie Ecclesia proponit Euangelium,
in quo Christus proponit summam eius doc-
trinae, ad quam confirmandam, datus erat
Spiritus sanctus in die Pentecostes. Colloqui-
tur autem Christus cum Nicodemo, qui fuit
ex Pharisaeis, et princeps Iudaeorum, quemad-
modum audiemus latius Dominica Trinitatis.
Huic proponit Christus in textu, quem legi,
salutis et damnationis causas, monstratque vn-
de sit et salutis origo et unde damnatio veniat.
Dicit Christum ideo datum, vt credentes per
ipsum saluentur; reliquos testatur haerere in
sua damnatione: quemadmodum clare vide-
bimus in textus enarratione.
p.482
Loci:
I. Commendatio dilectionis Deiet in
niscricordiae erga honsines nins
II. Insirumentum, quo hominibus applius
cantur beneficia Christi; signatur, ol
III. Consolatio piorum contra tentu-lu
. tionem peccati et iudien. 21b d
IIII. Discrimen inter credentes et non
Ccredentes. u
l DE PRIMO. Chulsh
Ita Deus dilexit mundum ur filium suus;
unigenitum daret. His paucis verhis comd
mendatur nobis Dei dilectio et mifericordixp
ido; non nudis verbis: sed facto brinium mao
ximo. Non est enim vera di'ectio quae velin
corde rantum laret vel in lingua sedet: sed qu
ex intimo cordis affectu proficiscens; ubteet
facto se declerat. Quomodo ergo he diligid
Deus? Diligit adeo ut etiam filium lsuum prs1
mundo redimendo dederit precium vedem d
tionis, vt sua morte, morti et damnatieni at
dictos redimeret. De hac Deidilestione loqon
tur Paulus Roma.5. Commend ar nobisisulu
charitarem Deus, quod cum adhuc. ssemus
peccatores, Christus pro nobis mortuus sinBt
Rom. 8 Si Deus pro nobis quis contri noguis
qui etiam proprio filio non pepercit: sedpret-
nobis ommibus tradidit cum. Quotidie maxi-
p.483
ma argumenta charitatis Dei erga homines con-
templamur in tota uita et rerum gubernatione:
Verum lilla charitas, quaeita in rebus huius ui-
tae telucet, uix est tenuis umbra illius summae di
lectionis; quae nos in filio (quem dedit in ama-
rissimam mortem pro nobis) complectitur. Haec
Dei dilectio habet summa misericordiam con-
iunetam, de qua in multis locis Moses, Prophetae
et Psalmi concionantur: vnde pauca testimonia
desumam ad nos confirmandtos de voluntate dei
erga nos. Moses Exodi34. ita ait: Dominator
Domine Deus misericors, et clemens, et multae
mistrationis, et verax, qui custodis mifericora
diam intmillia, qui aufers iniquitatem et sce-
lexd atquaeP peccata. Deuterono. 5. Ego sum
Dominus Deus tuus et faciens misericordiam
iumnlta millia diligentibus me et custodienti-
bus praeCepta mea. llaiae 16. Et praeparabitur in
misericordia solium. Ionae 1.Scioaenim quia tu
Deus clemens et misericors, patiens et niultae
miserationis et ignoscens supermalitiam. Da-
uid Psil, 3a. Miscticordia Domini pleta est tera
ra. ErBsal, io2, Secundum altitudinem eaeli a
terra corroborauit miserieordiam suam supe?
timentes se. Item Psal. 103. Misericordia Do-
mini a saeculo vsque ad seculum super tinentes
es, et1usticia eius super filios filiorum: Item in
eodem Rsalmo: pius, et. clemens Dominus,
p.484
lentus ira, et magnus misericordia, non secun-
dum iniquitates nostras agit nobiscum, neque
secundum iniquitates nostras retribuit nobis:
sed secundum altitudinem coeli a terra praeua-
luit misericordia eius super timentes cum. Si-
cut miseretur Pater filiorum: ita miseretur Do
minus timentibus eum. Huiusmodi sunt multa
scripturae testimonia, quae nobis dilectionem
et misericordiam Dei inenarrabilem commen
dant, et eius dilectionis et misericordiae amplis
tudinem, effectum et applicationem monstrant.
Amplitudo cnim misericordiae Dei in his cer-
nitur, quod se in millia exten dat, quod impleat
terram, quod excedat coelum et terram, quod
sit ueluti Pater misertus filiorum. Effectus eius
seu fructus cernitur in eo, quod tollar pecca-
tum, quod instificet peccatores, quod a pana
debita absoluat. Haec misericordia in fisin funs
data est, quia sua victima iusticiae Dei satisfe-
cit, et sua obedientia erga legem Dei iusticiam
nobis comparauit. Applicatio- huius miseri-
cordiae fit diligentibus Deum, timentibus ip-
sum et custodientibus praecepta eius, hoc est,
credentibus in Christum, qui ex fide nouam
obedientiam praaestant. Sed de hac re plura in
secundo loco dicenda sunt: Nos hac verba texae
tus altius perpendamus. Ita, inquit, Deus di-
Iexit mundum. Quis diligite Deus. Quem di-
p.485
ligit: Mundum. Hic siste gradum, et de hac
voce cogita. Diligit mundum: ergo salutaris
ipsius dilectio non ad solos Iudaeos pertinet:
sunt enim pars mundi. Diligit mundum: ergo
non paucos quosdam de mundo, ut sanctos et
probos, qui in mundo sunt: ino Christus ideo
venit in mundum, vt peccatores saluos facea
ret. Quid ergo per mundum significat? Omnes
homines qui sunt in mundo. Ecce, inquit Io-
hannes, agnus Dei tollit peccata mundi. Item:
Deus vuit omnes homines saluos fieri. Quo-
tiescunque ergo audimus Deum mundum dili-
gere, cogitemus nos partem mundi eius esle
quem disigit. Qui fit quod diligat cum simus
peccatores? Deus duo in nobis inuenit. Vnum
quod ipse fecit: Alterum, quod a nobis pro-
fectum est. Quod simus homines constantes
animo et corpore, ab ipso est: hanc suam crea-
turam diligit Deus. Quod autem simus pec-
catores, non ab ipso habemus: sed a nobis ipsis
profectum est; hoc odit Deus, et pro hoc ex-
piando dedit filium, et uult ut illi, qui volunt
misericordiae ipsius esse participes, hoc in se
mortificent perpetua poenitentia. Sed quomo-
do Deus mundum diligit? vt dederit filium
pro eo, nempe vt ipse mundi peccatum in se
reciperet, et proeo moreretur in cruce. Magna
sane dilectio, qua nulla maior esse potest. Verum
p.486
hic ratio offenditur, yuae Dei consilium no i
telligit;ac ita obijcit. An non Deus est offinipor
. 'i 61108739.
h f -. iomyaut
tens? Estsane. Nonne omnia quae vuleputets
potestprofecto. An non ergo fuisseb nellus si
Il olli s
H H a it aui
alio modo suam erga homines. ilectionem
ostendisset? Respondet Augustinus, Si fecisset
aliter neque hoc placuisset. Placuit; ine uit Pasn
I nnN-
las, per stultam praedicationem saluos factie
n. I h 03101413
credentes:. Quare nos, seposito Sinvuin i
n X meust. tu
cio, dicamus cum Dauide: lucersis p ibus
4.32 I. 7r psjy
meis verbum tuum. Deinde hoc sciendum est,
quod Deus non solum sit omnipotens: verum-
etiam iustissimus, maxime misericors et sapien-
tissimus. Lapsum erat genus humasiuti is pec-
catum. Quid hic requirebat iusticia? Certe ut
secundum peccati magnitudinem puniretur ge-
nus humanum. Vt peccatum fuit infinitum (nam
eo infinitum bonum offensum erat) ita re-
quirebat Dei iusticia, ut vel infinitas poenas
lueret genus humanum, uel fieret iusta pro poe-
na compensatio. Hanc compensationem nemo
potuit praestare, nisi Deus. Verum quia Deus
non debuit poenam, assumpsit humanam naturam
filius Dei, et in ea satisfecit pro peccatis mun-
di. Atque ita Deus se non solum omnipotentem:
uerumetiam iustissimum, maxime misericordem
et sapientissimum declarauit. Solus enim ille in-
uenit uiam, quam ratio inuenire non potuit.
p.487
Dedit filium qui diuina potentia superauiae
poccarum, mortem, Diabolum et infernum, qui
sua misericordia nos recepit, qui sua iuiticia
Dei iusticiae satisfecit, qui sua sapientia viam
alutis inuenit.
R DESECVNDO.
Ytpmnis qui credit in eum non percat: sed
siabeat uitam aeternam. Hic instrumentum
proponitur, quo nobis bencficia mediatoris
Christi applicantur. Verum quia haec verba
synt fiij Dei, et praecipuus flos seu clenodium
tbtiuis sa ae cripturae, volo ea sigilatim per-
pendere et quid doctrinae ex singulis vocibus
sithauries dum ostendam,
p4i IMV n jnquit: Omnis. Haec vox, ou-
edetur duabus grauissimis tentationi-
Eu quiarum una est de particularitate: altera
de indignitate propter multitudinem peccato-
rum. Malti sunt qui fatentur quidem Deum
peopitium esse muluis propter Christum: sed
dub an ad se quoque pertineat tantum bo-
num. t vC grauis est tentatio, cui medetur filius
Del l acuna uoce, omniS. Nam si ad omnes se non
extenidoret beneficium Christi, nequaqua dixisae
et omNiS: sed multi aut quidam. Demus ergo
Christo landem veritatis, et firmiter unus quisque
staruat, Christi beneficia ad se quoque pertinere.
Deinde alia tentatio oritur ex cogitatione magnitudinis
p.488
peccatorum, quam augent aerumnae praesentis
nitae. Huic quoque medetur Christus hac uoce,
oumis. Non enim dicit omnis iustus, uel mi-
nora peccata comittens: sed omnis, scilicet qui
in hoc uasto mundo inuenitur. Hoc confirmat
etiam precium redemptionis, Sanguis Christi,
inquit Iohannes, emundat nos ab omni ini-
quitate, id est, ab omni eo quod a nobis inique
perperratum est contra legem Dei. Nemo er-
go desperet propter magnitudinem morbi:
Medicus Christus sapiens est, et efficax reme,
dium contra omnes morbos habet suam mor-
tem et obedientiam..
Demps sequitur secunda uox, Qui cxi-
DIT: qua voce distinguitur genus humanum
in duo genera hominum, quorum alij credunt,
alij non credunt. Credunt qui statuunt Chri-
stum sibi propitium esse, iuxta promissionem:
Non credunt qui contemnunt Euangelium,
qui nolunt Christo fidem adhibere: hi sua cul-
panon credunt. Beneficium quidem se ad oms
nes extendit, et omnibus offertur iuxta man-
datum Christi: sed tantum a credentibus ac-
cipitur, iuxta mandatum et promissionem Chri
sti: Euntes in mundum vniuersum, praedicate
Euangelium omni Creaturae, qui crediderit
saluus erit. Ecce omnibus offertur beneficium:
sed soli credentes illud apprehendunt: reliqui
p.489
uero sua culpa percunt. Tametsi enim Deus sua
misericordia uult omnes saluos fieri; tamen
uult iusto suo iudicio perire incredulos, quos
saluari uoluisset, si salutem fide amplecti non
recusassent.
TERTIA vOX est, in Evu: Is enim salua-
tur, qui in cum, id est, in Deifilium, verum ho-
minem et saluatorem mundi Iesum Christum
credit. Quid est in eum credere? est desperare
de te ipso, et omnia bona sperare ab ipso.
QVARTA uX sequitur Nom PEREAT. Hac
voce duo indicanrur. Primum, quod omnes
non credentes in Christum damnationis sen-
tentiae subiaceant. Alterum, quod solius Chri-
sti merito homines sola fide, ab hac damnatio-
nis sententia absoluantur. Est ergo hoc maxi-
mum beneficium Euangelij, liberari a com-
merito exitio et aeterna damnatione.
QVINTA UOX, SED HABEAT VITAM aer1
NAM: Hoc est summum Euangelij beneficium.
Mors aterna debetur nobis ex nostro merito:
vita aeterna debetur nobis ex Christi merito,
modo in eum firma fiducia vsque ad finem re-
cumbamus. Ex his iam firmum discrimen col-
ligendum est inter legem et Euangelium: in-
ter opera et fidem. Lex promittit uitam aeter-
nam: sed facientibus legem. Verum quia nemo
legi satisfacere potest, sequitur neminem per
p.490
legem vitam aeternam consequi. Enanglium
promittit vitam aeternain goaium omni aus. nuj
in Chr istum credunt, qu- Ch'* stu8 l 10 osb
hibus ij ijs legis iusti iae iatis fecit, ii lo: giri
accipit graturtum her cficium, qi ou lex ente q
cum condicione impletae legis Vesfum nae-
ti hoc beneficium fide deben e a sicei.
is1? /
non ui illis mereamur coelum'et bi-
ater-
nam sed vi filj Dei, ipsi ueram obedichtiasa
fidem ex sui- operibus decluttulis
KKK
? il
in onini pietate et honestate. nisoum
DETERTIQ. sigiamio
Non enim misit filium sutm Te-
mundum, ut condemnet murnidiiin? se et i.
saluetur mundus per ipsum. Qur ciuium it nen
non coridemnatur: Qui au i nur sinue
iam uiidicatus est quia non credidum iri iinbse
filij tnigeniti iDei. Haec. verbgcrisniich
continent, pempe consolationeisilse tel tesens it
llla connsoltur er edentes naghoscefiesti reo
cata: hoc terret contumaces qui in Christum
nolunt credere. Cum autem Dominus ficinte
deret, quae esset hominum infirmitas; et thuXi.
eorum qui vere sententiam legis co gitlie lis
enim dum oudiunt mortis seutentia Nim.
gmnes, qui 'egi p'enam obedientian n n
stant, son possunt non pauescere aque U ggi ndc
hos igitur consolatur Christus et.i Relliie:
p.491
sit Deus filium suumut condemnet mundum
sedt sit saluetur mundus per ipsum. Loquitur
de rimo so in mundum Aduentu, qui fuit ad
saluandum peccatores agentes poenitentiam,
Ha. eqsim dy ciinuitatione usus est; Venite ad
-18117.. 29, 3f3.
m omnes qui liboratis et onerati estis et ego
reficiam uos. Item: non ueni uocare iustos: led
piccatores ad poenitentiam. Quotquot ergo uoci
cnriti obseperant et ponitentia agunt, libert
unt a iudicio condemnationis. Ita cnimait ue-
ritas: qui credit in eum non iudicatur, scilicet iu-
dicio condemnationis, Haec promissio consola
biir nos aduersus legis et conscientiae senten
i. S
tiam ls enim quij futurus est iudex viuorum et mor
tiorum, sicieclora uoce: quicredic in cum non
ijidicatur? Hui* promissionis fiducia aduersus
minas legis, terrores moriis, flammas inferni,
tyrannidem. Diaboli in hora mortis erit nobis
necessaria; non enim fieri potest ut ipsa aeterna
ueritas mentiatur. Hacten de consolatione cre
dentium: De terrore eorum, qui nolunt. Evan
geliogrede e, scquitur. Qui autem noncredit, ia
iudicatus est, quia non credidit in nomen uni-
geniifilis Dei. Quid? An non ergo aliud futu-
rum est iudicium? Imo ad iudicandum ueniet.
fliuy hoiinis suo tempore, quemadmodum
promisis. Quid ergo est quod dicit, iam iudica-
tus, id est, condemnatus est? Hoc dicto
p.492
ostendit qualesnam sunt omnes filij Adam sine
fide, id est, fine Christo mediatore, uidelicet
quod sint iudicati, id est, condemnati, scilicet
quantum ad causam artinet et materiam. Cau-
sa enim et materia damnationis in ipsis est,
quae est transgresi io legis diuinae, et contumax
rebellio aduerius Deum. Praeterea legis sen-
tentia, olim a Deo creato primo homine pro-
posita, et deinde repetita in monte Sina est,
quod maledictus sit omnis, qui non bbedierit
Deo iuxta ipsius mandatum. Ad hanc mali-
dectionem obligati Tunt omnes qui non cre-
dunt in filium Dei, qui solus eorum maledic-
tionem in se recepit qui in se crediderint. Hoc
ica esse significant quae sequuntur: Hoc esta
tem iudicium, quod lux uenit in mundum, et
dilexerunt homines magis tenebras qtum
lucem. Hoc est, ideo homines condemnabun-
tur, quia lucem silij Dei fide non receperunt:
sed potius in sua ignorantia permanere volue-
runt, idque ideo quia corum opera erant mala.
DE QVARTO.
Omnis enim qui male agit odit lucem,
etnon uenit ad lucem, ur non arguanturope:
ra eius. Fures cum furari uolunt tenebras amant:
ata homines qui nondum ad bene agendum
p.493
sunt nati per fidem Christi, toto impetu ad
male agendum feruntur, ideo lucem Euange-
lij oderunt: cum contra, qui sincere agit, bene
sibi conscius, uenit ad lucem, id est, sua opera
manifeste facit, non ueretur hominum conspec-
tum. Id est, qui venit ad Christi lucem et eius
spiritu benefacere didicit, is non manet diu-
ti- in ignorantiae tenebris: sed ut lucis filias am
bulare conatur. Hinc ergo discamus, primum
differentiam inter credentes et non credentes.
Discrimen enim ab operibus petendum est,
sicuti Dominus in alio loco ait: Bona arbor,
bonum fructum facit: Mala uero malum pro-.
ducit fructam. Deinde etiam discamus, quoo
lux Eaangelij non ferat, vt veteribus tenebris
inuoluamur. Huc tot Christi adhortationes et
Apostolorum. Apud Matthoeum ait Domis
nus: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut
glorificent Patrem coelestem. Et Paulus ait:
Lucis filij estis tanquam in luce ambulate. Ad
cundem modum et Petrus: Ad quem acceden,
tes lapidem viuum, ab hominibus vero repro.
batum, a Deo quidem electum, et honorisica.
tum, et ipsi tanquam lapides viui superaedifi-ae
camini dumus spirituales, sacerdotium sanctum,
ofserentes spirituales hostias acceptas Deo per
Iesum Christam: nemo igitur cogitet per Eu-
angelium datam esse licentiam peccandi. Euan-
p.494
gelium a peccato liberat, quare non yultur lia.
berati amplius peccati iugo se submittant si
inquit saluator, filius yos s-berauerit, veres fn
tieritis: Qui facit peccatum seruus est paecati
Cum igitur liberi simus per Iesum Christum;,
libertate nostra ita utamur, ut simus serui non
peccati: sed Dei per Christum Iesum Dominum
nostrum, cui honor in saecula AMEB.
FERIA TERTIA PENTECOSTES,
IOHaN. 10
Amen amen dico uobis, qui non intrat
per ostium in stabulum ouium, sed as-
cendit aliunde, ille sur est et latro Qun autem:
intrat per ostium, pastor est ouium., Huie
ostiarius aperit, et oues uocem eiys audiunt;,
Et proprias oues uocat nominatim edui)
cit eas: Et cum proprias oues emiserit, ante
eas uadit, et oues illum sequuntur, quiano-que
uerunt ugum eius. Alienum autem non se-
quentur, sed effugient ab eo, quianonnouer
runt uocem alienorum. Hoc prouerbium
dixit eis Iesus: Illi autem non cognouerunt
quae essent, quae loqueretur eis. Inixit ergo.
eis iterum Iesus: Amen amen dico uobis,
ego sum ostium ouium. Ompes quotsuos.
anteme uenerunt, fures sunt etsatypnss, sed;
non audierunt oues cos, Egossi mgsiom
p.495
pet tne si quis introierit, seruahitur, et ingre
dittur, et egredi etur, et pascua inueniet, Fur
nom uenit; niti ut furetur, et macter ac per-
dat: Ego uarou
d ttitam habeant, et abundan-
tiss haneantt.
4BNARRATIO TEXIVS.
4 Eri dudiuimbs de uita aeternu; quaui con
sequimur fide Chrisi hodi nobis mon-
stratur verum ostium et ostiarius, ne quis a
703. 18. 4
vera Vtrae aledrrsae ianua aberret et quaerat viam
aliam, aut oltium'per quod ad uitam peruenire
nom putesto Venutem hunc Buangelij textum
malibs intelligamus, obsetuan da esteius occas
sio.Xenssus; unde samma sehtentite dollige-
toro casin faie? Christus sanamt hominem
caetumquiui caecus a natiulstate fuerati quo facto
suxurueclaaintidininitatem et se Messia olim
peutnissum stendit. Vera Pharisaei et Seribae,
qui tum habebaitur pastores populi Dei, of-
fenidebanturntqai Christo honorem Mess iu 8
pastorib veripiomIsui inuidebatit: contra quo
rumw mpletatem setuetur et verum pasturem ese
desetidito seopus ergo est ut monstret verum
ouise,. ueraim Ecclesiam definiat, cuius
ipse solus sit nerus pastor. Habemus occasio-
nem et scopum huius concionis: Summa au-
m qaod et cuntutat Scribas, qui se pro
tem est
veirss pastoribus enditarunt, et se asserit
p.496
verum pastorem esse in cuius ouili sunt quot-
quor audiunt ipsius vocemet se sequuntur, et
ab alienis, id est, falsis pastoribus discedunt.
Loci duo:
I. D falsis pastoribus.
II. De vero pastore et ouili vero.
DE PRIMO.
Amen amen dico uobis qui non intrat
per ostium in ouile ouium: sed ascendit alium
de, ille fur est et latro. Haec descriptio est falsi
Prophetae, et vnius proposito exemplo, omnes
falsos Prophetas intelligit. Falsus Prophetacst
qui non intrat per ostium. Quid est non ingre-
di per ostium? est aliam salutis viam propone-
re, quam solum Christum. Quicunque igitur a
Christo aberrat, ab ostio aberrat et est falsus
Pastor. Arrhius negauit Christi diuinitatem,
aberrauit ergo ab ostio; est enim Christus ves
rus Deus. Fontinus Christi humanitatem ne-
gauit, aberrauit igitur ab ostio: est enim Chri-
stus homo verus. Sabellius posuit in Christo
duas personas, aberrauit igitur ab ostio: est
enim Iesus Deus et homo vnus Dominus et
vnus Christus. Papistae dicunt quod non solo
Christi merito saluemur, errant igitur ab
ostio; Christus enim solus mundi sal nator est.
p.497
Pharisaei et Papistae obtrudunt nobis huma-
nas traditiones loco Euangelij, quare ab ostio
aberrant, et intrant in ouile, id est, in Ecclesiam
per aliam doctrinam, quum Mosis, Propheta-
rum, Psalmorum et Apestolorum: hoc enim
est ascendere aliunde. Obseruemus igitur hine
veram notam falsorum Prophecarusa, qua est
aliunde, quam per verum Chuisti Euangelium,
et per Christum ipsum alcendere in ouile, et
sumere sibi docendi officium. Hi falsi doctores
sunt fures et latrones. Latrones dupliciter
sunt: Primum, quia sentiebant suam doctrinam
satis esse ad salutem, eteam esse quae sola pasce-
ret, cum tamen non sit intellectus verbi nisi
aperiente Christo et veluti recludente ostium.
Secundo, quia nouas etiam traditiones com-
miniscebantur, quas putabant ad salutem con
ducere: Quemadmodum ctiam a Papistis fac-
titatum esse manifestum est, qui hoc opus,
hanc missam, hoc rosareum, hanc inuocatio-
nem sanctorum, hunc ordinem docuerunt sa-
lutem mereri. Fures praeterea sunt: quia pri-
mum dolo veram doctrinam auferunt. 2. Co-
rinth.1I. sicut Serpens Euam seduxit astutia.
Deinde, quia postquam veram doctrinam suf
furati sunt, ctcrudas imp: am doctrinam, qua
manus impiorum confortant et. contristant
cor iusti Ezech, 13.
p.498
Sed quid est quod postea in textu sequitur:
Quotquot ante me uenerunt fures sunt et
latrones? Nonne Moses, Elias, Esaias, Heli-
seus, Hicremias, Daniel, et multi alij venerunt
ante Christum? si venerunt ante ipsum, fue-
runt fures et latrones, sicuti hic Dominus cla-
re pronunciat. llli venire dicuntur ante Chri-
stum qui sine Christo veniunt, qui sine ipsius
doctrina, et spiritu veniunt: verum sancti Dei
Prophetae venerunt cum Christi spiritu et
doctrina: ergo non ante Christum venerunt,
nec fuerunt fures et latrones: sed veri pastores
ouilis Christi. Hinc recte Augustinus: cum illo
veniunt qui cum verbo Dei veniunt. Ego, in-
quit, sum via, ueritas et vita. Si ipse est veritas,
cum ipso veniunt qui veraces fucrunt. Quot-
quot ergo veniunt sine illo sunt fures et latro-
nes, id est, ad furandum et occidendum veniunt
sponte. Fures quidem sunt, quia quod alienun
est suum esse dicunt. Latrones, quia et quod
sunt furati, occidunt. Videte ergo quantun
periculum sit a falsis doctoribus: oues Chritti
sibi vendicant, ut fures: easdem occidunt, ut la-
wones. Merito ergo Christus in Euangelio
heortatur omnes, ut caueant sibi a Prophetis
falsis, id est, a falsis pastoribus, qui veritatem
Dei non adferunt.
DE SECVNDO.
p.499
Qui autem intrat per ostium pastor est
ouium. Hic de bono pastore agit et definit bo-
num pastorem esse, qui per ostium intrat. Sunt
autem quatuor genera bonorum pastorum.
Primum enimDeus ipse pastor suarum ouium
dicitur, iuxta illud Hiere. 22, Ecce ego congre-
gabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad
quas ciecerant eas et conuertam eas ad rura sua
et crescent et muluplicabuntur. Item Psal. 23. Do-
minus pastor meus, nihil mihi deerit, in loco
pascuae me collocabit. Deinde, Christus Deus
homo estetia pastor uerus, sicut in hoc Euan
gelio testatur et nuper audiuimus. Ego sum pa
stor bonus: quod inde probauit, suas oues uita
redemerit. Tertium genus pastorum, sunt pij
doctores, de quibus loquitur Dominus apud
Hieremiam: Suscirabo inter eos pastores et pa-
scent. Et Christus Perrum pastorem facit, cum ait:
pasce ones meas. Quartum genus pastorum est
magistratus ciuilis. Vnde Dauid rex, pastor po
puli dicitur: et olim reges pastores populorum
dicebantur. Verum de primo et ultimo gene-
re pastorum non loquitur Dominus in hoc
Euangelio: sed tantum de medijs generibus,
hoc est, de se ipso et alijs pijs doctoribus Ec-
clesiae: De quibus non nihil dicam: sed bre-
uius, quia nuper de hoc materia dictum est.
Bonus igitur pastor in genereest: Primum, qui
p.500
intrat per ostium, id est, qui cum Christo uenit
et adfert uerum Euangelium, quemadmodum
Prophetae et Apostoli olim fecerunt, et hodie
omnes quotquot sincere docent Euangelium.
2. pascit oues, non caduco, sed salutari pabulo,
sqjlicet viuifico verbo Dei. 3.ostiarius hic ape-
rit, id est, Christus facit, ut verbum sit efficax
et proficiat ouibus ad salutem. Nisi cnim Chri-
stus aperit, frustra laboratur, nec oues efficaci
ter pascuntur. 4.proprias oues vocat nomim-
tim, hoc est, nouit suas oues, amat et cura sin-
gulari complectitur. 5. vadit ante eas. Quomo-
dor Doctrina, vita et cruce. Debet enim ho-
nus Pastor esse forma gregis in doctrina, vita
et cruce, 6. oues illum sequuntur, scilicet in
doctrinae puritate, in uitae sanctimonia, et pa-
tientia sub cruce. Sed quare oues sequuntur
illume I. Quia vocem eius agnoscunt. 2. Quia
ab alieno fugiunt: nam eius vocem non noue:
runt. Habemus hic descriptionem non solum
veri pastoris: verumetiam verarum ouium quae
in uno sunt ouili summi pastoris Dei. Quid
est ouile? Est Ecclesia Catholica. Quae sunt
oues? omnes qui vocem pastoris audiunt, cun
sequuntur et fugiunt ab alienis pastoribus, qui
reuera non sunt pastores: sed fures et latrones.
Hic tenendae sunt differentiae verae Ecdesiae, et
falsae Ecclesiae]. Verae Ecclesiae propriae ogia
p.501
sunt hae, quas qui non habet, sciat sc non esse de
ouili Christ.
Quae sunt istae notae verae Ecclesiae seu veri
ouilis Christie. Prima est vox incorrupta doc-
trinae coelestis, iuxta illud: oues meae vocem
meam audiunt. 2. vsus Baptismi integer. 3.usus
coenae Dominicae iuxta Christi institutionem.
4. usus clauium iuxta mandatum Christi .s.
crux. 6. mutua ouium Christi charitas. 7. nu-
tuae pro se inuicem preces. 8. conseruatio mi-
nisterij verbi. Hae sunt verae notae Ecclesiae
Christi, quas paucioribus verbis comprehen-
dere licet: vt dicamus primam notam esse
ouium Christi, incorrupta Euangelij uocem.
Secundam, legitimum vsum sacramentorum.
Tertiam, obedientiam erga ministerium verbi.
In his: n. tribus continentur octo illae quas posui.
Hahemus in generc, quis sit bonus pastor,
et quae sint verae oues: nunc ea accomodemus
ad exempla: Primum ad Christum summum
pastorem et eius oues. Deinde ad alios verbi
ministros qui sub Christo pastore, etiam di-
cuntur pastores.
Christus probat se bonum pastorem esse
ex eo, quod vitam suam ponat pro ouibus: is
enim de caelo descendit, ut quaereret quod pe-
rierat, ut sanaret quod languidum erat, et con
solidaret uulnera ouibus a lupis inflicta. Hic
p.502
praecessit oues doctrinae puritate, vitae inno-
centia et cruce: hic pascit oues saluifico pabulo
Dii, id est, verbo Euangelije hic oues errantes
colligit: hic lupos pedo suo arcet: Breuiter ni-
hil charius habet salute suarum ouium. Huius
oues sunt Abel, Abraham, lsaac, Iacob, Dauid,
Ioseph, Anna, Maria, Symeon et muli alij, qui
relicto errore, voci Christi praebuerunt aures,
eum sequentes in doctrina, uita et cruce, quem
etiam suo tempore sequentur in gloria. Si enim
cum illo patimur, cum illo glorificabimur.
Huius oues sunt hodie quotquot Euangelio
credunt, et Christum vera confessione et pie-
tate colunt.
Quem autem fructum oues Christi asuo
pastore, qui et ostium estet ostiarius, expestas
bunt, Christus ostendit, cum inquit: per mest
quis introierit, saluabitur et ingredietur et
egredietur et pascua inueniet. Hoc ess, si quis
relictis tenebris, me lucem secutus fuerit, in-
gredietur scilicet fide, et egredietur confessio
ne, pietate et charitate, et pascua inueniet, sci-
licet per verbum vitae in hoc mundo et aeter-
nam beatitudinem in futura vita.
Deinde sunt boni pastores omnes pij mi-
nistri uerbi, qui exemplum Christi in pascen-
dis ouibus sequuntur. Talis fuit Helias, talis
p.503
Hieremias, talis Esaias, tales Apostoli, tale
hodie omnes qui Christum sincere praedicant,
et oues praecedunt doctrina, vita et cruce, qui
lupos non fugiunt: sed arcent ab ouili Christi
gladio spiritus et ardentibus precibus. Hi etia
habent proprias oues, eos qui eorum uocem
audiunt acipsos sequuntur in doctrina, pieta-
te et patientia. Quid an non oues ad solum
Christum pertinente Pertinent quidem. Quo-
modo ergo dicit eas pastorum esse qui eas pa-
scunteSunt pastorum si curam spectes: solius
uero Christi si possessionem et uerum domi-
nium. Is enim suo precioso sanguine sibi oues
suas acquisiuit. Verum quia nuper etiam audis
uimus concionem de pastore et ouibus, nolo
hic plura dicere: sed commendo uos omnes.
summo pastori nostro Iesv CurisTO,
cui cum Patre et Spiritu sancto
sit honor et gloria in
saecula,
AMEN.
) i
0,)
DOMINICA TRINITATIS,
EVANGELIVM Io-
HAN. 3.
p.504
Rat homo ex Pharisaeis, Nicodemus
nomine, princeps Iudaeorum. Hicue-
nut ad Iesum nocte, et dicit ei- Rabbi, scimus
uod a Deo ueneris magister. Nemo enim
potest haec signa facere, quae tu facis, nisi
fuerit Deus cum eo. Respondit Iesus, et di-
xit ei; Amen amen dico ribi: Nisiquis natus
fuerit e supernis, non potest uidere regnum
Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo
potest homo nasci cum sit senext Numpo-
test in uentrem matris suae iterum introire
ac nasci: Respondit Iesus: Amen amen dico
cibi, Nisi quis natus suerit ex aqua et spiri-
tu, non potest introire in regnum Dei2 Quod
natum est ex carne, caro est, et quod natum
est ex spiritui spiritus est. Ne mireris quod
dixi tibi, Oportet uos nasci e supernis. Spi-
ritus ubi uult, spirat, et uocem eius audis, sed
nescis unde ueniat, et quo uadat: sic est om-
nis quinatus est e spiritu. Respondit Nico-
demus et dixit ei: Quomodo possunt hac
fieri Respondit sesus, et dixit ei. Tues ille
Magister Isra2lis, et haec ignoras? Amen
Amen dico ti,, quod scimus, loquimur, et
quod uidimus, testamur, et testimonium no-
rum non accipitis. Si terrena dixi uobis, et
non creditis, quomodo si dixero uobis coe-
Iestia, credituri sitis? Et nemo ascendit incoe-
p.505
lum, nisi qui descendit ecoelo, filius hominis
qui est in coelo. Et sicut Moses exaltauit ser-
pentem indeserto, ita exaltari oportet filiu
hominis, ut omnis qui credit in eum, non pe
reat, sed habeat uitam aeternam.
ENARRATIO TEXTVS.
o I
Oc festum merito nostri symboli scu fidei
aestum dici poterit. Est enim institutumi,
vt duceatur in Ecclesia de Deo, qui est vnus et
verus in essentia, trinus in personis, et de eius
erga Ecclesiam beneficijs. Nam postquam su-
perioribus dominicis de Christo, eiusque bene-
ficijs, de dilectione Patris mittentis filium in
mundum, de missione spiritus sancti ad confirs
mandum Christi Euangelium dictum est: com-
modum iudicauit Ecclesia haec omnia simul
coniungere, et de ijs hoc die docere: quo bre-
uiter in memoriam, quae fusius declarata sunt,
reuocentur. Proponit autem Ecclesia hunc
textum Euangelicum, quem audiuistis, sapien
ti consilio: Nim in eo beneficia Dei erga Ec-
clesiam proponuntur. Vt enim Pater filiun
mittit, vt fiat uictima proro peccato: ita Spiritus
sanctus datur, qui credentes ad vitam aeter-
nam regenerat. Est ergo summa praesentis Eu-
angelij qu-d regenerati fide Christi, siat haere-
p.506
des uitae aeternae, beneficio et merito Christi,
quem Pater misit. Vt autem certum teneamus
ordinem, in hac concione dicam:
I. De noticia Dei.
II De spirituali regeneratione.
III. De consolatissimo Christi dicto:
sicut Moses exaltauit serpentem
in deserto: ita oportet exaltari
filium hominis etc.
DE PRIMO.
Cum noscere Deum sit uita aeterna, operae
precium est, ut homines ad ueram noticiam
Dei aspirent. Est autem noticia Dei duplex.
Vna est gentilis, naturalis, et Philosophica, et
haec est imperfecta. Nam mundi sapientes, qui
uerbo Dei non erant instituti, in quatuor erra-
runt. 1. in substantia. 2. in personis. 3. in pro-
uidentia. 4. inuoluntate. Epicuraei ab omni-
bus exploduntur qui negarunt ullum Deum
esse. Sapientes, qui vnum Deum sunt confessi,
errarunt in substantia: nam non putarunt hunc
esse Deum, qui est Pater, filius et spiritus sanc-
tus. Nec recte iudicarunt de personis. Proui*
dentiam Dei quidam sustulerunt: quidam unis
uersalem negarunt: putarunt enim Deum ma-
xima curare, non autem haec terrena. Volun-
p.507
tatem Dei de gratuita misericordia ignorarunt
prorsus: at quod punire velit aliquando con-
tumaces propriae conscientiae testimonio ad-
monebantur. Sed unde gentes hanc qualemcum-
que noticiam Dei habucrunt 2 Dauid et Pau-
las ex creatura eas hanc de Deo noticiam ha-
buisse testantur. Paulus enim Roma.1. ait: Id
quod de Deo cognoscitur, manifestum erat ip-
sis: Deus enim eis manifestauit. Nam quae eius
sunt inuisibilia, dum per res creatas intelligun
tur, ex creatione mundi peruidentur, aeterna
scilicet eius tum potentia, tum diuinitas, ad hoc,
us sint ipsi inexcusabiles. Dauid dicit: Coeli
enarrant gloriam Dei et opera manuum eius
annunciant firmamentum: Hoc est, Coelum
quod videmus ostendit Deum opificem. Sum-
m2 autem cognitionis Philosophicae de Deo
huc redit. Primum homo res conditas contem
plans huc perducitur, vt aliquem esse fateatur
a quo haec omnia sint condita, et cuius virtute
administrentur cuncta; inde uero ad aeternam
eius potentiam ac diuinitatem peruchatur ne-
cesse est. Siquidem eum, qui omnia condiderit,
rebus omnibus conditis antiquiorem, ac pro-
inde aeternum esse oporter: et incredibilis ista
KKK
uis quae tantae moli regendae sufficiat, excel-
lentior sit necesseest quanis alia etium praestanae
tissima virtute. Id ipsum autem est, quod Deum
p.508
uocamus, qui rursus nisi unus sit, certe neque
is sit, qui omnia condiderit, neque qui omnia
administret, ac proinde nec aeternus neque om-
nipotens, denic; nec Deus fuerit. Haec summa
noticiae Dei est, apud mundi sapientes: Cuius
noticiae usus est triplex. Primus, ut homines
Deum ex creaturis agnoscant. 2. ut agnitum ue-
nerentur, 3. ut non colentes Deum agnitum
sint inexcusabiles. Primuset secundus pro-
prius est finis noticiae Dei. Tertius est accesso-
sius hominum culpa. Altera noticia Deiest eet
scriptura seu ex uerbo Dei, quae noticia sum-
matim in symbolo continetur Aposulico,
quaecst, ut credamus esse unum Deum: vi ere-
damus esse tres personas in vna diuinitate: ut
cognoscatur uoluntas Dei, et eius erga Eccle-
siam beneficiatut modus a nobis inrelligatur,
per quem beneficiorum sanctae Trinitatis par-
ticipes fieri possimus. l li
Verum ut haec Dei noticia plenior anobis
haberi possit, quatuor membra de hac salutari
Deinoticia proponam et explicabo: quorum
yrimum erit confirmatio, quod tantum sit
unus Deus. Secundum, ostensio quod sint tres
personae in una diuinitate. Tertium, quid in sin
gulis personis sit spectandum. Quartum, qui-
nam sit salutaris usus noticiae Dei.
PRaeIMVM, confirmatio petenda estex te-
p.509
stimonijs. Testimonia autem confirmantia
unitatem Dei suinam ex Mose, Prophetis,
Psalmis et Apostolicis scriptis. Moses Exod.20
Deut. 5.ait: Ego Dominus Deus tuus qui edu-
xi te de terra etgypti, non habebis alios Deos
coram me. Deut. 6. Andi Israel: Dominus peus
noster Deus unus est. Esaiae 43. Ante me non
est formatus Deus et post me non erit: ego
sam ego sum Deus, et non est absque me Salua-
tor 44. ego primus et nouissimus et absque me
non est Deus. Psalm 18. Quis Deus praeter
lehouah, et quis fortis praete, Deum nostrum
Paulus 1. Corinth.8. scimus quod non sit alius
Deus quam vnus 1. Tim. 2. vnus est Deus. Haec
testimonia) 5 multa alia, vnum esse Deum eni-
denter conniucunt, id quod etiam Catholica
confitetur Ecclesia, duet ait: Credo in Deum
unum.
SECVNDVM de personis essc antem tres
personas in vna diuina natura, non multiphca-
ta: sed una numero manente ratio non capit:
Quare potius hoc mysterium estuenerandum,
quam scrutandum. Hinc Bernardus: scrutari
hoc temeritas est, nosse uero uita est aeterna. Et
Salomon: scrutator maiestatis opprimitur a
gloria. Quare hic rationem nostram sub uerbo
Dei capriuam teneamus, et scrij turae testimo-
nijs de tanta mysterio credamus. Cur antem
p.510
Ecclesia credat tres esse personas in vna diuina
natura, haec est ratio: Vnus tantum est Deus,
uod iam multis restimonijs probatum est,
Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanc-
tus est Deus: ergo Pater, Filius et Spiritus
sanctus vnus est Deus. Quod autem Pater sit
Deus, similiter filius et spiritus sunctus, pro-
batur quadrupliciter. 1. claris scripturae ver
bis. 2.x operibus. 3.ex cultu qui debetur Pa-
tri, filio et spiritui sancto. 4. e Ecclesiae per-
petuo consensu.
Clara scripturae verba sunt Matth3. Pater
sonat de Coelo: filius stat in flunio: Spiritus
sanctus descendit, ut columba, super Christum.
1.Iohan. 5. Tres sunt qui testimonium perhi-
bent in coelo, Pater, verbum et Spiritus sanc-
tus, et hi tres vnum sunt.
Deide idem opera ostendunt. Pater creat,
Filius creat, et Spiritus sanctus creat: Pater
iustificat, filius iustificat, et spiritus sanctus iu-
stificat: Pater omnia gubernat, filius omnia
gubernat, et spiritus sanctus omnia gubernat.
Haec opera creationis, iustificationis, et gu-
bernationis Dei sunt propria. Quare cum haec
Patri, filio et spiritui sancto communiter tri-
buantur, diuinam eorum naturam fateri ne-
cesse est.
Idem confirmat et cultus. Pater inuocatur,
p.511
filius inuocatur, spiritus lanctus inuocatur:
nunc autem solus Deus inuocandus est, et in
solum Deum credere licet: Quare Pater, et fi-
lius, et spiritus sanctus Deus vnus est.
Huc et testimonium Ecclesiae pertinet.
Haecest autem fides Catholica, vt vnum Deum
in Trinitate, et Trinitatem in vnitate venere-
mur, non confundentes personas, nec substan-
tiam diuidentes. Nam alia est persona Patris,
alia filij, alia spiritus sancti. I
TexTivui de ijs quae spectanda sunt in per
sonis. In personis spectanda sunt quinque. 1. es-
sentia. 2. persona. 3. personalis distinctio. 4.
opus. 5. voluntas. l
Essentia seu natura eadem est Patris, filij
et spiritus sancti. Non est enim aliud Pater,
aliud filius, aliud spiritus sanctus: Nam vna est
diuina essentia et natura simplex: atque ideo di-
citur Pater esse in filio et spiritu sancto: filius
in Patre et spiritu sancto: spiritus sanctus in
Patre et filio..
AurenvM, quod spectandum est in Trini-
tatae, est persona, videlicet quod aliasit persona
Patris, alia filij, alia spiritus sancti. In hac per-
sonarum Trinitate, nihil est prius, nihil po-
sterius, nihil maius, nihil minus: idque nec
tempore, quia omnes personae sunt coaeter-
nae: nec natura, quia omnes sunt vnius et
p.512
eiusdem essentiae: nec dignitate, quia sunt coae-
quales: nec intellectu, quia simul intelliguntur.
TERTIVM, quod est spectandum in per-
sonarum Trinitate, est personalis distinctio.
Hic primum obseruandum est quomodo Deus
a creaturis discernatur: Deinde, quomo do per
sonae diuinae a se inuicem distinguantur. Di-
stinctiones, quibus Deus a creaturis distingui-
tur, sunt hae. I. in vna et indiuidua natura non
mulciplicata, sunt tres personae. 2. Deus est
mens aeterna. 3. Deus est creator. 4. Deus est in
mundo et supra mundum. 5. Deus estin omni
loco et in nullo loco. Hae quinque proprictates
soli Deo competunt, et nulli creaturae.
Personae a se inuicem distinguuntur du-
plicibus proprietatibus, interioribus et exte-
rioribus. Interiores sunt gignere, nasci, proct-
dere. Solus Pater gignit fillum: solus filius nas
scitur e Patre: solus spiritus sanctus precedi
ab vtroque. Exteriores, proprietates sunt, mittere
et mitti. Solus Pater mitrit: filius et Spiritus
sunctus mittuntur, sed diuersimodae. Filius mis-
sus assumpsit humanam naturam, in qua uics
tima factus est; Mittitur Spiritus s.nctus in
corda, ut nouam lucem in cordibus incen-
dat. I
QVARTVM, quod in personis conside-
rendum dixi, est opus Trinitatis. Hic objer-
p.513
nuanda est regula Augustini. Opera diuinitatis
ad extra sunt indiuisa: sed seruata cuiusque per-
sonae proprietate. Pater creat, filius creat, Spi-
ritus sanctus creat: Pater regenerat, filius re-
generat, et spiritus sancte regenerat. Sed pater
creatper filium et res creatas spiritus sanctus
conseruat: Pater regenerat in filio per Spiri-
tum sanctum. I
VINTVM, quod considerandum in per-
sonis dixi, est voluntas: quae qualis sit docent.
1. facta praeterita et praesentia. 2. praecepta.3.
comminationes et promissiones legales. 4.
promissiones Euangelij. 5. exempla. 6. [gr.]
seu quod nonsit acceptor perso-
narum. Haec omnia simul docent, quod Deus
irascatur peccantibus et velit cos punire, et
quod velit peccarum remittere omnibus. ad
mediatorem confugientibus, et dare eis vitam
aeternam, nulla nationum aut populorum ha-
bita ratione.
Iam vsus restat qui est multiplex. Primum
igitur haec recte formabunt iudicium nostrum
de Deo. Talem enim Deum agnoscere debe-
mus, qualem se patesecit verbo et testimonio,
iuxta versiculum: Ecce Deum credas quod de
se praedicat ipse. Secundo haec docent nos.recte
sentire de creatione quae est opus totius Trini-
tatis. 3. Recte sentire de reparatione generis
p.514
humani, quae est eriam opus totius Trinitatis,
vt supra dictum est. 4. Haec confirmant Arti-
culos fidei nostrae de Deo et Trinitate. 5. Haec
nos ad recte inuocandum instruunt. Inuocatio
enim in hunc solum Deum est dirigenda qui
est Pater, filius et spiritus sanctus. 6. Noshaet
monent, vt solicite et sancte viuamus, tanqua
in Dei conspectu. Haec sint de Deo et Trihita-
te dicta, quae omnia in symbolo nostro breui-
ter indicantur.
l DE SECVNDO.
Nisiquis renatus fuerit ex aqua et spi-
vitu non potest intrare in regnum Dei. Haec
est secunda doctrina quam proposuis, iquae vt
melius intelligatur, duo sunt obseruarida Pris
mum cum quo loquatur Christus. Alteruin,
quae fuerit huius dicti occasio. Qualis antem fue
rit cum quo loquutus est Christus, exponir tex-
tus. Fuit vir honestus et nobilis: fuit princeps
Tudaeorum: fuit Phariswus, qui vixit inculpate
secundum legem. Occasio autem fuit haec. Ni-
codemus venit ad Christum nocte, qui vt Pha
risaeus iudicauit se iustum ex legis peribus,
sacrificijs et sabathisinis: quare mirabatur lo-
hannem nouam doctrinam proponere de iustis
cia et Baptismo, quam ipse legis doctor igno-
rabat. Huius igitur iudicium praeuenis Chri-
stus hoc dicto, Nisi quis natus sueritdenuo
p.515
non potest intrare in regnum Dei. Ad haec
verba stupescit Nicodemus et ait: Quomodo
potest homo cum sit senex iterum nasci?
cui Christus: Amen dico tibi nisiquis rena-
tus fuerit ex aqua et spiritu, non potest in-
trare in regnum Dei. Hic Christus dicit se
non de carpali natiuitate, quemadmodum eum
intellexit Nicodemus loqui: sed de spirituali,
quam necessariam esse eo probat, quod, prior
nostra natiuitas est immunda. Quodnatum
(inquit) estex carne, caro est. Id est, quicquid
nascitur in hac viciositate natur, imimundum
et teum est, atque ideo regni Dei non est capax.
Huc addit modum regenerationis: Spiritus
ubi vult spirat, et uocem eius audis, sed ne-
scis umde veniat, aut quo vadat: sic est omnis
qui natus est exspiritu. Hoc est, quemadmo-
dum uentus tum primum sentitur, quando
spirati, Jamersi nemo nouit vnde ueniat, aut
quo vadat 2. ita spirirualis haec regeneratio fit
otulto quosanmodo virtute Spiritus sancti,
quaer cun facta aest, sentitur per nou hominis
nouos motusse I
Verum Nt-haec intelligamus, obseruanda
sunt grgana et instrumenta huus spiritualis
natiuitatis .l. Semen huius natiuitatis est verbum
Euangelij, quod annunciatur uoce ministro-
rum. 2. Spiritus sanctus, qui in praedicatione
p.516
Euangelij est efficax, operatur fidem, qua et ass
sentimur verbo Dei, et statuimus nobis Deum
esse propitium propter filium, et simul inno-
uat naturam ad nouam obedientiam. 3. Cum
haec beneficia accipiuntur fide, tanquam in a4
grum cordis, homo regenitus mox sentit in se
motus spiritus sancti: aqua foris adhibetur,
tanquam sigillum internae regenerationis, et
testimonium collatae gratiae Christi. Hums re-
enerationis effectus conspiciuntur in mente,
in affectibus, in voluntate, in externis operi-
bus. Nam mens luce Dei illustratur, affectus
purgantur, voluntas fit prompta et obedien-
tia noua omnium virium inchoatur: breuiter,
qui credit regenitus est.
DE TERTIO.
Sicut Moses exaltauit serpentem inde-
serto, ita oportet exaltari filium Dei, ut om-
nis qui credit in ipsum non pereat: sed habeat
uitam aeternam. Historia exaltati serpentis in
deserto est in quarto libro Mosis cap.12. quam
figuram hic Christus ad suam personam appli-
cat, dicens: Sicut Moses exaltauit serpentem.
Hoc Christi dictum multa continet. PriuuM
enim aperte testatur, quod lex non tollat pec-
catum: nam si lex tolleret peccatum, non opus
esset expiatione per victimam Christi. Dein ge
p.517
cur sit datus Mesias, et cur filus Dei assump-
serit humanam naturam indicat; datus est enim
ut exaltaretur in cruce, et ita per cum salus
mundo contingeret. Praeterea ostendit hoc
dictum, Christi regnum spirituale esse et aeter
num. Tum docet qualis sit iusticia, qua consi-
stimus coram Deo, seu quomodo participes
reddimur beneficiorum Christi, videlicet cum
credimus in Christum exaltatum, id est, mor-
tuum in ara crucis. Postremo dulcissima est
consolatio hic proposita, quod gratia haec, quae
est in coelum aditus, offeratur omnibus: Id quod
indicat vniuersalis particula ouxis qui credit.
Nos igitur bonam spem concipiamus de salu-
te, quae omnibus offertur per Iesum Christum,
cui cum Patre et spiritu sancto sit honor
in saecula saeculorum
AMEN.
DOMINICA PRIMA POST
TRINITATIS, EVANGELIVM
LNC AE 16.
Hgm quidam erat diues, qui indueba-
tur purpura et bysso, et epulabatur
quotidie splendide. Erat autem quidam men
dicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ia-
nuam eius hulcerosus, cupiens saturari de
p.518
micis, quae cadebant de mensa diuitis. Sed et
canes ueniebant, ac lingebant hulcera eius.
Accidit autem ut moreretur mendicus, et
de portaretur ab Angelis in sinum Abrahae.
Mortuus est autem et diues, ac sepultus est,
atque in tartaro sublatis oculis suis, curties-
sevin tormentis, uidit Abraham eminus, et
Lazarum in sinueius. Et ipse clamans dixit,
Pater Abraham, miserere mei, et mitte La-
Zarumque ut intingat extremum digiti sui in
aquam; ac refrigeret linguam meam, quia
crucior inflamma hac. Dixit autem Abras
ham, Fili recordare quod receperis bonatm
in uita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc
autem hic solatio fruitur, tu uero cruciaris.
Et super haec omnia inter nos et uos hiatus
ingens firmatus est, ut ij, qui uolunt hinc tran-
siread uos, non possint, neque isthinc hunc
transcendere. Ait autem: Rogo ergo te Pa-
ter, ut miteas eum in domum patris mei: ha-
beo enim quinque fratres, ut testiscetur l-
lis, ne et ipsi ueniant in hunc locum crudia-
tus. Ait illi Abraham: Habent Mosen ac
Prophetas, audiant illos. Atille dixit, Non
Pater Abraham, sed si quis exmortuis ierit
ad eos, resipiscent. Ait autem illi: Si Mosen
et Prophetas non audiunt, neque siquis ex
mortuis resurrexerit, credent.
p.519
ENARRATIO TEXTVS.
Dominica Aduentus huc vsque, proposis
ta est doctrina de singulis Articulis fidei
nostrae: nunc in sequentibus dominicis, vs-
ue ad Dominicam Aduentus, proponitur
i miraculis Christi, et fidei natura verisque
fructibus: idque ideo, vt miraculorum doctri-
na confirmetur Euangelij veritas et doctrina
de fide, et fructibus eius nos ad bona opera
excitemur. Docet autem Christus de bonis o-
peribus quinque modis. Interdum enim simpli-
ci doctrina est contentus, ut cum dicit: Estote
miscricordes: agite poenitentiam: facite fruc-
tus poenitentia dignos. Interdum suum exem-
plum proponit, quod suos vult imitari, ut cum
dicit; Discite a me quia mitis sum et humilis
corde. Interdum proponit parabolas: ut de ho-
KKK
no vilico, de virginibus decem, de semine in
terram iacto, quales multae sunt passim in Eu-
angelicis historijs. Interdum minis utitur, vt
cum dicit?, Nisi abundauerit infticia vestra,
plusquam scribarum et Pharisorum, non in-
trabitis in regnum coelorum. Item: vaeh vobis
sribae, Pharisaei hy pocritae etc. Interdum pro-
ponit praemia et peenas in illustribus exem-
plis, quemadmodum in hoc Euangelio facit.
Breuiter nihil non agit Dominus, ut suos ho-
nestae uitae studiosos faciat.
p.520
Iam accedamus ad hodiernum Euange-
lium: Cuius summa est, quod Christus Domi-
nus propositis duobus exemplis, dehortetur
ab impietate et crudelitate aduersus paupe-
res, et exhortetur ad pictatem et constantiam
in ferendis aerumnis huius vitae. Nam ut diui-
tis Epulonis exemplo docet, quae poena ma-
neat impios: ita pauperis Lazari exemplo hor
tatur ad pietatem et honestam vitam in timore
Dei. Vsus ergo erit, ut diuites et crudeles erga
suos proximos videant, tanquam in tabula,
quas poenas olim luent, si non resipiscant ma-
ture. Deinde, vt pauperes pij et afflicti in hac
vita huius pauperis Lazari exemplo se eri-
gant, et patienter expectent liberationem et
beatam requiem, si in fide ad mortem perscue-
rauerint.
l Loci tres:
I. Diescriptio huius Epulonis, cun
suis doctrinis. i
II. Descriptio Lazari, cum suis con-s
solationibus. I
III. Dictum Domini: habent Mosen et
Prophetas.
DE PRIMO.
Homo quidem erat diues qui indueba-
tur purpura et bysso. In hoc primo loco qua-
p.521
tuor sunt obseruanda: quae sunt, 1. generalis
reprehensio corum, qui sunt crudeles in pau-
peres. 2. causu damnationis huius diuitis. 3.ve-
rus vsus diuitiarum. 4. status animarum impio-
rum post hanc vitam.
PRIMVMrgo cum hic Epulo damnatur,
in genere reprehenduntur omnes, qui sunt du-
ri in pauperes, et qui cum ipsi affluunt diuitijs,
nulla cura pauperum tanguntur, quales multi
sunt in mundo. Haec reprehensio etiam ad eos
pertinet, qui neque consilio, neque re ministerium
verbi, aut egentia Ecclesiae membra iuuant:
quare vnusquisque apud se cogitet, et huius
Epulonis dimnatione admonitus sapere di-
scat.
. Causa damnationis huius Epulonis non
sunt diuitiae et splendor vestium et deliciae in
cibis, modo temperatae fuissent, quod ex ipso
Euangelio patet: nam pauper Lazarus in di-
uitis Abrahami sinum receptus est. Si enim di-
uitiae fuisent efficaces causae damnationis,
damnatus fuisset et Abraham: damnatus fuis-
set Dauid, et multi reges, etalij qui diuites
fuerunt. Verum diuitiae, splendor et huiusmo-
di alia, occasio possunt esse dumnationis, quan
do videlicet homines istis abutuntur in con-
tumeliam Dei et contemptum proximi, in su-
perbiam et luxum. Sed quae fuerunt causae dam-
p.522
nati huius Epulonis? tria horrenda mala q-
in textu diserte notantur: quorum primum fuit
securitas carnalis, quae habuit secum haec ma-
la, quod non egerit poenitentiam, quod nul-
lum sensum iudicij et irae Dei habuerit, quod
nulla cura officij tangeretur. Nam haec perpetuo
secum habet carnalis securitas. Alterum
malum, propter quod damnatus fuit hic Epulo,
erat luxus et crapula, quibus et corpora et
animae grauantur, ne quid possint homines de
rebus suae salutis cogitare. Tertium malum,
quod causa fuit damnati Epulonis, erat neg-
lectus Lazari, quae res satis indicat quoque nuls
lam sidem habucrit: vbi enim fides vera est, ns
potest in miseros et egenos esse crude ris.
Propter has tres causas damnatus est Epilo,
cuius exemplo multi quotidie ad damnatio-
nem certam properant, qui suis diuitijs securi-
tatem, crapulam et neglectum membrorum
Christi fovent. Quare sinobis salus cordiest,
mature resipiscamus, caueamusque ne donis pei
in nostram pernitiem abutamur.
TERTI O loco, ex hoc exemplo colligen-
dum est per contrarium, quis sit uerus nsus di-
uitiarum, qui verus vsus in his quatuor estpo/
situs. I
PRIMVS est, ut conferamus partem nostra-
rum facultatum ad conseruationem ministeri,
p.523
quem usum confirmat primum finis hominis:
est enim homo conditus, ut Deum agnoscat et
celebret. Quare et bona quae habet ad istum fi-
nem referenda sunt. Deinde hunc usum con-
firmant saepius repetita mandata Dei. Deus
enim man dat, ut Eeclesiam nostris facultatibus
iuuemus, Praeterea hinc vsum stabiliunt pio-
rum regum et sanctorum aliorum exempla, qui
nihil in uotis magis habuerunt, quam suis di-
uitijs ministerium uerhi ornare, et conseruare.
Contra hunc primum et pium diuitiarum u-
sum peccant multi: inter quos sunt primum,
qui suas diuitias conuertunt ad ruinam mini-
sterij, quemadinodum multi tyranni olim et
hodie faciunt, Deinde, qui auferunt bona Ec-
elesiastica et sibi occupant. Tum etiam, qui ex
suis facultatibus nihil conferunt ad conseruan
dum ministerium verbi. Praeterea et illi, qui
el precibus, vel artibus alijs bona Ecclesia-
tofad se honesto titulo transferunt, quasi es-
sent Ecclesiae ministri, cum sint prorsus canes
muti, qui nec unquam seruierunt Ecclesiae, aut
Reipub. nec possunt unquam seruire, ventres
pigti, et bestiae inertes: qui tamen Praelati, Ca-
nonici et vicarij et Abbates salutari uolunt.
SIECVNDVS verus et legitimus diuitiarum
usus est, ut earum partem conuertamus ad conser
p.524
uandam et ornandam Rempublicam, in qua
vinimus. Sunt enim Respublicae Ecclesiae ho-
spitia: quibus etiam gratitudinem debemus,
etiamsi alia commoda ad nos non peruehi-
rent. Contra hunc usum multi peccant, ut sunt:
qui iusta tributa non soluant: qui iniusta exi-
unt: qui tributa non conuertunt ad rerum-
publicarum conscruationem, sed ad luxumet
crapulam.
TERTIVS vsus rectus et legitimus diu
tiarum est, vt vnusquisque suum statum honeste
tucatur sine sordibus. Contra quem vsum pec
cant primum, qui potationibus, commessatio-
nibus, vestibus suo statui non conuenientibus
suas res abliguriunt, quemadmodum multi
faciunt. Deinde etiam auari, qui sordibus suis
oblectantur et suum statum honeste, ut decet,
non tuentur, qui et male vestiuntur et male
edunt, cum interim eorum pecunia erugine
corrumpatur in arca.
QVARTVS diuitiarum verus usus et legiti-
mus est, ut partem aliquam in pauperes eroges
mus, et maxime in eos, qui cum paupertate
pietatem coniunxerunt. Est enim haec potisii-
ma causa, cur Deus sinit esse pauperes inter
nos, ut faciat periculum, an ipsius miscricors
diam imitari velimus, iuxta mandatum Chri-
sti: Estote misericordes, sicut Pater vester c-
p.525
lestis misericors est. Contra hunc usum etiam
multi peccant cum hoc diuite Epulone, cuius
olim in supplicijs erunt socij, qui psum magi-
strum crudelitatis erga egenos in hoc mundo
sunt secuti.
QuAKTVM sequitur, quod in Epulonis ex-
emplo considerandum dixi, videlicet qualis-
nam sit status animarum corum qui ex hac vi-
ta sine fide discedunt. Nam cum Christus di-
cit diuitem Epulonem apud inferos sublatis
oculis vidisse Abrahamum ominus, et petijsse
intingi extremum digiti Lazari in aquam, ad
refrigerandam linguam suam, depingit tabu-
lam, quae statum animarum impiorum post
mortem representat: in qua haec notantur. 1.
summus cruciatus et conscientiae perpetuus
uermis. 2. memoria crudelitatis quam exer-
cuerant in miseros. 3. votum recreationis per
eorum officia in quos in hac uita crudeles erant.
4.quod non sit futurus finis tormentorum, et
que frustra experatur ulla in tormentis refectio.
Quod enim hic Dominus per colloquium Epu-
lonis et Lazari depingit propter nostrum cap-
tum, id ipse Epulo in sua conscientia sensit,
quam Dominus qui omnia nouit, ignorare non
potuit. Haec igitur impietatis poena nos ad se-
riam poenitentiam inuitet, ne inuiti ad pnam
pertrahamur.
p.526
DE SECVNDO.
Ereaerat quidem mendicus nomine La-
garus qui iacebat ad ianuam eius beciiten
plenus, cupiens saturari de micis quae cadte-
bant de mensa diuitis et nemo datat, In hoc
Lagzari exemplo multa suntobseruanda sunde
nosetociihum et cnsalienem Faptjae-
terimus. l
PRINyM Me conficmatur foncio bs
qui a icit iudicium a domo Dei incipere: punis
enim suos in hac vita Dpus. ut3nquanifreno
quodam retineantur in fiicio. Si crimgionis
succederet illis ex voto, cbrij facti foxlici 1ent
succe ssu, a pictate deslecterent, ad impictatem.
Vnde Moses de populo iudaico- dixit Sedit
populus manducare et bibere, et sutrexitad
sodendum, hoc est, in idololatriam et aliasce-
lera lapsus est. Quare memores. simus, dici
. Cor.ii. Cum judicamur, id est; nffig-
n Domino corripimur, ne cum hoae un-
do damnen ur. As3 paternum igitursei ani-
mum respiciamus. quo es duris afsicimur in
hac vita, et cruce admoniti timeamus Deum
pie et innocenter viuepdo. i
Dein pe hoc exemplo L2ati, dggerur
non omnes coram DeQanuieros. esse, qui in hac
vita sunt calamitosi; nec. econtra omnes plecere
p.527
Deo, qui in hac uita videnter foelices et beati.
Lazarus in hac vita miser fuit: sed Deo erat
charus. Epulo in hoc mundo foelix: sed Deo
displicebat. Quae causue Lazarus timuit Deum
ex viua fide: Epulo autem Deum non timuit:
fide enim vacuus erat.
TERTI, in Lazaro videmus exemplum
prouidentiae Dei. lacet contemptus et spretuis;
verum cum nunc absque omni consolatione ia-
ceret, uenerunt canes et linxerunt ulcera eius:
quto significatur, quod Deus non sinat pios ita
calamitatibus obrui, quin consolationes aerum
nis admisceat. Neque enim dubium est, quin
pltouidentia Dei factum sit, ut canes uenirent
et lingerent ulcetosum in maiorem damnatio
nem diuitis Epulonis et familiae eius. Nam fa-
milia nomini sui impiaetatem est imitata: textus
aehim dicit et nemo dubat ci.
QUARTS obseruemus hic communem
so? tem piorum et impiorum. Moritur Epulo,
moritur et Lazarus. Mors quidem utrique est
comnsunis: sed non mortis cuentus. Epulo
enim permortem ad miseriam transiji: Laza-
rus uero ad foelicitatem per uenit.
QVINTS hic obseruetur in Lazaro Ange.
lotum ministerium. Epulo uiuum Lazarum con
temsit: sed mortui animam Angeli deportant:
qui in uita contemptus erat, in morte curatur
p.528
et honoratur ab Angelis Dei. Neque hoc in
solo Lazaro accidit: sed quod de illo legimus,
commune est omnibus. Nam ut piorum ani-
mae Deo curae sunt: ita a sanctis Angelis in por
tum salusis et foelicitatis deportantur.
SEXT in Lazari exemplo uidemus qua-
lis status sit animarum piorum post hanc uitam.
Deportatur Lazarus in sinum Abrahae. Quid
est sinus Abrahaeus Sicuti Abraham ideo Pater
fidelium dictus est, quia penes ipsum depositum
fttit aeternae vitae foedus, quod fideli custodis
seruatum filijs suis primum, deinde cunctis gem
tibus quasi per per manus tradidit. Filij eius
vocantur, quicunque eiusdem promissionis
sunt haeredes: Ita post mortem dicuntur in eius
sinum colligi, quia eiusdem cum eo fidei fruc-
tum percipiunt. Nam quemadmodum filij,
dum vespere ab operibus diurnis domi con-
gregantur et veluti in sinu paterno fouentur:
ita pij post labores exhaustos in hac uita, post
mortem colliguntur in beata requie, vbi bene
et beate habent usque ad resurrectionem mor-
tuorum. Hic Abrahae sinus uocatur etiam Pa-
radisus, ut in illo Christi dicto ad latronem:
hodie eris mecum in Paradiso: vbi est iuxta
Psalmum, abundantia laeticiarum ex uultu
Dei et perpetuae iucunditates in dextra eius.
Breuiter beati qui in Domino moriuntur,
p.529
quia perpetuo cum Domino crunt et perpe-
tuo gaudio fruentur.
Porro quantum ad colloquium Abrohae
et Epulonis attinet, sciendum est, quod ista ac-
ciderunt spiritualiter. Ita enim apud se cogita-
nit Epulo in tormentis, et tale responsum ac-
cepit iste in propria conscientia.
SaeTI ]S obserua in Lazaro imaginem
Ecclesiae in hac vita. Estenim afsfacta, et con-
temnitur a potentibus et diuitibus huius mun
i. I
DE TERTIO.
Habent Mosen et Prophetas audiant ili
los. Haec grauissima est admonitio in prinis
vtilis. Hocenim dicto multi damnantur.
PRIMVM damnatur omnis qui Mosen
et Prophetas non recipit. Nam hi dati sunt
diuinitus, vt ad Deum nos ducant et salutis
viam monstrent. Qui ergo hos non recipit
manet in sua damnatione.
SECVNDS damnantur recipientes, sed
tamen pluris facientes humanas traditiones,
et potius vitam instituunt iuxta praecepta ho-
minum, quam iuxta praecepta Dei, contra
apertum Dei interdictum. Ita enim ait apud
Hieremiam ca. 20. In praeceptis meis ambulate
et non in praeceptis Patrum vestrorum.
TERTIS damnatur hic Gregorius Papa,
p.530
Anabaptistae et alij Enthusiastae, qui nouas de
coelo reuelationes quaerunt, ac magis fumis
viciosi et melancholici cerebri, quim voci coe
lesti credunt: imo relinquunt verbum et pror-
sus abijciunt. i
QVUARTS discamus hinc magnifacere
doctrinam Mosis, Prophetarum et Apostolo-
rum, quae lucerna nobis erit ad aeternam salu-
tem, modo eius ductum sequamur: nullum
enim habet mundus praestantius clenodium,
quam verbum Dei. Hoc Dauid pluris fecit,
quam aurum praestantissimum: hoc Lazarus
in mundo pauper diues erat coram Deo: hoc
Iob in medijs aerumnis se erexit. Quare et nos
charissimi, amemus verbum Dei, sciamus esse
instrumentum quo nobis offertur thesaurus
omnium preciosissimus Christus Iesus, et per
illum vita aeterna, quam donet nobis Patet
coelestis per cundem Iesum Chri-
stum, cui honor et gloria
in saecula saeculorum
AMEN.
DOMINICA SECVNDA TRI-
NITATIS, LVCAE I14.
Omo quidam apparauerat cumam mag-
nam, et uocauit multos, misitque seruum
p.531
suum hora coenae, ut diceret inuitatis: Veni-
te, quia ium parata sunt omnia, Et coeperunt
simul omnes excusare. Primus dixit ei, Vil-
lam emi, et necesse mihi est exire et uidere
illam, rogo te, habe me excusatum. Er alter
dixit. Iuga boum emi quinque, et eo ad pro-
bandum lilla, rogo te, habe me excusatum. Er
alius dixit, Vxorem duxi, et ideo nonpos-
sum uenire. Ac reuersus seruus, renunciauit
haec Domino suo. Tunc iratus paterfami-
lias, dixit seruo suo: Exi cito in plateas et ui-
cos ciuitatis, et pauperes ac debiles claudos-
ue et caecos introduc hunc. Ex ait seruus:
B9mine, factum est, ut imperasti, et adhuc
locus est. Et ait Dominus seruo: Exi in uias
etsepes, et compelle intrare, ut impleatur
domus mea. Dico enim uobis, quodnemo
uirorum illorum qui uocati sunt, gustabic
coenam meam.
ENARRATIO TEXTVS.
cuti proximo die Dominico, impedimen
tum salutis esse contemptum proximi in
Epulone ostensum est: ita in hoc Euangelio,
aliud impedimentum cauendum docemur, ne
videlicet nostras possessiones et negotia, ou-
rasque rerum mundanarum pluris faciamus,
p.532
quam Euangelium Christi, neue sinamus nos
commodis et voluptatibus huius mundi im-
pediri et occupari, quo minus veniamus ad
conam, ad quam per Euangelij praedicatio-
nem vocamur-
Porro occasio huius parabolae, fuit voxr
cuiusdam Pharisaei in conuinio, ad quod Chri
stus erat inuitatus. Nam cum Christus pro-
nunciasset retributum iri in resurrectione iu-
storum ijs, qui sunt liberales erga pauperes,
Pharisaeus Christi sermonem approbaturus
ait: beatus qui comedit panem in regno Dei-
Verum quia Christus huius Pharisaei, et ma-
ximae pattis gentis Iudaicae mores peruersos
et praeposterum studium vidit: proponit hanc
parabolam: in qua et Iudaeorum iustam reiec-
tionem, et gentium gratuitam receptionem
pingit. Cuius parabolae scopus et finis est, ne
sinamus huius vitae res caducas nobis impedi-
mento esse, quo minus ad coenam coelestem
inuitati per Euangelium veniamus.
Loci quatuor:
I. Magnitudo misericor diae Dei pin
gitur in hac coena. I
II. Ingratitudo mundi notatur inijs
ui vocati recusant venire.
III. DE coactione, quomodo cogat et
per quos.
p.533
IIII. Comminatio poenae eorum qui
Euangelium non recipiunt.
DE PRIMO.
Quanta sit misericordia Dei erga genus
humanum, multis indicijs ostenditur. Nam
non solum vox Dei: verumetiam ingentia Dei
beneficia erga totum mundum, et praecipue
erga Christi Ecclesiam ineqabilem misericor-
diam Dei testantur. Misericordia (inquit Da-
uid) Domini plena est terra. Argumentum
maximum huius misericordiae est datus filius,
vt mundum in extremam miseriam dimersum
redimeret, idque per suam mortem et passio-
nem, quo homines ab hac miseria liberati, do-
narentur aeterna vita, quae hic coena magna di-
citur, et in Matthaeo nuptiae regis; ad quam
coenam magnam homines vocantur, ex mera
Dei misericordia, quo in ea saturentur delicijs
spiritualibus in omni aeternitate. I
Verum vt nobis magis dulcescant lauti-
ciae huius coenae, circumstantias, quae in textu
notantur, proponam seorsum, et quid doctri-
nae et admonitionis ex singulis petendum sit
dicam.
PRIMA itaque circumstantia in hac coena
spectanda, est de eo, qui ad hanc coenam inni-
tat: nam inde eius aestimatio dependet. Quis
p.534
ergo instruit hanc conam? Num rex aliquis
mundanus? Non: Imo magnifacienda esset eius
regis liberalitas et laude extollenda misericor
dia, qui miseris et pauperibus regale conuiniam
et magnifice instructum pararet. Sed quis est?
Deus Pater coelestis Dominus dominantium
et rex regum, solus diues et lauticijs abundans.
Haec circumstantia bonitatis et misericordiae
Dei clarissimum testimonium est. H
S ECVNDACircumstantia est, quod hicPa
terfamilias Deus ad coenam inuitet. Sed quid
coenae nomine significatur? Ipsum Euangtlium,
aeaque omnia quae cum Euangelio coniuncta
sunt: vt est salus et vita aeterna. Vide quanta
misericordia hic relucet. Sed quae ratio est ap-
ellationis? Cur haec tanta bona, coena di-
cuntureld fit sane non sine magnis causis, qua-
rum de numero sunt tres praecipue. PrIuA
quia Euangelium aeternum gaudium, et nun-
uam finienda bona promittit. Vt enim cwna
in extrema diei parte apponitur: ita bona quae
Euangelium offert, post multos exhaustos in
aerumnis huius vitae labores, credentibus ex
mera Dei misericordia donabuntur. SECVNDA
causa est, quia sicut vespera, quando coena in-
strui solet, est finis diei: ita aetas, in qua per mi-
nisterium praedicationis omnes ad Epulas di-
ninae coenae inuitantur, extrema est, TeRTIA,
p.535
quia Euangelium extrema uox Dei est in mun-
0, post quam nulla alia est expectanda: sicur
cna vltimum in die cibum proponit. Nun-
quam enim alia de coelo sonabit uox Dei: sed
haec eadem Euangelij vox sonabit usque ad iu-
dicij extremi diem. I
TERTIA circumstantia est in hac voce
MAacNA, qua commendantur nobis diuitiae
misericordiae Dei: non enim Deus vnum et al-
terum regem et sapientem inuitar ad suam coe-
nam: sed totum mundum. Non praetermittit
pauperes, non diuites negligit, non nobiles ex.
cludit, non rusticos aut cipes a suo conniuio
arcet, non paruos contemnit, non magnos fa-
stidit: sed omnes promiscue per orbem sparsos
homines inuitat ad magnam illam coenam;
nam textus et magnam coenam esse, et multos
inuitatos testatur.
QVARTA Circumstantia est de modo in-
uitationis. Modus exprimitur hisce verbis: Et
misit seruum suum hora coenae ut diceret in-
uitatis. Hic serui nomine intelliguntur Pro-
phetae, Apostoli et omnes pij Doctores quos
inde ab initio mundi misit Deus inuitatum ad
hanc coenam. Ad hanc coenam ipse Deus Pa-
triarcham Nohe inuitauit. Hic inuitatus re-
liqua mundum vice Dei vocauit. Deinde cum
p.536
ob suam ingratitudinem mundus diluuio pe-
rijsset, inuitatur voce Dei Abraham ad hane
coenam. Praeterea cum mundi malitia creuisset
super terram, vnum populum peculiarem ele-
git Deus, in quo saepe excitauit Prophetas, ve
ad hanc coenam inuitarent: idque continuauit
patersamilias donec proprium filium misic
Dominum nostrum Iesum Christum, quem in
uitati suspenderunt in crucem. Qui excita-
tus a mortuis, misit Apostolos in vniuersum
mundum, ut ad hanc lautissimam coenam oms
nes gentes inuitarent..
QVINTA circumstantia est de hora coe-
nae. Quaenam est ista horae Tempus gratiae et
tempus gloriae Tempus gratiae est, quo an-
nunciatur hominibus liberalitas et misericor-
dia patris familias, quod in tres partes distri-
buitur: In promissionem, exhibitionem et
tempus secutum exhibitionem. Promissionis
tempus fuit inde ab Adam vsque ad Christum
natum fere 4000. annorum. Deinde exhibi-
tionis tempus erat dum Christus ipse in came
hicin terris versatus est, praedicauit, obtulit
seipsum precium redemptionis pro inuitatis
ad hanc coenam. Tempus secutum exhibitio-
nem est inde a misi ione Apostolorum in mun
dum vniuersum usque ad diem iudicij: in quo
tempore et nos sumus, et inuitamur ad hanc
p.537
coenam voce minstrorum verbi. Tempus gio-
riae est aeternitas, quando in coelesti gloria ac-
cubabimus non solum cum Abraham et lsaac:
sed cum Deo Patre, Deo Filio, Deo Spiritu
sancto, et fruemur aeterno gaudio et lticia in
Christo Iesu Domino nostro. I.
SEeXTA circumstantia est inuitandi for-
ma. Venite (inquit) quia parata sunt omnia.
Hocest, vt in Baptistae et Christi inuitatione
videmus: agite poenitentiam et credite Euan-
gelio; appropinquat enim regnum coelorum.
Haec inuitatio requirit poenitentiam, hocest,
rioris vitae mutationem, ut discedamus a ma-
so et faciamus bonum, et requirit fidem, id est,
vt credamus hanc coenam nobis apponi, non
nostrum ob meritum, sed ex mera misericordia
propter filium, qui nobis a Deo datus est sa-
pieatia, iust cia, sanctificatio, redemptio. His
enim donis et velati uetibus filij Dei in coena
aeternae uitae intrabimus. Nam sapientia sua
Christus mentes nostras reformat: iusticia sua
nos ornat, cum in eum credimus: sanctisica-
tione sua nos purificat, ac tandem recipit in
suum caenaculum, vbi erit perpetua redemptio,
gloria et foelicitas. Atque hactenus de primo lo-
co, in quo commendatur nobis misericordia
Dei quae est a progenie in progeniem super
omnes timentes cum, ut virgomater Domini
canit.
p.538
DE SECVNDO.
Sed omnes coeperunt uno animo se exa
cusare: Recusarunt enim venire ad cnam
hanc coelestem. Quemadmodum aenim sus plu
ris facit ccenum in quo se commaculat, quim
aurum aut preciosas gemmas: ita homines
sordibus suis inuoluti fugiunt splendorem tan-
tae coenae. Qua in re, tria deploranda sunt ma-
la: Miseria generis humani, maxima ingratis
tudo, et corruptum iudicium. Miseria est quod
peccatis et maledictione oppressi homines, non
solum non eluctari de suis malis conantur: ve-
rumetiam ipsis sordibus delectantur: tantum
abest, ut remedium quaerant. Atque hoc est, quod
Christus dicit: Nemo venit ad me, nisi quem
Pater traxerit. Ingratitudo est, quod homines
inuitati ad gratuitam coenam, id aest, gratuitam
liberationem a peccato, ah ira Dei, a maledic-
tione legis, ab inferno, a Diabolo, ad remissio-
nem peccatorum, ad fauorem Dei, ad iusticiam,
ad coelum, ad Deum, vt cum illo beati viuant
in omni aeternitate; recusant tamen venire.
Quis hanc ingratitudinem satis deplorare
potest. Corruptum iudicium est, quod homi-
nes pluris faciant finita bona, quam aeterna:
pauca, quam multa: caduca, quam firma: terre-
na, quam coelestia: conseruantia hanc uitam
ad modicum tempus: quam conseruantia ani-
p.539
mam et corpus in aeterna vita. Stultus ne iudis
catur, qui praefert lutum auro? Sanestultissi-
mus, vt qui nihil recte iudicare possit. Multo
stultior est, imo in infinirum stultissim*, qui pre-
fert mortem uitae, peccatum iusticiae, infernum
coelo, Diabolum Deo: Breuiter infinita mala
infinitis honis. Hoc nostrum corruptissimum
iudicium agnoscamus, et petamus nostras men
tes noua luce reformari, ut recte intelli gamus,
quae vere bona sunt: ordinate appetamus, quae
recte iudicamus, et usque ad finem perseuere-
mus in quaerendis ijs, quae ordinate appeti-
mus.
Postquam autem haec in genere dicta sunt
de miseria generis humaui, ii ingratitudine
summa et corruptissimo iudicio fominum
textum uideamus qui varios modos excusa-
tionis continet. Primum dicit: Et omnes coe-
perunt una sententia recusare. Hoc est, maxi-
ina pars mundi ingrata contempsit gratuito
oblatum beneficium. Primus ergo dixit: Ag-
rum emi, necesse habeo exire et uidere eum:
rogo te, habe me excusatum. Hic describitur
primum genus hominum excusantium se: quo
Iub genere omnes continentur, qui potentia
sua freti recusant uenire ad hanc praeclaram
coenam. Neque tamen potentia est efficax causa
huius excusationis; sed occasio tantum in ij tiui
p.540
suam potentiam a Deo esse non agnoscunt, qui
sua potentia nituntur, hoc est, haculo arundi-
nis. Nam cum peccatum, mors, infernus, Dia-
bolus inuadit, hominum potentia non valet:
hic enim sola potentia Dei valet, nempe En-
angelium Christi, quod Paulus definit esse pos
tentiam Dei in salutem omni credenti. Quod
autem haec potentia, et agrorum possessio non
sit efficax causa recusatae huius opiparae coenae
ostendunt exempla: potens fuit Dauid, et habuit
agros plurimos: potens fuit et Nero, et habuit
agros. Quorum ille inuitatus ad nuptias ve-
nit: hic recusauit. Quare? Quia ille usus est
potentia in gloriam Dei: hic eadem est abusus
in sui interitum. Nam ea deceptus recusauit
venire ad hanc cnam. Hic ergo monemur
recte vti agris nostris, ne sint nobis impedi-
mento, quo minus ad hanc coelestem coenam
veniamus: exempla omitto.
Alter uero dixit: Iuga boum emi quin-
que et proficiscor ad probandum ea: ro-
go te habe me excusatum. Hic describi-
tur alterum genus hominum excusantium
se, quo minus ad coenam venire possint: sub
hoc genere continentur diuites huius mundi.
Quid? an diuitiae sunt causae efficaces huius
recusationis? Nequaquam. Fuit Abraham di-
nes, fuit et Epulo diues, de quo nuper audiu-
p.541
mus: sed Abraham non impeditus est suis dia
uitijs. Nam pluris fecit hanc coenam, quam
terrenas diuitias. Contra, Epulo ebrius fuit
suis diuitijs, atque ideo uenire recusauit. Sunt
enim diuitiae quando a malis possidentur, ue-
luti esca, qua illecti capiuntur et necantur: ideo
Christus dicit cas spinas esse: et difficile pro-
nunciat diuitem posse intrare regnum coelo-
rum. Plato Philosophus recte dixit diuitias
coecas esse sine prudentia, et acutum cernere,
quando sequuntur prudentiam. Ita et nos pols
sumus dicere, diuitias spinas esse sine pietate,
et rosas quando pietatem sequuntur. Nam pij.
diuites suis diuitijs veluti rosis quibusda or-
nant ministerium verbi, ornant Respub, et pro-
priam domum. Quicunque ergo huius mundi
diuitias habet, det operam, ut earum admini-
stratrix sit pietas et charitas, ut in sanctis Pa-
triarchis et regibus, alijsque multis pijs et sanc-
tis hominibus videmus.
Ealius dixit: duxi uxorem, propterea
non possum uenire. Hic describitur tertium
genus hominum recusantium venire ad hanc
coenam: quo sub genere continentur omnes,
qui huius mundi voluptatibus dediti Euan-
gelium Christi non curant. Ducere uxorem
non est per sc aut malum, aut causa recusatio-
nis: sed tantum occasio in quibusdam, qui non
p.542
recte vtuntur dono Dei. Abraham habuit vxe
rem et multi pij, qui tamen non propterea re-
cusarunt obtemperare Euangelio: Quare con-
iuges dent opera, ut Christum secum habeant,
caueant ne occasionem mali a bono sumant.
Hactenus audiuimus tria genera hominum ex-
cusantium se, quod non venirent inuitati ad
hanc coelestem coenam: sed ex his intelligemus
omnia quae hominibus impedimento sunt,
cur Euangelio non auscultent.
DE TERTIO.
Seruus reuersus domum, nunciat patri-
familias quae responderunt, et rursus missus
multis collectis pauperibus et claudis, iube
tur cogere homines, ut intrent, quo implea-
tur domus conuiuij. In hac coactione nobis
proponitur summa consolatio. Deus enim non
solum promittit, non solum inuitat multos,
non solum mandat: sed cogit et compellit in-
trare in suath coenam. Sed quomodo compel-
lit? multis sane modis. Parentes in familia co-
gent suos domesticos et disciplina domestica
assuefacient eos, ut Christum audiant, pie et
sancte viuant. Hinc illud Pauli: Educate pue-
ros in disciplina et correptione Domini. Ma-
gistratus similiter coger edictis, bonis ordina-
tionibus, exemplo, sublatione idololatriae:
quemadmodum Ernechias et Theodosius fe-
p.543
cerunt, qui instrumenta idololatriae sustulerunt.
Omnium autem maxime ministrorum verbi
eit cogere comminationibus et obiurgationi-
hus, quemadmodum Christum, Prophetas et
Apostolos fecisse legimus.
DE QVARTO.
Nemo uirorum illorum, qui uocati fue-
runt et recusarunt uenire, gustabunt coenam
meam. Hoc est onnes contemptores Euange-
lij excludentur de vita aeterna. Nam ira Dei
manet in omnes qui non credunt in filium.
Haec summa est quarti loci.
Caeterum vsus totius hodierni Euangelij
triplex est. Primus, vt considerata magnitudi-
ne misericordiae Dei, gratias agamus Deo per
Iesum Christum. Secundus, ut caueamus ne
vllo praetextu nos subducamus ab obedientia
erga Euangelium. Tertius, ne exemplo poten
tum, diuitum et voluptuariorum seducamur
et ruamus in proprium excitium: sed potus to-
tis viribus demus operam, vt in hanc coelestem
coenam includamur, per Dominum nostrum
Iesum Christum, cui cum Patre et spiritu
sancto sit honor et gloria in
saecula saeculorum
AMEN.
p.544
DOMINICA TERTIA TRINI-
TATIS, LVCAE I5.
Accedebant ad Iesum omnes publicani
X peccatores, ut audirent illum. Et
murmurat ant Pharisaei ac scribae, dicentes:
Hic peccatores recipit, ac cibum capit cum
KKK
illis. Dicebat autemaed illos paral ola hanc,
dicens: Quis ex uobis est homo, qui habet
centum oues, etsi perdiderit unam ex illis,
nenne relinquit nonaginta nouem in deser-
to, et uadit ad illam quae perierat, donec in-
ueniat eam? Et cum inuenerit eam, imponit
in humeros suos gaudens, veniensque domoum,
conuocat amicos et vicinos, dicens illis:
Gaudete mecum, quia inueni oucin meam quae
perierat. Dico uobis, quod ita gaudium erit-
in coelo super uno peccatore resipiscente, ma
gis quam super nonaginta nouem iustis, qui
non indigent poenitentia. At quae mulier ha-
bens drachmas decem, si perdiderit drachma
unam, nonne accendit Iucernam, et uertit do
mum, quaeritque diligenter, donec inueniat?
Et cum inuenerit, conuocat amicas et uici-
nas, dicens: Gaudete mecum, quia inueni
drachmam quam perdideram. Ita dico uobis,
gaudium erit coram Angelis Dei super uno
peccatore resipiscente.
p.545
ENARRATIO TEXTVS.
Of: se hodierni Euangelij haec est. Cum
tanta esset bonitate Dominus noster prae
ditus, vt neminem quantumuis afflictum et
magnum peccatorem fastidiret, imo potius
omnes ad se inuitaret, iuxta illud Matth .n.
venite ad me omnes, qui laboratis et onerati
estis, et ego reficiam vos; factum est quod ipsi
ublicani, cognita hac Christi misericordia et
Bonitate, ad cum venirent, quo gratiae omni-
bus liberalissime oblatae participes fierent.
Atque ideo Christus non voluit eos tantum
voce consolari: sed facto et conuersatione. In-
uitatus proinde ab ijs venit et comedebat cum
illis: idque ea de causa, vt eos Deo Patri lucri-
faceret, hoc est, conuerteret eos a vijs suis pessimis
ad veram et salutarem poenitentiam, quo
a maledictionis reatu absoluti haeredes fierent
vitae aeternae per Iesum Christum, Hoc Christi
factum obseruantes Fharisi, ut erant super-
bi, tumentes sua Pharisuica, id est, falsa iusticia,
murmurant, ac tacite Christum violatae legis
diuinae accusant. Sed quid ad haec Christus
vtrosque docet. Publicanos quidem, quod ve-
nerit saluatum peccatores. Pharisaeos vero,
cur cum peccatoribus conuersetur: unde col-
p.546
ligitur; Christi regnum pugnare cum Phari-
rum opinione et Sathanae regno. Nam ut
Christi regnum est misericordia et remissio
peccatorum, adeo ut An geli in coelo gaudeant
sfuper singulis peccatoribus poenitentiam agen
tibus; ita Sathanae regnum est crudelis iuma-
444
nitas et peccati inundatio quaedam.
Loci duo:
I. Marmur Pharisaeorum, et cur Chri-e
stus sit conuersatus peccatoribus.
II. Docetur parabolis duabus, cur
Christus in hunc mundum ve-
nerit, et quid nos facere opor-
reat, modo saluari velimus.
DE PRIMO.
Appropinquabant ei publicani et pec-
catores, ut audirent eum, et murmurabant
scribae et Pharisaei, dicentes: hic peccatores
recipit et manducat cumillis. Hic proponun-
tur nobis duo hominum genera, et eorum di-
uersa studia. Vnum publicanorum et peccato-
rum, qui Christum accedunt, ut illum audiant,
vt ad ipsius ouile aggregentur et saluentur.
Postquam enim audiucrunt Christum nullos
peccatores reijcere: sed omnibus gratiam,
modo poenitentiam agere non recusarent, of-
p.547
ferre, ipsum accedere non dubitarunt, spe
magna salutis concepta. Alterum Pharisaeo-
rum et scribarum. Hi Christi factum et mise-
ricordiam erga peccatores improbarunt, atque
ideo murmurarunt, dicentes; hic peccatores
recipit et manducat cum illis.
Porro huius Pharisaici murmuris plures
sont causae, quarum nonnullas recitabo, ut
videamus quo spiritu sint locuti, nosque ca-
ueamus, ne simili morbo laborantes, aliorum
salutem impedire videamur.
PRIMA ergo causa est Diaboli inuidia,
quae propria est Diaboli et membrorum eius.
Haec enim eorum cordibus infixa efficit, ne
videre possint Christum et publicanos vna
conuersari. Tanta enim inuidia erga publica-
nos laborarunt, quod noluerint cos bono-
rum conucrsatione emendari. Huius generis
Pharisaei plures sunt hodie, quam qui Phari-
saeorum titulum agnoscunt.
SECVNDA causa murmuris fuit intolle-
rabilis superbia in Scribis et Pharisaeis, qua vt
canes publicanos spreuerunt, adeo ut cibum
capere cum illis, aut domum eandem cum il-
lis intrare recusarint.
TERTIA Causa murmuris fuit opinio iu-
sticiae et sanctitatis. Nam vt se iustos, tantum ex
p.548
paternis obseruationibus et sacrificijs, relia
quosque vt iniustos contempserunt (ut ille qui
ait: Non sum sicut caeteri peccatores, nec ut
ille publicanus, iciuno bis in Sabbatho etc.)
ita eos, qui hanc sanctitatis laruam non habue-
runt, strenue tanquam anathemata et res abo-
minabiles aspernabantur.
QUARTA causa fuit studium Christo in-
famiae notam inurere. Nam vulgo persuadere
conabantur Christum talem essc, quales esseqt
illi cum quibus versaretur. IM
QVINTA causa fuit zelus legis diuinae,
sed falsus. Mandatum enim legis suo murmu-
ri praetexuerunt: lex enim praecipit Exo. 123.
ne conuersentur cum Insulis terrae. Item Exo.
cap.34. Praecipitur ne unquam cum habititos
ribus terrae illius amicitiam iungerent, nespsis
foret in ruinam, hoc est, ne illorum prauaetor-
rupti consuetudine idololatrae efficerentur et
prophani legis diuinae contemptores. Nam,
vt Paulus inquit, modicum fermentuin' cor-
rumpit totam massam: et vt est in versiculo
quodam: Morbida facta pecus rotutiteor-
rumpit ouile. Vtvaa vua a liuore alrerius li-
uorem contrahit: sic et malo consortio ho-
mines facile deteriores fiunt. Sicuti et Medaea
quodam in loco dicit: Malarum foeminarum
ingressus me malam reddidit. Huc et illud Sa-
p.549
lomonis: Qui tetigerit picem, coinquinabitur
ab ea. Item: qui communicauerit superbo, in-
duet superbiam. Et Syrac: Omnis homo sibi
similem sociat. Huiusmodi scripturae testimo-
nia multa haud dubie congesserant Pharisaei,
vt Christum infamarent.
Sed quid dicemus ad istas scripturae sen-
tentias? pleraeque ex illis habent adiunctas cau-
sas prohibitae cum peccatoribus conuersatio-
nis, et vt summatim dicam, nrohibent adducta
scripturae testimonia, ne infirmi, qui facile de-
teriores fieri poscint, conuersentur cum ijs, qui
conuerti nolunt, sed potius in hoc totis incum
bunt viribus, vt alios sibi nequit iae suae socios
adiungant. Primum non potuit Christo conuenire:
non enim erat infirmus, ut peccatorum consuetu-.
dine contaminari posset, quare interdictum legis
non in illua quadrat. Dicit enim diserte lex, vnde
reliqua dicta manant: Ne forte peccare te fa-
ciant in me, si seruieris dijs corum, quod tibi
certe erit in scandalum. Alterum non conue-
nit in publicanos, quibus cum Dominus hic
conuersatus legitur. Non enim Christum vo-
luerunt sibi suae nequitiae socium adiungere:
verum accedebant vt audirent illum, et ex au-
ditu fidem consecuti saluarentur. Cum ergo et
Christus motus misericordia conuersetur cum
illis, vt eos adducat in stabulum ouium, vnde
p.550
aberrarunt: et publicani sitientes salutem cu-
piant subleuari ab onere peccatorum suorum,
quod senserunt grauissimum esse, ininste ad-
uersus Christumi murmurant: quos in uiam
reuocare conatur propositis his parobolis:
vna de centum ouibus, altera de decem drachmis.
am ex ijs, quae dicta sunt ad criminatio-
nes Pharisaeorum, oritur quaestio. Nam post-
quam responsum est scripiuras, quae malorum
consuetudinem damnant, ad infirmos perti-
nere quaeri potest, cum nos infirmi simus, quid
nos facere oporteat, an omnino et perpetuo
fugere debeamus Pharisos. Ad hanc quae
stionem respondeo. Sunt fugiendi, et nust sus
fugiendi. Imbecilles qui conscij sunt suaesii
becillitatis, quod videlicet sint faciles Seprpsil
ad lapsum edocti propria experientiae ij ts
gient conuersationem eorum, a quibusssibi
metuunt, ne illorum pice inquincutur et scabic
inficiantur. Nam, vt dicit Iustinus mattys,
mens hominis ex malorum consuerugise
scabiem quandam sibi acquirit et maltis nsaus
lis succis impletur. Hoc Patrumfamiliarum,
magistratus, et ministrorum verbi officium est,
vt cancant ne tales ferantur, quorum conuers
satione simplices reddantur deteriores. Pater-
familias nullum serutin debet ferre in sua fa-
milia, qui pueris suis sit scandalo. Magistratus
p.551
gladio coercebit blasphemos. Ministri verbi
obiurgationibus primum castigabunt impu-
ros: quod si nihil ista via proficiunt, dehent eos
cijcere de Ecclesia per excommunicationem,
vt pij et simplices sciant, quod sibi cauere de-
beant ab istorum conuictu. Quod autem huius-
modi fugiendi sint, docet et hoc Pauli dictum,
2, Thessa. 3. Denunciamus autem vobis fra-
tres per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut
suhducatis vos ab omni fratre qui inordinate
I c gerit, etnon ex tradita doctrina quam acce-
pita nobis. Hoc ergo sit dictum de infirmis,
qui omnino sibi cauere debent ab improborum
consortie. Verum quantum ad eos attinet, qui
bene sunt instituti, et qui in officio sunt pub-
lico, quorum interest oues errantes ad Christum
adducere, illi possunt, imo debent nonnunquam
cuin improbis conuersari, sicut Medicus con-
uersatur cum aegroto, non vt ipsius aegroti sca-
bic inficiatur, sed vt sua arte et curandi peritia
cum sanitati restituat. Ad eundem modum non
modo licet, verumetiam necessitas officij, et
fides in ministris verhi requirit, ut improborum
maliciam retegant et sanent quantum quidem
fieri potest: verum si morbus fuerit incurahilis,
sequentur medicorum exemplum, et quod cu-
rare non possint, aimplius non curent; sed Deo
totam rem cum dolore committant-
DE SECVNDO.
p.552
Quis ex uobis homo qui habet centum
oues et. Hac parabola docet Christus duo.
Vnum cur in mundum uenerit: Alterum,
quod ex priori pendet, cur conuersetur cum
peccatoribus: vnde sequitur confutatio mur-
murantium Pharisaeorum. Cur in mundum
uenerit, docet exemplo pastoris. Nam quem-
admodum pastor in desertum vadit, ut quaerat;
ouem amissam: ita Christus in mundum venit,
ut homines per peccatum in desertum abduc-
tos quaerat. Deinde quia officium est Christi
quaerere peccatores, ut reuocenturad salurem;
quod sane fieri non potest, quin cumeis con-
uersetur: hinc sequitur improbandum resse
murmur Phariscorum aduersus Christuii, qui:
cum a legatione sua absterrere volucrunt, ne
sanarentur infirmi. Apte ergo alibi testhtur
Non veni vocare iustos, sed peccatores ad pee
nitentiam. Haec summa est parabolae de oui-
bus: eandem rem proponit parabola de mulies
re quaerente pecuniam amissam. Iam paraboli
de ouibus particulatim videamus, quo nobis
fiat dulcior, perspecta Christi pastoris solicitu
dine pro nobis.
Homo ille habens centum oues Christus
Iesus est, verus pastor, qui animam suam pro
ouibus posuit, Iohan. 10.
Per ouem errantem intelliguntur omnes
p.553
qui se in deserto uagari intelligunt, id est, agno-
unt se peccatores et cupiunt recipi, sicuti hic
publicani fecerunt. Agnouerunt se peccato-
res, audiuerunt famam de vero pastore, atque
ideo ab illo recipi voluetunt, dum audiunt: ve-
nite ad me omnes qui laboratis et onerati
estis, ego reficiam vos. Atque ita textus nobis
paradigma ouis errantis proponit in publica-
nis, qui uocem Christi audientes ad ipsum ve-
niunt ac suum errorem agnoscunt.
Per nonaginta nouem oues intellige om-
nes homines in mundo, qui cum haereant in
suis peccatis et damnatione; tamen hoc non
animaduertunt, imo se iustos et beatos putant,
atque ideo Christum audire recusant. Putant
enim se iustiores esse, quam ut Christo iusto
opus habeant: putant se magis sanos, quim vt
Christi medici opera indigeant. Quod hi per
nonaginta nouem oues intelliguntur, ipse rex-
tus aperte conuincit, Nam nonaginta nouem
oues conferuntur scribis et Pharisaeis, id est,
hypocritis qui se iustos gloriabantur. Habe-
mas quis sit pastor, quae lit onis errans, et quae
nonaginta nouem non errantes: Iam videa-
mus... Quando errare coeoepit ouis. 2. Quomo-
do uenit pastor errantem quaesitum. 3. Quo-
modo inuentam reportet in stabulum, sanet et
pascat. 5. Quid acciderit inuenta oue.
p.554
Quando ergo errare ccepit ouis? Primum
cum abducta est per lupum in desertum- Hos
est, cum Sathan primos parentes a Deo abdu-
xit. Deinde quoties reuocati homines a vijs
suis pessimis sunt rursus insidijs Sathana ab-
ducti ab ouili. Ita et hodie, quoriega pecta sa-
lutis via, uel in doctrina, uel li hotibus flec-
timus, erranti oui comparamur.
Quomodo venit Christis pastor quletsitum
ouem errantem? vchit imum in spitito, ida;
in sanctis Prophetis et Patriarchis, quoties
eos excitauit, ut hominibus uiam salutis mon-
strarent. Sic venit misso Mose, misso Helia,
Helizeo, Isaia et alijs multis. Deinde venit in
carne, quando assumpsit humanam Daturam
et est pro nobis passus. a
Quomodo querit, et quaesitam reportat i insta-
bulum,? e Quaerit errantem ouem pr gdicatione
Enangelip dur iubet praedicari Euangelium:
et reportat in stabulum, quando credentes in
Ecclesium congregat. Subijt enim in desertum.
KKK
et inuentam ouem imposuit Npi o
est, credentes in se merito suae crugis jn Beciti
3130ul
siam perduxir.
Quomodo reportatam ouem in iiita
sanat et pascit? Sanat omnes contrition
reatu, et donat sua iusticia. Pasci sisson
suo sanguine, dum credentes in absoluit a
reatu, et donat sua iusticia. Pascit dum donat
p.555
eos Euangelio pabulo, et cos fouet suo Spi-
ritu. Haec beneficia pastoris erga ouem erran-
tem maxima sunt.
Sed quid accidit inuenta oue? Conuo-
cat amicos et uicinos, dicens: Congratula-
mini mihi quia inueni ouem meam quae pe-
rierat. Quid autem hoc sit exponit, cum ait:
Dico uobis quod ita gaudium erit in coelo
super uno peccatore poenitentiam agente,
plusquam super nonaginta nouem iustis lur
non indigent poenitentia. Ecce quid accidit
quando peccator poenitentiam agit. Ipsi Angeli
Chiisto pastori congratulantur. Gratu-
lantur autem Angeli in coelo propter tria.
Primum quia homines cum illis conditi sunt
ad celebrandum Deum, quod non potest fieri
KKK
ab illis qui non agunt poenitentiam: Illi enim
KKK
omnes laudes, Dei, quantum in se est, impediunt.
Deinde, quia vident regnum augeri per acces-
sionem nourum ciuium. Tertio, quia nihil
magis istis gratum est, quam videant regnum
Sathanae aboleri, quod fit cum homines poe-
nitentiam agunt. Sed quinam sunt illi nona-
ginta nouem iusti, qui non indigent poeniten-
ia? an ullus igitur est absque peccato? Certe
nullus est sine peccato. Omnes enim aberra-
runt et inutiles facti sunt. Sed peccatores sunt
triplices. Sunt enim peccatores qui se iustos esse
p.556
putant, et propterea dicuntur non opus habe-
re poenitentia; quod sane de ipsorum de se ipsis
iudicio est intelligendum. Nam reuera nullus
est, qui non indiget pooenitentia. Deinde sunt
eccatores, qui sciunt le habere peccata ni-
sominus pergunt in peccatis, non moran-
tes accusantem legem Dei. Sunt quoque pecca-
tores, qui agnoscunt peccatum, id est, oderunt
peccatum, atque ideo agunt poenitentiam et
confugiunt ad Christum. Primum et secundum
genus intelliguntur per nonaginta nouem; per
tertium intelligitur vna errans onis. Nonaginta
nouem non agentium poenitentia similitudinem
referunt scribae et Pharisaei. Publicani referunt
ouem illam unam errantem. Quid hic doces
mur? Maximam esse multitudinem eorum qui
pereunt, et minimam esse quae recipitur, id est,
ix unum ex centum singulis. Hinc illa Christi
quaerela: Multi sunt uocati, sed panci electi, id
est, probi, qui vocanti Christo per suum Euan-
gelium obtemperant. Hoc in exemplis vide-
mus. Ante diluuium maxima pars mundise-
cuta est Caini nequitiam, adeo quod tantum
octo homines reperti sint iusti, qui per arcam
saluati sunt. Deinde rursus per multos annos
Melchizredech et Abraham soli fuerunt pij
fere. Praeterea ex magnis illis ciuitatibus So-
doma et Gomorrha et alijs solus Loth cum suis
p.557
filiabus easit, reliquis propter sua peccata in-
cendio interemptis. Neque aliter hodie fit2 a
plurimis contemnitur Euangelium, a paucis-
fimis recipitur Hoc ergo periculo admoniti
agamus poenitentiam, ne cum maxima parte
ingratissitni mundi percamus. Dominus cle-
mens estad nos recipiendos: Angeli expectant
resipiscentiam: nostra propria salus agitur,
quam Christus omnibus peccatoribus
ossert agentibus peenitentiam,
cui honor in saecula
inf ADEN.
DOMINICA QVARTA TRI-
NITArIS, LVCAtES.
Stote misericor des, sicut et Pater uester
misericors est. Nolite iudicare, et non
iudicabithini. Nolite condemnare, et non con-
demnabimini. Remittite, et remittetur uo-
bis Date et dabitur uobis: Mensuram ho-
riam et conse: tam, et concussam atque exun-
dantem'dabtit in sinum uestrum. Eadem
quippe mefisura qua metimini, metientur
alijuobis Dicebat autem illis fimilitudinem:
Nunquiid potest caecus caecum ducere? Non-
ne ambo in fotream cadunt? Non est discipu
lus supta magistrum suum, perfectus autem
p.558
omnis erit, si sit sicut magister ipsus. Quid
autem uides festucam in oculo fratris tui,
trabem autem, qui in oculo proprio est, non
animaduertis? Aut quomodo potes dicere
fratri tuo: Frater, sine eficiam festucam quae
in oculo tuo est, ipse in oculo tuo trabem
non uidens. Hypocrita, efice primum trabem
ex oculo tuo, et tunc perspicies, ut eijcias fe-
stucam, quae est in oculo fratris tui.
ENARRATIO TEXTVS.
Haec Christi concio pertinet ad tertiam po-
nitentiae partem. Scitis enim quod sint
tres partes: Contritio, fides et noua obedien-
tia. Contritio peccatum agnoscit, detestatur
ac fugit: Fides ad Christum confugit qui a
eccato liberat, et credentes iustificat: Noua
obedientia versatur in quatuor, quae sunt: pie-
tas erga Deum, sanctimonia vitae cuiusque apud
sese, charitas proximi, et diligentia uocationis
ad quam quisque vocatus est. Cum autem hae
sunt partes nouae vitae, proponit Christus in
hoc Euangelio exhortationem ad charitatem
erga proximum, quam hic per suas partes de-
signat: et quoniam veluti prima eius proles est
misericordia erga proximum, hortatur ad mi-
sericordiam, per quam intelligit omnia officia
p.559
quae nobis alijalijs in hac uita debemus: Quic-
uid enim alter alteri debet, cum soluerit non
amplius debet, excepta una charitate, quam
non ita possumus reddere, quin semper simus
debitores. Vnde Paulus Roma.a3. Nihil cui-
quam debetis nisi mutuam dilectionem. Vt au
tem hoc Euangelium clarius intelligemus;7
Duo dicam.
I. Quaae sint dilectionis seu misericor-
diae opera, quae nobis hic comen-
dantur.
II. Quae sint rationes; quibus Chri-
stus nos hic hortaturad praestan-
dam misericordiam, idest, opera
charitatis proximo.
DE PRIMO.
Estote misericordes etc. Cum filius Dei
suos discipulos hortatur ad misericordiami,
significat et quo affectu erga nos mutuo esse
debeamus, et quod in hac uita ob multas in-
firmitates alij aliorum opera indigeant. Quod
preceptum si hodie amplecterentur, quiChristiani
dici uolunt, minus esset dissentionum et minus
calamitatum. Volumus quidem onines discipuli
Christi dici: sed nemo uult facere quod praecepit
p.560
Famulus imperio sui heri obedit, ancilla ocu-
los suos habet intentos in matremfamilias:
imo nemo est qui non magis suis in mundo su-
perioril us auscultat, quim multi, qui Chri-
stiani dici volunt, suo Christo Deo et saluatori
obtemperant, qui pro illis pependit in cruce, et
coelum meruit. Sed quae est causae quia verbis
tantum sunt Christiani, non corde. Qui enim
vere Christianus est, nihil prius in votis habet,
quam ut Christo suo, a quo et nomen etsalutem
habet, optemperet. Quare uos moneo, vt deposi-
ta illa carnali secur itate Christo obtaemperetis
et diligenter obseruetis ex hoc Euangelio, que
officia a nobis erga proximos nostros requirat.
In genere quidem requirit dilectionem, sicuti
ait ad discipulos suos: Diligite vos inuicemsis
cuti ego dilexi vos: in hoc cognoscent, quod
discipuli mei sitis, si uos mutuo dilexeritis. Ni
hil aliud hic requirit, cum ait: Estote miseri-
cordes. Qui enim diligunt, iisericordes sunt,
Et qui sunt misericordes, diligunt: itafonsa-
quam, et aqua fontem ostendit. Verumideo
potius hoc loco Christus vsus est misericordiae
vocabulo, quia indolem verae dilectionis mous
strat.
Haec misericordia, quae ex dilectione pro-
ficiscitur, et a Christo suss discipulis mhoc En-
angelio commendatur, quatuor partibus con-
p.561
stat: quarum prima in ipso corde est, quae est
candor et Philanthropia quaedam, qua et can-
dide de proximo sentimus, et semper meliora
de ipso speramus. Hunc candorem notat Chri-
stus per contrarij remotionem, cum inquit:
nolite iudicare. Hinc Apostolus 1, Corinth.1.
Charitas non cogitat malum. Atque hic sensus
primae partis misericordiae est. Non est ergo,
quod quisquam hoc dicto NoLITE IVDICARE
existimet tolli vel iudicium de discrimine vir-
tutum et viciorum in hominibus, vel officium
patrisfamilias, praeceptoris, magistratus ciui-
lis et ministri verbi, vel debitam fraternum cor-
reptionem, qua aliusalium errantem in viam
ex mandato Christi reuocare debet: sed tantum
libidinem animi, qua sumimus nobis officium
male de alijs sentiendi contra charitatis regu-
lam. Quantum enim ad iudicium attinet di-
scriminis honestorum et rurpium, regula est
nobis lex pei firma et immota: Quicquid enim
lex Dei dicit turpe aut honestum, id nos quo-
ue tale iudicare debemus. Qualis enim esset li
la insensibilitas ista non discernere? Debemus
ergo iudicare et discernere inter Neronis tyram
nidem, et Fabritij clementiam: atque ita de cae-
teris. Patresfamilias habent mandatum insti-
tuendi proles suas in disciplina et correptione
Domini: Item Solomon vult parentes castiga-
p.562
re suos pueros: et Haeli sacerdos punitus est,
propterea quod cum videret filios suos Ophni
et Phinces male se gerere cum in cultu diuino:
nam meliores partes sacrificiorum furati sunt,
tum in vita: nam libidine se contaminarunt,
non cos iudicio paterno castigarit. Hinc ma-
nifeitum est, quod dictum Christi non tollat
patrumfamilias officium, quod sane exercere
non possunt sine iudicio et discrimine recte et
secus factorum. Praeceptores praeterea quid
facerent sine iudicio? Alij enim discipuli sunt
verberibus cogendi, vt faciant officium: alijs
suficit admonitio: illorum quidem ignauia ca
stiganda: horum vero industria est laudanda:
Hic quaeso non iudicio praeditus esse debet Pae-
dagogus pius? Neque aliter de magistratu iu-
dicandum est. Punire debet malos et tueri bo-
nos, quod sane fieri nequit sine iudicio: et
eus cum approbat magistratum, manifeste
iudicium eius probat, cum sine iudicio magi-
stratus tantum inanis sit titulus. Ministri vers
bi alios recipient in Ecclesiam, alios exclu-
dent, an non illis conceditur iudicandi facul-
tas e alios consolari debent, alios increpare:
quod sane requirit magnum iudicium. Quan-
tum adfraternam castigationem attinet, ma-
nifesta est praeceptio Christi Matth.18. Sipec-
cauerit frater tuus te conscio, vade et argue
p.563
cum inter te et ipsum solum. An non hic cuili-
bet Christiano mandatur iudicandi officium e
Ita sane est. Quare cum Christus dicit: NoLIT.
IVDICARE, non tollit necessaria officia su-
periorum in hac vita, nec eneruat disciplinam
Ecclesiasticam: sed tantum cohibet petulantiam
hominum, qui vel corrupto iudicio, male de pro.
ximis sentiunt, vel citra fidem et charitatem ius
censorium sibi in alios vendicant, quod vicium
plerique cum insectantur in alijs, sibi impune per-
mittunt. Vix ullus se iuste excusare potest.
SECVMDA pars misericordiae, quam Chri-
stus erga proximum requirit, notatur his verbis:
Nolite condemnare: quo dicto requirit, ut be-
nigne et amanter de proximo loquamur renun-
ciante, turpiss imo illi vicio, quo proni sumus
de alijs male loqui et eos innocenter condem-
nare: Breuiter vult Christus vt voce et lingua
nostra quaeramus proximi honestum nomen
et incolumitatem. Pertinet quoque hoc dictum
ad priuatam condemnationem, qua alius alium
ex inalicia eondemnat, non ad officia magistra-
tus et ministerium verbi, qui Dei sententiam ex
officio illis demandaram pronunciat saepe in ma-
los. Sic Petrus Ananiam et Saphyrum, vt est in
actis Apostolorum condemnauit: sic Paulus Alex
andrum et Hy meneum: sic Christus pronunciauit
sententia damnationis in hypocritas, cum diceret.
p.564
Vqh vobis scribae, Pharisaei et Hypocritae: sic
cum condemnamus Antichristum, pronuncia.
mus iudicium Dei in ipsum. Sed hic caueat
vnusquisque ne sine verbo Dei ex petulantia
potius quam vero iudicio condemnet.
TEKTIA pars misericordiae est iniuriam ei
qui nos offendit condonare. Hoc exigitur hoc
verbo; Dimittite: Nam cum sunt muliae mutuae
offensiones, quas si nobis iunicem non condo-
naremus, non posset vlla tranquillitas esse, imo
rumperetur vinculum humanae societatis. Quim
hoc officium sit necessarium omnibus pijs ex
precationis forma, quam Christus nobis prae-
scripsit, facile est iudicare: illic enim iubemur
orare: Dimitte nobis debita nostra, sicut etnos
dimitrimus debitoribus nostris. Hanc adiec-
tionem, sicut et nos dimittimus. debitoribus
nostris, esse summe necessariam docet parabo-
da de debitore decies mille thalentorum Mat-
thaei 38. Simile est, inquit, regnum coelorum
homini regi, qui ponit rationes cum seruis suis.
Quemadmodum enim hic Rex supplici seruo
condonauit rorum debitum, gratis ex mera li-
beralitate: ita Deus Pater confugientibus in
vera poenitentia ad Christum, condonat gra-
tis ex mera liberalitate omnia debita, id est,
eccata. Verum sicut Rex ille seruum ingratum
et durum aduersus conseruos, reuocat ad paoe-
p.565
nam, et quod antea supplicanti condonauit,
iam a contumaci et duro in conscruos repetit:
ita Deus Pater postquam cepit gementes in
gratiam, uult nos imitari suum exemplum be-
nignitate erga proximum, ut ipsi in nos pec-
canti condonemus, idque exemplo Patris coe-
lestis. I
Hic oritur obscura quaestio. Si condonan-
dum estijs, qui nos offenderunt, videtur con-
sequi, quod accusare quemquam ob factam
nobis iniuriam non liceat. Ad hanc quaestio-
nem sic respondeo. Distinguendum est inter
ipsam acculationem, et id quod homines mali
accusationi adijciunt, Accusare quidem per se
non est viciosum: nam Paulus I. Coras. per-
mittit Christianis arbitros et iudicia. Deinde
Euangelium non abolet politicam ordinatio-
nem. Praeterea Deus in suo populo constituit
iudices, qui causam inter fratrem et fratrem
iudicarent, quod sane fieri non fuisset necesse,
nisi licuisset accusare. Certum est igitur quod
accusare per se, mo do laesus quis sit, et iniuria
affectus, non sit interdictum Christianis. Ve-
rum quantum ad id, quod homines accusa-
tioni adijciunt, ut sunt multi viciosi affec-
tus, intemperantia, vlciscendi libido, inimi-
citia, pertinacia et similes, sciendum est quod
isti affectus sint prorsus abijciendi, modo Chri-
p.566
stianus esse velis. Deinde discernendum est inter
cum qui laesit seu rem tuam retinet, et depre-
i catur culpam et restituit quod iniuria tenebat,
l et inter eum qui vel laesit et rem tuam retinet,
et pergit laedere et rem tuam occupare. Vt. illi
deprecanti condones Christi praeceptum et
. charitas suadet: et hunc accuses petendo non
tam vindictam, quam magistratus defensionem,
Christus permittit, et multi sancti suis exem-
, plis confirmant. Est praeterea discernendum
inter eum qui te solum offendit, et eum qui
Deum offendit et Ecclesiam turbat. De illo
intelligendum est Christi praeceptum, non de
hoc. Nam Charitas Dei et proximi requirit,
vt quantum potest, tollas quae cultum De tii-
pediunt, et scandalo sint Ecclesiae. Breuitet
vera fides et charitas satis docebunt quanuo
accusare sit uicium et quando rectem factuin: i
tl QVARTA pars miscricordiae signatur hisce
verbis: Date et dabitur uobis. Hoc praecep-
to exigitur vt indigenti proximo colisilioet
opere adsimus. Consilio quoties illum arecto
aberrare videmus: opere vero alias dando Eles
. mosinam largius, alias mutuando hilariter,
I etiamsi simile oficium ab eo non expectemus.
Nam mutuare cum expectatione alicuius offis
, cij vicisiim praestandi vulgare officium est,
I etiam inter Ethnicos et peccatores, qui on
p.567
dum sunt in familiam Christi per Euangelium
vocati. Hactenus de misericordia, quam ex di-
lectione et Christi mandato debemus proxi-
mo, et de partibus eius quae sunt quatuor, ui-
delicet: benee sentire de proximo: bene de eo-
dem loqui: erranti noxam condonare et indi-
henti, consilio et opere ad esse; nunc breuiter
de secundo loco dicemus.
DE SECVNDO.
Quinque argumentis vtitur Christus in
hac exhortatione ad misericordiam, et ad ea
officia quae sunt praestanda proximo, quae nunc
ordine recensebo..
DPXRIMVM notatur his verbis: Sicut Pater
nester misericors est, Id est, exercendo mise-
ricordiam respicite ad Patrem vestrum coele-
stem: debent enim parentum mores ac facta esse
norma viuendi filijs. Cum ergo videmus Pa-
trem nostrum coelestem summe misericordem
esse, decet ut eius imitemur exemplum. In hoc
argumento plures circumstantiae sunt perpen-
dendae. I. quod Pater noster coelestis sit omni-
potens, nullius indigens, et tamen nobis mise-
ris tantam praestiterit misericordiam. 2. quod
nos simus miseri peccatores.3. quod ille coele-
stis Pater nos ex mera misericordia recipit in
gratiam. 4. quod nos natura filij irae eramus,
Ephe. 2. 5. quod haec sit eius voluntas, v filij
p.568
ipsius effecti paternum imitemur exemplum .s.
vt quemadmodum ille nobis benefecit gratis;
ita et nos alijs gratis praestemus: quod nisife-
cerimus horribiliter peccamiss. 3. contemni-
mus eius mandatum. 2. degeneramus ab ipso.
3.polluimus nos sceleribus quae sunt opera fi-
siorum Sathanae. 4. abijcimus fidem. 5. proxi-
mus noster nostra culpa miser iacet, cuius mi-
seria tangi deberemus. Haec perpendant, qui
Christiani esse volunt.
SECVNDVM argumentum sumitur ab vii-
litate, quae ad nos ipsos venit. Nolite, inquit,
iudicare et non iudicabimini: nolite condemnas
re et non condemnabimini: Dimi: tite et dimit-
tetur vohis: Date et dabitur vobis. Hic partes
illas misericordiae, quas requirit, promissics
nibus suis confirmat. Propositio officijest:
Nolite iudicare. Promissio mercedis seu
confirmatio propositionis est: et non iudiae
cabimini, et sic de alijs. Sensus ergo est. Qui
candide de alijs sentit, is quoque seatier idem si-
bi ab alijs praestari: qui bene de alijs loqui-
tur, idem expectabit ab alijs: qui condonat
benigne, is inueniet facilitatem similem, siis
aliquando offenderit: qui consilio et opere in-
digentibus adest, is vicissim indigens sentiet et
consilum et auxilium, idque me efficiente. Ve-
rum contra: qui male sentit de alijs, idem ex-
p.569
pectabit: qui male loquitur, male audiet: qui
niuriam vindicat, iniuriam patietur: qui negat
consilium et opem indigenti, is quoque indigens
frustra opem ab alijs ex pectabit.
TEeRTIVM argumentum his verbis pro-
ponitur: Nunquid potest caecus caecum du-
tere? Nonne ambo in foueam cadunt: quasi
diceret. Quemadmodum se habet dux caecus
ad caecum ducendum: ita se habet homo male
docens et viuens, ad cos quos doctrina et vita
ducere deberet. Sed quando caecus ducit cae-
cum, uterque in foueam cadit: proinde qui per-
eram docet et male viuit, est alijs et sibi occa-
sio lapsus. Vt igitur hoc malum uitetur, recte
agendum est cum in doctrina tum in moribus.
QXVARTVM argumentum signatur his
uerbis: non est discipulus supra magistrum:
perfectus autem omnis erit, si sit sicut magi-
ster eius. Boni discipuli exemplum sui magi-
stri imitari debent: proinde cum Christiani
sint discipuli Christi, decet ut uita et moribus,
quantum quidem id fieri potest, exprimant.
QVINTVM argumentum petitur a con-
sideratione propriorum erratorum: Quid ui-
des festucam in oculo fratris etc. Festuca in
oculo fratris est erratum fratris leue: trabs in
tuo est erratum magnum. Debet ergo unus-
quisque sua potius uicia considerare, quam alie-
p.570
na, et prius ante suam ianuam, vt dici solet,
purgare. Quod, ut uere faciamus, donet no-
bis Christus, cui cum Patre et spiritu sanc-
to honor et gloria in saecula,
l AMEN.
DOMINICA QVINTA TRI.
NITATIS, LVCAES.
sfaum est autem, cum turba immineret
Iesu, ur audiret uerbum Dei, et ipse sta-
bat iuxta stagnum Genezareth, et uidit duas
naues stantes ad stagnum, piscatores autem
descenderant ex illis, et abluebant retia. In-
gressus autem in unam nauem, quae erar si-
I monis, rogauit eum, ut a terra abducerer pu-
silum. Et sedens docebat de naui turbas. Vt
4 cessauit autem loqui, dixit ad Simonem: Due
- in altum, et laxate retia uestra in capturam.
Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor
per totam noctem laborantes, nihil cepi-
mus, tamen tuo iussu laxabo rete. Et cum hoc
fecissent, concluserunt piscium multitudinem
copiosam. Rumpebatur autem rete corum.
Er annuerant socijs qui erant in alteranaui,
ut uenirent et adiuuarent ipsos, Et uenerunt,
p.571
atque impleuerunt ambas naues, ita ut mer-
gerentur. Quod cum wideret Simon Pe-
trus accidit ad genua Iesu, dicens: Discede a
me Domine, quia homo peccator sum. Stu-
por enim circumdederat eum, et omnes qui
cumillo fuerant, super captu piscium quem
ceperant, similiter autem Iacobum et Iohan-
nem filios ZTebedaei, qui erant socij Simo-
nis. Et ait ad Simonem Iesus: Ne metuas,
posthac homines capies. Et subductis in
terram nauibus, relictis omnibus, sequuri
sunt eum. i H
8i11:
ENARRATIO TEXTVS.
Ceasio huius Euangelij haec fuit; Turba
auida verbi Dei est secuta Christum quo
cunque perrexit, vt ipsum audiret: in quem
cum turba veluti incumberet prae uisendi et
andiendi studio, cogitur nauem Petri ingre-
di, atque ex ea docere turbam. Verum vt suae
doctrinae fidem faciat, iussit eis vt retia dimit-
terent, qui antea conquesti erant se tota illa
nocte frultra laborasse: quod cum fecisfent,
magnam multitudinem piscium ceperunt, adeo
ut ne duo quidem nauigia pisces caperent. Hoc
miraculo confirmati spectatores et doctrinam ei
receperunt, et ipsius diuinam potentia agnouerunt.
p.572
Et cum Petrus miraculo edoctus metueret,
erigitur a Domino et accipit promissionem, ut
postea esset futurus piscator hominum. Haec
est summa praesentis Euangelij, quae eo pertinet,
ut non solum exemplo huius turbae docea-
mur primum quaerendum esse regnum Dei:
verumetiam ut confirmemur de potentia Chris-
sti. Ostendit enim Christus quod habeat cu-
ram suorum, declarat quod nemo quicquam
in sua uocatione prastare posssit, nisi i ipsc labo-
ranti adsit ac operi ueluts manum adhibeat,
quemadmodum dicit: Sine me nihil potestis
facere. Et Psalins ait: Nisi Dominus aedifica-
uerit domum frustra uigilat qui custodit eam.
Loci quatuor:
I. Necesoitas audiendi nerbum Dei
I commendatur in exemplo huius
turbae, quae adeo auide Christun
audiuit.
II. Imago Ecclesiae, doctorum etaudi-
torum uerbi.
III. Miraculum praescns, et eius usus.
III. Exemplum Petri cum in captura
piscium, tm in agnitione Chri-
sti imitandum.
DE PRIMO.
p.573
Factum est autem cum turba irrueret
ad eum, ut ipsum audiret. Exemplum huius
turbae docet Euangelium anide audiendum esi
se. Neque enim adeo auide secuta fuisser haec
turba Christum, nisi eius doctrinam summe
necessariam esse intellexisset. Sequitur ergo
Christum haec turba, non ut ob seruet ipsum:
non ut in uerbis comprehendat2 non ut irri-
deat, quaemadmodum scribae, Pharisaei et Hy-
pocritae fecerunt: sedut audiat verbum Domini
et salutis pane saturetur. Est enim nerbumDei
panis coelestis, cuius dulcedo est supra mel et fa
sQum, ut in Psalmo dicitur. Concurrit igitur
haec turba tanquam famelici ad cum, qui lar-
gam aliquam Eleemosinam distribuit: idque non
immerito. Quemadmodum enim corpus sa-
turatur pane corporeo, quia est corporeum et
ipsum: ita anima pane spirituali, qui est uerbum
Dei, alitur; ipsa enim spiritualis est. Deinde,
ut appetitus cibi est signum sanitatis, et fasti-
dium eiusdem, aegrotantis et languentis cor-
poris indicium est: ita appetitus verbi Dei est
animae bene se habentis signum: et contra, uerbi.
Dei fastidium arguit animae languentis aegri-
tudinem. Imitari ergo nos debemus (si nos
uerbi fastidium capit) eos qui corpore aegro
sunt. Vt enim illi Medicos consulunt, vt dato
pharmaco conualescant, et cibum appetant:
p.574
ita nos (si verbum Dei fastidit et ad illud nau-
seat anima nostra) debemus Christum Medi-
cum quaerere nostris precibus, vr ille animas
nostras sui verbi, hoc est, panis salutaris capa-
ces reddat: ne fame verbi Dei destituti perca-
mus. Verbum enim Dei est cibus coelestis, hoc
est, panis uitae et potus, de quo qui bibit non
sitiet in aeternum Iohan.4.
Caeterum ut cum hac turba possimus esus
rire panem uitae et sitire potum coelestem, co-
gitanda est huius cibi necessitas, qua perspec
ta, nemo non hunc cibum expetat, nisi qui sua
salutem omnino non curat obcaecatus et de-
mentatus a Diabolo.
PRIMA necessitas haec est, quod necesse sit
mori omnem animam, quae ad finem usque de-
stituetur hoc cibo coelesti. Nam primum vitam
consequimur, quando ex verbo fidem concipis
inus. Deinde uerbum est cibus fidei, quo ipsa
alitur et nutritur. Haec necessitas confirmatur
Domini dicto: Qui non crediderit morietur.
Fides enim aliunde non est, quam ex auditu
verbi Roma. 10.
DEINDE sine hoc cibo manet homo sub
ira Dex Qui non credit sinquit Christus) ira
Dei manet super eum.
PRaeTERE A hic cibus est qui confortat
p.575
ad uitam aeternam. Hine Paulus: Euangelium est
potentia omni credenti ad salutem.
POSTREM, vt vno uerbo dicam, uerbum
Dei semen est incorruptibile, sicuti Petrus A-
poitolus docet, quo regignimur et nascimur
per gratiam filij Dei, qui antea propter primo
mm parentum peccatum et nostrum nati era-
mus filij irae. Vt ergo natura nascimur filij irae,
id est, damnationis ad mortem aeternam: 1ta
gratia per semen verbi Dei nascimur filij gra-
tiae, id est, benedictionins ad vitam aeternam.
Qui enim credunt sunt filij Abrahae et haere-
des promissionis. Proinde si salus animae no-
strae: si cuasio mortis, irae Dei, et damnationis:
si di gnitas, qua adoptamur in filios Dei, nos
moueat, simus anidi verbi Dei, illud audiamus
et conscruemus, idque non solum exemplo
huius turbae: verumetiam totius Ecclesiae, quae
nihil magis expetit, quam satiari hoc uerbo
Dei.
DE SECVNDO.
Ascendens Iesus unam nauim, in qua
sedens docuit turbam stantem in littore. His
nerbis pulcherrime pingitur status Ecclesiae
militantis et fluctuantis in hoc mundo: In qua
pictura obseruanda sunt tria. Nauis ipsa: Chri
sts sedens in naui: et turba stans in littore. Nauis
ipsa adumbrat Ecclesia; Christus notat omnes
p.576
sinceros doctores: turba stans in littore signi-
ficat verbi auditores. Iam quemadmodum na-
uis in mari orta tempestate horribiliter con-
cutitur: ita nihil in mundo magis concutitur
quam Ecclesia: id quod totius mundi Historia
docet. Quam tristis fuit concussio huius na-
uis, quando Cain suum fratrem occidit. De-
inde in Sodoma sanctus Loth3 et Abraham in
peregrinationibus suis. Praeterea Ecclesia Dei
quantum est concusa primum in Aegypto, et
Deinde 40. annis, ut taceam de persecutionibus
quas Ecclesia perpessa est omnibus temporib-, sub
iudicibus, sub regibe, in captiuitate sabilonica.
Et vt omittam alia, de nostro tempore dicam,
quantum concutitur Ecclesia ab ijs qui vo-
lunt ciues Ecclesiae uideri: alij haeresibus tan-
quam horrendis tempestatibus ab ipso Diabo-
Io emisiis in eam impetum faciunt. Quid non
Sacramentarij quid non alij sectarij, Anabap-
tistae, libertini faciunt, vt hanc nauiculam Pe-
tri euertant? pontifices eam haereseos condem-
nunt: Iudaei derident: Turca aspernatur: ciui-
lis magistratus apud multos seditionis cam in-
simula: t, quemadmodum in Historia impij
Achab legimus, qui Heliae sanctissimo Pro-
hetae haec verba obiecit: an non is es qui tur-
bas Itacle Quid dicam de noua inuadendi Ec
clesiam ratione, quam ipsi inuenerunt qui
p.577
Euangelici esse et dici volunt? Impie et sacri-
lege bona quae pertinent ad conseruandum
ministerium verbi conuertunt in prophanos
vsus. Atque adeo Sathanas cum omnibus suis
membris in hoc incumbit, ut fluctuantem
Christi Ecclesiam euertat; sed fortior est Chri
stus, quam ut portae inferorum aduersus eam
praeualcant.
Dixi de Ecclesiae fluctuatione: vnde et
quanta sint ministrorum verbi pericula facile
est intelligere. Vt enim Christus in naui sedet:
ita et illi maximam periculorum molem sustis
nent et multi ad grauissima rapiuntur suppli-
cia. At turba stat in littore, hoc est, maxima
pars auditorum sunt extra periculum: nam
cum oritur aliqua tempestas, vel se occultant,
vel prorsus discedunt. Haec sint breuiter de
concussione Ecclesiae dicta.
DE TERTIO.
Et dixit Dominus ad Simonem: Duc
in altumet dimitte retia ad capturam. Tunc
respondens Simon, ait illi: Magister per to-
tam noctem laborantes nihil cepimus, ruo
tamen iussu laxabo rete. Et cum hoc fecissent
concluserunt multitudinem copiosam etc.
Haec descriptio miraculi est. Petrus desperans
KKK
de piscibus, iussu Christi dimittit rete et cepit
p.578
copiosam multitudinem, ita ut duo nauigia
cos ferre non potuerint. Etsi autem hoc mira-
culum aeditum est cum ad confirmandam doc-
trinam Christi, tum ad fidem spectatorum ro-
borandam: tamen suo quodam modo ad nos
quoque pertinet. Nam quidquid praescriptum
est in nostram doctrinam praescriptum est, ut
per patientiam et consolationem seripturarum
spem habeamus. Dicam itaque quomodo nobis
seruiat praesens miraculum. sl
PRIMVM certificabit nos hoc miraculum
de ucritate Enangelij. estenim veluti authen-
ticum sigillum, quo Deus Pater Euange-
lium filijsui obsignat. Nam quidquid mira-
culorum Christus, Prophetae, Apostoli vn-
quam aediderunt, eo spectat, ut doctrinam con
firmet. Ita et in Marco et in Epistola ad He-
braeos legimus. Marcus ait cap. 16. Dominus
cooperatus est Apostolis et confirmabat ver-
bum sequentibus signis. Ad Hebraeos.. Doc-
trina salutis confirmata est Deo contestante
signis et prodigiis, et varijs efficacijs, et Spiri-
tus sancti distributionibus.
SECYNDO hoc praesens miraculum con-
uincit quod Christus non solum sit hominum
terraeque Dominus: sed etium maris: vnde fides
nostra hanc concipiet fiduciam, ut statuat ni-
hil vel in terra, vel inmari posse huic potenti
p.579
Domino resistere, quin possit suos potenter
ab omni periculo eripere: sicuti lonam Pro-
phetam ex ore Ceti eripuit sua diuina virtute.
Non est igitur quod formidemus vel Diabo-
lorum, uel hominum, vel maris crudelitatem:
modo viua fide in Christum recumbamus.
Vnde Iohannes: haec est victoria, quae vincis
mundunm fides vestra.
Ad haec docet praesens miraculum, vnde
labotris nostri benedictio et incrementum rerum
proueniar. Petrus tota nocte la borauerat, sed
frustra. Quares quia benedictionem ex sua in-
dultria et non ex fonte benedictionis Christo
qooaesiuit: Verum postquam iussu Christi sol-
uit retia, cepit magnam piscium multitudi-
neem: quo docemur quod omnis benedictio ex
verboo Christi pendeat. Contra hoc peccant
quatuor genera hominum.
PRIMVM. increduli, qui existimant om-
nem benedictionem penderc ex proprio labo-
re, aduersus quorum stulticiam Dauid ceci-
nit Psalmum: Nisi Dominus aedificauerit
domum, frustra vigilat qui custodit eam
DEIND E impij, qui ex usuris et malis
artibus, hoc est, exbenedictione Sathanae pu-
tant rerum et substantiarum prouenire inere-
meta;et profecto multi videntur inde ditescere.
p.580
Sed contra Salomon dicit: Benedictio Domi
ni diuites facit. Neque enim statim aliquis recte
diues dicitur, quum multa possideat. Aliud est
pan is: aliud robur panis. Multi panem habent,
et alia bona: quorum alij ijs vti non possunt:
alij ijs ad luxum et superbiam abutuntur alij
inde se quotidie ingurgitant: alijs sunt instru-
menta libidinum, et tyrannidis exercendae.
Qualis, quaeso, haec est benedictio? Contra,
pius qui mediocres habet faculates, suis rebus
vtitur in gloriam Dei, subsidium aliorum, et
praedicat datorem bona conscientia.
TEaexrIVM genus hominum, qui hic pec
cant, eorum est, qui postquam andiuetuntex
benedictione Domini rerum incrementa esse,
fiunt remissiores, et negligunt suae vocationis
laborem, cum Dauid in Psalmo contra dicat:
Beatus vir qui timet Dominum et in manda-
tis volet nimis: labores manuum tuarum mam-
ducabis: Beatus es et bene vibi erit. Hi Dauid
rerum ordinem praescribit agendi. Primo loco
est timor Dei.2. desiderium et summa uoluptas
in Dei mandato. 3. labores vocationis com-
mendantur4. additur promissio: et bene tibi
erit. Hanc regulam si multi sequerentur ho-
die, sentirent Domini benedictionem.
QVARTVM genus hic peccantium, eo-
rum est, quinec Deum inuocant, quando tius
p.581
benedictione vtuntur: nec eius auxilium im, /
plorant; nec agunt ipsi gratias pro sua bene-
dictione.
Discamus ergo hic ex praesenti miraculo
et laborandum esse, et laboris successum et be-
nedictionem a solo Deo essc in quocunque sta-
tualiquis fuerit. Si quis praesit alijs ut magi-
stratus; praesectus, paterfamilias, ita cogitet:
laborem strenue in timore Dei: Deum colam,
et inuocem, ut meis laboribus adsit. Colonus
quando arat suum agrum, quando seminat,
quando conuchit in hoream, Deum habeat prae
eculis, sciat omnem benedictionem aDomino
tsse, illo inuocet, ut sibi laboranti adesse uelit,
et benedictionem suam largiri. Ita etiam con-
cionator fatiat, doceat, admoneat, exhortetur:
sed iussu Christi in timore Dei. Sed obijces
forta: ego officium facio, colo agros, praedico
Euangelium, instituo familiam, sed frustra.
Nullum habet successum mea industria. Disce
hica Petro quid tibi desit. Petrus laborauit
frustra, donec assumpsit Christum in nauem
secum. Proinde tu exemplo Petri credito Chri
sto, noli remissus esse, sed in nomine Christi
laborato et videbis benedictionem Domini.
Sed uideo (ais) pessimos quosque fortuna-
tissimos esse, et contra pios saepe video miser-
p.582
rimos. Respondeo? Respice finem. Quare hoc
responsum Dauidis, quod est in Psalmo 30.bb
serua. Vidi (inquit) impium fortem et viriscen
tem, instar lauri viridis, et transiui et eccenon
fuit, et quaesiui eum et non est inuentus: ta
omnis gloria impiorum est veluti fumus per-
transiens. Contra, qui timet Dominum hon
commouebitur in aeternum. Exempla habe-
mus. Vbi quaeso nunc sunt gigantes illi glo-
riosi? absorpti sunt diluuio. Vbi diues epulo?
in tormentis racet. Contra, vbi Abrahame Vbi
Dauid? Vbi pauper Lazarus? In coelo, ubi veta
beatitudine fruuntur: horum exempla imite-
mur. I
DE QVARTO.
Quod cum uideret Simon, prociditad
genua Iesu dicens: exi a me Domine, quia
homo peccator sum. Hic vide quid Petro
et socijs eius acciderit ex ista piscium captura.
Petrus timet horribiliter et iubet Christum a
se exire. Quide an non potius debuisset dicere:
mane apud me Domine, ut foelix sit noblspi-
scatura? Petrus ut se peccatorem miserum:
Ita Christum ex miraculo iustum et diuina po.
tentia praeditum agnoscit. Quare et ipse ad
genua procumbit. Cupiunt quidem homines
Dei praesentiam, sed mox ubi adesse intelligi-
tur, conscientia eos reos peccati peragente, fu-
p.583
giunt et timent donec diuina uoce eriguntur
et sentiunt contra peccati conscientiam con-
solationem: quemadmodum hic Dominus ti-
mentem erigit dicens: Noli timere, ab hoc
tempore homines capies. Hic non solum eri-
git Petrum, verumetiam eum eligit in Apo-
stolum, ut suo tempore verbo praedicationis
homines capiat. Nam vt pisces reticulo: ita
homines verbo praedicationis capiuntur, et de
mari peccatorum in Ecclesiam Christi colli-
guntur, non vt moriantur: sed ut aeternum
beati viuant per Christum Iesum Dominum
nostrum, cui honor, laus et potentia
in saecula saeculorum,
AMEN.
DOMINICA SEXTA TRINI-
TATIS, MATTH.;.
INXIco uobis: Nisi abundauerit uestra iu-
Astitia plus quam scribarum et Pharisaeo-
rum, non potestis ingredi in regnum coelo-
rum Audistis, quod dictum sit ueteribus,
Non occides: quisuuis autem occiderit, obs
noxius erit iudicio. At ego dico uobis, quad
quisquis irascitur fratri suo temere, obno-
xius erit iudicio Quicunque uero dixerit
seatri suo, Racha, obnoxius erit concilio.
p.584
Quisquis autem dixerit, fatue, obnoxius erit
gehennae incendio. Itaque si obtuleris munus
tuumadaram, etillic recordatus fueris, quod
frater tuus habear aliquid aduersum te, telin
queillic munus tuum coram altari, et abi,
prius concilieris fratrituo, et tum ueniens
offer munus tuum. Habeto benaeauolentiam
cum aduersario tuo cito, dumes in uia cum
illo, ne quando re tradat aduersarius iudici,
etqiudex te tradat ministro, et in carcerem
conijciaris. Amendico tiui, non exibis illioc,
donec persolueris extremum quadrantem.
219
ENARRATIO TEXTV.
HE textus est pars concionis, quam habuit
Christus in monte ad discipulos, quos re.
cens elegerat, in qua, utsummatim dicam, cos
docet quod non soluendae legis gratia vene-
rit: sed implendae. Et quoniam Pharisaei legis
interpretes peruerse et male legem Dei inter-
pretati sunt, Christus corum errorem corrigit
ac legem interpretatur. Illi cnim legis doctri-
nam ad externa facta pertinere putarunt: con-
tra, Christus ad intimos animorum recessus
cam pertinere conuincit. Deinde praescribit.
Christus in eadem concione formam Eleemo:
sinae dandae, ieiunij rationem, et precandi mo-
p.585
dum. Quae omnia eo spectant, ut homines in-
telligant, quim procul absint a legis Dei per-
fectione, et quam necessarius fuerit Christi
aduentus, in quem omnis qui credit, vindica
tura iure legis et damnationis. Haec sint dicta
de summa concionis Christi quam habuit in
monte. Verum particula eius concionis, quae
hoct die in Ecclesia proponitur, sicuti audiuistis
reprehendit Pharisaicam iusticiam, et proposi-
to legis quinto praecepto, ostendit quantum
aberrarunt in interpretando legem Pharisri.
Nam ut hi putarunt satis esse hominem manu
non occidere: ita Christus non solum reos hu-
ius legis pronunciat, qui homicidium externum
committunt: verumetiam omnes qui cogi-
tant aliquid aduersus proximum, sicuti mox
audiemus..
Loci duo:
D:. triplici iusticia, Pharisaica, lega-
Ii et Christiana.
-29
Explicatio praecepti quinti.
II.
DEPRIMO.
Nisi abundauerit iusticia vestra plusquam
Seribarum et Pharisaeorum non intrabitis in
regnum coelorum. Vthaec rite intelligamus,
necesse est dicere de triplici iusticia: de Phari-
p.586
saica, quam Christus hic reprehendit: de legali
iusticia, quam Deus sua voce nobis commen
dat: et de Christiana iusticia, qua sola consisti-
mus coram Deo.
Pharisaica iusticia describitur Matth. is.
Cuius descriptionis haec sunt peculiaria capi-
ta. PRINVM accusant Christum: tantum abest,
ut eumr edemptorem agnoscant. DEINDES,
omnia faciunt in hoc, ut spectentur ab homi-
nibus: sunt Hypocritae, apparent foris religiosi
et sancti: cum interim sint hostes Dei et om-
nium piorum, quos ut rabiosi canes insectan-
tur. Tvn, irrita faciunt praecepta Dei, propter
traditiones hominum. Nam in locum praeceps
torum Dei substituunt mandata hominum, ut
Deus illis colatur, uelit nolit. Haec. maxima
contumacia in Deum est. Nam hic non solum
contemnitur Deus, et plus tribuitur humanae
stulticiae, quam sopientiae Dei: verum etian
traditionibus humanis studium pietatis erga
Deum abolitur, et opera charitatis extirpans
tur. Ap naec, appropinquant Deo labijs et
cor eorum longe est ab illo. Pr ae TERNM, di-
cuntur comedere domos uiduarum, dum eas
sub sanctimoniae specie auarc adse pertrahut.
HVC ACCEDIT, amant primos accubitus,
qua re notatur corum superbia. PosTREMO,
glaudunt r cgn ium coelorum ante homines dum
p.587
falsa interpretatione legis homines a fide Chri
sti abstrahunt. Breuiter sunt similes sepulchris
dealbatis, ut Christus ait: foris enim apparent
sancti, intus vero scatent impuris affectibus.
Exemplum habemus in Pharisaeo qui ascendir
in templum cum publicano, qui non solum
gloriatus est de suis bonis operibus, it iunio et
decimis: verumetiam proximo suo detraxit:
ita aperte totam legem Dei primam et secun-
dam tabulam transgressus, et nihilominus pu-
tauit se iustum, et suis operibus meruisse coelum.
Ex his quae hactenus dicta sunt, hanc iusticiae
Pharisaicae descriptionem possumus colligere.
Tusticia Pharisaica consistit in externis moribus,
nacans timore Dei et fide in Deum, quae ut a neo
pro suis operibus coelum expectat: ita ab homi-
nibus larua fictae sanctitatis landem venatur.
Nonest igitur mirum, quod Christus dicat: Nisi
abundauerit iusticia uestra plusquam scriba-
rum et Pharisaeorum, non ingrediemini in regnum
coelorum. Haec sint dicta de Pharisaica iusticia:
iam de legali iusticia pauca dicamus.
De legali iuiticia quatuor dicam. 1. Quid sit.
2. An quisquam iustificetur lege. 3. Quis sit
usus legis. 4. Quomodo lex credentibus in
Christum sit abrogata.
Iusticia legalis est obedientia perfecta, pura
et perpetua erga legem Det seu est perpetua et
p.588
perfecta dilectio Dei et proximi. Ita enim lex
dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde, ex tota anima, ex omnibus viribus, et
roximum tuum sicuri te ipsum. Neque enim
le Dei, quae est regula iusticiae legalis, requirit
externam obedientiam tantum: sed ab omni
homine requirit perfectam, puram et perpetua
obedientia erga Deum, et simul promitrit vi-
tam et salutem obedientibus, et comminatur
mortem aeternam hanc obedientiam non prae-
stantibus. Non est contenta externa laruas sed
requirit cor purum, affectus congruentes cum
lege Dei, voluntatem promptitsimam ergi
Deum. Deinde in omnibus uiribus, interiori-
bus et exterioribus plenam et perpetua' har-
moniam congruentem ad voluntarem Dei.
Huiusmodi iusticiam a lege requiiri patet ex
interpretatione Christi, et ex illo Pauli dicto:
lex est spiritualis, ego autem carnalis: requirit
ergo spiritualem obedientiam.
Habemus qualis sit legis itsticia: iamsecun
do loco quaeritur, an ullus in toto humano
genere hac legali iusticia possit iustificari. Ad
quam quaestionem sim pliciter respondeo, quod
nemo unquam post lapsum Adae extiterit prae-
ter solum Christum, qui legis obedicitia est
iustus factus coram Deo, id quod quatuor ra-
tionibus confirmabo.
p.589
PRIMA: Natura humana est impura et
peccati contagione faedata, non ergo magis
potest producere puram obedientiam erga
Deum, quam turbulentus et faedatus fons pro
ducat puram et limpidam aquam: et quam ar-
bor putrida bonos fructus producat. Vnde le-
saias 64. clamat omnem iusticiam nostram esse
similem impurissimo panrio.
SECVNDA: Omnes homines experiun-
tur obedientiam, quam praestant erga legem
Dei, habere quatuor conditiones cum lege Dei
pugnantes. Primum enim hominum obedien-
tia est temporanea, sed lex Dei requirit per-
petuam. Deinde est contaminata. Impurum
enim est cor hominis, vnde proficiscitur. Ter-
tio est impersecta. Non enim praestatur iuxta
exactam legis regulam. Quarto est fucata ma-
lis opinionibus. l
TeRTIA: Scriptura diserte pronunciat
nullum iustum esse lege, ne unum quidem. Et
Dauid inquit: si iniquitates obseruaueris Do,
mine, quis sustinebit. stem: non iustificabitur in
conspectu tuo (scilicet per opera legis) ullus
homo. I I
QVARTA: Si iustificari possent homines
aex operibus legis, non opus haberemus insticia
Christi. Hinc Paulus Gal. 2. Si ex operibus est
justicia, Christus frustra mortuus est. Est enim
p.590
ille mortuus propter peccata nostra et excita-
tus propter iustificationem nostri. Hinc iam
patet quod nullus habeat eam iusticiam quam
lex requirit.
Iam sequitur tertia quastio de ust keii.
quis sit. Vsus legis diuinae est triplex; scilicet
externus, internus, et spiritualis. Externus
pertinet ad hunc externum hominem, vt 2
neste in hac vita uiuamus, quem usum habei
communem cum ciuilibus et humanis, legi-
bus. Internus pertinet ad veterem hominem:
nam nobis lex reuelat iram Dei monstrato pec
cato. Spiritualis usus pertinet ad nouuin hos
minem, ut fide inchoemus obedientiam Deo
praestare secundum suam legem, quantum qu-
dem fieri potest in hac corruptione, quae obe-.
dientia Deo grata est propter fidem in Chri-
stum.
Sequitur quarta quaestio. Cum enim pia
mens audit legem pronunciare maledictos
omnes qui non praestant legirperfectam obe-
dientiam, incipit legis sententiam meruete.
Hic proinde sciendum est, quod Dei lex fit pijs
abrogata et prorsus abolita,: quantum qui-
dem ad maledictionem attinet. Christus enim
maledictionem legis in se pro nobis, modo in
Chnistum credimus, recepit. Vnde Paulus:
p.591
Christus factus est pro nobis maledictum. Et
Iohan. 3. Omnis qui non credit in filium, ira
Dei manet super cum. Et in Epistola: sanguis
Iesu Christi emundat nos ab omni iniquitate,
id est, amaledictione quae nobis pro iniquitate
nostra deberetur. Atque ita habemus breuiter
dictum, quaenam sit egalis iusticia: quod legis
operibus nemo iustificetur: Quis sit legis usus:
et quatenus lex Dei abrogata sit: Nunc de iu-
sticiae Christiana pauca dicenda sunt, vt in-
telligamus qua in re Pharisaicae praefcrenda
sit., I
que Tusticia Christiana est obedientia Christi
cfeentiimputata. lustus enim Euangelice is
dicitur, cui Deus peccata condonat, et impu-
tat susticiam filij sui, et acceptat gratis ad ui-
tum aettrnam. Quicunquie enim credit in
CHRYSTVM, dum a reo fit non reus, et ab
iniusto sit iustus ab CHRISTI iusticiam sibi
impuiatam, dicitur iustificari. Quod autem
iusticia Ghristi imputetur credenti, probatur
multis scripturae dictis. Qui credit in cum, qui
iustificat impium, imputatur fides eius ad iu-
sticiam, Et Rom. cap.5. Quemadmodum in-
obedientia. vnius hominis multi constituti,
sunt peccatores: ita obedientia vnius Iesu
Christi multi constituentur iusti, 2. Cor.5. Ea
qui non nouit peccatum, fecit peccatum, vt nos
p.592
fieremus iusticia Dei in ipso. Quod autem ad
hanc Euangelicam iusticiam non requirantur
operalegis, probant multa testimonia: Rom.3.
Arbitramur hominem fide iustificari absque
operibus legis. Et Gal.2.scimus quod non iu-
stisicetur homo ex operibus legis, sed ex fide
Iesu Christi, et nos in Christum sesum credi-
dimus, ut iustificaremur ex fide. et non ex ope-
H ribus legis. Hinc iam concluditur, quod iustis
. ficatio Christiana sit credentis personae in Chri
stum absolutio a peccato, imputatio iusticiae
Christi, et acceptatio ad vitam aeternam gratis
propter Christum.
Haec breuiter sint dicta de triplici iusticia:
nunc pauca addam de discrimine: et primum
I dicam quomodo Christiana iusticia differata
li legali iusticia. Deinde quomodo a Pharisaica.
PRINVM ergo discrimen inter legalem
iuticiam et Christianam est, quod legalis ex
operibus legis sit: Euangelica vero sine operi-
bus legis. Sae CVNDVM, quod legalis fit ope-
rantis, et Euangelica sit credentis. TERTIV,
quod legalis non imputetur gratis, sed sit ex
merito propriae obedientiae: Euangelica vere
impuretur sine merito propriae obedientis.
QVARTVM, quod legalis sit formalis, vt quae
ex iustis actionibus hominis formetur: Euan-
gelica vero imputatiua sit, cum iustae Christi
p.593
actiones credenti imputantur. Proinde iustifica-
ri dicitur legaliter, qui ab iniusto fit iustus, ob
suam iusticiam et legis impletionem, iuxta il-
lud: Qui fecerit ea homo viuet in cis: Sed Eu-
ang-lice iustificari dicitur, qui a reo fit non
reus ob iusticiam Chrisj, quae fide apprehen-
ditur. susticia legalis est perfecta obedientia
hominis erga legem Dei: sed Christiana seu
Euangelica insticia est obedientia Iesu Christi,
imputata credenti. lustus legaliter est qui iuste
agit iuxta legis sententiam: fed instus Euange-
lice dicitur, cui Deus peccatum condonat,
imputat iusticiam Christi et acceptat ad vitam
aeternam gratis propter Christum. ustisica-
tio legalis est approbatio hominis coram peo
ob integritatem et perfectionem sux obedien
tiae erga legem Dei: sed rustificatio Christiana
scu Euangelica, est approbatio hominis coram
Deo ob integritatem et perfectionem obedien
tiae Christi erga Deum Patrem.
Habemus discrumen inter insticiam Chri-
stianam et legalem: nunc videamus, quomodo
Christiana iusticia Pharisaicam iusticiam ex-
cedat. Excedit autem Christiana iusticia Pha-
risaicam his quatuor. Causa: qualitate: effectu:.
fine. Causa Christianae iusticiae est Deus, Chri
sti meritum et fides apprehendens oblarum
beneficium: sed causa Pharisaicae iusticiae est
p.594
Hypocrisis hominis, ignorantia iusticiae Dei
etpexterna traditionum humanarum obsctua-
tio. Qualitas iusticiae Christianae est in Chrifto,
obedientia et impletio legis: sed iusticiae Phaal
risaicae qualitas externa tantum larua aest fictae.
et mentitae sanctimoniae. Effectus iusticiae ChrD
stianae est nouitas spiritus, timor Dei, vera piea
tas, inuocatio, vers humilitas, patientia 8s ina
choata obedientia erga legem Dei, adeo quo
fide iustificarus homo, nihil magis in votis
habeat, quam ut Deo obtemperet2 breuiter
summa eius voluptas in lege Domini est, poste
quam scit damnationem sublatam esse Christi
merito: sed iusticiae Pharisaicae cffectus, est su-
perbia, gloriatio coram Deo, superstitio; cons
temptus proximi, breuiter talis est fructus, qu
lis arbor. Non enim potest mala arbor bonum
fructum facere. Finis iusticiae Christianaexaest
habere pacem cum Deo, accessum ad Deui;
gloriam Deo tiibuere, et tanderis vitam aerer-
nam consequi gratis propter Christun: sed
finis Pharisaicae iusticiae est sibi apsi laudem
tribuere, Deo eripere, et apud homines glob
riari, quam tandem sequetur horribilis poena)
nisi fat ad Dominum conuersio. Haec iam sint
dicta de triplici iusticia et earum differentijs
quas tenere admodum vtile est
p.595
DE SECVNDO.
Quintum praeceptum, non occides, inter-
pretatur Dominus, ut Pharisaeorum falsam
intergretationem confutet. llli tantum puta-
ucfunt externum homicidium prohiberi: at
Christus penitius legem introspicit, et tria alia
addit praeter externum homicidium. Audiui-
stis (inquit) quod dictum sit antiquis: non
occides; quisquis aeutem occiderit tenebitur
iudicio, id est, quicunque heminem occiderit
reus erit coram iudicio: loquitur enim hic de
eiterno homicidio et eius poena, quae est dam-
natio ciuilis per legem. ludicium dicebatur in
quo Triumuiri sedebant, quando causarum di-
iudicatio erat facilis. Qui enim externum ho-
micidium manu perpetrauit, sententia legis
reus erat mortis, quam sententiam pauci po-
tuerunt pronunciare. Hie tantum loquitur de
iudicio humano ex legis sententia. Iudicium
enim spirituale satis notum fuit, quod erat
inaledictio Sequitur interpretatio I
VAt ego dico uohis: Qui irascitur fratri
suo reus estiudicio. Hic iram ponit inter ge-
nera homicidij. Hanc prohiberi quinto prae-
cepto non animaduerterunt Pharisaei. Quare
dicit: at ego dico uobis. Quasi diceret, Pha-
risaei uolunt, quod lolus is violet quintum prae-
ceptum, qui manu fua occidit hominem: sed ego
p.596
dico uobis, quod plus requirat istaler. Nam
Prohibet etiam iram quaenon proficisciturex
iusta causa et tendit ad bonum finem.
Deinde addit et aliud peccarism quinti
praecepti: et quicumque dixerit fratri sun Ra-
cha, id est, qui ullo signo significat proximi con-
temptum est reus coram concilio. Praetereaa
qui dixerit fratri suo fatuc, reus est gehennae,
id est, qui conuicijs et contumelijs obruerit
Proximum, reus est legis diuinae, atque adeb obs
noxius poenis inferni. Breuiter quinto prae-
cepto prohibentur. 1. omnia cogitata) quibus
male de proximo cogitamus. 2. omnia sigha
contemptus proximi. 3. omnia dicta acerba in
proximum, ut conuicia, ludibria. 4.extemum
homicidium: Et contra, omnia operaman-
dantur quae cum his pugnant, ut candide iudi-
care de proximo, signis ostendere candorem
erga proximum, bene loqui proximo, et eius
personam defendere et tueri aduersus iniuriam.
Caererum vt Christus ostendat, quam sitnecess
farius amor proximi, et quam sit pernitiosa in
iuria, qua proximus afficitur; tuo. consilia,
quae argumenta continent duo; proponiti e
Vnum sumitur a damno, in quod meuriit
homo iniurius proximo coram iudicio diui-
no. Alterum, a damno, in quod incidit coram
judicio humano, qui proximum laesit, - P
p.597
Prius sic habet: Si obtuleris munus tuum
ad altare etc. Proponit exemplum, quod con-
uenichat isti tempori et sti populo, stante Re-
publica Mosis. Est autem dicti huius haec sen-
tentia. Deus non iudicat tuum munus sibi
gratum et acceptum, si fratrem tuum odis:
foc est, fhullus cultus Deo est acceptus, qui ab
aeo praestatur, qui charitate erga proximum est
vacuus. Sed quae est huius Regulae ratio? Deo
mihilgratum est, quod ab eius hoste profici-
scitur, [gr.]. Iam
amtem Iohannes ait: Qui dicit, diligo Deum,
Aetgdit fratrem, mendax est. Nam dilectionis
Dei fructus perpetuus et naturalis est dilectio
proximi. Qui (ait Dominus) diligit me, scruat
Anandata mea. Vbi ergo fructus hic non adest,
arborem quoque abesse certum est. Quicunque
ergo proximum non diligit, frustra Deo sacri-
ficium offert.
ae3Qratio in scriptura sacrificium est: sed
frustra oras si odis proximum. Gratiarumac-
tiones sunt vituli labrorum, quos si vis Deo
placere, reconciliare prius cum proximo, et
postea ex fide offerto. Crux est sacrificium mo-
do fide temperata fuerit. Nam sine fide estiu-
stum peccati supplicium. Sabathismus est Deo
gratus cultus: sed contaminatur proximi odio.
Eleemosyna in scriptura dicitur sacrificium
p.598
boni odoris: sed Paulus dicit: Si insumpsers
totam substantiam i in pauperes et charitatem
non habeam, nihil sum. Atque ita de omni ope-
re, quod Deus requirit, iudicandum est. Hiae
vnusqui sque se ipsum examiner, et noum adhi-
beat dolosam stateram. 9by
SSOVNDVM sic habet: Habet bene-
uolensiam cum fratre tuo, cum adhuc ini ini
es etc. Qui offendit et Ixdit proximutn incit:
ritin manus magistratus, et conijcier? t incar-
cerem, vnde non eximetur, donec pro damno
satisfecerit. Quare ne hoc fiat, mature tibi re-
conciliandus est proximus. Cum itaque si sine
charitate et frustra Deum colis, et in pericu-
lum coram Magistratu incidis, consultum est
vt sis proximo charus. Huc accedit sententia
Dei: Iudicium absque misericordia sen tiet, qui
non fecit miscricordiam: huc parabola perti-
net de debitore, cui Dominus condonauit to-
tum debitum etc.
Caeterum Papistae ex hoc loco si mpot
gatorium extruunt, de quo hodie in
plis concionantur: Quibus respondeo.
I. In his verbis nulla fit. mentio purgato-
rij: sed carceris, in quem conijcitur
tratu, ui proximum laesit.
2, Quia confugiuntad allegoriam; sciant
p.599
se infirmo niti fundamento. Primum enim nulla
allegoria est recipienda nisi quae expresso ver-
bo confirmari potest. 2. nulla allegoria quae
pugnat cum Analogia fidei est probanda. 3.
nulla allegoria, in qua vel est aliquid absurdi,
vel ex qua aliquid absurdi sequitur, est admit-
tenda. Huic proinde praecepto cum nullus sa-
tis facere possit, agamus poenitentiam, con-
fugiamus ad Christum, et deinde conemur
Deo iuxta hoc praeceptum obedire quan-
tum fieri potest per auxilium Chris
sti, cui gloria in scula
saeculorum,
Aunn.
a *
DOMINICA SEPTIMA TRI-
NXITATIS, EVANGRLIXM
MasRCIS.
-Ndiebus illis, cum turba admodum mul-
Ltaesset, nec haberent quod manducarent,
accersitis ad se Iesus discipulis suis, ait illis:
misericordia tangor erga turbam, quia iam
triduo manent apud me, nec habent quod
edsant, et si dimisero eos ieiunos in domum
suam, deficient in uia. Quidam enim ex eis e
longinquo uenerant, Et responderunt ei di-
p.600
scipuli sui: Vnde istos quis poterit hic satiate
panibus in solitudine? Et interrogauit eo t:
Quot panes habetis? Illi uero dixerunt, Seps
tem. Et praecepit turbae discumbere superi
terram. Et acceptis septem panibus, cum gra-
tias egisset, fregit, deditque discipulis suis ut
apponerent. Et apposuerunt turbae. Et has
bebant pisciculos paucos, et cum benedixisa
set, iussit apponi et hos. Comederunt autem
et saturati sunt, ac sustulerunt, quae super
fuerant, fragmentorum septem sportas. Erant
autem qui comederunt ferme quatuo: mil-
le, et dimisit illos. I
ENARRATIO TEXTVS.
KKK
H. anni tempore proponitur istudaet-
angelium, quia est messis: idque ideo fitad
moneamur, quod fruges et fructus terrae genti
rentur Dei benedictione: vnde admonebimut
gratitudinis erga Deum pro isto munere. Sta-
tuere igitur absque omni dubitatione debemus;
quod Beus terrae nascentia nobis largiatyr;ad
huius vitae sustentationem, quibus rencrehies
vti debemus tanquam donis, Dei manuhobis
porrectis et datis, idque iu Dei gloriam, proxi-
mi utilitatem et status noltri sustentationem.
Porro summa Euangelijest, quod praeterquars
p.601
quod Christus hoe miracnlo probet se verum
Messiam esse, praeditum diuina potentia, etiam
ostendat se habere curam eorum, qui se sequun
tur, iuxta promise ionem ipsius; Quaerite ri-
mum regnum Dei et iusticiam eius et reliqua
adijcientur vobis.
au Loci tres: I
.I., nSors corum qui Christum sequun-
7 tur in hac vita. IM
II.. Affectus Christi erga cos quise se-
Ae1 quuntur.
IL.uRecta vtendi Dei donis ratio,
DE PRIMO.
Cuni turbamalta esset nec haberse quod
ederet et. In hac turba tan quam in tabula
ostenditur nobis qualisnam sit sors eorum, qui
Christum sequuntur in hoc mundo. Per mul-
tas enimtribulationes ad regni cxlestis polses-s
fionem peruenire oportet. Hec turba venit in
desertum, ubi non est panis: sed fames, pericu-
lum;mors.Eandem fortunam experientur om
nes; qui Shristam sequi volunt: ideo non fru-
str Chistus iubet, vt qui velit suus discipu-
lus esse, abneget semetipsum, collat crucem
suan et se sequatur. Et Paulus: omaes qui vo-
lunt pie in Christo viuere persicationem pa-
tientur. Verum, sit Deo gloria, sors tamen no-
p.602
stra melior est, quam eorum qui in mundo beati
videntur. Nam finis et exitus erit laetus: ideg
Christus ait: Beati qui lugent, quia consola-
tionem accipient. 1
Sed quae causa est, quod discipuli. Christi
in hoc mundo affligantur, hoc mirum non
sst. Quod praecessit in capite, sequetur in
membris, donec hic mundus steteris: idque
ideo quia sunt in deserto, hoc est, in mundo
inter membra Sathanae: quae Christum et
eius membra ferre non possunt. Id quod
olim praedictum fuit; Semen scrpentis mor-
debit calcaneum seminis mulieris: hoo eft, Si-
than cum suo semine persequetur. Chrissum.
et eius membra. Nam vbi Sathan uidit crescs;
te Christi regnum et suum destrui; fremis, et
irascitur, et tanquam saucius leo insurgitalae
uersus oues Chriiti, ut eas deuoret., Hog esb
quod Petrus dicit: Diabolus tanquam Leo ru-
giens circumit quaerens quem denorst. Lo
enim amissis catulis et praeterea famelicus, is
quaeuis quae ei obuiam fiunt insurgit, ut va-
stet, deuoret et perdar. Simile studium estsa-
thanae, quando vidit se suos catulos amitiere,
id est, eos, qui prius fuerunt sub eius potesta-
te, conuerti ad Christum, armatisuos satelli-
tes aduersus Ecclesium, ut alij eam oppug-ae
nent Hypocrisi, alij Sophistica, alij tyrannide;
p.603
alij scandalis et schismatibus: quemadmo-
dum omnibus temporibus fecerat, et hodie
non cessat: et si aliud non potest, conatur eam
fame necare in delerto. Verum Christus con-
tra, regnum quod suo sibi acquisiuit sanguine
fortiter tuetur, dat Spiritum lanctum, dat pa-
nem, excitat pios Doctores, qui pabulo coele-
sti eam pascant, et in medijs periculis adest
opitulator, quemadmodum hoc praesenti fac-
to declatar: vsque adeo furiosus Sathan et ra-
biosi hostes Ecclesiae non praeualebunt aduer-
sus eam: Nam ipse excubias agit super Eccle-
siam, et cam strenue tuetur. Nec est quod quise
quam aliter existimet Christum hodie affectum
esse erga suam Ecclesiam, quam fuit erga hanc
turbam: Tametsi enim non semper Ecclesiam
suam visibilibus miraculis defendit: tamen
spiritualiter, inuisibiliterque non minora mira-
cula hodie aedit in gabernanda Ecclesia. Non
est enim personarum apud ipsum respectus,
sed fidei et bonae causae. An non magnum mi-
raculum est, quod illum vnicum virum bea-
tum Luctherum, Sathan et totus mundus
aduersus ipsum armati, non potuerint pi-
lum capitis eius mouere? An non mag-
num miraculum est hodie, quod pontifex
cum slorentissima mundi parte non possit
EcCrLaes na uabulere? Conatur quidem
p.604
Papa cursum Euangelij slumine sanguinis mar
tyrum impedire, sed quo plures occiderit, 'eo
plures quasi ex corum sanguinc nascuntur, si
cuti in Hispania et Gallia hodie videre est..
Muniamus ergo nos contra furores Sa-
thanae et potissimum contra scandalum de-
formitatis et paupertatis Ecclesiae: nec deficias
mus a Christo propter vlla terriculamenti
Sathanae: nec abijciamus confessionem, etiamsi
famem nos in hoc deserto pati sit necesse: nec
sinamus nos moueri eorum exemplo, quiprop:
ter persecutionem et famem discedunt Ghri-
sto: quemadmodum populus Iudaicns: fetis,
dum fame et persecutionibus a vicinis hosti-
bus premeretur. Ita enim Hieremiae Propheiae
contumeliose restiterunt, quemadmodum le-
gitur, Hieremiae 44. Sermonem, quem locutus
es ad nos in nomine Domini, ion audiemus
ex te: sed faciendo faciemus omne verbum;
quod egreditur de ore nostro, utsacrificemus
reginae coeli (id est, Soli) et libemus ej libamina,
sicuti fecimus nos et Patres nostri in vrbibus
Iuda et in plateis lerusalem, et saturati sumus
panibus et hene erat nobis, malumque nonvi-
dimus. Verum ex eo tempore, quo cessauimis
sacrificare reginae coeli et ei libare libimina,
indiguimus omnibus, et gladio et fame con-
sumpti sumus. Sed quid respondet illis Hiere-
p.605
mias sanctus ille Propheta? Noniita est, inquit,
sed propter abominationes uestras et multa
scelera vos punit Deus, et quod nolueritis
ambulare in praeceptis Domini. Ad eundem
modum hodie multos inuenies, qui ob fa-
meeem, caritatem annonae et alia incommoda
volimt deficere a Christo et eius Euangelio.
Dicunr enim, quando habuimus missas, quan-
do Monachos aluimus, quando sanctos in-
nocauimus, abundauimus omnibus bonis: sed
postquim. haec noua doctrina venit, plurima
cumi illa mala venerunt: non est tantus timor
Dei (inquiunt) minor est inter homines chari-
tas: maiora et frequentiora dissidia: maior ty-
rannis: omnia cariora sunt, Ita se homines
excusant, ne sequantur Christum. Sed si vis
scire causas horum malorum, ego dicam. Ser-
nus sciens voluntatem Domini (inquit Chri-
stus) vapulabit plagis multis. Nos scimus
quod rectim est, et non facimus. Ideo Deus
nos punit pluribus plagis. Deinde et aliae sunt
causae, nempe tyrannis Diaboli, qui magis sae-
uit in Ecclesiam Christi, quam in alios coetus
mundi, idque Deo permittente, ut probentur
electi, id aest, ut periculum faciat de s, qui vere
Christo adhaerent, et cum corde colunt et non
labijs. Mos igitur adhortor propter Christum
et propriam vestram salutem, ut malorum ho-
p.606
minum blasphemis vocibus non permittatis:
vos corrumpi, ut a Christo deficiatis; proptec
rea quod oporteat illum in. desertum sequi
vbi est crux, vbi est fames, vbi sunt lupi, xbi
mille mortis pericula: Imo potius mentesnor:
stras in coelum leuemus, ubi Christus seder ad:
dexteram Patris ib gloria coelesti. Neque enim
alia via nos in coelum perueniemus, quat ipd
se, qui est caput et nos membra. Is imhacita
famem et frigus, et alia dura passus est: haec
nos patienter feramus: quod si fecerimus, olun
cum illo glorificabimur.. vbviqu- by
2 68 2217143.9q
DE SECVNDO.Ae iomi
uhingd aninn.
Et ait Dominus ad discipulosiimisereor
super turba, quia ecce iam triduo sustinent
me, nec habent quod manducenta Et sidimis
sero eos iejunos in domum suam:, seflcient
in uia. His verbis describitur affectus bxisli
erga turbam se sequentem. Doles corporis fa-
mem: multo mag, putandus est doless ani-
mae famem. Nam vt anima corpore multost
nobilior: ita animae fames mnulto est pernipo-
sior. Quid facit ergo misericors Dominus?
Corpus alit corporali cibo, animam spiriyeli;
corpus pane terreno, animam. pane coelesti,
hocest, verbo Dei, Hic ratio nostra, quaeult
p.607
sapere in rebus diuinis, etsi stulta est, quaerit.
Quid a an non Christus est Deus? cur igitur
nousstatim aedito miraculo illos pauitaut sine
mahe illos sustentauit? Noluit ordinem natu-
rae sine magna causa mutare. Ordo autem di-
uinitus institutus est, ut quemadmodum cor-
us pane: ita anima alatur et sustentetur verbo-
Bernt hoc est quod dicitur in Mose: Non in
solo pane viuit homo, sed ex omni verbo, quod
procedit ex ore Dei. Non ergo vult, vt aliquid
contra hunc diuinum ordinem expectemus:
sed ut ipsius diuina misericordia nitamur, ex-
pectantes ab eo auxilium in tempore opor-
tuno. Hunc diuinum ordinem Phanatici in-s
uertunt. Scribitur de duobus Eremitis, qui;
cumineidissent in latrones, nec haberent quod
ederent, grauem famem sunt perpessi: quo-
rum tan dem miserti latrones, panes cis prae-
Bueruht comedendum. At illorum vnus ait:
nonn comedani nisi panis mihi diuinitus detur.
Alter accepit cum gratiarumactione et co-
medit: et paulo post, qui expectauit de coelo pas
em mortuus est fame: et alter euasit incolu-
mis3 qui non miraculum expectauit, sed tan-
qnamex manu Dei sumpsi: panem sibi a latro
iribis oblatum: Anabaptistae hodie etiam hunc
osdinem inuertunt. Christus iussit praedicari
Ruangelium, t illo alatur anima tanquam
p.608
pane spirituali: sed Anabaptistae, contempto
verbe, nouas reuelationes expectant sine ver-
bo. Vnde fit, vt in laqueos Diaboli incidant,
qui se conmertit in Angelum lucis, ut eos prae-
cipitet in damnationem. Vt ergo ordinem di-
uinitus institutum non inuerreret, CHRISTVS
differt miraculum: Sed tandem uincit
affectus, quem erga suos habet plusquam pater-
num. Nam qualis sit Christi affectus erga suos
non sola Euangelista in hoc Euangelio osten-
dit, cum dicit: Misericordia commoncor ergi
turbam: verumetiam Propheta Isaias cap. 49.
pulcherrima figura ostendit: Nunquid (inquit)
obliuisci potest mater infantis sui, ut non
misereatur filij uteri sui? et si illa oblita fuerit,
ego tamen non obliuiscar tui. Ecce in manibui
meis descripsi te. Hunc affectum Christi erga
suos etiam parabola de filio prodigo pingit.
Quid dicam de sunilitudinibus et parabolis?
Crux Christi osiendit qualem Christus habue.
rit erga suos assectum. Adeo enim nos amauit
adhuc hostes, quod ignominiosissimasiti inor-
tem pro nobis redimendis subierit. Sed quo
haec spectante Primum ec, ut indnams flia-
Iem affectum erga Deum Patrem et Doininum
nostrum Iesum Christum. Deinde, vt agnito
eius erga nos amore, nihil sit nobis in vita cha-
rius, nihil dulcius, nihil preciosius, quim eibs
p.609
voluntati nos totos subijcere, ac ipsius voci
obtemperare: in qua re consistit perfectio Chri
stiana in hac vita. Ita legimus patrem nostrum
Abrahamum fecisse, qui postquam audisset a
Domino: Ambula coram me et esto perfectus,
accepit mandatum, v filium suum vnigeni-
tum Isaac, quem peperit ei Sara in senectute,
mactaret. Sed quid ille? Mox voluntati Do-
mini obediuit, et instructa lignorum strue fi-
lium mactare voluit: sed Angelus Domini eum
retraxit. Hoc facto Dominus ait ad Abraham:
Iam scio quod timeas me. Videmus hic in
Patre nostro Abrahamo, quo fuerit erga Deum
obedientiae studio, qui ne filio suo vnigenito
parcere voluit; sed mactare ad mandatum Do-
mini. Sed, proch dolor, multos inuenies qui ne
vnum quidem affectum iussu Dei clementisssi-
mi Patris iugulare volunt, tantum abest ut
Patris Abrahae exemplum imitare cupiant.
Praeterea, affectus Christi paternus erga nos
debet nos admonere similis ben euolentiae et
amoris erga fratres. Exemplum dedi vobis
(inquit) diligite vos inuicem, sicuti ego vos
dilexi.
DE TERTIO.
Miraculum hoc praesens, quo Deus sep-
tem panibus et paucis pisciculis alit quatuor
millia hominum, eo spectat, ut confirmet ve-
p.610
ritatem Euangelij Christi et augeat fidem tur-
bae praesentis, de quo plura iam non dicam: sed
volo nonnihil de modo recte vtendi donis
Deiloqui, quo nos excitemur ad gratitudinem
erga Deum etrecte vtamur benedictione Dos
mini. IS
PRIMV.M ergo hoc obseruandum est, quo
in manibus Christi orantis et gratias agentis
Patri coelesti crescat panis: vnde docemur om
nem benedictionem a Domino esse, quemad-
modum Paulus 12. Timoth. 4, docet, cum ait:
Omnis creatura Dei bona est. Hic paululum
subsiste, et cogita res, quas habes, cibum etpo-
tum esse Dei creaturam, non tuam creaturam:
Quare furem agis, si ab inuito quicquam ab-
stuleris: quod facis quoties vteris creaturis
Dei sine gratiarumactione et inuocatione
Dei. Quicquid enim habes tanquam tuum, alie-
num est et illicitum, nisi: llud ab eo petas. Hine
est quod Christus doceat suos orare: Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie. Vide
hic, Idem panis dicitur noster et Dei. Noster
est quando labore partus est iusto: Dei est, quia
ipsius est creatura, qua non licer tibi vii, nisi
antea eam ab ipso petieris. Propterea Pau-
lus eriam addit: sanctificatur enim per verbum
Dei et precarionem. Sanctificatur, id est: eius
vsus fit nobis purus et licitus, ut ipsa creatura
p.611
vti possimus conscientia bona. Sed quomodo
sanctificature per verbum et precationem. Per
verbum quidem fidem intellige, quam uerbum
requirit. Ex verbo enim fide apprehenso duo
profitemur nos credere. VNVM, creata esse
omnia hominum causa a Domino pro immensa
ac infinita sua sapientia. ALTERVM, nos ex
eorum esse numero, qui ius illud iustae in reli-
qua animantia dominationis in Adamo de-
perditum, per gratiam in Christo receperi-
mus, ut hanc vitam tueamur, quam ipsius am-
plificandae gloriae impendamus. Hanc fidei
professionem sequitur oratio, ut nobis det
Dominus, ut bona conscientia dapibus ab
ipsius manu acceptis cum omni timore ac re-
uerentia frui possimus. Postremo gratiarum-
actione, repetitis etiam precibus, conuiuia no-
stra claudemus: ita nobis sanctificantur cibi.
Verim ij, quibus non hoc pacto sanctifican-
tur cibi, duplicem iniuriam faciunt. PrI-
MVM enim Deum spoliant suo honore, quem
non inuocant et agnoscunt datorem omnium
bonorum esse. DEINDE creatura Dei inuita
utuntur: vnde Paulus dicit creaturam vani-
tati subiectam esse. A qua vanitate Deus apud
Oscam cap. 2. promittit se liberaturum crea-
turam. Etsi autem haec, quae iam dicta sunt, sutis
monere nos possunt, ut recte vtamur creaturis
p.612
Dei exemplo Christi: tamen vt magis nostra
socordia uincatur, rationes quasdam recitabo,
quae nos commouebunt.
PxIMA: ipse Christus, qui omnia condis
dit, petijt et egit gratias, quoties donis perei fuit
illi vtendum: multo magis id nos decet facere,
qui prorsus mendici sumus in conspectu Do-
mini.
SECVNDA: pulli coruorum suo more
inuocant, et Dominus eos pascit. Vnde Da-
uid dicit Dominum dare escam pullis coruo-
rum inuocantibus cum. Coruus enim pullos
suos implumes non agnoscit pro suis, quare
eos deserit: sed Dominus, ne pereant, vermi-
culis illos alit donec nigrescant: tum enin
mater redit et agnitos alit.
TEaRTIA Turcae bis in dic conueniunt
ante prandium et coenam, petituri benedictio-
nem Domini: et nos Christiani negligimus.
QVARTA: Ethnici semper sua prandia
inceperunt a sacrificijs et inuocatione, tametsi
recte inuocare non potuerunt.
QVINT A: Ecclesia inde vsque ab initio
mundi vsura donis Dei incepit a benedictio-
ne. Nihil enim inuocatione fuit illi frequen-
tius. Nam precibus nostris Deum inuitamus
ad nostra prandia, cui sit honor et gloria
in saecula saeculorum, AMEN.
p.613
DOMINICA OCTAVA TRI-
NITATIS, MATT. 7.
Chuse uobis a pseudoprophetis, qui ue
niunt ad uos in uestitu ouium, sed in-
trinsecus sunt lupi rapaces. Afructibus ip-
sorum agnoscetis eos. Nunquid colligunt
de spinis uuam, aut de tribulis ficus? Sic oms
nis arbor bona fructus bonos facit: putris
autem arbor fructus malos facit. Non potest
arbor bona fructus malos facere, neque arbor
putris fructus bonos facere. Omnis arbor
quae non facit fructum bonum, exciditur, et
in ignem conijcitur. Igitur ex fructibus ip-
sorum agnoscetis eos. Non quisquis dicit
mihi, Domine, Domine, introibit in regnum
coelorum, sed qui fecerit uoluntatem patris
mei, qui in coelis est.
ENARRATIO TEXTVS.
Ceasio huius Euangelij duplex fuit. Vna
erat doctrina Christi, quam in s. 6. 7. cap.
proposuit Dominus. Altera, falsorum docto-
rum apud Iudaeos vanitas: qui partim depra-
uabant doctrinam Mosis et Prophetarum,
partim abolebant, Mandat ergo omnibus Do-
p.614
minus, vt et discant quae recta sunt, et caueant
a corruptelis falsorum do torum. Proinde hic
Dominus Medicus animarum, imitatur fide-
les coporum Medicos. Nam vt illi postquam
veram medicinam tradiderunt, quae noxia sunt
cauenda docent ita filius Dei saluator ac Me-
dicus noster, primo quidem loco praescribit
animae salutarem medicinam; postea vero,
quae cauenda sunt, monet. Summa autem huius
Euangelij haec est, quod vt fugiendi sint falsi
Prophetae, qui ex fructibus suis agnosci pos-
sunt: ita vera pietas non sita sit in vana reli-
gionis professione: sed in vera ponitentia et
conuersione.
Loci tres:
I. Mandatum vitandi falsos Pro-
phetas.
II. Falsorum Prophetarum descriptio.
III. Praemonitio Christi: non omnis
qui dicit mihi Domine Domi-
ne intrabit in regnum coelorum,
sed qui facit voluntatem etc.
DE PRIMO.
Cauete a falsis Prophetis etc. Hoc mandas
tum Christi vniuersale est, quod ad omnes ho-
mines pertinet: quare diligenter perpenden-
dum est et obseruandum. Verum in hoc ran-
p.615
dato tria sunt spectanda: Necessitas: obliga-
tio: et vsus, de quibus ordine dicam. I
Necessitas sane maior est, quam vulgus
intelligit. Nam Diabolus hostis Christi et hu-
mani generis inimicus, nihil non facit, ut vel
regnum Christi prorsus aboleat, vel deformet
scandalis. Ad quod utitur varijs technis suo
more. Aut enim doctrinam sanam prorsus tol-
lere conatur, quemadmodum in Turcia fece-
rat: aut eam corruptelis suis deprauare niti-
tur, quemadmodum in Paradiso fecit et po-
stea omnibus temporibus: aut Sacramenta
mutilar et peruertit, sicuti in Papatu et in mul
tis locis fecerat: aut mores et vitam hominum,
suo veneno inficit. Scripturam igitur et sanam
doctrinam inuadit, ut vnum ad minimum ex
his quatuor obtineat. 1. vt persuadeat nobis,
quo d non simus curae Deo. 2. vt tentemus ali-
quid contra nostram vocationem facere. 3. vt
instituamus cultum contra mandatum Dei.
4. vt omni turpitudine et iniusticia inuolua-
mur. Quoduis horum efsecerit hostis iste, ho-
mines captiuos tener. Nam qui Dei proui-
dentiam negat, Epicuraeus damnatus est: qui
uocationem suam fraudulenter obit, infideli
deterior est: qui cultum instituit contra Dei in-
terdictum, peum contemnit, et est Diaboli potius,
quam Deiseruus: qui uitam turpem viuit, seruus
p.616
est peccati, et stipendiarius mortis et Sathanae.
Sed quid remedij est contra haec mala? Doc-
trinae puritas et abstinere a falsis Prophetis.
Doctrinae enim puritas nos Deo esse curae do-
cet, adeo quood Dominus in numero habeat
omnes pilos capitis nostri: eadem nos retinet
in vocatione nostra: et formam veram colen-
di Deum tradit: Praeterea verae sanctimoniae
ac vitae inculpate transigendae regulam con-
tinet.
SECVNDVM, quod spectindum admo-
nui in hoc primo loco, est obligatio. Quaeri
autem potest an haec obligatio sit omnium,
aut tantum gubernatorum Ecclesiae. Multi
enim putant se excusari, si eis obtemperent qui
habent ordinariam vocationem: quibus Pro-
pheta Ezechiel capite 3. imo spiritus Christi,
qui in Ieremia loquitur, respondet his verbis:
Speculatorem dedi te domui Israel et audies ex [ed ed.]
ore meo verbum et annunciabis eis ex me. Si
ego dixero ad impium, morte morieris, et non
annunciaueris ei, neque locutus fueris, vt auer-
tatur a via sua impia et uiuat: ipse impius in
iniquitate sua morietur: sanguinem autem eius
de manu tua requiram. Si autem tu annuncia-
ueris impio, et ille non fuerit conuersus ib
iniquitate sua et via sua impia: ipse quidem in
iniquitate sua morietur: tu autem animam
p.617
tuam liberasti. Hoc Prophetae dictum satis
ostendit errare cos, qui putant satis esse, si suis
parochis obtemperauerint, siue bene siue male
doceant.Si sic e.set et Turcae et Ethnici essent
saluandi, quorum multi suis obtemperarunt
Deoctoribus. Sciendum est igitur obligari om-
nes, ut falsos Prophetas fugiant tanquam suae
salutis pestes. Nam mandatum Christi est ma-
nifestum, quod hic datur omnibus: loquitur
enim turbis. Et Iohan. 1.Epistolae 4.ait: Nec
cuiuis spiritui credatis: sed probate spiritus, an
ex Deo sint, quoniam multi Pseudoprophetae
exierunt in mundum. Et Christus dicit: oues
meae vocem meam audiunt. Sed quid hic facit
tyrannus Papa? Dicit ad se et suos rasos per-
tinere dijudicationem doctrinae. Quid, quaeso,
impudentius cogitari aut dici poteste an non
hoc est sponsae Christi imperare et dominium
sibi vsurpare in sortem Domini contra prohi-
bitionem Petri Apostoli, cuius successorem se
esse gloriatur? Iohannes Baptista dicit se mi-
nistrum sponsae esse: sed Papa vult spons do-
minari. Christus cupit sibi sponsam feruari
castam: sed Papa cam nefando adulterio con-
taminat: proponit ei doctrinas daemoniorum,
quibus adulterari discit. Paulus dicit: Despon-
saui vos vni uiro, ut uos uirginem castam ex-
hibeam Christo. Haec desponsatio fit per fide
p.618
purissimi et castissimi uerbi Dei: Sed Papa, qui
se Petri successorem gloriatur, hanc virgi-
nem mille adulterijs conspurcat: quando eam
abducit ab amplexu Christi sponsi ad idolola-
trias uarias et cultum sanctorum.
TERTIVM, quod spectandum proposui
in hoc primo loco, est usus huius prohibitio-
nis: Cauete a falsis Prophetis: qui usus sine
est multiplex.
PRIMVM enim haec prohibitio monet fore
in Ecclesia falsos doctores: quod Dominus
etiam significauit parabola de homine mitten-
te bonum semen in agrum, et inimico, qui ve-
nit et in eundem seminanit ziaeania. Tanta
enim est rabies Diaboli, ut nunquam quie-
scat, quin verbum Dei corrumpere conetur:
quod facere coepit statim conditis primis pa-
rentibus in Paradiso; et hodie (proh dolor) in
toto terrarum orbe grassatur. Hoc cum scimus,
diligentiores nos esse et cautiores oportet.
SEQVNDS, haec prohibitio; Cauete a falsis
Prophetis, excitare nos debet ad acrius uerae
doctrinae studium: vnde Paulus optat, vt Phi-
lippenses crescant in omni cognitione. Et Chris
stus dicit: Scrutamini scripturas et discite
me. Si vos manscritis in sermone meo, vere di-
scipuli mei estis et cognoscetis veritatem et
veritas liberabit uos.
p.619
TERTIS haec prohibitio conuincit, quod
Ecclesia et possit deponere falsos doctores, et
in corum locum substituere veros doctores.
Frustra enim iuberemur a falsis Prophetis ab-
stinere, nisi eos deponere liceret ab officio et
docendi munere, et ueros ministros in eorum
locum substituere. Laudandi igitur sunt pij Re-
ges et Principes qui de reformatione Eccle-
siarum et conseruatione ministerij uerbi sunt
soliciti.
vaxTo ostendit et haec prohibitio quo-
modo sint accipienda uerba corum qui do-
cent. Si uera docent, audiendi sunt non secus
atque Deus ipse. Ita enim ait Dominus: Qui
uos audit me audit, qui uos spernit me spernit.
Si falsa docent, sunt non secus atque Sathan ipse
fugiendi. Nam ut Sathan Euam seduxit mala
doctrina: ita qui falsa docent, homines a gratia
Dei, imo a regno coelesti deturbant, quemad-
modum in papatu factum esse nemo non nouit.
DE SECVNDO.
Qui ueniunt ad uos in uestitu ouium,
sed intus sunt lupi rapaces. In huius loci
declaratione quinque ordine uidebimus. 1.
Vnde ueniunt falsi Prophetae et quo..
Quae sunt illorum in scriptura appellationes:
p.620
vnde periculi magnitudo intelligi potest. 3.
Quae sit externa species falsorum doctorum,
4. Quodnam sit illorum studium, quae inten-
tio.5. Quas habeant notas, vnde a veris Pro-
phetis discerni queant.
Si quaeris vnde veniunt et quo, breuiter
respondeo: veniunt a Sathna excitati, idque in
vineam Domini, hoc est, in Ecclesiam. Exem-
pla sunt multa. In paruam illam Ecclesiam
Adam, Eug, Abelis, venit falsus Doctor Cain,
qui armatus a Sathana, proprium fratrem tan
dem propter diuersam religionem occidit.
Deinde multi sunt secuti falsi Prophetae usque
ad diluuium, quo et ipsi falsi Doctores, et ips
sorum discipuli sunt puniti. Mox a diluuio
rursus Sathan misit falsos Doctores in Eccle-
siam, quiadeo vineam Domini vastarunt, quod
veritas Dei solummodo manserit apud paucos
quosdam de familia Sem. Sic et postea vsque
ad Christum semper in Ecclesiam falsi Doc-
tores subintrarunt et sepissime penes ipsos
fuit summa rerum administratio cum politica
tum Ecclesiastica. Resuscitato Christo, multi
venerunt falsi Prophetae et omnibus tempo-
ribus fuerunt plurimi. Papa tandem verus
Antichristus innumeros emisit haereticos,
Monachos potissimum, qui miserrime Eccle-
siam Christi falsa doctrina lacerarunt. Et ho-
p.621
die passim sunt falsi Doctores. Breuiter ubi-
cunque Christus suum bonum semen iacit in
agrum, ibi Sathan mox addit suum semen Zi-
zaniorum. Christus igitur non frustra horta-
tur, ut caueamus a falsis Prophetis.
Scimus vnde veniant falsi Doctores et
quo ueniant: iam ut periculi magnitudo per-
pendatur, quaedam ex ipsorum nominibus re-
citabo. 1. uocantur generali nomine falsi Pro-
phetae, id est, tales qui uidentur esse ueri Doc-
tores, habentes ordinariam successionem et
potestatem, et sunt nihilominus mendaces, ur
qui in locum uerae Doctrinae, Sathanica men-
dacia et humana somnia substituunt, quales in
Papatu fuerunt multi. 2. A Iohanne Apostolo
uocantur spiritus mali, tdm quod a Sathana,
ui malus est, sint missi, sum quod sint alijs oc-
casio mali et damnationis. 3. A Iuda Apostolo
uocantur nubes sine aqua, similes Cain, Ba-
laam et Chore. Vaeh ipsis, inquit, nam uiam
Cain ingressi sunt et deceptione mercedis, qua
deceptus fuit Balaam, effusi sunt, et contradica
tione Chore perierunt. 4. uocantur a Paulo
canes cum quia lacerant uerbum Dei, tum quia
oues ab ipso ouili Christi arcent. 5. uocantur
mali operarij, quia male laborant, et finis labo-
ris eorum est cum ipsorum exitium, tum eorum
damnatio, qui eis auscultant. 6. uocantur ab
p.622
Apostolo Iohanne Antichristi, non quod ne-
gant Christum, sed quia doctrinam Christi per
nertunt et uita sua Christo aduersantur. 7. A
Paulo uocantur inimici crucis Christi, quia
non tribuunt salutis principium, medium et
finem unius Christi merito. In hoc Euangelio
dicuntur lupi, sed habentes laruam ouinam,
hoc est, simulantes se homines mansuetos esse:
sed fraudibus tamen oculte in ouile Christi
instar lupi insilientes, lacerantes et occidentes
oues Christi falsa doctrina, et simulata sancti-
monia.
Sed quae est externa species falsorum doc-
torum? Veniunt, inquit Christus, in uestitu
ouium. Loquitur luc Dominus non in genere
de omnibus malis doctoribus: sed tantum de
uno genere. Nam quidam sunt, qui bene do-
cent et male uiuunt: quidam qui male docent,
et iwale uinunt: quidam qui male docent, et
bene uidentur uiuere. De hoc tertio Prophe-
tarum genere hic Dominus loquitur. Nam
ex his maximum est periculum.
Quodnam est corum studium? Hoc do-
cet Christus pulchra imagine, cum eos dicit
lupos esse. Vt lupus hoc studet, ut oues ab
ouili auertat. Deinde ut abigat in syluam.
Tertio, ut deuoret et perdat: ita falsi Prophe-
tae oues, id est, pios et mansuetos homines,
p.623
fraudibus conantur abducere a uera Ecclesia et
abigere in desertum, ubi non est pabulum ver-
bi Dei, ut eis dominentur et ad postremum tru-
cident non tam corpora, quam animas, Quam
hoc uerum sit, docet Turcia a suo malo Pro-
pheta decepta: docer Papatus ab Antichristo
Romano in errorem praecipitatus: docent
multae nationes quae a Libertinis et Anabap-
tistis in horribiles furores sunt abductae.
Se. dicis: Quomodo possum ego rudis et
imperitus in hac opinionum uarietate iudica-
re, qui sint veri et qui falsi doctores? e Vt pos-
simus iudicare et discernere inter pastorem et
lupum, Christus nobis lupi notas monstrat et
suis proprijs notis falsos doctores deliniat.
Veniunt, inquit, ad uos in uestitu ouium.
Videntur, si laruam externam respicis, sanctis-
simi, imo Angeli Dei; Verum si laruam detra-
his, lupos agnosces, primum quia non sonant
uocem Christi, imo alieno sono abducunt
oues Christi a suo uero ouili in desertum, ut
hominum conscientias occidant et animas eo-
rum perdant. Atque haec est una nota. Addit
praeterea et aliam, cum ait: a fructibus eorum
cognoscetis eos. Hic diligenter cauendum
est, ne folia pro fructu agnoscas. Mala inter-
dum arbor habet speciosa folia: et rursus bo-
na nonnunquam fructum quidem copiosum
p.624
habet, sed folia non ita speciosa. Sed quinam
sunt ueriProphetarum fructus? Sunt triplices:
Cultus, doctrina, mores conformes doctri-
uae. Verus Propheta cultum, doctrinam, et mo-
res habet iuxta praescriptum uerbi Dei. Fal-
sus Propheta habet cultum ab hominibus ex-
cogitatum, doctrinam humanarum traditionum
et mores externe quidem honestos: sed meram
hypocrisin redolentes.
DE TERTIO.
Non omnis qui dicit mihi Domine Do-
mine intrabit in regnum coelorum: sed qui
facit uoluntatem Patris mei qui in coelis est,
ipse intrabit in regnum coelorum. Hoc Do-
mini dictum duplicem doctrinam continer:
unam de damnandis, alteram de saluandis. Lo-
quicur autem de ijs, qui in externa Ecclesiae
societate sunt: nam de alijs non dubium est,
quin damnentur. Sed quinam damnantur? qui
gloriantur de Christo, et non faciunt volun-
tatem Patris coelestis. Quinam sunt illie qui
iactant fidem quam non habent, id aest, profi-
tentur fidem sine poenitentia et pia uita: hos
damnari pronunciat Christus: neque id mirum
est. Nam huiusmodi horribiliter peccant. Pri-
mum peccant mendacio, quia Deo mentiuns
tur, 2. contumelia, quia abutuntur sanguine
p.625
Christi, effuso pro nobis, non ut indulgeamus
omnibus furoribus libidinum et tyrannidis-
sed ut deleatur peccatum et peo sanctificemur.
3. peccant furto, quia spoliant Deum suo ho-
nore. 4, homicidio, quia primum scipsos falsa
persuasione, deinde et proximum occidunt
malo exemplo. 5. prophanant templum spirit
sancti. Quinam saluantur? Qui faciunt volun-
tatem Patris coelestis. Verum hic multi im/
pingunt. 1. Qui gentes saluare dicunt, quae ho
neste in mundo uiuunt: quos confutat hoc dic
tum: Qui non credit ira Dei manet super cum.
1. Qui dicunt suam regulam esse voluntatem
Dei, contra quos Christus dicit: frustra m-
colunt docentes mandata hominum. 3. Qui
dicunt legem esse voluntatem Dei: quod qui-
dem verum est: sed si qui hanc uoluntatem fa-
cerent, saluarentur, tum nemo saluaretur. Quae
est ergo voluntas, quam facientes saluantur?
Christus respondet Iohan. 6. Haec est voluntas
Patris, ut credant in cum quem misit ille. Sic
enim dicit Dominus: Qui credit in filium, habet
vitam aeternam. Haec fides habet secum pieta-
tem et charitatem germanos suos fructus,
quos aedunt pij per Iesum Christum,
cui gloria in saecula saecu-
lorum AMEN.
p.626
DOMINICA NONA TRI-
NITATIS, L veaeas.
Esus dicebat ad discipulos suos: Homo
quidam erat diues, qui habebat dispensa-
torem, et hic delatus est apud illum, utqui
dissiparet bona ipsius. Et uocauit illum, et
ait illi: Quid hoc audio de te Redde rationem
dispensationis tuae. Non enim poteris post-
hac dispensare. Ait autem dispensator intra
se: Quid faciam, quia Dominus meus ausert
a me dispensationem? Fodere non ualeo, men-
dicare erubesco. Scio quid faciam, ut cum
amotus fuero a dispensatione, recipiant me
in domos suas. Conuocatis itaque singulis
debitoribus Domini sui, dicebat primo:
Quantum debes Domino meo? Atille di-
xit: Centum batos olei. Dixitque illi: Acci-
pe cautionem tuam et sede cito, et scribe quin-
quaginta. Deinde alteridixit: Tuuero quan
tum debes? Qui ait: Centum coros tritici.
Ait illi: Accipe cautionem tuam et scribe
octoginta. Et laudauit Dominus dispensato-
rem iniquum, quod prudenter fecisset. Quia
filij huius saeculi prudentiores sunt filijs lucis
in natione sua. Et ego uobis dico: Facite uo-
bis amicos ex mammona iniusto, ut cum de-
feceritis, recipiat uos in aeterna tabernacula.
p.627
ENARRATIO TEXTVS.
Ortatur Christus in hoc Euangelio sues
discipulos ad beneficentiam erga proxi-
mum, idque parabolico exemplo: cuius summa
haec est. Occonomus alicuius hominis praedi-
uitis est solicitus, quid sibi amoto ab officio
fiat: multo magis Christiani, qui sunt Occono-
mi Dei in varijs donis, debent esse soliciti quid
sibi eueniat, reddita ratione, id est, vbi ex hac
vita excesserint. Verdm ut Occonomus quae-
rit sibi amicos mammona iniquitatis, qui se
amotum ab officio recipiant: Ita Christiani
suis bonis et donis obstringant sibi pauperes,
qui suo testimonio in aterna tabernacula se
recipiant. Haec Euangelij praesentis est summa:
verum, ut nobis in instructionem vberiorem
ccedar, quatuor tractabo locos.
Loci quatuor:
I. Reprehensio abusus donorum Dei.
II. Beneficentiae erga pauperes causae.
III. Quaerela quod filij huius saeculi
sint prudentiores filijs lucis.
IIII. Vsus diuitiarum, et merita bono-
rum operum.
DE PRIMO.
p.628
Cum textus hic proponit nobis dispensas
torem, qui dissipauit bona Domini sui, in vni-
uersum reprehenditur abusus donorum Dei.
Nam quis est qui donis sibi a Deo collatis
non magna ex parte abutitur? Hoc quale sit
aliquot exemplis declarabimus, Sapientia da-
taest alicui, ut alios imperitos et rudes iuuet
ac regat consilijs: sed nunc dolo et imposturis
seruit. Diuitiae conferuntur ad Ecclesiae mem-
bra fouendatat nunc inutilibus pompis et
sumptibus impenduntur. Lingua concessa est
homini, ut ea vtatur ad docendum quae pia et
honesta sunt, et ad ferendum veritati testimo-
nium: sed nunc quid fit maledictis, conuicijs,
periurijs, obtrectationibus et blasphemijs an-
cillatur. Vires collatae sunt ad iusticiae et rerum
bonarum defensionem: at nunc tyrannerum
praesidia sunt, quibus vtuntur ad enertendamm
veritatem, ad euertendas honestas respublicas.
Ad cundem modum, alia dona Dei sunt in
magno abusu, qui abusus fane non aliunda.
proficiscitur, quim ex his fontibus.
PRIMVM, peccatum quod in nobis has
hitat huiusmodi germina producit, et quo mis
nus fuerit spititus imperio subactum, eo plura
mala progignit. Est enim omnium malorum
camarina profundissima, quae in totum in hac
vita expurgari nequit.
p.629
DeINDE, ipse Diabolus aduersarius no-
ster sitiens damnationem nostram insidiatur
hominibus, et quaerit mille perdendi uias, vt
regno Christi in hoc mundo abolito, vel in an-
gustissimum redacto, suum regnum stabiliat.
Tvnm, pessima mundi exempla, quibus ins
citamur ad imitationem. Mala cnim consue-
tudo, vt quidam ait, pabulum est nequitiae. Et
Paulus ait: Exiguum fermentum corrumpit
totam massam.
Ap HaeC, hoc malum etiam auget guber
natorum negligentia, qui homines non co-
gunt disciplina seueriori ad recte faciendum
offi cium. Verum nos qui Christiani dici glo-
riamur, deberemus retineri in officio harum
rerum cogitatione.
PRIMVM mandatum Dei perpetuo no-
bis in animo fixum commonefaceret nos de
officio. DeEINDE, honestas ipsa et virtutis decus
nos extimularet, ne turpiter donis Dei abu-
aeremur. TuxTIO loco rei dignitas stimulos ad.
deret. Quid enim dignius filijs Dei est, quam
vt se conforment ad exemplum clementissimi
patris. QuAnTO loco uocatio nostra. Sumus
aenim vocati ad sanctitatem, ut et nos sancti sia
mus, et sanctus sit rerum, quas Dominus no-
bis concessit, usus: haec cogitare serio debe-
mus.
p.630
DE SECVNDO.
Cum totum hoc Euangelium proponitur,
ut nos ad beneficentiam erga proximos no-
stros excitemur: dicam de beehcentis hee ors
dine. Primum causas recitabo, quibus ad be-
neficentiam nos excitari oporteat. Deinde
de fructibus. Tum de bencficentiae modo iux-
ta certas regulas..
Deus in lege magnam rationem videtur
roponere, cum dicit: dilige proximum tuum
ut te ipsum. Quasi dicat: haec vna ratio est cur
nos mutuo diligamus, quod homo homini sit
proximus. Cuius dilectionis pulcherrimum
exemplum proponitur in Samaritano, qui hos
minem, qui inciderat in latrones, adeo solicita
et diligenter curauit, Beneficentia igitur prae-
standa est homini ab homine, quia homo ho-
mini proximus est: idque multis rationibus. 1.
ratione creationis: idem enim Deus creauit
nos homines. Nunc videmus quanta sit in
multis animantibus pietas, quae se mutuis of-
ficijs iuuant et alunt, ut in ciconijs. nidere est.
2. homo homini est proximus ratione simili-
tudinis: nam omnes homines ad Dei similitu-
dinem conditi sunt et habent omnes candem
humanam naturam. 3. homo homini proximus
est ratione communis vitae et humanae socie-
tatis. Atque haec triplex societatis ratio est nobis
p.631
communis, non solum cum omnibus Christia-
nis: verumetiam cum omnibus in mundo ho-
minibus, Ethnicis et Iudaeis. Verum Christianus
Christiano proximus est, primum ratione mysti-
ci corporis. Nam omnes, qui in Christum credi-
mus, Christum induimus et eius membra su-
mus, et ipse caput nostrum, et viuimus ex eodem
spiritu Christi. Haec sane societatis ratio, me-
rito nos ad mutua officia praestanda excitaret.
Si serio de hac societate et mystica coniunctio
me nostri in vno corpore cogitaremus, tum pro4
fecto, quemadmodum manus famulatur reli-
quis membris, et sic alia alijs: ita et nos prop-
ter hanc mysticam copulam, in uno corpore
nos mutuis officijs prosequeremur. 2. Chri-
stianus Christiano est proximus ratione rege-
nerationis, qua in filios Dei patris renascimur-
Cum igitur fratres uterini in hac uita sibi in-
uicem officia communicant, multo magis id
nos decet, qui Deum communem patrem in-
terpellamus, et dicimus: Pater noster qui es
in coeoelis. 3. Christianus Christiano est proxi-
mus ratione vocationis: Nam ad unitatem
spiritus in vinculo pacis uocati sumus Ephe.4.
4.Christianus est Christiano proximus ratio-
ne futurae gloriae: nam omnes ex fide candem
immortalitatis gloriam expectamus, ubi socij
terimus in omni aeternitate, Deum vnanimiter
celebrantes.
p.632
Haec sint dicta de causis beneficentiae mu-
tuae inter homines: sed fines qui sunt? quatuor
sunt praecipui. 1. gloria Dei. Hic finis merito
filios Dei moneret ad beneficentiam. 2. subleuatio
indigertis proximi, qui est caro nostra.3. Exem
plum quo alij aedificentur et inuitentur ad si-
milem beneficentiam. 4.praemium: nam Chri-
stus ait: qui dederit vni ex meis discipulis meo
nominc haustum frigidae aquae, non perdet mer-
cedem suam.
Verum quia de beneficentiae modo quaeri-
potest, de eo etiam nonnihil adijciam. Solo-
mon Prouerb. 5. ait: Bibe aquam de cisterna
tua et fluentia de medio putei tui, fontes tui
deriuentur foras; sint tibi soli et non alienis
tecum. Hic tria coniungit. PriuvA, ut ipse tuis
bonis fruaris. SECVNDVM, ut communices alijs.
Tenrium, ut sis ipse Dominus tuarum facul-
tatum: non uno die omnia profundas. Breuiter
verbum Dei, fides et charitas, ubi sunt, regulae
certissimae esse possunt. Sed de hac re plura ubi
de usu diuitiarum agatur.
DE TERTIO.
Filijhuius saeculi prudentiores sunt filijo
lucis in generatione sua. Haec est quaerela gra
uissima, quod filij huius saeculi sint prudentio-
res silijs lucis in generatione sua. Hoc est: ho-
p.633
mines prophani magis sunt soliciti pro acqui-
rendis temporalibus, quae tantum spectant ad
praesentem uitam, idque ad breue admodum tem-
pus, quam Christiani sint soliciti pro bonis
coelestibus acquirendis aeternum duraturis.
Hxaec deploranda sane caecitas est. Corpus cu-
ratur, anima negligitur. Quam verum hoc
Christi dietum sit quis non videt? Da mihi
rusticum, qui non magis est solicitus pro ac-
quirenda possessione et alenda familia, quam
Christinus aliquis est pro acquirendis the-
suuris coelestibus. Mercator nauigat mare,
experitur multa pericula, sepe damnum mag-
num facit, patitur frigus et aestum, idque non
una hora, non uno die, non uno anno, sed toto
uitae tempore, tantum ut terrenas corradat
ossessionesat Christianus uix patitur vnius
Ror moram, ut verbum Dei audiat, ut Sacra-
mentorum distributioni intersit. Multas ho-
ras consumunt in nugamentis et fabulis: uix
una hora, imo uix minima horae particula va-
cat Deum inuocare et cum Iesu Christo in
orationibus nostris colloqui. Sed quae sunt
huius caecitatis causae e duae sunt praecipuae.
Vna quae et aliorum malorum causa est, vide-
licet corruptjo humanae naturae, quae facit ut
homo sit pronior ad malum, quim ad bonum.
Altera causa huius caecitatis est, quia bona ter-
p.634
rena sunt sensibilia, et ideo fortius mouent ani-
mum, quia bonum non mouet nisi cognitum:
unde Augustinus: inuisa, id est, non uisa diliges
re possumus, incognita nequaquam. Sensibilia
autem sunt magis cognita, quam spiritualia,
quia sensibilia sunt cognita per experientiam:
spiritualia tantum per fidem. Quid ergo fa-
ciundum est? conabimur abundare in cogni-
tione rerum coelestium, quo etiam abunde-
mus in corum sensu. Quare Paulus optat Phi
lippensibus, ut abundent in cognitione et sen-
su, ad hoc, ut sint sinceri et absque offendiculo ad
diem usque Christi. I
DE QVARTO.
Facite uobis amicos de mammona iniqui
tatis, ut cum defeceritis, recipiant uos in aeter-
na tabernacula. Mammona iniquitatis dicitur,
uel quia diuitiae sunt irritamenta malorum, uel
quia funt fals et mendaces opes. Nam dici
non possunt mammona iniquitatis, quia iniuste
sunt partae; nam Eleemosyna ex iniuste partis,
Deo non placet. Porro duo sunt nobis hoc
loc, excutienda. Vnum, doctrina de diuitijs:
Alterum, quid sit quod dicat: Cum defe-
ceritis, recipient uos in aeterna taberna-
cula.
Tametsi autem ante octo septimanas cum
Euangelium de Epulone et Lazaro nplen
p.635
dixi nonnihil de diuitijs: tamen nunc breuiter
integram doctrinam de diuitijs repetam. Nihil
enim prohibet bonam cantilenam canere sae-
ius. Dicam autem de diuitijs tria.
PRIMVM quaenam rationes acquirendarum
diuitiarum licitae sint,
SECVNDVM, qualiter nos Deus erga diui-
tias uelit esse asfe tos.
TexTIVM, quis diuitiarum rectus et legi-
timus usus.
Quantum itaque ad legitimas rationes
acquirendi diuitias attinet, omnium primum
inchoandum est a regnla Christi Mauhaei 7.
Quaerite primum regnum Dei et iusticiam eius.
PxiuA igitur et praecipua cura esse debet ani-
mae, ut ilsa sit in Deo diues. Deixs, quia haec
uita opus habet adminiculis, iuxta Dei ordi-
nationem quaeri possunt facultates, licetque ijs,
quae ad vitam cultumque necessaria sunt, quae-
rendis operam dare, idque non solum sanctorum
exemplis: uerumetiam mandato Dei confir-
matur. Deus enim benedictionem promittit
ie laborantibus. TertiO, lucrum, quod no-
bis laborantibus accedit ex benedictione
Dei, capiendum est, tanquam ex manu Dei:
neque malis artibus uti debemus quibus fa-
cultates aliorum ad nos trahamus: fructum
praeterea laboris nostri tanquam iustam mercedem
p.636
percipere licet. In contractibus absint fraudeset
fallaciae: aperte et simpliciter agamus omnia
ca fidelitate, quam ipsi ab alijs vellemus requi-
rere: sit labor legitimus in legitima vocatio-
ne, ut bona conscientia gloriari possimus, nos
in ullius fraudem nihil egisse.
Hactenus de recta ratione acquirendi di-
uitias: Nunc quomodo affectos nos esse erga
partas diuitias breuiter exponam. Singularis
enim ars adhibenda est, ne diuitiae partae nobis
in spinas et laqueos conuertantur. Quod ne
fiat, Dauidis et Pauli sequamur consilia, quo-
rum ille quidem Psalm. 6. ait: Si affluant diui-
tiae noli cor apponere. Hic uero 1. Timoth .s.
Diuitibus in saeculo praecipito, ne efferantur,
neue sperent in diuitiarum incertitudine: sed
in Deo uiuo. Est itaque praecipuum, ne diuitiarum
huius saeculi cupiditate ducamur: ne ijs animum
aut fiduciam adijciamus: eas anobis abdicare
simus parati, quoties et quando Deo libuerit:
siue habemus eas siue ijs carcamus, tanquam
res caducas et fragiles reputemus: et solam be-
nedictionem Dei omnibus rebus mundi ante-
feramus: absit fallax spes in incertas diuitias:
absit superbia et contemptus pauperum: adsis
spes in diuitiarum largitore: adsit pius humi-
lisque animus. H
Atque ita habemus quomodo erga diuitias
p.637
nos affectos esse oportet: nunc pauca de vero
diuitiarum vsu adijciam. Dixi cum Euangelium
de Epulone tractarem quadruplicem esse le-
gitimum diuitiarum vsum: quorum primus
est, ut seruiant gloriae Dei, promoucndae reli-
gioni et conseruando ministerio uerbi. Si enim
nati sumus, ut Deum glorificemus, profecto
huic rei quicquid habemus seruire debet. Se-
cundus usus est, ut eas, in quibus viuimus, res
publicas iuuemus et ornemus nostris faculta-
tibus. Qua de causa tributa hilari animo sol-
uenda sunt. Tertius usus est, ut ipsi nos, pro
conditione nostristatus, honeste alamus: no-
stram familiam foucamus: vt domus nostra
pro facultatum ratione honeste conseruetur,
sine foeda auaritia et stulta profusionc. Quar-
tus et postremus usus est, vt fontes nostri, iux-
ta Solomonis consilium, deriuentur foras: hoc
est, vt liberales simus erga pauperes: diuites in
bonis operibus: quo multi nostris bonis gau-
dere possint, nobiscum Deo Patri Domini
nostri Iesu Christi gratias agentes, qui abunde
suppeditat omnia. Contra hunc quadrupli-
cem vsum diuitiarum, multi peccant, quem-
admodum audiuimus in Euangelio de Epulo-
ne diuite et paupere Lazaro.
Dixi de diuitijs: nunc restat explicare, quid
sibi velit dictum: vt cum defeceritis reci-
p.638
piant uos in aeterna tabernacula. Nonne so-
Ius Christus recipit credentes in coelestia ta-
bernacula? quomodo ergo hic dicitur, quod
pauperes, quos fecerimus nobis amicos de
maamona iniquitatis, sint nos recepturi inaeter
na tabernacula? Primum, manifestum est Chri
stum hoc loco dirigere sermonem ad credens
tes. Nam in principio rextus scribitur: et dixit
Iesus disciptilis suis, id est, iustificatis et haben
tibus uitam aeternam in Christo. Deinde, ma-
nifestum et hoc est, quo d uita ae terna sit donum
Dei per Christum Iesum: sequitur ergo alium
modum esse quo pauperes eos, qui in se liberas
les fuerunt, recipiant in nitam aeternam, quam
quo Christus recipit. Quomodo ergo reci-
ient in aeterna tabernacula? Vt testes et ap-
robatores fidei nostrae: nam ex fructibus de
fide iudicant, qua sola sciunt homines saluari.
Eadem sententia alijs verbis saepc in scriptura
proponitur. Deus reddet unicuique iuxta opera
sua, non quod opera mereantur coelum: sed
quia sunt indicia fidei et timoris Dei: sicut con
tra, mala opera ex incredulitate proficiscuntur.
Simus ergo memores huius dicti, et eo nos exs
citemus ad beneficentiam erga proximum,
imitantes exemplum Chrisii saluatoris
nostri; cui honor et gloria in sae-
cula saeculorum, Il
AMEN.
p.639
DOMINICA DECIMA TRINI-
TATIS, LVCAEae II9
Et ut appropinquasset Iesus ciuitati, ui-
dens eam, flcuunt iuper illam, dicens: Si
cognouisses et tu, et quidem in isto die tuo,
quae ad pacem tuam pertinent, curares. Nunc
autem abscondita sunt ab oculis tius. Quia
uenient dies in te, et circumdabunt te inimici
tui uallo, et cingent te, et coangustabunt te
undique, et solo aequabunt te, etfilios tuos.
ui in te sunt. Et non relinquent in te lapidem
h per lapidem, eo quod non cognoueris tem
puss uisitationes tuae. Et ingressus in tem-
pla, cpit eijcere uendentes inillo, et emen-
tes, dicens illis: Scriptum est, Domus mea
domus precationis est, uos autem fecistis il-
lam speluncam latronum. Et docebat quoti-
die in templo. Principes autem sacerdotum
et scribae quaerebant illum perdere et pri-
mores plebis, nec inueniebant quid face-
rent. Totus enim populus pendebat ab ore
eius, cum audiret illum.
ENARRATIO TEXTVS.
D: e sunt partes huins Euangelij, quarum una
docet quid egerit Christus extra ciuitatem
p.640
Hierusalem: Altera, quid, postquam in ciuitatem
est ventum, in templo egerit. Extra ciuitatem,
ciuitatis futuram calamitatem deflet, et simul
vaticinatur de totius vrbis et populi interitu;
ua re et suum affectum erga genus humanum
ostendit: et quanta sit ira Dei in peccatores
non agentes poenitentiam clare indicat. Dein-
de ingressus templum reprehendie abusum tem-
pli: eijcit ementes et vendentes in templo: te-
statur templum esse domum orationis, id est,
domum dicatam Deo et eius cultui: nec dece-
re hanc domum prophanis negotijs propha-
nare. Sunt autem (ut dixi) duae partes huius
textus: vna de fletu Christi, et uaticinio eiusde
de uastatione urbis et interitu totius populi.
Altera de facto Christi in templo. Sed hae duae
partes plures in se locos et doctrinas conti-
nent, quare de ijs sigillatim dicam.
DE PRIMA PARTE.
Hoius primae partis loci sunt duo, qui
sunt:
I. Vaticinium Christi contra ciuita-
tem Hierusalem, cum suis cir-
cumstantijs.
II Huius partis usus in nostra Eccles
sia.
p.641
DE PRIMO.
In hoc primo loco multae concurrunt cir-
cumstantiae, quae sunt: 1. affectus Christi erga
genus humanum. 2.vaticinium ipsum. 3.tem
pus visitationis. 4. vnde poterant agnoscere
tempus visitationis, 5. quare non agnonerunt
tempus uisitationis suae .c. poena neglectae vi-
sitationis. 7. mora visitationis..
PRIMA: uidens Christus ciuitatem,
fleuit super illam. Hic Christi fletus illustre tes
stimonium est misericordiae Dei erga humanum
genus. Nam non secus Dominus noster, quam
pijssimus Pater suorum liberorum, quos aeque
ac se diligit, perditionem deplorat. Quae sane
perditio habet nullam aliam causam, quam in-
gratitudinem erga Euangelium. Qui enim
fieri potuit, ut filius Dei, qui verus homo na-
tus in hoc fuit, ut sua victima ab aeterna dam-
natione genus humanum liberares, non de
tanta hominum ingratitudine doleret, quos
ad salutem ab initio creauit, et postea missis
Prophetis et Apostolis ad poenitentiam reuo-
cauit?
SECVNDA: Quia uenient dies super te
etcircumdabunt re inimici tui uallo, et pre-
ment te undique, et ad terram prosternant te
etcfilios tuos qui iae te sunt. Hic Christus va-
p.642
ticinatur de calamitate, quae superuentura erat
super Hierusalem: quae quidem calamitas 40.
anno postea ipsis contigit. Huius calamitatis
historia dinidam in tres partes, quarum prima
erit assignatio eorum, quae contigerunt ante
deuastationem urbis. Secunda, enumeratio
malorum quae in obsidione experti sunt ciues.
Tertia, notatio calamitatis quae secuta est ur-
bis direptionem..
Quid contigit ante deuastationem urbis?
Multa sane, quibus Deus istum populum ad
poenitentiam reuocare voluit, ut uaticinia, sig-
na, prodigia, praesagia. Varicinia, ut hoc Christ
uaticinium, de quo audiuimus, cuius et zacha:
Cap: 12. meminit his uerbis: Et erit in die illa,
ponam Ierusalem lapidem oneris cunctis po-
pulis. Omnes qui eleuabunt cam lacerando la-
cerabuntur et colligentur aduersus eam omnia
regna tertae..
Prodigia quoque praecesserunt: Integro anno
apparuit cometa super ciuitatem Ierusalem re-
presentans ignitum gladium: Currus bellici et
equites in coelo uisi sunt concurrere.
Signa: Ianua templi noctu sponte apertae
est: vox in templo audita est, migremus hinc,
migremus hinc.
Praesagia: homo plebeius, Iesus nomine,
clamauit in plateis, vox ab occidente, vox ab
p.643
oriente: qui quo magis castigabatur a Magi-
stratu, eo magis clamauit. His vaticinijs, pro-
digijs, signis et praesagijs inuitauit Dominus
populum Iudaicum ad poenitentiam, sed fru-
stra; quare secuta est grauissima poena.
De poena ergo dicamus. Primo die azi-
morum incepit obsidio, et perdurauit usque ad
octauum diem Septembris. Mox oritur in ci-
uitate intestina seditio: qua amici et consan-
guinei se mutuis vulneribus trucidant: ex ca-
daueribus mortuorum oritur grauissima pes-
tis, adeo ut ne mortui quidem sepiliri potue-
rint. Accedit fames, quae tanta fuit, et matres
proprios liberos comederint: et ut de alijs re-
bus turpissimis taceam, n seditione ciuili, in
qua conciderunt duo millia hominum, templum
incenditur et penitus incendio uastatur: postea
ab hostibus prima ciuitatis pars capitur: de-
inde altera: iandem tota ciuitas uenit in hos-
tium potestatem.
Post obsidionem tantus contemptus
superati populi fuit, quod septem millia de
nobilioribus et praecipuis sint deputata pu-
blicis et seruilibus operibus: et multi spec-
taculis publicis sunt reseruati. Multi-
tudo interfectorum praeter illos, qui pe-
p.644
peste perierant in ciuitate, fuit nonaginta sep-
tem millium: qui erant infra annum 16. a mi-
litibus venditi sunt. Honestae matronae et vir-
gines stupratae sunt a militibus. Postea rursus
sub Domitiano noua est orta persecutio: nam
Domitianus inquirebat omnes qui Dauidem
vel Christum vlla propinquitate attigerunt.
Haec de poena corporali secuta contemptum
filij Dei sint dicta: cum qua coniuncta erat pa-
na spiritualis in conscientia, et tandem crucia-
tus aeternus in inferno secutus est.
TEaeRTIA Si cognouisses et tu et quidem
in hacdie. Tempus visitationis est quo Deus
uisitat, alias ad puniendum peccatores, alias
ad benefaciendum pijs, idque multis modis.
Verum potisssimum tempus uisitationis mi-
sericordiae Dei, fuit tempus praedicationis
Christi, quando et illos et totum mundum in
uitanit ad poenitentiam, offerens gratiam et
vitam aeternam poenitentibus. De hoc tempo-
re loquitur Dominus.
et ARTA: vnde poterant Iudaei cog-
noscere tempus visitationis suae? Multa habue
runt praeclara argumenta. 1. Miracula poten-
tiam Christi manifestarunt. Si, inquit, mihi
non creditis, credite operibus meis: illa enim
de me perhibent testimonium. 2. Daniel hoc
visitationis tempus apud Babilonios praedixit.
p.645
3. Iam translatum erat regnum Iuda, iuxta ua-
ticinium Iacob Gen. 48. non auferetur sceptrum
de Iuda donec ueniet Silo, id est, semen mulie-
ris qui est Christus Dominus. 4. Ne offende-
rentur paupertate Christi, admoniti erant a
Lacharia Propheta, qui cap. 9. ait: Ecce Rex
tuus ueniet pauper. 5. Testimonium Iohannis
de Christo. 6. Vox Dei patris super Christum
in Baptismo et in monte. Haec et multa alia
poterant Iudaeos certificare de Christi praesen-
tia et de tempore visitationis eius.
QVINTA: Sed quare non cognouerunt
tempus visitationis suae, qui adeo multis sig-
nis erant admoniti? Duo fuerunt velamina:
vnum carnale, alterum spirituale. Carnale qui
dem, quia irretiti mundi voluptatibus, illece-
bris, et curis, non poterant considerare ea quae
ad animae salutem spectant: sed cogitarunt, si-
cuti scribitur. Sap. 2. Exiguum et cum tedio est
tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in
fine hominis, et non est qui agnitus sit reuer-
sus ab inferis. Venite fruamur bonis quae sunt,
et relinquamus ubique signa leticiae, nam haec
est pars nostra. Sic irretitus fuit diues Epulo,
quem quidem scribunt ciuem fuisse Hieroso-
lymitanum: sic et ille qui dixit (cum iam hor-
rea sua plena frugibus videret) fruere nunc
anima mea delicijs. Sed quid accidit illi*In me-
p.646
dijs delicijs vocatus est ad poenam. Spirituale uero
velamen fuit, de quo hic loquitur Christus. Et
Paulus Roma. 1. Tradidit eos in reprobam
mentem. Et Thessa. 2. Dedit illis efficacem er-
rorem, ut credant mendacio, qui veritati no-
Iuerunt obedire, Atque ita iustum est Dei iu-
dicium.
SEXT A: poena neglectae visitationis, quae
est duplex: Carnalis et temporalis, Spiritualis
et aeterna. Ad poenas temporales et carnales
pertinet ista horrenda urbis uastatio: item om-
nes calamitates in humano genere, quae cala-
mitates nos merito admonere deberent poeni-
tentiae.
SEPTIM, causa dilatae poenae. Hanc Paulus
Roma. 2. explicat, dum ait diuitias bonitatis
ei et longanimitatem inuitare nos ad poeni-
tentiam: Deus enim tardus ad iram, idest, ad
uindictam, idque ideo, ut nos tandem, agnitis
peccatis nostris, ingemiscamus et confugia-
mus ad Christum uera fiducia.
DESECVNDO.
Cum paulus dicit omne, quod scriptum est
in nostram doctrinam scriptum esse, uideamus
quis sit huius doctrinae usus. I
Pimum itaque nos, qui in Christum credimus, et
sumus lerusalem Dei sancta, audiamus uocem
p.647
Christi deflentis peccata nostra, et discamus
quomodo erga nos sit affectus. Deinde agno,
scamus tempus uisitationis nostrae, quia nos ui-
sitauit Deus in hoc regno mirabiliter. Primum
suo uerbo: quod sane pur in omnibus Eccle-
sijs Daniae proclamatur. Sed quia parum fui-
mus Euangelio obedientes, uisitauit nos bello
fame, peste, et singulos uarijs modis. Verum si
non egerimus poenitentiam, idque mature, visi-
tabit nos rursus bello, peste, fame, et tandem
nos omnino delebit. Agamus igitur poeniten-
tiam: promittamus emendationem: amplecta-
mur Euangelium Christi: breuiter pie et sancte
vitam instituamus, vt possimus euadere in die
irae.
DE SECVNDA PARTE.
Etingressus in templum etc. In hac secun-
da huius Euangelij parte sunt quatuor circum
stantiae potissimum obseruandae.
PRIMA impietas pontificum. Templum
Solomonis fuit ordinatum propter has causas:
non ut exerceretur mercatura in eo? sed ut illic
uerbum Dei doceretur, et in illud populus Dei
conueniret et oraret: quemadmodum ipse So-
lomo inquit in dedicatione templi: Quodcunque
orauerit populus tuus in loco isto sid est, in te_-
plo hoc) exaudies in loco tabernaculi tui in coe
lo, et cum exaudieris propitius eris. Praeterea fuit
p.648
ordinatum lege, ut iuxta templum fierent mac-
tationes secundum legem. Contra haec omnia
fecerunt Pharisaei et pontifices. Contempserunt
enim verbum Dei, exercuerunt prophanas
mercaturas, imo, ut ipse Christus inquit, fece-
runt ex templo Dei speluncam latronum. Tru-
cidantur homines a latronibus, ut latrones oc-
cisorum bona ad se cunuertant: pontifices au-
tem falsa doctrina ac praua interpretatione
scripturae multa hominum millia trucidarunt,
dum illorum animas sacrilege priuarunt aetes-
na beatitudine. Hinc satis liquet, quam fue-
rint isti pontifices impij in Deum: qui non
solum ipsi contempserunt verbum Dei: verum
etiam alijs occasio fuerunt contemptus, con-
tumaciae et tandem perditionis.
SEC VND 4, ciectio ementium et venden-
tium de templo. Christus enim eijcit ementes
et vendentes, idque externa vi: quo facto, pri-
mum testatur se improbare impietatem Pha-
risaicam. Deinde declarat se verum regem et
pontificem esse istius populi: Regem quidem,
quod manum admoueat ad tollendam impie-
ratem, quemadmodum Exechias fecit, cum
tolleret aeneum serpentem propter idololatriam
populi: Pontificem vero, quia veram doctri-
nam defendit, et reprehendit Pharisaicas cor-
ruptelas. Praeterea haec eiectio fuit paterna
p.649
quaedam admonitio de futura templi deuasta-
tione, nisi resipiscerent. Ad haec, facto hocad-
monet de poena, in quam incurrent omnes
impij, qui abusi fuerint templo Dei, nimirum
quoda Christo aliquando sint atemplo eijcien
di. Hinc Praeterea discant utrique: magistratus
dico et gubernatores Ecclesiarum. Ill quidem
manu et externa ui tollere impietatis instru-
menta: hi uero gladio spiritus, hoc est, uerbo
Dei amputare omnem superstitionem quan-
tum quidem fieri potest. Sic fecit beatus Theo-
dosius, qui omnes imagines et idola de tem-
plis sustulit. Sic fecit pijssimus princeps lo-
hannes Frederici dux Sax oniae. Horum exem-
plum imitatus est sanctissimae memoriae Rex
Daniae Christianus eius nominis tertius,
cuius beneficio adhuc scholae et Ecclesiae in
hoc regno gaudent.
TaexTIA st de templo Dei: quod est duplex:
manusactum seu uisibile, et spirituale seu non
manufactum. Vtrumque est domus orationis.
Domus mea, inquit Christus, est dumus ora-
tionis. Vsus manufacti templi praecipue in his
positus est: primum, ut sit locus publicus, in
quo doceatur et audiatur uerbum Dei. Dein-
de, ut illuc adiministrentur Sacramenta. Tum,
ut illic conueniant pij, oraturi pro communi-
bus necessitatibus. Postremo, ut sit locus in
p.650
qguo fiat publica confessio religionis. Sed quid
fit in papatu? pro verbo Dei traditiones homi-
num obtrudunt: pro mysteriorum Dei distria
butione, sacrilegia horrendissima proponun-
tur: venale habent coelum: missam pro uiuis et
mortuis iactant: spoliant Ecclesiam Sacramen, /
tis: contaminant Sacramenta suis blasphemis
additamentis; faciunt ex loco publicae confesii-
onis Euangelij, conciliabulum hypocritarum,
qui conspirant aduersus Euangelium Christi.
Haec sint dicta de manufacto templo. Non ma-
nu factum et spirituale semplum est, cum rota
Catholica Ecclesia, tum singula eius membra.
Ita enim Paulus ait scribens Corrintheis: An
nescicis quod templum Dei sanctum sicis uos? Imo
Christus ipse architectus huius templi ait; Si
quis sermonem meum audit ad eum ueniemus,
et mansionem apud eum faciemus. Proinde et
tota Ecclesia, et singula eius membra templum
Dei dicuntur et sunt. Huius templi fundamen-
tum est filius Dei; fundamentum enim aliud ne-
mo ponere potest, praeter id quod positum est,
quod est sesus Christus Dominus noster. Hoc
templum erigitur a filio Dei: aedificatur a Pro-
phetis, Apossolis, ministris uerbi, a pio Magi-
tracu, a sanctis patribusfamilias, prout Domis
nus singnlis dederit aedificandi gratiam. Hoc
templuin purgatur et conseruatur sanguine
p.651
Christi. Huius templi ostiarius est spiritus sanctae,
quando precibus et fide ianua eius pulsatur. Neque
hoc templum ociosum est. Nam in eo iugis est
celebratio dei, oratio perpetua, oblationes sancs
tae, cultus Dei (ut uno nerbo dicam) indefes-
sus; huic enim sancto usui dicatum est hoc sanc-
tum Dei templum. Verum homines qui indul-
gent suis libidinibus, suae tyrannidi, vsure, fra
dibus, non solum hoc templum Dei propha-
nant, ciecto ostiario spiritu sancto, expulso
Christo architecto: uerum etiam fiunt templa
Sathanae, in quibus sanguis Christi contume /
lia afficitur: uerbum Dei ludibrijs exponitur:
in locum piarum precum succedunt inuoca,
tiones sanctorum, execrationes, blasphemiae,
contumeliae, et, ut vno dicam verbo, laudes sa.
thanae illic personant. I
Sed quid nos commonebit, ut templum
Dei esse cupiamus 1. Dignitas. Quae enim
maior gloria est, quam esse templum sanctae
Trinitatis? 2. Vtilitas: nam hoc pacto transitur
a Sathanae delubro (vbi mera mors et damna-
tio regnant) ad domum Dei et aeternam fo-
licitatem. 3. Finis conditionis hominis.
Conditi enim sumus, vt simus templa Dei.
Contra, cogitandum est, quam indignum
sit, et quim magnum sacrilegium, hoc tem-
plum sceleribus ullis contaminare. Proinde
p.652
conandum totis uiribus est, ut praestemus Des
in suo templo uerum cultum et offeramus sa-
crificia labiorum nostrorum, hoc est, gratiaru
actionem, et thura cordis nostri, hoc est, fidem
et innocentiam.
QUARTA, mundus longe aliter iudicat
de ijs qui templa Dei sunt, quam verbum Dei.
Mundus iudicat praeclaros, potentes, sapien-
tes, diuites in hoc templum recipi: sed contra-
rium docet verbum Dei et monstrat exempla.
Tametsi autem nullus reijcitur propter clari-
tatem generis, potentiam, sapientiam, diuitias:
tamen plerunque fit, ut tales huius mundi ne-
gotijs impediti minus de hoc spirituali tem-
plo cogitent. Exempla sunt Cain et Abel. De-
inde Esau et Iacob. Ita semper delegit Deus
infirma huius mundi, ut quae fortia sunt pu-
defaceret. Sed hoc nos non mouebit, Christus
enim dicit: noli timere pusille grex placuit
enim Patri dare uobis regnum, cui
er Christum cum spiritu sancto
sit honor in saecula saecu-
lorum, AuEx.
DOMINICA VNDECIMA
TRINITATES, EVANGELIVM
Lvcae 18.
p.653
Iesus dixit ad quosdam qui in se confide-
bant, quod ctrint iusti, et aspernabantur
caeteros, parabolam istam. Duo homines
ascendebant in templum, ut precarentur: unus
Phariseus, et alter publicanus. Pharisaeus
stans, haec apud se orabat: Deus gratias ago
tibi, quod non sim sicut caeteri homines, rap.
tores, iniusti, adulteri, uelut etiam hic publi-
canus. Ieiuno his in Sabbatho, decimas do
omnium quae possideo. Et publicanus pro-
cul stans, ne oculos uolebat ad coelum attol-
lere, sed percutiebat pectus suum, dicens:
Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico
uobis, descendit hic iustificatus in domum
suam magis quam ille. Quia omnis qui se
extollit, humiliabitur, et qui se humiliat, ex-
tolletur.
ENARRATIO TEXTVS.
Ocsio huius Euangelij fuit, quod post-
quam Christus docuisser de efficacia ora-
tionis et forma orandi, uoluit etiam illustria
exempla proponere, in quibus et efficacis ora-
tionis, et hypocriticae ostentationis naturam
depingeret. Nam cum nemo rite orare porest,
nisi idem sit prius iustus ex fide Christi, fit ut
multi se iustos putent, et propterea se recte
p.654
orare arbitrentur: Quare necesse fuit discernere
inter vere iustos et eos qui iusticiam. simulant,
Qui enim videri volunt iusti, et non sunt ta-
men, illi nequaquam inuocant: Verum qui ag.
nitis peccatis suis agunt seriam poenitentiam,
hi side iusti effecti, soli efficaciter et vere orare
possunt. Ea itaque de causa Dominus hic nobis
proponit duas imagines: quarum vna est hya
pocriticae orationis; altera verae et piae inuo-
cationis. Pharisaeus, qui putauit se pium et
instum, et non fuit, hypocriticam orationem
nobis agnoscendam praebet: Contra, miser
publicanus, prosternens se coram Deo, et agno.
scens suas sordes, et nihilominus confugiens
ad misericordiam, verae et salutaris orationis
formam suo exemplo praebet
Loci tres:
I. De iusticia legis et Pharisaica va-
nitate.
II. Die iusticia Christiana et vera poe-
nitentia.
III. Iudicium Christi de Pharisaeo et
publicano.
DE PRIMO.
Dicebat ad quosdam qui in se confidebant
ranquam iusti etetc. Hic necesse est dicere dele-
gis iusticia: quae sit: quis sit eius vsus, finis, et
p.655
ius. Nam inde intelligemus quantum Pharisaei
aberant a vera iusticia.
Quae est legis iusticia? Est perfecta obedien
tia omnium membrorum nostrorum inserio-
rum et exteriorum erga legem Dei, cordis, af-
fectuum, voluntatis, oris, breuiter omnium
potentiarum et virium corporis et animi: quam
obedientiam non oportet esse momentaneam,
sed perpetuam: non inanem, sed perfectam et
absolutam: non contaminatiti, sed puram et
castam: qualis ab Adam praestari potuit ante
lapsum, et qualis a sanctis Angelis in ccoelo
praestatur. Quod talem deceat esse legis iusti-
ciam, cum Moses, tum Christus docent his ver
bis: Diliges Dominum Deum ruum ex toto
corde tuo, ex tota anima tua, ex toto robore, et
omnibus viribus tuis: et proximum tuum sicut
te ipsum. Deinde, quia ipse purus, sanctus et
castus est, nihil potest illi placere, nis i purum
sanctum et castum. Et qui hanc iusticiam prae-
stant, soli habent promissionem legalem. Sic
enim ait Moses: Qui fecerit ea homo viuet in
eis. Hanc obedientiam perfecta et perpetuam
qualem lex requirit, nullus homo excepto solo
Christo vnqua praestitit. Quare omnes, qui se hac
legis iusticia iustos putant, non tantum eaeci sunt
et arrogantes: verumetiam blasphemi in legem dei,
qua metiuntur suo modulo, et non voce pei. auod
p.656
autem nullus legi Dei satisfacere possit, nuper
dixi, et nunc breuiter idem nobis in memoriam
reuocabo. Primum, nostra membra interiora
et exteriora, quibus exequi obedientiam erga
legem deberemus, sunt mutila et horrenda qua
dam ataxia uiciata, ita ut nihil recte exequi
possint. Deinde, lex peccati tanquam fortissi-
mus gigas nostra membra occupat, etiam quan
do renati sumus, ut non possimus praestare quae
volumus. Hinc diuus Paulus clamat: b infoe-
lix ego homo, quis liberabit me de corpore
morti obnoxio. Item alio loco: velle quidem
adest mihi, sed perficere non inuenio. Item: non
quod uolo bonum, hoc facio, sed quod non uo.
Io malum, hoc ago. Ita regenerati promptam
quidem uoluntatem habent, sed exequendi quod
uolunt uiribus destituuntur, adeo domesticus
noster hostis est importunus, et nos a bono re-s
trahit. Quid dicemus ergo de illis, quorum
uoluntas nondum est reformata, quales sunt
omnes qui nondum sunt regenerati? Huc ac-
cedit quod lex Dei sit spiritualis: nos uero car-
nales. Ita enim Paulus iam fidelis dixit: lex
spiritvalis, ego autem carnalis uenditus sub
peccato. Hinc facile uidere est, quod a nobis
legi debita obedientia praestari non possit. Qui
enim fieri potest, ut caro spiritualem iusticiam
praestet? Multas alias et plures rationes nuper
p.657
adduxi, quibus ostendi neminem in hac vita
perfectam legi obedientiam praestare poste.
Quid ergo fiet? hic uocem legis primum au-
dies. Quid illa dicit? Maledictus omnis qui
non permanserit in omnibus quae scripta sunt
in libro legis. Hic audis legis sententiam: haec
legis vox te humiliet coram Deo et prorsus
prosternet, vt agnoscas et foeditatem tui pec-
cati, et iustam damnationem. Quid hic facien-
dumP Possumus ne hanc legis maledictionem
declinare? non potes tuis viribus: quare tibi
vel pereundum est, vel querendum remedium
contra hanc legis damnationem: quod sane
non est aliud, quam solus Iesus Christus: qui
ideo uenit in mundum, ut in se maledictionem
legis reciperet et omnes in se credentes libera-
ret a iure legis, id est, adamnatione, quam lex
minatur transgressoribus suis. Haec proinde
maledictio extendit se ad omnes homines qui
non audiunt Christum, et vestiuntur eius iu-
sticia, ut illa ornati appareant in con spectu Dei.
Nam Christus est finis legis in iusticiam omni
credenti, Roma. 10. Haec de legis iusticia ideo
a me dicta sunt, vt ostendam quam uani fue-
runt Pharisei isti, qui se iustos confidehant et
aspernabantur caeteros tanquam prophanos
et iniustos. Sed quaenam causa est quod hic
Pharisaeus cum sua turba confidat se esse iustum?
p.658
caecitas in causa fuit. Adeo enim caecus erat,
quod non viderit legis mentem, imo velamen
tantum legis vidit et non introspexit in legis
adytum, quemadmodum textus huius Euan-
gelij satis indicat: ait enim: Gratias ago tibi,
uia non sum sicuti coeteri homines, rapto-
res, iniusti, adulteri, aut sicut hic publicanus.
Literam igitur legis vidit, non spiritum, hoc
est, tantum in externis operibus haesit, non spis
ntualem, quem requirit lex, sensum conside-
rauit.
Verum ut haec nobis clarius ponantur ob
oculos, videamus. 1. qualia ipsius opera sue-
rint. 2. conferamus ea cum lege Dei. 3. colli-
gamus inde quid illi defucrit. 4. quam mutis
peccatis reus constrictus fuerit, etsi se iustum
coram hominibus venditarer.
Opera huius Pharisaei fuerunt sine side,
rofecta ex mera incredulitate et arrogantia.
sem cum scriptura aperte dicit: sine fide imposi
sibile est placere Deo: quis tam amens est ut
istam externam laruam iusticiam vocet?
Opera quae iactat conferamus cum lege
Dei. Lex requirit puram obedientiam? hic ex
impurissimo corde promit conuicia in Deum
et in proximum. Lex iubet proximum dilige-
reis accusat, idque coram tribunali Dei, duid
p.659
multis? Nihil ex legis Dei praescipto fecerat.
An non est magnum non esse raptorem? non
iniustum? non adulterum? iciunare et dare
decimas? ista quidem non sunt condemnanda.
Sed hic Pharisaeus bona, quae fecerat, misere
contaminauit philautia et superbia.
Quid ergo illi defuit? fons bonorum ope-
rum fides Christi quae per charitatem opera-
tur. Vbi autem haec non est, quantumuis spe-
ciosum videtur opus, Deo tamen gratum esse
nequit: imo potius abominatio est coram Deo,
praecipue quia accedit opinio iusticiae, sicuti
videmus in hoc Pharisaeo.
Vidimus vnde profecta fuerunt opera
huius Pharisaei, et quantum distent a legis iu-
sticia, et quid illi defuenit: nunc quim graniter
prcarit et quam iniustus fuerit videamus.
rimum ausus est Deum accedere et interpel-
lare sine timore Dei, sine fide, sine poenitentia,
sine mediatore Christo, per quem solum patet
aditus ad Patrem. Est ne hoc graue scelus?
Imo hic totam primam tabulam violat et tan-
quam pedibus conculcat. D: einde ausus est
puluis et cinis gloriari coram Deo, cum ta-
men scriptum sit: innocens coram te non
est innocens, quanta quaeso haec superhia?
p.660
Nonne tametsi et Deum et homines despicit:
se tamen iustum simulat? Tertio abusus est
templo Dei, quod erat ordinatum ad depre-
canda peccata publica et priuata. Sed quid hic fa
cit e templo? ' praetorium in quo accusat alios.
Quarto, totam secundam tabulam inuadit et
violat contra charitatis naturam, quae peccata
proximi aut curare, aut tegere solet. Quid facite
Non sum, inqt, sicut caeteri homines, raptores,
iniusti, adulteri: imo hoc videbatur ei parum.
Quare cum in supremo loco templi esset, re-
spicit a tergo et vidit miserum publicanum oran
tem, quem mosx, vbi eum uidit, accusat coram
tribunali Dei. Neque sum, inquit, sicut iste pu-
blicanus. Hic si uere pius fuisset, gratulatus
fuisset publicano cum Angelis Dei, qui gau-
dent in coelo super vno peccatore poenitentiam
agente. Verum cum accusat poenitentem, satis
arguit ex quo spiritu loquebatur. Debebat
meminisse dicti Iesus Syrach: hominem auer-
tentem se a peccato ne despexeris. Omnes
enim n corruptione sumus, id est, obnoxijua-
rijs casibus. Qui stat videat nc cadat, inquit
Apostolus. De ieiunio et decimis huius hy-
pocritae hoc tantum dico. leiunium, quo carnis
ferocia domatur, est res non mala; verum si ie-
iunes vt merearis aliquid a Deo, tuum iciunium
fit abeminatio. Deus enim non vult coli hu-
p.661
manis traditionibus: sed iuxta legis suae regu-
lam. De decimis haec dico, quod Deus ita or-
dinauit in sua republica, ut sacerdotes leuiti-
ca tribus haberent vnde viuerent. Et Christus
dicit: dignus est mercenarius mercede sua: et
non alligabis os boui trituranti.
DE SECVNDO.
Quemadmodum in Pharisaeo uidimus,
qualis sit iusticia Pharisaica: et eius vanitatem
ostendimus ex collatione ad legis iusticiam:
Itanunc sequitur secunda doctrina de iusticia
Christiana, quae nobis in hoc publicano, tan-
quam in uiua quadam imagine representatur.
Verum quia scriptura duobus modis de vir-
tutibus docet, nimirum regula, et exemplo:
volo primum videre quid scriptura dicat de
justicia Christiana. Deinde idem ostendam in
publicani cxemplo, ut ita regula confirmetur
exemplo.
uantum autem ad regulam iusticiae Chri-
stianae attinet, haec sunt clara dicta. Paulus
Roma.3. ait: omnes peccauerunt et priuantur
gloria Dei, iustificantur autem gratis ipsius
gratia, perredemptionem quae est in Christo
Tesu, quem proposuit Deus propiciatorium
per fidem in sanguine eius. Mox in eodem ca-
pite: Arbitramur hominem iustificari fide absque
p.662
operibus legis, 2. Corinth. 5. Eum qui non no-
uit peccatum, fecit peccatum, ut nos fieremus
iusticia Dei in ipso. Roma. 5. Sicut vnius homi-
nis inobedientia multi sunt constituti pecca-
tores: ita vnius rursus obedientia iusti consti-
tuentur multi. Et de Abrahamo; Credidit Ab-
raham Deo, et imputatum est ei ad iusticiam.
Et Dauid: Beati quorum remisiae sunt iniqui-
tates et tecta sunt peccata. Huiusmodi sunt ins
finita dicta in scriptura de iusticia Christiana.
Sed haec pauca proposui, vt inde generalem
doctrinam de iusticia Christiana colligam.
PRIMVM ergo ex his testimonijs colli-
gitur, quod Christiana iusticia non sit ex ope-
ribus, tametsi iustificatus iam bene operari ina
cipit. Hoc ergo primum tenendum est, quod
opera excludantur ita, ut non sint huius iusti-
ciae causae sed effectus et fructus, vt postea di-
cam. 2.ex his dictis colligitur quod Christiana
iusticia non sit obedientia in ipsis, sed in Chri-
sto.3. quod haec Christi obedientia donetur ho-
mini, vt ea, et non sua, sit iustus. 4. quod quis-
quis crediderit, huius iusticiae Christi fiat par-
ticeps, ita ut illi imputetur tanquam sua. Chri-
stus enim est finis legis in iusticiam omni cre-
denti. 5. quod quia peccatores sumus, recon-
ciliemur Patri per Christum, quem Pater pro-
posuit propiciatorem. 6 quod pro peccatis cre-
dentium effusus sit sanguis Christi, ita ut iusticiae
p.663
Dei seu legis sit satisfactum. 7. ex omnibus
collectis efficitur, quod haec iusticia Christiana
constet absolutione a peccato, imputatione iu-
sticiae Christi, et acceptatione ad vitam aeternam,
gratis propter Christum. Haec est summa doc-
trinae Ecclesiae Christi de Christiana iusticia
vnde efficitur quod Christiana iustificatio sit
absolutioa peccato, imputatio iusticiae Christi,
et acceptatio ad vitam aeternam, gratis propter
Christum. Verum hoc praeterea tenendum est,
quod fides ipsa, qua iustificamur, sit efficax, et
roducat fructus Deo gratissimos per Iesum
Christum. Vbi autem hic fructus non conspi-
citur, vix illic fides inuenitur. Nam cum credi-
mus, simul renascimur in nouos homines, vt
nouam Deo obedientiam praestemus.
Iam hanc ipsam doctrinam de Christiana iu-
sticia videamus in exemplo publicani. Primum
(ut textus ait) stetit a longe. Indignitate enim
sua territus, non audebat cum Pharisaeo in
conspectum maiestatis diuinae prodire. Sic et
Petrus procidens ad genua Christi ait: Exi ame,
quia homo peccator sum. Similiter et Centu-
rio: Domine non sum dignus, ut intres sub-
tectum meum. Haec trepidatio in conscientia
hominis oritur ex noticia legis: ad cuius nor-
mam cum homo sua facta examinat, cogitur
exclamare, homo peccator sum. Deinde non
p.664
audet leuare oculos. Hic notatur pudor pu-
blicani ob turpitudinem peccati sui. 3. percu-
tit pectus, quo significatur lucta cum diffiden-
tia et desperatione. 4. cum inquit Devs etc.
significatur ad solum Deum confugiendum
esse pro peccatis abolendis. Hactenus cum
peccato, cum legis damnatione, cum diffiden-
tia luctatus est: qua lucta uera contritio decla-
ratur: nunc sequitur quomodo sit cluctatus ab
isto veluti inferno. Nam cum dicit: Deus pro
pitius esto mihi peccatori, erigit se fide con-
tra desperationem. Nam hic animo recolit
promissiones de Christo, quod Deus uelit
esse peccatoribus propitius, qui agentes poeni
tentiam ad Christum vera siducia confugiunt.
Ille enim est propitiatio pro peccatis nostris.
Cum ita se erigit, sibi peccatum, et Deo mise-
ricordiam tribuit: se aegrotum agnoscit, et
Deum medicum: opponit misericordiam pec-
cato: ac ita statuens Deum sibi propitium esse,
iustificatur sola fide. Ad eundem modum Da-
niel fecit: Tibi Domine iusticia, nobis autem
confusio faciei..
Atque ita ex hoc publicano discere possu-
mus primum rationem verae poenitentiae et
iusticiae Christianae. Nam vt uera poenitentia
est verus dolor ub peccatum: ita Christiana iu-
sticia est absolui a peccato, cum Deum vegt fi-
p.665
ducia accedimus, sicut supra dixi. 2. possumus
ab illo discere qualis debeat esse vera oratio.
Debet enim ex intimo animo proficisci in ti-
more Dei, et niti propitiatione, quae est in
Christo Iesu. 3. debemus a publicano discere
submisse nos gerere cum coram Deo, tum co-
ram hominibus.
Viuendum ne igitur est more publicano-
rum? sane ita est, quatenus agunt poeniten-
tiam, quemadmodum hic fecit. Vt enim Pha-
risaeus iste non est contemptus proprer exter-
na opera honesta, quae fecit; sed quia confide-
bac in opera: ita publicanus hic non est laudan-
dus ob peccata quae fecerat: sed propter poeni-
tentiam, quae secuta est: imo habemus ab utro-
que quod vtiliter discamus. Cum vtroque eun-
dum est in templum: cum utroque agendae sunt
Des gratiae: cum utroque orandum est: APha-
risaeo honesta externa byera facere: A publica-
no animi pretatem et veram sidem adferre di-
scamus. I
DE TERTIO.
Dico uobis: Descendit hic iustificatus in
domum suam et non ille. Hic habemus iudi-
cium Christi de Paarisaeo et publicano. Pu-
blicanus (inquit) descendens de templo, in do-
mum suam redijt instificatus fide. Pharisaeus
autem non redijt iustus: sed potius condem-
p.666
natus. Hoc confirmat generali sententia: Quia
omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se hu
miliat exaltabitur, Pharisaeus sc exaltauit existis
mans se iustum legis operibus, quae nulla ha-
buit: ideo humiliatus est sententia damnatio-
nis. Publicanus se humiliauit peccati confes-
sione, humili inuocatione, fidueia in misericor
diam Dei per Christum, ideo exaltatus estgra-
tia absolutionis et gloria beatitudinis. Huius
exemplo, vt et nos humiliemur faxit Chri
ftus, cui cum patre et spiritu sancto
sit gloria in saecula,
AMEN.
DOMINICA DVODECIMA
TRINITATIS, MARCIJ.
Esus rursum egressus de finibus Tyri ac
A Sidonis, uenit ad mare Galilaeae, per me-
dios fines Decapolis. Et adducunt ei sur-
dum, impeditaequelinguae, et deprecantur
eum, ut imponat illi manum. Et cum appre-
hendisset eum de turba seorsim, misit digitos
suos in auriculas eius, et sputo emisso, teti-
git linguam eius, ac suspiciens in coelum, in-
gemuit, et ait illi: Ephata, quod estaperire.
Bestatim apertae sunt eius aures, et solutum
est uinculum linguae eius, ac loquebatur
recte. Ac praecepit illis, ne cui dicerent. Sed
p.667
quo magis ille eis praeceperat, hoc potius
amplius praedicabant, et supra modum stu-
pebant, dicentes. Bene omnia fecit, et surdos
ecit audire, et mutos loqui.
ENARRATIO TEXTUS.
Oc Euangelium continet vnum ex mira-
Lculis Domini, quibus ipse ostendebat po-
tentiam, voluntatem et officium suum. Poten-
tia ostenditur in co, quod imperet omnibus
rebus creatis, alias mari, alias ventis, alias
Diabolis, alias morbis, ut hic. Voluntas indis
catur ex eius promptitudine ad iuuandum: est
enim promptissimus ad opem ferendam om-
nibus inuocantibus se. Officium, quod sit sal-
uator iuxta nomen suum, quod est Iesus. Haec
tria in singulis fere Christi miraculis conspi-
ciuntur, quibus nos recte uti discamus. Po-
tentia siquidem Christi Domini, aduersus
mundi tyrannidem, Sophisticam et hypocri-
sin, atque adeo aduersus totum Sathanae reg-
num vti debemus. Voluntatis cognitionem
opponamus aduersus carnis nosirae peruer-
sam voluntatem et iudicium. Officij cogitatio-
ne muniamus nos aduersus omnes Antichri-
stos, qui Christum suo officio spoliare volunt,
Haec tria, ut in speculo quodam contemplari
p.668
licet in praesenti Euangelio. Hic surdus et mu-
tus tenetur captiuus a Diabolo: sed quid ad
hoc Christus? Potentiam suam declarans, apes
rit aures eius et linguam soluit inuito et repug-
nante Diabolo. Deinde, cum hunc calamito-
sum et miserum iuuat, ostendit se affici eius ca-
lamitate, atque ita voluntatem suam erga ipsum
indicat. Postremo declarat officium, dum se
promptum ad hunc iuuandum et alaciem ex-
hibet. Significat enim hoc facto missum esse se,
ut afflictos et calamitosos iuuet. Habemus
quid Christus ostendit in suis miraculis: Iam
summam praesentis Euangelij videamus. Chri-
stus adductum surdum et mutum ad se sanat:
quo facto significatur quod Christus uenerit
in mundum ad iuuaudos eos qui ad se veniunt,
iuxta illud: omnis qui inuocauerit nomen Do-
mini saluus erit.
Loci tres:
I. Exemplum illorum qui hunc sur-
dum et mutum ad Christum por-
tant.
II. Factum et miraculum Christi.
III. Fructus huius miraculi apud spec-
tatores.
DE PRIMO.
Exiens iterum de finibus Tyri etc. An-
p.669
tequam veniam us ad primam doctrinam, ob-
seruanda est praesentis miraculi occasio, quae
fuit profectio Christi et locus profectionis.
Profectio ipsa indicat, quam sedulus Do-
minus in suo officio et quam auide sitierit sa-
lucem nostram. Locus ostendit, quod etiam gen-
tes velit suorum beneficiorum fieri participes.
Venit enim quaerere quod perierat.
Iam primam doctrinam videamus. Ad-
ducunt ei surdum et mutum: et deprecaban-
tur eum, ut imponat illi manus. Hic duo ob-
seruanda sunt: Primum, quid faciant hi baiuli.
Deinde quid petant. Quid faciunte Apportant
ad Christum surdum et mutum, His paucis
verbis Christiana vita describitur: quam de-
scriptionem rect. intelligere nostra interest, ut
possmus illorum exemplum dextre imitari.
Primum enim Christum agnoscunt Mesiiam:
Deinde fidem in ipsum habent: vtrumque decla-
rant hoc facto. Nemo enim Christum accedit
ut saluatorem, et eum inuocat, nisi qui in ipsum
credit. Vt enim nemo credit, nisi qui audit: ita
nemo inuocat, nisi qui credit, Roma. 10. Hac
ratione fides concepta ex verbo vitae, est Chri-
stianorum salus et iusticia.
Est ne ociosa haec fides? Non. Hic eius
triplex fructus indicatur. Priuvs est confessio:
nam hic suo facto et voce confitentur Christum.
p.670
Quemadmodum enim corde creditur ad iusti-
ciam: ita ore fit confessio ad salutem. SECVN-
DVS est inuocatio Christi. Sunt enim fides et
inuocatio ita connexae, vt citius calorem ab
igne separes, quam eas a se inuicem diuellas.
TeRTIVS fructus fidei est dilectio fraterna,
uam hi baiuli corde, opere, et ore declarant,
hunc afflictum et milerum Christo appors
tantes.
Vides iam quales fuerunt hi baiuli vides
ne totam vitam Christianam in illorum facto,
tanquam in tabella depictam e Sed quare hoc
factum et scriptum este vt ego et tu habeamus
exemplum pietatis erga Deum et charitatis
erga proximum. Haec est forma verae Christia-
nae uitae. In Christum itaque cum his nos crede-
re oportet: Christum cum his confiteri necesse
est: eundem cum his inuocare fides postulat:
proximum praeterea horum exemplo corde,
ore et opere, diligere et iuuare decet. Quod-
nam, quaeso, maius dilectionis opus, quim ho-
minem captiuum sub Diaboli poteitate, af-
ftictum et miserum, et coram hominibus spre-
tum extremeque contemj tum adducere ad
Christum, et tantam curam pro aliena selute
suscipere?
Hic discant diuites, pauperes, nobiles, ig-
nobiles, ciues et rustici quid illos deceat, modo
p.671
non frustra Christianum titulum iactare velint.
Vnusquisque pro ratione suae functionis cone-
tur quam plurimos Christo adducere, eum in-
nocare et solicitudinem piam suscipere pro alio-
rum salute. I
Hic oritur quaestio. Hic surdus fidem non
habuit: non enim potuit verbum audire, mde
fides concipitur: sanatur tamen a Christo ob
alienam fidem: videtur ergo quod homo aliena
fide saluari possit. Respondeo. Christus aperit
linguam muti et inuocatus dat infirmo fidem,
uam nactus infirmus sua propria, non aliena
de saluatur. Deinde discernendum est inter
corporalia beneficia et salutem aeternam. Cor-
poralia beneficia pij possunt eriam impijs a
Deo impetrare:; salutem autem non possunt
ipsis impetrare, nisi ipsi quoque prius fidem ex
verbo Dei conceperint. Nisi enim pij impetra.
re possent impijs beneficia corporalia, non pos-
set stare mundus in hoc tantorum scelerum 8et
scandalorum diluuio. I
Hxaec dicta sunt de facto horum baiulorum
et eius utili imitatione: iam quid a Christo pe-
tierint videamus. Deprecabantur eum (inquit
textus) vt imponat illi manum: nam per impo
sitionem manuum obseruarunt Christum antea
multis contulisse sanitatem. Verum vt istum ritum
nos intelligamus quatuor de impositione ma-
nuum sunt obseruanda.
p.672
1. Quam antiqua sit haec consuetudo im-
positionis manuum.
2. Quorum fuerit alijs manum imponere.
3. Ad quidet in quem finem manus im-
positae sint.
4. Quae sit manus ratio symbolica.
Quantum adantiquitatem ritus imponen-
di manus attinet, scriptura ostendit quod a
patribus sit haec consuetudo accepra. Legimus
enim Gene. 48. quod Patriar cha Iacob manus
imposuerit filijs Ioseph Manasseh et Ephraim.
Quae consuctudo postea lege Iudaeis commen-
data ests et peruenit hicritus vsque ad tempora
Cthristi, qui et ipso vsus est, et vsum illius ad
Apostolos suos transmisit. Quod autem ma-
nuum impositioni coniuncta fuerit oratio, pa-
ret ex 19. cap.Matth. ubi scribitur, quod oblati
sint pueri Christo, vt manus eis imponeret et
oraret. i
Habemus quam sit antiqua consuetudo
I manuum impositio; iam quorum fuerit alijs
imponere manus videamus: id quod ex facto
Iacob et aliorum colligitur. Mos enim erat, ut
maiores minoribus, parentes liberis, sacerdo-
tes populo manus imponerent. Fuit enim so-
lennis caeremonia, quae penes illos erat, qui
praeeminebant authoritate.
Sed quem in finem iste ritus institutus
p.673
erat? Quintuplex finis e scriptura colligi po-
test. 1, quod benedicendi seu orandi causa fac-
tum sit, vt Matth. 19. et Marci 7. ostenditur.
2. offerendi causa; solebant enim sacerdotes
manus imponere capitibus victimarum. 3. sa-
nandi gratia, sicuti Christus swpe suas manus
imposuit sanaturus, qui sibi offerebantur. 4.
vt precando conferretur spiritus sanctus, ut in
actis Apostolicis legimus. 5. in consecratione
ministrorum verbi manus imponebantur ijs,
qui ordinabantur ad ministerium.
lIam de symbolo manuum nonnihil adij-
ciamus. Qui benedixerunt impositis manibus
fungebantur vice Dei: manus significabant
auxilium et fauorem Dei: impositio manuum
significabat cum, cui imponebantur manus,
esse sub fauore et protectione Dei et benedici
a Deo. In benedictionibus optabatur auxilium
et fauor Dei: in sacrificijs hostiae dicabantur
Deo; in sanationibus manus Dei se exeruit,
dum sanitati restituit sua potentia aegrotos: si-
militer in donationibus spiritus sancti, manus
significabant praesentiam Dei: in consecratio-
nibus sacerdotum, haec erat significatio impo-
sitionis manuum, quod qui ordinabantur, di-
carentur Deo tanquam hostiae, probarentur Deo
et ordinarentur ad opus dininum. Haec sint dicta
de primo loco, nempe de facto horum baiulorum:
p.674
et impositione manuum: nos autem obseruemus
breuiter, quid confirmet hic locus, quid con-
futet, et cuius nos moneat, Confirmat quod
filij Dei spiritu Dei ducantur et exerceant se
pietate et charitate. Confutat eos, qui fidem
inanem iactant sine uera pietate erga Deum et
charitate erga proximum. Monet nos, ut prae-
stemus opera sidei interna et externa, modo
uelimus inter filios Dei censeri.
DE SECVNDO.
Secunda doctrina, quam proposui, eside
facto et miraculo Christi. Vt autem hoc factum
intelligamus, quaedam sunt de miraculis Chri-
sti obseruanda. Prophetae, Christus et Apostoli
ediderunt miracula, ut doctrinam, quam do-
cuerunt, confirmarent a Deo esse, et ut homi-
nes conuicti miraculis de ueritate Dei, crede-
rent et credentes saluarentur. Hos praecipuos
fines fuisse miraculorum ostendit Iohannes Euan
gelista cap.2.vbi ita ait; hoc principium signorum
fecit Iesus in Cana Galilaeae, et manisestauit
gloriam suam et crediderunt in eum discipuli.
Hic duo signantur fines: gloria Christi, et fides
Apostolorum. Gloria autem Christi poten-
tiam diuinam, affectum erga genus humanum
et officium doctrinaeque ipsius certitudinem
p.675
complectitur. Verum discernendum est inter
Prophetas Apostolos que et Christum. Prophe-
tae et Apoltoli non sua virtute ediderunt mira-
cula: sed diuina Christi virtute, cuius spiritus
per os eorum loquebatur. Christus vero sua
ropria potentia edidit miracula. Quare ut
Propheta et Apostoli suis miraculis declara-
runt se fuisse Christi seruos: ita Christus suis
miraculis se Dominum et Desum ipsorum osten-
dit. Verum si quaeris, cur hodie non etiam
edantur miracula a ministris verbi: scies quod
miracula, postquam confirmarunt gloriam
Christi, et veritatem Dei, desuncta sint suo mu
nere: quare non amplius sunt expectanda mi-
racula, sed contenti esse debemus doctrina pro
phetica et Apostolica, quam Deus olim multis
confirmauit miraculis. Haec sint de mirac ulis
dicta in genere: nunc ad hodiernum miracu-
lum deicendamus, in quo sunt muliae circum-
stantiae o bseruandae, quarum singulae s: ingu-
larem doctrinam et admonitionem centi-
nent.
PRIMA: Christus apprehendit eum de
turba seorsum. Sed quare hoc fecite pro-
pter duo: scilicet tempus et significatio-
nem. Propter tempus quidem, quia nondum
voluit suum regnum propalari toti mundo.
Nondum enim peregerat hostiam; nondum
p.676
fregerat interstitium, quod erat inter Iudaeos
et gentes: quod postea factum est, quando ar-
mauit discipulos hoc mandato: Ite in mundum
vniuersum, praedicate Euangelium omnibus
entibus. Propter significationem vero, quia
qui Christum desiderat medicum, debet a tur.
ba malignantium discedere. Nulla enimest
consensio Christo cum Belial.
SEC VNDA: Misit digitos suos inaures
eius. Hoc sane non frustra factum est. Nam et
eo signo declarauit precium carnis suae quam
assumpsit, vt eius victima humanum genus re-
stitueretur pristinae sanitati, quam per pecca-
tum amiserat, et significat suum verbum nec
audiri nec intelligi posse, nisi autes digito Chri
sti aperiantur, idest, nisispiritus sanctus cor-
dis nostri aures aperiat.
TERTIA: Et expuens tetigit linguam
eius. Hoc symbolo significat et loquendi fa-
cultatem a se esse, et quod per media velit in
Ecclesia esse efficax.
QVARTA: suspexit in coelum. Hoc ge-
stu significat suum animum ad Patrem coele-
stem eleuacum esse, quem precatus est non so-
Ium pro hoc: sed pro omnibus afflictis. Oratio
enim non est tam oris sonus, quam cordis
supplex eleuatio ad Deum: quae cordis eleua-
tio sy mbolo oculorum suspicientium in coelum
p.677
significatur. Vnde Dauid: Ad te leuaui oculos
meos, qui habitas in coelis. Cuius et nos mo-
nemur cum dicimus: Pater noster qui es in
coelis. i
QVINTA: ingemuit. Magnum certe ne-
cesse est esse propter quod tantus heros inge-
miscat. Non ergo solum in hunc mutum, quem
vnico nuto liberare a suo malo poterat, respe-
xit: sed intuetur in haec quinque. I. in peccatum,
quod causa est omnium calamitatum in hu-
mano genere.2. in tyrannidem Diaboli, qui ita
oppresserat genus humanum: cum qua tyran-
nide se bellum initurum nouit. 3.in legis inale-
dictionem, quam in se reciperet, quo nos ab-
soluamur a reatu. 4, in amarissimam suam mor
tem, quam erat perpessurus pro toto humano
genere. 5. in maximae partis mundi ingratitu-
dinem: praeuidebat enim quod multi suum
beneficium essent contempturi prorsus: multi
ignauia sua essent neglecturt: adeo vt minima
pars mundi sua beneficia in salutem amplecte-
rentur.
SEXTA: alloquitur hunc mutum et di-
cit. Ephata, hoc est, tuaperire. Non frustra
hac Marcus hebraica voce est vsus. Hac enim
voce primum indicat Christus, quae sit sua di-
uina potentia, qui verbo et imperat, et facit
quae vult; vnde fides nostra non solum de diui-
p.678
nitate Christi confirmatur: verumetiam om-
nes eos in tuto esse intelligit, qui sub eius im-
perio sunt et se eius fi lei commirtunt, 2. hao
voce indicatur quanta sit verbi Dei efficacia,
praesertim vbi vera fide apprehenditur. 3. quod
nemo saluari possit sine Christi verbo, quo
imperat nobis quae decent a nobis fieri. 4. hoe
mandato A PERI Rae significat, quod uolun-
tas hominis requiratur in salutis negotio, non
uod voluntas non reformata manu Dei pos-
sit, aut velit: sed ne, cum mouetur et formatur
a spiritu sancto, spiritui sancto repugnet. 5.
quod opus salutis sit torum Christi, non ho-
minis: quemadmodum hebraicum vocabu-
lum indicat.
S EPTIMA E: statim apertae sunt aures
eius et solutum est uinculum linguae eius et
loquebatur recte. Hoc ipsum miraculum estet
beneficium Christi erga hunc afflictum homi-
nem. Quo miraculo indicatur, quod ad iussum
Christi et ad praedicationem verhi ipsius solua-
mura catenis Diaboli, ne amplius illis con-
stricti teneamur. Hoc miraculum, ut summa-
tim repetam, confirmat quod Chrislus et pos-
sit et velit iuuare omnes affli ctos, qui ad se af-
feruntur et suam opem implorant. Destruit
ecorum errorem qui Christum ranquam seue-
rum iudicem fugientes, sanctos inupcant:
p.679
Monet praeterea nos, vt in calamitatibus con-
stituti ad Christum solum fide et inuocatione
fugiamus..
DE TERTIO.
Et praecepit illis ne cui dicerent: Quanto
autemmagis eis praecipiebat eo magis prae-
dicabant et admirabantur. Christus prohibet
ne patefacerent hoc factum: huius man dato
obtemperasse oportuit: Quare honum, quod
secutum est, non illorum inobedientiae sed Chri-
sti bonitati adscribendum est. Voluit enim hoc
factum latere vsque ad suam resurrectionem.
Sed quis fructus manauit ex hoc Christi
miraculo? Primum spectatores conceperunt
fidem in Christum. Deinde praedicabant hoc
factum et Deum glorificabant: quae Dei glori-
ficatio vltimus finis est omnium operum Chri
sti. Sed quid est Deum praedicare? Dei praedi-
catio oritur ex noticia Dei, quae in Riafea est:
ur recte indices de diuina substantia et diuinis
personis: ut statuas eum fontem omnium bo-
norum: vt ad eum per Christum confugias in
omni necessitate: ut palam tuam fidem cum
his confitearis: ut tuo exemplo praeluceas alijs,
quo multi tuo exemplo moti ad Christum con
fugiant, cui cum Patre et spiritu sancto
sit honor in saecula,
AMEN.
p.680
DOMINICA XIII. TRINITATIS,
LVCAE 10.
Conuersus Iesus ad discipulos seorsim,
MAixit: Beati oculi, qui uident, quae uos
uidetis. Dico enim uobis, quod multi Pro-
phetae et reges uoluerunt uidere, quae uos
uidetis, et non uiderunt, et audire, quae uos
auditis, et non audierunt. Et ecce, quidam
legisperitus surrexit, tentans illum, dicens:
Magister, quid faciendo uitam aeternam poss
sidebo? A ille dixit ad eum: In lege quid
scriptum est? Quomodo legis? Ille respon-
dens dixit: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex
totis uiribus tuis, et ex tota mente tua, et
proximum tuum sicut teipsum. Dixitque il-
si: Recte respondisti, Hoc fac et uiues. Ille
autem uolens iustificare seipsum dixit ad Ie-
sum. Et quis est meus proximus? Respon-
dens autem Iesus, dixit; Homo quidam de-
scendebat ab Hierosolymis in Hiericho, et
incidit in latrones, qui etiam despoliauerunt
eum uestibus, ac uulneribus inflictis, abierunt
semimortuo relicto. Accidit autem ut sacer-
dos quidam descenderat eadem uia, uisoque
illo, praeterijt. Similiter et Leuita, cum iret
p.681
iuxta locum, cum accessisset ac uidisset eum,
raeterijt. Samaritanus autem quidam iter
Betens enit ad eum, et uiso eo, misericor-
dia motus est, et accedens obligauit uulnera
eius, infundens oleum ac uinum, et impo-
nens illum in suum iumentum, duxit indi-
uersorium, et curameius egit. Et postero die
egrediens, depromptos duos denarios dedit
hospiti et ait ei. Curam illius habe, et quod-
cunque praeterea insumpseris, ego cum re-
diero, reddam tibi. Quis ergo horum trium
uidetur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in
latrones? At ille dixit: Qui exercuit miseri-
cordiam in illum. Ait igitur illi Iesus: Vade,
et tu fac similiter.
ENARRATIO TEXTVS.
Vae sunt partes huius Euangelij: in quas
rum priori agit Christus cum suis disci-
pulis de vera beatitudine, docetque in qua re ca
consistit, nimirum in sui cognitione: in poste-
riori disputatur de recta via vitae aeternae, de les
g Dei, de dilectione Dei et proximi: vbi pa-
radigmate proposito docet quis sit proximus
habendus.
Loci quatuor:
I. Quae sit uera beatitudo,
p.682
II. Quaestio Legis periti de conse-
quenda uita aeterna, cum Chri-
sti responsione.
III. Summa capita legis diuinae.
IIII. De parabola qua docetur quis sit
nobis proximus.
DE PRIMO.
Iesits conuersus ad discipulos seorsim,
dixit: Beati oculi qui nident quae uos uide-
tis: Dico enim uobis, quod multi etc. Hic
docet Christus, quaenam sit vera beatitudo, et
quodnam sit uerum et solidum gaudium lios
minis in hac vita, videlicet viderc filium Dei.
Si ergo soli illi sunt beati, qui filium Dei vi-
dent, sequitur nullos suis operibus et meritis
beatitudinem consequi. Quare haec Christi vi-
sio merito expetenda est.
Verdm sciendum dupliciter filium Dei
videri, nempe in hac vita et futura. In hac uita
videtur tripliciter. 1. carnaliter tantum. 2.car-
naliter et spiritualiter simul. 3. spiritualiter
tantum.
Carnaliter tantum vidit maxima pars lu-
daicae gentis, quae tamen damnata est: proinde
carnalis Christi visio non est per se salutaris:
imo cedit potius in maiorem damnationem.
p.683
Herodes uidit Christum, Pilatus similiter,
Iudas et Caiphas et multi impij alij, quorum
interit us docet non esse salutarem uisionem
Christi externam, vbi non est vera fides in
Christum.
Carnaliter et spiritualiter simul visus est
Christus a Magis, Maria, Simeone, Zacharia,
Zachaeo, Apostolis et multis alijs, quorum vi-
sio fuit illis salutaris, quia non solum Chri-
stum externis oculis uideruot, sed etiam lumi-
ne cordis: quod manifeste conspicitur in illa
muliere, quae Christi pedes lotos lachrymis
suis abstersit capillis, quae a Christo audit pec-
cata sua esse remi sa, propter fidem quam in
ipsum habuit. De hac ui sione praecipue loqui-
tur hic Dominus, cum ait: multi Prophetae et
reges cupierant uidere quae uos uidetis, et
non uiderunt.
Spiritualiter tantum uidit Christum om-
nis, qui credit in eum: Ita enim Christus ipse in
terpretatur, cum dicit: Sicut Moses exaltauit
serpentem in deserto: Ita oportet exaltari fi-
lium hominis, ut omnis qui credit in eum
non pereat, sed habeat utam aeternam. Sic
uidit CARIS 1vVu Abel in suo sacrificio: sic
Abraham, de quo testatur CuRISTVS, di-
cens: Abraham uidit diem meum et gauisus
est. Sic hodie nos CARISTVM uidemus
p.684
quotquot in ipsum credimus. Quod autem, quj
ita Christum vident, sint beati, testatur hoc dictum
Domini ad Thomam: Beati qui non viderunt
et crediderunt. Nam in Euangelio ipsum vi-
demus, vbi facie ad faciem nobis apparet, vt in
imaginem eius transformemur, l
Hactenus de primo genere visionis et eius
partibus, quo Christus in hoc mundo videtur.
Altera visio sequitur, quae est in futura gloria,
vbi illum perfectissime videbimus, et perpetua
laeticia afficiemur fruentes ipsius dulcissimo
conspectu. I.
Sed qua de causa pronunciat beatos qui
Christum vident? Primum, quia Christus est
verbum vitae, sine quo nulla est salus expectan-
da. Hoc enim vitae verbum ab aeterna morte
liberat credentes. Nam vt qui Christum non
videt et potisssimum oculis fidei, in carcereet
sub manu Diaboli manet: ita qui Christum ui-
det, victor est mundi, atque omnium malorum,
iuxta illud Iohannis; haec est victoria, quae mun
dum uincit, fides vestra. Aunon videmus mul-
tos pios male in hac uita habere et rapi ad
grauissima supplicia? Respondeo. Sunt beati
propter euentum. Est enim futura laetissima
liberatio ab omnibus malis, quibus pij obru-
untur in hac uita. Ideo Christus dicit in Mar-
thaeo: Beati qui lugent, quoniam consolationem
accipient.
p.685
DE SECVNDO.
Quidlam legis interpres surrexit, tentans
cum et dicens: Magister, quid faciendo, ui-
tam aeternam possidebor Ille respondit: Dilia
ges Dominum Deum tuum et. Et ur in
Matthaeo habetur: si uis ad uitam ingredi ser-
ua mandata. Vt hoc Christi responsum recte
intelligamus, obscruandum est esse duo genera
hominum, cum quibus Christus agit. Quidam
enim sunt hypocritae: quidam agunt seriam
poenitentiam. Hypocritae superbi et tumidi
opinione propriae iusticiae, putant se non opus
habere Christo: atque ideo eum persequuntur;
nunc tentando illum; nunc calumniando ip-
sius doctrinam: nunc persequendo ipsum, Hi
cum quaerunt viam salutis, monstrat eis legem,
et dicit: si nis ad uitam ingredi, serua mandata.
Qui vero poenitentiam agunt et quaerunt a
Christo salutis wiam, non mittuntur a Christo
ad legem et Mosen, sed ad se eos recipit, et ius
bet eos in se credere. Quod cum faciunt, donat
eis suam iusticiam, ne maledictioni legis sint
obnoxij. Hoc exemplis illustrabimus. Phari-
saeus, de quo nuper audiuimus, iustus sibi uisus
est, sed iniustus a Christo est pronunciatus, eet
quod legis iusticiam, quam iactauit, non ha-
buit. Contra, publicanus qui peccata sua secum
in templum attulit, quae illic deflet et confugit
p.686
ad misericordiam, iustus descendit in suam do-
mum. Si iustus, uitae quoc; aete nae haeies erat
Apud Matthaeum interrogat Legis peritus
Christum et dicit: Quid faciam vt possideam
uitam aeternam. Respondit Christus: si vis ad
uitam aeternam ingredi serua mandata. Con-
tra, miser latro peccator in cruce agit poeni-
tentiam et ex fide inuocat Christum, cui Christus
dicit: hodie eris mecum in Paradiso, id est, in ui-
ta aeterna. In hoc Euangelio accedit etiam le-
gis interpres, rentaturus Dominum, et ait:
quid faciendo uitam aeternam possidebo. Cui
Dominus respondit: Diliges Dominus Deum
tuum, et proximum tuum sicut te ipsum. Quod
perinde est, ac se dixisset: si uis ad uitam ingre-
di serua mandata. At mulieri peccarrici Luc. 7.
ait: fides tua te saluam fecit. Atque ita Chri-
stus cum duobus generibus hominum agit,
pro quorum varietate monstrat rectam in coe-
lum uiam.
Quare uiam per legem monstrat, cum ne-
mo unquam per illam uiam possit in coelum
uenire? Quia est via rectissima in coelum iuxta
illud: qui fecerit ea homo, uinet in eis. Hane
ergo monstrar Christus suis contemptoribus.
Quicunque enim Christum contempsenit, aut
peribit aeternum, aut legi satisfaciet, quod est
illi impossibile. Deinde est alia uia in coelum,
p.687
quae tantum patet ijs, qui in Christum, qui uia
est in coelum, credunt.
DETERTIO.
Diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis
uiribus tuis, ex tota cogitatione tua, et pro-
ximum tuum sicut te ipsum. Haec summa est
legis diuinae et epitome Decalogi. In utroque
horum praeceptorum quatuor sunt spectanda.
2. Affectus qui ab homine requiritur erga Deum
et proximum. 2. Obiectum, nempe Deus et
proximus. 3. Causae obedientiae seu dilectionis
Dei et proximi. 4. Modus dilectionis.
Affectus, quem requirit lex, estdilectio,
quae placere non potest, nisi sit sincera et ca-
reat omni hy pocrisi. Nihil enim potest placere
Deo quod est fucatum: quia ipse est absque
omni fuco, sanctus, purus et sincerus.
Obiecta, hoc est, res circa quas uersari de-
bet affectus dilectionis, sunt Deus et proxi-
us.
Causae dilectionis Dei et proximi ponun-
tur in praecepto. Deus enim diligendus est,
quia est Deus et Dominus noster? proximus
ucro quia est proximus noster.
Modus dilectionis etiam exprimitur. Deus
p.688
enim ex toto corde, ex tota anima, ex tota co-
gitatione est diligendus: proximus est diligen-
dus, ut te ipsum diligis. Verum, quae breuiter
notauimus, fusius sunt explicanda.
Dilectio seu charitas in genere est intimus
affectus rem quampiam amanter et beneuole
complectendi, adeo ut animus eius studio ar-e
deat cupiatque ei quim optime. Haec charitas
duplexest: vna Dei erga creaturam, Altera
creaturae erga Deum, et alias res. Dei erga
creaturam charitas rursus est duplex. Vna vni-
nersalis, qua complectitur omnem suam crea
turam, cam sustentat et continet, ut suum statum
tueatur: haec charitas dicitur etiam uniuersalis
misericordia. Altera est peculiaris, qua Deus
ex intimo cordis affectu Ecclesiam suam chas
ram habet in filio: hac motus filium dedit, iux
ta illud: sic Deus dilexit mundum ut filium
suum unigenitum daret: hac motus spiritum
sanctum donat; hac motus conseruat Ecclesiam:
breuiter haec charitas facit, ut se totum suae Ec-
clesiae donet. Huius dilectionis Dei cogitatio
consolabitur nos contra sententiam legis, con-
tra acerbitatem crucis, contra tentationes in
mortis Articulo. Haec etiam dilectio Dei
facit ut Deus castiget suos filios et rursus af-
flictos sanet.
De charitate Dei erga creaturam dixi: lam
p.689
sequitur de charitate creaturae erga Deum et
homines, atque res alias. Haec charitas est affec-
tus intimus, quo Deus diligendus est ab ho-
mine, et secundum Deum proximus perinde
ut nos ipsi. Est itaque et haec creaturae charitas
duplex: Vna, qua Deum prosequimur: alte-
ra, qua creaturam. Ea autem charitas, qua
creaturas complecti nos decet, plures habet
radus: quorum primus est, quo fratres ne-
cessitudine spiritus Christi nobis coniunctos
diligimus. Secundus, quo cos, qui aliqua ne-
cessitudine carnali nobis denincti sunt, pro-
sequimur. Tertius, quo reliquos ignotos ama-
mus. Quartus, quo inimicis bencfacere labo-
ramus. Quintus, quo reliquas creaturas sin-
gulas pro suae dignitatis statu complectimur.
Quae causae sunt dilectionis Dei, seu cur
Deum diligemus Etsi satis ex praecepto ag-
nosci potest: tamen altius causas repetam et
distinguam. Dilectio itaque hominis erga Dequm.
1. accenditur ex memoria beneficiorum Dei
erga nos, et ex cogitatione immensae dilectio
nis ipsius, qua nos prosequitur. 2. augeri de-
bet ex uiuo sensu fauoris Dei erga nos, quem
omni momento experimur.3.inprimis inflam,
mari debet ex spe et fiducia promissorum bo-
norum. Hae causae sunt in verbis his: dilige
Dominum Deum tuum. Est DoMinv s, id
p.690
est, defensor: DEVS, gubernator et saluator;
Tvvs, vt omnia bona ab co expectes.
Habemus vtcunque qualis res sit dilectio
Dei, qua homo Deum diligere debet: Deinde,
et causas vidimus: sed modus dilectionis quis
estels in textu expressus est his uerbis: ex toto
corde tuo, ex tota anima, ex totis uiribus,
ex tora cogitatione. Haec vox To T otria sig-
nificat, quae coniuncta esse debent charitati
hominis erga Deum. Primum, quod charitas
hominum erga Deum debeat esse perfecta:
deinde, pura; tum, perpetua. Ex toto ergo
corde Deum diligere dicuntur, qui perfecte,
pure, et perpetuo ardent dilectione Dei: ita vt
illum solum timeant, in illum solum confidant,
in solum spem collocent. Ex tota anima di-
cuntur diligere Deum homines, cum ipsorum
uoluntas etus voluntati diuinae perfecte, pure,
et perperuo in omnibus respondet: id quod
precamur fieri, cum dicimus: fiat voluntas
tua. Ex totis viribus diligitur, cum omnia
membra interiora et exteriora perfecte, pure,
et perpetuo se ad obsequendum Deo con-
uertunt. Ex tota cogitatione diligitur, cum
nullum interuallum sentitur, quo non dili-
gitur Deus pure, perfecte, et sancte. Hic mo-
dus est solidae dilectionis Dei, quae in nullo
p.691
mortalium unquam fuit post lapsum, nisi in
solo Christo: licet quaedam eius renuia prin-
cipia sunt in renatis. Cuius signa sunt qua-
tuor.
PRIM M, obedientiam erga Deum om-
nibus rebus mundi anteferre, iuxta illud:
Qui diligit me praecepta mea seruabit, et Pa-
ter meus diliget eum.
SECVNDVM, reucrenter in timore Dei
sacra mysteria tractare.
TERTIVM, exemplo alios ad diligendum
Deum inuitare. I
QVARTVM, ipsum proximum propter
Deum diligere, Vbi haec quatuor concurrunt,
illustria habes signa inchoatae charitatis erga
Deum.: quae indies in renatis noua incrementa
sumere debent.
Dixi de primo capite legis, nempe de di-
lectione erga Deum; nunc de secundo di-
cam, uidelicet de dilectione proximorum. De
qua haec tria obseruentur: causae dilectionis,
modus, et ordo. Causae duae sunt praecipuae::
Vna mandatum Dei: Altera natura, quia
homo homini proximus est. Mandatum Dei est,
ut diligamus alter alterum. Christus praecipit:
p.692
Diligite vos inuicem. Huic mandato non obe
dirc grauissimum scelus est. Altera causa est
natura, videlicet quod homo homini sit pro-
ximus, idque multis modis: Ratione creationis;
ratione similitudinis: ratione regeneratio-
nis: ratione communis vitae: et ratione futu-
rae gloriae, de quibus coniunctionis gradibus
nuper dictum est.
Quomodo est diligendus proximus? Re-
spondet Dominus: dilige proximum tuum
ut reipsum. Quomodo autem quisque seipsum
diligat, a scipso discat.
Ordo dilectionis ante indicatus est, ut mas
xime diligantur, qui nobis spiritu Christi con-
iuncti sunt. Deinde secundo loco, qui nos ali-
qua necessitudine carnali attingunt. Tertio,
inimici efiam diligendi sunt, quemadmodum
Christus docet Matth.5. et Christus hic para-
digmate proposito, explicat. Haec sint dicta de.
legis duobus capitibus, quibus neminem ple-
nam praestare obedientiam posse manifestum
est: nuper quatuor rationibis osten di. i
Neque tamen ideo frustra haec lex est pro-
posita. Primum enim hic docemur qualis fue:
rit integer hominis status ante lapsum. Tum
enim homo potuit huic legi satisfacere. De-
inde hic intelligimus quanta sit deprauatio
naturae, cum uidemus quam procul absimus a
p.693
perfecta legis obedientia. Tum monemur, ut
cogmta imbecillitate et immundicia nostra
confugiamus ad Christum, qui est perfectio
legis in iusticiam omni credenti. Ad haec, eru-
dimur quis sit finis legis et quae sint summa
capita religiosae vitae, in qua nos exercebimus.
Postremo hinc admonemur ut cogitemus
qualis sit futura obedientia sanctorum An-
gelorum et hominum in vita aeterna.
DE QVARTO.
Ille autem uolens iustisicare seipsum,
dixit ad Iesum: et quis est meus proximus?
Cum hic Legis interpres aliud responsum ac-
cepisset quam ex pectauit, ne confusus videre-
tur tacere, opinione iusticiae legis tumens,
uaerit quisnam sit suus proximus: cui longe
aliud responsum dat Christus, quim expecta-
uit? et ut eliciat confessionem ab ipso Legis-
perito proponit longam parabolam, et ait:
Homo quidam descendebat a Ierusalem in
Tericho et. Sed cum omnis homo sit alteri
proximus cur non simpliciter respondit. Ho-
mines omnes sibi inuicem sunt proximius haec
responsio visa fuisset et facilior et breuiorhoc
fecit Dominus, ut corrigeret malam Phari-
saeorum et Legisperitorum interpretationem.
Hi enim interpretabantur legem hoc pacto.
p.694
Dilige amicum tuum et odi inimicum tuum.
Horum ergo iudicio, qui amici erant, sibi
etiam proximi iudicabantur: quem errorem
Christus Matth. 5. refutat, et docet inimicos
etiam diligendos esse. Quia igitur de amicis
conuenit inter Christum et Legisperitum:
nam uterque confitebatur amicos diligen-
dos esse, Christus conatur efficere, vt Phari-
saeus inimicos in numero proximorum con-
fiteatur. Omnes enim homines aut amici, aut
inimici nobis sunt. Amicos pro proximis ha-
bere fatetur Pharisaeus: Verum quia de ini-
micis est quaestio, Christus proponit parabo-.
lam hanc de Iudaeo et Samaritano, hoc est, de
duobus, qui acerrimi hostes ex professione
fuerunt. Iudaeus enim extreme odit Samarita-
num, et tanquam canem habebat: nec Sama-
ritanus hoc ignorare potuit. Sed quid fit? lu-
daeus incidit in latrones, spoliatur, vulnera-
tur, relinquitur semiuiuus. Venit hic Sama-
ritanus post Iudaeos, qui vulneratum praete-
rierunt, et non moti sunt eius calamitate, et fert
misero opem: praestat ei charitatis officia: im-
ponit eum in iumentum suum: portat in diuer-
sorium: habet eius curam: transigit cum ho-
spite, ut illum amanter et bene foueat: pro-
mittit se soluturum si quid ultra in eius cu-
rationem exposuerit. Quis horum, inquit
p.695
Christus, uidetur tibi fuisse proximus illi?
leuita ne qui praeterit? an sacerdos, aut hic
Samaritanus? Respondit Pharisoeus: qui
fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus:
Vade et tu fac similiter. Fatetur Pharisaeus
Samaritanum praestitisse saucio charitatis of-
ficia, ideoque proximum eius recte dici. Vn-
de conficitur haec responsio, quod omnis ho-
mo sit homini proximus. Verum, vt depri-
mat supercilium Pharisaei, iubet illum ire et
imitari Samaritanum: quo dicto ostendit
Pharisequm procul abesse a perfectione legis.
Quare nos Samaritanum imitemur quantum
possumus per Christi gratiam, cui cum
Patre suo et spiritu sancto sit ho-
nor, laus et gloria in sae-
cula saeculorum
AMEN.
DOMINICAXIIII. TRINITA-
TIS, EVANGELIVM
Lvcae 17.
p.696
Factum est, dum iret Iesus Hierosoly-
mam, transibat per mediam Samariam et
Galilaeam. Et cum ingrederetur quendam
uicum, occurrerunt ei decem uiri leprosi, qu
steterunt procul, intentaque uoce dixerunt:
Iesu praeceptor miserere nostri. Quos ut
uidit dixit illis: Ite ostendite uos sacerdoti-
bus. Et factum est, ut inter eundum mundati
sint. Vnus autem ex illis, ut uidit quod mun
datus esset, regressus est, cum magna uoce
glorificans Deum. Et procidit in faciem ad
pedes eius, gratias agens ei. Et hic erat Sa-
maritanus. Respondens autem Iesus, dixit:
Nonne decem mundati sunt? Nouem autem
illi ubi? Non sunt reperti qui redierint, ut
darent gloriam Deo, nisi hic alienigena. Et
ait illi. Surge, uade, fides tua re seruauit.
ENARRATIO TEXTVS:
S Vmma huius Euangelij est, quod Christus
sit verus Messias Deus et homo, qui sola
sua potenti voluntate potest iuuare quos uult-
uult autem iuuare omnes, qui ad se confu-
giunt, quemad nodum horum decem lepro-
sorum exemplum ostendit. Hos enim non con-
temnit, ut multi alij: sed suum paternum erga
cos animum declarat, dum inuocantes sanat
p.697
et liberat a morbo cum foedissimo, tum conta-
giosissimo. Neque aliter affectus est erga vllos,
quam erga hos miseros, modo horum exem-
plum ipsius opem implorent. Discamus ergo
et nos intuentes in hos leprosos, qualem ha-
beamus pontificem, nimirum non solum ta-
lem, qui nostris afficiatur calamitatibus: ve-
rumetiam eum qui potenti sua voluntate,
quos suam sentit implorare opem, iuuare posa
sit et ab omni miseria vindicare. Quemad-
modum enim discedentes hos, imo iam absen-
tes purgat: ita etiamsi coram non aspiciatur,
iuuare potest: Quare accedamus ad eum firma
fiducia in omnibus necess itatibus nostris, certi
quod simus auxilium inuenturi in tempore
opportuno. Haec breuiter sint dicta de suuma
et vsu huius Euangelij.
Loci tres:
I. De his decem leprosis.
II. Cur cos mittat Dominus ad sacer
dotes. i
III. De gratitudine huius samaritani et
ingratitudine nouem reliquo-
rum.
DE PRIMO.
In prima huius Euangelij doctrina, quam
de leprosis proposui, haec ordine dicam: quam
p.698
contempti fuerint leprosi in populo Israeliti-
co: quid horum factum nos doceat: quomodo
multi spirituali lepra infecti opus habeant me-
dico Christo: et quid ex Christi facto de ipsius
affectu erga nos colligamus.
Leprosi apud Indaeos immundi habeban-
tur et indigni qui inter lsraclitas versarentur,
idque propter foedissimum et contagiosissi-
mum morbum, quo contaminati erant: et
circumferebant ex mandato legis diuinae sg-
na opprobrij et ectus, quibus admonebantur
suae impietatis et flagitiorum, propter quae in
talem miseriam incidissent. Numerantur au-
tem in Leuitico quinque notae, per quas ab
alijs hominibus dignoscerentur, ne ipsorum
contagione polluerentur. Vna, fuit uestis
dissoluta. ALTER 4, detectum cuput. TEX-
Ti14, os velatum. QVARTA, habitatio ab
hominum consuetudine separata. QVINTA,
publica proclamatio qua immundi proclama-
bantur, ur qui indigni essent, qui inter Israeli-
tas conuersarentur. Hic facile est cogitare, in
quanto dolore fuerint et quam misera fuerit
illorum conditio; tamen in his malis positi
confugiunt ad Christum. Vnde nos remedia
contra triplicem tentationem colligarrus,
quarum prima prouenit ex cogitatione mise-
p.699
riae et foeditatis peccati nostri. Secunda ex in-
dispositione nostra, quod non simus satis com-
politi ad compellandum tantum Heroa, hoc
est, saluatorem nostrum sesum Christum. Ter-
tia manat ex cogrtatione meritorum, quae nulla
habere nos animaduertimus. Exemplo enim
horum leprosorum non sinamus nos his rebus
absterreri, quo minus ad vnicum nostrum me-
dicum x saluatorem confugiamus.
Iam videamus quid hi decem lebrosi fece-
rint. Cum ingrederetur (inquit textus)
Dominus in uicum quendam, occurrerunt
ei decem uiri leprosi, qui steterunt a longe
et leuauerunt uocem, dicentes: Iesu prae-
ceptor miserere nostri. Hic habemus exem-
plum in leprosis verae humiliationis, fidei, in-
uocationis et confessionis.
Quod stent a longe humiliationis signum
est: nam propter morbum suum, et morhi
causam peccatum se in animo prosternunt
coram Deo, agnoscunt suam miseriam, pec-
cati turpitudinem, iustissimam legis senten-
tiam damnatoriam aduersus se: atque ita ve-
re humiliantur coram Deo: quae humiliatio
primus est gradus ad gloriam, sicut su-
perbia primus gradus est ad ignominiam,
p.700
quod et Dominus ipse testatur, cum ait: omnis
qui se exaltat humiliabitur, qui autem se hu-
miliat exaltabitur. Horum ergo exemplum et
nos imitemur, et nos prosternamus in uera pQ
nitentia coram Deo: quod si fecerimus, fiet
nobis secundum Christi dictum: qui se humiliat,
exaltabitur.
Quod accedunt Christum fidei testimo-
nium est, quam ex audiiu famae ipsius habue-
runt. Audiuerant enim absque omni dubio hanc
dulcissimam vocem Christi, qua tam paterne
omnes ad seinuitat et omnibus suam gratiam
offert: Venite ad me omnes, qui laboratis et
onerati estis et ego reficiam uos et inuenieris
requiem animabus uestris. Hanc uocem: Ve-
nite omnes qui laboratis, audiuerunt et con-
conceperunt spem, ut se non excluderet, qui se
omnibus benigne offerret. Quare concepta
fiducia, erigunt se et Christum accedunt. Ho-
rum exemplo, quo paterna promissio confir-
matur, et nos excitemur ad bene sperandum de
Christo in omnibus nostris aerumnis.
Huius fidei fructus sequitur inuocatio. Ita
enim orant: Iesu praeceptor miserere nostri. In
hac sua ardentissima oratione, Primum agno-
scunt se nulla habere merita: sed potius horren
da peccata. Nam qui dicit MiseRERE nullum
iactat meritum, nullam sentit dignitatem, imo
p.701
potius confitetur suam indignitatem, et se ag-
noscit indignum beneficio. Deinde in hac oras
tione agnoscunt Christum uerum Messiam esse,
uictorem mortis et omnium calamitatum:
agnoscunt ipsum mitem et misericordem, qui
aftlictis non addit afflictionem, sed porius me-
detur afflictis et eos sanat. Hoc exemplum
orandi et nos imitemur, et vere Christum ta-
lem cogitemus et inuocemus, qualem illum
in hac sua oratione describunt.
Habemus etiam in his leprosis exemplum
confessionis, quae nunquam potest ab oratione
auelli: et sane confessio Christi non carebat
periculo eo tempore. Potentissimi enim et sa-
pientissimi persequebantur Christum et cons
fessionem eius prohibuerunt, quemadmodum
legimus Ichannis 6. Vbi Pharisaei obiurgant
caecum, cui uisum restituerat Dominus, props
terea quod Christum sit confessus. Verum nos
imitemur exemplum horum leprosorum. Nam
tamersi grauis uideatur afflictio, quae propter
confessionem subeunda est: tamen salus, ad
quam tendit confessio, maior et certior est,
quam ut ullis terriculamentis ab ea deficia-
mus.
Dixi de lepra corporali, et horum lepro-
sorum laudabili facto: nunc breuiter lepram
spiritualem describam, et eius remedia tradam.
p.702
Lepra spiritualis est labes et contagio mentis,
cordis et affectuum hominis: ita ur nuila pars
in homine sit pura et munda. Haec lepra habet
etiam notas suas, quarum prima est separatio a
domesticis pei et coetu sanctorum Angelorum
et hominum. Secunda est caput detectum, hoc
est, nuditas a donis spiritus sancti plena op-
probrio: de qua apud Ezechielem: nuda eras
et confusione plena. Tertia, est os velatum,
hoc est, foedus halitus et spiritus pestifer pes-
simorum colloquiorum, quae ex impuro pro-
ueniunt corde. Quarta, habitatio ab homis
num consuetudine separata, qualis est diuitis
Epulonis, qui habitat procula heatorum do-
mo. Quinta, publica proclamatio, hoc est,
legis maledictio, quae publice proclamatur in
omnes, qui non agunt poenitentiam, hoc est, in
spiritualiter leprosos.
Sed quid est remedij contra hanc lepram
spiritualem? nulla humana arte est curabilis.
Vnicus est medicus qui eam purgare potest,
qui est Iesus Christus: ad quem si leprosus ue-
nerit et se coram illo humiliauerit, inuocans
eum et petens sanationem, mox hic sapientis-
simus medicus sanguine suo primum abluit
sordes huius spiritualis leprae: deinde suo
p.703
spirituali oleo fouet affecta membra, donec
plene sanantur. Hic igitur adeundus est fidei
pedibus: huius pharmacum, quod uoce Eu-
angelij osertur, cordis ore, idest, fide recipiens
dum est: et ab eo impetrandum est oleum il-
lud efficax, quo vires amissae reparantur: atque
cauendum ita ne hoc salutari pharmaco verbi
Dei et oleo salutari Spiritus sancti amissis,
rursus in lepram incurramus: quod si fece-
rimus, difficilior erit postea curatio. Nam
postquam aliquis morbus nimis altas radi-
ces egit, maiori cum difficultate curatur.
DE SECVNDO
LOCO.
Quos nt uidit dixit eis: ite et ostendi-
te uos sacerdotibus. Quos solo nutu abeuns
tes sanauit, hos ad sacerdotes mittit: qui ta-
metsi improbi et auari erant, tamen ministerio
fungebantur diuinitus instituto. Sed quare
illos ad sacerdotes mittit? multae et magnae
causae fuerunt.
PRIMA, ut ita probaret fidem illo-
rum an suo verbo et promissioni crederent.
Solet enim Daeavs uarijs modis suorum
p.704
in fide constantiam explorare: non quidem in
eorum damnum aut malum; sed vt fides ex-
plorata et veluti igni tentationum decocta fiat
probatior. Ita Abrahami fides est explorata,
dum iubetur ire mactatum unigenitum filium:
sic explorata fides mulieris Syrophoenissae, et
multa sunt exempla vt Iob, Ioseph, Dauid et
aliorum omnium.
SECVNDA, vt hoc suo facto ministerium
publicum diuinitus ordinatum approbet. Has
bebant enim sacerdotes mandatum cogno-
scendi et iudicandi de lepra: qui bene purga-
tos reciperunt in coetum publicum, alijs ex-
clusis. Nam si secus fecisset, videretur Mosaica
legem uiolare, ad quam non soluendam, sed
implendam praestandamque venerat.
TERTIA, quia lex et sacerdotium ferunt
testimonium de Christo, quemadino dum ipse
ait: lex et Prophetae ferunt testimonum de me.
Nam quod sacerdotibus injunctum erat, vt
iudicarent de lepra, accepta oblatione pro
leprosi sanati purgatione, typus fuit virtutis
Christi, qui non solum de lepra iudicare, sed
cam emundare potest: idque proprij corporis
victima et precioso languine.
QVARTA, ut ex miraculo discerent sacer
dotes vere aduenisse Messiam. Sic enim prae-
dixit Esaias, quod Christus suam praesentiam
p.705
declararet stupendis miraculis, inter quae etiam
numeratur hoc, quod caecos illuminaret et le-
prosos purgaret. Sacerdotes igitur, viso hoc
miraculo diuino, debebant ex Prophetia Esarae
conclusisse, Iesum filium Mariae verum fuisse
Messiam olim patribus promissum, praesertim
cum omnes Prophetiae de aduentu Christi in
hoc tempus collimarent.
QVINTA, vi Sacerdotes hoc miraculo
conuicti de aduentu Christi veri Messiae
mitrerent suos auditores et populum ad Chri-
stum corporum et animorum medicum peri-
tissimum: quod tamen non fecerunt, ne quid
suo questui discederet. Habent multos emula-
tores hoc tem pore praesertim in Papatu.
S EXTA, vt hi leprosi testimonio sacer-
dotum recepti, suam gratitudinem ostende-
rent erga Deum et ordinarium ministerium.
Caeterum praeter has veras causas, propter
quas misit Christus hos leprosos ad sacerdo-
tes, Papistae finxerunt aliam, nimirum, vt sa-
cerdotibus confiteamur peccata nostra, enu-
meremus omnia peccata cum omnibus suis
circumstantijs: quod sane impossibile est. Tex-
tum proinde hunc detorquent Papistae in pe-
regrinum sensum, et sua allegoria fabricant
laqueos, quibus miserae conscientiae horribilis
ter constringuntur. Atque ita ex consolantis-
p.706
simo Euangelio conscientiarum carnificinam
faciunt. Quidus e Non ergo priuata confessio est
retinenda? Est sane sed non propter hanc alle-
goriam: neque more Papistico, qui omnium
peccatorum cnumerationem tanquam iudices
exigunt, et negant vllam fieri remissionem,
si non fiat plena enumeratio peccatorum: quae
nemo, ut testatur Dauid, intelligit, tantum ab-
est, vt ea quis enumerare posiit.
Sed quae sunt causae, cur retinetur confes-
sio auricularis in nostris Ecclesijs e Propter
eius vtilitates, quae sunt maximae.
PERIMA, vtin priuato isto colloquio in-
stituantur rudes et ignari, qui opus habent in-
structione in Catechismo.
SECVNDA, utin ea iuuenum et adolescen
tum exploretur pro fectus. Nam boni est pa-
storis, non solum publice pictatis doctrinam
tradere: verumetiam eius officium requirit, vt
Pauli exemplo domi experiatur, quousque sui
auditores in pietate profecerint. Nam in isto
priuato colloquio segnes stimulis excitabit:
eorum, qui multum profecerunt, diligentiam
laudabit et ad similem perseuerantiam excita-
bit.
TERTIA, in hoc priuato colioquio exi-
gitur ratio fidei ab ijs, de quorum fide ac reli-
gione iusta potest haberi dubitatio.
p.707
QVARTA, in eo colloquio infirmae con-
scientiae doctrina, consilio et consolatione iu-
uantur, praesertim cum aliquo scrupulo con-
scientiae perplexae teneantur. Hi enim sibi recte
consulunt si ad suos pastores se recipiunt, ut
erig antur ac consolationem capiant.
OVinT, tametsi qui vere in Christum credit,
absolutus est a peccato: nam cum peccatum sit
defectus a lege Dei et voluntate, cum obligatio-
ne ad aeternam mortem et damnationem, ab-
solutus absque dubio est omnis, qui credit pro-
missioni gratuirae, iuxta illud: qui credit in fi-
lium habet vitam aeternam: ex quo sequitur
veram absolutionem esse liberationem homi-
nis credentis, ab obligatione ad aeternam mor-
tem et damnationem: tamen prodest etiam
omnibus priuatim audire Euangelium, quo
annunciatur ministri ore remissio peccatorum
credentibus et haereditas regni coelorum. Nam
tum demum aperitur regnum coelorum, quan
do Euangelium praedicatum fide recipitur.
DE TERTIO.
Vnus ausc ex illis, uidens quod mundatus
esset, regressus est cum magna uoce, glo rificans
Deum, et cecidit in faciem ante Iesum gratias
agens. In hioc Samaritano videmus pulcherrimum
p.708
gratitudinis et gratiarum actionis exemplum.
Verum, vt nos eius excitemur exemplo, dicam
nonnihil de uera gratiarumactione hoc ordi-
ne. Primum, quae sit, et quas habeat causas:
Deinde, quae ad eam requirantur: et postre-
moo, pro quibus rebus gratias agere nos opor-
teat.
Quantum ad primum attinet, vera gra-
tiarumactio est agnitio et confessio beneficio-
rum acceptorum, una cum gratitudine mentis
et praedicatione bonitatis Dei. Hoc clare in
Samaritano nostro apparet: agnoscit se mun-
datum 4 sua lepra: hoc publice confitetur: ac
grata mente ad CaRISTVM redit, ci gra-
tias pro beneficijs agens et praedicans eius
bonitatem. Haec vera gratiarumactio habet
causas. 1. noticiam Dei benefacientis. 2.
noticiam sui. 3. perceptum bencficium. 4.af-
fectum ardentem fide et praedicatione Dei,
quae omnia videmus in hoc Samaritano. Huc
accedunt exempla, quae ad hanc gratiudinem
nos excitabunt. Ii
Habemus quae sit gratiarumactio et quas
habeat causas: iam quae ad eam requirantur
videamus. Requiruntur autem duo. I virtutes
quae nunquam a vera gratiarumactione sepa-
rari possunt. 2. legitimus modus gratiarum-
actionis, Virtutes praecipuae sunt duae: veritas
p.709
et iusticia. Veritas, ut candide et aperte agno-
scit benefactorem Deum (ut hic Samaritanus
facit) ita excludit hypocrisin et mendacium.
Hypocrisin quidem, vt non ore tantum agas
gratias, ut Pharisaeus fecit, sed mente et uoce
slimul. Mendacium quidem, ne Deo ascribas
successum in rebus turpibus: ut si latro vellet
Deo gratias agere pro optimo spolio, et adul-
tera pro lepido amatore. Iusticia excludit su-
perbiam et abusum rei: et econtra admonet
gratitudinis, humiliationis et inuocationis.
Modus agendi gratias et huius Samari-
tani exemplo, et hoc Pauli dicto: gratias ago
Deo per Iesum Christum, satis indicatur. Cum
enim ait Apostolus persesum Christum, pri-
mum significat quod in gratiarumactione fi
des debeat praelucere. Deinde, ut agnoscamus
nos per Christum accepisse beneficium. Tum,
vt omnia ad gloriam Dei referamus. Postre-
mo, vt et sciamus nostram gratitudinem per
Christum placere, et quod accessum habeamus
ad Patrem per eundem Iesum Christum, ut pro
acceptis beneficijs gratias agamus.
Iam quaestio sequitur, pro quibus sint agen-
dae gratiae. Iob pro plagis acceptis agit gra-
tias: hic Samaritanus pro plaga ablata agit
gratias: Vnde sequitur, quod et pro malis et
pro bonis sint agendae grariae, sed diuersi-
mode.
p.710
Pro malis quidem cum ages gratias, ut pro
cruce et alijs aeuumnis, quatuor facies. 1. onus
premens admonebit te peccati et poenitentiae.
Nam est testimonium iudicij Dei propter pec-
catum. 2. crucem et quamuis aliam calamitatem
accipies tanquam optimi Patris virgam eru-
dientis te et castigantis, ne cum emorigeris
pereas. 3. pro hac paterna castigatione agas
serio Deo gratias. 4. supplex petes aut libera-
tionem a premente onere, aut mitigationem
cum conditione non impeditoe gloriae Dei et
propriae ruae salutis.
Pro bonis ages gratias cum perpetua gra-
titudinis promissione. Haec de vera gratiarum
actione dicta sint, Sed, proh dolor, vnus ex de-
cem redit, alij nouem accepto beneficio abeunt
ingrati. Vnde Dominus: Nomne decem mun
dati sunt et nouem ubi sunt? non est inuen-
tus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic
alienigena. Hic vides exemplum horrendae in-
gratitudinis eorum, qui recens accepti benefi-
cij sunt obliti. Tales sunt plerique in mundo.
Sed quid illis factum este excussa fide manse-
runt in damnatione, cum interim hic Samari-
tanus audit: Surge, uade quia fides tua te sal-
uum fecit. Hunc et nos sequamur ad nostrum
saluatorem unicum, qui est Christus Dominus,
p.711
cui cum Patre suo et Spiritu sancto sit
honor, laus et gloria in secula saecu-
i lorum, AMEN.
DOMINICA XV. TRINITA-
TIS, EVANGELIVM,
MATTH. 6.
N Emo potest duobus Dominis seruire.
NAut cnim hunc habebit odio, etalte-
rumdiliget: aut huic adhaerebit, et alterum
negliget. Non potestis Deo seruire et mam-
monae. Propterea dico uobis, nesitis solli-
citi uitae ucstrae, quid esuri sitis aut bibituri,
neque corpori uestro, quibus indumentis
usuri. Nonne anima pluris est, quam cibus,
et corpus pluris quam indumentum? Ver-
tite oculos ad uolatilia coeli, quia non serunt,
neque metunt, neque conuehunt in horrea, et
pater uester coelestis alit illa. Nonne uos lon-
ge praecellitis illa? Quis autem ex uobis soliae
cite cogitando, potest addere ad staruram suam
cubitum unum? Ac de indumento quid soli-
citi estis: Cognoscite lilia agri quomodo cre
scant, non laborant, neque nent, attamen di-
co uobis, ne Salomonem quidem in uniuer-
sa gloria sua sic amictum fuisse, ut unum ex
his. Quod si gramen agri, quod hodie cum sit,
p.712
cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit,
An non multo magis uobis id faciet: 6 pa-
rum fidentes, ne sitis igitur soliciti, dicentes,
quid edemus, aut quid bibemus, aut quibus
operiemur Nam omnia ista gentes requi-
runt. Nouit enim Pater uester coelestis, quod
opus habeatis his omnibus, Quin potius
quaerite primum regnum Dei, et iustitiam
eius, et haec omnia adijcientur uobis. Nesi-
tis igitur soliciti in crastinum, nam crastinus
dies curam habebit suijpsius. Sufficit sua
diei afflictio.
ENARRATIO TEXTVS.
Oc Euangelium pars longae istius con-
cionis est, quam Christus habuit coram
discipulis suis Matth. 5. 6. et7. cap. In qua
parte auaritiam et disfidentiam damnat, ut quae
stare non possunt cum cultu Dei. Nemo enim,
inquit, potest duobus Dominis seruire.
Deinde multis argumentis a prouidentia Dei
sumptis dehortattir a prophana et Ethnica cu-
ra rerum huius vitae: quae cura partim eritur
ex ignoratione prouidentiae Dei, partim ab
innata diffidentia. Prostremo suis firmam et
certam regulam praescribit: Quaerite primum
regnum Dei et caetera adijcientur uobis.
p.713
Verum, ne quis ignauiae hoc dictum patroci-
nari existimet, aduit: susficit enim diei malicia
sua. Haec Euangelij summa est: nunc quosdam
locos proponemus, quisunt:
I. Sententia Domini: nemo potest
duobus Dominis seruire.
II. Quanta sit prouidentia et cura Dei
pro nobis.
III. Mandatum et promissio Christi:
Quaerite primum regnum Dei
et coetera adijcientur uobis.
DE PRIMO.
Nemo potest duobus Dominis seruire.
Aut enim unum odio habebit et alterum di-
liget etc. Per duos Dominos, quibus Christus
dicit neminem seruire posse, intelligere debe-
mus res duas, quae ita fibi inuicem sunt aduer-
sariae, vt vna esse nequeant: sed ubi una earum
fuerit, alteram cedere necesse sit. Qualia sunt,
exempli gratia, vicia et uirtutes: coelestia et
terrena: caro et spiritus: verus cultus Dei et
idololatria, sub qua continetur auaritia; Deus
et Diabolus. De quibus Paulus ita pronun-
ciat: quae est conuenientia Christi et Belial.
Quod autem nemo possit huiusmodi Domi-
nis seruire in promptu est ratio: quia contraria
imperant et exigunt a suis seruis: idcirco si
p.714
huic obtemperas mox facis contra alium, et
contra. Populus lsrael (sicuti habetur3. Reg.s)
voluit Domino vero Deo seruire et Baal si-
mul: quorum errorem corrigens Helias Pro-
pheta, ait ad eos: Vt quid claudicatis in duas
partes. Si Dominus est, Deus, sequimini cum:
si autem Baal, sequimini cum, quasi diceret.
Vos vultis duobus Dominis seruire, qui vo-
bis contraria imperant, quod fieri non potest
absque alterius contemptu. Nam cum Baal co-
litis, Deum foedo adulterio offenditis. Hoc vi-
cium in eodem populo reprehendit Hoscas
Propheta, Sed homines ita sibi consultum vo-
lunt. Ethnici quidem Deum et Diabolum colu-
erunt: illum album, hunc nigram pingentes;
interrogati cur istud facerent, responderunt.
Deum colimus, vt nobis benefaciat: Diabolum
vero veneramur, ne nobis male faciat, Ad cun-
dem modum hodie quidam superstitionem Pa-
pisticam retinent magna ex parte, et nihilomi-
nus verbum Dei et veram religionem se amplecti
simulant. Hodie et nos auaritiae et veptri ser-
uire volumus, et simul nos yeros Dei cultores
esse gloriamur. Verum hoc fieri non potest.
Qui Diabolum colit, Deo renunciauit 2. qui
Papisticam idolomoniam amplectitur, fontem
verbi Dei turbauit: qui auaritiae seruit, Dei cul-
tor esse nequit; id quod Dominus in hoc Euan-
p.715
gelio potissimum monstrare constituit. Qui sic?
quia Paulus Timotheo scribens, ait: Qui volat
ditescere incidunt in tentationes et laqueos
diaboli et desideria multa et inutilia et nociua,
quae mergunt homines in interitum et perditionem.
Radix enim omniam malorum auritia: qua qui-
dam appetentes aberrarunt a fide et inseruerunt
se doloribus multis. Hic Paulus graphice inge-
nium agaritiae depingit, cum qua ex diametro
pugnat pietas et cultus Dei. Habent enim con
trarios effectus. Qui auaritiae seruit, incidit in
laqueos Diaboli: qui Deo seruit, perrumpit la
queos Diaboli: Auaritia demergit hominem in
interitum et pernitiem, cultus Dei inde liberat:
auaritia a fide abducit, cultus Dei in fide reti-
net: avaritia implicat hominem doloribus multis,
cultus Dei hominem ad aeterna gaudia introdu-
cit; Auaritia est radix omnium malorum, cultus
Dei est fons omnium bonorum. Non igitur mirum
est quod Christus dicat: nemo potest Deo ser-
uire et Mammonae. Nam inter se pugnant et
diuersa sectantur studia. Deus imperat, vt con-
sulas commodis fratris tui: sed auaritia suadet, ut
tibi viuas, ut in diuite Epulone videmus. Deus
imperat, ut ex tuis facultatibus largiaris egenr
ti: Mammon iubet, vt per fas et nefas rapias
aliena. Deus vult, ut sis sobri2: mammon impe-
rat luxum et uoluptates. Verum hic notandum est, quod
p.716
Dominus non neget aliquem posse habere di-
uitias et simul seruire Deo. Nam Abraham
habuit diuitias, Dauid, Ioseph in Aegypto,
Exechias, losias, Theodosius, Cornelius et
multi alij, qui nihilominus Deo seruierunt.
uare? quia non seruicrunt diuitijs, sed diui-
tiae ipsis famulabantur. Ideo Dominus diserte
dicit: nemo potest seruire Deo et diuitijs. Ser-
uire diuitijs quid est? Est cor apponere, vt Da-
uid loquitur: est per fas et nephas opes cumu-
lare: est cum iniuria opes proximi retinere, et
non iuxta Dei consilium istas dispensare: est
diuitiarum cumulandarum gratia a fide et ti-
more Dei deficere, et varias cumulandi diuitias
vias quaerere. Verum cum auaritiae praecipua
causa sit prophana solicitudo ventris, Chriltus
istam causam conatur auellere. Imitatur enim
peritos medicos, qui cum morbum aliquem
curare instituunt, indicato morbi periculo, ra-
dices et causas morbi prius expellere satagunt.
DE SECVNDO.
Ne sitis soliciti mtae uestrae quid man-
ducetis, neque corpori uestro quid induami-
ni. His verbis Christus non prohibet piam et
sanctam curam, sed Ethmicam et prophanam.
Ne igitur quis putet hoc Domini dictum pa-
trocinari socordiae: dicam pauca (priusquam
p.717
ad argumenta uenero, quibus nos Dominus
vocare a prophana et illicita cura conatur) de
cura licita et illicita. Necesse est enim hic cau-
tum esse et diligenter alteram ab altera distin
gnere. Nam ut nulla maior pestis est veri cul-
tus Dei, quam Ethnica et prophana cura et
solicitudo: ita nihil magis optandum, quam ut
unusquisque solicite ambulet coram Deo in
vocatione sua. Sciendum est igitur triplicem
esse curam: Vna prophana est et Ethnica: Al-
tera necessaria et sancta: Tertia mixta ex illis.
Media est non solum licita: sed sancta et necesi
saria, adeo, ut qui hanc non habeat, inter filios
Dei censeri nequeat.
Impia scu Ethnica et prophana solicitudo
et cura est, quae oritur ex diffidentia et proui-
dentiae Dei ignorantia. Haec Ethnica cura in
Euangelio hodierno voce filij Dei damnatur,
et interdicitur filijs Dei multis adhibitis argus
mentis, quemadmodum postea uidebimus. Haec
cura prophana et prohibita interdum carnis
dicitur, cum quia ex carnis corrupto iudicio
sine fide proficiscitur, tum quia scopum habet
carnalem, nimirum praesentis vitae quietem et
securitatem. I
Solicitudo, quam dixi necessariam, piam et
sanctam, sine qua nemo potest censeri inter fi-
lios Dei, commendatur nobis scripturae testi-
p.718
monijs et multis sanctorum exemplis. Rom. 12
dicitur: qui praeest in solicitudine. I. Timoth. 5.
Si quis suorum et maxime domesticorum cu-
ram non habet, fidem abnegauit, et est infideli
deterior: Abraham, Isaac, Ilacob piam suae famis
liae curam habuerunt: Ioseph in Aeaegypto septem
annorum curam pie in se recepit ad imperium
Pharaonis, postqua praedixisset de seprem fer-
tilibus annis et alijs septem sterilibus, qui ferti-
les illos sequerentur: Damiel in Babilone: pij
Reges et Prophetae in populo Deinon tanta
gesserunt sine hac sancta cura. Paulus 2. Cor .n.
Collos.2. 1. Thesa. 2. suam sollicitudinem pro
Ecclesia testatur: sic reges pro suis regnis: Pa-
tres familias pro suis familijs: ministri verbi
pro suis auditoribus: praeceptores pro suis di-
Icipulis: Breuiter singuli in sua uocatione sanc
tam curam habere possunt, imo debent, si rite
suo fungi officio uelint. Verum ne haec sancta
et necessaria cura vllo vicio contaminetur,
sciendum est quinque ad eam requiri: quorum
rimum est mandatum Dei. Mens enim pia
nihil aggredi debet sine mandato Dei. Hone-
sta igitur erit vocatio, cuius pia et sancta cura
esse debet. Deinde, cura illa sancta a fide pro-
ficisci debet, Nam sine fide Deo nihil placere.
potest. Tertio, quia nisi L ominus custodierit
p.719
ciuitatem, frustra vigilat qui custodit eam, ad-
hibenda est inuocatio et gratiarumactio. Inuo-
catio quidem, qua auxilium Dei petamus:
gratiarum vero actio, qua successum Deo tri-
buamus et non nostrae prudentiae: aut dignita-
ti. Est siquidem optimum remedium aduersus
solicitudinis Ethnicae tentationem, precibus
ardentibus ad Deum confugere: id quod Pau.
lus docet Philiph. 4. his uerbis; De nulla re so-
leiti sitis, sed in omni re per precationem et
obsecrationem cum gratiarum actione petitio-
nes uestrae innotescant apud Deum. Quarto,
cura nostra principaliter debet tendere in glo-
riam Dei. Etsi enim nostrae domus incolumi-
tas spectari potest: tamen principalis finis erit
gloria Dei. Quinto, si parum cura nostra et
labor votis respondeat, submitramus nos pa-
ternae uoluntati Dei in vero timore et humia
litate, iuxta consilium Petri dicentis: Humi-
liamini sub potenti manu D, vt uos exaltet
in tempore exaltationis, omnem solicitudinem
uestram proijcientes in eum, quoniam ipsi
cura est de uobis. Et Psalm. cap. 54. Iacta
super Dominum curam tuam, et ipse te enu-
triet et non dabit in aeternum fluctuationem
iusto.
Mixta cura est, quae partim pia apparet,
p.720
partim prophana conuincitur: vt cum cura-
mus quidem quae officij nostri sunt, id quod
Deaus a nobis serio requirit: sed proprer inna-
tam in nobis dubitatione de prouidentia Dei
limites transgredimur, ac in officium Dei sa-
crilege irrumpimus: vt cum paterfamilias rec
tae et pie instituit liberos, familiam suam curat,
sed nimia trepidatio et anxietas ad impatien-
tiam impellit, quando uotis non respondet la-
bor et cura ipsius. lactet igitur pius hanc curam
in Dominum et strenue faciat officium, nec sis
nat suam piam curam Ethnica diffidentia con
spurcari, quo abiecta Ethnica diffidentia et
anxictate pax nobis interne constet ac erga
homines simus modestiores et mansuetiores
cum quibus eidem Domino seruiamus, excusso
iugo Mammonae et Ethnicae solicitudims. Haec
dixi de triplici solicitudine, ut sciamus a qua
Dominus dehortetur nos in hoc Enangelio.
Non enim dehorratur a pia et sancta cura qua-
lem et ipse omnium maxime sustinuit, sed a
prophana et Ethnica. Quibus autem id facier
argumentis, id nunc ex textu videbimus. Po-
nuntur autem hic ordine sex argumenta, qui-
bus confirmatur prouidentia et cura Dei pro
nobis, quare decet vt Ethnicam solicitudinem
quae ex ignoratione prouidentiae Dei proficis
scitur abijciamus.
p.721
PRIMVM: Nonne anima plus est quam
esca, et corpus plus quam uestimentum?
hoc eit, si Deus id quod maius est sine vestra
cura dedit, quare non daret quod minus est:
si ergo sinc vestra cura dedit animam et cor-
pus, quae magna sunt, cur non daret victum
et amictum, quibns ista indigent, ut persistant
et non collabantur, praesertim cum ipse haec
omnia in nostros vsus condiderit.
SECVNDVM: Respicite uolatilia coeli,
quae non serunt neque metunt neque con-
gregant in horrea sua et. Hoc est, Pater coe-
lestis alit aues coeli, quae uobis longe sunt in-
feriores, si dignitatis gradum respicitis, cur non
vos, quos ad maginem suam creauit, aleret,
Hoc argumento Dauid se consolatur, dum in,
quit: Qui das escam pullis coruorum inuocan-4
tibus eum.
TERTIVM: Quis uestrum cogitans
potest adijcere ad staruram suam cubitum
unum et de uestimentis quid soliciti estis?
Quasi diceret, vana ista solicitudo vestra est.
Deus dat staturam corporis sine tua cura, cur
non daret vestimentum sine prophana diffiden-
tia de Deo, quasi is tibi adesse in tuo labore
recusaret.
QVARTVM Considerate lilia agri quo-
modo crescunt. Lilia in agris succum ex terra
p.722
attrahunt, ita antea disponente Domino: et ita
pulchre uestiuntur, adeo ut ne Salomon in om
ni gloria sua coopertus sit sicut unum ex istis.
Cum hoc Deus praestat lilijs, quae breui mar-
cescent, et comburentur, cur non uos vestiret,
quos ad aeternam uitam creauit?
QUINTVM Hoec omnia gentes inqui-
runt: quasi dicat: vos olim more gentium ignari
eratis prouidentiae Dei et uacui fide: sed nunc
scitis Deum curam pro uobis habere, cur igi-
tur Ethnica diffidentia necessaria nitae quaeritis?
SEXTVM: Scit Pater uester quod his
omnibus indigeatis. Haec diligenter nota. Non
dicit: scit Deus tremendus Zelotes conditor
coeli et terrae uisitans iniquitatem in filios: sed
dicit: scit Pater: cuius Pater? uester. Qualis?
coelestis. Hic quia coelestis est, est et optimus et
omnipotens et sapientissimus: quia optimus,
vult dare quae bona sunt: quia omnipotens,
potest quae uult, dare: quia sapientissimus, no-
uit quomodo, quid, et quando dare conueniat.
DE TERTIO.
Quaerite primum regnum Dei et iusti-
ciam Dei et caetera adficientur uobis. In hoc
breui dicto Christi sunt duo: Mandatum et
promissio. Mandatum quidem est: quaerite pri
mum regnum Dei et iusticiam Dei. Promis-
sio vero: et caetera adijcientur uobis. Primo
p.723
ergo loco mandatum uideam: Deinde pro-
missionem.
Mandatum est, vt quaeramus regnum Dei
et iusticiam Dei. Hic quaeritur qualenam sit
regnum Dei et quae Dei iusticia. Deinde quis
quaerendi modus. Regnum Dei triplex in scrip-
tura est, scilicer: potentiae, gratiae et gloriae. Po
tentiae regnum non iubet nos quaerere, sed
gratiae, vnde est transitus ad regnum gloriae.
Quodnam est regnum gratiae? est in quod ex
mera gratia recipimur, dum credimus Euan-
gelio. Nam Euangelium est veluti Praeconis
vox, qua inuitamur ad hoc regnum: de hoc lo-
uitur Christus alibi: regnum Dei inter vos est.
hcergo regnum est gratia Dei, qua Euangelium
Christi offert: promissio est ianua: introductor
est spiritus sanctus, qui nos sanctificat et rege-
nerat lauachro aquae per verbum: Breuiter hoc
gratiae regnum est misericordia, remissio pec-
catorum, gaudium conscientiae, liberatio a regno
Sathanae. Quae est iusticia Dei, quam iubet nos
quaerere? ea absque omni dubio est noua vita et
obedientia, quam Deus a filijs suis requirit.
Promissio est: et caetera adijcientur uobis.
Hoc est, quae pertinent ad huius vitae sustentatio-
nem donabuntur vobis. At Paulus, id quod nemo
dubitat, sedulo quaesiuit regnum Dei, qui tamen
2, CoraI. conqueritur se fame et siti laborasse.
p.724
Deinde sanctus Iacob laborat frumenti et alio-
rum victualium inopia, adeo quod cogatur
cum tota familia ire in aegyptum, ne cum suis
fame percat: videtur ergo haec Christi promis-
sio vana esse. Respondeo. Promissio Christi non
fallit: veritas enim mentiri nequit. Nam Chri
stus, qui est medicus noster, non ignorat quans
do apponenda et quando detrahenda sunt re-
media. Non tam nostra inprudentiam quam
suam sapientiam consulit. Hoc proinde pro
certo habeamus, quod suos non deseret. Quod
autem nobis aliquando necessaria desunt, mul-
tae sunt causae. I. vt exerceamur patientia. 2.ut
interdum nostra peccata istis plagis punian-
tur. 3. quia spe superflua quaerimus, iuste et
recte necessarijs caremus. 4. propter abusum
rerum quas habemus. 5. quia non agimus gra-
tias .c. quia diffidimus Deo. 7. quia interdum
bona, quae accipimus, nostro studio et indu-
striae magis, quam Deo donanti ascribimus.
uare si volumus benedictionem Domini,
confiteamur et faciamus cum Propheta, qui
ait: Tua sunt omnia Domine et quae de manu
accipimus tibi reddimus. Hic ut fatetur Pro-
heta omnia Dei dona esse: ita omnia in lau-
dem Dei conuertit: quod ut nos quoque facia-
mus donet nobis pater coelestis per Iesum
Christum, cui gloria in saecula sae-
culorum AMEN.
p.725
DOMINICA XVI. TRINITATIS,
LVCAE 7.
Iesus ibat in ciuitatem, quae uocatur Nain,
et ibant cum eo discipuli eius multi, tur-
baque copiosa. Cum autem appropinquaret
portae ciuitatis, ecce defunctus efferebatur
filius unicus matris suae. Et haec uidua erat,
et turba ciuitatis multa cum illa. Quam cum
uidisset Dominus, misericordiamotus super
eam, dixitque illi: Noli flere. Et accessit, teti-
gitque loculum. Porro qui portabant, substi-
terunt. Et ait: Adolescens tibi dico surge. Et
resedit qui erat mortuus, et coepit loqui, et
dedit illum matri suae. Accepit autem omnes
timor, et glorificabant Deum, dicentes: Pro-
phetc magnus surrexit inter nos, et Deus
uisitauit plebem suam. Er exijt hic rumor in
uniuersam Iudaeam de eo, et omnem finiti-
mam regionem.
ENARRATIO TEXTVS.
P Aulus Apostolus scribens Romanis dicit:
Quaecunque scripta sunt, in nostram doctri
nam scripta sunt, ut per patientiam et conso-
lationem scripturarum spem habeamus: Qua-
p.726
propter cum legimus hodiernum Euangelium
dulcissimum, sciamus, quod non solum ad illam
viduam de Nain pertineat, verumetiam ad to-
tum genus humanum. Christus enim in hoc
Euangelio testatur de sua diuina potentia, de
affectu suo erga afslictos, et de officio suo. Pri-
mum siquidem testatur se Dominus omnipo-
tentem esse, dum morti, quae est aculeus pec-
cati, imperat. Deinde testatur suum affectum
erga nos, dum huius mulieris aerumnis affici-
tur: testarur suum officium esse, ut destruat ope
ra Diaboli. Ideo enim in mundum venit, quem
admodum Moses, Prophetae, ipse Christus et
Apostoli testantur. Haec in genere consideran-
da sunt in hoc Euangelio. Caeterum quo nos
inde maiorem percipiamus fructum, tres lo-
cos proponam, quos in hac concione tractabo.
I. Qualis sit Christi affectus erga nos.
II. Praesentis miraculi declaratio cum
suis circumstaniijs.
III. Imago totius generis humani.
DE PRIMO.
Narrat Euangelista Historiam de quodam
adolescente mortuo, cuius funus efferebatur,
ut sepeliretur: quod cum videret Dominus; mi-
seriordia motus est. Nam dum hanc afflictam
mulierem intuetur, altius cogitat. Venit illi in
p.727
mentem lapsus humani generis, tyrannis Dia-
boli, calamitatum magnitudo, quibus huma-
num genus propter peccatum premitur. Co-
itat suum officium esse, vt has munitiones
Sathanae destruat. Vidit enim in hac muliere
exemplum humanae miseriae, quae ipsum de lapsu
hominis et de suo officio admonuit.
Duo ergo ex hoc loco colligamus: unum,
quales non sumus: Alterum, qualis Christus
erga nos. Nos sumus reuera miseri, afflicti, et
damnati, nec possumus nostris viribus e tantis
malis eluctari, Christus est Deus et homo: qui
uenit, ut saluet quod perijt: qui hic suum affec-
tum declarat erga genus humanum. Neque enim
aliter affectus est erga nos, que erga hanc uiduam.
Afficitur huius calamitatibus, afficitur et no-
stris: hanc iuuat, tult et nos iuuare. Hocest pla-
ne quod Apostolus dicit Hebraeis, scribens:
Habemus pontificem, qui condolere potest
nostris infirmitatibus. Imo maiorem affectum
erga nos habet, quam haec uidua habet erga
vnicum suum filium, quem hic plorans comitatur ad
sepulturae locum. Ita enim Prophera ait: Nun-
quid potest mulier obliuisti infantis uteri sui,
et si illa oblita fuerit ego non obliuiscar tui.
Sed quae causae sunt huius ineffabilis di-
lectionis Christi erga nos, qui sumus multis sce-
leribus et sordibus defaedatie certe hic nullum est
p.728
nostrum meritum: nulla ex nobis dignitas: sed
sunt quatuor causae quibus filius Dei moue-
tur, vt tanta nos complectatur heneuolen-
tia.
PRIMA estaffectus paternus: nam ab ipso
conditi sumus: proinde iure creationis ipsius
sumus. Et tametsi nos plenos sordibus et sce-
leribus nouit: tamen aliquid de suo in nobis
adhuc reperit, nimirum que simus ipsius crea-
tura. Misereris omnium Domine (inquit sa-
piens) et nihil odisti corum quae fecisti.
SECVNDA, dignitas creationis: nimirum
quod ad Dei imaginem conditi simus, iuxta
illud: faciamus hominem ad maginem et sis
militudinem nostram. Et quia haec imago ex
potissima sui parte abolita per peccatum erat,
ipse Dominus venit, ut eam rursus repararet:
quod fit, dum in ipsum vera fide intuentes trans-
formamur in imaginem Dei.
TERTIA, finis creationis. Creati enim
nos sumus, vt simus templum Dei Deum ce-
lebrans, Etsi autem hoc templum erat iam pec-
cato prophanatum: tamen materia adhuc re-
liqua erat, ex qua Christus nouum templum
extrueret.
VARTA, destructio regni Sathanae, ad
uod destruendum Dominus in mundum venit:
et huius destructionis specimen quoddam edi-
p.729
tum est hoc miraculo. Christus saepe congres-
sus est cum Sathana: saepe illum in fugam ver-
tit: quem tandem vicit resurgens ex mortuis.
Haec victoria Christi in extremo die cernetur
perfecta, quando extremus hostium mors abo
lebitur. Hae quatuor causae mouerunt Domi-
num nostrum, vt assumpta carne fieret homo:
et in carne, hoc est, in humana natura, in anima
et corpore pateretur pro humano genere.
Tametsi autem hic Christi affectus nobis
saepe commendatur verbo Dei, multis compro
batur miraculis, atque adeo obedienta ipsius
filij Dei, qui obediens fuit Patri vsque ad mortem
crucis: tamen tria sunt, quae nobis aliud per-
suadere moliuntur: Lex, conscientia, calami-
tatum moles, qua obruimur in hac vita. Haec
enim nos a Christo abiectos clamitant.
Lex dicit: Maledictus omnis qui non per-
manserit in omnibus, quae scripta sunt in li-
bro legis: et nemo non est, quise non vidit infis
nitis modis legem transgressum esse. Intuemur
in Euam quae ob unum praeceptum violatum
maledictionis sententiae subiacuit. Quid nos
qui toties Deum offendimus?
Hanc legis sententiam confirmat conscen.
tiae trepidatio, quae est instar mille testium, si-
cuti in prouerbio dicitur: conscientia mille tes
stes. Huc illud Poetae. Conscia mens, ut cuique
p.730
sua est: ita concipit intra pectora pro meritis
spemque metumque suis. Et dinus Bernhardus
ait: Mala conscientia delictorum nostrorum ipsa
testis est: ipsa iudex: ipsa tortor: ipsa carcer: ipsa
accusat: ipsa iudicat: ipsa damnat. Quid quaeso
grauius est, quam talem nocte dieque suum ge-
stare in pectore testem. Huius conscientiae te-
stimonio multi victi sibi ipsi uitam ademerunt,
dum hanc accusantem et testantem aduerius se
ferre non potuerunt.
Accedit moles calamitatum, quae senten-
tiam legis et conscientiae confirmant. Contra
has tres grauissimas tentationes, in vera poeni
tentia opponamus unum Christum. Is venit in
mundum, ut maledictionem legis tollcret: pec
catum aboleret: omnes calamitates credentium
in se, conuerteret in gloriam: sed ita tamen vi
omnia ordinate fiant. Est hic desertum nastum,
vnde transeundum est nobis in patriam. Popu-
lus Israel non statim venit in requiem promis-
sam. Ioseph in Aegypto non sine carcere ad tan
ram dignitatem peruenit. Christus non sine
cruce, morte et sepultura intrauit in gloriam.
Quapropter et nos per crucem opotret intrare
in gloriam. Ita enim Paulus ait: Si patimur cum
illo, etiam cum illo regnabimus. Qui certamen
fugit, frustra coronam expectat. Nemo, inquit
Apostolus, coronabitur, nisi qui degitime cer-
p.731
tauerit. Idem ait: salui facti sumus spe. Oppo-
namus ergo maledictioni legis Christum, qui
pro nobis factus est maledictum. Opponamus
conscientiae accusanti, Christum absoluentem a
peccato. Si filius uos (inquit) liberauerit, uere
liberi eritis. Opponamus praesentis uitae aerum
nis crucem Christi et consilium Dei, qui uult
nbs esse conformes imagini filij sui. Breuiter in
vera poenitentia et fide confugiamns ad Thro
num gratiae, Dominum nostrum Iesum Chri-
stum. In hoc vno inueniemus auxilium in tem/
pore oportuno. Is enim ait omnibus in se cre-
dentibus: nolite timere pusille grex, quia pla-
cuit Patri dare vobis regnum. Atque ita non
sinamus ullam rem in coelo, in terra, in infer-
no, persuadere nobis, quod Christus sit aliter
affectus erga nos, que fuit erga hanc uiduam. Proin
de hinc discamus longe aliud Dei iudicium esse
quam mundi. Deus et mediator noster Iesus
Christus non reijcit more mundi calamitosos
et miseros: sed omnes recipit, quotquot ad se
ueniunt, iuxta ipsius promissionem: venite ad
me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
refocillabo uos, et inuenietis requiem anima-
bus uestris. Praeterea hinc discant uiduae piae,
qualem habeant patronum, aduocatum, et con
solatorem: discant et hinc gubernatores Eccle-
siarum non auersari miseros et calamitosos:
p.732
discat magistratus Christi exemplo, non sper-
nere, non reijcere, non damnare miseros et ca-
lamitosos, sed eos amanter potius fouere et
consolari. Deinde discamus nos mutuo chari-
tatis affectu et officijs pijs prosequi. Haec sint
dicta de prima huius Euangelij parte: sequitur
secunda.
DE SECVNDO.
In praesentis miraculi declaratione multae
circumstantiae sunt: quarum singulae habent
suam doctrinam, quare eas ordine cum suis
doctrinis et admonitionibus recitabo.
PRIMA: cum efferebatur funus, seque-
batur uidua mater, et turba ciuitatis cum ea.
Hic duo videmus: quorum primum est honor
et pompa funebris. Honeste demortui corpus
deducunt ad sepulturae locum: sic et sancti Pa-
tres fecerunt. Abraham honorifice suam uxo-
rem sepelijt. Ioseph cum magna turba deducit
funus Iacoh Patriarchae. Iacob et Esau hono-
rifice Patrem suac sepeliunt. Breuiter apud
omnes pios magnus fuit honos sepulturae:
idque propter spem resurrectionis corporum,
et futuram immortalitatis gloriam. Hoc sanc-
torum Patrum exemplum imitatur Ecclesia
hoc tempore: tametsi multos inuenies qui
suos mortuos abijciunt tanquam cadauera
porcorur. In nostris funeribus huiusmodi
p.733
sollennitas adhibetur. Pij praesentes sequun-
tur funus: canitur: pulsatur: praedicatur aliae
quando.
Qui sequuntur funus..suum amorem te-
stantur erga mortuum.2. hoc facto edunt exem, /
plum fidei suae de resurrectione mortuorum.
3.admonentur quod suo tempore (quando vi-
sum fuerit Domino) sequantur, et his mundi
calamitatibus per mortem valedicant.
Deinde canitur, idque ut Psalmis pijs se con-
solentur uiui, et ut agant Deo gratias pro eo
qui mortuus est, si in confessione vera
discessit.
Pulsatur non solum, ut conuocetur popu-
lus ad deducendum funus: uerumetiam ut uiui
admoneantur tubae Dei, qua in extremo die
omnes mortui excitabuntur.
Postremo praedicatur, ut qui deducunt fu-
nus, aliquid doctrinae et consolationis contra
mortem secum domum reportent. Haec breui-
ter sint dicta de prima circumstantia et de pom
pa funebri, quae apud nos seruatur. l
SECVNDA: Dominus dicit uiduae: Noli
flere. Hic quaeritur, num liceat deflere mor-
tuos. Exempla sanctorum et scriptura fletum
super mortuos admittunt: Deut. vltimo totus
populus in deserto defleuit Mosen mortuum:
Abraham defleuit Saram uxorem suam: Ioseph
p.734
uir sanctus multos dies defleuit Patrem Iacob:
Dauid luget flium Ammon: Israel Samuelem:
Martha Lazarum: ipse Dominus etiam defle-
uit Lazarum. Iesus Syrac cap.38. ait: fili in mor-
tuum produc lachrymas et quasi dira passus in-
cipe plorare, et ad iudicium contege corpus
ipsius et non despicias sepulturam ipsius. Sed.
Ieremias cap. 22. ait: Nolite deflere mortuos.
Es Clhristus hc dicit mulieri: Noli flere. Has
tilogias Paulus conciliat 1. Thes. 4. vbi ait: Nolite
autem ignorare fratres de dormientibus, ut non
contristemmi, sicuti caeterae gentes, quae spem non
habent. Prohibetur ergo luctus Ethnicus, qui
nulla spem habet consolationis per resurrectionem
mortuorum: et conceditur luctus moderatus,
qualem habent, quibus consolatio est proposita.
Sed dicamus breuiter, postquam in conso-
lationis mentionem incidimus, unde Christiani
se consolari possunt in morte suorum amicorum.
1, cogitent uoluntatem Dei cui obtemperandum
est.2. cogitent uniuersalem conditionem. Om-
nibus enim nobis semel moriendum eft.3. cogi-
tent iusticiam Dei. Quid enim iustius, quam ut
qui dedit uitam, rursus ad se ea recipiat et con
seruet, quando uisum fuerit. 4. cogitent Deisas
pientiam, qui nouit solus, nobis ne magis expe
diat uiuere an mori. Multos enim e medio tol-
lit, ne uel ipsi peiores fiant, uel plures aerumnas
in hac mortali uita perpetiantur. 5. cogitent mor-
p.735
tuum liberatum esse ab omnibus aerumnis huins
uitae. 6. cogitent frustra magnum luctum suscipi
pro ijs, qui luctu reuocari non possunt. Ita Da-
uid 2. Reg. 12. se consolatus est; luxit aegrotante
puro, qu- mortuo surrexit, se lauit et comedit.
7. cogitent immodice lugentem corpori suo
no c cre, etita in Deum peccare. 8. cogitent
non mortuo inuidendum immortalitatis bea-
titudinem. Beati enim, (uit scriptura) qui in
Domino moriuntur. 9.cogitent resurrectione
Christum et nostram quae in extremo fiet die.
Haec enim cogitatio commune remedium esse
debet, non solum aduersus dolorem, quem pro mor-
tuis concipimus; verumetiam contra omnes calami-
tates animi et corporis. Verum obijcit aliquis.
Solatio uitae sum destitutus, ergo non ipsum qui
mocrtus est, sed te ipsum et iacturam, qua inde ha-
bes, defles. Naturale est flere. Verum est: sed uincat
gratia naturam. naec sint breuiter in hac secunda cir-
cumstantia addita de consolatione in morte charorum.
TERTIA: tangit Dominus loculum, in quo
iacuit hic mortu': quo ractu indicat suum corp-
organum fuisse acquirendae nobis uitae et salutis.
QuARTA: loquitur adolescenti et ait: Tibi dico
adolescens surge. Ita etia puella excirauit, vt in
Marco habetur: sic et Lazarum quadriduanum,
ut est in Iohanne. Hic docemur, t et Christus
sit potentior mortae, et que verbum ipsius sit verbum
vitae et salutis.
p.736
QUINTA: Mortuus surgit ad vocem Chris-
sti, et hoc miraculum est. Surrexit qui erat mor-
tuns: coepit mox loqui: et Dominus dedit illu
matri suae.
SEXTA: Accepit omnes timor et glori-
ficabant Deum, dicentes: Propheta magnus
surrexit in nobis, et Deus uisitauit plebem
suam: et exijt hic sermo in uniuersam Iudaeam
de eo. Hic duplex fructus miraculi describitur.
Vnus attingit praesentes auditores: alter ma-
nauit ad alios, ad quos huius miraculi rumor
peruenit. Praesentes spectatores hinc fidem con
ceperunt, ynde timuerunt Desum, uero cultu glo
rificarunt Deum, agnouerunt Messiam uenisse
quem et confessi sunt. Deinde hic rumor per-
uenit ad alios, qui fuerunt in Indaea et finitima
regione, qui et ipsi conceperunt fidem in Mes-
siam: Et hodie iste rumor ad nos uenit, unde
agnoscamus Christum esse uerum Messiam, esse
potentiorem morte: concipiamus in ipsum fi-
dem: praedicemus Deum corde, uoce, confes-
sione et moribus; ita futurum est, ut olim laeti
per ipsum ad aeternam uitam excitemur.
DE TERTIO.
Diuus Ambrosius imaginem Ecclesiae hic
proponi dicit: quae quia nostras conditiones
pingit, digna est explicatione. Vidua, inquit,
p.737
significat Ecclesium: adolescens mortuus
quenilibet peccatorem viuentem sine poeni-
tentia: Loculus notat corpus peccati: Vidua
lamentatur suum filium mortuum, hoc est, Ec-
clesia ob impoenitentiam sceleratorum lamen-
tatur et rogat Christum, ut ipsos moucat et ad
se pertrahat suo verbo et spiritu. Christus igi-
tur iubet, ut sistant baiuli. Peccator enim a
quatuor baiulis gestatur ad infernum, qui sunt.
I. spes diuturnioris uitae. 2. consideratio alienae
culpae. 3. praesumptio diuinae misericordiae. 4.
adulatio societ atis prauae. Si autem uis resur-
gere a morte peccati, necesse est, ut audias Chri
stum qui iubet baiulos sistere. Primum ergo
depones fiduciam longioris uitae, quia uita in-
KKK
certa est, sicuti multorum experientia docet: et
periculum in promptu est, ut videre est in di-
uite Epulone. Deinde non debes alienam uitam
tibi proponere imitandam: sed exemplo Ab-
raham Deo te subijcies, confides in illum,
emendabis mores, sciens quod errantium mul
titudo neminem sit excusatura in iudicio. Non
iuuit Adam quod diceret: n lier, quam dedi-
sti mihi, dedit mihi de pomo 3. dej one prae-
sumptionem misericordiae Dei. Nam haec prae-
sumptio est magnus Dei contemprus Rom. 2.
4.reijce adulatores, qui te ad mala sollicrant.
Quo facto recumbe in Christum viua fidu-
p.738
cia et ipse te uinificabit ad aeternam vitam,
quam.donet nobis Christus, cui sit
honor in saecula AuEN.
DOMINICAXVII. TRINI-
TATIS; LVCAE i4.
Ccidit, ut introiret Iesus in domum
cuiusdam principis Pharisorum sab-
batho ad capiendum cibum. Et ipsi obserua-
bant eum. Er ecce, homo quidam hydropi-
cus erat ante illum. Et respondens lIesus,
dixit ad legisperitos et Pharisaeos, dicens:
num licet sabbatho sanares At illi tacuerunt.
Ipse uero apprehensum sanauit eum ac di-
misit. Et respondens, ad illos dixit: Cuius ue-
strum asinus aut bos in puteum cadet, et non
continuo extrahet illum die sabbatho? Et non
poterant ad haec respondere lli Dicebat au-
tem et ad inuitatos parabolam, intendens
quomodo primos accubitus eligerent, di-
cens adillos. Cuminuitatus fueris ab aliquo
ad nuptias, ne accumbas in primo loco, ne
quando honoratior te sitinuitatus ab illo, et
ueniens is qui te et illum uocauit, dicat tibi,
da huic locum, et tunc incipias cum rubore
extremum locum tenere. Quin potius cum
uocatus fueris, uade, accumbe in nouiseimo
p.739
loco, ut cum uenerit qui te inuitauit, dicat
tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi
gloria coram simul discumbentibus. Quia
omnis, qui se extollit, deijcietur, et qui se
deijcit, extolletur.
ENARRATIO TEXTVS.
Osss. huius Euangelij fuit haec. Christus
a Phariswo quodam ad prandium inui-
tatus, obseruatur a discumbentibus, idque ideo,
vt habeant quod accusent, uel in dictis, vel in
factis Christi. Haec enim est improbitas munae
di, ut quemadmodum vicia palliant virtutum
larua; ita honesta facta et veram virtutem in-
famia proscindere non verentur. Tanta est mas
licia hominum. Verum Christus eorum im-
probitate nequaquam absterretur, sed obtinet
antiquum, ac officium fuum exerit in medio
hostrum, nobis relinquens exemplum, ut in
recte factis non desinamus progredi, etiamsi
totum mundum nobis aduersum animaducr-
terimus. Miserum itaque hunc Christus sanat,
patentiam suam diuinam, promptissimam iu-
uandi voluntatem erga miseros, et officium
suum ob quod in mundum venerat, declarans.
Deinde ueram Sabathismi rationem explicat,
et facto suo ueluti definit verum Sabathis-
mum. Qua re ut simul arguit et Pharisaeorum.
p.740
superbiam et in scripturis inscitiam: ita ad ve-
ram humilitatem hortatur. Haec de summa prae
sentis Euangelij Loci autem sunt tres.
I. De Sabbatho atque eius veris operi-
bus. I
II. De miraculo, quo confirmatur ve-
nrus usus Sabathi.
III. De uera humilitate.
DEDPRIMO.
Cum Dominus Sabatho inuitatus esset a
quodam Pharisaeo, et offerretur hydropicus
quidam ante illum, quaerit ab illis, qui sibi plus
alijs sapere nidebantur, nunquid liceat Saba-
tho curare. Ideo autem hanc quaestionem propo-
nit, quia sicuti alias scripturas suis corruptelis:
ita etiam Sabathismum infecerant Pharisaei.
Verum quia quaestio est de Sabatho, nos doctri
nam integram de Sabatho proponemus et qua
tuor ordine dicemus. 1. cur Deus Sabathum in
stituerit. 2. quisnam sit verus usus Sabathis mi
Iudaici. 3. qualia nostra festa esse deceant. 4.de
ueris Ecclesiae ceremonijs et earum finibus.
Cur ergo Deus Sabathum instituit? Quinque
causae praecipuae numerantur: quarum prima est,
ut esset perpetuum symbolum quietis Dei post
creationem mundi, quem sex diebus cum om-
nibus suis ornamentis et contentis creauit.
p.741
Haec causa assignatur Gene. 2. vbi Moses ait
Dominum praecipisse Sabarhum sanctisicari,
quia eo die a creatione quieuit. Hoc in Exodo
etiam cap. 20. his uerbis indicatur: septimus
dies est Sabathum Domini: sex enim diebus fecit
Dominus Deus coelum et terram. Secunda
causa instituti Sabathi fuit, ut esset figura et an-
tity pon sabathismi Christi. Figurabat enim Sa-
bathum, quod Christus verum Pascha et noui
coeli et nouae terrae creator requiesceret in se-
pulchro die Sabathi, et ageret verum Sabathiss
mum. Quapropter seuere praecepit populo Iu-
daico ut Sabathum obseruarent. Et sapientiae
suae consilio inscrutabili ordinauit ut Christus
verus agnus paschalis in ipso die Paschatos
mactaretur et occideretur, et proximum Sa-
bathum requiesceret in sepulchro. Tertia, fuit
etiam institutum Sabathum, ut esset symbolum
promissionis. Promisit enim Deus suo populo
Sabathisinum, id est, requiem lsaiae 14. Et erit in
die illa cum requiem tibi dederit Deus a labo-
re tuo, et a confusione tua, et a seruitute dura,
qua antea seruisti. Triplicem autem requiem
expectabit populus Dei. Primam a labore prae
sentium aerumnarum in hac uita. Secundam a
tentationibus quibus nos propria concupiscen
tia et Diabolus adoritur. Tertiam a seruitute
Diaboli, ut ille nunquam possit nos redigere
p.742
in suam seruitutem, et durum iugum. Quarta,
vt esset certum tempus docendi, et discendi
verbum Dei, seu vt esset tempus, in quo ficret
publica Religionis professio, in qua pij con-
solationem caperent et rudes erudirentur ad
pietatem Isaiae 58.Si vocaueris Sabathum deli-
catum: tunc delectaberis super Domino. lob
cap.22. Tunc super omnipotentem delicijs af-
flues et eleuabis ad Deum faciem tuam. Non
enim ad ludendum et potandum: sed ad lau-
dandum et orandum Deum institutum est Sa-
bachum. Vnde Augustinus vere dicit tali die
minus malum esse arare, quam ludere. Quin-
ta, politica est, quae populo Dei Deut. 5. com-
mendatur his uerbis: Obserua diem Sabathi vt
requiescat seruus ruus et ancilla tua et tu. Et
postea: non facies in eo quicquam operis, tu, et
filius, et filia tua, seruus et ancilla, bos et Asis
nus et omne jumentum tuum. Atque ita habe-
mus et veras causas et uerum usum Sabathi
Iudaici. Etsi autem Iudaicum Sabathum una
cum alijs caeremonijs Mosis ab oblitum est et ab-
rogatum quantum ad septimae diei septimanae
obseruationem attinet: tamen quantum ad
vsum attinet est perpetuam, utpote quod et
iuris diuini et naturalis est. Vt enim Deus uult
coli et suum verbum sonare: ita natura dictat
omnino necessarium esse, ut sit quoddam tempus
p.743
sacris rebus destinatum. Necesse est igitur cer-
tos ordinari dies, in quibus fiant publici con-
gressus certis horis, et doceatur discaturque uer-
bum Dei, quo omnia fiant in Ecclesia ordina-
te et decenter, vt Paulus Corinth. docet.
Porro in nostris festis duo sunt obseruan-
da: Vnum quid sit uitandum: Alterum, quid sit
faciendum. Vitanda sunt tria. 1. Extermis la-
bor: idque ideo, ut animus totus possit vacare
cultui diuino, hoc est, ut uacet atdive verbum,
illud discere et meditari. Proinde magistratus
officium est curare, ne seruilibus operibus im-
pediatur cultus Dei isto tempore. Verum hic scien
dum est quatuor esse exceptiones, quae laborantes
isto tempore excusant. 1. Necessitas. Nam et
Dominus excusat discipulos suos vellicantes
spicas die septimo Matth. 1. 2. Vtilitas Eccle-
siae, sicuti sacerdotes fecerunt in die Sabatho
omnia, quae in Ecclesia uidebantur necessaria,
non impediti Sabathi religione.3.proximi vti-
litas et salus, quare et Dominus curat hune
hydropicum die Sabathi. 4. superiorum au-
thoritas, quibus obtemperandum est. Verum
superiores caueant ne se superiorem offendant,
dum inferiores se nimium grauant.
Habemus quae sunt in nostris festis nitan-
da: nunc quid in illis faciendum fit uideamus.
PRIMVM itaque, quoniam Iudaei- occupati
p.744
erant in mactandis sacrificijs et offerendis, mac
temus et nos sacrificia propriorum corporum
et offeramus uitulos labiorum nostrorum: aga
mus seriam poenitentiam: glorificemus Deum
corde, ore, confessione et moribus: offeramus
thymiama cordis nostri, id est, fidem et spem:
offeramus sacrisicium beneficentiae, quo sacri-
ficij genere (ut inquit Apoitolus ad Hebraeos)
exhilaratur Deus: simus ad dandam Elemosy-
nam impigri: foueamus Ecclesiae imbeciliia
membra: sanemusque ea quantum id fieri potest,
idque exemplo Christi aliorumque sanctorum, qui
se in veris Sabathi operibus exercuerunt.
Restat vt nonnihil dicamus de ceremonijs.
Ceremoniae sunt ritus et ordinationes ad re-
gendam Ecclesiasticam politiam institutae. Hae
si sunt licitae (de impijs enim ceremonijs nihil
dicam) aut habent apertum verbum Dei, ut
baptismus et coena Domini, aut faciunt reuera
ad conseruandam doctrinam et politiam Ec-
clesiasticam, et sunt a Senatu Ecclesiastico or-
dinatae, uela pio magistratu. Hae ceremoniae
duos habent fines. Sunt enim ordinatae decori
et ordinis gratia. Decori partes sunt duae prior
est, ut excitemur ad pietatem illis adminiculis:
Posterior, vt modestia et grauitas in pietatis
tractatione eluceat. Ordinis partes sunt tres.
Pruma, ut praesidentes habeant certam regulam
p.745
agendi: SECVNDA, ut auditores assuefiant ad
obedientiam et disciplinam: TERIA, ut bene
composito Ecclesiae statu paci et tranquillitati
consulatur. Haec sint breuiter de ceremonijs
pijs dicta et corum finibus et finium partibus.
DE SECVNDO.
Secunda doctrina, quam proponit hoc Eu
angelium, est de miraculo, quo sanatus est hy-
dropicus. In hoc miraculo sunt quatuor obser-
uanda: Quaestio, sanatio, defenssio facti et
usus.
Quaestio ab ipso Christo proponitur, an
liceat Sabatho curare. Ad hanc nihil respon-
dent Pharisui. Si enim negassent licere, visi
fuissent crudeles in miserum hydropicum. Si
affirmassent transgressores legis se esse timuis-
sent. Tacent igitur, vt explorent quid Domi-
nus uelit facere. Si non sanasset, dixissent illum
vel non potuisse, uel noluisse huic afflicto opem
ferre. Si sanasset, putarent se habuisse iustam
causam accusandi Christum, tanquam trans-
gressorem Sabathi, adeoque legis tsuinae con-
temptorem. Hic utrinque est periculum. Sed
Dominus non moratus illorum sophisticam,
apprehendit hunc miserum hydropicum, eum
sanat intuentibus Pharisaeis, atque sanum de
mittit. Quo facto, ut in principio dixi, decla-
p.746
rauit potentiam, uoluntatem, et officium suum.
Nac sequitur tertio loco defensio facti. Cuius,
inquit, uestrum bos aut Asinus in puteum
cadit et non continuo extrahit illum die Sa-
bathi. Quasi dicat, aut licet curare hominemin
die Sabathi aut non licet. Si licet: cur me ob-
scruatis tanquam legis transgressorem, si hoc
facio? Si non licet: cur asinos et boues seruatis
vos die Sabathi? quidilli contra? et non po-
terant (inquit Euangelista) ad haec responde-
re. Sed quis usus est hydropici huius sanati a
Christo? Duplex. Vnus generalis, de quo dixi,
videlicet ut hoc miraculo Christus ostenderet
suam potentiam, voluntatem, officium, veritas
tem suae doctrinae, et inde fides in spectatori-
bus confirmaretur. Alter specialis. Nam hic
hydropicus ex sua haud dubie intemperantia
Inciderat in hunc morbum. Quare et nos di-
scamns quod Christus non contemnit eos, qui
sua se culpa coniecerunt in morbos, modo
hunc hydropicum imitentur, hoc est, si cordis
affectu Christum accedant,, si patiuntur se ab
illo tangi et sanari, hoc est, si ipsius verbo cre-
dunt, agunt poenitentiam, agnoscunt iustam
iram Dei, si propter Christi meritum precan-
tur culpae condonationem, et plagae aut sana-
tionem, aut mitigationem.
DE TERTIO.
p.747
Dicebat autem ad inuitatos, qui primos
accubitus elegerunt: cum iuuitatus fueris ad
nuptias etc. Vt hac parabola superbiam dam-
nat: ita ueram humilitatem quae est rarisyima
virtus docet: de qua hoc ordine dicam. Pri-
mum, quid sit humilitas. Deinde, quot sint
eius genera. Tertio, quas habeat causas, cum
efficientes, tum impedientes. Quarto loco,
quis sit fructus et quae praemia verae humilitatis
uantum ad primum attinet, ut sciamus
quid sit humilitas, debemus uidere quos scrip-
tura humiles uocat. Vocat autem Paulus hu-
miles, quos Christus vocat pauperes Spiritu,
quales suut qui omnes propriae uirtutis, sapien
tiae et iusticiae fiducia exinaniti, quicquid boni
est ad solum Dedum referunt. Proinde humilitas
est uirtus qua verissima nostri agnitione nobis
ipsis vilescimus, omnis propriae uirtutis sa-
pientiae, iusticiae fiducia exinaniti, nos coram
Deo prosternimus, ac in eo solo omnia bona
per Christi. quaerimus. lllustre exemplum estin
Magdalena, in latrone, in publicano, in Dauide
et alijs multis sanctis. Haec uera est humilitas,
de qua Christi promissio est intelligenda; Beati
pauperes spiritu. Habemus quid sit humilitas:
ia quotuplex sit uideamus. Est itaque humilitas
duplex: vna, qua cora Deo nos prosternimus:
altera, qua coram hominibus nos submittimus: sed
p.748
cauendum est, ne superbia laruam humilitatis
inducat, quam si homo detrahere non potest,
Deus certe eam pudefaciet. Sed, illa larua omis-
sa, dicamus de ucra humilitate, quae Deum et
hominem respicit. Humilitas coram Deo est
uerus timor Dei, ex agnitione nostrae infirmi-
tatis, et bonitate Des erga nos natus: qualis
fuit humilitas Manassis in carcere, qui postea-
quam genua corporis propter angustiam car-
ceris flectere non potuit, slexit genua cordis.
Ita Abraham se humiliauit, quando se puluerem
et cinerem fatebatur. Vera humilitas coram
hominibus est uera dilectio, qua nos nemini
praeferimus superbe, sed omnibus nos sincere
accommodamus. Huius humilitatis exemplum
maximum habemus in filio Dei, cuius exem-
plum, ut imitemur monet Paulus Philip. 2. Ita
humilis fuit beata uirgo, Anna prophetissa et
multi alijj i
Iam de causis, sicuti promisi tertio loco,
dicendum est, quae sunt sane multae. PRIn7A,
Mandatum Dei. Primum enim praeceptum
requirit humiliatem erga Deum: tota secunda
tabula requirit humilitarem erga hominem.
SEC VND, Exemplum Christi, vnde Paulus
Philip.2. Hoc sentite in uobis quod et in Chri-
sto, qui eum esset Deus, assumpsit formam serui.
TERTIA Consideratio tuiipsius, quid fueris
p.749
ante ortum, quid sis ab orru ad occasum, d futu-
rus sis post hanc vitam. Fuisti semen et sanguis in
vtero materno, iam es in deserto miseriarum huius
uitae, et tandem esca eris vermium. Quanza, quod
bona, si quae habes, non tua sint, sed Dei, tibi,
in aliorum bonum collata. Si ergo inde super-
bis, aut male eis vteris, poenae tibi horribiles
metuendae sunt. QVINTA, cogitatio quod
Deus possit tibi auferre quicquid habes do-
norum, si illis abusus fueris, etilli soli laudem
non tribueris. S EX ra, quod multi qui minora
dona videntur habere, quam tu, saepe utiliorem
opera collocent Reipublicae et Ecclesiae, quam
tu. Namut Deus est robur panis: ita uis, qua
aliquid gratum illi fit. Atque istae sunt causae sex,
quae coniunctae veram humilitatem efficiunt:
quam impediunt duo mala; contentio et inanis
gloria, Quare Paulus Phil.2. ait: nihil ex con-
tentione aut inani gloria, sed per humilitatem
alij alios se ipsos existiment excellentiores. Qui
enim contendendi libidine laborant ut desti-
tuuatur charitate: ita vera humilitate sunt va-
cui; et ex diametro pugnat cum humilitate ina-
nis gloria. Habemus iam, quid sit humilitas,
quotuplex et quas habeat causas: nunc sequi-
tur, quod quarto loco promisi me dicturum,
de eius praemijs et germanis fructibus.
Qui vere humilis est triplicem fructum,
p.750
Primum coram Deo, secundum coram homi-
nibus, tettium in seipso consequetur.
Coram Deo hic primus fructus est, quod
vere humilis habeat Deum in se habitantem:
Vnde Isaias 57. in sancto habitan,, cum con-
trito et humili spiritu. Et 66. Ad quem respi-
ciam, nisi ad contritum spiritu et trementem
sermones meos. Lucae 2. Deus exaltat humiles
1.Petri 5. Deus superbis resistit, humilibus dat
gratiam.
Coram hominibus percipit humilis hunc
fructum. Quemadmodum superbus ab omni-
bus contemnitur: ita uere humilis ab omnibus
honoratur: eum honestum nomen et fama co-
mitatur.
In seipso hos percipit humilis dulcissimos
fructus. 1. humilitas est mater pudicitiae et pa-
tientiae, 2.est via ad sapientiam, Prou.11. Vbi est
humilitas, ibi et sapientia. 3. est custos timoris
dei et fidei. 4. est opitulatrix inuocationis et ue-
luti exauditionis in domino conciliatrix. psal. 101
Prospexit Dominus in orationem humilium. 5.
humilitatem gloria comitatur, Matth.5. Beati
pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum Matth. 24. Qui se humiliauerit, exali
tabitur. Prou. 29. Humise spiri suscipiet glo-
ria, non quod humilitas ista mereatur: sed quod
ista contingant humilibus propter humilitatem
Christi, cui gloria in saecula saeculorum AMEN.
p.751
DOMINICA XVIII. TRINI-
TATIS, EVANGELIVM
MATTH. 22.
Wm audissent Pharisaei, quad obturas-
sset Iesus os Sadducaeis, conuenerunt in
unum, et interrogauit eum unus ex eis, le-
gis doctor quispiam tentans eum, et dicens:
Magister, quod est mandatum magnum in
lege? Aicilli Iesus: Diliges dominum Deum
tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua,
etqintota mente tua. Hoc est primum et mag-
num mandatum. Secundum autem simile est
huic: Diliges proximum tuum perinde atque
teipsum. In his duobus mandatis tota lex et
Prophetae pendent. Congregatis autem
Pharisaeis, interrogauit eos Iesus dicens:
Quid uobis tudetur de Christo? cuius filius
estus Dicunt ei; Dauid. Aitillis: Quomodo
ergo Dauid in spiritu uocat eum Dominum?
dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede
a dextris meis: Donec ponam inimicos tuos,
subsellium pedum tuorum. Si ergo Dauid
uocat eum Dominum, quomodo filius eius
este Et nemo poterat eirespondere quicquam,
neque ausus fuit quisquam et eo die eum am
plius interrogare.
p.752
ENARRATIO TEXTVS.
Oc Euangelium continet summam doc-
trinae Christianae, videlicet doctrinam le-
gis et Euangelij. Pharisieus proponit quastio-
nem de lege. Christus rursus de Euangelio: sed
diuerso consilio. Pharisaeus enim de lege inter-
rogat tentandi et calumniandi causa; Christus
autem eo animo quaerit de Euangelio, vt er-
rantes Iudaeos et Pharisaeos deducat in veram
legis et Euangelij cognitionem. llli enim quia
putarunt homines ex legis operibus iustifica-
ri, Euangelium contempserunt putantes non
esse opus alia doctrina ad salutem consequen-
dam, quam legis, quorum errorem confutat
Christus. Vide hic Christ. bonitatem. Tametsi
Pharisaet ex malicia interrogant: tamen Chri-
stus ex officio respondet, et tradit absolutam
doctrinam de lege et Euangelio. Proinde sum-
ma huius Euangeli; est, quod Christus totam
legem et Prophetas reuocet ad haec duo capi-
ta, quae sunt dilectio Deiet dilectio proximi.
Deinde de Messia quaerit, hoc est, de seipso, ut
ostendat qualis sit, nimirum Deus et homo,
qui ideo promissys erat patribus, vt destrueret
opera Diaboli et benedicerentur in ipso om-
nes cognationes terrae, qui sacerdos effectus
p.753
iram Dei placaret, soluto precio pro nobis.
Loci tres:
I. De Sadducaeis, quibus Dominu-
os obstruxit.
II. Quxstio de legis summa et norma
cultus Dei.
III. Quaestio de Messia.
DE PRIMO.
Pharisei audientes, quod silentiumim-
posuisset Sadducaeis, conuenerunt in unum.
Tametsi Pharisaei et Sadducaei inter se diuer-
sam religionem, et diuersas opiniones defen-
debant: Tamen in hoc conueniunt, quod utri-
que se Christo opponant. Herodes et Pilatus
fuerunt hostes: verum in hoc conueniunt, quod
ambo cupiant Christum e medio sublatum. Ita
impietas conspirat aduersus Christum et eius
sanctum Euangelium. Quantum autem ad id,
quod dicit Christum silentium imposuisse Sad-
ducaeis, attinet, sciendum est, quod Sadducaei,
qui negarunt animas uiuere post mortem et
sustulerunt resurrectionem mortuorum, Chria
stum impugnarunt, vt uel suae sententiae sub-
scriberet, vel exponeretur ridendus rudi po-
pulo, qui ab istis doctoribus erat seductus.
Adorti sunt ergo Christum hoc modo: si resur
tectio mortuorum erit, multa incommoda,
p.754
multa dissidia, et magnae absurditates sequen
tur. Hoc ita probare conantur. Mulier quaedam
apud nos fuit, quae nupserat septem viris, uni
post alterum: iam si futura e: t resurrectio mor-
tuorum, resurget ista mulier, resurgent et sep-
tem mariti, quos habuit illa. lam si vnus ex il-
lis eiadhaelerit, alij mouebunt ei lites: si omnes
simul cumailla vna habitauerint, nihil erit mu-
lieri molestius et uitis difficilius. Cum igitur
haec absurda sequerentur resurrectionem mors
tuorum male asseritur resurrectio mortuorum.
Hoc fuit eorum ratiocinatio, quorum officium
erat recte populum instituere de spe uitae aeternae,
a qua perfide homines auocant; et tamen iusti
videri uolunt. Sed his Christus os obstruit et
ita silentium imponit, vt conuicti verbis Chris
iti non habeant quod dicant. Hos ergo repre-
hendit, confutat et docet. Reprehendit quod
ignorent scripturam, et tamen voluerint esse
scripturae doctores. Confutat manifeste, pro-
posito exemplo: Deus est Deus viuorum: Deus
est Deus Abraham, Isuac, Iacob: Ergo Abraham
Isaac et Iacob viuunt. S. illi uiuunt, viuunt aut
secundum corpora, aut animas: non secundum
corpora, quia illorum sepulchra nostis, igitur
secundum animas, quas vos mori cum corpore
falso dicitis. Nunc autem animae viuunt, ut suo
tempore redeant in corpora, ut qui bona fece-
p.755
rant in hac uita, mercedem recipiant, et qui
mala, luant supplicia iusta. Haec summa est con-
futationis. Quid docet 2 Duo. Vnum, quod
mortui resurgant potentia et uirtute Dei, cui
nihil imposs ibile est. Potuit ex nihilo omnia
creare, cur non poterit animas ad corpora re-
uocare, praelertim cum illud et decreuerit et
ipsius iusticiae et gloriae intersit. Paulus Phil. 2.
ait: Nos expectamus saluatorem de coelo Chri-
stum Iesum, qui transfigurabit nostra contempta
corpora, ut fiant conformia glorioso corpori
ipsius per eam potentiam, qua potest sibi om-
nia lubijcere.
Cum igitur ratio nostra incipit disputare
de resurrectione, opponamus illi quatuor. De-
cretum Dei, omnipotentiam Dei, iusticiam et
gloriam Dei.
Decretum, quia ordinauit et proposuit se
velle excitare mortuos. Hoc decretum, quia
Deus est immutabiiis, nunquam aptiquabit.
Et extant huius decreti quaedam exempla. Chri
stus Dominus resurrexit a mortuis: Enoch vi-
uus in coelum transsatus est: Helias in curru ar-a
denti in coelum viuus subuectus est.
Omnipotentia opponater rationi, quae
putat impossibilem esse resurrectionem mor-
tuorum. Si enim non polsit facere quae
p.756
decreuit, non esset omnipotens. Si non omni-
potens, neque Deus dici posset.
Iusticia est, ut reddat bene meritis prae-
mia, et impijs supplicia. Iam videmus quod in
hacuita, pijs ut plurimum male sit, impijs ve-
ro bene. Sed nunc cum iusticia Dei requirit ut
bene bonis sit et malis male, et id non fit in
hac uita, necesse est aliam vitam restare, in qua
Deus iuxta suae iusticiaae normam pijs vitam
aeternam, impijs uero infernales poenas reddat.
Gloria Dei etiam opponenda est Saddu-
caeorum opinioni et rationi nostrae, Deus con-
didit hominem in suam gloriam, nut se perpe-
tuo praedicet et glorificet: quod sane non tiri
posset, nisi esset resurrectio mortuorum.
Praeterea docet Christus Sadducaeos de
statu hominum post resurrectionem. Non erit
illic usus coniugij, non erit procreatio sobo-
lis: sed uiuent perpetuo in omni aeternitate ca-
stisicut Angeli Dei. Quare non est metuendum
bellum inter maritos multos, qui unam et ean
dem uxorem unus post alium in hac uita ha-
buerunt. Haec sint dicta de Sadducaeis, confu-
tatione errorum eorum et confirmatione no-
stri de resurrectione mortuorum: cuius fidem
in nobis confirmabunt, decretum Dei im-
mutabile, potentia, qua sibi omnia subijcere
potest, iusticia qua reddit unicuique iuxta frcta
p.757
sua, gloria quae illi reddatur a sanctis in omni
aeternitate.
DE SECVNDO.
Procedit Pharisaeus, interrogat Christum
quodnam sit summum legis praeceptum. Do
minus respondet: Diliges Dominum Deum
tuum ex toto corde tuo, ex rotaanima tua,
etex totis uiribus tuis, hoc est maximum et
primum mandatum. Secundum est huic si-
mile: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
In his ducbus mandatis tota lex et Prophe-
tae pendent. Id est, quicquid Prophetae et Mo-
ses de uero cultu Dei docent, sub his duobus
capitibus continentur. Cum nuper Dominica
decimatertia Trinitatis et swpe alias de lege
Dei dixi, quae sit: quis sit eius usus: quod nemo
possit ei satisfacere: et quomodo pijs sit abro-
gata, nolo hic eadem repetere, sed duo dicam:
Vnum cur Christus secundum mandatum de
diligendo proximo dicit simile esse primo de
diligendo Deo. Deinde, quia Christus dicit tor
tam legem et Prophetas in his duobus man-
datis pendere, idque ideo, quia quicquid Moses
et Prophetae docuerunt de cultu Dei, his con-
tineatur: dicam pauca de vero cultu Dei, ut
nobis certa eius ratio constet.
Quantum ad primum attinet, sciendum
est, quod secundum praeceptum de amando pro-
p.758
ximo non dicatur simile primo uel ordine, uel
obiecto, vel gradu dilectionis. Nam ordine pri,
mum praeceptum prius est. Obiectum primi
praecepti est Deus, ut secundi praecepti obiec-
tum est homo proximus. Gradus dilectionis
requirunt, ut summum bonum maxime ame-
tur; deinde reliqua quaeque suo ordine iuxta
suae dignitatis gradus. Non est ergo secundum
primo simile ordine, obiecto, aut gradu dilec-
tionis. Quomodo ergo est similee Primum af-
fectu dilectionis, quia utrumque requirit pu-
ram dilectionem. Deinde obligatione. Nam
utrumque nos obligat vel ad obedientiam, uel
ad poenam. Postremo consecutione obedien-
tiae Qui enim dicit se diligere Deum et pro-
ximum suum odit, mendax est, at Apostolus
Iohannes. Hoc sit breuiter dictum, quomodo
secundum praeceptum sit simile primo de di-
ligendo Deo: nunc de vero cultu Dei dicam,
quoniam de dilectione Dei et proximi prae-
cepta materiam cultus Dei continent.
Vt igitur doctrinam de vero Dei cultu
melius intelligamus, quatuor quae ad eius
explicationem faciunt ordine dicom. 1. tra-
dam regulam ad quam exigendus, et proban-
dus est cultus Dei. 2. ostendam cultus Dei so-
lidum fundamentum. 3. quodnam opus rete
p.759
dici possit cultus Dei aperiam. 4. indicabo,
quinam homines verum cultum Deo prae-
stare possunt. His quatuor rite cognitis con-
stabit nobis quaenam sit vera colendi Deum
ratio.
Quantum ergo ad regulam cultus Dei
attinet, hoc statuatur pro generali et immota
regula, quod nullus cultus Deo placeat, nisi
quem ipse instituit. Hanc regulam non omnes
recipiunt, quare nobis est firmis fundamentis
munienda. Primum itaque Deus apud Isaiam
Prophetam, et Christus in Euangelio hanc re-
gulam confirmat his verbis: frustra me colunt
docentes doctrinas mandata hominum. Et
spiritus sunctus per os Pauli Colos. 2. dam-
nat omnem cultum, quem homines sibi fin-
gunt. Et Dominus apud Ieremiam dicit: in
praeceptis meis ambulate. Deinde impossi-
bile est placere Deo sine fide. Cultus autem
praestatur, ut placeat: quare ex fide fieri
cum necesse est: ex fide autem fieri nequit,
nisi habeat mandatum et manifestum ver-
bum. Fides enim ex uerbo pendet. His cer-
tisuimis rationibus ita confirmatur regula
cultus Dei, ut qui contradicere pergit, stul-
tior esse videatur, quam qui negat fo-
lem exortum esse, cum sic clarissimus dies.
Hanc igitur regulam firmiter teneamus,
p.760
nec sinamus eum a nobis extorqueri ulla so-
phistica.
Huius regulae usus est multiplex. 1 hac re-
gula stabilitur authoritas legislatoris. Vbi
enim in repub. liberum est unicuique condere le-
ges, uilescit authoritas superioris Domini.
Hanc authoritatem sibi uendicat Dominus in
praecepto primo, cum inquit: Ego sum Iehoua
Deus tuus etc.
Secundus vsus huius regulae est, quodli
beret haec regula ab errore, ne erremus in co-
lendo Deo.
Tertius est, quod impediat superstitiones
et petulantiam hominum in excogitandis no-
uis cultibus.
Hactenus de regula cultus Dei sit dictum,
videlicet quod nullus cultus Deo placeat, nisi
quem ipse instituit, et de huius regulae confir-
matione vsuque: nunc quod secundo loco pro-
osui, breuiter dicam de fundamento cultus
be.
Fundamentum autem hoc positum est cim
in cognitione Dei vera, tum in cognitione no-
stri ipsorum. Cognitionem Dei consequimur
verbo et testimonio verbo addito, Vtrumque
enim nos docet. 1. quod Deus sit fons omnis
virturis sapientiae, iusticiae et veritatis. 2. quod
illi omnis gloria tribuenda sit. 3. quod ad iu-
p.761
uandum sit promptissimus. 4. quod velit om-
nes ad se confugere in quouis periculo. Cog-
nitionem nostri consequimur ex duabus re-
bus: ex consideratione imaginis Dei, ad quam
homo creatus est, et ex praesentium virium
nostrarum aestimatione. Consideratio imaginis
deducit nos ad cogitationem finis, propter
quem creati sumus homines rationales, mon-
stratque officium, in quo nos perpetuo occupari
decet, nimirum ut referremus imaginem Dei
in omni sanctitate et puritate. Aestimatio prae-
sentium uirium cogit nos fateri, quod nequa-
quam debitum officium praestare valeamus.
Pertiner igitur haec duplex cognitio eo, ut Deo
quidem omnem gloriam tribuamus: nobis ue-
ro omnem gloriandi materiam adimamus: mon
stratque nobis haec cognitio nostras sordes et
imbecillitates. His ita explicatis de regula cul-
tus Dei et eius vero fundamento: accedam ad
illud, quod tertio loco proposui, et clare defi-
niam quis sit cultus Dei.
Est itaque cultus Dei opus mandatum a Deo,
factum ex fide, in celebrationem gloriae Dei
principaliter. Hic primum indicatur quae ope-
ra sunt cultus Dei, nempe sola illa quae Deus
in lege sua praecepit, quemadmodum ex regula
supra tradita clare liquet. Deinde additur fi-
des, vnde opus debet procedere. Estenim illa
p.762
omnis operis boni effectrix: idque ideo, quia
nullum opus potest placere Deo, nisi prius per
sona placeat: placet autem persona fide. Sacrificat
Cain: sucrisicat Abel. Vterque habuit manda-
tum Dei: sed sacrificium Cain non fuit cultus
Dei, sicut Abelis fuit, Quare? quia Cain fidem
non habuit: Abel uero habuit. Dant elemo-
sinam Cornelius Acto. 9. et Pharisaeus. Vter-
que mandatum habuit: sed opus Cornelij fuit
cultus Dei, quod ex fide profectum est: Pha-
risti uero fuit abominatio, quia persona Deo
non placuit. Duo rustici arant agros, hic Deo.
cultum tribuit arans in timore Dei, expectans
benedictionem a Deo: Alter non placet, quia
fide et timore Dei vacat. Vterque tamen habet
mandatum operis; in sudore vultus vesceris pa
ne tuo. Ancillae quae praestant obedientiam suae
herae forte in verrendo pauimenio, et ambae
habent mandatum Dei: sed illa, quae fidem ad
laborem adfert, cultum Deo reddit: quae vero
fide destituitur, facit quidem quod debet ex
officio, sed eius opus cultus Dei dici non po-
test.
Praeterea opus mandatum, et ex fide fac-
tum debet tendere in gloriam Dei principali-
ter. Hoc confirmatur lsaiae testimonio: om-
nem qui inuocat nomen meum, in gloriam
meam creaui eum, formaui eum, feci cum. Sed
p.763
quid est Deum glorificare? Breuiter, est illi
omnem gloriam tribuere et eum corde, ore con
fessione et moribus celebrare.
Sequitur quod quarto loco me dicturum
promisi, scilicet quinam possint Deo verum
cultum praestare. Hoc tametsi ex superioribus
colligi potest: tamen illud hic breuiter dicam.
Illi sli Deum colere possunt, qui habent ad il-
lum accessum: soli autem filij Dei habent ad il-
lum accessum: Quare illi possunt soli Deo ue-
rum cultum praestare. Sunt autem filij, omnes
qui credunt in nomen eius Iohan. 1. et hi per
fidem accessum habent ad Patrem Roma. 5.
Ex ea de causa Christus docens suos orare, iu-
bet dicere: Pater noster qui es in coelis, signifi-
cans tantum filios inuocare posse. Haec de vero
cultu Dei sint dicta, cuius summa continetur
dilectione Dei et dilectione proximi: nunc
restat ut dicam de tertia doctrina.
D E TERTIO.
Quid uobis (inquit) uidetur de Christo
cuius hilius est? Dicunt es, Dauidis est filius.
Pharisaei putarunt seiustos esse lege: quod si
verum fuisset, frustra Christus promissus
fuisset. Sic enim Paulus Galat. capite2. ait:
p.764
Si iusticia est ex lege, Christus frustra mortuus
est. Quaerit igitur Dominus de Messia, idest,
Christo, ut ea mentione excitet eos ad cogno-
scendum et meditandum finem legis, et co-
gitandum cur Messias esset promisius. Quod
si recte fecissent, ita fuissent ratiocinati:
Mecssias est promissus, ut tollat peccatum, si-
cut ipse Iaias testatur; ipse languores nostros
tulit. Genesi 5. In semine tuo benedicentur
gentes. Ergo necessum est, ut non tantum sit
homo filius Dauid: verumetiam Deus Domi-
nus Dauidis, quemadmodum et Psalmus te-
statur: Dixit Dominus Domino meo. Ex hac
ratiocinatione et recte de lege et recte de Chris
sto iudicassent, et Christum ut verum saluato-
rem fuissent amplexi, cui sit honor in
saecula saeculorum,
AMEN.
DOMINICA XIX. TRINI.
TATIS, MATER.9.
IEq-ae ingressus nauem, traiecit, ac uenit in
suam ciuitatem. Et ecce adduxerunt illi
paralyticum in lecto decumbentem. Cumque
uidisset Iesus fidem illorum, dixit paralytico-
Bono animo esto flli, remittuntur tibi pec-
cata tua. Et ecce quidam e scribis dicebant
p.765
intra sese: Hic blasphemat. Et cumuidisser
Iesus cogitationes illorum dixit: Quare uos
cogitatis mala in cordibus uestris? Vtrum
enim est facilius dicere, Remittuntur tibi
peccata, an dicere, Surge et ambula? Vt au-
tem sciatis, quod potestatem habeat filius ho-
minis in terra remittendi peccata, tunc dicit
paralytico: Surge, rolle tuum lectum, et abiin
domum tuam. Et ille surrexit, abijtu in domum
suam. Turbae uero quae uiderant, admiratae
sunt, etglorificauerunt Deum, qui dedisset
potestatem calem hominibus.
ENARRATIO TEXTVS.
Oc Euangelium continet unum ex mira-
culis, quibus Dominus suam potentiam
uoluntatem et officium testatur, et simul con-
firmat suae doctrinae certitudinem. Narratur
enim in praesenti Historia quomodo Chrislus
paralyticum sanet: quod factum non excipiunt
auditores eodem modo. Pharisoei enim blas-
phemant: turba viso miraculo admonetur de
presentia Dei: cogfirmatur de Christi doctri-
na:; vnde non solum timorem et fiduciam con-
cipit, verumetiam ueros edit fidei fructus et
praedicat bonitatem Dei. Est proinde hoc Eu-
angelium, ueluti pictura quaedam, in qua reg-
p.766
num Christi in hoc mundo depingitur, in quo
sunt qui infirmos ad Christum deducunt. Sunt
etiam qui murmurant, ut Pharisaei omnibus
temporibus. Sunt quoque qui uere timent Deum,
cum que ob sua facta glorificant. Inter hos uva-
rios auditores stat in medio Christus, recipit
ad se venientes, neminem ob miseriam con-
temnit, sanat vulnera, remittit peccata, ac suo
spiritu sancto, veluti balsamo preciosissimo,
liuores nostros mitigat et sanat. Haec summa
et hic scopus est hodierni Euangelij, quod do-
cendi caua, in tres diuidam locos.
I. D. ijs qui hunc paralyticum in
lecto iacentem ad Christam por-
tant, ut sanet ipsum.
II. Murmur Pharisaeorum accusan
tium Christum, et eius defensio.
III. Miraculorum Chriiti finis et u-
sus.
DEPRIMO.
E: r ascendens Iesus in nauiculam etc.
Hicomnium primum animaduertenda est oci
casio miraculi hic a Domino editi. Christus,
inquit, ascendit in naniculam, trans fretanit et
uenit in suam ciuitatem, id est, Caperhaum-
p.767
Illic enim frequentius erat. Quae causa fuit
huius profectionis? fuerat in terra Geraseno-
rum, vbi dgmoniacum curauit, et cum daemo-
nes peterent, vt sibi liceret in porcos intrare,
Dominus annuit, et ita grex porcorum ruit in
mare praeceps et suffocatus est. Hoc cum uide-
rent incolae, venerunt ad Iesum rogantes ip-
sum, ut a se discederet. Pluris enim suos fece-
runt porcos, qum Christum cum suo Euan-
gelio: qui sane hodie multos socios habent,
quos iure vocare possumus Gerasenitas. Duo
ergo hic obseruentur: Vnum, quod nobis vi-
tandum proponitur. Alterum, quod omnibus
pijs imitandum commendatur. Vitanda est
ingratitudo gerasenorum, qui pluris petaso:
nem, quam salutem fecerunt. Quorum similes
maxima pars eorum est, qui Christiano nomi,
ne gaudent. Iinitanda nobis proponitur indus
stria Christi, qui quamuis occasionem nactus,
omeria sui regni dilatare studuit. Vt enim hac
sua profectione ostendit, quantum hominum
sitiat salutem: ita nobis omnibus commen-
dat suo exemplo in officio diligentiam.
Iam sequitur prima huius Euangelij
pars. Er ecce offerebant ei paralyticum
in lecto iacentem, et uidens IESV fi-
dem illorum dixit paralytico: Confide
p.768
fili: Remittuntur tibi peccata tua. In hac pri-
ma huius Historiae parte habemus quatuor,
quae obseruare utile fuerit. Primum exemplum
baiulorum. 2. paralyticus ipse.3, respectus Chri
sti in fidem corum. 4. quomo do excipitur pa-
ralyticus a Christo.
In baiulis ex certis indicijs prodit seilloram
fides, quae ita ardet ubicunque uere est, ut nullis
cineribus eius flamma suffocari possit. Haec fi-
des uel inde concepta erat, quod ipsum docen-
tem et sanant em prius uiderant, vel ex fama,
quae ad eos peruenerit de factis Iesu summa est
quod sibi persuaserint, quod afflictos reciperet
et iuuaret. Haec uiua horum baiulorum fides
quintuplicem fructum edit: quorum primus
est confelsio Cbristi, quem tum confiteri in tanta
hostium rabie fuit arduum et rarum. Secundus,
inuocatio quae non magis abesse potest a fide,
quam calor ab igni. Omnia enim uota creden-
tium, quae nunquam intermittuntur, sunt in-
uocationes. Tertius, fortitudo animi quod se
exposuerint periculo vitae propter confessio-
nem Christi: Nam Pharisui, scribae et praecipui
homines in isto populo persequebantur om
nes, qui Christo aliquid honoris tribuerunt.
Quartus, dilectio proximi, qua sincere proxi-
mum suum complexi sunt. Quintus, labor et
molestia propter salutem proximi. Nam non
p.769
solum portant illum, quod fuit charitatis inti-
mae: verumetiam cum recta ad Christum prop-
ter turbam venire non possent, ascendunt tec-
tum et per tabulatum demittunt languentem:
quod factum non caruit periculo.
Quid nos hinc discemus? Cum his baiulis
uel inuito mundo confitcamur Christum: inuo-
cemus ipsum, cum pro nobis ipsis, tum perro
alijs: exponamus nos periculo propter veri-
tatem Euangelij, si res ita postulauerit: intime
diligamus proximum, non solum affectu, sed
opere etiam: et nullos detrectemus labores, mo
do cis prodesse valeamus.
AtaERvM, quod in hac prima parte obser-
uandum dixi,, est ipse paralyticus, in quo tria
sunt obseruanda. Morbus, morbi causa, et
quod se ad Christum portari voluerit. Morbus
fuit paralysis, quae est vbi alterum latus aut
dextrum, aut sinistrum sensum et motum per-
dit. Morbus sane grauissimus, quo totum of-
ficium hominis impeditur. Causa morbi du-
plex: Vniuersalis, quae est peccatum originis in
omnibus hominibus: et specialis, quae ortum
habuit vel ex intemperantia, vel a grauiori alis
qua perturbatione animi. Quood autem se ad
Christum portari voluerit, significat se fidem
habere in Christum, quemadmodum et ipsi qui
illum portarunt.
p.770
Hoc exemplum paralytici imitemur et
nos. Morbum nostrum internum et externum
agnoscamus, peccatum nostrum fateamur, et
cum hoc paralytico sinamus nos ad Christum
unicum medicum portari.
TERTIVM, quod in hac prima parte con
siderandum admonui, est quod Iesus viderit fi-
dem illorum, hoc est, baiulorum et paralytici.
Vnde haec discamus: primum, quo sit erga nos
Christus affectu. Non enim aliter est erga nos
quam erga hunc paralyticum affectus. Nam
non est personarum acceptor Dominus. Dein-
de, quod Christus non tam magnitudinem pec
catorum respiciat, quam fidem. Haec impetrat
a Christo salutaria animae et corpori. Quamuis
autem existimem hunc paralyticum aliquam
scintillulam fidei habuisse: tamen non repug-
no, si quis dicat baiulos habuisse fidem et non
ipsum paralyticum. Non est enim insolens he-
neficia corporalia, imo etiam spiritualia impe-
trari aliena fide. Vt enim aliquis sua sapientia
otest efficere vt alius euadat sapiens: ita qui
credit, sua fide potest alijs fidem impetrare.
Verum sicut nemo est sapiens aliena sapientia,
sed sua: ita nemo saluatur aliena fide, sed sua
propria. Hic ergo diftamus et orare pro alijs,
vt gratia Dei illis augescat, et petere ab alijs,
p.771
vt suis nos precibus Deo commendent. Mul-
tum enim ualet deprecatio iusti.
QVARTV M, quod in hac prima parte
spectandum proposui, est modus, quo hunc
paralyticum excepit, qui hisce verbis exprimi-
tur: Confide fili: remissa sunt tibi peccata
tua. Hic duo perpendantur: Vnium, cur ita exce-
perit hunc afllictum: alterum, excipientis oratio.
Hic paralyticus petit liberationem a mor
bo corporis: cur ergo dicit remissa sunt tibi
peccata tua? Magnae sunt profecto et graues
causae.
PRIMA st, vt doceat morbos stipendia
peccati esse, ve Paulus dicit: stipendium pecca-
ti mors. Et Christus sohan. 5. dicit cuidam
quem sanauerat: Ecce sanus factus es, cauc ne
posthac pecces, ne quid deterius tibi eueniat.
Et 1. Cor. 1. Propter irreucrenter vsurpatam
Domini coena, multi fucrunt mortui et multi
infirmi.
SECVND 4, vt doceat vnde sit inchoanda
euratio corporis, nimirum ab animo, cuius ma
culae prius sunt expurgandae, quim adhibeas cor
poris medicinam. Seruemus igitur hunc in no-.
siris morbis curandis ordinem. Primum 48-
noscamus morbum: Deinde agamus poeni-
tentiam, et petamus propter Christum re-
missionem peccatorum; tum vtamur medijs
p.772
ordinatis in timore Dei, et cum gratiarum
actione: et agnoscamus medicum ministrum
Dei esse, qui vice Dei manum nobis curandis
adhibebit.
TERTIA, vt hac oratione Pharisaeos ar-
guat, qui nec de sua persona, nec officio sincere
iudicarunt. Semper enim sunt qui in operibus
Dei quaerunt, quod cauillentur: quod nos mo-
nebit ne officium nostrum minus diligenter
obeamus.
QUARTM, vt hanc occasionem nactus ple
nius doceret de sua persona, affectu erga ho-
mines, et officio ad quod erat a Patre in mun-
dum missus.
Iam expendamus orationem Domini. Ait
enim paralytico. fili confide, remittuntur tibi
peccata tua. Haec verba filij Dei sunt, quare di-
ligenter sunt expendenda. Haec vox FiL1 ops
ponenda est desperationi, quam ei morbus prae
sens persuadere voluit. Vox ConNrin E, op-
ponenda est maledictioni, quam mala conscien
tia misero conata est persuadere. PECCATA,
inquit, Tva. Hic gratia superabundat pecca-
tum. Vox REMITTVNTVR opponenda est
somnio satisfactionis meritorum et iusticiae
legis. Remit tuntur, inquit, peccata: beneficium
gratiae huic misero uoce sua accommodat. Ha-
bemus ergo hic doctrinam salutis, remissionis
p.773
peccatorum, iustificationis et adoptionis. Haec
enim beneficia perpetuo cohaerent ita conne-
xe, ut a se inuicem diuelli nequeant. Fidem re-
quirit: credenti remittit peccatum: absolutum
a peccato adoptat in filium, et ut iustum accep-
tat, quem iustificauit etiam glorificabit colla-
ta aeternae salutis beatitudine. Nec est alia ra-
tio ulla consequendi salutem, quam quae in hoc
exemplo nobis commendatur. Paralyticus tria
facittagnoscit peccatum suum: agnoscit se iuste
puniri ob peccatum: confidit in filium Dei.
Christus rursus tria: Remittit peccatum: ad-
optat in filium: et acceptat ad vitam aeternam.
Tu hoc exemplum imitare. Agnosce serio pec-
catum: agnosce iustum Dei iudicium: et con-
fidito in filium et vere senties quod Christus
sua beneficia sit tibi collaturus. Haec sint de
prima huius Euangelij doctrina dicta: sequi-
tur secunda.
DE SECVNDO.
Er ecce quidam de scribis dixerunt in-
tra se: hic blasphemat. Et cum vidisset cogi-
tationes eorum dixit: ut quid eogitatis mala
in cordibus uestris? Hic scribarum murmur
et Christi responsio docent quomodo regnum
Christi et Sathanae inter sese concurrunt. Ha-
bemus hic duo: quorum alterum est accusatio
scribarum accusantium Christum: Alterum
p.774
est Christi iustissima defensio. Accusatio scri-
barum haec fuit. Itle blasphaemus est. Quare?
quia dicit se remittere peccata, quod solius dei
est. Est enim usu scripturae blasphemia creatu-
rae tribuere, quod est Dei proprium: lam di-
mittere peccatum est Dei proprium, quod vel
ex Isaia constat, vbi Dominus per os Prophe-
1ae ait: Ego sum, ego sum qui iniquitates tuas
deleo propter me et peccatorum tuorum non
recordabor ultra. Hinc iam immota conse-
quentia existimant se concludere Christum
blasphemum esse hoc modo. Quicunque sibi
tribuit quod Dei est proprium est blasphemus.
Iste Iesus sibi tribuit, quod est Dei proprium.
Igitur iste Iesus est blasphemus. Et profecto
vera fuisset ratiocinatio, si Christus fuisset seri
bis similis, hoc est, simerus homo essets et non
Deus. Videte quaeso quanto sunt nostri Pa-
pistae et Monachi deteriores his scribis. Scribae
verbo Dei edocti defenderunt hanc proposi-
tionem: Nemo porest remittere peccatum ni-
si solus Deus. Verum Papistae remissionem
peccatorum tribuunt sanctorum meritis, misy
sis et indulgentijs: qui non communicant
gratis, sed vendunt magna pro pecunia. Mi-
rabile sane mercatorum genus. Vendunt quod
non habent: vendunt fumos verborum et ac-
p.775
cipiunt aurum: ementibus promittunt coe-
lum, sed conferunt infernum.
Sed quid dicemus de ministris verbie Re-
mittunt ne illi peccatum? Non remittunt ipsi,
sed annunciant remissionem peccatorum om-
nibus, quos inuenerint similes huic paralytico
esse: non dant de suo, sed offerunt alienum
mandato Christi: offerunt remissionem pec-
catorum uoce Euangelij. Quicunque hanc vo-
cem fide recipiunt, remissionem peccatorum
accipiunt absque omni dubio. Dicit enim Chris
stus qui vos audit, me audit.
Sed quid Christus ad hanc accusationem
facit? Visis cogitationibus eorum dixit:
Quid cogitatis mala in cordibus uestris?
Quid est facilius dicere: Remittuntur tibi pec-
cata tua, an dicere surge et ambula. Hic Chri-
stus tria facit. 1. vidit cogitationes eorum,
quod est solius Dei. Vnde scribae debebant
cogitasse, quod Christus plus esset, quam me-
rus homo: nemo enim hominum potest alterius
scire cogitationes. Solus enim spiritus Dei
scrutatur profunda cordium. 2. arguit eos: Quid,
inquit, cogitatis mala in cordibus uestris?
quasi diceret: Vos de me peruerse cogitantes
peccatis. Notemus ergo quod malae cogitationes
sint peccata. 3, signo uisibili confirmat occultam
p.776
suam diuinitatem, quasi diceret, vos dicitis:
Qui tribuit sibi quod est solius Dei, est blas-
phemus. Nomini enim Dei et famae nocet.
Hoc sane uerum esse fatcor. Sed quod me Des
esle non creditis, erratis: quare vos blasphemi
estis, non ego. Vt autem hoc ostendam et con-
nincam me verum Deum esse, hunc paralyticum
lolo nutu sano: quod sane diuinae est potentiae.
Si hoc possum diuina potentia, cur non etiam
peccata remittereme Quis potest morbum pe-
nitus tollere, nisi qui morbi causam tollite Jam
uestris oculis uidetis me morbum tollere. Cur
non etiam creditis me posse auferre peccatum
morbi causame ita Christus ad facta sua pro-
uocat, quae de ipso testimonium ferunt. Ita enim
apud Iohannem dicit: si mihi non creditis, cre-
dite operibus meis, quae testimonium perhi-
bent de me. Ex hac ergo secunda doctrina tria
discamus. 1. perpetuam pugnam esse inter reg-
num Ghristi et Sathanae: scmper enim murmu-
rat Sathan et varias technas excogitat, ut Chri
sti regnum inuadere possit, iuxta illud: Tu in-
sidiaberis calcanco eius. 2. Christum sua sapien
tia et potentia superare potentiam et consilia
Sathanae, iuxta illud: non est sapientia, non est
consilium aduersus Dominum. 3. vt nos ei
subijciamus, et eum verum Deum agnoscamus
et confiteamur cum omnibus, qui in uera poe-
nitentia ad illum confugiunt.
p.777
DE TERTIO.
Videntes autem turbae timuerunt et glo-
rificarunt Deum. Hic habemus effectum et
fructum huius miraculi apud spectatores, quem
tructum Euangelista sua historia ad nos trans-
fert. Sepe de miraculis Christi dictum est, ideo
hic pauca dicam- Christus hoc miraculo con-
firmauit suam diuinam potentiam, suam parer-
nam voluntatem erga homines, suum officium,
quod est saluare, ad quod est missus, et veritatem
suae doctrinae obsignauit ranquam aut hentico
sigillo et regio. Deinde in auditoribus concep-
taest fides, timor Dei e fide manauit et ex fide
Deum glorificauerunt corde, uoce, confessio-
ne, et moribus. Hinc ergo et nos ista quatuor
de Christo colligamus, ac vna cum his specta-
toribus concipiamus fidem, timeamus Deum
glorificemus que cum, qui est laudandus
in saecula saeculorum
AMEN.
DOMINICA XX. TRINI-
TATIS, MAITE. 22.
AImile factum est regnum coelorum ho-
mini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et
emisit seruos suos, ut uocarent inuitatos ad
nuptias, et nolebant ucnire. Rursum emisit
p.778
alios seruos, dicens: Dicite inuitatis: Ecce
prandium meum paraui, tauri mei et altilia
mactata sunt, et omnia parara, uenite ad nu-
piias. llli autem neglexerunt et abierunt, alius
in uillam suam, alius uero ad negociationem
suam. Reliqui uero tenuerunt seruos eius, et
contumelijs affectos, occiderunt. Rex autem
cum audisset, iratus est, et missis exercitibus
suis, pexdidit homicidas illos, et ciuitatem
illorum succendit. Tunc ait seruis suis. Nus
ptioe quidem paratae sunt, sed qui inuitati
erant, non fuerunt digni. Ite ergo adexitus
uiarum, et quoscunque inueneritis, uocate
ad nuptias. Et egresoi serui eius in was, con-
gregauerunt omnes quotquor inuenerunt,
malos pariter ac honos, et impletae sunt
nuptiae discumbentibus. Ingressus autem
rex, ut uideret discumbentes, ubi uidit illlc
hominem non uestitum ueste nuptiali, ait
illi: Amice, quomodo hunc intrasti, non ha-
bens uestem nuptialem? At ille obmutuit.
Tunc dicit rex ministris: Ligatis pedibus
et manibus eius, mittite eum in tenebras
exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.
Multi enim sunt uocati, pauci uero electi.
ENARRATIO TEXTVS.
p.779
Quod Christus perpetuo facit, id etiam in
hodierno Euangelio facit. Nam ut bonus et
fidelis Pater suos liberos ad vitam honestam
hortatur, idque uarijs modis: ita Christus Do-
minus et Pater futuri saeculi non una uia con-
tentus est, sed multas tentat, quo suos in offi-
cio retineat. Alds enim id agit blandis uerbis,
ut cum apud Matth .n. Venite ad me omnes
qui laboratis et onerati estis et ego reficiam
uos. Alias paternis promissis, ut cum dicit:
qui uenerit ad ine dabo illi aqua uiuam. Alias
muneribus, cum praesentia confert beneficia.
Alias minis, ut cum dicit Marci 2, veniet et
perdet colonos istos et dabir uineam suam alijs.
Ad cundem modum in hoc Euangelio, partim
minis agit, proposito paradigmate. Minatur
enim extrema ijs, qui recusanerint ad suas ue-
nire nuptias induti veste nuptiali: partim pro-
missionibus, quod uenientes et ornatos veste
nuptiali uelit magnisice excipere et benee trac-
tare. Proinde huius Euangeli) summa eft, quod
Christus requirat a suis uitam adeo sancta uo-
catione dignam, et minetur ijs horrenda sup-
licia qui in Ecclesia uixerint sine poenitentia
et sanctificatione, quae uestis lla nuptialis est,
quam hic sponsus re quirit. I
Loci tres:
I. Esxplicatio parabolae nuptiarum.
p.780
II. Reprehensio eius qui in nuptijs
sedet sine veste nuptiali.
III. Querela Christi: multi sunt voca/
ti, pauci electi.
DE PRIMO.
Simile factum est regnum coelorum ho-
mini Regi. Vt autem quo nobis fiat dulcius
praesens Euangelium, similitudinis huius par-
tes uideamus, quae sunt multae.
PRIMA: Regnum coelorum hoc loco sig-
nificat Ecclesiam congregatam voce Euange-
lij, quod a Petro vocatur gens sancta et regnum
sacerdotum, genusque electum.
SECVM A: homo rex significat Deum
Patrem coelestem, quem Paulus Regem Regum
et Dominum dominantium appellat.
TERTIA: regis filius est Doimnus noster
Iesus Christus, de quo inquit: Hic est filius
meus dilectus in quo mihi complacui. Hunc
Dei filium Dauid sponsum nominat ornatum
decoro sancto.
QVARPA: huic filio Pater nuptias fecit,
quando nostra causa eum nasci voluit ex beata
uirginc, qui tanquam sponsus, vt loquitur Da-
uid, de thalamo suo procedit. Hic Ecclesiam sis
bi tanquam sponsam adiunxit et eam sibi de-
sponsauit, iuxta hoc Hoscae Prophetae dicdum:
p.781
sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo
te mihi in iusticia et iudicio et in misericordia
et in miserationibus, et sponsabo te mihi in fide
et cognosces Dominum. Hae nuptiae, quantum
ad humanum genus attinet, inchoatae sunt per
sponsalia, mox creatis primis hominibus. Deus
enim dum condidit hominem ad sui cognitio-
nem et amorem, dum ornauit primos parentes
iusticia originali, impressa in eis imagine Dei,
haec spoosalia celebrauit. Verum haec sponsalia
mox sunt violata artibus Sathanae, qui hominem
ad nepharium adulteri pellexit, vt deficeret a
suo uero sponso ad turpissimum adulterum diabolum:
qua iniuria sponsus contemptus ultus est, dum
adulteram nudam statuit, ablata imagine regis
et detractis ornamentis nuptialibus. Sed 6 ad-
mirandam bonitatem sponsi, sponsam sibi ademp
tam et faedissime pollutam redimere statuit:
atque ita statim spem huius redemptionis facit
Pater sponsi data promissiione seminis, tande
quando uenit plenitudo temporis, emitrit Pa-
ter suum filium, natum ex Maria virgine, factum
sub lege, ut sponsam quae fub maledictione lea
gis erat redimeret: quod factum est quando se
ipsu precium statuit, quo redempta est et erepta
e manibus adulteri Sathanae.
Quantum autem ad singulos homines at-
tinet, initiantur per fidem et baptisma, quem-
p.782
admodum ipse sponsus ait: Desponsabo te mi-
hi in sempiternum et desponsabo te mihi in
iusticia et iudicio et misericordia et misera-
tionibus, et desponsabo te mihi in hde et cog-
nosces Dominum.
In hac desponsatione duo in uniuersum
spectanda sunt: Vnum est pactio sponsi et eius
promissio: Alterum pactio sponsae qua ipsa
obligatur suo sponso. In pactione sponsi sunt
tria. 1. beneuolentia et amor sponsi gratuitus
quo ipsam sponsam absque omni eius merito
complectitur.2. significatio durationis coniu-
gij inter Christum sponsum et Ecclesiam spon
sam. Desponsabo te mihi, inquit, in perpetuum.
Manet igitur perpetuus Ecclesiae sponsus. 3.
Enumceratio dot um, quas suae sponsae largitur
sponsus Christus, et numerantur hic quatuor:
Iusticia, iudicium, pictas et miseratio. lusticia
propria sponsam suam ornat, dum remisi is pec
catis, illi suam imputat obedientiam, qua sponsa
decora apparet, et pulchra in conspectu Patris
sponsi. Iudicio cam ab iniuria uindicat, tuetur,
ac errantem in viam reuocat. Pietate, hoc est,
vera storga coniugali eam amplectitur. Est enim
pietas hic charitas ex intimis animi recels ibus
promanans. Miserationibus eandem prose-
quitur, dum quotidiana condonat errata et eius
calamitatibus afficitur, Haec quatuor sunt in
p.783
pactione sponsi. Verum in pactione a parte
iponsae duo sunt: Agnitio beneficij cum cele-
bratione Dei, et fides qua recumbit sponsa in
sponsi pectus, et ab co omnia bona promissa
absque omni diffidentia expectat. Ex hac mu-
tua pactione, nos doctrinam, consolationem et
fiduciam concipiamus, ne fracti ullis aduersis
ab hoc sponso deficiamus, qui suam sponsam
nunquam deserit, nisi illa prior fidem coniu-
gii perfidem violanent. Deinde hsc etium disci-
mus, quod quicunque fidem Christi non habet,
non sit Christi, sed estnephario adulierio pol-
lutus. Hinc paret quam uere dixerit Iohannes
in sua Apocalypsi. Beati qui ad caenam agni
uocati sunt.
QVINTA: Quinam sint inuitatores ad
has magnificas nuptias obseruandum est. Pri-
mum itaque Deus aeternus sponsi Pater sua uo-
ce ad has nuptias inuitat. Deinde multi sancti
Patres ante diluuium. Post diluuium Nohe,
Melchizedech: Ioseph et Moses in Aegypto:
Sancti Prophett et reges in terra Canaan:
Daniel in Iudaea. Post hos uenit ipse paranym-
phus Iohannes Baptista et digito monstrauit
sponsum, qui et ipse cum Apostolis clamauit
et inuitauit ad has nuptias dicens: Venite,
omnia parata sunt.
p.784
SEXTA: Apparatus nuptialis est consides
randus. Vt enim in nuptijs hominum mactan-
tur tauri, oues, boues et ferae: ita hic quoque
nuptiarum apparatus instituitur splendidissi-
mus. I. panis non corruptibilis, sed uiuus de
coelo nobis apponitur, de quo qui ederit, non
esuriet in aeternum. 2, potus adest aqua vitae. Ita
enim ipse sponsus ait: si quis biberit ex aqua,
quam ego dabo, non morietur.3.corpore suo et
sanguine fatigatos nos refocillat iponsus. 4.
ornat nos suis uestibus, dum ipsum per Bap-
tismum induimus. Ita enim spiritus sanctus
ait per os Pauli: Quotquot haptizati sunt Chri
stum induerunt. 5. bellaria sunt fructus de ar-
bore uitae, unde uires sponsa habitura est, ut nun-
quam moriatur.
SEPTIMA: Illi autem, inquit textus, re,
cusarunt uenire. Quid? Quae est haec ingratis
tudo? Inuitati nolunt ueniree Quid impediuit
egs? 1. Hospes illorum domesticus peccatum
inhabitans. Hic hospes suis illecebris detinet
cos, quo minus ad has nuptias inuirati ueniant.
2. hostis sponsi, hoc est, Diabolus uias occupat
omnes et intercludir uarijs modis accessum ad
nuptias.3.negotia uaria. Alius enim uilla, alius
boues, alius uxorem, alius aliud curat: Reliqui
uero tenuerunt seruos eius et occiderunt. Hoc
verissimum esse docet mundi historia. Ad has
p.785
nuptias inuitauit Abel, sed Diabolus emisso
suo satellite Cain, ipsum occidit. Ad has centum
et viginti annos inuitauit Nohe, sed ab inui-
tatis derisus contemnitur. Ad has Ioseph in
Egypto inuitauit, sed ab impudica adultera
accusatus in carcerem conijcitur. Ad has inui-
tauit Moses, sed multa patitur ab inuitatis. Ad
has nuptias inuitant Patriarchae et reges sanc-
tissimi, sed illorum vox spernitur. Tandem ve-
nit paranymphus ipse Iohannes, sed ab Hero-
de trucidatur. Ad has inuitat ipse sponsus filius
Diei, sed in patibulo crucis suspenditur. Ad
has inuitant Apostoli, et deinde omnes pij mi-
mistri verbi, quo, Diabolus adortus, partim
Sophistica, partim tyrannide, partim hypocrisi
necare contendit. Adeo maxima pars mundi
ingrata recusat ad has filij Dei nuptias venire.
OCTAVA: Quid rex ad haec? Primum
itascitur, quod sane non mirumest. Viditenim
se contemni et suas nuptias ab ijs, qui quidqua
habent boni, velint nolint, ei acceptum ferre
coguntur.2. punit corporaliter: id quod mun-
dus ingratus, quem per diluuium occidit Do-
minns, expertus est. Hoc Sodomiticum incen-
dium testatur: hoc excidium Hierosolymitanum
conuincit. 3. unit spiritnaliter in hacuita te-
nmebris et ignorantia, post mortem aeternis sup-
plicijs. Exempla huius poenae sunt Graecia,
p.786
Turcia, Italia et maxima florentissimaque pars
totius orbis terrarum. Hoc sero, sed frustra re-
sipiscens in inferno testatur diues ille Epulo,
qui illic aeternis poenis cruciatur.
NONA: An rex nuptias, quas instituerat,
ropter hominum ingratiredinem intermit-
tit Minime: sed ait seruis suis: Nuptiae quidem
paratae sunt, sed qui erant inuitati non erant
digni. Hoc ersi de ingratitudine totius mundi
intelligi potest: tamen potissimum Christus
hic agit de Iudaeorum ingratitudine, quibus
hac oratione comminatur exclusionem a nup-
tijs filij Regis.
Ite ergo ad exitus uiarum et quoscunque
inueneritis uocate ad nuptias. En liberalitatem
huius regis. Iubet inuitari ad nuptias filij om-
nes absque conditione gentis et personarum.
Loquitur enim de vocatione gentium ad Eu-
angaeum. Et diligenter obseruandum est,
quod dicit: quoscunque inueneritis vocate ad
nuptias. Sed quando hoc dictum est ministris
sponsie Quando Christus dixit: Ite in mundum
vniuersum et praedicate Euangelium omni
creaturae, qui crediderit et baptizatus fuerit
saluus erit, qui uero non crediderit condem-
nabitur.
DeECIMA: et egressi serui eius in uias
congregauerunt omnes, quos inuenerunt
p.787
bonos et malos, et impletae sunt nuptiae di-
scumbentibus. Hoc factum est post diem Pen-
tecostes, postquam armati fuerant Aposioli
spiritu sancto, et deinde vsque in hunc diem
per Euangelij ministros.
DE SECVNDO.
Intrauit autem Rex, ut uideret discum-
bente:, et uidit hominem non uestitum ue-
e nuptiali et dicit eis Amice, quomodo huc
intrasti non haoens uestem nuptialem? Hic
locus primum docet, quod in coetu Ecclesiae
visibili debeant mali commixti esse bonis usque
ad extremum diem: d quod etiam parabola de
zizanijs docet. Nec est speranda talis Ecclesia
in hac uita, qualem Anabapuistae fingunt. Est
enim Ecelesia persimilis agro, in quo crescunt
cum zizanijs triticum. Quemadmodum enim
triticum manet ibi triticum, etsi plurimum
zizaniae subinde oriatur: Ita Ecclesia sancta
manet, tametsi quaedam habeat putrida mem,
bra. Sunt quidem Ecelesiae membra quot quot
profitentur Christi religionem: sed alia funt ui-
ua, alia mortua. Viua iunt, qui viuam habent
fidem: Mortua sunt qui religionem profiten-
tur sine viua in Christum fiducia. Qui autem
sunt extra visibilem Ecclesiae coetum, hosles.
doctrinae, uec uiua, nec mortua membra sont.
p.788
Sequitur, quod rex ingressus viderit ho-
minem non indutum veste nuptiali. Quaenam
est ista nuptialis uestis? Hoc necessarium estscire,
ut nuptiarum Christi dulcedine perpetuo frui
liceat. In extremo die in conspectu huius regis
stabunt duo genera hominum, quorum alij re-
cusarunt venire ad has nuptias, quales sunt
Turcae, et impij Iudaei et multae prophanae gen-
tes hodie. Horum neminem habere vestem
nuptialem manifestum est, quorum tamen multi
ciuilem honestatem amant. Quare ista externa
ciuilitas Aristidis, Fabritij, fabij maximi, Cato
nis, nequaquam est vestis ista nuptialis, quam
hic requirit. Alij venerunt ad nuptias, hoc
est, ad praedicationem Euangelij se in exter-
num Ecclesiae coetum receperunt. Verum hi
non sunt vnius generis. Quidam enim suis
operibus fidunt et putant suam turpitudinem
tectam vestitu operum suorum. An hic ve-
stis nuptialis est? nequaquam: nam exclu-
duntur a nuptijs. Nemo autem qui vestem
nuptialem adfert, a nuptijs excluditur. Alij
nulla habent opeta, nisi mala: sed gloriantur de
fide et iactant se fideles esse, et hanc suam vana
gloriationem existimant vestem esse nuptialem,
sed frustra. Dicit enim Dominus de talibus hy
pocritis: non omnis qui dicit mihi Domine
Domine intrabit in regnum coelorum: sed qui
p.789
Patris mei voluntatem facit, qui in coelis est.
Alij vere credunt, hoc est, qui mortificant car-
nem et uinunt Spiritu, agunt poenitentiam et
vitae innocentiam meditantur. Hi soli vestem
nuptialem habent. Siue ergo fidem viuam, siue
sanctificationem dixeris uestem nuptialem, non
erraueris. Nam vocatio ad nuptias vt fidem:
ita sanctificationem veram requirit. Quod au-
tem haec sit vestis nuptialis, in Abele, Abraha-
mo, Magdalena et alijs multis sanctis appa-
ret. Neque mirum est huiusmodi viuam fidem
vestem nuptialem esse. Nam qui credit eius
eccatum remissum est, ei ira Dei ablata est,
is filius Dei est. Nam scriptum est: dedit po-
testatem filios Dei fieri quotquot credunt
in nomen eius. Qui credit in eum, habet vitam
wternam, Deinde, credenti imptatur iusticia
Christi, qua homo ornatus apparet iustus in
conspectu Dei. Verum hic cauendum est, ne
laruam aliquam pro uera veste sumas, id est, ne
inanem fiduciam pro uera et uiua fide iactes. Si
vis ergo eius notas habere, scito has esse. Vbi-
cunque est uera fides, ibi simul adest poenitentia,
verum odium peccati, veri terrores, rursus con
solatio in corde accensa per spiritum sanctum,
studium gloriae Dei promouendae inter homi-
nes, officia charitatis, seu, ut uno uerbo dicam,
ucra sanctificatio, quae non est aliud, quam se-
p.790
paratio a prophanitate mundi per mortificai
tionem carnis et applicatio ad Deum per ui-
uificationem spiritus. Haec sanctificatio vbi-
cunque est, in perpetua lucta est posita. Nam
caro militat aduersus spirirtum. Sanctifica-
tio haec non vno perficitur mumento: sed toto
vitae tempore crescet: id quod uita sanctorum
facile docere potest. Haec sint dicta de veste
nuptiali.
Sed quid quaeso fiet eis qui hanc vestem
non habent? Hoc textus his verbis docet: li-
gatis manibus et pedibus eius, mittite eum
in tenebras exteriores, ibi erit flerus et stri-
dor dentium. Tenebrae extetiores notant sup-
plicia et tritticias quae sunt extra regnum Dei,
nempe in inferno. lo has tenebras missus est
diues Epulo, et omnes quotquot veste nuptia-
li non inueniuntur induti eo comjcientur:
DE TERTIO.
Multi sunt nocat, pauci uero electi. Hoc
Christi dictum duo continet, nempe praedica-
tionem misericordiae et honitatis Del (qui om
nes uocat ad nuptias filij sui. Neque ullos uoca,
re putandus est, quos non uult interesse nuptijs
filij sui) et quaerelam de ingratitudine maxi-
mae partis torius mundi. Multi sunt (inquit)
uocati. lussit enim sponsus, ut Apostoli irent
in orbem vniuersum et uocarent ad nuptias
p.791
has, omnes, et vt supra dixit: Vocate ad nup-
tias quoscunque inueneritis. Sed pauci sunt
electi, id est, pauci habent vestem nuptialem.
Electi enim dicuntur qui ab alijs segregati
sunt et prae alijs sunt eximij. Ideo Petrus dicit
Christianos electos esse in sanctificationem spis
ritus, id est, ut spiritu sint sancti. Deus qui dem
uult omnes homines saluos fieri, vt Paulus
docet, et parabola haec ostendit, imo Christi
vox Matth. 11. hoc conuincit: Venite ad me
omnes qui laboratis et onerati estis ego reficiam
vos. Hoc dictum opponamus omnibus hosti-
bus gratiae Dei. Siergo Deum respicis, Deus
vult omnes homines saluos fieri et ad cogni-
tionem, veritatis peruenire, et vocat omnes
promiscue ad nuptias filij sui. At si homines
respicis, pauci sunt electi, id est, pauci auditum
Euangelium fide recipiunt et spiritu sanctifi-
cantur. Quare causa damnationis non est in
Deo: sed in nobis ipsis quaerenda est. Quoties
nolui (inquit Christus) congregare filios tuos,
et noluisti. Ecce duo hunc habes; Christe uoluit:
Ierusalem noluit. Monemur proinde hoc dic-
to, quod non satis sit audire Euangelium': sed
obtemperare Euangelio oportet. Nam ideo
praedicatur, ut Petrus docet, ut mortificemur
secundum carnem, et viuamus secundum spiritum.
Haec sint dicta de hodierno Euangelio;
p.792
ex quo discamus Deum nos non ad perditio-
nem, sed ad beatitudinem creasse, et omnia quae
ad veram heatitudinem spectant gratis praepa-
rasse. Deinde, quod qui damnantur sua dam-
nentur culpa, ut qui nolint Euangelio obtem.
perare. Quare si nobis salus curae est induamus
vestem nuptialem et meditemur veram sancti-
ficationem per Iesum Christum Dominum
nostrum, cui cum Patre et spiritu sancto
sit honor in saecula saeculo-
rum, AMEN.
DOMINICA XXI. TRINI-
TATIS, IOHAN.4.
Ega quidam regulus, cuius filius infir-
mabatur Capernaum. Hic cum audis-
set, quod Iesus aduenisset a Iudaea in Gali-
leeam, abijt ad eum, et rogabat eum, ut des-
cenderet ac sanaret ipsius silium, siquidem is
agebat animam. Dixit ergo Iesus ad eum:
Nisisigna et prodigia uideritis, non creditis.
Dicit ad eum regulus: Domine, descende
prius quim moriatur filius meus. Dicit ei
Iesus: Vade filius tuus uiuit. Credit homo
sermoni, quem dixerat ei Iesus, et ibat. Iam
autem eo descendente, serui occurreruntei,
et nunciauerunt, dicentes; Filius tuus uiuit.
p.793
Sciscitatus est ergo horam ab eis, in qua me-
lius habuisset. Et dixerunt ei: Heri hora sep-
tima reliquit eum sebris. Cognouit ergo Pa-
ter, quod illa hora erat, in qua dixisset iibi se-
sus, filius tuus uiuit. Et credidit ipse, et do-
mus eius tota. Hoc iterum secundum sig-
num aedidit Iesus, cum uenisset a Iudaea in
Galilaeam.
ENARRATIO TEXTVS.
HS Euangelium docet nos, quo sit in om-
nibus huius vitae calamitatibus fugien-
dum: nimirum ad omnis salutis et foelicitatis
tontem Iesum Christum: quod etiam llaias
monet cum ait: Haurietis aquas de fontibus
saluatoris. Ad hunc fontem non pedibus, sed
affectibus: non ratione, sed fide accedendum est.
Docet praeterea hoc Euangelium, quam promp-
tus sit Christus ad inuandum, qui nullum; qui
ad se venit, dimittit sine consolatione. Non
cnim aliter est affectus erga quemquam, quam
erga hunc regium uirum et aulicum de aula
Herodis: quem non solum verbo consolatus est,
verumetiam miraculo eum iuuit. Summa
ropterea Euangelij in illud Iohelis dictum
includitur: Omnis, qui inuocauerit nomen
Domini, saluus erit.
p.794
Loci tres:
I. De humanis calamitatibus, carum
causa et remedio.
II. De increpatione, qua Christus hunc
regium increpat.
III. Verae fidei natura et indoles.
DE PRIMO.
Erat aulicus quidam cuius filius infirmas
batur. Hic moestus Pater et aegrotus filius
mundi calamitates nobis ob oculos ponunt:
quae sicuti sunt poenae peccatorum: ita etiam
veluti conciones quaedam sunt iudicij diuini,
quibus ad poenitentiam innitamur, sicuti hic
aulicus moestus propter filij morbum sentit
suum peccatum et illud deplorat. Huc pertis
net illud Isaiae: Angustia erit illis disciplina.
Verum vt honitatem Dei erga nos considere-
mus melius, dicam quibus modis Deus potiss-
simum soleat nos ad peenitentiam inuitare:
sunt autem praecipui sex modi.
PRIMVS: proponit doctrinam legis, qua
tanquam in tabula pingit peccata nostra: osten
dit mentis caecitatem: dubitationem de proui-
dentia Dei, de promissionibus et comminatio-
nibus: ostendit affectuum impuritatem: ostendit
cordis foetorem, uoluntatis auersionem a Deo
et omnium virium ataxian. Deinde in secunda
p.795
legis tabula, iniusticiam nostram erga homines
et impuritatem aectuum nostrorum, adeo ut
si quid ustiin tota nostra uita antequam ad Chri
stum conuersi fuerimus appareat, id lit non se-
cus quam pannus tabe et impurissimo sangui-
ne faedatus: id quod lsaias conqueritur his ver
bis: omnes iusticiae nostre tanquam pannus
sordidissimus. Has nostras sordes ideo nobis
lex proponit, ut earum foetore admoniti aga-
mus poenitentiam et discedamus a uijs nostris
pessimis.
Su CVNDVS: magnitudo calamitatum inter
narum, quas nemo satis describere et deplora-
re potest, neque ullius hominis tanta calamitas
unquam fuit, quin aliquis nostrum possit in
eam incidere, sicuti pie monet Ambrosius, cum
ait: aut sumus, aut fuimus, aut possumus esse
quod hic est. Quanta fuit calamitas Adam, qui
non solum uidit unum filium alterum occide-
re: verumetiam uidit nongentis annis tristissi-
morum nepotum suorum lapsus. Quantus fuit
cruciatus in animo Dauidis cum stupra filiarum,
fratricidia filiorum uidit? quid dica de paucise
omnes homines morsum serpentis sentiunt, qui
morsos alio non spectat, quam ut inde agnoscamus,
iustissimum iudicium Dei et confugiamus ad ueniam
per ueram poenitentia. Manasse. rabiose insurre-
xit aduersus Ecclesia dei 25.annis, et se horrendis
p.796
modis contaminauit: nec unquam cogitasset
de agenda poenitentia, nisi in Babilonicum car-
cerem fuisset abductus: vbi angustia carceris
deditalli intellectum. Ibi enim ex calamitatum
magisterio doctus, flectit genua cordis et venia
peccatorum supplex petit, quam et impetrat.
TERTIVS: proponit nobis Deus aliena
exempla, tragicos lapsus et multorum horren,
da supplicia, ut illis admoniti agamus poeni-
tentiam. Omnes enim lapsus hominum, qui in
Historijs sacris et prophanis proponuntur, eo
pertinent, ut nos cautos reddant. Cain lapsus
in peccatum obrutus est aeternis poenis. Saul
deficit a Deo et non reuersus est per poeniten-
tiam, sed est ira Dei oppressus. Multi hodie ab
Euangelio deficientes, incidunt in laqueos
Diaboli: unde nunquam extricare se possunt.
Quare horum horrendis lapsibus et iristissi-
mo supplicio admoniti, agamus mature poeni-
tentiam, ne Deus iratus nos abijciat: et simus
memores dicti Poetae: foelix quem faciunt alie-
na pericula cautum..
QVARTVS: concionatur aliquando
Deus per tempestates, terraemotum, hor-
rendos aspectus in coelo, quales uisi sunt an-
te destructionem lerusalem: ut cometae in-
star gladiorum, quales uidit haec aetas per-
multos, quorum admonitu nisi egerimus
p.797
poenitentiam in poenas incidemus grauissimas.
Hoc anno, qui esta natiuitate Chriiti 561. visus
est in coelo uir cruci affixus habens in capite co-
ronam spineam. Pluit sanguis, et alia multa quo-
tidie conspiciuntur. Quoties ergo offerantur no-
bis huiusmodi uisa coelestia, scramus Deum in-
uitare nos ad poenitentia his symbolis suae irae.
Cum autem Dominus dicit: nolite a signis coe-
li metuere, uult ut agamus poenitentiam, ne
mala quae minantur signa nos obruant. Nam
omnia poenitentibus cooperantur in salu-
tem.
QVINTVS: proponitur nobis mors filij
Dei, in qua Deus ostendit maximam suam iram
aduersus peccatum: et simul inuitat ad poeni-
tentiam. Is enim in cruce expandit brachia san
guine madida, et inuitat torum mundum ad
poenitentiam, et offert gratiam omnibus poe-
nitentiam agentibus. Quicumque ergo differt poe:
nitentiam contemnit filium Dei, suo tempore
poenas horrendas luiturus.
SEXTVS; incertus uirae huius exitus. Vi-
ta enim nostra similis bullae est, et flori, qui est
inagro, qui hodie floret, cras in ignem mitti-
tur. Huius uitae imbecillitatem proponit nobis
etiam diuus Iacobus. Vidimus multos, qui sine
poenitentia uixerunt, subitanea morte tolli,
adeo ut locus ad poenitentiam non sit illis re-
p.798
lictus. Securis (inquit Iohannes) ad radicem ar-
borum posita est. Et Salomon dicit: si ceciderit
arbor ad austrum aut ad aquilonem, in loco, in
quem ceciderit ipsa arbor, ibi erit, id est, talis
iudicaberis qualem te in hora mortis inuenerit
iustus iudex.
Ecce quot modis Dominus nos ad poeni-
tentiam inuitat. Ipse ait: Nolo mortem pecca-
toris, sed ut conuertatur et viuat. Hanc suam
uoluntatem declarat, cum tot modis adeo pa-
terne nos ad poenirentiam inuitat: quae sane ad
poenitentiam inuitatio ad ounes spectar.
Sed Paulus dicit Deum non multos sa-
pientes secundum carnem, non multos poten-
tes, non multos praeclaro genere natos elegis-
se: sed idem dicit: Deus uult homines omnes
saluos fieri. Quomodo ergo non eligit? Dici-
turDeus eos non elegisse, non quia non voluit
corum salutem, scd propter euentum, hoc est,
quia sapientia huius mundi, potentia et clari-
tas generis multos incscat et ahstrahit ab obe-
dientia Euangelij. Dauid fuit dines et potens:
fuit etiam diues et potens Nero: quorum ille
non est inescatus suis diuitijs et potentia, ut de-
ficeret ab Euangelio: hic uero qui pluris fecit
praesentem fortunam quam futurae uitae glo-
p.799
riam, a diuitijs suis damnationis materiam
sumpsit. Isaac fuit claro genere natus, fuit et
Ismael clarus: sed non utrique fuit par studium.
Ismael enim claritate sui generis contentus,
promissiones spreuit: contra, Isaac fide pro-
missionis iustificatus et saluatus est. His exem-
plis clare docetur, quod Dominus neminem
abijciat propter dona quae in ipsum cumula-
uit. Nam potentia, diuitiae, claritas generis boi
na Dei dona sunt, quibus qui recte utitur, foe-
lix est: Qui uero male, sua culpa vertit sibi do-
na Dei in damnationis instrumenta. Consilium
ergo Pauli amplectamur, modo nobis salus
curae est. Is enim ita dicit 1. Corinth. 7. Qui
utuntur hoc mundo sint tanquam non vten-
tes. Vult Christiani hominis animum rebus
terrenis non occupari, ut nos a via recta uitae
abducant. Sic nos vult uiuere, quasi singulis
momentis migrandum sit ab hac uita. In om-
nibus ergo rebus prsentis uitae corda habea-
mus erecta ad meditationem uitae coelestis.
Huc illud Pauli: quae sursum sunt quaerite, vbi
Christus sedet ad dextram Patris.
DE SECVNDO.
Dixit IESVS ad eum: Nisi signa et
prodigia uideritis non creditis. Hic
p.800
Christus increpat aulicum et uirum, qui fuit in
magna dignitate et singulari autoritate apud
Herodem: quod tamen raro fecit Christus,
praesertim cum homines tristes petentes opem
ad se uenirent. Hinc nos discere debemus, non
esse adulatores aulae et dicere placentia: sed
exemplo Christi ulcus tangere, ut dolor sen-
tiatur, ut postea foelicior cura adhiberi possit.
uantum autem ad hanc Christi increpationem
atcinet, sciendum est, quod increpet Deus alias
ut ludex, alias ut Pater: ut sit alia increpatio
iudiciaria, alia paterna. Iudiciaria, qua ut Iudex
increpat impoenitentes, ut scribas, Pharisaeos,
Hypocritas, qualis illa est apud Matth. Vae
uobis scribae, Pharisei et Hypocritae. Haec hor-
renda est comminatio aeternae damnationis,
cui subiectus est tocus mundus, qui contemnit
Euangelium, iuxta illud: qui non credit, iam
iudicatus est. Haaec increpatio nos merito mo-
nere debet, ut fugiamus peccata, ne incidamus
in manus Dei uiuentis et nostra culpa abiecti
eternum pereamus. Hic leuemus oculos, ac
mores mundi uideamus.
Multi alieni a pietate uideri non uolunt,
sed spe diuturnioris uitae procrastinant poeni-
tentiam. Multi dicipiuntur stoicis imaginatio-
nibus et dicunt: si sum praedestinatus ad uitam
aeternam, non est quod ego magnopere sim
p.801
sollicitus: siue bene siue male agam, Deus de-
cretum suum propter mea scelera non muta-
bit. Haec horrend a est blasphemia. Primum,
quia hoc horrendo dicto Deo fit summa iniu-
ria, qui neminem vult damnari, sed saluari, idque
per salutem, id est, Iesum Christum, quem fide
amplecti oportet. Non iuisit Dominus praedi-
cari Euangelium huic vel illi, sed omnibus pro
miscue, et addit conditionem: Qui crediderit
saluus erit, qui non crediderit condemnabitur.
Hoc Dei decretum nullum far um mutabit.
Proinde sic sentiendum est: ut quemadmodum
Hector apud Homerum ait: Hoc augurium
optimum est pugnare pro patria: ita fatum mi-
nime fallax est Euangelio credere, modo salu-
tem velis.
Alij, quia audiunt misericordiam magnam
esse, volunt peccare: et quando illis uisum fue-
rit poenitentiam agere. Haec cogitatio multos
prostrauit et prosternit hodie. Faulus dicit:
Ne seducamini: Deus non iridetur. Quicquid
seminaverit homo hoc et metet.
Alij multitudinem peccantium sibi pro-
ponunt. ls inquit) non minus salutem suam
vellet, quam ego. Deus non tantam multitu-
dinem perdet. Sed uide quid acciderit in dilu-
uio. Chriflus spiritu per os Nohe praedicauit
spiritibus, hoc est, illis quorum animae nunc
p.802
sunt in carcere: sed maxima pars orbis terrarum
Christi spiritum concionantem audire recusa-
uit, adeo quod tantum octo homines seruati
sint. Nihil hic iuuit malorum multitudo. Quin-
que ciuitates, quarum capita fuerunt Sodoma
et Gomorra, vocem Loth contempserunt.
Quid iuuit illos multitudo? Nonne ad vnum
omnes perierunt, excepto uno vir Loth cum
duabus filiabus? Quare caueamus, ne nos tur-
ba peccantium a poenitentia impediat: fugia-
mus impiorum voces, qui nos ad peccandum
inuitant: meminerimus dicti Christi, qui men-
tiri nequit: nisi poenitentiam egeritis, omnes
similiter peribitis.
DE TERTIO.
Et credidit homo sermoni quem dixit ei
Iesus et ibat. Hic primum obscruandum est,
quod Christus non reiecerit hunc aulicum,
propterea quod ipsius fides erat infirma. Re-
prehendit quidem fidei imbecillitatem, sed non
abijcit: Non enim arundinem fractam dimi-
nuit Dominus, nec linum fumigans extinguit,
sed potius sanat et excitat. Discipulos obiur-
gat ab vacillantem fidem, sed non eos tanquam
indignos a se repellit. Nouit enim quae sine
imbecillitates nostrae: nouit quantis arietibus
concutiatur fides nostra: nouit quod in omni
homine sit dubitatio horribilis.
p.803
Sed Philippus dicit Eunucho petenti bap-
tismum: si perfecte credideris. Ergo si baptis-
mus conferri nequit sine perfecta fide, neque
alia beneficia sunt expectanda. Hic sunt duae
uaestiones: vna de dubitatione: Altera de per-
fe: tione fidei. Quantum ad dubitationem,
ita respondeo. Fides est firma, et infirma:
sed seccundum diuersa principia. Si enim carnem
respicis subinde suboriuntur dubitationes. Sa-
ra, cui promissum fuit semen, risit, et ex carnis
sensu magnam dubitationem habuit. Sic Ab-
raham et multi sancti, quoties carnis sensu tan-
guntur, dubitare nonnilul incipiunt. Caro
enim perpetuo aduersatur spiritui: nec est quod
quisquam tantum robur fidei expectet, quin
subinde carnis arietibus concutiatur. Verum
sispiritum respicis, fides firma est, nihil ambi-
git, Abraham, inquit Paulus, non haesitauit
diffidentia, eo quod fuerit effcetus, et uxor Sara
fuerit sterilis et natura et aetate, sed dedit glo-
riam Deo quod prestare posset quod promi-
serat..
Quomodo perfecta est fides? nonine quo-
tidianis inerementis indiget? Est perfecta
fides et tamen indiget quotidianis incremen-
tis. Perfectam habuit fidem qui dixit:
credo D oMINE, sed auge fidem meam.
Hoc pulcherrima hac similitudine ostendi
p.804
potest. Puer recens natus est homo perfectus.
Vir adultus est homo perfectus, Ita est cum fi-
de. Fides est perfecta, quae Christum perfectum
recipit et a prehendit, sed opus habet quoti-
dianis incrementis, quo absoluta fiat suis par-
tibus. Sicut puer ersi perfectus est homo: tame
victu et alimento indiget, quo iustam quanti-
tatem acquirat: ita qui credit opus habet per-
petua meditatione verbi Dei, opus habet pane
coelesti, opus habet potu spirituali. quo indies
noua incrementa accipiat: id quod in Aposto-
lis urdemus. Petrus fidem habuit, quando di-
xit: quo ibimuss, verba uitae habes. Verum haec
Petri fides maiores uires habuit et veluti adula
ta fuit die Pentecostes, quando spiritum Chri-
sii uisibiliter nactus prodijt in medium, et Chri-
sto una concione tria millia hominum addu-
xit. Ita in caeteris quoque crescere debet fides:
Cuius si substantiam respicis, statim vbi con-
cepta fuerit ex verbo, est perfecta: si vero quan
titatem, quotidianis incrementis augescit.
uantum autem ad actiones fidei attinet,
pulcherrime ostenduntur in hoc aulico. Pri-
mum etenim vrget fides hunc aulicum, ut in suis
calamitatibus ad Christum confugiat, tanqua
ad veriss imum et peritissimum medicum om-
nium morborum et calamitatum. Deinde eum
impellit, ut Christum inuocet, petatque ab eo
p.805
auxilium. Ad haec facit, ut non statim Christum
deserat, vbi ad primam petitionem non impe-
trat quod vult? sed ut vrgeat Christum pre-
cando: ut non sinat se asperiori responso terre-
ri ab eo quem vnicum saluatorem agnoscit,
Hoc enim dum fit, impetrat a Christo quod
vult: vnde crescit magis et fit ad petendum ala-
crior et ardentior et edit fructus confessionis
et glorificationis, sicuri hic dicitur: et credi-
dit ipse et domus eius tota.
Hinc ergo sex fidei proprietates colliges
re licet, quas habeat perpetuas. i
PRIMA, fides nos ad Christum in nostris
. calamitatibus peritum auxilium impellet: non
nouit sunctos quos inuocer, sed solum Chri-
stum, quem agnoscit vnicum mediatorem esse
inter Deum et hominem.
SECVND a, vbi Christum accesiit, eum in
uocat, non sua dignitate, sed eius clementia et
misericordia freta.
TERTIA, non si mox non impetrauerit
ociosa quiescit et despondet animum, sed in
orando perseuerat..
QVARTA, impetrat quod vult: vult autem
quod in Deigloriam cedere potest.
QUVINTA, postquam impetrauit quae uo-
luit, magis crescit et iustam quantitatem ac-
cipit.
p.806
SEXTA, edit fructum confessionis et prae-
dicationis Dei. Et diligenter obseruanda est
haec clausula, Credidit ipse et domus eius to-
ta.Simile re fert Lucas de Cornelio. Hinc ergo
discamus nostram familiam ad pietatem aslue-
facere, simus ei typus et forma doctrinae, rudes
instituamus, delinquentes corripiamus, desi-
des cxcitemus: Breuiter omnia faciamus, ut
quot sunt familiae, tot sint et Ecclesiae. Verum
qui nullam curam familiae habent, ut pie in-
stituatur, fidem quidem iactare possunt: sed
tantum fumum fidei habent et non ueram fi-
dem, quae perpetuo frugifera est per Iesum
Christum Dominum nostrum, cui laus et.
gloria in saecula saeculo-
rum, AMEN.
5 ae
DOMINICA XXII. TRINI-
TATIS, MATan .s.
Ssimilatum est regnum coelorum homini
regi, qui uoluit conferre rationem cum
seruis suis. Et cum coepisset conferre, obla-
tus estei unus, qui debebat ei decem millia
talentorum. Caeterum cum is non esset sol-
uendo, iussit eum Dominus uenundari, et
uxorem eius, et liberos, et omnia quae habe-
p.807
bat, ac fleri solutionem. Procidens autem ser-
uus ille, adorabat eum, dicens: Domine, esto
patiens erga me, et omnia tibi reddam. Miser
tus autem Dominus serui illius, absoluit eum,
et aes alienum remisit ei. Egressus uero ser-
uus ille, inuenit unum de conseruis suis, qui
debebat ei centum denarios, et iniecta in eum
manu, obtorto collo trahebat, dicens: Solue
quod debes. Et procidens conseruus eius,
rogabat cum, dicens: Esto patiens erga me,
et omnia reddam ribi. At ille nolebat, sed
abijt et coniecit eum in carcerem, donec red-
deret debitum. Porro cum uidissent conserui
eius quae fiebant, indoluerunt ualde, et uene-
runt, aperueruntque Domino suo omnia quae
facta fuerant. Tunc accersiuit illum Domi-
nus suus, et ait illi: Serue sceleste, totum de-
bitum illud remisi tibi, cum obsecrasses me.
Nonne oportuit et te misereri conserui tui,
sicut et ego tui misertus eram? Et iratus Do-
minus eius, tradidit eum tortoribus, quousc
redderet totum, quod debebatur sibi Sic et
Pater meus coelestis faciet tobis, si non re-
miseritis suo quisque fratri de cordibus uestris
delicta illorum.
ENARRATIO TEXTVS.
p.808
Occasio huius Euangelij fuit interroga-
tio Petri, qui Christum interrogat quo-
ties remittat peccanti aduersus se fratri, an usque
septies. Huic Dominus respondet; Non dico
tibi usque septies, sed ad septuagies septem, sci-
licet peccata. Septuagies septem sunt 490. quo:
numero significatur quod fratri resipiscentius
toties condonabimus offensam, quoties in nos:
peccauerit, Posuit enim numerum finitum pro
infinito, Verum quia hoc durum videbatur
Petro, Dominus proponit parabolam, cuius
haec est sententia. Deus Pater coelestis condo-
nat nobis saepissime contra se peccantibus:
Quare nos quoque fratribus resipiscentibus,
qui nos laeserunt condonabimus. Pertinet igi-
tur hoc Euangelium ad tertiam partem poeDi-
tentiae, videlicet ad nouam uitam ex fide de-
gendam: cuius nouae. uitae quaedam pars est
mutua crratorum quae incidunt condonatio.
uo autem haec parabola clarius intelligi pos-
sit, rerum collationem instituam hoc modo.
Quemadmodum se homo praediues creditor
habet se ad debitorem pauperrimum, sed hu-
miliantem se, prosternentem se coram credito-
re et petentem veniam: sic se habet Deus erga
peccatores humiliantes se in vera poenitentia
coram Deo, prosternentes se et petentes re
missionem peccatorum propter Christum. Sed
p.809
creditor diues humilianti se debitori debitum
condonat. Ergo Deus peenitenti ex misericor
dia condonat omnia sua peccata. la sicut Deus
se habet erga peccatores saepissime aduersus se
delinquentes: sic habebit se Christianus erga
fratres seu couseruos suos in se delinquentes.
Proinde vt Deus condunat gratis nobis errata
nostra: ita et nos offensas, quibus laesi sumus a
fratribus, remitrtemus. Verum contra: quem-
admodum creditor habet se aduersus eum de-
bitorem, cui condonauit prius dehitum, et po-
stea cum crudelem deprehendit aduersus fra-
trem suum: sic le habet Deus erga eos, quos re-
ceperat prius in gratiam et postea deprehendit
crudeles erga proximum suum. Sed creditor
huismodi ingratum hominem reuocat ad ra-
tiones reddendas. Ergo et Deus reuocat ad se-
uerum iudicium, qui fuerant duri erga proxi-
mos. Proinde condonandum est proximo,
quotiescunque aduersus nos peccauerit.
Loci tres:
I. Vera agendi pwnitentiam ratio.
II. Commendatio misericordiae Dei
erga peccatores.
III. Ofscia mutua Christianorum con-
donare et condonari.
DE PRIMO.
p.810
Parabola creditoris et debitoris pulcher-
rimam agendae poenitentiae rationem propo-
nit, qua non est alia illustrior in toto nouo te-
stamento: Quare omnes eius circumstantias
perpendamus: Quis sit creditor: Quando exi-
gat rationem: Cur debeamus: Quantum de-
beamus: Quid faciendum vbi vrgeatur ratio:
Quomodo satisfiat iusticiae Dei, quae effla-
gitat, ut soluatur quod debetur.
Quis est creditor? Deus Rex coelestis. Is
nos donauit multis bonis: formauit nos ad sua
imaginem: dedit lucem in mente, rectitudinem
in corde, et vires interiores et exteriores, qui-
bus potuimus ei obedientiam praestare.
Annon haec sunt abolita per peccata pri-
morum parentume Verum quidem hoc est: sed
dona quae contulit Adam ad totam eius po-
steritatem pertinebant. Cum ergo ille noster
parens amisit dona, et se et nos secum in mor-
tem coniecit, proinde recte repetit a nobis
Deus, quod in nostro parente amisimus: imo
multis modis nos auximus debitum, ut eius
summa ita magna sit facta, ut nemo possit eam
soluere, etiamsi se et sua omnia vendat.
Quando hic creditor exigit rationem?
Etsi autem perpetuo nos huius debiti admo-
net; tamen potissimum rationem exigere pu-
tandus est, Primum, quoties nostra conscientia
p.811
peccati nos coarguit et velati nos ad tribunal
Dei prouocat. Deinde, quando spiritus sanctus
in ministerio legis venit, et arguit peccatum,
et prouocat ad poenami nisi flat lolutio. Praete-
rea, quando signa irae Dei conspiciuntur, uel
in coelo, vel in terra. Adhaec, cum crucc aut
morbo vexamur, quae sunt veluti ministri Dei,
qui nos ad suluendum debitum vrgent.
Sed cur peccata vocantur debita? Quo-
niam quemadmodum debita ciuilia obligant
ad solutionem: ita peccata ad satisfactionem
poenae nisi fiat solutio.
Cur debemus? hoc iam dictum est. Debe-
mus enim tantum quantum apud parentem
nostrum Adam deposuit, quod totum amisi-
mus, et insuper nouis debitis nos onerauimus,
uotidianis transgressionibus aduersus Dei
sanctiss imam legem, illius in nos iram prouo-
cantes.
uanta est debiti summa: Respondet cre-
ditor, quod deheas decem millia talentorum, et
quod tu non habeas obulum, tantum abest,
ut tantum debitum unquam soluere possis.
Decem praecepta continent debiti partes. Exi-
gitura te timor Dei, dilectio, fiducia, patientia,
in primo praecepto: quia hanc obedientiam
non praestitisti et soluisti debes poenam. Ita
p.812
examinandum est debitum in singulis praecep-
tis primae et secundae tabulae; vnde magnitude
debiti colligenda est.
Sed quid hic faciendum est? Imitari debe-
mus exemplum huius debitoris, qui se prosternit
coram suo creditore, se humiliat, petit veniam,
quam et consequitur. Hoc est, Agnoscemus
peccati magnitudinem: dolebimus ex corde,
quod non reddiderimus quod debuimus: et
confugiemus fiducia Christi ad Patrem coele-
stem petentes veniam et condonationem de-
biti: quod cum fecerimus, habemus promissio-
nem. quod uelit nos, condonato toto debito, in
gratiam recipere. Hoc clare in praesenti mira-
culo indicatur: cuius rei nunc aliquot exempla
proponam ad nos excitandos. I
Mulier peccatrix Lucae 7.agnoscens suum
debitum, confugit ad gratiam et viua fiducia
recumbit in Christum, quam Dominus mox
pronunciat consecutam esse condonationem
debiti. Ita enim ait: Remissa sunt ei peccata
multa. Sed ibi additur: quia dilexit multum.
Christus non eam dicit debito satisfecisse di-
lectione: sed postquam nacta est solutionem de
hiti dilexit: id quod Christus aperte proposita
hac parabola indicat. Nam cum Pharisaeus of-
fenderetur, quod Christus non reijceret hanc
mulierem, tanquam peccatricem, et ministerium
p.813
eius non improbaret tanquam impurum, ita
eius peruersum iudicium corrigit. Duo debi-
tores (inquit) erant cuidam creditori: unus
debebat denarios quingentos, alter quinqua-
ginta. Quum autem isli non essent soluendo,
tondonauit utrisque, Horum igitur dic uter
plus diligit Respondens Pharisaeus dixitexi-
stimo quodis cui condonatum plus est. At ille
dixit ei: recte iudicaiti, et conuersus ad mulierem
dixit Simoni: vides hanc mulierem. Ingressus
sum in domum tuam, aquam pedibus meis non
dedisti: haec autem lachrymis rig uit pedes
meos, et capillis capitis sui extersit: osculum
mihi non dedisti, haec autem non intermisit
deosculari pedes meos: Oleo caput meum
non unxisti, hec autem unguento voxit pedes
meos. Cuius rei gratia dico tibi, quod remissa
sunt peccata eius multa; nam dilexit multum.
Cui enim paululum remitritur paululum dili-
git. Dixit autem ad eam: remissa sunt tibi pec-
cata tua. Hic aperte videmus quod nacta re-
missionem debiti dilexerit. Nam remissionem
peccatorum debet noua obedientia se ui, quae
dilectionis nomine hic significatur.
Videamus quoque exemplum Danidis, in
quo conspiciuntur hi duo motus, quos in pec-
catrice vidimus: ingens pauor et con solatio.
Nam causa a Propheta Nathan arguitur de ra; ta
p.814
coniuge alterius, et de nece mariti, existunt in
Dauide horrendi pauores propter magnitu-
dinem debiti sui, quales pauores saepe descri-
bit. Non est pax ossibus meis a conspectu pec-
catorum meorum. Agnoscit iram Dei aduer-
sus peccatum: dolet propterea quod offendit
Deum: metuit se abijcia Deo, sicuri ante vi-
derat horribiliter abijci Saulem: denique metuit
aeternas et praesentes poenas. Hic fuisset dolore
extinctus, nisi audiuisset consolationem a Pro-
pheta, vice Dei: non morieris, Dominus ab-
stulit peccatum tuum. Hac audita consolatione
accenditur in eo fides, qua apprehendens ab-
solutionem, incipit intueri misericordia Dei,
et in mediatore acquiescit.
Nuper audiuimus pulcherrimum exem-
plum in publicano, qui adeo agnouit magnis
tudinem sui debiti, quod ne oculos leuare sit
aeaeusus; tamen audita misericordiae Dei magni
tudine erigit se fide et precatur: Deus propi-
tius esto mihi peccatori: atque ita totius debiti
gratuitam remissionem accepit.
Haec exempla nobis proponamus, quae
clare monstrant nobis poenitentiae et remissio
nis peccatorum doctrinam: quod remissio pec
catorum sit debiti gratuita condonatio, quae
illi contingit qui agit poenitentiam et confus
git ad misericordiam Dei propter Christum.
p.815
Etsi autem haec remissio omnino gratuita est
si nos respicimus: tamen si Christum respicia
mus, qui pro peccatis nostris horrenda suiti-
nuit supplicia, facta est Deo sufficiens pro de-
bito nostro solutio. I
Notemus proinde REMISSIONIS vo-
cem, quae vel unica multiplicem in se continet
doctrinam. Primum destruit doctrinam mona-
chorum de satisfactionibus. Nam si salus con-
tingit per remissionem debiti iuxta Euange-
lium, quis furor est dicere salutem contingere
ropter satisfactionem debiti. Nam remissio
et satisfactio, ita inter se pugnant; vt eidem
nequaquam conuenire possint. Deinde, om-
nia merita humana cuertit. Quomodo enim
quod gratuitum est, ex merito esse poteste
Aperte Paulus inquit: Ei qui operatur merces
confertur non ex gratia, sed ex debito: ei vero
qui non operatur, sed credit in cum qui iusti-
ficat impium, imputatur fides eius ad iusti-
ciam. Quemadmodum et Dauid inquit:
Beati quorum remissae sunt iniquitates et
quorum tecta sunt peccata. Tertio, euertit
remissionis nomen compensationem, quam
Papistae docent, quae compensatio debet fieri,
ut docent, per peregrinationes, iciunia, elemo-
synas. Ignem quoque purgatorij extinguit.
p.816
Si enim est remissum debitum cur punitur de-
bitor. Postremo remiss ionis vox ianua m gra-
tiae miseris peccatoribus aperit, in agone mor-
tis salutis est portus et omnis consolationis
fons. Haec sint dicta de primo loco.
DE SECVNDO.
Quia hic textus de parabola creditoris,
quanta sit dilectio et misericordia Dei erga ges
nus humanum, indicat, nonnihil de ea dicam.
Estautem duplex Dei milericordia. Vniuersa-
lis vna, qua nt solem suum oriri super bonos
et malos: et pecultaris, qua, vt charissimus Pa-
ter Ecclesia filij sui complectitur: de qua Chri-
stus Ioh.3.Sic Deus dilexit mundum, vt filium
suum vnigenitum daret, ut omnis qui credit in
cum non pereat, sed habeat uitam aeternam.
Nullo maiori testimonio potuit coeleslis Pater
suam erga nos declarare misericordiam, quam
quod dederit filium, qui nos a commerita dam
natione per mortem suam redimeret et daret
vitam aeternam. Quoties igitur audimus no-
minari misericordiam Dei haec cogitemus.
1. Cogitabimus quanta sit mileria generis
humani priusquam in gratiam recipiatur. lacet
genus humanum prostratum et uulneratuma
Diabolo, cuius veneno insuper insetium, ni-
p.817
hil spirat praeter peccatum, propter quod aeter
nis poenis est obnoxium.
2. Huius miseriae causae sunt cogitandae,
quae sunt cum peccata primorum parentum,
tum nostrae propriae sordes. Etsi enim illorum
lapsu obnoxij sumus sententiae damnationis:
tamen quotidie nouis peccatis obligamur ad
grauiores poenas.
3. Philant hropia Dei et clementia erga
genus humanum est cogitanda. Apparuit, in-
quit Paulus, Philanthropia et benignitas
Dei salutaris omnibus hominibus. Quae po-
tuit maior Philanthropia esse, quim quod nos
non abiecerit propter tantam turpitudinem
et feditatem.
4. Cogitandum est Antilytron, hoc est,
uictima fili), qua succurritur miseriae humanae et
peccatum aboletur. Eum qui non nouit pec-
satum, fecit peccatum, vt nos fieremus iusticia
Dei in ipso 2. Corinth.5..
5. Cogitanda est via, per quam nos veni-
re possumus in possess ionem misericordiae Dei:
illa via monstrata est in primo loco, quae nulla
est alia quam vera poenitentia.
6. Cogitandum est quousque se diuina mi-
sericordia extendat, quod non ad paucos quos
dam pertineat, vel ad homines vnius aetatis:
sed promiscuae ad timentes eum. Ita enim canit
p.818
beata virgo edocta spiritu Christi quem con4
ceperat iam ex spiritu sancto: misericordia Dei
a progenie in progeniem tumentibus eum, id
est, omnibus qui agunt poenitentiam. 3
7. Cogitanda est perpetua gratitudo in
tota vita, ut Deum pro tanta misericordia glo-
rificemus corde, ore confessione et moribus.
8. Cogitandum est, ut solliciti simus in
tota nostra vita regenda, ne nostra culpa tan-
tum bonum amittamus, quemadmodum hic
debitor fecit.
DE TERTIO.
Tertiam doctrinam proposui de mutua
condonatione erratorum, quae incidere solent.
Nam haec coniuncta est cum fide remissionis
peccatorum. Sunt autem duo cum fide remis-
sionis peccatorum coniuncta, nempe gratia et
donum. Gratia est ipsa iustificatio, qua homi-
nibus credentibus imptatur iusticia Christi re
misis peccatis: de hec dietum est in primo loco.
Donum est ipsa donatio spiritus sancti, qua
homo sola fide iustificatus simul regeneratur,
sanctificatur, hoc est, mortificatur carne et
viuificatur spiritu. Mortificatur caro, quando
abolitur peccandi consuetudo: viuificatur spis
ritus, quando nouam obedientiam Deo prae-
stare incipimus. Huius viuificationis quaedam
particula est condonatio mutua, qua alij alijs.
p.819
peccata et ossensas condonant: Quam sit haec
cond natio nect ssaria, hodiernum Euangelium
dpertissime ostendit, sicuti in praefatione dixi.
Christus iussit nos precari: Dimitte nobis de-
bita nostra, sicut et nos dimitrimus debitori-
bus nostris. Vult enim Christus nos imitari
Patris sul exemplum.
Verum sunt duo genera hominum, qui nos
offendunt: quidam offendere pergunt et non
petunt condunationem: quidam, pollquam
senserunt se offendule, mox supplices veniam
petunt. Quantum autem ad illos attinet, qui
pergunt onendere, offensas remittas hoc mo-
do. Depositu vin dictae assectu eum amare non
desiues, quin etiam bencficium rependes loco
iniuriae, quamuis de illo, ut meretur, sinistre
seatis. Nam cum Deus hostibus nos bene vel-
le iubet, non ideo protinus exigit, ut probe-
inus in ipsis quae ipse damnat: sed tantum ani-
mos nostros vult esse purgatos. At quantum
ad illos attinet, qui postquam laeserunt, mox
veniunt et deprecantur veniam, debemus nos
fracres in gratiam recipere, vt de ijs recte sen-
tiamus simnla; periuasi deletam coram Deo
esse peccari eius memor iam.
Porro sciendum est, quod duplex ossensio
contingit inter fratres: vna laeditur frater a fra
tre: Altera laditur Ecclesia, scandalo videlicet
p.820
cum quis male uiuit et agit, etiamsi nostrae per
sonae aut rebus nullam inferat iniuriam. Ita
laesit incestuosus ille Ecclesiam Corinthiacam,
quem resipiscentem, in gratiam recepit. Haec
condonatio scu remissio est duplex: odium ad-
uersus eum depones: Deinde confugientem ad
gratiam recipies et tanquam fratrem illum
complecteris, quem antea fugisti ne ipsius ma-
culis te inuolueres. Haec sint breuiter dicta de
tertio loco, qui requirit mutuam condonatio-
nem incidentium erratorum inter homines,
idque exemplo Patris coelestis, qui tantum de-
bitum nobis condonauit propter
Christum, cui gloria in saecula
swculorum AMEN.
DOMINICA XXIII. TRINI-
TATIS, MATTH. 22. I
Beuntes Phariseei, consilium coepe-
l runt, ut illaquearent Iesum in sermo-
ne. Et ad illum mittunt discipulos suos cum
Herodianis dicentes: Magister scimus
quod uerax fis, et uiam Dei in ueritate do-
ceas, neque cures quenquam, non enim respi-
cis personam hominum. Dic ergo nobis, quid
tibi uidetur? Licet censum dare Caesari, aut
non? Cognita autem Iesus malitia eorum, ait:
p.821
Quid me tentatis Hypocritae. Ostendite mi
hi numismae census. Atilli obtulerunt ei de-
narium. Et ait ad llos: Cuius est imago haec
et descriptio? Dicunt ei; Caesaris. Tumnc ait
illis. Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari:
et quae sunt Dei, Deo. Et his auditis, mirati
sunt, et omisso eo, abierunt.
ENARRATIO TEXTVS.
Onsilium sanctorum patrum, qui hoc
Euangelium in Ecclesia proponendum
iudicarunt, fuit, ut extaret doctrina in Ecclesia
de discrimine spiritualis regni Christi et reg-
norum mundi. Deinde, ut scirent pij quatenus
obediendum sit politico magistratui.
Occasio autem huius Euangelij fuit ma-
licia Pharisworum, qui iuxta vaticinium Da-
uidis consilia inierunt aduersus Dominum et
aduersus Christum eius, quo ipsius regnum
cuertant et suam superstitionem stabiliant.
Versatur autem totum Euangelium in
hac quaestione: lure ne populus Dei politico et
externo magistratui esse subiectus, et ei tributa
dare et obedire debet? Christus ad hanc quae-
stionem ita respondet. Ecclesia ijs omnibus, qui
bus est subiecta, obedientiam debet. Cum ergo
populus Iudaicus et Deo subiectus sit, nam ab
p.822
sari qui armis eum subiecit, Deo reddere, quod
illi debetur; et Caesari, quae sunt Caesuris, debet.
Hoc responsum eo pertinet, ut doceat Ecclesiam
suam debere subiectam esse magistratui ciuili,
atque tributa soluere et tanti per ubedire, donec
aliquid contra verbum Dei et legem naturae
raecipiat.
praeci Loci duo:
I. De hypocrisi et vsitata ingratitu-
dine erga bene meritos.
II. De quaestione Pharisaeorum et de
magistratu. I
DE PRIMO.
Tunc abeuntes Pharisi consilium inierunt,
ut caperent eum in sermone. Hustes Christi fuise
Pharisaeos testatur tota Ruangelica Hilloria.
Et tametsi nec in doctrina que ucquam, nec in
vita erat quod poterant reprehenlere: tamen
omnes quaerunt occasiones, ut innocenti sint
molesti, eumque traducant tanquam qui male
doceret et male viueret. Hoc perpetuum fuit
hypocritarum studium in mun do Exemplum
habemus in Ecclesia Dei hoc die. Monachi et
Pharisi Papistici bene norunt nostram doc-
trinam, quam docemus, ex Mose, Prophetis et
Apostolorum scriptis desumptam esse, nec ali-
p.823
quid habent quod iure reprehendere possint
in multorum piorum minisirorum moribus:
tamen varias excogitant calumniandi artes,
mille vias quaerunt ad abolendum Euangelium,
potius viderent Turcam regnare quam Euan
gelij puritatem conseruari. Vnde tanta rabies?
Vnde haec malicia? sunt satellites Sathanae, qua-
re non est mirum, siin castra Christi irrumpere
conantur. Demde hactenus fuerunt in magno
recio et salutabantur sanctisiimi Patres: nunc
autem detecta illorum hypocrisi vilescunt et
illorum superstitio explosa contemnitur. To-
tas igitur uires inten dunt, ut cursum Euange-
lij cadaueribus et sanguine sanctorum inter-
cludant. Sed Deo sit gratia, Ecclesia Christi est
tdisicata super firmissima rupe, vt portae et
consilia viresque inferorum aduersus eam prae-
ualere nequeant. Hoc proinde cum sit perpe-
tuum, non est mirandum, quod hi Pharisaei
suo faciant more.
Videamus ergo quibus artibus Christi
regnum inuadunt. Euangelista noster quatuor
illis tribuit artes, quibus vtuntur priusquam
manum admouent. Primum, consilium. Consis
lium, inquit, inierunt. Est enim consilium ac-
tionis fundamentum. Conueniunt ergo, con-
ferunt sua nepharia consilia, et quo quisque
p.824
sit in consultando nequior, eo maiorem laudem
reportat. Hoc longe ante praeuidit spiritus
Christi in Dauide, quem admodum habemus
in secundo Psalmo. Quare fremuerunt gentes
et populi meditati sunt inania. Vere inania,
quia Dominus infatuabat consilia eorum.
Deinde notatur hic, quo omnia ipsorum con-
silia tendebant. Vt (inquit Euangelilta) cape-
rent eum in sermone. Vt ita captus exponere.
tur ludibrio populi: infamaretur eius doctri-
na: vilesceret autoritas: atque ad extremum ras
peretur ad supplicium, vt contumeliosus in
Deum haereticus et maleficus. Vides scopum con-
sultationis Pharisaeorum. Tertio loco sequitur
qualenam inuenerint consilium. Placuit istis
bonis conciliarijs, ut mitterent suos discipulos
cum Herodianis. Astute admodum, ut haberent
praelentes testes, qui possent ipsum apud He-
rodem traducere, si quicquam dixislet quod
alias minus placuisset. Hos discipulos egregie
hypocrisi instruxerunt, vt essent ad fallendum
magis idonei. Nulli enim citius fallunt, quam
qui cum externam sanctitatem et comitatem
simulant, occulte fallere inssituunt. Quarto
describitur horum hypocritarum oratio in
hunc modum: Magister, scimus quod uerax
sis et uiam Domini uere doceas, et quodnon
sit tibi cura de aliquo. Hoc est principium ora-
p.825
tionis illorum: quod san si verba spectes, ap-
tissimum est. Continet enim duo; Primum ag-
noscunt eum Magistrum, deinde tribuunt ci
virtutes quas habere oportet fidelem docto-
rem. Cum cum verbis agnoscunt Dominum,
volunt non hostes, sed amici, imo discipuli ni-
deri, qui magno discendi desiderio teneantur,
Cum tribuunt ei virtutes, quas verus Doctor
habere debeat, fraudulenter se insinuant Do-
mino, ut nihis sibi ab illis periculi esse creda.
Sed nullum est consilium, nulla prudentia ad-
nersus Dominum. Sed quaenam sunt illae uir-
tutes, quas Christo tribuunt? PRIMAIt
veritatis studium: Scimus (inquiunt) quod
uerax sis. SECVNDA, certitudo doctrinae;
etuiam Dei (inquiunt) in ueritate doceas.
TRXTI Acst constantia et animi fortitudo: et
non (inquiunt) est tibi cura de aliquo. Quare?
Quia non respicis personam alicuius (et haec
est quarta virtus) Non enim (inquiunt) re-
spicis personam hominum. Hae quatuor-
virtutes sunt magnae et requiruntur ab omni-
bus Dei ministris. Veritatis studium facit, vi
excussis ignorantiae tenebris, veritas illuce-
scat. Certitudo doctrinae facit, ne variae doc-
trinae ventis et rumorum vanitate fluctuemus.
Constantia et animi fortitudo inuictum in of-
ficio reddit. Quod nonersonas hominum re-
p.826
spiciat Doctor efficit, vt ueritas non metu aut
alia re supprimatur. Has uirtutes Dominus
Iohanni Baptistae tribuit: et quod fuerit eis ve-
re praeditus ostendit effectus. Nam cum Hero)
des accepisset per nim vxorem fratris sui Phi-
lippi, audacter illi restitit, non veritus personam;
quam sustinuit Herodes. Dicit enim: Non li-
cet tibi habere uxorem fratris tui: propter quod
paulo post raptus est ad supplicium. Huius-
modi virtutes habuit et Helias, qui impio regi
restitit et aperre illi in os dixit; Tu perturbas
H Israel et domus Patris tui. Verum hoc qui non
faciunt, verius mercenarij dicendi sunt quam
2 veri pastores. Hactenus de machinis hypo-
nt critarum aduersus Christum..
um DE SECVNDO. i
l Quaestio sequitur, qua ita putant se Chri-
stum posse constringere, vt non habeat quo
euadat. Licet (inquiunt) censum dare Caesari
an non? Hic putarunt quod necessario et sim-
pliciter alterum ex his duobus esset responsu-
rus, licere, aut non licere. Si dixisset licere: tur-
bam offendisset, qua inuita istud onus substis
tuit, ac ita habuissent accessum ad ipsum per-
dendum, deficiente ab eo turba: At si dixisset
non licere: aderant Herodiani, qui mox illum
tanquam sediciosum rapuissent ad poeoenam. Quid
i argo ad hanc quastionem Dominus? Duo fa-
p.827
cit, Primum obiurgat eos, Deinde soluit quae-
stionem. Cognita, inquit Euangelista, Iesus
nequitia corum, ait: Quid me ienta: s hype-
critae: Hic experiuntur veruin esse quod illi
antea adulandi gratia dixerunt: non respicis
ersonas hominum. Quaestionis solutionem
hoc pacto instituit. Ostendite mihi numisma
census: at illiobtulerunt ei daena: fum. Cuius
gst imago haec (inquit) et superscriptior Di-
runtei Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo
quae sunt. Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei
Deo. Questio soluta est ita ut nec veritatem
tacaerit. Dyminns, nec ansum calumniandi ha-
bueriat Poarisaei. Qarc confusi mirati sunt et
ab ierunt. Adeo nullum consilum, nulla pru-
deatia valet contra Dominum.
Sed quid haec Christi responsio nos docer?
Drimum discernit inter regnum Caesaris et
Dei, idet, inter regna mundi et Ecclesiam.
Deinde distinguit inter personas, quae his dis-
uersis regnis praesuas. Tum docet obedien-
riam praestindam esse in utro que regno, hoc
est, ur Deo suus cultus tribuatur in spiri-
tuali suo regno, et pulirico magistratui de-
bita praetentur ofzia. Hoc loco dicend um esse
quid Deo debeatur 8 quid pulitico Mag i
stratui: verum quia saepius aliis dictum est
decultu Dei, hic de mag.ltratu dicam, quo ad-
p.828
moneamur quam pie nos de magistratu sentire
oporteat. Dicam igitur quinque de magistratu.
1. vnde et quid sit. 2. quae conditiones boni
magistratus esse debeant. 3. quod officium, quique
fines sint administrationis politicae. 4. quale-
nam magistratus ius existat in subditos et sub-
ditorum bona. 5. quid magistratui suo debeant
subditi. l
PRIMVM, quod proposui, nempe vnde et
quid sit magistratus, Paulus Roma. 13. declarat,
vbi docet magistratum a Deo esse: non enim
(inquit) est potestas nisi a Deo, quae vero sunt
potestates a Deo sunt ordinatae. Quod quidem
de iure imperij intelligendum est, non de con-
fusione, quae saepe in imperijs propter scelera
hominum cernitur. Dum itaque boni magistra-
tus praesunt, Deum veluti propinquum nobis
cernimus, et nobis eorum, quos constituit, ma-
nu imperantem. Contra, cum impij magistra-
tus praesunt, impietas quidem a Diabolo et
praua uoluntate imperantis est; sed Deus ira-
tus laxat frena tyrannis et impijs, vt ita ingra-
titudinem hominum Vlciscatur.
Habes unde sic magistratus: quid autem
sit idem Paulus definit: nempe quod sit ordi-
natio Dei subditis in bonum, dum honoran-
tur boni et puniuntur mali corporalibus poe-
nis.
p.829
SECVNDVM, quod proposui, fuit de con-
ditionibus boni magistratus, quae Mosis 12.
uatuor recensentur, nimirum ut ludex seu
magistratus sit sapiens, timens Dei, verax ac
minime auarus. Sapientia gubernat actiones,
ne in administratione per errorem peccat, ac
peruertat iudicium. Timor Dei efficit, ut Deum
respiciat in omnibus causis, cageatque ne quic-
quam committat quod illum offendat. Veritas
monet ne falsas legum interpretationes et sy-
cophantias admittat. Odium auaritiae sinceri-
tatem in iudicando conseruat. Vbi enim nu-
merarij iudices sunt, actum est de aequitate. Na si
persone acceptio corruptio est iudicij, ut nullus
sit aequitari loc, profecto auaritia efficit, ut iu
dex potius personam quam causam intueatur. Quis-
quis igitur magistratu fungens precio ducitur
aequum et bonum perspicere non potest. Mu-
nere enim excaecantur oculi sapientum et pers
uertuntur verba iustorum. Hinc est quod auari
iudices furum socij dicantur ab Isaia.
TERTIVM, quod proposui de magistratu,
fuit de eius officio, de quo nunc agam. Osten-
dam autem magistratus officium cum ex testi-
monijs scripturae, tum per exempla illustrium
hominum, qui magistratu cum laude functi
sunt. Officium magistratus in genere est, ut sit
custos diuinae legis, hoc est, verae religionis con-
p.830
seruator. Hoc antem officium tum demum
exercet pius moag strat us, cum exen plo Doui-
dis, Iosiae, Ezechiae, tollit idololatriam et ido-
lolatriae occasiones: ut Ezechias aeneum serp-
entem diminnit Ie sias templum purgauit a
varijs idolis: Moses uitulum consregit: Dauid
exhortationibus populum ad uerum cultum
Deo praestandum adduxit. Nam si magistratus
a Deo ordinatus est, ut sit minister Dei ho-
min in bonum, debet utis, quae homini no-
xia uidet, pro viribus amoliri, ne reipublicae
bonum et ciuium salus impediatur. Deinde
curabit magistratus exemplo lesiae, ut verares
ligio proporatur, conserue: ur et propagetur,
impijs doctrinis abolitis. Quamquam autem
distincta sunt officia magistratus ciuilis et mi-
nisterium verbi; tamen in hec conuenire posa
sunt et debent, ut gloriam Dei et salutem ge-
neris humani simul quaerant, sed seruata utri-
usqu- legi- ima ratione: hocest, ut magistratus
ciuilis edicto et gladio, minister autem uerbi
doctrina, exhortatione, obiurgatione et com-
minatione impictatem tollere, et gloriam Dei
quaerere conentur. Praeterea, quia eligio sine
docentibus et discentibus conseruari nequit,
Magistratus officium est scholas erigere, stipen.
dijs conseruare, ut docentes et discentes pieta
tis studijs incumbere possint. Ad haec, Ezechiae
p.831
et regis Niniuae exempla commonefaciant ma-
gistratum, vel praesentem, vel inminentem ira
Dei solennibus ad Deum precibus, ueraque ad
Dominum conuersione auertere studeant. At-
que haec quidem ad eam partem legis referenda
sunt, quae religionem potissimum spectat. Quan
tum autem ad externum policicum statum at-
tinet, idem ossicium est magistratus boni in sua
republica, quod est honesti patris familias in
sua domo, nimitumyt quemadmodum Pater
liberos disciplina regit, castigat contumaces,
bonos honore afficit, largitur premia, hreuiter
in hoc totus incumbit ut iua fa nilia quim op-
time constituta videatur: ita magiltratus in
sua republica facere debet, ut uere Pater pa-
triae dici possit.
Verum si quis officia magistratus nume-
rata sibi cupiat, is sciat primum magjstratus
officium esse studium pacis, ut in tranquillitate
Deum colamus abolitis superstitionibus, quae
yeram religionem corrumpunt, ac pietati uerae
sunt impedimento. Secundum magistratus ofi
ficium est, ut singuli sua officia recte faciant,
quod fieri non potest, nisi ubi legum maneat
authoritas et executio. Leges enim ferre, quas
executio non sequitur, rerumpublicarum
pernities est; quare vt honestas leges magi-
stratui ferre licet. ita caueat oportet ne in
p.832
contemptum ueniant, quod fit quando non
sequitur executio. Tertium officium est, ut pu-
niat sontes, et insontes tucatur iuxta legum
praescriptum, et prudentem moderationem.
Ex his facile est colligere, quinam sint fines
magistratus, nimirum quod sit ordinatus prop-
ter Deum ad Ecclesiae et rerumpublicarum uti-
litatem: quare recte dicitur, quod gubernatio,
religio et propria domus principi curae esse
debeant.
QVARTVM, quod promisi me dicturum,
est de iure magistratus in subditos et subdito-
rum bona. Zenephon Philosophus hanc legem
tradit magistratui: Regula regi non asfectus,
sed lex este debet. Vnde sequitur tantum iuris
magistratum habere in subditos et illorum bo-
na, quantum leges consentientes Decalogo et
legi naturae permittunt. Habet igitur ius iuxta
quartum praeceptum imperare subditis neces-
saria officia cum ad publicam incolumitatem,
tum ad singulorum utilitatem facientia.
Restat quod quinto loco proposui de offi-
cio subditorum erga magistrarum. Potest autem
officium subditorum erga magistratum ad
quatuor capita reuocari, ut primum sit, iuxta
quartum praeceptum, honorare magistratum,
hoc est, suspicere et reuereri ipsum tanquam
ministrum et legatum Dei: DIta vt ipsum hono-
p.833
res, timeas, candide de ipso iudices, errata in
meliorem partem accipias, non cum vulgo
magistratui detrahas. Nam id seuere prohibe-
tur verbo Dei. Principi populi tui ne maledi-
cas. Maledictionis voce omnes calumniae et
detrectationes intelliguntur. Secundum, edic-
tis parere, cum in tributis dandis, tum in alijs
quoque rebus, quatenus per religionem et legem
naturae liceat. Huc illud pauli pertinet; Ad-
moneto illos, vt principibus et potestatibus
subditi sint, ut magistratibus pareant, ut ad om
ne opus bonum sint parati. Tertium, orare pro
magistratu. Adhortare, inquit Paulus, vt fiant
deprecationes, obsecrationes, interpellatio-
nes, gratiarumactiones pro omnibus homini-
bus, pro regibus et omnibus in eminentia con
stitutis, vt placidam et quietam vitam dega-
mus cum omni pietate et honestate. Quartum,
non irrumpere in partes officij magistratus:
sed magistratui cognitionem deferre, si quid ad
reipublicae salutem pertinere uideatur. Haec
sint dicta de magistratu. Deus det nobis gra-
tiam, vt et Deo verum cultum et magistratui
nostro debita praestemus officia per Iesum
Christum Dominum, cui gloria in
l saecula saeculorum,
AMEN.
p.834
DOMINICA XXIIII. TRINI-
TATIS, MATTE. 9.
Rimas quiam uenit, et adorauit Iesum
dicens: Filia mea modo defuncta est, sed
ueni, et impone manum tuam super illam, ac
niuet. Et surgens Iesus sequutus est eum, ac
discipuli eius. Et ecce mulier, quae sanguinis
profluuio laborauerat duodecim annos, ac-
cedens atergo, tetigit fimbriam uestimenti
illius, dixerat enim intra sese: Si rantum teti-
gero uestimentum illius, ero salua. At Iesus
conuersus, ut uidit illam, dixit: Confide filia,
fides tua saluam te fecit. Et salua facta fuit
mulier a tempore illo. Et cum uenisset Iesus
in aedes primatis, uidisserque tibicines, et tur
bam tumultuantem, dicit illi: Secedite, non
enim mortua est adolescentula, sed dormit.
Et deridebant illum. Quum autem fuisset
eiecta turba, introgressus tenuit manum il-
lius, et surrexit adolescentula. Et emanauit
rumor hic in totam terram illam.
ENARRATIO TEXTVS.
N hoc Euangelio clarissime describitur,
quomodo Dominus noster opem ferat suae
p.835
Ecclesiae subiectae cruci. Quemadmodum enim
Christus saluator noster erga hunc primatem
et hanc afflictam mulicrem est affectus: sic etiam
est affectus erga me et te, adeoque omnes, qui
horum, hoc est, huius primatis et huius mulie-
ris exemplo ad ipsum confugiunt, iuxta illud
vaticinium Iohelis de Christo: Omnis qui in-
uocauerit nomen Domini saluus erit. Cum
hoc vaticinio et Christi verba et facta consen-
tiunt. Verba sunt: Venite ad me omnes, qui
laboratis et onerati estis, ego vos reficiam. Facta
multa occurrunt: caecos sanat, leprosos pur-
gat, hanc laitum et hanc mulicrem exaudit, et
se implorantibus fert opem. Haec est ergo sum-
ma huius historiae, quod Dominus duo edat
miracula: sanat mulierem, quae duodecim an-
nos laborauerat morbo: excitat huius sairi fiae
liam, quae defuncta erat: utroque facto suum er-
ga omnes animum declarat.
Loci tres:
I. Exemplum huius mulieris, eius con-
ditio, fides, inuocatio et sanatio.
II. Exemplum lairi, et excitatio puel-
lae mortuae.
III. Derisio, qua Christus ridetur ab
hostibus suis.
DE PRIMO.
p.836
Etsi primo loco fit mentio principis lairi,
qui venit ad Christum tamen prius dicam de
hac muliere patiente fluxum sanguinis, quia
ponitur in medio historiae de principe hoc. In
hac itaque muliere quatuor sunt nobis perpen-
denda. 1. conditio eius. 2, fides. 3. inuocatio. 4.
eiusdem a morbo, quo laborauit, sanatio: quo-
rum singula singularem doctrinam et admoni-
tionem continent.
Conditio mulieris fuit. 1. fuit mulier sim-
plex et timida.2. duodecim annos fluxum san-
guinis passa fuit, vnde facile cogitare est quam
fucrit exhausta et imbecillis. Qui vno mense tam
raui morbo laborat saris miser et afflictus est,
quid dicemus de hac, quae tot annis est vexata?
3.addit Marcus quod multa passa sit a medi-
cis, quorum alij alijs pharmacis miseram ex-
carnificarunt. Huc accedit quod iam suas fa-
cultates consumpserat: vnde in hoc grauissimo
morbo ad mendicitatem erat redacta: neque
tanti sumptus quicquam profuerunt, imo
quotidie fuit deterius. Morbum hunc corpo-
ris morsus conscientiae acerbiorem fecerat;
Nam cum scriptura dicit eum, qui peccat con-
tra Dominum, incidere in manus medici, quid
aliud potuit cogitare quim Deum se abiecisse.
Haec fuit huius mulieris conditio dura satis:
morbus corporis, mala conscientia, mendici-
p.837
tas, sontemptus. An propterea est abiecta cora
Deo? An propterea Christus eam reiecit? Ne-
quaquam. Venit enim propter afflictos: venit
propter peccatores. Nos ergo huius mulieris
exemplo admoniti, erigamus nos in nostris
calamitatibus: agnoscamus iustam iram Dei
aduersus nos propter peccata. Audiuimus
quae fuerit conditio huius mulieris, sequitur
fides.
Accessit retro et tetigit fimbriam uesti-
menti eius, si tetigero (cogitat) tantum ue-
stimenti fimbriam eius salua ero. Haec vox sa-
tis declarat qualis fuerit eius fides. Certo sibi
persuasit, quod si tantum tangeret fimbriam
vestimenti illius consequeretur salutem. Vnde
tanta fides? Ex uniuersali promissione quam
sibi accommodauit. Nouit absque dubio hanc
Christi promissionem: venite ad me omnes etc.
Hic primum tribuit Christo laudem veritatis.
Deinde generale dictum sibi accommodauit hoc
modo. Omnes vocat ad sc, omnibus promittit
opem, uult omnes laborantes reficere: Ego
sum in numero laborantium, ego sum ex ca
turba, quam totam ad se vocat: vere igitur
statuo, quod me velit iunare. Videmus quo-
modo haec mulier fidem excitauit: Iam hoc ad
nos accommodemus.
Quoties te premit crux interne uel exter-
p.838
ne, agnosce istam crucem esse veluti concionem
quandam, qua tua miseria et damnatio tibi ob
oculos ponitur. Deinde verbum promissionis
et exempla intuere, et cogita Deum non esse
acceptorem personarum: sed velle omnium
misereri in Christo Iesu. Hac fiducia Christum
inuoca; et statue illum te vere velle exaudire et
dare quod petis nisi venenum petieris, id eit,
nisi petieris id quod tibi non sit utile, seu quod
impediat gloriam Dei; et hoc dictum: venite
ad me omnes, tibi applica: quod cum feceris.
consolationem senties.
Verum ista mulier habuit Christum prae-
sentem, quem oculis vidit: Ame procul abest.
Ista tentatio est carnis, contra quam primum
opponito promissionem Christi: Ego ero uo-
biscum usque ad consummationem saeculi. De-
inde, quod Dominus Thomae dixit: Beati qui
crediderunt et non viderunt. Praeterea, quod
Christus non sit acceptor personarum: et in
aliquot exemplis declarauit, cum hic esset prae.
sens in carne, quomodo vellet agere cum reli-
quis se inuocaturis.
At sum peccator magnus. Credo: sed Chri
stus uenit in mundum peccatores saluos face-
re.Ita dicit, primum ipse: Non veni ad vocan-
dum iustos, sed peccatores ad poenitentiam.
Hoc Paulus repetens ait; Certus sermo et om-
p.839
ni approbatione dignus, quod Christus Iesus
venit in mundum saluos facere peccatores. Item:
ap paruit gratia salutaris omnibus hominibus.
Deinde intueamur exempla misericordiae Dei.
Adam coniecerat totum mundum in damna-
tionem, sed agit poenitentiam et recipitur: Pau-
lus persecutus est Ecclesia Christi, Petrus ne-
gauit Christum, Manasses se horrendis idolo-
satrijs, et copioso sanctorum sanguine se pol-
Iuerat: sed resipiscentes in gratiam sunt receps
ti. Qua re declaratur quam verum sit dictum
illud apud Prophetam: viuo ego nolo mortem
peccatoris, sed ut conuertatur et viuat. Huc
illae Christi asseuerationes: Amen amen dico
vobis:: qui credit in me non peribit, sed habe-
bit vitam aeternam. Has sententias et haec ex-
empla opponito cogitationi de peccatorum
magnitudine, et scito misericordiam excedere
peccatum et gratiam abundare supra delictum.
At nescio an sim praedestinatus? Haec gra-
uissima est tentatio ab ipso Sathana profecta.
Quis est lapsus? Adam cum sua posteritate: nam
fuimus in illo tanqua in massa communi humani
generis. Quis accepit promissionem? Nonne
Adam? Ergo quemadmodum lapsus es in
Adam: ita cum eodem es promissionis parti-
ceps, modo promissionis uerbo fidem adhibere
velis. Deinde clarum est Pauli dictum: Deus
p.840
vult omnes homines saluos fieri et ad cogni-
tionem veritatis venire. Huc facit, quod Chri-
stus mandatum vniuersale dat suis discipulis:
ite in mundum vniuersum praedicate Euange-
lium, qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus
erit. Qui uero non crediderit condemnabitur.
At fides est donum Dei, quod dat quibus
nulit Vide quam multa caro inuenit, quibus
sibi ipsi viam ad salutem intercludit2fides est do-
num Dei, sed hoc modo confertur. Proponit
tibi verbum, huic ut credas iubet, et in cogi-
tatione uult esse efficax. Sed tu caue ne cum lu-
dueis resistas spiritui sancto, quod Stephanus
suis obiecit. Christus cum videret ciuitatem
Ierusalem et cogitaret de eius uastatione flens
dixit: quoties uolui te congregare sicut gal-
lina colligit pullos suos et noluisti. Eece Chrisae
stus uult, nec aliud vult quam Pater. Quid vo-
luite congregare filios lerusalem ad suum oui-
le: sed Ierusalem noluit, decepta a suis seducto-
ribus, falsis Prophetis, et inescata diuitijs, po-
tentia, uoluptatibus et curis huius mundi no-
luit Christo suo pastori obedire. Quare ut iu-
sto Dei iudicio: ita propria culpa perit. Pro-
missionibus igitur diuinis, cisque uniuersalibus
freti, et confirmati exemplis, cum hac muliere
in nostris doloribus et cruce confugiamus ad
Christum, ita futurum est, ut inueniamus au-
p.841
xilium in tempore oportuno. Fidem huius mu-
lieris uidimus: nunc quod tertio loco in hac
muliere spectandum dixi uideamus, videlicet
ualis fuerit huius mulieris inuocatio.
Sed tacet, loquitur apud se, tangit tantum
fimbriam vestimenti Iesu. Nulla hic auditur
oratio. Verum quidem est: nulla orantis uerba
hic recitantur, sed sunt hic orantis signa et ora-
tionis effectus. Signa sunt quod accedit, tangit
fimbriam et apud se cogitat de eius clementia
et intimo cordis uoto misericordiam sibi prae-
stari expetit. Hoc uotum non secus quam ar-
dentissimas preces exaudiuit Christus. Effec-
tus sunt consolatio et sanatio.
De Mose etiam legimus, quod cum labia
non uiderentur moueri, tamen audit a Domi-
no, quid clamas ad me? unde docemur, quod
oratio, quae nubes penetrat, non sit labiorum
motus, non sit uerborum Battologia, et multi-
loquium: sed potius supplex animi eleuatio
ad Deum, quae fide Christi aliquid a Deo peti-
tur. Hoc etiam confirmatur Dauidis testimo-
nio, quiait: Ad te Domine lenaui animam
meam.
Porro, quia nullus cultus maior est quim
recte Deum inuocare, et oportet pios perpe-
tuo in hoc cultu occupari, volo breuiter quae-
dam de recta inuo catione dicere. Dixi paulo
p.842
antea quid sit oratio: nunc quas conditiones
perpetuo oratio habere debeat ostendam. Sunt
autem quinque perpetuae conditiones et veluti
proprietates piae o rationis, quae sunt. 1. quo-
modo noster animus compositus esse debeat
ad orandum. 2. quid nos ad orandum impellat
et vrgeat.3. quis sit a nobis inuocandus. 4. quo
fundamento freti prodeamus in conspectum
Dei oraturi. 5. quid sit petendum, et quando
cum conditione et quando sine conditione.
PRIMA: Animus noster in hunc modum
compositus esse debet. Primum exuenda est om-
nis cogitatio propriae gloriae, sicut haec mulier
nihil nisi sordes in se agnouit. Deinde inopia
sentiatur, quam sane maximam haec afflicta
mulier sensit, Tum in vera poenitentia homo
sc prosternat coram Deo, idque potius animo
quam corpore. Id hanc mulierem fecisse inde
apparet, quod a tergo accesserit. Postremo, cer-
ta fide ad orandum incendatur animus. Nam
nisi qui certam fidem attulerit, verba fundit
potius quam precatur. Huiusmodi etiam fidem
hanc mulierem ad Dominum attulisse ex su-
perioribus manifestum est.
S Ae CVND A: Causae, quae nos ad orandum
impellent, sunt multae. Haec mulier absque du-
bio cogitauit de mandato Dei, in quo serio a
p.843
nobis hunc cultum requirit. Deinde promis-
siones non ignorauit, alioqui tanta fiducia ad
orandum non prodijsset. Quicquid (inquit
Christus) petieritis in nomine meo Pater da-
bit uobis. Sensit praeterea et Diaboli tyranni-
dem et suam inopiam, vnde mota auxilium quae-
ritab eo, qui solus iuuare potest. Considerauit
quo 1; exempla:; vidit lairum Dominum in-
uocasse pro filiae ualitudine et multa alia exem
pla cogitauit. His et multis alijs causis ad pre-
candum est excitata. Proinde et nos erigamur
ad Deo hunc cultum inuocationis praestandum.
1.mandato Dei. 2. promissionibus. 3. cogita-
tione tyrannidis Diaboli. 4.sensu propriae mi-
seriae et inopiae.;.sanctorum exemplis.
TERTIA: Quis inuocandus? solus Deus
qui est Pater, filius et spiritus sanctus: nec An-
geli, nec homines sunt inuocandi. Hoc enim
gternum Dei mandatum est: inuoca me in die
tribulationis. Iem: Dominum Deum ruum
adorabis et illum solum coles. Inuocare enim
creaturam summa est idololatria, propter quam
mundus horribiliter punitur, quia talis ido-
lolatria in Deum summe blasphemia est.
QUaxTA: Iure quaeritur quo fundamento nixi
prodeamus in conspectum Dei. Nam si nos in-
p.844
tueamur, confusio facies nostrae nos a precan-
do absterret. Deinde scriptura dicit: Deus pec-
catores non exaudit. Certum est, quod nemo
fretus sua dignitate possit orare. Quare quae-
rendus est ille unus mediator inter Deum et
hominem Christus Iesus, qui se pro nobis im-
pellatorem offert, dum ait: Quicquid petieri
tis patrem in nomine meo dabit uobis. Huius
ergo dignitate habemus accessum ad Deum
patrem.
QVINTA: Quid orandum sit. Triplicia
sunt precanda et triplicia deprecanda. 1. glo-
riam Dei sanctificari inter homines precabi-
mur. 2. salurem animae. 3. necessaria ad praesen-
tis uitae conseruationem: et contra de precabi-
mur. I. quicquid impedit gloriam Dei. 2. quic-
quid aduersatur nostrae saluti.3. quicquid nobis
in hac uita molestum est. Haec ftatuamus nos
impetraturos et praesertim quae primo et se-
cundo loco ponuntur. Tertij generis bona et
mala deprecari oportet cum conditione non
imminutae gloriae Dei, aut impeditae nostrae
salutis.
QVARTVM, quod proposui de hac mu-
liere, est eius sanatio: in qua quid Christus di-
xerit et egerit et quid illi acciderit dicendum
est. Quid dixit Christus? Confide filia: fides tua
te saluam fecit. Et hoc cum diceret diuina sua
p.845
uirtute mulierem sanauit. Quid accidit mulie-
rie et salua facta est mulier ex illa hora. Hic
habemus multa. 1. quod qui credunt adoptan-
tur in filios, iuxta illud: Dedit potestatem, ut
filj Dei fierent, quotquot credunt in nomen
eius. 2. qualis sit affectus Christi in afflictos. 3.
quod fides quoduis a Deo impetret. 4. quod
Christus hic declarat suam diuinam potentiam,
ostendit uoluntatem, monstrat officium, ac ue-
ritarem Euangelij confirmat. De his propter
temporis breuitatem plura non dicam.
DE SECVNDO.
In hoc lairo primate habemus etiam exem-
plum fidei, innocationis, confessionis, et spei.
Ecce princeps accessit. Hic habes fidem. Et
adorabat eum. Habes fidei fructum inuoca-
tionem. Haec duo confessionem continent.
Domine, inquit, filiamea modo defuncta est:
sed ueni et impone manum tuam super eam
et uiuet. Ecce quanta cum spe precatur. Nos
ergo ex hoc discamus in nostris necessitatibus
Christum accedere, illum ex fide inuocare, con.
fiteri et certo statuere nos ab illo impetratu-
ros, quae nobis salutaria sunt. Sed quid facit
Christus? Sequitur illum et cum uenisset sesus
in dumum principis et uidisset tibicines et tur
bam tumultuantem, dicebat: Recedite, et eiecta
p.846
turba dixit puellae: puella surge et surrexit
puella, et exijt haec fama in uniuersam terram
illam. Quia circumstantiae huius exempli con
gruunt fere cum exemplo mulieris, sufficiant
Bac uice quae de muliere dixi.
DE TERTIO.
Cum Christus diceret: puella non est
mortua, sed dormit, deridebant eum. Hic tria
intueamur. Primum, quod mundus non solum
sit ingratus erga Christum benefactorem: ve-
rum etiam derident ipsum, Quarce hoce Quia
coecus est mundus, et ideo de Christi doctrina
et factis non potest recte iudicare, Animalis
homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei.
Caro non nisi carnem sapit. Sapientia carnis
inimicitia est cum Deo. Nisi ergo cum mundo
velimus errare et fieri derisores, audiamus et
Euangelium, quo mens rectius de operibus
Dei instruatur. Secundum, quod hic non solum
intueri: sed etiam mirari oportet, est quod Chris
stus nihilominus pergat in suo sancto propo-
sito. Non absterretur uel summa ingratitudine
mundi, ut suam Ecclesiam deserat. Dominatur
in medio inimicorum suorum, Tertium, quod
hic obseruare docet, est Christi exemplum. Si
ergo deridemur propter confessionem, intuea-
p.847
mur filium Dei et contemnamus istos deriso-
res, qui sunt Diaboli moriones. Non malicia
mundi nos turbabit, sed exemplum filij Dei
nos consolabitur, qui nobis adest iuxta suam
promissionem: ego ero vobiscum usque ad con-
summationem saeculi. Huic nostro unico media-
tori una cum Patre et spiritu sancto sit
honor et gloria in saecula saecu-
lorum, AMEN.
DOMINICA XXV. TRINI.
TATIS, MATTE. 24.
Vm uideritis abominationem desolatio-
nis, quae dicta est a Daniele Propheta,
stantem in loco sancto, quilegit, intelligat.
Tunc qui in Indaea sunt, fugiant ad montes:
qui in tecto, non descendat ut tollat quic-
quam de domo sua: et qui in agro, non reuer
tatur ut tollat uestes suas. Vae autem prae-
gnantibus et lactantibus inillis diebus. Ora-
te autem, ut non fiat fuga uestra hyeme, neque
sabbatho. Erit enim tunc afflictio magna,
qualis non fuit ab initio mundi, ad hoc usque
tempus, neque fiet, Et nisi decurtati fuissent
dies illi, non fieret salua omnis caro. Sed
propter electos decurtabutur dies illi. Tunc
siquis uobis dixerit: Bece hic Christus, aut
p.848
illic, nolite credere. Surgent enim Pseudo-
christi, et Pseudopropherae, et dabunt signa
magna et prodigia, ita ut in errorem indu-
cantur si fieri possit) etiam electi. Ecce prae-
dixi uobis. Si ergo dixerint uobis. Ecce in de
serto est, nolite exire: Ecce in penetralibus,
nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab
Oriente, et apparet usque ad Occidentem,
ita erit aduentus filij hominis. Vbicunque
enim fuerit cadauer, illic congregabuntur et
aquilae.
ENARRATIO TEXTVS.
Aec Domini concio continet insignem
admonitionem admodum hoc periculoso
tempore necessaria: nam cum Paulus dicit: quae-
cunque scripta sunt in nostram doctrinam scripta
sunt, non est quod putemus haec propter solos
Iudaeos dicta et scripta esse: sed potius propter
nos, qui iam uiciniores sumus extremo diei,
quam ludxaei fuerunt. Est autem haec concio et
plena terrore et consolantissima. Nam si impios
et non agentes poenitentia respicis, nulla con-
cio magis terribilis esse potest: illis enim hor-
rendas poenas comminatur; sin autem ad pios
et agentes poenitentiam respicis, concio haec
plena est consolatione. Nam his ab omnibus
p.849
aerumnis liberationem promittit. Cum haec,
inquit, videritis leuate capita vestra, quia ap-
Propinqus. redemptio vestra. Porro occasio
uius concionis, fuit discipulorum Christi in-
terrogatio duplex, qui sumpta occasione ex
praedictione vastationis vrbis lerusalem, de
qua in hoc ipso capite praecedit vaticinium,
quaesinerunt primum quando id fieret: Deinde
de signo aduentus Domini quaerunt. Adhas
quaestiones respondet Dominus, non vt eorum
carnale desiderium expetebat; sed prout ipse
sciuit corum instructioni ad salutem utile esse.
Summa huius concionis est quod Christus prae
dicit tempus vastationis lerusalem et moustrat
aduentus sui signa ad iudicium.
Loci duo:
I. Responsio Christi et eiusdem prae-
dictio.
II. Huius doctrinae usus.
i DE PRIMO.
Responsio Christi habet duas partes, in
quarum priori respondet ad primam interro-
gationem, videlicer qua interrogarunt disci-
puli, quando Ierusalem vastaretur: in posteriori
ad secundam interrogationem, in qua quae-
runt discipuli de aduentu Christi ad iudi-
cium.
p.850
Prior pars continet signa, quae praecedunt
vastationem vrbis Hierosolymitanae, quae multa
hic enumerantur, non solum in textu, quem
audiuistis, sed etiam in principio huius capi-
tis.
PRIMVM signum est, quod veniant Pseu-
dochristi, hoc est, homines vani, qui mentien-
tur se Mess ias et saluatores esse: id quod etiam
accidit. Nam tres praecipui nebulones fuerunt
vnus post alium, qui magnam multitudinem
hominum post se traxerunt: Teudas, uir qui-
dam Aegyptius, et Simon Magus. Teudas Cus
spio administrante rempublicam suasit popu-
lo, vt acciperent substantias suas et se seque-
rentur ad lordanem. Illic enim se recepit suo
nutu diuisurum aquas, ut ipsi suos pedibus tran-
sirent, etita asserta libertate seruitutem Ro-
manorum declinarent. Cui obremperans stul-
ta turba, ad Iordanis ripam, cum frustra ex-
pectaret miraculum, est trucidata. Aegyptius
ille suis sequentibus salutem et requien pro-
misit. Verum illi quoque delusi suae temeritatis
iustas dedere poenas. Simon magus, qui cum a
Petro pecunia non possit emere donum con-
ferendi visibiliter spiritum sanctum et audisset
a Petro: pecunia tua sit tecum in maledictio-
nem, excogitauit aliam viam quam Diabolicis
artibus fucauit et pietatis laruam cam induit.
p.851
dixit igitur se virtutem Dei esse, cuius praesti-
gis multi decepti sunt. Quare autem id Deus
permiserit Paulus ad Thella. respondet: quia
non voluerunt credere veritati, dedit eis Deus
efficacem illusionem, vt crederent mendacio.
Hac poena digni sunt, qui ad claram Euange-
hlij lucem sponte caecuriunt. Deinde admonitio
nem continet textus. Ita enim ait Christus; vi-
dete ne quis vos seducat, multi venient in no-
mine meo dicentes ego sum Christus. Haec
horribilis Iudaici populi poena nos admoneat
timoris Dei et reuerentae erga Euangelium
Christi
SECVNDVM signum, quod precederet
vastationem vrbis lerusalem. Audituri estis
(inquit) bella et rumores bellorum. Huius-ae
modi bella multa praecessisse vastationem Ieru-
salem testantur hiltoriae. PRIMVM 2000. ob
petulantium militis illudentis geniralibus
Iudaeorum occisi sunt. DEINDE latrones
publice grassabantur, qui gladios sub pa-
lijs tectos geitantes, quosuis obuios trucidae-
runt. Adhaec Caesariae sunt trucidati 2000.
Scytopoli tredecum milia. Ascaeloni 2500.
Prohemaide viginti milia. Alexandriae quin-
quaginta milia. Damasci decem milia tru-
cidati sunt. Ecce quam vera fuerit praedictio
Chrithi et quam grauiter punitus sit populus
p.852
Iudaicus ob suam ingratitudinem. Quid di-
cam de fame, de Pestilentia, et de terraemotu,
quae contigerunt iuxta Christi uaticinium 2?
Hec omnia peccata istius populi monstrant,
sed fuerunt tantum praeludia quaedam ad illa mala
quae secuta sunt.
TRRTIVM signum, persecutio discipulo-
rum. Inuisi (inquit) eritis cunctis gentibus
propter nomen meum. Haec persecutio incepit
a nece sanctissimi Stephani, et postea quotidie
magis ac magis creuit. Fuit autem discipulo-
rum Christi afflictio quadruplex. 1.corporum.
Nam alij flugellabantur: alij crucifigebantur:
alij alio supplicij genere afficiebantur. 2. afflic-
tio fuit ex scandalo defectionis ab Euangelio.
Multi enim persecutionum acerbitate fracti
defecerunt ab Euangelio cum summo dolore
discipulorum Christi. 5. afflictio discipulorum
Christi fuit a Pseudoprophetis, quorum pluri-
mi fuerunt isto tempore, de quibus Epipha-
nius scribit: vt Simoniani, qui Simonis Magi
sectatores fuerunt: qui Simon postea in medio
vrbis Romae collapsus interijt. Hos sequuntur
Menandriani, Menandri sectatores: Saturnilia
ni, Saturnili sequaces: Basilidiani qui Basilidem
quendam imitabantur: Nicolaitae, qui Nico-
lai, qui erat vnus de septem diaconis, turpitu-
dinem sectati sunt: Gnostici quorum infiniti
p.853
fuerunt furores: tacco Ebionem et Cherinthum,
qui naturae diuinae in Christo hostes fuerunt.
Ecce quim multa agmina falsorum Doctorum
habuerunt, qui simplicitate Euangelij filij Dei
contenti esse noluerunt. Quarta afflictio disci-
pulorum fuit petulantia, contumacia et ingra-
titudo torius populi.
QVARTVM signum, et praedicabitur rege
ni Euangelium in vninersa terra in testimonium
omnibus gentibus. Hoc factum esse testatur
Paulus cum ait: An non audiuerant? atque in
omnem terram exiuit sonus eorum. Hactenus
de signis praecedentibus vastationem lerusa-
lem: nunc in textu typus vastationis signatur.
Cum uideritis abominationem desolationis
quae dicta est a Daniele Propheta stantem in
Ioco sancto. Tunc qui in Iudaea sunt fugiant
ad montes. Quasi diceret, tunc ipse exercitus,
qui vastaturus est lerusalem, appropinquabit.
Haec abominatio fuit scelerum et idololatriae
populi Iudaici, qua totus fere iste populus erat
infectus. Abominatio quidem dicitur propte-
rea quod Deo, ut res faedissima, displicuit. De-
solationis abominatio dicebatur propter poe-
nam quae secuta est: quae poena fuit desolatio
et vastatio populi Iudaici.
Hactenus de prima responsione ad priorem
discipulorum quaestionem de vastatione Ieru-
p.854
salem: sequitur responsio ad secundam interro-
gationem quae fuit de Christi aduentus, in qua
quatuor sunt spectanda. Primum, quod iubeat
cauere signa falsa. Si quis uobis dixerit: Ecce
hic Christus aut illic, nolite credere. Alterum,
quod admoneat discipulos, ne per oscitantiam
suae admonitionis obliuiscantur. Ecce, inquit,
praedixi uobis: quasi diceret. Velim vos per-
petuo huius meae praedictionis memores esse,
ne exemplo aliorum obliti mei abijciatis con-
fessionem. Tertium, quod aduentus ipsius non
sit futurus in angelus mundi aut in deserto:
sed quod sit conspicuus toti terrarum orbi
Sicut, inquit, fulgur exit ab oriente et appa-
ret usque ad occidentem: ita erit et aduentus
filij hominis. Non est ergo quod credatis illis
qui venient et mentientur Messiae nomen.
Quartum, est electorum collectio ad Christu:
vbicunque, inquit, suerit cadauer, illuc con-
gregabuntur et aquilae. Hoc est, quemadmo-
dum Paulus interpretatur: cum Christus ad
iudicium venerit obuiam rapiemur Chnrisio in
aerem, et sic cum eo perpetuo crimus.
DE SECVNDO.
Cum ista, quae contigere Iudaeis, signa
sunt corum, quae contingent in extremis die-
bus, in quos nos incidimus, ante adnentum
p.855
Christi, par est vt aspiciamus ea quae nostro sae-
culo fiunt, et uideamus quomodo cum istis con
gruant. Inter signa supra audiuimus primum,
quodessent venturi qui se Messiam esse finges
rent cui simile ante paucos annos in Germa-
nia accidit. Nam quidam hollandus Daumd
Georgius nomine finxit se Christum, qui mul
tos seduxit, qui postea mortuus et deinde ef-
fossus et combustus. Fuerunt et alij tum ex Iu-
daeis tum ex alijs, qui male cum suis sectatori-
bus perierunt. Deinde quantum ad bella atti-
net et rumores bellorum, Turcia docet et mul
tae aliae nationes quam istud signum bene in hoc
saeculum quadret, et certe metuenda sunt ad-
huc grauiora. Tum quanta sit persecutio Ec-
clesiae in multis regnis, in Turcia, in Graeacia, in
Italia, Hispania, Hellandia, quotidiani rumo-
res ad nos allati docent. Multae subinde
oriuntur sectae, maxima est ingratitudo mun-
di erga Enangelium et corruptissimi sunt ple-
rorum que mores. His accedit et quartum
signum aduentus Domini ad iudicium,
quod praedicetur Euangelium in vniuerso
fere orbe terrarum. Exrsi autem id publice
non fiat vbique in publico loco: tamen in
omnibus regnis mundi sunt aliqui, qui Euan-
gelium audiunt. Cur praedicatur? nobis in te-
stimonium: idque dupliciter. Testimonium enim
p.856
salutis est, si Euangelio credimus: testimonium
iustae nostrae damnationis erit, si fuerimus Eu-
angelio increduli. Vsus iam colligamus prae-
dictionis Christi.
PRIMVS est, de quo iam dixi, videlicet
quod ista omnia contigerunt nobis quoque in
doctrinam, ut inde cogitemus quid immineat
ingratissimo mundo ante aduentum Domini
ad iudicium.
SECVNDVS: Haec nobis ob oculos po-
nunt magnitudinem et faeditatem peccatorum
nostrorum, et sunt veluti praeludia poenarum,
quas sustinebunt qui non egerint poeniten-
tiam.
TERTIVS: Admonemur hic quae ultio
illos manet, qui sanguine sanctorum se pol-
Iuunt. Qui vos persequitur, inquit Christus,
me persequitur. Quare? Quia propter Christi
Euangelium et eius confessionem ista fit per-
secutio. Nunc laetantur quidam aduersarij
Christi cum malefecerint: verum futurum est,
us satis acerbas luant poenas effusi sanguinis
fidelium, qui de terra clamat ad Deum et ex-
petit vindictam quam iustus iudex redder illis
tempore suo, iuxta illud: mihi vindicta et ego
retribuam, tempore oportuno labetur pes eo-
rum. Dominus differt poenam, et iuxta diuitias
bonitatis suae et longanimitatis inuitat ad poe-
p.857
nitentiam. Non enim deletatur in perditione
peccatorum, sed mauult omnes relipiscere et
viuere, quemadmodum ipsc apud Prophetam
testatur his verbis: Viuo ego, dicit Dominus,
nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur et
viuat. Verum qui hac bonitate diuina abutitur,
thesauriaeat sibi iram in die irae.
QVARTVS usus huius praedictionis est,
quod admoncat nos poenitentiae. Christus cum
quidam sibi referrent, quomodo Pilatus mi-
scuisset sacrificia Iudaeorum sanguine, et quod
turris Siloe collapsa 13. viros occidisset, ait:
nisi paenitentiam egeritis omnes similiter pe-
ribitis. Nam asseuerat hoc non tantum factum
esse propter cos qui istic perierunt, sed etiam
propter alios, qui eorum casu admoniti resipi-
scerent. Multo magis calamitas populi Iudaici
nos admonebit poenitentiae, praesertim cum
causa non sit dissimilis. Illi enim potissimum
punicbantur propter religionis contemptum.
Quid quaeso hic non est simile: quare admoni-
ti casu Iudaici populi mature resipiscamus, ne
prius opinione nostra incurramus in manus
Dei viuentis..
QVINTVS vlus, quod ex persecutione
Ecclesiae, quae tum fuit maxima, discere debea-
mus, quod ciues regni Christi in hoc mundo
non debeant florere et externo imperio mundi
p.858
gaudere. Vt enim Ecclesia Christi non est af-
fixa certo loco: ita ipsius gloria et decus partim
in conscientia piorum est, partim in expecta-
tione reuelationis Iesu Christi est posita.
SEXTVS usus est, ut cinibus regni Chritti
nos adiungamus, non persecutionum mole
absterriti a confessione. Tamersi enim omnes,
qui pie in Christo uolunt uiuere, patientur per
secutionem: tamen Christus eos beatos esse
pronunciat, quia praesentem asflictonem seque
tur gloria, ad quam nulla patet uia nisi per
crucem.
SEPTIMVS, vt incommodo Iudaeorum
et damno simus cautiores. Ne igitur erremus
cum Iudaeis, sequamur lucernam verbi Dei.
Haec enim nos sola tutos ab errore facere po-
test. Lucerna, inquit Dauid, pedibus meis uer-
bum tuum, et lumen semitis meis. Et Paulus
vult nos verbum Dei praetendere tanquam fa-
cem ardentem,
OCcTAVVS ut admoneamur, ut supere-
minentibus malis opponamus nomen Dei,
quod est turris fortissima. Ita enim Solomon
inquit: Turris fortissima nomen Domini, ad
quam confugiet iustus et saluabitur. Hi in
p.859
turribus (inquit Dauid) bu in equis, nos autem
in numine Domini inuocabimus. Est autem
nomen Domini supplex oratio, quae ex nera
Christi fiducia proficiscitur, quae fiducia est
victoria mundi. Ita enim ait Apostolus: Haec
est nictoria, quae uincit mundum, fides vestra.
Quare sice quia Christum inuocat mundi uic-
torem, Chritum praesentem habet, contra
quem portae inferorum nihil possunt. Ore-
mus ergo, ne uel mens phanaticis opinioni-
bus inuoluatur, uel fiducia labascat in tantis
tumultibus.
NONvVSs, ut muniamus nos etiam aduer-
sus scandala, quae sunt plurima futura: quae
cum uenerint, meminerimus dicti Christi: Eca
ce praedixi vobis. Neque scandala illa sunt fu-
tura eiusdem generis. Alia enim erunt scan-
dala persecutionis: alia pancitatis confiten-
tium Christum: alia defectionis. Multi enim
prorsus in istis malis, quae ventura sunt, renun
ciabunt Christi nomini eius que Euangelio et
rursus se subijcient Sathanae: mult. erunt au-
tores diuersarum sectarum in isto exiguo coe-
tu, qui Christum confitebuntur. Contra hoc
muniri nos uult Christus: et quia mala praesci-
ta minus nocent, voluit Chriitus suam Eccle-
siam de his praemonitam esse.
p.860
DEeQCIMV S, vt nos uiuentes in timore
Dei expectemus aduentum Domini nostri Iesu
Christi, qui nos plenam redemptionem adfe-
ret: quae redemptio est veluti omnium benefi-
ciorum Christi finis, ad quam alia beneficia de-
stinantur. Estenim hic ordo beneficiorum Chri
sti, qui 1. Cor. I. describitur his verbis: Christus
factus est nobis sapientia a Deo, iusticia, sanc-
tificatio, et redemptio, vt qui gloriatur, in Do,
mino glorietur. Sapientia nobis est, cum nobis
reuelat voluntatem Patris in Euangelio. Iu-
sticia, quando credentes Euangelio ipsius iu-
sticia nobis imputatur, Sanctificatio sit nobis,
quando iustificati donamur spiritu sancto,
cuius virtute iam nouam uitam medita-
mur. Tandem erit nobis redemptio,
quando perfecta salus nobis per
ipsum continget, cui cum Pa-
tre et Spiritu sancto sit
honor, laus et gloria
in saecula saecu-
lorum,
AMEN.
p.861
IN FESTO PVRIFICATIONIS
MARIAE, EVANGELIVM
Lvcae 2.
Osteaquam compleri fuissent dies pur-
gationis eorum secundum legem Mosi,
adduxerunt eum Hierosolymae, ut sisterent
cum Domino, sicut scriptum est in lege Do-
mini, Omne masculinum adaperiens uulus,
sanctum Domino uocabitur, et ut darent
hostiam, secundum quod dictum est inlege
Domini, par turturum, aut duos pullos colum
barum. Et ecce, homo erat Hierosolymis,
cui nomen Simeon, et homo iste iustus ac
pius, expectans consolationem Israel, et spi-
ritus sanctus erat super eum. Er responsum
acceperat a spiritu sancto, non uisurum se
mortem, nisi prius uideret Christum Domi-
ni. Et uenit per spiritum in templum Et cum
inducerent puerum Iesum parentes, ut face-
rent secundum consuetudinem legis pro eo,
ipse quoque accepit eum in ulnas suas, et
Iaudauit Deum ac dixit: Nunc dimittis sers
uum tuum Domine, secundum uerbum tuum
in pace. Quia uiderunt oculi mei salutare
tuum, quod parasti ante faciam omnium po-
pulorum. Lumen ad reuelationem gentium,
et gloriam plebis tuae Israel.
p.862
ENARRATIO TEXTVS.
Ib hoc festo tractatur pars historiae Christi,
uidelicet quomodo sit oblatus in templo
iuxta legem: et quomodo Simcen uir iuslus
agnouerit Iesum Mariae filium uerum Messiam
esse, idque ex instinctu Spiritus sancti, a quo
responsum acceperat, se non moriturum, pri-
usquam uiderent oculi eius Christum Domis
num: quem cum uidisset, accepit eum in ul-
nas suas, benedixitque ei: quo facto carmine
suam gratitudinem erga Deum ostendit. De-
bemus autem hic reuocare in memoriam, quae
hactenus audiuimus de Christo, ut eius per-
petuam historiam cognoscamus. Audiuimus
itaque primum de natiuit ate eius gloriosa,
0 H 3 H
quod natus sit in Bethlehem. Secundo, de eius
circumcisione, quod octauo die sit circumai-
sus. Tertio, quomodo a magis sit agnitus et
2que c nag agr
honoratus. lam sequitur eius oblatio in tem-
qui ter.
plo, quae oblatio secundum legem contigit,
exactis sex septimanis ab eiusdem na tiuitate.
. Loci tres: /
I. Oblatio Chrisii in templo.
II. Simeonis delcriptio et benedic-
tio.
p.863
III. Simeonis carmen.
DE PRIMO.
Deus in ueteri testamento uarios offeren-
di ritus ordinauerat, idque non ut sacrifican d
opere iustificarentur homines coram Deo. Si
enim sanguis taurorum et hircorum abolere
potuisset peccatum, Christus non uenisset in
carnem, ut sui corporis uictima peccatum ex-
piaret: sed fuerunt aliae causae, quarum de nu-
mero sunt hae. I
PRIMA, vt isto exercitio gentium idolos
latria impediretur. Nam cum omnes homines
etiam barbarissimi tanguntur quadam religio.
nis reuerentia, uolunt suo iudicio ritus colendi
Deum instituere: uerum quia nullus cultus
Deo placet, nisi quem ipse instituit, ordinauit
ipse Deus per Mosen uarios cultus, ut multi-
tudine rituum, quos Deus ordinarat, impedi-
retur populus Iudaicus ab idololatria, et ser-
uiret vni Deo, qui cos de terra Aegypti eduxe.
rat, infinitaque alia beneficia spiritualia et cors
poralia praestiterat.
SECVNDA, ut interna pietas his exters
mis adminiculis exerceretur. Neque enim ista
externa sacrificia per se cultus erant, sed tantum
p.864
veri cultus excitamenta: id quod ex Isaia pa-
tet, ubi Dominus externa sacrificia abomina-
tur sine interna animi pietate.
TERTIA, vt essert publica testimonia
gratiarumactionis, quibus populus isle et ex-
citaretur et confirmaretur, testa returque palam
se hunc Deum colere, qui eos in terram Canaan
introduxisset, et miraculose in deserto pauis-
set.
QVARTA, vt hoc pacto confirmaretur
ministerium uerbi: ut ministri cultus Dei, et
sacerdotes haberent quo alerentur. Qui seruit,
inquit Paulus, altari, uiuat de altari. Et Chri-
stus; dignus est operarius mercede sua. Hanc
consuctudinem retinuerunt in Ecclesia olim,
quando ad uerbum audiendum et ad celebra-
tionem sacramentorum conuenerunt. Pij con-
tulerunt pro modo suarum facultatum aliquid
ad ministros verbi et pauperes alendos: quae
contributio collecta uocabatur. Hinc et de-
cimandi ratio fluxit. l
QVINTA, vtistae oblationes veteres es-
sent umbra futurae uictimae Christi, et ueluti
praeludium, quo admonerentur de venturo
Christo. Hoc pij bene intellexerunt, Abel,
Nohe, Abraham. Non enim putarunt se suis
uictimis abolere peccatum et mortem: sed con
fisi sunt uictima Christi, cuius uirtute et ipsorum
p.865
peccata sunt expiata. Abel cum suas victimat
mactaret, sic cogitauit. 1. videns sanguinem
victimae cogitauit de peccato generis humani,
quod poenam aeternam meruerat. 2. prospexit
ad significatum. Nam suam victimam cogita-
uit figuram esse promissi seminis, hoc est, Chri-
sti, qui sua victima esset peccatum expiaturus.
3.hac cogitatione fides Abelis confirinabatur,
et crescebat, qua et coram Deo iuftificatus est,
et placuit Deo. 4.hanc fidem sequebatur gra-
tiarumactio, et vitae nouitas. Hoc pacto offe-
rentes Deo placuerunt. Hoc sit dictum de sa-
crificijs veteris testamenti in genere: nunec de
ea sucrificiorum forma dicam, cuius in hoc
Euangelio fit mentio.
Prole nata duplex praeceptum erat pesi-
tum. Vnum de matre quot septimanis exi ra
eoetum hominum esse deberet. Alterum de
puero nato. De matre hoc praeceptum erat, ut,
nata mascula prole, extra coetum esset, 7.dies:
sed nata femella duplicabatur numerus. Nam
ium extra coetum publicum esse debuit 74.
dies. Id quod non factum suit propter mulieris
indignitatem, sed propter duas alias causas,
nempe necessitatem et significationem. Ne-
cessitas fuit, ut isto pacto consuleretur mulie-
ris sanitati, quae post dolores partus habet opus
quiete, quo uires colligere possit: et deberent
p.866
pij mariti imbecillitatis uxorum isto tempore
rationem habere: et mulieres ctiam oporte-
ret cum propter se, tum propter alias hane
naturae legem seruare. Significatio fuit, ut ista
exclusio significaret omnes natos ex Adam
propter peccatum, in quo nascuntur, exclusos
esse a Deo, et ideo opus habere expiatoria
Christi victima.
Alterum praeceptum erat de nato puero,
idque duplex. Vnum generale, alterum de
primogenitis.
Generale erat mandatum, vt expletis die-
bus, quibus mulier excludebatur a coetu Ec-
clesiae, offerrentur sacrificia siue pro filio, siue
pro filia quocunque ordine nati essent. Hoc sa-
crificium primum admonebat, quod pueri na-
i essent peccatores, et ideo opus haberent mun
datione, et remissione peccatorum. Deinde, ut
isto pacto consecrarentur Deo. Tum, vt paren-
tes scirent se pueros generare Deo, et non sibi,
aut Sathanae. 4. propter significationem, nimi-
rum ut essent typi offerendi Christi.
Speciale mandatum erat de primogenitis,
tam in hominibus, quam in iumentis, ut offer-
rentur Deo. Primum in memoriam istius magni
beneficij, quod Dominus, reseruato populo
Israelitico, percusserit primogenita Aegypti ab
homine usque ad pecus.boeinds propter signifia
p.867
cationem, videlicet quod unigenitus Dei, et pri-
mogenitus Manae, olim esset offerendus pro
nobis liberandis ab Aegypto peccatorum. Hot
sit dictum de lege et eius significatione: nunc ad
oblationem Christi ueniamus.
Lex iubet, ut omne primogenitum aperiens
uuluam, conceptum ex virili semine isto pacto
offeratur: sed Christus non erat ita humano
more conceptus, sed de spiritu sancto erat con-
ceptus, et natus de castiss ima virgine: ergo non
obligatus erat lege, ut more aliorum primoge-
nitorum offerretur in templo. Respondeo: Chri-
stus etiam erat liber, ne conciperetur et nasce-
retur homo, et postea circumcideretur et pare-
retur: sed qui liber fuit, factus est omnium ser-
uus, ut omnes liberos faceret, Siuc, ut August:
ait: Deus est factus homo, ut homines Deos fa
ceret. Paulus dicit cum factum esse sub lege, ut
cos qui sub lege erant redimeret. Ideo hic pri-
mogenitus etiam in templo offerri uoluit.
Sed quomodo fuit primogenitus 2 nemo
vnquim talis extitit primogenitus. 1. fuit
primogenitus diuina sua natura: erat enim
filius Dei aeternus. Ego, inquit, hodic genui
te. 2. humana natura fuit primogenitus Ma-
riae. Nullum enim ante illum genuerat, ne-
que post genuit. 3. gratia. Primus enim homo
p.868
natus est, qui Deo oblatus per se placuit. 4.
virtute, quia est primogenitus mortuorum. 5.
vt per ipsum nos noui homines nascamur.
Praeterea obseruandum est, quod Maria
obtulerit duos pullos columbarum, quo eius
significatur paupertas. Nam ditiores agnum
offerebant. Nos hinc discamus non pudere
nostrae paupertatis. Christus pauper nasci vo-
luit, ut nos diuites faceret, modo ipsius diui-
tias grata mente accipere volucrimus.
DE SECVNDO.
Et ecce homo erat in Ierusalem cui no-
men Simeon. Hic habemus primum descrip-
tionem Simeonis, et deinde eius benedictionem.
Primum praedicatur ob iusticiam. Ita enim
inter suos vixit, quod ab omnibus vir bonus et
iustus sit habitus. Non vult hoc Euangelista,
quod fuerit ita iustus, vt non opus habuerit
aliena iusticia. Nam in suo carmine fatetur
Christum suum esse saluatorem: sed quod vi-
xerit inculpate inter homines et honeste, ut
ui nemini male fecerit, sed omnibus pro viri-
bus bene fecerit. Qui talis est, a Cicerone, imo
ab omnibus iustus dicitur. 2. Praedicatur ob
pietatem: timuit enim Deum. Timoris nomi-
ne totus cultus Dei intelligitur. Qui enim
Deum timet, ut cauet omnia quibus ipsum
p.869
offendi nouit: ita facit quicquid illi gratum
senserit. Hic timor ex fide ortum habet. Alius
timor Dei est sine fide, qui non est cultus Dei:
talis est in omnibus impijs. Semper enim me-
tuunt aduersus se iudicium Dei; qui potius
uellent Deum non esse, quam propter sua sce-
lera puniri. Talis non fuit timor qui in Simeo-
ne praedicatur. Nam sequitur, quod expecta-
uerit consolationem Israeli quo dicto ossendi-
tur, quod ardenti affectu expectauerit Christi
aduentum. Sciuit enim vaticinia Iacob et Da-
nielis in istud tempus respicere: Quare arden-
tius expectauit et cupiuit sibi vitam proroga-
ri, donec praesentem Christum videret. Neque
mirum est cum tanto affectu expectasse Chri-
stum. Nam erat, ut inquit Euangelista, plenus
spiritu sancto. Talis fuit hic sau2ti s vir.
Sed quodnam fuit praemitun huius pietatis?
Accepit responsum a spiritu sancto vt non ui-
deret mortem priusquam uideret Christum
Dominum: cuius im pulsu venit in templum.
Sed quid illic fecit? cum parentes Ioseph et
Maria introducerent puerum, accepit cum
in vinas et laudauit Deum. lIam habet hic
sanctus senex quod adeo ardenter postulauit, et
fert Christo testimonium, publice profitetur
bunc Iesum Christum esse, qui patribus erat
promissus.
p.870
Habemus quae Simeonis fuerit pietas:
nunc ipsum nobis proponamus. Primum se-
nes, deinde et alij discant ab illo timere Deum
discant iuste et sancte inter homines uiuere:
discant Christum recipere in ulnas suas, hoc
est, in corda sua: hunc praedicent, laudent, con-
fiteantur: quod si fecerint olim cum Simeone
mercedem copiosam in coelis accepturi sunt.
DE TERTIO.
Sequitur canticum Sim conis. Nunc dis
mittis seruum tuum Domine secundum uer-
bum tuum in pace. Hoc canticum multis sae-
culis in Ecclesijs cani solitum est, et nos quan-
do funera sepeliuntur, illud ipsum canere.con-
sueuimus. Continet enim doctrinam de Chri-
sto, et docet vnde summa consolatio sit petenda,
maxime cum ex hac vita nobis discedendum
erit. Quo autem hoc carmen melius intelliga-
mus illud diuidam in duas partes, in quarum
priorisibi gratulatur senex Simeon: in poste-
riori Christi regis beneficia erga totum mun-
dum breuissimee complectitur.
Prior pars est: Nunc dimittis Domine
seruum tuum secundum uerbum tuum in
pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum.
p.871
Hic Simeon senex sihi gratulatur, quod cor-
poreis oculis viderat Christum, quemadmo-
dum responsum acceperat a spiritu sancto. Etsi
enim prius illum vidit oculo fidei, sicut de Ab-
rahamo ait Dominus: Abraham uidit diem
meum et gauisus est: tamen quia acceperat a
spiritu sancto promissionem, vt Christum prae
sentem corporeis oculis videret ante obitum,
valde hoc intuitu est delectatus, et magno fidei
robore nunc petit liberationem, vt aggregetur
ad patres suos in pace. Sed uide, accepit promisi
sionem, ut uideret Christum Domini. Hic ofs
fertur infans pauper, nulla externa species
he apparet, nisi contempus. An hac externa
specie ofenditur? non. Quem uidit minimum
corporeis oculis, hunc uidit maximum fidei lus
minibus: quem in forma serui aspexit ocule
corporis humilem, hunc nouit Regem Re-
gum et Dominum Dominantium efse. Ne-
que ignorauit prophetiam Zachariae de il-
lo, qui ait: Ecce rex tuus venit pauper.
Scinit eum non venire, vt occuparet regna
mundi. sed vt Regnum bri daret credenti-
bus. Hinc et nos discamus scripturis crede-
re, et Christum et ipsius Ecclesiam intueri,
non tantum oculis corporeis, sed multo magis
oculis fidei. Sed quoniam petit se iam dimitti,
ut hanc aerumnosam uitam morte commutet,
p.872
satis ostendit Christi regnum non esse huius
mundi, sed aeternum, quod in pace conscientiae.
positum est. Quasi diceret: Da mihi nunc, vtin
pace et foeliciter moriar. Hinc doctrinam et
consolationem hauriamus. Doctrinam quidem,
quod visio Christi spiritualis, quae fit per fidem,
facit ut Iotus hominis sit exitus ab hac uita, quia
qui Christum ita uidet ante mortem, quam sequatur
lucem ad uitam habet. Quisequitur me (ait pomi.
nus) non ambulat mttenebris, Cotra, qui Chris
stum non uidet, a nbr te praesentis uitae transit
ad aeternas tenebras. Consolationem vero, quia
qui Christum uident in articulo mortis, ha-
bent quo se consolentur: sciunt se iam dimitteu
dos esse in pace: sciunt se non ituros ad tene-
bras, sed ad gaudium aeternum. Latro quia
non solum in cruce vidit Christum oculis cors
poreis miserrime afflictum, sed etiam cundem
oculis fidei victorem mortis, audiuit a Domi-
no: hodie mecum eris in Paradiso. Sic Stepha-
nus moriturus vidit Christum, et summa cum uo-
luptate animi et gaudio Domino dixit: In ma-
nus tuas Domine commendo spiritum meum.
Ad hunc modum et tu, cum iam morbus te
grauat, fide aspice Christum saluatorem, et ab
illo pete, ut te in pace dimittat, idest, sinat ab
hac vita discedere, et in requiem omnibus fi-
delibus promissam intrare. Haec cogitatio fa-
p.873
ciet, ut hunc mundum et praesentis uitae cala-
mitates fortiter contemnamus, et mentem no-
stram cunsolemur spe salutis, quam nobis pro-
misit qui mentiri nequit. Sequitur altera pars
canticit.
Quod parasti ante faciem omnium po-
pulorum, Lumen ad reuelationem gentium
et gloriam plebis tuae Ifrael. Hic breuiter duo
indicantur. Voum quae sunt beneficia Christi,
Alterum quibus destinata sunt ista beneficia.
B. nesicia sunt, salus, lumen, gloria. Sine ergo
Christo mundus in damnatione, tenebris et
ignominia haeret, idque propter peccatum. Nam
Christus damnationem tollit, et reddit salutem:
tencbras aufert, et affundit lumen: iignominia
amouet, et gloriam tribuit. Quanta quaeso sunt
haec? sune nemo ea satis estimare porest.
Sed quibus beneficia illa destinata sunt?
omnibus populis Iudaeis, et gentibus: verum
fide sunt accipienda. Offeruntur enim vniuer-
saliter omnibus: ea est enim inscrutabilis Dei
bunitas, sed additur conditio: qui crediderit hic
saluus erit, qui non crediderit condemnabiur.
Quare nos si haec bona cupiamus cum Simeo-
ne, hunc Iesum saluatorem et Dominum in ul-
nas cordis nostri recipiamus, firma fiducia in
illum recumbentes. Huic nostro saluatori sit
honor et glona in saecula saeculorum,
AMEN.
p.874
IN FESTO ANNVNCIATIONIS
MARIAE, LVCae 1.
In mense autem sexto, missus est Angelus
Gabriel a Deo in ciuitatem Galilaeae, cui
nomen Nazareth, ad ui rginem desponsaram
uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Da-
uid, ac nomen uirginis Maria. Et ingressus
Angelus ad eam, dixit: Auegratiosa, Domi-
nus tecum, benedicta tu inter mulieres. llla
uero cum uidisset, turbata est super oratione
eius, et cogitabat, qualis esset salutatio. Et
ait Angelus ei: Ne timeas Maria, nacta es
enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in
utero, et paries filium, et uocabis nomen
eius sesum. Is erit magnus, et filius altissi-
mi uocabitur. Et dabit illi Dominus Deus
sedem Dauid patris ipsius, regnabitque su-
per domum Iacob in aeternum, et regni eius
non erit finis. Dixit autem Mariaad Ange-
lum: Quomodo erit istud, quandoquidem
uirum non cognoscorEt respondens Ange-
lus, dixit eiz Spiritus sanctus superuenier in
te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi. Qua-
propter et quod nascetur sanctum, uocahi-
tur filius Dei. Atquie ecce, Elizabeth cogna-
ta tua, et ipsa concepit filiu in senectute sua,
p.875
et hic mensis est sextus illi, quae dicebatur ste-
rilis, quia non erit impossibile apud Deum
omne uerbum. Dixit autem Maria: Ecce
ancilla Domini, flat mihi secundum uerbum
tuum Ac discessit ab illa Angelus.
ENARRATIO TREXTVS.
HS: Festum continet historiam conceptior
nis Iesu Christi, quae nunciatur uirgini ab
Angelo Dei. Olim enim 3969. anno ante
hanc conceptionem promisit Deus semen
mulieris, quod contriturum erat caput serpen
tis, idest, quod demoliturum erat opera Dia-
boli, peccatum et mortem. Huius promissio-
nis memor Deus mittit Angelum suum ad ca-
stissimam virginem, cui annunciat, quod sit con
ceptura ex spiritu sancto sine virili semine, et
paritura filium, qui sit futurus saluator mundi.
Haec summa est historiae, cuius sunt quinque
praecipua membra, quae sunt:
I. Descriptio legationis.
II. Salutatio Angelica.
III. Consolatio turbatae uirginis.
IIII. Expositio legationis.
V. Conceptionis ratio.
DE PRIMO.
p.876
In descriptione huius legationis plures sunt
obseruandae circumstantiae, quarum singulas
seorsim considerabimus, quo aliquid doctring
ad nos confirmandos inde hauriamus.
PRIMA: tempus est. In mense, ait, sexto,
scilicet a conceptione Iohannis Baptistae, qui
iuxta vaticinia Prophetarum erat futurus prae
cursor Domini, vt pararent homines uiam re-
gi suo aduenienti. Ex fuit 20.annus postquim
iceptrum ablatum est. Nam ita a Iacob Pa-
triarcha praedictum erat: non auferetur scep-
trum de Iuda dones veniat Silo, id est, mulieris
semen, quod promissum erat primis parenti-
bus. Haec igitur temporis circumstantia con-
uincit hunc filium virginis uerum Messiam
esse. Nam eo tempore est natus, quo cum na-
sciturum praedixit spiritus Dei in Prophetis.
Deinde, quantum ad diem attinet, hoc est me-
morandum, quod in eundem anni diem inci-
dit mactatio agni Phase, conceptio Christi, et
passio eiusdem: quo die etiam putant sancti
patres Adamum fuisse creatum. Haec com-
mendant nobis veritatem promissionum di-
uinarum. Distulit diu Deus mittere filium post
factam promissionem, sed tamen mansit uerax
in suis promissis. Promisit se filius uenturum
ad iudicium, sed differt; veniet tamen ubi ei
placitum fuerit.
p.877
SECVNDA: legatus est Angelus Gabriel.
Quare? Primum, ut servaretur diuina ordina-
tio. Nam ut antea Deus solitus erat mittere
Angelos, qui hominibus nunciarent volunta-
tem Dei; ita nunc mittitur Angelus, ut seruiat
saluti hominum. Hoc enim Angelorum offi-
cium esse docet Apostolus ad Hebraeos cap.1.
Deinde, qua Angelus malus primae perditio-
nis fuit causa, conuenicbat, ut bonus Angelus
reparandae salutis primus esset nuncius. Ter-
tio, hoc quoque virgini castissimae conuenie-
bat, ut ad eam castissimus mitteretur lega-
tus.
TEERTIA: quod hic legatus a Deo missus
sit. Imperatorum et regum legati auide expe-
tuntur, ve seratur quid tanti principes uelint.
Ecce hic summus, qui mittit, imperator, et
magnus, qui mittitur, legatus. Quare merito
in admirationom excitari debemus.
QVARTRA.: locus, ad quem mittitur, sig-
natur. Mittitur enim mn ciuitatem Galilaeae, cui
nomen Nazareth. Hoc ideo factum est, quia
ita praedictum fuit. Deinde, Deus ostendit se
uae humilia sunt in terra respicere. Quare non
est, quod quisquam se abiectum putet, propte-
rea quod vel pauper vel abiectus sit in terra.
QVINTA: ad quam personam mitritur,
nempead virginem desponsatam viro. Debuit
p.878
quidem Christus a virgine concipi, et a virgis
ne nasci iuxta uaticinia Prophetarum. Quatuor
etenim hominum in mundum propagationes
fuerunt. 1 fuit solius Adam, qui ex limo terrae
formatus est. 2, fuit solius Euae, quae e costa
Adam aedificata est.3 fuit solius Christi, qui ex
purissima virgine est natus. 4. communis est
omnium aliorum hominum, quia ex seminibus
maris et foeminae nascuntur.
Conceptus est igitur et natus ex virgine
Christus. Primum quia si ex viri et mulicris se-
mine fuisset natus, in peccatis fuisset concep-
tus et natus. Sed decuit cum, qui uenit, ut tol-
leret peccatum, absque peccato esse. Deinde,
vaticinijs debuit satisfieri. Gen. 3. dictum erat
semen mulieris conteret caput serpentis. Gen:
cap. 49, non auferetur sceptrum de Iuda do-
nec ueniat Silo, id est, eius scilicet mulieris fi-
lius. Isa. 7. Ecce, ait, virgo pregnans pariet fi-
lium. Praeterea, conueniebat ita fieri propter
significationem spiritualis regenerationis, quae
non ex voluntate carnis, neque ex uoluntate
viti, sed ex Deo est. Vnde Augustinus: opor-
tehat caput nostrum insigni miraculo secun-
dum corpus nasci de uirgine, ut significaret
sua membra secundum spiritum nascitura.
Quiod autem haec virgo fuerit uiro despon-
sata, habuit etiam suas causas. Nam et hacra-
p.879
tione matrimoni; dignitas commendatur, et
consultum est pudicitiae et famae uirginis, imo
etiam datus est custos uirgini, quieius curam
haberet.
SEXTA: quod Ioseph fuerit de domo
Dauid: idque ita conuenichat, primum propter
oracula, Fuit enim praedictum, ut Christus
adueniens nasceretur de prosapia Dauidica; id
quod ipsis seribis et Pharisaeis non ignotum
erat.
DE SECVNDO.
Secundum membrum huius Buangelicae
historiae est sulutatio Angelica, quae est: Aue
gratia plena. Dominus tecum benedicta tu
in mulieribus. Hic cogitemus de Eua prima
parente et sanctissima uirgine matre Iesu, et ob-
seruemus, quam diuersas uoces audiuerint.
Eua audiuit: multiplicabo aerumnas tuas. Aerum-
nae autem maledictionis signa sunt ante fidem.
Maria andiuit: xae rge, id est, gaude. Et causam
addit: plena es gratia, id est; Deus te in gra-
tiam recepit et delegit te unam ex toto hu-
mano genere, cui sin gulare praestabit benefi-
cium. Dominus est tecum, hoc est, tu ha-
bes Deum protectorem et saluatorem. Bene:
dicta tuinter mulieres, hoc est, quemadmo-
dum Eua erat maledicta inter mulieres; imo
p.880
omnes mulieres erant maledictae propter illi;
ita tu benedicta es ex dono et fauore Dei. Tibi
enim tanta contigit foelicitas, ut seminis pro-
missi mater sis futura. Haec est sententia lalu-
tationis, unde facile est colligere, quam stulti
sunt qui hinc volunt facere precationem, qua in-
uocant beatam uirginem contra manifestum
verbum Dei: quibus hoc dictum volo hoc tem
pore; maledictus omnis, qui inuocat creatu-
ram, et qui detorquet scripturae verba ad stabi-
liendam horrendam idololatriam, in contemp-
tum filij Dei, in ignominiam sanctiss imae vir-
ginis, et in sui certiss imam pernitiem. Quan-
do docetur in Ecclesia de vera inuocatione,
etiam ostenditur, quod inuocatio sanctorum
sit cultus Diabolicus in Ecclesiam a Diabolo
inuectus.
DE TERTIO.
Audita hac insolita salutatione turbatur
et apud se cogitat, qualisnam sit ista saluta-
tio. Cui Angelus: Ne timeas Maria, inueni-
sti enim gratiam apud Deum. Vide hic quid
faciat verbum Dei. Primum terret, deinde con
solatur. Ne timeas inquit, quasi dicat: non ve-
nio, vt tibi aliquid trisle annunciem, non venio
praedicaturus iram Dei aduersus te. Nam in-
uenisti gratiam apud Deum, Hic habemus fir-
p.881
mam doctrinam, quod sola gratia Dei timorc
expellat. Reliqua omnia adiunctum habent ri-
morem. Amici adiunctum timorem habent, ne
nos deserant cum maxime eis opus habeamus:
sanitas timorem habet ne perdatur: diuitiae
non possidentur sine metu. Nam amitti pos-
sunt, et amissae dolorem relinquunt: potentia
timet, ut quae a superior uncatur: sola gratia
Dei timorem expellit. Qui in hac est, ipse po-
rest et in vita et in morte libere insultare Dia-
bolo, et omnibus eius artibus. Haec gratia quia
possidetur fide, augetur pijs exercitijs, nobis
omnibus operaeprecium est cauere, ne cam no-
stra culpa amittamus. Ea enim amissa, nihilest
reliquum praeter turbationem conscientiae et
maledictionem. I I l
DE QVARTO.
Ecce concipies in utero et paries filium
et uocabis nomen eius Iesum. Haec proposi-
tio legationis est, cuius sensus est: ego ex man-
daro Dei tibi denuncio quod sis iam mater fu-
tura et filium parias, quem vocabis Iesum. Hic
haud dubie castissima virgo cogitat de promisi
so semine: audit sibi nomine Dei denunciari
quod sit paritura filium, quem Iesum appella-
re iubetur. Hoc nomen IESVS, quod salua-
torem significat, intellexit opponi maledictioni
p.882
et morti in quam primi parentes ob sua trans-
gressionem inciderant. Hoc nomen solet fu-
sius explicari die circum cisionis; quare nunc
ad reliqua pergo.
Hic erit (inquit) magnus. Vere magnus,
vt pote filius altissimi: vere magnus, qui potem.
tem Sathanam vinceret: vere magnus, qui ma
xima daret: vere magnus, cuius regnum aeter-
num. Dabit illi (iaquit) Dominus Deus sedem
Dauid patris sui, et regnabit in domo Iacob
in aeternum, et regni eius non erit finis. Hanc
descriptionem si obseruemus, quatuor de Chri
sto hic dici inueniemus. Primum enim eius
veram humanitatem indicat, cum dicit illum
nasciturum ex virgine. Deinde, eius diuinita-
tem non tacet. Dicit enim: filius altissimi uo-
cabitur. Filius altissimi est eiusdem naturae cum
altissimo. Tertio, cum addit, hic erit magnus,
significat vnionem personalem. Etsi enim est
Deus et homo: vna tamen persona est, non
duae. Quarto loco notatur eius offictum quod
sit IESVS et REX qui regnubit in aeternum.
Quomodo de Christo dici potuit, quod esset
habiturus sedem Patris sui, cum ipse dicit reg-ae
num meum non est ex hoc mundo, que uemad-
dum etiam cuentus declorauit: et Dauidis reg-
num fuit politica administratio in Iudaea? Vm-
p.883
bram regni tenuit Dauid: hic eius filius veri-
tatem regui occupat. Regnum Dauidis fuit fis
gura et vmbra regni Christi, et ideo vnum reg-
num dicitur vtrum que, quia illud est vmbra,
haec est veritas eiusdem regni. Deinde, mos
scripturae est diuina externis rerum imagini-
bus de pingere, ut nostrae infirmitati scruiat col-
latio.
DE QVINTO.
Dixit autem Maria ad Angelum: quo-
modo fiet istud, quoniam uirum non cogno
sco: quasi diceret. Quomodo possum ablque
viro grauida fieri corporaliter (ut tu dicis)
cum nondum cognorim virum. Sciuit castissi-
ma virgo ordinem diuinitus suncitum esse, ut
homines cenciperentur ex semine virili et mu-
hiebri: neque contrarium exemplum uidit aut
audiuit post creationem primorum parentum.
Quare hoc suae rationis iudiclum et expe-
rientiam in ordine diuinitus sancito secuta,
quaerit: quomodo fict istud, quoniam vi-
rum non cognosco, an aliquo insolito more
hic fiet conceptu: 2 Et respondens Angelus
dicit ei: Spiritus sunctus superueniet in te,
et uirtus altissimi obumbrabit tibi. Ideo-
que et quod nascitur ex te sanctum, uoca-
bitur filius Dei. Hic modum concegtionis
p.884
declarat Angelus, et causam conceptionis
transfert a natura ad Deum naturae opificem.
Quasi diceret: non concipies ex virili semine,
sed ex tuo semine solo nascatur tibi filius, idque
operante non natura, sed gratia. Spiritus enim
sanctus sua diuina virtute faciet, vt ex tuo se-
mine nascatur verus homo. Hinc Augustinus:
per gratiam Dei, seu potentiam Dei et opera-
tionem spiritus sancti, de carne virginis assump
tum est, quod verbo est vnitum: idque ideo, quia
si ex virili semine fuisset, cum omnibus natis
ab Adam immundus extitisset. Quod aurem ex
carne natum est, caro est, men dacium est, vani-
tas est, Ioh.2. Nunc autem per Christum opor,
tuit fieri gratiam et veritatem. Non igitur pos
tuit de viro concipi, sed oportuit id fieri oc-
culta quadam Dei virtute: quo omnis peccati
purus et sanctus, nos quoque purificaret et sanc-
tificaret, futurus patri hostia sancta et incon-
taminata. Deinde de spiritu sancto conceptus
est, utsciamus, quod quicquid filius loquatur
esse ipsissimam patris uoluntatem, Est enim
spiritus sanctus amor Patris et filij substantia-
lis. Praeterea, quia spiritus sanctus est spiritus
sanctificationis et purificationis. Hic enim ex
sanguine, quem purificauerat, Christi corpus
edificauit, ut esset mundum et immune ab
omni peccato, ut supra quoque dictum est. Hae
p.885
causae fuerunt et sunt, quod non decuerit Chri-
stum nasci ex viri semine, sed per efficaciam
spiritus sancti. Id Angelus insinuat cum dicit:
ideoque quod nascitur ex te sanctum filius
Dei uocabitur.
Etsi autem heata virgo his verbis Angeli
fidem habuit: tamen ut sit confirmatior virginis
fides, addit ei signum quo certificatur. Et ecce,
inquit, Eliaeabet cognata tua et ipsa conce-
pit filium in senectute sua, et hic mensis est
sextus illi, quae uocatur sterilis: quasi diceret.
Tu apud te ratiocinaris contra naturae legem
et ordinem diuinitus institutum fieri, vt virgo
concipias et virgo parias: sed ego te aliud osten
dam, quod etiam est contra naturae ordinem.
Elizabet cognata tua est sterilis natura et aeta-
te: natura quidem, quia tor annis vixit cum ma-
rito sine prole, adeo quod in elus ignominiam
sterilis sit vocitata: aetate vero quod iam ex-
cesserit annos pariendi, etiamsi maxime olim
fuisset foecunda. Verum hic sextus mensis esta
quo concepit, ita Deo ordinante et volente.
Quare hoc signo te confirmes, vere futurum
esse, vt tu quoque parias.
Vide hic consuetudinem Dei, qui nunqua
nudo verbo agit cum homine, sed semper sig-
num aliquod externum addit, quo nostrae im-
becillitati magis se accommodet, dum suam
p.886
uoluntatem menti per verbum, et sensibus per
signa externa verbi signacula offert veluti
spectandam. Sic nobis per Euangelium hodie
suam patefecerat uoluntatem, quam externis
signis obsignat baptismo et coena dominica.
Verum in hoc colloquio Angeli cum vir-
gine obscruandum est dictum quo ait: non
erit impossibile apud Deum ullum uerbum.
Hoc uerbum et haec vox Angeli duo continer.
Primum, veritatem et certitudinem promis-
sorum diuinorum obsignat. Deinde monet
nos, ut potentiam Dei opponamus omni car-
nis sensui et iudicio, et statuamus Deum uera-
cem esse, etianisi tota rerum machina aliud no-
bis persuadere moliretur, utque dicamus cum
uirgine: fiat secundum uerbum tuum: verbo
voluntatem reuelas; potentia uoluntatem ad-
imples, ut tibi soli sit gloria. Peccator es, de-
ploras tuam miseriam, sed audi uerbum uo-
luntatis: nolo mortem peccatoris. Item: omnis
ui inuocauerit nomen Domini saluus erit.
Include in hoc uerbo et uoluntat em et poten-
tiam Dei, cui nihil resistere potest. Quando ui-
cinus morti tristaris, confugito ad Christum et
audi uerbum: Beati qui in Domino moriun-
tur. In hoc uerbo coniunge uoluntatem et po-
tentiam Dei et certo statuito mortem tibi fore
uiam ad beatitudinem: idque per Christum
p.887
Iesum Dominum nostrum, cui cum Patre et
spiritu sancto honor, laus, et gloria in
saecula AMEN.
IN FESTO IOHANNIS BAP-
TISTAE, L vCae1.
Lizabethae impletum est tempus pari-
endi, et peperit filium. Et audierunt ui-
cini et cognati eius, quod magnifice Domi-
nus misericordia sua usus esset erga illam, et
gratulabantur ei, Et factum est in die octa-
uo, uenerunt ad circumcidendum puerum,
etuocabant eum nomine patris sui Zacha-
riam.. Et respondens mater eius, dixit: Ne-
quaquam, seduocabitur Ioannes. Et dixerunt
adillam: Nemo estin cognatione tua, qui uo
catur isto nomine. Innuebant autem patri eius
ui uellet uocari eum. Isque postulatis tabellis
eteipit, dicens: Ioannes est nomen eius. Et
admirati sunt uniuersi. Apertum est autem
os eius ilico, et lingua eius, et loquebatur,
laudans Deum. Et peruasit timor omnes ni-
cinos eorum, et per omnem montanam re-
gionem Iudaeis diuulgabuntur omnia uerba
haec, et posuerunt omnes, qui audierant, in
corde suo, dicentes: Quidnam puer hic erit
p.888
Et manus Domini erat cumillo. Et Zacha-
rias Pater eius repletus est spiritu sancto,
prophetauitqu, dicens: Laudandus Domi-
nus Deus Israel, quia uisitauit et fecit redem
ptionem populo suo. Et erexit cornu salutis
nobis, in domo Dauid pueri sui. Sicut locu-
tus est per os sanctorum, qui a saeculo fue-
runt, Prophetarum suorum. Fore, ut serua-
remur ab inimicis nostris, et de manu om-
nium qui oderunt nos. Vt uteretur miseni-
cordia erga patres nostros, ac memor esset
testamenti sui sancti Praestaretque iusiuran-
dum, quod iurauit ad Abraham Patrem no-
strum, ac daret nobis. Vt sine timore de ma-
nu inimicorum nostrorum liberati, seruire-
mus ipsi, cum sanctitate et iustitia coram ip-
so cunctis diebus uitae nostrae. Et tu pier
Propheta altissimi uocaberis, preibis enim
ante faciem Domini, ad parandum uias eius.
Ad dandam scientiam salutis populo ipsius,
per remissionem peccatorum eius. Per uiscera
misericordiae Dei nostri, quibus uisitauit nos
oriens ex alto. Vt illucesceret his qui in te-
nebris et umbra mortis sedebant, ad dirigen
dos pedes nostros in uiam pacis. Puer autem
crescebat, et corroborabatur spiritu, et erat
in descrtis, donec ueniret dies, quo osten-
dendus erat apud Israelitas.
p.889
ENARRATIO TEXTVS.
Tsi autem prophana idololatria est inuo-
care sanctos, id quoda Papistis in sancto-
rum festis tactitatum est; tamen aliquot sancto-
rum festa retinere est perutile, idque multis de
causis. Prima, vtile admodum est, ut cognosca-
tur historia Ecclesiae nam inde doctrinam, con
firmationem et consolationem petere possu-
mus. Secunda, dulce est cogitare beneficia Dei
erga Ecclesiam, vnde singularis fructus pijs
accedit pectoribus. Tertia, vt gratiae Deo
agantur pro beneficijs Dei erga Ecclesiae mem
bra. Quarta, vt perpensis varijs sanctorum ca-
sibus obfirmemus animos nostros aduersus
praesentes et futuros casus, quos experiri ne-
cesse est. Quinta, ut sancti sint nobis in poeni-
tentia, vita, cultu, confessione, constanria, pa-
tientia, et alijs uirtutibus, quasi exemplaria, ad
quae nostram vitam formemus. Sexta, vt pijs
suspirijs sanctorum expetamus consortium.
Hae et aliae graues sunt cansae cur sanctorum
festa quaedam in Ecclesia retinemus. Vtinam
non abuterentur multi sanctorum festis etalijs
ad suas uoluptates et insanias: quemadmodum
hoc festo praecipue multi abusi sunt in Papatu,
dum nocturnis saltationibus, amatorijs coro-
p.890
lis, perpotationibus, ne dicam alia turpiora,
hoc festum celebrarunt, quo non Deo, c: us
Angelis, et sanctis placuerunt, sed Sathanae
seruierunt in contumeliam Dei, Angelorum
et sanctorum. Haec sunt breuiter dicta de festis
sanctorum et eorum recto usu; de hoc festo
unum tantum locum tractabo, nempe histo-
riam Iohannis, unde aliquot admonitiones
extruam.
DE HISTORIA IOHANNIS
BAPIISTAE.
In Historia Iohannis Baptistae hae perpen
dantur circumstantiae; parentes, conceptio,
natiuitas, educatio, uocatio, officium, de lo-
hanne testimonium Christi, mors, et ea quae
circa mortem et post mortem con tigerunt.
Parentes Baptistae fucrunt Zacharias sa-
cerdos, uir sanctus, et inculpatae uitae, et Eli-
zabet mater fuit, ut aetate prouccta: ita pietas
te eximia. De utrisque ita testatur Euan-
gelista Lucas cap, 2. Erant iusti ambo coram
Deo, incedentes in omnibus mandatis et iu-
stificationibus Domini irreprehensibiles, et
non erat illis filius, eo quod esset Elizabeth
sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
Haec descriptio continet qua fuerint pietate
p.891
parentes Iohannis, qua uixerint innocentia, et
quod iam senium adepti solatio sencctutis de-
stituti fuerint, eo quod Elizabet sterilis fuerit
non solum natura, dum adhuc iuuencula erat:
verumetiam aetate cum iam anus esset facta.
Verum contra naturae cursum, et sterilitatis
incommodum tandem consequuntur, quod
magno desiderio a Deo petiuerant. Haec pro-
inde circumstantia de parentibus Iohannis
multa docet. 1. quod preces piorum tandem ex-
audian tur. 2. quod ab officio non sit disceden-
dum propterea quod diutius differri postulata
uidentur. Est enim pulsandum donec nobis
gratiae ostium aperiatur. 3. quod afflicti in fide
manentes et innocentiam tuentes tandem con-
solationem consequantur. 4. quod qui matri-
monio sunt copulati, debeant in timore Dei
uiuere et irreprehensibiles esse.5. quod ministri
nuerbi et ipsorum uxores debeant alijs praelu-
cere in omni genere uirtutum. Vt enim Za-
charias maritus officij dignitatem ornauit
sanctitate uitae: ita Elizabet uxor sanctam ui-
tam et inculpatam degit. Sciuerunt enim se in
cum dignitatis locum eucctos esse, unde ipso-
rum uita alijs magis conspiceretur. Vtinam
non essent multi, qui ZLachariam praedicant et
non Zachariam uiuunt; uerum hi suum inue-
nient iudicium.
p.892
SECVNDA circumstantia est conceptio-
nis, in qua plura sunt consideranda. Nam pri-
mum conceptio Zachariae patri fungenti suo
officio in templo praedicitur ab Angelo; quod
cum non credit senex effaetus, mutus efficitur in
poenam suae incredulitatis. Hic primum se of-
fert officium sanctorum Angelorum, qui sunt
nuncij Dei, et ministri Ecclesiae Dei, ut eam
defendant, ei seiuiant juxta Dei voluntatem.
Sed de Angelis dicenda sunt plura die Michae,
lis. Deinde, hic obseruetur quod Deus soleat
exaudire co5, qui officio suo rite fungentes ex
fide inuocant. Qui enim officio commisso non
recte, quantum potest, fungitur, fide vacuus
est, et orare nequit. Quare nos Zachariae ex-
emplum sequentes et rite fungamur nostro
munere, et ardenter Deum inuocemus ut no-
stris necessitatibus succurrat. Est enim suarum
promissionum memor. Praeterea hic doce-
mur, quod Dei actio, et consilium non im-
pediatur impedimentis naturae. Etsi enim
Zacharias erat effoetus: Elizabet sterilis et na-
tura et aetate: Dei tamen consilium procedit et
Elizabet concipit iuxta decretum Dei. Hinc
regulam generalem extruamus, videlicet quod
nihil decretum et consilium Dei impedire pos-
sit. Decreuit mortuos excitare, sed natura hoc
videtur fieri non posse. Cui hic magis creden-
p.893
dum, naturae ne an uoci Deiem Deo reddatur ve-
rit atis laus, et certo statuamus, quod qui om-
nipotens est veritas et verissima omnipoten-
tia, velit et possit praestare quicquid decreuit.
Concipit ergo sterilis, et efscoetus senex fit Pa-
ter aduersante natura, sed mandante naturae
authore, quem puer in vtero matris agnouit,
uando adueniente Maria post conceptionem
ad uocem Angeli, in vtero exultauit in testi-
monium, quod Deus recipiat infantes, et velit
abeis coli, uxta Psallnum: Ex ore infantum
et lactentium perfecisti laudem. Verum de hac
re plura dicenda sunt die visitationis beatae
virginis.
Texx1A circumstantia est natiuitatis, de
ua in hunc modum Lucas: uocabis, inquit
Angelus ad Zachariam, nomen eius Io-
hannem, et erit gaudium tibi et exultatio et
multi in natiuitate eius gaudebunt: et cum
natus esset lonannes, uicini quod acciderat
Elizabet audicntes, praedicarunt misericor-
diam Dei et congratulati sunt Elizabetae. Haec
circumstantia adlmonet nos gratitudinis erga
Deum pro acceptis beneficijs: admonet nos
congratulationis, vt congratulemur illis quibus
Deus benefacit: admoner nos officij piorum pa-
rentum, ut nostros infantes Deo commende-
mus; admonet nos gaudij, quod ex benedictio-
p.894
ne Domini percipimus, ut illud ad Dei gloriam
referamus.
QVARTA circumstantia est educationis
Iohannis, de qua Euangelista: puer crescebat et
confortabatur spiritu, et erat in deserto, usque
in diem ostensionis suae ad Israel. Bt cum in de
serto esset, ut harrat Matthaeus, habe bat uesti-
mentum de pilis camelorum et zaeonam pellis
ceam circa lumbos suos. Esca autem eius erant
locustae et mel fyluestre. Haec est educationis
sa is asperae descriptio. Quia enim arduum erat
futurum ipsius officium non in gelicijs erat
educandus, sed potius erat assuefaciendus la-
boribus ab initio. Nam, ut ille inquit, teneris
assuescere multum est. I
Sed quid nos hinc discemus? Monasticen
nesnequaquam. Quidnam igituratria hinc di-
scere debemus: sobrietatem, obedientiam erga
Deum, et assucfactionem. Sobrietas enim et con-
tinentia hoc Iohannis exemplo non solum
futuris ministris uerbi, uerumetiam omnibus
Christianis commendatur. Deinde, obedientia
erga Deum in nostra uocatione commendatur
nobis. Non enim putandum est, quod Iohan-
nes hoc opus et uiuendi genus eligeret, tan-
quam sanctius esset in deserto uiuere, quamm
theatro hominum: sed uocationi obtemperan
dum putauit, Assuefactio praeterea commenda-
p.895
tur nobis hoc exemplo, ut durioribus assueti
non frangamur laborum mole, si quando du-
riora ferenda sunt. Delicate educati effoemina-
ti redduntur, ut ad nihil praeclare agendum sint
idonei, quemadmodum experientia in multis
docet. Zona pellicea circa lumbos eius symbo-
lum erat certaminis, quod illi futurum erat in
officio suo cum scribis, Pharisis, Herode, et
alijs regni Christi hostibus. IS
QVINIAcircumstantia est uocationis Io-
hannis. De hac circumstantia ita scribit Lu-
cas: factum est uerbum Domini super Iohan-
nem Zachariae filium. Hoc uerbum fuit uoca-
tionis, qua diuinitus uocatus est ad ministe-
rium. Hic nobis commendatur modestia, ut
exemplo Iohannis expectemus uocantis uo-
cem, siue Dei sine medijs, quod olim saepius
fiebat: qua ratione sunt uocati Prophetae, Apo
stoli, et alij interdum: siue Dei per media, hoc
est, per homines, penes quos ius est uocandi ad
aliquod ministerium in republica siue Eccle-
sia. Contra hoc modestiae exemplum peccant
curiosi, qui sine uocatione irrumpunt in officia,
er fenestras potius et tectum, quam per ostium.
Motusmodi sunt qui vel per amicos, uel per mu
nerum largitionem aucupantur officia Eccle-
siastica, idque non ut Deo scruiant, et Ecclesiam
p.896
aedificent, sed ut suo uentri consulant, quae res
non hene cedere soler.
SEXTA circumstantia est officij, de qua
Lucas hoc modo:: Et venit in omnem regionem
Iordani finitimam praedicans baptismum peoe-
nitentiae in remissionem peccatorum, sicuti
scriptum est in libro Isaiae: Vox clamantis in
deserto, parate uiam Domini et rectas facite
semitas eius etc. Habemus officium Iohannis
videlicet ut baptizet et praedicet poenitentiam,
ut paret uiam Domino, ut Christum Dominum
monstret.
Quia autem primus Dei minister fuit qui
baptizauit ex mandato Dei, baptista dictus est:
quia praedicauit poenitentiam, Propheta est dic-
tus: quiaChristum monstrat, Elias est uocatus, vt
spiritu Eliae ueniens Domino uiam pararet. In
huius officio multae uirtutes lucent: ut con-
stantia, fortitudo, confessio, crux, defensio ue,
sitatis, ardor et studium propagandi Regni
Christi. Herodem non timuit, Pharisaeos non
est reueritus, sed officium constantissime tue-
batur usque ad mortem.
SaeP rIMA circumstantia est testimonij
Christi de Iohanne. De hac circumstantia scribi
tur Matthaei n. vbi Iohannes coniectus in uin
cula mittit duos discipulos ad Iesum, ut quae-
rerent, num is sit qui venturus sit, an alius sit
p.897
expectandus. Verum post responsum Christi,
subijcitur Christi testimonium de Iohanne.
Quid existis, inquit, in desertum videre? num
arundineme verum quia hoc Christi preconium
de Iohanne declaratum est tertia Dominieca
aduentus, nolo de eo plura dicere.
OCTAVA circumstantia est de morte Io-
hannis, et de ijs quae circa mortem et post mor-
tem contigerunt. In morte: occasio, causa, mor-
tis genus et exemplum Iohannis.
Occasio fuit haec; Herodes accepit fratris
sui vxorem, qua usus est vt sua. Hoc quia To-
hannes vidit esse contra legem Dei, et naturae
honestatem, dicit Herodi: non licet tibi habere
vorem fratris tui: quod quum aegretulisset
Herodes, mittit Iohannem in carcerem. He-
rodes ante hoc Iohannis factum amabat Io-
hannem: habuit illum pro Propheta Dei: vsus
est interdum eius consilio: sed postquam a Io-
hanne taxari coepit ipsius incestus, et impura
vita, ex amico fit inimicus Herodes: Iohannes
in carcerem tanquam maleficus conijcitur.
Huius Herodis exemplum multi hodie imi-
tantur. Complectuntur veros Dei seruos, du-
nec non offendant, donec vicia non carpant:
sed mox vbi morbum indicauerint, ut phrene-
tici in medicos manus inijciunt.
Causa mortis fuit iuramentum Herodis.
p.898
Nam cum Herodes in conuinio vidisset filiam
Herodiadis saltantem, adeo placuit Herodi
puellae saltatio, quod iurarit se daturum quic-
quid peteret, etiam ad dimidium regni. Puella
hoc audito currit ad matrem: interrogat quid
petat. Mater, quae Iohannem odio proseque-
batur propter reprehensum eius libidinem, iu-
bet ut petat caput Iohannis Baptistae, quod et
impetrat. Nam mox misso carnifice obtrun-
catur Iohannes, et caput illius puellae tradi-
tur. Habemus causam mortis Iohannis et mor
tis genus. Ecce hic ad puellulae petitionem iu-
gulatur maximus ille heros, quo non fuit inter
natos mulierum maior, iuxta Christi testimo,
nium. Haec sane sors est Ecclesiae. Hic vide-
mus Christi regnum sanguine parari et san-
guine seruari.
Exemplum hoc- Iohannis omnibus since-
ris Christi ministris imitandum est, vt videli-
cet eligant potius mortem, quam ur ad pecca-
ta hominum conniucant: certi quod is qui lo-
hannis sanguinem tanquam oblationem gratis-
simam suscepit, etiam sui curam in medij
slammis sit habiturus: cui sit honor,
laus, confessio et gloria in
saecula swculorum,
AMEN.
p.899
IN FESTO VISITATIONIS
MARA, EVANGELIVM
Lvcaei.
Xurgens autem Maria, in diebus his;
abijt in montana cum festinatione, in ci-
statem suda, et intrauit in domum Zacha-
riae, ac salutauit Elizabeth. Et factum est, ut
audiuit salutationem Mariae Elizabeth, salijt
infans in utero eius. Et repleta est spiritu
sancto Elizabeth, exclamauitque uoce magna,
etqixit: Benedicta tu inter mulieres, et bes
nedictus fructus uentris tui. Et unde hoc mi-
hi, ut ueniat mater Domini mei adme? Ecce
enim utfacta est uox salutationis tuae in auri
bus meis, exultauit prae gaudio insans in ute
ro meo. Et beata quae credidisti, quoniam per-
ficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. Et
ait Maria: Magnificat anima mea Dominum.
Et exultauit spititus meus in Deo seruatore
meo. Quia respexit ad humilitatem ancillae
suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent om-
nes generationes. Quria fecit mihi magnifica
qui potens est, et sanctum nomen eius Et mi-
sericordia eius in progeniem et progeniem,
umentibus eum. Praestint robur per bra-
chium suum, dispersit superbos cogitatione
p.900
cordis ipsorum. Detraxit potentes de sedi-
bus, et erexit humiles. Esurientes impleuit
bonis, et diuites dimisit inanes. Suscepit Is-
rael puerum suum, ut memor esset misericor
diae. Sicut loquutus est ad patres nostros, ni-
mirum Abraham et semini eius in aeuum.
Mansit autem Maria cum illa circiter men-
ses tres, et reuersa est in domum suam.
ENARRATIO TEXTVS.
Vr festa de sanctis instituta sint in Eccle-
sia cum alias, tum ipso die Iohannis Bap-
tiltae dictum est. Summa autem eo redit, ut ha-
beamus exempla poenitentiae et misericordiae
Dei, seu vt explicatius dicam. Primum, ut cum
illis lapsi non desperemus de venia, sed aspire-
mus ad gratiam, seriam poenitentiam pecca-
torum exemplo sanctorum agentes. Deinde,
vt fidem illorum imitemur: quemadmodum
Paulus monet, Abrahami fidem nobis com-
mendans: Roma. 4. Tum, ut mores sanctorum
exprimere conemur honeste, pie, et iuste ui-
uentes, et abnegantes omnem impietarem et mun-
danas concupilcentias, ut Paulus ad Titum
docet.
In hunc usum et hoc festum institutum esse
cogitemus, non vt sanctam virginem inuoce-
p.901
mus, quod impia est idololatria, sed vt habea-
mus, quo et animum nostrum, et vitam infor-
memus ad pietatem et virtutem exemplo huius
castissimae virginis.
Summa autem huius Historiae est, quod
Maria virgo, postquam et se cognouit ex spi-
ritu sancto concepisse, et sciuit Elizabetham
cognatam iam in sua senectute pregnantem
esse, proficiscatur ad suam cognatam Eliza-
beth, eam salutat, atque ita colloquuntur de
eo quod acciderat et se mutuo confirmant.
Quo facto Maria, ut suae gratitudinis erga
Deum signum ederet, Psalmum componit et
canit in laudem Dei.
Loci duo:
I. Historia visitationis. H
II. Canticum virginis.
DE PRIMO.
In Historia uirginis quat uor praecipue
sunt spectandae circumstantiae quae sunt:
2. Mutuum officium virginis et Elizabethae.
2. Salutatio virginis. I
3. Elizabethae testimonium de fide virginis.
4 Miraculum infantis in utero matris ge-
stientis.
p.902
PRIMA CIRCVMSTANTIA.
Exurgens Maria in diebus illis abiit in
montana cum festinatione in ciuitatem Iuda
etintrauit in domum Zachariae, Beata virgo
fructum suae fidei pulcherrimum edit, nempee
charitatis erga proximum. Illa enim cum iu-
uencula esset, anum Elizabetham non coniem/
nit, sed cum festinatione accedit, ut eam iuuet
et consoletur, sic cogitans: Ecce cognata mea
est senio confecta: praeterea ctiam, quod natura
denegatum fuit: miraculo est foecunda facta,
eget proinde mea opera: volo itaque ad eam
proficisci, vt mutuis nos consolemur collo-
quijs, et vt ei ministrem.
Hinc iuuenculae matronae discant quo-
modo eas affectas esse erga grandaeuas deceat.
Maria etsi maioribus donis erat ornata quam
ulla foeminatum in mundo fuit: non tamen
inde superbit: non cogitat, ego ne tantis donis
ornata seruirem isti anui? sed potius, quod
quo maior sit, et praestantioribus donis pol-
lens, eo magis ad seruiendum alijs sit obno-
xia. Ioseph tame: si somniauit solem et Lunam
et undecim stellas sc adorare, quo somnio siga
nificabatur quod parentes ipsius et fratres ali-
quando ipsum essent ut Dominum venera-
p.903
turi: non tamen inde superbit, sed seni parenti
seruit et est obediens iuxta regulam Syraci-
dae: Quanto maior es, eo magis te ipsc humilia
in omnibus, et coram Deo inuenies gratiam:
congregationi pauperum affabilem re facito,
et seniori humilia animam tuam. Qui iuxta
hanc regulam et Mariae exemplum uitamin-
stituit, vberrimum reportabit fructum. Pri-
mum enim inueniet gratiam apud Deum: nam
ut Deus superbis resistit: ita humilibus dat
gratiam. Deinde, inue niet gratiam apud ho-
mines. Vt enim omnes oderunt superbos: ita
humiles et affabiles amore prosequuntur. Prae-
terea, meretur ut ipse senex effectus honoretur
a iunioribus. Vt enim iustum iudicium Dei
est, vt qui inuenis senes contempsit, ipse se-
nex contemptibilis fiat: ita iusticia Dei est, ur
ui iuuenis reueritus est senes et eos in hono-
re habuit, senex honoretur et ametur a iu-
uenibus. l
Discant et hinc uirgines nostrae, non cir-
cumcursirare per alienas domos, non ocio in-
dulgere, sed cum festinatione pie et modeste
res suas agere: nisi potius placuerit ipsis
Dinae imitari exemplum, quae ign ominiam
domum secum tulit, quam beatae virginis
quae decus et perpetuum honestatis testimo-
p.904
nium secum reportauit. Olim nullus thesau-
rus pudentia virginibus erat charior: at nunc
et vestibus et gestibus omnem impudicitiam
produnt multae, quarum pleraeque iustas suae
impudicitiae poenas luunt.
SECVNDA CIRCVMSTANTIA.
Secunda circumstantia est salutationis.
Nam ingressa domum virgo mox salutat Eli-
zabetham. Salutatio amica humanitatis, humi
litatis, et bencuolentiae est testimonium. Salu-
tandi forma apud Iudaeos usitata fuit: pax ti-
bi: et pax huic domui, quae salutandi forma de
multis rebus nos almonet. PRIMVM enim
haec salutandi ratio est confessio, qua omnem
pacem, omnem fortunam, adeoque omnia pro-
spera a Deo esse confitemur. SECVNDS, est
petitio. Qui enim sincero corde dicit: pax tibi,
perinde est, ac si diceret: te Pater coelestis oro,
vt huic tuam largiare pacem: hunc tua pro-
tectione munias ad uersus Sathanam Ecclesiae
tuae hostem implacabilem. TEX T10, saluta-
tio est adhortatio, qua hortamur quem saluta-
mus, ut Deum inuocet, ut se suam domum li-
beros etc. tueatur. QV A T 6, salutatio et pa-
cis precatio est significatio quaedam, quod ho-
stes habeamus, qui nobis perpetuo struunt in-
p.905
sidias: unde monemur, ne stertamus, sed uigile
mus ne incautos nos opprimant. QV INIO,
pia salutatio est gratiarumactio. Nam cum pre
camur alijs a Deo pacem, publice agnoscimus
Deum esse aut orem pacis, quem hac confes-
sione praedicamus. Discamus ergo ab hac uir-
gine mutuis salutationibus nos inuicem ex-
cipere.
TERTIACIRCVMSTANTIA.
Tertia circumstantia est tesimonium Eli-
zabethae de fide uirginis. Et repleta est spi-
ritu sancto Elizabeth, et exclamauit uoce
magna ac dixit; Benedicta tu inter mulieres,
etbenedictus fructus uentris tui etc. Beata
es quae credidisti; quoniam perficientur ea,
quae dicta sunt tibi a Domino. Elizabeth im-
pletur spiritu sancto a quo certificatur de con
ceptione uirginis. Nam cum contra naturam
sit uirginem gestare uterum, oportuit autorem
naturie doctorem esse gratiae et doni quod con
tigit praeter naturam. Deinde, vt edocta erat
a spiritu sancto, fidem uirginis praedicat, cum
ait; Beata es quae credidisti: quae breuis sen-
tentia plura docet. Primum enim innuit om-
nes esse miseros qui sunt sine fide. Deinde
docet, quod credentibus contingat beatitudo
p.906
uera, quae est in Christo Iesu beatitudinis fon-
te vberrimo. Tertio, indicat quis sit fructus
fidei, cum ait: Quoniam perficientur ea quae
dicta sunt tibia Domino: quasi dicat. Etiam-
si omnium hominum experientia reclamat,
etiamsi natura negat, etiamsi ratio contra
statuit: tamen perficietur quod tibi a Domi-
no dictum est, videlicer quod uirgo paries fi-
lium iuxta Dei verbum. Hinc discamus et
nos quae sit uera fidei indoles, et exemplo
uirginis uerbo Dei adhibeamus fidem, etiam-
si tota rerum natura contrarium polliceri ui-
deatur.
QVARTA CIRCVMS TANTIA.
Ad salutationem virginis exultat puer in
utero matris: et gesta quodam adesse signifi-
cat in utero uirginis Messiam. Hoc sane mag-
num miraculum fuit, quod puer nondum in
mundum editus, natura reparatorem agno-
uerit. Quo miraculo et fides Elizabeth ac
Mariae confirmatur, et bonitas Dei erga in-
fantes declaratur, qui olim promisit Abraha-
mo, quod uellet ipsius Deus esse et seminis
eius in sempiternum: in cuius promissionis
certitudinem legem sanxit, ut infans octo die-
tum circumcideretur; quae promissio cum ad
p.907
nos pertineat, impie et impudenter faciunt
Anabaptistae, qui nolunt Christianorum infantes
baptizari, hoc est, nolunt eos obsig.
natione gaudere, qui gratiae coelestis iuxta promissionem [promssionem ed.]
sunt haeredes. Anabaptistae ita aiunt:
Qui audit et cre dit baptizandus est: infans
vero non audit nec credere potest: Quare nul-
lo pacto est baptiz indus. Sed falluntur miseri.
Sic potius deberent colligere. Infantes Chri-
stianorum habent promissionem: igitur haec
promissio est ipsis baptismo, obsignanda, si-
cut infantibus Iudaeorum obsignata fuit cira
cumcisione. Pro: missionis uerbum offert gra-
tiam: promissionis Sacramentum obsignat
gratiam et symbolo docet: quemadmodum
dic cnae dominicae dictum est. Propona-
mus igitur nobis Iohannem, qui in utero ma-
tris plenus spiritu sancto haeres est gratiae com-
munis omnibus infantibus qui habent pro-
missionem.
Sed dicunt: hoc erat miraculum. Fateor
fuisse miraculum, et sane magnum mira-
culum, sicuti omnia opera Dei in Ecclesia
funt miracula. Verum hoc addo, quod hoc
ipsum miraculum docet nos, quod pueri
possint esse capaces Spiritus sancti. Si sunt
capaces spiritus suncti: si sunt fily Abrahae:
p.908
si sunt secundum promissionem haeredes: si
Christus eos recipi mandat: cur non baptizan-
die Praesertim cum baptismus istarum rerum
sit quaedam obsignatio.
DE SECVNDO.
Maria audita oratione Elizabethae de be-
neficio sibi facto, uidelicet quod esset mater
Messiae futura sui animi gratitudinem erga
Deum declarat, quem celebrat in hoc Psalmo,
cum propter ingens illud beneficium, quod si-
bi contingit, tum propter misericordiam, po-
tentiam et veritatem, quae exercer erga homines
dum timentes se misericordia in gratiam reci-
pit, contumaces iuste punit, et quod olim pro
misit patribus iam tandem uere compler. Vsus
huius Psalmi est, ut cognita misericordia Dei
credamus: ut cognita potentia timeamus2 ut
cognita ueritate speremus, ac expectemus cum
pacientia, quae Deus nobis ex gratia promisit.
misericordiam opponamus peccato: poten-
tiam tyrannidi Diaboli; veritatem tentationis
bus omnibus, quas caro uel Sathan suggerit.
Atque his de causis Ecclesia netus ordinauit,
vt quotidie in coetu piorum caneretur hoc uir
gineum carmen: nunc singulos uersus breni-
ter explicemus.
I. Magnificat anima mea Dominum.
p.909
2. Et exultat spiritus meus super Deo
saluatore meo.
3. Quia respexit me humilem ancillam:
ecce enim ex hoc beatam me dicent
omnes generationes.
Hoc est: Ego magnifice Deum praedico, et
tota gaudio perfandor, idque super Deo sal-
uatore meo. Is enim meum gaudium, qui mi-
hitantam praestitit salutem. Is respexit et gra-
tuito fauore complexus est me humilem et ui-
lem ancillam, quae iam spreta, uilis, instar ui-
lium seruulorum uixi: atque ita respexit, ut non
posthac uilem et contemptam, ut antea, sed
beatam me praedicent omnes aetates: cui tanta
ratia facta est, vt sim mater futura Messiae,
qui saluator est meus et omnium in se creden-
tium.
Ex Mariaecxemplo hoc discamus. 1.agno-.
scere nostram uilitatem et prosternere nos co-
ram Deo in uera poenitentia. 2. agnoscere bes
neficia Dei erga nos.3.praedicare Deum ob sua
bencficia. 4. alios ad gratitudinem nostro in-s
uitare exemplo.
4. Quia magnifice mecum egit potens
ille, cuius sanctum est nomen.
p.910
Nulla hic iactat merita pudica virgo:
nihil suis tribuit uiribus, sed omnia accepta
fert Deo qui solus potens est, et cuius solius
nomen sanctum existit, vt quod summam me-
reatur reuerentiam. Deus enim quot ies nomi-
natur, debet ob sanctitatem praedicari, quae re-
lucet in omnibus operibus eius, in ingenti mi-
sericordia, in iusto iudicio, in potentia et ue-
ritate, quemadmodum particulatim uirgo in
suo exponit Psalmo.
5. Et cuius misericordia in omnes aetates
parata est timentibus ipsum.
Hic uersus tria docet. Primum, quod Deus
sit misericors. Secundum, quam late se exten,
dat Dei misericordia. Tertium, quibus illa in,
finita contingat misericordia. De Dei mise-
ricordia multa sunt illustria dicta et exempla.
Exro (unquit) Deus tuus et seminis tus usque
in seculum. Item: ego sum Deus faciens mise-
ricordiam. Et apud Isaiam: Ego adsum, quia
misericors sum Dominus Deus tuus. Et Sy-
racides: pius et misericors est Deus et remit-
tet in die tribulationis peccata. Hinc Paulus
Deum uocat Patrem misericordiarum, ins
quiens: Benedictus Deus et Pater Domini
nostri Iesu Christi, Pat er miscricordiarum, qui
p.911
consolatur nos in omni tribulatione nostra.
Exempla huius declaratae misericordiae sunt
plurima, quorum summum est, quod filium
suum unigenitum dederit, ut saluetur mun-
dus per ipsum Huc illud: sic Deus dilexit mun
dum, vt filium suum unigenitum daret, ut om-
nis qui credit in illum non pereat, sed habeat
vitam aeternam. Imagines huius misericor-
diae sunt filius prodigus, Samaritanus, ouis
perdita.
Quaam late se extendit haec Dei miseri-
cordia? Respondet virgo: in progenies pro-
genierum, hoc est, in omnes aetates, in omnes
nationes, iuxta illud: misericordia Dei plena
est terra. Huc illud Psalmi: misericordia Do-
mini a saeculo usqi ad saeculum. lusticia Dei
Adam miseriae subiectus est cum tota sua po-
steritate: misericordia Dei Adam gratiae par-
ticeps factus cum sua posteritate, modo illi sua
culpa non accerserint sibi iudicium. Huc illud
lsaiae: dedi te in lucem gentium ut falus sis
mea vsque ad extremum terrae. Et Simeon:
Lumen quod parasti omnibus populis.
Quibus contingit ista misericordia? Re-
spondet Maria: timentibus eum. Hoc ipsum
Dauid hisce attestatur uerbis: misericordia
Domini a saeculo usque in saeculum super ti-
p.912
mentes cum. Et rursus: prope timentes eum
salutare ipsius. Vbi ergo timor Dei uerus, illic
et misericordia Dei locum habet. I
Sed quis est iste timor Dei? Est uera pietas
et religio, qua sunt praediti qui in Christum
firma recumbunt fiducia. Est autem hic dili-
genter obseruandum inter causam misericor-
diae, et qualitatem eorum quibus contingit.
Causa nulla est praeter cudoxiup paternam in
dilecto, sicuti ipse ait: hic est filius meus per quem
placatus sum. Qualitas corum, quibus miseri-
cordia contingit, non est meritum, sed nota fi-
liorum Dei, qui fide sunt effecti filij, iuxta illud:
dedit potestatem, ut fierent filij Dei quotquor
credunt in nomen eius. Fide sola nascimur
filij Dei, sed filij Dei effecti debemus, ut filios
Dei decet, in omni pietate et innocentia etalijs
uirtutibus uiuere', quas beata uirgo hic timo.
ns uocabulo complectitur.
6. Fecit potentiam in brachio suo, disper-
sit superbos mente cordis sui.
7. Deposuit potentes de sede et exaltauit
humiles. l
8. Esurientes impleuit bonis et diuites
dimisit inanes.
Praedicat iudicium Dei in superbos, et mis-
p.913
sericordiam in humiles. Exempla infinita prae-
bet sacra historia et quotidiana experientia.
8. Suscepit Israel puerum suum memor
misericordiae suae.
9. Sicuti locutus est patribus nostris Ab-
rahamo et semini eius in aeternum.
Hoc est: promissionem misericordiae com-
pleuit Deus misso filio. Est igitur verax et ob
veritatem celebrandus: cui sit laus, confesuio,
et gloria misericordiae, potentiae, iusticiae,
veritatis in soecula saeculo-
rum, AMEN.
INFESTO MICHAELIS,
MATTE..
N illo tempore accesserunt discipuli ad
Iesum, dicentes: Quis maximus est in reg-
no coelorum? Et accersitum ad se puerum,
Iesus statuit in medio illorum, et dixit: Amen
dico uobis: Nisi conuersi fueritis, et efficia-
mini sicut pueri, non ingrediemini in regnum
coelorum. Quisquis igitur demiserit semet-
ipsum, sicur est puer iste, hic est ille maximus
in regno coelorum. Et qui receperis puellum
talem in nomine meo, me recipit. Qui autem
p.914
offenderit unum de pusillis istis, qui in me
credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asis
naria in collum eius, ac demergatur in pro-
fundum maris. Vae mundo ab offendiculis.
Necesse est enim ut ueniant offendicula, ue-
rugtamen ua homini, per quem offendiculum
uenit. Quod si manus tua, uel pes tuus obsta
culo est tibi, abscinde eum, et projjce abs te.
Bonum est tibi aduitam ingredi claudum aut
mutilum, potius quam duas manus, uel duos
pedes habentem, mitti in ignem aeternum. Et si
oculus tuus offendit te, erue eum, et proijce
abs te. Bonum est tibi, ut luscus intres in ui-
tam, potius quam ut duos oculos habens,
mittaris in gehennam ignis. Videte ne con-
demnetis unum ex pusillis. Dico enim uo-
bis, quod Angeli eorum in coelis semper ui-
dent faciem patris mei, qui in coelis est. Venit
enim filius hominis seruare quod perierat.
ENARRATIO TEXTVS.
Oc Festum in Ecclesia ideo ordinatum et
receptum est, vt discamus beneficia Dei
erga nos, qui dederit nobis Angelos custodes.
Quare de Angelis potissimum hoc die docens
da est Ecclesia. Verum quia Euangelica lec-
tio, quae hodie tractari solet, continet singulares
p.915
doctrinas: uolo primum rextum Euangelij ex-
plicare. Deinde nonnulla de Angelis dicere.
Occasionem huic Euangelicae lectioni prae-
buit arrogantia discipulorum Christi, qui post-
quam Christus sui abitus mentionem fecisset,
contendunt de primatu, quos Christus ab er-
rore reuo cat, et statuit puerum in medio eorum
dicens: nisi fueritis sicut pueri, non intrabitis
in regnum coelorum. Dehortatur praeterea a
scandalo et commendat nobis pueros, ut eos
in Ecclesiam recipiamus, scientes talium esse reg
num coelorum.
Loci quatuor:
I. Disputatio Apostulorum de prima-
tu et corum reprehensio.
II. Admonitio de cauendo scandalo.
III. Mandatum Christi de recipiendis
pueris.
IIII. Angelorum natura et officium:
DE PRIMO.
Discipuliaccedunt Iesum dicentes: quisnam
maximus est in regno coelorum? Hic primum
obseruada occurrie caecitas disci pulorum Christi,
non intelligentium adhuc qualenam sit Christi
regnum. Somniabant fore ciullem administratio-
nem, in qua Christus, ut summus monarcha: di-
scipuli vero ipsius sub eo, tanqui duces, domina-
rentur toti terrarum orbi: ideo quaerunt quisnam
p.916
illorum sit futurus summus, et a Christo pro-
simus. Adeo stupenda caecitas corum mentes
fascinauerat.
Deinde licet hic videre virus Diaboli,
quod fuit etiam efficax in illis Dei organis,
nempe discipulis Christi, qui erant destinati
Apostoli et legati regis Christi in spirituali
eius regno. Quid facit? deterrimo vicio super-
biae cos commaculat, adeo vt iam de primatu
disputent, hoc est, quisnam eorum sit aliorum
futurus Dominus.
Ruid Christus facit ad hanc discipulorum
suorum stultam arrogantiam? Potuit sane iuste
cos reijcere vt superbos et minimee idoneos,
qui suo spirituali regno administrando prae-
ficerentur: hoc tamen non facit, sed eos pater-
ne admonet, et ut corrigit errorem: ita super-
biae vicium seuere taxat. Itacnim ait: et cum
aduocasset puerulum Iesus, statuit eum in
medio eorum et dixit: Amen dico uobis, nisi
conuersi sueritis et flatis ut pueruli, nequa-
quam ingrediemini in regnum coelorum.
Hic exemplo et Doctrina docet. quales uelit
habere administratores sui regni. Vult aequa-
litarem, quantum quidem ad animorum affec-
tionem attinet:. non uult, ut unus alterum tan-
quam ex alto despiciat; sed ut amanter sint
erga se inuicem affecti, mutuis se prosequentes
p.917
officijs: non vult vt more gentium alij alijs
superbe dominentur in spitituali suo regno.
Nam de regnis politicis alia ratio et. Dein-
de, hic facit discrimen inter suum regnum et im-
peria mundana. Qui summus est in regnis mun
di is ab omnibus uult coli et ministrari: Con-
tra, qui vult hic summus esse, debet esse omnium
minister, non verbis, ut Papa, sed reuera vt
Paulus, Petrus, Apostoli et alij sinceri Euan-
gelij precones. Ita maximus in Ecclesia Chri-
sni est, qui maxime seruit, minimus vero qui
maxime dominatur. Vt autem Chritus suos
dilcipulos ab ista arro gantia reuocet, addit se-
uerissimam comminationem dicens: nisiflatis
ut pueruli non ingrediemini regnum coelo-
rum. Sed quid est quod velit Dominus suos
discipulos esse similes puerulis? an non Pau-
lus secus docere videtur, cum Corrinthijs in
hunc modum scribat: ne simus pueri sensibus?
Christus vult nos esse pueris similes: Paulus
vult nos esse pueris dissimiles. Virumque ve-
rum est. Debemus esse pueris similes, et rursus
debemus esse pueris dissimiles.
Pueris similes esse debemus, primum vera
humilitate et abnegarione nostri ipsorum, si-
cuti Dominus ait: Quisque demiserit se ipsum
sicut est puerulus iste. Est igitur omnis super-
bia deponenda illi, qui vult Christi discipulus
p.918
esse. Huc illud Christi: Qui vult me sequi abi
neget semetipsum, hocest: qui vult meus di-
scipulus esse, humiliter de se sentiat, nihil sibi
arroganter tribuat. Deinde, pueris similes eri-
mus in meritorum ratione. Vt enim pueri non
possunt aduer sus parentes de suis gloriari me-
ritis: ita nec discip uli Christi coram Domiino
vlla merita iactare debent, sed fateantur se in-
fantes, qui sine paterna cura mbil pestent. Ter
tio, similes erimus pueris affeciu. Quemadmo-
dum enim pueri se totos paternae curae commitiunt:
ita discipuli Christi se totos in Christi fidem
conijciant ab eo omnia salutaria expectantes.
Quarto, similes erimus pueris obediendi studio.
Pueri boni non disputant quale sit quod man-
dat Pater: sed quid, et eius uoluntatem agendi
regalam sequuntur: sicuti Abraham fecit, qui
ad mandatum Dei paratus erat ad mactandum
filium vnigenitum. Non cogitauit Abraham:
quid hoc opus Deo proderit? mors filij mei mi
hi molestissima quidem est, et Deo nihil confert.
Sed hoc potius: Tu mi Deus hoc mihi mandas:
tuam igitur uoluntatem agendi regula sequar
et tibi morem geram. Postremo pueris similes
esse debemus malitia, hoc est: ut infantes malis
artibus non student, non auare colligunt, non
turpem libidinem sectantur: ita discipuli Chri
stia malo abstinebunt.
p.919
Di sssimiles autem debemus esse pueris. Pri-
mum, ne pueriliter disipiamus, absurda sectan
tes, ut pueri faciunt, sensibus nondum firmatis.
Deinde, ne imbecilles in fide simus, sicuti pueri
qui per aetatem non possunt res spirituales ca-
pere. Tertio, ne indulgeamus lusibus carnalium
afsectuum. Quarto, ne instar pueorum in doc-
trina pietatis incerti et inconstantes fluctue-
mus, et ne, ut Paulus inquit, circumferamur
quouis vento doctrinae: sed sanctam exhibeamus
infantiam, ad quam hortatur nos Petrus, cum
ait: quasi modo geniti infantes etc. 1. Pet.2.
Huc et praemium verae humilitatis apponit,
cum ait: Quisquis excepe rit unum puerulum
talem in nomine meo me recipit. Hoc diligen-
ter expendatur. Primum, Christus hoc dicto uult
ut omnes pueros amanter complectantur, idque
ipsius nomine. Deinde, testatur quicquid in
nomine suo collatum fuerit pijs, id ita se aesti-
mare, ac sibi ipsi collatum esset. Quem non ex-
citaret haec promissio ad humanitatis officia er
ga suos et maxime erga membra Ecclesiae Chri-
fti2 Ab altera parte admonet de poena quam luent
qui ullos in Christum credentes contempserint.
Qui, inquit, offenderit unum ex paruis istis,
qui in me credunt, praestiterit ei, ut suspenda-
tur mola asinaria in collum eius, ut demergatur
p.920
in profundo maris. Deberet vel haec commi-
natio retinere nos in officio, ne tam faciles es-
semus ad offendendos alios. Sed de hoc loco
sequitur.
I DE SECVNDO.
WVetaeh mundo a scandalis. Necesse est enim
ut ueniant scandala: uerumtamen uaeh homi
ni per quem scandalum uenit. Hoc Christi
dictum tria habet, Primum est praedictio, quod
mundus sit futurus plenus scandalis. Secun-
dum est indicatio subobscura causarum scan-
dalorum. Tertium est comminatio poenae, qua
luet autor scandali. i
PRIMVM nOS docet, admonet, confirmat.
Docet quid sit euenturum, hoc est, quod mun-
dus sit futurus plenus scandalis. Deinde, quod
ista scandala seum sit allatura hominibus VaE,
hoc est, poenas, sub quibus homines super se
VAE clamabunt prae angustijs. Est autem vae,
vt Basilius ait: S1am es erioey ae, hoc est,
flebilis acclamatio, qua suum dolorem testan-
tur qui sub cruce gemunt. Tum, quod Eccle-
sia non sit futura tranquilla in hac uita: sed cum
maxime quieta uidebitur, subito excitabuntur
tempestates, quibus mirum in modum concu-
tietur. Erit Ecclesia in mundo similis Halyoni
aui, quae in mari oua parit et pullos nutrit. Haec
nunquam sibi polliceri potest vnum tran quil-
p.921
lum diem, sed se in omnem euentum parat:
tranquillo mari cum suis pullis gaudet: obor-
tam tempestatem perfert fortiter, sperata tran
quillitate animum alens. Sic Ecclesia est in
mundo ut in mari, in quo gignit sibi liberos.
Haec nunquam secura esse potest a tempestati-
bus mundi, quae sunt falsi Prophetae, Diabo-
lus, propria caro, praui hominum mores et
exempla, Hae tempestates cum in Ecclesiam in-
gruunt, debet ipsa parata esse in omnem euen-
tum: sed tandem omnia superabit per uictorem
mundi Iesum Christum, quem cum fide appre-
hendimus et nos uictores mundi enadimus,
iuxta illud: haec est uictoria, quae uincit mun-
dum, fides vestra. Quare haec uincit mundum?
quia Christum haber.
Deinde, admonet nos hoc dictum Chri-
sti, ne uel ipsi autores scandalorum simus dicto
aut facto, ucl sinamus, nos abduci scandalis ac
rursus relabamur in pristinas tenebras, ac a
Christo saluatore turpiter deficiamus; sicuti
multis hodie accidit, vbi sophistae et tyranni
pro sua libidine omnia sursum ac deorsum
ersant.
Tertio, hoc dictum Christi nos confirmat
in fide Christi. Nam cum videmus cuentum
praedictioni respondere, certificumur de Euan-
gelio et confirmatur fides, ne cum inaxima parte
undi confessionem abijciamus.
p.922
SECVNDVM, quod habet dictum Christi,
est indicatio subobscura causarum scandali. Ne-
cesse est, inquit, ut ueniant scandala Sed unde
illa necessitas? a Deo nenequaquam. Deus
enim non est author malorum nec delectatur
scandalis: sed irascitur authoribus scandali, si-
cuti poenae ostendunt. Vnde ergoe num a Dia
holoz vere a Diabolo. Nihilenim is aliud mo-
litur, quam ut Christi Ecclesiam scandalis in
doctrina, in moribus, in cruce euertat. Hic sibi
adiungit Sophistas, Hypocritas, et tyrannos
mundi quos excitat, vt nihil intentatum reling
quant, quod faciat ullo modo uel ad euerten-
dam, tel lacerandam Ecclessiam id quod historia
Ecclesiae docet, ante diluuium, post diluuium, in
etgypto, in deserto, in varijs persecutionibus
sub iudicibus, regibus, et ducibe, in captiuitate,
post captiuitatem usque ad Christum exhibitum.
Deinde post Christum historia Ecclesia infinita
testimonia habet scandalorum, quibus Sathan
Ecclesiam Christi hostiliter inuadit.
TERTIVM, quod Christi dictum habet, est
comminatio poenae, qua autores scandalorum sus
suinebunt. Vaeh homini (inquit) lli, per quem
sandalum uenit. Significat ergo fore, ut qui alijs
sunt scandalo grauissimis puniantur poernis. Nec
aest dubium quin de poenis aeternis loquatur.
Caeterum, ut dilgentius caucamus ne fiamus
p.923
autores scandali, breuiter dicam quaenam scan
dalorum gener. sunt cauenda, quae a suis causis
differentias accipiunt. Vnam ge. us scandali est,
quod oritur ex mala doctrina, scu ex corrupte-
lis doctrinae Ecclesiae. Qui hoc pacto alijs est
sand alo, Diabolum patrem suum imitatur, qui
primos homines hoc genere scandali cuaertit,
Gen.3. Alterum genus scandali est, quod oritur
ex malis moribus, hoc est, cum alij in te respi-
cientes tuos malos mores induunt. Qui ita
scandalo est hominibus regnum Sathanae ex-
truit, et demolitur Christi regnum: quare sum:
mopere cauendum est. Quotus quisque, quae so,
hic non dat scandalumea Siue ad clerum, siue ad
populum, siue ad magistratum, siue ad subditos
respicis, uides omnia plena scandalis morum,
adeo ut non frustra Christus dixisse uideatur:
Vae mundo a scandalis.
Tertium genus scandali oritur ex abusure-
rum, quae sua natura sunt indifferentes, quod ca-
endum est, ne ofsendantur infirmi. Obstinati et
impij sunt contemnendi, idque Christi exemplo.
Plura de scandalis alis diximus.
DE TERTIO.
Videte ne condemnatis unum ex pueris his.
Dico enim uobis quod Angeli eorum in coelis sem-
per uident faciem patris mei gin coelis est. Hic
Christus nobis pueros commendat, ne illos ullo
p.924
pacto offendamus: et rationem subnectit: quia
Angelieorum uident faciem Dei patris qui
in coelis est, hoc est: cum tanta cura Deus pue.
ros complectatur, ut eis Angelos custodes de-
derit, non decet, ut nos eos inhonoremus. Hic
obseruemus quod pueri habeant Angelos cu-
stodes, qui eos aduersus Sathanam tuentur.
Deinde, excitemur ad gratitudinem erga Deum
pro tanto beneficio, Tum, studeamus pijs mo-
ribus eos retinere. Postremo, caueamus ne ulla
impietate aut turpitudine illos a nobis arcea-
mus, qui in coelo gaudent piorum sanctitate et
vitae puritate.
DE QVARTO.
Quartum, quod proposui, fuit de Ange-
lis, de quorum natura et officio pauca dicam,
ut cum sciamus quales custodes habeat Eccle-
sia, tum intelligamus in quanto versamur pe-
riculo. i
Angelus est creatura Dei spiritualis, intel-
ligens, potens, condita in ministerium Dei et
Ecclesiae: a quo suae conditionis fine quidam de-
fecerunt et facti sunt hostes Ecclesiae, quidam
autem non defecerunt, sed manserunt in sua in
nocentia, in qua Deo et Ecclesiae seruiunt. De
quibus Epistola ad Hebr. ita ait: nonnc omnes
sunt ministratores spiritus, qui ministerij causa
mittuntur propter cos, qui haeredes erunt sa-
p.925
lutis. De malis Dominus ait, quod Sathan cum
suis sit mendax et homicida ab initio. Et Petrus
dicit: Diabolus sicut Leo circumit quaerens
quem deuoret. Hinc facile est intelligere quod
Ecclesia in mundo sit ueluti ciuitas, quam ut
Angeli boni intus defendunt: ita mali foris ob-
pugnant. Cum igitur in tanto uersamur discria
mine rogemus Deum, ut suis nos Angelis
tucatur, cui laus, honor, potestas in
saecula sxculorum,
AMEN.
IN FESTO OMNIVM SANC.
T0KVM, MAT.ES. j
Wm uidisset Iesus turbas, ascendit in
Montem, et cum consedisset, accesserunt
adllum discipuli eius, et postquaaperuisset
os suum, docebat illos, dicens: Beati pauperes
spiritu, quoniam illorum est regnum coelorum.
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem
accipient. Beati mites, quoniam ipsi haeredi-
tatem accipient terre. Beati qui esuriunt et
sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Beati misericordes, quoniam ipsi misc. stor-
diam consequentur Beati mundo corde, quo
niam ipsi Deum uiqd-Zum: i, quo-
niam hi filij Dei uocabuntur. Beati qui perse-
p.926
cutionem patiuntur propter iustitiam, quo-
niam illorum est regnum coelorum. Beati estis,
cum probra iecerint in uos homines, et in-
sectati fuerint, et dixerint omne malum
uerbum aduersus uos, mentientes propter
me: Gaudete et exultate, quoniam merces
uestra multa est in coelis.
ENARRATIO TEXTVS.
Esta de sanctis in Ecclesia instituta sunt non
fsine grauiss imis causi,, quas ordine recen-
sebo, ut in nustrum cummodum sanctorum festis
uti possimus. Prima, ut cognoscatur Ecclesiae
historia. Id enim ualde utile est; nam et inde
Eccle siae statum, et quos habuerit de fensores
et holtes Ecclesia intelligimus.
Secunda, ut cogitentur beneficia Dei erga
Eccle siae membra. Paulus ex persecutore factus
est Apostolus. Petrus qui Dominum suum nega-
rat, in gratia est receptus. Magdalena peccatiix
ro fihia agnita est, dum in Chrium fide recum-
P' In mortis articulo Christus se contem plan
dum praebuit Steg hano: arque ita in singulis
sanctis Dei singularia beneficia uidere est.
Tertia, ut consideratis hisce Dei beneficijs
erga sanctos, nos agamus Deo grarias, quod in
mileros peccatores cunuertentes se ad Dominum
p.927
per ueram poenitentiam fuerit adeo misericors
et eos in gratiam receperit, et tot ornauerit bes
neficijs ac spiritu suo in hoc deserto rexerit.
Quarta, ut varij sanctorum casus perpendans
tur et conferantur cum periculis nostri temporis.
Vt olim pij opprimebantur ab impijs 2 ita et
hodie. Olim sancti gaudebant sub pijs guberna
toribus et interdum iugum grauius tyrannorum
experiri cogebantur: ita et hodie In his casibus
uarijs debemus nos erigere exemplo sanctorum.
Quinta, vt sanctos imitemur in poenitentia,
uita, cultu, confessione, constantia, patientia, et
alijs uirtutibus. Debent ergo sancti nobis esse
veluti exempla regulae uitae nostrae. Verbum
Dei requirit poenitentiam, cultum Dei, confes
sionem, patientiam; sed suncti Dei huius uerbi
exempla suppeditant.
Sexta, ut pijs suspirijs sanctorum expetamus
consortium, quo liberati tandem ex his angustijs
beati uiuamus cum Christo in omniaeternitate:
qua de causa Christus pronunciat suos discipu-
los beatos, etiamsi varijs aerumnis in hac uita
affligantur. Et huc pertinet hodiernum Euan-
gelium de beatitudinibus varijs, sicuti nunc
audiemus: singulas ergo beatitudines ordine
declaremus.
Locus vnicus:
De beatitudine discipulorum Christi.
p.928
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum coelorum. Hoc uersu ostendit Chri
stus primum gradum ad summas opes. Summae
opes sunt possessio regni coelorum et aeternae
uitae. Gradus autem est ad has opes primus
paupertas spiritus, qua contriti et contusi
sentimus nos omnis iusticiae esse inopes.
Quiduan non haec paupertas nos excludit
e regno coelorum? Sicut recte dicitur: primus
gradus est ad sanitatem nouisse morbum, quia
ui morbum nouit, quaerit conueniens reme-
dtum ita primus gradus est ad opes coelestes
paupertas spiritus, quia qui hanc sentit, quaerit
opes aliunde. Et sicut morhus sua natura gra-
dus est ad mortem, nisi succurrat medicus; ita
haec paupertas recta ad infernum mitteret, nisi
Christus suas opes nobiscum communicaret.
Non ergo diuitiae nobis contingunt spiritua-
les Herico paupertatis, sed beneficio regis coe-
lorum ad quem implorandum nos cogit sen-
sus spiritualis huius paupertatis. Sensus ergo
huius loci est, nihil esse cur illi se infoelices esse
putent, qui reuera sentiunt in animo se esse om
nis iusticiae inopes, quum iste suae inopiae sensus
sit primus gradus, quo ad summas opes, id est,
in reguum coelorum ascenditur, non quidem
per se et sua natura, sed quia cogit nos illum
quaerere, qui solus uia est in coelum.
p.929
Qualis autem sit paupe rras spiritualis ex
collatione facilius intelligi potest, Vt enim
paupertas mendicitatis est non solum summa
inopia, uerumetiam eius publica professio; ita
paupertas spiritus est non solum summa opum
coelestium, hoc est, iuticiae, sunctitatis, et inno-
centiae inopia: verumetiam eius professio co-
ram Deo, a quo petimus, vt propter Christum
nostrae succurrat inopiae: Haec ergo paupertas
sita est in vera poenitentia et expetitione opum
coelestium..
Monachi abusi sunt hoc loco. Nam ex eo
docuerunt pauperrate, id est, mendicitate ho-
mines mereri regnum coelorum, cum Paulus aper-
te dicit: R om.6. Donum dei est vita aetcrna per
Iesum Christo Dominum nostrum. Si donum est
gratuitum, cerre non comparatur paupertate,
quae sane sua natura nihil meretur, sed est poe-
na, cuius causa est partim prodigalitas, partim
pigritia. l
20 Beati qui lugent, quonia ipsi consolatio-
nem accipient. Haec mirabilis est concio. Pro-
nunciat beatos lugentes, cum nihil magis foe-
dicitati repugnet quam luctus: verum Christi
dictum intelligendum est non de luctus tempore;
fed de euentu: nam ita ait: quia consolationem
raccipient, scilicet finito m hoc mundo luctu.
Hic luctus causam habet, partim spiritus pau-
p.930
pertatem, partim aerumnas praesentis vitae, quae
nos tanquam igni quodam excoquunt et ex-
plorant, et quasi stimulis nos excitant ad expe,
tendum aeternum gaudium, quod omnes lach-
rymas absterget. Non ergo luctus per se causa
ett foelicitatis, sed quia compellit nos ad Chri-
stum, qui est autor omnis consolationis.
Huc proinde Pauli dictum pertinet: gloria-
mur in rribulationibus, quia operantur patien
tiam: patientia probationem: probatio spem:
spes autem non confundit, quia Deus nos diligit.
Hinc facile intelligi potest, Christum non loqui
de quouis luctu, sed de luctu, qui est secundum
Deum, non de luctu mundi,
Beati mites, quoniaam ipsi haereditatis iure
terram possidebunt. Mites sunt placidi, man
sueti, faciles, humani, qui suos affectus miti-
gane: qui laesi faciles sunt ad condonanda in-
iuriam: qui malunt rem perdere quam conten
dere. Haec uirtus mansuetudo e timore Dei et
uera humilitate nascitur, quam Christus suis
commendat, dicens: Discite a me quia mitis sum
et humilis corde. Regula est: discipuli Christi
mites esse debent. Exemplum regulae est Chri-
stus. Vult enim vt hanc virtutem meditantes se ina
tueamur. Non dicit Dominus: discite ame mor
tuos suscitare, demones effugare, super mare
siccis pedibus ambulare, 40. dies et noctes sine
p.931
cibo uiuere, sed hoc dicit: discite a me, quia
mitis sum, et humilis corde. Haec humilitas ha-
bet secum germanam dilectionem, de qua Do-
minus: In hoc cognoscent omnes, quod mei
discipuli sitis, si vos mutuo dilexeritis.
Sed quid promittitur mitibus beatitudo,
idque propter euentum: nam haereditatis iure
terram poscidebunt. Hic beata terra dicitur, non
quod in terra simus uicturi, sed propter typum.
VTerra enim olim promissa patribus fuit typus
et figura regni coelorum, atque ideo ueritas
umbrae nomen accepit.
Hoc loco qui abutuntur ad stabiliendum
dogma de merito, ac si nostris uirtutibus mere
ri ccelum possemus, stalti sunt, non animaduer
tentes Christi uerba. Dicit enim eos possessu-
ros iure haereditatis terram. Vbi est illud haere-
ditatis ius? Nonne ideo haeredes sumus, quia in
Christo gratis adoptati per fideme nonne Pau-
lus dicit; vita aeterna est donum Dei per Iesum
Christum Dominum nostrum. Aliud est loqui
de causis salutis, aliud de nouis qualitatibus
corum qui haeredes sunt salutis.
Beati qui esuriunt et sitiunt iusticiam, quo-
niam ipsisaturabuntur., Christiani in hac uita
nunque ita ex fontibus saluris hauriant aquam,
quin magis sitiant, quos hic consolatur Do-
minus, promittens forc, ut tandem saturentur:
p.932
ex qua saturitate se felices profitebuntur, Quisu
quis esurit et sitit sustitiam, duo optat, Primum;
vt publice glorificetur Deus recta doctrina,
sancta uita, et confes- 1one. Deinde, ut priuaim:
singuli agnoscant Deum, fidem Chriiti conci-
piant, impleantur Ipiritu sancto, ac sancta pu-
raque uita iusticiam Dei meditentur. De hac.
sacietate loquitur Dauid, quam tum demum
fore dicit, cum apparuerit gloria eius. Ibi cnim
(ut est in Apocalypsi) sancti non esrient neque
sitient amplius.
Beati misericordes, quoniam ipsi miseris.
cordiam consequentur. Hic nobis commen-
datur misericordia erga miseros. Vult enim
Christus suos discipulos, non tantum tangi pro-
prijs malis: uerumetiam affici aliorum miscria;:
quod sane est verae charitatis officium. Neque
Christus tantum requirit, vt condoleamus aerum
nis et miserijs aliorum: sed opus simul requirit:
l H uult ut miseris manus auxiliatrices porriga-
mus. Ne autem hominum ingratitudine fran-
gantur, adiungit promissionem. Promittit enim
sore, ut qui misericors fuerit in proximum, mi-
sericordiam rursus consequatur: idque non solum
apud Deum, verum etiam apud homines. Deus
promittit misericordibus misericordis, et facit
- etiam, ut inueniamus misericordiam apud ho-
mines, dum illorum animos flectit ad benefa-
ciendum nobis.
p.933
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum
uidebunt. Mundicies cordis hic nobis commen-
datur, quae opponitur duobus maximis uicijs,
astuciae et libidini. Cum opponitur astuciae, est
simplex candor, quo agimus cum hominibus
sincere et aperte sine obliquis fallendi artibus.
Hoc ergo Christi dictum aduersatur iudicio
plerorumque hominum. Plerique enim tum demum
se beatos putant, quando alios astute circum-
uenire possint ac fallere: vnde et prudentic lau
dem et lucrum venantur et fauorem inagnorum
hominum aucupantur. Verum Christus non
vult, ut sui discipuli ita agant, sed ut potius sint
contenti simplici candore, vt cor, manus, lin-
gaa quam oprime consentire uideantur. His
promitrit ut Deum uideant, in cuius uisione
summa est sita foelicitas. At cum mundicies
cordis opponitur libidini, est uera castitas, qua
Paulus sanctitatem uocat, cum inquit: pralta-
te sanctitatem, sine qua nemo uidebit Deum.
Vtenim Deus abominatur libidines; ita sum-
me delectatur castitate fidelium.
Beati pacifici: quoniamij filij Dei uoca-
buntur. Hic magnam et raram virtutem suis
discipulis commendat Christus. Pacifici sunt
qui paci et tranquillitati faciendae et conser-
uandae student. Hi quia diuersum sludium fi-
lijs Sathanx habent, fili Dei uo cabuntur, ut
p.934
qui Dei Patris exemplo pacis et tranquillita-
tis sunt autores, et multos suo hoc pacis studio
iuuant et oblectant. Quemadmodum enim Bal-
samum preciosum integram domum sua replet
fragrantia: ita vnus uir pacis studiosus magnum
coeoetum dissidentem in concordiam reduccre
potest. Non ergo immerito Dauid concordiae
et pacis studium celebrat, ita canens: Ecce quam
bonum et quam iucundum habitare fratres in
unum. Sicut vnguentum optimum super capur
defluens super barbam, harbam Aarhon, quod
defluit per oram vestimentorum eius. Sicut ros
Hermon qui descendit super.montes. Vt enim
rore terra foecunda redditur benedicente Do-
mino; ita ubicunque sunt multi pacis studiosi foe-
cundae sunt et foelices politiae, Ecclesiae et oeco-
nomiae. Contra, ubi non est pacis studium, illic
ariditas et siccitas, hoc est, summa miseria.
Beati qui persecutionem patiuntur iustis
ciae causa, quoniam ipsorum est regnum coe-
lorum. Quia maxime contutit infirmorum ani-
mos scandalum persecutionis, valde commode
suos de cruce admonet, ut non fracti persecu-
tionum acerbitate abijciant confessionem sed
potius propositum regnum coelorum n ucan
tur: cuius potiundi desiderio magis contendunt
per tribulationes multas introire in regnum
coelorum. Imitemur ergo corum exempla, qui
p.935
dum currunt in stadio, respiciunt ad praemium,
quod ab agonothite propositum est, et ita ala-
cres properant, donec ad metam uentum fue-
ritita uult suos facere Christus: noo vult seg-
nitiem, sed infatigesile currendi studium do-
nec ad metam regni coelorum perueniant.
Deinde, cum Christus hic vnam persecutio-
nis causum ponit, nempe iusticiam, vult ut ita
uitam instituamus, ne pati cogamur nostra
culpa, seu proptet nostram iniusticiam. Tum
enim persecutio est iusta poena, non testimonium
defensae iusticiae et veritatis. Et Petrus monet,
ne patiamur ut iniusti, sed ut iusti, idque exem-
plo Christi, Prophetarum, Apostolorum et
multorum martyrum. I
Beati eritis cum conuiciati fuerint vobis
et vos persecuti fuerint et dixerint quiduis
mali aduersus vos, mentientes mea causa.
Exponit quid sit pati persecutionem propter
iusticiam. Si conuiciati uobis (inquit) suerint
iniuste, sipersecuti uos fuerint odio Euange-
lij. Si dixerint omne malum mentientes. Naa
si verum dixerint non eritis beati. Si propter
peccata vestra persecucionem patiamini, non
tontinuo eritis foelices. Nam causa (ut inquit
ille) facit martyrem non sang.iis.
Gaudere, inquit, et exultate, quoniam
merces uestra multa est in coelis. Merces est
p.936
compensatio obedientiae erga Deum in perse.
cutione praestitae. Nou hoc dicto significat Dos
minus nos cruce mereri coelum, quia coelum
est filiorum haereditas: sed potius nos ad feren-
dam crucem extimulat, proposita Patris cle-
mentia, qui nobis compensationem laborum
5 t
quos sustine mus in hac uita, pollicetur, quae
compensatio in cruce fundata est Domini noitri
Iesu Chritti, cui vna cum Patre et spiritu
sancto sit honor, potestas, et gloria
in saecula saeculorum,
AMEN.
HAFNIAE
BXCVDEBAT CHRISTOPHORVS BARTH
IMPENSIS BALTHAZARI CAVS,
RIRLIOPOLAEHA S-
NIENSIS.