p.1
PASTOR
SIVE
PASTORIS
OPTIMVS VIVENDI
AGENDIQVE MODVS
PER
Nicolaum Hemmingium
Accesserunt huc XXXVII. propositiones
de legitima veri cultus Dei ratione.
LIPSIAE.
CVM PRIVILEGIO.

p.3
REVERENDO
VIRO DOCTRINA AC
PIETATE PRAESTANTI, MAGISTRO
TYCONI ASMVNDO,
Ecclesiarum Scanicarum Episcopo vigilantissimo,
suo fratri in Christo
charissimo, gratiam et pacem
precatur
Nicolaus Hemmingius.
CVM HAC PROXIMA AESTATE,
charissime frater, vna essemus, saepe
incidimus in iustissimam laxatae disciplinae
Ecclesiasticae querelam: quae sane
querela procul dubio nobis cum omnibus pijs
est communis. Fieri enim non potest, quin
pij cogitantes de veteri Ecclesiae disciplina
perturbentur multum: praesertim cum videant
nostri seculi mores corruptissimos, procul
abesse a grauitate ac modestia Ecclesiae Apostolicae,
et eius quae proxime tempora Apostolorum
est secuta.
Etsi autem veterem illam et laudatam
disciplinam, multi Ecclesiarum gubernatores
reuocare studuerunt: pauci tamen dextre

p.4
satis hanc prouinciam sunt aggressi. Multi
enim nimis visi sunt rigidi, plures plus iusto
remissi, plurimi superstitiosi. Hinc natae sunt
Monachorum sectae fere infinitae: hinc extructae
Eremitarum Mandrae: hinc inuecta
tot epitimia kai askhseis, quibus paulatim
puritas doctrinae tantum non turbata est, et
in locum fontis limpidissimi, effossae sunt cisternae
humanarum traditionum foetentes et
turbatissimae. Vt autem hae praestigiae magnifierent
apud populum, Monachi Satanica
fraude effecerunt. Nam iusticiae, necessitatis,
meriti, et cultus opinione, suas askhseis
et histrionicas fabulas palliarunt: non
sine ingenti in filium Dei contumelia, et in
infinitarum animarum certissimum interitum.
Quanquam autem nostro hoc seculo
istos errores taxarunt doctissimi viri, quorum
veluti duces fuerunt apud omnem posteritatem
piam celebrandi, Martinus Lutherus
et Philippus Melanchthon: qui duo
viri etsi seriam purgandae doctrinae, et reuocandae
sanctae disciplinae vsque ad extremum
spiritum nauarunt operam: mores

p.5
tamen hominum cum doctrina emendare
non potuerunt: id quod eos conqueri saepius
cum multis audiui.
Cum autem haec inter nos, frater, ageretur
querela, quarundam Ecclesiarum meminimus:
in quibus disciplina, mediocris
saltem, veluti ex postliminio est reuocata:
idque industria et diligentia pastorum, qui
easdem Ecclesias, quarum tunc meminimus,
primi post reuocatam doctrinae puritatem,
administrarunt. Hi enim cum sanctissime
vitam transigerent ipsi, facilius voce potuerunt
alijs persuadere, quod ipsi vita pia et
sanctis moribus expresserunt. Non enim est
alia docendi ratio expeditior, quam quum
regulae congruit exemplum. Regula quid
faciendum quidque fugiendum sit monet:
cuius cum viua pictura exemplum accedit,
tenacius haeret quod docetur, et magis mouet.
Haec ergo duo, regula videlicet et exemplum,
coniuncta in illis pijs pastoribus, pium
permouerunt magistratum, vt vna cum
pastoribus manum adhiberet, quo coniunctis
viribus disciplinam collapsam erigerent. Vt

p.6
autem reuocata quodammodo disciplina maneret
diuturnior et constantior, praefecerunt
ei graues et cordatos viros, qui censores
morum essent, ac gubernatores reuocatae discipline.
Hanc foelicitatem illis Ecclesijs
gratulor, oroque aeternum Deum, vt indies
magis abundent in omni cognitione et sensu,
vt probent quae sunt potiora, et sint sinceri
aproskopoi, et pleni fructibus iusticiae in
laudem et gloriam Dei: vtque perpetuo ita
cum regula consentiat exemplum, ne vel
regula a luce Euangelij, vel exemplum a
regula aberret. Nam vbi exemplum cum
regula non congruit, parum proficit docentis
labor. Vere enim a poeta dictum est:
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Cum subeant animos autoribus.
Chrysostomus de suae aetatis sacerdotibus conqueritur
his verbis: Sunt multi sacerdotes,
et pauci sacerdotes. Multi nomine, et
pauci opere. Videte ergo quomodo sedetis super
cathedram Mosi. Quia cathedra non
facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram:

p.7
non locus sanctificat hominem, sed homo locum:
non omnis sacerdos sanctus est, sed
omnis sanctus sacerdos est: qui bene sederit
super cathedram, honorem accipit ab illa:
qui male sederit, iniuriam facit cathedrae.
Ideoque malus sacerdos de sacerdotio suo crimen
acquirit, non dignitatem. In iudicio
enim sedes, siquidem bene vixeris et bene
docueris, omnium iudex es: si autem bene
docueris et male vixeris, tui solius condemnator
es. Nam bene viuendo, et bene
docendo, populum instruis quomodo debeat
viuere: Bene autem docendo, et male viuendo,
Deum instruis quomodo te debeat
condemnare. Haec Chrysostomus.
Nocentissima proinde Ecclesiae pestis est
malus pastor. Malus autem est, et qui male
docet, maleque viuit: et qui bene docet, sed
male viuit: et qui male docet, sed bene videtur
viuere. Contra autem solus is meretur
audiri bonus pastor, qui vt recte docet,
ita et sancte viuit. Is enim vtra manu
coelestem Ierusalem aedificat. Doctrina enim
quid, exemplo quomodo agendum sit ostendit.

p.8
Hinc patere existimo, fundamentum
disciplinae ouium esse vitam pastoris, ad regulam
non errantem expressam. Quamobrem
nihil magis ad reuocandam sanctam
disciplinam facere arbitror, quam si ministri
Euangelij serio cogitent de seipsis primum
regendis pia et sancta disciplina, vt
doctrina et vita pulchre consentiant. Hoc
vbi fecerint serio, sperandum est, vt aliquando
rectius agatur in Ecclesia; et minus
oriatur scandalorum, quibus supra modum
rudis offenditur populus.
Vtinam omnes pastores magnitudinem
sui muneris cogitarent: vtinam non carnalibus
tantum oculis regnum Christi intuerentur.
Quando externi hostes irrumpunt
in alienum regnum, atque ferro et igni omnia
vastant, nemo non dolet: nemo non,
animo generoso praeditus, arma capit, vt se
hostibus patriae opponat, eosque a patrio solo
arceat: idque ideo vt in tuto sint corpora, et
facultatulae qualescunque saluae maneant
Haec animi fortitudo merito praedicatur:
hic amor paterni soli laude inprimis est dignus.

p.9
Contra autem, qui in tali necessitate
fugiunt discrimina, et occultant se, vt suae
tranquillitati consulant, merito accusantur
vt ignaui, vt timidi, vt in patriam ingrati,
vt patriae desertores, vt arae et foci proditores.
At quando spirituales hostes,
multo truculentiores carnalibus istis, regnum
Christi inuadunt, quid fit? plaerique pastores,
proh dolor, dormiunt: parum memores quod
excubias eos agere oporteret, et in prima
acie stare aduersus hostium insultus. Sed,
vt dixi, haec minus curantur, quia corporalibus
oculis minus cernuntur, et ab Epicuraeis
prorsus vt fabulosa contemnuntur. Verum
hic speculatores ciuitatis Dei, hoc est,
Ecclesiae pastores decet, vt oculos spirituales
aperiant, vt cladem Christianae Reipublicae
serio animaduertant, quae sane clades maior
est quam vt vllis verbis explicari, grauior
quam vt vllis querelis satis deplorari
possit. Muri ciuitatum, Dei beneficio et
sapientum gubernatorum consilio, stant integri
et illaesi: sed morum munimenta et pietatis
ornamenta magna ex parte cecidere.

p.10
Tecta ab ignibus sunt libera: sed corda funestioribus
cupiditatibus ardent. Facultates
tuto possidentur externae: sed animi verae
diuitiae diripiuntur. Praedia salua manent:
sed praesidia coelestis Ierusalem inuaduntur.
Robora corporum augentur: sed pectora
minuuntur. Matronae et virgines
vim militum non patiuntur: sed animi turpissimis
voluptatum blanditijs succumbunt.
Non abducuntur nobiles, non ciues, non rustici,
in tristissimam Turcici tyranni seruitutem:
sed, quod est multo crudelius, tot dominorum
tyrannide premuntur, quot vitijs
laborant. Vere enim dicit Augustinus:
Malus etiam regnet, seruus est: non quidem
vnius hominis, sed, quod est multo grauius,
tot dominorum quot vitiorum. Haec
mala omnem barbaricam vastationem facile
superant: Imo ideo atrociora sunt multo,
quia non corporum, sed animorum: non fortunarum,
sed salutis sunt exitia? Quibus,
quaeso, iuste imputabuntur haec mala? Etsi
autem haec non solis pastoribus recte imputantur:
magna ex parte tamen non pauci

p.11
illorum in culpa sunt. Nam si illi exaltarent
(iuxta Prophetae consilium, imo iuxta
Dei mandatum) vt tubam, vocem suam
contra scelera grassantia, et obijcerent se spiritualibus
istis hostibus, induti spiritualibus
armis: minus vastationis morum esset
in mundo, minus scelerum et minus petulantiae
et contumaciae aduersus Deum.
Multi forte se excusari putant, quod saepe
aduersus scelera in publicis concionibus declamitent:
quod sane perinde est ac siquis
se strenuum militem gloriaretur, qui tamen
in aciem contra hostem prodire recusaret.
Nam cum in genere tantum accusantur
scelera, quilibet vel nocentissimus os tergit,
ac si ad se nihil pertineret quod dicitur.
At qui in faciem probrum obijcit, vt tyrannidem,
libidinem, iniusticiam, violentiam,
ebrietatem, obtrectationem, veneficia,
Diabolicas artes, acceptionem personae
in iudicio, et alia huiusmodi: is vere
cum hostibus conserit manus, regnum Satanae
fortiter inuadit, atque a castris regni
Christi hostes pellit. Sic fecit Helias, sic

p.12
Nathan, sic Ieremias, sic Petrus, sic Paulus,
sic Ambrosius, sic omnes prophetae, Apostoli,
adeoque omnes veri pastores, hoc est, qui
pluris fecerunt ouium sibi commissarum salutem,
quam aut fauorem pulueris et cineris,
aut fortunas, aut denique propriam vitam.
Quicunque hic pericula fugit, ac castra
Christi relinquit abiectis armis, merito vt
ignauus, vt timidus, vt in Deum Patrem
ingratus, vt Ecclesiae Christi desertor, vt religionis
omnis et pietatis proditor pessimus
habendus est: cuius portio in resurrectione
erit cum Iuda proditore, qui curam marsupij
maiorem quam legationis sibi commissae
habuit.
Cum autem huiusmodi sermones, frater
charissime, inter nos conferremus, coepisti a
me petere, vt ex verbo Dei upoqhkas quasdam
colligerem, quae continerent solidam,
quantum quidem id per me fieri posset, disciplinam,
qua pius pastor regi, et cum fructu
suo vberrimo, et cum auditorum suorum
commodo, posset. Hoc etsi arduum et
difficile mihi fore animaduerti, ideoque id

p.13
oneris in tuos potius humeros imposuissem:
tamen quia te excusasti nimis impeditum
grauissimis visitationibus Ecclesiarum, quae
tuae fidei commissa sunt, tibi idem a me saepius
efflagitanti meam operam condixi, et
promisi me conaturum, vt aliquo modo tuae
petitioni responderem.
En igitur Pastorem meum in publicum
emitto, eumque fortunae subijcio, vt ferat quicquid
et bonis et malis visum fuerit. Quod
si autem aliquem fructum ex hoc nostro Pastore,
pij perceperint pastores, tibi acceptum
ferant, qui et autor huius scriptionis fuisti
et suasor. De Momis, quibus nihil placet
nisi quod ipsi fecerint, nihil sum solicitus.
Rumpantur sane ilia Codris.
Quod reliquum est oro aeternum Deum
Patrem Domini nostri Iesu Christi, vt det
suae Ecclesiae pios et fideles pastores, et nos
vna coniungat vt vnum simus in ipso, eum
celebrantes, corde, lingua, et tota vita, quo
tandem beata immortalitate donati, fruamur
conspectu arcipoimenos et mediatoris nostri
Iesu Christi in omni aeternitate, Amen.

p.15
INVOCATIO.
Te principem pastorem, Domine
Iesu Christe, inuoco, qui solus animam
tuam pro ouibus tuis dedisti,
vt eas e faucibus lupi, qui est Diabolus,
eriperes: solus oues tuas in ouile
tuum humeris tuis portasti: solus sanguine
tuo precioso lauisti: Spiritu tuo
sancto sanas, et pabulo aeternae vitae
pascis. Tibi supplico, vt mihi indignissimo
seruo tuo adesse tua gratia velis,
et ea scribenti suggerere ex fontibus
verbi tui digneris, quae ad piam
faciant instructionem eorum, quibus
oues tuas pascendas commendasti:
quibusque nomen, quod tibi soli proprium
est, communicasti, nempe vt
dicantur ouium tuarum pastores, tuam
solius vocem sonantes, quam solam
vt oues tuae agnoscunt: ita te solum
norunt, et sequuntur pastorem.
Nam in te vno omnes sinceri pastores
vnum sunt: quia vna est vox omnium,

p.16
qua tu aggregas oues tibi, quaque pascis
in amaenissimis tuis pratis aggregatas,
ac fontibus salutis liberalissime potas
ac reficis. Vt igitur ministris tuis,
quos pastorum nomine dignaris, optimum
viuendi agendique modum praescribam,
tu efficito: et simul da gratiam,
vt ipse cum illis iuxta disciplinae
praescribendae normam, vitam totam
peragam: donec curriculo vitae praesentis
expleto, tibi, qui Episcopus animarum
nostrarum es, tradam spiritum
quem dedisti. Tibi pastori animarum
nostrarum, ac soli Deo cum patre et
Spiritu sancto, sit benedictio, et gloria,
et sapientia, et gratiarum
actio, honor et virtus, et robur
in secula seculorum,
AMEN.

p.17
PASTOR, SIVE
PASTORIS OPTIMVS
VIVENDI AGENDIQVE
MODVS.
OPTIMVM pastoris, hoc est, eius qui
pascendo gregi Christi legitime praefectus
est, viuendi agendique modum et disciplinam,
duobus contineri capitibus arbitror:
quorum vnum ad personam, alterum
ad officium pastoris pertinet.
In PERSONA quidem pastoris spectentur
tria. Priuata et solitaria vita, quae
soli Deo patet. Domus propriae, et familiae
administratio. Et externa, quae in oculos
hominum incurrit, vita et conuersatio.
In OFFICIO vero, legitima pascendi
ratio, cum suis partibus consideretur.
Erunt itaque quatuor nostrae institutionis
partes.
PRIMA, vita pastoris priuata et
solitaria.
SECVNDA, domus pastoritiae, ac familiae
administratio..
TERTIA, conuersatio pastoris politica
et externa.
QVARTA, officium pastorale, seu legitima
pascendarum ouium Christi ratio.

p.18
De hisce quatuor partibus, ad personam
et officium pastoris dominici gregis
spectantibus, eo, quo a nobis propositae
sunt, ordine dicturus, perspicuas de singulis
regulas tradam: quas si secutus fuerit
pastor, quem instruendum suscipimus, non
solum in hac vita fructus vberrimos percipiet:
verum etiam in futura, coronam immarcessibilem,
quam princeps pastor promisit,
reportabit.
DE PRIMA PARTE,
QVAE EST VITA PASTORIS
PRIVATA ET
SOLITARIA.
PASTOR Ouium Christi, omnium primum
serio cogitet, se nusquam ita occultari
posse vllis latebris, siue solus sit, siue
cum alijs, quin perpetuo pateat, et conspectui
Christi pastoris (pro quo legatione
fungitur, cuiusque vices agit) et oculis
Satanae hostis Christi, et aduersarij humani
generis. Quorum ille quidem puritatem
hominis amat, atque impuritatem abominatur:
Hic vero contra, vt impuritate hominis
summe oblectatur: ita puritate eiusdem
grauissime offenditur. Quemadmodum
enim Christus ipsa lux est, ideoque luce

p.19
delectatur: Sic Satan tenebrarum princeps,
tenebras amat, ijsque afficitur.
Proinde tu quisquis es Christi pastor,
eique dedisti nomen, caue ne cum ipsius aduersario,
cui in baptismo primum, deinde
officij ratione renunciasti, colludas: existimans
caelari posse, quod intra parietes
tuos agitur. Imo hoc potius sit tuum perpetuum
studium, vt quae grata sunt ei, cui
iurasti et cuius vice fungeris, facias. Iam
autem nihil quicquam gratius est illi, quam
puritas mentis et corporis: et contra nihil
ipsum magis offendit, quam animi sordes.
Atque ea de causa Paulus commendat
suo pastori Timotheo puritatem, cum inquit:
Te ipsum purum exhibe, 1. Timoth. 5.
Etsi autem haec puritas pastori et ouibus
communis esse debet, vt quae prouenit ex
virtute sanguinis summi pastoris, quo abluti
sunt vtrique, modo vere in Christum
credant: Tamen pastori vel ideo studiosius
est sectanda, quia alijs suo ministerio puritatem
commendare debet. Manum enim
illam mundam esse oportet, quae alienas diluere
vult sordes, ne tactu suo quae mundari
deberent, foedius inquinet. Merito ergo
Apostolus pastorem Ephesiorum instruens,
ait: Attende tibi ipsi. Quo mandato
ostendit singularem in pastore requiri diligentiam,

p.20
vt se purum et immaculatum seruet.
Quae hactenus de puritate pastoris diximus
generatim, placet particulatim explicare,
vt clare pateat in quibus sita sit ista,
qua in pastore nostro requirimus, puritas.
Cum itaque puritatem requirit Apostolus
in pastore suo, vult absque omni dubio,
vt et animus sit purus, et corpus castum,
adeoque vt totus homo vt noua creatura
se Deo subjciat in vera sanctitate.
Quantum autem ad animum attinet, in
eo spectentur hae partes: MENS, COGITATAIO,
AFFECTVS, VOLVNTAS, STVDIVM.
Ita enim hae partes natura deuinctae
sunt, vt ab vna in aliam puritas vel impuritas
promanet et deriuetur. Vt enim
mente contaminata, contaminantur cogitatio,
affectus, voluntas, studium: ita eadem
purgata, et reliqua purgari incipiunt.
Quo autem commodius disciplina his
partibus adhiberi possit, spectandum est,
et quid has partes inquinare, et contra
quid easdem purgare possit. De principe
igitur parte, quae mens est, primum dicamus.
MENS, inquit Bernhardus, bona, preciosa
possessio. Sed Paulus infidelium mentem
et vanam et inquinatam pronunciat.
Tito enim scribens ait: Quorum (infidelium)
mens et conscientia inquinatae sunt.

p.21
Ad Ephesios longius progreditur, cum ita
ait: Gentes ambulant in vanitate mentis
suae, excaecatae in intelligentia, alienatae a
vita Dei, propter ignorantiam, quae in ipsis
est, propter duritiam cordis eorum. Hic
Paulus aperte omnium hominum, qui non
sunt conuersi ad Deum, mentem vanam esse
affirmat. Quae cum fons sit, vnde caetera
manant, facile iudicare est, ex impuro fonte
inpuros manare riuulos. Complectitur
autem mentis vox tria. PRIMVM,
intelligentiam contemplantem, in qua collocatur
sunthrhsis, ea scilicet quae protaseis,
hoc est, propositiones suppeditat. DEINDE,
intelligentiam practicam, in qua
collocatur conscientia, quae assumtiones
promit. TERTIO, to krithrion, quod ex
propositionibus, et assumtionibus conclusiones
extruit. Verum cum nunc, teste
Apostolo, mens sit vana et inquinata, quales,
quaeso, conclusiones erunt? nonne vanae?
nonne inquinatae? Certe fieri non potest,
vt ex impuro fonte limpida et pura
hauriatur aqua. Quare pastor hic videat,
et quaesit mentis illa inquinatio haereditaria,
et vnde puritas petenda, qua mens purgari
possit, quo ex fonte purgato, purae depromantur
aquae.
Sanctus Maximus libro tertio de charitate,

p.22
capitulo 34. quibus rebus mens hominis
contaminetur, exponit his verbis:
Mentis impuritas est in his quatuor sita.
PRIMVM, si in ea sit falsa et erronea de
vlla re persuasio. DEINDE, si ignoret
id quod sciri oportuit. TVM, si cogitationibus
affectibuus obnoxijs langueat. POSTREMO,
si peccato assentiatur.
Etsi autem hic autor generalius accipit
mentis vocabulum, quam nos facimus:
tamen pulchre quae sint inquinamenta eius
ostendit, nempe ignorantia recti, et persuasio
falsi: quae vicia cum in omnibus hominibus
sint, qui non sunt edocti verbo
Dei, Paulus hortatur conuersos, ne conforment
se huic mundo: sed transfigurentur
in nouitatem mentis suae, et probent
quae sit voluntas Dei bona, et placida et
perfecta. Hic Paulus nouam mentem requirit,
et cur id faciat ostendit, videlicet
quod nemo possit sine nouitate, id est,
purgatione mentis probare quae sit voluntas
Dei bona, et placida, et perfecta. Huc
proinde pius pastor contendat, vt impura
sua mente valere iussa, transfiguretur in
nouitatem mentis.
Sed vnde fit haec transfiguratio? seu quomodo
ex impura mente pura fieri poterit?
Verbum Dei purissimus ille fons est,

p.23
qui recte applicatus, sordes animi abstergit:
hic mentem contemplantem illustrat:
hic intelligentiam practicam reformat:
hic to krithrion gubernat. Lex Domini (inquit
Dauid) immaculata, conuertens animam:
Testimonium Domini est verax, sapientiam
praestans paruulis: Mandata Domini
sunt recta, laetificant cor: Praeceptum
Domini purum, illuminat oculos. Et Psal.
119. Lucerna pedibus meis verbum tuum,
et lumen pedibus meis. Lectio proinde et
meditatio doctrinae coelestis dum fide recipitur,
purgat mentem, vt et recte intelligere,
et quae recte intelligimus accommodare
ad vsum incipiamus.
Verum quia nostra lectio, et nostrum
studium, nisi princeps ille pastor suo spiritu
nobis legentibus aspiret, frustra suscipitur:
sequi debet pius pastor Dauidis exemplum,
qui oratione impetrauit, quod
operatione obtinere non potuit. Ita enim
Psal. 25. ait: Vias tuas Domine ostende
mihi, et semitas tuas doce me, deduc me in
veritate tua, et doce me, quoniam tu es
Deus salutis meae, te expecto tota die.
Vt ergo mens pastoris sit pura, tribus
opus est: POENITENTIA, LECTIONE,
et ORATIONE. POENITENTIA facit
ne imputentur sordes reliquae. LECTIO

p.24
mentis nubeculas dispellit. ORATIO impetrat
digitum Dei, quo mens ad discendum
formetur.
Hoc cum animaduerteret vetustas, pio
consilio ordinauit. in Ecclesia lectiones
Prophetarum, et Psalmorum, et potissimum
ea elegit, quae et optime docerent, et
maxime homines ad precandum excitarent.
Verum cum coepit paulatim legendi
et orandi studium refrigescere, accessit lex
pontificia de necessitate et opinione cultus,
et coacti sunt sacrificuli in Papatu certum
numerum Psalmorum quotidie recitare,
mane, meridie et vesperi. Qui huic
pontificio decreto satisfecerunt, putarunt
se isto opere aliquid a Deo mereri. Contra
qui hoc neglexerunt, existimarunt se
mortaliter peccare. Atque hoc potissimum
factum est, postquam humanis traditionibus
obstructa est doctrinae puritas.
Etsi autem recte taxata est a pijs doctoribus
ista conductitia Psalmorum decantatio,
quae partim ab impijs, partim a non
intelligentibus fiebat: tamen vtile esset reuocare
consuetudinem et disciplinam veteris
Ecclesiae. Habet enim multo maiorem
fructum quam vulgus cogitat. Nam non
solum homini canendi consuetudine scriptura
fit familiarior, et vsu ad intelligendum

p.25
facilior, modo assit pius animus: verumetiam,
fides, inuocatio, spes, dilectio
et aliae virtutes excitantur et confirmantur,
ac ita mentes eorum, qui se ita absque
superstitione exercent, redduntur
purgatiores.
Basilius Magnus in suis Ecclesijs ordinauit,
vt Psalmi canerentur ita, vt sibi inuicem
responderent canentes alternis versibus,
idque non cultus causa, sed disciplinae
gratia. Putauit enim sanctus vir isto pacto
facilius et Psalmos disci posse, et taedium
recitantium vicissitudine leuari. Verum
quia ista psallendi consuetudo vbique seruari
non potest, nolumus nostro pastori istam
canendi legem imponere, consilium tamen
dabimus quod vtile fore speramus.
Nostrum itaque consilium hoc esto. Librum
psalmorum quam familiarissime omnibus
pijs pastoribus notum esse cupio.
Hunc Basilius ille magnus vocat koinon tamieion
agaqwn didagmatwn
, hoc est, commune
romtuarium bonorum documentorum.
Nam antiqua (vt inquit) animarum vulnera
sanat: recentia cito corrigit: quod
languidum est et morbidum reficit: quod
integrum est conseruat: et affectus, qui varie
animabus in vita hominum molesti sunt,
quantum fieri potest, tollit, etc. Haec cum

p.26
sit Psalmorum incomparabilis vtilitas, velim
in eorum lectione praecipue occupatum
esse pium pastorem, idque hoc modo.
Quindecim Psalmi, qui graduum vocantur,
sint familiarissime noti, ac ita legantur
a pastore, vt singulis septimanis semel
finiantur. Psal. 25. cuius initium est:
Ad te Domine animam meam leuaui: et 51.
Miserere mei Deus: alternis vicibus subijciantur
precationi matutinae. Facto prandio
quotidie recitetur Psalmus 147. qui incipit:
Laudate Dominum, quoniam bonum
est psallere Deo nostro. A coena legatur
Psal. 23. DOMINVS pastor meus.
Precationi vespertinae Psal. 130. De profundis,
subijciatur. Diebus festis Psalmus
119. Beati immaculati, seruiat.
Restant iam Psalmi 129. quos ordine
velim recitari, ita vt semel in mense
absoluantur.
Porro etsi multae et doctae extant Psalmorum
versiones: tamen meo pastori
commendo versionem Georgij Maioris,
quia haec et plana est, et scholia habet in
marginibus addita, quae vice iustorum
commentariorum esse possunt. Hoc nostrum
consilium esto de lectione Psalmorum,
sequatur qui volet.
Praeterea pium pastorem assidua manu

p.27
versare oportet Epistolas Pauli, ad Romanos,
Galatas, Ephesios, Timotheum, et
Titum. Item Euangelium Iohannis, cum
eiusdem Epistola prima. Haec noui Testamenti
scripta optarem ordine legi a pio
pastore, ita vt ad minimum vnum caput
legeretur quotidie, donec ad finem ventum
esset, vnde ad principium redeundum: non
tamen hoc volo, vt caetera scripta noui Testamenti
non legantur, sed cupio haec quam
maxime familiaria esse.
In veteri Testamento prae alijs legi cupio
Genesin, Prouerbia Salomonis, Isaiam
prophetam et Danielem, idque eo modo,
vt de praecipuis noui Testamenti libris dictum
est. Reliqui libri veteris et noui Testamenti
per ocium legantur, ita vt semel
finiantur intra anni aut biennij spacium.
Haec legendi disciplina non solum mentem
purgatiorem reddit, verumetiam alios
vberrimos fructus afferet ijs, qui hoc meum
consilium non contemserint.
Hactenus de lectione sacrorum librorum
dictum est: Iam de commentarijs scriptorum
Ecclesiasticorum aliquid adijciendum
videtur.
Etsi autem pastorem ante susceptum
tam augustum officium instructum esse velim

p.28
in doctrinae corpore: tamen iudico pastori
semper esse vtile, vt integrum doctrinae
corpus subinde ordine euoluat. Nam
illud satis disci nunquam potest. Diligenter
enim (vt recte monet Cicero) cauendum
est, ne incognita pro cognitis habeamus,
ijsque temere assentiamus, sed adhibeamus
ad considerandas res, et tempus et diligentiam.
Si hoc Cicero in rebus humanis,
quae rationi subiectae sunt, necessarium
iudicauit, profecto hoc multo magis requiritur
in doctrina Ecclesiae, cuius fides rationis
fines, humanae naturae vsum, experientiae
terminos, vt testatur Bernhardus,
transgreditur.
Proponat itaque sibi pastor integrum doctrinae
corpus, illudque saepius euoluat: hac
adhibita amussi, vt nihil recipiat, quod non
quadrat ad Canonicam scripturam: nihil
absurdum iudicet, quod claro Dei verbo
traditum est: tribuat Deo cum Abrahamo
laudem veritatis, etiamsi tota rerum natura
id quod legit in Propheticis et Apostolicis
scriptis, improbare videatur.
Verum etiamsi multa multorum scripta
extant, quae integrum doctrinae corpus continent:
tamen meo pastori inprimis commendatum
volo Corpus doctrinae, a sanctissimo
viro, Philippo Melanthone scriptum.

p.29
In eo enim nihil est obscuri, nihil
ambigui, nihil falsi: sed omnia clara et
certa, extructa ex ipsis scriptis Propheticis
et Apostolicis. Huc adijciat pastor alios
commentarios ab eodem viro scriptos,
quos legar studiose. Nam in illis plus solidae
pietatis et eruditionis inueniet, quam
forte in multorum veterum, Latinorum
et Graecorum scriptis. His ergo si contentus
fuerit simplex pastor, qualem ego instruo,
plus proficiet, quam si plurimorum
scriptorum veterum et recentium lectione
se fatigaret.
Nihil tamen hic detractum volo, aliorum
doctissimorum virorum scriptis, quae
et magnifacio, et legenda iudico, sed ab ijs
potissimum, quorum et iudicium magis
confirmatum est, et quibus tempus ob Ecclesiarum
curam suppetit. Ego enim nunc
simplicioribus et occupatioribus do consilium,
quod iudico ijs maxime profuturum.
Nam ea quae aliquis saepius et familiarius
agit, fiunt veluti domestica, et difficilius
veniunt in obliuionem, iuxta illud Senecae:
Dediscit animus sero, quod didicit diu..
Haec sunt dicta de purgatione mentis,
quae fons est aliorum motuum et actionum.
Quae (vt rem vniuersam in summam contraham)
naturae prauitate inquinata, et

p.30
vana effecta, renouanda est iuxta Pauli consilium,
et abluenda sanguine Christi, atque
ita perpetua poenitentia, assidua lectione,
et ardenti precatione instauranda; vt quotidie
magis magisque purgetur, donec in
hac vita sumus. Quamdiu enim hoc mortale
corpus circumferimus, nunquam ita
purgabitur mens nostra, quin aliquid semper
purgandum restet. Quare rogandus est
purgator noster Christus, ne maculas praesentes
nobis imputet, sed vt quotidie suo
Spiritu, et verbo magis nos purget.
COGITATIONVM principia tria facit
Damascenus, cum ita ait: Illud sane prae
omnibus nosse debemus, tria cogitationum
nostrarum esse principia. Sunt enim
aliae cogitationes a Deo, aliae a Diabolo,
aliae ex nobis ipsis.
A Deo quidem sunt cogitationes salutares,
quibus homines excitat Deus, ad ea,
quae pia et salutaria sunt, agenda, iuxta
mandata expressa.
A Diabolo sunt perniciosae cogitationes,
quae sunt via ad interitum. Cogitatio
Iudae de prodendo Domino, fuit a Diabolo.
Nam ita clare scribitur: Et coena facta
cum iam Diabolus misisset in cor Iudae Simonis
Iscarioth, vt traderet Dominum. Et
iterum: Post buccellam introiuit in illum

p.31
Satanas. Hoc et Petrus testatur loquens
Ananiae: Quare (inquit) tentauit Satanas
cor tuum, vt mentireris Spiritui sancto.
Ex nobis autem oriuntur cogitationes,
cum ea quae gerimus, aut gessimus, aut audiuimus,
recordamur.
Primum ergo genus cogitationum, vtile
et salutare est, medium et vltimum noxium.
Nam sicut fumus apes, sic prauae cogitationes,
si illis locus datur, fugant Spiritus
sancti gratiam. Neque enim leue existimandum
est, perniciosis cogitationibus locum
dare. Videntur quidem leuiora peccata,
sed si non vitantur, certum interitum
afferunt. Nam semper maiora peccata superueniunt
nobis, et vim inferunt animabus
nostris, cum quae minora videntur, non
vitantur. Saepe homicidium commisit, qui
irae cessit: Saepe adulterium perpetrauit,
qui impurae cogitationi locum fecit. Vt ergo
qui minima contemnunt corporum vulnera,
saepe mortem incurrunt: Ita qui animorum
exiguas plagas despiciunt, in maiora
labuntur crimina. Principijs ergo obstandum
est.
Porro vt praesentius remedium pastori
nostro contra insultus malarum cogitationum
dare valeamus, causas huiusmodi cogitationum,
et modos altius examinemus.

p.32
Bernhardus tres facit formas cogitationum,
quae ex nobis sunt. QVAEDAM,
inquit, sunt omnino ociosae, videlicet, quae
ad rem non pertinent. Has tam facile abijcere,
quam recipere potest animus. Atque
hoc genus cogitationum ociosarum, luto
confert, sed simplici, hoc est, nec inhaerenti,
nec foetenti, modo moram non fecerit.
ALIAE, inquit, sunt violentae, magis et
fortius adhaerentes: vt quae ad necessitatem
naturae pertinent. Hoc genus confert
Bernhardus luto non simplici, sed limoso et
viscoso, non tamen foetenti, si modum naturae
non excesserit. QVAEDAM, inquit
cogitationes sunt immundae ac foetidae.
Hoc tertium genus confert luto adhaerenti
immundissimo ac foetidissimo, quod genus
nulla ratione admittendum esse monet. Nam
animam coinquinat, et ad interitum ducit.
Harum perniciosarum cogitationum,
quarum peccatum haereditarium fons est,
causas (quo remedium arte adhibeatur)
particulares enumerabo varias. Alias enim
Diabolus huiusmodi cogitationes suggerit
(vt paulo ante attigimus. Alias oriuntur
a sensu: Alias a memoria: Alias a
complexione ortum habent. Hae quatuor
causae sunt perniciosarum cogitationum.
Verum quia vicia aliter curari non possunt,

p.33
nisi radices et causae eorum extirpentur,
de singulis generibus dicam.
Diabolus hostis humani generis, qui
praecipue aduersatur pastoribus gregis dominici,
alias doctrinae, alias moribus insidiatur,
ac suggerit cogitationes perniciosas,
nunc in doctrina, nunc in moribus.
Quando itaque doctrinae insidiatur, et
obijcit cogitationes pugnantes cum fundamento,
triplex est modus superandi huiusmodi
cogitationes.
PRIMVM Opponatur verbum, potentia
et veritas Dei. Quicquid enim suboritur
in cogitationibus nostris contra articulos
fidei, verbo Dei obruendum est, et
superandum.
DEINDE opponatur Catholicae Ecclesiae
consensus, hoc est, sanctorum hominum
suffragia, et exempla.
AD HAEC in toto conflictu aduersus
huiusmodi cogitationes, opponatur ardens
et seria inuocatio.
Saepe turbat animos piorum, cogitatio
de resurrectione mortuorum: sed hanc
premet et superabit clarum Dei verbum,
quod certum decretum Dei de excitandis
mortuis proponit, cui nihil impossibile est.
Potest enim quicquid vult: vult autem quicquid
certo decreuit se facturum. Hoc verbum

p.34
fortius premet istam cogitationem,
vbi accesserit consensus omnium piorum,
qui inde vsque a mundi exordio, praecipuam
suam consolationem collocarunt in fide
resurrectionis. Huic consensui ancillatur
inuocatio, ne Satanas vlla sophistica
nos a fide resurrectionis abstrahat. His
igitur armis vtatur pastor, aduersus cogitationes
quae Satanam immediate autorem
habent.
COGITATIONES Ortae a sensu, sunt
quae ab obiectis, quae in sensus incurrunt,
animis imprimuntur: seu quae generantur
quoties res nobis offeruntur, quibus animi
nostri ad cogitandum excitantur: vt cum
Dauid vidit nudam foeminam, lauantem se,
commouetur animus, et quomodo eius amore
potiatur, cogitat. Huc illud Augustini
pertinet, qui in quodam loco dicit,
mortem per quinque sensus, tanquam per
fenestras, ad animam nostram ingredi.
Quod quam verum sit, docet experientia
(proh dolor) in multis. De his ergo
quinque fenestris ordine dicam, et simul
ostendam ex scripturis, quomodo pius pastor
eas occludere debeat, et adhibere solertem
custodiam, ne hostis per ipsas
ingrediatur.
PRIMA fenestra est visus. Hic prae

p.35
caeteris singularem habet vim. Vnde Christus
apud Matthaeum: Si oculus tuus fuerit
nequam, totum corpus tenebrosum erit.
Syracides: Nequius oculo quid creatum?
memento quoniam malus est oculus nequam.
Tritum quoque est prouerbium, animum
habitare in oculis. Huc illud Augustini:
Impudicus oculus, animi impudici
est praenuncius. Heua vidit pomum esse pulchrum
aspectu, mox cogitat de eo fruendo,
et per oculos concupiscentia in animum
prorepsit. Dauid visis nudis Bersabeae
pedibus, mox de ea comprimenda cogitat.
Samson visu ad amandam alienigenam
est illectus. Augustinus exemplo Terentiani
Chereae vsus est, qui incitatus pictura
stupri Iouis, virgini vicium intulit.
Quomodo, quaeso, haec fenestra occludenda?
Occludetur ista fenestra, ne mors
per eam ingrediatur, varijs modis.
PRIMVM, cogitatione prohibitionis.
Qui enim vere de pietate cogitat, diuinis
prohibitionibus tangitur inprimis. Prouerb.
23. Ne intuearis vinum quando flauescit,
et cum splenduerit in vitreo calice color
eius. Syrach 9. Auerte oculos tuos a
foemina compta, Et Psalm. 118. Auerte
oculos tuos, ne videant vanitatem. Ambrosius:
Cum videris aliena monilia, aurum,

p.36
argentum, et concupieris vt extorqueas,
intrauit mors per fenestram: claude
ergo hanc fenestram.
DEINDE, claudetur haec fenestra exemplis
sanctorum. Pepigi, inquit Iob, foedus
cum oculis meis, ne alienam mulierem
concupiscerent. Moses, Ioseph, Daniel,
et multi alij, hanc fenestram amore castitatis
clauserunt. Vt igitur pastor meus habeat
ipse castam coniugem cupio, ne alienarum
visu periclitetur.
AD HAEC, cogitatione periculi obstruetur
haec fenestra. Qui enim quid mali
mala concupiscentia gignat attendit, maiori
cura aduigilabit, ne incautus capiatur.
POSTREMO, omnium maxime hic
requiritur, vt fugiamus occasiones: et si
quando grauius pulsauerint obiecta mentem
et cogitationem, confugiendum est ad
Deum seria precatione, is non sinet nos
tentari supra vires nostras.
SECVNDA fenestra, est auditus. Per
hunc enim blanditiae, adulationes, prophanae
et turpes cantilenae ingressae, cogitationes
excitant, et venena in cor transmittunt.
Hinc propheta: Tibia et tympanum in conuiuijs
vestris, et opus Domini non respicitis.
Ambrosius: Intrat etiam mors per
fenestras aurium, si acquiescas loquenti.

p.37
Occludenda est ergo et haec fenestra pastori,
adeoque omnibus pijs, ne inde in exitium
ruant. Salomon Prouerb. 1. ait: Fili si inuitauerint
te peccatores, ne audias. Syracides:
Sepi aures tuas spinis, ne audias
linguam nequam.
TERTIA fenestra, est Odoratus.
QVARTA, Gustus.
QVINTA, Tactus.
Ab his minus periculi est pastori meo,
nisi forte a gustu, de quo dicam, vbi agetur
de eius externa conuersatione et ciuili.
COGITATIONES ortae a memoria,
sunt quando ea reuocamus, quae aliquando
vel gessimus ipsi, vel audiuimus, vel vidimus.
Harum rerum memoria, primum nudam
cogitationem ad mentem pertrahit:
quae postquam aliquandiu moram in animo
fecerit, excitatur affectus: huic si indulseris
paulisper, voluntatem secum rapit, vt iam
frustra voluntatem imperantem retrahere
coneris. Quare vbi talis cogitatio ex memoria
rerum nascitur, mox ad aliud aciem
mentis conuerte, ne figat pedem.
COGITATIONES ortae a complexione
hominis, sunt variae:. Alijs enim cogitationibus,
obnoxius est Melancholicus, alijs
Phlegmaticus, alijs Cholericus, alijs Sanguineus.
Hic vt pastor senserit suum morbum,

p.38
occurrat mature, ne malum nimium
serpat. Qui scit se Cholericum esse, ideoque
magis iracundum, refrenet naturam, cuius
morbum nouit, et sic de aljjs.
Dixi de cogitationibus malis, et ostendi
aduersus eas remedia, et summa huc redit,
vt illis occurramus legendo, canendo, orando,
laborando, ocium omne fugiendo.
Verum cum non habeamus nisi malas cogitationes.
Nam, vt Paulus inquit, 2. Cor.
3. non sumus idonei ad cogitandum quicquam
tanquam a nobis: debet pastor totis
viribus, puluerem malarum cogitationum,
praecipue oratione, excutere, et Deum
serio orare, vt ipse nobis pias et salutares
cogitationes, suggerat. Is enim solus
creat cor mundum.
A
Iam ad Affectus veniamus, de quorum
proximis causis hactenus est dictum: Quae
quia de natura humana non possunt ita euelli,
quin quaedam vestigia relinquant: fit
vt saepe suboriantur etiam in sanctis praui
affectus, atque omnino accidit sicuti quidam
ex sanctis patribus ait: Quemadmodum
passerculus, pede alligatus, volare incipiens,
in terram funiculo detrahitur: sic quoque
mens hominis nondum affectibus liberata,
et ad rerum coelestium meditationem volare
contendens, ab affectibus ducitur, et in
terram detrahitur.

p.39
Affectuum suborientium disciplinam
tradituri, initium sumamus a diuisione affectuum.
Sunt itaque affectuum quidam
CORPORALES, qui ab ipso corpore suas
habent occasiones: quidam ANIMALES,
qui e rebus externis proueniunt. Primum
de priori dicamus genere.
CORPORALIVM AFFECTVVM mater
est filautia, quam definiunt esse immoderatum
et coecum corporis amorem, et vere
eam affirmant omnium malorum matrem,
cuius primae quidem proles sunt: crapula,
auaritia, et vana gloria: quae occasiones
fere ex necessitatibus corporis sumunt.
Ex his deinde nascitur omnium malorum
ac vitiorum catalogus. filautia enim, primum
corporis curandi, et gubernandi praetextu,
facit, vt homo sensim in voluptatis,
et intemperantiae fouea prolabatur. Hanc
pestem (filautian dico) oportet pastorem in
primis quantum fieri potest, contundere,
ne propter nimium corporis amorem conijciatur
anima in gehennam. Castigo, inquit
Paulus, corpus meum et in seruitutem
redigo., ne quo modo cum alijs praedicauerim,
ipse sim reprobus.
Vides mi pastor, quantum periculi cum
philautia coniunctum sit. Quare grauiter
contra illa depugnandum est, sobrietate, animo

p.40
praesenti contento, et vera humilitate.
PRIMA huius filia, quae est gastrimargia,
gulositas seu crapula, corpori quidem grata
est, sed grauat corda. Vnde Christus:
Cauete ne grauentur corda vestra crapula,
et ebrietate. Et Sapiens: Vinum et ebrietas
auferunt cor.
SECVNDA filia auaritia est, non minus
perniciosa suis amatoribus, quam prima
illa. Hanc Paulus vocat idololatriam,
quia facit vt homo loco Dei suis diuitijs
confidat. Quare pij pastoris est cauere, ne
huius deterrimae pestis veneno inficiatur,
ac ita salute misere excidat.
Sed quodnam afferet pastor contra istam
pestem remedium? Videamus finem, quo
impellitur quis ad auare cumulandas diuitias.
Hic autem triplex est: PRIMVS,
amor voluptatis, quae graece filhdonia dicitur.
SECVNDVS, est kenodoxia, gloriae
inanis affectatio. TERTIVS, propulsatio
inopiae, quam forte metuit.
Voluptati deditus amat diuitias, vt earum
adminiculo indulgeat delicijs.
Ambitiosus, et inanis gloriae cupidus,
aurum expetit, vt eius praesidio clarus, et
magnus, et honorandus habeatur.
Homo metuens futuram inopiam, cumulat
per fas et nefas, vt eas conditas et

p.41
celatas conseruet, aut famem, aut senectutem,
aut morbum, aut exilium pertimescens,
atque in ijs plus spei habet repositum,
quam in Deo omnium rerum conditore,
qui vel extremorum et minutissimorum
animalium curam habet.
Fines habemus, quos sibi proponit auarus
animus in cumulandis diuitijs, voluptatem,
ambitionem, inopiae propulsationem.
Hos si pastor contemnere potuerit,
et e mente sua euellere, ipsam auaritiam
haud difficulter contemnet. Videamus
proinde ordine remedia aduersus ista mala.
Quid ergo remedij habes aduersus voluptatis
plagam? Primum conferat pius
pastor turpitudinem huius pestis, cum dignitate
hominis, qui Christi sanguine ablutus
et redemtus, iam templum Dei viuentis
est. Gentiles Philosophi dixerunt,
nullam capitaliorem pestem, quam voluptatem,
datam esse mortalibus. Quare et
eandem affirmant indignam esse homine,
sed concedendam esse bestijs. Quid iam,
quaeso, indignius est, quam maculare stolam
illam sanctam, quam induisti in baptismate?
quid foedius, quam Dei templum
isto foetore Satanae conspurcare? In pio
pastore fides, charitas, patientia, modestia,
iusticia, et caeterae virtutes esse debent.

p.42
Quid, obsecro, in hoc virginum honestissimo
coetu, faceret turpissima et foedissima
meretrix voluptas? Vere dicit Plato, voluptatem
escam malorum esse. Sed multo verius
is, qui affirmat praesentem vitam hamum
esse Diaboli, opertum abominabili
voluptate, tanquam esca, per quam seducti
ad profundum trahuntur inferni.
Vide mi frater, qualis in se sit voluptas:
vide quid cum ea coniunctum sit: vide
eius finem: vide poenam. Ipsa turpis est,
coniunctam habet infamiam, famem sui habet,
et transacta non satiat, finis eius est
mala conscientia, poena, infernus. Haec mi
pastor si perpendas, facile hanc deterrimam
pestem detestaberis, modo ores, ieiunes,
legas casta, ac ocia vites, iuxta illud
nostrum distichon:
Ores, casta legas, iiunes, ocia vites,
Si seruare voles corpora casta Deo.
Dixi de primo fine, cur auarus animus
diuitias cumulet, et quomodo is contemni
possit.
Sequitur secundus, qui est kenedoxia, hoc
est, gloriae inanis appetitio. Haec, quia ex
diametro pugnat cum Christianismo, deberet
merito ab omnibus pijs contemni,
non secus atque coenum foetens, imo veluti
virus Diaboli perniciosissimum. Non enim

p.43
potest cum siti inanis gloriae, stare Christiana
humilitas.
Hanc inanem gloriam Bernhardus basilisco
comparat. Ita enim ait: De basilisco
quid dicemus? monstrosius caeteris, solo
visu hominem inficere et interficere perhibetur.
Ni fallor vana gloria est. Videte
ne (inquit) iusticiam vestram: faciatis coram
hominibus, vt videamini ab ijs. Ac si
dicat: Cauete oculos basilisci. Sed cui nocere
dicitur basiliscus? Ei qui non viderit
basiliscum: alioqui si prior eum videas,
iam non tibi nocet (vt aiunt) magis moritur
ipse. Ita est fratres, non videntes necat
inanis gloria, caecos, et negligentes, qui se
ei ostentant, qui se exponunt, et non potius
ipsi inspiciunt, non attendunt, non discutiunt
illam, non vident denique quam sit
friuola, quam sit caduca, quam vana, quam
inutilis. Si quis eum intueatur hoc modo,
moritur basiliscus. Nec iam occidit eum
gloria, sed occiditur magis et occidit ei,
quodammodo versa in puluerem, imo redacta
in nihilum. Haec scite et eleganter a
Bernhardo sunt dicta, quibus satis graphice
turpitudo inanis gloriae describitur. Huc
addamus et vocem prophetarum. Ieremias
ait: Arrogantia tua decepit te, et superbia
cordis tui. Cum venit (inquit Salomon)

p.44
superbia, venit et ignominia. Et Petrus:
Deus superbis resistit Dominus in Euangelio:
Qui se exaltati, humiliabitur.
Haec et huiusmodi alia oracula Dei, pastorem
refrenare debent, ne sinat se, inanis
gloriae stimulis incitari. Quae si viderit parum
proficere, consideret suas sordes, consideret
poenam imminentem, proponat sibi
exempla sanctorum patrum, qui istam
beluam confecerunt: cogitet eam esse nunciam
Satanae, et praenunciam mortis. Ad
extremum confugiat ad seriam inuocationem,
et meminerit illius dicti, qui se exaltat,
humiliabitur.
Tertius finis, cur auarus animus sibi diuitias
cumulandas censet, est propulsatio
futurae inopiae, quae a diffidentia oritur.
Hac ergo impulsus homo, sibi in futurum
prospicere cogitat. O quam iniquum est
tantam corporis habere curam, abiecta omni
salutis solicitudine. Diffidentiam damnat
Christus, et tu qui vice Christi fungeris,
diffidentia tua excitaris, ad quaerendas
opes per fas et nefas. An non aperte contemnis
mandatum Christi? an non manifeste
promissionem ipsius conculcas pedibus?
mandatum est: nolite soliciti esse,
quid edatis, et quo vestiamini. Mandatum
est: quaerite primum regnum Dei, et iusticiam

p.45
eius, hoc est, Dei. Promissio est: Pater
coelestis alit volucres coeli, nonne vos
multo praestatis eis? Item: Nouit Pater
vester coelestis quod indigeatis his omnibus.
Promissio est: et caetera omnia adijcientur
vobis. Sequatur ergo pius verbi
minister mandatum pastoris sui: Ne sitis
soliciti de crastino. Abijciat Ethnicam diffidentiam,
ac certo statuat, quod Christus
non velit se deserere, praesertim cum scriptum
sit, Non in abundantia hominis vita
eius. Auarus enim plaerunque inter medias
opes esurit. Solent homines auari, vitae
suae praesidia in opibus collocare, adeo vt
quo quisque ditior est, eo minus omnia pericula,
atque adeo ipsam mortem reformidet.
Huc illa diuitum arrogantia et supinitas,
quasi Deum ipsum in cistis et horreis
inclusum, habeant in potestate. Contra
vero ostendit Dominus Lucoe 12. vt quispiam
sit locupletissimus, adeo vt omni opum
genere redundet: tamen quod viuit, hoc
minime debere acceptum opibus suis,
cum ipsius vitam, ne temporis quidem momento,
possint vllae bonorum copiae conseruare.
Vnus enim Deus qui vitam dedit,
eam scilicet quamdiu libuit, et fouere et
extinguere, pro suo iure potest. Quorsum
igitur quispiam a diuitijs pendeat, vt ij

p.46
solent, qui ijs accumulandis tantopere sunt
soliciti. Memineris ergo o pastor, huius
summi pastoris. praecepti: Videte et cauete
ab auaritia. Abijce itaque diffidentiam,
Christum veracem esse statue.
Atque hi sunt fines, cur homines studeant
cumulandis diuitijs, voluptas, inanis
gloria, et propulsatio imminentis inopiae.
Hos qui extreme contemserit, facile animum
suum ab auaritiae sordibus purgabit.
Sed qui fit, quod haec tria, quae scriptura
abijcienda esse monet, adeo tamen hominum
animos moueant, vt quam paucissimi
inueniantur, qui istis non capiantur? Caro
nostra illa amat, ijsque mens excaecatur eo
magis, quo caro minus imperio spiritus
subijciatur. Excitetur proinde spiritus, vt
magis magisque auctus viribus, carnis ferociam
domare, et suo imperio subijcere
possit.
Haec sint breuiter dicta, de affectibus
corporalibus, de philautia, eiusque filiabus,
a quibus omnia oriuntur mala et vicia: et
de remedio aduersus venenum, quo homines
incautos ista pestis inficere soleat.
Sequuntur AFFECTVS ANIMALES,
Ira et Concupiscentia, de quibus nonnulla
breuiter adijciemus.
IRA quid sit, notum est, eius genera

p.47
tria numerantur. Bilis, colos. Iracundia,
mhnis. Et Infensio, kotos. Bilis cito et facile
commouetur, sed et leuiter sedatur. Iracundia,
diuturnior animi commotio, ex
frequenti mali illati, iniuriaeque recordatione,
continuum sumit pabulum, et maius
incrementum: et haec magis animo occultatur,
abditaque latet, quam exteriori prodatur
indicio. Infensio, est exulcerati animi
perturbatio grauior, opportunitatem
vindicandi illatam iniuriam, de industria
quaerens, et nancisci studens. Atque ideo
kotos dicitur, quia keitai, hoc est, iacet, donec
occasionem fuerit nacta. PRIMVM
genus, saepe necessarium est pastori: debet
enim irasci vicijs. SECVNDVM genus,
malum est, a quo alienum meum pastorem
opto. TERTIVM, est pessimum, quod in
sanctis diuturnum esse non potest. Pugnat
enim cum lenitate, et patientia Christiana.
Quare velim pium pastorem meminisse dicti
Pythagorici: Ollae vestigium cinere
turbato. Quo symbolo significat irae non
indulgendum esse. Et huius Pauli, Ephes.
4. Sol non occidat super iracundiam vestram.
Hic Paulus vult, ne nos nox iracundos
deprehendat. Quoniam autem fieri
non potest, quin in hac infirmitate saepe
irascamur, sequatur pastor consilium Dauidis

p.48
et Pauli: Irascimini, et nolite peccare:
hoc est, si contigerit irasci, iram ita cohibete,
vt ad facta non prosiliat, aut moram
aliquam in vestris animis faciat. Verum
vt hoc malum studiosius caueri possit,
pastor iniuria laesus, haec meditetur. PRIMVM,
cogitet, quoties ipse Deum offenderit,
et tamen veniam expetierit. SECVNDO,
meminerit, quod vbi non sit remissio
irae et offensae, illic nec venia peccati apud
Deum: iuxta parabolam de debitore, Matthaei
18. TERTIO, recolat se etiam hominem
esse, et posse alios offendere, ideoque
oportere se aequiorem esse in alios. QVARTO,
perpendat, quod iratus sibijpsi maxime
noceat, turbando animum: QVINTO,
aestimet malum, quod inde sequi potest.
Vir iracundus, inquit Salomon, rixas prouocat:
qui vero patiens est, mitigat suscitatas.
SEXTO, sciat quod magna sit virtus,
iram reprimere. Vnde Ambrosius:
Praeclarum est, motum temperare consilio,
nec minoris virtutis dicitur, cohibere iracundiam,
indignationemque compescere,
quam omnino non irasci, cum plerunque hoc
leuius, illud fortius aestimetur. SEPTIMO,
de damno, quod sequitur iram, cogitet.
per iram, inquit Gregorius, sapientia
perditur, vt quid quoue ordine agendum

p.49
sit, nesciatur. Idem: Per iram, Spiritus
sancti splendor excutitur, qui super humilem
et quietum requiescere dicitur. Quia
cum ira subtrahit quietem, Spiritui sancto
habitationem claudit.
Haec quae hactenus de ira a me dicta
sunt, volo intelligi de ira, quam impatientia
generat, non dei illa laudabili ira, quam
zelus pius excitat. Illa enim ex vicio: haec
ex virtute generatur. Ira per vicium, oculos
mentis excaecat: Ira per zelum, turpitudini
irascitur, vt Phinees, Paulus, Christus,
et sancti multi saepe zelo Dei sancto
irasci leguntur. Verum cauendum est, ne
vicium virtutis larua pingamus, fallentes
nosmetipsos. Videat ergo pastor, et diligenter
examinet cor suum, an ira, qua aestuat,
ex amore Dei sit, an ex vicio impatientiae.
Affectus animalis, qui Concupiscentia
dicitur, est duplex: Naturalis, et non
naturalis.
CONCVPISCENTIA naturalis triplex
est. Aut enim circa cibum et potum,
aut circa alupian, vt quis dolore omni sit
vacuus, aut circa amorem Venereum versatur.
Hi affectus naturales quidem sunt,
quatenus fobw, nomw, kai orqw logw, vt Plato ait,
reguntur et frenantur. Nam alias naturam
corrumpunt, et Deum grauiter offendunt.

p.50
NON NATVRALIS Concupiscentia,
est rei alienae appetitio, quae peculiari lege
Dei prohibetur: Nec concupisces domum
proximi tui, nec desiderabis vxorem eius,
nec seruum, nec ancillam, nec bouem, nec
asinum, nec omnia quae illius sunt. Syracides:
Ne zeles gloriam et opes peccatoris.
Non enim scis quae futura sit illi subuersio.
Hoc duplici freno volo pastoris mei concupiscentiam
reprimi.
Est et alia diuisio Concupiscentiae apud
Paulum Gala. 5. vbi ait: Caro concupiscit
aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem.
CARNIS vocabulo, per metonymiam
intelligit corruptionem, et viciositatem
humanae naturae, et impetus inde pullulantes,
qualis omnium est qui nondum
sunt regeniti. SPIRITVS significat regenerationis
gratiam, quam Spiritus Dei
operatur in renatis, et impetus excitatos
a Spiritu sancto in credentibus.
Breuiter, Concupiscentia carnis, est
concupiscentia veteris hominis. Concupiscentia
spiritus, est concupiscentia noui
hominis, hoc est, regenerati, quatenus regeneratus
est.
.Concupiscentiam veteris hominis, definit
Paulus Ephe. 2. esse per quam inclinatur
homo, ad faciendum ea, quae libent

p.51
carni et menti: hoc est, ad viuendum ad
ingenij mentisque arbitrium.
In hac definitione Pauli, duae ponuntur
partes veteris hominis, sarx et dianoia. sarx,
caro, ea est animi pars, quam Philosophi
alogon vocant. dianoia, mens, quam illi to logikon
appellant. Sed frequentissime carnis
vocabulo, totus vetus homo significatur.
Concupiscentiam noui hominis, definio
esse, qua renati moliuntur deponere veterem
hominem, et induere nouum, ex quo
fit, vt iusticiae et sanctimoniae vere studeant.
Effecta vtriusque, hoc est, et spiritus et
carnis, recitat Apostolus, Ephes. 4. et
Galat. 5.
Bonus itaque pastor spiritum pijs excitabit
exercitijs, iuxta illud Pauli, 2. Timoth.
1. Commonefacio te, vt exuscites donum
Dei, quod in te est. Est autem donum Dei,
viua quaedam flamma, in cordibus renatorum
accensa, quam nituntur caro et Satan
suffocare. Paulus igitur suum pastorem
commonefacit, vt illam flammam sopitam
magis foueat et exuscitet. Nam vt
flamma facile extinguitur, nisi flabello,
.
impositis subinde nouis lignis, excitatur:
Ita dona Dei et spiritus in renatis paulatim
dispereunt, nisi assidue exuscitantur.

p.52
Sed dicas. Quomodo excitentur illa
dona? Homo renatus, donatus est Spiritu
sancto, qui non est in homine ocium, sed
flamma et agitatio diuina, repugnans Diabolo
et carni, et accendens motus tales
qualis ipse Spiritus sanctus est.
Huiusmodi motus Spiritus, PRIMVM
omnium cogitatione doctrinae mouentur.
DEINDE, in inuocatione per Spiritum
excitantur. POSTEA, augentur exercitijs
poenitentiae, consideratione nostrae infirmitatis,
repugnando subitis incendijs
affectuum, sustinendo certamina et pericula
in officio et confessione. In huiusmodi
exercitijs excitatur spiritus, crescunt dona,
et apparet imperium spiritus aduersus carnem.
Quare hortor pastorem meum, vt
diligenter insidias Satanae et carnis caueat,
ne extincta flamma Spiritus, rursus Satanae
et carnis laqueis implicetur
Quidam ex patribus dehortaturus Christianos
a carnali concupiscentia, hanc
pulcherrimam prosopopoeiam facit. Quilibet
Christianus in se habet paradisum,
Adam, voluptatem paradisi, et serpentem.
Paradisus, est verbum Dei, quo veluti fragrantia
dulcissima, afficitur pia anima.
Adam, est vetus homo et rea natura, quae
Satanae fraudibus exposita et obnoxia est.

p.53
Voluptas paradisi, est participatio Spiritus
sancti, qua mirum in modum afficitur anima
sancta. Serpens, est carnalis voluptas,
cui qui obedierit mortem sibi sua accersit
culpa. Igitur non secus cauendae sunt insidiae
mundanarum et carnalium concupiscentiarum,
quam ipsius serpentis: quibus
si aliquando captus fueris, mature accurre
ad arborem vitae, Iesum Christum, ne mors
te apprehendat.
Hactenus sit dictum de affectibus, quantum
quidem nostro instituto deseruire videtur.
Sequitur DISCIPLINA VOLVNTATIS,
de qua ideo breuius dicam, quia
mentis, cogitationum, et affectuum motibus
et consilijs obedire solet.
Est autem VOLVNTAS, facultas naturalis,
qua aut appetitur, quod placet, aut
declinatur quod displicet. Quatenus autem
naturalis facultas est, a Deo est, et
quo ad substantiam semper bona. Verum
quantum ad habitum attinet, variat. Nam
est voluntas mala, est et voluntas bona.
Malam habemus ex corruptione naturae,
bonam ex gratia. Mala sequitur mentem,
cogitationes et affectus carnis: bona comitatur
mentem, cogitationes et affectus spiritus.
Iam quicquid homo facit, bonum
esse non potest, nisi ex bona procedat voluntate.

p.54
Quare vt pastor carnis voluntati
renunciare: ita spiritus voluntatem facere,
operose studebit. Quae spiritus voluntas,
perpetua ad imperandum domina esse debet.
Norma autem imperij verbo Dei
continetur.
Sequitur STVDIVM, quod inter partes
eas, quas animo subiecimus, postremum
locum occupat. Hoc nihil aliud est, quam
vt pastor, renunciata carne perpetuo studeat,
vt pulcherrima harmonia consentiant,
mens, cogitatio, affectus, et voluntas,
vnicum scopum Deum sibi proponentes:
Vt, quae mens recte intelligit, cogitet
sedulo animus: quae animus cogitat, ad illud
rapiantur affectus: quae pij affectus suadent,
hoc serio imperet voluntas.
Hactenus de disciplina animae: nunc de
corpore pauca subijciemus.
In corpore suo pastor curabit, ne vel
mollitie torpescat, vel duritie seu austeritate
frangatur. Sicuti enim Deus vetat,
ne praeter modum indulgeamus corpori:
ita quantum necesse est, illi dari praecipit,
ne nimia inedia et duriori disciplina frangatur.
Huc pertinet dictum Pauli Colos. 2.
honorem habere corpori pro modo necessitatis
praecipientis. Debetur autem honor
corpori, quia domicilium et organon est

p.55
Dei. Quare cauendum est inprimis, ne vel
crapula, vel inedia, aut nimis rigido ieiunio
destruatur. Vt autem pastor melius
intelligat, quid sentiendum sit de corporis
disciplina, genera exercitiorum corporis
recitabo, quorum quaedam laudabilia sunt,
quaedam extreme vituperanda.
Est itaque quadruplex exercitium corporis.
Epicureum: Pharisaicum: Politicum:
Christianum.
EPICVREVM exercitium pessimum
est, et plane hominis dignitate indignum.
Nam qui huic se dederunt, potando et suauiter
edendo, et molliter vestiendo se saginant,
ac delicijs varijs quasi corpora sua
emasculant. Vere enim dictum est: Scortatio,
vinum, et ebrietas, auferunt cor. Et
Homerus ait: oit autw protw kakon eireto oinobareiwn,
Hoc est, sibi ipsi primo malum inuenit
vino grauatus. Et Esaias minatur malum
ijs, qui ebrietatem sectantur, dicens:
Vaeh qui potentes estis ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam
ebrietatem.
Cum ergo Epicureum viuendi genus, et
valetudinem laedat, et infame sit apud sanos
philosophos, et verbo Dei damnetur, vt
quod reddat hominem inutilem prorsus ad
omnia hominis officia: sit minister parcus in

p.56
cibo, temperans in potu, vestibus ne luxuriet,
vt possit esse idoneus, ad cogitationes
de Deo, et ad motus diuinos, et vt corpus
possit esse durabilius et firmius in senecta.
PHARISAICVM exercitium, est, quo
superstitiosi omissa doctrina de vera iusticia,
remissione peccatorum, et satisfactione
pro peccatis, se macerarunt ieiunio,
longis preculis, chameunijs et alijs asperrimis
laboribus: putantes huiusmodi opera
esse cultum Dei, iusticiam, et satisfactionem,
et mereri remissionem culpae et poenae.
Hinc manauit Monastica vita et Eremitica,
eorum qui in mandris suis durissimam
vitam vixerunt, vt Iosaphat, Auenniri regis
filius male instructus ab hypocrita Barlaam
suo magistro. Hic enim patre mortuo
regni diadema suscepit quidem: sed
subditis commendata religione Christiana,
se abdidit in eremum. Vbi multis annis
squalore, ieiunio, et durissimo victu
se macerauit, vt isto pacto coelum mereretur.
Sic multi reges, et homines alij non
mali, monasticam vitam elegerunt, vt in
ea, ieiunio, preculis ad certam mensuram
recitatis, sordidis vestibus, duris cubationibus
satisfacerent pro peccatis suis, et
mererentur coelum.
Hoc suo facto quadrupliciter peccauerunt.

p.57
PRIMVM, laesione corporum, quibus
Paulus praecipit honorem haberi. DEINDE,
falsis opinionibus. TERTIO,
contumelia in filium Dei, cuius satisfactionem
contemserunt. POSTREMO, malo
exemplo, quod cum multi secuti sunt, cum
suis autoribus male perierunt.
Sciat ergo pius pastor, quo in loco habenda
sint huiusmodi hypocritarum exercitia,
et potius vnum Abrahamum sequatur,
qui absque omni dubio absolutum Christianae
perfectionis exemplar exhibet.
POLITICVM exercitium, est quod suscipitur,
vel habitus alicuius induendi gratia,
vt palaestricum, gladiatorium, technicum:
vel sanitatis conseruandae gratia, vt
ambulationes, labores, etc. Huiusmodi
exercitia non improbantur, imo vtilia, et
in omni vitae genere sunt laudabilia.
CHRISTIANVM exercitium, est quod
ex fide proficiscitur in bonum finem, exclusa
opinione cultus, iusticiae, meriti et
necessitatis. Hoc genus potissimum suscipitur
a pijs, quando sentiunt sua corpora
pigriora effici, et veluti languere circa desideria
carnis. Tum enim pij solent vigilijs,
ieiunijs, laboribus, lectionibus longioribus
se excitare, vt caro imperio spiritus
subijciatur. Verum hoc exercitium duabus

p.58
regulis regi debet: quarum vna est
Pauli, qui praecipit honorem, hoc est, curam
habere corpori, seruato modo necessitatis.
Altera est Athanasij. Bonum (inquit)
est exercitium corporis; modo vera
scientia et moderatione fiat. Vera scientia
est, vt non suscipiatur cultus, aut meriti
gratia: sed vt eo tantum corporis ferocia
reprimatur, ne sit spiritui nimium molestu.
Moderatio necessaria est, vt nec impediat
necessaria officia, nec valetudinem laedat.
Dictum est de disciplina animi et corporis,
et ostensum est quid pastor noster
debeat fugere, vt quod contaminet corpus
et animam: et quid debeat sectari, quo
corpus seruetur castum, et animus purus.
Iam vtrunque coniungendum est. Neque enim
animus mundius esse potest, nisi castum sit
corpus: neque corpus castum, nisi animus
sit purus.
Sit ergo animus purus, et corpus castum,
vt alterius puritas alterius testetur
castitatem: vt fiat id, quod Paulus optat
suis Thessalonicensibus, cum ait: Ipse autem
Deus pacis sanctificet vos totos, vt integer
vester spiritus, et anima, et corpus
inculpate in aduentum Domini nostri Iesu
Christi seruentur. Glorifica ergo et tu, o
pastor, Deum corpore tuo, et spiritu tuo

p.59
quae sunt Dei, vt ita integer sis totus: caue
ne impune putes te euasurum, si oculos hominum
lateant tua facta. Ipse enim Deus
imaginem futuri iudicij, in vnoquoque nostrum
reliquit.
Nullus (forte dicis) accusat, nullus est
testis factorum meorum, quis iudicabit?
quis puniet? Conscientia tua iudicatrix
est, eam audi, ausculta quid dicat: Memoria
tua est testis factorum, vt ea negare nequeas:
Ratio iudex praesens est, etiam in
densissimis tenebris: Timor carnifex intus
in te est, et ad casum cadentis folij se prodit.
Quod enim conscientia accusat, memoria
testificatur: et quod ratio indicat,
timor excruciat.
Quare haec ita in te diuinitus fiunt? vt
hoc domestico iudicio admoneat te Deus
futuri sui iudicij, quod nequaquam euades,
nisi illud matura poenitentia anteuertas.
Dictum est, vt opinor, satis de prima
parte nostrae instructionis, in qua ostendimus,
quae conueniat disciplina animae pastoris,
et quae corpori: et quomodo totus
homo debeat integer esse, quo sanctificetur
Deus, et corpore, et spiritu pastoris. Iam
coronidis loco adijciam precandi formulam,
qua pius pastor ea precabitur quotidie,
quae in priuata eius vita, nostra requirit
instructio.

p.60
PRECANDI FORMVLA.
DVLCISSIME Domine IESV
CHRISTE, te inuoco: tu enim lux mea
es: tu vita: tu salus: tu Deus meus viuus:
Pater meus sanctus: Deus meus pius: magister
meus viuus: Pastor meus bonus:
adiutor meus optimus: Te deprecor, tibi
supplico, te rogo, vt per. te ambulem, ad te
perueniam, in te requiescam: fac vt per tuum
auxilium sancte, pie, et recte viuam:
mentis meae tenebras discute: cogitationes
prauas cohibe:. affectuum malorum flammas
extingu.: voluntatem peruersam tuo
reprime imperio: ac luce tua mentem illustra:
cogitationes pias suggere: affectus
bonos accende: et voluntatem meam ad te
conuerte, vt quae tu vis, velim et ego. Praeterea,
cum corpus meum domicilium sit
animae meae, fac, quaeso, vt illud tuo auxilio
castum et mundum conseruem: quo anima
purgata in corpore mundo habitet:
quo integer sim, anima, spiritu, et corpore:
et te perpetuo in corpore, et in anima
mea glorificem: tibi Pastori meo, ac soli
Deo, cum Patre et Spiritu sancto sit benedictio
et gloria, et sapientia, et gratiarum
actio, honor et virtus, et robur in secula seculorum,
Amen, Amen: FIAT, FIAT.

p.61
DE SECVNDA PARTE,
QVAE CONTINET INSTRVctionem,
iuxta quam pastor suam
domum et familiam
regat.
INSTRVXIMVS pastorem nostrum solitarium,
et ostendimus quali cupiamus
eum gubernari disciplina, quando solus secum
agit, atque eius vita soli Deo patet.
Nunc ipsi de solitudine educto domu committamus,
monstremusque, qua deceat ipsum
disciplina domum ac familiam administrare.
Quam autem sit domestica haec
disciplina necessaria pastori, Paulus ostendit
1. Timoth. 5. cum inquit: Si quis suos,
et maxime domesticos non curat, fidem abnegauit,
et est infideli deterior. Et Bernhardus
inquit: Ne maledictio intret domu,
custos in porta disciplina ponenda est.
Cum itaque; pastori pio incumbit, vt suam
domum et familiam, pia et sancta regat
disciplina, capita certa proponam, ad quae
totam disciplinam domesticam referam.
Sunt autem haec capita:
I. Qualis vxor ducenda parocho.
II. Affectus pastoris erga vxorem.
III. Instructio vxoris et tractatio.
IIII. Educatio liberorum.

p.62
V. Tractatio familiae, hoc est, seruorum
et ancillarum.
VI. Cura et prouidentia de victu et
necessarijs.
VII. Liberalitas in pauperes.
VIII. Totius domus precandi ratio, et
tempus.
QVALIS VXOR DVCENDA
PAROCHO.
SALOMON dicit: Domus et diuitiae,
haereditas patrum est: a Domino autem
accipitur vxor prudens. Haec verissima
gnoma monet, vt pastor ducturus vxorem,
ante omnia Deum roget, vt sibi vxorem
adiungat, cum qua pacifice, et in timore
Dei viuere possit. Multi iustas poenas luunt,
qui non a Domino, sed a Baccho, et
Venere, vxores accipiunt. Quare pastor,
cum primum animum ad coniugium applicuerit,
serio et ardenter oret Deum, vt ipse
sibi monstret, quae futura est commoda.
Denique vbi a Domino coepit vxorem petere,
consilia amicorum, ac praecipue piorum
adhibeat. Nam amor saepissime, etiam
in pijs, caecus est. Et, iuxta Theocriti dictum,
quae non sunt pulchra, amori pulchra
apparent. Opus est ergo hic amicorum oculo
et consilio.

p.63
Postquam autem monstrata est personae
placens, rursus ad orandum se conuertat
pastor, vt Deus, si futurum est e re sua,
coniungat animos vera storga. Hoc autem
cum senserit, non more lenonum animum
puellae, aut viduae explorabit: sed honesta
legatione amicorum, petet ipsius consensum.
Qui si negatus fuerit, non est,
quam Deus illi donare decreuit: si consentit,
speret eam diuinitus sibi monstratam
fuisse. Verum interim hoc pastori diligenter
cauendum, ne sponte accersat sibi malum:
hoc est, ne eam ducat, quae vel publice
antea corpus suum prostituit quaestus
gratia, vel ab alio est stuprata, aut est suspecta.
Qui autem hoc facit, prolibus suis,
antequam nascantur, inurit infamiae notam,
ac domum propriam perpetua ignominia
dehonestat: vt interim taceam, vix
fore tutam vitae sociam, quae alios antea [anteae ed.]
turpiter amauit. Fieri autem posse fateor,
vt quae fuit corrupta, poenitentiam agat,
fiatque pia et honesta matrona: tamen nolim
pastorem meum tali spe periclitari.
Leuitic. 21. lex proponitur leuitico sacerdoti,
his verbis: Mulierem meretricem
aut stupratam non accipient, neque
mulierem repulsam a viro accipient,
quia sancti sunt Deo suo. Neque hoc

p.64
tantum propter typum factum est, sed multo
magis propter publicam honestatem, vt
recte Procopius interpretatur. Non enim
solum pastoris est, vt fugiat manifesta mala:
sed etiam vt declinet illa mala, quae famam
ipsius suggillant. At quidam dicunt,
opus misericordiae esse, si quis errantem reuocauerit,
et ex vilo scorto fecerit honestam
matronam: Imo, quod melius est, e
schola Satanae in scholam Christi receperit.
Nam pastoris domum scholam Christi
esse oportet. Fateor quidem ista magna
esse. Verum vt rarum est e scurra fieri bonum
patremfamilias: ita rarum est ab impudica
foemina, fieri pudicam matronam.
Calepon, inquit Theocritus, Corion kuna geusai,
hoc est, difficile est canem gustasse intestina.
In scholam Christi recepta meretrix,
haud dubie pudicitiam et castitatem disceret,
vt lupus fertur in scholam receptus, didicisse
syllabicare, pa, et ter, interrogatus
quid facerent p et a, respondit pa: rursus
quid facerent t e et r, respondit ter. Hactenus
non infoeliciter in schola versatus
est lupus. Verum cum idem iussus sit coniungere
syllabas, pa, et ter, respondit,
agnus. Quare ita? quia aliud os, animus
aliud loquebatur. Os praeceptoris vocem
secutum est, sed quod in animo latuit tandem

p.65
erupit. Simile periculum timendum
iudico, si in scholam pietatis recepta meretrix,
iuberetur syllabas facere, ex c et a.
s, t et i. et t, a, s. diceret quidem primum
ca: deinde sti: tum, tas. Sed iussa coniungere
has tres syllabas in dictionem, haud
dubie sonaret Amasius. Sed sit sane quod
subito ex meretrice fieret matrona, ex inpudica
pudica, ex publica foemina, vno contenta:
(etsi huiusmodi metamorphosis est
rara) tamen in pastoris domum nolim tale
periculum sponte recipi, praesertim cum debeat
esse alijs exemplum pietatis, pudicitiae,
et honestae famae: vt interim taceam
nonnullam labem adhaerere ministerio, ex
vxoris moribus viciosis.
Quare nullo pacto ferendum iudico, vt
is qui ad sanctissimum ministerium vocatus
est, cuiusque domus debet esse veluti officina
quaedam omnis pietatis, castitatis et
veritatis, ducat vxorem quae publica infamia
laborat, aut quae alioqui ob aliquod
crimen suspecta est.
Qualem ergo iudicas ducendam esse?
Pastor ducturus vxorem quatuor haec diligenter
examinet. Num pij et honesti sint
parentes puellae, quae placere coepit. An
puellae mores, graues et honesti sint. An
ipsa aliquod artificium sciat. An obnoxia

p.66
sit publicae famae. Parentes requiro pios et
honestos, cum propter futuram affinitatem,
tum propter spem de pietate et honestate
vxoris ducendae. Nam a bonis nasci
boni solent. Deinde, mores in puella graues
et honestos postulo. Saepe enim fit, vt
quae nata est ex bonis parentibus, et cuius
fama est illaesa, prodat tamen signis externis,
qualis intus lateat animus. Philosophus
quidam ait, non multum referre, quae
in parte corporis quis sit impudicus. Aliquando
vultus et oculi, interdum incessus,
nonnunquam vestitus, haud raro lingua
animum impudicum prodit. De impudicitia
ex oculis cognoscenda, hoc modo Syracides:
Impudicitia mulieris elucet in elatis
ipsius oculis, atque in palpebris eius
cognoscitur. Hic Syracides mulieris oculos,
libidinis eius indices, et in supercilijs
certa signa esse dicit. Atque ita vultu et oculis,
prodit puella, quod occultum esse putat.
Benigni oculi, summam animi pulchritudinem
comitari solent: procaces oculis, animo
etiam procaci sunt vt plurimum.
Quare pastor vxorem ducturus, pudicis
oculis praeditam quaerat. Ea enim videtur
ingenio. ad temperantiam, iusticiam,
pudicitiam, continentiam, ad omnem denique
virtutem nata. Incessus quoque, haud

p.67
raro animi vicia prodit. Nam et superbiae
et impudicitiae signum est, arte veluti formatus
incessus. Multae cum incedunt, in
vndarum more torquent corpus: multae
aerem occipitio feriunt: aliae alias ineptias
exprimunt, quibus impudicum produnt
animum. Praeterea, Vestitus et pudicitiae
et impudicitiae testis esse solet. Quae
enim foeminae nimium cultui vestium student,
et praecipue si status sui et conditionis
non habent rationem, libidinem animi
in veste pingunt. Maxime omnium lingua
et sermo, animi character est. Loquaces
foeminae apud omnes, infames sunt: Contra
singulare mulierum ornamentum, est
silentium, sicuti et Aiax suae obiecit loquaci
foeminae. Pauca, inquit, mihi loquere, et
grauia. Mulieribus enim silentium ornamento
est.
Hactenus de moribus. Summa huc redit,
vt puella ducenda pastori in vxorem, sit
pudica facie, incessu composito ad pudicitiam
et grauitatem, vestitu decenti, et lingua
minime petulanti. De artificio restat.
Non est vtile pastori, eam ducere, quae tantum
nata ad deuorandum videtur. Quare
eam quaerat, quae muliebria artificia nouit,
pro conditione suae personae, quae assueuit in
parentum aedibus ea curare et administrare,

p.68
quae ad matronarum officia pertinere videbuntur.
Breuiter, sit talis, quae, si res postulauerit,
victum honeste quaerere possit suis
manibus, honesto aliquo artificio. Non
enim decet, vxorem pastoris ocio deditam
esse: quales solent esse, quae apud parentes
nimis tenere sunt educatae. Nam pastor
cum sua vxore, ad quamuis fortunam paratus
esse debet.
Sequitur fama publica, cuius etiam rationem
habere debet pastor. Etsi enim cum
ea sint salua, de quibus iam diximus, hoc
est, si nata est puella ex honestis parentibus,
si bonis moribus est praedita, si honestum
aliquod artificium nouit, fama honesta comitari
solet: tamen vtile est, eam etiam in
consilium adhiberi. Illa enim vere honesta
est, de qua fama veretur mentiri. Verum
si fama aliquid contra ea, quae foris videntur,
ferat, prudenter circumspiciendum, vt
quid veri sit inquiratur. Nam saepe vsu venit,
homines vana loqui, idque vel beneuolentiae,
vel odij affectu ductos, vt vere Nazianzenus
refert. Quare hic prudens circumspectio
adhibenda est.
Dixi qualem velim pastorem meum quaerere
sponsam, quam cum nactus fuerit, debet
in timore Dei et sponsalia et nuptias
celebrare, et inuitare filium Dei suis precibus,

p.69
vt aspera, quae forte inciderint in istae
noua societate, velit mollire, et aquam in
vinum conuertere, hoc est, tenues ipsorum
facultates, sua benedictione prosequi et
augere.
AFFECTVS PASTORIS
ERGA VXOREM.
VT AVTEM pastor sciat, qualem affectum
oporteat ipsum habere erga vxorem,
quam iam accepit, respiciat cum ad
Deum, a quo vxorem petijt, tum ad primam
coniugij institutionem.
Si ad Deum respexerit, admonetur amoris
erga donum Dei. Non enim debet
vt vilem contemnere, quam scit sibi a Deo
datam esse: imo potius vero et sincero charitatis
affectu prosequi.
Si ad primam coniugij institutionem respexerit,
animaduertet Heuam de costa
Adam extructam esse, et datam fuisse Adamo
in vxorem. Debet igitur eam amare,
vt propriam carnem: debet eam fouere, vt
propriam costam: debet illam imbecillem
refocillare, vt proprium membrum. Quis
enim tam crudelis est, vt suam ipsius carnem
amare, fouere et reficere non velit?
Deinde, quia Heua non de Adae capite,
neque de pedibus est facta, sed ex latere est

p.70
formata, admonetur pastor de rebus tribus:
videlicet, quod vxor non sit domina
sua, quia de capite non est sumta: Nec serua,
quia non est de pedibus formata. Sed.
quod sit socia, quia de medio, hoc est, de
latere prodierit. Vt igitur non debet pastor,
imperium in vxorem habere vt in seruam,
nec illi subijci vt seruus: ita debet ex
lege instituti coniugij, eam vt propriam
carnem, atque sociam vitae, intimo amore
complecti. Hic amor fundamentum erit
reliquorum officiorum in tota vita.
INSTRVCTIO VXORIS.
INSTRVCTIONEM vxoris, hic intelligo
eam informationem, per quam consuetudo
coniugum amabilis, dulcis, et sine
omni molestia reddi possit. In primo
enim congressu, iaciendum est fundamentum
futurae consuetudinis in tota vita.
Primum itaque pastor vxorem nactus,
diligenter instruat eam, et veluti de nouo
paciscatur cum ea, de constantia et perseuerantia
in vera pietate: hoc est, quod velint
vna Deo obedire, statuantque se pietatem
omnibus rebus mundi velle anteponere.
Hoc iacto primo instructionis fundamento,
omnia postea erunt faciliora.
Hinc amicitiam mutuam pendere doceat.

p.71
Nulla enim stabilis et firma amicitia esse
potest, nisi a Deo ortum habeat. Admoneat
omnem inimicitiam inter coniuges,
cum pacto pietatis pugnare: quod pactum
violare summa temeritas est. Adhaec
ex eodem fundamento doceat vxorem,
quod virtus ac morum probitas, inter coniuges
mutuam oblectationem pariat.
Quare vt pastor ipse virtutis ac probitatis
exemplum, vxori esse debet: ita eandem [eandam ed.]
sedulo hortetur, vt in eius vita morum
quaedam probitas reluceat, doceatque non
in auro et splendidis vestibus, sed in morum
probitate, praecipuum honestae matronae
ornamentum esse situm: iuxta hoc
insigne Cratetis dictum, de ornatu mulierum.
Ornatus est, inquit, quod ornat.
Ornat autem quod ornatiorem vxorem facit:
facit autem ornatiorem neque; aurum,
neque smaragdus, neque coccus, sed quaecunque
grauitatis, modestiae, et ingenui pudoris
indicium addunt. Hoc comprobet pastor
verbis Petri, I. Pet. 3.
Instituat praeterea pastor vxorem, de
mutua epieikeia, hoc est, de aequitate et moderatione:
qua vterque alterius aequi bonique
consulat mores et errores. Hanc aequitatem
omnino necessariam esse doceat. Nam
in hac nature imbecillitate multa errata incidunt,

p.72
quae nisi mutua condonatione tegerentur,
horrendi tumultus orirentur, et cito
fieret alienatio animorum inter coniuges:
praesertim cum Diabolus insidiatur
coniugibus, et praecipue incumbit, vt coniuges
suo veneno inficiat: quo postea inde
prodeant homines, apti ad propagandum
Satanae regnum. Multus ergo sit pastor,
praesertim adhuc primo amore feruente, in
commendenda vxori hac mutua epieikeia toto
vitae tempore necessaria. Hanc moderationem
amor mutuus alet, fouebitque: faciat
quoque, vt coniuges non nimis acute alter
in alterius vicia, introspiciant: sed vt
multa aut non animaduertant, aut si animaduerterint
amore mutuo tegant. Si
quando necessaria est admonitio, efficiendum
vt ea ex amore proficisci videatur.
Adhaec doceat vxorem, si opus esse videtur,
vt pie et sedulo praestet officium, non tanquam
in conspectu hominum, sed vt in conspectu
Dei. Postremo et voce, et exemplo,
doceat pastor vxorem pietatis exercitia,
inuocationem, gratiarum actionem, sacras
ceremonias reuereri, etc. de quibus rebus
infra fortasse plura.
Haec sit breuis instructio, qua pastor suam
vxorem, quam ducit iuuenculam, informare
potest: qui tum demum efficaciter

p.73
eam instruet, si ipse praeierit exemplo, et
quod ab vxore requirat, ipse primus faciat.
Sed vnum fere praetermisissem, quod nequaquam
omittendum fuit. Vxor pastoris
vbi conceperit, admoneatur a marito, vt
siue cubitum eat, siue surgat, Deo commendet,
quod benedicente Deo concepit:
Petat vt ipse sua potentia et bonitate assit,
tueatur, ac foueat quod conceptum est.
Quomodo autem infans natus educari debeat,
iam dicendum est.
EDVCATIO
LIBERORVM.
POSTQVAM pastor videt benedictione
Domini auctam familiam, non cessabit
Deo gratias agere, pro tanta benedictione,
et orabit, vt Deus quod dedit clementer
tueri velit.
In educatione autem puerorum, sit primum
fundamentum, inuocatio Dei pro
pueris. Nisi enim Dominus custodierit ciuitatem;
frustra laborat, qui aedificat eam.
Frustra itaque omnis cura educandae sobolis
suscipitur, nisi Deus manum adhibeat, et
dederit pueris aduersus Satanam angelos
custodes.:
Deinde, hoc iacto fundamento de inuocatione
Dei pro pueris, summa pastoris

p.74
cura esse debet, vt vna cum lacte natus infans
incipiat balbutire Iesu nomen. Illa
enim dulcis appellatio, prima cum fuerit
in infantis ore, spes est vt in reliqua tota
vita illic maneat, non sine maximo fructu.
Vbi autem puer fari ceperit, mox precandi
formulam a Christo praescriptam discat,
eamque saepius recitet, et praecipue cum
itur cubitum, cum surgitur mane, et in
principio et in fine prandij et coenae. Hanc
vbi aliquo tempore vsu firmauerit puer,
addatur symbolum: mox decalogus: postremo
doctrina de sacramentis.
Porro vbi aetas maior accesserit, hoc
est, circa septimum annum, pater incipiat
puerum docere, de creatione, de lapsu primorum
parentum, de peccato propagato
a primis parentibus in totum genus humanum.
Deinde proponat Christi beneficia,
quomodo ipse propitiator peccati sit,
cuius propitiationis testimonium et sigillum
est ipse baptismus. Hic doceat pastor
puerum accurate de baptismo: ostendat
baptismum, testimonium esse ablutionis
peccatorum, per sanguinem Christi: ostendat
baptismum, perpetuam concionem poenitentiae
esse: ostendat baptismum, signaculum
esse beneficiorum Christi, et vitae
aeternae. Admoneat puerum de candida veste,

p.75
quae ipsi imposita fuit in baptismo, quae
ipsum in tota vita admonebit, quod et sit
vestitus iusticia Christi, et quod debeat in
posterum candidam et sanctam vitam meditari.
Haec omnia melius discunt pueri, si
patris vitam videant doctrinae respondere.
His iactis pietatis rudimentis, masculae
proli proponat pater literas discendas,
modo ad eas aptus videtur: foemellae opera
muliebria: nisi forte placet, quod non
improbo, eam institui in literis, vt possit
aliquando sacros libros, vernaculo sermone
scriptos, legere. Nam vt Latine discant
puellae non suadeo.
Praeterea habeat pastor singularem curam
morum in liberis. Si quid quod non
decet agant, puniat: si officium faciant,
laudet: moneat quam honeste domi erga
parentes et familiam se exhibeant: quam
modeste foris erga alios se gerant: qua reuerentia
excipiant senes: quo candore
cum paribus conuersentur.
Caeterum vt rem ad numeros reuocem,
quatuor potissimum in institutione puerorum
spectanda sunt, quae Paulus, etsi in
diuersis locis, de puerorum educatione
tradit.
PRIMVM, quid parentes debeant
pueris, exponit.

p.76
DEINDE, quid caueant parentes in
puerorum educatione, docet.
TVM, quid in pueris sit culpandum,
admonet.
POSTREMO, quorum puerorum mores
sint laudabiles, monstrat.
Ad Ephesios sexto, quid parentes debeant
pueris his indicat verbis: Patres educate
liberos vestros, in disciplina, et correptione
Domini. Breue quidem praeceptum
est, sed multa continet. Vult enim vt a cunis
liberi sancta institutione formentur, ac
sanis admonitionibus corrigantur subinde:
vult eos enutriri in disciplina et correptione,
non quauis, sed Domini: vult vt
discant praecepta pietatis, ciuilia morum
instituta: vult eos proficere in timore Dei:
vult eos informari in veritate, iusticia, temperantia,
pudore.
Proinde pastor, cui prolem donauit
Dominus, in his sit sedulus: enutriat suam
sobolem in disciplina, et monitis Domini:
et simul addat domesticum exemplum, ne
quid turpe dictu a se audiant, ne quid turpe
factu in se videant: imo potius det operam,
vt se viuum exemplar omnis pietatis
et probitatis habeant.
Quid parentes in puerorum educatione
cauere debeant, apostolus in eodem capite

p.77
ostendit, cum inquit: Vos patres ne ad
iram prouocetis filios vestros. Vult Paulus
ne immodica saeuitia parentes filios exasperent.
Hinc enim nascitur odium: ex
quo fit demum vt iugum prorsus excutiant.
Ideo ad Coloss. additur: Ne despondeant
animum. Ingenua enim tractatio, et moderata,
magis liberos retinet in parentum timore,
atque etiam obsequendi studium et
alacritatem illis auget: contra durities et
illiberalis austeritas, eos ad contumaciam
inflammat, et pios affectus extinguit. Studeat
ergo pastor, vt disciplina puerorum
suorum comitate sit temperata, ne nimia
seueritate vsus, pueros perdat.
Quid in pueris culpandum sit, idem
Paulus in Epistola ad Titum, vbi agit de
eligendo Episcopo, hoc est, pastore, ostendit.
Liberos habens non obnoxios crimini
luxus, aut contumaces. Duo vicia grauissima
notat, aswtian et inobedientiam. aswtia
omnem intemperantiam significat, vt
luxuriam, lasciuiam, prodigalitatem, heluationem,
etc. Clemens in secundo Paedagogi,
dicit aswtian dici quasi aswstian, vt significetur
finis eorum, qui luxuriae, lasciuiae,
heluationi dediti sunt. Illis enim nulla
salus reliqua est, seipsos sua intemperantia
extreme perdunt. Aliud vicium quod

p.78
culpat in pueris, est inobedientia, ex qua
prius illud nascitur. Cum igitur Paulus
non vult eligi vllum pastorem, cuius liberi
sunt luxuriosi et contumaces, det operam
pastor, vt prudenti moderatione, pullulantia
in liberis vicia corrigat. Si enim tempestiua
et prudens disciplina adhibetur, nemo
tam distorta est natura, quin flecti possit.
Verum si inueteratum fuerit malum,
frustra corrigere studebis. Principijs ergo
obsta. Laudabiles mores puerorum qui
sint, indicat Paulus 1. Timoth. 3. vbi loquitur
de eligendo pastore. Qui (inquit filios
habet, cum omni subiectione, et reuerentia
seu honestate, aut castitate. Omnia
enim haec, Graeca vox semnoths complectitur.
Vult ergo in summa, liberos pastoris
moribus esse ad omnem obedientiam, reuerentiam,
castitatem, modestiam, et grauitatem
compositis, ita vt patris quasi ingenium
referant.
TRACTATIO FAMILIAS,
SERVORVM ET
ANCILLARVM.
GENERALIS regula, iuxta quam oportet
Christianos dominos agere cum suis
seruis et ancillis, traditur Ephes. 6. hisce
verbis: Et vos domini eadem facite erga

p.79
seruos, remittentes minas, seu laxantes
iracundiam, scientes quod et vester ipsorum
dominus est in coelis, et personarum
acceptio apud Deum non est. Huic generali
regulae subesse debet pastor. Praeterea
etiam cogitabit, quod non sit tantum dominus
in sua familia, verumetiam propheta
et episcopus, qui debet curam animarum
suae familiae habere. Curet igitur ante omnia,
vt sua familia sit pia, sit honesta, sit fidelis.
Neque ferat seruum et ancillam, qui
disciplinae domesticae, etiam quantum ad
religionem attinet, subesse recusant. Solent
vt plurimum serui accommodare se
moribus dominorum suorum: quanto magis
par est, vt pij pastoris mores exprimat
pia familia.
Haec sit ergo PRIMA regula, vt pastor
curet vt habeat piam familiam, eamque assuefaciat
ad humanitatem, temperantiam,
castitatem, et alias virtutes.
DEINDE, iuxta Pauli regulam pastor
placide et amanter foueat seruos et ancillas
suas, tanquam conseruos Dei. Habent
enim domini et serui communem Dominum,
quem suspicere debent vtrique.
TERTIO, iuxta praeceptum Pauli reddat
pastor suis seruis et ancillis, ta auta, hoc
est, ta dikaia, iuxta distributiuam iusticiam.

p.80
Neque enim sic habeat pastor obnoxios sibi
seruos, quin sciat se vicissim illis obnoxium
esse. Seruis laborantibus reddat iustam mercedem,
eos foueat ac complectatur in
Domino.
QUVARTO et postremo, curet pastor vt
sui serui publicas ceremonias frequentius
accedant. Hac enim ratione et seruis praestat
paternum beneficium, et alios exemplo
inuitat, ad similem humanitatem erga
suos.
CVRA ET PROVIDENTIA
DE VICTV ET
NECESSARIIS.
Cum haec vita opus habeat necessarijs
adminiculis, vt conseruari possit, non debet
pastor ea media contemnere, quae Deus
ordinauit.
Qui in vrbe habitat pastor, stipendium
suum certum nouit, quod vt recte dispenset,
opus est singulari prudentia, ne vel sordidus
videatur, vel prodigus. Vtrunque
vicium indignum est pastore. PRODIGALITATI
medebitur, si perpendat et
computet exacte, quantum per annum requiratur
ad honestam familiae sustentationem.
AVARITIAE, si Deo fidat, non
creaturae, et statuat ex benedictione Domini

p.81
robur esse pani. Qui autem ruri habitat
pastor, et habet agros et decimas, potest
suis rebus studere, vt habeat quo suis
et alijs possit benefacere. Sed non discedat
a regula Christi, qui ait: Quaerite primum
regnum Dei: meminerit primam curam et
praecipuam esse debere salutis.:
Quia autem, vt dixi, haec vita opus habet
adminiculis iuxta Dei ordinationem,
quaerere potest pastor facultates, eisque, quae
ad cultum victumque necessaria sunt, operam
dare, modo intra limites sui officij
maneat. Quod autem hoc liceat pastori,
testatur promissio Dei, qui promittit benedictionem
pie laborantibus. Proinde et
lucrum, quod pastori ex suis agris et decimis
accedit, potest et debet pastor vt prudens
oeconomus conseruare, et postea vt
res postulauerit prudenter dispensare.
Quod si facultates creuerint, agat Deo
gratias, ac simul Deum precetur, ne sibi in
spinas et laqueos conuertantur: quod sane
vsu venire solet ijs, qui solidum fiduciae in
Deum fundamentum non iecerunt. Qui
enim fiduciam collocant in diuitiarum incertitudinem,
naufragium fidei fecerunt,
et viua fiducia in Deum vacui sunt.
Consilio proinde Dauidis obtemperet
pastor. Si affluent, inquit, diuitiae, noli cor
apponere.

p.82
66 DE PASTORE.
Est itaque PRAECIPVVM, ne diuitiarum
huius seculi cupiditate ducatur pastor.
DEINDE, ne ijs animum aut fiduciam
adijciat.
TVM, vt pro ijs gratias datori agat.
PRAETEREA, vt eas nec auare cumulet
ac retineat, nec prodigaliter effundat: sed
eas dispenset, iuxta regulam fidei, et
charitatis.
POSTREMO, vt sit paratus eas a se abdicare,
quoties Deo libuerit.
LIBERALITAS IN
PAVPERES.
DE officio pastoris quantum ad curam
eleemosynarum attinet in vsus pauperum,
suo loco dicetur [dicetut ed.]: Hic tantum de eleemosyna
ac liberalitate agam, quam ipse de
suo faciet, et praestabit egenis. Nam et pastor
communi praecepto subest, quo iubemur
esse liberales erga pauperes.
Praeceptum autem hoc est: Frange esurienti
panem tuum, et egenos vagosque induc
in domum tuam. Si videris nudum
operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
Et peculiariter Paulus praecipit suo pastori,
vt sit hospitalis, seu, vt in Graeco est,
filoxenos: hoc est, amanter complectens peregrinos,
eos fouens, ac recreans suis
facultatibus.

p.83
Vt autem meus pastor magis ad liberalitatem
excitetur, huc adijciam quae in omni
eleemosyna spectanda sunt: vt sunt,
causae eleemosynae, affectus dantis, modus
dandi, fines et praemium eleemosynae, liberali
pectore praestitae.
Causae quae impellent pastorem nostrum
ad liberalitatem erga egenos, sunt multae
et variae, quarum nonnullas recitabo.
PRIMA. Christiana professio requirit,
vt abundent pij in omni opere bono.
Nunc autem eleemosyna est vnum ex praecipuis
operibus, quibus proximo commodare
possimus, quare pastor sciat se huic
communi legi subesse.
SECVNDA. Mandatum Dei, quod
saepius in propheticis et apostolicis literis
repetitur. Frange esurienti, inquit Esaias,
panem tuum. Christus: Date eleemosynam,
ac ecce omnia munda vobis. Huius
mandati admonet nos Syracides cap.
29. Propter mandatum, inquit, assume pauperem,
et propter inopiam eius ne dimittas
eum vacuum.
TERTIA. Exempla sanctorum, vt
Abraham patris nostri, et aliorum multorum.
Iob de sua erga pauperes liberalitate
testatur, cum ait: Foris non permansit peregrinus.
Ostium meum patuit peregrino,
cap. 31.

p.84
QVARTA. Eleemosynae purae aestimatio
apud Deum, 2. Corinth. 9. leitourgia dicitur.
ad Hebr. 13. qusia, hostia, appellatur.
QUINTA. Proximus ipse, qui caro tua
est. Propheta dicit: Et carnem tuam ne despexeris.
Qui enim indigentem proximum
non iuuat, se omni charitate vacuum ostendit.
Huc illud Ioannis dictum: Qui habuerit
substantiam mundi, et viderit fratrem
suum necessitatem habere, et clauserit
viscera sua ab eo, quomodo charitas
Dei manet in illo?
SEXTA. Cogitatio poenae eorum, qui
non tanguntur calamitate egenorum.
Primum enim, incurrunt in iram Dei.
Ab inope, inquit Syracides, ne auertas oculos
tuos propter iram. Deinde, maledictioni
pauperum subiacent, iuxta illud:
Maledicentis tibi in amaritudine animae
exaudiatur deprecatio eius. Praeterea, si
imploranti te non succurris, idem a Domino
expectabis. Prouerb. 21. Qui obturat
aures suas ad deprecationem pauperum,
ipse clamabit et non exaudietur. Adhaec,
Impius in pauperes spoliabitur donis quae
habuit, iuxta illud: Non habenti auferetur
ab eo quod habet: hoc est, ei, qui non
vtitur donis Dei recte iuxta voluntatem
Dei, auferuntur ei dona. Exempla multa

p.85
suppeditant historiae, et quotidiana experientia.
Prouerb. 3. Qui despicit deprecationem
pauperis, patietur inopiam. Breuiter,
cum ira Dei et maledictione omne
malum coniunctum est. Omitto poenam,
quae in posteritatem extenditur. Qui enim
crudelis est in pauperes, eius liberi aliquando
aut mendicabunt, aut aliam calamitatem
experientur. His causis perpensis, pastor
sit pro ratione suarum facultatum in
egenos et exules liberalis.
Affectus dantis eleemosynam, sit purus
et castus, non infectus hypocrisi aut kenodoxia:
quae vicia, omnia opera, ratione praecepti
bona, inficiunt, ita vt habeantur abominabilia
in conspectu Dei.
Ardeat itaque affectus, amore Dei, et
amore proximi: sit hilaris animus dantis.
Hilarem enim datorem diligit Deus: praeluceat
fides: sit scopus gloria Dei.
In modo eleemosynarum spectentur,
quantitas, isoths, aestimatio dati, discrimen
hominum, dominium dantis.:
Quantitas eleemosynam moderetur ad
regulam. Tobiae 4. Si multum tibi fuerit,
abundanter tribue, si parum, libenter impartiri
stude. Et 2. Corinth. 8. Nunc vero
et facto perficite, vt quemadmodum promtus
est animus voluntatis, ita et perficiendi

p.86
ex eo quod habetis. Etenim si prius assit
promtus animus, is acceptus est pro eo, quod
habet aliquis, non pro eo quod non habet.
Isoths requiritur etiam in modo eleemmosynae,
iuxta illud 2. Cor. 8. Sed pari conditione
hoc tempore, abundantia suppleat
illorum defectum, vt et illorum abundantia
vestrum defectum suppleat, vt sit aequalitas:
quantum quidem ad vsum attinet,
non quantum ad possessiones. Haec aequalitas
non requirit paria pro paribus ab eo,
cui das eleemosynam: sed spectat symmetriam
totius corporis Ecclesiae. Haec enim
est in Ecclesia iuris analogi ratio, vt dum
vltro citroque singuli inter se communicant,
pro mensura donorum et necessitatis, ex
mutua collatione efficiatur apta symmetria,
tametsi alij plus, alij minus possideant,
et distributa sint inaequaliter dona.
Aestimatio datae eleemosynae, non pendet
ex doni magnitudine, sed ex animi liberalitate:
vt vidua quae misit in Gazophylacium
duo aera, praefertur a Domino ijs,
qui maximas donationes obtulerunt. Si
enim assit promtitudo, ex eo quod quis habet
acceptus est.
Discrimen quoque oportet habere hominum,
in quos eleemosyna eroganda est. Etsi
enim omni indigenti succurrendum est,

p.87
iuxta parabolam de Samaritano: tamen
discernendum est inter domesticos fidei, et
hostes religionis. Illis quidem, vt Christi
membris, primum est dandum, iuxta regulam
Pauli Galat. 6. Dum tempus habemus
simus benefici erga omnes, maxime vero
erga domesticos fidei. Vocat autem eos domesticos
fidei, qui per fidem sunt in eadem,
in qua nos, familia Domini: Hoc est, in
Ecclesia, eundem Christum, et eandem fidem
nobiscum profitentes. Est enim fides
character familiae Dei. His vero, quia homines
sunt, suo quoque loco est succurrendum,
ne fame et nuditate pereant. Sed omnium
primum inchoandum est a summo
beneficio, vt tuis precibus et doctrina conuertantur
ad Deum.
Quantum autem ad dominium attinet,
quod in modo etiam spectandum dixi, hoc
teneatur praeceptum. Dominium sit penes
te, iuxta Salomonis consilium: Fontes tui
deriuentur foras: et tu Dominus eorum
esto. Idem requirit septimum legis praeceptum.
Pessime ergo faciunt Anabaptistae,
qui volunt aequalitatem bonorum en kthsei:
hoc est, in possessione: cum eam Paulus
tantum requirat in crhsei, hoc est, in vsu.
Fines eleemosynae pastoris debent esse
hi.

p.88
PRIMVS. Gloria Dei. Hanc enim in
omni opere nostro principaliter spectare
oportet. Iste erit scopus omnium nostrarum
actionum, vt paulo antea admonui.
Debes ergo non tuam gloriam quaerere, vt
praediceris ab hominibus liberalitatis nomine,
sed Domino da gloriam, qui te oeconomum
fecit, vt iuxta ipsius verbum dispenses
quae dedit.
SECVNDVS finis, est relaxatio inopiae
proximi, quem non ex specie, quae incurrit
in oculos, aestimabis, sed ex ea quam intus
gerit, qua refert imaginem Dei, et est membrum
eiusdem corporis tecum, cuius caput
est Dominus noster Iesus Christus.
TERTIVS finis, esse potest prouocatio
aliorum ad similem erga egenos liberalitatem.
Huc Christi dictum Matthaei 5. Sic
luceat lux vestra coram hominibus, vt videant
vestra bona opera, et glorificent patrem
vestrum qui est in coelis. Et illud Pauli
2. Cor. 9. Et ex vobis zelus prouocauit
complures.
Quod autem Christus dicat, Matth. 6.
Non nouerit sinistra tua quid faciat dextra:
non hoc vult vt nemo te videat liberalem
esse erga pauperes, sed vt non, sicut
hypocritae faciunt, quaeras tuam laudem et
gloriam.

p.89
Praemium eleemosynae, liberali pectore
praestitae, est multiplex. 2. Cor. 9. promittitur
vt liberales in pauperes, in omne opus
bonum abundent. Ita enim clementissimus
Pater rectum vsum vnius doni, compensat
multis nouis donis, iuxta illud
Matth. 6. Dominus dabit mercedem in
propatulo. Et Psal. 41. Beatus qui intelligit
super egenum et pauperem, in die malo
liberabit eum Dominus. Salomon: Foeneratur
Domino qui miseretur pauperi, et
vicissitudinem suam reddet illi. Paulus
2. Cor. 9. Qui seminat in benedictionibus,
in benedictione et metet: hoc est, qui
benigne liberalis est, benignitatem consequetur.
Esaiae 58.. Cum effuderis esurienti
animam tuam, et animam afflictam repleueris,
orietur in tenebris lux tua, et tenebrae
tuae erunt vt meridies, et requiem tibi
dabit Dominus Deus tuus semper.
TOTIVS DOMVS PASTORIS
PRECANDI RATIO E ET
TEMPVS.
QVOTIDIE mane fiat in aedibus pastoris
precatio, praesentibus vxore et liberis
cum ipso pastore.
Pueri PRIMVM alta voce recitent Catechismum,
hoc ordine.

p.90
Primum, Decalogum.
Deinde, Symbolum Apostolicum.
Tertio, verba institutionis baptismi.
Quarto, verba coenae.
Postremo, Dominicam orationem, idque
flexis genibus et complicatis manibus,
vt in conspectu Dei.
DEINDE sequatur vxor eodem modo.
Quod vbi factum fuerit, addat pastor
exhortationem ad vxorem et liberos, vt
diem istum transigant in timore Dei, scientes
se ambulare coram oculis Dei.
ADHAEC precentur pueri, ante prandium,
et post prandium, ante coenam, et a
coena.
Ituri cubitum, rursus recitent, vt mane,
totum Catechismum. Quo facto pater
commendet ipsos. Deo breui oratione.
Hoc ipsum, quod de pueris dixi, optarim
etiam in reliqua familia fieri. Neque deberet
hic auaritia pastorum tanta esse, vt
hoc pijssimum familiae exercitium negligerent.
Verum si hoc impetrare non possum a meo
pastore, hoc saltem iure peto, vt omni Sabatho
vesperi examinet suam familiam, et
audiat singulos recitare doctrinam Catechismi:
diebus quoque Dominicis et festis
exploret, quid vxor, quid liberi, quid reliqua
familia didicerit ex Euangelica lectione,

p.91
quae eo die est proposita.
Haec breuiter sint dicta de secunda parte
nostrae instructionis, in qua exposuimus,
quomodo pius pastor debeat suam familiam
pie et sancte administrare. Verum quia
omnis labor noster inanis est, nisi Dominus
nobiscum operetur, velim vt quotidie
pastor suam Deo commendet familiam hac
oratione.
PRECANDI FORMVLA.
QVONIAM nulla domus nisi te, Domine
Iesu Christe, conseruante, stare potest:
te supplex rogo, vt domum meam,
vxorem, liberos, et familiam, tua protectione
conseruare digneris. Da, quaeso, vt
ego, vxor mea, liberi, ac tota familia secundum
tuam voluntatem, singuli nostrum
officium faciamus. Cum enim tu nos pascis,
nihil nobis deest: cum tu nos regis, securi
sumus, et nemo nobis nocere potest:
cum tu nos laborantes adiuuas, fructum
laborum percipimus vberrimum. Nobis
igitur adesse digneris: pelle Diabolos, hostes
ordinationis tuae: da nobis custodes,
sanctos tuos angelos: ac rege nos semper
tuo spiritu, vt perpetuo te in hac vita, et
in futura celebremus, Amen, Amen:
Fiat, Fiat..

p.92
DE TERTIA PARTE,
DE CONVERSATIONE PASTORIS
POLITICA,
et externa.
AVTOR Epistolae ad Hebraeos ait:
Confidimus quod bonam habemus
conscientiam, in omnibus cupientes honeste
conuersari. Permagni enim refert, qualis
sit pastoris conuersatio: quae si fuerit
honesta, et congruat cum sana doctrina,
vtraque manu putandus est aedificare Ecclesiam
Dei, hoc est, et sana doctrina, et honesta
vita. At si conuersatio cum doctrina
pugnat, quod dextra manu, hoc est, doctrina,
extruit, id sinistra, hoc est, mala vita,
destruit, et demolitur.
Volo igitur disciplinae publicae conuersationis
praecepta, meo pastori praescribere.
Vt in singulis partibus habeat quid
sequatur.
Praecepta generalia multa extant, quae
praecipiunt sanctam et honestam conuersationem,
vt bene audiat verbum: et prohibent
malam conuersationem, ne verbum
male audiat apud hostes doctrinae. Et Paulus
vult, vt in tota vita ita agamus, vt retineamus
fidem et bonam conscientiam:
quam qui repudiant, naufragium circa fidem

p.93
faciunt. Huc et illud Domini dictum:
Estote prudentes sicut serpentes, et simplices
sicut columbae. Per prudentiam (vt
pius quidam interpretatur) caput saluum
seruate: per simplicitatem, castos mores
amate. Serpentes sitis, in cauendis malis:
columbae in simplicitate morum, et vitae innocentia.
Per prudentiam deuitate falsam
doctrinam: per simplicitatem deuitate mala
opera hominum. Huc et illud Christi
ad Apostolos, quibus pastores succedunt:
Sic luceat lux vestra coram hominibus, vt
videant vestra bona opera, et glorificent
patrem vestrum, qui est in coelis.
Cur autem pastoris vita et externa conuersatio,
sit maiori cura regenda, ipse Dominus
rationem reddit, Matth. 5. his verbis:
Vos estis sal terrae. Item: Vos estis
lux mundi. Et Paulus: Esto typus fidelium,
in sermone, in conuersatione, in charitate,
in spiritu, in fide, in puritate. Et
ad Titum 2. Te ipsum praebe typum bonorum
operum.
Huiusmodi praecepta passim occurrunt,
quae a pastoribus requirunt sanctam et honestam
conuersationem, et pacificam cum
omnibus hominibus vitam.
Verum quia haec generalia dicta, non
possunt a quouis recte accommodari ad

p.94
singulas partes vitae in externa conuersatione,
volo ea singulis actionibus particulatim
accommodare, et ostendere, quid in
vita communi, quid in coetu Ecclesiastico,
quid in consilijs et deliberationibus spectandum
sit. De his tribus capitibus, eo
quo proposita sunt ordine dicam.
QVID IN VITA COMMVNI
SPECTANDVM SIT
PASTORI.
HOC CAPVT etiam dispertiamur in
plures partes, vt, veluti in anatomia, singula
conspiciantur distinctius. In vita itaque
communi sciat pastor quomodo cum
maioribus, paribus, et inferioribus agendum
sit, vt honesta cum illis et laudabilis
sit eius conuersatio: sciat quoque qualis adhibenda
sit moderatio in vestitu, gestibus,
verbis, cibo, et potu, seu in conuiuijs, vbi
inuitatus forte fuerit: sciat praeterea, qualis
in contractibus candor requiratur. His
explicatis qualis debeat esse conuersatio
pastoris, quantum quidem ad communem
vitam attinet, constabit.
Quomodo ergo cum maioribus, paribus,
et inferioribus aget pastor? Quoties
cum maioribus in congressu siue colloquio
agendum est, habere oportet pastorem, rationem

p.95
et dignitatis et aetatis eorum, cum
quibus agit.
Si in dignitate aliqua constituti sunt
natu grandiores, vt superiores omnes, tribuendus
est illis honor quem lex praecipit:
Honora praepositos tuos. Hoc est, ijs qui
tibi in aliquo dignitatis gradu constituti
praesunt, honorem debitum exhibe. Hic
non spectanda est personae qualitas, sed officij
dignitas. Reddat igitur pastor magistratui
ciuili, Regi, Praefectis, Consulibus,
et alijs qui publico magistratu funguntur,
debitum honorem, idque corde, verbis, et
corporis gestu.
Qui in nulla dignitate sunt, sed tantum
aetate antecedunt, vt patres sunt complectendi:
et patrum nomine, si nulla laborant
infamia, compellandi. Ita enim praecipit
Paulus suo Timotheo, 1. Timoth. 5.
Seniorem ne increpaueris, sed obsecra vt
patrem.
Haec comis et affabilis cum maioribus
conuersatio, conciliat pastori hominum
animos, facitque vt libentius audiatur, vbi
ad ea, quae officium pastoris concernunt,
ventum fuerit.
Verum contra cum pastor nec magistratum
honorat, nec aetatem reueretur, odiosus
redditur omnibus, et sua temeritate

p.96
animos hominum a se alienat, et in suspicionem
et notam superbiae incurrit: quod
vbi factum fuerit, actum est postea de toto
ipsius ministerio.
Quando cum iunioribus agendum est,
eadem spectanda sunt, dignitas et aetas.
Si in dignitate aliqua est iunior aetate,
praestetur ei debitus a pastore nostro honor
et reuerentia, nulla habita aetatis ratione,
sed officij, cuius causa honorandus est.
Si absque dignitate publica aliqua viuit,
fraternum affectum erga ipsum declarabis,
ac non secus quam fratrem tractabis. Hoc
quoque praeceptum Pauli est 1. Timoth. 5.
Iuniores, inquit, vt fratres. Haec pia et
blanda compellatio, animos iuniorum ad
mutuum amorem flectit.
Si agendum est cum mulieribus grandioribus
natu, tractandae sunt vt matres
blande et ciuiliter.
Si cum iunioribus, tractandae sunt vt
sorores
At si cum pueris, eos excipias filiorum
et filiarum compellatione.
His humanitatis testimonijs, in congressu
quotidiano conciliabit sibi pastor
bonorum animos, et parabit sibi viam et
autoritatem, ad ea demum cum fructu agenda,
quae ad officium ipsius pertinere
videbuntur.

p.97
Haec ideo breuius a me dicta sunt, quia
melius in laudatis exemplis conspiciuntur
quotidie.
Sequitur de moderatione seruanda pastori
in vestitu, gestibus, verbis, cibo, et
potu, si forte ad bonorum honesta conuiuia
vocatus fuerit. Nam in his requiritur
singularis disciplina: praesertim in hac morum
corruptione, quando disciplina est
magis quam oporteret laxata, et languidior
natura.
Vestitus pastoris, grauitatem et modestiam
prae se ferat: sicut decet ministrum
Dei. Cogitet pius pastor de primorum parentum
primis vestibus, vt inde admoneatur
humilitatis et timoris Dei.
Adam innocens, nudus incessit: postquam
autem lapsus fuit in peccatum, turpitudo
animi in corpore reliquit vestigium,
quam folio fici tegere conatus est.
Verum quia oculos Dei fallere non potuit,
obiurgatur primum: deinde, data promissione
seminis, noua a Deo donatur veste
nempe pellicea: quae typus fuit vestis, qua
agnus Dei tegit hominum peccata.
Hinc pastor cogitet, vestem qua tegitur,
symbolum esse, cum peccati, tum gratiae.
Prima vestis peccati nos admonet, secunda
gratiae, modo gratiae vestem induamus.

p.98
Quoties igitur pastor mane se induit,
humiliet se coram Deo, cogitans se lapsum
fuisse in Adamo, et peccatum non potuisse
tegi folio fici, hoc est, industria et
arte hominis. Deinde cogitet de filio Dei,
qui nos sua innocentia tegit, in cuius rei
typum olim pelliceae vestes datae sunt primis
parentibus.
Si haec prudens pastor cogitauerit, facile
intelliget, quid in veste deceat, et quid
non.
His nihil adijcerem, nisi viderem mores
quorundam pastorum nimis leues esse:
qui nec quid natura, nec quid sua conditio
requirat, perpendunt.
Bernhardus conqueritur, suo tempore
multos magis studuisse cultui vestium, quam
virtuti. Id nos longe rectius conqueri, imo
deflere possemus. Nam illa disciplina quae
Bernhardi adhuc tempore viguit, prorsus
est abolita. Videmus enim, in nullo hominum
ordine, seruari istam veterem in vestitu
grauitatem: sed quotidie nouas vestiendi
formas excogitari, quibus proditur animi
inconstantia, et leuitas: et ostenditur
quod mascula illa virtus, extincta iam sit,
quae fuit in nostris maioribus.
Sed de his frustra conqueror. Vix enim
sperandum est, vt reuocet mundus pedem,

p.99
ab ista sua leuitate et inconstantia: praesertim
cum iam natura est languidior, et disciplina,
vt dixi, dissolutior.
Etsi autem parum me effecturum, hac
nostra de vestitu instructione confido: tamen
spero bonos meum consilium non contemturos.
Dicam igitur quid sentiam.
In veste consideranda sunt duo: to prepon
personae, siue decorum, et Vsus vestis.
To prepon seu decorum, est vt pastor cogitet
quid se deceat pro suae personae conditione.
Aliud est to prepon militis, aliud
nautae, aliud mulieris, aliud nobilis, aliud
ciuis, aliud rustici, aliud pastoris: et quod
vni est ornamento, alij saepe dedecori est.
Tantum valet decorum personae.
Militi conuenit, vestem gestare breuissimam,
et iam in hac morum corruptione
non datur apud multos vicio, si vela caligarum
infra genua se etiam extendant.
Hic si oblonga vteretur veste, merito se
alijs deridendum propinaret.
Nautae congruit, laxas et dependentes
gestare caligas, et veste talari absque omni
plicatura vti. Hic si militis vestem sumeret,
to prepon suae personae non seruaret: nisi
forte leuitas isti generi hominum decorum
afferat.
Mulieri nobili si sinuoso syrmate terram

p.100
verrit, hodie non datur vicio. Si idem faceret
pastoris vxor, maximum probrum esset.
Cum nobilis se catenis aureis et annulis
ornat, maxime si in senatu sit Regni, aut
eques auratus, (nam aliorum luxui patrocinari
nolo) decorum suae personae seruat:
quod nec Deo, nec hominibus (modo absit
animi superbia) displicere potest. Idem
si imitaretur ciuis aut rusticus, quid magis
culpandum?
Ita ciuis, rusticus, artifex, etc. decorum
in vestitu conueniens suae personae seruantes,
laudantur. Qui contra faciunt merito
ridendi sunt.
Ad eundem modum, imo multo magis
decet pastorem, vt seruet decorum, suae
personae et officio conueniens.
Relinquat igitur militi vestem nates non
tegentem, velaque caligarum: relinquat aulico
acuminatos illos et oblongos pileos:
relinquat nautis, suos pannos: relinquat
nobilibus matronis sua syrmata, suas catenas,
holosericum, margaritas, annulos,
et reliquum ornatum, qui iam pene maior
est, quam vt stulticia et leuitas mundi aliquid
adijcere possit. Relinquat et ciuibus
suum decorum.
Quid ergo a pastore requiris? to prepon.
Quodnam est illud? Hoc situm est in

p.101
vestis forma, precio, et colore.
Formam appello, decentiam quandam
conuenientem grauitati personae: (vt quae
sit constantiae et Christianae humilitatis indicium)
vt vestis nimis non diffluat, nec
nimis sit stricta, nec quolibet alio modo ad
vanitatem parata. Corona indusij non feriat
occipitium, vt in multis videmus.
Manicae non sint sectae transuerse, et rursus
filis sericis connexae. Caligae non sumtuosae,
nec velis, quae sunt leuitatis symbola,
defluentes. Breuiter, forma vestium componatur
ad grauitatem, constantiam, humilitatem,
iuxta laudatorum pastorum exempla:
et summo studio caueatur luxus.
Precium etiam in decoro seruandum
est, de quo facile erit statuere, modo superbia
de mente exulat, et ibi vera et Christiana
humilitas locum habet. Petrus vestes nimis
preciosas in foeminis reprehendit, quis
ergo eas in ministro verbi feret? Quare
relinquat pastor alijs holosericum, vndulatum
pannum, et alia quae ad pompam et ad
superbiam facere videntur.
Postremo, color in decoro spectandus
est. Nec alba, nec rubra, nec viridia, nec
caerulea congruunt pastori, sed nigra potius
aut alius coloris, qui minime ad pompam
facere videtur. Verum hic consuetudo

p.102
et laudata exempla adhibeantur in consilium.
Aurum, argentum, vniones, et preciosos
lapides relinquat pastor alijs: haec
enim ipsum non ornant, sed turpiter foedant,
et alijs deridendum propinant.
Verum hic quaeri potest de gradibus
ministrorum, alij sunt superintendentes,
alij praepositi, alij pastores, alij sacellani vt
vocant: an non igitur decorum in his gradibus
seruandum? Respondeo. si sunt
omnes pastores vt audire volunt, studeant
se inuicem antecellere, virtute, pietate, laboribus
in officio, vera humilitate, et mutua
beneuolentia, et non quaerant sibi autoritatem,
auro, gemmis, preciosis vestibus,
annulis aureis, etc. Hoc consilium diui Iacobi
est, quod meo etiam pastori commendatum
volo.
Haec sint de vestibus pastoris et ornatu
dicta, iuxta to prepon personae.
Sequitur Vsus, qui est duplex.
PRIMVS, vt tegat corpus, et eas partes
quas natura iubet tegere.
SECVNDVS, vt arceat frigus.
Sed huic duplici vsui ita accommodanda
est vestis, ne violetur to prepon.
Monachorum et Eremitarum impia
somnia detestamur, qui religionis non minimam

p.103
partem in forma, vilitate, et duritie
vestis collocarunt.
GESTVS sequuntur, de quibus admonebo
breuiter. Syracides cap. 19. in hanc
sententiam ait: Ab aspectu quisque cognoscitur,
et ex vultus obiectu intelligitur cordatus.
Suus cuiusque habitus, ac rictum diducens
risus, incessusque hominis qualis sit
indicant. Hac sententia significat sapiens,
quod vt quisque animo est affectus, ita externa
corporis conformatione maxime ostendit.
Hinc multa indicia prudentiae, stultitiae,
grauitatis, lenitatis, caeterorumque morum
et motuum animi. Quare oportet pastorem,
gestuum corporis singularem rationem
habere. Gestus enim externi et vicia
animi produnt, et virtutes indicant.
Vt autem gestus eo rectius a pastore
formentur, duo tradam praecepta, quae si
seruentur, gestus videbuntur ad virtutem
compositi. PRIMVM praeceptum sit.
Singula membra corporis suum teneant
officium, neque vsurpent alienum. SECVNDVM,
Singula membra suum opus decenter
et modeste perficiant. Nam si membra
actiones suas et officia confundunt, aut etiam
id quod iuste agere debent non explent,
viciosus redditur et culpabilis gestus.
Hinc est quod Salomon inquit: Homo

p.104
apostata, vir inutilis, graditur ore peruerso,
annuit oculis, terit pedibus, loquitur
digito, prauo corde machinatur malum.
Oculorum ergo sit PRIMA disciplina,
vt illi modestiam singularem prae se ferant.
Conditi enim sunt oculi vt eis videamus:
hoc munere fungantur decenter.
SECVNDA, sit faciei seu vultus. Nam
cum facies disciplinae sit speculum, temperanda
est et moderanda in gestu suo, vt
nec proterue exasperetur, nec molliter dissoluatur,
sed habeat semper rigidam dulcedinem,
et dulcem rigorem.
TERTIA sit caeterorum membrorum,
videlicet vt singula suis fungantur officijs,
nec munera confundant. Vt autem quid
velim melius intelligatur, exempla subijciam,
quibus peccatur contra nostram regulam.
Sunt quidam, qui nisi buccis patentibus
auscultare nesciunt, et, quasi per os
sensus verborum ad cor descendere debeat,
palatum ad verba loquentis aperiunt.
Nounnulli in agendo vel audiendo, quasi
canes sitientes linguam protendunt, et ad
singulas actiones velut molam labia torquendo
circumducunt. Alij inter loquendum
digitos scalpunt, supercilia erigunt,
et oculos in orbem rotantes ineptiunt.
Sunt qui rem aggressuri caput iactant, comam

p.105
excutiunt, vestimenta expandunt.
Haud pauci quasi ambae aures ad audiendum
factae non sint, alteram tantum collo
detorto, voci venienti exponunt. Inuenias
quosdam qui inter loquendum, vno oculo
clauso alterum apertum habent. Nec desunt
qui dum fari incipiunt, corrugant nares.
Multi adeo inepti sunt, vt incedentes
nauigent brachijs, volent corpore, ac triforme
monstrum vno eodemque tempore
exprimant. Pedibus enim deorsum dum in
terra ambulant, lacertis remigant, et corpore
in aere volant. An non hoc monstri
simile, fingere in se simul et hominis incessum,
et nauis remigium, et auis volatum.
Quid referam illos qui scapulas inter eundum
erigunt ad aures fere vsque.
Quid dicam? mille sunt laruae hominum
vanorum, qui foede inter loquendum, audiendum,
incedendum, cubandum, et quiduis
agendo leuitatem animorum produnt.
Ab his turpibus gestibus, quorum alij
lasciuiam, alij negligentiam, alij pigritiam,
alij inconstantiam, alij superbiam, alij iracundiam,
alij leuitatem declarant, cupio vt
abstineat pastor, ac in omnibus actionibus
naturam ducem, et exempla bonorum virorum,
quorum mores sunt laudabiles, imitetur.
Iam ad disciplinam verborum
veniamus.

p.106
De sermone Paulus in hunc modum
praecipit. Ephes. 4. Nullus sermo putris ex
ore vestro egrediatur, sed si quis est commodus
ad aedificationem quando opus est,
vt gratiam auditoribus afferat. Et ad Colos.
4. Sermo vester semper cum gratia sit
sale conditus, vt sciatis quomodo oportet
cuique; respondere. Ex his Pauli verbis quinque
licebit colligere sermonis praecepta.
Quorum primum continet qualis sermo sit
vitandus. Secundum, qualis sermo deligendus.
Tertium, quale condimentum
sermonis sit adhibendum. Quartum,
quibus accommodandus sit sermo. Quintum,
quis sit sermonis finis. De quibus ordine
dicam.
Qualis, quaeso, sermo est vitandus?
Putris, hoc est, talis, a quo aut nullus fructus,
aut malus certe expectandus est. Ex
scurrili sermone et insulso nullus frucus
prouenit. Scurrilitas impudentiam, et vanitatem
habet coniunctam. Insulsitas vero,
stupor est nimius, et indignus homine.
Inter haec duo vicia Philosophi collocant
medium, quod est lepos, qui est in sermone
hilaritatis et asperitatis moderatio. Ex
sermone obscoeno, iactabundo, virulento,
sycophantico, et falso, pessimus nascitur
in auditoribus fructus. Quare pastor

p.107
in quotidiano congressu hominum, fugiat
huiusmodi sermonem.
Qualis sermo est deligendus? Bonus et
commodus ad aedificationem, quando est
opus. Vt enim putris sermo dicitur, a quo
aut nullus aut malus fructus prouenit, vti
dictum est: ita commodus seu bonus is dicitur,
a quo fructus aedificationis sperari
potest. Alludit apostolus ad arbores, quarum
aliae sunt putres, aliae bonae et integrae.
Ab illis aut nullus aut malus, ab his semper
bonus fructus expectatur. Cogitet ergo
pastor, tum demum loquendum esse, quando
quod dicat facit ad aedificationem.
Quidam cum interrogaretur in conuiuio,
cur non loqueretur alijs omnibus loquentibus:
Quia, inquit, nihil habeo silentio
melius. Et apud Euripidem extat hic
versus: h lege ti kreitton sighs h sighn ece,
hoc est, aut loquere quicquam silentio melius,
aut tace.
Quale debet esse sermonis condimentum?
Respondit Paulus: Sermo vester
semper cum gratia sit sale conditus. Quare
sic? Ne corruptionis odor ad alios veniat.
Veteribus sal amicitiae symbolum fuit,
durationis gratia. Corpora enim solidiora
facit, et diutissime conseruat: vnde
hospitibus ante alios cibos apponi solitum, quo

p.108
amicitiae firmitas ac perseuerantia significaretur.
Quare plaerique ominosum habent,
si sal in mensam profundi contigerit: contra
vero faustum, si vinum atque id merum
effusum sit. Hinc intelligi potest condimentum
salis eo spectare, vt sermo sit solidus,
non leuis, aut inconstans: sit sapidus,
non insulsus aut ineptus: sit custodia ac
conseruatione dignus, non dignus vt vnam
aurem ingressus abeat per aliam.
Breuiter sermo sale conditus, significat
sermonem a recto iudicio profectum, tempestiue
enunciatum, et commode rebus de
quibus agitur applicatum.
Est et dignum memoria, quod vetustas
discernat salem candidum a nigro, et candidum
dicit esse Mercurij, vt sunt dicta,
quae beneuolentiam augent. Vt Alexandri
dictum: Regium est benefacientem ferre
maledicta. Nigrum autem salem dixerunt
esse momi, vt sunt venenatae reprehensiones.
Hunc salem Momi vult Paulus abesse,
cum dicit: Cum gratia sit sale conditus sermo.
Alludit enim ad cibos, qui tum demum
grati sunt, quando nec insulsi sunt, nec salsissimi.
Huc illud Pythagoricum pertinet:
Salem ne transgrediaris.
Quibus accommodandus est sermo?
Auditoribus, inquit Paulus. Inciuile enim

p.109
est verba profundere, vbi nullus est qui auscultat.
Inciuilius adhuc loqui, vbi omnia
perstrepunt clamoribus. Quare pastor tum
demum loquatur, vbi auditores aures benignas
et patentes praebent.
Sed quis huius sermonis conditi finis?
Duplex finis in Paulo proponitur, Scientia,
et Gratia.
De scientia ait: Vt sciatis quomodo
oporteat cuique respondere. Haec ergo scientia
duo continet commoda, vnum eius
qui loquitur, alterum eorum cum quibus
loquitur.
Quantum autem ad illum qui loquitur,
hoc percipitur commodum. Qui se assuefacit
circumspectis sermonibus, non incidit
facile in multas absurditates, in quas subinde
labuntur homines loquaces et garruli.
Quantum autem ad auditores attinet,
ex continuo vsu acquiret sibi recte et apposite
respondendi peritiam. Aliter enim potentibus
mundi est respondendum, aliter
mediocribus, aliter humilibus: aliter rursus
mansuetis, aliter iracundis. Nathan
aliter agit cum Dauide adultero, quam egisset
cum stabulario, eiusdem sceleris reo.
Haec non adulationis sunt indicia, sed prudentiae
signa et modestiae, quae praecipue in
oratione pastorum requiruntur.

p.110
Gratiam praeterea requirit Paulus in
sermone, ne dicacitate et scurrilitate auditoribus
simus molesti, sed potius vt eo nostrum
dirigamus sermonem, vt pium fauorem
et beneuolentiam nobis conciliemus,
ac ea quibus gratia nobis pie accedit, cum
omni modestia dicamus: ita tamen ne huius
gratiae praetextu officium quod saepe requirit
asperiorem sermonem, negligamus.
Dixi ex Pauli sententia quid sit in sermone
vitandum, quid sectandum, quale
condimentum adhibendum, quibus accommodandus
sermo, et qui sint sermonis fines.
Nunc autem quo plenior sit sermonis
disciplina, distinctionem eorum, quae ad
sermonem requiruntur, cum breui declaratione,
subijciam.
In sermone itaque haec sunt obseruanda.
Quid, cui, vbi, quando, et quomodo
dicatur.
Quid autem dicendum sit, primum hac
generali distinctione discernatur. Noxia,
inhonesta, inutilia, nunquam dicantur a
pastore: Contra quae prosunt, et quae sunt
honesta, et vtilia prudenter dicantur.
Noxia voco, quae animos auditorum,
vel in errorem, vel in prauitatem perducunt,
vel etiam quae aliorum famam laedunt.
Inhonesta appello, quae vel illius qui loquitur,

p.111
vel illorum, quibus fit sermo, vel
absentis dignitati non conueniunt.
Inutilia sunt, quae nec loquentibus, nec
audientibus prosunt.
Contra prosunt, quae vel ab errore liberant,
vel a prauitate abducunt, vel alienae
famae parcunt.
Honesta sunt, quae dicentis, audientis,
et absentis dignitati congruunt.
Vtilia, quae prosunt, et aliquid commodi
afferunt auditoribus.
Deinde, Cui dicatur obseruandum.
Nam qui narrat verbum non audienti,
quasi excitat dormientem de graui somno.
Ideo prudentia singularis etiam hic adhibenda
est, iuxta hanc distinctionem.
Qui cum alio loquitur, primum consideret,
an propter se, vel propter illum loquatur.
Si propter se, hoc est, suam vtilitatem,
vtpote doctrinae, aut consilij causa, videat
an ille cum quo loquitur talis sit, qui
vel doctrina, vel consilio sibi vtilis esse
possit. Nihil enim stultius est, quam a rudi
doctrinam, et consilium. a stulto petere.
Si propter illum, qui audit, loquitur quis,
dispiciat an talis sit ille, qui vel suo sermone
non indigeat, vel ita malignus, vt oratione
melior reddi non possit. Salomon
enim dicit: Qui arguit impium, generat malum

p.112
sibi. Noli arguere derisorem, ne oderit
te. Argue sapientem, et diliget te. Item:
Doce iustum, et festinabit accipere.
Deinde petiturus consilium ab alio, regulam
sequatur, quam praescribit Syracides
cap. 37. Ne consilium capias cum muliere
de ipsius pellice: de bello, cum meticuloso:
de permutatione, cum mercatore:
de venditione, cum emtore: de gratitudine,
cum homine maligno: de humanitate,
cum inhumano: de quouis opere, cum pigro:
de perfectione instituti operis, cum
annuo mercenario: de opera multa nauanda,
cum ignauo seruo: ne attendas his in
vlla deliberatione suscepta.
Hic proponit sapiens certa hominum
genera, cum quibus non est deliberandum,
consiliumque capiendum. Ex quibus regula
generalis colligitur: Neminem qui alicuius
priuati commodi studijue rationem propositam
habet, ea in re de qua deliberandum
est, esse in consilium adhibendum. Animum
enim omni ira, amore, inuidia, cupiditateque
vacuum, consiliarius ad deliberationem
afferre debet.
Quare et pastor meus diligenter caueat,
ne ab ijs consilium petat, qui affectibus indulgent
potius, quam ratione et prudentia
consulunt.

p.113
Tertio, obseruandum dixi vbi dicatur.
Nam non est decorum, quae ad forum spectant
in locis sanctis tractare. Vnde Augustinus
in orario nihil agendum esse dicit,
praeter id quod sacrum est. Pastor igitur
in templo loquatur de rebus ad religionem
spectantibus: extra templum, cum de
religione, vbi res postulauerit, tum de alijs
rebus vtilibus. Loca autem in quibus vana,
ociosa, et superflua dici debeant, inueniri
non possunt, quia Domini est terra et
plenitudo eius.
Quarto obseruandum proposui, Quando
dicatur. Est tempus tacendi (inquit
Salomon) est tempus loquendi. Idem ait:
Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur
verbum in tempore suo, Prouerb. 25. Etsi
autem tempus loquendi quod sit, prudens
docebit experientia, et experta prudentia:
tamen quaedam huc ex Salomone et Syracide
asscribam dicta.
Salomon dicit: In multiloquio non
deerit peccatum: Qui autem moderatur
labia sua, prudentissimus est. Proinde nunquam
est tempus multiloquio. Item: Labia
iusti considerant placita, et os impiorum
peruersa. Item: Qui prius respondet
quam audiat, stultum se esse demonstrat, et
confusione dignissimum. Et Syracides:

p.114
Si est tibi intellectus, responde proximo:
sin minus, sit manus tua super os tuum.
Idem: Priusquam interroges, ne vituperes
quenquam: et cum interrogaueris, corripe
iuste. Priusquam audias, ne respondeas
verbum, et in medio seniorum ne adijcias
loqui. Et rursus Salomon: In auribus insipientium
ne loquaris, quia despicient doctrinam
eloquij tui. Item: Ne contendas
cum pessimis, et ne aemuleris impios.
Item: Vir sapiens si cum stulto contenderit,
sine irascatur, siue rideat, non inueniet
requiem.
Haec de tacendi et loquendi tempore
confusius dixi, quia prudens experientia, et
experta prudentia, vt dixi, haec melius
docebit.
Restat quod vltimo loco proposui,
Quomodo dicatur. Modus autem loquendi,
vt ait Gregorius, in tribus consistit. In
gestu, in sono, in significatione.
GESTVS sit modestus et humilis. Sonus
demissus et suauis. Significatio verax
et dulcis. Modestiam debet habere gestus
loquentis, vt nec inordinate, nec impudice,
nec turbulente inter loquendum membra
moueat, ne vel oculorum nutibus, vel aliqua
minus decenti conformatione, siue
transmutatione vultus, gratiam sermonis

p.115
foedet. Debet et humilitatem habere gestus
loquentis, vt apud auditores gratiam sermo
eius inueniat. Thrasonicam in dicentibus
arrogantiam, omnes oderunt.
SONVS loquentis sit demissus, ne vel
strepitu, vel immoderato clamore auditores
suos, aut iniuste terreat, aut iuste offendat.
Suauis quoque debet esse sonus, ne
pronunciationis asperitate, tanto fiat animus
audientium onerosior, quanto ad aures
durior venit, et iniucundior.
SIGNIFICATIO, hoc est, sermonis sensus,
ideo debet esse vera, quia fallax verbum,
etsi composite, ornate, et facunde dicitur,
tamen noxium est, ideoque vt primo
diuisionis membro diximus, est fugiendum.
Debet praeterea significatio esse dulcis, quia
plerunque et veritas auditori amara efficitur,
vbi dulcedo non est in verbis loquentis.
Haec sint de disciplina sermonis dicta,
quae si pastor obseruauerit, gratiam sibi et
amicitiam, et grauitatis laudem sermone
suo conciliabit.
Sequitur de disciplina pastoris in conuiuijs
seruanda. Etsi praecepta quae hactenus
dedimus, etiam pastorem in conuiuio
gubernare possunt: tamen seorsum hac de
re nonnihil adijciam. Video enim complures
in hac parte grauiter peccare.

p.116
In conuiuijs itaque spectentur haec: Locus,
tempus, conuiuij genus, conuiuae, colloquia,
edendi, bibendique modus, hilaritatis
moderatio et morandi tempus. Ad
haec membra referamus praecepta de disciplina
pastoris, quam seruandam esse in conuiuijs
iudicamus.
Locus conuiuij si fuerit obscurus, aut
infamis, fugiendus est pastori. Nullo enim
pacto decet, vt pastor in tabernis, aut lupanari,
aut in hominum infamium domo
conuiuam agat. Nam hac ratione non solum
suae personae, verumetiam ministerio
inureret infamiae notam, ac ita suam famam
periclitari permitteret, et ministerium
probro afficeret. Quare si quando ad
huiusmodi loca fuerit inuitatus pastor,
modeste se excuset, cum declaratione gratitudinis
et beneuolentiae, et simul precetur,
vt conuiuis ipsis cedat conuiuium bene,
et caueatur omnis Dei offensio.
Tempus conuiuij sit opportunum. Opportunum
dico, quod nec noctu fit, nec
tempore sacrorum in templis, nec tempore
communis luctus.
Nocturna conuiuia semper fuerunt infamia.
Videntur enim potius turpitudinis
gratia instituta, quam honestae hilaritatis.
Sacrorum tempore celebrata conuiuia,

p.117
in contumeliam cedunt ministerio. Illis ergo
interesse debent nulli pij, nedum pastores
Ecclesiastici.
Tempore communis luctus conuiuijs
operam dare, signum est malignae naturae,
quae calamitatibus publicis non afficitur.
Hoc enim tempore, melius est ire ad domum
luctus, quam ad domum conuiuij,
iuxta Ecclesiastae sententiam, cap. 7.
CONVIVIORVM genera sunt duo:
Honesta et Inhonesta.
HONESTA dico, quae vel amicitiae ineundae
confirmandaeue causa, vel honestae
hilaritatis gratia, vel gratulationis ergo,
vel moris gentis seruandi causa instituta
sunt. Haec tantisper honesta voco, donec
locus et tempus seruantur debita, et non
iustae hilaritatis modum conuiuae transgrediuntur.
Conuiuia amicitiae causa instituta
a Graecis dicuntur agapai, propterea
quod in eis mutua fouebatur charitas.
Hoc nomine etiam dicuntur conuiuia,
quae pauperibus refocillandis instituuntur:
qualia solent in Lolandia patria mea crebro
fieri. Qui enim illic aut nuptias celebrant,
aut puerperia, aut alioquin solennia
conuiuia, pauperibus mensas aptant,
fercula apponunt non minus lauta quam
alijs conuiuis. Ac si quis conuiuator pauperes

p.118
non admitteret, aut non benigne tractaret,
non solum auarus, verum etiam in
Deum impius, in pauperes crudelis haberetur.
Hunc morem etiam in Scania, Iutia,
Fionia, et Selandia, in quibusdam esse locis
constat. Hunc morem commendabit
pastor, et inuitabit conuiuatores ad humanitatem
erga pauperes, commendans ipsis
praeceptum Domini, qui ait: Cum facis
conuiuium, voca claudos, pauperes, caecos:
et beatus eris, quia non possunt vicem rependere
tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione
iustorum.
Hac sententia multa continentur. Primum,
probantur a Christo honesta et pia
conuiuia. Deinde, monemur vt cum hilares
esse velimus cum amicis et familiaribus,
non negligamus pauperes, sed eos quoque in
nostrum recipiamus conuiuium. Tertio,
promittitur merces a Deo, quia pauperes
non possunt vicem rependere: eamque mercedem
dicit reddendam esse in resurrectione
iustorum.
Quod autem Dominus dicit: Cum facis
prandium, noli vocare amicos tuos, non
eo pertinet, ac si Dominus vetaret conuiuia
agitari inter cognatos et familiares:
quod sane barbarum et nimis austerum esset.
Quid enim, quaeso, inhumanius, quam

p.119
a mensa hospitali excludere amicos, et homines
arcere ab omni comitate? Sed hoc
tantum vult Dominus ostendere, officijs
in mundo vsitatis, minime veram probari
charitatem. Quare hortatur ad verae
charitatis officia erga pauperes. Probat
itaque sic conuiuia Christus, si pauperes
non excludantur.
Hilaritatis honestae causa instituta conuiuia,
non improbantur: sed inter honesta
numero, quae potissimum exhibere solent
homines, post aliquem laborem honeste
peractum. Idque potissimum reficiendarum
virium causa, per honestam et moderatam
hilaritatem.
Gratulatoria conuiuia, qualia sunt nuptiarum
et puerperiorum, commendantur
exemplis sanctorum patrum. Illi enim solebant
gratulationis ergo, amicos conuiuijs
excipere. Laban nuptiarum solenni more
dies celebrauit. Abraham in die ablactationis
filij Isaac, grande conuiuium fecit.
Solent etiam conuiuia fieri ex consuetudine
gentis, certo anni tempore, qualia
nos in nostra patria vocamus fraternitates.
Haec conuiuia modo absit superstitio,
et insana ebrietas, culpari non possunt:
Verum in huiusmodi conuiuijs modum seruari
suadebit pius pastor.

p.120
Ad hoc genus refero ea conuiuia, quae
in synodis agitari solent a pastoribus, finitis
consultationibus et sacris: de quorum
modo probo sententiam D. Petri Palladij
piae memoriae, qui in suis synodalibus
de illis praecepta conscripsit. Hactenus de
honestis conuiuijs.
INHONESTA conuiuia voco, quae libidinis
et ingurgitationis causa instituuntur,
quae potius porcis Epicuri conueniunt,
quam Christi ouibus. Ab his dehortatur
Salomon Prouerb. 23. Noli, inquit, esse in
conuiuijs potatorum, neque in comessationibus
eorum. Comessationes autem dicuntur,
nocturna post cenam instituta conuiuia,
et alia quaeuis intempestiua et inhonesta.
Habent autem nomen comessationes
a Como, quem Deum agnouit gentilitas,
et praesidem nocturnarum saltationum.
Hic dicebatur coli a iuuenibus, qui coronati
noctu cum facibus musicisque instrumentis,
ad amicarum fores saltandi canendique
gratia concurrebant, procaciterque lasciuiebant,
vt fores nonnunquam effringerent.
Hunc morem turpissimum, in hac
clara Euangelij luce, non pauci sola ganea
nobiles reuocant..
Huiusmodi itaque Lapitharum conuiuia,
pius verbi praeco nunquam vel praesentia,

p.121
vel signo approbet, imo potius cordate
reprehendat ac damnet, non veritus
alicuius personam. Multos (proh dolor)
licet audire gloriantes, quod possint compotores
suos potando superare, ac non
minus eo nomine sibi tribuunt, quam olim
Achilles qui Hectorem pugna vicit. Sed
Esaias illis canit qrhnowdes spefqegma: Veh vobis
(inquiens) qui consurgitis ad ebrietatem
sectandam, et potandum vsque ad vesperam,
vt vino aestuetis. Item: Veh qui potentes
estis ad bibendum vinum, et viri fortes
ad miscendam ebrietatem.
Pastor ergo potius auscultet Syracidi,
qui ait: In vino virum te non exhibeas.
Vinum enim multos perdidit.
Haec sint dicta de generibus conuiuiorum:
sequuntur colloquia conuiualia.
COLLOQVIA CONVIVALIA seruiant
honestae hilaritati, et aedificationi mutuae.
Absit futilitas, absit garrulitas, absit
acerbitas, absit male de absentibus loquendi
libido: sit pastor moderatus in verbis,
et sibi Catonis distichon vt regulam
proponat:
Inter conuiuas fac sis sermone modestus
Ne videare loquax dum vis vrbanus haberi.
Et illud Syracidae: In conuiuio vini ne arguas
proximum, nec eum in sua laeticia vituperes.

p.122
Hic recolat pastor praecepta disciplinae
sermonis, de quibus supra dictum est.
Qualem autem oporteat in conuiuijs
honestis esse EDENDI ET BIBENDI MODVM,
ex ijs quae dixi facile intelligitur. Sed
hoc addo, quod concertationes potandi,
et ariqmopotiai, quae (proh dolor) iam nimis
vsitatae sunt, nequaquam sint ferendae
inter Christianos.
Quidam merito apud Homerum laudatur,
qui conuiuis suis vina abunde apposuit:
sed neminem neque ad bibendum, nisi
perquam humaniter in initio conuiuij inuitauit,
neque ad certamen potandi conuiuas
compulit. Est enim nimis barbara consuetudo
certare poculis, nequaquam hominis
dignitati conueniens, nedum filijs
Dei, et pastoribus gregis Christi, qui vice
Christi funguntur.
Hanc ergo barbaram consuetudinem,
Deo inuisam, homini probrosam, pastor
relinquat Lapithis et barbaris, qui Christi
nomen ignorant: neque hic sinat se consuetudine
vinci.
HILARITATIS MODERATIO necessaria
est in conuiuijs. Nam cum hilaritas
modum excedit, in insaniam vertitur.
Huc illud Anacharsis, qui primum quidem
poculum sanitatis: Secundum voluptatis:

p.123
Tertium contumeliae: Quartum insaniae
esse dixit. Atque ideo non immerito
Pythagoras, ebrietatem insaniae meditationem
affirmauit.
Non igitur oportet bibendi modum excedere
iustae hilaritatis limites.
Homerus hilaritatem conuiuiorum in
cantu et saltatione collocauit, quae vocat
anaqhmata daitos, ornamenta conuiuij, ad
exhilarandos conuiuas adhibita.
Syracides cap. 31. potum vini ad hilaritatem
non vituperat, cum ait: Laetitiam
animi et hilaritatem parit potus vini iustus,
et opportunus. Iustum vocat, qui
modum non excedit. Opportunum, qui
temporis habet rationem. Homerica illa
anathemata, si fuerint moderata, pastor
in alijs ne reprehendat: sed ipse ab ijs
prorsus abstineat.
Quid ergo de philothesijs, et symperiphoris
sentiendum? Philothesias, quae sunt
cum in amicitiae signum praebibimus alicui,
ac deinde poculum porrigimus, laudo:
modo ad exhauriendum nemo cogatur.
Neque symperiphoras, cum ordine dicitur,
canitur, bibitur, in honesto consortio reprehendendas
iudico: modo conuiuae maneant
intra modestiae terminos.
Sed quia difficile est modum seruare,

p.124
suadeo vt pastor Socratem imitetur, qui
ait: Alij viuunt, vt edant et bibant, ego
vero edo et bibo, vt viuam.
Ego soleo inter piorum et Epicureorum
conuiuia, hoc discrimen statuere. Boni
viri et integri, saepe bibunt vt sedeant
diutius, honestae et piae collocutionis ergo.
At porci de grege Epicuri, hoc est, homines
ventri dediti et voluptatis mancipia,
sedent diutius, vt bibant copiosius. Hinc
saepe accidit, vt nonnihil hilaritatis modum
excedant pij et boni viri, quod in illis
tametsi vicio omnino non caret: non tamen
est temere damnandum, modo in foedam
ebrietatem non fuerint prolapsi. Nam
illud Pauli praeceptum Catholicum est, seruandum
in omnium piorum conuiuijs: Ne
inebriemini vino, in quo luxus est: sed impleamini
spiritu, loquentes inter vos mutuo
per psalmos, et hymnos, et cantiones
spirituales, canentes et psallentes in corde
vestro Domino. Hic apostolus anaqhmata
recitat conuiuij Christiani, ignota Homero,
quae sunt Psalmi, hymni, et cantiones
spirituales: et antithesin facit inter hilaritatem
ex ebrietate ortam, et hilaritatem
sanctam, quae ex pijs carminibus et psalmis
in piorum coetu oritur. Cum autem in corde
dicit, non hoc vult apostolus, vt quisque

p.125
intus et apud se sine lingua canat, sed serium
cordis affectum requirit.
Duo ergo in cantionibus piorum coniungi
debent, pius cordis affectus, et lingua
quae affectibus excitandis seruit. Haec
de hilaritatis modo sint dicta.
MORANDI IN CONVIVIO TEMPVS,
non protrahatur ad insaniae initium,
sed tantum ad hilaritatis medium: praesertim
pastori, in quem alij oculos conijciunt.
Nihil foedius esse, aut dici potest, quam
pastorem insaniae pocula exhaurire, et postremum
esse qui domum abeat. Qui talis
est, mihi videtur indignus, qui caprarum
curam habeat, nedum ouium Christi. Huiusmodi
a Iuda apostolo, maculae in fraternis
conuiuijs dicuntur: vt qui pro voluptate
ducentes in diem frui delicijs, et se
misere maculant, et alijs macularum occasionem
praebent
Iam locus postulat, vt disciplinam praescribamus,
quae in contractibus pastori est
seruanda.
Primum itaque caueat pastor, ne quaerat
sordidum quaestum, seu, vt Paulus loquitur,
ne sit aiscrokerdhs, hoc est, turpiter lucri
cupidus.
Deinde, ne implicet se negotijs ad se
non pertinentibus, qui hoc faciunt, polupragmosunes

p.126
sunt, quos vel Isocrates damnat,
qui polupragmosunh opponit hsucian: ad quam
Paulus Thessalonicenses hortatur, obtestans
eos per Dominum nostrum Iesum
Christum.
Tum, ne suo exemplo comprobare videatur,
quae in alijs culpet: ne sit caupo:
non exerceat mercaturam: non emat vt
maioris rursus vendat: sed sit autarkhs, et
sua vocatione contentus: viuat ex suis decimis,
et agris. Si quid autem supersit, partem
iuste vendat: partem reseruet in vxoris
et liberorum vsum: partem eroget, sicuti
supra dictum est, in vsus pauperum.
Caueat ne quicquam cuiquam debeat,
nisi quod naturali iure debeat omnibus,
hoc est, dilectionem et beneuolentiam.
Vice plurium praeceptorum, sint honestorum
pastorum exempla.
Praeterea, pastor fugiat forenses lites,
ac potius mediocrem patiatur iacturam,
quam vt lites sequatur, quae ministerio non
parum obfuturae sunt.
Breuiter, in omnibus actionibus et contractibus
sit pastor candidus, nihil auare
agat. Debet enim auaritiae non solum crimen,
verum etiam suspicionem magis fugere,
quam vllam pestem. Auaritiae enim labes,
cum ministros ipsos exponit obtrectationibus

p.127
hominum, tum ministerio ipsi probrum
conciliat et inuidiam. Caueat igitur
pastor ne sua auaritia et seipsum perdat, et
ministerium reddat hominibus inuisum.
Hactenus visi sumus nobis satis dixisse,
de disciplina seruanda pastori in communi
vita, et familiari hominum consuetudine.
Nam et ostendimus quomodo agendum sit
cum singulis hominum generibus, et qualis
esse debeat moderatio in vestitu, gestu, verbis,
et conuiuijs. Atque etiam declarauimus
qualis candor requiratur a pastoribus, in
omnibus vitae actionibus et contractibus.
Nunc proximo loco sequitur, vt explicemus,
qualem se pastor exhibere debeat, in
Ecclesiastico piorum coetu.
QVID IN COETV ECCLESIASTICO
SPECTANDVM
PASTORI.
COETVM Ecclesiasticum voco, congregationem
Ecclesiae, ad audiendum verbum,
ad precandum, ad percipiendum sacramenta,
congregatam. Sunt enim hi tres
fines, cur pij in aedibus sacris seu templis
conueniant.
Ex quo patet, qua in re oporteat excellere
pastorem in coetu Ecclesiastico. Nam, vt
Augustinus ait, ita oportet pastorem excellere

p.128
in omnibus, vt caeteri prae illo grex
esse videantur.
Primum ergo sciat pastor, quod in templo,
vbi congregatur Ecclesia, debeat quam
attentissime verbum Dei audire, quoties
concionatores audiendi sunt. Quidam inepti
totum tempus quo praedicatur verbum,
consumunt nunc colloquijs, interdum
lectionibus, saepe somno, ac si ad se non
pertineret mandatum Dei, quo omnes iubentur
ipsius audire verbum. Horum error
est corrigendus, nisi iram Dei velint incurrere,
et maiorem damnationem.
Quidam autem hoc faciunt, ne videantur
ab illis discere. Horum superbia odio
digna est. Quidam alias forte causas praetendunt.
Verum pio pastori consulo, vt
omnes suos auditores pietatis declaratione
(absque tamen hypocrisi) et audiendi
diligentia superet. Hinc enim copiosissimum
percipit fructum. E
Primum enim confirmatur voce docentis
in doctrina.
Dieinde etiam discere potest aliquando
ab eo, qui prae ipso idiota videtur. Saepe
enim Deus per infimos ea mysteria aperit,
quae sapientissimi suo acumine non potuerunt
eruere.
Mos fuit beato Luthero, et sanctissimae

p.129
memoriae Philippo Melanthoni, diligentissime
audire concionatores. Et saepe confessi
sunt se et consolationibus erectos, et
in doctrina confirmatos aliorum voce.
Praeterea gratum est Deo officium audiendi
verbum.
Postremo exemplum prodest. Nam cum
homines pastorem ipsum auide audire verbum
animaduertunt, ipsi ad diligentiam
maiorem excitantur.
Deinde pastor meminerit, et sui muneris
esse, in coetu Ecclesiastico, vna cum Ecclesia
precari. Hic veniat ei in mentem necessitas
Ecclesiae: cogitet de publicis et
priuatis calamitatibus: cogitet de hostibus
Ecclesiae, Diabolo, tyrannis, et haereticis,
et flagitiose viuentibus.
In his cogitationibus ardenter cum Ecclesia
Deum inuocet, vt ipse mitiget publica
et priuata mala: vt reprimat hostes Diabolos:
vt homines hostes, haereticos, et tyrannos,
aut sua bonitate conuertat, vt saluentur,
aut suo iudicio coerceat, ne Ecclesiae
ruinam inferant: vt scandala tollat doctrinae
et morum: vt Ecclesiae largiatur pacem:
vt confirmet fideles in pio et sancto
proposito: vt doctores Ecclesiae suo spiritu
regat: vt magistratum nostrum conseruet
in vera pietate: vt omnes status et ordines

p.130
hominum, vinculo pacis coniungat: vt Ecclesiastico,
politico et oeconomico statui
assit. Breuiter vt suum regnum quotidie
adaugeat, et regnum Satanae magis magisque
destruat. Haec petat pius pastor quam ardentissime,
et suo Ecclesiam exemplo ad
precandum inuitet.
Adhaec cum Ecclesia congregatur etiam
ad participationem sacramentorum,
sit quoque pastor in hac parte diligens: declaret
suam fidem: edat confessionem:
percipiat cenam Dominicam saepe cum alijs,
vt auditores ipsius exemplo confirmati
et moti, pluris faciant sacramenta Ecclesiae.
Qui autem pastores raro communicant,
exemplo suo faciunt, vt sacramenta veniant
paulatim in contemtum.
Propter haec tria, hoc est, verbum, preces,
et sacramentorum participationem,
habet et Ecclesia congregata certas ceremonias,
recitantur Psalmi, canuntur et alia
pia cantica: quae omnia adhibentur, vt sint
veluti flabella quaedam, quibus spiritus hominis
ad pietatis meditationem excitetur.
His quoque ceremonijs pius pastor adesse debet.
Canat ergo cum alijs, et ostendat se
istis carminibus affici.
Impleamini, inquit Apostolus, spiritu,
loquentes inter vos mutuo per Psalmos et

p.131
hymnos, et cantiones spirituales, canentes
et psallentes in corde vestro Domino. Cum
dicit, canentes et psallentes in corde, non
prohibet ore canere et psallere: sed significat
oris cantum nihil prodesse, nisi ex corde
proficiscatur. Ex corde ergo prouenire
debet: et dum ore canitur, cor magis ad
pietatem veluti flabello excitatur.
Haec sint breuiter dicta de disciplina
pastoris in Ecclesiastico coetu seruanda.
Sequitur de consilijs et deliberationibus.
QVID IN CONSILIIS ET
DELIBERATIONIBVS
SPECTANDVM PASTORI.
CONSVLTATIONES Ecclesiasticae, aut
doctrinae controuersae causa, aut ministerij
gratia, aut eorum ergo, quae vel ad doctrinam,
vel ad ministerium pertinent, fieri solent.
Ad doctrinam examinandam collationes
de controuersis articulis, et dijudicatio
necessariae sunt.
Ad ministerium pertinent, ministrorum
electio, vocatio, approbatio, ordinatio.
Ad vtrumque, ceremoniae, disciplina, et
redituum Ecclesiasticorum dispensatio
referuntur.
Existimo nullam causam offerri posse
senatui Ecclesiastico, quin sub his generibus

p.132
contineatur. Dicam igitur qualis disciplina
pastori sit commoda in his indicij Ecclesiastici
partibus.
Consultatio de doctrina controuersa,
modesta debet esse, in qua pastor non tam
victoriam quaerat, quam veritatem, imitatus
Socratem, qui suum aduersarium ante
disputationis ingressum admonuit hac sententia:
Non tam quaeratur vter nostrum
vincat, quam inquiratur veritas.
Quando ita pastor animo affectus est,
audiat aliorum sententias, et collationes
scripturarum. Ipse autem modeste, cum
rogatus fuerit, suam dicat sententiam.
Qui collationes scripturarum non admittunt,
et ex illis nolunt interpretationem,
quae sit consentanea cum tota scriptura,
peti, in multa absurda incidunt.
Qui legit Pauli dictum: Qui laborat
manducet, et ita his verbis adhaeret, vt ex
collatione non ferar interpretationem vllam,
quae generale dictum, ad certam speciem
restringit, is infantibus, qui agere nihil
possunt, negabit victum. Quo facto quid
potest esse immanius?
Sic multi saepe vnum dictum arripiunt,
cuius cum verba mordaciter retinent, vim
faciunt interdum articulis fidei.
Quare in controuersis articulis, opus

p.133
est prudenti collatione, ex qua collatione
eruetur verus dicti sensus, congruens cum
vniuersa scriptura.
Moses dicit: Non facies vllum sculptile.
Hoc dictum qui apprehendit, nulla collatione
facta cum alijs scripturae locis, damnabit
Salomonem, qui sculpturis templum
Dei ornauit.
Quare ex collatione discendum, vtrum
dictum amas accipiendum sit, an kata ti: vt
hoc Salomonis factum, (vt ex collatione
constat) kata ti accipiendum est, non
simpliciter.
Deinde in dijudicatione cauendum est,
ne pugnet interpretatio, cum aliqua lege
decalogi, aut articulis fidei. Ideo Paulus
praecipit, vt interpretatio sit fidei analoga,
hoc est, congruat cum primis religionis
axiomatis.
Est et adhibenda in consilium purae Ecclesiae
sententia, et audiendi sunt illi, quorum
doctrina et pietas multis est probata.
At illi qui aemulationis zelo potius quam
pietatis studio, subito velut e tenebris prodeunt,
nequaquam sunt illis conferendi, qui
triginta aut quadraginta annos, puritatem
doctrinae voce et scriptis propagarunt.
..
Intra hos limites si meus pastor se contineat,
recte facit, et paci tranquillitatique

p.134
Ecclesiae consulit. Contra qui suas quas
concepere sententias, mordicus tuentur,
et nolunt audire aliorum iudicia: atque illi
qui tanquam oracula admirantur, quae iam
sparguntur a nouis magistris, contra summorum
virorum in Ecclesia autoritatem,
tranquillitatem Ecclesiae turbant, et rei
sunt schismatis in Ecclesia, et suo tempore
iustas poenas Deo dabunt.
Si deliberationes instituuntur de ministerio,
similem adhibeat pastor prudentiam:
cum alijs eligat, non affectu raptus,
aut fauore aut odio corruptus, quos iudicauerit
vtiles esse Ecclesiae: cum alijs vocet
electos, ordinet, et probet, maturo adhibito
iudicio, semperque spiritu Deum precetur,
vt ipse consilia et euentus gubernet.
Cum de ceremonijs agitur, consulat
pastor, ne Ecclesia oneretur multis
ceremonijs.
Si quae abolendae sunt, diligenter attendat,
quid vicij habeant. Nam sicut leges in
Rebuspublicis, ita in Ecclesia ceremoniae,
non facile sine offensione vulgi mouentur.
Quare cautio adhibenda, ne abrogatio
plus pariat mali quam boni.
Si quae sunt nouae instituendae, videar
prudenter, ne sint pueriles nimium, aut
ociosae, aut superstitiosae, aut ineptae. Nullae

p.135
enim ceremoniae admittendae, nisi quae
faciunt ad pietatem alendam, et grauitatem,
in sacrorum tractatione.
Etsi autem ego consultius iudico, vt
nulla prorsus ceremoniarum in mediocriter
reformatis Ecclesijs mutatio admittatur:
hoc tamen consilium dedi, vt cogitet
pastor, quo sit respiciendum, vbi deliberationes
instituuntur de ceremonijs.
Disciplina sequitur, quae mores corrigit.
Quoties de hac agitur, meminerit pastor
modestiae, quae cum adest, non facile in corrigendis
aliorum moribus peccabit.
Huius disciplinae moderandae regulam
praescribit Paulus Timotheo, his verbis:
Seniorem ne increpes, sed adhortare vt
patrem: iuniores, vt fratres: mulieres natu
grandiores, vt matres: iuniores, vt sorores,
cum omni castitate.
Hoc est, Si accusatus fuerit senior aliquis,
et fuerit conuictus alicuius peccati,
ne seuere, tanquam dominium in eum habens,
ipsum increpes: sed ita agito cum illo,
vt intelligat ex animo bono et amico
admonitionem proficisci.,
Quidam cum peccantes corrigere debent,
ita austere agunt, ac si omnem humanitatis
sensum exuissent: ac se tum demum
viros cordatos, ac strenuos in ministerio

p.136
haberi volunt, vbi forte pauperculum
aliquem, qui lapsus est, pro sui animi impotentia,
rabiosis verbis prostrauerint.
Sed Paulus vult correctionem temperari
humanitate atque clementia. Nemo enim
libenter admittit censorem, qui hostili videtur
agere animo. Contra, nemo non facile
recipit vel duriorem increpationem ab
eo, quem scit se non odisse.
Iuniores, vt fratres: hoc est, Si iuniores
fuerint accusati, et alicuius sceleris
conuicti, ne eos increpes vt hostes, sed eos
corrigas, vt te ex fraterno amore agere
intelligant.
Mulieres natu grandiores, vt matres:
hoc est, Si contigerit mulieres grandaeuas
peccare, vel loquacitate, vel obtrectandi
libidine, aut alia quauis ratione, ne sis in
eas nimis seuerus, et durus, sed eas potius
adhortando corrigas.
Iuniores, vt sorores, scilicet adhortare.
Hoc est: Si contigerit iuniores foeminas,
vel ignorantia, vel infirmitate, vel aetatis
vicio delinquere, ne sis in eas austerus: sed
ita moderare correptionem, vt videatur ex
fraterno corde proficisci. Nam vt medicina
temperata aliquo dulcore facilius ab
aegroto percipitur: ita correptio, quae
candidi amoris significationem habet, libentius

p.137
admittitur et efficatior est. Discernendum
tamen est inter adulationis pestem,
et erroris dulce remedium. Illa enim
mortis, hoc vitae et sanitatis causa est.
Addit in fine: Cum omni castitate:
quod ad omnia membra illa quatuor, quae
praecedunt, referendum est. Nam haec particula
significat, castam grauitatem adhibendam
esse, quae non sit contaminata vllo
priuato affectu.
Sunt qui gaudent de lapsu eorum, quos
aliquando oderunt, aut qui se aliquando
laeserunt: vt postea lapsos pro libidine animi,
saeuis possint obruere et confundere
verbis: sed ista correptio non est casta et
grauis, sed adulterata prauis affectibus, et
ex leuitate animi saucij proficiscens.
Paulus itaque pastori in corrigendis vicijs,
lenitatem et moderationem commendat.
Nam vt medicina, quae sua natura aliquid
amari habet, mitigatur aliquo additamento,
vt eam aegrotus non auersetur: ita
seueritas, quae necessaria est in corrigendis
vicijs, temperanda lenitate, ne qui peccauit,
correptionis asperitate territus, nullam
correctionem admittat.
Cum de redituum dispensatione, deliberationes
a senatu Ecclesiastico fiunt, duo
caueat pastor. Vnum, ne auare videatur

p.138
agere. Alterum, ne ex affectu aliquo priuato
reditus Ecclesiae velit distribui. Vtrumque
vicium est in pastore minime ferendum.
Quare iuste agat pastor.
Si stipendiorum causa agitur, sit norma
distributiua iusticia, secundum proportionem
Geometricam.
Si pauperibus ex superfluis aliquid est
tribuendum, pietatis ac necessitatis, et non
amicitiae habeatur ratio. Solent enim homines,
amore et odio moueri multum: sed
pastor hanc sequatur regulam: Cum ab
amicis, quae non licent postulantur, iusticia
et pietas anteponatur amicitiae.
Haec sint dicta de tertia parte disciplinae
pastoralis, qua regatur in externa et politica
hominum conuersatione.
DE QVARTA PARTE,
QVAE CONTINET OFFICIVM,
SEV LEGITIMAM Pascendarum
ouium Christi
rationem.
VERE dixit quidam ex patribus, regimen
animarum esse artem artium:
sentiens et difficilimum esse opus, et requirere
singularem peritiam.
Multi, proh dolor, pastores agere volunt,

p.139
cum ipsi potius, vt ab alijs pascantur,
indigent.
Tales non mouentur ouium salute,
sed proprijs commodis stimulantur, quibus
melius esset, si nunquam nati fuissent.
Nam horrendam iram Dei sibi thesaurisant,
in diem irae et reuelationis IESV
CHRISTI.
Hi sane non tam solicite quaererent onus,
cui pares non sunt, si cogitarent, qualis
sit res ouile Christi: si perpenderent,
quam pulchra, et Deo grata sit ouium
Christi societas: in cuius medio Dominus
ille est, cui sol et luna famulantur, cui assunt
ministri eius, milia milium, et decies
centena milia: si intelligerent, quantae molis
sit, Christianam condere gentem: hoc
est, regnum Christi erigere, et Satanae palatia
demoliri.
Ratiocinationes, inquit Paulus, euertimus,
omnemque sublimitatem, quae extollitur
aduersus cognitionem Dei: et captiuam
ducimus omnem cogitationem, ad
obediendum Christo.
Cum igitur tam augustum sit pastoris
officium, tam arduum, tam periculosum,
tam diuinum, operaeprecium est recte institui
pastorem, vt sciat partes sui officij: ne
cum pastor ouium Christi haberi velit, lupus

p.140
sit pessimus, qui oues misere dilaniet,
et a vero ouili abducat.
Ego itaque constitui summa qua possum
diligentia, pastorem Dominici gregis instruere:
atque eius officij partes explicare,
quo certa illi norma agendi, ex verbo Dei
desumta, constet. Princeps pastor Christus
mentem et calamum gubernet, AMEN.
Vt autem certa cum ratione susceptum
opus expediam, quatuor ordine sum
expositurus.
I. Quodnam sit pastoris officium.
II. Quaenam sit potestas ministrorum.
III. Praemium recte praestiti officij.
IIII. Poena neglecti muneris.
Interrogatus quis quodnam sit pastoris
officium: breuiter quidem, et recte respondere
potest, Pascere: sed pascendi ars,
et huius partes, non tam facile explicantur.
Vt autem pastor meus perpendat, quam
sit augustum, diuinum, et magnificum pastoris
officium, PRIMVM titulos pastoris,
quos tribuit ei Spiritus sanctus, recitabo.
DEINDE, quid illum mouere debeat
ad diligentiam in officio, ostendam.
Tum artem pascendi, et eius partes accedam,
vt non tantum in genere intelligatur,
quale sit pastoris officium: sed vt, anatomia
videlicet facta, omnes eius partes
conspiciantur.

p.141
Inter multos titulos, quos Spiritus sanctus
tribuit verbi Dei praeconibus, hi sunt
ex praecipuis: Prophetae, speculatores, tuba
Dei, praecones Dei, legati et serui Dei,
testes Dei, episcopi, oeconomi mysteriorum
Dei, architecti, lux mundi, sal terrae,
piscatores hominum, seminatores seu agricolae,
presbyteri, pastores, etc.
Hi tituli, et huiusmodi alij multi, non
solum dignitatem ministrorum verbi commendant,
verumetiam illorum officium,
pulcherrimis similitudinibus pingunt. Hos
ergo titulos breuiter explicabimus.
PROPHETAE dicuntur, cum quia praedicunt
futura, iuxta decretum Dei de salute
credentium, et damnatione reproborum:
tum quia oracula Dei, et prophetias veteres
exponunt populo. Hac appellatione
monentur ministri Dei, vt nihil de suo proponant
Ecclesiae, sed tantum id quod locutus
est Deus, iuxta pactum Dei cum Leuitis.
SPECVLATORVM appellatio, vtrumque
regimen comprehendit, et praefectorum
et ministrorum verbi, quos Dominus,
veluti binos in corpore oculos, ad regendam
Ecclesiam instituit. His, si praui sunt,
nulla pestis potest Ecclesiae esse deterior.
Contra, si boni, nihil melius, nihil iucundius,
nihil denique optatius contingere potest.

p.142
Verum ministri verbi peculiariter speculatores
dicuntur, propterea quod veluti in
specula constituti sunt, vt pro salute populi
vigilent. Quemadmodum enim tempore
belli in excubijs collocantur vigiles, ne ciues
inopinantes opprimantur ab hostibus:
ita in Ecclesia sunt ordinati ministri, vt hostium
insidias anteuertant, et auertant.
Monet ergo haec appellatio ministros verbi,
de duabus rebus: nempe de hostibus
Ecclesiae, qui insidiantur doctrinae, et moribus
singulorum in Ecclesia: et de excubijs
quas agent ministri, ne isti hostes per insidias
inuadant Ecclesiam et vastent. Quales
isti, quaeso, sunt speculatores, qui vicijs suis
indormiunt, et perpetua ebrietate madent.
TVBA DEI etiam dicuntur ministri
verbi, vt Esaiae 58. Quasi tuba exalta vocem
tuam, et annuncia populo meo peccatum
suum, et Israel iniquitatem suam. Hac
appellatione significatur, quod diuini verbi
praecones bellum perpetuum indicere
debeant impijs.:
Admonentur itaque hic ministri Dei vehementiae
et seueritatis, qua maxime hypocritae
opus habent, qui sibi placent in vicijs
suis, donec seuerius arguantur, atque in lucem
protrahantur. Si enim ministri verbi
de lege et Euangelio solum verba facerent,

p.143
atque ostenderent quae sit regula bene et
sancte viuendi, commendarent cultum Dei,
vicia quoque reprehenderent, nulla adhibita
vehementia, quid efficerent apud hypocritas?
Meminerint ergo ministri verbi,
quod sint veluti tuba quaedam, qua vocantur
homines, ad bellum aduersus Diabolum
et peccatum.
PRAECONES DEI dicuntur, iuxta
illud: khruxate, hoc est, veluti praecones
proclamate. Hac voce admonentur, quod
praedicatio Euangelij sit vniuersalis, et
quod ministrorum sit hanc praedicationem
non celare quosdam, et alijs reuelare: sed
debent toti mundo Euangelium praedicationis
poenitentiae proponere, et omnibus
poenitentibus remissionem peccatorum in
salutem annunciare.
Legati praeterea et Serui Dei
dicuntur.
LEGATI quidem, quia nihil de suo afferent,
sed tantum quod habeant in mandatis,
annunciare debent: idque ijs ad quos
missi sunt. Qui enim sua annunciant, aut
quae Deus non mandauit, Satanae sunt legati,
non Dei.
SERVI vero, vt quae Domini sunt curent,
et non propria agant.
TESTES adhaec appellatur: Eritis, inquit,

p.144
mihi testes in omni Iudaea. Nam cum verbum
Domini in scripturis testimonium Domini
dicitur, recte qui istud annunciant testes
Dei appellantur. Dicitur autem verbum
testimonium, quia nobis de Dei voluntate
testatur. Hinc tres admonitiones
sumat pastor. Primam, quod voluntas Dei
non aliunde sit quaerenda, quam ex eius testimonio,
hoc est, verbo tradito in propheticis
et apostolicis scriptis. Secundam,
quod secure damnetur, quicquid de religione
censent homines, vel praeter vel contra
verbum Dei. Tertiam, vt caueat pastor,
ne hoc testimonium occultet, aut non
recte applicet: sed det operam, vt sit testis
Dei fidelis, sicuti testimonium ipsum fidele
est, sapientiam praestans paruulis.
EPISCOPI, generale quoque hoc nomen
est omnium ministrorum verbi, tametsi
vsus iam obtinuit, vt ijs, qui ad alios respectum
habent, vt recte faciant officium, hoc
nomen tribuatur. Qua re nonnihil videtur
contemni lingua Spiritus sancti. Quod
enim is commune facit omnibus, vsus tribuit
quibusdam. Nomen autem Episcopi,
intentum notat, apud Platonem praesidem
et inspectorem operarum in singulis hominum
ordinibus et statibus significat. Vnde
nomen translatum est ad ministros verbi,

p.145
quia eorum munus est inspicere, et curare,
vt et doctrina sana conseruetur, et mores
secundum doctrinae normam forment auditores.
Apud Homerum 10. Iliados: Is
qui alio ad explorandum quid agatur mittitur,
voce Episcopi significatur. Apud Indos
Episcopi fuerunt, quorum erat videre,
quid in quaque regione fieret, vt cognita ad
magistratum referrent. Fuit et Atticus magistratus
Episcopus, hoc est, praetor, qui
mittebatur ad ius dicendum, in ea oppida,
quae sub ditione Atheniensium erant. Ciceroni
ad Atticum, Episcopus est ad quem
delectus et negocij summa refertur. Andromacha
apud Homerum, Hectorem vocat
Troiae Episcopum, hoc est, defensorem
et praesidem: Atque haec significata apte
transferuntur ad eos, quos hodie vocamus
Episcopos. Hi enim mittuntur alio, ad explorandum
quid et quomodo agatur, in ijs
parochijs, quae suae fidei sunt commissae.
Penes hos ius dicendi autoritas est, iuxta
verbum expressum, et piae disciplinae regulam:
idque in ijs dioecesibus, quae ipsis
commissae sunt. Ad hos delectus et negotij
summa pertinet. Hi sunt defensores et praesides
Ecclesiarum, sed nequaquam anupeuqunoi.
Debent enim summo monarchae Christo
rationem suae administrationis reddere.

p.146
OECONOMI, idque mysteriorum Dei,
dicuntur, I. Cor. 4. Sic vos existimet homo
vt ministros Christi, et oeconomos mysteriorum
Dei. PRIMVM Paulus hic Euangelij
praecones, ministros appellat. DEINDE
ministerij genus exprimit, cum eos
oeconomos vocat, idque mysteriorum Dei:
quo significatur, non latius patere eorum
officium, quam vt mysteria Dei dispensent:
hoc est, quae Dominus illis mandauerit,
de manu, quod aiunt, in manum tradant,
non autem quod ipsis libitum fuerit.
Et quia oeconomi suorum dominorum claues
habent, vt pro arbitrio dominorum
claudant et aperiant, dicuntur ministri
verbi claues a Domino accepisse, quibus
clauditur et recluditur regnum coelorum,
quod hac fit ratione. Quando praedicatur
Euangelium poenitentiae et remissionis peccatorum
per Christum, applicant oeconomi
Dei vnam clauem, qua aperitur regnum
coelorum. Quod si illi qui audiunt verbum,
adhibent verbo fidem, accedit etiam clauis
altera. At si auditores fidem non adhibent,
dicuntur oeconomi claudere regnum
coelorum, iuxta dictum: Qui non crediderit
condemnabitur. Haec clauium Ecclesiae
spiritualis potestas est, de quibus postea
rursus dicentur plura.

p.147
ARCHITECTI, I. Cor. 3. Tanquam sapiens
architectus fundamentum posui, secundum
gratiam Dei mihi datam, alius autem
superaedificat. Porro vnusquisque videat
quomodo aedificat. Fundamentum enim
aliud nemo potest ponere, praeter hoc quod
positum est, quod est Iesus Christus.
Haec collatio tria docet. Christum esse
fundamentum: Ecclesiam esse aedificium:
ministros verbi esse architectos.
Hi ergo monentur, ne extra fundamentum
aedificent, sed omnia ad normam fundamenti
exigant. Proinde hic non solum
dignitas ministrorum verbi et officium indicatur,
verumetiam aedificandi modus.
LVX MVNDI, Matthaei 5. Vos estis
lux mundi. Etsi autem omnes conuersi, et
luce coelestis doctrinae illuminati, filij lucis
dicuntur, et iubentur lucernas ardentes
manibus gestare, ne errent in tenebris: tamen
quia prae alijs lucere debent ministri
Euangelij, tribuit eis Christus hoc elogium,
quibus et praecipit, vt suam lucem sinant
lucere. Sic luceat, inquit, lux vestra
coram hominibus. Est autem lux doctrinae,
et lux morum: vtraque lucere debet in
ijs, qui legitimi ministri haberi volunt.
SAL TERRAE: hic titulus significat munus
ministrorum verbi esse salire terram: quia

p.148
scilicet, nihil nisi insipidum habent homines,
donec sale doctrinae coelestis conditi
fuerint. Caueant ergo ministri verbi, ne
ipsi insulsi sint, qui alios salire sale doctrinae
et vitae debent. De salis metaphora supra
dictum est.
PISCATORES HOMINVM, Matth. 4
Sequimini me, faciam vos piscatores hominum.
Rete et verbum, piscatio et praedicatio,
piscatores et praedicatores, mare
et mundus, inter se analogiam habent.
Vt rete multas maculas habet: ita verbum
multa testimonia et exempla.
vt in piscatione capiuntur magni et
parui pisces: ita praedicatione sapientes et
insipientes, nobiles et ignobiles, diuites et
pauperes, conuertuntur ad Deum.
Vt piscatores tota laborant nocte, vt
capiant pisces: ita ministri Euangelij toto
vitae tempore conabuntur homines adducere
Christo.
Vt mare est procellosum, et saepe piscatoribus
minus propitium: ita mundus non
cessat ministris Euangelij negocium facessere.
Admoneantur itaque ministri Euangelij,
et summae industriae in officio adhibendae,
et periculi a fluctibus mundi: sed nihilominus
retia sua iaciant in nomine Christi.
Is enim faciet vt piscatio non sit futura
inanis.

p.149
SEMINATORES ET AGRICOLAE.
Hic titulus de quatuor admonet. PRIMVM,
quod homines comparentur agro.
SECVNDVM, quod verbum Dei seminis
rationem habeat. TERTIVM, quod
seminatores et agricolae symbolice praedicatores
notent. QVARTVM, quod seminis
vis et incrementum, hoc est, verbi
Dei efficacia, a Deo sit. Vt enim agricola
perfunctus est suo munere, postquam in
terram iecit semen, et non potest facere, vt
semen fructum ferat: ita verbum praedicatum
non fert fructum, nisi diuinitus rigatum
fuerit aquis coelestibus. Et vt agricola
debet terram subigere, stercorando, arando,
occando, plantando: sic et res se habet
ministrorum. Debent enim corda hominum
legis praedicatione arare, et aptare ad
recipiendum semen coeleste.
PRESBYTERI, hoc est, seniores. Hic
non tam aetatis quam honoris et ordinis
titulus est. Monentur igitur hac appellatione
praecones verbi, vt iuuenilem inconstantiam
et leuitatem fugiant, et eam sectentur
grauitatem, quae poterit ipsis autoritatem
apud populum conciliare.
PASTORES denique vsitatissime in scripturis
dicuntur ministri verbi: quemadmodum
etiam rectores rerumpublicarum

p.150
apud prophetas et Homerum. Haec appellatio
et officium, et curam, quae varia et
multiplex est, et conditionem eorum, qui
Euangelium audiunt, exprimit.
OFFICIVM, est pascere gregem Christi
pabulo coelesti, quod est verbum Dei.
CVRA, est ne vel a lupis rapiantur oues,
vel morbis infestentur, sed vt et tutae
sint in ouili, et sanae: hoc est, minime infectae
veneno peruersae doctrinae, aut labe
morum prauorum.
Conditio auditorum verbi, similitudine
ouium indicatur, quarum aliae alijs implicantur
incommodis. Quaelibet enim suos
patitur hostes, suas insidias, sua certamina.
Hanc vepres, spinae, sentesquee dilacerant.
Hanc aestus vrens, hanc bruma rigens
discrutiant. Haec infixa est in limo profundi.
Haec ex altis rupibus praeceps ruit. Adhaeret
huic veterna scabies. Alteri contagiosa
societas morbum affricat. Sicque
fascinatio morbidarum transit in teneriores
agniculos.
An non hic actum est de ouibus, nisi
peritia pastoris et cura succurrat?
Non aliter se habet res, in coetu hominum
audientium vocem Euangelij. Hic
opinionum varietate veluti laceratur. Hunc
tentationes transuersum agunt: alius impatientia

p.151
frangitur: nonnulli immersi voluptatibus
haerent: non pauci quotidie in
noua ruunt flagitia: sunt qui assuetis peccatis
ita induruerunt, vt ab eis liberari non
possint. Nam, vt Augustinus ait, natura
et consuetudo, haec duo coniuncta robustissimam
faciunt et inuictissimam cupiditatem.
Multi, proh dolor, aliorum inficiuntur
contagione, atque ita morbus peruadit
etiam in pueros, qui statim cum lacte
parentum vicia imbibunt.
Cum ergo tanta sit ouium Christi infirmitas,
oportet sane haud segnem esse pastorem,
qui his omnibus malis perite medebitur.
Neque quisquam fideliter praefici
ouili Christi poterit, nisi qui his malis profligandis
totis viribus, nocte dieque, voce,
exemplo, et precibus laborat.
Incumbit profecto bono pastori, non solum
vt oues aggreget: sed etiam vt lupos
abigat. Quid enim profuerit Euangelij vocem
interdum proferre, si ad manifestas.
Satanae imposturas conniueat pastor.
Sed vnde pastori tanta alacritas, vt
huic tam difficili et periculosae se committat
functioni? Vnde tam serium pascendi
oues Christi studium? profecto qui curam
ouium Christi in se recipit, non impulsus
vera causa, quae sola constantem, laboriosum,

p.152
et alacrem in subeundis tot pro ouibus
Christi molestijs reddere potest, non
solum deficiet pertaesus molestiae, verum
etiam cura ouium abiecta se ipse potius curabit
quam oues: quemadmodum multi qui
de pastorum titulo gloriantur, hodie faciunt.
Quaenam ergo est sola illa causa, quae
hanc diligentia pastori parit? Amor principis
pastoris nostri Domini Iesu Christi,
qui dedit semetipsum pro ouibus suis. Hic
enim, vt est Ioannis 21. Petro dicit: Amas
me. Et respondet: Amo te. Eique refertur:
Pasce agnos meos. Et hoc iterum, et hoc
tertio: significans neminem aptum esse ad
pascendas oues Christi, nisi qui Christi amore
ducatur. Hinc Augustinus: Sit amoris
officium, pascere Dominicum gregem,
si fuit timoris indicium negare pastorem.
Qui hoc animo pascunt oues Christi, vt
suas velint esse, non Christi, se conuincuntur
amare, non Christum: vel gloriandi,
vel dominandi, vel acquirendi cupiditate,
non obediendi et subueniendi, et Deo placendi
charitate. Contra hos ergo vigilat
toties inculcata ista vox Christi, quos Apostolus
gemit sua quaerere, non quae Iesu
Christi. Nam quid est aliud, diligis me,
pasce oues meas, quam si diceretur: si me
diligis, non te pascere cogita, sed oues meas,

p.153
et sicut meas pasce, non sicut tuas: gloriam
meam in eis quaere, non tuam: dominium
meum, non tuum: lucra mea, non
tua: ne sis in eorum societate, qui pertinent
ad tempora periculosa, seipsos amantes.
Et paulo post: Non ergo nos, sed ipsum
amemus, et in pascendis ouibus eius, ea quae
sunt eius, non ea quae sunt nostra, quaeramus.
Habes ex Christi dictis, et ex Augustini
verbis, quae causa impellere sola potest et
debet pastorem, vt recte faciat officium.
Haec causa amor Christi est: hic amor, vt
idem Augustinus ait, in tam magnum debet
spiritualem crescere ardorem, vt vincat
etiam mortis naturalem timorem, quo
mori volumus, et quo cum Christo viuere
volumus.
Ex his etiam pulchre licet colligere, in
quo conueniant, et in quo discrepent pastor
et mercenarius.
Conueniunt primum in vocatione. Nam
vt pastor legitimam vocationem habet: ita
et mercenarius. Deinde conueniunt in doctrina.
Vterque enim verbum Dei docet.
Et Augustinus ait: Mercenarij Christum
praedicant, et per eos vox Christi auditur,
et sequuntur oues non mercenarium, sed
vocem pastoris per mercenarium. Audite
(inquit Augustinus) mercenarios ab ipso

p.154
Domino demonstratos. Scribae (inquit)
et Pharisaei, super cathedram Mosi sedent,
quae dicunt facite, quae autem faciunt facere
nolite. Quid aliud dixit nisi per mercenarios
vocem pastoris audite? Sedendo enim
cathedram Mosis, legem Dei docent, ergo
per illos Deus docet: sua vero illi si velint
docere, nolite audire, nolite facere. Certe
enim tales sua quaerunt, non quae Iesu Christi.
Proinde communia haec duo habent pastor
et mercenarius, vocationem et doctrinam.
In quo ergo differunt pastor et mercenarius?
In quatuor sunt dissimiles. In
causa, in studio, in vita, in periculo.
IN CAVSA. Pastor enim amore ardenti
Christi et gloriae regni ipsius, impellitur
ad pastoratus officium, et perpetuo amore
ardet, nihil magis habens in votis,
quam vt principi pastori gratificetur. Mercenarius
vero interdum forte amore Christi
tangitur, sed tepido admodum, magis
autem alijs mouetur emolumentis.
IN STVDIO. Pastoris cura tota huc
incumbit, vt Christo quaerat oues, vt Christo
quaerat gloriam, vt Christo quaerat lucra.
Mercenarius vero sibi quaerit oues, etsi
voce Christi, sed oues tamen ipsum non sequuntur,
sed pastorem Christum: sibi quaerit
gloriam, sibi quaerit lucrum.

p.155
IN VITA. Pastoris vita est doctrinae
exemplar. Pastor dicit: Imitatores mei
estote, sicut ego Iesu Christi. Etsi autem
nemo est tam iustus, quin septies in die cadat:
tamen anegklhton esse oportet pastorem,
vt illi nullum crimen obijcere possis.
Format igitur semper mores suos ad regulam
verbi, vt non tantum voce doceat, sed
etiam vita et moribus.
Sic sancti patres fecerunt: sic hodie faciunt,
qui vere Deum timent. Sunt humiles,
sunt iusti, sunt modesti, sunt temperantes,
sunt hospitales, sunt mansueti, sunt
graues, bene praesunt familiae, sunt liberales,
et alijs ornati sunt virtutibus quas Paulus
scribens Timotheo, requirit in Episcopo
seu pastore.
Contra vero mercenarius dicit: facite
sicut doceo, nolite facere sicut ego facio.
Noui quendam insulsum hominem, qui
istam vocem saepe suis inculcat auditoribus.
Mercenarij vtplurimum sunt elati, semper
auari, turpi lucro dediti, intemperantes,
superbiam animi luxu vestium produnt,
et multis alijs laborant vicijs. Quare doctrinam
eorum audiamus, ac vitam fugiamus.
Coelum aedificant voce, vita infernum.
IN PERICVLO. Pastor opponit se lupis,
vigilat, et obseruat ne fures veniant,

p.156
et furentur. At mercenarius viso lupo fugit,
quia mercenarius est, et oues ad ipsum
non pertinent.:
Verum hic non immerito aliquis obijciat.
An non Christus interdum fugit?
An non mandauit discipulis suis: Cum
persecuti vos fuerint in vna ciuitate, in aliam
fugite? An non Paulus ipse fugit, demissus
in corbe per murum?
Iam cum certum sit nec Christum mercenarium
fuisse, nec apostolos reliquos,
necesse est vt non de quauis fuga intelligendum
sit, quod Dominus de fuga dicit.
Sciendum itaque est, quod sit fuga corporis,
et fuga animi. Illa interdum licita
est, haec nunquam.
Sed quaenam animi est fuga? Cum aliquis
ab officio praestando fugit. Et haec fuga
quadruplex est, iuxta quadruplicem inuasionem
lupi, in ouile Christi. Nam quicunque
verbi minister, vlla de causa se non
opponit sophisticae, tyrannidi, flagitijs, hypocrisi:
is mercenarius est et non pastor.
Pastor enim verus, primum opponit se
sophisticae, defendendo veram doctrinam,
et reprehendendo confutandoque falsam.
Sed mercenarius ad hanc lupi inuasionem
timet, non audet defendere veram doctrinam,
ne aliquid de terrenis commodis

p.157
amittat. Quare vel conniuet ad falsam doctrinam,
vel saltem vt deberet non reprehendit.
Quod cum facit, fugere dicitur,
non quidem corpore, sed animo, quia officium
deserit..
SECVNDO, Bonus pastor opponit se
tyrannidi, cum voce, tum precibus. Mercenarius
vero tyrannis adulatur, et vicia virtutis
larua induit, quo nihil vsitatius est.
TERTIO, Bonus pastor opponit se flagitijs
grassantibus, accusando et excommunicando
eos, qui suis moribus peruersis Ecclesiam
offenderunt. Contra mercenarius
de sua solicitus quiete, ne hiscere quidem
audet. Qua quidem ratione fugere dicitur.
Sed forte aliquis talis mercenarius obijciet.
Ecce hic sum, non fugi. Respondet
Augustinus: Quia tacuisti, fugisti: tacuisti,
quia timuisti.
QVARTO, Bonus pastor opponit se hypocrisi,
quando laruam externam hypocritarum
detrahit, et ostendit quam turpis sit
facies peccati. Sed mercenarius lupum hunc
fugit, non audet offendere quenquam, ne
in hominum odia incurrat.
De fuga corporis dico, quod interdum
sit licita, vt antea praecepto Christi et exemplis
ostensum est: Idque tum demum, si
tyranni persequuntur aliquem, et insidiantur

p.158
vitae eius. Hic licet pio pastori fugere
manus tyranni, vt postea, si id fieri potest,
reuersus, magis prosit viuus, quam mortuus
prodesse potuisset.
Illicita autem fuga, est quae vel priuatae
securitatis causa suscipitur, vel difficultatis
taedio attentatur, vel maioris quaestus gratia
arripitur. Breuiter, omnis fuga, quae
non habet causas, quas licitae fugae esse diximus,
illicita censenda est.
Hinc etiam colligi potest, quantum ab
his differant fures, et latrones. Hi nec vocati
sunt, nec doctrinam afferunt. Fures
partem doctrinae occultant, latrones additionibus
suis trucidant. Verum si breuius
discrimen memoriae causa placet, hoc accipe.
Pastor quaerit quae Christi sunt: mercenarius
quaerit quae sua sunt. Fur occultat.
Latro spoliat. Lupus rapit ac dilaniat.
Postquam autem ostendimus (propositis
quibusdam titulis, quibus insigniuntur
pastores in scripturis sanctis) quam augustum
sit pastoris officium, et in qua re sit in
genere positum, ac inde descendimus ad
monstranda discrimina inter pastorem, et
mercenarium, vt hoc pacto per collationem
inquireremus, quantam pastoris cura
esse pro ouibus Christi oporteat, qui summi
pastoris ardenti amore inflammatus,

p.159
salutem ouium sibi commissarum, ac gloriam
Dei et non suam quaerit: accedamus ad
id quod proposuimus, ac pascendi oues
Christi artem et eius partes expendamus.
Quo autem id fieri possit commodius,
PRIMVM in genere ostendam quid sit
pascere.
DEINDE, partes quibus continetur
pascendi ratio enumerabo, atque easdem
explicabo.
Quid ergo est pascere? Hoc nihil aliud
est, quam homines verbo vitae alere, et
reficere. Sicut enim terrenus pastor suas
oues pabulo pascit terreno, ac fomentis reficit:
ita spiritualis pastor, suas oues pabulo
pascit spirituali, ac fomentis spiritualibus
fouet.
Verum quia hoc in genere dictum, obscurius
est, explicatius per partes idem declarabo,
vt res euoluta et explicata melius
iudicari possit.
Partes itaque, quibus continetur pascendi
ratio, sunt hae:
I. Docere gregem Christi verbum
Dei.
II. Ministrare illi sacramenta.
III. Regere ipsum disciplina.
IIII. Precari pro grege.

p.160
V. Curam pauperum habere.
VI. Formam gregis esse.
Hae partes, vt officium pastoris indicant:
ita illustre discrimen constituunt inter
ministros Euangelij, et gubernatores
rerumpublicarum, vt non sit opus multis,
ad explicandum discrimen, inter politicum
magistratum, et pastorem Ecclesiae. Quod
tamen discrimen cum de potestate pastoris
dicendum erit, clarius cernetur.
DE DOCTRINA.
IN HAC prima pascendi parte, quae
continet pabulum praecipuum ouium Christi,
quod est ipsissimum verbum Dei, quaedam
veluti elementa (ex quibus docendi
ratio componitur) proponam, et declarabo.
Sunt autem haec:
PRIMVM. Quaenam sit doctrina, qua
pastor veluti spirituali pabulo oues Christi
pascet.
SECVNDVM. Qua perspicuitate et
simplicitate eadem doctrina sit proponenda,
ne frustra in aerem abeat.
TERTIVM. Quae sit recta doctrinae sectio,
siue orthotomia verbi.
QVARTVM. Quid sit fugiendum pastori
inter docendum.

p.161
QVINTVM. Qualisnam improbatio
falsae doctrinae in pastore requiratur.
Quaenam est ergo doctrina, qua veluti
pabulo quodam spirituali pastor suas oues
pascet? Haec doctrina est in libris Mosis,
et in Prophetarum, Apostolorum, et Euangelistarum
scriptis comprehensa. Haec
enim sola habet testimonium infallibile,
quod sit a Deo profecta. Quicquid est praeter
hanc doctrinam, non est vt necessarium
proponendum Ecclesiae Dei. Quicquid
pugnat cum hac doctrina, ipsissimum virus
Diaboli est, qui primos nostros parentes
in paradiso decepit.
Huius doctrinae in Propheticis et Apostolicis
scriptis comprehensae, et certam
demonstrationem de eius veritate, et solidum
susthma, seu corpus, tenere pastorem
oportet. Illa faciet, vt pastor non fluctuet,
opinionibus Mahometicis, Iudaicis, et Epicureis.
Hoc efficiet, vt doctrinam certis
capitibus comprehensam teneat, ac quoties
opus est, ad ista capita confugiat.
Demonstratio doctrinae Ecclesiae, nititur
duobus certissimis principijs, quorum
prius externum, posterius internum appellare
soleo.
Externi testimonij partes sex sunt:
PRIMA. Patefactio diuina multiplex,

p.162
in qua voce Dei haec doctrina saepe est proposita
ac repetita.
SECVNDA. Operatio miraculorum,
hoc est, operum, quorum autor creatura
esse non potuit, sed solus Deus. Haec miracula
addita sunt doctrinae velut authentica
quaedam sigilla, quorum korufaion fuit missio
Spiritus sancti in die Pentecostes, qua veritas
Euangelij Christi confirmata est.
Hic vtile fuerit pastori omnia miracula,
quae in veteri et in nouo Testamento edita
sunt, memoria tenere, vt ea rectius applicare
ad vsum, quoties res postulare videtur,
possit.
TERTIA. Euentus prophetiarum. Deus
quos vocauit immediate ad ministerium
in veteri Testamento, ornauit dono edendi
miracula, vt ea essent testimonium diuinae
vocationis. Quando enim euentus respondebat
prophetijs, conuincebantur homines
de veritate Dei.
Daniel doctrinam poenitentiae et remissionis
peccatorum proposuit Chaldaeis,
quam Deus praesentibus auditoribus confirmauit
liberatione prophetae miraculosa
a specu leonum: et eandem posteritati
commendauit euentu prophetiarum de
quatuor monarchijs.
Sic prophetia Iacob de sceptro Iudae

p.163
certificat nos de tempore, quo nasci debuit
Messias.
Diligenter itaque pastor cum prophetijs
conferat euentus. Quos cum videt respondere
prophetijs, certum testimonium habet,
quod verbum, quod huiusmodi prophetae
docuerunt, habeat ipsum Deum autorem.
QVARTA. Consensus omnium doctorum
Ecclesiae, qui habent diuinitus testimonium
suae vocationis. Quales sunt, Moses,
Prophetae, Helias, Helizeus, Esaias, Ieremias,
etc. Christus qui a prima promissione,
elapsis fere 4000. annis venit, et prophetias
compleuit: et quae Moses veluti
breuibus aphorismis complexus est, quaeque
prophetae longioribus concionibus explicarunt,
ipse clarius docuit, et apostolis suis,
quorum vocatio multis miraculis est
confirmata, tradidit. Hic consensus manifeste
conuincit animos nostros de veritate
doctrinae, quae sonat in nostris Ecclesijs.
QVINTA. Duratio Ecclesiae, in tot et
tantis furoribus Diabolorum et hominum.
Huc Christi dictum accommoda:
Portae inferorum non praeualebunt aduersus
eam. Hanc promissionem cum euentus
comprobet, satis conuincimur de doctrinae
certitudine.

p.164
SEXTA. Cruenta victoria plurimorum
martyrum, qui hanc doctrinam suo confirmauerunt
sanguine, atque ideo dicti sunt
martyres, hoc est, testes.
Internum principium, per quod demonstratur
veritas doctrinae religionis nostrae,
est arrhabo spiritus in cordibus piorum,
qui obsignat doctrinam.
Haec demonstratio est doctrinae Ecclesiae,
quae saepe et serio cogitanda pastori
est, atque alijs commendanda saepius.
Porro huius doctrinae susthma quoddam,
et veluti corpus, tenere pastorem oportet,
quod huic capiti subijci debet.
Quemadmodum propter peccatum homines
(qui ad imaginem Dei creati fuerunt)
a Deo damnati, a reatu per fidem
Christi liberantur: ita liberati Deum vero
cultu in hac vita, in societate Ecclesiae, colere
debent, quo tandem resuscitatis corporibus
immortalitate donentur.
Ad, hoc caput totum doctrinae corpus
referendum est, et apte distribuenda sunt
membra huius corporis, et singula suis locis
collocanda.
Deinde singulorum membrorum veluti
anatomia quaedam instituenda est, quae constabit
methodo didascalica, nunc simplici,
nunc composita. Singulorum definitiones,

p.165
diuisiones, descriptiones, exemplaque teneantur,
vna cum aliquot illustribus de singulis
membris scripturae pronunciatis.
Hoc corpus cum pastor sibi parauit, facile
erit, cum vsus postulat, inde docendi
materiam petere.
Huius corporis membra, quotidiana lectione
fouenda, et veluti alenda sunt: quo
crescant in vtilem magnitudinem. Et quaecunque
faciunt ad complementum huius
corporis, suis locis sunt signanda, vt inde
peti possint, quoties res postulauerit.
Postquam pastor hoc doctrinae corpus
instructum habet, proximo loco, qua perspicuitate
et simplicitate sit instituendus
populus, obseruandum est. Hic si pastor sibi
gloriam Dei, et aedificationem Ecclesiae
proposuerit, vtili perspicuitati et simplicitati
operam dabit. At qui contra faciunt,
et suam quaerunt gloriam, pompam orationis
et eumorfias logwn sectantes, conantur
koina kainws dicere, quo apud imperitos in
maiori sint precio. Vt igitur pastor solius
Dei gloriam quaerat, et aedificationem Ecclesiae
spectet, omnino necessarium est.
Perspicuitatis haec praecepta sint:
Primum, summam rerum, de quibus dicturus
est, pastor erudite comprehensam,
auditoribus proponat.

p.166
Deinde, hanc summam partiatur in
partes.
Tum, partium particulas apud se disponat,
ne memoria excidant.
Singula confirmet dictis et exemplis,
similibus, et contrarijs.
Posthaec colligat rursus summam, ostendat
doctrinae vsum ac commendet.
Simplicitas requirit, vt rem saepius eandem
inculcet, eadem ijsdem verbis semper
tradat, quantum quidem id fieri potest: ac
hoc potissimum requiro in doctrina Catechismi,
quae debet esse simplicissima.
In fine concionis repetat praecipua concionis
membra, ac ea accommodet auditoribus,
exhortando, consolando, accusando,
monendo, pro vt intellexerit opus esse.
Etsi autem haec doctrinae accommodatio
vtilis est in tota concione: tamen eius proprius
locus in peroratione est.
Verum quoniam frustra docetur voce
hominis, nisi Spiritus Dei corda audientium
mouet: Pastoris est ante concionem,
non solum populum hortari ad preces, verumetiam
se prosternere coram Deo, et petere
vt sibi adesse velit, et suam vocem, ac
verba moderari, in auditorum salutem.
Poterit autem hac formula vti.

p.167
FORMVLA PRECANDI, QVA
PASTOR VTI POTEST
CONCIONATVRVS.
O DOMINE Iesu Christe, qui perditas
tuas oues precioso sanguine redemisti, pasce,
quaeso, oues tuas pabulo verbi tui, ac
refice fontibus salutaris doctrinae tuae, da
mihi intellectum verbi tui, pone verba tua
in ore meo, et adde illis virtutem, vt eis pascantur
oues tuae. Da soli nomini tuo gloriam,
AMEN.
Iam quae sit doctrinae recta sectio, seu
orthotomia verbi, breuiter explicandum est.
Paulus scribens Timotheo, vult Episcopum
orqotomein, hoc est, recte secare verbum
veritatis. Nam quemadmodum medicus,
non cuiuis morbo adhibet quodlibet remedium,
sed pro ratione morbi remedium
temperat et accommodat: sic singularis
prudentia requiritur, in verbi Dei accommodatione.
Nam alij alijs vicijs laborant,.
et non eisdem malis omnes premuntur.
Si hic promiscue omnia fiant, quid boni
sperandum?
Christus legisperito non sentienti peccatum
suum, legem proponit, dicens: Si
vis ad vitam ingredi, serua mandata. Alij
dicit: Si vis perfectus esse, vade et vende

p.168
quae possides, et da pauperibus, etc. Pharisaeis
et Scribis dicit: Vaeh vobis Scribae,
Pharisaei, hypocritae, etc. Sentientibus peccati
sui molem dicit: Huc omnes qui laboratis
et onerati estis.
Hanc prudentiam in secando verbo veritatis,
qui non adhibet, operam ludit. Aliter
enim agendum est cum securo hypocrita,
aliter cum afflicto peccatore, aliter cum
flagitiosis, aliter cum honeste viuentibus,
aliter cum ignaris Euangelij, aliter cum
doctis Euangelium, aliter cum desperantibus,
aliter cum firmis, etc. De hac ergo orthotomia
iam praecepta quaedam subijciemus.
Omnis cum quo pastor aget, aut est docendus,
aut mouendus.
Si est docendus, aut est sapiens, et doctus
iuxta mundum: aut simplex, et rudis.
Vterque aut tangitur sensu peccati, aut tumet
sua iusticia.
Si mouendus est, aut est doctrinae hostis,
aut doctrinam publice profitetur. Si doctrinam
profitetur, aut alacrior est in cursu,
aut segnior, aut est hypocrita, aut male
viuit, aut premitur aliqua cura, idque vel
animi vel corporis.
Pro hac auditorum diuersitate, doctrina
accommodanda est: et facile est videre,
quod si quis apud hos eadem docendi

p.169
forma vteretur, perinde faceret, ac sutor,
qui ad vnam formam pueris et senibus, magnis
et paruis, calceos pararet.
Quomodo ergo singulis horum generum
doctrina adhibenda sit, conabor ostendere.
Si itaque docendus a pastore est aliquis,
spectandum est, vt dixi, an sit sapiens et doctus
iuxta mundum: qui si fuerit docilis,
et sua sponte docenti credit, expositione
est informandus in ijs, in quibus doceri
cupit. Sic Nicodemus qui ad Christum
noctu venit, cupiens de salute sua doceri,
expositione potissimum instruitur a Domino,
vt habetur Ioannis tertio.
At si docilis non fuerit, hoc est, si se
doctrinae opponit, occupante animum contraria
sententia, argumentatione est
conuincendus.
Hac forma docendi vsus est Paulus, docens
Romanos et Galatas, homines sola
iustificari fide.
At si docendus est simplex et rudis, melius
exemplis trahitur, et parabolis allicitur,
quam syllogismis impellitur.
Christus docturus rudem populum, quae
sit iusticia hominis coram Deo, et qualenam
sit iustificati officium erga proximum,
proponit parabolam de quodam qui debuit
domino suo decem milia talentorum:

p.170
cui cum non haberet quod solueret, petenti
tota summa est condonata. sed postea
cum idem durus et crudelis sit repertus aduersus
conseruum, reuocatur ad poenam.
Haec parabola simplicissime docet, quod
iusticia Christiana sit remissio peccatorum,
et acceptatio diuina gratuita. Quae
remissio tum demum impetratur, quando
peccator prosternit se coram Deo, et petit
ex fide condonationem. Deinde crudelitas
in conseruum docet, quod iustificatus debeat
diligere proximum, studere innocentiae,
ne ingratus reuocetur ad poenam.
Si docendus tangitur sensu peccati, et
luctatur cum desperatione, exemplo Christi
mox informandus est de gratia, et scripturis
et exemplis ostendendum, quod omnes
fugientes ad Christum in eo vno habeant
remissionem peccatorum. Et potest
.
pastor huiusmodi vti formula.
Mi frater, sentis onus peccati, quod sane
graue est. At Christus venit et tuum
peccatum suis humeris imposuit, etc. Sed
de hac re alio loco.
Si tumet quis iusticia legis, non est Euangelium
ei proponendum: priusquam
fulmine legis fuerit prostratus. Qui enim
aut poenitenti proponit minas, aut tumenti
fiducia sui, proponit iusticiam Euangelij,

p.171
perinde facit ac si quis medicinam paratam
oculis, apponeret pedibus: et contra
eam, quae esset parata pedibus, affricaret
oculis. Qui sane merito ab omnibus deridendus
esset.
Hactenus de docendi via. Sequitur de
mouendi modis.
Hostes doctrinae terrendi sunt comminationibus,
exemplis, et collationibus.
COMMINATIONIBVS agit Christus,
dum Pharisaeis vaeh, vaeh, Matthaei 23.
toties inculcauit.
EXEMPLIS Lucae 13. vbi impoenitentibus
proponit exemplum eorum super quos
cecidit turris. Nisi, inquit, poenitentiam
egeritis, omnes similiter peribitis.
COLLATIONIBVS contrariorum exemplorum,
vt Christus cum proponit exempla
epulonis et Lazari, etc.
Qui doctrinam profitetur, et est in cursu
alacrior, hortatione est incitandus, vt
magis magisque abundet, et in cursu non
deficiat. Ostendat pastor coronam propositam
esse legitime currenti. Multa huius
sancti cursus exempla recitet. Praeterea
moneat vt diligenter sibi in cursu caueant,
a tribus hostibus, Diabolo, mundo,
propria carne.
DIABOLVS insidiatur currentibus varijs

p.172
modis, sed repellendus est gladio spiritus,
quod est verbum Dei.
MVNDVS insidiatur sua vanitate, sed
haec ad meditationem coelestium bonorum
euanescet.
CARO varijs illecebris cursum impedire
nititur, sed spiritus imperio est
subigendus.
Breuiter, aduersus omnes hostes, qui
currentes impedire volunt, fortissima turris
est nomen Domini, ad quam confugiet
iustus et saluabitur.
Si in cursu quis segnior fuerit, stimulis
excitandus est, exemplis vrgendus, turpitudine
torporis, et segnitiei commouendus,
collatione currentium pro assequendo
brabio marcessibili et perituro, et currentium
pro corona immarcessibili. In hunc
vsum proposuit Dominus exemplum dispensatoris,
et Paulus eorum qui in stadio
currunt. Ostendendum quod cessatio, aut
segnities non multum a defectione differat.
Quare quotidie magis magisque excitandus
est animus ad cursum. Sic futurum est
vt quae in principio fuerunt difficiliora,
consuetudine fiant faciliora.
A
Hypocrita cum mouendus est, detrahenda
est ei externa larua, qua se ostentat,
et ostendendae internae sordes quibus foetet.

p.173
Et quoniam conscientia hypocritae est
veluti sopita, excitanda est flabello legis, et
prouocanda ad tribunal Dei exemplo Ioannis
Baptistae et Christi.
Sunt autem hypocritae durius tractandi,
propterea quod hoc hominum genus
securius sibi blanditur, ac se quodammodo
titillat propriae iusticiae opinione.
Et quia maxime haerent hypocritae in
operibus externis, ostendendum est ijs
quam procul absint, cum a legis iusticia,
tum a Christi. Illam habere non possunt,
quia spiritualis est lex, illi autem carnales.
Hac exciderunt, quia nemo iusticiae Christi
particeps esse potest, qui suam tanquam reiectamentum
non habuerit. Quemadmodum
diuus Paulus suo exemplo docet, Philip. 3.
Qui male et flagitiose viuunt, vt qui
perpetuis heluationibus se dederunt, aut
auare rem agunt, aut libidinose viuunt,
aliter tractandi sunt.
Nam qui in horum numero est, vocandus
est ad examen legis Dei, et ostendendum
quam aperte se opponat Deo.
Deinde, comminationes legis sunt
proponendae.
Tertio, ostendenda sunt exempla irae
Dei aduersus peccatores, quorum multi
abrepti sunt in perpetuas poenas, vt Cain,

p.174
Saul, Achitophel, et infiniti alij.
Quarto, docendus est talis, quod frustra
glorietur de Christo, qui vitam in melius
non commutat.
Quinto, quod seipsum priuet benedictione
Ecclesiae et precibus.
Sexto, quod vt proditor castrorum
Christi, militet Satanae.
Septimo, quod quo diutius. differat
poenitentiam, eo sit difficilior.
Octauo, quod subito exardescat ira
Dei, et quod nesciat homo, quo momento
et quo medio sit hinc tollendus, quod peccatum
vnum mox aliud suo pondere secum
trahat.
Haec sunt diligenter inculcanda flagitiose
viuentibus, idque animose et prudenter,
exemplo Nathan prophetae, Heliae,
Baptistae, Christi.
Qui putant satis esse, vicia in genere arguere,
vehementer errant, et officium non
rectius faciunt, quam medicus qui de morbis
quidem multa facit verba, sed laesis
membris, medicinam non adhibet.
Et quia in hac re non parum plerique ministri
verbi peccant, excitandi sunt comminationibus
Dei, qui minatur se sanguinem
eorum, qui pereunt requisiturum a
pastoribus, qui peccantes non arguerint.

p.175
Qui premuntur aliqua cruce, aliter tractandi
sunt: idque pro crucis diuersitate et
eiusdem causis
Vt autem hic medicina recte applicari
possit, obseruanda sunt tria:
PRIMVM, quis sit ille qui cruce
premitur.
SECVNDVM, quid sit quod premit,
seu quale crucis genus.
TERTIVM, praesenti dolori rite medicinam
accommodare.
Qui premitur cruce aliqua, aut pius est,
aut impius.
Si pius est, statim indicata communi filiorum
Dei sorte consolationibus erigendus,
confortandus ac fouendus est.
Ac primum ostendere oportet malum
istud, non casu, sed voluntate Dei contigisse,
iuxta illud: Non est malum in ciuitate,
quod non operatur Dominus. Loquitur
autem propheta non de malo culpae, sed
de malo poenae.
Deinde, ostendat pastor, quod Deus
promiserit se affuturum ijs, qui sub cruce
ad se clamant, iuxta illud: Inuoca me in
die afflictionis, et ego exaudiam te.
Quare pastor hortabitur pium, et ad seriam
inuocationem, vt Deus crucem vel tollat,
vel leuet aliquo modo et mitiget, et

p.176
ad constantiam et patientiam, ne crucis
acerbitate fractus abijciat confessionem.
Huc addat sanctorum exempla, quorum
nullus adhuc fuit in mundo, qui morsum
serpentis non sensit.:
Postremo adiungat commonefactionem
de causis crucis, et conferat exemplo
Pauli, praesentes aerumnas ad futuram gloriam,
quae reuelabitur erga filios Dei.
Huiusmodi consolationibus erigatur
pius, qui cum aliqua cruce luctatur. Et hoc
sit generale et catholicum remedium.
Sin impius fuerit qui affligitur, maiorem
curam, vt in grauiori morbo, adhibere
necesse est. Nam qui statim impium hominem
conatur erigere consolatione, perinde
facit ac is qui foris obducit vulnus, et
intus relinquit saniem: vnde maius periculum
imminet.
Quare pastor bonus, vbi. in impium et
impoenitentem, qui affligitur aliquo malo,
incidit: omnium primum fulmine legis huiusmodi
hominem deijciat, nec prius cesset,
quam is, cum quo agit, fassus fuerit sine
hypocrisi suam impietatem, et iram Dei in
se concitatam agnouerit, clamaueritque cum
Manasse, se multis modis reum esse. Atque
ita producenda est foras peccati sanies,
priusquam foris medicina adhibetur.

p.177
Secundum, quod in consolationibus
spectandum dixi, est crucis genus. Nisi
enim hoc diligenter expendatur, non poterit
medicina perite satis adhiberi
Malum ergo quod premit, aut sua culpa
quis sibi accersiuit, aut aliena culpa illatum
est.
Si quis autem sua culpa sibi malum accersiuit,
vti infamiam, paupertatem, morbum,
exilium, mortem, etc. non statim medicina
est adhibenda, nisi forte reus serio
peccatorum sensu tangatur. Tum enim iste
peccati sensus magis, si videbitur opus esse,
est excitandus, ac confirmandus verbo Dei.
Deinde ad consolationes descendendum
est, hoc modo. Ostendat pastor in huiusmodi
cruce iudicium et misericordiam Dei
declarari.
Iudicium est, quod Deus punit peccatum,
quod omnino rectum et iustum esse fatebitur
reus. Ideo dicit Christus: Noli peccare,
ne quid deterius tibi accidat.
Misericordiae testimonium est, quod
Deus castigat errantem. Nam ideo hoc fit,
vt conuertatur, iuxta illud 1. Cor. 11. Cum
iudicamur, a Domino corripimur, ne cum
hoc mundo damnemur.
Hoc iacto fundamento in animo eius,
qui sua culpa crucem sibi accersiuit, adhibendi

p.178
sunt loci consolationum, de quibus
modo memini.
At si vel hypocrita fuerit qui cruce premitur,
aut alioqui impius, tantisper maledictione
legis et declaratione irae Dei est
deijciendus, donec et peccati sui atrocitatem
agnouerit, et illud sibi ex animo dolere
confessus fuerit. Quod si eo lege Dei et
minis irae diuinae adigi nequit, non est margarita
proijcienda ante porcos, neque sanctum
dandum canibus.
Verum si perductus fuerit reus in sui
cognitionem, et vero doloris sensu ob peccatum
admissum tangatur: tum demum arte
medicina adhibenda est, et exponenda
sunt ordine haec tria: Lapsus, poena, et finis
vtriusque.
Lapsum ex eo primum prouenisse docendus
est, quod timorem Dei abiecerit. Hoc
ostendi potest ex primo ad Romanos capite.
Deinde docendus est, quod abiecto timore
Dei facilius in ipsum tanquam in inermem,
insidiae Diaboli, caro, et improbitas
mundi praeualere potuerint.:
His causis lapsus indicatis et confirmatis,
poenam ostendere oportet, nequaquam
parem esse peccato commisso, sed esse tantum
testimonium duarum diuersissimarum
rerum, nimirum irae Dei, et eiusdem paterni

p.179
fauoris et clementiae. Irae quidem, si non
egerit reus poenitentiam, et non sciuerit se
corrigi ferula Dei. Paterni vero fauoris,
si correptus emendetur plaga, et ad poenitentiae
portum confugerit.
Finis postremo loco excutiendus est,
cum lapsus, tum poenae: lapsus quidem, vt
posthac homo sit cautior: poenae vero, quod
singulari consilio Dei (cum interim multis
impijs et sceleratis parcitur) sit castigatus,
non vt pereat, sed vt habeat paratum testimonium
paterni fauoris erga se.
Verum quia hoc difficilius persuadetur
laboranti sub cruce, testimonia et exempla
ex verbo Dei clara et perspicua, producenda
sunt.
I. Corinth. II. dicit Paulus nos rebus
aduersis a Domino corripi, ne cum hoc
mundo damnemur. Ecce finis crucis hic
statuitur, ne damnemur: si scilicet admoniti
cruce, egerimus poenitentiam.
Prouerb. 3. Fili mi (inquit Salomon)
ne respuas correptionem Domini, neque afficiaris
taedio cum ab eo argueris. Quem
enim diligit Deus corripit, et quem castigat,
velut pater filium amplectitur.
Hebrae. 12. dicuntur spurij esse non filij,
qui sunt extra disciplinam.:
Huiusmodi plura testimonia coaceruabit

p.180
pastor, quibus persuadebit reo, quae sit
Dei paterna voluntas in cruce.
Exempla sunt complura: vt Manassis,
sororis Mosis, Dauidis, regis Vsiae, populi
in captiuitatem abducti, et plurimorum
aliorum, qui ob certa peccata puniti sunt,
et postea per poenitentiam sunt reuersi.
Insigne prae alijs latronis exemplum est,
qui praeclarum poenitentiae et fidei exemplum
edidit. Hic non ideo putauit se abiectum,
quia morte ista infami, erat ob scelera
sua afficiendus: sed spe in Christum concepta,
patienter commeritam poenam subijt.
Porro si aliena culpa illatum est malum,
duo facienda sunt. Consolatio adhibenda
est, sicuti supra praescriptum est. Et ostendendum,
hanc esse sortem filiorum Dei, vt
iniurijs Diaboli et mundi sint expositi.
Iam postremo sequitur distinctio eius
quod premit. Aut enim animam attingit
solum, saluo corpore: aut corpus.
Corpus affligunt morbi, carcer, exilium,
etc. Quibus accommodantur ea quae
de consolationibus dicta sunt.
Animorum autem cruciatus, habent varias
causas: vt sunt, error, dubitatio, tentatio,
desperatio, metus imminentis mortis,
dolor ob amissas res. His malis non succurritur
eodem pharmaci genere.

p.181
Errori medebitur pastor, si monstrata
veritate erroris causas euerterit.
Errarunt Romani de iusticia. Hunc errorem
tollit Paulus, sublatis erroris causis,
et monstrata veritate ex verbo Dei.
Errauit Nicodemus, sed Christus eum
ab errore liberauit, ostensa veritate, et
confutata erronea Pharisaei persuasione.
Dubitationi facilius occurritur. Nam
dubitatio est cum in vtrunque promiscue se
habet animus. Hic vbi pastor ostenderit alterius
partis falsitatem, acquiescit qui dubitauit
in altera.
Tentatio praecipue oritur ex cogitatione
praeteritorum peccatorum, et ex imaginatione
stoica de particularitate.
Si tentatio oritur ex cogitatione praeteritorum
peccatorum, duo faciat parochus.
Primum instituat collationem peccati et
misericordiae Dei. Quantumuis magnum
fuerit peccatum, tamen verum est quod dicit
Paulus: Peccatum exuperat gratia. Et
illud Dauidis: Misericordia Domini super
omnia opera eius.
Deinde cumulet exempla misericordiae
Dei erga maximos peccatores: quales fuerunt
Adam, Manasses, latro, Dauid: et dicat
ista edita esse, vt sint testimonia misericordiae
Dei, quae testantur quomodo Deus

p.182
velit cum poenitentibus agere.
Si tentatio oritur ex imaginatione stoica
de praedestinatione, ea superabitur, si
pastor has sequentes regulas commendauerit
ei, qui se tentari conqueritur.
PRIMA. Non ex ratione, sed ex solo
verbo Dei, indicandum est de voluntate
Dei. Dicitur enim ideo verbum, testimonium
Domini fidele, quia certo testatur de
voluntate Dei. Nunc autem hoc verbum
dicit: Deum velle omnes homines saluos
fieri, et nullos perire. Hoc igitur verbum
omnibus imaginationibus stoicis opponatur.
Habetur autem hoc verbum expresse
1. Tim. 2. et 2. Pet. 3. et saepe alibi.
SECVNDA. Promissio gratiae est vniuersalis,
vt habetur Matth. 11. Venite ad
me omnes, qui laboratis et onerati estis.
Ioan. 3. Sic Deus dilexit mundum, vt filium
suum vnigenitum daret, vt omnis qui credit
in eum, non pereat, sed habeat vitam
aeternam. Rom. 3. Iusticia Dei per fidem
Iesu Christi, in omnes et super omnes qui
credunt. Adhaec, Mandatum Christi Matthaei
28. vniuersale est: Ite in mundum vniuersum,
et praedicate Euangelium omni
creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit,
saluus erit. Qui vero non crediderit,
condemnabitur.

p.183
TERTIA. Non est personarum acceptio
apud Deum. Roma. 2. Actorum 10.
Ephes. 6. et Gal. 2. sed causae bonae comprobatio,
et causae malae condemnatio: idque iuxta
hanc immotam regulam. Deus poenitentes
omnes recipit: omnes impoenitentes reijcit,
nulla personarum habita ratione.
QVARTA. In Deo non sunt ponendae
contradictoriae voluntates. Nam ipse Deus
duplex cor damnat. Et Paulus inquit: Deus
verax est, omnis homo mendax. Cum
ergo scriptum est: Deus vult omnes homines
saluos fieri, et Deus non vult vllos perire,
non sunt recipiendae propositiones quae
contradictoriam voluntatem Deo tribuunt.
Falsae sunt ergo: Deus vult aliquos
saluos fieri, et non omnes, si consilium
creationis et donati filij respicis. Aliter
de euentu iudicandum est, et de voluntate
Dei consequente hominum facta.
QVINTA. Gratia superat peccatum,
Rom. 5. Hac regula significatur et magnitudo
misericordiae, et praestantia sacrificij
pro peccatis peracti. Vt enim conclusit
Deus omnes sub peccato, vt omnium misereatur:
ita Christi victima sufficiens est ad omnia
quantumuis enormia peccata expianda.
SEXTA. Vt in primo parente nostro
Adam, totum humanum genus est lapsum:

p.184
ita promissio facta Adamo ad totam eius
posteritatem pertinet. 1. Cor. 15. Sicut in
Adam omnes moriuntur: ita in Christo
omnes viuificabuntur. Hoc dictum non
tantum de resurrectione intelligendum est,
verumetiam de salutari viuificatione in ijs
qui Christum amplectuntur. Vt igitur Adam
promissione seminis se erexit: ita et
nos porrectam nobis dexteram Dei, Dominum
nostrum Iesum Christum, firma fide
apprehendamus, quo eius vita et iusticia
donati, promissam immortalitatis spem
consequamur.
Has regulas pastor diligenter vrgebit,
ac eas pluribus scripturae testimonijs, si opus
videbitur, confirmabit.
Audiui de quadam muliere, quae cum
durius ageret cum suis, admonita est de iudicio
Dei futuro, vt isto pacto ea reuocaretur
a saeuitia. At illa, inquit, si sum praedestinata,
saluabor quicquid fecero, et quicquid
credidero. Si non sum praedestinata
nec fides, nec opera mihi succurrent.
Haec imaginatio pugnat cum verbo Dei,
et est a Satana profecta. Quare monendi
sunt homines, vt testimonio Dei credant,
et non humani cerebri imaginationibus a
veritate abducantur.
Grauissimus animi cruciatus est desperatio,

p.185
cum qua qui luctatur, dolores inferni
sentit. Haec aut oritur ex imaginatione
particularitatis, aut ex cogitatione indignitatis,
propter crebros in peccatum lapsus.
Haec tolli nequit; nisi prius sublata
causa:
Imaginatio particularitatis, superabitur
sex istis regulis, quas modo recitaui.
Cogitatio indignitatis, vincitur cogitatione
promissorum diuinorum, meditatione
praestantiae victimae peractae pro peccato,
recordatione sanctorum, quorum
quidam horrendis sceleribus contaminati,
recepti sunt in gratiam. Et semper in conspectu
sit dictum Pauli: Gratia exuperat
peccatum. Item: Sanguis Iesu Christi purgat
nos ab omni peccato.
Metus impendentis mortis, superatur
duabus rebus: fiducia remissionis peccatorum,
et fide resurrectionis mortuorum.
Pius igitur pastor cum agit cum morituris,
sciat omnem consolationem ex istis
duobus capitibus petendam esse. Quae capita
scripturis confirmanda sunt, et exemplis
copiose illustranda.
Et sunt haec praecipua capita, quae Paulus
commendat Timotheo. Milita bonam
militiam, retinens fidem et bonam conscientiam.
Memento Iesum Christum resurrexisse

p.186
a mortuis. Et solet Paulus consolationes
petere ex fide resurrectionis, quae
tum demum erunt solidae, vbi praelucet fides.
Dolor ob res amissas, mitigabitur promissionibus
Dei, qui promittit se non derelicturum
sperantes in se.
Deinde cogitatione incertitudinis vitae.
Tum cogitatione consilij Dei, qui saepe
subtractione rerum, suorum animos
explorat.
Huc exemplum Iob commode refertur,
et dictum eiusdem: Dominus dedit, Dominus
abstulit, sit nomen Domini
benedictum.
Breuiter, Fides facilime superabit omnem
dolorem animi, quamcunque causam.
habuerit. Igitur singularis cura pastoris
esto, solidum fidei fundamentum iacere in
pectoribus suorum auditorum.
Etsi autem loci consolationum quos signaui,
omni dolori et cruci adhiberi possunt:
tamen peculiarem rationem consolandi
eos, qui ob mortem amicorum tristantur,
adijciam, locosque recitabo, quos.
semper in promtu habeat pastor. Iubeat
itaque pastor moerentem ob mortem amici
respicere.
I. Ad Deum ipsum.
II. Ad mortuum amicum.

p.187
III. Ad vniuersalem conditionem
hominum.
IIII. Ad mundum.
V. Ad coelum.
VI. Ad resurrectionem mortuorum.
Cum ad Deum respicitur, cogitandum
est de Dei voluntate, sapientia, iusticia.
VOLVNTAS Dei est, quod amicus noster
sit hinc abreptus. Huic Dei voluntati
non licet repugnare.
IVSTICIA Dei est, quod repetat quod
dedit. Quid enim iustius est, quam vt is qui
dedit vitam, rursus eandem ad se recipiat,
conseruetque quandocunque illi bonum
videbitur.
SAPIENTIA Dei monebit, quod nihil
sit temere a Deo factum. Ipse enim solus
nouit, expediat ne nobis mori, potius quam
viuere. Multos e medio tollit, ne vel ipsi
peiores fiant, vel plures in hac vita perpetiantur
aerumnas. Moerens igitur pro amico,
se consoletur sapienti et iusta voluntate
Dei, cui repugnare impium est.
SECVNDO, vertat cogitationem ad
mortuum amicum: cuius conditio multo
melior nunc est quam fuit. Est enim expers
omnis periculi. Nam nec Satan, nec
mundus, nec aliud. quicquam, poterit
iam ipsius salutem impedire. Donec in

p.188
hac vita versamur, mille quotidie fere obijcimur
periculis. Neque vlla laeticia esse potest,
quin aliquem dolorem seu metum habeat
admixtum. At qui iam hinc discessit,
huius periculi expers est. Nam quemadmodum
qui e difficili nauigatione in portum
venit, iam securus est, vt qui in portu
nauigat: ita qui morte hinc abripitur, veluti
in portum delatus est, vt ipsum procellae
mundi amplius obruere non possint.
Peruenit enim ad salutis portum. Qui ergo
dolet de amico, qui hinc in fide Christi
discessit, non videtur amico fauere portum
illum quietum, ad quem ipse non peruenit.
TERTIO, cogitet moerens de vniuersali
hominum conditione, cui et ipse obnoxius
est. Decretum Dei est ineuitabile, vt
omnes hanc vitam morte sint commutaturi,
nec scitur qua hora et quo momento.
Quare dolere in vno, quod omnibus commune
est, nihil est aliud quam seipsum inutiliter
macerare. Quare cum haec conditio
sit vniuersalis, cogitandum potius, quod
vnusquisque; Deo obtemperare debeat, quando
Deus per suum praeconem ad exitum
vocat. Neque dolendum est cito fieri, quod
quo citius eo melius illi est, qui hinc euocatur.
Nam beati qui in Domino moriuntur.
QVARTO, respiciat ad mundum, qui

p.189
totus in maligno positus est. In hoc virtus
et pietas patiuntur: in hoc mille technae ad
fallendum: quocunque respicis, impurus est
totus, et sordescit indies magis magisque:
nunc tyranni pacem publicam turbant:
nunc haeretici Ecclesiam oppugnant: nunc
priuatorum aedes maximis sunt periculis
expositae.
QVINTO, intueatur coelum, veluti domum
propriam, ad quam tendere oporteat,
in quo nihil immundi, nihil pericli, sed
omnia pura et tuta. Ibi sancti fruuntur
conspectu Christi, cuius corpus gloriosum
cum intuentur, expetunt ardentibus votis,
vt acceleret dies iudicij extremi, quo animae
rursus ad sua corpora redeant, et fiant
ita conformes Christo.
SEXTO, cogitet moerens de resurrectione
mortuorum, quae est veluti commune
antidotum aduersus omnia mala. Hinc
Christus consolatus est Martham cum ait:
Ego sum resurrectio. Huius memoriam
commendat discipulo suo Paulus, cum inquit:
Memento Iesum Christum resurrexisse
a mortuis. Haec de consolatione contra
dolorem pro amicis defunctis.
Hactenus diximus de orthotomia verbi
veritatis, et ostendimus quomodo pastor,
vt peritus medicus, debeat pro ratione

p.190
morborum animi adhibere oleum verbi
Dei. Iam quid sit fugiendum pastori inter
docendum, melius intelligetur.
Paulus 1. Timoth. 1. duo fugienda pastori
admonet, quorum primum est ne alia
doceat: alterum, ne attendat fabulis. Illud
facit, ne, omissa doctrina diuinitus
tradita, proponat pastor Ecclesiae aliam
doctrinam. Hoc, ne curiosas quaestiones
agitet, omissis rebus necessarijs.
Vtriusque praecepti ratio haec est. Ecclesia
Christi extruenda est super fundamento
Christo, iuxta illud: Aliud fundamentum
nemo potest ponere, praeter id quod
positum est, quod est Iesus Christus. Paulus
ad Gal. 1. deterret etiam a temeritate
innouandi et noua tradendi, cum bis idem
fulmen eiaculatur. si quis aliud Euangelium
docuerit, anathema sit. Pastor ergo
memor huius dicti fugiat omnes quaestiones,
quae non faciunt ad aedificationem fidei,
quantumuis subtiles esse videantur.
Quaerunt otiosi homines infinita, ac
ipsa ratio multa ingerit: sed pastor sequatur
verbum, eo sit contentus, et dicat cum
Dauide: Lucerna pedibus meis verbum
tuum. Neque pudeat ipsum, si non possit omnium
obiectionum nodos dissoluere.
Hinc etiam intelligi potest, qualisnam

p.191
improbatio falsae doctrinae in pastore requiratur.
Vt enim Paulus cordate pronunciat,
anathema esse, qui aliud Euangelium
docet: ita pastor non colludet cum aduersarijs,
sed palam execrabitur falsam doctrinam,
monstrabitque falsitatis causas, et quid
mali ex ea in Ecclesiam manat: praesertim
cum ea sit natura rerum, quod dato et admisso
vel lenissimo in speciem errore, sequantur
infinitae hypotheses falsae, quemadmodum
in papatu vidimus.
Paulus requirit in pastore, vt possit os
obstruere aduersariorum. Etiamsi autem
non possit omnes labyrinthos et strophas
explicare: tamen verae doctrinae demonstratione
refellitur error. Est quidem pastoris
et errorem refutare, et conari errantem
siue haereticum in rectam viam reuocare.
At si hoc posterius fieri non possit, monet
Paulus, vt eum fugiat, tanquam proprio
iudicio condemnatum. Orandum tamen
pro eo est, vt Deus aliquando ipsum
ad suam lucem adducat.
Hactenus dictum est de prima parte,
quae in pastoris officio requiritur: nunc ad
secundam accedamus..
DE ADMINISTRATIONE
SACRAMENTORVM.

p.192
SECVNDA officij pastoralis pars est
administratio Sacramentorum, in qua
quantum attinet ad baptismum, qui est initiale
Ecclesiae sacramentum, agat omnia
iuxta ordinationem Ecclesiarum, et afferat
pastor pium animum: sciat se in loco Christi
stare, et eius vice fungi. Nam ipse Christus
est qui abluit, vsus pastoris manibus:
recitet distincte lectiones sacras, iuxta ordinationem:
oret Christum intimo cordis
affectu, vt huic suae ordinationi assit: commendet
baptizatum infantem precibus Ecclesiae,
ac serio admoneat parentes, vt hanc
nouam creaturam pie instituant, caueantque
ne sua culpa aliquid mali baptizato accidat.
Haec sint de baptismo dicta.
De administratione coenae maior requiritur
peritia. Quemadmodum enim verbum,
ita sacramentum coenae, visibile Euangelij
verbum, debet sanctissime administrari,
et cauendum est hic pastori, ne communicet
alienis peccatis. Qui enim potatori,
adultero, tyranno, maledico, blasphemo,
obscoeno, aut alioqui inhoneste et
non vt dignum est Euangelio viuenti, porrigit
sacram coenam, corpus et sanguinem
Domini nostri Iesu Christi: is nobilissimam
margaritam Ecclesiae, obijcit suibus
et canibus, in contumeliam filij Dei. Quo

p.193
scelere nullum est grauius. Chrysostomus
dicit, se potius corpus suum daturum lacerandum
turpissimis modis, quam vt sciens
et volens velit corpus et sanguinem Domini
porrigere flagitioso homini, qui viuit
absque poenitentia: neque id immerito. Nam
vbi hoc fit, quadruplex scelus concurrit.
PRIMVM enim, manifesta contumelia
fit filio Dei, et multo maior quam cum caederetur
alapis, et expueretur in faciem eius.
Grauis Christi admonitio est, et seria: Nolite
dare sanctum canibus.
DEINDE, qui coenam porrigit homini,
quem scit poenitentiam seriam non meditari,
auget ipsius iudicium et damnationem,
atque ita communicat alienis peccatis.
TVM, vulnerat suam conscientiam.
Nam manifeste facit contra conscientiam,
et vere excutit Spiritum sanctum: amittit
paulatim et alia dona quibus ornatus erat.
PRAETEREA, exemplo multi deteriores
fiunt, et confirmantur in sua coecitate,
atque ita paulatim regnum Christi euertitur.
Vt interim taceam, spectaculum exhiberi,
tristissimum quidem castis spiritibus,
qui in sacra coena assunt, ministrantes suo
regi: gratissimum vero Diabolo, et eius
angelis, hostibus Christi, qui istam contumeliam
fieri Christo aduertunt.:

p.194
Nihil amplifico: expono vere rem ipsam,
imo nemo satis grauitatem huius rei
explicare oratione potest.
Propter huiusmodi abusum, Paulus testatur
Corinthios magna plaga percussos,
ac multos concidisse. Nec dubitandum est
plurima publica mala, et priuata, hodie esse
poenas abusus sacratissimae coenae.
At dicat forte aliquis. Quid mea refert?
ipsius res agitur, qui indigne coenam
sumit. Cur ego luerem aliena delicta?
Tua permagni refert. Deus collocauit te
in sua Ecclesia, vt eam pascas, non vt eam
destruas, mactes et dilanies. Quod sane facis,
quando sine delectu pijs et impijs, offers
sacrum coenae mysterium.
Laudatur merito Ambrosius, qui ne
Theodosio quidem Imperatori pepercit:
quem ad sacram coenam non admisit, priusquam
poenitentiam magnae illius cladis
egit, cuius autor fuit.
Consulo itaque pastori, vt diligenter discernat
inter oues Christi veras, et laruatas:
ne sibi indicium grauius accersat.
Hactenus breuiter admonui, qui nam
sint a sacra coena arcendi.
Iam quia in nostris Ecclesijs, nemo ad
sacram huius coenae communionem admittitur,
nisi qui antea se suo pastori examinandum

p.195
exhibuerit: paucis pastori meum
de examine consilium communicare volo:
quod vt distinctius habeatur, in has quin
partes distribuam: Quae sunt:
PRIMA. Vitae eius, qui examinabitur,
praeteritae consideratio.
SECVNDA. Colloquium pastoris cum
eo, qui ad coenam se admitti expetit.
TERTIA. Consolatio poenitentis.
QVARTA. Absolutio.
QUINTA. Admonitio, qua soluitur
examen.
CONSIDERATIO praeteritae vitae ae eius,
qui est examinandus, diligenter est obseruanda
pastori. Inde enim intelligi potest,
quibus potissimum morbis aliquis obnoxius
est. Considerabit aetatem, et quibus
vicijs maxime quaelibet aetas est exposita:
considerabit sexum, artificium et vitae genus:
obseruabit, an coniunx quis sit, an
iniunx: an in magistratu, aut sub magistratu:
an diues, aut pauper. Nam pro hac diuersitate
homines alij alijs laborant vicijs.
Hae igitur circumstantiae pastori nequaquam
negligendae sunt.
COLLOQVIVM sequitur, in quo si pastor
dubitat de confessione, aut profectu
alicuius in doctrina Catechismi, omnium
primum requiritur enumeratio decalogi,

p.196
symboli apostolici, orationis Dominicae, et
doctrinae vtriusque Sacramenti. Hic qui deficit,
a coena arcendus est, donec rectius institutus
fuerit. Est enim indignu, eum ad participationem
coenae Dominicae admittere,
qui elementa pietatis non nouit recitare.
Verum cum quis nouit haec dextre recitare,
post recitationem, de poenitentia agetur.
Et quaerendum est, an vero sensu peccatorum
suorum tangatur, et an doleat
ipse, quod Deum suis horrendis peccatis
offenderit. Hic si pastor vllos errores nouerit
in vita eius cum quo agit, debet eos
candide aperire, perinde ac medicus, qui
aegroto morbos exponit, quo libentius medicinam
recipiat aegrotus, ac sanitati restituatur,
quam vnice expetit. Deinde quaeret
an se reus emendare velit.
Hoc autem intelligi volo de erroribus
communibus, qui non videntur excommunicatione
corrigendi. Nam flagitia publicam
poenitentiam requirunt, vel saltem
petitionem condonationis ab Ecclesia. Sed
de hac re suo loco.
Si offertur mercator, potest pastor de
vicijs vsitatis in mercatoribus interrogare.
Si iuuenis, quaeratur de ijs, quae iuuentuti
solent accidere, et sic de alijs.
Porro hic etiam consulerem, vt propositis

p.197
praeceptis decalogi, ordine quaereretur
de obedientia erga singula, qua ratione
homo confitens deduceretur commodissime
in cognitionem sui.
Postquam autem peccati confessio est
facta, grauibus verbis pastor exponet reatus
turpitudinem et magnitudinem. Deinde
indicabit, quanta sit ira Dei et maledictio,
super peccatores non agentes
poenitentiam.
Hic si animaduertit pastor, hominem
cum quo agit, seria duci poenitentia, et vero
dolore propter peccatum tangi, quaerat
an aliquod remedium aduersus hanc
iram Dei et maledictionem nouerit: qui si
responderit in solo Christo remedium esse
aduersus mortem et damnationem, pastor
debet hoc responsum, scripturae dictis confirmare,
et graui oratione ostendere, quod
Christus venerit in mundum peccatores
saluos facere.
Iam tertio loco addet pastor CONSOLATIONEM
per dicta scripturae et exempla,
ostendet voluntatem Dei esse, vt homo
peccator non pereat, sed conuertatur et
viuat. Ita enim scriptum est: Nolo mortem
(ait Dominus) peccatoris, sed vt conuertatur
et viuat. Ostendet voluntatem Christi
esse, vt omnes laborantes sub mole peccati,

p.198
ad se veniant. Ait enim: Venite ad
me omnes, qui laboratis et onerati estis, et
ego vos reficiam. Ostendet angelis in coelo
gaudium esse ex poenitentia peccatorum.
Ostendet serium et vniuersale mandatum
Christi esse, vocari omnes ad poenitentiam.
Ostendet lutron Christi sufficere pro peccatis
totius mundi, ideoque non esse cuiquam
desperandum, ob peccatorum suorum
magnitudinem. Nam hoc principium
immotum est: Gratia exuperat peccatum.
Hoc dictum inculcabit: Sic Deus dilexit
mundum, vt filium suum vnigenitum daret,
vt omnis qui credit in eum, non pereat,
sed habeat vitam aeternam.
Haec illustrabit exemplis: atque inprimis
vtile esset accommodare exempla personis
congruentia, cum quibus colloquium institutum
est: vt auaro poenitenti, exemplum
Zachei: aulico, Centurionis: homicidae,
Dauidis: meretrici, Magdalenae:
blasphemo, Manassis: pauperi a morbis
exhausto, mulieris laborantis sanguinis
profluuio, et sic de alijs.
ABSOLVTIO quarto loco sequitur.
Hic quaeret pastor, an confitens Christum
sibi propitium esse statuat, et an vere credat
in Christum mediatorem: Quod vbi
sincere affirmauerit, pastor inferet eum

p.199
iam in coelis coram tribunali Dei absolutum
esse, et in gratiam receptum, Haec
enim est immota veritas: Omnis qui credit
in filium, habet vitam aeternam.
Huc addat hanc vel similem formam,
manu capiti eius qui absoluitur imposita,
sine tamen superstitione.
Cum mi fili non solum te peccatorem
et reum agnoscis, serio dolens quod Deum
horrendis tuis peccatis offenderis: verumetiam
credis promissioni Euangelij de remissione
peccatorum, et voci Christi, pronunciantis
eum qui credit habere vitam
aeternam, et promittentis ratum fore in
coelo, quicquid solutum fuerit in terra:
Ego testor te remissionem tuorum peccatorum
habere, quam tibi vice Christi annuncio,
atque adeo, vt minister Dei in Euangelio
filij ipsius, te absolutum pronuncio,
in nomine Patris et Filij et Spiritus
sancti, AMEN.
Iam quinto loco addatur ADMONITIO,
vt caueat absolutus ab insidijs Diaboli, a
nequitia et malis exemplis mundi, ab insidijs
propriae carnis: admoneatur, vt exerceat
se in pietate, continue oret, fugiat mala
sodalitia, abstineat a crapula et ebrietate:
ostendatur praeterea, quam periculosum sit
saepius in eadem peccata relabi: recitentur

p.200
exempla eorum, qui lapsi, non sunt reuersi
per poenitentiam. Adhaec admoneatur de
suo officio, vt illud gnauiter agat, neminem
defraudet, aut in negocio circumueniat,
vt pro ratione suarum facultatum, sit
liberalis in pauperes.
Haec aptari debent pro ratione et conditione
eorum, cum quibus agitur.
Atque hactenus de secunda parte officij
pastoralis. Sequitur tertia.
DE DISCIPLINA, QVA PASTOR
SVVM GREGEM
regere possit.
MAGNA laus est disciplinae Christianae,
cuius moderatio pastori potissimum
incumbit. Quare pastor hic sedulus sit, ne
sua culpa dissolutiores et languidiores reddantur
auditores.
Via vitae (inquit Salomon) custodienti
disciplinam: et qui diligit disciplinam,
diligit scientiam. Idem: Tene disciplinam,
ne dimittas eam, custodi illam, quia
illa est vita tua. Et rursus: Qui sapientiam
et disciplinam abijcit, infoelix est.
Est autem Christiana disciplina assuefactio
cum interior, tum exterior, qua homines
assuefiunt ad pietatem, iusticiam,
modestiam, et ad alias virtutes, quaque in

p.201
officio continentur, ne quid vel errore, vel
ignorantia, vel imitatione faciant quod se
haud decet.
Huius finis est, vt maneamus in Christo,
et non ab eius corpore mystico abscindamur.
Si vos manseritis (inquit Dominus)
in sermone meo, vere discipuli mei
eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas
liberabit vos.
Est itaque amanda disciplina, quae nos
continet in officio, ne a sermone Christi
deficiamus.
Porro disciplina haec absoluitur instructione
et correctione.
INSTRVCTIO praeceptis et regulis
continetur, quarum mensura est verbum Dei.
CORRECTIO est emendatio erratorum
incidentium in moribus.
Disciplina, vt ex definitione quam posuimus
apparet, est duplex: Interna et
externa.
INTERNA est mentis, cogitationum,
affectuum, voluntatis. Haec diligenter commendanda
est auditoribus.
EXTERNA est linguae, gestuum, vestitus,
etc.
De vtraque supra dictum est. Vnde pastor
desumat et accommodet auditoribus,
quae congruere animaduertit.

p.202
Verum quia hoc loco potissimum agitur
de disciplina Ecclesiastica, quae ad iurisdictionem
pertinet: volo consilium meum
pastori breuiter communicare, quod si
secutus fuerit, non operam vt spero ludet.
Monui supra, disciplinam absolui duabus
rebus, instructione et correctione. De
instructione, quae continetur praeceptis vitae,
quae traduntur in decalogo, nihil hoc
loco dicemus: sed tantum de correctione
praecepta dabimus.
Nunc autem cum omnis correctio erratorum
est, modus correctionis ex erratorum
differentijs dependet.
Sunt autem differentiae duplices. Quaedam
enim errata sunt delicta, quaedam
crimina.
DELICTA, a quibus in hac infirmitate
humanae naturae nemo tutus esse potest,
admonitionibus et castigationibus
corrigere studebit pastor. Debet enim diligentem
rationem habere vitae cuiusque, et
statim vbi animaduertit aliquem non recta,
vt decet, via incedere, eum mox admonebit,
et conabitur reuocare, priusquam
in praecipitium ventum fuerit.
CRIMIN A, vt sunt libidines, adulteria,
tyrannis, vis, sectae a veritate abducentes,
etc. e quibus scandalum publice oritur,

p.203
opus habent asperiore curatione.
Si quis ergo facinus et crimen perpetrauerit,
pastor facinorosum ad conuersionem,
serio et grauiter hortabitur: idque
non semel aut iterum, sed saepius: nec aspere
nimis, sed paterne, indicato periculo et
scandalo.
Deinde, si frustra laborem admonitionis
paternae suscepisse videtur, alia tentanda
est via: vocabitur facinorosus ad consistorium,
in quo ad minimum sint duo aut
tres vicini parochi, et aliqui ex honestioribus
parochianis
In hoc consistorio, admonendus est facinorosus
grauiter: ostendendum est ei,
quanto scandalo Deum et Ecclesiam
offenderit.
Hic aut resipiscit facinorosus, aut manet
contumax in suo peccato. Pro hac diuersitate
poenitentis, aut non poenitentis,
agendum est cum illo
Quomodo agendum est cum facinoroso
poenitente? Facinorosum, qui post admonitionem
promittit emendationem,
pastor non facile recipere debet, sine singulari
exploratione. Exploratio autem
haec fieri potest hoc modo.
Aliquot diebus post promissam emendationem,
pastor vocabit poenitentem ad se,

p.204
et seuere eum monebit, de ira Dei aduersus
peccatum, et ad veram poenitentiam eum
adhortabitur, donec; viderit certissima
poenitentiae verae signa. Nam qui simulantes
poenitentiam admittunt, ad publicam
absolutionem, magno periculo reum exponunt,
et non satis grauiter officio
funguntur.
Deinde reo significabit, cum Ecclesiam
scandalo conturbarit, publice veniam ab
Ecclesia petendam esse.
Quod si se libenter id facturum promiserit,
constituet ei diem certum, qua assumtis
aliquot honestis viris coram se appareat.
Adhaec praesentibus testibus interrogandus
est reus, an magistratum politicum, et
aduersam partem (si scelus est commissum
publicum, offendens magistratum, et proximum
laedens iniuria,) placauerit. Quod
si ait, producet testimonia. Si neget mittendus
est ad magistratum, et ad partem
laesam, priusquam ad publicam absolutionem
admittatur.
His iam rite et ordine peractis, constituet
pastor facinoroso diem, qua compareat
in coetu Ecclesiastico, si publice factum
ipsius innotuit: (alioqui in consistorio aut
priuata domo praesentibus testibus potest
fieri absolutio) ibi pastor facinorosum collocatum

p.205
ante altare, finita concione et admonita
plebe, interrogare poterit hoc
ordine.
PRIMVM, an fateatur a se commissum,
quod illi obiectum est, cuiusque nomine
publice accusatur.
SECVNDO, an peccati commissi eum
poeniteat, quod et voce et signis testabitur.
TERTIO, an cupiat redire in amicitiam
cum Ecclesia, quam scandalo laeserat,
et cupiat absolutionem.
QVARTO, an serio constituerit adiuuante
Deo, vitam suam emendare, et an
hoc se facturum promittat.
QVINTO, an serio ab Ecclesia petat
veniam.
Hic potest reo mandari, vt catechesin
recitet: quo facto vertat se reus ad populum,
et hac oratione petat veniam.
EGO miser peccator, fateor me Deum
et Ecclesiam meo peccato offendisse. Quare
vos rogo omnes, vt mihi hunc meum
lapsum propter Christum condonetis. Promitto
adiuuante Deo emendationem.
Huc addat pastor admonitionem, de
voluntate Dei recipientis peccatores, et
de gaudio, quod est angelis in coelo super
vno peccatore poenitentiam agente, et hortabitur
populum, vt ex animo ignoscat

p.206
quod commissum est, iubebitque vt cum angelis
Dei gaudeant, quod qui perditus erat
redierit.
His peractis, interrogabit pastor confitentem,
an vere statuat Deum sibi remittere
peccatum suum, et cum respondet vere
se id credere, iubebit pastor vt genua
flectat poenitens, ac ita eum absoluat.
ABSOLVTIONIS FORMA.
EGO minister Dei in Euangelio IESV
CHRISTI, autoritate Euangelij et mandato
Christi, te poenitentem et confugientem
ad misericordiam Dei propter Christum,
pronuncio receptum esse in gratiam
a Deo, et te absolutum ab omnibus peccatis
tuis testor in nomine Patris et Filij et
Spiritus sancti, Amen. Vade et noli amplius
peccare, ne tibi aliquid deterius fiat.
Haec disciplina vtilis videtur, et digna
quae in Ecclesia prudenter seruetur, vbi facinorosus
admonitus agat seriam
poenitentiam.
Huc tamen addo, quod interdum circumstantiae
personae et facti requirant aliquam
mitigationem: videlicet vt pastor
tantum deprecetur ab Ecclesia commissum
scelus, idque nomine ipsius qui peccauit. Sed
hoc relinquo prudentiae pastoris, qui aedificationem

p.207
quaeret, et non destructionem,
quem in grauibus causis consilio superattendentis
regi cupio.
QVOMODO AGENDVM CVM
FACINOROSO NON AGENTE
POENITENTIAM
post admonitionem?
QVANDO facinorosus conuictus non
agit poenitentiam, sed pergit in sua contumacia,
debet pastor subinde eum admonere,
vt tandem poenitentia ducatur. Quod
si frustra fecerit, ad extremum remedium,
nempe ad excommunicationem confugiendum
est.:
Est autem vt communio, ita excommunicatio
multiplex, nec melius quae sit ratio
excommunicationis intelligitur, quam ex
communionis collatione. Est itaque communio
triplex: Spiritualis, sacramentalis, moralis.
SPIRITVALIS communio, est qua
cum omnibus renatis communicamus, et
participes sumus Spiritus Christi, vt eiusdem
mystici corporis membra, cuius caput
est Christus. In hac communione est, quicunque
credit in Iesum Christum, et retinet fidem
et bonam conscientiam. In hac fuit Naaman
Syrus, etsi corpore erat in impia aula.
SACRAMENTALIS tantum, est hypocritarum,

p.208
qui in sacramentis nobiscum
communicant, sicut Iudas coenae Dominicae
cum reliquis discipulis particeps fuit.
MORALIS, est qua homines in ciuilibus
moribus inter se sociantur, siue eiusdem
sunt religionis, siue diuersae.
Huic triplici communioni opponitur
triplex excommunicatio: Spiritualis, Sacramentalis,
Moralis.
SPIRITVALIS EXCOMMVNICATIO,
est qua excluditur homo a communione
corporis Christi mystici, hoc fit
naufragio fidei et mala conscientia.
SACRAMENTALIS EXCOMMVNICATIO,
est qua alicui interdicitur sacrae
coenae vsus: quod fit propter
impoenitentiam.
MORALIS EXCOMMVNICATIO, est
qua is qui scandalo Ecclesiam offendit,
a societate et familiari cum pijs conuictu
arcetur.
Primum genus penes solum Deum est,
qui membra mortua abscindit a corpore
filij sui.
Secundum penes pastorem est, qui non
porriget sacram coenam, quos nouit viuere
sine poenitentia.
Tertium est censurae Ecclesiasticae, qua
senatus Ecclesiasticus ordine et modo seruato,

p.209
excludit aliquem ex suo coetu per
sententiam.
Quantum ad primum excommunicationis
genus attinet, parochi siue pastoris
officium est, perpetuo hortari suos auditores,
vt studeant retinere fidem et bonam
conscientiam, ne se ipsi a corpore Christi
abscindant. Quarum illa retinetur, meditatione
beneficiorum Christi, et precatione:
haec fulcitur quatuor veluti fulcris, fiducia
Christi, qua statuitur peccatum remissum
esse: bono proposito, quo abijcitur
peccandi voluntas: ardenti desiderio, vitam
in posterum approbandi Deo: et sancta
vocationis cura.
Vt in hac communione corporis
Christi spirituali, maneant sui auditores,
pastor excubias aget, nihil non faciens,
quo eos exhortationibus et monitionibus
contineat in officio.
Verum cum aliquod facinus commissum
deprehenditur incerto autore, vt furtum,
homicidium, aut quoduis damnum clam
perpetratum, pastor debet post concionem,
primum narrare factum, quod designatum
est. Deinde, summa cum grauitate deplorare,
quod autores talium facinorum delitescant
in Ecclesia, et venditent se pro ouibus
Christi, et viuis Christi membris, qui

p.210
tamen reuera mortui sunt, et exuerunt se
Christo suo scelere. Tertio, publice testabitur
eum, qui facinus perpetrauit, se
mancipasse Satanae, cum quo aeternum peribit,
nisi per poenitentiam fuerit Deo reconciliatus.
Quarto, subijciat exhortationem,
vt quisquis sit, damnum resarciat,
ac redeat ad Deum per veram poenitentiam,
quo rursus viuum Christi membrum
fieri possit. Quod si is qui facinus perpetrauit
aliquando resipiscat, ac ad pastorem
veniat, cupiens consilium: Pastor hic
singulari prudentia aget, ac inprimis cauebit,
ne prodat alijs quod sibi soli innotuit.
Si furtum designatum fuit, interrogandus
est reus, an res adhuc salua sit, an perierit.
Si salua est, hortabitur vt restituat
clam, quod clam abstulit: sin perijt, interrogandus
est, an sit soluendo, an non. Si
sit soluendo, pastor circumspecte aget cum
eo, qui rem amisit, petetque vt accepta satisfactione
sit contentus. Hic si voluerit esse
contentus, pastor a reo acceptam solutionem
tradat ei qui damnum passus erat.
At dicas. Quod suades habet periculum
non leue coniunctum. Sit sane ita.
Quis, quaeso, potest curam Ecclesiae habere,
et rationem salutis singulorum membrorum
in Ecclesia sine periculo? si quis

p.211
velit te cogere, vt reueles quod tibi innotuit,
potius mortem oppetito, quam vt
reum prodas.
Verum si reus soluendo non fuerit, ad
poenitentiam tamen est excitandus, et monstrandum,
si viderit reum duci seria poenitentia,
quod gratia superet peccatum, et
multis scripturae testimonijs et exemplis est
erigendus, ne desperet: qui cum fateatur
se credere remissionem peccatorum, absoluendus
est priuatim, et monendus, vt in
posterum sibi caueat a Satanae laqueis.
Porro, si damno satisfactum fuerit, potest
pastor publice significare, quod qui
furtum aut damnum commisit, ducatur
poenitentia, hortabiturque populum ad gratiarum
actionem, quod is qui e corpore
Christi mystico se excluserat, iam resipiscat,
et corpori Christi rursus insertus sit.
Caeterum si homicidium est commissum,
pastor rem occultabit quidem, sed hortabitur
reum, vt amicorum opera studeat
amicos occisi placare. Quod si voluerit,
debet pastor dare operam apud magistratum,
et eos qui laesi sunt, vt admittant
transactionem. Qui si hoc facere noluerint,
pastor illis omissis, debet cum reo agere,
et longo tempore explorare, an vere
eum poeniteat, qui homicidium perpetrauit.

p.212
Quod cum deprehenderit pastor, absoluat
reum ad misericordiam confugientem.
Neque enim debet curator animarum,
regimen Ecclesiae et politicam administrationem
confundere. Non debet alterum
pedem in suggesto, alium in curia habere:
sed suum officium esse cogitabit, omnes
Deo lucrificare, et imitari bonum pastorem,
qui non mox mactat aegrotam ouiculam.
sed sanat quantum in se est: qui contra
facit, non pastor est, sed lupus potius.
Quantum autem ad secundum excommunicationis
genus, quo quis arcetur a sacramento
sacrae coenae, attinet, sciat pastor,
quod impoenitentibus, qui consuetudinis
causa sacramenta percipere volunt,
non debeat porrigere sacrum corpus Christi,
et sacrum eius sanguinem: quemadmodum
supra admonui..
Exempli causa. Si quis vel potator est,
vel auare agit, vel durius cum vxore aut
familia versatur, aut etiam aliquod aliud,
quod non decet Christianum, sectatur studium:
talis si venerit ad pastorem, non debet
ad communionem coenae recipi a pastore,
priusquam pastor viderit emendationem.
Non hic habebit rationem personae,
sed ministerij sui, non timebit inimicitiam,
non odium, non amissionem facultatum,

p.213
non exilium, non mortem, sed Deum timebit,
cuius vicem gerit, et Christum, pro
quo legatione fungitur. Helias non pepercit
Achab impio. Ieremias non fractus est
minis tyranni. Ambrosius diadema Theodosij
non horruit. Baptista maiestate Herodis
non est absterritus. Breuiter, qui
hic timore succumbit, non est pastor, sed
mercenarius, vt nihil dicam durius.
Restat tertium excommunicationis genus,
quod potissimum ad disciplinam et
censuram Ecclesiasticam pertinet. Huius
fines cognitos habeat pastor. Deinde excommunicationis
legitima rationem teneat.
In omni excommunicatione spectanda
sunt tria: Deus, ciues Ecclesiae, impoenitens
homo.
Cum Deum respicis, conandum est, ne
cum Dei contumelia inter Christianos nominetur,
qui turpem et flagitiosam vitam
degit.
Cum ciues Ecclesiae attendis, haec cura
subibit animum pij pastoris, ne assidua malorum
consuetudine boni corrumpantur.
At cum intueris lapsum et deficientem
ab Ecclesia, eo spectabit omnis pastoris conatus,
vt reus suffusus pudore resipiscat
tandem, ac Ecclesiae reconcilietur.
Hos tres excommunicationis fines habebit

p.214
in conspectu pastor, qui omnes ad
aedificationem Ecclesiae faciunt, ad quam
referri debet excommunicatio.
Vt autem legitima ratio excommunicationis
teneatur, tenendae sunt sequentes
regulae.
PRIMA. Pastor solus, sententia in
reum a senatu Ecclesiastico non lata, neminem
excommunicare debet. Muneris tamen
huius est, vt facinorosum ad conuersionem
adhortetur. Huius regulae et ratio
et finis spectanda sunt. Ratio est, quia aequitas
postulat, vt examinetur res in iudicio,
et cognoscatur, priusquam feratur sententia.
Finis est, ne vnius affectu res geri
tanta videatur: qua ratione facile in contemtum
abiret excommunicatio.
Sed forte hic obijciet pastor, non talem
senatum constitutum esse in his locis,
vt ab eo feratur contra facinorosum sententia.
Equidem fateor me optare ordinarium
senatum, penes quem censura morum
esset, sed vix id sperare possum in hac
turba et senecta Ecclesiae. Quare pastori
hoc do consilium, vt loco senatus deligat
sibi tres ad minimum viros cordatos et pios,
cum quibus conferat, et quorum sententiam
audiat. Verum si pastor in sua parochia
neminem habet, cuius consilio in

p.215
tanta re tuto vti poterit, rem deferat ad
praepositum, et duos alios pastores eius
prouinciae, in qua habitat pastor: coram
his compareat facinorosus, ac examinetur.
Hi conuictum hortentur ad poenitentiam.
Qui si supplex poenitentiam promittit, agendum
est cum illo, vt supra ostensum est.
Si autem non resipiscat conuictus, semel
atque iterum e suggesto significetur, esse hominem
talem qui contumaciter se gerit,
post piam et paternam admonitionem, et
conuictionem criminis: et simul hortetur
pastor populum ad preces pro facinoroso,
vt Deus illum conuertere dignetur.
At si iste adhuc permanserit contumax,
iterum sistendus est coram deputatis censoribus,
a quibus grauissime admonebitur,
additis minis. Quod si adhuc manserit rebellis,
non amplius conniuendum est. Hic
putridum membrum ense Ecclesiae resecandum
est, ne pars sincera trahatur. Hic locum
habebunt noti versiculi:
Morbida facta pecus totum corrumpit ouile:
Ne maculet alias est separanda grege.
Proximo itaque die Dominico excommunicationis
sententia publicabitur. Hoc modo.
SENTENTIA
EXCOMMVNICATIONIS.

p.216
CHARISSIMI fratres, notum est vobis
(proh dolor) quomodo quidam de
nostro coetu N. nomine, Ecclesiam nostram
scandalo offenderit, perpetrando N. Qui
etsi a me pastore suo priuatim est admonitus,
non semel, sed aliquoties, et apud senatum
Ecclesiasticum conuictus est de suo flagitio,
quod vobis etiam publica fama innotuit:
manet tamen contumax et rebellis,
nec vlla poenitudine sui flagitij. tangitur.
Quapropter cum se a spirituali corporis
Christi communione absciderit, nec admonitus
et obiurgatus resipiscat: Ego minister
Euangelij, autoritate et mandato Christi,
vobis mecum in nomine Domini nostri Iesu
Christi congregatis, declaro istum N.
qui ita se subiecit Satanae, exclusum esse ab
Ecclesia filij Dei, ac eum fugiendum tanquam
ethnicum pronuncio, in nomine Patris
et Filij et Spiritus sancti, Amen.
Iam vos fratres dilecti, cauete ne commercium
habeatis cum isto. Sit vobis donec
resipiscat, veluti ethnicus et publicanus,
qui sua culpa ius ciuitatis Christianae ac familiae
Dei amisit: vt vel isto pacto, eum
tandem sui flagitij pudeat, ac resipiscat.
Vos insuper oro, vt vigiletis et oretis, ne
Diabolus aliquem vestrum simili laqueo
capiat: vtque caueatis ab istius consortio,

p.217
ne eius veneno inficiamini. Neque tamen vt
inimicum eum ducatis, sed admonete subinde
vt resipiscat. 5
Cum autem huiusmodi excommunicatus,
sit iam tanquam ethnicus et publicanus,
imo Satanae mancipium, debet pastor adhuc
operam dare, vt cum a sua via pessima
reuocare possit. Nam vt Christus ethnicos
et peccatores inuitat ad poenitentiam: ita
nostrum officium est, qui in ministerio Euangelij
sumus, vt perpetuo operam demus,
quo aberrantes ab ouili Christi reuocare
possimus. Non ergo debemus odisse huiusmodi,
sed eius vicem dolere, Deumque
precari vt mortuum viuificet, ac perditum
restituat.
Huc adijciam regulas duas, quas vtiliter
sequi poterunt censores morum, ac iudices
Ecclesiastici.
PRIOR est de peccatis in multitudinem
grassantibus, qualia sunt (proh dolor) in
hoc regno, ebrietas, luxus vestium, comessationes,
etc. de his sequenda est regula.
Non aspere (inquit Augustinus) quantum
existimo, non duriter, non modo imperioso
ista tolluntur, magis docendo quam iubendo,
magis monendo quam minando. Sic
enim agendum est cum multitudine peccantium.
Haec regula concluditur ex finibus

p.218
excommunicationis supra positis. Nam si
hic pastor excommunicationis fulmen mitteret,
magis turbaret paucos bonos infirmos,
quam corrigeret multos animosos
malos. Interim tamen pastor non desinet
ea damnare, quae Deus sua voce damnat.
POSTERIOR regula est de paucorum
flagitijs. Seueritas exercenda est in peccata
paucorum. Iusta huius regulae ratio est.
Nam et hac ratione castigantur pauci, qui
peccarunt, et multi insontes sibi in posterum
melius cauent.
Pastor autem regulam Augustini sequatur:
In corripiendis fratribus misericorditer
corripiat homo, quod potest: quod autem
non potest, patienter ferat, ac cum dilectione
gemat ac lugeat. Item: Quisquis
(vt ait idem sanctus pater) quod potest
arguendo corrigit: vel quod corrigere non
potest, saluo pacis vinculo excludit: vel
quod saluo pacis vinculo excludere non
potest, aequitate improbat, firmitate supportat,
hic a maledictione liber et solutus
est. Ita enim eradicanda sunt zizania, ne
frumenta laedantur.
Hoc consilium Augustini sequantur pij
pastores in hac peruersitate morum, omni
fere disciplina eneruata.
Haec sint dicta de modo regendi Ecclesiam

p.219
externa disciplina. Nam de indictione
precum, ieiunij publici, non est quod
aliquid praescribam, nisi quod edicto regio,
et gubernatorum Ecclesiae, obtemperandum
censeam.
DE PRECATIONE PASTORIS
PRO GREGE.
QVARTA pars officij pastoralis, est,
exemplo Christi, prophetarum et apostolorum,
oratione suum gregem pascere:
hoc est, vt gratias agat Deo cum fructum
verbi videat, et oret Deum, vt suis conatibus
aspiret in salutem gregis, ac perpetuis
gemitibus gregem principi pastori Christo
commendet. Apostolus Thessalonicensibus
scribens ait: Gratias agere debemus
Deo semper pro vobis fratres, quemadmodum
dignum est. Primo loco dicit, debemus:
qua voce debitum officium pastoris
notat. Deinde ait: quemadmodum dignu
est, significans indigne pastoris officio fungi
eum, qui hoc debitum non soluit. Exemplo
ergo Pauli pastor orabit, vt Dominus
dirigat corda suorum auditorum ad charitatem
Dei, expectationem Christi, vt consoletur
corda eorum, et stabiliat eos in omni
sermone et opere bono, vt dignetur eos
sancta illa vocatione, ad quam per Euangelium

p.220
vocati sunt, et compleat omnem
suae bonitatis gratuitam beneuolentiam,
et opus fidei potenter: vt glorificetur nomen
Domini nostri Iesu Christi in ijs ex
gratia Dei nostri.
Aget et gratias Deo pastor, quando
animaduertit augescere fidem auditorum
suorum, et abundare mutuam inter ipsos
charitatem.
Etsi autem multae incidunt necessitates,
quae ardentem inuocationem requirunt:
possunt tamen precationes pastoris in quatuor
ordines distribui, vt primus sit, pro
sanctificando nomine Dei, per totum orbem
terrarum. Secundus, pro gubernatoribus
rerumpublicarum in vniuersum.
Tertius, pro Ecclesia sibi commissa. Quartus,
pro vt casus se offerunt varij, et tempus
postulat. Huc aliquot exempli causa
formulas subijciemus.
FORMVLA PRECANDI PRO
SANCTIFICANDO NOMINE
Dei, per totum orbem.
DEVS misericors Pater, Pater Domini
nostri Iesu Christi, ago tibi gratias toto
pectore, quod tibi eligas Ecclesiam in vniuerso
orbe: vt sit templum, tuum nomen
celebrans, precor suppliciter, vt auertas et

p.221
in nihilum redigas omnium hominum et
Diabolorum technas, qui vel opera tua
vel virtutes obscurare volunt, vel tribuunt
hominibus aut Diabolo quod tuum est.
Auerte, quaeso, corruptelas doctrinae coelestis
et sacramentorum, tyrannidem impedientium
cursum Euangelij, haereses, et
alia quibus vera tui noticia, vel corrumpitur,
vel omnino aboletur: auerte epicureum
contemtum tui nominis, barbaram negligentiam,
academicam dubitationem,
stoicam astorgian: auerte ingratitudinem
omnium hominum, qui te Deum vel non
agnoscunt, vel agnitum non praedicant.
Auerte prophanam vsurpationem nominis
tui, hoc est, impuritatem morum, et nominis
tui sacrilegam vsurpationem: ac praesta,
quaeso, vt in toto terrarum orbe, sanctificetur
nomen tuum: vt secundum opus
tuum, sit nomen tuum: vt secundum nomen
tuum, sit apud omnes nationes terrae
noticia tui: vt secundum noticiam ex verbo
et operibus tuis, sit fiducia omnium hominum
in te: vt secundum fiduciam, sit
laus tua, et celebratio in omnes fines terrae:
vt secundum laudem nominis tui, sit
eiusdem vsurpatio inter homines, per veram
inuocationem, praedicationem, confessionem.
Quae quia sine verbo haberi non

p.222
possunt, mitte tua dona de coelo, conserua
ministerium, verum vsum sacramentorum.
et sanctam disciplinam: precor vt indies
magis ac magis accrescat numerus ciuium
regni tui, quo tuum nomen late propagetur
ac celebretur. Tibi soli Deo, qui es
Pater, Filius, et Spiritus sanctus, sit honor,
virtus et gloria, in secula seculorum,
Amen.
FORMVLA PRECANDI PRO
MAGISTRATV, ET ALIIS
vitae necessitatibus.
OMNIPOTENS aeterne Pater, in nomine
filij tui te inuoco, ac precor vt auertas
bella, conserues leges et iudicia, impedias
ataxian in omnibus ordinibus ac statibus
hominum. Auerte, quaeso, morbos,
sterilitatem terrae, ethnicam solicitudinem,
et asininam ignauiam: fac ne irretiamur
tentationibus, et laqueis Diaboli, ob cupiditatem
rerum huius vitae. Auerte cyclopicam
ingratitudinem, et abusum rerum,
ne tuis donis in luxum, voluptatem, ebrietatem,
superbiam, et contemtum pauperum
abutamur. Breuiter, auerte omnem
iniuriam creaturarum tuarum, quas nobis
dedisti, vt illis vtamur in tuam gloriam et
nostram vtilitatem, in vero timore nominis

p.223
tui cum gratiarum actione. Da bonos
et fideles rerumpublicarum gubernatores,
tuere omnes status, assis imperijs, oeconomijs,
et politijs. Da regi nostro, Spiritum
sanctum tuum, et sapientiam: da senatoribus
regni salutaria consilia: concede prosperam
valetudinem: foecunda terram, da
commodas tempestates, pluuiam, et serenitatem,
pro rerum nascentium commoditata:
largire fructibus terrae virtutem, per
tuam benedictionem: fac vt patresfamilias
gubernatores rerumpublicarum et alij, singuli suum
officium faciant, in timore tuo, et sancta
quadam cura. Da vt nostra sorte contenti,
nostris facultatibus, cum in nostrum bonum,
tum in aliorum commodum, et potissimum
in tuam gloriam recte vtamur, cum
summa gratitudine, inuocatione tui nominis,
gratiarumactione, ac beneficiorum
tuorum praedicatione. Tibi sit honor,
laus, gratiarumactio, in secula, Amen.
FORMVLA PRECANDI PRO
ECCLESIA PASTORI
COMMISSA.
CLEMENTISSIME Pater coelestis, cum
Ecclesia filij tui sit tuus ager, et tuum sanctum
verbum sit semen viuum: auerte, quaeso,
Diabolum, seminantem zizania falsae

p.224
doctrinae et prauorum morum, ne nomen
tuum apud profanos profanetur et blasphemetur:
aedifica spiritualem montem
Zion, et Ierusalem coelestem: inspira singulorum
mentibus veram noticiam tui:
rege cogitationes nostras tuo verbo: accende
affectus puros et castos: reforma
magis magisque voluntatem omnium: da vt
omnes caueant scandala, vt omnes pietati
erga te, et mutuae dilectioni studeant. Auge
spem in omnibus promissorum bonorum,
daque vt tandem per Iesum Christum
beata immortalitate donemur, Amen.
Reliquus est ordo precationum, quas
tempus et casus varij offerunt: quarum
formulae commode praescribi non possunt.
Vt ergo tempore et casu res offeruntur, ita
pietas pastoris prorumpet, nunc in gratiarum
actionem, si quid laeti affertur: nunc
in preces, si quid necessitas exigit praesens.
DE CVRA PASTORIS PRO
PAVPERIBVS.
QVIBVS rationibus pastor impelli
debeat, ad praestandam eleemosynam de
suis facultatibus, supra, cum de pastoris
domestica disciplina ageremus, dictum est:
easdem rationes accommodet ipse auditoribus
suis, et sit sedulus, curet vt sint fideles

p.225
procuratores pauperum, vt sint liberales
ad conferendum pro ratione facultatum,
vt sit recta distributio, ne quod collatum
est personis indignis conferatur.
In hac ergo re sit diligens pastor, cogitetque
officium suum esse, vt exemplo apostolorum,
curam pauperum, praesertim domesticorum
fidei, habeat.
Porro quatuor sunt genera pauperum,
quorum curam oportet pastorem habere.
Horum PRIMVM est fratrum, qui exulant
propter confessionem, aut alioqui
fortunis spoliati sunt. Horum magnam curam
habuisse apostolos testantur Epistolae
ad Galatas, Romanos et Corinthios. SECVNDVM
genus est scholasticorum, qui
opus habent praesidijs, ad continuanda studia
Ecclesiae vtilia. TERTIVM genus est
mendicorum, qui ostiatim victum quaerunt,
quorum (proh dolor) nimis magnus
numerus est QVARTVM est pauperum,
qui tametsi publice non mendicant: tamen
res illorum domestica est magis tenuis,
quam vt inde ali commode possint. Hic
opus est magna prudentia, ne circumforaneis,
pigris se venditantibus sub scholasticorum
titulo, robustis mendicis, et potatoribus,
qui potando consumunt quibus vxor
et liberi ali deberent, conferatur eleemosyna.

p.226
Hic valeat regula Pauli: Qui non laborat
non manducet. Hortetur ergo pastor
suos auditores, vt amanter complectantur
pios exules, cogitentque de communi
sorte filiorum Dei: vt pauperes scholasticos
iuuent liberaliter, sed eos qui sibi
fuerint commendati honestis testimonijs:
vt mendicos pios subleuent: vt curam habeant
eorum, quorum labores non sufficiant
alendae familiae. Breuiter, fides et charitas
sint eleemosynarum regulae.
QVOD PASTOR DEBEAT
ESSE FORMA GREGIS.
PAVLVS requirit a pastore, vt sit forma
fidelium, in doctrina et dilectione, etc.
Et Petrus iubet, vt presbyteri sint exemplaria
gregis. Huc illud Pauli: Estote imitatores
mei sicuti ego Christi. Tunc enim
(vt quidam ex patribus dicit) verbi semen
facile germinat, quando hoc in audientis
pectore pietas praedicantis rigat. Huc pertinet
et illud Senecae: Animum non faciunt,
qui animum non habent. Et Gregorius
ait: Tantum debet actionem populi
praecedere actio praesulis, quantum distare
solet a grege, vita pastoris. Vnde Augustinus:
Talis eligatur pastor, vt eius respectu,
caeteri grex dicantur. Et illud Gregorij:

p.227
Pasce verbo, pasce exemplo, pasce subsidio.
Pasce verbo praedicationis, docte:
pasce exemplo conuersationis, sancte:
pasce subsidio charitatis, pie.
Porro huc pertinent omnia, quae supra
dicta sunt de moribus pij pastoris. Debet
enim pij pastoris vita, norma esse gregis.
Vt quemadmodum vox pastoris, est regula
vitae gregis: ita exemplum regulae, pastoris
mores esse debent.
In hoc ergo pastor incumbat, vt retineat
fidem et bonam conscientiam, vt possit suos
auditores cum Paulo exhortari ad officium
praestandum, hoc modo: quaecunque
sunt vera, quaecunque honesta, quaecunque iusta,
quaecunque pura, quaecunque amabilia,
quaecunque boni nominis: si qua virtus, et
si qua laus, haec cogitate, quae et didicistis,
et accepistis, et audistis, et vidistis in me.
Vides mi pastor quod non tantum ore
doceat apostolus, quid fieri oporteat, verum
etiam iubeat suos auditores se intueri,
tanquam formam, et exemplar doctrinae.
Quem si tu imitatus fueris, cum Paulo olim
perpetuum et laetissimum percipies
fructum.
QVAENAM SIT POTESTAS
PASTORIS.

p.228
ETSI ex ijs quae de officio pastoris dicta
sunt, intelligi potest quousque se extendat
eiusdem potestas. Nam. haec partibus
officij absoluitur: tamen operaeprecium
iudico, paucis ostendere, quibus terminis
claudatur potestas pastoralis. Nam duo genera
hominum video hic non parum peccare.
Sunt enim qui supra modum extollunt
potestatem Ecclesiasticam. Sunt rursus
qui hanc nimium contemnunt, ac prorsus,
vt nullius numeri, vilipendunt. Nos ergo
nec illorum superbiam, nec horum oligwrian
approbantes, in medium nonnulla adducemus,
de potestate pastorali, quae speramus
bonos et cordatos viros nequaquam
improbaturos.
Paulus Corinthijs scribens ait: Etsi amplius
quippiam glorier de potestate nostra,
quam dedit Dominus nobis in aedificationem,
et non in destructionem. His verbis
Paulus primum testatur, ministros verbi
habere potestatem quandam, dum asseuerat
eam potestatem ipsis traditam esse a
Domino. Tum addit finem huius potestatis,
quae est aedificatio. Postremo eandem
restringit, ne quis ea ad destructionem abutatur.
Nullam enim Dominus suis contulit
potestatem, ad destructionem Ecclesiae seu
domus Dei, sed ad euertendum regnum
tenebrarum.

p.229
Hoc ergo pastor primum sciat, se sublimi
potestate donatum esse. Deinde quod
haec potestas, spectet aedificationem Ecclesiae
et non destructionem. Habet autem pastor
hanc potestatem non vt Dominus anupeuqunos,
sed vt oeconomus Christi, qui omnia
ad nutum Christi Domini administret.
Quoniam autem plura sunt potestatis
genera, hic diligenter pastori spectandum
est, quae sibi conueniat, et quae non: ne vel
sibi ius vsurpet quod non habet, vel etiam
ius quod habet negligat et praetereat.
Est itaque omnis potestas aut iuris, aut
officij, aut iusti et aequi, aut facti.
POTESTAS IVRIS est, qua quis dominium
habet in res proprias, suo non alieno
iuri subiectas. Vt facultates meae,
sunt sub mea potestate, quia meo iuri et
non alieno sunt subiectae. Habeo ergo in
meas res dominium et potestatem. Sic figulus
potestatem luti habet, Rom. 9. Et
in potestate Ananiae, erant agri quos vendidit,
Acto. 5.
Iam quaeritur, num pastor talem potestatem,
hoc est, iuris, habeat in Ecclesiam.
Papa ait: Scriptura negat.
Christus Matthaei vltimo: Data est mihi,
inquit, omnis potestas in coelo et in terra.
Sed papa dicit hanc ipsam sibi a Christo

p.230
datam. Si papa hanc habet, habuit eam
ante ipsum Petrus, cuius successorem se esse
gloriatur papa.
Sed quid dicit Petrus? 1. Pet. 5. Non
dominantes in clero. Et Paulus 2. Cor. 1.
inquit: Non dominamur fidei vestrae.
Proinde qui hanc potestatem, hoc est,
dominium in Ecclesiam sibi vsurpant, antichristi
sunt et non Christi ministri.
POTESTAS OFFICII est, quae datur
pastori ab eo cuius est minister. Haec potestas
non potest dari, nisi ab eo qui habet
potestatem iuris, hoc est, nisi a Christo, qui
solus habet in Ecclesiam plenum dominium.
Haec potestas de duabus rebus admonet
pastorem. PRIMVM, vt ex officio agat,
quae Dominus ipsi imperauit. DEINDE,
quod ratum sit coram Christo Domino,
quicquid facit pastor iuxta officij regulam
Verum vt plenius intelligatur, qualis
sit officij pastoralis potestas, notanda est
haec differentia: Quod quaedam potestas
officij sit determinata: quaedam indeterminata,
quantum quidem ad modos attinet.
DETERMINATA potestas officij pastoralis,
est quae intra certos terminos clauditur,
ita vt non liceat istos terminos transilire.
Haec potestas eorum est, quae certo
verbo Dei expressa sunt. Huic enim verbo

p.231
nec addere, nec adimere quicquam vlli
mortalium licet. Haec potestas sublimis
est. De ea enim ita ait Christus: Qui vos
audit, me audit. Qui vos spernit, me spernit.
Quemadmodum enim legatus, cui
committitur a principe suo, quid agendum
sit ipsi et dicendum, legationis fines
transgreditur, et fit reus male actae legationis,
si quicquam mandato principis vel addiderit,
vel ademerit: ita minister Euangelij,
si Euangelium Christi non pure praedicauerit,
officio mala fide fungi conuincitur.
INDETERMINATA potestas officij
pastoralis, est quae in ijs rebus sita est, quae
non sunt expresso verbo Dei determinata
a Domino. Verum in hoc genere potestatis
primum sciendum est, quod hac potestate
fretus, non possit, aut non debeat aliquid
constituere, quod expressis regulis
verbi Dei repugnat, siue expresse siue implicite.
Papa ordinat missas, pro viuis et mortuis:
sed haec constitutio pugnat cum principio:
frustra colitur Deus mandatis hominum.
Idem iudicium esto de plaerisque
quae papatus admiratur, vt mysteria magna.
Deinde, debet quicquid ex hac potestate
proficiscitur, pertinere non ad destructionem,
sed ad aedificationem Ecclesiae.
Praeterea habet haec potestas locum in

p.232
ceremonijs, et alijs quae faciunt ad ordinem,
et euchmonian, in tractatione religionis,
et in externo Ecclesiae regimine.
POTESTAS IVSTI ET AEQVI, est
qua licet vti pastori in ijs, quae ipsi ex iusto
et aequo debentur. Potest ergo pastor victum
sibi debitum et ordinaria stipendia
exigere. Haec potestas confirmatur multis
scripturae testimonijs. Dignus est mercenarius
mercede sua. Item: Dominus ordinauit,
vt qui Euangelium praedicant, ex
Euangelio viuant.
Haec potestas iusti et aequi cum officij
potestate cohaeret. Qui enim officium non
facit, nec iure mercedem quaerit, nec iuste
eam accipit. Viderint ergo Papistae ociosi,
qua fronte tantos thesauros Ecclesiae
deuorant.
Verum hic sciendum est, quod tametsi
iustum et aequum est, si pastor debitam
mercedem a suis auditoribus expetit: tamen
habet etiam potestatem remittendi
quod sibi iure debetur. Quemadmodum
exemplum Pauli aperte docet.
POTESTAS FACTI, est facultas ea
quae ad officium pertinent faciendi. Haec
potestas requirit, vt aliquis sit idoneus ad
officium pastorale: hoc est, vt pastor et
sciat et possit facere officium, atque etiam

p.233
faciat. Huc pertinet cura Episcoporum,
seu superattendentum. Nam et eorum qui
recipiendi sunt ad ministerium, et eorum
qui iam recepti sunt, curam habebit vigilans
superattendens seu episcopus: explorabit
an eligendus sciat et possit facere officium,
inspiciat an factus pastor officium
rite faciat.
Verum quoniam ad officium particulare
Episcoporum deuenimus, adijciam duo,
examen eorum qui sunt recipiendi ad ministerium,
et visitationis capita..
Examen eorum qui sunt recipiendi ad
ministerium verbi, triplex esse debet: an
sint docti, an mores tantae functioni congruant,
an sint ad faciendum officium idonei.
Doctrinae corpus et partium analysin
tenere oportet eum, qui ad officium pastorale
admittendus est. Praecipua religionis
capita teneat, cum definitionibus, diuisionibus,
scripturae sententijs, et exemplis de
singulis. Teneat quoque seriem hystoriarum
sacrarum: argumenta singulorum librorum,
in veteri et nouo Testamento.
Si quis obijciat, nimis rigidum examen
futurum, si ista omnia a futuro parocho
postularentur. Respondeo tam augusto
officio non debere praefici rudes et imperitos
asinos, quales, proh dolor, multos in

p.234
ministerio Euangelij esse nouimus, et praecipuas
obtinere parochias.
In moribus spectentur, educatio, vita
acta, praesentes mores, testimonia aliorum.
Breuiter, sint mores quales Paulus requirit,
scribens Timotheo et Tito.
Vt quis sit idoneus, requiritur aetas iusta,
et docendi donum.
Capita visitationis sunt:
1. An ministri suum officium faciant.
2. Exhortatio populi ad obedientiam
erga Euangelium.
3. Cura administrationis bonorum
Ecclesiasticorum.
4. Commendatio pauperu apud populum:
videlicet, vt singuli aliquid conferant
in vsus pauperum.
5. Exhortatio, vt singuli suum officium
faciant in timore Dei, fide, et patientia, etc.
QVODNAM PRAEMIVM SIT
PASTORIS RECTE
praestantis officium.
PRAEMIVM pastoris recte praestantis
officium, duplex in scripturis inuenio.
Vnum, quod in hac vita datur: alterum,
quod promittitur in futura. Illud appellare
licet temporale: hoc, aeternum. Nam vt
illud tempore clauditur: ita hoc aeternum
durat.

p.235
Temporalis praemij partes sunt quatuor:
Victus, honor, bona conscientia, et
donorum augmentum.
De his partibus ordine ex scripturis dicam,
vt ijs pastor, tametsi principaliter ad
officium praestandum cogitatione gloriae
Dei, et amore pastoris Christi, vt supra explicatum
est, excitetur: tamen moueatur
minus principaliter hisce praemijs quae filius
Dei ordinauit pastoribus. De victu ergo
primum dicendum est.
VICTVM deberi pastoribus Paulus testatur
in multis locis. Dicit enim constitutum
esse a Domino, vt Euangelio seruientes
de Euangelio viuant. Et Christus dicit
Matthaei 10. Dignus est operarius mercede
sua. Et Paulus rursus, Galatis scribens ait:
Communicet autem qui instituitur in sermone,
ei qui se instituit omnia bona. Neque
hinc alienum est dictum, Deutero. 12. Caue
ne derelinquas Leuitam in omni tempore
quo versaris in terra.
Huiusmodi sunt plurima testimonia,
quae testantur victum et stipendia deberi
ministris Euangelij.
Haec testimonia tria docent.
PRIMVM, quod officium pij magistratus,
sit ordinare ministris Ecclesiarum
stipendia.

p.236
SECVNDVM, quod auditores debeant
iure naturali et diuino, praedicatoribus iusta
praemia..
TERTIVM, quod ministri verbi possint,
et accipere stipendia, et exigere ordinariam
mercedem ab ijs, qui sponte non
soluunt: quemadmodum supra indicauimus,
cum ageremus de potestate pastorali.
Verum qui iniquiores sunt ministris
verbi, obijciunt mandatum Christi, exemplum
Pauli, et exprobrationem Michaeae
prophetae.
Mandatum Christi est: Gratis accepistis,
gratis date. Hinc inferunt non licere
ministris stipendia ordinaria petere: sed
perperam, vt ex alijs locis apparet. Non
enim gratuitae dispensationi repugnat,
quod Ecclesiae doctores publicis stipendijs
aluntur, modo vltro et liberaliter Christo
et Ecclesiae seruiant: victus autem sit quasi
laboris accessio. Significat quidem Christus,
neminem sincerum fore verbi Dei ministrum,
nisi qui operam suis gratis impendere
paratus sit: non tamen tollit, quod
antea dixit: Dignus est operarius mercede
sua. Et Paulus Corinthijs scribens ait:
Quis militat proprijs stipendijs vnquam?
quis plantat vineam, et de fructu eius non
edit? aut quis pascit gregem, et de lacte

p.237
gregis non edit? et paulo post: Si nos vobis
spiritualia seminauimus, magnum est
si nos vestra carnalia messuerimus?
Haec dictorum collatio, satis ostendit
Christum non prohibere ministris stipendia,
sed praeferendam esse gloriam Dei.
Exemplum Pauli, cuius ipse meminit,
1. Corinth. 9. et Acto. 20. obijciunt, qui
noluit stipendium accipere a Corinthijs et
Ephesijs, sed suo artificio et sibi ac socijs
victum quaesiuit. Paulus in Corinthijs aperte
docet iure debere ministris stipendia,
sed cur ipse non acceperit, hanc causam
assignat. Omnia (inquit) sustinemus, ne
quid remoremur Euangelium Christi.
Quando enim aduersarij viderunt, Paulum
praedicare Euangelium, nulla habita stipendij
ratione, praecidebatur calumniandi occasio,
qua putari poterat Apostolus, quaestus
gratia reliquisse Iudaismum, et praedicare
Euangelium. Deinde eo tempore
non fuerunt ordinaria constituta stipendia,
vt nunc sunt. Quare et temporis ratio
spectanda est.
Exprobratio prophetae Michaeae 3. haec
est: Sacerdotes eius pro mercede docebant,
et prophetae eius pro pecunia diuinabant.
Poenam subijcit: Zion quasi ager arabitur.
Qui hoc obijciunt, deberent quae in

p.238
eodem contextu praecedunt aspicere. Principes
eius pro muneribus iudicabant. Non
solum ergo sacerdotes, verumetiam iudices
auaritia corruptos ostendit. Sicuti ergo
Ilicet iudicibus et principibus, sua stipendia
accipere: ita et sacerdotibus et ministris
Euangelij. Sed vtrique caueant, ne pecuniam
potius quaerant, quam iusticiam.
Damnantur ergo prophetae voce, cum
principes, tum sacerdotes, qui ad quaestum
abutuntur officio.
SECVNDAM partem praemij pastoris
diximus honorem esse. Paulus enim aperte
dicit: Qui bene praesunt presbyteri,
duplici honore digni sunt. Deinde, vt patres
spirituales, coluntur a pijs auditoribus.
Praeterea, non potest maior honor
esse, quam quod sint cooperarij Dei, et oeconomi
mysteriorum Dei. Hic caueat pastor,
ne honorem spectet suum, quaerendo
eum per aliorum contemtum. Nam honor
qui debetur ministerio, sponte sequitur
fugientem. Papa se praeponit Caesaribus et
Regibus, qua in re non se Christi apostolum,
sed apostotam declarat, et antichristum
ostendit. Christus vult suos non dominium
honoris quaerere, sed ministerium,
quo omnibus se pie subijciant. Caueat
ergo pastor, ne hanc praemij sui partem,

p.239
impuro affectu contaminet.
TERTIA pars praemij est bona conscientia,
quae comitatur eum, qui fidem retinens
in timore Dei facit officium, solam gloriam
Dei, et aedificationem Ecclesiae spectans.
Haec est gloriatio nostra (inquit Paulus)
testimonium conscientiae nostrae. Loquitur
enim de ministerio suo. Et alibi dicit
se seruire Deo pura conscientia. Qui et
diaconos hortatur, vt teneant mysterium
fidei cum pura conscientia. Praecipit quoque
Timotheo suo, vt militet honestam militiam,
retinens fidem et bonam conscientiam.
Hanc conscientiam consequitur pius
pastor, si, vt dixi, et ipse retineat fidem, et
officium faciat sincere, spectans Dei gloriam
et Ecclesiae aedificationem. Huius bonae
conscientiae iacturam faciunt, non solum
qui sine legitima vocatione obtrudunt se
Ecclesiae, verumetiam qui se potius curant
quam gregem, et sua magis quam Christi
quaerunt. Quales sunt omnes, qui auaritiae
causa minores parochias maioribus commutant,
sine superiorum autoritate et vocatione,
etc.
QVARTA pars temporalis praemij eorum
ministrorum, qui fideliter et sincere faciunt
officium, est augmentum donorum, iuxta
illud: Habenti dabitur: hoc est, ei qui recte

p.240
vtitur exiguis donis quae habet, benedictione
Dei augentur indies dona. Hoc
experiuntur quotidie omnes pij ministri.
Proinde Augustinus recte dicit: Saepe officium
impertiendi, meritum est accipiendi.
Beatus Lutherus non in principio causae
Euangelij ita excelluit vt postea: habuit
sua quaedam tenuia principia. Animaduertit
indulgentiarum Papisticarum vanitatem,
huic se fortiter opposuit, non cogitans
de abrogando papatu. Verum in hac
lucta augentur dona Dei Luthero, et quotidie
nouis incrementis fiunt auctiora:
adeo quod tandem electum organon Dei
factus sit, quo Deus suam Ecclesiam purgare
ab abominandis Papistarum erroribus
voluit. Hunc sanctum virum pij pastores
sibi proponant, ac in timore Dei faciant
officium: quod si fecerint, sentient promissionem
Christi, qua promittit incrementa
recte vtentibus collatis donis, non
fore inanem.
Dixi de praemio temporali pastoris pie
et sancte praestantis officium. Sequitur
praemium quod in futura vita propositum
est, iuxta promissiones Dei.
De hoc praemio loquitur Petrus 1. Pet.
5. vbi hortatur Episcopos, hoc est, pastores,
vt non coacte, sed voluntarie: neque

p.241
turpis lucri causa, sed liberaliter Episcopatu
fungantur. Et (inquit) cum apparuerit
princeps pastorum, reportabitis immarcessibilem
gloriae coronam.
De hac corona et Paulus loquitur, cum
ait: Certamen praeclarum decertaui, cursum
consummaui, fidem seruaui. Quod
superest, reposita est mihi iusticiae corona,
quam reddet mihi Dominus in die illo, etc.
Et Daniel 12. Qui autem docti fuerint, fulgebunt
quasi splendor firmamenti, et qui
ad iusticiam erudiunt multos, tanquam
stellae in seculum, et in aeternum.
In hoc praemium, quia bonitate Dei
promissum est, et propositum pastoribus
pie suo fungentibus officio, debet pastor
fide intueri, et excitari ad strenue faciendum
officium. Nisi enim in hunc finem intenti
fuerint pastores, fieri nullo modo potest,
vt gnauiter in cursu vocationis suae
pergant: quin potius subinde deficient.
Nam innumera sunt offendicula, quae exanimare
possent etiam maxime cordatos.
Saepe cum ingratis hominibus negotium
est, a quibus rependitur indigna merces:
longi et immensi labores, saepe irriti: satan
peruersis suis machinationibus interdum
praeualet. Ergo ne frangatur aduersis
pius Christi seruus, vnicum hoc remedium

p.242
habet, vt in Christi aduentum oculos
conuertat. Ita fiet, vt suum laborem,
qui carere profectu videtur apud homines,
gnauiter obeat: cui tanta merces apud
Dominum est reposita.
Haec sint breuiter de praemio pastoris
dicta, quibus suo loco mouebitur ad sedulo
praestandum officium.
QVAE POENA SIT PASTORVM
MALE FVNGENTIVM
officio.
VT AVTEM magis excitetur pastor ad
faciendum officium, ponat sibi ob oculos
poenas neglecti officij, quae sunt cum temporales,
tum aeternae.
Temporales poenae sunt variae.
Quaedam propriam pastoris personam
attingunt, vt mala fama apud pios.
Quaedam conscientiam tangunt. Qui
enim perfide officium facit, vastat conscientiam,
quam postea circumfert perpetuam
testem sui sceleris.
Quaedam in donis fiunt, iuxta illud: Ei
qui non habet, auferetur ab eo. quod habet:
hoc est, qui donis Dei ad Ecclesiae aedificationem
non vtitur, spoliatur paulatim
donis, vt coecus factus nec suam salutem
cogitet, nec aliorum curam habeat: donec

p.243
tandem tradatur iusto Dei iudicio in reprobam
mentem, vt probet improbanda,
et improbet probanda.
Quaedam in familiam redundant. Solet
enim Deus impietatem ministrorum verbi,
punire in vxoribus, et liberis, vt aperte
in exemplo Heli sacerdotis conspicitur.
Hactenus de temporalibus poenis, quae
leues sunt respectu spiritualium et aeternarum
poenarum.
Maledictus (inquit propheta) qui facit
opus Domini fraudulenter. Quaenam,
quaeso, poena maledictione diuina magis
pertimescenda? Notus est locus Ezechielis
3. Quum dixero ego impio, moriendo
morieris, et non admonueris eum, nec locutus
fueris, vt caueat impius, vt recedat a
via sua impia, vt viuat: ipse impius in iniquitate
sua morietur, sanguinem autem
eius de manu tua requiram. Vide quanta
poena manet pastorem non facientem officium.
Sanguinem, inquit, eius de manu tua
requiram: hoc est, tibi imputabitur mors
eius, et poenas de te sumam, quod fueris
causa interitus et perditionis eius.
Huc illud Gregorij: Nos super ea mala,
quae propria habemus, alienas quoque
mortes addimus: quia tot occidimus, quot
ad mortem ire quotidie tepidi et tacentes

p.244
videmus. Idem paulo infra: Sanguis morientis
de manu speculatoris requiritur, quia
peccatum subditi, culpa esse praepositi, si
tacuerit, reputatur.
Huc et illud Ezech. 34. Vaeh pastoribus
Israel, qui pascunt se solos.
In decretis pontificijs habetur hoc cuiusdam
patris dictum: Is qui praeest, si
praeter voluntatem, vel praeter quod in
scripturis sanctis euidenter praecipitur,
vel dicit aliquid, vel imperat, tanquam falsus
testis Dei aut sacrilegus habeatur. Iam
qua poena sit dignus qui falsum contra
Deum testimonium dicit, et sacrilege
quod Dei est furatur, facile est cogitare.
Has poenas cogitabit pastor, vt earum
cogitatione accendatur, ad diligentiam in
officio, ne vel pigritia, vel metu officium
negligentius faciat.
Figura quaedam insignis pastorum, qui
ouile Christi extruunt, et non tamen ea
diligentia qua deceret sibi cauent, in fabris
arcae Nohe proposita est. Hi enim extructa
arca perierunt in diluuio, seruato Nohe
cum suis. Caueant ergo pastores, ne dum
Ecclesiam suo ministerio extruunt, se ipsos
fluctibus maledictionis, vel officij praestandi
negligentia, vel morum prauitate
obijciant.

p.245
Haec sunt quae fratribus communicare
hoc tempore visum est de pastore bono, vt
ostenderem, qualis ipse pastor apud se, hoc
est, cum secum agat solus: qualis in domo,
cum vxore, liberis, et familia: qualis in
conuersatione, quoties opus fuerit foris
cum alijs agere: et qualis in officio Ecclesiastico
esse debeat.
Oro aeternum patrem Domini nostri
Iesu Christi principis pastoris, vt nos faciat
organa vtilia suae Ecclesiae, regatque nos
suo spiritu, vt ea quae illi grata sunt faciamus:
quo et pastores et oues vnum simus
in Domino coniuncti vinculo dilectionis,
vt ita retinentes fidem et bonam conscientiam
in hoc vitae cursu, laetique hinc migrantes,
beata immortalitate donemur, per
Dominum nostrum IESVM CHRISTVM,
qui cum Deo Patre et Spiritu sancto
in vnitate diuinitatis viuit ac
regnat in omnia secula
seculorum,
AMEN.

p.246

p.247
PROPOSITIONES
XXXVII. DE LEGITIMA
VERI CVLTVS
Dei ratione.
I.
Homines ad praedicationem Euangelij
(quae est poenitentiae, et
remissionis peccatorum in nomine
Christi) conuersi, et spiritualiter
renati, Deo spiritualem quendam
cultum debent, quem soli credentes et
intelligunt, et praestare possunt.
II.
Philosophi quidem omnibus aetatibus
se torserunt, in tradenda huius
cultus ratione: et quidam ex illis, vt
Socrates, Plato, Xenophon, etc. multas
praeclaras gnomas reliquerunt: sed
nullus eorum scientiam colendi Deum
veram monstrauit.
III.
Nam etsi principia quaedam huius

p.248
cultus, naturae lumine viderunt
philosophi: tamen, priusquam ad rem
deuentum est, in horribiles demersi tenebras,
et se et suae doctrinae sectatores
misere deceperunt: ac a vero
Deo aberrantes, creaturam et daemonia
coluerunt, sicuti cum historia mundi
Paulus apostolus testatur.
IIII.
Verum de tenebris istis suam Ecclesiam
educit Dominus, praetensa
verbi sui lucerna, sicuti sanctus ille
rex Dauid testatur, cum inquit: Lucerna
pedibus meis verbum tuum, et
lumen semitis meis.
V.
Huius lucernae splendore, quae ad
substantiam huius diuini cultus pertinent,
inquirere operaeprecium est, ne
vel cum philosophis vmbras inanes
sectemur, vel de vno errore in alium
cum Monachis, spreta lucerna coelesti
feramur.

p.249
VI.
Sunt autem quatuor, quibus probe
ex verbo Dei perceptis, solida cultus
Dei scientia haberi potest.
1. Regula, ad quam tanquam ad
Lydium lapidem exigendus est
cultus Dei.
2. Fundamentum.
3. Definitio seu Ratio.
4. Cultus Dei in suas quasdam
formas sectio.
VII.
Regula cultus Dei generalis est
haec: Nullus cultus Deo acceptus est,
nisi quem ipse Deus proprio suo verbo
ordinat ac homini commendat.
VIII.
Hanc regulam vox Dei apud Isaiam,
et Dominus in Euangelio confirmat,
cum inquit: Frustra colunt me
docentes doctrinas, mandata hominum.
Et Paulus clare damnat omnes

p.250
eqeloqrhskeias, hoc est, cultus,
quos homines bona, vt dicunt, intentione
excogitant. Huc accedit quod
Paulus diserte pronunciat, impossibile
esse placere Deo sine fide. Et rursus:
Quicquid non est ex fide peccatum
est.
IX.
Hanc ergo regulam teneant pij,
et quiduis potius patiantur, quam vt
sinant eam sibi vlla Diabolorum, aut
hominum tyrannide, hypocrisi et sophistica
eripi. Nam ea amissa, omnis
superstitionis et idololatriae ianua
est aperta, et regnum Christi
inuaditur.
X.
Vsus huius regulae est multiplex.
Primum enim ea stabilitur autoritas
legislatoris Dei. Nam vt in Republica,
vbi liberum est cuilibet condere
seges pro suo arbitrio, autoritatem
supremi domini vilescere necesse est:
ita etiam in Ecclesia, Dei autoritas

p.251
contemnitur, quando alij alios cultus
Ecclesiae obtrudunt. Quare cum
hanc autoritatem sibi soli vendicat
Dominus in primo praecepto, caueat
puluis et cinis, ne sibi honorem diuinae
maiestatis vsurpet.
XI.
Deinde, haec regula liberat nos ab
errore Ethnico, Pharisaico et Papistico,
ne cum illis sine modo superstitiones
et eqeloqrhskeias cumulemus.
XII.
Praeterea nos animat haec regula
ad audacter contemnendas, et detestandas
omnes paparum ac monachorum
regulas ac leges, quas volunt
Ecclesiae obtrudere, cum infinitis pene
cultus generibus, de quibus vox
Dei nullum plane verbum habet.
Quare vtut speciosae sunt humanae leges
de cultibus, quos ignorat verbum
DEI, secure a pijs omnibus

p.252
contemnantur ac vitentur, non secus
atque serpens, qui in paradiso decepit
Heuam.
XIII.
Donec enim steterit vox Dei, et
regula quam sequimur, fleri aliud non
potest, quam vt omnes cultus, quos
non tradit verbum Dei, sint cultus daemoniorum,
quemadmodum et Paulus
testatur.
XIIII.
Sequitur secundo loco fundamentum
cultus Dei, quod in quouis homine
volente Deum rite colere, iactum
esse oportet. Huius fundamenti duae
sunt partes: Cognitio Dei, et cognitio
nostri.
XV.
Cognitionem Dei consequimur
duabus rebus, nimirum verbo et testimonio.
Hae enim duae res coniunctae
docent nos, quod Deus sit fons
omnis virtutis, iusticiae, sapientiae, veritatis,

p.253
salutis: quod Deus sit ad iuuandum
promtus sua natura: quod
illi soli omnis gloria sit tribuenda.
XVI.
Quod autem haec Dei cognitio sit
pars fundamenti cultus Dei, testatur
ipse Deus, Isaiae 19. Cognoscent Aegyptij
Dominum in die illo, et facient
sacrificia et oblationem, vouebuntque
vota Domino ac reddent.
XVII.
Cognitio nostri, quam dixi alteram
partem esse fundamenti cultus
Dei, ex trium rerum contemplatione
petenda est: nimirum ex fine creationis,
ex virium praesentium aestimatione,
ex facilitate lapsus in peccatum.
XVIII.
Finis docet officium, quod est referre
imaginem Dei in sincera pietate
et iusticia vera: vires praesentes docent,

p.254
quod praestare Deo debitam obedientiam
minime valeamus: lapsus
frequentes nos admonent fragilitatis
nostrae et infirmitatis.
XIX.
Harum rerum consideratio non
hypocritica, facit, vt omnem gloriandi
materiam abijciamus, et nos soli diuinae
bonitati committamus, omni fiducia
salutis coniecta in filium Dei
Dominum nostrum Iesum Christum.
Nam ipse fons ille est, de quo Pater
coelestis vult nos aquas salutis haurire.
XX.
Tertio loco proposui cultus Dei
definitionem certam tenendam esse,
qualis est haec. Cultus Dei est opus
mandatum a Deo, factum ex fide, in
celebrationem gloriae Dei principaliter.
XXI.
In hac definitione sunt tria, quae
necessario coniuncta sunt in vero Dei

p.255
cultu: opus preceptum, fides, celebratio
Dei. Nam si vnum ex his demseris,
actio quantumuis speciosa, non
habet rationem cultus Dei.
XXII.
Opus praeceptum, est materia cultus
Dei, sine qua cultus Dei esse non
potest. Verum si quis peregrinam materiam
substituat, cultus Dei non erit.
Vt inuocatio sanctorum est opus,
celebrare missam est opus, rosarium
peragere est opus: sed quia a Deo
non sunt praecepta, non possunt esse
materia cultus Dei, sed impiae potius
superstitionis.
XXIII.
Secundum, quod necessario requiritur
in ratione cultus Dei, est fides.
Nam opus praeceptum non est cultus,
nisi fides sit eius effectrix. Castus fuit
Zenocrates, castus fuit et Ioseph:
vtrique castitas erat praecepta. Sed
quia ille fide vacuus erat, eius castitas

p.256
non fuit cultus Dei: huius vero, quia
fides praelucebat, cultus Deo gratissimus,
qui in gloriam Dei in tota Aegypto
cessit. Similiter Dauidis militia
cultus Dei fuit, Scipionis minime.
XXIIII.
Quod autem fides necessario requiratur,
vt quae formet opus, multae
sunt rationes. PRIMA, nullum opus
placet, nisi prius persona placeat,
placet autem fide. SECVNDA,
opus non placet nisi sit iustum: nunc
autem vt persona iustificatur fide, ita
opera, quae facit iustificatus, iusta habentur
propter fidem. TERTIA, fides
facit vt voluntarium sit nostrum
obsequium, et non veluti coactum minis
legalibus, quod in cultu Dei requiritur.
QVARTA, fides facit vt opus
externum sit spiritualis cultus.
Oportet enim omnem Dei cultum spiritualem
esse. QVINTA, differentiam
facit fides inter cultum verum
Dei, et alias omnes superstitiones.

p.257
SEXTA, fides tegit defectus operum
et infirmitates multas, quibus alioqui
contaminaretur cultus Dei.
XXV.
Proinde omne opus, cui non praelucet
fides, siue praeceptum sit, siue liberum:
impurum, superstitiosum,
carnale est. Impurum, quia ex impuro
corde proficiscitur: superstitiosum,
quia non regitur fide: carnale, quia
spiritu Christi destituitur.
XXVI.
Pharisaeus in Euangelio liberalis
fuit in pauperes, fuit castus, fuit sobrius,
ex iuste partis vixit. Haec, si
praeceptum tantum consideres, praeclara
fuerunt omnia: sed, quia vacuus
erat fide, omnia ista sunt impuritate
animi contaminata, atque ideo abominabilia
coram Deo. Contra autem
Cornelij aulici eleemosyna, castitas,
sobrietas, iusticia, placuerunt Deo, vt
spiritualis cultus. Nam praelucebat
fides.

p.258
XXVII.
Hinc facile est iudicare, quid sit
sentiendum de operibus, quae Papa vt
cultum Dei, tyrannide, sophistica, et
hypocrisi tuetur: qualia sunt, monastica
vita, vota impuri coelibatus, aqua
lustrali aspergi, inungi vnguento
pontificio, inuocare sanctos, peregrinari
ad loca longinqua religionis ergo,
adorare reliquias sanctorum, missare
pro viuis et mortuis, circumgestare
panem, reponere panem intra
cancellos vt adoretur, et eius generis
pene infinita: quae omnia sunt apertissimi
characteres Antichristi.
XXVIII.
Huiusmodi itaque Papalia opera qui
ponit in cultu Dei, quid sit cultus Dei
nunquam didicit. Nam nihil in ijs est,
quod ad cultus Dei rationem pertinet.
An non aperte contra regulam supra
traditam pugnant? An non omnibus
partibus destituuntur, quae requiruntur
in vera cultus Dei ratione Quare

p.259
ista relinquamus Satanae Toparchae.
hoc est, Antichristo: et nos sequamur
facem verbi Dei, quae sola nobis veram
viam cultus salutaris monstrat.
XXIX.
Tertium definitionis cultus Dei
membrum fecimus, vt opus praeceptum
ex fide factum, tendat in celebrationem
gloriae Dei. Vt enim a fide
proficisci debet omnis cultus Dei: sic
tendat in gloriam Dei principaliter
necesse est, ita vt gloria Dei sit vltimus
finis operis.
XXX.
Hoc confirmatur Isaiae dicto: Omnem
qui inuocat nomen meum, in gloriam
meam creaui eum, formaui eum,
feci eum. Et Dominus apud Matthaeum:
Sic luceat lux vestra coram hominibus,
vt glorificent Patrem vestrum
coelestem. Huc et illud Augustini
aduersus Iulianum: Noueris itaque
non officijs, sed finibus a vicijs

p.260
discernendas esse virtutes. Officium
autem est, quod faciendum est: finis
vero propter quod faciendum est.
Cum itaque facit homo aliquid, vbi peccare
non videtur: sed non propter
hoc facit propter quod facere debet,
peccare conuincitur.
XXXI.
Etsi autem vltimus et principalis
finis cultus Dei, est gloria Dei: tamen
nihil prohibet gradus esse mediorum
finium, qui vltimo destinantur. Dauid
militat, vt defendat ciues: defendit
ciues, vt incolumis sit respublica:
vult incolumem rempublicam, vt doctrina
religionis conseruetur, et propagetur:
idque ideo vt Deus glorificetur.
XXXII.
Postremum, quod spectandum in
cultu Dei proposui, est eius in suas
formas seu potius modos sectio. Haec
sectio ideo obseruanda est diligentius,
quia non solum ostendit quam late pateat

p.261
cultus Dei: verumetiam errorem
eorum confutat, qui ociosos homines,
propterea quod non attingant rempublicam,
solos Deum in suo ocio colere
existimant: quasi non multo melius
militi, iudici, marito, etc. pateret
via ad colendum Deum, quam ocioso
ventri qui fumos auro commutat.
XXXIII.
In vniuersum itaque cultus Dei
duplex est: Internus et externus, quorum
posterior sine priori, cultus rationem
non habet. Prior est animi: posterior
est corporis.
XXXIIII.
Vterque Deo iuste debetur. Nam
quod ad animam, creauit hominem ad
imaginem suam, et corpus finxit ex
limo terrae, ac omnes vires contulit ac
conseruat. Huc illud Pauli: Glorificate
Deum in corpore vestro et in spiritu
vestro, quae sunt Dei.
XXXV.

p.262
Vt internus cultus est motus cordis
purificati fide, congruens cum lege
Dei: ita externus est actio externa,
quae motu cordis regitur, congruens
ad normam voluntatis Dei. Vterque
differentias recipit, iuxta gradus praeceptorum
decalogi, et discrimina vocationum
in statibus a Deo approbatis,
hoc est, in oeconomico, politico,
et ecclesiastico. Hi enim tres status,
soli approbantur a Deo cum omnibus
artibus et officijs, quae faciunt ad eorum
incolumitatem conseruandam.
XXXVI.
Haec varietas cultus diuini non euertit
quod supra tradidimus, videlicet
quod omnis cultus Dei sit spiritualis.
Haec enim differentia non sumitur
a qualitate operis, sed a qualitate animi,
qui agitur spiritu Dei. Propter
hunc spiritus motum, omne opus factum
ex fide in celebrationem Dei,
dicitur et est spiritualis cultus.

p.263
XXXVII.
Solos enim hos cultores requirit
Pater coelestis, teste filio, qui eum colunt
in spiritu et veritate: hoc est, qui
veris motibus Spiritus sancti aguntur,
ad praestandam Deo obedientiam,
cum communem cum omnibus
pijs, tum propriam
cuiusque in sua
vocatione.

p.265
INDEX RERVM
QVAE IN HOC
LIBELLO
EXPLICANTVR
Institutio pastoris quatuor constat partibus,
pagina 1
PRIMA PARS.
Vita pastoris priuata et solitaria a
Necessitas puritatis in vita pastoris, pag. 3
Puritas duplex: Animi et corporis, pag. 4
I.
Quae ad animi puritatem requiruntur ibid.
I. MENS non renatorum qualis, pag. 5
Mentis vox tria complectitur ibidem.
Dictum S. Maximi 6
Impuritas mentis quotuplex ibid.
Purgatio mentis ibid.
Ordinatio lectionum sacrarum in Ecclesia 8
Fructus piae lectionis:
Basilius Magnus Psalmos alternatim cani ordinauit
ibid.
vtilitas Psalmorum ibid.
Consilium, 1. De lectione Psalmorum 10
2. De versione Georgii Maioris ibid.

p.266
3. De libris noui Testamenti praecipue legendis
11
4. De libris veteris Testamenti praecipue legendis
ibid.
5. De corpore doctrinae scripto a Phil.
Melanthone 12
6. De alijs Philippi commentarijs 13
7. De aliorum commentarijs postea legendis
ibidem
II. COGITATIONVM principia et cause
14
Necessitas vitandi malas cogitationes 5
Bernhardus de cogitationibus 16
Causa perniciosarum cogitationum particulares
ibid.
Remedia contra tentationes a Diabolo ortas in doctrina
777
Cogitationes a sensibus ortae 18
Sensus fenestrae mortis ibid.
Fenestra visus ibid.
Occlusio eiusdem 19
Fenestra auditus 20
Occlusio eiusdem 21
Cogitationes ortae a memoria et earum remedium
ibid.
Cogitationes ortae a complexione hominis cum remedijs
ibid.
Remedium generale aduersus malas cogitationes
22

p.267
III. AFFECTVS et eorum differentiae ibid.
Corporalium affectuum origo et effecta 23
Auaritiae tres fines 24
1. Voluptas et eius remedia 25
2. kenodoxia et eius remedia 26
3. Metus futurae inopiae et eius remedia 28
Animales affectus et eorum genera 30
1. Ira triplex 31
Irae vitiosae remedia 32
2. Concupiscentia species 33
Macarius de concupiscentia 36
IIII. VOLVNTAS, et eius modi 37
V. STVDIVM 38
II.
CORPORIS disciplina 28
Exercitia corporis 39
1. Epicureum 39
2. Pharisaicum 40
3. Politicum
4. Christianum ibid.
Precandi formula pro conseruanda hac vitae innocentia
44
SECVNDA PARS, OCTO
DISCIPLINAE DOMESTICAE
capita continet 45
I. Qualis vxor ducenda parocho 46
II. Affectus pastoris erga vxorem 53

p.268
III. Instructio vxoris 54
IIII. Educatio liberorum 57
V. Tractatio familiae seruorum et ancillarum
62
VI. Cura et prouidentia de victu et necessarijs
64
VII. Liberalitas in pauperes 66
VIII. Totius domus precandi ratio et tempus
73
Precandi formula 5
TERTIA PARS.
De conuersatione pastoris politica et externa 76
I. Quid in vita communi spectandum sit pastori
78
1. Conuersatio cum maioribus, paribus, inferioribus
78
2. Moderatio, 1. In vestitu 81
2. In gestibus 87
3. In sermone 90
4. In conuiuijs 100
3. Candor in contractibus 109
II. Quid in coetu Ecclesiastico spectandum 111
III. Quid spectandum in consilijs et deliberationibus
115
1. De doctrina controuersa 116
2. De ministerio 118
3. De ijs quae ad vtrunque referuntur ibid.

p.269
QVARTA PARS.
De officio pascendi oues Christi 122
I. Quodnam sit pastoris officium 124
I. Docere gregem Christi verbum Dei 144
2. Administrare illi sacramenta 176
3. Regere ipsum disciplina 184
4. Precari pro grege 203
5. Curam pauperum habere 208
6. Formam gregis esse 210
II. Quaenam sit potestas pastoris 211
1. Iuris 213
2. Officij 214
3. Iusti et aequi 216
4. Facti ibid.
III. Quodnam sit praemium recte praestiti officij
218
1. Temporale 219
2. Aeternum 224
IIII. Quae sit poena neglecti officij 226
1. Temporalis ibid.
2. Aeterna et spiritualis 227
FINIS.
In officina Voegeliana.