p.1
C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
ROMANORVM CAESARES
ITALICI.
ad
MAXIMILIANVM II,
Inuictissimum Romanorum Imperatorem,
semper Augustum
etc.
FRANCOFORTI AD MOENVM.
Cum gratia et Priuilegio Imperiali.
ANNO M. D. LXXIIII.
sig.*2r
INVICTISSIMO
MAXIMILIANO II. ROMANORVM
IMPERATORI SEMPER
AVGVSTO, GERMANIAE, HVNGARIAE
et Bohemiae Regi: Archiduci Austriae:
Duci Burgundiae etc. Domino
suo clementissimo
S.
Cum multa sint et varia, MAXIMILIANE, Caesar
Inuictissime; et Bonitatis Dei erga Homines; et
praesentiae eius in tota natura testimonia: quibus Authoris
vniuersi curam, dispensationemque et sapientem
Gubernationem animaduerti posse certum sit:
Quis enim Mundum hunc vel temere omnino extitisse dixerit:
vel nullo consilio, nullis legibus ac prouidentiae norma administrari
putet: cum vniuersa rerum vis virtusque ac dispositio et opificis
ostendat sapientiam; et conseruatoris gubernatorisque optimi
consilium, potentiam et perpetuam praesentiam indicet, arguat
ac demonstret? Intueatur aliquis in totam orbis conditi naturam:
statumque ac proprietates rerum spectet: ante omnia vero
coeli solisque perpetuos motus ac vniformes; vicissitudines
constantes temporum, foecunditatem terrae annuam, perhennitatem
fluuiorum, partus animantum et specierum inconfusam
conseruationem consideret et expendat: equidem dubitari
nequeat, existere omnipotentem quandam et sapientem causam:
cuius consilio et condita omnia; et gubernationi subiecta
sig.*2v
esse confiteatur. Scribit Xenophon ex minimis interdum rebus
solitum fuisse Socratem vel maxima diuinae prouidentiae testimonia
colligere: facitque ciliorum quae circa Oculos sunt, mentionem:
vt e quibus manifesta deprehendatur cura et solicitudo
DEI pro imbello hoc et summe necessario corporis nostri
membro: quod huiusmodi quidem tectis ceu muniri vallarique
oculorum aciem voluerit: ne vel sudoris defluentis importunitate
atque acrimonia: vel culicum aliarumue rerum volitantium
quae incidere fortasse poterant, iniuria ac violentia nudum desertumque
visus nostri organon omnino laederetur. Etsi autem verissime
id a Seneca sit dictum; Quid sit hoc, sine quo nihil est,
scire non possumus: maxime si naturae humanae angustia ad diuinae
essentiae amplitudinem atque omnipotentiam conferatur:
tamen huiusmodi collectiones argumentorum, quae quidem a
viris sapientibus tanquam e medio rerum vniuersitatis theatro
pro asserenda diuina prouidentia, et obseruata sunt et constituta;
cum primo habendae loco; tum faciendae semper sunt profecto
maximi: vt quibus et Naturae dignitas; et rationis humanae
diligentia, animorumque solertia sine perplexitate conspiciatur.
Et huiusmodi quidem, inquam, cum plurima sint, inuictissime
Caesar; in eam rem argumenta: tum omnium profecto
maximum ex ipso Gubernationis ordine, conseruatione Imperiorum
et Monarcharum vsu colligi obseruarique posse existimandum
est. Cum enim omnis potestas a Deo sit: nec sint potestates,
nisi quae a Deo ordinatae sunt: quo quaeso modo; quoue
praesidio consistere perdurareque Magistratu ac superiores posse
duceres; nisi ab eodem, quo primum ordinati sancitique sunt,
Deo protectore gubernatoreque aduersus eam, quae partim a Diabolis,
partim ab ingratis subditis atque improba multorum peruersorum
conspiratione excitatur conflaturque, calamitatem
et persequutionem, sustentarentur? cum ita plane statuam, non
sig.*3r
tantum esse verissimum istud Diocletiani; Nihil esse difficilius
quam Imperatorem bene imperare: verum etiam nullum ordinem
nullumque genus hominum esse; cui plus molestiarum excitatur
a Diabolis; quam summis Magistratibus: qui cum Ordinis
et Capita et defensores sint in humano genere: equidem impulsus
duros sentiunt, quotidianaque vulnera et morsus coguntur
sustinere ab importuno Sathana: qui cum filio Dei, a quo
omnis boni defluit possessio; infatigabili quadam acerbitate
animi ac contentionis aduersatur: equidem et ordinis honesti
hostis est, et Magistratum omnem odit, quicunque iuxta voluntatem
Dei commissam sibi Reipublicae dignitatem administrat.
Et quidem impossibile esset Reges Imperatoresque consistere
atque obluctari difficultatibus; ni coelesti vterentur auxilio aduersus
Diabolorum furias: qui et ordinem turbare; et dissentiones
spargere, ipsasque adeo personas affligere deformareque ac
calamitatibus obijcere non desinunt; sed eam interdum fabulam
haud minimo vel lucro certe vel applausu saltant. Alios alijs
affligunt modis: cumque hos priuatae vitae foeditatibus aspergunt;
illos profecto ad publicam pernitiem astute commouent
et incitant: vt principum iniustis actionibus vniuersa regni statusque
ac ordinis tranquillitas, harmonia ac animorum propemodum
concordia et beneuolentia dissoluatur.
Dauidem non domesticis tantum afflixit malis; impulitque
in scelerum ceu priuatorum deformitates: cum adulterij ac homicidij
labe virum sanctum iustumque sauciat et notat: sed et
publicae calamitatis occasionem suggerit, dum populum numerare
suadet: cuius nomenclatura, nisi eo qui ab ipso Deo definitus
ostensusque modus est in Exodo; nequaquam capienda
ac concinnanda fuit. Salomonem ad publicam blasphemiam
impulit; dum relicto veri Dei cultu, Idola eorumque cultum
contra manifestam prohibitionem consectatur. Quantus furor
sig.*3v
erat Diabolorum aduersus reliquos Israelis Reges, e libris sacris
intelligi atque obseruari potest. Iam in alijs historijs manifesta
sunt testimonia odij atque acerbitatis Diaboli aduersus Magistratus
summos, Reges, Principes et Imperatores populorum;
dum alios alijs supplantat vijs; aliosque in alia atque alia crimina
ac vitae licentiam turpitudinemque actionum incitat et impellit.
Quid Pisistratum, Polycratem, Cambysem, Sardanapalum,
Anthiochum imo Alexandrum ipsum commemorem? quorum
vita quali actionum norma cursuque ac studiorum flamma
exantlata traductaque et tandem finita sit; ex ipsis historijs, quae
hac de re scriptae extant, cognosci satis potest. Haec est immanitas
odij Diabolorum aduersus humanum genus; maxime vero
aduersus populorum capita et gubernatores summos: quorum
animis afflare id veneni satagunt; quo correpti a via felicitatis
publicae exorbitent: seque eo duci tandem relicto Deo sinant;
vt manifestam ceu publici mali professionem corripientes, equidem
publicam regnorum calamitatem priuatae infelicitati ac turbis
etiam domesticis copulent et coniungant. Eo enim huiusmodi
certamine astuque spectat Sathanas: vt subuersis elisisque
principum summorum animis, ac vera sinceraque erga Deum
concussa et labefactata pietate, eius mali fructus in totum gentium
ac Reipublicae diffundatur corpus: eque principis contagio
vniuersa postea regnorum populorumque incolumitas, concordia
et dignitas imperij concussa infectaque aut luxata esse videatur.
Fieri enim vix posse, quin ad Gubernatoris modum, sit
subditorum et viuendi et pietatis comparata ratio. Duabus autem
vijs, Principum status fastigiaque imperiorum ante omnia
oppugnat; Blasphemiae malo, et Legum honestarum violatione.
Blasphemia ex contemptu filij Dei; et verbi doctrinaeque coelestis
patefactae in Ecclesia, ignoratione prouenit, augetur et
crescit. Legum violatio Tyrannidem statuit infertque Gubernationi:
sig.*4r
dum contemptis imperij ac regnorum iuribus, arbitrio
priuato fit in omnium hominum vitas libera violentaque grassatio:
impuneque in corpora et fortunas saeuitur eorum, quos
sibi quisque ex quacunque occasione vel suspectos putat; vel reos
censet; vel hostes denique ac inimicos esse arbitratur. Vtrumque
malum et Magistratui et subditis exitiosum est. Blasphemia cum
Deo dissoluit amicitiam; Tyrannis cum hominibus inducit confirmatque
dissentionem. Ita vtrinque parta infelicitas, veluti
communi alueo in subiectae gentis calamitatem defluit et
redundat.
Haec commemoro, vt gradus dignitasque et pericula Imperiorum
intelligantur: sintque Gubernatores instructi aduersus
insidias et furores Sathanae: quem in pernitiem principum et
regnorum infatigabili astutia, dolis et criminationibus grassari
ferrique et saeuire manifestum est. Contra hunc hostem non alio
quam filij Dei praesidio defendimur, et perduramus. Et quidem
impossibile esset vllum iusti legitimique et salutaris imperij
vestigium existere: nisi per filium Dei conseruaretur: qui sicut
ordinis et honestae societatis causa est in humano genere: ita
hoc ipsum aduersus Sathanam, authorem confusionis et turbarum
fulcit, defendit sustentat. Quin propter Ordinis et pulcritudinem
et necessitatem interdum personis ipsis benefacit
Deus: etiamsi minus idoneae minusque gratae Deo, poenas potius
quam defensionem mereri posse viderentur. Ex hoc fundamento
excitatae subuectaeque Imperiorum strues, in tantis confusionibus
et ruinis vtcunque sustentantur: Conseruatque Deus
Magistratum propter se, et propter Ordinis, virtutumque et disciplinae
in humano genere dignitatem. Quod quidem a Magistratu
pio intelligi agnoscique necesse est. Sed hac de re a nobis
alio in loco copiose dictum est.
Quia autem necessaria est lectio Historiarum: equidem voluntates
sig.*4v
eorum laudo qui quocunque modo cursus iuuentutis
eam in rem promouent et iuuant; editis etiam libellis, quorum
ductu ad solidiora doctrinae fastigia, quadam veluti facilitate
progrediatur.
Nec dubium est, in omni narratione historica earum quidem
rerum quae inter Gentes actae sunt, amplissimam esse
Historiam Romanorum; quascunque demum aut constitutionis,
aut continuationis, aut translationis denique imperij vices
aspicias ac consideraris. In Consulibus multis quanta prudentia?
In Dictatoribus quanta Authoritas? Iam victorias, Dominia
ac possessiones in illa gente maximas fuisse certum est. In
Imperatoribus quanta fortunae, morum vitaeque ac studiorum
varietas et dissentio? Alius bello; vt Iulius: alius Paci vt Augustus,
destinatus est: eaque in re summa pene vtrique extitit felicitas.
Alij alijs artibus plerunque delectati, Romani nominis
auxere dignitatem. Nec necesse est mentionem fieri de singulis.
Manifesta enim virtutum testimonia sunt in Vespasiano [Vespatiano ed.], Tito,
Nerua, Traiano, Hadriano, Antoninis; Probo, Constantino
et alijs. Inter hosce autem Bonitatis, Moderationis, Doctrinae
ac virtutum flores; quantus quaeso prouentus erat vitiorum, quae
tanquam seges foecundissima vberrime succreuerunt? Quid enim
Caligula, Nerones, Vitellius, Ottho, Domitianus, Commodus,
Heliogabalus, Maximini, et plures alij; quid inquam,
habent quod vel commendare possis ob virtutem; vel imitari
velis ob sinceritatem? Iam vero quis Lanienas caedesque, quae
vel in ipsos principes, vel in principum familiares amicosque
priuata tantum feritate atque immanitate perpetratae sunt, satis
explicarit? In haec exempla intuentes cohorrescamus ad conspectum
iudicij Dei, et furoris Diabolorum: simusque in gubernando
soliciti ac vigilantes; ac diabolorum insidijs resistamus,
Inuocatione Dei et moderationis bono: semperque intueamur
sig.**1r
in Regulas: Qui fuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis
eius. Item, Qui gladium acceperit, gladio peribit: Item,
Per quae quis peccat; per eadem punietur etc. Ante omnia vero
considerandae sunt translationis Imperiorum causae: nec laruis
obruenda est aut vestienda veritas: sed plane statuendum est propter
iniusticias et principum et subditorum transferri imperia,
eque gente in gentem, a familia vna in alia, mirando interdum
modo, et quidem occasione haud ita maxima omnino
transplantari.
Sed de vtilitate lectionis Historiarum ab alijs saepe dictum est:
nec ea de re copiosius aliquid adferimus in praesentiarum.
Descripsimus autem Caesares Romanorum Italicos hoc mediocri
Carmine: quod placere doctis cupimus. Et quia Maiestatem
tuam, inuictissime Imperator; exercitatam esse scimus in
omni doctrinarum genere quod liberum hominem et principem
talem deceat: non dubitamus etiam Historiae Romanae corpus,
ordinem et sectiones Maiestati tuae probe cognitas atque perspectas
esse. Romanum Imperium a Daniele appellatum esse, hoc
totum quod a Graecorum Monarchia subuersa ad finem ac consummationem
mundi quacunque demum fortuna, vulnere, laceratione
aut robore consistet ac perdurabit. Ex eo Romanos Imperatores
esse nuncupatos, qui huius imperij summum occuparint
locum: eumque consilijs [consiljs ed.] authoritate ac gladij vsu asseruerint
ac propagarint. Eius generis tres esse ordines, Italicos, Graecos,
et Germanos. Italicos dici; qui in Italia arcem Imperij summam,
vrbem Romanam occuparunt possederuntque. Graecos, qui in
vrbe Constantinopolitana residentes miserando certe interdum
modo, Imperij ius dignitatemque tutati sunt. Germanos, a Carolo
Magno in sequentes omnes numerari. Singulorum vero
ordinum tres esse classes comperi: et in singulis classibus contineri
Caesares Duodecim; reiectis ijs ac repudiatis, qui non Imperatores,
sig.**1v
sed Imperatorum hostes, ordinisque ac tranquillitatis
publicae perturbatores existimandi sunt. Neque enim Imperatores
Romani protinus sunt perhibendi, quotquot Romani Imperij
fastigium vel aspicere, vel sperare, vel lacessere inuadereque
sunt ausi, contracta militum ac perfidorum manu: in quibus nihil
erat pensi ad virtutem; sed inflammati erant ad seditionem
animi; ardebantque cupiditate subuertendi tranquillitatem publicam;
qua salua locum sibi nullum ad grassandi saeuiendique libertatem
relictum iri arbitrabantur. In his confusionibus et seditiosis
improborum tumultibus Maiestas Imperij Romani minime
conseruata est. Itaque submouendi sunt ab Imperatorum ordine
huiusmodi flagitiorum monstra: quae non Imperium constituere
augereque, sed collabefacere obscurareque ac penitus
subuertere: eosque qui vel a Senatu Romano, vel exercitu Imperatorio
decreti Augusti essent; obruere ac profligare conati
sunt.
Haec si studio aliquo ac diligentia singulari considerentur: equidem
id quod dixi prudens solersque Lector deprehendet, huiusmodi
quidem Classium, Imperatorumque numero singulos
Caesarum Romanorum ordines expleri et perfici: ita vt et Graeci
Latinis, et hisce ex aduerso Germani etiam respondeant; vsque
ad Maximilianum primum: sub quo multa pars Reipublicae,
ratioque ac status immutati sunt et alterati. Nam et alia quaedam
quasi forma militandi introducta est: et disciplinarum
omnium noua quaedam sequuta est emendatio: multaque tum
certe omnibus regnis varia et cogitandi et spectandi extitit occasio.
Quantum vero extendi hanc Classem filius Dei velit; humana
quidem sententia definiri non potest. Mihi quae sit cogitatio;
cum offendat illa neminem, qui quidem vero sinceroque
animo pietatem colit; libera profecto bonorum hominum iudicijs
obuersetur; eam putare me temporum nostrorum rationem;
sig.**2r
vt quicquid supra aequatum Augustorum numerum accedere
percipimus; id eo pertinere existimandum esse; vt vel consumationi
peccatorum in condemnationem; vel poenitentiae hominibus
ad salutem donatum esse videatur. Imminere autem
extremum illum et salutarem liberationis nostrae diem, ex ipsis
quae et Christi et Apostolorum testimonijs perspicua sunt, argumentis
ignorari non potest a Christiano. Et nescio quid profecto
tandem referat tot Secundorum gubernatio, qui hoc quidem
tempore principatum inter mortales gerunt: idque non in
Insulis tantum maximis; sed et in continente ipsa; quae omnino
res singularem aliquam mihi videtur ad euentus maximi significationem
habere et rationem et momentum. Quis enim Insularum
pene maxima Oceani ignorat esse Britanniam? Atqui
praecipuam eius nunc partem Virgo Regina, Secunda administrat.
Scandiam vero magnitudine omnes mundi peninsulas superare
manifestum est, vt quae alter quidam orbis etiam a Romanis
scriptoribus existimata sit; In hac potentissimos nunc Reges
duos; et Danis quidem Nortuagisque FRIDERICVM nostrum;
Suecis vero Iohannem; vtrumque autem ex nomine Secundum,
gubernare ac praesidere notum est. Iam ad continentem
quod attinet, Annon Selymus et is secundus Turcis suis
praeest: Nobis vero Christianis gloriosissimus atque humanissimus
Maximilianus: quem vt e nomine Secundum esse scimus,
ita vita gubernationeque secundum ac felicem esse expetimus;
Imperium ac gubernationis prouinciam administrat? Sed et illa
exigua quidem et significationis minimae fortassis arbitraretur
quispiam: ni et coelo ipso doctore concionatoreque omnino admoneretur.
Quid enim Stellam quae recens apparuit; hisceque
diebus illustris atque conspicua esse desijt; hanc, inquam, quid
tandem adferre, quid ostendere noui putes? Anne Secundam
eam esse dixeris: quae supra Elementalem collocata mundum, et
sig.**2v
in aetherea conspecta regione, euentus cuiusdam magni significationem
e celso illo et cunctis videndo orbis superioris theatro
depingat? Quid enim indicationibus hisce simul iunctis aliud,
quam Secundum vnigeniti filij Dei Iesu Christi aduentum obseruari,
colligique ac demonstrari cogitandum est? vt ille tam diu
desideratus expectatusque a suis demum accedat, finemque faciat
improperij ac calamitatis Ecclesiae, iudicio constituto, quo
et lacrymas a suis tollat; et his qui male egerunt, supplicia aeterna
reddat.
Haec pie vtiliterque cogitari hoc in loco posse, certum est.
Non definimus tempora iudicio; nec metis aduentum filij Dei
includimus ac determinamus: sed cum in foribus adesse seculi
huius vesperam existimandum est: quid quaeso incommodi habuerit
ex omnibus (quae istuc haud violenter torqueri accommodarique
queant) signis occasionem augendae pietati ducere:
potissimum cum multis ita increuerit securitas; vt verbo in eam
quidem rei summae cogitationem nequaquam sese permoueri
patiantur? Nec metuo inclementiam iudicij multorum, qui cum
audacia temeritateque ridendi quiduis iam dudum occaluerunt;
equidem nihil recte tempestiueque dictum putant, nisi quod ipsi
vel fecerint, vel quocunque insulsitatis modo locuti sint et perperam
venditarint. Sapientes vero ac cordatos viros, quibus et
gloria DEI et propria salus cordi est; hac quidem de re mecum
scio diligentissime esse cogitaturos.
Nec tamen eo superiora ista pertinent; vt dici melius concinniusue
nihil posse putem. Sed cum hoc quidem tempore verisimilius
nihil mihi aut commodius appareat: patior has cogitationes
notas liberasque etiam esse alijs; qui quantum hisce tribuendum
sentiant, non mea quidem in manu positum; sed illorum
voluntate atque iudicio collocatum sit. Sane si quis omnium
rerum, horumque temporum formas cum Christi seruatoris
sig.**3r
nostri, et Apostolorum dictis conferat: equidem sententiae
ac cogitationis nostrae causas minime obscura profecto collectione
deprehendet. Quam enim languidus rarusque et perplexus
nunc sit virtutis vsus, ignorari nequit ab his quibus aliqua est
cum hominibus in ipsa Reipublicae luce conuersandi necessitas
et occasio. Quorsum enim euasit quaeso prisca illa integritas animorum
quorsum excessit Christiana pectorum humanorum
beneuolentia e refrigescet Charitas, inquit Paulus. id quam vere
praedictum sit, quantumque nunc vsu ipso deprehendi queat;
res in conspectu collocata monstrat. Vitiorum autem quanta
sit colluuies, quanti perfidiae atque improbitatis cumuli, sine dolore
maximo nec cogitari nec commemorari potest. Quantus
vitae luxus? quanta in vestibus profusio? dij boni, quanta licentiae
atque impunitatis persuasio? Paulo antea inciuilitas quaedam
summa circa pedes ac genua spectata est. at vero quae nunc circa
iugulum circaque verticem et aures visitur? huc enim Emblemata
illa, vt ita vocem, infanda Diabolicaque commigrarunt: vt quae
antea inconcinnitas Barbariesque et luxus circa femora ac tibias,
inferiore illa corporis parte propendebat; in arcem ipsam hominis
ac partes corporis superiores euolando illustriore nunc tandem
loco constitit, ex quo stulticiam, superbiamque et procacitatem
iudicij humani arguat ac demonstret. In actionibus vero
nulla amplius sinceritas, nulla affectio Christiana regnat. In moribus
spectatur dissolutio, et ea quidem tanta; vt aliquam restitui
aliquando integritatem posse, sperare vix audeant boni et sapientes.
Quanta dirarum, execrationumque et Iuramentorum
est frequentia, auiditas, consuetudo, impunitas? quanta Ebrietatis,
commessationum, luxuriae licentia? quanta immodestia,
quantaque impatientia correptiones admonitionesque bonorum
audiendi? Iam quantae qualesque telae conuiciorum? quanta
calumniarum sugillationumque Scena? quantus famosorum libellorum
sig.**3v
foetus? Denique vt nihil desit malitiae; scelerum proteruia,
virtutis nomine coloratur: patronosque flagitia reperiunt;
minorque non est facientium numerus, quam consentientium
turba.
His moribus finem consummationemque seculi huius indicari
Paulus Apostolus ostendit. Sed communes bonorum omnium
querelas oratione non persequar prolixiore.
Tibi vero Imperator MAXIMILIANE, Caesari Romanorum
Inuictissimo, hos itidem Romanos Caesares ad eum quidem
modum eoque Orationis genere descriptos a me, dedicandos esse
statui: tum quod eruditionis praeclarae fama primas iam partes
inter omnes Imperij Magnates regnorumque Principes obtineas:
Tum quod animi tui beneuolentiam cognouerim erga Gentem
nostram: quae vt alias saepe, ita proximo bello Suetico; ipsaque
Pacificationis actione abunde perspecta est et explorata: Petoque
etiam humiliter, vt hanc animi erga se nostri significationem
placere sibi Maiestas tua sinat. Scio delectari Maiestatem tuam
bonarum literarum studijs et lectione. Itaque audacior fui in hoc
opere tibi dedicando: quod quamuis scholasticum tantum est
et tenue; gratum tamen ob vtilitatem iucunditatemque lectionis
Maiestati tuae futurum esse arbitratus sum: qua ne destituar
fiducia; serenitate vultus tui atque approbatione perfici expedirique
posse putes.
Est et vetus literarum possessio in familia Austriaca: Et Carolum
Quintum Maiestatis tuae patruum, inter eos qui ante illum
intra quingentos pene annos Romano regno praefuissent;
et consilio maximum, et moderatione summum Imperatorem
scimus ita delectatum esse Historiarum lectione; vt iam in senium
vergens Thucydidem sibi in Hispanorum linguam conuerti
iusserit: quem is authorem et semper secum postea habuit,
et diligentissime legit. De patre autem tuo audiuimus aprime
sig.**4r
fuisse institutum illum cognitione literarum: quibus tua
quidem Maiestas vt Imperio succedit, ita doctrina liberali antecellit:
adeo vt non lingua tantum Latina venuste concinneque
proloqui, sed et dextre de authorum scriptis praeclarisque ingeniorum
monumentis iudicare possit. Quo nomine minus metuo
hanc tibi Caesarum Italicorum historiam offerre: quod te de
toto scriptionis genere et complexu rerum recte pronunciare
posse putem. Scio male apud multos audire dicendi genus hoc
Poeticum: et huius mulctae non ignoro causas. Sed in scriptis
meis, quae quidem hoc orationis genere in vulgus prodierunt;
nihil esse incommodi existimo: cum et res magnas grauesque et
necessarias complectar et explicem: et procul absim a conuicijs
et sugillationibus: qua vna re sibi nomen iam pridem multi et
miserum profecto et inuidiosum comparauerunt. At nobis alio
genio aliaque via contendendum fuit ad nominis ac elegantioris
Cuiusdam studij memoriam et commendationem: qua de re et
Maiestas tua, et Eruditi qui in Maiestatis tuae aula sunt et multi
hercle et prestantes viri sine acerbitate vt spero, iudicabunt. Delendum
autem est antiquam illam et elegantem diuinae poeseos
facultatem huiusmodi quodam ceu abusu importunitateque paucorum
hanc ruinam trahere: vt quae vna summis olim Monarchis
summisque principibus Augusto Tiberio, Tito, Hadriano,
Seuero et alijs non placuerit tantum vnice; sed et exculta admodum,
et primo semper loco habita sit et collocata: nunc ceu contempta
iaceat; rarosque tum fautores inuenerit, tum admiratores
experiatur. Haec labes vt deploranda est; ita sunt omnino admonendi
Principes: ne quid iudicium de re et grata Dijs et iucundissima
hominibus praecipitent: omnemque hanc scribendi
rationem aestiment ex quadam imperitia audaciaque etiam paucorum:
sibique eam prorsus negligendam esse putent: cum, quod
in reliquis vitae partibus omnino faciendum est; etiam hic sibi
sig.**4v
consectandum esse duxerint, vt vtilia ab inutilibus, moderata a
petulantibus, docta commodaque a coagmentatis insulse vocibus
secernant: eaque laudent demum et amplectantur; quae et
vtilitatem publicis adferre studijs, et honorem praemiaque ex bonorum
hominum censura applausuque mereri posse videantur.
Sed hac de re commodior erit in Physicis nostris ad dicendum locus.
Ad nostra vero opera quod attinet ita scio temperatum in
omnibus argumentis esse Stylum: vt cum publicam vtilitatem
consectatus sim in singulis: equidem nullos laeserim: et moderationem
cum suaserim commendarimque alijs; tum ipsi eam
mihi retinendam exprimendamque vbique esse existimarim. qua
de re et Crato ille tuus, Medicorum omnium praestantissimus;
et alij qui vere docti sunt pro suo candore pronunciabunt.
Diligentiam autem commendo hanc Lectoribus, vt in ista
Classium, quas nos deprendimus, fatali sectione admodum considerent;
qualia Classium Capita, quales fines in isto Imperatorum
ordine extitissent. Cum Iulius primam classem exorsus esset
vir et princeps fortuna, sapientiaque et rerum gestarum magnitudine
excellentissimus: equidem in Domitiano illa desijt:
qui truculentia et inepta gubernandi ratione inuisum sese patribus,
et imperio indignum esse declarauit. Secunda, a Nerua
optimo atque innocentissimo viro inchoata, postremum habuit
Heliogabalum, qui deformitate scelerum et petulantia omnes
non modo principes, sed et homines propemodum vicit et superauit.
Tertiae primus erat Alexander Seuerus, vir magnificus,
sapiens et princeps liberalis: sed desijt in Diocletianum, cuius
excellens quidem erat politica et ciuilis virtus: sed tanta atrocitas
furorque in Christianos: vt quae sub isto Caesare in Ecclesiam
mota est persequutio, reliquas omnes et diuturnitate temporis,
et cruciatuum tormentorumque varietate, et immanitate denique
suppliciorum vicerit et superarit.
sig.***1r
His expletis perfectisque Imperitantium Classibus Deus ob
saeuitiem ac crudelitatem gubernatorum, regnum ademit Italis,
transtulitque Imperij arcem ac dignitatem in Orientem: Italiamque
paulo post in gentium variarum praedam collabi passus
est: vt quae tantum sanguinis innocui sine causa profudisset; aequalia,
imo duplicia recipiens suum vicissim sanguinem profundi,
loca amoenissima vastari; iugum seruitutis oppressa libertate
inijci in humeros suos aspiceret pateretur ac deploraret etc.
Sed haec sunt cognita ex historijs.
Tu vero, Inuictissime Caesar Maximiliane; hunc laborem
nostrum et clementer suscipere, et patrocinio tuo ac fauore dignum
existimare velis. Quod si voluntate tua atque imperio id
fieri sentiam: equidem operam dabo Deo gubernante, vt adijciantur
simili orationis et Methodo et facilitate etiam Graeci Germanicique
Imperatores omnes: eaque ratione et eruditorum voluptati;
et studiosorum omnium profectui omnino consulatur.
Existimo autem operam hanc nostram multis ex eo gratiorem
fore: quod Maiestatis tuae nomini liber inscriptus sit: cum
ea plerunque studiosi libentius et lectitent et probent, quae eruditioribus,
et in ijs quidem maxime principibus pastoribusque
populorum, vt eos scriptor Graecus vocat; oblata dicataque esse
vident. Et profecto opera dedi studio, ni quid fallar, non etiam
mediocri; vt placere doctis haec scribendi colligendique cura posset,
vel hac causa nomineque maxime: quod non simplicem tantum
ceu nomenclaturam Caesarum contrahere infercireque voluerim:
sed Historias vt in fontibus descriptae ordineque comprehensae
sunt, praecipuas complexus sim: quo nomine cum
Eruditis iucunditatem arbitror me haud attulisse minima: dum
quae pridem in authoribus historiae Romanae lecta sunt; ex huius
Carminis occasione reuocari sibi et sub memoriam referri sentiant:
quod quidem gratum, et, vt dixi, iucundum doctis exercitatisque
sig.***1v
hominibus futurum esse putem. Tum vero iuuenibus,
qui minus adhuc fortasse in Historiarum fontibus versati sunt:
animum tamen gerunt, auidum certe cognitionis rerum maximarum,
quae studio ac labore ex ipsis Scriptorum monumentis
petendae sunt et comparandae; occasionem dederim plurima in
Authoribus ipsis inquirendi: de quibus e tenuioribus scriptis
non admoniti, nec fontes ipsos inspicerent degustarentque: nec
satis solerte cura ad rerum maximarum pulcritudinem et cognitionem
aspirarent atque afficerentur. Ita vtrisque hac opella scriptionis
nostrae consultum esse volui: quae si placere possit, concedatque
in vtilitatem studiosorum; equidem satis magnam me
laboris multi gratiam mercedemque (praecipue vero in multiplici
hac iudiciorum variorum discrasia et iniquitate) consequutum
esse credam. Non studeo fontes ipsos et authores Romane
historiae Graecos Latinosque studiosis eruditae vetustatis hominibus
e manibus excutere: sed viam aperio primas cliui maximi
asperitates subeuntibus: qua adiuti progressique, non ita labore
deinde maximo ad rei omnium pulcerrimae et fructus vberes
laetosque promittentis, summitatem atque fastigia cum voluptate
enitantur. Vix enim dici potest quantum momenti is
secum attulerit ad victoriam: qui primis veluti arenis excrcitatus
expeditiorem sibi cum aduersario et viam, et audaciam et
colluctandi reddidit necessitatem. Ita qui ex libellis tenuioribus
sed concinne tamen et non nimium ieiune coaceruatis, rei magnae
gustum, ordinem et praecipua membrorum capita, methodo aliqua
non inelegante ad clarorum authorum lectionem detulit: equidem
in fontibus maiore hunc vtilitate versari posse dixeris: quam si
rerum rudis omnium et ignarus, ad lectionis necessariae perplexaeque
cumulos ac dignitatem accessisset. Membra enim comprehensa
prius animo, vniuersam postea legenti cogitantique et faciliorem
effecerint, et minus insuauem gubernarint discendi actionem.
sig.***2r
Et haec quidem potissimum hoc in labore a me spectata sunt.
Tua vero Maiestas ignoscere velit orationi paulo fortasse prolixiori;
sed necessariae tamen ad mediocrem instituti consilijque
nostri, et rei totius explicationem. Imperium tibi ad nominis
sui Gloriam filius Dei augeat et protegat. Vale. Francoforti ad
Moenum, III. die Februarij, Anno 1574.
T. Maiest:
deditiss:
Cimb: Erasmus
Michaelius
Laetus.
sig.***2v
IMPERIORVM IN
HVMANO GENERE, CAVSA
ET FVNDAMENTVM.
E. L.
Maxima virtutum Regnis est causa. quis illam
Esse negat, quae sola alias complectitur omnes,
Justiciam? hac reliquis vita est virtutibus: vt quam
Si tollas, cunctis vsumque ac iura necesse est
Tollier, ac nulla Mundum deinc luce teneri.
Quid Pietas, ni iusta siet? quid Fortiter acta,
Ni sint iusta, putes? Moderatio sancta beata
Justicia vtatur. Clementia, Gratia, iuste
Consistant. iustis sit Lex obnoxia formis,
Poenaque Iusticiae soboles siet aequa parenti.
E triplici sedenim quod iustum est, ordine sese
Humano infundit generi. pars vna Deos: sed
Pars alios: at te pars ipsum tertia iusto
Respicit obsequio, moresque aequissima format.
Quae superos spectat; sic demum est grata suisque
Omnibus vna quidem numeris perfecta: nihil si
sig.***3r
In cultus sacrasque Deum deduxeris aras.
Quod tu coelesti non iussum voce probaris.
Ast alijs quae Iusticia pars seruiat, huc te
Jmpulerit: ne quid libeat fecisse, quod acri
Alterius vitam, studiumque et nomina damno
Afficiat; quacunque quidem te iura vetarint,
Grassari, et saeuos alieno infundere motus.
Hac e parte, SALVS populi, tibi maxima lex sit:
Quae, tibi quae fieri velles, decernier hisce
Iusserit, ac alijs quae sunt aequalia reddi.
Huc omnis rerum, ratio est quae publica spectat:
Quocunque illa gradu, quocunque ex ordine factis
Inscribit lucem, subeundaque munera condit.
Prima est externis in moribus actio, cum tu
Sic conuersaris, ne foeda licentia tete
Transuersum ferat: atque istud fortasse sequare
Perficiasque alios quo ludi posse putandum est,
Dum soluat iunctas deperdita Gratia mentes.
Proximus officijs locus est: dum tute petentem
Consiliumue operamue iuues: veroque fauore
Prosequeris quoscunque alios, quos mutua virtus
Obijcit officijs, decoratque modestia rectos.
sig.***3v
Vltima Iudicijs pars est obnoxia. primis
Hic plerunque autem peccatur lapsibus. ast tu
Iusticiae cursum sapiens moderare: dabisque
Hanc operam, vt recti sibi sit mens conscia: ne cum
Tute alios damnes, alios absolueris, vrnam
Aut nimium attraxis; aut citra aequalia pellas.
Heu quantum iniustae est sententiae, et omnis vbique
In multos odij. quid enim? cum nulla fuisset
Causa neci: iam causa neci confingitur: vt sit
Victima; quem legum seruare potentia posset:
Ni legum tutela labat: ni foeda Tyrannis
Subuertat totos iurisque ac numinis asses.
At vero Regnis spectandum est denique ne qui
Accidat, aethereo quod factum forte Tonanti
Displiceat. iuste est miseris sententia semper
Decernenda reis. Tum quos fortasse licebit
Seruare; hos serues: si non violata putentur
Publica, et ex illo surgant maiora periclo.
Sane equidem virtus digna est Clementia magnis
Regibus interea tamen id perfeceris, vt non
Clementi insultet crudelis Gratia. cunctos
Perdere velle, boni non Iudicis esse putandum est.
sig.***4r
Unum est, quod semper libeat sectarier: vt sit
Delictis par poena. nihil truculentius orbi
Tisiphone afflauit: quam cum leuia esse ferantur
Crimina, funestis tamen haec cruciatibus addas:
Et scutica dignum, horribili sectere flagello.
Quin potius cedas aliquid de iure remittens
poenis: Clemensque velis ita dicier, vt non
Omnibus extremos factis inieceris ignes:
Nec tibi dira graues semper rota fregerit artus.
Vtque malos poena affligis: sic praemia iustis
Constituas; largaque manu pulcerrima penses
Facta virum; qui quae fuerint bona publica diti
Expediunt mensura aequisque laboribus augent.
Iusticiae sedenim quae te pars ordinat; vnum
Id sectatur; vt ingenuo tibi vita pudore
Constet, et haud dubiam tibi tecta domestica laudem
Concilient. Equidem hic tu fundamenta sequentis
Esse locata putes vitaque et nominis: vt quo
More domi, coelo tantum sub iudice viuas,
Cum ducas sine flagitijs, sine crimine vitam:
Spes sit te simili cumulatum laude boneque
Viuere posse foris. proprio qui ingratus et excors
sig.***4v
Existitque auditque lari, non publica dexter
Numina, non diuos, non is praetoria vero
Occupet affectu, rerumue pericula tollet.
Praecipuus sedenim fuerit labor, omnibus ista
Profligare modis, quae non sunt iusta. Deinde
Haec vt secteris quae legibus optima ducas,
Et concessa velis. Iram ratioque modusque
Atque Cupita regat. numeris ita firma beatis
Harmonia emerget: quae sanctum iusta Monarcham
Duxerit, ac facto quae sint sectanda probarit
Hac causa regnis sceptrum Deus addit et enses:
Mortalesque inter, Reges iubet esse. proinde
Qui faciunt quae recta, manent; et honore fruuntur
Diuino, firmaque basi sua semina iungunt.
Qui vero metas, mandataque coelica praui
Transiliunt: violantque Deos, rectumque relinquunt
Et commissa premunt, sceptro excutiuntur. habenas
Qui regit, aethereo submittat corda parenti;
Et faciat quae recta: Deosque in foedera poscens
Virtuti pretium; et sceleri sua praemia reddat.
p.1
C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
ROMANORVM CAESARVM
ITALICORVM
CLASSIS PRIMA.
IVLIVS.
I.
Iulius imperij fatales primus habenas
Sceptraque deuictis hostibus alia tulit.
Caesar hic Ascanium sub origine ponit Iulum:
Et genus in Phrygios explicat acre viros.
Editus in lucem Quintili venit: et inde
Iulius a nostro Caesare nomen habet.
Vt vero leuibus satagens excessit ephebis,
Maturam patria cepit in vrbe togam:
Confestim summo perfunctus honore: Diali
Maximus iccirco Flamen in aede fuit.
p.2
Cossutiam iuuenis ductam mox lege repellit:
Cuius init Cinnae postea gnata locum.
Quae Caio postquam placuisset grata marito:
Protinus hunc fecit filia nata patrem.
Inde per eximios ad summa profectus honores,
Iam trepida primos captat in vrbe gradus.
Quapropter Syllae suspectus pectora; multos
Huic Marios vni dixit inesse viro.
Officijs sedenim Latio defunctus in orbe;
Celtica fidenti suscipit arua manu:
Et procul a patrijs laribus, fremituque potentum
Gallica multiplici proelia Marte gerit:
Inque Quirinorum traducit iura Britannos,
Allobrogumque truces contudit ense minas.
Romanum lato promouit limite nomen;
Et fuso patrias sanguine firmat opes.
Quae bis quinque quidem suscepta peregit in annos,
Gallica nam Rhenus tot videt arma dies.
At vero postquam gestorum laude Senatus
Ampla videt Caio crescere regna ducis:
Caesaris imperio finem decernit; eumque
Exautoratum Roma redire iubet.
p.3
Hic se posse negat patriamque domumque reuerti;
Ni linquat tractam curia saeua manum.
Se Gallos inter primas iam malle: secundas
Quam Latio victum ferre patique solo.
Haud aequum petier: dissolui Caesaris arma;
Ciuica cum totas compleat hasta domos.
Et pariter cum voce viam Rubiconis ad amnem
Corripit. hic presso substat vt acer equo;
Fama venit latis censitum legibus hostem;
Et maiestatis protinus esse reum.
Tum vero infrendens fatisque accensus: at, inquit,
Alea fortuna iacta sit ista meae.
Et celer armatam pedites conuertit ad vrbem:
Ausoniamque fero milite complet humum.
Romuleos trepidare viros: et moenia luctu
Perstrepere; ac miseras plangere dira nurus.
Caesaris haec vrbi tantum praesentia; quantum
Incussit nunquam Punica turba metum.
Hannibalis vilescit eques: nihil egit Amilcar,
Nil, nisi quod multas fuderit Hanno minas.
Denique nil Pyrrhus Latias qui venit in oras:
Nil peragit grauibus Parthia faeta malis.
p.4
Solus habet Caesar, quae terrent agmina Romam,
Et cogunt subito corda pauere metu.
Pompeius fugit, ac procerum fugit ordo, secutus
Quem sibi delegit curia moesta Ducem.
Strenuus insequitur fugientem Iulius hostem,
Et Generum trepidam vertere cogit humum.
Donec et Aemathios penetret Pompeius in agros;
Quo mox castra solo diripienda locat:
Inclyta vincenti cum cedant agmina Caio,
Et sua fatales euehat hora manus.
Vt vero bellis et atroci hoc vulnere fractus
Sentijt extremi probra vicesque mali:
Fretus amicitia Pharijque et iure Tyranni
Aegyptum Magnus vana secutus, adit.
Qui simul ac primas tetigisset littoris oras
Incidit in regem, monstra proterua, Lagum.
Cumque rates mutat, dubiae vt se credat arenae,
Septimij ingrato percitus ense cadit.
Caesar at vt laceros Pompeij corporis artus
Cernit, et allatum tristia visa caput:
Fleuit; et affectus lacrymis testatur obortis,
Te quibus extinctum Magne sepulte colit.
p.5
Turpia Barbarici fugiens mox littora regis,
Aphrica constanti milite rura petit:
Ingressusque Uticam premit obsidione Catonem;
Et rigidum cogit carpere fata virum.
Hinc Hispanorum cum forte profectus in vrbes,
Pompeij gnatos vincit agitque duos;
Post Romam properat, victoque triumphat ab hoste
Celsaque praestanti milite regna capit.
Ignouit multis, poenamque resoluit, et omnem
Clementi prorsus sustulit ore metum.
Artibus hinc animos subditque et pectus honestis
Primaque caelorum cura modusque fuit:
Hactenus incerta cum tempora lege mearent,
Et flueret dubijs annua meta notis.
Hanc equidem facili curam celer arte peregit;
Et bis sex annum mensibus ire iubet.
Multaque praeterea Latios bona condit in vsus:
Grata parum haec quamuis Romula turba probat.
Nam Caio summos quanquam ipse Senatus honores
Asserat, ac celsos deferat aula gradus:
Occulta tamen inuidia pars multa Tyrannum
Versat, et egregij principis acta premit.
p.6
Ipsius haud quamuis incauta superbia nullam
Dicitur his causam conciliasse malis.
Nam Dictatorem cum sese venditat: vt qui
Inuitis etiam patribus arma gerat:
Effera multorum praecordia mouit, honesta
Qui libertatis vincula fracta dolent:
Infestantque odijs, ingrato et murmure scindunt;
Posse nec has ferri saepe queruntur opes.
Coniurant igitur Brutusque et Cassius, ambo
Caesareis dudum pectora fulta bonis.
Inque Idus primi stat coniuratio mensis,
Qua populi numero curia luce strepit.
Illae vbi venerunt, quamquam vetuisset aruspex
Ingredier, certo fata minante polo;
Ingressus tamen est fidenti corde Senatum,
Et sedet in medijs inscius ipse dolis.
Ergo vbi ceperunt agitari iurgia; mox se
In diram fundit perfida turba necem.
Sedibus exiliunt omnes Caioque minantur;
Armaras turpes pugio dire manus.
Jlle vbi se vultu ac gladijs videt omnibus vnum
Certaque iurata fata cohorte peti:
p.7
Haud ictus refugit, neque territus occupat enses:
Sed cadat vt tecto corpore cura fuit.
Sic igitur proceres inter, medioque Senatu
Confossus multo vulnere Caesar obit.
OCTAVIVS AVGVSTVS.
II.
Caesar vt Ausonidum defunctus fraude peribat:
Proditus et subitae funera mortis adit:
Jnclyta cesserunt Augusto sceptra nepoti:
Vindice qui latias occupat ense manus.
Diua Palatino est enixa hunc Iulia monte:
Jtalis at clarum nutrijt ora ducem.
Aetatis primo qui mox sub flore Camenas
Et subit ingenuae castra beata scholae.
Exornatque animum studijs, et graeca latinis
Jungit; et hoc veteres munere vincit auos.
Praetextam posuit cum primis laetus ab annis,
Quae fuit aequa viro sumit in vrbe, togam.
p.8
Mox vbi Celtiberos contendit Caesar in hostes:
Pompeios celeri frangat vt ense duces:
Augustus facilem tum dexteram mancipat armis
Discit et hostiles cernere posse manus.
Et tentare Duces, pugnamque lacessere facto:
Duraque constanti praelia ferre mora.
Inde per Italicas cum forte reuertitur vrbes,
Dacica non tardo milite regna petit.
Caesaris auspicijs ad Thracica rura profectus
Victor Apollinea cautus in vrbe manet.
Quo praestolatur victoris vt agmina regno,
Ac inter medius spemque metumque sedet:
Ecce reuersuro patratae conscia caedis,
Protinus Augusto nuncia fama venit.
Caesaris effusum ciuili fraude cruorem:
Et sacri proceres sanguinis esse reos:
Seque adeo haeredem scriptisque ac lege vocari,
Optatus Caio gnatus vt ante foret.
Hic dubitat, quo se primum munimine firmet:
Quoue sibi auxilium milite, et orbe petat.
Anne etiam praesens quod ducit robur et arma
Exerat, ac celeres instruat ense manus?
p.9
Esse quidem secum magni fulcimina belli;
Se quibus incolumem viuere posse videt.
Hoc tamen vt nimium praeceps et inutile damnat
Consilium, ac animo cautior arma premit:
Dum Romam, quantum contendere posset in vrbe,
Omnia peruolitans rura sinusque, petat.
Tum testamento quae Caesaris acta fuissent
Et quae Romuleo condita more legit;
Jntrepidusque celerque capit: nec voce prophana
Haec sibi praeripier commoda magna sinit.
At dextram imperio et conducto milite firmat,
Sceptraque defuncta principis alma capit.
Cui mox se Lepidus; mox se cui Marcus agebat
Aduersum, duplici numina magna face.
Vtque prius patrem tulerant; ita fata minantur
Gnato etiam, et vitae funera certa struunt.
Hunc igitur tot bella, tot ardua proelia, strages;
Ciuili tellus Sparsa cruore videt.
Testatur mutina et submersi caede Philippi;
Vindice quo Brutus concidit ense, loco.
Inde Perusiacas propere digressus in vrbes,
Euertit subita Consulis arma nece.
p.10
Post Siculos adit, et Pompeij pignora vincit:
Quo tamen et subijt magna pericla loco.
Vltimus Actiacam labor est confectus ad vrbem,
Laetaque nauali pugna cohorte fuit:
Marce quibus tandem Cleopatraque victa carinis,
Niliacos repetis dirus vterque sinus.
Augustus sequitur, Marcumque in fata coegit,
Ipsaque mox coniunx Aspidis ore perit.
Actiaco victor construxit littore Caesar
Nicopolim, tanti nomina longa boni.
Tum redit Ausoniam, victisque triumphat ab armis,
Et meritas fusi publicat hostis opes.
Felix qui sacros cineres mortemque perempti,
Vlcisci iusto quiuerit ense, patris.
Quos toto versat conatus pectore; facta
Ne iactare deo Brutus inulta queat.
Ast vbi iam parta floreret pace; feroces
In Germanorum transtulit arma viros.
Ausonio primos tentauit Marte Sicambros,
Quo laudem, victo Caesar ab hoste petit.
Sed nihil aduerso meditari maxima coelo est,
Et fallunt nostras libera fata manus.
p.11
Non siquidem Augusto succedunt vota; ruinam
Sensit; et in vanos spes abit ista notos.
Namque manus perdit Romanas, signa, cohortes:
Perdit et egregios Italis ora duces.
Hoc Varo bellum, nuribusque virisque latinis,
Prorsus et auxilijs exitiale fuit.
Altera non aeque Lolianis cladibus acta
Turbat, in infamem pugna relapsa fugam.
Pertulit hanc lento commissam pectore: verum
Istius est luctu mentio facta graui.
Pernities igitur populum quo tanta subegit,
Funestum semper praecipit esse diem.
Hinc Latiam Caesar reuocato milite Romam
Pergit, et ante sacros exuit arma focos.
Exosusque hominum condemnat voce furores,
Grandia de nihilo qui sibi damna mouent.
Non satiari opibus, nec habendo ponere lucro
Mensuram, et stolidis rumpere vincla modis:
Denique non iusta bellum ratione probare:
Effera nec licito proelia Marte sequi.
Quin gentes violare: procul quae rura colentes
Nil de vicino cespite fraude legunt.
p.12
Tum vero hoc, quicquid tandem est et sortis, et aeui
Humani, caeco perdere velle metu:
Et dubias sectari artes, quibus arua domosque
Obruat, ac foeda publica labe notet.
Euertatque lares patrios, et templa Deorum,
Templa repentinis non violanda malis.
Haec igitur Caesar dum multis damna querelis
Plorat, et his finem moribus esse cupit:
Ipse animum certae iam firmat pacis in vsus:
Condit et Ausonijs commoda larga viris.
Vtque ea constarent manifestis foedera signis:
Belligeri clausit tertius ora Dei.
Tum plebi sese patronum praestitit: acta
Non simili procerum cuncta fauore probat.
Et quanquam hos simulet sese admirarier, odit:
Priscaque sub tacito pectore gesta premit.
Mox, quia magnificis cumulatum laudibus esse
Plebs cupit, imperio nomina trina ferunt:
Atque potestatem faciunt, vt deligat horum
Quo sua praecipue condier acta velit.
Principio Patriae Patris aspernatus honores,
Maluit Augusti nomen habere viri.
p.13
Post istud tamen et populi plausuque Senatus
Messalae docto suscipit ore Senis.
Et quantum vel fata dabant, vel sedula virtus,
Promouet Ausonias Caesar et auget opes.
Hac equidem fama peregrinis nomen in oris
Creuit, et extremos venit ad vsque Getas.
Percellitque animos hominum bonitatis et aequi
Laudibus, ac facto pectora grata trahit.
Idque adeo; vt neque Dictator quos omnis, et omnis
Haud potis est multa vincere Consul ope;
Virtutum studijs Augustus vicit: et enses
Omnibus excussit tela minasque viris.
Quosque Aquilas pridem deuicto Parthia Crasso
Abstulit; Augusto signa remissa dedit:
Hoc se Romano testata accedere regno,
Cui nunc vt socias iungit amica manus.
Omnem perstrinxit Clementia Caesaris orbem:
Et bonitas rectis moribus aucta trahit.
Sic igitur dudum quod praedixere Sibyllae,
Omnia iam Caesar regna Monarcha tenet.
Cuius in Imperij bis quarto Caelica lustro
Iudaico at proles sanguine nata fuit:
p.14
Virgine matre quidem; Supero sed patre Tonante:
Cuius in aeternam sanguis abundat opem.
Nec tantum felix hoc tempus pace recepta;
Ingenijs sed erat dulce feraxque bonis.
Virgilius vixit, vixitque his Tullius annis;
His vitae lucem Naso disertus init.
Tum vero Ausonias numerosus Horatius aures
Implet, et acta graui detinet ora stylo.
Ast vbi lustra decem iam Sextus cogeret annus
Augusto rapuit Parca maligna dies.
Qui prius vxori testatur fata; memorque
Coniugij, dixit, Iulia viue mei.
Et simul hac blanda defecit voce. manendo
Deficimus; dubiae cum sumus vmbra morae.
Vsque adeo nihil est, vel maiestate, vel armis,
Vel vitae cursu prosperiore frui.
Abripimur celeri velut acta sagitta volatu:
Et nihil est multos viuere posse dies.
Defunctus Nolae fatis portatur in vrbem,
Quem mox exuri Martia prata vident,
Ossaque post cineres tandem collecta: sacrumque
Flaminiam iuxta condidit vrna virum.
p.15
TIBERIVS NERO.
III.
Claudius hinc fasces; Tyberi cui nomen ab amne,
Lataque defuncto principe regna capit.
Jllustri florens et honesto splendidus ortu,
Cui coecus veteres Appius auget auos.
Huius vt Augusto genitrix conceditur, ipse
Priuignus cepit Caesaris esse Nero.
Exemploque patris bis amoena foedera mutat
Coniugis; alternos versat amatque thoros,
Deserit Agrippam, cui Iulia ducitur; illa
Augusto petulans filia nata patri.
Nec modo priuignum mater, sed adoptio gnatum
Fecit, et assumptae cura probata togae.
Non prius optarit quamuis hunc Caesar; ab illo
Quam Druso genitus iura paterna capit.
Claudius hinc igitur peragendis pectora rebus
Mancipat; ac totis viribus arma colit.
Ciuica iam pridem despexit munera: durae
Militiae est animus tela stupenda sequi,
p.16
Quapropter late populos deduxit in ortum:
Armenosque fero contudit ense viros:
Tygranemque iuuat, patriasque euexit in arces;
Abstulit et Partho signa relicta duci.
At postquam Eoo victor redijsset ab orbe,
Gallorum pingues rexit et arua plagas.
Hinc scripto tenues populatur milite Brennos:
Rhetiacos terret, Vindelicosque domat.
Dalmaticos vincens, tum Pannona regna subegit;
Qua iacet Euxino terra propinqua salo.
Felici demum Germanos sidere tentat,
Et varijs strauit millia multa locis.
Omnia virtutum quae ductu Claudius egit,
Et Nero non tristes huc habet #vsque dies.
Hinc Romam tandem Latiasque reuersus in vrbes
Grata triumphali nomina more capit.
Et se conuertit patriae communis ad vsum:
Militiaeque graui munera voce notat.
Multa etenim correcta dedit, meliora refecit,
Turpia sublato iura timore fugat.
Et quamuis Latia dudum secessit ab vrbe;
Ac Rhodijs multo tempore vixit agris:
p.17
Attamen accepta redeundi lege; benigna
Esse sibi procerum vota precesque videt.
Praecipue Jllyrios postquam domuisset, et omnem
Qua legit Euxinum Pannonis ora fretum.
Acer erat, prudens, et circumspectus in hostem,
Cautus, et haud timida promptus in arma manu
Quas quia virtutes Augustus Caesar amarat,
Saepius hunc proprio praedicat ore Senem.
Nec solum elegit qui gnati iura teneret:
Sed successorem fascibus esse dedit:
Praesit vt imperio, quibus hactenus omnia fudit
Viribus, et iusta singula lance gerat.
Augusto meritas igitur sub principe laudes
Claudius; at functo Caesare regna tulit:
Subuectusque loco rerumque potitus et vrbe:
Solus in illustra sede Monarcha fuit.
Pressit hic ingenium viuo sub patre nefasque,
Multaque vel summis fecit amanda viris.
Moribus vt fuerit quamuis truculentior: vt fit
Disciplina feros cum domat aequa lupos:
Attamen Augusti iam gratus voce, probauit
Romuleis dignas fascibus esse manus.
p.18
Optima sed postquam genitricis dicta peresus
Reppulit absurda saepius aure minas.
Maternasque preces monitusque ac pectora spreuit;
Ferre nec has voces, iurgia crebra, potest:
Forsan et afflictae cum quaereret otia vitae,
Haec minus vt populo nota frequensque foret:
Excessit Latio, Capreasque inuectus aquosas,
Aequoreis cinxit membra petulca vadis.
Undique praerupto quia clauditur insula monte;
Haec loca caelandis moribus apta legit.
Ergo huc perlatus curam mox deserit vrbis,
Et dirum clauso fornice corpus alit.
Tum mutata viro sunt pectora, secula, mores,
Subuersumque pio quicquid in ore fuit.
Quos poterat iuuenis tetros vitare furores;
Inuadunt olidum probra molesta senem.
Et nunc omne genus variosque libidinis ignes
Mercatur, precio crescit et aucta Venus.
Corpora prostituit, sexus commiscet, vt istac
Pruritum capias languide penis ope.
Promouet hos vini mores petulantior vsus:
Ebrietas turpes auget alitque faces.
p.19
Caldius, et versa nunc voce Biberrius audit;
Et Mero, qui pridem est dictus in vrbe Nero.
Pellicibus defert operam gregibusque petulcis:
Et scortatorum triste lupanar alit:
Non animo voluens aliud, non moenia spectans;
Eximijs quondam moenia culta viris.
Hos igitur luxus opprobria magna sequuntur;
Affligunt Latios damna propinqua duces.
Moesia vastatur: Germania saeua tumultus
Commouet; Illyrios Sarmata turbat equos.
Syria defecit; cessitque Armenia Parthis,
Foemineoque Tagus subtrahit arma viro.
Sic ergo Ausonidum prouincia parta cruore,
Hoc libertatem principe multa capit.
Interea Capreis funesto ardescit in igne:
Foedaque multiplici probra sub arte struit.
Sanguine coniunctos crudeli sustulit ense,
Fata quod inprimis Matris acerba docent.
Nec curasse ferunt patriae Patris illud honoris
Nomen, in haud dubias praemia danda vices.
Non mores etenim sese ignorasse; nec acta
Nomine sit passus condier vlla suo:
p.20
Postquam, quae iuuenis vitarat crimina vitae,
Censerit in stolidum posse redire senem:
Existatque dies melior, qua luce Senatus
Haud dubia scindat principis acta, manu.
Huius at ingenium cum Caesaris, otia sternant:
Otia, quae vitij semina lenta trahunt;
Vtilibus sit fas inferre laboribus aeuum,
Et nihil ignauo turpia more sequi.
Vt vero explerat ter sextum Circulus annum,
Incidit in passi tempora laeta Dei.
Postea sed Latijs Capreas cum tendit ab aruis
Luculla gelidos clausit in vrbe dies:
Laeticia procerum magnique ad vota Senatus,
Omnia qui foedo condidit atra Seni.
Quatuor hic lustris ternum superaddidit annum
Sceptra quibus Latij tradita ruris habet.
Aetatis spacium sed septuagesima messis
Brumaque in octonas finijt acta vices.
Post mortem iussum Tyberinas corpus in vndas
Spargier; hoc populi totius ora fremunt:
Attamen inuidia tandem cessante, relatus
Intulit in patrios Claudius ossa rogos.
p.21
C. CAESAR CALIGVLA.
IIII.
Claudius infami dum vitam funere soluit;
Et iacet Ausonijs membra sepultus agris:
Jmperio subijt caligae cui nomen ab vsu
Castrenses inter contigit esse Duces.
Nam cum communes non fastidiret amictus,
Romuleis nomen fascibus inde tulit.
Antica productum viderunt moenia luci,
Hoc illi matrem cespite terra dedit;
Natus auo nuper defuncto Caesare fatis,
Qui Capreis multas perdidit exul opes:
Patre sed hoc, possit cui non conferrier vnquam,
Maximus Ausonia quisquis in vrbe fuit.
Namque decus patriae quantum Germanicus vrbi
Attulit, ingenio, moribus, arte, fide:
Cum fama constet, tum tu quoque Naso probabas
Dum condis tanto scripta legenda viro.
p.22
His igitur natus cum forte parentibus esset
Magno equidem populi sceptra fauore capit:
Qui minime stolidi referebat principo orsum:
Cum primum ad regni culmina summa venit.
Quin certe magno Romana gentis amore
Regnat; et vtiliter multa nouata facit,
Militiae socijs quo non acceptior alter
Aspera castrensis pertulit arma iugi.
Mox igitur summo populi subuectus honore,
Perfida defuncti gesta rescindit aui:
Et testamento pondusque fidemque negauit:
Nec rata foeminei principis acta sinit.
Jnde Cupidineis quae Claudius atria flammis,
Et foedas Veneri struxerat ante casas:
Protinus iniectis aboleuit hic ignibus; et quos
Jlle aluit spinthras, saeuior iste necat:
Aut Latia saltem dimouit ab vrbe Cinaedos,
Turpia qui cripta furta latente colunt:
Vix exoratus Tyberi ne mergeret amne;
Quos ea sectari comperit acta viros.
Exemplo proaui rationes ciuibus vrbis
Publicat, ac veteri singula more notat.
p.23
Quae Nero suppressis non mouerat vsibus, ille
Jmperij rursus iura sub aequa tulit.
Ignouit multis etiam, quos Claudius actos
Exilio patriam vertere iussit humum.
Aureus huic clypeus reliquos decretus honores
Jnter; et hac virtus laude repensa fuit.
Tum qua luce capit noua sceptra, Palilia iussit
Hunc appellari ciuica turba diem.
Mox non vana quidem Caio signacla Senatus
Obtulit, vt posset tutior esse, librum.
Ille datum spreuit, certoque profatur ab ore:
Vllius haud mihi sunt conscia corda mali.
Cur igitur libros vt sim securior, optem?
Aut vestra sumam talia signa manu?
Qui reus est, cauto defendat gesta libello
Et dubijs credat facta scelesta notis.
Me virtus, meque vna fides et numina seruant,
Et mihi dant tutos labier astra dies.
Sic ergo imperij primis spectata sub annis
Caesaris haec merito vita decore fuit.
Caetera diuersis exundat moribus aetas,
Et nihil ingenui postea regis habet.
p.24
Mox etenim fastus, variamque superbia mentem
Ludit, et atroces expuit ira minas.
Jura propinquorum petulans temerauit; amicos
Spreuit, et in quosuis fasque [faxque ed.] nefasque fuit.
Omnia turbauit naturae iura: Sorores
Pressat; et Idaliae cogit in acta deae.
Uxores rapuit varias, raptasque reliquit
Rursus, et in veteres multa repulsa thoros.
Omnia funestis expleuit castra rapinis,
Ciuibus extorsit rura domosque bonis.
Ni huic suffecit: sed turpia lucra secutus
Conquirit dubias Caesar auarus opes.
Interea celebri minitatur proelia Rheno,
Et Batauos subito Marte fatigat agros:
Percussoque Ducem tum foedere pacat; eoque
Ceu victo claris nomina rebus alit.
Mox tanquam stolidum, cum magnae curia Romae
Et populus lata lege redire iubet:
Protinus oblatum recipit; patribusque minatur:
Et varias saeuo detonat ore minas.
Alludensque ferox gladio, capulumque coruscans,
Hic etiam mecum venerit ensis ait,
p.25
Nec mora, cum Latiam dirus contendat in vrbem:
Multaque funesto concipit acta Deo.
Affectusque etiam varios alternat; habetque
Non amor aequatum saeua nec ira modum.
At prius exequier quam posset tristia, iustam
Repperit in proprij militis ense necem.
Namque ita grassanti coniurat factio mortem,
Quam prompta celerat Chaerea fortis ope.
Comprenso crypta faciem transuerberat: inde
Ter decimo lacerum vulnere corpus obit.
Quod vix ambustum taciturnis conditur hortis:
Hocque loci gemuit Caesaris vmbra diu.
Hic est funesto Caesar qui pectoris ausu
Foedauit Solymis condita templa iugis.
Quique prophana etiam templo tum signa locauit,
Et statuae sacros iusserat esse dies.
Lustra quidem vitae sex expleuisset: at annus
Imperio quartus pene peractus erat:
Cum coniuratos dare membra coactus in enses,
Contrahit e proprijs fata necemque minis.
Caesareo hic primus veterique amore recedit,
Et priscos foedat crimine sparsus auos:
p.26
De quo fama quidem Latias dispersa per vrbes
Sic canit, ac magno fert ea dicta foro;
Haud meliorem equidem primis tenuisse sub annis,
Nec post peiorem sceptra tulisse virum.
Annales referunt Caij praenomine cunctos
Morte quidem infausta succubuisse Duces.
D. TIBERIVS CLAVDIVS
CAESAR.
V.
Excipit haud meritos extincti Drusus honores:
Praeter et in summas spem venit auctus opes.
Caesaris hic patruus nuper sua fata secuti,
Suscipit auratae pacis et arma togae.
Patre quidem natus claro proauisque superbis
Attulit imperio romula lustra decem.
Eximij cui nil iuuenili aetate peractum est,
Et puero nulla gloria laude fuit.
p.27
Quin stupidum quoties genitrix quem dicere; dixit,
An poterit Druso stultior esse meo?
Hunc Auia et Vitricus spreuit, pretijque futurum
Nullius ingenui scripsit vterque virum.
Liuia non raro monstrum vocitauit, et orsum
Naturae solum deficientis opus:
Sed tamen hac ipsa morborum labe grauatus
Aonidas magno Drusus honore colit.
Et studia absoluit primae digesta iuuentae;
Quorum etiam specimen creber in vrbe dedit.
Inde magistratus cum insignia laeta petisset,
Caesaris astuta voce repulsus abit.
Haud etenim Latio Musa est accepta Monarchae:
Nec mouit rigidos docta Thalia patres.
Et tamen hunc populi fauor et tutela pauentem
Non omni prorsus deserit asse virum.
Ordine patronus siquidem bis lectus Equestri,
Publica non tenui praemia laude capit.
Tum Consul fasces meliori ex omine dictus,
Mensibus hic sarta lege duobus habet.
Jnterea quamuis sit multa opprobria passus,
Et varias aeuo det labor ire vices:
p.28
Insperata tamen iugulati sceptra Nepotis
Corripit, ac Latia Caesar in vrbe regit.
Euectus casu potius quam numine diuum;
Praesit vt Italicis desidiosus agris.
Turpiter hunc miles latitantem, extrema timentem,
Primus ad imperij protrahit arma Senem:
Pene auersantem, latijs tum fascibus addit;
Quae rata mox plebis dicta Senatus habet.
At postquam Caesar subuectus in atria creuit,
Et tenet ignaua romula sceptra manu:
Nil is Caesaribus dignum veteriue Quirino
Egit, et in nullo vita decore furit.
Sed deses, truculentus, iners, timidusque feroxque
Ardet in haud meritas mittere cuncta faces.
Militiae quosdam correxit ineptior vsus:
Et tamen hos nullo mutat honore gradus.
Caesaris Augusti nomen sacrauit in acta:
Esset vt haud dubijs meta fidesque notis.
Judicium causasque animi terroribus egit
Fractaque non constans pectora motus habet.
Interdum prudens et circumspectus agebat,
Interdum nulla cautus ab arte fuit
p.29
Omnia misceri passus, dum pace fruatur:
Primus et Ausonia Drusus in vrbe regat.
Vt tamen et Latium deceant quae facta Monarcham
Saltem aliquo rerum percitus igne gerat:
Albionum varijs agitata tumultibus arua,
Post Caij primus Caesaris acta, domat.
Hinc equidem illustres peperit fortuna triumphos;
Et vehit Ausonium laetior aura ducem.
Qui cum iam patriam redijsset victor in vrbem
In veteres reuocat Scenica iura gradus:
Spectaclisque capit populum; qui lege modoque
Praecipit vt Latias censeat aequus opes:
Diuitijsque notas statuat; quibus inclyta Romae
Non perturbato moenia iure colant.
Nec quid praeterea est hoc gestum Caesare, quod quis
Jllustri dignum scripserit esse viro.
Et tamen eximia res haec quoque laude feratur:
Castalijs fuerit pars quod honesta Deis.
Historias veterum pertexere cepit auorum;
Orsus ab Aemathijs bella nefanda malis.
Multaque conscripsit tum clara volumina, nostras
Optarem certe quae tetigisse manus.
p.30
At nimis impatiens moderato Cypridis vsu,
Saepe Cupidineas mutat agitque faces.
Uxores variat; varias probat; inde probatas
Pellit, et expulsis tecta virosque dedit.
Exturbatque domo Gnatum: recipitque Neronem:
Jllius haec iussit sumere monstra locum.
Hinc in Agrippinae furibundum cessit amorem,
Ossaque funesto molliter igne fouet.
Stultus, et incauto nimium se pectore versans,
Foetida qui tantae crederet ora deae.
Mox igitur saciata bonis petulantior vxor,
Concipit inuiso tristia fata seni:
Atque venena dedit boleto intincta recenti,
Jlle quibus ruptos clausit in vrbe dies:
Tertium vt hic annum post lustra secunda moratus
Rexisset timida regia sceptra manu.
Mors caelata diu est, nullisque agitata querelis;
Lusibus at fictis dissimulata fuit.
Ast vbi constabat, solenni est igne crematus,
Inque deum Caesar castra relatus abit.
p.31
DOMITIVS NERO CLAVDIVS
CAESAR.
VI.
Fax orbis, populique lues, sentina malorum,
Suscipit infami sceptra relicta manu.
Domitio natus genitore trucique maloque
Flagitijs veteres qui superauit auos.
Constiterit si quis maculatae crimina vitae
Spectet, et absumptos per fera facta dies.
Militiam Caio sub principe forte secutus
Dum bellum Eoo mollis in orbe gerit:
Libertum subita stratum nece conficit: is quod
Effuso in cyathos haud satis ore foret.
Tum puerum curru obtriuit plaustroque citato:
Et media summos laesit in vrbe viros.
Erutus hoc Equiti testatur ocellus honesto,
Quod rea flagitij gesta Neronis agat.
Ergo diu a proauis abauisque atauisque coacta
Quaeque adeo plena crimina lance fluunt:
p.32
Caesaris in mores veniunt digesta Neronis:
Vltimaque haec prisci meta furoris erat.
Conditio ast hominum misera est: cumque improba creuit,
Creuerit e multis auctior vnda malis.
Tum si quem prendat, plane hunc subuerterit. eius
Hic rei testis Claudius esse potest.
In quem Maiorum cum crimina cuncta venirent,
Unus ab antiquis cuncta scelesta gerit.
Sentinamque adeo se praebet moribus his, quos
Relligio, virtus famaque grata fugit.
Egregiae quamuis testetur vt indolis vsum;
Spe trahit Augustos in sua vota patres:
Qui magno interea iactant hunc crescere fructu
Quo reparet priscos principe Roma dies:
Euersumque statum velut in sua iura Senatus
Vendicet, ac aequa curia lance cluat.
Principio Troiam vel constantissimus vnus
Lusit, et his primum est vita probata notis.
Mox praeceptori Senecae committitur; artes
Ut duce sub tanto discat ametque bonas.
Cui simulac datus est, mox cauto foeda Magistro
Semina funesta cognita mentis erant.
p.33
Praecipiendo tamen si quid Sapientia posset;
In superos suadet pectora recta deos;
Et simul humanos animis inducere mores
Praecipit, ac miti cuncta gerenda monet.
Nec frustra est suasisse bonis: placita ardua docti
Iam grato multus versat in ore, senis.
Ergo vbi ter Phoebus sua lustra reducit, et annus
Aetatem foedi principis alter habet:
Imperio donatus obit fastigia regni,
Et capit haud tali sceptra gerenda manu.
Quamuis vt recte poterant commissa videri,
Prima Magistratus tempora, signa dabant.
Caesareos etenim cineres curabat et vrnam,
Hocque caput tanti muneris esse dedit.
Mox sese Augusti victurum more professus
Multa equidem magno principe digna facit.
Quapropter meritis affecit honoribus illos
A quibus haec vitae tempora prima capit.
Tum Matri summam Imperij concessit: at ipse
Proxima supremae iura Tribunus habet.
Virtutes igitur varias nouus actor adumbrat,
Multaque fallaci tristia fronte tegit.
p.34
Maiores grandi quae vectigalia censu
Intulerant, comi lenijt ipse manu.
Carmina nonnunquam medio recitata theatro
In Capitolina rupe dicata locat.
Spectaclis animos reficit; donaria large
Spargit, et in vulgus missile grande fluit.
Consulis officio functus quater, ardua Iani
Nequicquam clausit limina prisca Dei.
Et tamen hoc Latiae nulla incrementa coronae;
Aucta nec e tali principe Roma fuit.
Aegypto semel ausus erat ceu bella minari,
Romuleo vt Pharios milite presset agros:
Perfecitque nihil. petulans erat ista loquelae
Garrulitas, cuius pondus inane fuit.
Isthmum perfodiens in Achaica littora tendit,
Funestamque truci milite versat humum.
Ipse manu primus fatales mouit arenas,
Mollibus ac humeris irrita saxa tulit.
Mox redit in patriam, Latiaque vagatus in vrbe
Omnia praestantis depulit acta viri.
Tum manifesta fides quantum simulatio posset;
Quam frons obtenso cauta pudore tegit.
p.35
Vix siquidem explerant fascesque ac tempora lustrum;
Cum simul auersos ire iubebat equos:
Laxabatque animum vitijs soluitque pudorem:
Publicaque ingrato commoda iure premit.
Nullo spes maior sub principe ceperat vrbem.
Saeuior hoc princeps nullus in vrbe fuit.
Prima manus rabidi subijt pia turba, Neronis;
Dulce quibus Christo sub duce nomen erat.
Nam, ceu fama quidem est, Petro cruce fata peregit
Et rapit effoetum mors operosa senem.
Mox etiam Paulum gladio feriente cecidit:
Inde pios multo perdidit ense viros.
Hostis Apostolico summus; quem caede cruorem
Semper inexhausta proditione tulit.
Hijs ergo auspicijs patefacta est ianua morti,
Quae post in Latios prodijt aucta patres.
Ante tamen fratris celerabat fata Britannici:
Et iuueni dirus certa venena dedit.
Tum Matris, cuius tam pridem corpus inirat,
Traijcit immani percitus ense latus.
Mox Amitam morbo luctantem perdidit: inde
Uxores geminas caede manuque necat.
p.36
Denique quo quis iure prior vel sanguinis ortis
Tempore sic voluit quemque priore mori.
Nec Romae tantum mors est grassata; sed extra
Una etiam caedes moenia, crebra fuit.
Ergo vbi sublata iam multa parte Senatus,
Omnia nobilibus struxerit atra viris:
Edideritque fero repetitam pectore vocem,
Hausturum simili caetera celsa nece:
Jn praeceptoris iam tendit fata; piumque
Et meritis clarum sustulit ense patrem.
Vt non et reliquis, tamen hoc turpissimus ausu:
Inter et atroces dignus obire feras.
Quamuis haud longe dilata sit vltio; tantum
Qua Deus et coeli vindicat aula, nefas.
Interno siquidem primum exagitatus ab aestro,
Nulla quidem laetae semina mentis alit.
Sed mox a Matris patrata morte, professus
Se Stygio dixit criminis igne rapi.
Ardentes semper thaedas furiasque videri;
Atque premi, sed quae nesciat ipse, malis:
Nec solus, nec cum reliquis tranquillus; in atras
Sic se diffudit conscia culpa faces.
p.37
Cumque timet quoscunque, nihil secura moratur.
Et grauis affligit pectora moesta furor.
Ergo vbi Romulea proceres diuexat in vrbe,
Et cunctos varia sub cruce dirus agit.
Ecce pauescenti defertur nuncius, omne
Detrectare viros Gallica regna, iugum.
Mox etiam Hispanos alius discedere pacto,
Et mota Galbam seditione sequi.
Qua consternatus fama Nero concidit: vt qui
Creditus hoc fuerit posse dolore mori.
Tertius externos etiam turmasque ducesque
Defecisse graui nuncius ore refert:
Atque Sacramento cunctas abijsse cohortes,
Quae prius Ausoniam est turba secuta fidem.
Tum vero iactare manus, et vellere crines,
Ac misera quasuis voce replere domos:
Incertusque fremensque, animo mox certa venena
Concipit, ac fundi protinus ista iubet.
Interea auxilium per amicos quaerit: at illi
Iam studium misero praesidiumque negant.
Ergo foris pariterque domi desertus et exul
Expetit extremae pocula mixta neci.
p.38
Dumque miser quaerit fatalem territus haustum
Repperit euerso nulla venena loco.
Ante quidem miles iam spreti Caesaris aulam
Diripit, ac sacras depopulatur opes.
Ast vbi fraudatus grata est virtute cicutae
In gladio stolidus fata relicta petis
Et percussorem cum non inuenit, ab vrbe
Mox ruit, ac trepida permeat arua fuga.
Vtque cauernoso latitasset moestus in antro:
Sintque sitim ac longam corpora passa famem:
Hostem decerni tum sese voce Senatus
Audit, et inuisi criminis esse reum:
Seque adeo quaeri; scelerato vt more peremptus
Omnia commeritae sortis acerba luat.
Cultellos igitur vagina eduxit; in hosce
Quos vsus secum detulit ante duos:
Tentauitque aciem, rursusque recondidit: hora
Quod non fatales haec sinat esse manus.
Ast vbi Cornipedum sonitus, strepitumque vocantum
Sentit, et haec viui corporis ora peti:
Impauidus iugulo ferrum, quo cinctus adegit,
Et vitae miseros finijt ense dies.
p.39
Exitus hic diri supremaque meta Neronis
Pene tribus lustris gessit vt arma, fuit,
Atqui aetas sextum, geminosque est aucta per annos;
Dum propria rupit languida fata manu.
Funere sublatus claro est, et honore crematus:
Martius at cineres campus et ossa tegit.
Linea quo tandem diuini sanguinis exit:
Et Nero Caesareos terminat iste gradus.
SERGIVS GALBA.
VII.
Sergius extincto successit Galba Neroni:
Qui patria clarus nobilitate fuit.
Non hic Caesaream communi e sanguine stirpem
Attigit: Ascania nec venit ille domo.
Sulpitia illustrem sed duxit origine vitam:
Jllius hic longa stemmata gentis habet.
p.40
Mummius euersa cui maxima fama Corintho
Cessit, et Asopo victor ab orbe redit;
Materno posuit generi decus: vnde nepotes
In Galbam longos continuare gradus.
Mox disciplinas primaeua aetate secutus
Ingenio Musas non fugiente colit.
Praecipue Iuris studio contendit et aequi;
Principe quo nullum dignius orbis habet:
Indole iam primis acri conspectus ab annis
Et magno gratus vixit honore bonis.
Huius vt Augustus mulcisset pectora; crescas
Imperio, dixit, Galba venuste meo.
Inclyta nec solum venturi culmina regni
Prospicit, ac longe significata videt:
Verum etiam generi summum praedixit Aruspex
Imperium; at sera posteritate dari.
Hoc auus eludens; pariat si mula, futurum
Tum quoque quod vates rettulit, inquit, erit.
At Galba nato peperit quoque mula: quod omnes
Ostentum diris funeribusque vouent.
Ipse tamen prisci cum sciret dicta parentis,
Omine felici prodier istud ait.
p.41
Nec magis hoc vllo portento pectora firmat
Sergius, Imperij dum noua sceptra capit.
Ergo vbi iam posita est vestis praetexta; virilem
Galba quidem in patria suscipit vrbe togam.
Et pariter multis conscriptus honoribus, amplo
Ornatu vitae munera lauta subit.
Functus praetura, mox fasces Consul adeptus
Annua sex tantum mensibus arma gerit
Et tamen hoc ipsum caruit non omine munus,
Quod successoris nomen et hora docent.
Hinc peregrina animo concepit Galba, forumque
Liquit, et amotis maluit esse locis.
Forsan vt hoc posset magis inclarescere pacto,
Externas victor dum terat hostis opes.
Gloria Scipiadum poeno succreuit ab ense:
Ciuica non tantum mansio laudis habet.
Hoc igitur grata est studio prouincia Galbae:
Vt qua Virtutis cernier acta queant.
Gallica principio sortitus regna, tumultus
Sedat, quos magnos turba molesta dedit.
Aphrica post adijt: cumque haec per rura moratur;
Principe sunt claro quae facienda, facit.
p.42
Tandem in secessu vitaeque per otia vixit;
Urbanas fugiens tristia multa vices:
Donec et Hispanas a Caesare missus in vrbes,
Haec equidem longo tempore regna tenet.
Cui sacras adeunti aras res mira repente
Contigit, astantes mouit et vna viros.
Poscenti cum thura puer deferret acerram,
Qua litet superis aduena Galba dijs:
Prima capillorum forma est mutata, trahuntque
Caniciem subitis fronsque caputque notis.
Jd celeres rapiunt socij; iuuenemque canebant
Cessurum magno fascibus esse Seni.
Sergius ostento nihil est turbatus, abitque
Atque Hispanorum tradita regna gerit:
Et vario rumore grauique subinde querela
Saeuior Hesperias depopulatur opes.
Durus in hos qui sero aderant mandata secuti,
Aequa quibus posuit tecta domosque solo.
Caetera sub miti complectitur omnia vultu,
Et patrio cautus singula iure facit.
Sic animi varijs contendit motibus; annos
Sub quibus Hispanos Sergius octo regit.
p.43
Postea fama volat iam dura clade Neronem,
Et scelus accenso pectoris igne premi.
Cum simul a Gallis defectio facta refertur,
Quae fuit aduersa Vindicis orta manu.
Haec res principio Galbam turbauit. at inde
Deferri imperium cum sibi grande videt:
Et Gallos vltro subducere iura Neroni:
Quem gens vlterius non ea ferre potest.
Sollicite accedit, paretque monentibus, et se
Donari Latio Caesaris ense sinit.
Maxime vt occisi consistere fata Neronis
Audit, et atroci succubuisse manu.
Tum quascunque potest conscripto milite turmas
Et quoscunque potest contrahit acer equos.
Sublataque mora properando reuertitur vrbem,
Et magni secum roboris arma trahit.
Quamuis interea vt reditum maturat et vrget,
Hispano subijt multa pericla solo.
Accessitque etiam defuncto Vindice rumor:
Qui luctu Galbam non simulante ferit.
Attamen hortati confirmant fata sodales;
Confirmat dubium Mula repleta senem,
p.44
His igitur monitis, superumque per omina fretus
Aspirat Latijs Galba modestus agris.
Quamuis ingressus patriam, non prisca Senatus
Officia, aut animos sentijt esse pares.
Saeuitiae studijs et auari more laborat:
Quod vetus est semper Roma perosa malum.
Sed tamen Imperio vi vel virtute potitus;
Nequicquam patrio sceptra fauore tenet.
in vitia est prolapsus, et omnia dura frequentat.
Multaque non iusto corpora iure necat.
Priuatos quosdam sed ineptos fouit amicos,
Consilijs quorum vita gerenda fuit.
Contempsit reliquos; qui vix sibi constitit: vnde
Raptus in inuidiam plurima probra tulit.
Prima inclinatae sors atque occasio vitae,
Militis ingrato prorsus ab ore venit.
Hunc se cum referat mercari nolle: quod aera
Interdum miles non satis aequa petat.
Illudatque potestati tum Caesaris; vltra
Quam Romanum etiam ferre patique decet.
Non seruis, non se submittere regna ministris;
Vt plausu quorum prendere sceptra velit,
p.45
Haec labes et prima mali cum causa fuisset,
Exijt in summos factio dira patres.
Et manifesta quidem nunc prodijt ira Senatus,
Omnia qui magni Caesaris acta notat.
Hanc ergo inuidiam quo Sergius explicet, a se
Pisoni voluit sceptra relicta dari.
At nihil auxilij res attulit ista; sagacis
Consilium quanquam dixeris esse viri.
Namque Sacramento miles Germanicus exit,
Quas scelerum flammas perfida Roma probat.
Iamque Otho praesenti cum vtendum sorte putaret,
Explicat haud segnes in sua lucra manus:
Inflammatque animos ceptisque laboribus instat,
Et pauidum turbat proditione Senem.
E castris igitur Latiam transmittit in vrbem,
Quis Galbae insidias certaque damna struant.
Quos, vbi prodisset, primo tum Sergius ausu
Terruit: ast animus protinus hisce redit:
Exceptumque foro ac desertum a milite, sternunt:
Conijciuntque seni plurima tela viro.
Hic Galbae finis. qui Vir licet optimus esset,
Romanis poterat non tamen esse bonus.
p.46
Aut quis deformes inter bonus esse Tyrannos
Ac aliqua saltem viuere laude potest?
Difficile est placuisse, modumque inducere factis,
Fraus vbi supremos occupat alta gradus:
Contemptuque patres et seditione laborant,
Et violant sacram dicta superba fidem:
Ambitione etiam cum sese in iurgia fundant,
In sua qui fasces vertere lucra student.
Certe ibi nec bonitas pretio est; nec praemia virtus
Nec meritae laudem sedulitatis habet.
Sed magno mortale genus furit impetu, et hoc quod
Dij statuunt, turpi saepius ore premit.
Seque adeo euertit stultos dum pectoris ignes
Diuina cupiat pro ratione sequi.
Nunc Galbam interimunt, qui non virtute relicta
Sed dura fati conditione regit.
Et tamen ante truces poterat tolerare Tyrannos:
Et post crudeles pertulit aula Duces.
Huic caput auulsum funesto militis ense,
Proijcitur turpi deseriturque loco.
Corpus et est longa tandem sub luce relictum,
Et iacuit medio Caesaris vmbra foro.
p.47
Quod demum in viridi laceratum condidit horto
Argius, Aurelia qua nitet vrna via.
Sergius aetatis bis septem lustra peregit;
Imperij septem mensibus arma gerit.
M. SYLVIVS OTHO.
VIII.
Syluius excepit iugulati tempora Galbae,
Funestoque Italas occupat ense domos.
Egregio quamuis maiorum natus ab ortu;
Attamen hic molli pectore turpis erat.
Quo nihil eximij gestum est sub principe. notum
Flagitijs toto nomen in orbe fuit.
Vix memoranda reor cum spurco gesta Nerone;
Assecla cui foedo Syluius ore placet.
Mutua compertum est agitata his stupra fuisse:
Tentatumque pari conditione nefas.
p.48
Caesaris immeritam iugularier ense parentem
Et probat, et ficto caelat honore necem.
Jurgia sed demum turpes sunt orta lupercos
Inter, et alterius despicit alter opes.
Syluius exclusit Poppaeae ab amore Neronem;
Et potior primos occupat ipse gradus.
Hinc Lusitanos igitur commendat Othoni
Caesar, et Hispanis dat procul esse plagis;
Interea Romae vt Poppaeam liber amare
Possit, et Idaliae munus obire Deae.
Jlle abit; ac tacito portat sua pectora motu,
Pectora non iusto dissimulanda die:
Bethicaque ingressus moderatur regna fauore,
Quo summo possent maxima sceptra geri.
Nam vitam duxit qualem decet illius esse,
Cui virtus amplas sola reliquit opes.
Ast vbi iam certo Galbam rumore Monarcham
Audit, et Ausonijs iura tenere locis:
Jpse etiam partes communis fouit amici,
Sumat et vt regni culmina tanta, monet.
Conatusque iuuat reuocata principis; vt mox
Inuadat Patrij moenia moesta soli.
p.49
Forsitan haud Latium, sed adoptio mouit Othonem,
Vt princeps Galbae proximus ipse foret.
Ast vbi frustratum se spe videt, induit iras,
Rexque alia tantas destinat arte sequi.
Ne longa ceptum protraxit luce furorem:
Protinus insidias certaque damna parat.
Cumque salutatus iam nomine Caesaris esset,
E castris celeri fertur ad acta manu:
Obtruncatque Senem disposto milite; qua se
In medium soluit Roma superba forum.
Mox ipse imperij violenter adeptus habenas,
Nulla quidem magno principe digna facit.
Ingressus sedenim constanti fronte Senatum
Sese ait inuita sceptra tenere manu.
Castrensi populo et furibunda e plebe coactum
Haud propria tantos carpere sponte gradus.
Priuato tamen haud gesturum nomine regnum;
Maximus at si quid forsitan ordo probet;
Hoc se facturum. patiatur id ergo Senatus
Esse ratum, superis quod placuisse videt.
Vtque sit insano similisque comesque Neroni,
Ipse auide nomen triste Neronis amat.
p.50
Hijs equidem auspicijs funesti culmina regni
Occupat, ac vario fraena pauore tenet.
Nocturnis etenim visis tacitoque furore,
Pectoris et lento se dolet igne premi.
Quod laesos Galba manes cumulare timorem
Sentiat, ac Stygias corda mouere faces.
Ergo quod imperium violentis arripit armis,
Haud etiam placidis fascibus acre gerit
Tantisperque furit dum sors fera commouet Aulum:
Quo demum rigido Syluius hoste cadat.
Excitat hunc etiam Germanica factio, qui post
Inclyta Romulei Caesaris arma regat.
Ergo vbi non dubio rumore Vitellius instat,
Ausonioque mouet tristia bella duci:
Syluius haud timidas eduxit ab vrbe cohortes
Et locat Alpinis castra secunda iugis:
Conseruitque manus, felicia proelia; flexu
Qua Trebijs miscet se Padus altus aquis.
Bebriacas vero postquam venisset in oras,
Vltima funesto bella cruore gerit.
Namque duces vtrinque videns concurrere; quorum
Ausonio clarum sanguine stemma fuit:
p.51
Et trahere ingentes populos Latiamque iuuentam,
Sunt quibus admissa robora fracta manu:
Indoluit; dudum ciuilia bella perosus:
Et patrio partas sanguine damnat opes.
Haud iucunda quidem victricia signa referri,
Plurima si vnius turba salute cadat.
Non igitur causam tanta se clade daturum;
Vt cruor Ausoniam tinxerit altus humum.
Mox fatis gladium et mortifera destinat arma:
Ac vitae subitam praeparat ipse necem.
Eductoque latus ferijt mucrone: simulque
Finijt aduersos dextera clara dies.
Aetatem lustris pene octo expleuerat: alti
Quartus at Imperij tempora mensis habet.
Quo cum multi etiam proceres sua fata secuti
Haud timida celerant funera dura manu.
Ast Otho decedens Veliternae praecipit vrnam
Construier, qua nunc ossa sepulta iacent.
p.52
AVLVS VITELLIVS.
IX.
Pertulit hoc etiam Romana potentia monstrum:
Quo pene haud aliud maius in vrbe fuit.
De cuius certi nil constat origine: membris
Fama est conuulsis interijsse patrem.
Is gnati quoties Genesin notat; horret; et ipso
Protinus inijcio probra futura videt.
Quin superos orat, viuo ne laeta parente
In celsos gnatum subuehat hora gradus.
Quod nunc prospiciat, cladis quid filius olim
Struxerit in patrias auctus honore domos.
Nec falsus pater est: qui quae ventura videbat,
Roma quidem summo facta dolore gemit.
Nam viuo quamuis Consul genitore creatus
Prima quidem haud turpi gesserit arma manu:
Attamen imperij maioris in inclyta vectus;
Extincto prorsus sceptra pudore tulit.
p.53
Inque scelus foedas paratior vsque ruinas
Omnia naturae probra furentis obit.
A puero Capreis inter Tiberina resedit
Scorta, nec occultis fugijt esse locis.
Spintheriae facto tam foedo nomen adeptus
Praemia prostrato corpore magna facit.
Nec dubium, incrementa quidem lautissima vitae
Flagitijs molli conciliata viro,
Et sibi quod crimen puerilibus induit annis,
Jn seros voluit triste venire dies.
Flaminis vt vero complesset munus, in Afros
Mittitur, ac celebri haec culmina laude tenet.
Hinc gnatum iugulat; qui lumine captus vtroque
Accipit e patria dira venena manu.
Postea Germanas cum missus abibat in oras
Theutonicis liber praesidet Aulus agris.
In Batauos Tungrosque et amoeni littora Rheni
Transiit, ac Ubijs regna ministrat aquis.
Huc illum Caesar praeter Spem Galba profectum
Destinat, arctois praeposuitque locis.
Interea Romae saeuo prostratus Othone
Sergius effuso fata cruore capit.
p.54
Famaque patrati sceleris peruenit in oras
Qua versant geminam caelica plaustra feram.
Ergo salutatus velut ante Vitellius acri
Theutonici Caesar militis ore fuit:
Sic propere Austriacam fortissima signa cohortem
Praesidio oblata conditione vocat:
Pannoniasque acies paribus commouit in armis:
Vt ferrent sociam mutua tela manum.
Mox vbi se firmo iam robore munijt Aulus
Duxit ad Alpinas arma parata niues:
Conscenditque iugum cliuosi tramitis: inde
Pergit in Jnsubres ditia regna locos.
Cuius in aduentum se Syluius ense peremit,
Et forti rumpit fata suprema manu.
Aulus at Ausoniam liber contendit in vrbem,
Sceptraque defuncti Caesaris alta capit.
Qui cum transibat iam plena cadaueris arua
Faetorem late putrida membra ferunt.
Cumque etiam populus rem detestetur: at hostis
Non male prostrati corpora, dixit, olent.
Et simul vt tantos euincat turba labores,
Indulsit liquido pocla referta mero.
p.55
Hinc ergo ingressus Romana palatia, nullo
Maiorum ritu moenia sacra petit.
Detectis sedenim quibus emicat arduus armis,
Non pater, at patriae saeuior hostis adit.
Introituque bonos terret, qui dira Tyranni
Protinus a primo limine facta notant.
Is vero ne quid populi spem ludat; habenas
Recturum sese more Neronis ait.
Domitioque dat inferias et sacra Tyranno,
Et sibi perpetui Consulis arma parat.
Mox fera deformi submergit viscera luxu:
Et mollem pascit lubricus arte gulam.
Admiscetque etiam crudelia pectora mensis;
Et violat gemino Romula sceptra malo.
Pannonias donec fama est rupisse cohortes,
Quam dederat pridem maxima turba, fidem.
Quod Syri faciunt et apellis moenia Judae;
Qui te clare ducem Vespasiane colunt.
At consternatus rumore Vitellius, haeret
In quas ac posset vertere bella vices.
Nunc sese imperio subducere cogitat, et non
Inuita fasces deposuisse manu.
p.56
Nunc in conspectum delecti Caesaris ire,
Obuiaque aduerso proelia ferre duci.
Quorum nulla tamen tentata peregit: at armis
Abstinuit trepido percitus ossa metu.
Quaeque salus poterat pressis extrema videri,
Jngenio pacis foedera blanda capit:
Exploratque animum venturi Caesaris. ast hanc
Frustra equidem tali principe captat opem.
Quin studio Latiam flagrante mouerier vrbem
Cum videt, ac certis crescere damna malis:
Seque adeo solum media inter tela relinqui
Quo satiet rigidas ciuica turba manus:
Turbatur sedenim patrios cum forte penates
Priuata veluti conditione petat:
Obscurus latuit. mox ficta pace reuersus
Ostia Caesareae corripit ampla domus,
Insistitque morae. sed cum dilabier omnes
Senserit, ac nullo milite castra tegi:
Ipse etiam rapto quod tum possederat auro
Corpus in haud firmam conijcit Aulus opem,
Et cellam ingreditur, densas vbi ianitor vmbras
Aut captare vigil somnia cauta solet.
p.57
Stragulaque obiecit foribus lectumque reuulsum,
Pellit et hostiles culcitra parua faces.
Praesidium heu miserum tot contra tela, tot enses
Quot tentant misero fata cruenta seni.
Jamque propinquabant hostes vrbemque tenebant;
Et statuunt medio prima trophaea foro;
Cum simul irrumpunt Romana palatia, et ipsum
Scrutando quaerunt tecta per ampla ducem.
Qui quamquam astuto deluserat ore sequentes,
Dum se quaesitum pernegat esse virum.
Attamen inuentus, patulasque extractus in auras,
Multa quidem moesta voce monendo rogat:
Parceret vt vincto miles. sibi pauca salutem
Qui magni tangant Caesaris, esse refert.
Ast has turba preces surda nimis aure receptas
Protinus in volucres iussit abire notos;
Arreptumque trahunt manibus post terga reuinctis
Huncque fimo pueri stercoribusque petunt.
Qui faciem coeno ne subtrahat; ense leuari
Supposto mentum saeua corona iubet.
Inijciunt collo laqueos, vestesque rescindunt,
Et lacerat raptam factio dira togam:
p.58
Inque forum medium direpto tractus amictu
Ciuibus Ausonijs fabula grata fuit.
Captiuo insultat pubes, opprobria spargit,
Inque senem plena scommata voce iacit.
Haec igitur passus ludibria, turpiter aeuum
Finit, et in poenas vita nefanda ruit.
Quin mortis genere haud vulgari absumitur, ictu
Cum minimo punctim bestia foeda cadit.
In Tyberim trahitur scelerato mortuus vnco
Justaque quaesitis piscibus esca perit.
Funestum nec enim corpus dignata sepulcro est
Turba; nec e patrijs sustulit ossa rogis.
Quin ad saxa quidem vetuit consistere: tantum
Patrati ciues criminis acta mouent.
Filius hoc etiam perijt fraterque tumultu:
Augurioque fides cognita vera fuit.
Vitae lustra decem, ac septem progressus in annos;
Pene quidem imperium mensibus octo gerit.
p.59
D. VESPASIANVS
AVGVSTVS.
X.
Postquam Romuleas ac sceptra Vitellius arces
Liquit, et Ausonio mersus in amne perit:
Vespasianus adit magni fastigia Regni
Et patriae sumptis fascibus arma tenet.
Huic obscura quidem cum gentis origo fuisset,
Nec foret illustri Flauia turba domo;
Primus hic eximijs cumulauit honoribus aulam;
Et genus in summos extulit acre duces:
Cuius Pharsalicas acies et bella secutus
Pompeio turmas principe duxit auus.
At pater Heluetios dum grandi foenore pressat
Alpinos inter fata Sabinus obit.
Hic geminos moriens natos cum matre relinquit
Illustres quorum scandit vterque gradus.
Alter enim Latio dum ciuica iura ministrat:
Maximus vrbano praetor honore fuit.
p.60
Noster in Imperij subuectus culina; late
Regnat, et Ausonijs praesidet acer agris:
Phalacrinensi qui vitae exordia fundo,
Junctaque cum cunis tempora prima tulit.
Hunc prius Augusto Lachesis #quam fila secarat,
Ducere Vitales constat in orbe dies.
Sic tenui natus sub conditione parentum,
Gloria Romuleae proxima gentis erat.
Augusti quot enim succedunt Caesaris aeuo,
Et retinent Latiae culmen opesque domus:
Humanos imitata sonos fera monstra fuere:
Digna nec Ausonijs turba erat ista bonis.
Italicas donec gens Flauia creuit in arces:
Sceptraque tu felix Vespasiane capis.
Tum vero afflictae multorum caedibus vrbi
Attulit is medicam Caesar et auxit opem.
Interea magnis dum crescit honoribus aeuo
Consulit, ac varios captat obitque gradus.
Sacra Tribunorum complexus iura, feroci
Thracica non durus milite regna tenet.
Post vbi Cyrenas et Cretam Quaestor obisset
Mox Latia magnus Praetor in vrbe fuit.
p.61
Assiduus Caio fautor, quem numinis instar,
Offensis etiam patribus vsque colit.
Hinc casta thaedas Veneris sortitus et ignes,
Pectora connubij lege fouenda dedit:
Et tria sacrato generabat pignora lecto,
Cumque suo fructu semen et hora fuit.
Defunctis qui vxore quidem gnataque superstes
Mansit, et in certas pectora firmat opes.
Hinc Germanorum Legatus regna petiuit,
Multaque Theutonici contudit arma soli
Inde Britannorum delatus in oppida, Marte
Saeuit; et ardenti proelia miscet equo:
Supposuitque iugo gentes, quarum vtraque summis
Viribus est Latio saepe petita duci.
Hijs igitur meritis mox ornamenta Triumphi
Atque Sacerdotum maxima iura capit.
Tum Consul decreto etiam suffectus honori
Fert nulla gratos ambitione dies.
Aphrica sortitus tandem cum regna teneret,
Pectora non laeso casta pudore regit.
Tristibus haud vitijs aeuum maculatus; at isthic
Ingenua coluit dexteritate bonos.
p.62
Pauper adhuc igitur Lybicis reuocatus ab aruis
In patriam grandi pressus ab aere redit.
Hinc Graecas adijt quas aduena viseret vrbes:
Et latet Argiuis maximus hospes agris;
Inuidiam fugiens et saeui tela Neronis,
Principe Cecropias quo petit ante domos.
Tantisperque latet proprijs vix notus amicis,
Dum sua pertenui nomina sorte tegit;
Donec ab Ausonio conscriptus Caesare miles
Huius in imperium cessit et arma Ducis.
Longa quidem res est; sed quae sunt summa profabor,
Et tantum extremo persequar acta gradu.
Nuncia iam totum vulgarat fama per orbem;
Iudaicis fractam gentibus esse fidem.
Atque auersari Solymos ea iura Tyrannos
Romuleis dudum quae pepigere viris,
Foedera turbari et minitarier arma rebelles
Syria ne Latio pareat ampla duci.
Praecipue constans memoret cum fama Tonantem
Moliri in Solymis condere regna iugis.
Et libertatem populis iam reddere; cuius
Arbitrio deinceps maximus orbis erat.
p.63
Haec recutita quidem gens ad se oracla trahebat,
Haecque rebellandi maxima causa fuit.
Qui simul ac Latia crebrescit rumor in vrbe;
Et fecit Ausonios fama relata duces:
Protinus in Solymos curamque animumque Latinus
Vertit, et accenso bella calore parat;
Cum tete Flauij lectum Nero Caesar in istud
Iussit opus totas adglomerare manus;
Supremumque ducem Latijs te gentibus esse
Cui tradat fido bella gerenda viro.
Haud etenim sibi permetuit te principe motus,
Obscura natus sorte, quod ipse fores:
Atque etiam tristi tua fato vita prematur,
Cum sis Argolicis pauper et exul agris.
Haec igitur causa est Solymas cur duxit in vrbes
Contractum e patrio Flauius orbe manum.
Quem Titus vna etiam Gnatus comitatur euntem:
Et patri certam spondet et auget opem.
Ergo vbi transmissum superarunt agmina pontum
Atque Palaestini cespitis arua tenent:
Quacunque Ausonius contendit miles, edaci
Omnia peruastat tecta domosque face.
p.64
Inque potestatem multas sibi Flauius vrbes
Vi trahit, ac celebri nomine multa facit;
Sicque rebellantes Romanis arcibus ornos
Vellit, et impulsu robora fracta domat.
Denique nulla quidem non explorata relinquit;
Quo Latijs crescat Gloria summa Viris.
Interea hijs late dum Vespasianus in oris
Ardua Romani Caesaris arma mouet;
Occubuit Romae Nero, successitque perempto
Galba: nec inuisas fugijt iste manus.
Post Galbam Latias Otho Syluius arripit arces:
Qui proprio afflictos finijt ense dies.
Hunc Aulus sequitur longe mollissimus. Horum
Dum scelerum cumulis factio dira furit,
Multi equidem aut Roma clari studijsque potentes,
Aut castris magni Vespasiane tuis;
Sollicitis Victorem onerant precibusque lucrique
Fructibus, et querulo saepius ore rogant;
Vt patria communis opus Latiamque salutem
Suscipiat, forti prendat et arma manu.
Oportuna quidem nunc tantis motibus esse
Tempora; nunc recte commoda tela dari;
p.65
Se quibus in magnos modo vindicet auctus honores.
Et patriae felix monstra stupenda domet.
Denique se comites subeunda in bella futuros,
Longaque victoris velle trophaea sequi.
Ingenio saltem Romana palatia iungat,
Subdat et auspicijs Itala tecta suis:
Vt libertatem Tiberinae vindicet vrbi,
Et Capitolinis pax siet aucta iugis.
Has quanquam voces crebrescere Flauius audit:
Votaque castrensi spargier alta manu
Attamen abstinuit prudens, paulumque moratus:
Nulla sibi temere constituenda putat.
Dicta quidem percepta capit, consentit amicis,
Et quae persuadent vtilitate probat.
Sed differt tamen, ac maturo pectora motu
Librat, et in tutos destinat acta dies.
Forsitan exemplis monitus, fatisque priorum,
Quos Roma e medio nuper acerba tulit.
Haud successu etenim felici aut sorte teneri,
Quae iusta non sunt sceptra petita manu.
Expectare igitur tempus, fortuna secundum
Quodque nouo felix annuat esse duci.
p.66
Atque haec ipsa quidem prudens cunctatio, certe
Principium clarae posteritatis erat.
Nam quanto abstinuit mage Vespasianus honori;
Hoc magis, et cumulo gloria lata venit.
Et mox Histrensi defertur nuncius ora,
Prodit et electum militis ore ducem;
Atque salutatum iam nomine Caesaris esse
Flauium; et Ausonijs facta probata viris.
Quae cum Niliacum sparsisset rumor in orbem,
Praefectoque loci cognita gesta forent:
Protinus accedit properanti commoda turma:
Fortibus assensum iungit et arma viris
Postea Iudaicus plenis exercitus alis
Huc Sacramenti vota manusque tulit.
Ac par praesidibus studium ac manifesta Voluntas,
Et Regi Parthos qui moderatur, erat.
Hij non parua quidem neque tarda iuuamina spondent,
Ausonijs saltem Flauius instet agris.
Ac facili oblatum comprendat numine regnum:
Certaque constanti fata labore petat.
Hijs super accensus fera Vespasianus in arma
Proruit, et celeri castra furore mouet;
p.67
Inque solum tendit patrium Latiosque penates,
Qua Tybris rutilas flexilis vrget aquas:
Vt libertati et rebus succurrat egenis:
Jnque suum statuat Regia sceptra locum.
Quem manus accinctum non parua laboribus ornat
Sed sequitur gratum maxima turba ducem.
Italicosque sinus oblataque moenia turmis
Intrat, et extincto Flauius hoste regit.
Qui prius Imperijs animum quam destinat, orbi
Hunc regnaturum plurima signa monent.
Vt primum Ausoma successit Flauius vrbi
Sceptra Triumphatis curribus alia tulit.
Laeticiaque strepunt procerumque virumque coronae;
Et resonant festos pulpita sacra dies.
Tanto equidem plausu patriae succedit et arci:
Haec secum Virtus praemia clara vehit.
Mox animum studij transfert communis in vsum
Liberet vt magno moenia pressa malo.
Afflictosque lares et ciuica iura quieti
Destinat, ac molli singula lege beat.
Post longos etenim requies haec prima labores
Quos tulit euerso Roma decore, fuit.
p.68
Vtque fatigato iucundas spiritus auras
Ventilat, ac gratis flatibus ora fouet:
Sic defessa quidem diuturni sanguine belli,
Et conflictatis obruta pene malis;
Respirant subita Romana palatia luce:
Ac reuocat priscos Curia luta dies.
Hactenus exarsit tristissimus vrbibus ignis;
Nunc Latijs redeunt otia lenta viris.
Primus hic Augusti post Caesaris aurea vixit
Tempora, qui patriae possiet esse pater.
Quique queat merito perhiberi nomine Princeps:
Quod reliquos prorsus monstra fuisse putes.
Et quia Virtutum magno flagrabat amore,
Virtutes miro vestit honore Deus.
E populo quidam compressi luminis orbus,
Caesarea reparat lumina tacta manu.
Alter at infirmo cum crure laborat; eodem
Contingente pedem sanus vtrunque leuat.
Quae miracla noui firmabant principis orsum,
Tutaque sidereo sceptra Tonante geri.
Ergo vbi progressus Latium venisset, et ipsa
Iam primas patria Caesar in vrbe tenet:
p.69
Mox disciplinae conceptos destinat ignes,
Et fractae in melius iura salutis agit.
Hoc etenim studio iam pridem Flauius ardet.
Vt sint sublato publica tuta metu.
Emendare igitur non destitit omnia Caesar,
Et luxata suis reddere membra locis.
Censuram recipit, multosque e culmine Reges
Et multos lauta conditione mouet.
Factio collapsam iam multa attriuerat vrbem:
Et turpem ostendunt tecta relicta situm.
Has celer aggressus Caesar reparare ruinas,
Jpse humeris etiam raudera spurca trahit:
Jmpensisque nihil parcit, dum nititur vrbem,
In formae veteres tollere posse gradus.
Ardua praecipue Capitolij culmina Caesar
Quae renouet proprio Flauius aere petit.
Caetera distribuit ciuili moenia turbae
Atque pares operi santijt esse manus.
Hoc opus exiguo quapropter tempore crescit,
Stantque Palatinis tecta reducta iugis.
Tum Vicina foro Paci sacra templa peregit,
Et struxit medijs Amphiteatra vijs.
p.70
Praecipuos Latio ciues transscripsit in vrbem,
Iugeraque accitis aequa colenda dedit.
E quibus expleuit viduatum caedibus orbem:
Quem sacer e veteri more Senatus obit.
Exturbatque viros nihili, foedosque remouit;
Quos varia affectos clade modoque fugat.
Creuerat Ausonios inter lis plurima ciues,
Saepe strepunt Latio iurgia saeua foro:
Hoc etiam sedare mali, dum Flauius optat,
Romulea magnas efficit vrbis opes.
Ac turpis pactum lucri sub iura redegit:
Et repeti nulla foenora lege iubet.
At reliquis quanquam studium damnarit habendi:
Ipse tamen multas stipat auarus opes.
Ac bene rem, quamuis sit foedior, inquit olere:
Posseque vel lotio grandia lucra peti.
Caetera ciuilis, promptoque iuuamine clemens:
Et facilem doctis ferre paratus opem.
Tum genus obscurum primaque propaginis orsus
Hunc etiam nunquam dissimulasse ferunt.
Quin iras animo eiecit vicitque furorem,
Et poterat stolidis addere fraena minis.
p.71
Otia damnabat, minimumque indulsit inani
Somno; quae ratio est sola secunda bonis.
Mane igitur lecto cum surgeret, ista legebat
Quae sunt hesterno reddita scripta die.
Mox liber curis solitos admisit amicos,
Atque potestatem cominus ire, dedit.
Hos inter primas quia Plinius ipse tenebat;
Adfuit, et magno principe iussa facit.
Denique nec Danaae fastidit drammata linguae:
Multaque sunt huius prodita graeca Viri.
Vtque erat hic doctus doctos ita Caesar amauit,
Largaque diuinis Vatibus ara dedit.
Ergo hominum tanto cum viueret vnus honore;
Propitio credas fata peracta Ioue:
Qui claris solus cumulat virtutibus illos,
Coelica quos summis destinat aula bonis.
Corporis egregio cultu facieque nitebat,
Et validis pectus fulcijt acre thoris.
Tandem vbi fatales secuissent stamina Parcae:
Ac foret excurso meta futura trocho:
Inijciunt etiam dextras in Caesaris aeuum:
Et stringunt tacitis illita tela malis.
p.72
Campanis igitur cum Flauius egit in aruis,
Prima quidem Stygiae sentijt arma Deae.
Tum Romam properat. Sed mox discessit ab vrbe
Inque Reatinum transit aeger agrum.
Quo morbi vires aestumque vt sentijt, aluo
Vim pure gelidis intulit ipsus aquis.
Cumque animi curis nil parceret officijsue;
Expediat medio quin sua iussa thoro.
Consciuit vitae finem, cessitque vocanti
Quae parcit nullis imperiosa, Deae:
Testaturque ducis summi non esse, cubando
Cum iam sunt vitae tempora lapsa, mori.
Ergo vbi consurgit, cubitoque innititur, inter
Astantum placidas deficit ipse manus.
Cum nonus, deciesque et sextus finijt annus,
Quos ter agit decimos hebdomas vna dies.
Jmperij at fasces cum per duo lustra tulisset:
Dura sub ardenti condidit ossa rogo.
Insignis Latio Princeps, dignusque nefastas
Cui non inijceret Parca maligna manus.
p.73
TITVS
VESPASIANVS.
XI.
Optimus vt tristi concedit Flauius vmbra,
Optimus Jmperij gnatus in arma venit.
Delitiae populi nam cum Titus esse feratur
Ausonidum, et magni maximus orbis amor;
Virtutum studijs certum est clarescere vitam:
Et florere sacro gesta secunda bono.
Ergo is, iam magno de principe natus; vt aeui
Jacta foret superis alea grata Dijs:
Protinus excelsis animum puer artibus omnem
Destinat, ac Musis pectora laeta sacrat.
Indole mox prima charus, quem Romula pubes
Miretur; patrij suspiciantque duces.
Caesareo iuueni cui culta Britannia nomen
Fecerat, et mortem mixta cicuta dedit;
Communi iunctus sub praeceptore merebat
Noster, et ingenio praemia pulcra tulit.
p.74
Quorum ne veniens obliuio mutua posset
Pectora funereo dissoluisse rogo;
Ipse parentando statuam Titus, aurea fertur
Munera non humili structa dicasse loco.
Sic ergo a puero nituerunt optima clarae
Indolis, et grati signa decoris erant.
Quae Virtus equidem gradibus mox creuit honestis:
Longaque praelustri gloria laude fuit.
Omnibus ingenium promptumque feraxque beatis
Artibus, et quouis fingier acre bono:
Vnde quidem Graiae studium Latiaeque loquelae
Venaque fundendis versibus aequa venit.
Insignis formae species, cui plurimus esset
Et decor, et multis gratia culta bonis.
Haud procera quidem tendebant viscera neruos,
Attamen egregio robore firmus erat.
Militiam Pacisque artes doctusque palaestram
Veloces poterat flectere dexter equos.
Vxores duxit generis splendore verendas:
Eque sua gnatam posteriore tulit.
Inde Tribunus obit Germanae signa cohortis;
Hocque Britanniacos munere rexit agros.
p.75
Quo gratam officio famam nomenque modestum
Rettulit, integri praemia magna viri.
Haud facilis Regum metitur semita Vitas:
Nec promptum est dubiam flectere posse ratem;
Seu tempestates metuat, seu littora Syrtis.
Qui medium possit stringere, rarus erit.
Hinc vbi Quaesturae perfunctus honoribus esset,
Iudaico vicit moenia bina Solo.
Inque potestatem redigit, Latiumque subire
Victa iugum, et fraenos sumere colla docet.
Interea Galbam fama est in sceptra vocari:
Haecque ferit Tyrias protinus aura domos,
Progressusque loco recutitas venit in oras
Rumor, et in Solymis constitit altus agris.
Quem postquam plena iam Flauius accipit aure,
Liberaque extincto sceptra Nerone dari:
Mox gnatum mittit, gratatum regia Galbae;
Votaque qui studio non dubitante, ferat.
Ille abit, ac medij fluctus salis aere secabat:
Ac citus Ortygiae littora curua legis.
Perque fretum Graecas properans tranauit in vrbes,
Qua petat Italicos cursibus acer agros.
p.76
Vtque iter expedijt, homines permouit: eique
Gratantur solidos in sua vota dies.
Constanter siquidem iam Galba rege vocari
Crediderant; tradat cui sua regna senex.
Forsan adoptandum quod publica fama ferebat:
Qui deinceps gnati iusque locumque gerat.
At postquam saeuis agitata tumultibus arma
Rursus, et implicitos audit ense lares:
Distulit Ausoniam contendere; fraena reflexit,
Inque alias prudens carbasa vertit aquas.
Creta Iouis magni, peragrato maxima Ponto
Vrbes quae centum fertur habere; iacet.
Hic Paphus et Veneris lucus, ditissima myrtus
Templaque Acidaliae condita pulcra Deae.
Quem petijsse locum scindentibus aequora remis
Dicitur, et medio vota dicasse salo.
Tum quaesisse Titum, num curuis rura carinis
Et peteret Latias patre iubente domos?
Sed retulisse Deam: ne tu fera littora longae
Italiae: at Solymos i pete rursus agros.
Tempus erit quo tu Latio dominabere victo
Caesar, et hoc magno gratus in orbe sies.
p.77
Protinus ergo Titum Solymos reperisse penates:
Bellaque sub magno continuasse patre.
Interea Romam multi affixere Tyranni:
Et multis sua sunt reddita iusta malis:
In patriam cum te proceres diuine vocarint;
Vt tradant Latias Vespasiane domos.
Constituantque suis tutelam ciuibus: Hunc quod
Te vtiliter sperent carpere posse locum.
Ergo vbi iam late turbarat milite pubem
Iudaicam, et Syrijs fulminat ense iugis:
Principibusque foret rapiendi obsessa facultas,
Omnia quod victas tendere visa manus:
Nuncius en subito Latijs transmissus ab oris
Vt redeas, tete Vespasiane monet.
Restitui Romam te principe posse. quid? Aulum
Jn te etiam tristes accumulare minas.
Et cunctas armare manus, excire phalanges;
Quo tete aduectum cominus ense premat:
Tu vero accedas; et qua mox sorte fruare;
Propitio cupias perdidicisse Deo.
Hijs igitur sese causis precibusque moueri
Passus, in Ausonios intulit agmen agros:
p.78
Aduentuque Aulum turbat: quod foedera paci
Haud sarta ostensae Flauius esse sinat.
Postquam discessit tam longa per aequora vectus;
Romuleamque petit Caesar amicus humum;
Mox commissa parat Gnatus deducere bella,
Altaque sub Solymis castra locare iugis.
Cingere conclusam fatalia moenia gentem:
Atque aequata solo vertere tecta studet.
Hic agitat stolidas concursus et hora cohortes:
Multaque fatali corpora strage cadunt:
Donec et euersos destruxerit aduena muros:
Obruat ingratas et sua flamma domos.
Sic igitur fuerit toto quae maxima mundo
Diruitur, miseris Vrbs lacerata modis:
Opprimiturque fero populus sub Marte, ruuntque
Zorobabelea condita templa manu.
Postquam res Asiae Solymamque euertere gentem
Dijs visum, et populos spargere cura fuit:
Jnclyta Romanis accessit gloria rebus;
Totaque tam clarum praedicat aula ducem:
Auspicijs ciuis res tanta effecta Latinis,
Maximaque Ausoniae praemia gentis habet.
p.79
Haud igitur cessare cohors, quin Caesaris arma
Conferat, ac summo donet honore Titum.
Reppulit ille datum, ac fortis diademata spernit:
Seque parat Latias velle redire domos:
Praesidium cum rauderibus posuisset et aruis:
Ne sceleris quicquam turba relicta nouet.
Ast discedentem precibusque minisque rogabat
Miles, vt aut praesens castra secunda colat;
Aut secum cunctos abducat. nulla salutis
Praesidia amoto principe tuta vident.
Suspicio hinc nata est arrepti lubrica regni:
Quae tamen euentu iudice falsa fuit.
Namque amor hunc populi retinet, comitumque querelae
Et mens recta suis saepe probata bonis.
Iudaicas sedenim cum victor deserit vrbes;
Niliaci petijt rura beata soli.
Hic voto obstrictus pateris libauit et auro,
Multa Aegyptiacas hostia tingit aquas.
Inde pererratum transmittit nauita pontum,
Et citus Italici littoris arua legit.
Brutia per, cursus Romanam flectit in vrbem:
Et celer admisso cum patre fatur, equo.
p.80
Veni, inquit, Soboles genitor tibi prodita, veni;
Cunctaque sunt iussu facta peracta tuo.
Nec mora Romano solennem more Triumphum
Praecipit, et niueos Flauius vrget equos.
Quo cum patre quidem curru subuectus eburno
Castra palatini filius alta petit.
Ex illa certe meditatur luce salutem:
Et toto Latios promouet asse viros.
Multa Magistratus diuo cum patre ministrat
Munera; nec paucis officiosus erat.
Interdum tamen inciuilis et asper agebat:
Multaque non leni pectore gesta probat.
Hoc tamen ipsum etiam crescenti mutat in aeuo:
Indolis et saeuae semina dura premit.
Et quamuis fuerit suspecta libido; simulque
Hunc sub Auaritiae crimine fama notat:
Vt fit, dum Virtus mendacibus obruta dictis,
Plurima ventura commoda laudis alit:
Ipse tamen vanas hominum docet esse loquelas:
Veraque sub falso saepe furore tegi.
Indicio virtus fuit et sanctissima Vita,
Cuius erat casto iuncta Corona bono,
p.81
Postquam ergo imperij defuncto sceptra parente
Prendit, et Ausonias acer adibat opes;
Mox sese ingenij lux prodidit alta beati,
Quae prisci laruas criminis vna fugat.
Nil etenim hoc melius possedit principe Roma,
Non alius Latia maior in vrbe fuit.
Summa animi probitas, moderataque pectora claram
Rupe sub hac solida constituere domum.
Ardua frugalis vitae mensura, decensque
Et niuea clemens dexteritate manus.
Mansuetus, facilisque et multo commodus vsu.
Atque suis gratam ferre paratus opem.
Isque erat e cuius vox ista frequentius ore
Prodijt, et late gentis in aure sonat;
Perdier hanc lucem quae non tribuatur amicis,
Officijque nihil ciuibus acta tulit.
Cum responsa daret, solitus fuit addere dictis
Quae promissa animos posse fouere sciat.
Id quamquam famuli moneant, quod plura subinde
Promittat, quam quae reddere facta queat:
Respondisse ferunt; vllum discedere tristem
Principis a vultu non decuisse virum.
p.82
Comis erat, nec cuiquam etiam quae magna negabat:
Nactaque sunt iustum iusta petita locum.
Vrbis hic incensae contractas igne ruinas
Cernit, et informi tecta perusta rogo.
Cernit et ardentem flammarum mole Veseuum:
Saxaque permixtis ignibus acta videt.
Ast in se quodcunque fuit damniue maliue
Transtulit; hic fractas reddidit vnus opes.
Restituitque truci vastatos igne penates;
Eque suis reficit publica multa bonis.
Nonnunquam morbis cum conflictatus haberet
Peius, et aduerso confouet ossa thoro.
Paeonias fertur coluisse impensius artes,
Et medicam celebri laude tulisse manum:
Sapeque sacrifico fatum perquirit ab igne:
Saepe sub herbarum tentat et istud ope.
Denique nulla sinit sibi praetermissa videri;
Quae vitae noxam tollere iusta queant.
Hic delatores rabido cane peius et angue
Horruit: hoc clausa reppulit aure genus.
Non auersatus solum foedissima monstra,
Verum etiam nocuos legibus esse iubet.
p.83
Fustibus iccirco caesos portauit in oras
Qua pressant geticos frigora dura Tomos.
Caetera clementi nimium fert omnia vultu,
Seque suos facilis perdere posse negat.
Ergo affectati conuictos crimine regni
Hoc vtrumque satis commonuisse fuit:
Regna dari fato; nec quemquam caede Monarcham
Imperio gratos carpere posse dies.
In manibus retinere deos sceptrumque domosque:
Horum igitur nutu sceptra domosque dari.
Quin fratrem simili deprensum labe, monebat:
Frustra etiam tendi retia iniqua bonis.
Hos etenim superis defensum sedibus iri
Jmproba nec iustos perdere tela sinunt.
Quapropter lacrymis nonnunquam et voce precari,
Officio vt tandem mutua corda ferat.
Hic vitae cursus: haec maxima principis aequi
Meta fuit; mox qui vincula mortis adit.
Finitis etenim ludis; quibus ante Senatum
In lacrymas fertur dissoluisse genas;
Protinus excedens Romana ex vrbe, Sabinos
functaque vicino limite rura petit
p.84
Tristior, et subito stupefactus pectora casu;
Hostia quod medias effugit alba manus.
Quodque serena dies glomerata tonitrua coelo
Viderit; et dextro fulserit igne polus.
Mox febrem nactus lectica se inde referri
Inque Reatinum sistier optat agrum.
Eque via coelum spectans questusque subinde,
In se crudeles clamitat esse deos:
Quod vitam eripiant non talia fata merenti;
Nec teneat saeuas impia Parca manus:
Vno se tantum lacerari crimine; Verum
Id produnt nullis scripta diserta notis.
Sic igitur genitor qua pridem cesserat, illa
Hic vitae dubios exuit vrbe gradus.
Sceptra duos postquam menses tenuisset et annos;
Ac geminat decimum Phoebus Apollo diem.
Octo vbi finissent properantem lustra iuuentam:
Alter et exactos duceret annus equos.
Quem si Roma ducem tenuisset; forte sequentis
Flagitia haud poterat permetuisse Viri.
p.85
FLAVIVS
DOMITIANVS.
XII.
Vt Titus incertis excessit cursibus aeui,
Splendidulosque truci liquit in orbe dies.
Flauius arripuit Romanas Caesar habenas:
Et molles tenuit Domitianus opes.
Mirum nulla bonis coniuncta perhennibus esse;
Raraque perpetuis vsibus aucta dari.
Scilicet e pingui sterilis quoque surculus aruo
Prouenit, ac gratam fallit ineptus humum.
Ceu patriam soboles virtutem foeda relinqui,
Diraque contempto multa parente facit.
Hunc nihili truncum quis tali germine nasci
Credat, et his mixtas sentibus esse rosas?
Improbus imperij titulosque capescit et arma;
Et vitae numeros saeua Tyrannis alit.
Id mox aetatis primo de flore notari:
Qui senis actu graui lance videnda dabat.
p.86
Jmmenso rerum minuit sua pondera luxu,
Diuitiasque mala perdidit arte bonas.
Nil habuit sacrum pensi turbasse parentem;
Nil fratri insidias disposuisse Tito:
Hijs sed adhuc pariter supera vescentibus aura
Ipse quidem scelerum gestijt esse reus:
Hancque sibi laudi ducit primamque coronam:
Flagitijs plenas turpibus esse manus.
Ingenio quamuis miro simularit honestum;
Vanaque fucati signa pudoris alat.
Quem si Germano quis conferat; omnia cernet
Quae sint diuerso facta locanda gradu.
Vt niueos etenim prompte secat ille colores
Cognita cui fuerit linea nigra Viro.
Sic vitium facili collucet imagine, quando
Oppositum virtus strinxerit aequa latus.
Summa Tito fuerat niueae moderatio vitae:
Primaque iucundae gloria mentis erat.
Huic contra diues studij sentina nefandi,
Atque inerat tecta maximus arte dolus.
Qui pleno scelerum subuectus gurgite; riuo
Haud equidem tenui pectoris arua rigat.
p.87
Quare consilijs petulans, temerarius, audax,
Omnia praecipiti facta calore gerit.
Irrita Germanis Gallisque ferocibus arma
Mouit, et Ausonio territat ense duces:
Quos nulla virtute quidem pertentat et vsu;
Quod nihil educto milite Caesar agat.
Causa mali tantum fastus fuit huius et ira,
Inuida fraternis quae dolet aucta bonis.
Improba multa mouet; sedenim pater arcta feroci
Intulit, ac vario fraena ministrat equo.
Qui simulac morti concessit: bella dolosque
Protinus hic fratri multaque damna struit.
Insidias sedenim Virtus fraterna diremit:
Excussit stolidas gloria firma manus.
Flauius hac igitur correptus sorte quieuit:
Et vafer ingrati pectoris acta premit.
Quanquam voce quidem tumidus persaepe; relictum
Imperio sese dixerit esse patris:
Hoc Testamento sed factam nomine fraudem;
Cederet vt fratri Regia celsa Tito.
Nec satis insidias viuo struxisse dolosque
Aut tacito exitium condere Marte fuit;
p.88
Ni grauis in vitae, fatorum ac luminis orbum
E non fraterna conditione foret.
Vix etenim tenuis fratrem languere ferebat,
Obscuris etiam prodita fama notis:
Hunc cum deserier, cassum quasi lumine mandat;
Et pro neglecto corpus id esse iubet.
Quem post non alio spreuit dignatus honore:
Funereo tantum condidit ossa rogo.
Hijs ergo vitae auspicijs foedaque iuuenta
Flauius imperij Caesar in arma venit.
Consulis interea munus tamen ipsus obibat
Saepius, ac aliquo clarus honore fuit:
Sed quos fratre quidem fasces cedente ferebat:
Sic diros Virtus foenorat alma viros.
Imperij sceptris igitur qua luce potitus
Multa nouis teter moribus aucta dedit.
Principio volucres solitus configere muscas;
Intulit in tales scommata nigra manus.
Postea Domitiam lecto prohibebat et vsu:
Quod sub Adulterij labe notata foret.
Cum turpi consuerat enim tam diues amico
Femina: Caesareis praetulit ista thoris;
p.89
Vt fit, cum vitijs submergit adultera lumbos:
Ex quouis quasuis flumine potat aquas.
Hanc tamen exactam, prisco succensus amore
In veteres reuocat membra repulsa thoros.
Sic dubius vario meditatur plurima ritu:
Jmperij constans nec sua fraena tenet.
Libera nonnunquam partitus munera vulgo,
Praelargi meruit nomen habere viri.
Mox vero hamata dum diripit omnia dextra;
Caesar auaritia crimina turpis obit.
Jnterdum saeuus sceleratos exigit enses:
Interdum stricto mitis in ense fuit.
Hoc igitur dubio dum publica more gubernat:
Omnia solliciti plena timoris erant.
Vt vero populi leniret pectora: saepe
Spectaclis totos destinat ire dies.
Ac reliqua quamuis vitaque infamis et vsu;
Hoc tamen egregie clarus honore fuit.
Dummodo mirari fas sit, Virtute relicta
Quae sibi funestus facta Tyrannus amat.
Augusti post secla quidem spectacula nullus
Vel tot vel tanto prodigus aere dedit.
p.90
Nam prisci generis ludos, ritusque vetustos
Cognitaque antiquis acta reduxit auis.
Nauales pugnas et Quinquennalia; quaeque
In Circo fieri ludicra sueta, nouat.
Tum vero et graece celebrari Scenica iussit:
Mixtaque Cecropijs lingua Latina fuit.
Plurima sub varijs certamina motibus edit:
Jpseque vel medijs imbribus acta videt.
In populos nummos et congia plurima sparsit:
Cui mensas etiam ferclaque lauta dabat.
Missile coniecit. Sed enim quia maxima vulgo
Pars cadit, et plebi portio prima venit:
Jpse Senatorum numeris Equitique seorsim
Splendida non tenui munera sorte iacit.
Denique non vllis parcit studiisue iocisue;
Quo sibi Romanas contrahat vnus opes:
Ac meritis populum iungatque recentibus vrbem:
Condat vt in tutos fraena recepta dies.
Prima nec infausto cessit via numine. post se
Ad deformata rettulit vrbis opus.
Multa quidem flammis prope desolata ruebant:
Tectaque Vulcano depopulante iacent.
p.91
Flauius haec igitur reparata aequauit honori:
Quo steterant primo culmina sarcta die.
Sed procliue modum non est tenuisse Tyranno:
Omnia qui falso fine gerenda facit.
Nam reparasse quidem quae diruta pulcra fuissent,
Praecipui factum dixeris esse viri.
Omnia sed proprio sub nomine gesta referre:
Id mordet longis Romula turba notis.
Et sane haud dignum est collapsa ita reddere luci;
Vt simul et veterum facta perire velis.
Inscribasque nouis quae sunt antiqua tabellis:
Priscaque deradi nominis acta sinas.
Gratia semper inest veterum conatibus: istam
Tollere, opus praui dixeris esse viri.
Hinc animi curas Caesar conuertit ad arma:
Longaque Romuleis proelia tentat equis.
Primum difficiles agitabat milite Cattos:
Et Germanorum turbat acerbus agros.
Mox bello fudit quas Sarmatis ora cohortes
Explicat, et lato robore signa mouet.
Hinc Dacum indomitum post proelia multa repressit:
Cogit et in Latiam pectora dura fidem.
p.92
E Daco et Cattis geminos statuisse Triumphos
Constat, et in plausus tecta soluta duos.
Sarmatico tantum suspendit munus ab hoste:
Et Capitolino laurea serta Ioui.
Lucius hinc bellum mouit Ciuile; ruendo
Qua fundit superas gurgite Rhenus aquas.
Id vero mira confecit Flauius arte:
Telaque felici contudit ista Deo.
Plurima communi rerum correxit in vsu:
Magnaque laudato crimina more vetat.
Hactenus extructa saltauerat Histrio scena,
Poenaque turbati nulla pudoris erat.
Hos vsus Caesar dum Flauius amouet; intra
Priuatas iussit condier ista domos.
Mangonum scelus articulis adstrinxit honestis
Spadonesque graui vendier aere vetat.
Castrarique mares edicto cauit; et vsu
Mascula tam turpi membra secanda negat.
Vitibus inde modum statuit; Cereremque colendam
Mandat, et impensis frugibus arua seri.
Praterea magno ius Caesar acumine dixit:
Judicioque pias iussit adesse manus.
p.93
Eque foro prudens incommoda multa remouit:
Irritaque oppositis legibus acta facit.
Jpse Magistratus etiam sub iura redegit:
Fraenaque non iustis inijcit arcta viris.
Inde Theatrales Equiti partitur honores:
Et quo spectando sideat orbe, monet.
Impuros etiam damnauit voce libellos,
Fama quibus nigro spargitur alba sale.
Denique lectica ferri ne femina posset,
Publica quam foedis euehit aura notis.
Postremo curam Vestales vertit ad ignes:
Virgineosque graui corrigit ense dolos.
Infossas aliquot sub terram mersit, et harum
Ardua flagitijs poena repensa fuit.
Tum Latiae pietatis amans consueta Deorum
Numina sub patria relligione colit:
Haud veritus monumenta etiam conuellere; ritu
Quae non solenni structa fuisse videt.
Princeps egregie Clemens, quo tempore primos
Imperij fasces sceptraque celsa gerit.
Hic Delatores odio auersatus et ira,
Haud facile exitium Regibus esse tulit.
p.94
Et qui non tales castigat verbere Princeps:
Inuitat blandos, noxia monstra, lupos.
Haec ergo haud spernenda quidem sunt Caesaris acta
Et quae vix aliquo carpier ore queant.
Caetera diuerso peraguntur tempora lapsu,
Mersaque sub vitijs portio multa fluit.
Non etenim incepto virtutis mansit in vsu,
Nec sua constanti facta tenore regit.
Protinus at saeuas animo cumulauit Erinnes,
Obruta crudeli pectora Marte gerit.
Improbus effudit confertas criminis vrnas;
Multaque deformi corpora strage necat.
Praecipuos Latio proceres; vrbisque parentes
E medio, tristi saeuior ense rapit.
Nec mortis causas reliquorum more Tyrannum
Quas poterat iustas fama probare, refert.
Tartareis sedenim Furijs agitatus et ausu,
Omnia permixto fata dolore mouet.
Innocuum texit Reuerentia nulla Senatum:
Quo minus hic multa portio morte cadat.
Pignus amicitiae veteris nunc omne rescissum est:
Quaeritur et subita causa modusque neci.
p.95
Hinc ergo educto saeuum furit ense Tyrannus
Sanguineoque cauas proluit amne vias.
Ne simplex fusi ratio est aut cura cruoris:
Multa equidem Ausonius sanguis ab arte fluit.
Hic caput obiecit properanti fata Sarissae
Et pronum exciso gutture corpus agit.
Alter at affixus furcato corpora ligno
Intulit innocuae funera dira gulae.
Hunc grauat exilio; hunc canibus lacerantibus addit:
Hunc saeuis perimit saeuior ipse vadis.
Anne nouum taceam crimen? licet ipsa recuset
Ferre mihi, et toto pectore Musa gemat;
Protulerim. Scelus est, priscisque ignota Tyrannis
Culpa; sed hoc tandem culpa reperta duce.
Corporis obscenis immisit partibus ignes,
Membraque naturae tecta, calore premit.
Internisque vrit latitantia viscera flammis:
Qua nunquam maior poena reperta fuit.
Phallaridem vicit, vicit Busyridis aras:
Et Diomedeos vicit acerbus equos:
Tormenti superat forma et ratione modoque:
Durius in toto quo nihil orbe putes.
p.96
Attamen vt vitae tortura est maxima; sic hanc
Soluere nequicquam flammula tarda potest.
Sed cruciatum auget lentoque fatigat ab igne:
Internos torret dum nocitura sinus.
Flagitijs igitur minor est Mezentius, isto:
Mortua cui viuis iungere cura fuit.
Hinc Gnatum, vano tantum rumore peremit;
Causaque non miseram promouet aequa necem.
Mox patruo genitum simili iugulauit in astu:
Nullaque producto finis in ense fuit.
Quocunque incedit maculatas sanguine dextras
Hirtaque subsperso brachia Caesar habet:
Caedibus illustris procerum: quorum ipse cruorem
Hauserat; ac miseris strinxerat ora modis.
Hanc ne quis morum feritatem carpere posset;
Italia doctos iussit abire viros.
Et tamen astutus nimium sua perfida celat
Facta animi; et blando virus honore tegit.
Compellare etenim molli quemcunque loquela
Mos erat, ac hilari toxica fronte dare.
Insidias cuiquam struxit? sermone fefellit:
Et miti certos occulit ore dolos.
p.97
Intentat mortem? mollissima dicta reponit,
Et patrios redolent guttura cauta sonos.
Idque adeo vt patribus tandem suspectus haberi
Cepit; in hijs certam moribus esse necem.
Et nil praestari venturae certius vmbrae,
Mollia quam blando Caesaris ore dari.
Tetrius hoc quamquam nil possit more referri:
Nec minus humanum quae genus acta decent.
Spiritus id Stygiae rector nigraeque paludis
Factitat; ac suaui noxia voce tegit.
Isque aliud loquitur mendaci dirus ab ore:
Quando aliud ficto pectore virus alit.
Cuius alumni equidem Phaleratis nigra loquelis
Et velut affuso melle venena serunt.
Caesaris est, quae vera loqui: quae vera loquutus
Exequi; et haud ficta fallere voce bonos.
Haud poenas transferre malis; neque praemia rectis.
Hijs aduersa, pij Principis esse neges.
Talibus ast noster cum moribus Italus esset,
Multum improuiso sanguinis ense tulit.
Nec modo crudelis, praedam sed auarus in omnem
Quam rapit, et multas depopulatur opes.
p.98
Sub fiscum redigit quocunque ex iure doloue,
Quae bona non fisco debita iure forent.
Maxima Iudaeis tum poena est aucta: nec vlli
Parcitur; aetatis cura nec vlla fuit.
Moribus hijs tandem coniuncta superbia; tristi
Supremum cumulat conditione malum.
Quam fortasse colit; vitiorum exemplar vt omnes
Perfectum hunc merito dicere iure queant.
Mitto Senatorum contemptus; Nomina regum;
Et quae Acclamando Scenica turba dedit.
Sint leuia haec; et amata viris, quos gloria versat
Haud mala; quos populi lingua fauentis alit:
Sed quod Epistolijs dominumque Deumque vocari
Mandet, hoc prorsus se velit ore coli:
Pectoris id fastum vanosque coarguit ignes:
Atque animo Stygias monstrat inesse faces.
Nulla deos sedenim magnos iniuria fallit:
Nec frustra coelos scommata tetra premunt.
Mox etenim in foribus funestae praemia linguae
Productam vitijs constituere necem.
Nec Germana quidem pietas, neque patria Virtus
Impediunt, diro quo minus ense cadat,
p.99
Exosus siquidem populo feritate, peribat:
Justaque conclaui fata patente subit.
Nec mortis genus aut tempus vitare valebat:
Chaldaea quamuis cognita damna fide.
Ast horrescebat iam pridem cuncta, sibique
Haud dubitat dira condier atra manu.
Quaque frequens solitus medijs spaciarier horis;
Multa equidem speculi crusta nitere iubet:
Sic gemmis aptata, vt quae post terga referrent:
Prodat et horribiles lamina clara dolos.
Sed neque cura Virum, neque praescia damna tuentur;
Cum tristi scelerum pondere fata gerat.
Ergo vbi iam Stephanus mendacia multa professus
Caesaream fidens constitit ante domum;
Intromissus, adit iam prodita Principis ora:
Tradit et audaci scripta legenda manu.
Haud auersatus quae tradita Caesar, aperto
Corripit et vultu non dubitante legit.
Proditor at Schedis intentum vt perspicit; alte
Vnguina trans gladio mollia membra fodit.
Jnde reluctantem plures comprendere; qui se
Hic celeri socios esse dedere manu.
p.100
Vulneribus septem iugulatus obibat; et atros
Finijt hac misera conditione dies.
Imperium tria lustra dabant: duplicata sed augent
Aetatem, hijs prudens si tria lustra feras.
Defuncti corpus turpis Vespillo fatigat:
Et maculat foedis inclyta membra notis.
Phyllidis ast tandem nutricis Marte sepultum
Ac cura, patrijs molle quiescit agris:
Illatum templo quo tum gens Flauia dormit;
Hocque tuos cineres Domitiane tegit.
Corporis egregio Caesar splendore nitebat:
Formaque Romuleo principe digna fuit.
Caluitio saltem deformis; at ore pudicus:
Caetera sub vitijs pene sepulta iacent.
Alea nonnunquam post multa negocia fessum;
Et recreant varij pectora moesta ioci.
Effusus Veneris turpissima castra secutus,
Se quibus inuisum moribus esse dedit.
Extinctum proceres igitur diuusque Senatus
Ut meritum grata tristia mente probat.
Miles at haud simili perfecta ea voce ferebat
Funera: multiplici facta dolore gemit:
p.101
Exarsitque ira; quam vix compescere multis
Interea precibus Roma nefanda potest.
Cuius et ante necem Capitoli in culmine Cornix
Est bene, cum nequeat dicere; dixit, erit.
Sic igitur Caesar vicijs dum se omnibus infert,
Proditus Ausonio Flauius ense perit.
p.102
IMPERATORVM
ITALICORVM
CLASSIS II,
A CAESARE NERVA
vsque ad Alexandrum.
NERVA.
I.
Imperio melior successit Nerua; per omnes
Cui dederat Virtus altius ire gradus.
Contigit Ausoniae nihil hoc felicius vrbi:
Quo veteres spectat principe Roma patres.
Id saltem lacrymis dignum fortasse videri
Possit; in has senio venerit auctus opes:
Et iam vergenti quod tradita culmina vita,
Nequicquam effata tentet honesta manu.
p.103
Quae tamen interea sub pondera iusta redegit;
Immensa prorsus condita laude vigent.
Cum meritis populus Furijs commotus et ira
Deijceret statuas Domitiane tuas:
Hic sibi nec fuluo pretiosas Nerua metallo,
Nec claro ductas ponier aere sinit.
Eximia Princeps Virtute ea facta secutus,
In quibus aeternos credidit esse dies.
Officijs igitur contendere suetus; in omnes
Effudit diti commoda lance bonos.
Vtque alius sese crudelibus extulit armis:
Sic decus hic miti pectore Caesar habet.
Asserit, iniuste damnatos antea ciues:
Et pulsos fertur restituisse loco.
Quosque etiam vidit Dominis struxisse ministros
Insidias, merito protinus ense ferit.
Et mox percelebri decretum lege cauebat:
Ne proprio seruus crimina tendat hero.
Cumque ita supplicijs non copia parua periret:
In quibus et Sophiae Sura Magister erat:
Fronto palam dixit; Sceptro non rite potiri,
Principe quo liceat ciuibus esse malis.
p.104
Quae vox vt Nerua tandem est perlata sub aures;
Grassandi finem sobria cura dedit.
Ciuibus hinc studio se iunxit Caesar egenis;
Et proprio tenues subleuat aere viros.
Vtque voluntati satis esse pecunia posset;
Eximias pleno vendidit aere domos.
Et pretiosa pari distraxit pocula nummo,
Spectandosque sua nobilitate scyphos.
Quo demum exhaustos collecto promouet auro;
Et varia ciues sub pietate fouet.
Natus ad hoc, magna laudem virtute mereri:
Dum primas Latia Caesar in vrbe gerat.
Dicere nonnunquam solitus, se Romula tali
Sceptra quidem et fasces sustinuisse manu;
Vt nihil horrescat priuatam ducere vitam:
Et nihil insidias pertimuisse velit.
Comis, amans recti, et toto moderatus in aeuo,
Visus in antiquos posse referre gradus:
Praeterito quicquid sub principe corruit. ast hunc
Iam Senium varijs occupat acre malis.
Imbelli iam tum sub corpore vita resedit:
Irrita prostratis viribus esca venit.
p.105
Et tamen officio nunquam cessauit honesto
Complecti Ausonios facta per alta patres.
Vsque adeo vt Christi, pacem sanciret alumnis:
Et fuso spargi templa cruore vetet.
Qua pietate Deos iunxit sibi Caesar: vt aequo
Maxima consilio protinus acta gerat.
Nam cum deciduis properaret floribus aetas;
Et matura Seni tempus et hora fluunt:
Diuorum monitis Traianum Caesar adoptat:
Qui se defuncto sceptra beata regat.
Quae plaudente quidem cum res foret acta Senatu,
Romulea plenos clausit in vrbe dies.
Quatuor vt menses toti superadderet anno:
Quo fasces Latio Caesar in orbe tulit.
TRAIANVS.
II.
Vlpius imperij Nerua cedente Coronam
Caesar Agrippina ductus ab vrbe capit.
p.106
Primus hic externa Romana palatia gente,
Et non Italico sanguine natus adit.
Quem Nerua in Latios optandum Caesar honores,
Virtutis propter credidit esse decus.
Haud alia Princeps aspirat fascibus arte:
Nec tantas alio pectore captat opes.
Magna igitur Neruam cumulabat laude Senatus:
Quod talem imperio dixerit ipse virum.
Editus Hispana Traianus origine, totum
Quod vixit merito tempus honore tulit.
Maximus ingenio ac animi bonitate; nec vllam
Crudelis poterant prodere facta notam.
Cui primam firmant insomnia mira iuuentam:
Cum versata animo talis imago fuit.
Visus erat quidam Senio confectus et annis,
Purpurea iuueni cingere membra toga.
Eximios humeris inferre tumentibus orbes,
Claraque mansuetae figere signa manu.
Vlpius id visi cum saepius ante stupescat;
In sua iam tandem ferrier acta videt.
Quapropter Neruae grates cumulabat honestas:
Cunctaque quae pridem iusserat ille, probat.
p.107
Mox patribus scripsit nunquam se authore necandum;
Quem vel fama bonum dixerit esse virum.
Judicia instituit, dictisque adiecit honorem;
Multaque constanti pectore facta dedit.
Ausonias etiam iubet esse Lycaea per vrbes:
Et statuit doctis praemia larga viris.
Forsitan admonitus Plutarchi voce diserti,
Quo tunc vsa quidem Roma docente fuit.
Jllius impulsu Traianum castra Scholasque
Aonijs memorant constituisse deis.
Nec prudens tantum sed fortis in omnia Princeps:
Quae vel consilio sint, vel agenda manu.
Huc animi Virtus accessit, et optima vitae
Conditio; qualem Regibus esse decet:
Qui velut illustri superant splendore minores:
Sic Virtute etiam vincere celsa velint.
Haud alio diuos aequant strategemate Reges;
Veraque non alio gloria fine venit.
Vlpius hoc igitur sectatus acumine laudem;
Non vnquam cuiquam velle nocere studet.
Non delatores; non crimina vana ferentes;
Guttura fucato nec lita melle tulit.
p.108
Nullus inest liuor; non turpior ira Monarchis,
Cura nec iniustas quaerere tristis opes.
Qui se obseruari potius, quam velle timeri
Dixit, et inuisos ducere in orbe dies.
Quapropter totos animi huc conferre labores:
Vt populi vero dignus honore foret.
Excultos studijs pectora dedita Musis
Caesar hic ingenuo semper amore fouet.
Promouet et Latia sacras tellure Camoenas,
In quibus haud tenui gloria laude fuit.
Interea sedenim dum praesidet, arma mouebat;
Et tria sub vario proelia Marte gerit.
Decebalus primo victus; qui regna tenebat,
Euxinis certe proxima regna vadis.
Antea qui Latios dare terga coegerat enses,
Cum turmas ludit Domitiane tuas.
Decebalo virtus et mens excelsa Tyranno
Adfuit; ac late regna parata regit.
Unde quidem Ausonios exercuit ante Monarchas,
Et varia belli strenuus arte premit.
Hanc cladem pepulit Latio Traianus ab orbe,
Tantaque non dubia sustulit arma manu:
p.109
Dacica cum gemino superasset culmina bello:
Multaque diffuso terra cruore fluat.
Decebalus mortem gladio consciscit; et isto
Terribiles demum perdomat ense minas.
Ast Caesar victo Traianus vt hoste quieuit;
Nobile Dannubio flumine condit opus.
Cum structo ripas committit ponte virentes,
Hic vbi lata citis cursibus vnda ruit.
Hoc aliud toto vix maius in orbe videres:
Nec mage difficili quod quis ab arte struat.
Tantum opera; tantumque impensae aerisque stupendi
Hoc certe exactum dixeris esse loco.
Hinc equidem Parthos felici Marte repressit:
Et firmo Assyrias occupat ense domos.
Atque ita pacatas Orientis reddidit vrbes:
Liminaque Arbelis hostibus arcta dedit.
Vltima Iudaico sunt proelia gesta tumultu:
Gens ea cum tristi multa furore mouet.
Composito siquidem turbarunt agmine terras:
Qua condit medijs ostia Nilus aquis.
Donec ad auriferos Arabas, Nabathaeaque rura
Progressi, vario regna cruore premunt.
p.110
Vlpius vt tantos merito domet ense furores;
Contrabit ingentem lata per arua manum:
Moliturque aciem tenditque sub vltima terrae;
Exul vbi haud paruas repperit Aggar opes.
Ast nihil aduersus Nabathaeae moenia gentis
Perficit: haec tuta est vindice terra Deo.
Caesaris obiecto qui fulmine terruit enses:
Ingentique premit membra perusta siti.
Attamen insigni Iudaeos clade subegit;
Qua ferit Idaliam ventus et vnda Cyprum.
Aegyptique aruis non millia pauca trucidat:
Errabant istis millia multa locis.
Colluuiem hanc ergo et scelerata examina gentis
Vlpius extremo victor ab ense domat.
Vt vero huic totis Marti conatibus instat,
Protinus exactos attulit hora dies.
Pallida destructas referebant corpora vires,
Causaque stat certae sub cute lympha neci.
Quapropter Cilicas properat Traianus in vrbes;
Membra vt paeonia subleuet aeger ope.
Ast vitae finem fatum dedit exuit artus,
Spiritus humanos fractaque membra fugit:
p.111
Deseruitque virum; quo non praestantior alter,
Romulea quisquis Caesar in vrbe fuit.
Extulit hunc virtus, et honesta gloria laudis,
Cuius erat recta sedulitate petens.
Tum luris verique tenax, ius ipse frequenter
Dixit, et aequata pectora lance tenet.
Jngenijsque fauet, castisque dat omnia Musis:
Miraturque bonos semina rara viros.
Hoc solo dignus reprendi nomine; saeuas
Intulerit Christo quod fera vincla manus.
Cum tamen hinc facile est Bonitatem nosse: quod omnes
Huic similes voluit Romula turba Duces.
Defuncti cineres Latiam referuntur in vrbem;
Et sunt Traiano condita membra foro.
Quatuor vt lustris regno est et honore potitus,
Maturos dubio liquit in orbe dies.
p.112
AELIVS ADRIANVS.
III.
Aelius Adriaco qui sanguine natus; auorum
E gemino totos promouet orbe gradus.
Huic cum Trajani coniunx Plotina faueret;
Jlla suis coniunx sola modesta bonis:
Jmperij fasces summi culmina regni,
Sacraque defuncto principe sceptra capit.
Ingenio varius: nec cui te credere posses:
Omnia quod stabili non gerat acta manu.
Doctrina memorant cunctos superasse Monarchas;
Qui prius Ausonia culmen in vrbe gerunt.
Graecorum studijs ita delectatus; vt alto
Haud paruum eloquio traxerit inde decus.
Tum varias vrbes et dissita regna per orbem
Maxima lustranti cura videre fuit:
Idque etiam pedibus plerumque emensus obibat:
Et nudo longum vertice carpit iter.
p.113
Perque niues et per languentes frigore terras,
Perque etiam pluuias transiit acer aquas.
Vsque adeo excellens nascendi multa voluntas,
Difficilem vrgenti non sinit esse viam.
At bellis varie res est confecta. priores
Iudaicum magna laude tulisse putes.
Praefuit huic toto subnixus Marte seuerus:
Qui Duce solerti proelia digna gerit.
Non igitur temere collatis agmina signis
Mittit in hostiles, certa pericla, manus.
Sed bellum traxit carptimque aggressus inurget,
Et vario sparsos occupat ense duces.
Insistensque fugat, caeditque ac dissipat omnem
Iudaico fuerat quae grege iuncta, manum:
Extremoque etiam confecit Marte: nec unquam
Post ea gens patrios occupat atra lares.
Sed vel fracta cadit totas oppressa phalanges:
Vel subijt longae tempora dura fugae.
Et Solymis muri nomenque ac templa ruinis
Cedit; et in ruderes nobile fluxit opus:
Aelius euersis donec iubet arcibus vrbem;
Eque suo rursus nomine tecta strui.
p.114
Hoc igitur bello fracta est Iudaea: vetustas
Instaurat nec gens amplius ista domos.
Sed disparsa locis totumque inuisa per orbem,
Vltima perpetui criminis acta luit.
Postea Cecropias Caesar concessit Athenas:
Et Graeco ludos festaque more videt.
Plurima tum veteri largitus dona Lycaeo,
Praelargi meruit nomen habere viri.
Dulichiamque dedit, ponto quae cincta furente
Excipit Ionias Insula diues aquas.
Inde adit Italiam Romamque ingressus, honestos
Iniusto prorsus sustulit ense patres.
Mox animi morbum, saeuasque intercutis vndas
Sensit; et absumptus membra dolore gemit.
Exposcitque mori gladioque abrumpere vitam:
Quem tamen haud praesens turba perire sinit.
Dum vero interea lecto decumbit eburno,
Et varium lenti funeris vrget iter:
Optat: in Imperium qui se succedat adempto;
Hocque Antonino iuris habere dedit.
Tunc et adoptatum Patribus commendat; et omni
Virtute insignem praedicat ipse virum.
p.115
Jngenueque refert fructu maiore teneri,
Quos legit imperijs cura modusque Duces:
Quam quos contingit nonnunquam nascier: in quos
Libera nil populi sanctio iuris habet.
Hinc morbo corpus nunc affligente fatiscit:
Et minor in tremulo spiritus ore manet.
Seque adeo varijs medicorum excedere curis;
Et multa dixit sedulitate mori.
Nec suppressa diu mors est. referuntur in vrnam
Ossa, vbi pons celeres Aelius vrget aquas.
Augusti siquidem monumenta oppleta Monarchae,
Amplius inferri funera nulla sinunt.
Quatuor exegit lustra imperitando; decemque
Mensibus haud paucos addidit ille dies.
Inuisus populo decessit morte bonorum;
Causa quibus caedem nulla probata tulit,
p.116
ANTONINVS PIVS.
IIII.
Hinc Antoninus Latias successit in arces:
Et tenet Augusta sceptra beata manu.
Hunc animi vera multos virtute Monarchas,
Et multos memorant exuperasse duces.
Maximus ingenio, formaque decorus honesta,
Indoleque haud vllos despiciente fuit.
Moribus inprimis clarus, vultuque modestus
In quo Virtutis gloria summa viget.
Quod tibi vel solo constare ex nomine possit;
Cum Pietate quidem facta notata vides.
Quin age diuinis excelluit artibus aeuum,
Sacraque Pegaseo pectora fonte rigat.
Nobilis haec animum vestit pictura: quod vno
Iungantur virtus doctaque Musa gradu.
Intulit hic nulli bellum: sed mota repressit,
Quae sunt Massagetis proelia mota viris.
p.117
Imperio pacem peperit, pacique decorem:
Cum pene hunc orbis crederet esse Deum.
Nec primum virtus tum cognita prodijt; alto
Maxima cum Caesar culmine regna tenet.
Antea sed multo, Latias cum rexerit vrbes;
Fama perhumani pectoris ampla fuit.
Quo non caeca quidem venturis omina sceptris,
Multa sed officio prodita signa capit.
Oppletas apibus mirum est tunc esse columnas;
Hetrusco quotquot fixerat ante solo.
Maxima Cyzici res accidit. excidit vltro
Quae pridem imposita est sacra corolla Deo:
Jnque Antonini statuam delata resedit:
Totaque iucundo tempora flore capit.
Protinus hunc igitur diuino agitata furore,
Jnduperatorem femina sacra vocat.
Huius et in tectum coelo delata sereno
Fulgura, nequicquam cladibus aucta cadunt.
Quin sibi non raro defuncti Caesaris artus
Inserier penitus membra per alta videt.
Hijs igitur tacito firmat sua pectora motu,
Cunctaque coelesti credidit acta Deo:
p.118
Expectatque diem fatisque sequentibus instat:
Virtutisque nihil posse perire sinit.
Largus erat facilesque manus in vota dicauit,
Et studium multos velle iuuare, fuit.
Interea quantum subducit tempora curis,
Liber et a populo iura petente foret:
Optimus agrorum cultor sua praedia visit,
Deliciasque sua molliter arte legit.
Has potius testatus opes se velle: feroci
Quam bello dubios vincere posse viros.
Sanguine quapropter ciuili haud sparsus obibat:
Crudeli innocuus nec fluit ense cruor.
Pompilio similis vitamque exegit et annos:
Natus ad Ausoniae munera blanda togae.
Non tantum humanus, sed Musis fautor honestis,
Praemia doctorum coetibus esse iubet,
Et magno certe complexus honore Senatum
Ingenuo cunctos accipit ore patres.
Iudicioque praeest. tum iuris saepe peritos
Audit, et hortatus Iabolene tuos.
Symbolon ore gerit, magnus quod Scipio clarum
Romanis solitus dicere saepe fuit:
p.119
Unum malle quidem bello seruare colonum:
Quam sese hostiles perdere mille viros.
Quin facili interdum delusit scommata risu;
Et placide si quae durius acta, tulit.
Non igitur saeuis induxit pectora rixis:
Nec iecit dura semina lenta neci.
Sicut at is cunctos magno dilexit amore:
Sic illum merito Roma fauore colit.
Cuius et externas percellit gloria gentes,
Magna quibus solo nomine bella domat.
Cumque alijs crebro mutandi cura fuisset,
Quos sibi praefectos gentibus esse iubent.
Ipse quidem raro mutandos censuit; et rem
Hanc magnis dixit fructibus esse parem.
Haud delectatus quo se prouincia lucro
Crudeles passam diceret esse manus.
Ocia sectanti minuisse salaria fertur:
Conantique nihil praemia danda negat:
Indignum referens si arrodant publica; nulla
Publica qui prorsus commoditate iuuant.
Largus et in populum ditissima dona viritim
Caesaribus sueto dona fauore dedit.
p.120
Multaque collapsis impendit munera rebus:
Cum vetus instaurat, vel noua fingit, opus.
Seditiosa quidem, quocunque excrescere motu,
Non armis, veteri sed grauitate domat:
Concordesque animos, et pectora mutua iungit:
Pactaque solennem sternit in aequa viam.
Denique sic vitam vitaeque absoluit honores;
Praecipuum vt merito dixeris esse virum.
Qui Senio confectus obit, febremque secutus
Alpino memorant quam subijsse cibo.
Quatuor hic lustris ternum Pius addidit annum,
Sceptra quibus celebri gessit honesta manu.
M. ANTONINVS
PHILOSOPHVS [PHILOSOPVS ed.].
V.
Excessit vita senio confectus et annis
Dum Pius Ausonias Caesar adauget opes:
p.121
Vt fit cum nocuos Respublica sacra tumultus
Nescit, et atroci nullus ab hoste timet.
At prius extremo quam lumine clauserit aeuum;
Hunc gnati Marcum iura subire dedit.
Inseruitque sibi Latio de more: quod esset
Vxoris claro fratre domoque satus.
Cui tantum ingenij, tantum fuit indolis: vt nil
Maius in Italicas mittere posset opes.
Hic ille est Marcus, Sophiae cui gloria nomen,
Et sua cui Virtus longa trophaea dedit.
De quo si dicas quae sunt verissima; dicas
Hoc melius Romam nil habuisse viro.
Qua minime dubium est comprendi caetera voce,
Quaecunque eximio sunt tribuenda Duci.
Justus erat, sapiens, moderatus, et inclytus actis:
Et magna Princeps dexteritate grauis.
Idque adeo, exemplar virtutis vt esse feratur,
Quod quis factu velit propter honesta sequi.
Doctrinis felix instruxerat omnibus aeuum:
Et Stoicae tenuit Scita molesta scholae.
Tum sua Philosophis tribuisse salaria fertur:
Et larga doctis aera dedisse manu.
p.122
Praecipuoque suos habuit sub honore Magistros:
Iusta quibus reddit praemia Caesar opes.
Transuersum nec agunt parti fastigia regni:
Quo minus Aonias curet ametque deas.
Quod certe mirum est, tali tum tempore Musas
Imperio pressum voluere posse Ducem.
Multa igitur studijs cultissima turba vigebat;
Multaque tum doctis floruit aula viris.
Vt fit cum Reges pietasque ac Musa coronat:
Quae sunt in summis munera prima bonis.
In pretio doctos igitur cum Marcus haberet,
Hijs sine nil, magnum quod velit esse, facit.
Inque vsum vitae, didicit quae recta, ferebat:
Iustaque diuini cura pudoris erat.
Non irae, non flamma virum, non caeca cupido,
Inconcessarum spes neque mouit opum.
Non cogit vindicta vllo maculare cruore,
Quam voluit puram caedibus esse manum.
Quin miti potius condonat crimina vultu;
Frangit et hostiles hac pietate minas.
Haud delatores admittere firmus: iniqua
Quod genus arte quidem plurima damna facit.
p.123
Multa emendauit; multa introduxit; et omni
Officio priscos vincere certat auos.
Omnibus assidue miseris ius dixit; et illo
Se gratum studio ciuibus esse dedit.
Cumque Senatores magno dignatur honore,
Eximijs meruit laudibus ipse coli.
Aurea pauperibus semper fuit anchora; opesque
Distribuit larga ditior ipse manu.
Quapropter patriae cum Romula turba parentem
Diceret; accepto clarus honore fuit.
Et quo prosequitur maiori hunc laude Senatus;
Hoc mage se dignum Caesar amore facit.
Nec minor in duris perspecta est gloria bellis:
Omnia propitio quae mouet arma Deo.
Cum magnis arsit succensa Britannia flammis,
Hoc iterum latas vindice firmat opes.
Depulit et Cattos cum Rhetica rura fatigant:
Et spectant Latias agmina mota domos
Quid Parthos memorem, contortaque spicula gentis,
Spicula vel celeri deteriora fuga?
Hos misso domuit iam pridem fratre rebelles;
Quem regni socium iusserat esse pater.
p.124
Jlle tamen caecis indulget amoribus; et nil
Cuius erat causa missus in arma, facit.
Cassius at Parthos hoc victos foedere strinxit:
In Syriam ne quae postea bella ferant.
Vltima res acri confecta est Marte; secundo
Cum Marcomannos percutit ense viros.
Gens ea dura quidem et validis truculentior armis
E Germanorum venerat aucta plagis:
Quae Quados etiam ac rigidos in bella Nariscos,
Atque Hermunduris praedia culta mouet.
Hos contra Caesar Vero cum fratre profectus;
Agmina felici contudit ista manu.
Quamuis difficili cecidit tamen alea cursu:
Tantaque non tenui pugna cruore stetit.
Hoc etiam quidam dederant qui nomina Christo,
Mitiae durum sponte sequuntur opus.
Ardua quos equidem concepto fulgura voto,
Et precibus pluuias obtinuisse ferunt.
Qua motus tandem Caesar virtute, refixit
Quas Christum contra fixerat ante notas.
Haud proculae ripis gens ista tumentibus Istri
Dicitur Ausonia victa fuisse manus.
p.125
Confecto sedenim multorum sanguine bello
Extremae Verus tempora mortis obit.
Quem secum Latiam transportat Marcus in vrbem:
Caesaris et loculo condier ossa iubet.
Hinc Antoninus defuncto fratre gubernat
Solus, et ingenti sceptra decore tenet.
Quodque aeui superest curanda protinus vrbi,
Condendisque etiam legibus omne dedit.
Officijsque, vacat; quibus inclyta fama mereri
Aeternos posset facta per alta dies.
Moribus hijs vitaeque bono et virtute senescit;
Plenior et mortem detulit hora viro.
Quatuor Imperio lustris cum pene fruatur,
Coelica non tristi culmina morte subit.
COMMODVS.
VI.
Commodus extincti iam regna Parentis, et altos
Imperij fasces lataque sceptra capit.
p.126
Hic equidem illustri maiorum natus ab ortu,
Corporis eximij clarus honore fuit.
In quo Nobilitas, et amatae gloria formae
Aequali certant, munera prima, gradu.
Vt speciem Augusto vel dignam principe dicas;
Qui Latij teneat culmina prima soli.
Praecipue proauos cum Maiestate potitos,
Et longo veteres ordine narret auos.
Jn quibus vt Virtus, ita summa gloria vitae
Extremo latos clauserat axe dies.
At soboles claros imitatur rara parentes:
Et se degenerem plurima turba probat.
Cum nihil ingenuis formarier artibus aeuum,
Nec iuuet Ausonios posse referre patres.
Tristius haud aliud Romana palatia monstrum
Occupat; aut studio deteriore regit.
Qui mox a primo corruptus flore iuuentae
Funesti indicium criminis acre dedit.
Cuius non tantum scelerum mens conscia: verum
Obruta flagitijs improba vita fuit:
Crudelisque etiam, et fundendi sanguinis autor
Tantus, vt huic nullum dixeris esse parem.
p.127
Namque Senatores functo genitore peremit:
Praestantesque acri perculit ense viros.
Publica perturbat, pacemque paciscitur excors;
Largaque Barbaricis hostibus ara dedit.
Hunc stimulant Furia fallaxque libido perurget:
Alyque inconcessi flamma laboris agit.
Sustulit e medio veteres grassatus amicos,
Diraque funesti principis acta facit.
Ipse voluptatum formas sectatus et artes
Jmprobus, imperij grande relinquit onus:
Arbitrioque regunt alij. primusque perennis
Aurea funestas mittit in arma manus.
Hic cum pectoribus nimium grassatur auaris,
Compilat magno maxima furta dolo.
Insidijsque bonos premit, ac furit improbus ense:
Et fuso varias sanguine quaerit opes:
Quas cum multiplici cumulauerat improbus arte;
Et sequitur nullo facta scelesta metu:
Principis est ausus fasces sperare necemque
Sacraque in indignam mittere sceptra manum.
At detecta quidem fraus est; gladioque Perhenni
Abcissum, Latia tabuit vrbe caput.
p.128
Tum Maternus idem tentans, cum proditus esset,
Cum socijs celeri perditus ense, cadit.
Vltimus insidias molitur et arma Cleander:
Maxima qui diti possidet aera domo.
Jllius insanas agitarunt prospera mentes:
Ut petat haud licita Romula sceptra manu
Sed tamen ingrati compressa potentia serui
Protinus insigni morte piata fuit.
Vsque adeo diras multorum Caesar erynnes,
Et celeri motas obruit arte faces.
Sed nihil insidiae, nil tanta pericula durum
Pectus, et inuisi principis acta mouent.
Grassando saeuit Romanam dirus in vrbem:
Multiplicatque bonis funera crebra viris.
Omnibus euerso cum nomine Commodus esset;
Haud aliqua certe commoditate regit.
Donec et hunc tandem domuerunt fata Tyrannum
Et rapit e medio saeuior hora ducem.
Cui molita necem coniuncto Martia Laeto,
Liberat inuiso Romula sceptra malo.
Toxicaque egresso balineis atra propinat:
In quibus vt virtus languida visa fuit;
p.129
Protinus in nodos iugulum Narcissus adegit:
Iustaque supremam condit in acta manum.
Exitus hic vitae et crudeli meta Tyranno,
Quem decorant generis lumina prima, fuit.
At duo lustra vident regnantem, et tertius annus;
Antea funestum quam vehit aura diem.
AELIVS PERTINAX.
VII.
Aelius hinc regnat detruso in fata Tyranno:
Mensibus et Caesar sceptra duobus habet.
Vir bonus, et veteres referens virtute Monarchas;
Ausonios pridem qui tenuere lares.
Hic nihil in regno mutandum duxit: at inde
Priuato similis maluit esse viro.
Qui veteres inter restabat solus amicos;
Quos Gnati curam Marcus habere lubet.
Et quia florenti res magnas gesserat aeuo,
Cum Mysos placida rexerit arte viros:
p.130
Succreuit virtute, altos et adeptus honores,
Praefecti Latia munus in vrbe gerit.
Cui simul imperij Laetusque ac Martia fasces,
Cum iacet euerso Commodus ense, ferunt.
Jlle quidem vitae iam pridem fata perosus;
Ardua Ceruicis membra secanda dedit.
Hoc venisse ratus missos a principe: cui mos
Corpora nocturna carpere caede fuit.
Ast Senis obfirmant fata in contraria mentem,
Atque animo Laetus praecipit esse bono.
Nil paueas inquit; nec te tua pectora turbent:
Res tibi nunc alia mente colenda venit.
Commodus Ausoniam qui sanguine merserat vrbem
Nunc gelida tandem pectora morte premit.
Sublatusque metum muribus vetat esse Latinis:
Nocte vel hac possent quae timuisse viris.
Quos minime tenui mactandos caede Tyrannus
Signat, et haud dubia prodidit ante manu.
En schaedam; schaedam Laetus tum forte tenebat,
Qua data sunt certae nomina nostra neci.
Quam quia nos cladem satius vitare fuisset:
In proprium recidit mors operosa caput.
p.131
Tu vero imperium capias; quod sponte modesto
Nunc equidem defert curia tota Seni.
Nouimus ingenij neruos animique pudorem,
Nouimus haud dubijs pectora foeta bonis.
Tum tibi nostra quidem promittit dextra salutem:
Tuque palatinam Caesar adito domum.
Surge age, et Ausonios quantum potes accipe fasces:
Nostraque da fausto crescere vota pede.
Nec mora consurgit Senior, mentemque receptat:
Jmpositumque humeris grande subibat onus.
Quae res vt toto propere est firmata Senatu,
Plaudentis populi dicta benigna capit.
Aelius hac igitur Romana palatia sorte
Occupat; et summa comis in vrbe regit.
Jnsignis pietate, et amati laude pudoris:
Quem patriae merito dixeris esse patrem.
Hunc si iusta diu seruassent fata Monarcham,
In veteres poterat Roma redire gradus.
At cum militibus grassandi iura rescindit;
Et vetat vrbanas diripuisse domos.
Improba coniurat sceleratam factio mortem:
Sternit et ingenuum turba molesta Senem.
p.132
Caesar hic excessit, fatum quoque sponte secutus;
Ingrataque suos clausit in vrbe dies.
DIDIVS IVLIANVS.
VIII.
Succedit Didius; iuuenis qui forte per omnes
Militiae crescens venerat ante gradus.
Nam cum Praeturam Latia gessisset in vrbe,
Belgiacam rexit strenuus inde plagam.
Reppulit et Cauchos, quae gens consedit ad Albim,
Ac Cattos parili sobrius ense domat.
Multaque clementi sectatus acumine gessit:
Dum loca solerti plurima mente regit.
Hinc Romam clara virtutum laude reuersus
Consulis accepto maior honore fuit.
Primus at occiso licitatus Caesare regnum,
Insolita fasces turpiter arte capit.
Conscius et mortis cum functi principis esset,
Principis haud aliquo vindicat ense necem.
p.133
Et tamen hunc etiam consueto more Senatus
Regnantem; et diri militis acta probat.
Augustique nouo decernit nomina regi:
Qua simul et Coniunx maxima laude fuit.
Sed quaesita, diu non vlla potentia durat,
Virtus cui haud solidam subijcit alta basim.
Infirmo quicquid substat pede, labitur: et se
Grandia concussa pondera mole ruunt.
Sic Didio res est subito conuersa tumultu;
Et fortuna citam torquet acerba rotam.
Integra militibus nam cum promissa negaret,
Nec pacti certa redderet aera fide:
Jnfelix odium misero sibi contrahit: Et si
Contractum recto dicere iure potes.
Vindicat ast nullo cum Regem Marte peremptum:
Exosus coepit ciuibus esse bonis.
Publicaque ignauum carpuntque agitantque theatra:
Atque alium signat Romula turba Ducem.
Nequaquam tali diuina Palatia monstro;
Posse nec indigno principe sceptra geri.
Jamque propinquantem referebat fama Seuerum
Italicas valido Marte subire domos:
p.134
Et recta in Latium celeri contendere cursu,
Vindicet vt sancti tristia fata Senis.
Quae simulac claros res perculit alta Quirites,
Abrogat inuiso curia sceptra Duci.
Qui tamen imperium partirier obtulit; et se
Consortem tanti culminis esse petit.
At nihil inflexit conceptam in funera mentem
Quae modo decreta lege Senatus agit.
Quapropter missus, Didio qui fata pauenti,
Impacto celeret miles ab ense, viro.
Exitus iste decet, regnum quos aere pacisci,
Ingenua potius quam bonitate iuuat.
Mensibus hic tenuit fascesque et sceptra duobus,
Cum perit incauto vita molesta Seni.
SEPTIMIVS SEVERVS.
IX.
Africa praestanti clarum Virtute Seuerum
Hunc dedit; et Lepti natus in vrbe fuit.
p.135
Qui Romam iuuenis Marco sub principe ductus
Ad magnos magno venit honore gradus.
Praecipue imbuerit studijs cum pectora Graijs,
Et posuit solidam Musa Latina basim.
Cui vel tanta fuit doctrina; vt vincere posset
Quos habuit multos curia sancta patres.
Illius a tenera constantia nota iuuenta,
Nulla nisi admisso iudice facta gerit.
Usque adeo vt pueros inter quoque regna ministrans
Ardua sub fictis fascibus arma petat.
Inde togam sumpsit Marco donante virilem,
Et primas Latia gratus in vrbe tulit.
Omina cui fuerant venturi plurima regni;
Quae minime dubiam voluere signa fidem.
Quaeque etiam incita cum cogitat omnia mente,
Virtutum studijs pectora tota fouet.
Officijsque aditus ventura in culmina struxit,
Cum sua Romuleis ciuibus acta probet.
Crimina quantumuis iuuenili aetate secutus,
Alternat varias in sua probra vices.
Ast vbi diuersis succreuit gloria rebus,
Maxima tum Ausoniae portio laudis erat.
p.136
Et cauta tractans vrbana negocia mente,
Praeturae celso pectore munus obit.
Inde vbi Pannonias rexisset prouidus arces,
Arduaque Illyricis strinxerat arma plagis:
Cum Nigrum Syrijs audisset finibus omni
Conatu Latias prendere velle domos:
Praesertim Didio cum fracta potentia, passim
Grassari foedo quoslibet ense sinit:
Ipse quidem regni quae primis omina signis
Ceperat, in media saepe cohorte refert.
Et meminit tristi iam pridem mente dolendum,
Publica tam diro sceptra furore premi.
Praecipue firmam cum Marcus liquerit vrbem,
Et fuerint placido tradita cuncta statu.
Nil tamen ingenium percellere maius, iniquos
Quam pretio regnum posse parare viros.
Indignum veteri prorsus virtute, nefandas
Hoc impune decus corripuisse manus.
Commodus excessit, fateor, non integer aeui:
Rectaque cui cordi semita nulla fuit.
Aelius at nulla culpandus fraude peribat;
Immeriti certe criminis acta luens,
p.137
Quem quia nemo pium iam vindicat ense Monarcha,
Spiritus Ausonijs errat inultus agris.
Sollicitatque diem, fortuna et vindice poenas
Exigit; ac toto commouet ossa rogo.
Quin forti populus cum detulit aurea Nigro
Sceptra, velut Latio publica fama canit:
Id certe miror, quid differat ille, suoque
Nequicquam nostros milite tentet equos.
Vt res cumque cadat; nunquam patiemur, inultum
Ensibus haud meritis occubuisse senem.
Talibus interdum dictis sua vota Seuerus
Prodit; et haud tenues versat in ore minas:
Illyrijs donec qui exercitus incubat oris,
Imperij clarum fascibus esse iubet.
Id cum Romuleam perlatum venit in vrbem;
Haec rata Militiae facta Senatus habet.
Ipse autem quanto poterat contendere cursu,
Italiam forti milite cinctus adit.
Quo postquam venit sacrato acceptus honore,
Omnia Romano Caesare digna facit.
Sublato primum Didio, proscripsit et omnem
Quae fuerat claro sanguine foeda, manum.
p.138
Hinc Nigrum vicit; totoque Oriente potitus
Ausonijs iunxit plurima regna viris.
Tertius Albinum fregit labor. illa per omnes
Fortunae prorsus res fuit acta gradus.
Mox Romam properat, varioque e more gubernans
Suspecta cunctis simplicitate regit.
Albino iunctos funesta morte trucidat;
Multaque sunt saeua fata peracta manu.
Grassandoque furit simulata in funera causa,
Et fuso varias sanguine captat opes.
Vtque dolis odioque vacet, non parua per omnes
Dona quidem fertur distribuissse viros.
Militibus cumulata dedit frumenta; vetustum
Demensi superans calliditate modum:
Atque aurum gestare sinit; scortoque potiri,
Insuetumque domi coniugis esse genus.
Multaque praeterea veteri non consona mundo
Indulgens, mores obruit arte honos;
Et Disciplinam subuerso cardine frangit;
Eque suo quemuis viuere more sinit.
Primus et hic veteris qui condita iura decusque
Militiae toto strauerit asse, fuit.
p.139
Asperitas victus, tolerantia dura laborum,
Et metus, et sancto velle subesse Duci;
Hoc subuersa quidem sunt omnia principe; quem non
Amplius antiquo viuere more iuuat.
Militis hoc equidem studio sibi pectora iunxit,
Et recti specie damna futura serit.
Inde Senatores non paucos morte peremit:
Praestantesque alios perculit ense viros.
Et quamuis fingat varias in funera causas,
Maxima diuitias quaerere causa fuit.
Nomine quo passim multi iam occumbere; quorum
Caesareas implent aera petita domos.
Nullaque formidat crudelia Caesar; auaras
Dummodo res cumilis farciat ampla manus.
Vsque adeo Harpijs miserum est parere. rependant
Iniustas meritis numina iusta vices.
Aeternasque luat scelerata licentia poenas:
Quae nulla sternit sub ratione bonos.
Jnnocuumque manu fundit grassante cruorem.
Et celerat multo funera multa dolo.
Sed tamen haec animi crudelis semina, mira
Virtutum Caesar ceu bonitate tegit.
p.140
Spectaclis populum mulcet; ludosque theatra
Est quibus a seclo nomina parta, dabant.
Quemque omnes votis ceu detestantur, eundem
Incolumem cuncti viuere posse, rogant.
Sic hominum studijs illudere doctus, habenas
Crudelis miti ceu pietate regit.
Hinc Atrenorum pertentans milite Regem,
Susceptum minime perficiebat opus.
Sed casu Parthos rem decernente subegit:
Et Ctesiphonteas subiugat acer opes.
Mox Romam rediens fuso velut hoste triumphum
Egit, et a victa nomina gente tulit.
Tandem annos aliquot Latia consedit in vrbe:
Curaque non segnis dicere iura fuit.
Integra sub vario traducit secula motu:
Nec sua constanti pectora lege tenet.
Interdum clemens; interdum effusus in iram
Iudicium magna gentibus arte premit.
Prothea nec tantum Latijs se ostendit in oris;
Nota quod haec alijs sint quoque damna locis.
Cecropiae, ne quid desit, testantur Athenae:
Quas nimium dura contudit ipse manu.
p.141
Postea Plaucinum iunctum sibi foedere; regni
Optati merito sustulit ense reum.
Qui multis pridem cum mortis causa fuisset;
Ipse fera tandem morte peremptus obit.
Postremo Ausonia cum cederet vrbe Seuerus,
Dura Britanniacis intulit arma viris.
Sed quibus eximij nihil est conatibus actum;
Hoc nisi quod plenos finijt orbe dies:
Non senio tantum, sed curis victus acerbis,
Cum gnatis ruptam ploret inesse fidem.
Imperio lustris tribus, et tribus adfuit annis;
Dum varia prorsus culmina laude regit.
De quo iactatum est, aut nunquam nascier; aut hunc
Cum natus fuerit, non decuisse mori.
p.142
ANTONINVS BASSIANVS
CARACALLA.
X.
Hunc quoque defuncto tandem genitore Monarcham
Inclyta Romuleae curia gentis habet.
Flagitiosus erat, crudelis et asper, et excors;
Maxima cui rectos sternere cura fuit.
Qui Medicis pridem dederat mandata, morantem
E medio quauis tollere fraude patrem.
Nec dubium est huius propter certamina Gnati;
Defuncto citius fata peracta Seni,
Huic natura fuit vario truculenta furore,
Quae recti prorsus nil imitata facit.
Cui pater indulgens studijs iuuenilibus; omni
Hunc equidem luxus perdier igne sinit.
Etsi autem interdum reuocare sub optima tentat;
Infaustis tamen haec littora bubus arat.
Jngenium vecors tantumque in tristia natum
Nequicquam molli flectier arte potest.
p.143
Respuit hortatus; monitisque frequentibus ardet;
Et mage quo pressas, hoc mage flamma viget.
Incerto quisquis fragiles sinit ordine natos
Crescere; et haud aliquo contrahit acta metu:
Non natos tantum, sed publica commoda perdit:
Et subicit rapidas in scelus omne faces.
Quae si forte leui promotae agitentur ab igne;
Huius se causam nouerit esse mali.
Inque suos manes, atque in sua funera poenas,
Quas corruptorem fas sit adire, tulit.
Ergo vbi defuncto Caracalla parente gubernat,
Protinus infami principe digna facit.
In Medicos fudit primi concepta furoris:
Tollere quod fessum non voluere patrem.
Nox sacra defuncti Latiam transportat in vrbem
Et loculo Ausonidum condier ossa iubet.
Imperio tandem succedit firmus; et omnem
Nequitijs subdit facta per atra manum.
Principibus gladio celerauit fata: Senatum
Occupat, ac tristi maxima caede ferit.
In fratrem causas violandi foederis; vt se
Haud similes vero condere posse videt:
p.144
Abstinet insidijs, remque est aggressus apertam:
Crudelemque Getae perficit ense necem:
Idque in conspectu matris; quae moesta timentem
Texit, et in dextra vulnera saeua capit.
Postea crudeli multorum funera iussu
Imperat. hic gladio Papiniane cadis:
Caesareo motus regni splendore, peremptum
Cum recto nolles dicere iure Getam.
Occumbuntque alij passim: Latiamque per vrbem
Innumeris caedes caedibus aucta furit.
Quid vero incaestum funesta cubilia dicam,
Cum se Priuigno foeda Nouerca locat?
Idque etiam inuitans? tanta est insania; cum nil
Jmperij causa ducere turpe velis.
Cumque haec displicuit non paucis copula regnis;
Aegyptus certe scommata prima iacit:
Iocastamque vocat. sed non impune iocatam,
Aegypti pubes desidiosa tulit.
Caesar Alexandri nam cum venisset in vrbem,
Hic vbi stagnantes Nilus inundat aquas:
Spectaclis ciues recreant lusuque morantur:
Et varia mulcent dexteritate virum,
p.145
Quae, Caracalla quidem sibi cum placuisse referret,
Incautos ficta simplicitate tenet:
Donec in ignaros immiserit arma iocantes;
Et dederit saeuae millia multa neci.
Nec tantum id claram stolidus perfecit in vrbem:
Tentat et insignes obliterare Scholas.
Antea sic Gallos truculentus adirat; et istic
Plurima sunt varijs funera visa modis.
Accessit Rhaetos, ac Pannona praeterit arua,
Praeterit Istriacos aspera regna sinus.
Donec et Iliacam contendit visere gentem:
Sacraque Pelidis cernere busta velit.
Sed loca, sed campos, sed regna, sed arua, sed vrbes;
Omnia consperso rura cruore notat.
Quacunque incedit furiali percitus aestro,
Inuisa peragit funera crebra manu.
Vltimus in Parthos vexit labor arma sequentem
Totaque sunt turpi regna subacta dolo.
Dirus amicitiam simulat, dum fallat amicos;
Et perit, hostili qui nihil ense timet.
Quae simul ac magnis perfecta furoribus esset;
Macrini studio fata cruenta subit.
p.146
Cuius vt ossa videt flammis exempta, sub altum
Julia nil metuens vulnera pectus agit.
Exitus hic fuerat crudeli et meta Tyranno,
Quem sua sex annos Roma praeesse videt.
MACRINVS.
XI.
Macrino caedes peperit Iustissima regnum:
Qui tamen haud propria perficit acta manu.
Is satus obscura succreuit origine: verum
Huic clarum Virtus nomen habere dedit.
Tradidit imperium miles; cum forte peremptum
Macrini nescit fraudibus esse Ducem.
Quod quamquam simulat non se affectare; recepit:
Multaque praelarga diuidit ara manu.
Qui quoque, flagitijs ne non foret vmbra, Senatu
Se nisi gesturum sceptra volente negat,
p.147
Et certe magno res est accepta fauore:
Quam gens multiplici Romula laude vehit.
Non quod tantopere Macrino tota studeret:
Sed quia Caesareas oderat ante manus:
Eque ferum medio sublatum morte Tyrannum
Gaudet, et has tandem posse silere minas.
At vero imperij Macrinus iure potitus,
Consortem gnatum protinus esse facit.
Culpandus, Latiam quod non contendat ad vrbem;
Cum populi studio gesta probata forent.
Ast Asia luxum spectaclaque crebra secutus,
Antiochi tandem lentus in vrbe sedet:
Asperiorque odium sibi contrahit: omnia cum non
Militibus solito crimina more probat.
Nam quae Antonino sub rege licentia parta est,
Militibus licuit qua simul esse malist:
Sub disciplinam reuocat Macrinus: et acri
Laxa prius studio facta proterua domat.
Haec mouit res vna odium; milesque Tyranno
Nequicquam certam praestat in arma fidem.
Postquam etenim obiecit Varium fortuna; perempti
Inclyta quae soboles credita Regis erat:
p.148
Commisso vicit Macrinum Syria bello:
Et fractum pauidam cogit obire fugam.
Quem sua cum medij sors pene ad littora ponti
Prouehit; vt Thracas possit adire domos:
Excutitur cursu spirantibus ardua ventis:
Duraque supplicij pulsus in arma redit.
Quem Varij miles latitantem vt repperit; altum
E ceruice caput feruidus ense tulit.
Quid Gnatum memorem simili quem morte necatum
E tota regni depulit arce Deus!
Scilicet infirmo durat fulcimine; si quae
Gloria diffuso paria cruore venit.
Hunc Annum mensesque duos regnare videbat,
Dum varijs premitur Roma superba malis.
Principe quo, si nil aliud fortuna dedisset;
Hoc dedit, vt passim turba necata gemat,
Cui fuerat Dominos deferre licentia: quod tum
Commisit fallax improba multa genus.
Suffixitque cruci nebulonum colla; citamque
Purgandis vitijs attulit acer opem.
Idque adeo, vt tenebris lucem Romana fugatis
Nunc sibi, nunc tandem regna redire putent.
p.149
Et poterant redijsse: is si redijsset in vrbem:
Vt studio sacros prenderet ipse patres.
Nunc vero indulgens cum perdit commoda ludis:
Amittit Latias lentus et asper opes.
Cuicunque e manibus lapsa est occasio rei
Quam celeri primam commoditate gerat:
Jam non fortunam; sed se culpauerit ipsum:
Qui sibi subuerti tempora iusta sinit.
Nunc cum cunctando meditamur blanda; profecto
Exspirant saeuis blanda petita modis.
VARIVS HELIOGABALVS
ANTONINVS.
XII.
Vltimus hic classis cum forte Monarcha secundae
Esset; in infamem rettulit acta notam.
Spurcitiae tanta foedoque libidinis vsu,
Quanta equidem Latio nullus in orbe fuit.
p.150
Hunc Miles puerum Macrino obiecit; eumque
Ausonij iussit nomen habere Ducis.
Qui cum Macrinum vita spoliasset; honores
Imperij rigido protinus ense rapit.
Assuescitque statim furialibus aduena Flammis:
Et Veneris patrat multa nefanda Deae.
Dij facerent, ne quae superessent nomina monstro,
Ne quae flagitijs charta notata foret.
Credibile est Furijs orbem incessentibus, istud
Regnorum tandem sceptra tulisse scelus.
Qui quantum creuit; tantum excidit vsibus aeui,
Et dementato pectore cuncta facit.
Nullo equidem nisi probroso memorandus ab vsu:
Cum foret Idaliae faxque luesque deae.
Qui se deformi contaminat vndique luxu:
Et satagit Venerem per caua cuncta pati.
Cum vetus antiquos memorat tibi charta Nerones,
Aut Caligae forsan nomen inane sonat:
Assyrijue Ducem referat sua pensa trahentem;
Cui Cyrus regni culmina celsa tulit.
Mollitiem tantum et vulgatos Cypridis ignes
Percipis, et solita dulce sub arte nefas:
p.151
Ast scelus hoc nimium diffuso in corpora luxu
Audis; foedo est Bestia mersa luto.
Cui nihil humani, si dempseris ora, supersit;
Caetera cum stygio sint sata membra Deo.
Quin deleta quidem monumentis nomina vellem;
Et Varium nullo prorsus ab ore legi.
Heliogabaleos ne quis petulantior ignes,
Laxati causam forte pudoris alat.
Pronius in vitium Cor est: occasio saltem
Mouerit, ac tenues spargat in acta faces.
Hunc igitur ne quis sufflauerit arte calorem;,
Qui nimio certe concitus igne furit.
Ast animis fraenum caecisque affectibus addat:
Primaque non segni crimina falce domet.
Sicut vbi ingenti serpit prurigine Cancer:
Et totas circum depopulatur opes:
Sic nisi principijs obstet tua cura; sequentes
Foedari videas crimine posse dies.
Principe sed Vario gestum nihil esse putabis:
Quod tu Romanum dicere iure potes.
Obscuras Herebi noctes Furiasque secutus,
Insano dirum seminat ore nefas,
p.152
Jnuentorque fuit multorum et causa malorum;
Quae mea non vnquam Musa pudica canet.
Dij tantam seclis mundoque auertite pestem:
Et sint Assyria talia monstra plaga.
Romuleo Virtus et gloria militet orbi:
Nec reddi vitijs praemia laeta sinat.
Interea vehitur dum probra per omnia Caesar,
Quatuor Autumnos Pleias orta facit.
Nequitijsque animum subuersaque pectora firmans,
Insano nimium percitus igne furit.
Donec Alexandro fatumque necemque minatus,
Funesta iuuenem tollere morte parat.
Cuius vt insidias percepit miles; in ipsum
Autorem tantae pondera cladis agit.
Impetus in Varium factus, per summa coegit
Carpere deformem velle pericla fugam.
At nihil hic latuissse iuuat; foedaque cloaca
Deprensum merito protinus ense necant.
Scilicet vt foeda qui vitam labe notasset,
In foedo vitae redderet acta loco:
Sortitus finem, qualem decet esse Tyranno:
Cui nihil eximia pectora laudis habent,
p.153
Confestimque vnco trahitur plaudente Senatus;
Et merito populi Scommate pressus obit.
Tandem latrinis cum non transmittier artus
Possent; Aemilio corpora pote ruunt;
Praecipitata quidem mota clamoribus vrbis;
Impia quae busto condier ossa vetat.
Hunc Tybris lacerum fluitantibus excipit vndis:
Sparsaque sub tumido gurgite membra vorat.
Tum vero matrem similis censura peremit:
Omnia quae Vario facta nefanda probat.
Jnsano mulier quae concita more, Senatum
Ingredier nullis legibus ausa fuit:
Conseditque viros inter sanctosque Quirites;
Totaque de scripto verba rogata dabat.
Quae postquam infami sublata est morte; Senatum
Hinc ingressa quidem femina nulla fuit.
Protinus erasum monumentis nomen: et o si
Erasum toto nomen ab orbe foret.
Ne simul historijs ea cognita fama Latinis
Jdaliae spurcas excitet atra faces.
Hac quamquam expediat causa fortasse referri;
Coelesti vt discas quae bona, sorte dari.
p.154
Imperioque malos nonnunquam et fasce potiri,
Quos poenam populis destinat esse Deus.
A cuius pendent cum lata palatia nutu;
Jpsius in sceptrum lumina sancta roges:
Vt coelo firmante regas; possisque Tonantis
Praesidio laetos prosper adire gradus.
Atque aliqua populos cum dexteritate tueri:
Ne tua deformi Vita labore fluat:
Transmittasue tuum ventura in secula nomen,
Quod merito dignum nullus honore ferat.
Jmperium coelo felix venit: auget olympus
Virtutem; et faustos dat Deus esse dies.
p.155
IMPERATORVM
ITALICORVM
CLASSIS III.
AB ALEXANDRO SEVERO
ad Constantinum Magnum.
ALEXANDER SEVERVS.
I.
Cum Vario diram celerassent numina mortem
Inclyta mox Caesar regna Seuerus adit.
Hunc diui misero solatia prosperam mundo;
Propulsoque dabant gaudia sera metu.
Illius haud dubijs vita est descripta Camoenis,
Magnaque ab opposito lumina Rege capit.
Scilicet vt constet, quamquam diuersa secutos,
Ex vno geminos crescere fonte lacus.
p.156
Interdumque etiam radicibus acta profundis
Brachia, dispariles prendere posse gradus:
Cumque aliud recto se tollat in in aera vultu;
Ex alio haud similes videris ira comas:
Sic diuerso igitur sobolem succrescere fato:
Ex vno quamuis germine nata siet.
Scilicet vt Varium sceleratae linea vitae,
Quae nimio est Veneris foeda furore, tulit:
Sic Consobrinum moderatio grata coronat;
Et Virtus clarum reddidit aequa ducem.
Quem contra insidias iam pridem ac tela Senatus
Asserit; ac Varij depulit arma trucis:
E medio vellet cum bestia saeua Seuerum
Tollere, et hunc tantum perdere dira virum.
Postquam igitur Caesar de ponte excussus arenas
Contigit, ac celeri mergitur ossa vado.
Protinus hunc miles regni in fastigia vexit;
Et rata diuinus facta Senatus habet.
Illius [Jllsm ed.] a primo viuendi flore iuuenta
Exculta est studijs auctaque vita bonis.
Cum Mammaea quidem praestantes arte Magistros
Formandis certe moribus aequa daret.
p.157
Hos ea priuato conduxerat aere: nec illi
Caesaream voluit saepe patere domum.
Eximijs igitur vitae rationibus vsus,
Venturo posuit maxima signa Duci.
Indole non tantum sed factis clarus honestis;
Cuique etiam curae fama beata fuit.
Omnia sectatus quae dicere fortia possis,
Quaeque sub haud tenui condita laude vehas.
Principio patres merito dignatus honore
Inclyta consensu sceptra patente capit.
Ingressusque etiam Latio de more Senatum,
Magnifico pingi nomina flore vetat.
Ergo Antonini delatos pellit honores:
Nec Magni titulis condier acta sinit.
Ast acclamanti grates agit aduena turba:
Seque ita gesturum sceptra modestus ait;
Ipsius vt deinceps sit amabile nomen: eoque
Censeri sese regna futura velint.
Quae veram certe peperit Constantia laudem:
Gratior et tota Caesar in vrbe fuit,
Nomina quod ficti siet aspernatus honoris,
Et proprio satagat crescere velle bono.
p.158
Mox animum adiecit purgando sordibus orbi;
Omnia quae vasto tecta furore premunt.
Scilicet insano postquam Heliogabalus igne
Sparserat in Latias dedecus omne nurus:
Iussissetque palam sceleratas crescere flammas:
Et Veneris pariter furta nefanda coli
Ergo exoletos et mascula scorta, luemque
Aut necat, aut tota pellier vrbe iubet,
Iudiciumque forumque malis, totumque senatum
Purgat; vbi infames non sinit esse viros.
Tum fures Latio, cunctosque haud recta sequentes
Exigit: haec rigida crimina lance notat:
Censoremque agit, ac vitijs ingentibus vrbem
Liberat, ac sanctas addit in acta manus.
Vtque erat ipse etiam doctrina excultus honestas
Sic doctos magno fouit honore viros:
A quorum stabili nusquam discedere dicto;
Lumina nec Iuris spernere tanta velit.
Quapropter merito subnixas robore leges,
Et decreta bonis moribus aequa dedit.
Tum sibi diuinos praestari Caesar honores,
Quod Varius certe iusserat ante, vetat.
p.159
Insignique etiam sub mansuetudine ciues
Accipit, ac vero cuncta pudore facit.
Nec quenquam alloquio prohibet; nec submouet vllum
Caesaream si quis tristior orat opem.
Assiduus veterum legit monumenta; palamque
Regibus hoc summum dixerat esse decus.
Eximios igitur studijsque ac arte Magistros:
Et quibus Historiae cognita norma fuit,
Consilijs adhibet; totosque admittit in vsus:
Est quibus Ausonio gloria parta Duci.
Sic ergo castis asserta est gratia Musis
Laetaque Pegaseis extitit aura deis:
Quod Princeps studijs ita delectatus; amarit
Quos habuit doctos Itala terra viros.
Annua pauperibus iubet esse Salaria: ne quid
Durius ingenijs obsit ad alta bonis.
Et tamen in tanta morum bonitate gubernat:
Cum Disciplina maximus acta regit:
Quod neque Praefectis indulserit vlla; nec ipsis
Militibus solito viuere more dedit.
Ergo vbi iam solidis Respublica legibus aucta est
Et firmata domi Paxque fidesque fuit:
p.160
In Persas aciem, felicia proelia, mouit,
Atque Artaxerxen atterit ense Ducem.
Jllius ingenti flagrabant cornua bello,
Atque Elephantorum corpora vasta ferunt.
Falcatosque etiam currus; celeresque phalangas,
Nec satis et numero millia nota tulit.
Quod Caesar robur metuendaque tela subegit,
Cum Latio tantam frangeret ense manum.
Victor at Antiochi cum forte reuertitur vrbem,
Militibus praedam lucraque [lrcraque ed.] parta dedit.
Hinc Romam venit, victoque triumphat ab hoste,
Et Superis reddit Vota dicata dijs.
Exhibet et populo claros spectacula ludos,
Circensesque iubet ferre Theatra sales.
Jnclyta mox Latio diuisit munera Ciui,
Et recreat sanctos moribus hisce patres.
Qui quantum crescit Romana in sceptra Seuerus,
Tantum etiam Regis gesta Senatus amat:
Felicemque vocat tali sub principe Romam,
Cui solida virtus constat auita basi.
Ast Germanorum speratam turba quietem
Rupit, et in Gallos tristia bella mouet,
p.161
Quos simul assertum cum forte Seuerus abiret;
Et Sicila primam ferret in vrbe moram:
Militibus coepit Gallis inuisus haberi,
Hos disciplina cum grauiore regit.
Jlli igitur Iuuenem; quo non praestantior alter
Ausonias Unquam rexit et auxit opes:
Concursu obtruncant medio; geminantque iacenti
Vulnera: et impacto spiritus ense fugit.
Quoque etiam perijt genitrix oppressa tumultu;
Quod Gnato parcas suaserat esse manus.
Exitus hic vitae fuit et sua meta Seuero;
Qui quantum Latijs praesidet acer agris:
Insignem praestare Ducem, sanctumque pudicumque,
Et quem non merito carpere iure potes.
Exemplarque vtinam sit Regibus ille futuris:
Eximio cuius viuere more velint.
Eunuchos totis submouit ab actibus aulae,
Femineaque iubet ducere pensa manu.
Id genus inuisum est hominum; quod Regibus vnum
Obstat; et in varios flectit agitque modos.
Jn Diuos pietas Matremque effusa parentem,
Praecipuo certe nomine digna fuit.
p.162
Usuris formam statuit: lateque vagari,
Et capere efficto nomine dona vetat.
Tum placide solitus causas audire resedit,
Ac hilari prorsus scommata fronte tulit:
Nil stomacho indulgens, nec saeuam elatus in iram,
Sustinet aduersas iurgia crebra minas.
Tantisperque manet tota dum lite soluta,
Damnato vidit crescere iura reo.
Egregie prudens, cui nemo imponere posset:
Et blando cautum pectus in ore gerit.
Impendit Graecis operam scriptoribus: at nil
Interea Latios negligit ipse viros.
Quod Plato philosophis; hoc sit Maro vatibus, inquit,
Cum proprijs dici possit vterque Deus.
Quin age praestantum complexus carmine Vitas,
Edidit ingenij plurima signa boni.
Tum vero quoties conuiuia laeta celebrat,
Doctrina claros iussit adesse viros:
Hijs equidem solis ita delectatus; vt esset
Regia Pegaseis mensa referta iocis.
Fabula leniret conceptas pectore curas;
Historiaeque etiam commoda multa darent.
p.163
Quae res una quidem, referas si vera, peregit
Eximia castum viuere laude Ducem.
Quique etiam posset Sapientis clara mereri,
Quae sunt iudicio nomina summa meo.
Vtque minus dubites quibus hunc doctoribus vsum
Dixeris: haec dulci nomina mente tene.
Paulus et Hermogenes atque Ulipianus, et acer
Fabius, ac Proculi vita beata senis.
Vnde Modestinus, Venuleius asper; et ille
Qui rectum toto pectore Celsus amat.
Tum Florentinus; tum mox Callistratus: omnes
Exculti studijs Papiniane tuis.
Lumina summa quidem iurisque ac gloria regnis
Caesaris hic prima laude Senatus erat.
Quo monitore suos conuertit ad optima mores:
Et sequitur nullo facta beata metu.
Huic natura etiam melioribus edita diuis,
Viuendi recte semina laeta dedit.
Nec tamen euitat scelerati militis enses,
Quo minus atroci corpora morte cadant.
Quamquam optasse ferant tali se occumbere letho:
Ex se pro Regni posse perire bono.
p.164
Annuit hoc fatum, sed honesta morte negauit:
Tantum equidem dubiae numina sortis alunt.
Imperij tredecim moderatus sceptra per annos,
Infida subijt fata cruenta manu.
IVLIVS MAXIMINVS.
II.
Caesar Alexandro successit Iulius. hic nil
Eximij tanto fultus honore, gerit.
Improba mens homini; corpusque immane, sub omnes
Militiae toto venerat asse gradus.
Quin stolidis inerat tam vasta superbia dictis,
Noris vt hac Thracem futilitate virum.
Et tamen hunc Gotthi Latio genuere parentes:
Barbarica regeret qui sacra sceptra manu.
Hic igitur pastor cum prima aetate fuisset,
Haemonio sparsos pauit in orbe greges:
p.165
Aduectus Romam Latiasque profectus in oras;
Tempore quo primus regna Seuerus habet.
Noticiam tanti tum Regis adeptus; eo quod
Admissum cursu vincere posset equum:
Atque vno lixas sudore euerterit omnes:
Opponi quotquot iusserat aula viro.
Quae res tantopere visa est placuisse Seuero;
Protinus vt torquem, praemia laeta, daret:
Ac stipatores inter praeceperit esse:
Qui fido corpus principis ense tegant.
Hac igitur primum crescens virtute; sequentes
Multiplici cautus promouet arte dies.
Proceroque etiam cum candida membra fuissent;
Pene nouem vicit tanta figura pedes.
Conspicuus forma facieque decorus honesta:
Quae magno posset dicier apta bono.
Quamquam Barbarici cumulabant crimina mores;
Omnia quae turpi gratae furore premunt.
Namque procax asperque fuit, contemptor; vt inde
Haud magno Thracem nosse labore queas.
Sub Caracalla equidem meruit stipendia reges
Principe sed Vario noluit vlla sequi.
p.166
Ast cum Dij placido firmassent regna Seuero,
Militiae rursus munera prisca petit:
Tyronumque manus ventura efformat in arma:
Et varia Latios instruit arte Duces.
Donec et hic tandem iugulato principe regnum,
Cum sceleris fuerit conscius acre capit,
Inuito quamuis obtrusa palatia narret,
Sceptraque speranti tradita nulla viro,
Purpura crudeli gladio subnixa minisque
Jniecta est humeris, inquit, acerba meis.
Aut quid non potius? quid non mihi mollius optem,
Quam mea tam vasto pondere colla premi?
Sed quia me miles minitans extrema coegit;
Defensum toto dicere iure potes:
Qui fato cedens oblata capescere vellem;
Cum nihil hic vita charius orbis alat.
Praecipue regni si sit delata potestas:
Unica quae fortes vincere causa potest.
Hoc se defensum statuit discrimine. sed qua-#
cunque is Romuleas ceperit arte domos:
Hoc certe affirmes, animal crudelius vsquam
Non vitae dubios sustinuisse dies.
p.167
Cui tantum feritatis et instar acuminis esset;
Omnia quo tristi recta furore premit.
Nil actum multis nisi mors cumulata diebus;
Dum sibi suspectum Barbarus omne sinit:
Caesaris et functi gratos necat asper amicos,
Et tota effuso castra cruore grauat.
Nec maius quicquam gestum est. nam milite latas,
Quod Germanorum vastat et igne domos;
Nil pretij est. tantum promotae in culmina flammae
Absumunt miseros rustica tecta lares.
Jnstructam quisquis tentauit milite gentem,
Et victo laetas rettulit hoste manus;:
Hunc sua fulgenti decorarit gloria facto;
Veraque sub populi praemia voce feret.
At facibus vastare domos; iugulare puellos,
Femineosue truci sternere caede greges:
Haud magnam pariet grassanti in funera laudem;
Nec solidum merito struxerit ore decus.:
Ergo vbi constabat saeuo res vera Tyranno
Ausonijs alium ciuibus esse Ducem:
Exarsit ferus, ac magnas se effudit in iras
Ingentesque auido proflat ab ore minas.
p.168
Nec mora, contraxit sceleratum caedibus agmen;
Italicosque petit milite fretus agros:
Adducitque celer notas virtute cohortes;
Quam prius ex omni traxerat orbe manum.
Primaque tentata est Aquileia diues. at illam
Dum frustra oppugnat Iulius, ense cadit.
Milite transfossus proprio: qui dixit; et Ouum
Alite de praua nec superesse decet.
Et pariter Gnatum caeso cum patre trucidat,
Quo nullus Latio pulcrior orbe fuit.
Tum capita Ausonias pilo delata per vrbes
Gaudia non populis parua tulisse ferunt.
Donec et in proceres veniunt suffixa Quirites,
Qui procul in fluuium spargier ista iubent.
Hoc addam: tali virtus Aquileia motu,
Romanis sartam praestitit alta fidem:
Vt vel femineis neruos e crinibus aptent,
Quo tum praesidio missa sagitta fuit.
Tertius hunc annus grassantem vidit: et vna
Cum sobole ac regno vita molesta fugit,
p.169
GORDIANVS.
III.
Vir bonus, et merito primis celebratus ab annis
Gordiaca clarus nobilitate fuit.
Reddidit hunc coelum deuictis mite Tyrannis:
Augustus Latias qui regat alter opes.
Qui genus e veteri maiorum stemmate traxit;
Cum dederit patrios Scipio magnus auos.
Maternum sedenim Traiano a principe duxit:
Jnclytaque e gemino linea fonte coit.
Vtque erat eximia prognatus origine: sic se
Jmperio dignam vita modesta probat.
Jn qua nil fuci caecaeue libidinis; et nil
Quam merito damnes, asperitatis erat.
Excoluit Musas, studijsque imbutus honestis
Hac sibi praecipuum contrahit arte decus.
Qui charus populo reueretur honore Senatum,
Et data magnifico sceptra decore gerit.
p.170
Iusticiae et Virtutis amans semouit ab omni
Imperio, quorum est vim notata viros:
Vendere qui fumum solui; non nota Monarchis
Vel responsa ferunt, vel male torta grauant.
Mox socerum legit Misithaeum: cuius in omnes
Vita equidem laudum venerat aucta gradus.
Qui cum doctrinis vsuque modoque valeret,
Eximiam Genero contulit acer opem.
Et regere e vera populos virtute docebat:
Quae fida est summis anchora sola viris.
Hinc vbi Persarum sunt cognita bellas profectus
Hostiles celeri contudit ense manus.
Finibus exegit Romanis agmina, multo
Quae numero e tota Perside turba furit.
Hocque opus eximia Soceri virtute peractum est;
Vnica quae Iuueni norma salusque fuit.
Postea sublatus morbo est Misithaeus: at inde
Fortunae aduersos Caesar agebat equos.
Expertusque dolos scelerati ac arma Philippi,
Cui prius ingrato commoda multa tulit:
Cum frustra et regni partem concedat; et aeui
Quod reliquum est, misera voce rogando petat.
p.171
Ast nihil obtinuit: medium sed tractus in orbem,
Inclytus insano militis ense ruit.
Principe quo melius Latio nil fata dedissent;
Longius Ausonias si tenuisset opes.
Stulticia est fecisse malis bene. nam benefactis
Etsi magna sient, gratia nulla redit.
Si sane extollas; te deprimit improbus. haec te
Euertant, quae tu confugia esse putes.
Vndeque consistas, poteris cecidisse videri:
Cum quae te seruet perdere causa velit.
Huius erat toties quae vox celebrata; monebat
Ausonij duras Caesaris esse vices:
Qui rerum nequeat cum forte inspector haberi,
E delatorum iudicet ore bonos.
Quaeque expensa putat, nonnunquam falsa sequatur:
Et minus aequata cuncta bilance probet.
Sex annos regno dum Caesar praesidet; isto
Quem dixi, vitae finijt acta modo.
p.172
PHILIPPVS ARABS.
IIII.
Impius inuasit iugulati sceptra Monarchae:
Tantaque delusis patribus arma capit.
Qui quamuis Araba natus de gente fuisset;
Sors tamen haec minime regna subire vetat.
Indignus claros inter qui nomina Reges;
Nomina perpetuo crimine foeda, gerat.
Heu quantum sceleris, quantumque aliquando furorum
Fascibus indignas admouet arte manus?
Ordinis aut tanti quis conscia numina sciret,
Si non authores crederet esse Deos?
Et tamen haud tenui cumulantur multa periclo,
Quae malus accenso spiritus igne mouet.
Quem grassari equidem patitur Deus: illius vt te
Incolumem tantum viuere lege scias.
Si quid regna boni, si quid moderantur honesti;
Omnia de superis recta venire putes.
p.173
Hij, quales populi nonnunquam vita meretur,
In media faciunt viuere plebe Duces;
Qui si crudeli mores aetate sequuntur;
Offensi signum vindicis esse scias.
Christus at interea si quae sunt recta tuetur:
Authoremque vides ordinis esse Deum.
Is si forte sinit grassari aliquando Tyrannos;
Consilij causas arbiter huius habet:
Decernitque malis tendendi in crimina metam,
Quos vltra fines rumpere dextra nequit.
Quin age flagitijs ne desint praemia; cum iam
Meta resoluendos vltima sistit equos:
In foribus stabulat crudelibus incita poenis
Vltio, et in proprium mergitur aequa caput,
Authoremque petit: Qui sicut in ardua multos
Funera vibrato saeuior ense dedit:
Sic rursus gladio feriendos praebeat artus;
Quodque alijs dudum praestitit, ipse luat.
Ergo vbi praestantem, scelerum sentina Philippus
E medio varia sustulit arte, virum:
Re velut ex animo iam gesta exultat; et inde
Caesaris Ausonij nomen et arma gerit.
p.174
Protinus assensum Persis in foedera iungit;
Priscaque deformi proelia pace notat.
Quaeque alijs Latio victoria parta cruore est,
Militibus pretij nil sinit esse suis.
Tum properat Romam; ludisque ingentibus instat,
Qui sua de seclo nomina longa tenent.
Magnifico certe quos tum sub honore celebrat,
Et varijs cumulat cuncta theatra bonis.
Nec tamen ista diu manserunt laeta Tyranno;
Cum Nemesis meritas redderet aequa vices;
Sarmaticos fines Scythicis agitarier armis;
Et Latiae multas tollere gentis opes.
Quae simul Augusta res vt delata fuisset;
Italicos magno fama dolore ferit.
Extemploque viros Decio committit; eumque
Aduersos Caesar ducere iussit equos:
Tutari fines, hostemque expellere regnis;
Et sua Sauromatis reddere iura viris.
Paruit Augusto Decius: cui miles eunti
Iam totum Imperij nomen habere dedit:
Iniecitque humeris chlamydem; quam regia texit
Purpura, Caesarij pignus honorque boni,
p.175
Quae postquam Romam perlata est fama, Philippum
Perculit; ac moestum spesque metusque premunt.
Vtque erat impatiens scelerati et conscius acti,
Effraeno tumidas concipit ore minas:
Et Decio mortem supremaque funera iurat:
Seque adeo nullis parcere velle fremit.
Nec mora conscribit turmasque ac agmina; quo se
In praeceps conicit robore fretus iter.
Vltio sed foribus nunc incubat illa, profusi
Quae poenas toto sanguinis asse petat.
Ergo vbi peruenit Veronam exercitus vrbem;
Commerito Regem protinus ense necat:
Exscinduntque caput medijs qua dentibus extat
Celsius, ac cerebri sacra medulla iacet.
Tempore quo Roma iugulatur Gnatus; habere
Caesareos iussit quem pater ante gradus.
Hunc Christo nomen memorant aliquando dedisse,
Lotaque Baptismi pectora fonte canunt.
Quae si vera quidem tibi prodita forte putabis;
Fucati tantum militis acta vides.
Nec constat, quid credat Arabs; quem vita Tyrannum
Et procul Christi relligione probat.
p.176
Sic sua cum lustrum tenuisset regna Philippus,
Immani prorsus vulnere sectus obit.
DECIVS.
V.
Eximia praestans animi virtute, Tyranno
Occiso Decius regna gerenda subit.
Hunc Bibali claris dixere parentibus ortum;
Quem tulit insignem Pannonis ora virum.
A prima visus sapiens aetate: quod esset
Indole ad excelsas conditus vnus opes.
Attamen et gradibus contendit ad omnia; magnum
Quae merito credas posse decere virum.
Non illum ambitio, suffragiaue empta Monarchis
Acceptum, Virtus vna sed esse dedit.
In quo lucebant naturae semina rectae,
Quae sua venturis fascibus acta struunt.
p.177
Hunc igitur mittit cum forte in bella Philippus,
Vt motus frangat saeue Marine tuos:
Principio officium moderata hoc mente recusat:
Vtile mox etiam Regibus esse negat.
Instat at Augustus, Decioque id muneris addit,
Maesiacas celeri frangat vt ense manus.
Sed supero res acta Deo est; qui regna Philippis
Abrogat, ac Decio sceptra regenda dedit.
Hunc etenim miles venientem protinus ambit
Purpura; et Imperij carpere signa iubet.
Qui, postquam Augustus fato occubuisset, in vrbem
Mox redit; vt Latijs approbet acta viris.
Illi equidem Decio meritos gratantur honores,
Commendantque sacro Romula regna Duci.
At cum forte parum nunc esset in vrbe moratus,
Caesaris in Gnatum iura venire sinit.
Hos siquidem titulos; atque haec tum facta Senatus
In sobolem grati Principis ire dedit.
Nullius in sanctos reuerentia tanta Quirites,
Quanta equidem Decij Caesaris vna fuit.
Qui, si quae patribus poterant placuisse videri;
Haec sibi non etiam displicuisse probat.
p.178
Publica permisit Maioribus acta: sed vrbis
Censuram is magna dexteritate nouat.
Mox contra Gotthos Scythicasque [Schitycasque ed.] profectus habenas,
Thracica qui vario milite rura premunt:
Conflixitque etiam Latijs feliciter armis;
Hosteque compresso millia multa necat.
Donec et hic tandem Gallo prodente peribat,
Quo Decius in fido tum duce fretus erat.
Hostibus hic monstrat quo perdi tramite Caesar
Posset; et e quali quiuerit arte capi.
Ergo vbi postremi promouerat agmina belli,
Insidijs tandem fractus vterque cadit.
Filius egregij strategemata principis vrgens
Fata quidem iaculis accelerata subit.
At pater ingenti sua membra voragine mergit;
Sanctaque pro patriae colla salute vouet.
Quaesitum corpus nullis reperirier vndis,
Nec merito poterat condier vrna loco.
Optimus hic vera memorandus laude fuisset;
Ni Christo saeuas iusserit esse manus.
Qui quod siderei contempserit agmina regni,
Haud sua sub placida tempora morte secat.
p.179
Natura certe praestantem Roma probauit;
Atque annis Decius sceptra duobus habet.
VALERIANVS
et GALIENVS.
VI.
Moribus ac recti studio, vitaque modesta
Illustris, regnum Vallerianus adit.
Hunc sacer imperio, communi voce Senatus
Approbat, ac fasces sponte subire iubet.
Non alium Virtus maior dedit esse Monarcham:
Nec populis alium ponere cura fuit.
Aemilianum etenim Gallumque et caetera monstris
Corpora, nequicquam principis esse putes.
Inuasit tantum sacros ea turba Quirites,
Nil plane eximiae caetera laudis habens.
Praecipue vero culpandum secula Gallum
Omnia, ob inuisi foederis acta dabunt.
p.180
Qui Maiestatem Romani et vincula regni,
Indigno prorsus soluerit alta metu.
Hic est qui Decium scelerato prodidit ore:
Et Latiam foeda sustulit arte manum.
Vtque etiam imperio, summisque fruatur habenis,
Promittit Scythicis dura tributa viris.
Et Libertatem quae tantis hactenus armis
Parta fuit, tantis obruit iste malis.
Cumque Deus voluit Romanam excellere gentem,
Quae summum toto nomen in orbe gerat:
(Scilicet vt domitis Romana per arma Tyrannis,)
Ausonium ferrent barbara regna iugum:
Et Virtus pariter Legumque vigeret honestas,
Poenaque commeritos inferat aequa metus:
Tum disciplinam Romana palatia seruent,
Nec late flammas spargere bella sinant.
Praemia Virtuti decernant vera; domentque
Flagitia, ac gladio crimina foeda notent:
Hoc decus imperij partosque cruore triumphos,
Barbaricis cedit Gallus ineptus equis:
Dum sua submittit Gotthorum, tela phalangi,
Et patitur Scythicas in sua colla manus.
p.181
Qui regnare quidem vt posset; rempublicam et omnes
Jmperij certe prodit iniquus opes.
Caesareis igitur seclusus honoribus, inter
Latronum referat nomina foeda greges.
At populi iussu totaque e voce Senatus
Regnorum fasces Valleriane capis.
Hunc etiam Decio sub principe Roma probauit:
Censuram Latiae qui pius vrbis agat.
Tanta hominem virtus, tam gloria certa vehebat,
Crimine qui nocuos non sinit esse dies.
Quapropter merito regnorum culmina plausu
Suscipit, ac tota Caesar in vrbe regit.
Jmperioque etiam Galienum iungit, et esse
Consortem Gnatum Romula turba probat.
Spem tamen Ausonidum princeps vel vterque fefellit,
Vel duris fati legibus alter obit.
Vallerianus enim traducto milite Persas
Tentat; et assiduis hostibus arma mouet.
Cumque loco Caesar pugnat Romanus iniquo;
Persarum captus rege Sapore fuit.
Cui non captiuo tantum custodia; verum
Fortuna varium pondus agentis erat:
p.182
Scandenti quod equum submiserit ille Tyranno,
Quae calcans pressit colla verenda Sapor.
Haecque adeo tolerat vitae infortunia: donec
Pene sub extremo membra calore labant.
Tunc etenim varia miserum cruce Persa fatigat;
Detrahierque seni tergora tota iubet.
Id passus fortasse mali; quia sorte potitus
Augusta, Christos agmina sacra necat:
Sic, homines etiam nonnunquam vt mactet; et aris
Saeuior innocuo saepe cruore litet.
Interea capto Galienus patre gubernat,
Et prorsus stultum praestat agitque Ducem.
Hic nihil egregij toto sectatus in aeuo,
Obscoeni tantum flamma caloris erat.
Interdum quamuis aliquid tentasse videri
Posset; et ingenij non caruisse bono.
Sed tamen haud dignum Romana stirpe feratur;
Praecipue in vinclis quod sinat esse patrem.
De quo cum questi ciuesque ac Roma fuisset;
Elusit varijs seria tanta iocis:
Cum tamen et multi studuissent soluere capto,
Quae iam difficili vincula sorte tulis.
p.183
Filius at nulla motus pietate parentem
Deserit; ac Veneris libera castra colit:
Delicijsque vacat. tum scenica multa professus
Consueta populum callidus arte capit.
Postea grassandi cum facta licentia multis
Esset; et in varios exijt aucta Duces:
Posthumus inuadit Gallorum regna; tenetque
Interea forti Regia sceptra manu.
Ast Odenataeos oriens promouit honores,
Principe quo varijs certat arundo plagis.
Nec tamen hac sese Galienus clade moueri,
Nec patitur tantis corda dolere malis.
Pascere fucosis abdomina caca popinis
Instat, et infuso lambere pocla mero:
Natus ad hoc stupris vinoque vt perderet orbem,
Maiores saluum quem voluisse putes.
Hoc igitur sub rege fuit Laniaena virorum;
Dum sibi quisque suos vendicat ense gradus.
Quin simul inuadunt ea sceptra triginta Tyranni:
Femineosque videt Roma praeesse greges.
Omnis ad extremum proprios prouincia Reges
Suscitat. Haec illi crimina crimen alit:
p.184
Vt cum delicijs subigat sua pectora; fasces
Jnuadant alijs regna relicta locis.
Tantisperque calet scelerum labor; ardua donec
Militibus caesus fata Monarcha subit.
Hanc mundi labem et spurcae ludibria vitae
Pene tribus lustris Romula terra videt.
In quibus at genitor sceptro dum praesidet; annos
Cum Gnato septem Vallerianus habet.
FLAVIVS CLAVDIVS.
VII.
Claudius ingenio et nulli bonitate secundus,
Extincto regni principe sceptra gerit.
Omnibus hic numeris cum vir clarissimus esset,
Praecipua vitae munera laude tulit.
De quo solo equidem mentiri fama veretur;
Virtutis tantum pectus et vsus habet;
p.185
Contigit Ausonia quo nil duce gratius vrbi,
Quem populus merito cunctus honore colit.
Singula quae fuerant alijs bona, Claudius vnus
Omnia ceu proprio pectore natae tenet.
Augusto siquidem quae sancta Modestia primo
Adfuit; vt veterum scripta diserta canunt:
Aut Antonino pietas: aut quanta beato
Traianum virtus extulit aucta gradu:
Omnia in hunc vnum conspirant laeta Monarcham:
Quo melius dici nil mihi posse vides.
Delendis natum memorant quem gentibus esse,
Barbara quae vario nomine regna gerunt.
Errantes igitur late compescuit hostes:
Multaque funesta millia strage necat:
Vndique quos totus velut in sua vulnera mundus
Excitat; audaci perdat vt arua manu.
Praecipue Ausonios infestant agmina fines,
Qua sua Sarmaticas aspicit aura plagas.
Jd Scythicis primum se infudit robur ab oris:
Vt Borea veniunt saeua tonante niues:
Atque etiam Latij superato limite regni
Romuleas late depopulatur opes.
p.186
Regnaque deuastant, praedasque auferre; duces
Obterere, et saeua fundere cuncta manu.
Peucini, Quadi, Trutingi, acresque Gepidae [Gepide ed.]
Virtungi, ac Herulis Gotthia mixta feris:
Sauromataeque truces, austeraque pectora Daci,
Quaeque alit Euxinis robora pontus aquis.
Inde Alemannorum coniunctis agmina Celtis;
Quosque tulit reliquos Barbara terra greges.
Omnibus vna fuit Latium quibus ire per orbem
Cura; nec in proprias velle redire casas.
Praecipue Scythicis quae gens armata pharetris
Europae didicit commoditate frui.
Haec equidem populis patefecerat ostia Gallus.
Romanas prodit dum male Caesar opes.
Ex illo siquidem Latijs ceruicibus hostis
Imminet, ac vario nostra furore petit.
Tempore res etiam quo publica pene Tyrannis
Cessit; et est vario Regia quassa metu.
Claudius hic igitur, quo ferret bella rogatus,
Dixit; ego in Scythicos prima mouebo viros.
Publicus hic Latijs est gentibus hostis. at in me
Caetera priuatim turba manusque furit,
p.187
Nec mora, Benaci circum sola littoris acer
Primo Alemannorum millia multa domat:
Afflixitque graui superatas vulnere turmas:
Relliquiasque citam cogit inire fugam.
Mox Scythicas varia grassantes caede cateruas
Ter fera dat centum millia pene neci.
Attamen in Gotthos labor vltimus extitit. haec gens
Fortior e reliquis omnibus vna fuit.
Quamque ita contriuit captis praestantibus; vt nil
Mancipijs equidem crebrius hisce foret.
Quae perfecta quidem cum proelia dura fuissent,
Fatalem subit Claudius ipse diem.
Hunc ostenderunt nam tantum numina terris,
Et nihil imperium longius esse sinunt.
Heu nimium fortuna potens; si forte fuisset
Ausonijs etiam sors ea firma viris.
Claudius hic regnis Latioque reducere pacem
Posset; et in priscos cuncta referre status:
Ni citius rigida sublatus morte subiret,
Quos properant nocuos aspera fata dies.
Hunc equidem electum Galieno principe narrant,
Sceptra quidem imperij qui meliora regat.
p.188
Et misisse ferunt Augusti pignus honoris,
Claudius vt Ticini forte moratus agit.
Attamen haud longo fortuna ea constitit vsu:
Sed ruit impulso praecipitata pede.
Turbatasque hominum turbataque pectora mentes
Deserit; ac vario perculit omne metu.
Quamuis ipse quidem cum Claudius exijt aeuo,
Dixerit hos fasces Aureliane tuos.
Huic statua et Clypeus fulgenti totus ab auro,
In Capitolina conditus aede fuit:
Virtutis magnae testis; quae grata Nepotes
Mouerit; vt simili praemia laude velint.
Adscriptusque Dijs Romana palatia cernit,
Vix annos regni cum gerit arma duos.
p.189
AVRELIANVS.
VIII.
Aurelianus adit Romani culmina regni,
Cum tenet aethereas Claudius astra domos.
Hic varius, truculentus, et in sua commoda spectans:
Ex Daco genitus dicitur esse patre.
Obscura certe tum natus origine: sed cui
Gloria de tanto principe magna venit.
Omen erat; cunis Aquila tollente leuatum
Vicinaeque arae reddita membra dari.
Nec minus et vitulo indicium fuit: illius armos
Hinc atque hinc regni signa futura notant.
Nam genitus candore niues cum vinceret: istinc
Fulget auis; sed et hinc facta corona viret.
Id matri ostentum postquam fuit; ardua gnatum
Curat, et hunc claris rebus adesse facit.
Inuectus Romam quapropter magna capescit,
Caesareisque dedit facta probanda viris.
p.190
Nec cessauit enim donec Virtute magistra
Ad summos venit facta per alta gradus.
Claudius hunc igitur, cum Gotthis bella moueret,
Militibus summum iusserat esse Ducem,
Qui se difficili talem praestabat in actus
Fascibus vt dignum Claudius esse probet.
Militis hunc igitur postquam fauor extulit; acer
Haec rata consensu gesta Senatus habet.
Caesar at eximio praestabat corpore, neruis
Firmus; et in Gnydiam rara libido deam.
Appetit interdum cupido mera grata labello:
Et tamen hic etiam norma modusque fuit.
At disciplina custosque ac anchora: cui nil
Laxando quisquam blandula verba daret,
Cuius in imperij prima sub origine, dura
Sunt Marcomannis proelia mota viris.
Horribili prorsus gens haec certamine cunctas
Vastat, et insano proterit ense plagas.
Iamque adeo Tuscae penetrarat in oppida terrae,
Et Mediolanas occupat arte domos:
Cum sua munito regnorum limite Caesar
Cogitur Italicis arma referre bonis,
p.191
Quae cum diripier fama memorante videret;
Haud sinit infestas longius ire manus.
Sed properans Latio se milite firmat: et acri
Oppressos tandem perculit ense viros.
Testis es haud tenui subuecta Placentia muro;
Esse quidem haud minimo parta trophaea malo.
Romani cecidere duces; et multa bonorum
Turba cruentato pectore fracta cadit.
Inde Metauro etiam depugnans proximus amni
Sueuorum letho corpora multa dedit.
Tandem Alemannorum Ticini prope moenia turmas
Strauit; et effuso victor ab hoste redit.
Mox Romam inuectus, non maxima crimina duro
Supplicio, et grauibus punit adacta modis.
Jdque adeo: vt nimia velut asperitate ferocem
Oderit, ac tacito miles ab ore premat.
Etsi autem merito mihi disciplina probetur:
Regula pendendis sit tamen aqua malis.
Peccato par poena pari sub lance feratur;
Sitque ea Iusticiae forma venusta deae.
Caesareas igitur tam duri pectoris iras;
Plurima cum culpet, plurima turba probat.
p.192
Nec dubium est aliquando bonos excedere metam
Cum Nemesis validas concipit aucta faces.
Optima res modus est. sed si quis finibus addat
Affectus; facile est haud retinere modum.
Hinc iterum Syriam petit Aurelianus, et acres
Illyrio Gotthos millia quinque necat.
Mox Asiam ingreditur, Palmyraeque ardua cingit
Moenia; quae vano firma labore quatit:
Zenobiam tandem cepit tamen. inde reuersus
Italico statuit summa trophaea solo.
Inuectusque Urbem claro sua bella Triumpho
Ornat; et ingenti praemia laude capit.
Inclyta praecedens currum Regina, monebat
Fortuna varias esse subinde vices.
Posseque vel magnos verti in sua tristia Reges,
Et subita prorsus maxima clade premi.
Hanc Romana tamen magno gens iussit honore
Viuere, et haud duro claudere fine dies.
Tum rursus Caesar facturus proelia Persis
Agmina conscripto milite densa mouet.
At Byzantina cum forte exiret ab vrbe,
Haurit ab infida fata suprema manu.
p.193
Cum lustro ac aliquot rexisset mensibus orbem:
Et disciplinae norma cruenta foret.
Militis hic facinus crudeli morte piauit;
Legitimum vetito qui premit igne thorum.
Arboris inserto subducta cacumina fune
Contrahit, ac flexis alligat arcta comis.
Hos inter ramos perituri militis artus
Nectit. at vt Bessum fama perire fuit;
Sic iubet arboreos inciso fune dolones
Rupta quidem aerijs membra referre plagis.
Hunc Ducis officio quapropter saepe Diocles;
Ast aptum nunquam Principis esse probat.
TACITVS.
IX.
Hunc Romana senem gens tota capescere regnum
Iussit; et augusta fraena tenere mans.
p.194
Jllius insigni radiabat vita decore:
Plenaque maturo tota pudore fuit.
Hactenus arrepto miles ceu iure crearat
Quem velit e proprio corpore ferre Ducem.
At vero postquam grauis Aurelianus obibat;
Ius legere Augustos patribus esse dedit.
Quae via militibus coniunxit sola Quirites,
Cum reparat priscos curia spreta status.
Deferat hunc igitur patribus cum miles honorem:
Protinus ista senem prendere sceptra iubent.
Nec dictu facile est solatia quanta per omnes
Caesare sint Tacito visa redire gradus.
Quin vero Latias amplissimus ordo per vrbes
Scripsit, in optatum cedere regna patrem.
Gaudia quapropter subitis e motibus orta,
Italicas complent oppida cuncta domos:
Laetanturque bono; peperit quod curia rebus,
Quas prius euersas pene fuisse putes.
Nec quicquam est aliud Taciti quo facta celebres:
Hunc nisi quod vero dixeris ore bonum.
Tum vero et notum est, claris vixisse Camoenis
Et gratum cunctis exhibuisse virum.
p.195
Haud alijs vsum quem constat vestibus esse,
Quam qua priuatum viuere cura fuit.
Uxorem gemmis vti prohibebat: et aurum
Omnibus exclusum vestibus esse iubet.
Nec dubium est magno voluisse hunc plurima fructu
Corrigere, et veteri reddere multa bono.
Principis et functi mores culpasse: quod auro
Quodque etiam gemmis molliter auctus agat:
Femineaque sinat nitidum se labe videri;
Cum sibi parentes expetat esse viros.
Nec tamen aut Uirtus; aut mens sibi conscia recti
Efficit, atroci quo minus ense cadat.
Caesar enim sexto Tacitus post mense necatus
Accepto fluidas vulnere perdit opes.
p.196
PROBVS.
X.
Dalmata Romanis succedit honoribus: etsi
Jllustri veteres sanguine nescit auos.
Militibus prima est electio facta; Senatus
Quam laeto prorsus sancijt ore ratam.
Quidue putes obstare locum; quo primus in auras:
Huius et in vitae tristia secla venis:
Si tua te virtus, et conscia numina veri,
Eximio dignum duxerit esse bono?
Omne solum forti patria est. Deus addit honorem
Cum libet; ac miro destinat alta gradu.
Idque adeo, vt praeter veniant tibi maxima votum,
Quae tibi sidereo sarta fauore putes.
Sic fortuna Probum melior dedit esse Monarcham,
Agricola quamuis sceptra parente gerat.
Vir certe magna populorum voce beatus:
(Id modo supremam si venit ante diem)
p.197
Edita cum merito fuerint suffragia plausu:
Quae diducta Probum carpere sceptra iubent.
Caesaribus gratum cunctisque cohortibus olim
Excellens virtus fecerat esse ducem.
A quo, quae summum deceat fecisse Monarcham
Omnia diuinis motibus acta vides.
Iusticiae studium, celebrisque modestia; vini
Par modus; ac Gnydiae meta decora deae
Quem genitor soboli Galieno ostendit, et inquit;
Hunc vitae exemplar duxeris esse tuae.
Omnia militia suppleuit munera: cuius
Intrepidam miles cernit vbique manum.
Virtutemque auxit Sapientia vera: beatis
Quae nihil admixtum moribus esse sinit;
Quod non diuino ceu natum semine dicas:
Et ferat authores in sua facta deos.
Interea sceptris dum forte potitus haberet
Militiae validam, robora plena, manum:
Confestim merita prostratos clade necauit
Interfectores Aureliane tuos.
Mox Asia mouit Celtasque profectus in vrbes,
Millia Francorum multa subacta domat.
p.198
Hinc Alemannorum superauit milite gentem;
Est cui Rhetiacis proxima terra plagis.
Expulit Illyrio felici Marte phalanges
Sarmata quos istuc promouet acer equos.
Hinc Gotthos vicit, qui Thracica rura premebant,
Infusique recens depopulantur agros.
Horum pars bellis, pars foedere ducta Latino
Cessit, et Ausonio paret honesta Duci.
Inde Orientis adit terrasque ac regna necatque
Latronum varias multa per arua manus.
Cum Persis pacem, cum Parthis foedera iungit.
Liberat et magno plurima regna metu.
Inde Europeas tranat Probus acer in oras;
Sarmaticosque iterum subruit ense duces.
Bastarnas iussit Latij sola plurima regni
Incolere, ac validos in iuga ferre boues:
Seruauitque fidem traductus in oppida miles
Barbarus, ac nulla praedia fraude colit.
Hinc Romam inuisit Latiasque adit impiger vrbes:
Multaque sub veteri ludicra more dedit.
Qui sua spectaclis iterum petit arma peractis:
Primaque tum Persas visere cura fuit.
p.199
Ista sub Eoo gens imperterrita mundo,
Romanas lassat victa subinde manus.
Saepe fidem fallit conceptaque foedera damnat:
Nostraque perrupto limite regna premit.
Huc iterum cum Caesar agens sua bella ferebat
Syrmium adit, patrias tecta vetusta domos.
Quo cum forte loci paulum consedit, inurgens
Militibus promptas iusserat esse manus.
Nam limo oppletas studet exhaurire paludes;
Idque opera clari militis esse iubet.
Quae res inuidiam peperit cumulata Monarchae,
Rustica quod fortes lasset opella manus.
Auxit et offensam vox Caesaris ista; futurum
Milite vt Vrbs tali nil opus esse putet.
Pacatis circum regionibus arma silere:
Militiaque duces posse vacare bonos.
Haec equidem offensas stimulabant dicta cohortes:
Et magis atque magis pectora laesa mouent,
Tantisper subito dum res agitata tumultu,
Insignem diro conficit ense virum.
Sic perijt Latiae decus et tutela coronae,
Omnia dum iusta ponderat acta manu.
p.200
Conaturque statum et veteres reparare Quirites,
Cunctaque sub priscos ferre videnda dies
Solus qui quod habet, si non habuisset, habere
Posset; hoc illi nomen adesse Probo.
Annos sex, aliquotque etiam sub mensibus acer
Regnat, et haec illi vita suprema fuit.
CARVS.
XI.
Succedit Carus, bello vir magnus et armis;
Gallica quem multi rura tulisse ferunt.
Eximia clarus bonitate, animoque modesto,
Et veteri celebris nobilitate fuit.
Jngenio Musas primis sectatus ab annis
Phoebeia certos figit in arce pedes.
Exercetque animum studijs, quibus inclyta menti
Cognitio, et vitae crescere cura potest.
p.201
Militis hic primum cum voce in sceptra veniret,
Mox sarta oenotrius facta Senatus habet.
Principioque feros commissa caede domauit
Sauromatas, quorum millia multa necat.
Ista Probo saeuit iam Caesare turba perempto;
Quos tamen in patrios Care repellis agros.
Hinc sese in Persas traducto milite firmat:
Et Ctesiphonteas occupat ense domos.
Quas vltra toto cum tenderet agmine; coelum
Hijs aduersari sentijt omne vijs.
Fulmine quapropter coelesti tactus et igne,
Diuina Caesar morte subactus obit.
Hic sibi Caesareo Gnatos sub nomine iunxit;
Cum primum Ausonij Principis arma capit.
Quorum nequitijs alter, virtute sed alter
Cognitus, haud vno voluere facta gradus.
Nummerianus enim toto clarissimus aeuo,
Omnia diuino principe digna facit.
Frater at, Idaliae flammasque secutus et ignes,
Probroso quoduis corpore crimen alit.
Tertius hos annus parili tum sorte regentes
Abstulit; haec illis meta modusque fuit.
p.202
DIOCLETIANVS
et
MAXIMIANVS.
XII.
Vltimus Ausonij Princeps hic ordinis esto:
Cuius erat varijs vita decora bonis.
Dalmatico natus creuit genitore Diocles;
Militiaeque omnes tentat aditque gradus.
Cui neque maiores, quod rustica turba fuissent,
Nec patria, aut tenus condita tecta luto
Obstiterant; minus imperij quo culmen adiret:
Et regeret forti Romula sceptra manu.
Virtus sola viro peperit decus: illa tuetur
Commendatque suis pectora culta bonis.
Hic est in Tungris Druidum cui dixerat vna,
Cum nimium parca solueret aera manu:
Jmperij tandem potiturum fascibus esse;
Si prius insignem vulnere sternat aprum.
p.203
Quo motus dicto venabula Caesar et enses,
Cunctaque venantum prouidus arma colit.
Inuaditque feras et aprorum corpora sternit:
Fortiaque haud tenui viscera strage domat.
Interdumque leui solitus deludere risu;
Sese equidem rigidos figere dixit apros:
Ast alios lata regnorum sorte potiri:
Et capere interea culmina summa viros.
Auspicijs sedenim Cari cum forte profectus
Persica non timidus Caesar in arma furit.
Tum sibi tum iecit Latij fundamina regni:
Quae mox sublato principe tota gerit.
At prius e medio fatalem sustulit aprum:
Cuius et insidijs Nummerianus obit.
Augustos igitur cum exercitus omnis honores
Et sacra felici detulit arma Duci:
Aurelius magni tum Caesaris arce potitus,
Accipit haud timida sceptra gerenda manu.
Principioque acri grassantem caede Charinum
Fudit, et Illyricos sanguine complet agros.
Gallica mox pacat superatis rura colonis:
Colligit et sparsas Maximianus opes.
p.204
Hinc molem Imperij et surgentia bella Diocles
Cum videt, ac varijs cogier arma locis:
Vt celeri occurrat rerum strategemate, regni
Consortem cauto protinus ore legit.
Namque opus haud paucis tum defensoribus esse
Judicat, accensas cum vehat aura faces,
Omnis et infestas glomerarit terra cohortes:
Firmaque stent varijs Martia signa plagis.
Maximianum igitur diuino Caesar honori
Iungit, et Augusti nomen habere dedit.
Hijs tamen interea ne quid diuersa nocerent,
Quae passim rumor crescere bella fuit:
Caesareo fidum sibi nomine quisque legebat:
Quem pariter regni cura futura premat.
Gallerium primo dixit sibi iure Diocles:
Chloron at ingenio Maximiane probas.
Hunc dederat coelum tibi Constantine parentem,
Qui Magni toto nomen in orbe geris.
Hijs equidem Augusti ducibusque ac robore freti,
Omnia sublatis hostibus arma terunt.
Atque ingens certe totum commouerat orbem
Ardua qui passim bella tumultus alit.
p.205
Africa, Germani, Gallorum rura, Britanni,
Aegyptus, Rheti, Persia tota, Syri:
Omnibus vna fuit saeuo mens tendere bello:
Mutuaque in proprium vulnera pectus agunt.
Tum diuersa Duces adeunt loca. Maximianus
Africa deuictis hostibus arua leuat.
Germanos fudit Constantius. ipse Diocles
Liberat Aegypti regna virosque metu
Oppressumque ducem lacerandum morsibus addit,
Quos fert haud dubiae bestia saeua neci.
Gallerius Persam, primo licet agmine victus,
Post tamen et bello prosperiore fugat.
Eximiasque auro gazas, orientis honores,
Rettulit, ac merita proelia laude gerit.
Hinc claros obeunt diuerso ex hoste triumphos,
Et iungi niueos Roma videbat equos.
Magnaque solennes agitant spectacula lusus:
Ac solito late pulpita more strepunt.
Cum Pax interea toto gratissima mundo
Ausonios magno vexit honore duces:
Florerentque bonis studiorum plurima Musis
Pectora, et haud tenui laude Thalia foret.
p.206
Praecipue historijs meritam quibus addere lucem
Et veteres scriptis res dare cura fuit.
Hij magno certe numero tum viuere; quorum
Jn longos superest fama beata dies.
Ergo vbi cuncta foris poterant sublata videri,
Quae varijs fuerant bella suborta locis:
Decreto vidit Nicomedia surgere flammas;
Sacraque funestas lambere tecta faces.
Non ea Romanum turbantia proelia Regem,
Nec quibus imperium haedera cura fuit.
Ast aduersa Deo, Christumque inimica professis,
Ingenti labes se mouet ista malo.
Sentijt hos equidem tristes Ecclesia motus,
Nec similes unquam pertulit ante manus:
Nec post experta est. tot funera sancta Diocles,
Tot sanctos vario sustulit ense patres.
Haec est Martyribus cumulata afflictio: regni
Vis Stygij, et summis secula pressa malis:
Jn quibus aduersus concepta opprobria Christum,
Horribili lacerant corpora sancta cruce.
Culeus, ensis, aquae, funis, rota, carcer, arundo,
Pix, oleum, flammae, vincula, flagra, faces,
p.207
Exilium, montes, laceratio, bestia, plumbum,
Et quodcunque aliud dicere lingua potest:
Omnia militibus Christi, tormenta fuere:
Dum pereat varijs turba beata modis.
A qua si dextram tenuisset caede Diocles;
Aeterno princeps dignus honore foret.
Nam prudens felixque fuit, doctosque fouebat,
Magnaque virtutis semina pectus habet.
Quae tamen oppressit scelerata caede piorum;
Vndique quos toto Caesar in orbe necat.
Hinc grauis Imperij cum sarcina visa fuisset:
Et prope iam fesso vita mearet equo:
Imperium, et regni deponunt sceptra volentes
Augusti, idque vno cautus vterque die.
Interea Iouium se dixerat esse Diocles:
Herculei nomen Maximianus alit.
Nec certe falsa res est aequata bilance;
Maxima sed veri signa laboris habet.
Ille Iouem magnis imitatur in actibus: ast hic
Perficit Alcidae fortia facta Dei.
Juppiter insanos ceu dispulit igne Gigantes,
Tantaque sub Stygias monstra subegit aquas:
p.208
Haud secus Imperij lacerantes iura Tyrannos
Atroci Iouius perdidit ense duces.
Juppiter aetherea sua numina mittit ab arce:
Nostraque diuina terra iuuatur ope.
Sic quamuis vna Caesar regione moratur,
Cuncta tamen merito lumine regna beat.
Sentit et eximij tellus quaecunque Monarchae
Pectus, et absentem nil putat esse Deum.
Vtque elementa quidem turbataque foedera mundi
Pacat, et hanc curam Iuppiter orbis agit:
Sic Iouius varia tum seditione tumentes
Opprimit, ac celeri perdidit ense malos.
Has etiam curas tum Maximianus alebat,
Et domitas vario sustulit orbe feras.
Alcidae studio loca sunt purgata periclis;
Et fuso passim sanguine monstra iacenc.
Haud secus Herculei virtus infracta Tyrannos
Conficit, ac saeuos obruit ense greges:
Inducitque iterum turbatis foedera rebus,
Sublataque bonos seditione regit.
Hoc ergo Augusti mundum dum fine gubernant;
Concordes retinent in sua vota manus.
p.209
Nec sese Herculeo Iouius subducit; at alter
Alterius toto pectore facta iuuat.
Jmperio sedenim posito constantior esse,
Jpse Dioclea visus ab arte fuit.
Maximianus enim repetit dum sceptra, paratque
Insidias, subito militis ense cadit.
At Iouius patriam cum forte reuersus in vrbem,
Priuato coepit viuere more senex:
Oblatos iterum fasces contempsit; et istas
Hoc mihi delicias reddere, dixit, olus.
Sic annos bis quinque quidem priuatus agebat,
Hortensique fugat taedia longa bono.
Difficilem solitus regnorum dicere curam,
Sceptra quod haud vno mersa labore sient.
Quatuor imperio confecit lustra: Salonis
Mortuus, in patrio condidit ossa solo.
Vel senio absumptus, vel poto in fata veneno
Expletos dubio liquit in orbe dies.
Tradita continuant Latij moderamina sceptri,
Caesareo quondam pectora nota gradu.
Perque vices varias, varijque volumina regni
Haud meriti rapiunt Romula fraena duces.
p.210
Qui cum se multo lacerassent Marte Tyranni;
Et passim subitis occubuere modis:
Eximia virtute quidem Constantius ardet,
Gallica qui forti rexerat arua manus.
Hic nihil imperio molitus in agmina Christi,
Tranquilla iussit tota quiete frui.
Oppressis igitur diuersa per arma Tyrannis
Omnibus, hic Latias promouet vnus opes:
Hancque adeo stirpem regnis Deus inserit: vt fit
Cum pietas primos vera coronat auos.
Constantinus enim defuncto sceptra parente
Et capit; et toto solus in orbe regit.
Qui pius Italiam Latiosque vt liquit honores,
Ad Ponti ripas moenia laeta struit.
Et Byzanthina sedem cum fixit in vrbe;
Intulit in Graecas Romula sceptra manus.
Haec de Caesaribus mihi sint narrata Latinis;
Quos vel grata patres, vel acerba expecta Tyrannos
Roma fuit; primi interea dum culmina regni
Ventilat; ac fragili sceptrum virtute tuetur.
p.211
Magna autem in multis rerum est conuersio: magnis
Historia exemplis fortuna vsusque redundat:
Vt sane vtiliter cognosci hanc posse putarim:
Quae moneat Regesque pios celebresque Monarchas,
Qua vitae norma, qua se pietate quibusque
Auspicijs studeant magni in fastigia regni
Mittere. non eadem ratio est; quo iure modoue
Jmperio aspires. virtus fundamina sceptris
Ponat, et ex illo crescat tibi gloria fulcro.
Una est quae moueat venturos cura Nepotes;
Ne sibi quid fortasse etiam violenter agendum
Et non iure putent. Nunquam felicibus auget
Imperium fraus dira vijs. patiare moneri
Pectora: et huc animo tendas, quem conscia recti
Mens fouet, ac culpae dubium non linea reddit.
Quidue etiam e medio sanctos rapuisse Monarchas
Profuerit? caedes facile est patrasse; grauesque
Struxisse insidias; vni cum tristia plures
Ceu coniurando meditantur funera. sed quid
Interea est lucri? nunquidue impune Tyrannos
Non etiam vsque malos gladio te tollere posse
Et iugulare putes? faciunt fortasse, quod esse
p.212
Haud factum decuit; cum sint hominesque, virique
Mortales; quos saepe latent, quae recta sequantur:
Seu natura equidem nimium impellente ferantur
In praeceps, odijsque grauent vel amoribus aeuum:
Vt tanquam victi nequeant consistere. Seu sint
Persuasis factoque alienam obtendere culpam
Et proferre queant. quodcunque est huius, in acrem
Incidere errorem procliue est denique. num tu
Hic ergo e medio iam protinus ense Tyrannum
Sustuleris, rapiasque virum; quem iniuria nondum
Damnat, et in iustos Notoria merserit ignes?
Haud facias. Impune quidem violentia nullum
Perfecit scelus. haec ratio est, haec linea regnis:
Vt quibus ista dari fato est et legibus actum
Aethereis: quibus hanc superi indulsere coronam;
Hos equidem iusto ductos ex ordine regnis
Admoueant, sacrisque vocatos fascibus addant:
Et nihil humanis praeuiso sensibus ornent.
Ut nihil id referam; quae sis violenter adeptus;
Haud tibi tuta dari. qua tu ratione priores
Turbarisue premasue viros; hac lege sequentes
Obruerint rursus, teque in tua vulnera voluant.
p.213
Iusticiae hoc diuinae opus et sententia coeli est:
Arbitrio cuius cum duret mundus, honeste
Fascibus aspires, et quae moderata sequare.
Cum vero Imperij sis nactus sceptra; gerendum
E virtute putes. nec te priuata tuarum
Sic rerum abstulerit ratioque et cura; labascat
Vt Status, et foedis sint Publica sparsa ruinis.
Sobrietas, Rectique amor, et Clementia diuis
Par superis, Pietas quae coelo haud displicet; acre
Pro miseris studium: Largum esse, animoque benignum,
Et placidum alloquio; Constantia iusta: tenacem
Foederis; audacem cum res ferat esse; Leonem
Aduersus sese duros praestare Tyrannos.
Tum benefacta etiam non obliuiscier. ipsas
Sic Musas colere: vt quod tu coluisse ferare;
Te colat; ac laudem virtuti praemia reddat.
Mox leges et iura velis molirier; vt sit
Vtilitas, legum finis: quae publica vere
Vtilitas siet, ac solido sit maxima lucro.
Denique sic agere; vt metuas nihil inde venire
Priuatam in vitam, et claros deponere fasces:
Si quid Dij fortasse premant; si blanda relinquat
p.214
Fortuna; ac alia condat tibi fata bilance.
Quin Disciplinae custosque et imago pudorem
Asserat, ac scelerum violentos obruat ignes:
Applausuque bonos et honesta laude coronet.
Haec illa est summis virtus amplissima regnis,
Hae gemmae, floresque sacri; quibus istud auitum
Commissumue etiam Imperium succreuerit: hisce
Consistat neruis, hoc se tueatur honore.
Interea quodcunque etiam patiare; ferendum
Fortiter esse [esie ed.] putes. non est Mortalis, et esse
Nemo potest, regno quanquam sit maximus: in quem
Non aduersi aliquid ceu concinnasse videri
Fata queant. Bona nostra malis sunt mixta. facessat
Humana quicunque putet non sorte teneri
Se quoque: nec duros in carbasa senserit Euros.
Impulsus sedenim fortunae ita viceris; vni
Si Christo fidas: si mens sibi conscia recti
Militet, ac subitos Patientia leniat ignes.
Postremo, vitae cum Terminus ingruit, hoc te
Solere, ingenuo quod quae sunt recta secutus
Pectore cuncta sies. fama tum iura relinquas
Tanta tuae; quanta ipsa sinu fortuna relinqui
p.215
Quae quantum vel recta velit, vel praua tueri,
In nostra non illa manu, non iure relinquit.
Mergimur in voces hominum: quas stringere nostri
Haudquaquam arbitrij est. laudant culpanda; perinde
Vt non raro etiam laudanda negocia culpant
Duriter, et rictu nos inclemente fatigant
Ignari: sed iudicio pars improba, cum se
Soluit in ingratos bilis temeraria morsus.
Haec a morte quidem est Homini fortuna. Quibusdam
Mollior aspirat ventus tamen. indue mentem
Quae nihil aduersi ignoret: quae sponte sequatur.
Quo Deus et vitae sors non mutanda vocarit.
FRANCOFORTI
AD MOENVM, APVD
HAEREDES CHRISTIANI EGENOLPHI,
EXPENSIS D. ADAMI LONICERI,
M. IOHANNIS CNIPII ANDRONICI
secundi, et Pauli Steinmayers.
Anno M. D. LXXIIII.