p.1
C. ERASMI
MICHAELII
LAETI,
Colloquiorum
Moralium
LIBRI IIII.
AD
Illustrissimum et Serenissimum Principem et
Dominum, D. CAROLVM Calabriae
et Lotharingiae Ducem,
etc.
BASILEAE, EX OFFICINA
Oporiniana. 1573.

p.3
ILLUSTRISSIMO ET SERENISSIMO
PRINCIPI AC DOMINO,
D. CAROLO, Calabriae, Lotharingiae, Barensi et Gueldrensi
Duci: Panthomansensi et Vidmarensi Marchioni: Prouinciae,
Vedemonti, Blanchenburgi et Zuthphaniae
Comiti: Domino suo Clementissimo,
S.
Varia est et frequens, Princeps Illustrissime:
haec inter ueteres plerunque
Disputatio: Insit ne uirtus
per Naturam homini: an doctrinarum
studijs usuque praeceptorum
comparari illa, et assuefactionibus
induci in naturam, ueraque tandem
ratione existere ac confirmari possit.
Qui illam nobis natura inesse unaque nobiscum nasci
asserunt: hoc se moueri argumento scribunt maxime [maxi-|xime ed.]:
quod ijs etiam in gentibus, quae Barbarae omnino
ciuilioribus sunt semper habitae: quibusque nullus pene
aut doctrinarum aut praeceptionum usus esset: praeclara
se momenta ad uirtutem reperisse: imo uirtutum
actiones multo etiam clarissimas et a se conspectas saepius,
et uulgo frequentatas esse testati sunt. huic sententiae
patrocinari instituta ususque uitae eorum: qui cum scriptis
utantur nullis legibus: honesta tamen ita consectantur
pleraque: ut et parentes honorandos, ut punienda furta,
et ueritatis usum ante omnia sibi colendum conseruandumque
ac retinendum esse arbitrentur. Qui eam doctrina
comparari, acquirique exercitatione posse statuunt:
in istam plane quae priori aduersa est, sententiam prolabi:

p.4
ita demum conspici uirtutis usum, si doctrinae beneficio
atque industria praeceptorum, ad ea quae decora
quaeque recta sunt, instituamur: nec aliter quam hac institutionis
diligentia illud nobis quod in uita prepon-GR salutareque
est et expetendum, uel patere unquam, uel gratum
inter mortales posse reperiri. Id se latissimo hominum
usu ac tota naturae ciuilitatisque consideratione asserere
et confirmare, productis interim in theatrum exemplis,
ijsque sane plurimis eorum hominum, qui etsi iunctim
habitent, coetusque magnos colant: minus tamen ea quae
officij ac humanitatis fuerint, perficiunt: propterea quod
quae uel officij uel humanitatis ratio, quique limes actionum
uitae sit, perspicere sane illi ac iudicare nequeant:
propterea quod, ut aliter omnino ageret, nullo nec praeceptorum
usu nec assuefactione instituti sint. Atque hoc
quidem illi modo inter se dissentiunt. Collimando autem
pars neutra metam ferit. Si enim in ipsam rei naturam propius
uereque etiam respicias: equidem ita deprehendes:
Natura ipsa inesse ad uirtutem semina: earumque fundamenta
fundamentis naturae copulata esse: sed inducta
oppressaque latere calamitatis atque errorum tenebris: quibus
detergendis excutiendisque, praeceptionum formis
opus est. Itaque accedere doctrinam, quae Naturae lucem
patefaciat: eiusque beneficio et semina uirtutum
elici, et excitata flecti: ut non caeco protinus inhumanoque
impetu declinent auferanturque in cupiditates: sed
moderatione quadam ceu freno consistant intra praeceptorum
metas: in quibus et actionum dignitas, et dignitatis
ratio expressa et demonstrata est. Ita de uirtutibus
modestiores omnibus aetatibus locuti sunt. Nec

p.5
dubito sententiam hanc spectauisse omnes, quotquot
inde ab humani generis initio, monendo scribendoque
hortati iuuentutem sunt ad uirtutis atque actionum decus:
eoque fine et praecipiendi diligentiam et corripiendi
assiduitatem sibi desumpsisse: ut institutis disciplinae homines
redderent ad ea, quae honesta sunt, facienda custodiendaque
habiliores. Et quidem id si literarum studijs
ac monendi assiduitate perfici nequaquam posse existimauissent:
quorsum quaeso aut scribendi retulissent
diligentiam, aut monendi solertiam curamque disciplinae
sibi conuertendam suscipiendamue esse putauissent?
Itaque et recte haec quidem sunt opinati: et praeceptorum
usu, id quod decretum constitutumque erat, egregio quodam
animi ob uictoriam applausu in multis etiam ingenijs
interdum consecuti sunt. Sic Socrates philosophiae
praeceptis sibi cupiditatis illecebrarumque studium detersum
emendatumue esse retulit. Sic alios ipse quoque a
scelerum licentiaeque deformitate reflectere auocareque conatus
est. Quantum quaeso momenti in Platone est ad
uirtutem actionumque omnis generis incrementa? Iam
Aristoteli quis scopus quaeque doctrinae meta fuerit, cum
Moralis disciplinae formam quandam et Methodum
perspicua luculentaque ratione complecti aggressus est,
dubitari ab eruditis non decet. Certe Cicero ipse cum
diuinum illud Officiorum opus filio instituendo accommodat
transmittitque: non tantum id spectasse eum putandum
est, ut lectis paternis ex ueteri Stoicorum schola ceu
prolatis scriptis, orationem ipse, si cum graecis illa quoque
coniunxisset, omnino faceret, ut Marcus inquit, pleniorem:
sed id potius ab eo actum quaesitumque esse statuas:

p.6
ut filium disciplina ac praeceptis morum institueret
ad Virtutis ac Decori pulchritudinem et suauitatem: ne
cum summum illo tempore Magistrum Graeciae Athenis
audiuisset: linguae quidem eius usu cultior: aut reliquis
doctrinae partibus instructus auctusque reuerteretur:
morum autem praeceptis destitutus minus gratam
minusque expectatam Romanis ciuibus referret uitam:
quo quidem crimine inuri filij studia non oportere censuit.
Itaque illum scripto ita admonet: ut quamuis istic disciplinis
liberalibus incumbat praeceptore optimo: sic
tamen reuerti ad suos uelit: ut non tam linguae addiscendae
causa, quam sapientiae ac disciplinae morum comparandae
desiderio in Graecia abfuisse omnino uideretur.
Sub Imperatoribus doctissimis Plutarchus Cherroneus
uixit: qui ut eleganter multa, ita hoc constanter persuadere
tutarique conatus est: doceri uirtutes posse. cuius
quidem sententia quo modo quaque ratione admittenda
sit, ex ijs quae iam diximus, intelligi et deprehendi
potest. Quid Xenophontem, quid Historiarum scriptores
referam? Iam Poetas omnes respice: quorum alij
alia ratione praecepta uiuendi morumque regulas complexi
sunt. Quid uniuersa illa, quaeso, Iuris Legumque professio
agit aliud, quid molitur aliud, quam honestam
quandam uiuendi consuetudinem, morumque ac conuersandi
suauitatem, cum Tranquillitatis usu ac iucunda
societatis humanae usurpatione in hanc Ciuilem hominum
societatem introducere? Denique ut haec missa
hoc in loco faciam: quid Moses, quid Morales isti ex
Mose docti omnes, Salomon, Syracides et alij: postremo
quid Christus, quid Apostoli omnes: nisi ut docendo

p.7
admonendoque pietatem et uirtutes persuaderent
hominibus? quod nisi utiliter fieri posse putauissent:
equidem et illos inciuiliter, et hos perperam huiusmodi
quidem laborum atque admonitionis assiduitate uel
fatigasse se uel obruisse existimares. Posse igitur docendo
adhortandoque uirtutum studia in animis hominum
excitari persuaderique, extra controuersiam est. Multiplex
autem semper fuit eruditis sapientibusque uiris
ad hanc rem perficiendam conatus, industria et pertractatio
alijque alijs modis necessariam hanc doctrinam
explicare proponereque aggressi sunt. Vt enim de alijs
nihil hoc in loco dicam, Graecos solos uide: qui cum homines
prudentia et Rerumpublicarum usu essent instructissimi:
hanc sibi quisque docendi rationem consectandam
esse censuit: qua iuuentutem facillime a uitiorum
deformitate ad uirtutis pulcritudinem traduci commouerique
posse opinatus est. Homerus Batrachomiomachia
sua ita lusit: ut non minimam doctrinae Moralis
partem etiam in ludicro illo (si id tamen eius sit,
quod nunc in usu doctis est) opere complexus esse uideatur.
Hesiodus praecepta apertiora posuit. Post hos
Pythagoras singulis pene uersibus singulas sententias
complectitur: aureas certe, non tantum quod his pretium
sensijt rependi auro maximum: sed multo magis,
quod aureum inducant modum regulamque moribus:
quibus quae uita uera, humanaque et aurea demum sit,
uere utiliterque omnino instituatur. Pythagorae breuitatem
suppleuerunt prolixiore quodam praeceptorum
numero Phocylides, Theognis, et alij: quorum
haec plerumque erant doctrinae instituta et praeceptionum

p.10
finis: ut recto manifestoque orationis ductu
uitae morumque regulas in Scholas coetusque et usus hominum
inducerent: eamque disciplinae partem uenusto praeceptorum
ordine iuuentuti praecipue assererent ac commendarent.
Cum his, aut paulo etiam uetustior (id enim
ipse uidetur Socrates ostendere) Aesopus uixit: patria
quidem Phryx, formaque corporis ridenda et inciuili:
sed animi uirtutumque studijs inter primos habitus,
qui tum authoritate laudeque sapientiae praeclaram doctrinarum
professionem nomenque tuebantur in Graecia.
Is cum eandem ingressus esset uiam ad flectendos informandosque
iuuentutis animos ad morum uitaeque atque actionum
omnium elegantiam atque humanitatem: alio
tamen modo alijsque institutis id sibi negocij tentandum
perficiendumque esse censuit. Argumentorum igitur forma
persuadendique genere dissidente a priorum pene omnium
et consuetudine et usu, ad eam rem uti omnino uoluit.
cumque. aliud interim uideretur agere: illud sane quod
maximum quodque maxime agendum esset, cumprimis
etiam et praeclara omnino cum ratione egisse deprehenditur.
fabulas confinxit mutuis quibusdam rerum naturalium
inter se colloquijs: quibus cum rerum uariarum,
animantium, arborum, aquarumque et id genus aliarum
naturas contulisset: orationis illarum forma ac consiliorum
exitu maximam doctrinae moralis partem, quantum
illa quidem in uitae actionibus euentuumque diuersitate
potest conspici, in usum morum intulit, uitaeque
et priuatae certe et publicae magna cum dexteritate
accommodauit. Nec harum minor erat fabularum
usus authoritasque postea in Graecorum Scholis, quam

p.11
praeceptorum: id quod doctissimorum hominum scriptis
ac testimonio semper comprobatum est. Sed et ueterem
fuisse consuetudinem existimo, huiusmodi sane fabularum
lusibus res maximas in Rebuspublicis atque actionum
diuersitatibus complecti atque adumbrare. Notum
est quo pacto Iotham frater Abimelech affatus aliquando
est uiros Sichem: et quali usus orationis forma, euentum
crudelitatis uel praedixit illis uel imprecatus est, qui
et postea euenit. Fabulis enim usus. deducto ab Olea,
Ficu, Vite et Rubo cum caeteris arboribus colloquio,
rem momenti maximi in auribus habitatorum Sichem
egregie elocutus est. Anne huc Prophetae Natan cum
Dauide Rege de Ouibus ouiculaque pertineat oratio?
Iam Demosthenis Canes Lupique ex ipso noti sunt: firmissimo
tum propemodum praesidio, quo contra spem
mandataque Philippi, inter Athenienses iam turbatos
constitit. Valerij autem uirtus industriaque ex ipso Liuio
perspecta est: qui qua fabula usus concordiam cum
patribus furenti tum et dissidenti plebi restituerit, ex
eo, quem dixi, authore cognoscatur. Denique omnibus
aetatibus uiri principes et Rerumpublicarum gubernatores
maximi, Apologorum accommodationibus delectati
sunt: cum uel ipsi sibi fortasse tribui concediue aut
expediri quiddam optauissent: uel alios monendo, aut
terrorem ob maleficia, aut ob uirtutes laudem, aut ipsam
denique mandati rationem tacite obliqueue ostendere
ac confirmare uoluissent. Cum igitur et ego aliquam
Moralis doctrinae partem, qua in uitae usus morumque gubernationem
illa ducitur, complecti scripto uoluissem: uisa

p.12
mihi perbellis sane et accommoda haec est ratio: si quae
praeceptis late comprehensa sunt in authorum libris: inque
dies maiora sane et uberiora prodeunt in uulgus:
lepido hoc et concinno Colloquiorum usu in praxim
uitae hominum, ueluti in morum atque actionis theatrum
perducerem: quod ita demum perspici cogitarique multa
posse duxerim, quae uitae gubernarent mores: si tanquam
uiuo quodam disputantium conflictu, uel oppugnaretur
uitiorum deformitas, uel uirtutum pulchritudo
actionumque honestarum claritas, eximio quodam
et luculento orationis genere commendaretur. Contuli
igitur in hanc scriptionis formam Argumenta maxima
sane et in uita hac Ciuili Aulicaque cumprimis necessaria:
in quorum explicatione ita uersor: ut colloquentium
natura, proprietatibusque plerumque singularibus totam
disputationis conflictusque rationem absolui expedirique
permiserim: nusquam delecto admissoue Iudice,
qui partium dissidijs ceu interposita sententia adferret
lucem: nisi quod interdum ipse aliquo fortassis Epiphonemate,
aut eam in rem comparato uersu, quae mihi ea
quidem in disceptatione mens iudiciumque sit, haud etiam
obscure explicem et ostendam. In omnibus autem
id ago maxime: ut colloquutores uitia potius insectentur,
quam uirtutes laudent: quod quidem hanc omnino rationem
habet. Cum enim deforme quiddam, in natura uitium
censeri debeat: grata autem sit apud omnes uirtutis
commendatio: equidem id plerumque euenire uides:
ut quod uirtutum esse dixeris, in eo partem sibi nullum
non deposcere: adeo ut uel ignauissimi quique fortes:

p.13
ceu improbissimi, elegantes humanique: aut calumnijs
ac crudelitate nobilissimi, ueraces et benigni: ut et
intemperantes, studiosi profecto frugalitatis haberi censerique
omnino uelle uideantur. Quae uero uitia sunt, uel
ipsis plane uitijs deterrimis propinqua: qui istic partem
personamque ita induat sustineatque ut confiteatur, reperies
mehercle neminem. adeo laruis delectati, eam plerumque
quisque theatro intulerit, qua maxime placere uelit.
Hac occasione, uitiorum turpitudinem monstrari
pingique et reprendi etiam necesse est. Nec tamen Satyricum
hic ego me constituam: ut qui uel sugillem optimos,
uel pessimis alludam: priuatorumue aut occultorum
notis uel nescio quos in uulgus fumos uenditem:
uel Operis exilitatem augeam: quae mihi (ceu fortasse
Sciolis quibusdam rerumque calumniatoribus uideri
posset) nec animum feritas occupat: nec Iudicij ac cogitationis
modum obruit aut percellit. In eam rem sua sit
uoluptas alijs: qui mordacem nigrumque salem chartis
inferant: et quos notare uelint, per me etiam et urant denique,
et si ita libet, notent. Ego uero Moralem doctrinam
communibus uitae usibus accommodo: et quae laudanda,
uel culpanda sint, tali equidem complector explicoque argumentorum
serie: ut cum reprehendam neminem: cauere
tamen nequeam, quo minus qui se reum sentit, tactum
se ac reprehensum esse ducat. Ea enim est huius
doctrinae uis et constans perpetuaque ratio: ut tradi illa
proponique nequaquam possit, ni hosce reos simul peragat,
quos ipsa pridem Conscientiae perstrictae uulnera,
iam laesos nocentesque atque inhumanos omnino declararint.

p.14
Id mihi iam cum omnibus huius generis scriptoribus
commune est. Non igitur se notatum perstrictumque
quisquam putet esse a me: qui non de ipso sese prius uoluerit
confiteri.
Tibi uero Illustrissime Princeps hoc Opus dedico et
consecro. Cum enim de uirtute tua, liberali doctrina, et
animi moderatione etiam cum nocendi saeuiendique potestas
esse posset et occasio, iam diu plurima mihi frequentique
relatione a multis explicatum sit: equidem
hoc Opus, cum moliri illud ceperam, iam ab ipso
statim exordio tibi destinatum est: quod nunc demum
praesens tibi offero: concessa interim uenia mihi a Clementissimo
domino meo Friderico II, Daniae Rege
et Celsitudinis tuae consanguineo: ut has lustrarem terras:
quae diuino Rheni flumine plerunque uel alluuntur,
uel a ueteri illa Germania distinctae sunt et separatae. Iudicaui
autem hoc decere scriptum Celsitudinem tuam:
quod uirtutum custodes esse Principes oporteat: qui
cum alia sibi in Imperijs seruanda faciendaque esse sentiant,
etiam hanc ad se curam arbitrentur pertinere: ut quantum
fieri possit, enormia uitia impediant, et uirtutum pulcritudinem
fauore praemijsque ac patrocinijs tuendam
sibi et propagandam esse putent.
Deinde cum originem a Vetustissimis, sanctissimisque
ac potentissimis Daniae Regibus materna stirpe
ducas: recensque adeo Maternus auus tuus (cui ego et bene
habenti et mortuo, cum Maiorum suorum monumento
inferebatur, adfui:) e uiuis sublatus sit: equidem putaui
et eo tibi nomine hanc scriptionem gratam futuram

p.15
esse: quod a ueteris prosapiae ac generis materni subdito,
tibi quidem et florentissimo et Doctissimo et plane
sapientissimo principi, honoris certe causa exhiberetur.
Scio uideri multis posse minus fortasse hoc Opus:
quam ut tali Heroi, talique principi conueniat: nec ego,
quin maiore ornatioreque digna sit Celsitudo tua, pernegauerim.
sed si materiem Operis, modumque tractandi
et mediocrem hanc scribendi dicendique facultatem
spectes: bona spe ducor, alio te iudicio futurum
erga labores meos: quam esse quosdam dixerim: quibus
nec officij mei ratio, nec uoluntas satis comperta
aut explorata est. Interea fauore ac Clementia tua fretus,
cum lata sit et elegans de uirtute tua apud omnes
bonos commemoratio: detuli Opus hoc ad te: quod ut
placeat, etiam atque etiam oro. Non tantum delectabit te
legentem orationis filum: quod quidem ut non extollo
praedicoque, ita nec etiam magnopere a doctis reprehensum
iri pertimesco: uerum etiam uarietas argumentorum,
et plurimarum rerum adiuncta insertaque mentio:
quae cum obiter tantum attingantur a me: occasionem
sane dabunt saepius, ut a multis inuestigentur, quadamque
cum utilitate et iucunditate maxima omnino cognoscantur.
Ita enim et Naturae rerum, Historiarumque et
Legum multis in locis memini: uitae autem cum priuatae tum
publicae mores explico: ut sine aliqua iucunditate cogitationeque
ac fructu liberali nec ab attentis legi nec ab
Eruditis considerari illa posse putem. Qualia autem cumque
de hoc Opere futura sint multorum hominum iudicia:
quoque genio deueniat in doctissimorum uirorum manus:

p.16
in mea quidem potestate minime situm est. Nos eam
tamen dedimus operam, illudque ita scripsimus. ut placere
bonis posse, mirifice profecio ac studiose expeteremus.
Dominus et incolumitatem Celsitudini tuae seruet,
et Imperij dignitatem augeat. Vale. Basileae
23 Februarij, Anno
1573.
Celsit. Tuae
Deditis.
Cimb. Erasmus Michaelius
Laetus.

p.18
ERRATA.
Versum secundum, sic lege.
Flamma calet. quis te placidum dolor asperat? aut quis
Item 6. praefat. linea 19. lege Xenophontem.
Item folio 41, uerss. 7. lege, Intulerint.
Caetera Lector ipse corrigat, et ignoscat festinationi, etc.

p.19
C. Erasmi Michaelii
Laeti
COLLOQVIORVM
MORALIVM
Liber 1.
COLLOQVIVM I.
Patientia et Consilio aduersa quaeque
uiceris.
RVTA. THYMVS.
R. Aurea iam coelo facies, et grata medullis
Flamma calet. quis te dolor asperat? aut quis
Quos fundis blandos minuit Thyme casus odores?
T. O te foelicem, nostros si Ruta dolores
Ignorare queas: neque te uicinia laedit,
Quae tamen esse solet teneris asperrima plantis.
R. Sane equidem. nostros etiam desaeuit in artus
Vicino contracta lues ex aethere. nec iam
Prisca queror, sancto fuerant quae dura parenti
Funera: res alijs ea compensata quieuit
Funeribus, meritosque tulit uiolentia luctus.
Ast quae nostra sient nunc infortunia narro.
Scis quali hesternus surgebat Phoebus ab igne.
Et quo se nobis pandebant sidera uultu:
Clara dies nullisque adeo fuit aspera nimbis,

p.20
Laeta nec effreni sternebat gramina uenio:
Cum uitae satagens numerosque Apis aucta recentes
Intulit hos circum pleno se examine campos
Et nostras tentare comas: subitoque pependit
Turba globo. Sedenim mixta est plerunque malignis
Vtilis herba rubis. accesserat hospes, at ille
Dum tenero fruitur, tanta est iniuria, ramo,
Hoc mihi confringit folium celeratque ruinas,
Et quo more solent ingrati praemia reddit.
Desine Ruta queri: folijs iactura caducis
Magna nec esse potest, nec perniciosa uideri.
Grata dijs apis est prolesque obnoxia coelo,
Eximium naturae opus et sincera laborum
Merces, cui nihil est studio quod demere possis,
Ni uel recta iuuet stupido mordere labello,
Vel uitae sacros odijs conuellere fructus.
Quis dulces superum potus, quis nectara diuis
Conficit? an' ne apis est uni cui militat omne
Desuper incumbens coelum, tenuesque per herbas
Aethereum spargit flauenti semine rorem?
R. At labor est ueteri maiorum laude relicta,
Sic damno cessisse, ut non ulciscier omni
Tute uelis ratione malos: qui iusque fidemque
Cum uiolent, specie pingunt tamen acta, nihilque
Consilio gestum, nil gestum fraude loquuntur.
T. Non labor est iutare bonos, fulcire ruentes
Collapsisue pia solatia pandere dextra.
Officium est uirtusque Deo quae spemque animumque
Copulat ac supero commendat fata parenti.
Incerta est plerunque homini uia. multa per omnes

p.21
Eueniunt agitata modos: non omnis in uno
Stat fortuna gradu. uertuntur maxima. celsas
Interdum nubes, interdum proxima ponto
Cygnus amat, uariantque leues uaga sidera uentos.
Nunc tenebris phoebus languet: nunc luce tenebras
Cassat et obscuros in lumina uindicat ignes.
Da mihi Ruta aliquid quod uita uiuat, et una
Non dederis subitos in tristia plurima casus?
Sane equidem quocunque ferat mortalia coelum.
Huc feret, ut durae sint cuncta obnoxia sorti,
Et nihil e stabili spectandum lege relinquat.
R. At uero folium confringier altaque tolli
Ornamenta, grauique adeo subsidere damno.
Quis placido Thyme moeste animo tolerarit? an istud
Obsequium laudes quo quis sibi funera facto
Attrahat, aut proprijs excludat rebus honorem?
Non mihi iam ueteris primum argumenta querelae
Ruta refers. Vtinam media tibi lance redirent
Quae tu multa soles alijs dare commoda rebus.
At scis ipsa feris nunc omnia moribus esse
Perdita: nil pensi reliqui est, quo iure modoue
Officijs potiare uolens animoue fruare.
Certe equidem miseris decedere multa necesse est.
Quae tamen esse bonis poterant optanda uideri.
Erratur passim, gratum est laesisse malignis:
Cum sit honos uitijs. prima est nocuisse uoluptas.
Non tamen arbitrio folijs insedit, et ultro
Huc delata necat teneros Apis hospita ramos.
Turbinis impulsu raptata subibat in istud
Culmen, et a Ruta primam petere ausa quietem.

p.22
Non semper quae recta uelis, tibi carpere fas est.
Multa error, uis multa uetat, sors omnia uersat.
Tempestas ueluti rapidis cum saeua procellis
Disiecitue uiros sparsitue per aequora classem.
Tum quae quis potest dubio capere ostia ponto
Prima tenet, fessusque etiam statione quiescit:
Sic nos abrepti fortunae cursibus, istic
Haeremus pauidi, firmas ubi prendere ripas
Possumus, aut uitae mediocrem inferre salutem.
Tum tibi tanta suis pensatum fructibus iri
Damna scias. apis ista solet non inuida multos
Reddere pro meritis depensi mellis honores.
R. Mellea quid fractae memoras mihi dona? molesto
Conficior luctu, uulnusque in uiscera mergo.
T. Haud te Ruta uelim tanto tua semina questu
Concutere, aui misero tibi fatum accersere planctu.
Res dolor est toti nimium contraria uitae,
Quae uel sola quidem uiresque et maxima tollit
Robora, et innatos grassando oppresserit ignes.
Viuimus hoc, qui si semel alta cacumina linquit,
Iam ruere et gelida subuerti morte necesse est.
Da faciles animo motus, cape robora menti
Ingenuae, et quantum fas sit, meliora sequare.
Nemo equidem in uita est et fata per omnia foelix:
Sed sua cuique dies aliquid, quod triste uocarit,
Si non obiecit, saltem obiectura uideri
Posset et aduersos proferre in lumina uultus.
Integra sint utinam tibi caetera corpora: certe
Ob folium sileas et spe tua damna leuabis.
Quos uero fructus, quae commoda rursus ab ista

p.23
Tu tibi pollicearis ape et quae munera reddet,
Percipe. diuina quid ruta maius? an orbis
Hic noster melius quicquam colit? aufer ab hortis
Iuniperos Laurumque sacram, tu proxima stabis
Iuncta dijs magno tutela et cura Tonanti.
Te nemus omne colat, te longis porca tabellis
Incingat spacijs: te Virginis aurea castae
Tempora succiduis gestent ornanda corollis,
Frondescatque tuis medicina aequissima ramis.
Te sine non dubiae concedat Saluia morti
Buffonum sarrata dolis et fracta ueneno.
Tum tibi quas uiridi phoebus sub cortice uires
Inspirans dederit, gratum est meminisse;: propinquo
Cum sis Ruta loco semper mihi iuncta colare.
Tu ueneris flammas, tu toxica dira retundis,
Pestiferosque etiam propellis amarior ignes.
Austero sedenim cum te natura sapore
Intulit officijs, primosque stupescit ad usus
Qui te dente premat, nocuam ue immittat in aluum:
Hic apis aequa uices et dulcia mella uirenti
Reddiderint: acres tibi cum blandissima succos
Temperat, ac primis subducit amara labellis.
Sic tua quo minime tete natura tulisset,
Exigua raperis uolucri: tua munera cuius
Nunc ope collectam multis dant ferre salutem.
Haud paruas igitur propter contentio clades
Vlla mouenda fuit: subito delinquitur igni
Saepius, et praeter surgunt fera iurgia mentem.
Officijs etiam pensari haec denique posse
Damna putes. uili nihil est ita conpore, quin se

p.24
Asserat in lucrum; atque aliquo tibi prosit ab usu.
Quanto Apis illa magis? quae ne qua clade perire
Possit, ab aeterno uitam boue laesa reducit.
Quin conniuendum tibi multa ad damna putabis,
Si superare uelis. qui sese ulciscier ardet,
Aut animo cladem non fert patienter, inani
Saepe pericla manu tentarit pellere: nec rem
Perficiet, cuius si nomine mouerit omnes
Exciritque Deos, acri tamen obrutus igne
Congeret haud dubios maiora in uulnera morsus.
Quid quod et hic uitae plerunque sit usus, ut hunc nunc,
Nunc illum affligat rerum inconstantia. Quare
Fortunam alterius sic perferat alter, ut eius
Consortem sese esse putet. qua lege, quod istum
Nunc premit, accenso post te quoque presserit igne.
Mutua sit rectis igitur concordia, fatum
In melius flectas, si te patientia. firmet.
Commoda longa breui sunt anteferenda dolori.
R. Credo ego Apim superis gratam immortalibus esse
Propitioque frui manifesta in munera coelo.
Vtilis illa quidem est homini, medicasque benignis
Auget opes studijs et pharmaca dulcia reddit.
Tum uero aethereis haud parua impendia Diuis
Praestat, ubi aeternos deducit lumen in usus
Et nitidis ornat sacrata altaria flammis.
Huic nihil indignor. uiolentia saepius undas
Commodet. inuitos subigit fortuna, uicesque
Ex alijs alias dura in certamina gignit.
Quin folium si non praesens mihi forsitan annus
Restituet, ueniens equidem cum foenore reddet

p.25
Multiplici, et grato reparetur succus honore.
Interea sortem quaecunque erit illa tuebor,
Iunctaque consilijs mihi sit patientia nostris.
T. Haec alia properant tibi dicta expensa bilance
Quam pridem. tali uirtus sermone sub auras
Venerit ac sese manifesto e lumine prodet.
Quae tu chara uides superisque ac gentibus esse
Aequa colas. non te transuersum agat impetus, aut quae
Sarciri iactura potest non maxima, uoluat.
Ast mihi diuerso properant mea fata iugali
Omnibus aucta malis, toto quibus asse fatigant
Hoc caput et lenibus subtendunt funera membris.
R. Fare age, quo tandem macies tibi tanta labore
Surgit, et aduerso quo demum sidere langues?
Vt mihi tute prius solatia magna dolenti
Praestabas, si quid pulso sim uiuida luctus
Non ego te nulla recreatam parte relinquam.
Auditum nobis pridem fuit omnibus unum
Floribus enituisse Thymum: cum maximus esses
Prouentu, et diti cumulares semina regno.
At tibi pene decor cessit nunc omnis: et huc ni
Iam translata fores, mortem subitura uideri
Posses, et miseros mersisse in funera uultus.
Has igitur clades iunctae mihi promere Rutae
Et proferre uelis. fuerint tibi caetera forsan
Tristia, iam deinceps meliori sorte fruare
Nostraque sint moestae solatia uiua sorori.
Mutua naturae sunt uincula. serpit in omnes
Pene dolor communis et hoc est uiuere, si te
Alterius damno facilem patiare moueri.

p.26
T. Non mihi difficiles immittunt sidera uentos,
Coelica nec tristi me aspectant lumina uultu.
Perfruimur superis non aduersantibus, altas
Dij tribuunt blando mihi labier aethere noctes.
Irrigat extantes mihi ros tener undique ramos,
Et sese infundit radices humor in imas.
Tum uero lucem phoebus gratumque calorem.
Et mihi praeterea quae sunt optanda secundat.
Vicino sedenim quidam mihi proximus horto
Insidiatur agens, herbas depascitur, omnem
Inuadens diro funestat dente laborem.
Indignatus enim caper hic mihi pessimus atro
Demetit ore comam, cum se nec legibus ullis,
Nec putat humana se subdolus arte teneri.
R. Atqui ego iam pridem tactum ueteriue dolore
Praesentiue malo rediturum huc denique nunquam
Amplius, aut hortis sparsurum tristia duxi.
Idem etiam reliquis nonnunquam stirpibus error
Imposuit. Soli fuit haec suspecta Melissa,
Huic suspecta fuit placidae simulatio uitae:
Quae quoties nostros spectantem uidit in hortos,
Admonet, hic niger est, hunc tu Thyme grate caueto.
Desipui: nec enim cordi mihi uerba Melissae
Iusta monentis erant, et eras mihi plurima nullos
Mens timuisse dolos: quanquam non rara monebant
Signa etiam, nostris aduertere pectora rebus,
Esse capro uafram studia in contraria mentem,
Esse petulcum animum, qui quo sibi grata palato
Sectatur toti iam nota est fabula mundo.
Quae mihi uicino iunctissima stabat in horto

p.27
Caltha, uelut coeli cum tacta fatiscit ab igne.
Aruit: at Corylus pendentes soluit iulos,
Iridis excessit decor, et quae plurima flauos
Lilia candenti subigunt e corpore foetus,
Ceu perfusa graui traxerunt funera morbo,
Mirabar certe, et si mens non leua fuisset,
Has equidem clades, haec infortunia multo
Ante quidem signis poteram aduertisse mihique
Seu cauisse fuga, seu rem ratione tueri.
Sed clathri positaeque sudes circumque tabellae
Acrius infixae diductaque uimina toto
Nos soluere metu speque hac lactabar inani.
Donec in hunc tenui patefacta denique rimae
Irruit, ac saeuis uastauit morsibus hortum.
Hic igitur nostros etiam penetrauit in artus
Subuertitque comas demorsaque uiscera late
Strauit, et in teneros properabat uulnera foetus.
Sed transuecta manu seruor tantisper, acerbo
Dum Caper iste aliquo uel forte dolore, uel acri
Consilio sapiat, uel firmo denique clausus
Limite stringatur: tenues ne forsitan herbas
Amplius inuadat protritaque semina uerset.
Quin mihi nescio quo iam pridem foedere tecum
Conspirasse Caprum fama prodente ferebant,
Et tibi iam placidos ostendi in praedia uultus.
Et fuerant etiam. sedenim res ista quietum
Perdidit: et quo me niti fraus nulla iubebat,
Hoc perij. nostris et erant fax foedera rebus.
Quanquam uicino impulsum plerunque putarim
Desaeuire, animo cum non malus ipse putari

p.28
Possit, et inuisos in germina mittere dentes.
R. Certe equidem tantae miseret me cladis. ut omni
Pressa coma langues? quorsum tibi purpura cessit?
Quo flores cessere quibus tu denique semper
Praecipuas inter solita es spectarier herbas?
T. Disperijt, tibi enim libeat quae uera fateri.
Hesterna summos cum phoebus luce iugales
Flecteret, ac calido rutularet apolline coelum:
Improbus inuasit nostros caper iste labores,
Dente legens morsuque procaciter omnia uastans.
Vix hanc seruaui toto mihi corpore stirpem
Qua translata querar luctusque in sidera fundam.
Res suasore malo nulla est sceleratior, omnes
Vicerit is pestes, et nigra aconita, cicutas,
Mandragoram, et si quid tibi dicere toxica possis.
Cum blandum simulat ferus insidiatur in omnes
Articulos: semperque aliquid quod carpat inurget:
Semper et effreni spectat tua commoda uultu.
Heu sibi quas uitae clades, quae tristia fato
Intulit, infidae quisquis sua credere menti
Sustinet, ac prauis suasores moribus audit.
R. Abstineas tandem miseris Thyme moeste querelis.
Ploratu res facta nequit sarcirier: alta
Est opus hic uirtute, nihil quae cesserit acri
Prauorum studio: sed se contraria totos
Exerat in neruos factoque pericula uincat.
Depastas natura comas tibi reddet: amico
Durat adhuc infracta solo, nec perdita radix
Languet ab immani penitus uastata capello:
Consilijs aduerte animum dictoque quieris.

p.29
Vt te uipereo strinxit caper improbus ausu:
Ardua sic illum rursus mala multa per omnes
Exagitant numeros labemque in nomina spargunt.
Hoc age, seu fortuna tuos, seu forte reducat
Te quoque circuitu quantum tibi linea distat
In cunctas porrecta plagas, quo cardine mundus
Prospicit: Aurorae seu limina prima tuetur,
Seu cadit in Zephiros, seu te Notus obijcit Austro,
Aut rapidas fluctu subigit Cynosura procellas:
Quas tibi quas tacitis pando nunc artibus herbas
Inijcias scrobibus circumque palatia condas.
Angulus Eoo qui latior incubat igni.
Florentes hederas, uictricia semina primus
Inserat; ac firmo prendat tibi robora uallo.
Aduersus sedenim ferales cardo Cupressos
Condat, et impacta multum radice sequatur.
In Boream Scorodon subigas: Absinthia uentos
Prospiciant notios. Hic circulus omnia pellit
Toxica, nec diro quicquam sinit ore moueri.
Viribus herbarum num tete arcere putabis
Posse malum, insidijs quod iunctum est omnibus? aulam
Si noris, stygium non ignoraris auernum.
R. Multos aula bonos habet. et res aula parente
Nata Deo est aulam si quis non improbus usu
Norit, et accensos oleo non pauerit ignes.
Non minor est aulis uirtus, quam plurima templis
Relligio: uires si aspirant astra, quibus tu
Aduersere malis, rectumque in lumina pandas.
Denique non herbae id peragunt, bone. multa necesse est
Verba etiam nigro quae sunt obnoxia Diti

p.30
Inserere et furuo subtendere carmina ritu.
Quae mihi Ruta canis nigro sacra carmina Diti?
Nunquid et optatum concepto e carmine robur
Venerit? an ne etiam magni fortasse uetustas
Haec merito fecit primasque iniunxit in usus?
R. Haud secreta licet patulas Thyme ferre sub auras:
Desuper aspiciens halantem phoebus auernum
Turbari prohibet manes ue excire profundo.
Noctis opus, nigrique ducis, Stygiaeque paludis
Carmen, et inuisi cultissima gloria regni.
Ast ubi Sol liquido sese subduxerit orbi
Et mihi te solam nox intempesta relinquas,
Quae tibi profuerint non irrita uerba, docebo.
T. Sit satis. ach fido quantum est o phoebe sodali
Vtier, in cuius gremium tua tristia possis
Fundere, et urgentes in pectora mittere luctus.
Omnis at e coelo uirtus uenit: indue mentem
Quae stygio nunquam sit concessura Tyranno.
COLLOQVIVM II.
Quid sit Bonum, nescire quem
malum latet.
BELLIS. MENTHA.
B. Iam desaeuit hyems, iam tristi frigore tellus
Soluitur, ac Zephyris calidum spirantibus, orbem
Lux noua iam totum totasque oppleuerit urbes.
M. Excessere niues, summisque in montibus humor
Liquitur, ac curuo iam gleba fatiscit aratro:
Vt quid longa tenet nos ceu tellure sepultas

p.31
Iam mora? pressantes aperit mihi terra latebras
Et subit arentem facilis mihi succus in aluum.
Sat Boreae gelidisque datum est Aquilonibus, absit
Frigus iners calidoque fluant spiramine uenti.
Nunc iuuat indulgere comis, nunc ferre sub auras
Inuida quos pridem mihi terra oppressit odores.
B. Inuidia sedenim terram ne Mentha notaris:
Non Boreae flatus, non tu accusaueris undas.
Vtilis est mundo res frigus, et illa per omnes
Insinuat sese numeros, uiresque secundas
Promouet ac grato dispensat multa calori.
M. Ast mihi Phoebeios complecti lumine currus
Vt uolupe est, ita nil ego maius Sole, nec ipso
Quicquam usu melius clara inter sidera ducam.
B. Phoebus et ipse meis gratum fert floribus ignem
Et recreat multo stupefactos frigore neruos:
Semina prolectat terris redeuntia nunquid
Propterea nullo sint caetera digna fauore?
Non sint digna loco? facibus Sol uicerit. at sint
Frigora Saturno, sua sint urentia Marti.
Sane equidem ingenuo si quis quae uera notarit,
Ore colit, rectumque probat, ueraxque uideri
Gestit et hoc ipsum constanti mente tuetur:
Officiis animum duci is sinit: unus honesto
Qui generi famam meritumque parentibus auget.
At uero si quis mendaci falsa labello
Asserit, ac posito conuestit ficta pudore:
E radice quidem uitiosa prodit; et orco
Militat ac gratos inter stat uirus odores.
Frigoribus sua commoditas, sua plurima uirtus

p.32
Late agit. insano res est coniuncta stupori
Sic lucem celebrare, ut non quae iusta tenebris
Munera deferre et laudare silentia possis.
Est quoddam inciuile genus superoque parenti
Inuisum, quod non perspecto totius usu
Vel partem laudat, uel partem culpat: honesti
Cum foret arbitrij sic hoc extollere, ne quid
Istud uoce premas oppostaue commoda damnes.
Saepe equidem res illa suos fert blandula fructus
Subseruitque bonis quae publica dixeris: acri
Quam malus inscripsit uel censor arundine, prauis
Vel dictis agitat stolidi sententia uulgi.
Vsque adeo tum iudicijs erramus, acerbe
Cum premimus quod nos aliqua laesisse uideri
Parte queat, uel quod studijs obsistere nostris
Quo minus ingenio licet indulgere, putamus.
Tu fortasse coma semperque uirescere, semper
E foliis blandos aduoluere naribus ignes
Cum cuperes, instar comptae meretricis amares
Perpetuum nullis inferre doloribus aeuum,
Nulla aduersa pati nullo horrescere luctu.
At rem si uera tu lance expendere posses,
Plane haec alterno tibi frigora labier usu
Pressarique comas et aduri membra probares.
Quin quae damna homini gignat calor, aspice: si non
Temperiem a gelido sibi spiritus induat? acres
Plerunque e calido morbi exoriuntur, et haec cum
Altius insedit soboles est obuia morti.
M. Tu tibi frigus habe: mihi mens est ferre calorem
Laudibus, et merito celebrare ea gaudia uersu.

p.33
B. Et celebrare decet. quid enim? res unica nostrae
Plurima ducendae confert haec robora uitae.
Sed tu tantopere hunc cur laudas Mentha calorem,
Quidue refert seu te saeuis Aquilonibus aether
Obruat, ac duro stringat tua uiscera morsu:
Seu Zephirus spiret mollesque inducat agellis
Igniculos, flatuque beet tibi prata secundo?
M. Ingratum plane est et adurens corpora frigus,
Compressans stringensque solum, radicibus imis
Asperius: nihil est cui dicere blandula possis
Verba malo: saeuit res mollibus ista medullis,
Et stupidos artus et tristia pectora reddit.
B. At si nulla quidem premerent te frigora: nunquid
Sydereum tanta ueheres tum laude calorem?
M. Sit frigus nullum, nunquam laudaro calorem.
B. Ergo animis haec prima salus, si forte doloris
Haud expers uiuas, nec sint tibi mersa secundis
Pectora delicijs, uoto nec ubique fruare.
Sane equidem tibi uita malis cum plurima saepe
Quassa sit, haud minimam propter tibi funera cladem
Induere ac animis submittere tristia certes.
Quin potius tecum decidi rectius ista
Sorte putes, aliquo quod te excruciarier igne
Eueniat: ne quid fortuna laetior, aut nos
Contemnas foelix, aut non te ceperis ipsam
Perrumpasque gradus factoque superbior erres.
Ingratum est spectare diem, consuescere luci,
Nox quibus horrentes nunquam dat opaca tenebras.
Deterius nihil est magno quam semper honore
Diffluere, et tristes nunquam sentiscere fati

p.34
Vrgentis morsus, nec adire per ardua laudes.
Quem mala nulla premunt neque dura pericula uersant:
Hunc etiam nescire bonum fateare necesse est.
Vtque ea constiterit ratio tibi: nonne putabis
In tota melius nil uita ducier, illo
Quo uarie afflictum solari munere quisquam
Possit, et excussos reuocare in pectora sensus?
Cui tamen haec adeo iam suppetat una facultas?
Quem ratio extulerit: nisi quem dolor antea summis
Afflixit pressitque malis? cui semper ouanti
Iuppiter optatum et gratos indulsit honores:
Is nescit misero circum praecordia quantae
Versantur curae, pressansque molestia regnat.
Dura quidem res est afflictio: sed tamen aeuo
Lucra feret, casto si sit coniuncta pudori
Aspiretque bonis, animoque pericula uincat.
M. Ergo hyemem multis ornatam laudibus effers.
Aduersoque probas nonnunquam sidere uitam
Labier, et saeuo conspergi tempora luctu?
B. Recte equidem. quid me iucundius aura corollis
Intulit, aut tali quae mecum flore comaque
Certarint nymphae? tamen hoc decus ardua multum
Auget hyems, mihi cum natiuum dura calorem
Contrahit, ac uitam medios detrudit in artus.
Id saltem superos et numina celsa rogemus,
Dent faciles saeuae cursusque ac mollia sorti
Tempora, dent gratos cumulari in uiscera succos.
Nec nos aequa sinant tristi perflarier Euro.
Largior haud fortes o Mentha uiderier herbas,
Posse nec aduersum tam certa pericula niti.

p.35
Sed fulcire deos sic mundum noueris, omnes
Vt proferre gradus aequareque pondera noris.
E proprijs nullus consistit uiribus. unus
Iuppiter aethereos et caetera sustinet orbes:
Qui quocunque uelit uel labier alta, uel ima
Tollier euentu sapiens moderatur, et omnes
Impellit numeros rerumque uolumina prendit,
Hoc surgas praebente manum, qua teque tuosque
Subleuet, ac molles inter det serpere uentos.
Si quae magna prius blandita subibat in auum
Sors tibi, si plena uisa est dare prospera lance,
Suspectam certe et fragilem patiare uocari.
Tristia sed passo si quae successerit, istam
Stringere te manibus iubeo, uinclisque subactam
Complecti, et multum uigilanti prendere uultu.
Lubrica res magnae est fortunae accessio. diuis
Si quid mente uales, si quid uirtute, litabis:
Vt quod sorte datur, possit uirtute teneri.
Non anguilla magis dubijs elabitur ulnis,
Nec mage se uarium Latois mutat in orbem:
Denique non citius delata per aequora classis
Euolat, aut liquida sub nube fatiscit arundo.
Quam fortuna fluit. mentem rege Mentha, deorum
Subde uoluntati quodcunque in pectore uersas.
Foelices spirant, quos proflant numina uenti.
Caetera subijcias superis, dictoque quieris.
M. Cedo equidem. minus est fului monumenta metalli
Vel dites loculos, uel opes reperire caducas:
Quam monitorem aeui fidumque in cuncta magistrum.
Is gemmas uincit, si se quoque uicerit. aude

p.36
Et sapere et si quae tibi Dij dant magna, tueri.
COLLOQVIVM III.
Premi subinde magna, sed non
opprimi.
LILIA. SPINA.
llia purpureo frondescunt grata colore
Surgentesque comas et odora cacumina pandunt.
At mihi nec uigiles concedunt ocia curae,
Nec labor assiduus conatum ita frangit inanem
Vt non obsistam late properantibus, et quas
Vrgent laeta uias intercludendo morabor.
Non tamen aut natura dolos, aut cura magistre
Promouet. obnitor quantumuis sedula, flores
Extrudunt medios inter gratissima sentes
Euentuque uigent conaminaque effera ludunt.
L. Haud tibi Spina uelis tantum indulgere: labascit
Plane equidem labor, aethereo qui uincla Tonanti
Condat, et in duros studeat dare sidera nexus.
Insanae tantum mentis factisque sinistri
Id fuerit. latos ceu si quis forsan aquai
Det cumulos operam tenui comprendere limbo,
Aut uelit angustis includere finibus orbem:
Haud aliter uana tantum ratione fatigat
Ingenium: si quis coeloque dijsque repugnans
Occulto satagat uirtutem exscindere fuco.
Vt solem probibere nequis quin cursibus instet
Et sua flagranti transmittat lumina motu:

p.37
Sic labor et uana est animi contentio, uelle
Quae sunt iuncta Deo penitus subuertere. forsan
Interdum liceat folijs illudere: sacram
Aut fas esse negat radicem exscindier is qui
Tete, Spina, manu ne sternas omnia prendit.
S. At gratum est, quanquam pretij nil forte sequatur,
Aut odisse bonos aut non concedere rectis.
Iuppiter hoc Spinas equidem nos fine creauit,
Semper ut angusto frondescant lilia cursu.
L. Si Iouis imperio tantam petis improba laudem,
Cur prohibere nequis quae celsa cacumina coelo
Pandimus, et liquidos inter damus aurea uentos?
S. Sedula connitor: nec me labor iste grauarit:
Nec mihi defuerit tam magna in facta, uoluntas.
Vincit opes parere Deo. nil maius Olympo
Ducitur, hortanti quam subdere pectora coelo,
Et quae iusta sient constanter uelle tueri.
Ne mihi ne coelos odijs obieceris: ista
Felle domus uitijsque caret: sanctissima diuum
Turba colit, cui nil scelerum, nil denique tetrae
Labis inest: equidem superas, ne forsitan erres,
Natura monstrante uiam sectamur in auras,
Diuidimusque rubos spacijs, perque aspera magno
Tendimus afflatu superum, facili, meatu
Fundimus in tenues gratissima lumina uentos.
Inuia uirtuti nulla est uia. deme labores,
Deme animos, quid habent mortalia facta uenusti
Quidue decoris habent? labor est atque ardua uirtus
Quae pergrata dijs faciant nos lilia dici.
Denique non nostris circumdata spina medullis

p.38
Luxuriat (credi quod tu fortasse uolebas)
Vt nos immani sub acumine perdita sternat
Exscindatque solo penitus damnetque sub umbris.
Non ea, non tristi concessa est gloria Rhamno,
Nec rata sunt grauibus tanta infortunia spinis.
Quae tu perniciem, quae tu mihi funera credis,
Haec uitam praestant, haec uitae gaudia reddunt.
Tu premis, at meme fortuna educit, et alta
Libertate iubet coelo curante potiri.
Denique cum uere intueor quae iura modusque
Nos iunxere, equidem rerum sic maxima specto
Pondera: ut inueniam sine te mihi nulla uideri
Dulcia posse. tuo mea praesidioque bonoque
Crescere lucra: nec urgentes me laedere spinas.
Sed potius prodesse, meisque ita rebus et aeuo
Consulere, ut tibi, quod perdurem floribus uni
Debeam, et aeternos referam in tua munera cultus.
S. Praesidione etiam frondescere Lilia nostro
Et medios inter non uicta uirescere sentes?
Ergone conatu studijsque ac denique uotis.
Omnibus excidimus? nullae ne in funera uires
Amplius? an fracti ludunt mihi pectora motus,
Et quae magna sequor, uanis tantum insequor ausis?
Haud ita blandiri libeat tibi prospera nostro
Munere nulla feras. ego meme ita comparo, ne qua
Non tete affectam, non pressam clade querare.
E. Ne stomachere leui tantum perstricta labello,
Nec tibi propterea circum praecordia bilis
Aestuet ac tantos frustra consciuerit ignes.
Tu maiora etiam, si quid me uera necesse est

p.39
Dicere, percipies. uana est sine uiribus ira
Dementatque animos et spe se tollit inani.
Vtque minus dubites, naturam utrinque tuamque
Et nostram pariter tranquilla age dispice. nonne
Turba sumus multis obnoxia turba ruinis,
Et patimur quodcunque libet mortalibus? ast haec
Cum iuste fiant, mihi sunt toleranda sed istos
Interea durosque boues hirtasque capellas
Immundosque sues, et si quae bestia dulci
Praeterea grassatur agro uictumque per herbas
Quaerit, et ingrato conuasat pabula uentri,
Quid memorem? sane his studium est et prima uoluptas
Lilia funesto subuertere dente, comasque
Radicesque adeo totas ita uellere, ne quid
Amplius aut hortis colar, aut conuallibus altos
Expediam flores, uentisque cacumina pandam.
Has igitur pestes contra rictusque procaces
Quid facerem, si te non defensante tuerer
Relliquias generis, peteremque a sentibus hoc quo
Nunc ego praesidio supera in fastigia nitor?
Tu mihi quodcunque est decoris, tu regna uirosque
Concilias, murum praestas mihi spina uirenti
Nostraque das laeto spectari haec uiscera plausu.
Vt stolidos memorant coelum affectasse Gigantes,
Conatosque Ioui rigidas aliquando cathenas
Inijcere et patrio spoliatum euertere regno:
Quos tamen is celeri deiectos fulmine late
Strauit, et in stultos aequata est poena furores.
Floribus haud aliter nostris turba improba, caprae
Ruricolaeque boues porcique asinique ruentes

p.40
Insidiantur, et atroci dant uulnera morsu,
Tu nisi uallares circumdata corpora muro,
Incinctasque comas prohiberes dente reuelli.
Tu mihi fulmen eris, tu magni dextra Tonantis:
Tu mihi praesidium, tu das mihi Spina quietem.
Te sine non aliquo redolerent Lilia fructu,
Nec proferre comas, neque flores spargere possent.
Non rosa, non uiolae, non sit mihi charior uua,
Pulcra nec aethereos quae sustinet Iris honores.
Te nemus, et si quae nemori sunt regna, celebrant.
Cresce Deo nobisque uia concesseris: unam
Te Lyra, te Phoebus, te mens non uicta sequetur.
S. Proh superasque herebique domos et quicquid ubique
Noxae et labis erit: me, cui nocuisse uoluptas,
Cui studium nocuisse fuit semperque futurum est,
Prasidione bonis subacutos pandere sentes
Ignaramque meo quos perdam iure tueri?
Anne inter spinas frondescant Lilia, ceu quae
Spinis tuta sient et nostris inclyta regnis?
Vulnera moliri, segetem substringere, frondes
Obruere, et uariae cumulare pericula cladi.
Id studio Spinis semper fuit. Exue mentem
Qua tete saluam nostra uirtute putabis.
L. At miserum est animo tantum male uelle. quid, istoc
Desipias semper nec te patiare moueri?
Non Rhamnus, non Spina procax, non Lilia sentes
Obruerint. maius teneros mihi robur in artus
Sic subit, euerti stygio quam principe possim
Qui spinas rhamno, qui rhamnum sentibus auget.
Sane equidem posses meliori nomen ab usu

p.41
Sic capere: ut nostri generis tutela piusque
Surgenti custos et magni prima Tonantis
Dextera dicaris: qua nos pater ille, deorum
Maximus inuisos contra defendere rictus
Pergit et obducto firmat sacra Lilia muro.
Nunc generi magis arridet cunctisque propinquis
Velle nocere: cui studio quod pectora laxes,
Inuidiaque tumes fedaque tyrannide regnas.
An nescis quam dira lupis natura, uoraxque
Immanisque siet? sternunt armenta gregesque
Euertunt totos, nec quod satis esset, acerbis
Id satis esse sinunt. grassantur in omnia, ut uno
Se satient. tanta est animis petulantia, tantum
Ingenijs scelus et uiolenti in funera dentes.
Non secus inuidia tete exstimulante uideris
Praecipuo duci studio fatisque moueri,
Vt nocuisse uelis, clademque affundere certes.
S. Collibet. huc etenim quo fert natura, sequamur.
L. Iam pridem contra assertum est. natura repugnat
Nequitijs: nihil est coelum praetexere fuco,
Aut odijs turpem sacro a Ioue ducere causam.
Tum si nulla potes monitisque ac uoce moueri,
Quo minus incepto properes, studioque maligno
Et laesisse uelis, et non tibi parcere uictae:
Accipe supremo quae tradam, Spina, furori
Dicta tuo, subtusque tibi praecordia conde.
Aurea coelicolae statuerunt Lilia diui,
Immortale decus superis: pulcherrima terrae
Pignora, cui primos decernit campus honores,
Detuleritque pios diuersa in munera flores.

p.42
Haec pressisse quidem uario potes improba morsu.
Oppressisse tamen nunquam potes. ima medullis
Suggerit aeternos, coelestia munera succos:
Quos lympha reficit nunquam cessante, deoque
Increscit radix sobolemque sub aethera spargit.
An'ne uides quanto cedis mihi tramite? sed quid
Haec ego? nil Spina est cum ducunt numina uelle
Decretos prohibere gradus. concede Tonanti
Et concede Deo. Stulta est sapientia quae nil
Cum sapiat, superos contra se armauerit orbes.
In te subsidas quantum libet. insere nodos
Clauiculis, quantumque potes tibi contrahe quicquid
Viribus aut uirtute uales, da stringere densos
Robora complexus hamisque innectere frondes:
Haud minus in patulos euado cacumine uentos
Diuersas scrutata uias ubi scilicet altae
Virtuti fortuna dedit mihi figere gressus,
Et procul extantes in sidera fundere uultus.
Cum uelut accensos includere montibus ignes
Quis uelit, ac tumidos constringere uecte calores:
Molibus aucta furit sonituque inquirit in omnes
Flamma uias: quo non tentatur acumine uelox
Exitus? amoto donec uaga cardine lapsu
Praecipiti erumpit patulasque exspirat in auras.
Sic mea turbato quanquam uestigia cursu
Auertisse uelis gressusque inhibere secundos:
Per tamen egregios extrudo cacumina flexus
Vestigioque uias oculis adituque latenti
Hinc atque hinc superos studijs infundor in orbes.
Si coelo placeas, contemnere Tartara possis.

p.43
Vt sua ponderibus luctantia robora duris
Obuia palma refert, contraque insurgit et omni
Non cedit depressa loco: sic uiuida uirtus
Pugnat, et aeterno fert florea serta triumpho.
Interea crescam coelo mihi uindice. multa
Dissimularo etiam quae tute asperrima nostris
Obijcis atra uijs certasque opponere. laus est
Cum libeat nihil esse malos. Deus asserit: ut quid
Tu premis et studio tete afflictaris inani?
Desine uelle Deos stulta oppugnare. labascit
Humano tantum quae pugnat acumine uirtus.
Aerumnas uitae prudens patientia uincit.
Quin tempus sortem mutauerit. ipsa peribis
Siue excisa manu, seu flammis obruta. uerum
Nos hinc transtulerit fatumue aut cura Tonantis,
Aut custode alio defendi iusserit. inde
Sic erimus nos salua, Ioui ut seruata feramur
Liliaque aeternos frondescent inter honores.
S. Ergo ego iam toties frustra oppugnasse Tonantem
Virtutisque uias potero impedijsse uideri?
Si nihil est nocuisse malos, si perditur omnis
Inuidiae labor et proprios furit ignis in artus:
Immutare quidem mihi fas sit, et addere mentem
Obsequijs. fortasse etiam mihi littus aratur,
Si contra pugnem studijsque lacessere pergam.
Officijs igitur coelumque hominesque merebor
Et mutando animum simulauero recta. facessat
Qui coelo terram, qui terrae iungat Olympum.
L. Militat excelso uirtusque modusque Tonanti:
Hunc non tartareo circumlita guttura fuco

p.44
Frustrantur. Si recta colis, tibi Iuppiter aequus
Praemia decernit. Si fallis, et aequior idem
Praemia decernit. nihil est contraria coelo
Moliri et fictas in crimina uertere causas.
COLLOQVIVM IIII
Bona esse plura, quam
mala.
NVX. QVERCVS.
N. Nunc demum, ueteres olim quae uera locuti,
Experior, numero quae sunt mala uincere. uel quis
Omnia comprendet quae sunt aduersa? facessat
Qui pressum duris animum spe lactet inani,
Et se foelicem media inter uulnera fingit.
Quo tua cunque modo contendas robora Quercus,
Nil nisi quod miserum est toto patieris in orbe.
Aut haec quae tandem fuerit petulantia? nonne
Fustibus hunc etiam dulces petijsse iuglandes [ioglandes ed.]
Vidisti puerum: qui quanquam ascendere ramos
Posset et excussa tantum nuce parcere laetis
Frondibus, ac molli uirtute potirier auso,
Sintque etiam toto circum mihi uentre stolones:
Haud tamen abstinuit nodosis fustibus omnem
Praecipitare comam folijsque impellere lapsus,
Et nimium certis impingere uulnera dextris.
Et puero certe tanta est audacia: quid si
In nos tela ferat totis quae uiribus aetas

p.45
Praestat, et haud fragili distringit saxa rotatu?
Plane equidem iurasse reor mihi funera quicquid
Aut animo furit, aut iter hac dum carpit acerbe
Fert etiam fructu meme non prorsus inani
Stare, nec in nullas mihi surgere culmina laudes.
Non mihi non pueri iuuenesue uiriue senesue
Non matrona pedes grauis innuptaeue puellae
Ocia concedunt. ut quisque est primus, ita omni
Conatur studio latus hoc pertundere, saxo
Fructibus insultare meoque illudere regno.
Vix mihi primaeuo surgenti e stipite radix
Altlius abstrusos terrarum ingressa recessus,
Haerentes uisa est solidis dare nexibus armos,
Cum subito multi existunt uarisque labores
Inuiseque manus odijsque accensa uoluntas,
Quae simul in nostras minitantur uulnera mortes,
At uero, quo me tuear? natura malignas
Ipsa dedit leges: ut quae molita sub auras
Extulit, haud etiam defendere munera possit.
Protinus in foribus stabulant, quae prima tenellos,
Excipiant fetus gelidissima frigora, durae
Progenies hyemis, macie cui tota senili
Tanquam exhausta cutis tenuatos explicat artus
Et plane informes pandit sub sidera uultus.
Mox uarijs inflexa modis glaciesque niuesque
Et durae noctes, coeli inclementia pugnat.
Quis memoret quantos secum metuenda rigores
Bruma trahit? nihil est quod huc non defluat. imo
Cum ueluti ratibus uideas subsidere fundo
Sordibus obsessos latices multaque per omnes

p.46
Sentina regnare uias, et odore molesto
Infectam humanis aduoluere naribus auram.
Non aliter rerum facies durissima brumam
Occupat. hic cumulis pugnant mala. quanta per omnes
Grassantur campos longum est meminisse: quid undas
Quidue pati uentos, quid humum tolerare necesse est?
Nen mihi si folijs succedant omnibus ora,
Multiplicis ue darent usus mihi numina linguae,
Difficilem brumae formam uariosque labores,
Et perplexa uijs comprendere frigora possum.
Blandius hanc paulo sequitur uer: cuius ad ignes
Protinus e tectis superato frigore sese
Eijciunt pueri propterque assistere Soles
Gestit et in uarios turba haec dat brachia lusus.
Et tamen hac etiam cumprimis parte molestum est.
Quod neque blandidulo prorsus sit mite calore,
Nec uero pauidas constringat frigore gentes.
Plane autem uarium est tepidisque sub ignibus errans
Alterat incertos sua per uestigia motus,
Suspectosque dies atque aspera tempora reddit.
Et tamen hic aliqua mundus ceu luce foueri
Incipit, ac rursus ueteri iuuenescere forma.
Seminibus iactis iterum noua pullulat arbos,
Et tenero concedit humus latissima flori.
Tum Venus incensis simulata caloribus ardet
Prolificasque iacit furibunda in corpora flammas.
Gramine uestitur campus, uirgulta resurgunt,
Herbarumque comae faciles reuocantur in auras.
Sed quid? nonne etiam Cymices Muscasque uolantes
Et latas uolucres. et nigri multa chelydri

p.47
Corpora in hunc nostrum peregrino ex orbe reuerti
Aspicis et totas circum diffundier urbes?
Quin sese morbos uideas et tecta mouere
Vlcera: iam tacitos transplantat spiritus ignes
Multiplicatque luem, cum morbida semina late
Spargat et in sanos noxam leuis ingerat artus.
Sic alijs lucrum, ast alijs uer damna reducit.
Succedit ueri tum nescia frigoris aestas
Torrida. Dis quantum, uel sola uoce, malorum
Ingrati quantum poteris retulisse uideri.
Iam labor et rapidi subit inclementia Solis.
Omnia qui telis radijsque uomentibus ignes
Obruit, ac saeuo peruastat rura calore.
Flaccida redduntur resolutaque conpora: uires
Lambendo minuit facibus dum Phoebus apertis
Regnat et externis submittit uiscera flammis.
Quis mala, quis tenui memorauerit omnia dicto,
Quae calor iste quidem miseris mortalibus, unus
Auget, et immani circum dat ferrier igne?
Baccho equidem gratus plerumque is constat. at aequae
Non itidem Cereri semper placet, optima soli
Cui sua temperies meditatos reddit honores.
Interea insidijs petimur: uirgulta capellae
Prima legunt: si qua est foedis occasio porcis.
Et terram uellunt et rostro uiscera nudant.,
Quin haec si uitem, iam celsi fulgura coeli
Praecipitant subiguntque comas: uel dira securis
Sternit, et in fragiles grassatur acumine ramos.
Aestatem sedenim plenis petulantior ausis
Autumnus sequitur. qui quantum aestate recedit

p.48
Tantum hyemi propior naturae iura uicesque
Alterius pandit calathisque undantibus urget.
Deterius primum morbisque malisque fatiscit
Tempus et ingenti cumulatum clade laborat.
Mox agitur totis uindemia cursibus. ast hanc
Quo multi studio, qua ui, quo denique facto
Expediunt, nostrae iam res est cognita frondi.
Non tantum excerpunt quae sunt matura, forisque
Iam trudunt toto percoctas ubere glandes:
Verum etiam nullis quae prosunt usibus, aut quae
Ornatu tantum iam stare superflua possent
Fustibus impellunt concussaque germina iactant,
Id uero tantis animi feruoribus, ut non
Colligere: at rabidi ceu cum se dente molossi
Exagitant saeuisque in uulnera morsibus ardent:
Sic pulsare comas pueros sic laedere fructus
Arboreos, sic tu matres iugulare uideres:
Perfringi ramos, liuescere corpora saxo,
Et pedibus depressa teri: submittere frondes
Lapsibus ac multa uiduatas caede piari.
Densior haud equidem quassa pluit ilice grando,
Nec ueniunt plures templorum ad tecta columbae:
Quam mala sunt quae ferre quidem nos aemula cogit
Tarba hominum, cum uel fructus uel ligna reuellunt
Vel quatit extantes petulantia publica ramos.
Haec misera est nucibus ratio: cum damna receptans
Pro officijs, toti prosunt quibus undique mundo
Atque inter mensas stant munera prima secundas.
Q. Multa super damno quereris, super aethere multa,
Et super arboribus tum quae tu aduersa putabas

p.49
Omnia non uano complecti iure uideris,
Nec penitus ueris oratio moesta repugnat.
Caeterum an hoc tali quae sunt sanctissima dicto
Propterea comprendi, et opus damnarier hoc quod
Et pietas commendat, et usus ad optima uertit,
Fas siet exquiras animum tranquilla sinistris
Dextera miscere, aut falsis quae uera, prophanum
Est habitum semper, semper crudele putatum est.
Non ego te uaria suspensam ambage morabor.
Multa quidem inuito contingunt tristia coelo,
Multa dijs. Nec enim supero inscripsisse parenti
Haec aduersa uelis, duro quae noxia mundo
Altius incumbunt certisue doloribus instant,
Si quid fata boni nostris aspergere uitis,
Si foelix aliquid poterint tribuisse uideri:
Id coelo munus referas. Ioue laeta secundo
Accipimus: dextra cuius mihi robora primum
Vt data sunt, aliquos ita nunc seruantur in usus
Altque habet excelsas sors non uanissima Quercus.
Ast alios alia acta mouent: nec prorsus inepte
Sunt tibi dicta, graui quae nunc sermone per omnes
Exagitas numeros rerumque in tempora spargis.
Sed tamen haec uera tibi sunt ratione suoque
Discernenda modo: ne quos fortasse dolores
Stulticia, aut fallax hominum contentio gignit,
Asscribas coelo fatisue impulsa querare.
Non superis aliqua est diuis petulantia. quod te
Agniculus capreaeque leues hoedique petulci
Infestent: quod te puerorum turba lacesset
Decutiatue comas: quod celsa cacumina multi

p.50
Exscindant, frondesue leues de corpore uellant:
Quis coelo labor, aut quae denique culpa Tonantis
Aetherei rerum foeda est iniuria, cum se
Aduersus superos uolento gutture tollit.
Magna equidem diuum benedictio frigus et aura est,
Nec mala sunt, quae tu tanto mala fulmine damnas.
Quis neget, urgenti quin sit sua gloria Brumae,
Quin sua commoditas Brumae sit plurima? nonne
Natiuum densis ea uiribus aucta calorem
Firmat, et aestatis gratissima munera laetis
Vsibus immittit flammasque rigoribus auget?
Haec muscas culicesque necat cymicesque uolantes,
Haec bruchos sternit, puerosque sub atria cogit
Durior, ac teneras pressat magis horrida palmas.
Ver terras aperit zephiris glebasque resoluit:
Liquitur et canis e montibus humor, aquisque
Discedit glacies: splendescere uomer aratro
Incipit, ac uitreo referunt se carbasa ponto.
Gramine nunc uestitur humus folijsque tumescunt
Ardua syluarum: flores erumpere, succo
Turgescunt gemma, radix patefacta liquores
Attrahit, ac dulces uacuo rapit ubere lymphas.
Inde suus uentri cibus est et pabula totis
Stirpibus, aequato quae alimenta sacomate uirtus
Spirituum medijs partitur clausa medullis.
Protinus aestiui succedit temporis aura.,.
Blandula, grata, recens: post cum se exuscitat igne
Sydereo rapidusque infert se Syrius orbi:
Tum grauis incumbit populis, tum saeuus adurit
Corpora, tum uires populatus membra resoluit

p.51
Ignibus, atque graues inter serit ocia curas.
At uero optatos matura in semina fructus
Digerit, humorum latices coquit, una corymbos
Molibus extendit farcitque caloribus uuas.
Spiritus in segetes tacitus uenit: aethere magnus
Iuppiter interdum pluuias in semina spargit
Multiplicatque solo rorem, quo denique tellus
Pignore mollescit sterilesque extrudit auenas.
Iam uero excelsis ludunt in montibus agni
Caprigenumque genus: iam pleno cymbia lacte
Vbera desiccant, fluuijs iam uellera mergunt:
Iam uolucres laeto sua fundere pectora cantu,
Et corylos inter uirides resonare cicadas.
Quid Philomela tuos memorem tibi blandula cantus?
Quae quanquam exiguo succrescas corpore: miris
Tu tamen has etiam recrearis uocibus auras
Auditumque feris uarijsque accentibus imples.
Percoctas Autumnus opes iam colligit, uuis
Sordidus, et uario permiscens plurima uento.
Sed quid ego haec tandem? uicibus sacra tempora certis
Humanas inter dispensant maxima gentes
Munera. temporibus cedas, si uiuere certes.
Tu uero nimis ingrato baccharis ab ore
Et recti metas cum sis transgressa Tonanti
Illudis supero: neque te capit ulla pudoris
Relligio, ut coeli concedas legibus: et quod
Aut natura tuis congesserit usibus: aut res
Exigat ipsa, uelis iustum tibi dicier: ut quo
Te uitae ratio tulit haud morosa sequare.
Cum ueluti subito confundunt impete uani

p.52
Iura# coci nihil integrum, nil dulce relinquunt.
Sic quod parua tibi noceat scintilla repugnas
Iudicio, damnasque ignes et quicquid ubique est
Exagitas, poterit quia non placuisse uideri.
Denique si tibi sunt iam multa aduersa, proinde
Et nobis aduersa putes? nos omnia lance
Longe alia quam tu rerum momenta secuti,
Adstipulari equidem tibi nos non posse fatemur.
Tum fas esse sinas uero me cedere: uel quod
Id pietas iubeat, uel quod Natura requirat,
Fallere mendaci uel quod sit turpe labello.
Atqui ego diuersas coelo iam iudice sector
Complectorque uias, Numero bona uincere: si quis
Quae bona sunt, uero discernere lumine possit.
Id si non esset, iam nil foret omnis, et omnis
Nil tibi uita foret, neque quisquam uiuere posset.
Vique etiam exemplo ne non sis doctior, instem:
Aspice quantum homini dederit natura. sed ipsum
Hoc genus assiduos etiam tolerare labores
Cogitur ac uarijs submittere casibus euum.
At cum rite Deum norit, cum numina uero
Iuncta bono sciat, ac toto spe regnet olympo
Lauticiasque probet grataque pericula uitae
Seu caueat, seu propulset: seu legibus armet
Sese etiam, ac flammas intelligat aetheris, et res
Iudicioque animoque gerat, studijsque fruatur
Ingenuis, linguaeque usum sic dirigat, ut cum
Vox huic certa sonet, tum nuncia pectoris omnes
Explicet articulos precibusque adducat Olympum.
Denique cum celeres ponto dedit ire carinas,

p.53
Cum segetes legat ac densas in frigora uestes
Aptet, et ignotis satagat dare lumina rebus:
Cumque urbes coetusque colat, cum iura frequentet
Et ferat humanos in egentia uiscera sensus:
Quis dubitet magnis cumulatum laudibus esse
Ornatumque bonis: etiamsi plurima saepe
Excrucient animos et ludant tristia regnis?
Non igitur superant semper mala. Cede monenti,
Cede Deo, quantumque potes tibi deme querelas,
Et nihil e fuco, nihil ira aut fraude loquaris.
N. Id tamen ingratum est uel sterni corpora, uel sic
Denique lassari, toto ut tibi uertice laetas
Excutior patiare comas, ubi uicta salaci
Afficiare malo fructusque e uerbere linquas.
Q. Haud equidem ingratum est, hoc condita fine uiremus,
Simus ut humanae gratissima munera genti.
Seu nos stare locis igitur fructuque beato
Seruire, et tumido libeat submittere uentri
Pabula: seu libro rigidas inferre secures
Et resecare comas ramosque reuellere mens sit:
Nil nos hercle mali patimur: pars una uorantes
Pauerit igniculos flammasque accendat edaces.
Pars in tecta subit, fulcrisque impacta superbis
Augustos uaria sustentat mole penates
Compingitque domum et laquearia celsa moratur.
Vt nihil egregij referam studiumque manusque
Artificis uarios qui nos aptarit in usus
Dolandoque nouis aequarit robora formis.
Scamna, thori, mensae, porrecta sedilia, postes,
Scrinia, cista, sudes, tabulata, orchestra, columnae,

p.54
Et quae praeterea sunt ordinis huius, ab ipsis
In coetus ueniunt et magna palatia syluis.
Hic tibi uera igitur iam primum gloria uictae
Crescit, et inscriptam gestant tua tergora laudem.
Amplius haud quicquam illudet puer improbus: hoedi
Abfuerint etiam: non te tua frigora pressent,
Nec tua pugnantes insternent robora uenti.
Vel tete Reges et curia prima, deorum
Vel te templa colant: uel multae uirginis usus
Efferat, ac blandas inter sis gloria puppas.
Huc ubi peruentum fuerit tibi, culmina summos:
Sunt sortita gradus et te natura coronat.
N. Sed tamen et gratum est folio per rura uirenti-
Stare loco celsam, laetosque in sidera uultus:
Erigere et densa se late amplectier umbra.
Q. Quid laetos uultus, quid latam dixeris umbram,
Omnia iam pridem cum sint tibi tristia? frustra
Certatur studijs si mens non recta sequatur.
N. Euenit o Quercus miseris id stirpibus, ut se
Nosse minus possint rerumque intendere causis.
Atqui alias aliud ceu erroribus implicat: omni
Qui sapere officio et sua prendere commoda possit,
Is demum foelix et toto est asse beatus.

p.55
Liber I.
COLLOQVIVM V.
Coniungi frustra quos natura
separat.
BRASSICA. VITIS.
B. Cum tibi iam spacij tantum sit Vitis in horto,
Vt nostras etiam ductis immittere sulcis,
Aut scrobe non amplo radices condere possem:
Quid tandem causa est, quae denique iurgia dicam,
Auersata quidem mea quod sis foedera: nec me
Vicinam tibi stare loco, et frondescere cernas?
Et tamen aethereo qui praesidet autor in orbe
Sancit amicitias rerum, nexuque beato
Herbarum uires occultaque munera firmat.
Sed quid non fastus tumidaeque superbia formae
Quid non excelsis animi feruoribus audent?
Vos solitis equidem contemnitis artibus herbas
Exiguas humilesque solo: quia serpere forsan
Longius, et multa succrescere fronde ualetis.
V. Non mihi non tales ueniunt in pectora curae,
Nec quod tu herba sies, poteris contempta uideri.
Ast ego cum Vitis, cum tu sis Brassica, nostrae
Hanc demum causam litisque fugaeque putabis:
Quod neque te possim praesentem ferre, nec ipsa
Tu mea complecti uirgulta tenerrima uelles.
B. Aut quae culpa mea est? aut quid deliquimus ambae?
V. Res equidem uaria mersa est caligine. at istud
Fas te nosse siet (reliquis absiste moueri)
Natura minime quae sunt aduersa, iugari.

p.56
B. At mihi perpulcre corylisque thymoque pyrisque
Conuenit, ac molles reficit uicinia lauros.
V. At tibi nequicquam Origano rutaque perhenni
Conuenit: his equidem uicinia uestra dolores
Cum serit, interdum nigras parit aspera mortes.
B. Origanum nymphae deflent, lacrymisque solutis
Multiplicant questus floresque in funera uertunt.
Illa tamen uili plerunque obnoxia regno.
Exiguos tantum uitae mortalis in usus
Creuerat, ac leuibus properabat germina uillis
Contempta, et miseris inscripta laboribus. at cum
Ingruit e coelo uentus, subuertit inepte
Laetantem, et saeuae compegit lumina morti.
At rutas acri quod adurent corpora flamma,
Et late circum studeant dominarier, esse
Vitandas duxi: nec me temeraria bellis
Insero, nec tristes meditor mihi sponte ruinas.
Non ego pugnaci quemquam uirtute lacesso:
Nec contra imbelles ego concito fortia neruos.
Arua beata colo, et pacis consector honores
Multiplicoque bonum mortalibus: una colonos
Quae beo, et immenso cumulauero praedia fructu.
Quamuis haec etiam pauci benefacta morentur,
Indignisque modis meque et mea cymata tractent.
Nunc si Vite quidem persuasa condere possem
Hoc mea regna loco, et propius consistere doner:
Vicero, et ingrati nil uulgi probra morabor.
Certe ego non uanos conferrem in praedia fructus.
Et socios magna colerem pietate labores.
V. Iam pridem nostro quae sunt tibi Brassica dicto

p.57
Prodita, constanti tibi prodita lege putabis:
Moribus aduersis non foedera sarta coire.
Nec sua discordes coniungere carmina neruos,
Quod si tu lateri iungas latus obuia nostro,
Et prope consistas, folijsque induxeris umbras:
Vel tete extingui, uel nos migrare necesse est.
Et mirum certe est, quo me natura sub auras
Extulit auspicio, tenerosque profundere iussit
Cauliculos, interque herbas frondere uirentes:
Si nihil officio placeam, si inuisa corymbis
Atque exosa siem, tamen hac me laude uetustas
Cumprimis ornare: quod et sua gaudia Viti
Restituam, et populis animos in pocula firmem.
V. Quis diras odij causas hominique cicutaeque
Explicet, aut Tauro biferam det uincere Ficum?
Cur Milui saltem liquidis sub nubibus umbram
Horret, et incusso Gallus premit ora timore?
Cum tamen hic rabidos accensa uoce Leones
Terret, et in subitos transmutat corda pauores?
Serpentum insidias acremque in uulnera morsum
Quis nescit? tamen hos ieiuno guttura sputo
Interimunt. uel cur fastidiat allia magnes:
Cur rutam felis, patulam cur Vipera Fagum,
Ferrea dyctamnum quid spicula trudit? equisue
Pabula grata negant ferulae, quas optat Asellus
Tardior, ac pigro uelut ingerit hordea uentri?
Non cariem Laurus, non fulmina sentit. Iaspis
Sanguineos sistit fluxus: formica repugnat
Mandragoris. certa uirtute Topasius ignes
Et Veneris flammas minuit flectique calores.

p.58
Non facile est proferre uices, et multa silentis
Munera natura, quibus hanc inducere formam
Possit, et aequatis uarium dare rebus honorem.
Forsitan occultas uires, atque abdita rebus
Semina formarum cum conspicienda dedissent
Numina, non tamen et causas uerosque latentis
Natura fontes operumque exordia quenquam
Scire dabant. supero non est iniuria coelo,
Mortali constent si non satis omnia uati.
B. Non mutari etiam tam tristia uincula possunt?
V. Non ea posse putes. manet irreuocabile, caelo
Quod placuit: nusquamque dij sua iura retractant.
B. Stirpibus ingratum est igitur traducere uitam
Hanc miseram, cum non aliena iniuria tantum
Presset, et externo celerentur funera morsu:
Verum etiam proprijs in mutua damna periclis
Sese onerent, auidosque ferant in uulnera rictus.
Bestia nulla suo se mutua dente fatigat,
Non lupus arua lupis prohibet: non uacca iuuencos.
Non porcos porci iugulant: non damula damas
Exigit, aut toto syluarum pellit ab usu.
Ast herbas herbae subigunt, et in effera sese
Probra agitant, nimiumque fero liuore fatiscunt.
Et tamen his toto uix quicquam pulcrius orbe
Emicat, aethereos seu quis spectarit honores,
Siue animis studio fragrantem subdat odorem.
V. Erras, quantumuis solers, et cognita lucro
Multiplici latis praestes sua pabula mensis,
Grataque non dubijs uenias ad fercula dextris.
Bestia multa quidem uiolat se mutua. quanquam

p.59
Abstineant specie, generis non rara uidebis
Vulnera, et immissos fraterna in uiscera dentes.
Quin age, si blando se iungeret inclyta nexu
Semita naturae, neque se contraria cuiquam
Inferat, ac nullo pugnent obstantia motu:
Hac demum fieri quid rerum sorte putares,
Aut quas inferrent haec foedera, Brassica, formas?
B. Credo equidem ueteris tunc aurea secula Iani
Falciferique senis mundo reditura: citisque
Ad sua cum canibus uenturos pocula Damas.
Iunctus et agniculis miti Lupus arua subiret
Ingenio: nullas uolucer stupefactus ad umbras
Horreret uarij Gallus fera uiscera milui.
Tum iucunda foret plantisque et uita colonis,
Tum nullae rabies, tum nulla aduersa molestis
Obrueret totum genus hoc mortale ruinis.
V. Haud recto certe id contendere Brassica ductu
Te sentire uelim: nihil est rationis in illo
Iudicijue modo. confundere singula motu
Antiquumque Chaos mundo retulisse uideris.
Idque adeo ut Vitis neque me natura deinceps
Haec mea fulciret, neque te tua forma teneret.
Ast unum tum cuncta forent, cum scilicet uni
Omnia conspirent formasque solutio tollat.
V. An formas etiam mutatum dixeris iri:
Aurea si foedam dirimat concordia litem?
V. Lis nulla est, ubi non formae natura repugnant.
Ast sua cum rerum lateant te iura nihilque
Exquiras proprijs obnoxia semina formis:
Rustica tecta colis, nec quid siet utile noris.

p.60
Non alio mundi compages optima nexu
Firmius aeternos in se sibi colligit usus:
Quam quod dissidijs pulcherrima corpora multas
Interdum lites aduersaque iurgia gignant.
Quidue album tanta commendas uoce colorem?
An ne quod horrescas atro stupefacta? diem quid
Tantopere exoptes: nisi quod te noctis acerbo
Terreat umbra gelu. blandum sata planta calorem
Quid captare uelis, si non te frigora coelo
Asperiore grauent, et hyems te seua perurat?
Denique cum nostros complexa furoribus hortos
Ebria turba premit, Cytharaque accentibus omnes
Irruit in saltus blandasque agit ausa choreas:
Quae res tanta Lyram, totos quae Brassica neruos
Commendat? uarijs an'non quia temperat omnes
Vocibus aequa sonos, et obit manus aemula celsi
Interualla poli numerisque imitatur olympum?
Suscitat harmoniam spacij distantia. Quod se
Vno tota sono teneras uox impleat aures,
Gratia nulla foret nec haberet Musica laudem.
Mollibus haec igitur cum se Lyra uocibus armat,
Inflectit uarias subigitque in gaudia mentes.
Concedo. sedenim si quid potes, exime nostris
Pectoribus curas: et qua ratione putarim
Id fieri, tete tam magnis uiribus auctam
Tamque ferentem animos circum fastigia, mollem
Hanc odisse comam folijsque resistere nostris.
Credo equidem summis indignum uiribus esse
Haec infirma sequi ac odijs agitare minores.
Nos humili tantum cum stipite tendimus, omnem

p.61
Rectius hanc noxam potes aspernata uideri.
V. Et poteram certe nisi te natura maligno
Proderet ingenio, et faceres lugere corymbos.
Non quod parua sies: sed quod sis dira grauis;
Vitibus: iccirco te infestat Bacchus agitque
Te procul, et nullo tecum se foedere iungit.
Hic Deus immenso cum numina caetera regno
Exsuperet, sola se te contemnier acri
Fert animo: cuius cum nos quoque sacra colamus,
Te fugimus sociasque manus tibi iure negamus.
Quid melius Baccho? quid uino dulcius? huic se
Aetherei primum diui submittere: mox se
Submittunt homines meritosque dat orbis honores.
Quo mage corporibus subigentur pabula succo?
Quid citius nutrire queat? mutata cruorem
Protinus instaurat Vitis, seque alta medullis
Condit, et in medios tenui face labitur artus.
Spiritus est. plenoque deo sub pectora manat,
Quo sine uita quidem nulla est mortalibus. aut quid
Diuorum placitis o Brassica lenta repugnas?
Cede Deo, mollesque inter cape numina uultus.
B. Non mihi sidereum contra pugnare Tonantem
Aut uires fuerint, aut mens persuaserit. huc se
Turba equidem stygiis funesta laboribus olim
Intulit, ac celso minitatur uincula coelo,
Frustra etiam: cum nunc meritos seua Aetna dolores
Congerat in stultos et terrea monstra Gigantes.
Tum uero quae tu Vitis modo uera profaris,
Amplector. Sedenim quae sunt incommoda, mira
Protinus arte premis, fucumque et damna silendo

p.62
Occultas. cur blanda tegis quo laeseris igne?
Nam quae prima quidem, aut quae proxima denique culpem?
Quae querar? excedunt uirtusque et gloria menti:
Stulticiaque homines superant, raptantur, aguntur,
Et furit inuiso cum turba sit ebria motu.
Quin foedos pandunt rictus, aliena capessunt,
Et sibi nequicquam fingunt, quae prendere nusquam
Consilijsue queant, factisue inducere possint.
Mox uires languor subigit, fastidia, morbi
Existunt, aliquaque lues in corpora serpit
Spiritibus celerata malis: tum plurima mentis
Pernicies, animoque ferunt sua funera uentres.
Denique cum laeso properent mala cuncta cerebro,
Qualia multa quidem nimium meminisse dolori est,
Quis damnet, cum te tam noxia dona ferentem
Viribus et toto quantum licet asse repellam?
Haud ego magnificis nitor uirtutibus omnes
Herbarum prae me studio contemnere formas:
Quae uos sola malas ratio beat. ast mihi si quid
Occultae fuerit naturae aut muneris, illud
Humano meme generi debere fatebor:.
Non minus, expasso quam si subtegmine surgam
Textilibusque feram memoranda umbracula ramis.
Nemo equidem mediocri etiam uirtute moueri
Tedque tuosque putet, celsasue remittere cristas,
Nos aliquo saltem ut miseras digneris honore
Coniungique sinas propterque assistere dones.
Non ea, non tumidae ueniet moderatio Viti,
Nec cadet in tantos tam fracta superbia uultus.
Solae exoptato ceu iure insurgitis, alto

p.63
Tenditis in superos et celsa palatia gressu.
Posseque nos etiam prohibetis ad ardua niti.
Hic igitur tacitoque sinu gaudemus, et aequas
Interea mensas hominum dulcesque popinas
Ingredimur, stomachoque leues affundimus escas,
Duraque commoto lenimus fercula uentre.
Sit sane, haud nullas etiam te Brassica laudes
Hoc inter mortale genus, si numina faxint,
Consequier. magnum est temulenti damna cerebri
Discutere, ac subitos lenire in pectore motus.
Quin succo ualeas. quo cum aduersere lyeo
Hanc stultis noxam mortalibus ablue: diuum
Munus id esse putes, quod tanta in munera surgas.
Vnum igitur concedo (uno contenta quiescas
Brassica laeta bono: quid enim uetat ista fateri.
Nec bene uel tecum, uel te sine uiuere possum
Quod te uelle putem, mensis inferrier aude:
Daque operam tenui uenias ut grata palato.
Sis temeto medicina graui, contraque furentem
Vastantemque feras pateris tua semina Bacchum.
Haec uero tete uitare pericula mando,
Quae folijs mortem tulerint, capita ardua sternant,
Expellantque locis totaque e classe fugarint:
Haud te uicina iunctam mihi sede morari.
Tangere uel nostras imis radicibus umbras.
Caetera magnopere haud tibi nunc aduersor. eundum est
Qua natura ferat, causasque inflectere possit.

p.64
COLLOQVIVM VI.
Bonis fauendum est, inuidendum
nemini.
ALNVS. FRAXINVS.
A. Naturas rerum uarias, et multa sinistrae
Pondera fortunae querimur. quo numine montes
Tollier, aut humiles statuas subsidere ualles?
Quis mundo leges, et inhospita iura uicesque
Intulit haud certis agitatas casibus? amnes
Quis flexo tumidos subuolui limite iussit,
Arreptasque uias decliuibus abdere ripis?
Incertum est quo uita bono fulcitur: agit ne
In praeceps aliquis Deus, et subuoluit olympo
Quod sumus, ac dubio detorquet secula motus
An fortuna regii, caecis quae passibus errans
Alternat sortes et inepta diuidit urna
Quae temere uaria partitur munera lance.
An uero casus supero contraria coelo
Causa, leues atomos uolitantia semina nullo
Cogat in acta gradu neque certo immisceat orbi?
Quae mihi prima quidem uisa est, semperque uideri
Fraxine prima potest tantorum causa malorum:
Ne Phoebo quisquam quae sunt aduersa calenti
Imputet, ac superis adscribat noxia diuis.
Si Dij, si coelo sunt numina: denique si nos
Haec etiam curant, infernaque facta tuentur

p.65
Haud dubium est quin recta ferant recteque ministrent,
Et totum firmis incingant legibus orbem.
Nunc uero salui tam magno in corpore rerum
Dixeris esse nihil. ueluti cum turbo iacentes
Corripit actutum paleas, et in aera spargit,
Perque suos ultro uolitant ea corpora gyros:
Sic res turbato spectantur limite: nusquam
Prima manent, semperque noua se nube fatigant,
Et repetunt uarios diuerso ex ordine uultus.
Infera miscentur superis: mortalia uano
Pectora luxuriant: omnis sua pondera uirtus
Perdidit, ac ambas implerunt crimina lances.
Temporibus cessere modi, non bruma uetusto
Non Aestas cursu, non Ver, non laetus Iaccho
Voluitur Autumnus facies nunc altera mundo
Surgit, et antiquum uerso chaos ingruit orbi.
Quod rectum est nusquam est. uirtusque bonumque decensque
Exulat, ac toto moderatio cessit ab aeuo.
Aut quid nostra etiam non damnas semina? late
Herbarum tendunt uires: sed fudere nusquam
Sincero coeunt, neque mutua iura tuentur.
Hanc aliae spernunt, alijs est ista pudori,
Haec uiret, haec tenui succrescit acumine, ramos
Exerit haec, aliae passis radicibus errant
Quae paucis umbram decernunt frondibus. istic
Maturi pendent procero e stipite fructus:
Hic ueniunt nulli. fluuijs stat populus, ornos
Sicca ferunt, abies celsis in montibus, ulmis
Incumbunt uites. Sunt quae sua semina fundunt,
Sunt quae nulla fouent longum est meminisse uagantis

p.66
Naturae flexus, quae si quid in ardua certi
Robora successus, si uincula firma teneret:
Omnibus una foret faciesque et gloria rebus,
Nec tam diuerso lacerata fatisceret usu.
Haud, quae prima queri, uel quo me uertere possim
Constiterit: nihil est lacrymis urgere Tonantem
Praesidijue aliquid coelo sperare: quod esse
Numina nulla putem. uel si sunt, nostra profecto
Non curare deos, rebusue intendere nostris.
Quod sibi quisque potest raptu cumulare procaci,
Esse Deum: uanos tantum dare caetera plausus,
Aut leuibus saltem terroribus aedita ferri.
F. Desine funestis incessere uocibus omnes
Alne Deos: nulla est petulantis gloria linguae,
Nec poterint laudem quae sunt non recta mereri.
Tu turpi certe affectu cum dira labores,
Omnia confundis: coelumque salumque solumque
Aut si quae coelo sunt maxima corpora, misces.
Dij quantas animo pestes geris. exue mentem
Alne feram, ponasque modum et sacra limina dictis.
Non aliud magis insanit quodcunque caducos
Stipitibus rectis effundit in aera uultus.
Et mihi iam pridem tecum durare molestum est.
Subter et alueolis labentes cernere riuos,
Aut gratas folijs cumulare uirentibus umbras.
Saepe quod est diris iactatum uocibus haesit,
Vicinumque grauat. spargit commota uenenum
Et non uisa lues: ueluti cum noxia saeuos
Temperies agitat correpta in uiscera morbos.
Quin uuam memorant conspecta protinus uua

p.67
Ducere liuorem. exiguum est, quo flamma propinquas
Perdet acerba domos: scintillam abiecit in agros
Forte aliquis, latas cum mox incendia syluas
Arripere, et subitos uideas grassarier ignes.
Non temere coelum laceres bacchata: Tonantem
Et superesse scias, et non nescire proteruae
Insulsaque etiam mendacia publica linguae.
Hunc equidem fandi memorem pariterque nefandi
Te sperare uelim: satis est tibi maxima soli
Vulnera blasphemae circum praecordia uerti,
Ne diros animis halitus et noxia menti
Verba, etiam miseris aspergas stirpibus. aut quid?
Dij syluas curent, et frondibus omnia nostris
Hac sine labe quidem, et tanta sine clade secundent.
A. Quo tamen id tandem perfectum numine dicam
Fraxine, praestanti donatam robore Quercum
Ducere perpetuam longissima secula uitam?
Quis deus huic poterit tantum tribuisse? uirentem
Quis Laurum aeternis uestiuit honoribus? at nos
Indecores, nullaque etiam sub laude relictae
Inuisam trahimus ceu duro in carcere sortem.
Nos etiam cur non aliquod nomenque decusque
Tot inter gerimus proceres? quo sidere frondes
Spargimu ac totas incingimus arte paludes?
Aut iniusta neget quis coelica numina? cum nos
Esse quidem uellent, similes cur esse uetabant
Omnes, ac parili subtendere brachia cultu?
Dispudet hoc quoties in flumine membra comasque
Et uirides uultus et densa cacumina cerno.
Haud equidem ornatam magnae me crescere laudi,

p.68
Nec mihi foelices ad maxima surgere ramos.
Impetier sedenim dolabris lentaque securi
Sternier atque auidis deradi culmina dextris
Haec Alnum sors una premit. coma saepius omnis
Tollitur, et miseris uitam in radicibus abdo.
Haud quisquam sacris Diuorum me applicat aris.
Non templis inferre parat: non postibus addit
Heroum, aut celsis iungit mea robora muris.
Haec mihi non iuste fieri, non recta uidentur
Fraxine. communi communia sorte fruantur
Diuersosque adeo quae sunt diuersa coronent.
Vel mihi fas aurata siet laquearia regum
Tangere, et augustos crustis immittere postes;
Exornare thoros domibusque inferre columnas:.
Vel certe mecum damnari in uilia quercum
Seruilique manu succisam perdier, ignes
Pascere, et ingratos mecum sentiscere lapsus.
Dijque deaeque omnes, aut si quae numina coelo
Forsitan esse putem, Quercumque et denique Laurum
Et si quae Lauro fuerit sua gloria, perdant.
F. Me miseram totis cui non excedere campis
Fasue modusue siet. Deus haec me prata tueri
Iussit, et aerios inter succrescere montes.
Quae precor Alne tuos agitant tibi frigora sensus,
Quis mentem genius pellit turbatque medullas,
Et stimulat tota dirum radice uenenum?
Dij tristes mundo tantasque auertite pestes,
Inque maligna ferum detrudant uota barathrum.
Haec est illa uetus petulantis ianua linguae
Et diri morsus et mens infida, malorum

p.69
Aemula: cui totam scelerum molimine uitam
Metiri: et tantum uolupe est sibi plaudere, quantum
Vel nocuisse queat, uel recto demere possit.
An ne aliqui tandem casus, aliquisue deorum
Te tibi commeritis agitatam fluctibus Alnum
Aut flexisse queant, meliora ut uota sequare:
Aut penitus, cum te capere haud potes amplius, orco
Praecipitent atrisque onerent tua labra chelydris,
Et condant meritos aliquando in guttura nexus?
Credo ego sidereum, quae mens est iusta, Tonantem,
Cum nil concedas superis, tibi texere longam
Supplicij telam: capias ut praemia uotis
Digna tuis, stultoque nihil laetaberis ausu.
Quos etenim inuidia et superi blasphemia coeli
Exstimulant, quibus et tristes alit usus Erinnes,
Et sub pectoribus sceleratos implicat angues:
Hos nec uti uirtus, nec mens perfracta periclis,
Nec diuum monitus foedo a conamine pellunt:
Sic equidem magna correptos clade necesse est
Rectoris Stygij tristes aliquando tenebras
Sentire, ac meritas luere ob fera crimina poenas.
Huc simul Inuidia omnis abii, qua tute laboras
Infoelix: haec cum pulcherrima corpora, Laurum
Et Lauro, ueteri coniunctam foedere Quercum
Persimili tecum uelles sub sorte teneri.
Anne uides quo te subuertis funere? uel quae?
Quae tibi cum Quercu, cum sacra denique Lauro
Esse queant commercia? num tibi plurima lucro
Stulticia existat? soline proteruia damnum
Non ferat? an tumidos impune accenderis ignes,

p.70
Bacchandoque agites sceleratas anxia uoces?
Aut quid? num sterili ceu tu, gratissima coelo
Quercus in haec demum prospectat praedia ramo?
Num Laurus? superis haec sunt iunctissima Diuis
Munera. quae humanas inter pulcherrima gentes
Imperium exercent lateque effusa ministrant.
Tu seruire uelis, cui te natura creatam
Intulit officio. reliquis concede beatis
Exundare comis et honores inter haberi
Praecipuos, cum uel summis stant prima Monarchis
Gloria, uel primas immittunt laudibus urbes.
Denique cultura quid nil te posse moueri,
Nil uirtute putem: cum uel tibi mollia Nymphae
Brachia subtendant, uel ligna superflua iunctis
Detergant studijs flectantque in sidera ramos?
Aut quid et hoc memorem? Gallinae filius albae
Qui te qui nostras nonnunquam blandior umbras
Visit, et hunc subter labentem fingit ad amnem
Ora, genas, oculos, rutilantia tempora, uultus,
Frontem equidem eximius placidisque simillimus undis:
An non officio seruit tibi? noxia circum
Amputat, ac pressa subigit uirgulta securi:
Ne tibi uel numero pondus, uel pondere corpus
Si dat: et haud iusta surgant tibi brachia fronde.
Et tamen ingratum est, si tete hominesue Dijue
Officijs studeant, et cultu uelle mereri.
Hoc opus inuidiae est et acerbi prima furoris
Seu nota, seu rabies. cum tu quibus Alne uenustis
Destituare bonis, alios excellere prauo
Plane animoque atque ore feras, cum foeda malignam.

p.71
His agitet studijs uersetque calumnia mentem.
Excute funestos animi de pectore motus
Et meliora deos superumque age posce Tonantem.
Gratari potius deceat, non omnia uili
Condita lege teri: miseras satis oro putabis
Esse aliquas. quanquam si res ratione feratur
Vera etiam, misera nihil est quod dicere possis
Conditione premi: magnis quando usibus omne
Hoc genus inseruit, si quis bene nouerit uti.
Eximium decus est cariem nescire: Deorum
In monumenta legi tectisque inferrier altis.
Sed tamen et nostris aliqua est quoque gratia lignis:
Et penitus sacro nusquam prohibemur ab usu.
Aeternas Vestae flammas ignemque beatum
Ipsa foues. bellis ego robora nostra dicaui.
Et Musis. rigidis fundamina molibus Alne
Prima iacis, subterque tuos insternis in alta
Pondera complexus, quod plurima secula limphis:
Obruta perdures atque integra corpora serues.
Tu formam corio inducis primumque colorem:
Tu iuga dura leuas, tu uanno mollia reddis
Pondera: non aliqua te parte carere coloni,
Non ea tecta queunt. Cererem tu sepibus ambis,
Et teneros arces maturis frugibus agnos.
Ast uno excellis, tibi quo contendere stirpes
Haud aliae possunt: subito quod falce recisa.
Virgulto surgas, neque te tua damna morentur,
Quo minus actutum prisca in uestigia tete
Moueris, ac subitos repararis frondea uultus.
Vix sua restituent subuersam secula Quercum,

p.72
Nec celerem reddunt excisa cacumina Laurum.
Te tua moles agit, laeta et radice reducit
Germina, quae facili reuocant noua robora cursu
Et dicto citius ueteres nituntur in usus.
Rustica quapropter te gens colit. et tamen ista
Non etiam minimum laudari gente putabis.
Iuppiter ipse polo cum forte elapsus in orbem
Hunc nostrum posita tum maiestate ueniret,
Rura beata subit. quid erat Ioue maius? at illum
Hospitio pia Baucis anus seniorque Philemon
Excipiunt laetique fouent facilesque ministrant
Concordes, studijsque deum et pietate merentur,
Nos igitur cum lecta colant nunc rustica, sane
Has sectemur opes, grataeque haec prima colono
Praemia reddamus, facile ut reparemur, et omnes
Ornemus pagos: ne, si uirtute relicta
Ingratae simus, spe falsum se esse queratur.
Interea Augusti postesque ac atria Regis
Ascendant Quercusque ferax Laurusque uirescens
Lignaque magnificis accommodet aurea regnis.
Tuque etiam faueas animo: gratare sorori
Foelicesque precare gradus, ut maxima rite
Eueniant, quocunque dij uirtusque uocarint.
Iucundum est spectare, bonos florere. maligni
Ingenij est ita te fortunae obsistere: ne quid
Alterius per te consistant fata suoue
Vtantur cursu famamque e laude sequantur.
A. Non ea pectoribus mihi mens insedit: amaui
Semper obesse bonis. id iam successit, agitque
Strenuus has etiam, qui te latet assecla paries.

p.73
F. Et lateat. nescisse aliquid tutissima res est.
Hoc certe miror cur, cum fateare dolosam
Sectari aduersus te coelica pectora callem,
Ore tamen blando placeas: ita dulcia linguae
Verba fluunt: ceu Nelidi cum fluminis instar
Aurea dicta ferunt alacri manasse labello,
Et grata fortes traxisse e uoce Pelasgos.
A. Haud sapis: haec sola est mihi quae iam semita totos
Perficiet numeros. hic cassis et unica rerum
Nassa capit, quas nulla capit uiolentia mentes.
Sane opus artifici est animo, cum fallere recto
Et lusisse uelis. non alea protinus ista
Omnibus arridet. pauci quos aequus amauit
Mercurius talem potuere obtendere formam,
Et minime uili tibi fucum obtrudere lucro.
Quin uero exemplis moueor. quid profuit uni
Esse bonum Cycno, et uarijs studuisse mereri
Officijs multos? Aquilis est praeda suisque
Sane etiam e gregibus durissima uulnera sentit.
Cumque alios alijs inuexit honoribus, atro
Plerunque appetitur multorum gutture: quem cum
Obruere haud possint, quod Phoebo militet: id quod
Sese posse uident, coniunctis morsibus acres
Expediunt rictus niueoque extrema minantur.
Etsi autem nihil his studium succedat: et omnem
Aspicias operam stulta in conamina perdi.
Cum tamen absistant nusquam male uelle: profecto
Nos ea delectat ratio quoque siue quod istud
Sic fieri iuuet, ac rectos pressisse uoluptas
Summa et sola siet seu quod florere malignos

p.74
Tute etiam uideas: qui quod nocuisse ferantur
Id lucro inscribunt, facinusque in praemia uertunt.
Hos ego consector, moresque audacia firmat.
F. Agnosco: Dij recta uelint et iusta tueri.
Et tamen ista scias, nunquam te perdere Quercum
Posse, nec aeterno Laurum spoliaris honore.
A. Perdere non Laurum? nec posse exscindere Quercum?
F. Haud te posse scias. Viuo Ioue Quercus amatur:
Phoebus amat Laurum. quid Apolline maius? et ipso
Quid Ioue maius habet, quantum patet orbis? inepte
Sollicitas uotis quo non pertingere possis.
Tum quaecunque Deum sunt condita legibus, haec tu
Condita recta putes. Alnum tete esse iubebat
Naturae genitor: Quercum diuisit ab Alno.
Et solidis Laurum sub fructibus extulit. istis
Omnia sunt pridem distincta e finibus. atram
Dij mentem perdant, et quae sunt alba coronent.
COLLOQVIVM VII.
Auaro diuitias etiam deesse
maximas.
PYRVS. PLATANVS.
PY. Cum mihi prima leues tenero de cortice ramos
Truderet ac folijs ornare uirentibus aetas:
ac tua confestim nobis immensa cupido
Crescendi suspecta fuit. Suasere sorores
Vt nostros alio transferrem cauta penates,

p.75
Nec uicina tuis efferrem brachia regnis.
Non quod nostra quidem poteras exosa uideri:
Cum Platanus gremio non auersante recentes
Herbarum frondes et germina prima benigno
Complexu foueat uiresque sequacibus addat:
Sed mea cum scirent tardo mihi corpora motu
Surgere: te contra facili tua maxima cursu
Robora moliri spacijsque ingentibus uti: a
Cumque etiam possem subitis inuoluier umbris
Extremamque necem lentasque subire ruinas:
Venturas equidem clades serumque periclum
Iam multo spectare prius, trepidaeque monebant
Vt quas tum poteram uitarem sedula mortes.
Ast nihil hortatus, nil cautae plurima linguae
Iussa mouent. mansi tecum creuique per omnes
Huc prouecta gradus, media mihi donec in umbra
Sors ferat excluso funestos Sole dolores.
PL. Multae equidem surgunt circum tibi pectora curae
Et uarijs onerant sese tua dicta querelis.
Nescio quid primum damnem stolidas ne sororum
Ambages: uel te non protinus esse secutam,
Cum canerent tenerae tam certa pericula frondi.
Sed frustra est gemitu sortem quae effluxit et inter
Est elapsa manus ceu deplorare: priora
Corrigier lacrymis non posse incommoda noris.
Et nunc hercle tibi optarem meliora, locoque
Non ita uicino nostris te assistere ramis:
Libera nequicquam tibi cum sit copia frondes
Spargere, et in superos haec pandere culmina uentos.
Quicquid id est, soli tamen haec res una colono

p.76
Pertinet: ut certo uel nos committere possit
Limite, uel patrijs si sic uolet auferat aruis.
PY. An Dominum nescire putas quae commoda nostris
Fructibus ampla legat? dominum accusare proterui
Ingenij est: neque enim id faciunt quibus optima toto
Pectore mens ueris uirtutibus inclyta regnat.
Quin nihil in dominum si quid peccatur, inepta
Reijcias: tua te primum natura procacem
Esse dedit: cui quod satis est, plerunque uideri
Non satis esse solet: cum tu maiora sequendo
Semper et ampla petas, ramisque sequacibus instes.
PL. Et certe uideo meme accusarier. at tu
Quod iustum est carpis, meque hic sine crimine damnas.
Quo me fata trahunt et olympica iussa sequendo
Progredior. Diuos reprendas stulta, Iouemque
Insimules. aut quae sunt nobis denique uires
Has nisi florenti subdat Deus? ipse colendo
Multiplicat ramos halitusque inspirat eunti.
PY. Non mihi coelestes incessere uocibus unquam
Cura proterua fuit. te contra expostulo: cuius
Multus in ore quidem cum sit Deus, omnibus ipsum
Tu studijs tamen alta negas, quando opprimis illos
Quos ille assertos, quos dignos lumine seruat.
Quin natura tibi quos auxit blanda meatus,
Si me scire negas stupidam contendere possis.
Denique diuorum cum sit mihi nota uoluntas,
Cumque sciam qua fata premant, ne finge Tonanti
Consilium, cuius se noluit esse proterui
Participem. satis est tete improbitate maloque
Linquere, ne diuos etiam in tua crimina traxis,

p.77
Opperclumque uelis tibi criminis esse Tonantem.
Quod si uel posses totos inuoluere montes,
si totos posses inducere frondibus hortos,
Haud satis esset agri, quod tu complexa teneres,
Incingasque adeo spacijs umbraque sequare.
Vt uentura petis, tibi sic praesentia desunt:
Nec satura esse potes. Si quis tibi conferat omnem
Hunc etiam, terris quantum se porrigit, orbem:
Forsan adhuc data pauca putes, maiora requiras,
Et quae sunt nusquam, cupias tamen esse. profecto
Semper auarus eget, toto licet incubat auro:
Semper hians auidos in lucra informia rictus
Pandit. Vt immani cum fracta uoragine tellus
Dissilit: haud aliquo suppleri pondere gurges
Possit, et iniecta uix prendas mole ruinas,
Haud secus ingenio uastaeque cupidine mentis
Stipat auarus opes plenasque recondit in arcas.
Denique non cedit numeris: ea maior habendo
Saeuit, et immenso grassatur flamma sub igne.
Cui quantum inijcias tantum auxeris: ut nihil undae
Concedunt, subtus quibus unda superflua pellem
Farcit, et immani distendit corpora lympha.
Hanc curam iniecit mortalibus aemula duri
Tisiphone imperij, turpes ubi subdola primum
Indidit affectus sparsitque in membra uenenum,
Et tacitum mersit caeca in praecordia uirus.
Hic etiam Platane arrodit tua uiscera serpens
Et cogit proferre comas, longissima ductu
Stringere te spacia, et gradibus proserpere: latis
Quin folijs etiam proiectos tendere ramos,

p.78
Et nusquam expassas trahere ad mediocria frondes.
Cum tamen et nullo, tanta est petulantia, fructu
Luxurias, at egena uires, et stipite pene
Insurgis uiduo, neque te tua pignora densant.
Quapropter miseram te confiteare necesse est,
Siue quod haec auido stimulentur pectora morsa
Nec satiare queant uastam noua pondera mentem,
Siue quod ingenua nequeas te prole beatam
Dicere: quantumuis paruas tibi nescio bacchas
Quas coma fracta tulit speque hac te lusit inani.
PL. Sum tamen umbrarum decus, et latissima fundo
Brachia. sub nostris hominum densissima ramis
Turba latet: non Phoebe iacis tua tela per umbras,
Et nihil ingentes perrumpunt tegmina nimbi.
Nos populi mirantur, et hanc mihi condere laudem
E Lycia Craetaque student, certantque paratis.
Officiis, nitidam foelix ubi Iuppiter ulnis
Dicitur Europam platano pressisse sub alta.
PY. Egregiam uero laudem et praeconia dignis
Inscribenda notis, latebras cum sedula praestes
Flagitijs, turpique malum secteris ab usu.
Scilicet immani ne quicquam desit auaro,
Impuros uitiorum aditus et lustra stupendis
Nequitiis concedit, opesque e crimine uanus
Colligit, huc adeo simulata modestia creuit
Submissaque genae, et dubijs frons horrida rugis:
Huc blandum sacrae uirtutis nomen, et omnis
Gloria deuenit. tantum leue pectora lucrum
Sollicitet: mox hic operam spondebit auarus,
Et quocunque uoces, ultro in scelus omne sequetur.

p.79
Hoc studium harpyis, haec est uictoria: caedes,
Furta, uoluptates, mendacia: denique quicquid
Aduersum diuis, auido tegit omnia uultu:
Consentitque alijs etiam, uenditque lucello
Nominis eximij famam. sint lucra, negarit
Esse deos, sanctoque etiam dare praemia facto.
Hic igitur meritam quis te non esse loquatur,
Vt tua suffuso radixque et brachia possint
Crescere lata mero? non te liquor omnis in omnes
Suscitat articulos: blandum est, quo crimina surgunt
Principio. impensis ueniant tibi noxia curis
Et fiunt dulci maiora pericula damno.
PL. Ast hominum studijs umbras ego proueho. quid si
Officiis etiam poterint pietatis abuti?
PY. Non homines cogunt. Verum est tibi caeca uoluntas
In praeceps. animoque, malum blanditur auaro..
Quid commessari, mensas, conuiuia, luxus
Sectari libeat? patulas bacchantibus aures
Quid tribuisse iuuet? molles recubantibus una
Saepe thoros ponis sinuasque sub arbore lectos.
Consilijs opus est. quoties natura repugnat.
Nomen ut eximium grato cum robore serues.

p.80
C. Erasmi Michaelii
Laeti,
COLLOQVIORVM
MORALIVM
Liber II.
COLLOQVIVM I.
Beneficio affectos, plerunque primos
laedere.
CVCVLVS. COLVMBA.
Vt mihi succedunt tenerae primordia uitae?
Euax. arbitrio fruimur. quae numina primum,
Quod genus alituum, quae denique tempora laudem?
Iam ratis excessit scopulis, iam sulcat apertum
Prora fretum, et passis subigunt se cornua uelis.
Ingratas hyemis latebras et inhospita ruris
Liquimus arua, procul tendendum ex aedibus, et me
Fas liquido fuerit rediuiuum ostendere Soli.
Huc equidem Coccyx latuit satis usque feratur
In lucem deinceps patuloque sub aethere laetos
Ostendat, dulci uiuacior ore uolatus.
Quanquam haud ignorem uolucrum meme inter haberi
Inuisum plerunque greges: quia scilicet illis

p.81
Blandius harmonicos iterant mea guitura cantus,
Mortalesque auido captant haec munera uultu.
Ista autem toties mihi contemnenda putaui
Agmina: quae nostris se frustra opponere dictis.
Aut studio saltem poterint errasse uideri.
Quis non Fringillam fastidit? Chlorida temnit?
Quem Philomela mouet? quis auem, cui carduus indit
Nomina suspectat? quem uel Ficedula ducit,
Vel Cassita trahit? Paro quid amoenius? aut quid
Pulchrius est Psytacho? Sturno dare nomina possis,
Quae referat, totam dum uocibus occupat aulam,
Humanosque sonos instructo e gutture fingit.
Laudentur Merulae frustra: pellatur hirundo
Nec sub tecta siet parua est ea turba uolantum.
Edita delicijs saltem: cui mascula uirtus
Sordet, et ingrato tantum strepit improba cantu.
Me uero agricolas et amantes lucra colonos
Quis magni fecisse neget? me rusticus unam
Spectat auem, nostrisque infert concentibus aures,
Obseruatque meos operosa in facta uolatus.
Denique nec Cuculo, neque galli uoce carere
Vita potest. quid enim? annorum subeuntia plausu
Tempora designo: atque hyemis cessisse rigores
Testor, et aestiuos haec ferri in climata Soles.
Gallus at e tenebris, hominum rimatur in usus
Partiturque etiam noctes, et segnia cantu
Pectora nonnunquam rerum in certamina mittit,
Nos igitur iam rura colunt, meritoque beatos
Optatosque uocant. ego cunctas una uolucres
Despicio, et quantum se fert occasio, duras

p.82
Has inter pugnas et tristia uulnera firmo.
Interea coelo aduersor. mihi pallida seruit
Tisiphone. hanc laudo diuam, solamque celebro
Contemptor superum, et magni uetus hostis olympi.
At Verno melius nil quicquam est tempore, primae
Aestatis sese qua parti iunxerit. ista
Luce quidem gratum est tentanti plurima syluas
Peruolitare, proculque aditus subijsse latentes
Et nihil informes celare in carmina rictus.
Tum laeto certe mundus sub flore uirescit,
Tum redeunt Soles, tum formosissimus annus,
Et passim tenerae quaerunt noua fraga puellae.
Est tamen et ratio, quae te mihi prima Columbam
Euincit nostris acceptam moribus esse.
Quodque inimicitias tecum non aemulus optem.
Nam cum recta sies habituque insignis et albo,
Cumque etiam simplex, et libera felle putere:
Denique cum nulli noceas, sed manet in omnes
Officium: quantumque uolas agitata per auras,
Sidera tantum etiam potes exornare uideri:
Euenit ut placido tecum sub foedere durem,
Sectandamque putem: cum sis studiosa, gemasque
Et uideare dolis etiam procul omnibus esse.
Hinc mihi iam constat tecum concordia. qualem
Optarint plerunque boni: cum maximus aeui
Hic fructus siet, ingenuo ut potiaris amico
Tali equidem, tua cui uel laeta, uel aspera possis
Credere: quo demum studijs utare secundis,
Cum tibi pars miserae sit prima ac ultima uitae.
Ceu cum nostta tuis pulcherrima pignora nidis

p.83
Insero: tu nulla defungi parte recusas,
Quo minus et foetus cures, et gnara futuri
Omnia sollicitis meditata laboribus addas.
Tu mihi susceptam sobolem paruamque iuuentam
Praeceptis formas: tua nos sanctissima pulcre
Disciplina trahit, uitaeque ad maxima ducit.
Quicquid id est celebri quo nos sumus adita partu
Corpora, torquatae fas sit mihi ferre Columbae,
Et primos lucis me aditus debere fateri.
Salue equidem ueneranda parens, fidissima nutrix,
Grata dijs, nostroque etiam iam nobilis auso,
Dij tibi, quae possis animo cepisse uideri,
Hac etiam nostra moti prece uota secundent.
CO. Subuersum aethereis dirum Salmonea flammis
Disiectumque ferunt scelerata perditus arte
Cum simulare Iouem, et iaculari fulmina uellet.
Hunc equidem structo memorant in ponte citatos
Quadrupedum currus et equos agitasse uolantes,
Impulsasque rotas strepitu quassasse per urbes
Argolicas, fremituque faces sparsisse: Tonantem
Vt uerum flammas et spargere tela putares.
At Deus hunc stygio propere immersisse profundo
Dicitur, ultorem seque exhibuisse superbi
Pectoris, ac merita pensasse hos clade furores.
Nunc uero diuos, rerum quid forte geratur
Ignorare putem: qui cum te tanta locutum
Et tam dira ferant, uiduatum prorsus Olympum
Fulminibus statuam, aut nullum superesse Tonantem
Vlterius, tua qui scelerum tibi praemia iustus
Reddat, et aequata meritum tibi sarciat urna.

p.84
Dij quantum caeci nos pectoris occupat? an non
Virtutes simulare malis fas luppiter esse
Duxerit? an ne etiam patientem accommodet aurem
Flagitio, ac iustos inclinet in improba sensus?
Non iam miror enim tolerent si caetera, cum te
Hac scelerum Lerna turpem patiantur inultum.
Nec tibi magnopere culpandos rere Gigantes.
Quos coelum affectasse ferunt, solioque Tonantem
Exigere, et magnis uoluisse potirier ausis.
Non nescire Deos etenim, non prima negare
Numina: de summi certatum est culmine regni,
Et cui consistat Maiestas summa Tyranno.
Ast nihil est etiam si quis Salmonea tecum
Conferat: horresco uoces dirasque nefandasque
Et meminisse dolos impuraque iurgia linguae.
Aut tibi quis mentem genius, quae cura fatigat
Improba? ut hac cum sis natura pessimus, audes
Officij tamen ac uirtutum nomine tete
Iactare, et scelerum deformes pandere rictus?
Cum tu, quam nigro crispantem sceptra profundo
Tisiphonen laudans, solam agnouisse parentem
Vt possis: ita, nunc quanquam uomis aurea, totus
Te tamen esse satum stygio probat orbis Auerno.
Non ego discipulos tales, non pectora finxi,
Necte de nostris agnoscam foetibus esse.
Immanis te felle parens, ditissima fuci
Et fecunda dolis, naturae perdita monstrum
Edidit ac saeuo te natum semine linquit.
Suppositus nostris. quis enim negat, aduena nidis
Haec in membra uenis. blando quae fota calore

p.85
Hanc una uario funestam crimine uitam
Attrahere, et nostra poterant uirtute moueri.
Non mihi naturam scelerum neque semina debes,
Nec tua progenie de molli pectora ducis.
Alterius sedenim cum sis farrago laboris
Temperiemque trahas: ne me fateare parentem
Nec te dire satum nostra de gente putabis.
At si nutricem, si denique tute uocandam
Hac ratione putes, fuerim quod sedula, matrem
Iam solo summum tibi tu scelerate pudorem
Nomine conflaris, factoque in tartara mergas,
Cum primum tenui prodires natus ab ouo
Proferresque capus Soli coelumque uideres,
Mirabar lepidos uultus formaque decorem,
Et cibus assiduo uenit tibi plurimus usu.
Intercepta meis quoties ego pabula natis
Carpere te uidi? quoties cum membra palumbis
Languida spectarem: neque enim mihi causa modusue
Exitij tum notus erat; solabar egentem
Hoc me caeca bono, quod te succrescere pleno
Iam succo nitidum lususque ciere uiderem.
Sed quali tandem meditatus pectore lusus
Et quae grata tuae cuperes benefacta parenti
Reddere, nunc demum uicina per oppida constat
Et prope fatali monstratum clade fuisset.
Subnixus primis etenim cum uiribus esses,
Dum nos interea quaesitum pabula noras
Excessisse domo, pullisque abijsse relictis,
Ingenij uirus miseros depastus alumnos,
Et quae naturae fuerant secreta recludis.

p.86
Nos perijsse ratae laceratos unguibus alti
Accipitris. moesto uacuum clamore cubile
Impulimus, gemituque animum uocesque moramur.
Quin tu adeo nostros etiam tolerare dolores
Aegrius, et questus poteras spectasse uideri:
Cum me composita deceptam fronte, maloque
Hospite delusam reliquas agit error in artes,
Vt te blandidius retinendum stulta putarim.
Nec requieuit enim mihi mens nil mota, priusquam
In plenos artus et plena in robora tete
Euasisse uidet tutosque urgere uolatus.
Tum quantas in me strages, in uiscera matris
Inque alas, toties quibus incubuisse solebas,
Molitum tete uel quanta piacula dicam?
Dij tibi pro meritis tandem pro talibus ausis
Et pro flagitijs dignissima praemia reddant.
Ni meus ipse domo me pes at ala tulisset,
Moesta palumba suo iam praeda fuisset alumno.
Et tamen officium simulas, iactasque beatae
Istud amicitiae, cui cedant omnia, nomen.
Cumque adeo testere Deos, cum tute Tonantem
Creber in ore habeas: facto tamen esse Tonantem
Tute negas iustoque ferox illudis Olympo.
Nunc ego sola queror: nati cessere perempti,
Non delata rogis soboles, non condita saxo est,
Nec pro more leui sub cespite tecta moratur.
Hospitis at uiolata manu decessit: habetque
Inuisum diuis fraterno in uentre sepulcrum.
Nec quererer, de te si quid fortasse fuissem
Sic merita, ut iuste haec odisse impendia posses.

p.87
Et matrem spreuisse: cui cura ista monenti
Semper erat, tete meliorem reddere, ne quid
E nostris etiam non gratior usibus esses.
Sed quid? quo meme poteram sperare beatam
Praesidio, certae mihi condita uincula morti
Repperi, et ingratas cumulari in praemia mentes.
Hac benefacta quidem nebulones lance rependunt.
CV. Stulta, gemens et inepta, dijs confisa malignis,
Sacra deae Veneri querulisque obnoxia curis,
Et multo nimium ploratu diues: in altas
Qua te cunque ferant uitae ludibria syluas.
An'ne putes etiam lingua quacunque moueri
Hoc pectus, saeuis herebo quod militat uncis,
Coelicaque haud timide quamuis sint numina spernit?
Erras infoelix multum, uitaeque per omnes
Laberis articulos. nihil est sapuisse iuuenta,
Si tibi deliret senium. fortasse monebas
Maiores olim nostros: iam tute monentem
Audi etiam, et Cuculo sapias ignara Magistro.
Stultitia est alios cum tu instituisse ferare,
Ipsa tamen rerum nullo sis doctior usu,
Nec tibi quae fuerint uere exoptanda sequare.
CO. Et miseras etiam Cuculo auscultare columbas?
Scilicet has rerum sortes, haec tempora nostro
Ante quidem multo praedixit Sestus in orbe,
Cum caneret syluas, atque haec consueta uolantum
Commoda non dubiis mutatum luctibus iri
Diceret, ac seros cumulari in lucra dolores.
Quin uentura etiam cuculis aliquando magistris
Talia secla refert, uerso quibus ordine mundus

p.88
Induat excussos uirtutum a cardine mores
Incertumque colat, rectoque inuisa probarit.
Et nunc tute nouis ingrate laboribus aeuum
Sollicitas. uerane etiam pietate feratur
Improbus, et ueteres ponant fera pectora fraudes?
CV. Haud moueare, tibi quo demum sacra magistro
Vtilibus ueniat foelixque scientia dictis.
Seu doceat Pluto, seu te mage maximus armis
Iuppiter informet, gratum sit utrumque palato,
Et flexisse animum monitis, ea maxima laus est.
CO. Cur igitur non tu rectumque bonumque monentes
Audis, officio submittens pectora nostro?
Cur nihil in melius mutari haec semina dicamus?
CV. Nil nobis certe magnum quod dicere possis
Defuit. egregia nos tu pietate fouebas:
Tu dictis animum instituis: tu sidera nobis
Commendas: nihil est equidem quod tute uideri
Praterijsse potes. Sed et hoc nos scimus, habentque,
Pectora nostra tuas uelut inclyta dogmata uoces:
Cum tu suadendo nos ad pulcherrima fingis.
Ast diuersa tamen sequimur. iuuat esse malignos,
Officij immemores, totoque excedere recto.
Haec est illa etenim tibi dudum incognita nutrix
Semita, qua cunctos ferrique trahique uidemus,
Cuius et auspicijs laetari maxima ducas.
Scilicet ingratos non tantum dicier: ast se
Imprimis praestare malos, et in omne paratos
Exitium, quocunque uocent uel fata sequentes,
Vel locus inuitet salebris, ut ledere possint.
Tum certe officio longisque fauoribus usos,
Iam conclamatis in te consistere dextris,

p.89
Et tibi damna quidem occulto celerare tumultu
Haec ego cum uideam, mea quo deflectere possum
Pectora? mens aliud suadet: docet arbiter aeui
Longe aliud, nostris qui sensibus imperat, usus:
Quem nunc praetulerim, dum quae tibi tristia condam,
Exequar ac celeri noceat mea lingua Columbae.
Quin alios sane inuito qui uulnera mecum
Multiplicent: ne quid Cuculo fortasse ferare
Solo etiam ingrato lacerarier. omnibus instat
Buteo consiliis, tibi ne infoelicia, ne quis
Luctus et inuiso desit labor obuius igni.
Nec quod multa soles multis largirier, esse
Propterea gratos statuas. tibi primus atroces
Struxerit insidias, primo cui tute iacenti
Supposuisse manus poterisque et cuncta uideri
Officia indulsisse. malis fecisse benigne
Est nihil. immittit nocituris sumina flammis,
Indignos quisquis studeat uirtute mereri.
Rusticus e toto nonnunquam stipite Quercum
Deijcit, ac leuibus molitur funera ramis.
Haec tamen illa fuit Soboli tutela, cibumque
Pabulaque et multo praestabat germina fructu.
Vipera perruptis matrem necat inuida costis:
Et patrem simili perimit Phalangius ore.
Optimus Ausonidum, res uera est, Scipio tota
Cognitus urbe fuit, magnis cum maximus ille
In patriam meritis fecisset, ut optimus esset.
At tamen et patria hunc poterat prohibere sepulcro
Extorremque pati, cuius uirtute quietem
Iam toties partam magnis celebrare triumphis.

p.90
Denique quid memorem mortalia facta? parum'ne est
Mortales etiam communi lege teneri?
Hanc igitur cernam multos cum poscere laudem
Sectarique malum, et benefacta rependere facto
Improbo, et ingratas ob commoda reddere mentes:
Ingredior consuetum iter, et te persequor, omnem
Progeniem exscindens, quantum mihi scilicet illam
Fasque et iura sinunt uiolento perdere regno.
Illa uetus dudum perijt mihi gratia, mens se
Cogit in obsequium, et ficta sub imagine seruit.
CO. Heu, quantas etiam patiuntur numina pestes
Hoc inter mortale genus proserpere? sed me
Et tutela Deum, et poterit mens recta tueri.
Id certe eueniet, quod cum tu plurima damno
Afficies, simili rursus te clade uolucres
Praecipitent aliquando, luasque hanc corpore noxam,
Et quaecunque sies meritus, ludibria plores.
Quodque in me saeuo poteras committere raptu.
Sustineas proprijs lacerate nepotibus. omnem
Dij metam sceleri statuunt, poenamque bilance
Ex aequa, ne quis frustra colat aethera, reddunt.
COLLOQVIVM II.
Interdum etiam prodesse
minimos.
CEDRVS. MYRICA.
C. Maxima consector: minimis aduersor: eundum est
Qua me celsa uelint rerum fastigia duci.

p.91
M. Nouimus ingenij cupidos sublimis honores
Sidereasque comas, et odori munera ligni.
Quis'ue ita me stupida subuersam mente putarit,
Vt contemnendas statuam mihi paruula Cedros:
Inque humiles cupiam detrudi maxima ualles?
Non ea pectoribus latet indignatio nostris,
Nec superum aduersus meditamur bella Tonantem.
Id saltem audaci contendit uoce Myrica,
Vt cum te meritis ornatam laudibus optet
Aerijsque uirere locis, interque beatas
Syluarum denso frondere cacumine nymphas:
Te capias tamen ipsa, tibique haec pectora circum
Fortia uincla loces fatoque obsistere discas.
Qui nimijs semper turgescit honoribus, et se
Legibus exemptum communibus aspicit: atras
Hic uitae flammas metuat, nihilique putarit
Fidendum laetis, quanquam sint maxima, regnis.
C. Viribus haud nostris opus est monitore Myrica.
Nec mihi fas animo stolidas admittere curas.
Aerios habito montes, ea regna ministro,
Haec mihi prima dijs sedes data: subruat inde
Qui potis, et tristi Cedros fert crescere uultu.
M. Inuidiae quae summa patent. non uallibus imis
Tempestas furit: extremis latuisse, salutem
Confert, ac humiles non lassant fulmina montes.
Aeolus incubuit celsis. et flamina circum
Alta fremunt. quae sublimi stant uertice quercus
Impulsus metuant aduersaque sidera sperent.
C. Non ego fabellas, non guttura uana morabor.
Quod paruum est, metuat, casusque pauescat ad omnes

p.92
Et dubio semper fatorum pondere nutet.
Fortia contemnunt superos, stant uiribus alte
Nixa suis, nullaque timent se clade moueri.
M. Et tamen excelsae confracta cacumina fagi
In praeceps aliquando dari spectaueris. istas
Quis tandem genius, quae denique fata reuellunt?
C. Quae sunt firma, deos contemnere fortiter audent.
M. Quae sunt firma, dijs sunt firma tuentibus. ast si
Aduerso pugnant, iam non sunt firma, Tonante.
Cur uero, cum sis pulcerrima Cedre, minores
Despicis, ac nullo dignaris honore myricas?
Si te foelicem fortuna haec finxit, haberes
Fortuna, quo te communem reddere posses.
Fortior est qui se, quam qui fortissima uincit
Moenia: uirtuti posita est ea meta, nec ultra
Tenditur. haud raro tibi commoda maxima paruae
Res etiam attulerint, et amica sorte bearint.
C. Haud ego, quodcunque est quo uos praestare putetis,
Vllius indigeo. mea me fortuna per omnes
Extulit alta gradus: regnumque uirosque decusque
Et si quae tribui poterant mihi clara, dicauit.
Me Solymis quondam cum res fuit integra regnis
Succisam Libano sacrique e uertice montis,
Artifices operum nitidis exposcere tectis.
Me domus et Regum quaecunque palatia longis
Aduectam ratibus cupiunt: me docta magistri
Dextera praecipuos aequatam fingit in usus,
Atque inter summas diuorum collocat arces.
Quis classem Pharij, aut Syrorum carbasa regis
Quis Poliorchetis nesciuerit undeciremen?

p.93
Diruta quem miseri latuissent templa Sagunti
Aut Epheso magnae quae sunt exusta Dianae?
Has operas, atque haec ego sacra innixa columnis
Gentibus exhibui, cum me uirtute bonoque
Aeterno scirent tineis obsistere, et ullam
Haud cariem laetas aetati inducere Cedros.
Quid mihi cum miseris? fortunam quis sequatur
Quam nactus. tenui, uel humo sordescat et alga,
Vel laeta superas inter coma frondeat auras.
M. Sed tamen haud quisquam cunctos ita sustulit omnis
Momenti numeros. propria ut uirtute beatus
Dicier, aut solo foelix se possit haberi.
Namque alios aliud, si recta aspexeris, urget.
Haud igitur quae parua uelim te spernere: turpis
Stulticiae est cunctas prae se contemnere stirpes,
Nullius et sese uirtutis egere putare.
Nonne feros uideas superari saepius ursos,
Grandibus haud semper laceratos colla molossis?
Concurrit nonnunquam etiam canis aemula magni
Roboris, exiguo quantumuis corpore sese
Incitet, ac ualidis non tendat tergora lumbis.
Ast alia quoniam uirtute excellit, amandam
Caetera turba putat, magnisque accommodat ausis.
Denique si humanum quisquam genus aspicit, istic
Ardua sectantem rerum te exempla monebunt:
Quid spretis interdum etiam uirtutibus insit
Praesidij: aut quanto redeant tibi mutua lucro
Officia, hic etiam: cum quis tibi forsan ob usus
Haud certe magnos poterit contemptus haberi,
Atque tuos inter sit pars extrema Clientes.

p.94
An non quo dominis auerti funera possent,
Interdum quidam sese obiecere periclis,
Et tristem excipiunt aliena ob commoda mortem?
Quin illam aspicias, quae toti est cognita mundo
Fabula, et exiguis decernit rebus honorem.
Mus Ceruo captus, cum iam uictoris ad iras
Sternendus foret, hac elatum uoce ferumque
Aggreditur. Non me uiolaueris inclyte paruum
Imbellemque dabis paulum hac me luce potiri
Et fato superesse meo: pietatis et huius
Officii memorem seruarint sidera murem.
Ille indignanti similis calcare iacentem
Contempsit. Viuas, inquit, miserande: sequatur
Gloria uictorem, si te tibi donet. honestum est
Parcere subiectis, et debellare superbos.
Vix aliquot pauci gyrabant tempora Soles,
Cum simul extensis uenator cassibus acrem
Inuoluit Ceruum, retique apprendit: et inter
Cornua celsa plagas nodis coeuntibus haerent.
Vt uero tristi uinctus stat fune gemiscens
Explicat immani quo mox cadat ilia ferro
Et dolet, ut cui nunc uitam mors ardua tollat.
Hic ergo allapsis tali mus ore pauentem
Pulsat, et e dubijs horrorem uocibus auget.
Sic ne etiam grandes astringunt retia Ceruos
Et fortuna premit? agnoscit celsa loquentem
Bestia. et, nostris si quae solatia rebus
Nunc etiam attuleris? misero mihi funera iam nunc
Ante fores, interque manus uersantur. at ille
Arrodens casses cum protinus explicat, aeuo

p.95
Consulit alterius uitaeque pericula demit:
Et seruatorem uersa uice seruat. Olympo
Rem natam fateare, aequus si praemia reddas
Quae poterat uirtus iam pridem aliena mereri.
Parua iuuant, ubi magna labant. non numina uires
Viribus opponunt, neque uires uiribus arcent.
Consilio et uirtute explent, quae maxima mundo
Perficiunt: saepe alta premunt, ut iusta coronent.
Aut quis non etiam ueterano prima iuuentae
Misceat arma, graui si forsitan ardua bello
Regna petat, latisque manus sibi conserat aruis.
An quia largifluos expectat rusticus imbres,
Iccirco tenerum non poscat in hordea rorem?
Alnus amet riuos: Melanurum perca sequatur:
Me uirides inter ludantque tegantque lacertae.
Et tenui fluuius nonnunquam excrescat ab amne.
Denique quis molli comprendere carmine possit,
Praesidij quantum paruis sibi rebus et usus
Corpora magna legunt. nihil est iactare potentis
Fortunae cumulos. minimum est quo maxima damno
Intereunt. morsu spaciosum uipera Taurum
Enecat. impulsas uentorum flatibus acri
Sistit ab ore rates pugnax Echeneis, eoque
Quo prendit morsu tensissima uela moratur.
Quid rerum domini? quid sceptro elatus, et orbis
Imperio diues, si destituatur honore
Obsequijque bono, tandem perfecerit? haec est
Maiestas: si sint, qui quae sunt iussa sequantur
Et ueniant promptis mandata ad seria dextris.
Pondera nos humiles toleramus dura Myricae

p.96
Et uarijs tegimus pascentia corpora lustris.
Nos inter raptorque lupus, uulpesque dolosa
Morsibus exercet stabilitque Tyrannide regnum.
Denique non aliquis quod paruum est rite repellat,
Nec contemnendum, minus est quod robore, ducat.
Teque adeo, si quid sapias, patiare moneri
Ingentesque animi fastus depone: minores
Esse sinas tecum, et communibus utier auris.
Imo age tu quantum excellas uirtute bonoque
Natura: tantum miseris conscendere discas
Atque aliqua tecum iubeas sub parte morari.
Imperio quisquis potitur fascesque gubernat,
Et gerit excelso fluidas in uertice cristas,
Si non et miseris animo fecisse benigne est
Admittat suos foueatque feraique minores,
Nec tristes patrio soletur more colonos:
Is certe imperio indignum tituloque superbo,
Et sese obscuri sobolem probat esse parentis.
Non etenim uirtus maiorum uera, iacentes
Aspernata fuit. solari, pascere, dextra
Eruere, ac hilari depellere tristia fronte,
Iusticiaque suis inducere rebus honorem:
Haec uia sublimes olim protrita Monarchas
Intulit imperijs primaque ab origine Reges
Esse dedit, studijsque bonos clarescere iussit.
Haec eadem ne quid nutarint tradita seruat
Vna etiam ac patrijs confirmat culmina regnis.
C. Forsitan et minimis interdum maxima rebus
Indigeant: has nec contra pugnauero uoces,
Nec mihi iam libeat te carpere morsibus. omni

p.97
Qui re sufficiant nullos fateare necesse est.
Non ego te deinceps contempsero: cresce myrica,
Lustra secunda feris et pande uolucribus umbras.
Haud ego consilijs, neque ligni fructibus ulli
Defuero: quacunque ferant mea munera uenti,
Nil, nisi quod cunctis poterit prodesse, sequemur.
Tu sane exemplis, tu rerum mole retundis
Si quae pectoribus crescit mihi cura sinistris.
Multi equidem suadent: sed non est omnibus una
Suadendi ratio. Deus est qui singula cunctis
Partitur. cedas, si quid sapis. aethera prendas,
Si tamen et terram studeas uirtute mereri.
M. Non ego natura cunctos errare, maloue
Crediderim ex animo quae sunt minus aequa profari.
Exulat ingenium uitijs persaepe: monendo
Quod reuoces, usuque adigas assuescere recto.
Suasores sedenim perdant male numina, si qui
Vel funesta dolo uendunt, uel sacra prophanant.
COLLOQVIVM III.
Nescire quemque quo malos
tractet modo.
FICVS. OLEA.
F. Ingratas Rhamni uoces et dira procacis
Iurgia naturae: quantumque in singula latae
Robora deformi bacchatur acumine syluae,
Quis nescit? foeda est scelerum petulantia, cum non
Quod rectum est, etiam poterit placuisse uideri.

p.98
Quo sua mens est cuique malo truculentior, et iam
Venturas metuit commissa in crimina poenas:
Hoc minus officio capitur: minus aemula magnae
Virtutis, nigros obfirmat in omnia uultus,
Quae scelus et facti suprema licentia gignit.
Ardua uirtuti posita est uia: proxima coelo
Tendit, et haud faciles molitur in aethera gressus.
Stat uarijs rupes anfractibus aedita, cuius
In cliuum multo sudore euaseris: atrae
Tot pestes huc te, tot scandere monstra uetarint,
Hanc uirtus arcem et superi fastigia montis
Incolit: huc paucos eniti posse uideres,
Atque apicis tanti decoratum prendere culmen.
Ast uitium facili circum nos calle moratur:
Serpit humi prostatque solo: sese omnibus ultro
Articulis offert aditumque in pectora tentat.
Non Fico plures cumularint uiscera grossos,
Nec plures calido Vitis dat Sole corymbos:
Quam uitijs soboles obnoxia grandibus ex se
Germina protrudit, lateque per oppida mittit.
Mille uiae sunt, mille artes, quibus ista propago
Insinuat sese miseris mortalibus: ut iam
Hanc multos uastasse uides, passimque per omnes
Siue errare uicos, seu sese infundere regnis.
Ne mirere igitur Rhamno praecordia circum
Ingentem scelerum molem, segetemque nefandam
Crescere. deformi primum radice sub auras
Pullulat: hinc uitijs enormibus intulit aeuum,
Assueuitque malo: socio mox foedere spinas
Allicit, ac animum falso tumet auctus honore.

p.99
F. Nescio quo me fata trahunt, quo sidere tantum
Perdimus obsequij. nihil est bonitate fideue
Officioue malis operas impendere. Fago
Se uicina negat subtendere brachia posse:
Et Quercum fugit et primas horrescit ad umbras.
O. Quid si sub patulos Phoebei luminis ignes
Interea extuleris? campone immissus aperto
Prostet, et aethereos Solis tueatur in orbes?
F. Res ea iam pridem mihi cum tentata placeret,
Haud equidem Rhamno persuasit. at ignea coeli
Regna aspernataur, succoque fatiscere campos
Et nimio queritur plantas ardore necari.
O. In tenebras igitur uel opacae deuia syluae
Abijcias licet. Huc equidem neque Cinthia currus,
Nec Phoebus radios et apertum miserit ignem.
Ast habitat Serpens squammis immanior: ater
Nycticorax, et Onocrotalus Vulturque Vlulaeque
Atque Ibex soloque Stryges res foeda relatu
Incolit, ac saeuas interstant copia taxos.
HIs uero iungens feralia carmina Bubo
Personat, ac tristi reliquas mouet ore uolucres.
Sane equidem haec Rhamno fuerint loca grata: quiescet.
Sic demum, ac studio laudem petes hocce mereri.
F. Non tamen et nostro sic cesserit iste labori
Officiumue probet. se exclusam luce queretur
Frigoribusque premi. circum prospectat in omnes
Improbus articulis, ubi nos fortasse proteruis
Obijciat dictis hominum, culpetque labores
Exagitetque graui quae sunt bene gesta cauillo.
O. Quid si illum fluuios iuxta, riuosque sonoros,

p.100
Plantes, ac leni comitem dabis esse susurro?
Id fortasse loci captum recreauerit. an non
Res ea magnanimis sola est accepta Monarchis,
Quos iuuat ad faciles defigere culmina lymphas?
Quid natura dedit labenti dulcius amne,
Quidue undis melius? nihil hic culpauerit. omnis
Luxuriat bonitate locus: seu quaerat aprico
Fundere se campo, seu fluminis acer ad undas
Ludentes cupiat spectare in gurgite pisces.
Quin ripis plaudunt uolucres, strepituque cicadae
Et clamore sonant. folijis plerumque colurnis
Haec agit ac dulci recreat se bestia cantu.
Hic gratos Philomela sonos, hic Psytacus edit.
Hic uario exercent se plurima pectora plausu
Alluduntque Ioui fluuiosque in carmina mittunt.
Denique candidulo quid Cygno pulcrius? ast hic
Incolit, ac faciles Zephyris spirantibus alas
Pandit et aeternum modulatur arundine carmen.
Pascitur et ripas iuxta pecus. obuia taurus
Sternit, et aethereos mugitibus implicat orbes.
Temperies quin summa loco est: tum mollior aura
Perflat et humanis quod seruiat usibus auget.
F. Vera canis. Sedenim Rhamno quis suaserit, ut se
Commodet, ac ueris submittat pectora dictis?
Non ea mens prauos ita lubrica flexerit, ut se
Quo certe rerum pulcherrima semita ducit,
Aut uertisse uelint, aut recto iungere possint.
Nec quae nigra colunt, nec quae sunt alba probarint.
Haec mihi iam dudum florentibus obuia ripis
Praecipuo loca sunt meritoque inscripta decori.

p.101
Sed Rhamno pariter non arrisere: repugnat
Ista uoluntati semper petulantia nostrae.
Humida uel nimium queritur sibi tanta uideri
Flumina: uel niueos tandem auersatus Olores
Horret aquas, Cygnosque premit, quantumque maligni
Ingenij natura sinit pulcherrima damnat.
O. In montes igitur celsique cacumina mundi
Profer: habent montes exemptam cladibus auram:
Atque humiles circum spectant se tendere ualles.
Surgentem poterit Phoebumque Iouemque tueri,
Sidereosque deos alios: ubi maxima lato
Numina se ponto uitreisque e fluctibus urgent.
Contra autem occubitu tacitas Plutonis in umbras
Cum sese exsoluunt, iterum spectare potestas
Montibus, et sero plausisse licebit olympo.
Iam pridem, ueris quo quis uirtutibus esset
Maior, et ingenua sibi duceret omnia mente.
Hoc mage sublimis uisum est fastigia terrae
Sectari, et primis excelsa capescere uotis.
Montibus insistunt uiolenti membra Leones,
Nobiliumque greges, atque agmina luta ferarum.
Montibus incumbunt Aquilae, nidosque per altas
Et sua tecta comas congestaque uimina ponunt.
Sordidus ingenio fuerit, quem uallis et imi
Oblectat casa trita soli. petere alta, decorum est
Et sua sidereis ceu condere lustra columnis.
Hac equidem Rhamnus iam conditione bonoque
Vtetur: pulcrum est frondescere montibus aliis.
Et uirides inter diffundere brachia Quercus.
F. Id uero nimium arguta ratione profaris

p.102
O soror. At Rhamno nihil est suadere. niuosos
Vel certe accusat, uel damnat frigore montes.
Quin siccos etiam culpat, queriturque furenti
Expositos uento, superas euadere in auras
Altius, et nimio subsidere pondere ualles.
O. Dij meliora bonis. quid enim si caetera desint,
Hoc quoque defuerit, sibi non constare? parumne est,
Cum tu mentem erres, monitis nil cedere: nec te
Arrectas iustis praebere hortatibus aures?
Vna autem certa est ratio: manet una Nepoti
Certa tuo, nusquamque fide dubitante uacillat:
Haud te scire, malos quo demum ex ordine tractes
Quaue repugnantes lenire cupidine possis.
Durius haud quicquam misero deus obijcit orbi,
Arbitrio quam quemque frui, natura malignum
Si creat, ac largo suffarciat ora ueneno.
Aut huic quali etiam nunc dicto pectora turgent?
Quid consectatur? qua demum sede quiescet?
Quem neque sicca iuuant, madidis neque flumina ripis:
Non humiles campi, non celso e uertice montes:
Non umbris condensa, nec aedita Solibus arua.
Omnia fastidit, cum sit malus, asper et audax
Contemptorque Deum factisque inimicus honestis.
Et mirum est non posse malis quae recta placere:
Cum placeant tamen illa bonis. aut denique quid iam
Tute putes? an non Quercumque Vlmumque patentem
Et Fagos etiam, et spectantem sidera Laurum
Castaneasque Pyrosque graues Malosque feraces
Et quascunque colunt nemorum communia frondes.
Intulerisque locis, studioque inflexeris, ut te

p.103
Certantem cura non tristi mente sequantur?
At soli placeat Rhamno nihil, omnibus unus
Cum sit deterior nullosque colatur in usus?
Sed sua uirtuti ratio est et gratia. Dij dent
Haec florere, quibus quo sint amplissima, coelo
Est datum et aethereos decernit Phoebus honores.
F. Ast unam tete miratur, et omnibus unam
Praedicat articulis, tecumque morarier optat.
Vicinas Oleae cuperet sibi spargier umbras,
Subque tuo faciles adolescere corpore spinas.
Et Rhamnos oleae coniungier? arbiter aeui
Iuppiter, et qui nos, haec pinguia munera, curas
Phoebe pater, quaque hos etiam mihi Pallas honores
Firmas et nostris accedis blandula uotis:
Da conferre manum Rhamnos mihi: iunge superbos
Indomitosque meae, quantum patet ambitus, umbrae.
Iam tibi summa quidem Fico decedere cura
Possit. in has equidem Rhamnos immiseris umbras
Et uicina meis sit tanta proteruia regnis.
Id Soror, id, frustra ne questam te esse querare,
Efficiam: ingrato ne quae tibi postea Rhamno
Iurgia sint metuenda. comis aduoluito nostris
Abdeque sub folijs sobolem: quae tota Tonanti
Displicet, ac Stygio tantum est accepta Tyranno.
Non tibi Phoebus equos properantibus ante quadrigis
Ter totos circum manifesti sideris orbes
Duxerit, ac gelidas radijs perstrinxerit arctos:
Quam Rhamno fatum celerari morte uidebis,
Et prope languentes cumulari in funera spinas.
Quis coelo mentem inspirat? quo numine credas

p.104
Id fieri, prauis semper contraria rebus
Esse alia, et tacitis pugnare ea semina formis?
Nil melius uirtute: sed huic quoque sidera uires
Et pia fata dabunt. decernunt praemia diui:
Exscinduntque malos merguntque inimica tenebris.
Semita dijs nota est, supero qua iudice coelo
Aut laxare uelint, aut condere tristia rectis.
COLLOQVIVM IIII.
Manere amicos, dum fortuna
manserit.
CORILVS. MALVS.
C. Haud indulgendum semper tibi Male putabis
Questubus. Est molli res haec aduersa medullae,
Infestatque oculos mortemque doloribus addit.
Cum tibi non etiam succedant omnia uoto.
Id saltem contenta uelis, quod ferre sub auras
Tempora posse uides fatoque immittere spectas.
Pectoris haud sani fuerit, meliora futuris
Nunc equidem sperare: uetus quam protulit aetas
Maiorum, tristi cumulat dum plurima lance.
Immo age deterius mundo quicunque futurum
Dixerit, ac sero poterit metuisse Nepoti:
Hunc equidem sapere. et mores callere necesse est.
In peius ruere, et retro sublapsa referri
Omnia pulcra uides: subuersi pectoris omnes
Deprendis numeros. Nihil est fecisse benigne,
Omnia sunt ingrata odijsque exposta sinistris.

p.105
Excitat inuidiam uirtus. sed et omnibus una
Et premere, et rectis cura est nocuisse uoluptas.
Nil datur officijs: morbo languescit inani
Obsequium et tristi disparsa estgratia uento.
Quod iuuat, interea dum iuuerit, omnibus istud
Acceptum studijs plausuque extollier audis.
At simul officio cum res excessit, habesque
Postea nil, quo se petulans fortassis egere
Duxerit: actutum ueteris tibi gratia facti
Disperijt. meritis nihil est confidere: nec te
Laudibus intulerit, quod honesto cognitus usu
Profueris. cui te officio deuinxeris, iste
Primus ab officio, manifesta in uincla repellet,
Si potis, aut diros in uiscera merserit enses.
Dum tibi res et fata manent non fracta, beatam
Turba colit. Quod si uerso Dij numine ramos
Excutiant spolientque comas: iam protinus altos
De tedeque tuis traxere silentia somnos.
Deme usum, nihil officijs deferre uidebis
Inuisum diuis hominum genus. ardua lucro
Commoda mensurat: solo hoc stant foedera nexu:
Hoc et amicitiae coeunt. fortuna recedat,
Inuoluatque caput tenebris paulumque laboret:
Mox sanctum pacti nomen, mox sacra uidebis
Faodera, ceu ruptis prouolui in funera uenis.
Huc redijt res omnis, ut haec sibi quisque sequenda
Duxerit, utilibus cumulant quae pectora factis:
Caetera contemnat, quamuis laudentur honesta.
Nescia uirtutis lata est uia. serpit in omnes
Improbitas, aliquaque iuuat nocuisse malignos.

p.106
Aut tibi quid nostrae querar infortunia uitae:
Quam modo neglectam populisque et ciuibus esse
Despectamque uides? nihil hic mihi plurima prosunt
Munera, quae diti pendebant aurea ramo,
Quaeque etiam leuibus mihi sunt sublecta canistris
Et pretio fuerant toties inscripta secundo.
Cum pleno stabam foecunda et turgida fructu
Maturoque etiam rutulabant poma nitore:
Tum pueri circum et iuuenes teneraeque puellae
Saltibus instabant facilesque agitare choreas,
Et uario mixtim celebrare tripudia lusu.
Quiin uero interdum mihi suspendere corollas,
Interdum flores et serta uirentia spargunt.
Tympana nonnunquam subtus crepitare: leuemque
Tendebant cytharam resonantibus orgia plectris.
Festa dies aderat niueis inscripta Calendis
Ardua quo magni Pastoris uincula late
Turba colit, plenasque urget iam messis aristas:
Ad me conferto cum protinus agmine pubes
Ciuica solenni pro more exculta ruebat,
Et faciles agitare choros lususque ciere.
Hic hilares equidem tanta in certamina uultus,
Et iactus dulces, et basia grata uideres.
Desuper incumbens folijs ego prona tenellis
Intexi pueros, umbramque obiecimus astro
Solis, et ingratum prohibebam densa calorem.
Tum uero ramos interque et culmina, dulces
Pendebant fructus maturaque poma rubebant:
Qualia se Hesperios ostendunt grata per hortos,
Herculeis etiam quae digna laboribus essent.

p.107
Suas non hic uoces. quae non prolata uideres
Signa, quibus toto mihi ceu plausere theatro?
Inducunt numeris choreas, circumque uagantur
Nymphae, ac harmonicis implent concentibus auras.
Me laudare deae, celebrantque feruntque puellae
Cantibus, ac nostra se credere fronde beari.
Hic igitur pleni magna cum tegminis umbra
Densior, ac folijs decorata uirentibus essem:
Tum certe laudabar, et hic mea dona secuti
Mortales, coelo me tollere uocibus. at nunc
Postquam saeua hyemis tempestas impulit omnem
Disiecitque comam foliumque e fronde reuulsit:
Destituor neglecta choris. me nulla deinceps
Aut plausu, aut cytharis. aut munere uirgo frequentat.
Me miseram nasci quod non mihi contigit illic,
Semper ubi aut uiridi frondescit ab arbore malus,
Aut meritis reddunt gratae sua uota puellae.
C. Desine uelle queri. scis quo mortalia tendunt
Pectora. iam fallax ingrato militat orbi
Mens etiam, et nulla patitur se laude moueri
Vt benefacta colat, similiue e lance rependat.
Vsus amicitias et pacta superflua iungit:
Vsus alit leges, succrescunt usibus artes,.
Et rerum formas liquet utilitate probari.
Quin si commoditas commendat foedera, prompto
Mox e complexu quamuis diuersa coirint.
Cladibus at si te subuersum fata relinquant
Detrudantque loco paulumue in tristia mergant:
Iam simul excessit animis fauor. omnibus unus
Vix superest, qui te fidus miseretur egentem:

p.108
Aut tua mutato celerarit commoda damno.
Communem tantum sortem tibi finge: quod orno
Quodque pyris coriloque mihi, quod fortibus ulmis
Quodque racemiferae spectas contingere uiti:
Id tibi promittas etiam. Res stulta secundos
Est iactare Notos: tristes ubi fixa suburget
Tempestas fluctus, totaque e fronte repugnat,
Et iacit aduersos producta in cornua uentos.
M. Lubrica res igitur miseris fortuna putanda est,
Cui si innitatur nostrae coniunctio uitae
Hacque basi humanae consistant foedera genti:
Haud dubium, infirmo quin se pede pacta fidesque
Fulciat, ac dubio prendant se pectora nodo.
C. Vere ea coniectas. si te tua commoda linquunt,
Soluit amicitias uulgus, ueteresque sodales
Contemnit, studijsque nouas se flectit in artes.
Foelicique uacat licet improbus iste malusque
Deteriora colat, nec quae sunt iusta sequatur.
Non ita sese hominum aduersum genus illa Tonantis
Aeterni soboles, magno cum uenit Olympo.
Exhibuit. fuit hoc etiam foelixque sacrumque
Et fuit aeternis clarum uirtutibus. ast his
Excidit immani subuersum fraude, ruitque
In praeceps, coeloque procul decessit in umbras.
Tartareas. ubi nox feralibus aucta tenebris
Obruit atroci ueterem caligine lucem.
At deformatum soboles aeterna sequendo
Asseruit, reparatque genus, uincitque potentem
Fortior ac superos iterum dat scandere in orbes.
Non sane aspernatur inops miserumque quod esset

p.109
Iam miserum. priscae meminit pulcherrima formae
Semina. in haec igitur cum mitis amansque tuetur.
Prima colit, lapsosque fouet, fractisque medetur
Et late errantes ad ouilia tuta reducit.
Quid Vitem, diuum gratissima munera dicam?
Quae quali affectu uicinam diligat Vlmum,
Hoc liquet: arenti quod sese admisceat, ut quas
Perdidit ista comas, haec demum obtendat eoque
Nunc etiam officio ueluti florere feratur
Vlmus, et e Viti reparatum seruet honorem.
Non illam refugit: quod nunc annosa labascat
Forsitan, atque minor tactae sit gratia frondi.
Sed sequitur, quantumque colit, tantum ornat: et ipsum
Hoc agit, ut fesso iam sit sua cura parenti.
Non agnos Aries sed oues plerunque uetustas
Effoetasque colit. meminit placuisse iuuenta,
Quas senio imbelles nec lege, nec arte relinquat.
M. Foedius ingrato nihil est, Dij tristia mundo
Auertant, tantasque lues in tartara uoluant.
C. Quod Diuos etiam tolerare, ac ferre Tonantem
Res docet, ingratas multorum ut numina uoces
Experiantur: id aequa etiam tibi mente ferendum
Duxeris, ac placido superandum more putabis.
Nox quoties peccant homines sua protinus arma
luppiter exsoluit, facibusque ex aethere pugnat.
Conniuet nonnunquam etiam, toleratque procellas.
Irarumque modos in commoda tempora differt.
Haud aliter tua damna feras: concede maligno
Paulisper genio, et meliora optando sequare.
Tempus erit, cum tu niuibusque ac frigore pulso

p.110
Rursus in aestatis uenias bona, scilicet omnem
Adductura comam folijsque auctura decorem.
Tum tibi prisca iterum faciesque et gloria succos
Restituet, totaque nouos dabit arbore flores,
Et sua frondenti suspendet munera ramo.
Tum solitae repetent iterum sua uota puellae
Et uirides iaciant circum tua regna corollas.
Interea sepes trabibus sudibusque praeustis
Ipsa tibi statuam, circumque haec culmina, quantum
Ambitus excurrit deserto funditus horto,
Inducam muros et agens retinacula pandam.
Ne tibi uel morsu graciles uirgulta capellae,
Vel lacerent auidi crescentia semina porci.
M. Interdum pluuias, interdum coelica uentos
Numina dispensant. quem nec quae tristia frangunt,
Dementant nec laeta, aequo sed tramite uitam
Librat, et in nullo despondet uulnere mentem,
Ille equidem foelix, et prima est sorte beatus.
Pondere sub magno magna est plerunque ruina.
Qui sapit, haud caecis fortunae insultibus errat.
Ingratos hyemis fluctus Ver mite resoluit,
Et fugat excitos foelicior aura tumultus.
Qua te cunque trabunt superi parere necesse est.

p.111
COLLOQUIUM V.
Veram nobilitatem uirtute
iudicari.
SAXVM. PVMEX.
S. Gloria uirtutis prima est: et summa uoluptas
Scire bonum: quodque ore probes studijsque sequare,
Re tandem uera factisque ostendere posse.
P. Rustica simplicitas saxo tibi grata fatigat
Pectus, et informi cumulat noua iurgia rictu.
Desipis, et grata est contentio. si libet, audi.
Vtilitate quidem res omnis; et omnis ab usu
Pensanda est. reliquis absiste mouerier: ut quae
Multorum stolidae ceu rectum extollere uoces
Mirarique solent: ea turba est improba: stultis
Iudicijs summos plerunque minoribus aequat.
Et rerum fines decretaque federa tollit.
Haec uulgi ratio est qui iustum ignorat: at illud
Ore tamen multo multoque uolumine uersat
Demens: qui rectum languenti pene cerebro
Concipit, ac formis errantibus induit actus.
Ignauum certe Virtus est nomen; et altis
Vrbibus excedit, tenuesque exspirat in umbras.
Humanum ueluti cum uisa obscura cerebrum
Inficiunt, luduntque animis, et imagine falsa
Perstringunt oculos, et spe cumulantur inani.
Dextra mihi deus est: et uirtus, tendere quo nos
Ardor agit, cupideque ferunt in commoda mentes.

p.112
Non uulgi Deus, aut me nomina ficta mouebunt.
Commoditas sedenim quo me mea ducit et usus
Huc sequor, hic uitae finisque et terminus esto.
Interea hoc stultum uirtutis nomen amate
Vos alij: totosque dies insumite pulcro
Iucundoque Deo: plausum date. fingite lusus,
Orgiaque insano contendite mystica Baccho.
S. At tu qua demum Pumex ratione tumescens
Contemnenda quidem statuas tibi saxa? quid istuc
Te impulit, ut tanto nos auersere furore?
Humanos equidem mores, uitamque modestam
Quaeque doli nihil aut scelerato in pectore fuci
Occulit, aethereo gratam tute esse parenti
Acceptamque scias. nec uirtus aurea lucro
Multipliciue caret diuina in praemia laude.
P. Coccicis est eadem plerunque iterando sub auras
Fundere. quidue Iouem et coelestia numina, uel quid
Virtutum toties mihi coelica praemia narras?
Improbus ille quidem Deus est, nimiumque procaci
Terminat edicto mortalia facta, quibus nil
Quod libeat, miseris etiam fecisse licebit.
Ast me non similis genuit pater: illius umbras
Imperium premit, ac stygio sub flumine regnat
Liber, et aeternos qui uersat et euomit ignes.
Cui minime uolupe est angustis stringere septis
Arbitrij leges: totis mihi cedit habenis
Atque uoluntatis confirmat semina nostrae.
S. E Stygijs igitur lacubus flammaque perhenni
Eque Herebo ueniunt generis primordia uestri:
Praecipuumque decus, ceu stemmata prima putatis

p.113
Secure quodcunque libet fecisse, nec ulla
Quae uos cancellis compescat, lege teneri?
P. Scilicet haec nostrae mihi Nobilitatis haberi
Signa uelim, leges uel iam spreuisse, uel unquam
Non metuisse bonas, semperque potirier ausis.
At leges quisquis metuit, nihil iste timebit,
Maxima securae sunt ista repagula uitae,
Et leges metuisse bonas, et fidere diuis.
P. Nec Diuos, Saxum, neque leges arbitror ullas
Esse bonas. nihil hic cedo, quod ficta proterue
Ista reer: quae si ueris iam uiribus essent,
Legibus et maior foret et reuerentia diuis.
Vtilitate quidem leges inflectere: rectum
Metiri affectu, celum praetexere fuco,
Et uitium magni cultu pinxisse Tonantis:
Hae sunt humanis iam note moribus artes.
Nec tamen aut saeuit uibrato Iuppiter igne,
Quem regnare ferunt: nec leges uertere possunt
Quo minus ingrato properent mortalia curru,
Exosamque uoment coeli in fastigia bilem.
Non igitur curare deos haec tristia credam:
Mobilis et positas connectit opinio leges.
Qua mihi dat tenues equidem natura sub auras
Rumpere, et immixtum celeri uolitare fauillae,
Id reor esse Deos, id legum uincula dicam.
Caetera figmentis ludunt, quae temnere possis:
Quod nusquam poenas, quod non tormenta, nec ignes
Nec gladios uideas saeuos punire Tyrannos.
Haud ego primaeuis Virtutum nomina factis
Grata fuisse nego: quo tempore clara uigebat

p.114
Maiorumque fides, et mens sibi conscia recti:
Scilicet humanas inter cum numina gentes
Versari, et iustis poterant dare praemia rebus.
At mundi prorsus iam Scena inuertitur: omnis
Concidit, ac nullo uirtus manet alta theatro.
Quorsum igitur sectari animis quod prendere nusquam
Aut retinere potes? uirtus laudatur, at alget
Interea, et uili tegitur uix aurea panno.
Quod si operae precium uirtuti existeret, illam
Non magni tantum facerent mortalia: uerum
Exprimerent etiam, atque in facta domestica ferrent,
Hincque sibi ingenuos populus captaret honores.
At nemo est cui non Virtutum nomina sordent,
Qui non malit opes, titulos quam laudis auitae
Iactare, et solido sibi lucra reponere censu.
Sunt Vitia informem quae nunc latissima mundum
Corripuisse uides. hac maxima turba uirorum
Vadit, et haud dubia statuit sibi commoda lance.
Fallere, mentiri, saeuis contendere diris,
Opprimere, insidias struere, et terrere pauentes,
Carceribus pugnare feris mortemque minari:
Quin lucris captare modos, exquirere census,
Efficta tantum saeuire in praedia causa,
Exhaurire lares, miseros contemnere, sannis
Exagitare bonos: metam transferre, tumultus
Ordiri, et nullo consciscere praelia fructu:
Non uiduas patrio solarier ore, nec aurem
Vertere pupillo, scelerati pectoris ignes
Proflare, ac nulla se credere lege teneri:
Has multi formas, has amplectuntur erynnes.

p.115
An mirere igitur, si quae mihi maxima cernam
Lucra sequar? uulgo concessum est fallere. quis me
Hic prohibere potest? tum prauos esse iuuabit,
Et placuisse minus: quod non sint amplius ullae
Praemia uirtuti. solo sibi nomine plaudunt
Mortales, surdoque ferunt praeconia coelo.
S. Vt nihil a ueteri prauorum sanguine possit
Degenerare? equidem stygio te principe natum
Vere etiam affirmas, nec te tua pectora fallunt.
Non alius tantum sub gutture uirus haberet,
Nec tam deformi celeraret uerba palato.
Et me pene iuuat, genitum te scire rapaci
Esse Deo, mediasque inter consurgere flammas
Nutritumque acri uentosis follibus igne:
Dummodo tute etiam quae sint tua funera, noris.
Vnde etenim primum superas contendis in auras,
Huc tete extrema fatorum mole reuerti
Iusque piumque putes, flammisque uoracibus abdi.
Haec merces scelerum, et meriti improbitatis honores.
Flumina nonne uides illabier omnia molli
Oceano? quid enim? celso descendere ponto
Flumina cuncta uides, moxque in sua regna reuerti
Et ueteres iterum caput abdere lapsa sub undas.
Inclytus Eoo consurgit Phoebus ab orbe
Hucque redit. cunctis statuas quae semina rebus
An'ne elementa? tamen formis quaecunque secundis
Iam pridem egregios tollunt in sidera uultus,
Omnia sunt priscos iterum lapsura sub ortus
Et primas petitura uices: ceu frigore cum se
Cogit hyems glaciemque parit. quae Vere liquescens

p.116
Soluitur in guttas, patriaeque obnoxia lymphae
Multiplicat fluuios, ripisque alludere gestit.
Fas igitur fuerit te regna ad prisca reuerti
Inque tuos iterum subsidere molliter ignes.
Quin tibi iam socios decernunt fata Gigantes
Quos apud Aetneos inter tibi uenerit ignes
Laeticia, ac duro florebunt gaudia risu.
Sed tamen interea nostro dum uiuis in orbe
Haud te parua sequi nec uilia facta uidemus.
P. Imo ego magnificis iam uersor in aedibus. aut quid?
Delicias inter primas consisto leuesque
Interdum plantas, quae res est maxima, tergo.
Sint Quercus aulis uel gloria summa: profecto
Non etiam nihil est callos deradere, tritam
Explanasse cutem, subnataque flaccida morsu
Vellere, et hoc tali petere inclyta balnea fructu.
S. Egregiam uero laudem, et pulcherrima uitae
Munera: plantarum foedas detergere sordes,
Vt niteant digiti, et pedibus sit gloria mundis.
Non ea maiorum ratio fuit. Illa deorum
Progenies alio uirtutem ex asse secuta est
Atque ministeriis non hisce obnoxia uixit.
Ast alio quoniam tu uitam ex ordine ducis
Plane alijs etiam tu uitam moribus auges,
Et quae nominibus sequeris, re facta negaris.
Aut qua denique te succrescere imagine dicam
Qui sordes alijs subnataque tristia tergis
Complanasque cutem foedosque abstergis odores?
Cum quali ipse sies animo, quae uita beatum
Hoc mortale genus, quae denique facta sequantur:

p.117
Id tibi magnopere haud nunc pectora mouerit, aut quid
Nobilitate tumes, si nil sapis? abijce cristas,
Abijce sublimi fulgentes aere Leones:
Concedasque alijs, uirtus quibus aurea cordi
Imperat, ac studium est rectosque bonosque tueri.
Nobilis is demum est, qui nobilitatis honores
Recte amat, ac uera contendit ad optima laude.
P. Quid uero anfractus, et hiulci tergora membri
Multiplicesque poros et inexsaturabile pectus,
Nonne etiam laudanda putes? flexasne uiarum
Ambages Labyrinthus habet? nonne exit in altum
Nilus, et irrumpit septeno gurgite pontum?
Et plures Thebae portas habuere: Colossos
Roma etiam plures, et balnea plura ferebat.
S. Quin uero et culices plures pluresque Tabernas,
Pertulit urbs Romana. decus si duxeris esse
Pluribus oppleri iam plures semper arenae
Oceani ripas desertaque littora complent.
Nunc igitur cum tu tam multa foramina pandas
Circuitu, numeresque poros, et plurima tota
Ostia mole feras, circumque latibula portes:
Haud dubitare queas, quin sit tibi multus in omnes
Anfractus sordes, possisque includere quicquid
Alterius foedo subrasum corpore prendas.
Immo age nil animo quicquam celare necesse est.
Nec celas etiam, cum circum plurima totis
Ostia stent adaperta uijs, cum quodque sub auras
Effluat, et stulto fundas secreta labello.
P. Sed leuitate tamen supero, quae pene stupescunt
Pondera mortales, meque hoc ceu munere laudant.

p.118
Instar et ostenti retinent, cum candidus undis
Innatat, ac molli non sidit flumine Pumex.
Ceu cum te fluuij accipiunt, quod protinus alto
Immergunt fundo limisque sequacibus abdunt.
Rustica tu soboles et dura propago colonis.
Immundoque luto, et bibula concrescis arena.
Propterea magno subnixum pondere, semper
Inferiora petis cognataque uiscera pressas.
At leuis attollit me spiritus: inijce summis
Gurgitibus meme, uel aquis immitte profundis,
Si nihil obstiterit, superas ego tollor in auras
Protinus, et celeri refero mea uiscera motu.
Haud aliter tenues quam cum scrutantur arenas
Errantes pelago fulicae, cum grata sub undis
Pabula sectantur, quaeruntque sub aequore pisces.
Vt celeri primum dimittunt corpora lapsu
Praecipitesque ruunt, uentosque et sidera linquunt:
Sic insperatis iterum sua motibus ora.
In sublime ferunt aurasque et lumina captant.
Non secus et si quis mergat mea uiscera ponto,
Actutum uideat supera in conuexa referri
Inuictosque iterum diuis ostendere uultus.
Hac me praecipue laudant uirtute: facessat
Impurum argillae pondus, quo pleraque sordent
Saxa luto, durosque inter stant foeda colonos.
Nunc demum prodis qua tu sis mente: putasne
Esse etiam magnum magnis leuitate probari?
Iam leuitas pretio est, et agunt ridenda triumphos.
Huc equidem uentum est mortalibus: aurea ducunt.
Praemia stulticiae. tum quanto est quisque procaci

p.119
Turpior obsequio, et petulanti promptior ore:
Hoc mage delicijs inhonesta et laude redundat.
Maxima iam pridem Virtus, Constantia toto
Excessit uulgi furijs depulsa theatro.
Languet inops recti seclum, factoque fragore
Praecipitat. ueluti subuerso pondera curru
Cum delapsa ruunt, breuibus qua semita cliuis
Impedit angusto geminos temone caballos,
Et prohibet proferre gradus tumulosque per altos
Tendere iter: subitis cum motibus integer axis
Voluitur in praeceps: reuoluto tota fatiscit
Machina. Dij nemorum, quanta est iniuria [iniura ed.] plaustris
Quanta lues, ubi de accliui rota concita monte
Spargit humi radios et lapsibus absida frangit.
Haud aliter recti quassa est iam machina: nullae
Amplius officijs uel honesti lege cohaerent
Virtutes, rigidos pietas Garamanthas honorat.
At uicium denso iam militat ordine: iuncto
Futilitas leuitasque gradu contendit: habenas
Stulticiae moderantur, et huc iam denique uentum est.
Vt patrasse malos quae sunt mala, maxima laus sit,
Nobilitas sedenim priscis quae splendida seclis
Vixit, auis atauisque etiam spectata beatis:
Hos ea uiuendi mores damnauit, et acres
Sub grauitate manus, uultusque ac uerba ferebat.
Relligio, Virtus, superumque haud ficta deorum
Cura, erat inuictus generosi pectoris index.
Non leuitas, non iura dijs aduersa, nec omni
Quos fas esse negat, studio sectarier ignes.
Nobilitate quidem ueraque grauique bonaque

p.120
Cuique etiam toto placeat mens recta sub usu,
Nec melius quicquam, nec maius dicere possis.
Consilijs etenim ac animi bonitate fideque
Ante quidem cellit, rebusque intendit honestis.
Tum quodcunque subest solidum est et dicere factis
Congruit, et fidis sunt facta sequentia uerbis.
Nobilitas res est quam uir bonus expetat: et quam
Solus habet, qui uerus habet. contraria fraus est,
At uirtus comes est, recto quae militat: unum
Venturae robur, foelixque occasio laudi.
Haec equidem prima est diuisi causa metalli
Admixtique coloris: ubi inclyta facta uolebant
Cernier, et claris quae sunt data praemia rebus.
Nunc uero astragalis haud pauci stemmata portant:
Lunatasque etiam plantas alienaque iactant
Facta patrum, et pleno se comparat alueus amni.
Cum tamen insipiens merito uocitetur, acerbo
Quod tantum ualeat scelerata in dicta cachinno.
Denique quod catulis plerunque euenerit, hunc ut
Praestantem celeremque putes. properoque pararis
Obsequio, ut pellem media latrarit in aula:
Ast istum interea segnemque parumque uigentem
Ingenio spernas foribusque extruseris: et se
Partu uno sit uterque satus sit matre Lacona
Editus, et ualde generoso patre creatus.
Sic homini pariunt uel facta domestica laudem
Et propria extollit uirtus, aliena pudorem
Inijcit, ac nullos capit ostentatio fructus:
Vel sua quemque premit miseris ignauia curis.
Nobilitas, animi res est: qua sede morantur

p.121
Stemmata: non clypeis, non ficto maxima scuto
Daedaleisue notis, et imagine durat inani.
Quo magis iste quidem poterit tibi scurra uideri
Culpandus: quem magna etiam fortasse parentum
Extollunt monumenta genusque frequentibus ornant
Officijs: uiles tamen ipse erectus in usus
Maiorum mores subuerso destruit aeuo
Bacchaturque furens et caedibus omnia complet:
Horribilique tonat circum caua moenia rictu.
Hunc odijs dignum, et nulla quis laude negarit?
Quod mundo Phoebus, rutulo quod sidera coelo,
Quod motus fluuijs, tenerae quod uita iuuentae,
Hoc homini certe generoso est ardua uirtus,
Qua sine deformi censenda est bestia rictu.
P. Ergo ego nequicquam mentiri, ac fallere, nostri
Esse etiam generis certa argumenta putaui?
S. Haud ea uera quidem generis sunt signa uetusti
O bone: res alia tibi mensuranda bilance est,
Atque alijs censenda uijs. contraria prorsus
Subijcias menti studia, atque haec certa sequare.
Afflictis deferre manus, fulcire ruentes,
Solari miseros, auertere caedibus urbes,
Assueuisse bonis, prauos excludere, poenas
Aequo urgere modo: patriam defendere, leges
Non ex affectu describere, recta tueri:
Iudicio inuictum, constantem moribus, acrem
Hostibus, at facilem sese praebere colonis:
Denique et aetherei cultorem numinis, altas
Ingenio Musas studioque amplectier, et se
Humanum cunctis ostendere gentibus: hi sunt

p.122
Quos uerae statuas tibi Nobilitatis honores,
Et quae signa potes leuibus praeferre tabellis.
P. Ast ego te nullis dignarer honoribus. aut quid
Tu tibi stulte uelis? facile est incingere saltus
Cassibus: at saeuo metuendos dente Leones
Implicuisse plagis. teneroue includere neruo
Difficile est. alij perrumpunt retia: quidam
Transiliunt, ubi res assultibus obuia saeuos
Elabi spreto patitur custode Leones.
Procurrunt una lepores, horum unus et alter
Haeserit: hoc coepti pretium moliminis esto.
S. At nisi contemnas, diuos sperare iuberem,
Qui tibi fata regunt certoque in pollice gestant.
Si coelo pugnes tete auersante, peribis.
COLLOQVIVM VI.
Paruo moueri impendio ad rectum
bonos.
HINNVLVS. ASINVS.
H. Desine uelle queri. si te natura Deusue
Finxerit ignauum, pulchrum est uirtute paterna
Hoc agere, ut ueri soboles habeare parentis.
A. Hinnule, si quod res, quodque experientia late
Iam probat, ac uero firmat mihi pectora ductu
Id fatear: non me coelo fingente putarim
Esse etiam genitum, superisue authoribus hancce
Ferre cutem, aut tali uitam me sorte tueri.
Namque ego quid sacri Pollucis sidera tester

p.123
Areadiaeue deos, per magnae fulgura Vestae.
Aeternosque ignes illaesaque membra pudoris,
Iuro tibi, haud unquam me detrectasse laborum
Multiplices operas, neque pondera dura molesto
Admisisse animo, grauibusue resistere saccis.
Iumentum seruile traho quodcunque malignis
Fas deus esse uelit, dorso mihi ponere seruis:
Tum quantum liceat propero. Scit carduus iste
Quo pascor, macri nimium mihi dura rependi
Pabula complexu: uel carice nutrit acuta,
Vel spinis saturat uel adimplet fasce colonus.
Nec tamen inuiso strigosam tundere cessat
Fuste latus: pone ingreditur qui tergora duro
Complanat baculo neruisque rigentibus urget.
Haud ignoro equidem diuturnos esse labores
Ingratosque Asinis. Sedenim quis nescit et uni
Saepe Asino plagas uario cumularier ausu
Tristiaque haud tenui condi tibi uerbera loro?
Seruitijs non pauca licent. tum suggerit escam
Pertenuem Strobilus libratque alimenta triunce.
Vnde tamen ueniat crebris occasio poenis.
Tantopere et famuli latus hoc pertundere certent:
Res obscura foret, tua si natura lateret.
Non quod sis Asinus, neque quod graue pondus in armos
Te sumpsisse putes: sedenim quia segniter ipsum
Istud agis, duro pulsant tua tergora neruo.
Nonne uides ut discipulum castigat inertem
Praeceptor ferulis, natibusque exasperat ignes?
Quod si alacri promptaque fores in singula mente
Et faceres, quae tu famulos fecisse probares,

p.124
Obsequio bonus, et uera uirtute ferendus:
Iam neque te fustis, neque grandi pertica libro
Hoc tenerum solito densaret uerbere corpus.
Tum tibi laeta etiam sperares pabula: tum tu
Hoc rigido ferres mollissima grana labello.
Lactucas sed habent similes iam labra, petisque
Stramina pauca cibos ferulaeque assuescis inani.
Vt labor assiduus pressat tibi corpora: sic hunc
Exagitant rursus ieiunia multa laborem:
Quae si nulla sient, folijs pellantur amaris,
Aut certe uili tolerentur murmura foeno.
Interea miror quae sit natura ferenti
Dura Asino, quod non solitis se accommodet ultro
Officijs, facilique animo sua pondera gestet.
Nam qui sponte subit, quod uitam ferre necesse est,
Consulit is gemina uitaeque ac usibus ansa.
Rectius et citius quae sunt mandata peregit:
Et domini plausum poterit uirtute mereri.
Iam neutrum sperare potes. nil numina maius
Obsequijs ducunt, animo cum quisque uolente
Officium facit, ac commissa negocia uincit.
A. At mihi non fuco pinxit natura doloue
Viscera, nec tumidis inscripsit pectora uillis.
H. Vt fortasse nihil tumeas, iam plurima tete
Sylua premit, corylique grauant, et flexilis ornus.
Nec mihi compertum satis id, num fraudibus absis
Vsque etiam, et nullo rigeant praecordia fuco.
Saepe equidem tristi subigit quis lumina uultu
Adducitque genas cilijsque trementibus omnem
Circuit obtutum, scapulasque in pectora curuat.

p.125
Ac humili multum confidit in omnia fronte:
Cui tamen improbitas scelerumque licentia totis
Imperat articulis medioque in uiscere regnat.
Quis recti specie non decipit? aufer ab aeuo
Stulticiam primas habeat simulatio partes:
Quae fuco miseras euertat subdola gentes.
Quid si indignanti ac praefracta mente repugnas
Calcibus, aut animo subeas nolente farinam?
Indolis eximiae est, animo si iussa lubente
Perficias: neque te dura ceruice rigentem
Auferat officio naturae liuor, eo
Inuisum tete iam prorsus acumine reddas.
An dubitas etiam? faciles in singula motus
Mens generosa capit. quin uirgae flexerit umbra
Sessor equum. quin parua mouent impendia rectos.
Vt quae recta sient poterint cupijsse uideri.
Vix tenues sonitu uenit latratus in auras,
Cum simul impulsis attollor in aera plantis
Exagitoque gradus, uentoque fugacior omni
Exsupero montes, meque in mea lustra recondo.
At uero excutiunt ceu lenta capistra iuuenci.
Sic nullis possunt mortalia pectora dictis
Consilijsque capi. morum qui semina recte
Iudicet, ac toto naturas explicet asse,
Egregia certe praestare hunc mente necesse est.
Namque inconstantes rabidosque ac uana tumentes,
Inuidia foedos, et inania multa serentes,
Et quibus haud quicquam iuratis credere possis.
Cum Curios simulent et Bacchanalia uiuant,
Optimaque immani sugillent facta ueneno:

p.126
Quin uitam prauo ducant e semine, nemo
Vt dubitare potest, ita qui dubitauerit, errat.
At melior natura uirum, non praepete sensu
Insanoque ruit: quamuis et laesa subinde
Aestuet, ac calidam uersent praecordia bilem.
Humanos etenim mores uitamque beatam
Esse putant, dignos si sese in mutua praestent
officia, et nulli studio nocuisse ferantur.
Denique non magno stant haec impendia censu
Nec multis agitur uerborum ambagibus. uno
Flexeris articulo motos, et protinus uno
In tua momento pacatos commoda uertas.
Digna deo uita est, cum te patiare moueri
Consilijs, ne quid uirtuti absistere tentes,
Nec quae recta sient studio insectere procaci.
Tum gratum est placidis excellere moribus. at te
O Asine, eduro fas sit custode teneri
Et seruire molis, implereque sentibus aluum.
Siccine tute etiam? confidere coepimus, et spem
Pene fouere: quod hinc te consultore laboris
Cura mihi poterat leuius toleranda uideri.
Verum age sidereis maculate coloribus armos,
Eximijs uariate notis, et pelle uenusta
Aucte satis: monitus etiam leuis Hinnule nostros
Auribus admittas, et corda sub intima condas.
Non mihi fulgentes circum mea tergora stellae,
Nec mihi purpureo rutulant cita femora limbo,
Sed tardos segnesque meos mihi dicier artus
Informemque cutem patior: quia scilicet isto
Praemia pro meritis redduntur saepe labello.

p.127
Quae me cunque tamen maneat fortuna, ferendam
Noueris. An'ne tua me denique uelle putares
Conditione frui. pariterque in lustra ferarum
Ducier, ac uastis terrarum saltibus abdi?
Non mihi delicias hac comparo lege: facessat
Aut tingi maculis et amoeno uellere pellem,
Aut falsa tantum sub libertate uagari.
Credo equidem affligunt miserum mihi pondera dorsum
Et grauitate premunt: tamen inter uiuo beatos
Plerunque Agricolas: quibus et seruire uoluptas
Sit mihi prima dijs, et fas praesepe tueri
Quod tueor, quod fortuna tribuente tuebor.
Non uni toleramus hero: piam publica nostris
Res uiget aucta bonis, onerique stat inclyta nostro.
Quicquid agri campusque tulit, cum mollis aratro
Scinditur, ac dites prolectant semina fructus:
Vrbibus id totum inferimus, studioque diurno
Ciuibus absumptos reddunt mea tergora pastus.
Allia, rapa, nuces, olus et cum lacte butyrum,
Multiplicesque herbas et grata legumina porto.
Huic uacat officio dorsum mihi: pabula quae me
Posse iuuare putes plenos redduntur in usus.
Interdum fortasse queror, cum scilicet huius
Assidui meme poterit taedere laboris.
Ast ego diuerso complector ut omnia uultu,
Me fortunatum solum deprendo, nec esse
Quod merito querar, aut superis indigner amoenis.
Te uero immensa luctari clade metuque
Torqueri assiduo meritisque pauoribus angi.
Cornua, rete, canes, sonitus, uenabula, clangor,

p.128
Tendiculae, casses, lori, plaga, nitra, sagittae.
Haec equidem assiduis tibi corda pauoribus urgent,
Cumque supercilijs frontemque animumque tumescas
Et sapiant tibi magna genae, spiresque superbae
Nescio quas animo uires, cupiasque uideri
Fortior, et nullo subducere colla timore:
Tu tamen elumbi ceu corpore fractus, ad omnes
Deficis articulos tenuesque stupescis ad auras.
Cumque pericli aliquid latrantibus alta molossis
Aut instare uides, aut posse instare uereris:
Consulis actutum pedibus, rapidoque uolatu
Te fuga, te cursus, sibi mens male conscia, duris
Morsibus umbrorum, et subacutis dentibus aufert.
Denique communem hanc hominum quo munere uitam
Qua ratione iuuas? nihil est proflare superbi
Ingenis flammas, aliosue incessere dictis,
Cum sapias nihil ipse, nec ulla in parte labores.
Immane est quoddam fuci genus, omnibus unum
Funestum et crudele bonis: quod publica quamuis
Arrodat tantum atque exsugat, hirudinis instar
E medijs etiam sublectans grata medullis.
Visceribusque tumens et opima plenius aluo:
Nescio quo tamen ostentat uel more uel usu
Se quoque, et in primis ferri sermonibus optat:
Vt quod ualde etiam non tantum ciuibus, at iam
Agricolis prosit: iam coelo militet, omnes
Promoueat numeros, syluisque moretur, et inter
Multiplices nemorum flexus pulcherrima rebus
Consilia expediat. solum cui Iuppiter imbres
Destinet, ac medias inter serat ocia frondes,

p.129
Interea hunc Asinum iumentaque caetera culpat
Proscinditque uelut precij nullius. an ipse
Non tamen haec solus quae pondera maxima porto:
Rura beo: sectorque uias, et multa per urbes
Commoda distribuo: quamuis sim forsitan ipso
Tardior incessu: nec me color aureus iste
Quo scelerate tumes, gracili nec foemore strictum
Crus uehat, ac maculis insignia tergora tollant?
Id mage sit tete fas Hinnule scire, procaci
Scommate quam nostros deludere posse labores.
H. Quin age, iampridem consultat rusticus, ut te
Crescenti gnato monitorem tradat. at heus tu
Difficile est Asino grauibus desuescere saccis:
Blandula sectari, submittere crura choreis.
Aut sua delicijs inducere pectora nostris.
A. Sunt ea digna tuis mihi praemia moribus: haec uos
Vna iuuat ratio, sannis conuellere, si quid
Rectius a misero dictum uideatur Asello.
Nescio quo tamen ore tumes truculentior. Ast quid
Stulte fugis, quo stulte fugis? patiare morari
Et tibi parce uia. Canis hic mihi nunciat esse
In foribus dominum, non te insectatur. alunt ne
Pectora praua metum: quamuis sibi prospera fingant
Et credi secura uelint quaecunque sequantur?
Nil superi melius tribuunt: quam fungier alti
Partibus officij. et studeas cum pectora recto
Munire, hac equidem contentus sorte quiescas
Quam coelo uideas tibi dispensante probari.

p.130
COLLOQVIVM VII.
Nihil esse adulatore noxius.
GALLVS. FELIS.
G. Si tibi ueloces inhiberent foemora cursus
O Felis, tardo et proferres lumina motu:
Haud toties miseros lacerarent guttura mures,
Nec tua sanguineo maculares uiscera rictu.
F. Haud tibi Galle satis res est perspecta: nec omnis
Haec fortuna agili plantarum surgit ab usu.
Artibus ast alijs uenit haec mihi preda. parumne
Id generose putes: si destituare sequendi
Viribus, ante quidem uertendi munere cellas?
Insulso nimium delassat acumine uitam.
Maxima qui solis sectatur uiribus, ut qui
Arbitrio tantum positis det iura tabellis,
Haud alia subnixus ope. aut quid fortius Vrsis,
Quid magno maius, res est comperta, Caballo?
Haud tamen illa suis quia fidunt uiribus, omnes
Protinus articulos momentaque cuncta uolendo
Expediunt. multis minus est cepisse: forentque
Si non et temere tentassent multa, beati.
G. Quas Cate quas igitur memoras mihi callidus artes
Illecebrasue canis? si te natura sagacem,
Si dedit esse citum primisque in morsibus acrem:
Egregie tecum pacta est nihil amplius optes.
Credo ego succensis ardere caloribus aluum
Et nimia Veneris tibi membra cupidine spargi:

p.131
Id tamen et merito poteris meminisse pudore.
Et famae labem tam foeda incendia spargunt.
F. Haud equidem inficior flagrare libidinis omni
Pectora nostra malo, tacitisque intendere technis
Sectarique omnes. qua dat Venus ire, latebras.
Sit catus hic felem qui nutrit rusticus albam.
Idaliae flammas et nostri furta caloris
Applauditque etiam, et me tecta sub intima ducit.
Non tamen ista meos uia promouet una labores,
Infercitue animum speratis semita rebus.
Cassibus ista alijs capienda est praeda, dabitque
In nostras se uicta manus, ultroque sequetur.
G. Mira refers. quis enim dubitet? concedere sponte
In tua uota citos, et adire pericula mures.
Interea nostros cum non ea turba uolatus
Congressusue ferat, sonitusque stupescat ad omnes:
Si quas forte meis accendi cantibus auras
Sentit, et e solito uoces clamore cieri.
Te uero accedat, quem toto iusta triente
Inuisum natura dedit, penitusque repellit:
Et socias nullo iungit tibi foedere partes.
Vt mea fulmineos terret uox alta Leones
Et mutare gradus horrereque uiscera cogit:
Sic tu percellis metuentes aspera mures.
Seu te prodat odor, seu te conspectus adumbret.
F. At mihi natura quod non conceditur istud
Arte sequi ius fasque sinit: dij subdere utrumque
Ingenijs satagunt, rerumque in commoda uertunt.
G. Quam mihi iam toties artem, quae semina narras
Ingenij? nullis pulchrum est ambagibus uti:

p.132
Alyque imposturis caruisse, domestica laus est.
F. Haud imposturis delector Galle: uetustis
Artibus, ac solitis magnorum moribus utor.
Rectius et nullo poteris celebrarier usu,
Quam ueterum si te ratio delectet, agasque
Sedulus id, prisci quod dudum egere parentes.
Laus ea summa uiris, trito uestigia gressu
Figere, et antiqua sub consuetudine duci.
G. Vera ais, antiqui sancto si tramite mores
Librati niteant, et agant quae recta parentes:
Tum decus eximium, tum res excelsa putetur,
Ardua maiorum sectari facta: nec illis
Aut noua praeteritis, aut noxia uelle tueri.
F. Haud mihi magna quidem rerum sit cura, probatae
Quali etiam nostris olim maioribus usu
Perspectaeque forent. minus ut rationis inesset
Consilij, tamen plus uerae laudis et alti
Officij fuit: ac supero fuit aucta parente
Mens etiam et soli ludium aspirabat honesto.
Quod ueteres faciunt, rectum est. natura minores
Imperio subijcit, primosque imitarier audet.
G. Quae sunt praua, uelis non perfecisse: tametsi
Aut pater, aut poterint blandi haec suasisse clientes.
Ludit in humanis funesta superbia rebus
Tutelamque e iure petit, cum forte malignis
Se studijs late spectandam praebuit. hac tum
Venditat officium specie, cum fraude minores
Prendit, et ignaros occulta in retia ducit.
F. Nescio mortales quae non sibi blandula fingunt
Somnia. fortassis uolupe est, si uana sequacem

p.133
Titillent animum figmentaque dulcia ludant.
Stulticia est sperare bonos, quod prendere nusquam
Sectari' ue queant. probitas laudatur, at illam
Nec tuba, nec cythara, nec tympana clara, nec omnes
Clamantum plausus in apertum educere possunt.
Vsque adeo uel carceribus compacta cicutam
Hausit, et e gelido languescunt lumina somno.
Vel certe extremos iam pridem euasit ad Indos
Brachmannosque feros, atque ultima climata mundi
Incolit, ac dubio uiuendi iure laborat.
Hic ueteri tantum iam nomine cognita, magni
Relliquias generis ceu semina parua tuetur.
Tu rectum toties et uerae praemia laudi
Commemoras, tanquam si uel tibi tempora rectum
Vlla ferant, uel sint habiturae praemia laudes,
officioue pios reddat moderatio fructus.
Desine uelle bonus censeri Galle: potesque
Protinus excelsis inducier aedibus: ut sis
Et terror populis, et saeuis poena caballis.
Si pinus celsas oppresserit effera quercus
Imponatque graui meditata silentia fago:
Quid te Galle putas facturum denique? magno
Incuties clamore metum, camposque per omnes
Anxia terrifico subiges animalia cantu.
Cum tempestates medio tabulata profundo
Atque uterum moles, et firmas aere carinas
Soluere nauta uidet, clauumque reuellier undis,
Diffluere et totos malo nutante rudentes:
Iamque sinus et uela cadunt: antenna ruebat
Illapsosque bibunt diuulsa repagula fluctus:

p.134
Quae uictis animum poterit spes amplius aut quae
Confirmare dies? aliquam spondere salutem?
Iuppiter unus habet tantum uirtutis et alti
Arbitrij, reliquis naturae uiribus actum est,
Nullaque securos reddunt catastromata nautas.
Haud secus emoto iam cardine uita per omnes
Soluitur articulos, rectumque excedit ab aeuo,
Seque adeo insinuat uitiorum lerna triumphis.
Haud ignota mihi sunt hac incommoda: largo
Pectora nonnunquam gemitu turbamur. at inde
Quae medicina malis, uel quae solatia rectis?
Id demum expedias Felis mihi, numine fretus
Ad te quo possis timidos deducere mures,
Vt sponte accedant, ultroque in fata sequantur?
Vellem etiam meme praestare hac arte:; profecto
Nonnunquam miro meditarer seria lusu:
Insolitasque adeo spectares tute choreas.
Nunc me non mures tantum, sed maxima saepe
Bestia multa fugit: licet ipse domesticus hisce
Officio prosim et depellere tristia certem.
Vt tete fugiant reuerentia iusserit. an' non
Has inter nostras regnum te et iura uolucres
Exercere putem? Quis te non Galle superbis
Laudibus extulerit primoque inscribat honori?
Indolis eximiae naturam pandis. et illud
Quid tibi commemorem capiti decus? inclyta Regum
Instar habes rutulis diademata fulgida cristis:
Et Soli sacer, aethereum non rarus olympum
Aut limis spectas, aut promis uocibus auras.
Quin tibi magnificos Latona puerpera gressus

p.135
Aut dedit, aut saltem poterat tribuisse uideri,
Officij memor, ac ueteris non nescia luctus.
Hanc maiestatis formamque et nobile pectus
Ingenisque notas et certi fulmina cantus,
Horrescunt primum, ac metuunt ceu fulgura mures,
Exceduntque locis antroque teguntur inani.
Nec tamen et semper trepidis se cursibus addunt.
Desertasque domos Gallo inclamante relinquunt.
Mox etenim cum te uideant cessisse canendo.
Nota reuertuntur celeres in tecta, petuntque
Te propter nulla solitos formidine lusus.
Ast ea non nostros coniungunt foedera sensus
Tanta nec his poterit fiducia muribus esse,
Vt me pertulerint, et nostra ad iussa resistant.
Nam simulac sensere Catum, mora nulla pacisci
Cum pedibus uideas, abitusque urgere uolantes
Speluncasque breues et tuta sub antra reuerti.
Insequor actutum, libeat mihi uera fateri,
Saltibus assiliens: sed raro praeda rapaci
Haeserit ore, cito fallunt quia guttura cursu
Et taciti eludunt minitantes uulnera rictus.
Quos igitur nequeat uiolentia prendere mures
Ars capit, arte tamen foelix uenatio nostra est.
G. Hanc technam et studij tam certa pericula uestri
Dic Cate. dant alijs patrij, monumenta sepulcri
Aut genus, aut formae decor, aut sua gloria laudem:
Te celebrant magnis inscriptae fraudibus artes,
Et Venus, et faelix capiendi industria mures.
F. Deploranda forent miserandae incommoda uitae.
Si nihil ingenio, si nil hac arte ualerem.

p.136
Nam simul illusum cum sentio uiribus esse.
Atque operam raptu totam mihi perdier: istic
Consilio, et cautis in rem mihi legibus utor.
Fingit amicitiam Felis, lususque iocosque
Suscitat, ac uacuis delector in aedibus esse.
Quis miros capitis sinuoso in corpore flexus,
Quisue obliquati tot blanda uolumina dorsi
Explicet? ingenio cedunt mihi uiscera: tot me
In formas, tot me ficta in iocularia uerto:
Vt cautos etiam, res est mihi certa, Leones
Decipere, et Lynci conando illudere possem.
Applaudunt mures simulanti. saepe ruentes
Prolecto, ac nulla congressos clade remitto.
Donec et in casses numero mihi diuite praeda
Venerit, ac tristes inferciat obruta morsus.
Sic mihi quod nullae poterant adducere uires,
Quod natura fugat, quod mens auersa repellit,
Perficit haud leuibus simulatio prospera technis.
Quin uero ne quid desim mihi, sepius ipsum
Me fato extinctum simulo. iaceoque per omnes
Porrectus numeros: collumque pedesque oculosque
Tempero, ne nostris desint ceu funera membris.
ac ratio fructu multo est amplissima. quae nil
Dissimulat, nullos capiet solertia mures.
Agniculis sedenim primaque aetate tenellis
Atque Lupis, prorsus commercia nulla uideri
Dixeris: horrescunt primis aspectibus. aut quid
Nostram etiam sobolem Gallinae pignora dicam?
Vix tenuem miluus telluri obiecerit umbram,
Cum pulli fugiant seque intra tecta receptent,

p.137
Vsque adeo noscunt spacijs distantibus hostem.
Te uero mures excire in foedera: nonne
Id fuerit totas naturae inuertere leges?
Forsitan exiguus, primis nec callidus annis
Assilit interdum, comitesque educit inermes
Incautosque suis haud unquam cladibus actos:
Hos rapio, lusum cum iam satis esse putetur,
Et mihi funestam succendant pectora bilem.
Hic sit amicitiae finis. cum prima domatur
Ventriculi rabies, saturatque eae praeda uorantem.
Dij quantum noxae quantumque in funera cladis
Foedus Adulator, cui circum plurima mentem
Versatur dubijs simulatio tecta latebris,
Intulerit? quid non scelerum tristisque ruinae
Teter alit, scabiem dum affricat moribus. et iam
His nil deterius, magnum quibus artibus orbem
Flagitij pater et rebus ferus osor honestis,
Obruat ac parto statuat sua culmina regno.
Multa equidem absumit belli Deus: obicit atrae
Corpora multa neci, morbis dum seuit acutis,
Phoebus, et eximias grassatur pellis in urbes.
Multa etiam Bacchus sternit: sunt plurima ponto
Quae submersa iacent, lenibusque agitantur arenis.
Denique multiplices immittit gentibus iras
Nonnunquam Deus, et uario premit alta furore.
Ast damni nihil ista quidem dat turba, molesto
Si simulatori libeat conferre: quod omnem
Vicerit hic pestem, et superet feritate uenena.
Tum uero si quis stygij nigra regna Tyranni
Eumenidumque faces, et Auerni guttura pingat:

p.138
Non alia tantas comprendat imagine clades
Quam simulatoris si foedos lumine mores
Exprimat, ac uero referat fera facta colore.
Nam phlegethonteos odijs immanibus angues
Et furias ardere ferunt, ut secula diris
Fluctibus inuoluant, et perdere maxima possint.
Interea tranquilla tamen ceu fingere: miros
Induere obsequio uultus, et plaudere factis.
Haud secus Ardelio et simulator uanus in omnes
Flectit adulandi numeros sua pectora: solus
Qui, quod adhuc poterat rectum mens cernere, frangit.
Haec est illa bonis contraria moribus hydra
Lerneo generata lacu, quam dextra potentis
Alcidae toties fertur misisse sub orcum
Et resides secuisse iubas lethoque dedisse:
Tot noua colla tumet, tot pullulat ora colubris,
Tot renouat uultus ueterumque in sede reponit:
Coelesti donec fultus uirtute ferocem
Strauit, et aeterno conclusit lumina somno.
An non decipulam, qua prendi maxima possint,
Esse putes? in quam, si quis uitare uolebat
Ni uitet, subita lapsum se fraude queretur.
Suaue malum dulcisque lues, ubi mortis acerbae
Funera, quam morbum prius experiare necesse est.
Anchora flagitijs tutissima: Regibus alta
Pernicies, qua summa labant rectumque fatiscit
Et malus pro meritis cumulatur gratia rebus.
Nam qui assentari didicit, struit omnibus unum
Exitium. primi pereunt, quos esse deceret
Illaesos fatoque auctos meliore potiri,

p.139
Sternuntur passim reliqui, pelluntur, aguntur,
Atque indignantes horrescunt principis iras.
Hoc aulis commune malum, certissima pestis,
Oppressura bonos, ueniamque datura malignis.
Ast ut Adulator peragat sua commoda. fictis
Laudibus accendit magnorum pectora Regum
Factaque miratur quamuis deterrima: molle
Sermones oleum simulant sed spicula blando
Sub feritate tegunt, iaculisque onerantur acutis.
Tum uero sese multorum ad uota dolosque
Commodat, ac dictis subscribit inanibus: alba
Nigrat, et e nigris producit blandulus alba:
Obsequium seruile subit: blanditur: et omnes
Sugillat: nec herum fido satis ore sequetur.
Haec aulis prima est merces, haec prima uoluptas.
Hoc operaeprecium. cum iam satis intulit auri
Detrusitque loco, quibus inuidet: altera mox hunc
(Ne sua flagitijs iustissima praemia desint)
In noua producit meritum ludibria cornix.
Ergo alios qui dente prius fortassis acerbo
Strinxit, et occulto cumulabat uulnera morsus
Incautis dum qua noceat uel parte, uel arte
Terreat, ac tacitis affundat damna uenenis,
Fortunaeque gradus Echeneis dira moretur:
Inuersae tandem sortis mala multa uicissim
Sentit, et irato meritas dat numine poenas:
Existitque alius qui multo tetrius ipsum
Pingat, et in cumulum maiora prioribus addat.
Hic uarias pridem in formas ceu Prothea sese,
Dum noceant, uertisse malos nil proderit, arte

p.140
Luditur ars, capiturque suo Vulpecula neruo.
Nec toties iuuat hic tenuem simulasse Cupressum.
Aut domini uafro plausisse ad iussa cerebro:
Non cessisse uijs, non magno aequasse Tonanti
Progeniem, aut primis educere gentibus ortum:
Qui sunt Gnatonum, turpissima pectora, mores:
Omnia blanditiis et amaro obducere melle
Inque recuruatos distringere spicula flexus.
Si laudas, laudant: properas si, cursibus instant,
Lentius incedas, testudine tardius ibunt:
Quod si bella probes, lituosque et classica fingunt.
Si studeas paci, iam sunt uenabula damno:
Vicisti Lepores, memorant strauisse Leones
Si cadis, actutum subuerso corpore languent.
Clisopho similes, qui cum de crure Philippus
Forte laboraret, claudum se fingere: risit
Et Charisophus, dominum ridere uidebat
Cum procul et turpi uenatur acumine laudem.
Denique quicquid agis, seu damnes uera, probes seu
Falsa, tuis semper ficto parasitus honore
Militat, ac blande subtendit guttura dictis.
Palpo percutiunt, instillant toxica lusu,
Formosi aspectu tantum, qui funera molli
Certa parant risu, mortemque in laude relinquunt.
Ceu cum tu miseros in tanta pericula mures
Ludendo trahis, et sceleratam immittis in aluum.
Inuisum diuis genus, atque odiosa Mineruae
Turba: quibus pretij nihil est aut fallere recti
Circuitu, aut falso deludere seria uultu.
Pernicies extrema bonis, seu prima gubernant,

p.141
Seu primis parent. Stygiis et manibus esto
Deterior, quisquis diuersum in mente recondis,
Quando aliud molli simularint guttura dicto.
Quanquam nescio quae iam me natura. sed istud
Nec te scire iuuet, nec me proferre necesse est.
F. Frustra obfirmatos reuocat sapientia mores,
Non omnes quae tu deducere carbasa possunt.
Tu quae uera probas, et quae sunt recta celebras
Semper, et ingenua disquiris in omnia lance.
Nos aliam iuuat ire uiam, qua maximus orbis
Tendit, et haud dubio spectat sua commoda lucro.
G. Nec lucrum possis, nec commoda dicere, si quid
Aduerso prorsus meditatur uita Tonante.
Vera manent, cum nulla manent: et falsa peribunt
Omnia, nec solidos capit hic simulatio fructus.
Dij dant magna bonis, et quae data magna tuentur.
F. Hoc sacrum pectus: haec sunt solatia. uicit
Consilio Gallus. si fato uincat, amussi
Ex una geminos sibi contrahit acer honores.

p.142
C. Erasmi Michaelii
Laeti,
COLLOQVIORVM
MORALIVM
Liber III.
COLLOQVIVM I
GR-Meyi5o- aqopcivg j et xOMdq
a)gaqon-GR.
ROSA CATELLVS.
Lubrica res amor est. sed mens sibi conscia recti
Vincit opes largo quascunque Britannia censu
Stipat, et e uarijs regnorum fructibus auget.
Ast rutulans etiam quis non contenderit aurum
Diuitias inter multum pollere superbas?
Sed precium uincit, famae decus. aethere claro
Cum ueluti Phoebus celeres dispensat habenas
Exercetque polum facibus lucemque per omnes
Infunditque fouetque gradus: dum militat orbi
Desuper aspiciens lustratque e sidere mundum,
Omnibus unus equis rutulo et gratissimus astro.
Haud secus excellit seruati fama pudoris
Et capit aeternas non perdita praemia laudes.

p.143
Nominis eximij sit maxima cura: nitentes
Res ea diuitias et caelica balsama uincit.
Me uero oppugnant diuerso e cardine uenti
Praecipitesque ruunt, uicinaque plurima sternunt.
Hinc Boreas tonat, hinc calido furit Aeolus austro:
Blandior hinc Eurus rutulo mitescit ab ortu.
Hinc zephirus uario cumulat spiramine crebras
Multiplicesque minas. ego sum quae sola furentis
Sustineo impulsus et tristia murmura uenti
Obnitorque malis, quocunque ex ordine gratam
Desertamque Rosam turbare procaciter audent.
Quin age nonnunquam petulantes nostra capellas
Insidijs petijsse uides, et dente salaci
Attentare comas foliumque inuadere morsu.
Interdum a foedis mihi sparsa opprobria porcis
Quis nescit? tamen hic quo me mea fata tuentur
Praesidio, notum est. sepem natura proteruis
Obiecit talem, quam non subuertere porci,
Nec caper elato poterit transcendere cursu.
Nonnunquam sedenim mihi lusitat ante Catellus
Iste pedes, reficitque leui mea pectora saltu
Blandus, et afflictis miscet solatia rebus.
Quem cum forte dies aliquot frustrata requiro
Tristor, et attracto folium marcescit honore.
C. Si tibi casta mei quicquam placuisse laboris
Officijue queat, meritam tete esse fatebor
Vtilitas de me cui multo amplissima cedat.
Me uero haud auersa quidem neque fracta uoluntas
Arguit absentem. studio uersabar, eramque
Pectoribus tecum: quamuis mihi tristia cladem

p.144
Interea, et subitos cumularint fata dolores.
Cernis adhuc quanto solidat mihi uulnere dossum
Et quantas tulerim circum mea tergora plagas.
Vix decima ueteres iterum me luce sub auras
Profero, et excedunt languentia corpora feno:
Cum mihi siccatos linguae porus attrahit artus
Detersamque cutem ratio secreta reducit.
R. Proh diuum coeli fidem dextramque Tonantis,
O mihi deliciae, et nostri pulcherrima regni
Gloria: cui circum totas decurrere noctes
Cura fuit, uigilique oculo mea rura tueri:
Exiguo certe cum praestes corpore, quis te
Aut genij deus, aut properantis ianua lethi
cladibus obiecit tantis? quo numine tandem
Propitio hos tales poteras superare dolores?
Aut quorum manibus tam foedum in tergore uulnus
Quoue loco acceptum languenti in corpore portas?
C. Aula mihi quamcunque uides e uulnere cladem
Intulit: illa meos simulans bona, perdidit artus
Et uicina neci properauit funera nostrae.
R. An'ne etiam memoras aulam mihi? nunquid et aulam
Tu quoque? coelestes tete offendisse necesse est
Et uiolasse deos, quorum inclementia tantas
Impulit in poenas, teque haec in fata coegit.
Quin tu daemonio et furijs stimulantibus actus
In tua damna ruis: quod cum tu rustica fido:
Officio soleas studioque haec tecta tueri:
In Scyllam horrendum latrantibus inguina monstris
Praecipitas tete, ac ueteri iam more relicto
In scopulos ratibus diramque ferare charybdim,

p.145
Qua tamen ista mali ueniat tibi causa, quibusque
Inijciis demum miseros laniauerit artus
Fare age, et a primo refer infortunia casu.
C. Mos mihi nonnunquam dominum comitarier altos
Aulai ad postes, interque subinde Catellos
Ludere, blandisonis quae circum saltibus errat
Plurima turba, leuesque assultibus incitat auras.
Hic miros equidem flexus mirosque recursus
Procursusque uides: atomos ceu ludere tectis
Immissos radijs per opaca foramina cernis.
Aut ueluti alternant feruenti pisa lebete
Et uarios agitant motus sursumque deorsumque.
Ingenti subtus cum regnat flamma calore:
Haud aliter paruos inter mihi prima catellos
Ludere cura fuit, saltuque agitare procaci
Hinc atque hinc subitis et uertere motibus artus.
Interdumque etiam si quae me iniuria laesit
Dentibus ulciscor, uimque arceo uiribus, et me
Non praedam patior melitais esse catellis.
Interea et nostris accedit lusibus Vmber
Iam comes, et medium subitis se motibus infert
Blandior initio primisque aspectibus ora
Mollis, et aurato spectandus guttura limbo:
Hic ubi iam multis agitat se cursibus omnes
Impellens numeres, circumque palatia fertur:
Assilit asperius paulatim, et corporis ipso
Impulsu ledit: quantumque accommodat ora,
Ora nocent, pedibusque terit subigitque minores:
Iamque adeo, ueteres seu consuetudinis usus,
Aurdua seu morum truculentae insignia norint,

p.146
Lusibus excedunt reliqui, ignotumque relinquunt
Me solum, et uarios inter dant currere postes:
Continuoque iocos. quia robore maior: at ille
Durius impactis cum stringit dentibus armos,
Ad solitas artes ueteri pro more reuertor,
Atque minas referire minis, et reddere morsum
Morsibus, ac forti propero dare uulnera collo.
Hic equidem in rabiem et subitas commotus in iras
Irruit in tergus misero, prensumque molari
In sublime rapit, rursumque illisit in atram
Dirus humum, et saeuo tardat mihi uiscera rictu.
In praeceps Aquilae ueluti cum corpora lapsi
Aut trepidas raptant uolucres, aut obuia sternunt
Perque suas liquidum transuectant aera praedas:
Sic mihi funesto comprendit tergora morsu.
Praecipitatque graui laceratum uulnere corpus:
Aitque abit elato similis, passimque triumphum
Ructat, et effrenis uacua dominatur in aula.
Ast ego confracto ceu tergore languida plorans
Membra traho, gemituque auras et lustra tyranni
Execror. et grauibus testor mea damna querelis,
Cum uero et portis iam uulnere tardus iniquo
Exirem, et merito cumularem moenia questu:
En nostro quidam ne desint ulla dolori.
Verbero, dirarum soboles et Tygride saeua
Pastus: ubi Hircanas submittit in ubera pestes
Caucasus, et rigidas animum detorquet in arctos:
Brachia subnixus iaculo, cum multa querentem
Audit, ut immani stetit acer lumine, portis
In medijs caedit, summaque coronide donat:

p.147
Subridens etiam ac solita improbitate iocatus:
Heus, ait, ista Canis, ne quid tibi desit, habeto:
Et meminisse uelis huiusque ac huius. ego omni
Cura abitum celero: quis enim non tardior iret
Ceu ruptam duplici lassatus uulnere pellem?
Cumque aliquis me etiam nitentem cernit, et aegre
Nexantem nodis gemituque ita membra plicantem:
Insultando graui subitum mihi uoce dolorem
Auget et hos tales mittit sub pectora casus:
Dic mihi blande tuos quid tantum protrahis artus?
An'ne etiam, Canis, haec lento te incedere gressu
Aula docet? laeto nimium prius omnia cursu
Qua tibi fata dabant, uestigia ferre solebas.
Desine ueloci posthac petere alta uolatu
Atque aliquem decerne modum: sectere quietem
Admonitus. quantumque potes uitabis et aulas.
Sic aliquis monuit, cum salse diceret. ast me
Suspirans domini consueta ad tecta recepto
Et miseros artus uetera inter stramina condo.
Hic me iam morbus decima sub luce morantem
Et dolor., et gemitus. et fesse plurima uitae
Occupat illuuies, lambendo donec et acri
Officio refici sperem mihi tergora posse.
Et solidos iterum reparari in uulnera nexus.
Nec male successit linguae labor, apta per omnes
Iam coit articulos, et se caro carnibus infert.
Multa equidem in uita fiunt miserande, parenti
Inscribenda deo: cuius dinina uoluntas
Nunc tenues magnis attollit honoribus, inter
Et residere patres sceptroque exornat eburno:

p.148
Nunc celsos animi motus studijque superbi
Grande supercilium, et tumidae fastigia mentis
In praeceps agit ac humili dat ualle morari.
Multa etiam sibi quisque parat: cum maxima stulto
Pectore sectatur, nec se pede quisque, secundo
Metiri, aut rerum disquirere tempora possit.
Est animus curis ita noster adobrutus, ut se
Haud facile expediat rectosue inflectat in usus.
Vsque adeo sapimus minimum, cum prospera quisque,
Vel sibi confingat, uel quae sunt ficta, sequatur.
Nemo equidem uero mensurat facta colore,
Nec rerum formas certos exquirit ad ungues.
Blandimur miseri nobis: quodque ultima secum
Pene pericla uehit, lepidum miramur, et omni
Id gratum uolumus ceu expensum lance uideri.
Fingimus ingenio columen, nosque esse beatos
Ducimus, incertae si forsan uocibus aulae
Magnatumque etiam studijs recreamur: aluntque
Suspensam nobis blandissima guttura mentem.
Nemo quidem, merito quae sunt fugienda pauescit,
Nemo pericla timet. scelerata harpya nitenti
Decipit ore bonos, simulansque ingentia fallit.
Virgineos pandit, nam cauta est bestia, uultus:
Prosperaque audaci promiserit omnia dicto.
At uero tota est imum foedissima uentrem
Proluuies: cui nil merito quod tollere possis
Laudibus, insedit. curuo riget unguis hiatu,
Asperaque intendit substrictis uulnera plantis.
Monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae
Tot certae subtus mortes, tot sparsa per imas

p.149
Fata latent pennas: seu te foedissima uentris
Occupat illuuies maculisque aspergit amaris:
Cum tua deformi lacerarit facta labello
Stipes, adulator, parasitus, ganeo, mendax.
Seu cum te manifesta premens iniuria multis
Artibus inuoluit: rigidos ubi mordeat ungues
Fastus, et immerita subigat te clade Tyrannis.
Hos uero nexus pedicasque incurrere tristes
Euenit ignaris rerum: qui blanda sequuti
Frustrantur, meritisque, luunt incommoda poenis.
Quin etiam genus est aliud, quod se omnibus ultro
Ingerit, ac faciles sibi fricat ad omnia uultus:
Insipiens stultumque genus: quodque ore petulco
Saeuit, et effreni sugillat honesta susurro.
Hos etiam diuique et numina uera perosi
In poenas quacunque trahunt ratione. uelut te
Aurea sectantem dominorum tecta potentum
Intulit iste neci sparsitque cruoribus umber.
Tu gremio quondam solitus procumbere nostro
Subque umbris latitare meis, mollissima saepe
Ocia captabas: quantumque incommoda uelles,
Deuitare etiam poteras, hortosque per omnes
Ludendo tete nullis incingere metis.
Quin tibi nonnunquam fallebant tempora blando
Vicinique canes et turba celerrima cursu
Obliquansque uias saltus glomerabat amoenos.
Hinc mihi deliciae, et primo sub flore uoluptas
Maxima succreuit: uestris latratibus omnes
Oppleri, ac folijs induci sensimus auras.
Non tamen aut horti cultura tenerrima nostri.

p.150
Aut socij potuere canes retinere uolentem
In praeceps tete ire caput, membrisque perire.
Sed tamen interea saeuo dum uulnere corpus
Et tua membra foues uili dimissa grabato:
Quae mentem cura, aut quis denique pectora sensus
Sollicitat? uarijs animum torquere necesse est
Motibus hunc, quem tanta tenet pressura dolorum,
Quem labor exagitat subitisque e cladibus ambit.
At nusquam tranquilla minus, minus aequa quiescit,
Quam cum insperatos mens laeta experta dolores
Languet, et hos circum luctus praecordia uoluit.
C. Infandum Rosa casta iubes renouare laborem.
Quando animi curas, et ineluctabile tempus
Nos meminisse uelis dictoque inducere uulnus.
Praecipue tamen una mihi uox auribus haesit,
Vna tacendo monet strepituque in pectore regnat,
Quam mihi progenies furiarum dira sequendo
Intonat, atroci dum uulnera nostra bacillo
Promouet, ac duros intorquet uerbero risus,
Et meminisse uelis huiusque ac huius. id unum
Auribus insonuit semper, semperque reuersum
Pectora moesta ferit monitisque haud mollibus urget.
R. Quis te foelicem non dixerit esse Catelle,
Vulneribus quamuis affectum tristibus? o te
Vere etiam, si quid possint mea uota, beatum:
Vnica si trepidam regat haec sententia mentem.
Non tibi dira canum rabies, non sumpta cruento
Corpore puna potest tantum nocuisse, monendo
Profuit hic quantum, iaculo qui terga secutus
Tundit, et hoc tali cumulabat uulnera dicto.

p.151
Doctrinae pretio superant, interque parentis
Munera siderei primos operantur honores:
Ignarasque docent meliora capescere mentes.
Hoc opus hic labor est, te posse monentibus aures
Praebere, ac firmis animum submittere dictis.
Multi equidem interea, dum res premit ardua, parent
Deponuntque etiam cristas fatumque sequuntur.
At cum dedoluit noxae labor, effera rursus
Mens uitam exagitat, rapidosque feruntur in ignes.
His equidem exitio meditantur funera poenae
Et funesta trahunt miseros in uulnera lapsus.
Atqui ego nil aliud doceam: sententia nostris
Illa etiam monitis tibi commendata laboret
Tecum, et perpetuo studijs seruetur honestis.
Sic neque coelestes, hominum neque lingua uolenti
Suaserit ut dubijs sectere euentibus aulam.
Incertamque fidem certam tibi reddere tentes.
Nil stulto poena melius, cum scilicet aequa
Castigat deus acta manu, paulumque superbos
Insanosque animi motus, et inepta retundit
Consilia, ac intra cancellos pectora stringit:
Vt sapiant monitis suspectaque blandula ducant.
Stulticia est, quod non poteris comprendere, uelle
Prendere. Dij rebus metam posuere. manendo
Manserit, ac certos firmat prudentia fines.

p.152
COLLOQVIVM II.
Mendacis esse dura linguae
praemia.
ESCVLVS. SAMBVCVS.
E. Hic iuuat excelsis me ludere frondibus: alto
Interea phoebus dum uoluitur acer olympo.
Et simul inuectos dispensant astra calores.
Cui non flammiferi uolupe est nitidissima Solis
Lumina, et aethereo properantis in orbe tueri:
Hunc equidem coelo ingratum, et sine sensibus esse
Dixeris, ac nulla rerum uirtute moueri.
Aut quid Laeandrum nisi nox obscura natantem
Perdidit, atroci cum tempestate prehensus
Aduersos perdit quos Sestias explicet ignes?
Optima res tempus: sed temporis optima pars est
Alma dies: quae quo succedit mollior aura
Et minus enormi uentorum mole laborat:
Hoc mage profuerit leuibus mitissima plantis.
Multiplicatque comas uiresque in uiscera mittit.
Mox ego uitales innataque semina, motus,
Et quem cuique etiam tribuit natura calorem
Occultasque uices, formaeque insignia laudo.
Sunt quaedam studijs naturae ac uiribus atrae,
Res quibus aequa fuit stygias celebrare tenebras
Et caligantem super omnia ponere mundum.
Improba quae multos ratio trahit. ille parandis
Nequitijs studet: hic furto laetatur inani,

p.153
Hic secors desesque cubat gelidoque sopori
Seruit, et extensas scelerum petit anchora noctes.
Hos praeter genus est aliud, deforme, malignum
Atque orci soboles, saeuaue e Tygride natum:
Sed blandum linguaque adigens in funera uitas,
Explorare domos cautum, studijque latentis
Eruere articulos, peregrinaque facta tueri:
Ore iuuans, animoque nocens. cui, quicquid ubique est
Quod rectum sanctumque uoces, inferre tenebris
Est ratio, ac Charitas scelerato dissipat ausu.
Quam Phoebus turbam et naturae monstra perosus
Sedibus expellit superis: uelut illa uicissim
Indignata deos et coelica lumina temnit
Insipiens, qua non aliud truculentius orbi
Aui fati series dedit, aut uindicta Tonantis.
Has furias pestesque hominum stygiaeque paludis
Germina uitarit, si quis fortasse monenti
Pareat, ac ueros animum conseruet in usus.
Interea fas sit plantis florere, nihilque
Hos metuisse canes: rabido qui uulnera morsu
Ingerere, et tacitis pandunt latratibus iras.
Nos etiam cum non turbantia flamina uellant;
Dicimur esse Iouis magni tutela. facessat
Hanc coelo quisquis uitam custode negarit
Ducier, aut celsas non mitti ex aethere frondes,
Sane ego foelices cupio superesse labori
Agricolas. genus hoc aliquid fortasse uetusti
Seruat adhuc mundi, cum rem ratione modoque
Augeat, ac aequa cumulet sua lucra bilance.
S. Laetos laeta iuuant, et te quia prospera cingunt,

p.154
Altius insurgis ramosque euoluere certas.
Nos contra tristes et cassa Solibus umbrae
Excipiunt, uarijque grauant subiguntque dolores.
Et mihi multiplices peperit Rhamnusia luctus.
Atrae igitur circum regnant mihi pectora curae,
Atque atris delector. inest sua fama colori
Atque animi formas externa haec facta sequuntur.
En sobolem toto circum mihi corpore passim
Confractasque iacere comas. nox occupet umbris
Densa precor, nostrisque ferat solatia rebus.
Ista uoluptati prima est uia, posse latere
Si te aduersa premant: quod uix sint aequa dolenti
Multa etiam, quae fas studijs foret aequa uideri
Et tibi consilijs tantum lenire dolorem.
Nigram hyemi pecudem, zephyris foelicibus albam
Sacrifico soboles quondam dedit aurea ritu.
Quid prohibet quod cuique placet celebrare? bonorum
Materies contempta iacet: mala plurima late
Imperium exercent plenoque ex ordine regnant.
Alba decent rectos sed si toga pulla daretur
Nequitijs, niueum iam ferrent nulla colorem.
Multa etiam praeter ueniunt spem: multa repente
Accidere, et tenui poterint existere casu.
Quisue omnes fati numeros, quisue omne Tonantis
Consilium extulerit, rerumque euentibus addat?
Quid si aliquando tuas etiam fortuna Deusue
Experiatur opes excelsaque robora tentet?
Haud semper, quae summa, uirent: sternuntur, aguntur,
Et semel in uita pullam acceptasse necesse est.
E. Vt placeat quodcunque dijs, ita sensibus istud

p.155
Posse putes placuisse meis. ego nostra sacraui
Omnia coelicolis. supero sum cura Tonanti,
Is mihi quodcunque hoc uitae est et fata gubernet,
At uero nimium deformi uulnere tandem
Dilacerata iaces. Quis te malus error agebat,
Aut quo tanta tibi uenere pericula motu?
Vnde mihi ueniant? Domini prostrata securi
Vellor: is e toto remouet mea uiscera trunco.
Effreni motus cum forte accederet ira,
Impius hanc syluam, quae toto plurima circum
Aggere lapsa iacet, librato in sydera ferro
Strauit, et euulsam radicibus obiicit igni.
Quid tantisper hero bilem commouerit, ut te
Candida florentem totis exscindat ab hortis,
Nec male promeritam, tanto tamen impete sternat?
Vidi ego te niueo cum legerit ipse canistro
Intuleritque oculos calathis: quo tempore flores
Vsibus ac precio non inscripsisset inani.
Nescio per superos dryadumque haec regna sororum:
Nec satis id fas scire mihi: nisi forsitan ipso
Pendeat e coelo qui Terminus omnia certos
Digerit in numeros uitaeque repagula nexu
Contrahit, ac totum sub legibus implicat orbem.
Aut fortasse uetus (ceu prodit fama) senescit
Gratia, et officijis decedunt praemia nostris:
Cum Dominos etiam iam multa licentia foedit
Obijciat studijs, animique proteruia regnet.
Sed tamen et causas prostrati germinis hasce
Tete nosse uelim. faelix uiolentia quoduis
Pene nefas subitis uicinum cladibus audet.

p.156
Connectenda fuit ducendis machina rebus.
Ardua firma, recens et lapsibus equa mouendis:
Machina sollicitis fabricanda laboribus. huius
Vt passim quaerit diuerso ligna recursit
Ingreditur nostros etiam male sanus in hortos
Et quaecunque potest rigida secat apta securi.
Forte manu quoddam tristi quod semine natum
Creuerat exitio multis, mirabile lignum
Gessit: et huic querit parili quod linea et usu
Iungier, ac fido committi segmine posset.
Repperit ut nullum, tum uoce silentia rumpens
Inclamat, quo nunc mea cura excessit et omne
Dij studium? tantumne operum, tantumne laborum
Perdidimus? nihil ex omni mihi denique restet
Materia, nostris quod seruiat usibus. et se
Huic aequet ligno, parilesque aspiret in ansas?
Vt nihil est homini officijs se uelle mereri
Ingratos? natura bonos subducit ab aeuo,
Inuida tota malos et inutile quodque relinquit.
Moesta quidem domini uoces altasque querelas
Accipio. Sedenim cum protinus omnia specto,
Huc, inquam, accedas: tibi nos quae robora quaeris
Offerimus. capit ille oculis formamque modumque
Accurritque simul, nec plura effatus ad omnes
Applicat articulos, latera ast ubi iuncta coire
Sensit, et aequato connecti ex ordine posse:
Inuadit ferro corpus, libratque bipennem
Et mihi de toto primum secat agmine ramum:
Atque abit: innectitque trabes atque usibus aptat,
Laetatus: ceu re iam succedente quod inde

p.157
E proprijs capiat quae quaerit idonea regnis.
Sicut at humanae sunt res, nihil esse beatum
Omni ex parte potest. Succedit prima labori
Machina, contendunt neruis, humerisque subibant,
Insertosque trahunt loca per siccissima funes.
Ecce autem subito resoluta est machina lapsu.
Pondere quassa graui. tum me, quia frangier ipso
Contigit impulsu, accusant, tantaque ruinae
Insimulant, nostrosque arcessunt criminis artus,
Et de me, fuerint quod caetera fracta queruntur.
Hic herus insano similis, ceu percitus oestro
Intumuit, famulosque iubet succidere sacrum
Robur, et in nostros decernit atrocia ramos.
At uero ista diu suspendit turba periclum,
Horrescit animis refugitque capescere iussa:
Quod ueterum fama radicibus addita nostris
Numina sint, habitentque imis sociata medullis,
Nec uiolare deas, aut pellere sedibus audent.
Ast ubi cunctantes horrescere dura ministros
Vidit, in haec rapta prorupit uerba securi:
Siue Dij hic habitant, seu subsunt numina trunco:
Iam prostrata solum frondente cacumine tanget.
Nec mora praecipiti me falce inuadit, et altam
Sternit humi sobolem, nosque a radice reuellit,
Ingeminans: neque te mendacibus altera linguis
Aemula sectetur, neque tu laetabere facto.
Haec mihi summa mali ratio est. haec unica tanti
Exitij labes. facile est saeuire Tyrannos,
Si libeat. parua est quae bilem causa profanis
Mouerit, ac subitos in pectora suscitet ignes.

p.158
Qui uera ingenij praestat bonitate, misertus
Errato ueniam donat, nec caetera mentis
Signa bonae tenui patitur liuescere culpa.
E. Recte equidem Sambuce potes dixisse uideri,
Nec tua me poterint reprendi dicta magistro.
Hoc culpanda tamen, fragili cum robore perstes,
Te tamen eximias cupias fortassis haberi
Inter, et ingenti captes tibi nomen ab usu.
Gloria mendaci non constat uera labello,
Ardua nec tenui fulcitur arundine uirtus.
Vera loqui, res summa bonis: seu corpore durant
Forsitan imbelli, seu plenis uitibus extant.
S. Nulla mihi Dominum subitis inducere damnis
Mens fuit. obsequium fas sit praestare, fuisset
Idque utinam, teneras et haberent uiscera frondes.
E. Attamen ingentem cladem durumque periclum
Hic experta, gemis. Quod si tibi parua locutae
Nec damnosa nimis tantus desaeuiat ignis,
Poenaque tanta manet: soboli uirgulta futurae
Vt uix ulla super tibi sint: quid quaeso putabis
His euenturum, magno qui fallere lucro
Et mercede solent? uero res coelica plaudit,
Omnia mendacis fastidit munera linguae.
Nec quicquam ulcisci grauius dant numina. an illam
Quae nostras Mustela domos et tecta frequentat,
Nosti etiam? molles fuit inter amata puellas
Illa diu, et nimium specie formosa placebat.
Sed quia mendaci Lucinam uoce fefellit,
Perdidit humanam a superis conuersa figuram,
Hancque capit, qua nunc serpentibus aspera, uirus

p.159
Edomat, et solitis propulsat noxia tectis.
Quo -que etiam ficto mendacia sparserat ore,
Ore parit, geminatque malum portatque dolores
Et sobolem assiduo transfert timidissima motu.
Denique quicquid habet scelerumque ac criminis orbis,
Quicquid ubique, manet, prauum quod dicere possis:
Ardelio clausum mendaci uersat in ore.
Ille serit lites, opprobria seminat, aedes
Suffodit alterius: discordes efficit alma
Coniunctos uirtute prius: blanditur amaro
Felle satur, quantumque potest noua iurgia semper
Consuit, ac humili tumulo producit olympum.
Detrahit absenti quod in os laudauerit: auget
Suspicione malum: qui sicut et hospita telam
Texit, et arte leues comprendit aranea muscas:
Sic mendax omni suspendit retia fuco
Connectitque dolos et caedibus implicat urbes.
Delet amicitias, odijs sua semina sternit,
Et male sopitos iterum face suscitat ignes.
Haec est ista feri soboles phlegethontis, et orci
Filia, quae quicquid scelerato mundus in usu
Expauet, horribili perfectum lumine reddit.
In coelos etiam quin falsae crimina linguae
Vibrat, et effreni cumulat blasphema susurro:
Hoc luimus, quodcunque mali patiamur in orbe.
Nequitijs sedenim non longa potentia durat,
Nec solidos iactant mendacia foeda triumphos.
Est uindex scelerum Deus, et grauis ultio, cuius
Saeuit in inuisos Nemesis iustissima porcos:
Poenaque quantumuis paulisper cesset, eamque

p.160
Rideat interdum scelerati miles auerni:
Gressibus illa tamen, tardis licet aduolat: et se
Quod lente properet, cumulatis cladibus auget.
Quin ipsos uideas mendacis tristia linguae
Pendere damna malos, ut quo scelus ore patrarint
Hoc tormenta luant, et sera piacula soluant.
Quisquis et assueuit constanti uera labello
Dicere: quantumuis paulum fortuna prematur,
Egregie tandem uincet tamen. asserit omnem
Virtutem Deus et meritae dat praemia laudi.
COLLOQVIVM III.
Quemque ad bona fato
ducier.
POPVLVS. SALIX.
P. Fata regunt orbem. fato concesseris, ut te
Et decoret uirtus, et gloria uera sequatur.
S. Fata regunt orbem. sedenim cum maxima uirtus
Pectoribus proprijs et cura domestica regnat,
Praecipuos inter foelicem fecerit. ut se
Quisque suae studijs naturae accommodat: hunc sic
Quod summum uitae precium sit et optima merces
Accepisse putem. nec inani laude potiri.
Vltima quemque beant finis et meta laborum:
Huc animi tendunt, huc se mens prouida tandem
Ceu decertata rerum uice sensibus infert:
Haec extrema quies, haec est medicina dolorum.
P. Multa sed hoc tenui rerum complexa uidere

p.161
Circuitu. uera est conceptae forma loquelae,
Vltima uirtuti si sic iungantur ut ista
Non aliter solo data quam fatearis olympo:
Quo sine nec uirtus existit, et omnis ubique
Mens languet, nusquam' ue etiam perfecta laborat.
S. Atqui ego iam pridem proceri corporis umbras
Late etiam pando, et circum mea brachia uerso.
Teque adeo celsae surgentem frondis honore
Aemulor, ac simili folium lanugine condo.
Haec mihi diuinae submittunt pectora uires
Naturaeque opus et subeuntis copia succi,
Quo uegetas etiam diffundo in brachia frondes.
P. Quis uero humorem? quae tanta potentia succum,
Quae gratum uitae substernit causa liquorem?
S. Vnde equidem ueniant? primos natura recessus
Molita est, et aquas secreta condit in aluo.
Hinc sibi depromit radix quodcunque necesse est
Depromptumque meos iterum transmittit in artus:
Luxurioque comis, ramisque in sydera tendo,
Atque alias prae me salices contemno. uoluptas
Haec mihi prima siet, quod te iam frondibus altam
Despicere, et dictis mordere procacibus ausim.
P. Inuisum superis genus et crudele, minores
Spernit, et ad summos temere molitur honores,
Huc tete impellit naturae liuor, ab alto
Quae penitus coelo nihil accipit. omnia diuos
Quae bona sunt, tribuisse scias: huc fata polique
Ducit opus, totaque animum ratione perurget:
Et meliora Deus lucemque sequacibus addit.
Quicquid habes, merito laudare quod effera possis,

p.162
Et folium. et frondes, et lenta cacumina flores
Candentesque comas albaeque, uolumina spumae.
Et desiccantes emplastra per optima uires:
Acceptum coelo referas. Si denique prosis
Vtilitate: equidem fato te ducier audi,
Et tua sidereo succedere commoda regno.
Si noceas, aliunde uenit quo laedere dura
Et nocuisse queas. si tete anus applicet arae
Carminibusque liget dirisue astringat amaris,
Vt noceas: supero nihil hic famularis olympo.
Nec tua coelesti coguntur semina mundo.
Forsitan inuideas aliorum perfida laudi,
Asperiusque feras si quae succrescere possint
Altius, et merito Salices te uincere motu:
Hic tibi nequicquam fatorum linea seruit,
Nil tibi syderei nexus, nil ianua coeli
Nil Iouis arbitrium, nil mens aeterna laborat.
Si te fata trahunt, te prorsus ad optima ducunt.
At uero poenas, generisque pericula nostri
Quis nescit? cui non comperta est maxima uitae
clades. et subiti nonnunquam in uulnera casus?
Tangimur aethereis aliquando caloribus: hic me
Obruit audaci scelerum manus aemula ferro,
Subuertitque comas subigitque cacumina morti.
Haeserunt tenues curuata in brachia rami:
Inclinant paulum se uiscera tota, iacetue
Obliquum latus, aut deformi cortice languet,
Denique uel scissura premit, uel sylua parumper
Luxurians grauat, ac odijs obiectat acerbis.
Protinus exitium meditatur rusticus, et me

p.163
Vel totam certe, mediam uel falce reuellit.
Haec patimur quamuis fato peccamus, et omnes
Trudimur in nodos incuruaque membra feramus.
P. Non fato peccas, sed fato plecteris. an non
Stipitis egregij semen sortita. sub auras
Rectior et coeli supera ad fastigia scandas?
At cum inclinato libeat tibi serpere tractu,
Deformesque comas et ineptos ferre stolones
Haud cesses: equidem dominus quod inutile ducat
Iure etiam abstulerit, ramosque exscindat inanes,
Ceu poena afficiens. quod non quae recta sequare:
Vt tibi uicino quae margine crescit. an illam
Non late florere uides? ita cannabis instar
Luxuriat rectis aequata in uiscera ramis.
Huic igitur parcit: quae frondibus augeat umbram.
Et uetet haec faciles grassari in culmina uentos.
Scrupea tu tota es curuisque obnoxia nodis
Nil uirtutis habens. quapropter corpora poenis
Obijcit, et merito tete castigat inertem:
Idque etiam fato. ne quid dubitaueris omnem
E coelo poenam facta in deformia reddi.
S. Nec tamen id uideo, fieri quo iudice possit,
Vt cum non peccem, tolerem tamen ultima fato
Supplicia, et tales statuant mihi numina poenas?
P. Id tamen et uideas, si tete aspexeris. ecquid
Non uolupe est diuis animo parere: nihilque
Aduersum supero committere quemque Tonanti?
Si pares, fato pares: et legibus alti
Accedis coeli, teque in tua commoda mittis.
Si secus inducas animum pellasque parentem

p.164
Sidereum, ut quo te rapiat tua flamma sequare:
Iam metuisse potes durasque horrescere poenas.
Fato etenim incumbunt: cum coelica numina poenis
Virtutes uallent, et poenis crimina pensent.
Id fatur Deus: at prohibet peccare. nihilque
Diuinas contra decernunt sidera leges.
S. Nec fato peccare homines, genus acre uirorum.
Quos tamen et constat non pauca aduersa Tonanti
Moliri, et studijs quae non sunt recta tueri?
Nec fato peccare putes: nec fallere coelum
Posse aliquem aut poenae uitare hac tristia credas.
Stulticia et foedis animorum motibus ardent
Humanae gentes. impulsae hoc hospite late
Delinquunt, misereque ruunt, et turpiter errant,
Coelitus at poenae ueniunt, res utilis aeuo,
Si non te monitus ad recta inflectere possunt.
At cuius miseret diuos: quem sacra receptant
Numina, cum errantis condonant facta iuuentae:
Hic foelix fruitur superis. Dij prospera soli
Vt tribuunt, poenas ita soli in crimina reddunt.
COLLOQVIVM IIII
Secreta stultos prodere.
NOCTVA PICA.
N. Nouimus ista tuae quae sit petulantia linguae
Pica loquax. magno quamuis iam garrula damno
Sis affecta: tamen nusquam cessaueris atro

p.165
Quae reticenda forent uulgare procaciter ore.
Quid tibi per superos et auerni limina regni
Noctua, quid tandem naso tibi quaeris adunco.
Quidue proterua petis? morem mihi dira relinquas
Quem sequor, et nostris faueas stupidissima uerbis,
Haud male te uario pinxit natura colore
Et uarias circum sparsit tibi corpora pennas.
Sic, ut cum summo sis tergore candida: pulla
Veste tamen rictus, et pectora inania ueles.
Haec te forma decet quae Prothea moribus aequas
Insidijsque uales: seu captas plurima, seu quae
Sunt commissa, leui prodis secreta labello.
Garrulitas equidem toti tua cognita mundo
Haud dubiam multis diuersa per oppida cladem
Intulit. haec etiam te inuisam fama colonis
Iam pridem dedit. et totis tete urbibus arcet. j
P. At quid delicias magnorum et blanda uirorum
Acta putas equidem his uolupe est garritibus ora
Praebere, et nostris aduertere saltibus aures.
N. Et magnis uolupe est consuescere: dummodo magnos
Quos uocitas, etiam sapientes dicere possis.
Iratus nec enim quicquam dat Iuppiter orbi
Deterius, celsos quam cum quis adeptus honores
Magnificis etiam titulis excellit, et alto
Eminet Imperio: cuius tamen aequa sagaci
Mens caret ingenio, nec habet Sapientia laudem.
An'ne Magistratum mundo rem dixeris esse
Praecipuam? nihil hoc superi dant maius. at illum
Si leuitas, si famosae petulantia linguae,
Dirarumque usus, scelerumque licentia uilem

p.166
Arguat, aut tali non dignum ostendat honore:
An ne putas miseris tum diram gentibus esse
Obtrusam irato pestem Ioue, numina cuius
Laesa decet foeda populorum strage piari?
Sed uincit quodcunque malum, quoscunque furores:
Quae secreta sient patulas proferre sub auras.
Omnia uictor agit rerum momenta, labello
Rui potis est fido. quae sunt commissa, tueri.
Hunc diui, hunc homines, hunc pacta fidesque coronant.
Cumque ea uirtutum sit maxima: prorsus ineptos
Stulticiaeque notis cumulatos dicere possis,
Quos iuuat insano secreta recludere dicto.
Nec tamen et fieri nequeat, quin multa loquendo
Multa etiam prodas. strepitu iam pica superbo
Garrituque etiam suspecta uolucribus esse
His equidem nostris potes atque exosa uideri.
Tete Aquilae fugiunt, te picti colla Palumbes,
Te spernunt Cygni, tete auersantur Alaudae.
Denique non uolucres tantum: generosa Leonum
Agmina te uitant, herbaeque ac lilia damnant.
Vique etiam reliquis magno te foedere iungi
Eueniat, nostros credas tamen inter haberi
Non te posse greges, aut carpere commoda posse.
Vt secreta lupos magnis natura caballis
Separat, utque necant ieiunos sputa colubros:
Caesia clamantes fugitat sic Noctua picas,
Et deuitato damnat tua facta uolatu.
P. Quid moror inuisae si non placuisse Mineruae
Libera lingua queat satis est placuisse furenti
Obsequium Baccho, qui quantum in pocla feratur,

p.167
Tantum etiam strepitu dirisque caloribus audet.
Hunc oblecto Deum, qui quod mihi laeta secundet:
Moribus e nostris secreta negocia discit.
Denique multiplici lucemque diemque uolatu,
Flexibus et uarijs adiuncta palatia lustro.
Tum mihi iam pridem populi sententia constat,
Qui nostros morsu lacerat male sanus honores,
Altque moleste etiam mihi fert hanc crescere laudem.
Nonne uides quantis equitando applausibus utor:
Cum me insidentem poteris spectare caballis,
Vel premere impuri rigidissima tergora porci?
Namque his utor equis, medio cum libera campo
Luxurians gratas inter feror alta uolucres.
Tu quanta et quanta es, mera es sapientia: siue
Nocte uoles, seu te latitantem luce recondas.
Et tamen inuisam damnant te lumina: damnat
Alituum genus, et toto te pellit olympo:
Conscia funestae quod sis tibi mentis. et intus
Iudice non falso scelus exagiteris Erinni.
N. Res equidem foeda est incompta licentia linguae.
Quam pudor officio nullus tenet. Illa malignis
Fructibus aucta uenit, semperque accensa procaci
Igne furit miscetique dolos, mendacia spargit,
Et male consutum meliori crimen inurit.
Non ego me gratae, quod sim mala, subtraho luci,
Conscia nec miserae condunt se pectora culpae.
Garrula sed cum sis atque improba uocibus, et te
Caetera turba leui strepitantem more sequatur:
Iccirco abstrusis syluarum tuta cauernis
Luce tegor, nostrosue abscondunt templa recessus

p.168
Meque adeo inuisa quantum licet aufero pugna.
Tristia non unquam cordi mihi bella fuerunt,
Aspera nec placuit studijs contentio nostris:
Qualia diuinas inter mala multa uolucres
Spargitis, et turpi conflatis iurgia rictu.
Hinc tot garritus, tot inepta murmura linguae,
Illita uerba dolo, et stultae conamina uocis:
Hinc tot clamorum fluctus: tot et aucta procellis
Scommata, tot nigri laxata repagula rostri,
Et diuturna fluunt nostris certamina regnis.
Quos ego nonnunquam motus e turribus altis
Aspicio, et foedos detestor pectoris ignes:
Vt cum uos uitae iunxit communis et aeui
Conditio, prorsus tamen absint federa uerbis.
Et nihil, ingenuum quod dixeris esse, colatis.
Aeolus ingentes patefacto ut saeuus ab antro
Cum laxat uentos, aut tempestatibus omnes
Turbat aquas, circumque fremunt circumque feruntur.
Mutuaque insano lacerant se flamina pulsu.
Haud aliter uoces odijque immanis acerbas
Exercet genus alituum: cum uiscera morsis
Appetit alterius, quaecunque in bella procaci
Lingua armata ruit, fraternaque foedera rumpit.
Sic uenti uentos pellunt, sic unda per undas
Transilit, ac grandes tollunt spiramina fluctus.
Ast ego diuinae pulcherrima semina pacis
Et monumenta colo. nihil hac pia fata colonis
Vtilius tribuunt. quid enim? pax optima rerum
Quas misero donant coelestia sidera mundo.
Hanc ego supremis dignabor honoribus. at te

p.169
Propterea uito, quod nil nisi iurgia noris:
Accendasque alias in mutua damna uolucres.
Garrulitas infame malum, quo federa solui,
Quo uiolari urbes, quo tolli iura necesse est.
Quod si futilitas non te insigniret, haberes
Praecipua haec cunctas inter tua dona uolantes.
Vsque adeo excellis motuque et saltibus: et te
Promptius humanas certum est apprendere uoces.
Tum uero ne quid desit tibi lubrica, coruos
Cornicesque colis: quorum petulantia linguae
Persimiles uitae casusque et uincula duxit.
Vtraque quod minime decuit, secreta reuelat
Et meritas sumpsit mutato corpore poenas.
At uero optandum oppressis mortalibus esset,
Aut numen sacrae metuendaque iura Mineruae.
Aut genus hoc inter rigidam superesse Dianam
Mercuriumue Deum, quae maxima numina, celso
Et uicina Ioui, falsosque uafrosque dolisque
Imbutos meritas peregrina in corpora formas,
Et laruas ueros in uultus uertere possent.
Dij, foedis quantum porcis accederet. aut quid
Dira Lycaonij memorem tibi pignora monstri.
Cum iam nulla Lupos nesciret sylua? quid Vrsos
Astutasque uelim uulpes proferre? quid alte
Tendentes Aquilas? aut saeuis unguibus addam
Accipitres? Sedenim uanae tibi maxima Picae
Turba foret: solido tantum leuitatis in orbe est.
Aut quanto sociam cumularet Simia gentem
Accessu? quos non horrerent arua Leones?
Noctua sola quidem nullos habitura sodales

p.170
Incoleret celsas tenebris obnoxia turres.
Aedibus et tutela sacris de nocte uolaret
Excubiasque agat, et populis uentura recludat.
P. Tu tibi quod libeat sapias: ego praemia uitae
Haec mihi summa putem, si te contemnere possim:
Et saliam magnos inter laudata Caballos.
N. Vt me contemnas, aequum est: quae prorsus et ipsa
Te fugio, quantumque licet tua perfida uito
Pectora. Dij falsis quae sunt sua praemia reddant.
Nil homini melius, totiue decentius orbi,
Aut superos dare posse deos, aut pectora credas
Concipere: ingenua quam si quis mente tueri
Quae commissa sient, reticereque tradita possit.
Huic sese tutis concredere legibus audent,
Quos uel dura premit miseros iniuria ciues,
Vel subitae clades, aut plurima tristia uoluunt.
Is ueluti mundo Deus est portusque salutis.
In quem se gelido lassatus gurgite tandem,
Anchoram et ad fidam compulsis, Nauta receptat,
Hunc Deus, hunc homines uirtusque aeterna coronat,
COLLOQUIUM V.
Quae magna sunt decere facta
maximos.
VRSVS. LEO.
V. Ira laboriferas nonnunquam feruida cogit
Formicas, ut se sumptis ulciscier armis
Agmina densa uelint, si quid fortasse ferentes

p.171
Grana premat, uigilesue aliqua ratione molestet.
Ira apibus magna est, seque in sua uulnera denso
Succendunt fremitu primisque furoribus instant:
Vt sese antiqua sub libertate tueri,
Et procul alueolis arcere pericula possint.
Denique quis nescit quantas rapiantur in iras
Exiguae corpus uolucres, quae praelia, quantas
Interdum pugnas adeunt, quae funera flammis
Perficere, et quantos properant in uulnera morsus?
Aspice quo, argutam cum struxit aranea telam,
Robore nituntur perrumpere retia muscae?
Quid culices memorem, qui quod laedantur ab atro
Interdum fumo, tectis excedere: nec se
Implicitos saeuo patiuntur ab hoste teneri?
Vique tibi rerum quae sint certamina dicam,
Nil ita corporibus tenue est formaue soluta
Abiectum, cui non pro libertate pacisci
Cura sit, aut tristes abrumpere morte querelas.
At solum cum te patienter adacta ferentem
Sentio, nec quicquam moliri in uincla Leonem:
Te certe miror: cui cum sint corpore uires
Consilijque satis robustaque pectora facto:
Te tamen inclusum leuibus patiare teneri
Cancellis, tenuesque ferant tua tergora clatros.
At simili nostros cauea si claudier artus
Accideret: non me similis patientia uinctum
Nec leuis haec domitum uinclorum forma teneret.
Effractis siquidem clatris nexuque soluto,
Amissos ueteris mihi libertatis honores
Assererem, et patulas prodirem rursus in auras..

p.172
Certe equidem si quis pressantibus ora lupatis
Induat, ac duros sibi uincla admittat in usus:
Haud sapit: haud illum clari genuere parentes,
Nec satis hunc animo constare in facta necesse est.
L. Si quantum nasi, tantum quoque mentis haberes
Informis naturae opus et foedissima moles.
Parcius ista bonis nunc obijcienda putares.
Vt cuique est animus uitijs impurior, hoc uel
Suspicione magis quae sunt optanda grauarit,
Vel fugienda uelit rectoque aduersa sequatur.
Cumque sit ipse malus, quae sunt mala suaserit: uni
Huic studio uacat et crimen de crimine gignit.
Aut quorsum nunc Vrse tibi tua dicta putaris
Tendere? quid tantis uerborum ambagibus urges?
Scilicet ipse tibi sis aequus ut arbiter: esse
Ingenijs occulta tuis quae maxima damnet
Flagitia, aeternos cumulat quae seria quaestus
Et statuit iustas meritis Rhamnusia ponas.
Namque tibi ut studio sunt pectora foeta procaci,
Virus et ingenio latet exitiale, molestam
Sic scabiem affricas alijs, quodque improbus ipse
Hic faceres, alios etiam fecisse probares.
Desine de uestro metiri more Leones,
Et mea tam foedo subuertere iura magistro.
Quod si me quondam sobolem pater, Vrse, tulisset
Is quoque, quo tete solitus iactare creatum.
Informique rudique et inepta pelle superbum,
Hercule non aliud saperem: sed dicta secutus
Haec tua, praestantis naturae semina uili
Infaustoque etiam macularem uicta lucello.

p.173
Quid uero nisi te uersutum dicere possum
Nequitiaeque scobem stolidaeque informe parentis
Et monstrum parientis opus: cui pectora, uilli
Tergora, crura, pedes. et si qua latentia subsunt
Viscera, sub foedis rigeant tibi condita lumbis?
Quidue armo gibbos, curuo quid tubera dorso
Exporrecta feram? quis non tibi riserit istos
Insulsos plane cursus, gemitusque frequentes:
Tu quibus inuisae testaris pondera uitae
Et miserum tete esse probas, quem quicquid ubique est
Aut fugit, aut saltem poterit fugisse uideri?
Tete execrantur spoliantem mella coloni,
Sternentemque boues, pastos ubi matribus hoedos
Nonnunquam in medijs aufers sceleratior aruis
Et procul in caueas secretaque lustra recondis.
Aut praedam exerces: aut tetra cadauera foedus
Inuadis, lacerasque graui manantia tabo
Corpora, et exangues depasceris impiger armos.
Vsque adeo obscoenis natura indulserit ursis
Et sanie oppleri turpes sinit ardua uultus.
Hos equidem praui deformes tergoris artus
Par certe ingenium comitatur: et omnibus ut tu
Horrendus membris: ita pectore uanus et auso
Impauidus, tantum praestantis acumine polles
Consilij. quantum uel Rhamno cedat Oliua,
Vel sane aeternam uincant mora algida Laurum.
Crassos crassa iuuant. tum quae secreta malorum
Ingenijs natura siet, monstrauerit usus,
Consilijque modus, uitaque licentia pandit.
Ista Tyrannorum uetus est uia, ringere: cum se

p.174
Nequicquam tulerint patienter uoce moneri,
Alteriusue bono medicari tristia suasu.
Et facile est terrere metu subeunte minores,
Conuicijs agitare bonos, contemnere per quos
Promoueas, aeuique usus et commoda discas.
Non mihi tantopere curae est tua uita, necesse
Vt mihi propterea statuam, tolerare proterui
Plurima probra salis, cunctasque admittere sannas
Cunctaque dura pati, quae lingua petulca sub auras
Euomit, ac magno uerborum pondere uerrit.
Me talem certe finxit natura, deorum
Progenies, quali mea nunc compage uidentur
Pellibus obduci rigidissima tergora nostris.
Tum quis naturae legesque uicesque modosque
Arguere, aut iustam poterit damnare parentem?
Distribuit sua cuique Deus, causasque per omnes
Ducit opus, nullique iniurius alta regendo
Librat, et aequata dispescit fata bilance.
Huic breuior facies, huic fortibus ardua lumbis
Tubera, et huic facilis datus est in uulnera morsus..
Praecipitat Ceruus cursum, sed lentus Asellus
Ingreditur: Tauri succendunt cornibus iram:
Simia deformes catulos, pulcherrima Gallus
Pignora producit: breuiori foemora Daxo,
Pes leuior Damis: Elephanti sensus: at Vro
In mortem rabies: niueo sunt dulcia Cygno
Guttura: sunt Aquilis praedae, fallacia uulpi,
Luxuries Capro, Canibus fiducia, paruis
Formicis labor, et fuluo mens alta Leoni.
Cur non unus habet tot commoda? scilicet omnes.

p.175
Expendit natura gradus, quodque utile cuique
Inuenit, hoc etiam uarios partitur in usus,
Et sua uenturis largitur commoda rebus.
Quod si me, me etiam uel consultore tulissent
Fata, uel arbitrio foret haec res obuia nostro:
Haud ego diffiteor magis hanc potuisse Leonis
Naturam placuisse mihi: quod robore praestes
Ingenijque bonis, generosa ac indole uincas.
At quae natura aut patrijs euentibus insunt,
Nec te commendant, nec te reprendere possunt.
Vnus habes quae nullus habet: quod fortior aequa
Mente feras duris cohiberi pectora uinclis,
Cum poterant fractis tibi libera cassibus esse.
Insipiens, obscoene dolisque imbute, sed omni
Consilio spoliate bono: cui plurima fandi
Copia semper adest nec adest sapientia dicto:
An'ne etiam excessit stolidis tibi mentibus ille
Maiores inter nostros aliquando peractus
Lusus, et ingenti pensatum uulnere crimen?
An, quo te genitum iam non mentire, parentem
Haud poteris meminisse tuum pene ista Leoni
Esse etiam prisco perfricta fronte locutum,
Quae nunc tu stulta repetis mihi uoce? sed illi
Gratia quae stupido mercesque soluta prophano est?
Tu -ne animis pellem, aut animum fers pelle? quod uni
Omnia conspirent, et mens et forma molesto
Plane equidem monstro: cui nil superesse placeret
Quod deinceps sacrum, quae deinceps recta uocares.
Dij quantum caecae mortalia pectora noctis
Occupat. alterius uix quenquam posse moneri

p.176
Casibus, aut animos socio mutare periclo?
Scilicet haec una est sceleratae linea uitae.
Obriguisse malis: poenas tempsisse. nec ullo
Flectier obsequio, monitisue accedere posse.
Vtque tibi constet scelerati audacia facti:
Scis generi quantum uestro. quantumque luporum
Insidijs actum est, oppresso ut sceptra Leone
Imperij raperet factis immanior Vrsus.
Et patriam ferret patrio pro more Coronam.
Interea accedens simulat probitatis et altae
Virtutis speciem: officioque accommodat omnes
Ingenij neruos, crimenque in lumine celat:
Ostentans qua se pridem utilitate Leoni,
Et se qua deinceps etiam ratione probarit.
Abstineat titulis genitor. discordia si qua
Forsitan ulla feris, bellumue oriatur, ut acri
Certetur pugna: uel si qua licentia duras
Exeat in caedes: operam sese esse daturum,
Ne motas quisquam rixas, ne bella uel iras
Mouerit impune, aut regem turbarit inultum.
Pacato interea Leo pectore uiuat, et istis
Plurima cancellis uitae sibi gaudia captet:
Securus fameque suae generisque uetusti
Quod colat, ac laudem tranquilla in sede sequatur.
Improbitas sedenim foelix nequit esse, diuque
Perfida nulla latent. Quam primum aspectat in Vrsum
Innixus caudae genitor, flammasque feroces
Luminibus pandit rictusque in fulmina densat,
Infidos Vrsi uultus technasque dolosque
Iam notat, ac stolidos e uerbis concipit ausus.

p.177
Indole nam superant praestantes: miraque diuos
Heroas rerum solertia firmat, ut ipso
Intuitu tacitas animorum prendere formas,
Et quae formarum sint pondera, cernere possint.
Ergo ubi praesentem auersa iam mente tuetur,
Infremuit primum et faciles pater impulit auras
Rugitu horribilis: ueluti cum flamma cauernis
Aestuat Aethneis sonitumque eructat ab imo
Exagitata specu superoque immurmurat orbi:
Haud secus exarsit, genitoris ut improba uestri
Sensiit acta Leo: nec se capit, alta moratus
Vincula, deposcit poenas Vrsoque minatur.
Principibus Nemesis facile inflammatur. at Vrsus
Conscia cui tacitae fuerat mens improba culpae,
Accelerare fugam, pedibusque inducere cursus
Ac sua non ueteri committere pectora fuco.
Nam meus ut rigidis pater insilit unguibus, altos
Protinus infregit ceu stupea uincula clatros,
Erupitque ferox, ceu cum cita fulmina coelo
Praecipitant, lapsuque ruunt. quid caedis et atri
Sanguinis effusum est? res est tibi nota: parumper
In tete redeas, memorique id mente reuoluas.
Vt uero laceram calidoque cruore madentem
In sua lustra tulit quaestuque cit aethera, pellem:
Informes certe gemitus, suspiria, luctus,
Edidit, ac magno lenit sua uulnera planctu.
Ardua restabant monitis subigenda Luporum
Agmina, in haec subito pater irruit obuia motu.
Prosternitque uagos, cogitque ea cuncta fateri
Crimina, sancito quae pridem foedere nigrum

p.178
Vt ueherent Vrsum, premerent sic dira Leonem.
At castigatos tantisper, ut omnia circum
Tempora sanguineis uideas fluere aequora riuis.
Admonet, ut fido sint deinceps pectore. magnum
Imperio decus esse Lupos, si rite beatas
Officij partes, et quae concessa sequantur.
Discedunt, aliusque aliud iam perdidit. armus
Excidit huic fractus: pedibus gemit alter hiulcis:
Huic capit illisum saxo dolet: illius auris
Leniter excussa est: uni detecta fluebant
Ilia: pars humeros et tergora fracta trahebant.
Pars clamore deos ueniamque excessibus orant.
Haec fortuna tui quondam patris, aequa moneret
Tete etiam ne quid committas stulte: quod altam
Aut bilem nobis, subitos aut mouerit ignes.
Degeneres etenim minime sumus: inclyta nostris
Semina pectoribus, ueteri a uirtute parentum
Fixa manent, animique uigor, pernixque uoluntas
In scelerum poenas: quibus afficiare superbi
Flagitij monstrum, ni meme innata teneret
Maiorum uirtus, uinclo et parere iuberet.
Non nostros, animo ne erres stupidissime, clatri
Vi cogunt artus intraque repagula stringunt.
Lignea septa uides, imbellia: qualia nostros
Vix solos possent sufferre in fragmina dentes.
Quid caudae uires, manuumque et ferrea dicam
Robora neruorum, ualidosque in bella lacertos?
At cita cum patrium reprendat fama calorem,
Carcere qui rupto stolidum prostrauerit Vrsum
Et nimis immani foedarit tergora morsu.

p.179
Haud etenim exiguos praestantia pectora motus
Induere, aut poenis mensuras addere possunt:
Sicut at inualidi superant fastigia tecti
Flammarum moles subitosque feruntur in ignes:
Spiritus haud aliter succensa bile tumescit,
Feruentesque animos et agentes suscitat iras,
Quas moderari etiam interdum sapientia nescit.
Quod magni magnos errataque turpia lapsus
Saepe uiri admittant. dolor est qui commouet altas
In poenas, calidasque impellit in ardua mentes.
Accensis quanquam praestare furoribus acre
Consilium deceat, quantum ut superemus honore:
Ingenua tantum uincamus laude minores.
Haec me cancellis ratio tenet. optima magnos
Sectari par est, parereque legibus ingens
Est decus, et seros ornant ea facta nepotes.
Sordida naturae cessit tibi portio: stultas
Iccirco uoces et uerba procacia fundis.
Non tamen et deceat tali me felle moueri,
Et libertatem quae prima est legibus, auso
Perdere deformi, cenoque obducere laudes.
Nuncque adeo moneo, temeraria guttura forti
Vt deinceps nexu solidoque sub obijce stringas.
Aurea nequicquam promittunt semper eosdem
Sidera concentus: interdum laeta modestos
Astra ferunt uultus, interdum tristia duras
Ostendunt facies, subitisque tumultibus ardent.
Nunc tempestates, nunc molles aethera uenti
Incingunt: Sapiens quae sunt aduersa cauebit:
Quantumuis grato niteant spectanda colore.

p.180
V. Quisquis amicitiam fregit semel, excidit altis
Postea foederibus. nihil est reuocare priores
Ad iuga prisca boues. nihil est concordibus ultra
Niti animis, aut blanditijs te uelle mereri
Quos pridem atroci uiolabas dente Leones.
Principibus nocuisse uiris stultisima res est.
COLLOQVIVM VI.
Non esse mortis tempus extimescendum
bonis.
SALVIA. MELISSA.
S. Iam tepet aestiuis lassata caloribus aura,
Autumnales inducunt sidera morbos.
Iam folijs decor omnis abit, iam stipite presso
Languet, et hybernos formidat terra rigores.
M. Iam Sol uirgineos superans deuenit in ignes,
Et propior nodis austrinum fertur in orbem,
Insistitque iugis: medias ubi libra tenebras
Diuidit, ac lucem parili iubet ire bilance.
S. Aret ager, nimijsque sitit feruoribus herba,
Flumina deficiunt, et aqua cedente laborant.
Syrius hic nostro nimium grauis imminet orbi,
Vrentesque iacit subiecta in pascua flammas.
M. Optima res calor est: sed si modus absit agenti,
Omnia peruastat, segetes depascitur, arua
Obruit, ac toto saeuit truculentior igne.
Sed quid uel damnes funestum moesta calorem,
Vel laudes etiam? gelidae quis frigora brumae

p.181
Aut dictis culpare, aut non reprendere possit?
Vt calor exurit, sic nos rigor altus inurget
Herbarumque comas et florida semina sternit.
Stirpibus una quidem mors insidiatur, et imis
Hanc gerimus, quanquam sint corpora firma, medullis.
Seu calor incumbat membris, seu frigora pressent:
S. Mors manet una omnes, gerimusque hanc artubus altis
Impactam. nihil est uel dicto incessere frigus
Vel coeli uires, gratum aut damnare calorem.
Cum nos, quae reliquis praestamus in omnia uitae
Officia, euertant coelumque solumque deusque
Et certo natura premat iustissima ductu:
Mirari quid posse putes, si caetera toto
Deficiant habitu, fatisque obnoxia cedant?
Si medicina labat, uitam exspirare necesse est.
Sane equidem nobis iucunda haec uita fuisset,
Si non et saeuae tristissima tempora mortis
Permetuenda forent: dolor est meminisse futuri
Interitus. quid enim subitae rata frigora brumae
Attulerint? aeuo certe funesta minantur
Exitium: quantumque hyemis successerit orbi,
Tantum etiam mortis miseras accedit in herbas.
Vt te terret hyems, et mortis imago futurae:
Sic nos, sic nostros recreant noua gaudia sensus,
Laeticiaque fouent, rerumque pericula tollunt.
Et propiora quidem ferri nunc sidera brumae
Largior, ac saeuos deuolui in littora fluctus.
Attamen interitum, gelidamue horrescere mortem,
Aut questu complere genas, obducere uultus
Fletibus, aut stolido te ipsam strauisse dolore,

p.182
Nec probo, nec nostram lacerant ea tristia mentem.
Nec te terret hyems, gelide nec mortis imago?
Nec turbant fragiles tam certa pericula ramos?
Haud equidem Quid enim? nam cum sint certa, uoluptas
Prima putanda siet, si defungare periclo,
Perque altos tranes uentura in gaudia luctus.
Quamuis ista quidem uocitanda pericula nunquam
Dixeris: exactum si res referatur ad unguem,
Et bene depensa memores tua commoda lance,
Nam fas esse scias uitare pericula: mortem
Nec uitare quidem possis: et plurima tete
Tempora sic proprijs incingunt legibus: ut nil
Proficias, si quid conando aduersa sequare.
Quae sunt certa, uelis animo tibi sacra putari
Semper, et aeterno quae sunt Ioue firma probaris.
Tum uero et mortem quod tu fortasse uocabas,
Mortem haud esse putes. nam quod tibi summa recedat
Hyberno coma fracta gelu, folioque reuulso
Deponas uiridem, ceu morbo oppressa, colorem:
Dura quidem pateris: sed non tibi protinus omnis
In lethum uigor, ac tenues exspirat in auras.
Haec est illa quies operosi grata laboris,
Munere qua defuncta suo natura parumper
Cessat ut in priscas iterum laetissima uires
Surgat, et innatum reparet luctando calorem.
Nec florere bonis semper fuit utile. duras
Et tolerare uices laudi datur. aut tibi magnos
Quid memorem fructus, quos frigida bruma iacenti
Interea moli terrarum et stirpibus addit?
Ipsa quidem exhausto ceu uentre Melissa perires,

p.183
Si tibi perpetuo constent pulcherrima fructu
Corpora, et assiduos reddant tibi semina flores.
Quod requie caret, ac nullo cessarit ab actu,
Vt durare quidem nequeat, sic prorsus ineptum
Redditur, ac uanos tantum seruatur in usus.
Adde etiam uires, et prospera munera, Bruma
Quae tibi submittit, rigeas licet. Illa calorem
Exacuit, quantumque premit, tantum addit honoris
Venturi, et merita pensat tibi tristia laude.
Vis noua telluri gelida succrescit ab urna,
Et rigor hiberno densat sata corpora morsu.
M. At morti similis bruma est: quantumque propinques
Solibus hibernis, tantum te accedere letho
Noueris, ac miseram folijs inducere mortem.
S. Excutitur folium, uarijsque agitatur, abitque
Et circum toto propellitur aequore nymbis.
Vita manet, summisque etiam diffusa medullis,
Pressa latet, seque in se colligit ardua: totis
Paulum usu cessans radicibus haeret, et omni
Frigora conatu. quantum dent fata, retundit.
Inde ubi pressantes hyemis cessere procellae,
Inque nouos iterum redeunt sata laeta calores:
Scilicet ingentem cum Phoebus Apollo canopum
Liquerit, ac geminas sua plaustra reducit in arctos:
Pandimus et nostros etiam noua corpora uultus.
Et compressa diu superas se rursus in auras
Semina protrudunt, seque in sua regna remittunt.
Hic non tam nobis quondam cessisse molestum
Ingratumue fuit, quam nunc reuirescere toto
Stipite, et infuso uolupe est succrescere succo.

p.184
Vita prior sordet, noua floribus aucta comisque
Expetitur: quantumque solo tua germina pandis,
Tantum prima leues mirantur dona puellae:
Alluduntque manu, tenerosque urgere ligones
Certant, ac structis addunt tibi robora porcis.
M. Vt tibi concedam ratio est: et nouimus ista
Saluia blanda geri. Sed si traducere certes
Colloquium, ac homini tribuas, quae certa profarit:
Quis dubitet, rapidae quin sint sua uulnera morti
Et genus inuisas fugiat mortale tenebras?
Credo ego nil homini contingere dulcius, hoc quam
Aetherei lumen Solis flammasque micantes
Cernere, et haec oculis coelestia regna tueri.
Esse uoluptatem primam hanc mortalibus: una superbis
Quam mors imperijs et atroci funere tollit.
S. Molliter ista canis diuo Soror aucta furore,
Quae merito Vates imitari numina uellent.
Eloquio sedenim quanquam nos uincere possis,
Non tamen et studio uinces rerumque medullis
Quae sane ingenij comprendi lumine possint.
Aut quid tu miserae toties ergastula uitae
Commendes? ultro genus hoc mortale uocanti
Accedit coelo, studijsque in funera tendit.
M. An uero morti concedant sponte? facessat,
Tristia blandenti depingere fata colore,
Et medios inter sibi fingere laeta dolores.
Non moueare etiam, si tu tua rura relinquas
Excedasque solo. minor est iactura. sed istos
Amissa uitae penitus nil luce moueri?
S. Nil etiam certe. cupidis quin pectora flammis

p.185
In mortem properant. ueluti sitientibus herbis
E coelo gratus postquam fluit humor, hianti
Combibit ore solum. mergitque in uiscera lymphas.
Sic auido mentes in sidera corde feruntur,
Iungunturque dijs: placidique in regna Tonantis
Concessisse iuuat, corpusque inferre sepulcris.
M. Ast hominum quae causa genus mouisse putanda est,
Vt bona sedato praesentia linquere uultu
Et tempsisse uelint? nasci, est aliena uoluntas:
Velle mori, propria est, uitaeque aduersa beatae.
Vt sibi nemo adigit iaculum sub pectora, quisquis
Consilio praestans, animi non motibus errat:
Sic ultro mortem nemo expetit. aufer amorem
Praesentis uitae, nihil est uixisse: nec ipsi
Hanc homines laudem poterint uiuendo mereri,
Vt fuerint homines, et proxima gloria diuis.
S. Immortale quidem decus est et uita Tonanti
Perpetua, aeternis et lux inscripta diebus.
Haec sibi sufficiens per se subsistit, egetque
Nullius: at cunctis uitamque halitumque creatis
Donat, et aethereo sustentat membra uigore.
Huc sitit, ingenio quantum comprendere possit.
Humanum genus, et caeli fastigia spectat:
Cuiusdam sacrae quod semina originis alta
Circum mente ferat, seque ipsum intelligat esse
Progeniem superis: uitamque e sidere duci.
M. Qua tamen ista queant penitus uirtute uideri
O soror? astriferos etiam nos cernimus ignes
Sentimusque sacros delabi in uiscera motus.
S. Aspiciunt oculi coelum. sed lumina late

p.186
Deficiunt. animo geritur res: hospes et intus
AMens agit. ac coelo uigili se robore miscet.
M. Hac igitur foelix genus est mortale, suisque
Dotibus excellit. miseris sed stirpibus esse
Et licet, et gemino querimur ludibria damno.
S. Nec miserae stirpes, nec foelix protinus istud
Est mortale genus. Si coelo aspirat, et illud
Assequitur: foelix genus hoc mortale feratur.
At fortunatam si dixeris esse Melissam,
Recte equidem dicas: profert sua semina, flores
Explicat, ac citrum folijs prospirat odorem:
Sufficit et cordi uires, tenerumque calorem
Promouet, ac stomacho mediocres adijcit ignes.
Quod si deficias hiberno sidere: non te
Propterea miseram fractamue dolore putabis.
Haud alio siquidem tu condita fine, ferebas
Hos inter mentas et candida lilia uultus.
Ast hominem natura dedit, qui condita sarto
Imperio regat, ac statuat sua praemia facto.
Vlteriusque etiam tendit progressas: et aeui
Vt bona praesentis, sic gaudia uera futuri
Subijcit ingenio, speque hac iam totus olympum
Possidet, ac uolucri scandit super aethera mente.
M. Haec igitur causa est homini, cur expetat orbi
Iungier astrifero gelidamque asciscere mortem,
Vt cum coelesti laetarier agmine possit,
Adscriptusque dijs stabili iam sorte fruatur?
S. Prima quidem haec causa est sed non ea sola, Melissa,
Causa putanda siet. Quid enim soror, ista uetaret
Conijcere ex tete: cui cum noua tristia moestae

p.187
Acciderint: quali tum celsa cacumina uultu
Tendere mota soles? equidem tua dicta recordor,
Cum tibi pascentes uiolassent germina porci,
Tete optasse comis spoliatam uiuere: ne qua
Vel noceat folijs iniuria blanda, uel istos
Rursus adire metus, horrereque, uulnera posses.
Sic hominum genus, interea dum militat orbi
Sidereo, ac animis patrium sectatur olympum:
Multa aduersa pati, multis cessisse necesse est.
Cum ueluti ratibus peregrinis hospes ab oris
Albionum terras et regna Britannica quaerens,
Vt sibi puniceo subtinctam murice lanam
Conuehat, ac fului referat noua grana metalli:
Multa quidem tolerare mari, tolerare profundo
Cogitur, et uarios consuescit obire dolores.
Nunc tempestates, nunc seui turbinis iras,
Ventorumque faces et fortia nubila perfert:
Nunc lenes aurae crepitus, nunc mollia sentit
Flamina, nunc duras horrescunt uela procellas:
Fluctibus interdum tolluntur in aethera puppes,
Interdum medio subsidunt carbasa lapsu,
Atque oculis penitus ueluti sublata fatiscunt.
Quis dubios pelagi scopulos, quis inhospita narret
Littora? iam uariae sunt promontoria terrae,
Sunt caeci portus: est mens ignara futuri,
Incertaeque uiae et stolidis incuria nautis:
Omnia propositos quae tardant tristia cursus.
Haud aliter mortale genus dum tendit olympo
Plurima diuersos inter tolerando labores
Dura, molesta subit. Vita est res sancta: sed illi

p.188
Multa aduersa quidem contingere posse putabis:
Quae faciant, possit ne res quoque dulcis haberi.
Vique tibi breuiter quae sunt amplissima, narrem,
Sic cape. Naturam cum condita prima fuisset,
Protinus ingentes cumulique et Lerna malorum
Occupat: inuidia postquam sceleratus auerni
Rector, in haec sacri generis fundamina uirus
Intulit, ac caecis immersit corda tenebris.
Ex isto late iam pullulat atra dolorum
Vulnere tempestas: miserae quae plurima uitae
Ingruit, ac herebi foedatam motibus auget.
Proditione, dolis, scelere atque libidine, et ira,
Ingenijs peccatur: et his iam uita corollis
Luxuriat, uetitoque tumet feruentior igne.
Nec modus erratum cohibet, nec meta furori
Ponitur. effracto ueluti cum carcere liber
Errat equus campis, et inurget saltibus auras:
Sic scelerum natura ferax effundit in omnes
Corda soluta modos: quantumque insistit eundo,
Tantum errat, uarioque urget noua crimina motu.
Forsan Auaritiae seges est prostrata? libido
Protinus exurgit. compressa est Idalis? alte
Pullulat ambitio. Si foeda superbia uicta est,
Asperat ira animum. languet furor, excitat illum
Ebrietas. Si non Baccho capiare: prementis
Inuidiae te dira lues subuertit: aluntque
Pectora flagitium, quo foedera, pacta fidesque
Et conuenta ruunt: paruasque iniuria propter
Existit causas, seque in se firmat erynnis.
His equidem salebris uita est obnoxia. ne quid

p.189
Et morbos referam, et uarios memoraro labores.
Haec quibus obruitur sic pressa doloribus aetas:
Vt se dimitti cupiat, nexuque soluto
Vere etiam exoptet superis se adiungere regnis.
Ista quidem prior inuitat succedere coelo
Causa: sed haec cogit fortique agit aspera neruo.
Concedo. sedenim metuenda est ianua mortis
Atque ipsum terret pauitantia pectora tempus.
Ne terrere quidem possit, res una saluti
Semper erat: pietas et quae sibi conscia magni
Est mens recta, boni. talem dant numina mentem
Sola uiris, qui coelestes in pectora diuos
Inferre, et coeli monitis parere laborant.
Hoc clypeo uinces: haec est tutela bonorum,
Hoc mortis solamen, et haec uia regia coelo.
Haud alio quisquam mereatur praemia cursu:
Nec sibi diuerso meditetur ab ordine uitam.
Hoc tutus medium uel morti porrigat unguem,
Insultetque Herebo, diti nouissima pandat.
Anchora perpetuae Deus est fidissima uitae,
Et sors laeta bonis. flocci sunt caetera: quod nec
Si desint, miserum: nec reddant aucta beatum.

p.190
COLLOQVIVM VII.
Vitae coronam esse
Temperantiam.
PERSICA. MYRTVS.
P. Cum tibi Myrte lacus succrescere propter amoenos
Contigit, ac nostris tendas noua brachia ripis:
Eximios certe profers in littore uultus,
Et uiridi subnixa coma folio manente
Per tua deciduos confirmas semina flores
Naribus et gratum redoles Citheraeis odorem.
Nos quondam meliore solo, meliore colono,
Et rerum solitae meliori sorte potiri,
Deficimus translatae: animumque excedimus aeuo
Et cariem foliis et caudice damna uidemus.
M. Nescio quo tandem ueniant tibi Persica regno,
Quae tu laeta petas, foecundaue germina poscas.
Hactenus incertis reptantem sedibus omni
Deprensum est tete non fundere semina colle:
Sed quoddam auersata solum sterilescis. et acri
Quantumuis foueare manu, sine fructibus erras.
P. Semina non omnis produxerit omnia tellus:
Foecundoue suos complectitur ubere foetus.
Hic Coryli, ueniunt alibi foelicius Vuae:
Diuersoque solo diuersa cacumina surgunt.
India fert Hebenum: Croceos dat Tmolus odores
Ardua luxuriat diuino Moedia pomo,
Et Loton gens dura serit: Nasamonque proteruus

p.191
Et miseris crudelis: in hac quos littora Syrtis
Caurus agit, dubijsque rates funestat arenis.
Balsama Iudaico succrescere laeta colono
Fama refert. Sedenim Myrtum tete Italis ora
Idaliae sacram producere prima solebat.
Nunc etiam translata procul uirtute recedis
A patria, formaeque decus flaccescit, et illud
Quod natura quidem tribuit tibi prisca uenustum
Paulatim excedit, ueterique exspirat ab usu.
M. Vt uaria es. quodque ante probas et laudibus effers,
Nunc culpas, uersoque premis mea robora dente.
Scilicet haec studij contentio subdola uestri est
Iudicijque modus: cum sis effaeta necemque
Victa trahas, facili suspendas caetera naso
Et grauibus ludas quae sunt mihi tristia sannis.
Nec tamen et stupidam me dixeris esse, tuis quae
Ceu perculsa dolis non recti plurima cernam.
Quae nos humanae coniungunt munera genti.
Magna quidem linguae nota est petulantia, qua te
Exosam populis iam dudum pluribus esse
Haud nescire potes. ueteri quidue expulit aruo
Et dedit extorrem laribus te errare paternis?
Scilicet infami cum te natura ueneno
Tinxerit, ac diram ueles sub cortice mortem,
Exegere solo Reges, teque insuper omni
Cum sobole, et nocuo patria cum semine pellunt.
Excipit Aegyptus pulsam, teque, inserit hortis,
Et radice fouet. Sedenim Nilotica tellus
Emendat diros et noxia uiscera fructus:
Teque aliqua rursus praestantem laude propagat.

p.192
Inclyta Carpathio fama iacet Insula ponto:
Solis ubi ingenti conflatus ab aere Colossus
Immensos artus excelsaque membra ferebat,
Lysippi fingentis opus: quod multa uideret
Secula, si terrae non uersum motibus esset.
Huc Pelusiaco delatam ex ubere primum
Intulit audacem, scrobibusque haerere profundis
Cura dedit, lateque comas diffundere uentis.
Sed nihil effrenes industria mouerit artus,
Nec domat inuisos cultura tenerrima succos.
Respuis actutum curasque operasque magistri,
Deludisque manus, quae te peregrina sequentem
Asserere. et claris poterant immittere regnis.
Protinus expellit sterilem Rhodus. accipit ultro
Aduectam Latium: teque in sola laeta recondit,
Et proferre comas, et pandere brachia mandat.
Haud mora concipiens non tantum brachia pandis
Assuescisque solo: dites sed ab arbore fructus
Trudis, et eximio pendent noua Persica uultu.
Gratantur studio Latij, teque aemula laudum
Roma colit: primosque inter consistere foetus
Arboreos iubet. Ast nihil est confidere prauos
Successu. quid enim? rursus tete aduena mensis
Submouet, Eoa qui clarus origine magnum
Pergameis Latio nomen de collibus infert.
Nunc suspecta Italis cum sint tua semina, campos
Hos inuisa petis: quantumque excedis amoena
Ausonia, tantum dulci stas foeta ueneno.
Et populis uarias meditaris funere mortes.
P. Non tu Myrte satis, quae sim, mihi nosse uideris:

p.193
Cum mea lethali penitus suffusa ueneno
Membra notes. Sedenim tali cum Persea morbo,
Eoo tantum quae prouenit orbe, laborat:
Nomine fortassis decepta ac fructibus, istud
Sic memoras. nostris nihil est cur toxica lignis
Myrtus inesse putet: medijsque latere medullis
Funera, et haud dubias gustanti aduoluere mortes.
Me uero Aegyptus patrio de cespite ueram
Agnoscit sobolem: nostras ea prouida nutrit
Terra comas, gratosque infert in pabula fructus.
At Soboles nec adulta Rhodum, neque firma subibat:
Atque aduersa meis terra est data fructibus. an non
Hospitium primum istud erat? uix cernere primo
Progressu poteras, quantum uirtutis in alta
Aut radice foret, nostris aut floribus esset.
Res opus omnis habet cultuque ac tempore, quo se
Approbet ignotis, seque in sua seria ducat.
Oenotriae sedenim campos, mitissima rura
Italiae, et terras diuino Sole calentes
Quis non laudarit? Latium non sponte relinquo:
Sed transuecta manu gelidas noua cogor in Arctos
Et Gudio uicina locor, qua diues in altum
Influit Oceanum tenditque sub aequora gurges.
Hic mihi natiuo discedunt robora succo.
Paulatimque labat priscae coma florida uitae.
Sed quid nostra uelim crebris iam damna querelis.
Vrgere, aut uario mea fata retexere planctu?
Te quoque multa premunt serum paritura dolorem,
Quae uiolant teneros inuisa pericula ramos.
At de me nihil est quod dicas Persica, nostrae

p.194
Nota quidem est uitae mensura sagaxque suisque
Obuia delicijs, et honesto nobilis usu.
Non nos omne solum tulerit. quantum ardua magnae
Europae facies ponto se obiectat, et acres
Horret ad Oceani pulsato in littore fluctus:
Internosue etiam succingit limite montes,
Seu terras amplexa suas, seu flumina uersans:
Italiae solus fecundam campus alebat,
Italiae me terra tulit: sobolemque beatam
Subtexit folijs, Lauroque inserpere iussit.
Salue praecipuis memoranda laboribus, et re
Foelix Italia: haec si quid fortasse labando
Secula foelicem, late et pereuntia dici
Aut florere sinant. equidem gratissima tete
Euexit fortuna, proculque extendere famam
Et retinere dedit, cum magno maxima fato
Et populis Leges, et Legibus inclyta condas
Hospitia, et late uirtutum semina spargas.
Non tibi uel fructus desunt, uel honesta bonorum
Iudicia: ingenijs superas, laudemque mereri
E bonitate potes, si quae pulcherrima rerum
Momenta exquiras, uera e uirtute sequare.
Sis igitur foelix, generisque amplissima nostri
Pignora conserues: quantumque infundere ripis
Brachia dextra uelis, bimaresque erraris in aestus:
Ausoniae tantum subtendere robora Myrto,
Et proferre comas, et ludere floribus aude.
Ast ne quid nostris o Persica motibus erres,
Cimbriacas saltem spectandae accessimus urbes.
Non etiam multis ut fructibus arua replerem,

p.195
Inferremque meos non aequa in littora foetus.
Forsitan et tempus ueniet, traducta parumper
Cum me pignoribus decoratam cernere possis,
Et medios inter positam florere corymbos.
Non uno stant fata gradu. res motibus errat
Interdum uarijs. an' non caligine coelum
Nonnunquam obduci tenebrisque fatiscere cernis?
At ueniens gratos aurora reduxerit ignes,
Intuleritque diem mundo, penitusque serenos
In sua regna mouet Phoebi lux alta iugales.
Nonnunquam pluuiae, nonnunquam flamina prosunt:
Non uni dat cuncta Deus: sors omnia uersat.
Anchora at expediet sub tempestatibus altis
Seu gemina fulcire ratem: seu protinus una
Valde equidem forti dubias firmare carinas.
Interea miror qua demum clade labores
Cum nostris equidem regionibus aurea passim
Persica lecta uides. te laeta Fionia, tete
Scania diues habet: Sialandia pulcra frequenti
Vel tellure colit, uel nunc tete urbibus addit.
P. Dicam equidem: nostro quoniam te Myrte dolori
Indoluisse putem: quo primum tanta ueneno
Incidit aucta lues. leuis est occasio tanti
Interitus. uacuo delata huc uentre subiui.
Atque auida ignotos petij radice penates.
Postquam igitur mihi dulcis aquae data prima fuisset
Copia, et in nostros patuerunt flumina tractus:
Hausimus ingratos patulo nimis ore liquores,
Intulimusque altis gelidas radicibus undas
Et secura loci, et studijs obnoxia nostris.

p.196
Saepe modum faciles suasere in pocula Nymphae
Damnaruntque sitim, numerumque adhibere monebant.
Saepe ego suadentes contempsi: donec in omnes
Articulos subijt nocuae uis frigida lymphae.
Exsuperatque gelu languentem triste calorem.
Haec mihi causa mali prima est, et origo doloris
Quo morior, uitaque usum lucemque relinquo.
Vt uerum est, sibi quemque suo praestare latentes
Exitio causas: proprijsque e motibus ultro,
Quo tandem pereant, miseris existere posse.
Aut tibi quid contra referam? quid Persica dicam
Vlterius? satis est tibi facta domestica tandem
Sic constare, ut et hanc mortem fateare proteruo
Induci uitae studio: cum norma modusque
Soluitur, ac pressas uastant fera pocula uires.
Et nos magna quidem caperet miratio, si quid
Hac tibi res laeti pareret: quae fructibus omnes
Praecipitat neruos, uitamque in funera mergit.
Has equidem mundo curas, auidique palati
Ingluuiem, Stygiae rectorque paludis et orci
Intulit, exitium mortalibus. eia age summis
Tollendos homines, et habendos laudibus: hanc si
Exsuperant uitae noxam. nam quicquid olympo
Dissidet, hoc uno mihi dissentire uidetur:
Quod plerunque modum neglecto fallat honesto
Cura hominum, tenuique honum ratione sequatur.
Vtque tibi minime procul argumenta petantur:
Nonne tuos, auido quod caeca indulseris ori,
Iam tandem sentis uastari Persica fructus:
Corticibusque subesse necem, subsidere ramos,

p.197
Oppressumque undis gratum languere calorem?
Et tamen has utcunque etiam natura sequendo
Poscit aquas, uacuoque infert sua commoda uentri.
Ast homines, quibus aucta Deo mens praesidet, et quos
Vel poterant exempla bonos, uel dura nocentes
Flectere fata, nihil monitis concedere. late
Transiliunt uitae metam: fractumque suburgent
In scelus arbitrium, nocituraque sponte sequuntur.
Quis precor insani succensos pectoris ignes
Explicet, aut auidos scelerata in pocula rictus?
Res ea fine caret, caret et ratione modoque
Consilioque caret. nihil est mediocre: nihil iam
Quod celebrare queas, rectaeue inscribere laudi.
Imperio uenter potitur, poscitque uoratque
Et potat. sequitur tam duri iussa Tyranni
Quo uocat, ac studio consentit inepta uoluntas.
Omnia nunc igitur fracto ceu cardine languent
Atque excussa iugis rapiuntur aratra, feruntque
Rapta boues, operumque modos et praemia perdunt.
Amplius haud quicquam, rectum quod dicere possis
Sentitur. nihil antiquo nunc amplius orbi
Consonat, aut ueteri defert uestigia mundo.
Frugalem nostri quondam (quid frugibus esse
Dixeris utilius) uitam duxere parentes:
Demensoque modum, numerosque inferre sciebant.
Tum uirtus fuit ac meritae res proxima laudi,
Abstinuisse cyphis: tantumque exposcere, quantum
Naturae ratio poterat quaesisse uideri.
Sobrietas magnos decorabat sacra Monarchas,
Et uiridi meruit succingi tempora Lauro.

p.198
Hanc comitata phalanx uirtutum prima triumphos
Auxit, et aeternos splendori inducere currus.
Iustitiae fideique agmen, Patientia, Robur,
Et Veri studium, et Veneris mensura, Pudorque
Relligio, et blando Reuerentia grata parenti.
Hae comites ornare Deam, circumque feruntur
Consertae manibus dextras, ultroque secutae
Quo sua cunque mouens ponat uestigia mundo.
Sobrietas igitur non hospita nuda subibat
Humanas progressa domos: sed laeta dearum
Accessit stipata choro, sociasque beatas
Duxit, et eximium cumulabat honoribus agmen.
Scit Latium, studiisque sacrae testantur Athenae
Et sua principibus memorant data serta uetustis.
Sobrietas rerum tum culmina prima tenebat.
Et Regum tutela fuit, summosque per omnes
Aucta uirum titulos, fidissima gessit honores.
Ardua frugali custodia cessit alumno
Regnorumque salus, sceptri decor, omnia iusti
Pondera consilij: legum uis alta, docendi
Munus, et in meritas statuendi noxia poenas.
Denique quicquid habet rerum pulcherrima Tempe-#
rantia, quae uitae uera est et prima corona,
Legibus acceptum diuisque quod esse feratur:
Id ueteri totum cum pridem militet orbi,
In priscos retulisse patres iam pene uideri
Possit, et aeternam maioribus addere laudem.
P. At quid tantopere libeat tibi, Myrte, uetustos
Ferre sub astra patres, titulisque ornare Tyrannos?
Illa solo dudum concessit turba, iacentque

p.199
Aut dispersa locis, aut condita membra sepulcris.
Denique nemo feret celebrari prisca: fatiscat
Scipiadum nostros inter sacra gloria nanos.
Nunc artes praestant: nunc durant robora: iam nunc
Ingens, pugnax, excellens et mascula uirtus
Omnia peruasit. nihil est nisi mascula Virtus,
Quidquid ubique uides. quaecunque palatia scandas.
M. Anne etiam morti quamuis uicina, iocando
Exsuperas? equidem nihil es nisi languida uirtus
Fatorumque extrema lues, et funeris umbra.
Nec tamen ista mihi sic Persica dicta putabis,
Vt plane ignorem stolidi salaconica uulgi,
Ingratasque hominum uoces: qui nescio quae nunc
Tempora, quasue uices. quaeue infortunia laudant:
Cum nusquam sapiant, nec se comprendere possint.
Res ita iam pridem tacitis exempta latebris
In superas totis se motibus extulit auras.
Vt credas lippis notam et tonsoribus esse.
Sed quae uera, loqui fas sit mihi Persica Myrto,
Et uitium damnare: fero quod pondere sternit
Optima, et immergit stupidas in funera gentes.
Ebrietas infame malum, turpissima pestis,
Virtutumque lues, nostro iam militat orbi,
Inscribitque notis homines: illectat alumnos
Agminibusque coit: quantumque in maxima tendit.
Flagitijs tantum phalerata recentibus urget.
Blanda equidem meretrix faciles succedit in annos
Inuitatque animos pretijs, pugnatque suaui
Vincere recta mero, scelerique obtendere laruas:
Ne scelus esse putes, supero quod forsitan orbi

p.200
Displicet, ac foedas in apertum miserit artes.
Hanc circum Impietas, ignauaque dextera fertur.
Imbellesque deae: quarum quae maxima, facto
Dicitur impuro scelerum Lasciuia mater.
Hinc agit Improbitas plenos soror atra iugales:
Cui uestita dolis iam pene recentibus instat
Ambitio. hanc dirae sequitur Petulantia linguae.
Rauca leues clamore genas: cui uertice foedi
Stant oculi, ciliumque super mens effera tollit.
Huic uia trita quidem magnos persaepe monarchas
Conciliat. fausta res est tentata bilance.
Aequatoque tibi iam libra Sacomate pendet.
Fallere, mentiri, cuneos urgere latentes,
Et struxisse dolos, alienam aspergere famam
Sordibus, et quae sint rectissima carpere dicto:
His aeuum absumit studijs, hoc more senescit.
Quid uero Inuidiam memorem? cui laeta secundo
Euentu fortuna dolet? quid caetera dicam
Flagitia, expleto quae circulus omnia limbo
Nunc uehit, ac miseris inspirat noxia uitis?
Aut quid uel morbos numerem, quibus unica diris
Ingluuies est causa malis? non littora plures
Aspiciunt fulicas: pluresue agitantur arenae,
Aut crescunt celsis frondosa in montibus Orni:
Quam sunt damna hominum, dulci quae Bromius uuae
Promouet, ac miseros instillat teter in artus.
Postremo aetatem, moderandaque tempora uitae
Turbinibus ceu pulsa citis absumit, et altum
Visceribus subigens tardatue necatue calorem.
Denique nil homini bacchumque et pocla sequenti

p.201
Vt tu committas, ita ne committere possis
Vita impura monet, linguaeque licentia causat.
Tetrius haud quicquam stygijs sese extulit alis,
Aut superas intrare domos, animoue resedit,
Ebrietate: cui dementia seruit, et omnis
Proditio: studiumque fuit secreta per auras
Fundere, et e nullo moderari guttura uinclo.
Haec etiam te perdit hyems et laerna malorum,
Haec te dira lues funestat Persica: cum tu
Nec seruare modum, monitis neque cedere possis.
Mensuram quisquis uiolat, seu pocla sequatur,
Seu Veneri aspiret, seu subdet membra popina:
Intulit ingenio tenebras: caligine mentem
Obruit, ac gelidae submisit uiscera morti.

p.202
C. Erasmi Michaelii
Laeti,
COLLOQVIORVM
MORALIVM
Liber IIII.
COLLOQUIUM I.
Animo, non sexu imperia
gubernari.
FERVLA. CVPRESSVS.
Cum nouus hybernis succedat mensibus annus,
Mitior ac reuocet subigendum Taurus aratrum
Frigoribus uideas detergi tristibus orbem
Extendique dies, Notioque e pisce reduci
Fulgentes phoebi radios, umbrasque coire,
Et duram liquido glaciem discedere ponto.
C. Indicium uitae quoddam Ferula alta futurae
Hac equidem ratione uides: cum frigore primum
Oppressas languere comas, uitamque silere
Cernis, et atroci gemere aucta cacumina morsu.
Mox uero urgentes stimulis cessare pruinas
Aspicis, et uiuas reuocari in robora flammas:
Surgere faecundo gemmatos semine ramos.

p.203
Et uolucres strepitu saliuncis ludere: demum
Et terris conclusa diu iam grana reuerti
Et proferre caput patuloque assurgere coelo.
Efficit haec magni uis maxima Solis: humo qui
Languida uenturis prolectat semina rebus:
Inducitque orbi faciem. quae tota uirescat
Rursus, et aestiuo recreet noua uiscera succo.
Haud aliter (quid enim mortalia fata uicesque
Commemorare uetat?) duro cum frigore languet
Vita hominum: seu te primis infantia curis
Excipit, ac teneros submittit in ubera suctus:
Siue aetas quae iusta uirum fortasse putetur
Te uehit, ac multis oneratum erroribus urget:
Denique seu senium incumbit, miserosque per artus
Regnat, et innumero complet tua secula questu:
Plurima dura pati lacrymisque madere necesse est.
Pauperies enorme malum uirtutibus, ira,
Inuidiae macies, et foeda superbia menti,
Stulticia, ac animi uirus deforme, loquacis
Garrulitas linguae: (qua nil sceleratius orbi
Afflarunt furiae: tanta est petulantia, tantae
Illuuies scelerum, et manifestae in crimina uires.),
Tum morbi inuadunt, numeris non cognita certis
Progenies: infida uirum coniunctio. tandem
Ceu nihil aduersi reliqua sub mole fuisset,
Vltima progreditur fatorum linea, durae
Mortis opus: tota cum iam compage soluta
Aspera corporibus succedunt frigora nostris.
Et leuis ascendit coelestes spiritus orbes.
Haec suprema dies iterum sub prisca reducit

p.204
Viscera: iungenturque suis noua membra figuris
Rursus, et in gelidos subitus calor irruet artus.
Florebuntque homines iterum, quibus offa sepulcris
Iam pridem consumpta labant penitusque fatiscunt.
Haud secus arenti quam cum radice uideres
Surgere formoso lepidissima gramina uultu
Et uirides proferre comas: ubi nulla putares
Semina defoeto frondescere stipite posse.
F. Haud tete immerito ueteres suspendere morti
Symbola tentarunt: ita mortis iura uicesque
Cognita cuncta tenes: quamquam non mortis acerbae
Tantum damna gemis, quantum miranda futurae
Dona potes uitae, et fructus retulisse uideri.
Sed tamen humanae licet haec solatia genti
Tantaque contingant melioris gaudia uitae:
Haud miseris quicquam plantis accesserit. alius
Nos sopor aeternum et dirae noua mortis imago
Obruet, ac nullo nos unquam flore reducet.
C. Mollius ista quidem Ferula obijcienda putabis,
Cum possis meliora loqui: quae prima Tonantem
Vocibus, et studio conceptae laudis honorent.
An'ne etiam ueteres iterum subitura ruinas
Condita cuncta times: genus hoc mortale supersit
Vt solum? at reliquis funestam obliuio mortem
Inferat, ac nullo redeant sub sidera fructu?
An confusa iterum nullis Elementa figuris
Aspicere, et rerum misceri septa iuuaret?
An chaos antiquum et primordia caeca tueri
Fasue fidesue sinet? ne rursus inania rerum
Fundamenta uelis et hiulcos fingere uultus.

p.205
Plurima supremo detersum noueris iri
Corpora iudicio, sordesque lutumque fecesque
Et quae uana tument detrudi in tartara posse.
At non et rerum facies pulcherrima prorsus
Vna etiam dilapsa ruet, penitusque peribit:
Sed blandus quidam magnae telluris in artus
Insinuet calor et totis se humoribus abdet:
Vnde suum rursus mundo genus. haud mihi nostram
Nescio quam fingas glabra sub imagine terram,
Omnibus aut reuoces exutum floribus orbem.
Terra manet, dum terra manet: ueteremque decorem
Accipiet, ludetque comis priscumque receptet
Libera facta statum, regnoque erit aucta perenni.
Nulla quidem deinceps incuruo robora libro
Crescere posse putes: sed quo se attollit in auras
Cannabis, aequato dum stipite pergit et aptos
In numeros totam sine flexibus induit aluum:
Hoc sese arborei foetus herbaque uirentes
Extulerint: curui quod post neque forma, nec usus
Sit ligni, et nullis inscripta erit artibus arbos.
Nam nec in aequoreas ueniet ratis amplius undas,
Nec domus extiterit, nec flammis pabula prendas:
Denique nec sacris superaddere culmina templis
Iuppiter ipse sinet. templum hoc erit undique coelum
Quo tegimur: cuius complexu ingentibus aris
Obtulerint herbae redolentes balsama laudes.
Ara omnis siet herba: Deum qua quisque parentem
Noscat, et aeternos bona uera inflectet in usus.
Intrabitque dies multo gratissima: quam tu
Iam toties optasse bonos, totiesque petisse

p.206
Ignorare nequis: cum scilicet aspera cedant
Omnia diuinae, quae uenerit aurea, uitae.
Hic nouus orbis erit, terrae noua forma polique
Et maris. exspirentque niues flatusque tumentes.
Et morbi, et senium, et misero dolor obuius aeuo.
Ast aeterna quies superaque obnoxia laudi,
Vnica cura bonis atque anchora sacra, manebit.
Angelicosque inter cetus et prima deorum
Agmina uersari mortalia pectora credas
Posse: et detersis lacrymisque et luctibus omnem
Cum superis uitam coelo coniuncta tueri.
Haec est humanae uictoria gentis, et uni
Adscribenda Deo fiducia. uincere si uis.
Vince Deo, uerisque animum uirtutibus orna.
Interea hoc quodcunque mali est, Patientia frangat:
Quae uel dissimulet, uel perferat ardua. Si quid
Durior obijciat casus tibi, laeta bonorum
Euentu, si quid sapias, contemnere pergas.
F. Magna equidem, nec nota satis mihi dicta profaris
O soror. audenti circum fastigia rerum
Ferrier, aspirant superi. mentemque futuris
Imbuit aura bonis, rectumque in pectora mittit.
Te uero admiror, quae cum tibi sola ministret
Foemina, sublimis tamen alta cacumina pandas
Luxuriesque comis: foliumque attollere possis
Celsior, et laetis sint grata cacumina ramis.
Nostra uirum manibus quamuis curentur et arte
Pignora, difficili crescunt tamen adita partu
Et nimium segni ueniunt mihi stipite gemmae.
C. Haud mirere, equidem diuis authoribus hanc nunc

p.207
Virgo puella gerit solerti pectore curam:
Vt nos consilio ac animi uirtute per omnes
Excitet articulos, rerumque in culmina firmet.
Vir tuus ille horti custos, quia segnior alto
Incubat officio, raroque accedit et atram
Deterius curat iam mersam uligine terram:
Vel ferule inducit gelidissima funera mortem:
Vel certae sternit uentura pericula morti.
Qui minus ingenuo quae sunt commissa labore
Curat, et ignaua tractat sua commoda lance:
Is rerum formas et celsa cacumina fato
Obijcit extremo neglectaque robora perdit.
Eximium toti quiddam est industria mundo,
Cui labor, et rerum quaecunque uolumina cedunt
Inscribuntque boni memorandae praemia laudis.
Heus, etiam tenerae num quae res ulla geratur
Virginis auspicio? uolucri an non dextera fuso
Militet, ac molli famulentur brachia penso?
Scilicet ista decet rigidos industria tantum
Prima uiros, sarrire solum, subducere glebis
Noxia, et in totos immittere commoda sulcos.
Interea seruet miseros ignaua penates
Foemina, nec quicquam pueros nisi norit alendos,
Et garrire sonis et spargere iurgia dicto.
Haec equidem uetus est multorum iniuria, sexum
Carpere foemineum leuibusque incessere sannis:
Prorsus inutilibus ceu natum rebus haberi.
Cum tamen ipsi etiam qui magno saepe boatu
Hoc agitant, crebris experti fructibus essent:
Plurima foemineis existere commoda dextris,

p.208
Siue ea rura colat, populos seu cauta gubernet.
F. Proh quantum caecae mortalia pectora noctis,
Et cladis quantum sceleratas crimine mentes
Occupat? an' ne tibi persuasum subdola credam.
Foemineis etiam florere negocia dextris:
Et genere hoc ullum subnascier utile posse?
Tu quia Virgineos experta salubriter ignes
Extuleris quae tu poteras cupijsse uideri:
Iccirco ingenii celebras ea foemora laude,
Et tua magnificis Encomia uocibus auges.
C. Vt nihil inuidia sceleratius intulit orbi
Tisiphone. Quid enim? mea si gratissima castis
Omnia sunt nymphis, et odoribus aethera tangam:
Nunquid propterea quae sunt tibi uera fateri
Me uel posse neges, uel non audere putabis?
Desine me uestri similem iam fingere. Sis tu
Grata asinis, pecorique feras sua pabula turpi,
Arcadicosque greges et segnia corpora pascas.
Me iuuat et nymphis blandiri mollibus: et nos
Insinuare bonis, uiridique cacumine laetas
Pandere in arua comas longamque agnoscere uitam
F. Scilicet ut miseris longum est mortalibus aeuum:
Aut diuturna bonis promitti secula possint.
Solum equidem hoc longum est, minimum quod niuitur. an non
Grata uides medio florere papauera campo
Et rutulas proferre comas? quid pulcrius istis
Interea mirere, quibus color ipse decorem
Auget? at imbelli substant ea munera fulcro,
Infirmosque ferunt in germina mollia neruos.
Incidit eoo rigidus spiramine uentus

p.209
Incubuitque solo trepidasque insurgit in auras
Excutiens, spargitque comas uiduatque colores
Stirpibus, et pulcros dissoluit in aera uultus.
Haud aliter, quae tute uocas longissima, paruo
Momento quassata ruunt. coelestia tantum
Patrono sunt firma Deo: sors aspera nostros
Versat et atra dies: quantumque sub ultima tendis.
Tantum etiam uarijs obiectas fata periclis.
Non res una premit miserum mortalibus aeuum:
Nec labor unus agit. uita est incerta, proculque
Quod tu cunque potes rectum contendere, cessit.
Nunc ignis, nunc unda furit: nunc terra fretumue
Noxia crescenti submittit pabula ramo.
Denique nil ueteri perstat uirtute: labascit
Mens etiam, ac grandi ceu uulnere saucia languet.
Omnia mutantur, dubiamque pericula uitam
Multiplicata grauant primisque laboribus urgent.
Perculit una igitur nostram sententia mentem.
Foemineis equidem nil posse laboribus inter
Mortales peragi: quod quis fortasse uehendum
Laudibus. et grato memorandum gutture narret.
Si uix ulla uiros sustentat gloria: quid se
Foemina iactarit? fortassis amoribus acres
Subijciat stimulos Venerique assuerit. at arma
Tractare, aut operam regnis dare: ut omnia iusto
Integra sint fructu pacemque palatia seruent:
Hanc neque posse putes: nec quae culpaueris, ornes.
C. Multa quidem miscens cumulas opprobria, multis
Foemineum genus exagitas scelerata loquelis.
Despue conceptam succenso pectore bilem

p.210
Et propius quae uera uide. ceu feruida puppes
Tempestas agit auersum laceratque profundo:
Sic animum rapit ira, ferosque accendit in aestus:
Et uetat humano quod rectum est, cernere uultu.
Aut ego quid primum obijciam, cum plurima tute
Sugilles odijsque premas et morsibus instes?
Id mihi non recta perpensum lance uideris
Effutisse, malis obnoxia sortibus: esse
Iam nihil, ingenuis quo sese motibus orbi
Foemina commendet: sed pondus inutile mundo
Viuat, et haud aliquod patrijs decus inferat armis,
At uero errores ita demum agnoscere possis,
Si sceptris mentem, si sexum lapsibus addas.
Attulit imperijs non protinus ille salutem:
Quem te forte uirum conspecto cominus ore
Dicere posse putes: cui circum plurima mentum
Barba uolat, toruoque iacit fera lumina uultu.
Altius ire decet primoque a fonte tueri,
Vnde quidem ueniant populis bona: quidue salutem
Intulerit patrijs optandaque foedera regnis.
Ex animo pendet sceptri uis. scilicet altae
Cum Virtutis opus primas tenet. illa uetustis
Ceu ratio titulis nostros cumulare parentes:
Sic eadem, si tu uirtutes rite sequare,
Et factis leges, et legibus addit honores.
Haec sunt prima quidem ualidis fundamina regnis:
E quibus eximio scaturit ceu fonte, salutis
Anchora, qua populi columen morumque uenustas
Principibusque uiris retineri gloria possit.
Extra animum est quodcunque furoribus horret et ira.

p.211
Permiscetque operi scelus, et contaminat omnes
Factorum titulos, populisque, pericula gignit.
Quid uetat imperijs igitur succedere sexum
Foemineum, si recta probet, si iusta sequatur:
Denique si bonitate animi, si pectore praestet
Consilijsque bonis. decorat prudentia mentem
Et facilis populorum aditus: legumque potestas
Imperijque modus, nusquamque excedere recto,
Nec spe lactatas inuoluere luctibus urbes.
Quid beluas memorem, quas inter plurima longe
Foemina praecellit? horrendis uocibus omnem
Buccula conturbat campum: spoliata catellis
Vrsa furit: saeuo grassatur dente Leaena:
Denique nulla suo non fulta est bestia lucro,
Munera sed sita quamque manent, sua quamque uoluptas
Et Natura trahit rebusque inscribit amicis.
Omnia non igitur poterit natura uideri
Indulsisse uiris: aliqua est quoque portio qua se
Commodet officijs suscepto foemina regno.
Prouidet, inquirit, partitur praemia rectis,
Bella gerit, solersque graues moderatur habenas,
Supplicijs prauos castigat: temperat omnes
Pectoris articulos, ne quid committere possit,
Quod minime fasces deceat, quod gloria culpet.
An tibi nulla tuas peruenit fama sub aures
Assyriji quondam populi, studioque ferocis:
Scilicet auspicijs se cum coelestibus armat
Illa deum soboles, primum quae dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem,
Foemina nonne fuit? fuit unica foemina cuius

p.212
Consilijs patrio res gesta est maxima regno.
Quid Pandioniae memorem genus Orythiyae:
Lampedamue domi claram studijsque uacantem,
Cum soror Armenos populatur, et omnia circum
Regna domat, spolijsque furit Marpesia raptis?
Quid referam Hippolytam? Troiani tempore belli
Penthesilaea fuit, toti tum cognita mundo,
Nunc nomen clarum superest, quod durat Achilli
Coniunctum, magnosque inter stat fama poetas.
Aut quis Zenobiam certataque praelia nescit,
Persarumue Duces: altum quibus illa Monarchis
Imposuit Regina iugum: cum pectore forti
Consilijsque simul rectis praestaret., et omnes
Impleret uario bellorum fulmine gentes?
At quorsum externae consector imaginis umbras,
Quidne procul quaesita peto? si forsitan omnes
Euomat in praeceps, retroue feratur in undas
Gudius, et fractis desiccet flumina ripis:
Non tamen et uirtus Margretae amplissima nostrae,
Aut decus induci rerum caligine possit.
Illa fuit quondam foelixque ac inclyta regis
Filia Valdemari: quo non solertior alter
Aut curare bonos, aut sternere caedibus hostes.
Sed tamen haec patrem stabili Regina triumpho
Exsuperans, triplici uelauit tempora lauro
Et iunxit patris diademata Suetica regnis.
Vtque breui tantum complectar maxima dicto,
Albionum populos et Sceptra Britannica cerne,
Cerne uiros regnique status, quo principe, quali
Nunc dextra, et quanta demum uirtute regantur.

p.213
Qualiter astrifero rutulant noua sidera coelo,
Praecipuis tandem quaecunque coloribus ardent,
Cum uicina Ioui patrios Venus aurea currus
Suspicit, et blando stellarum cardine regnat:
Anglia non aliter rerum ditissima sacros
Iam late titulos et sceptra nitentia pandit:
Virgineo postquam caepit diademate laetos
Ferre sub astra dies pacemque inducere regnis.
Quin plures etiam populos, et plura referre
Regna potes: quae foemineo moderamine fasces
Inuicta proferre manu: seu pacis honestae
Facta colunt, belli seu iura uicesque sequuntur.
Quanquam multi etiam non grata id mente ferebant,
Imperio frenasse uiros: quae foemina uere
Vtiliterque etiam rexisse palatia possct.
Sed bona nostra quidem cum sunt praesentia pauci
Nouimus. amissis ita demum hac lege mouemur:
Vt ualde optemus dilapsaque lucra probemus.
Vno equidem miseri: quod deteriora putemus
Esse ea, quae nostras implent iam proxima lances.
Caetera laudemus quae sunt absentia. uerum
Multo aliter rerum tibi Rana loquacula formam
Pinxerit: aethereo quae lapsam ex orbe repellit
Contemnitque trabem segnique illudit: ut in quo
Principe nil uitae quicquam, nihil indolis esset.
Regem igitur superos alium, qui uiuere posset,
Poscit: ut et sciret uicinia, Regibus uti
Ranas, ac aliquo uitae regat arduus usu.
Ingratis facilis Deus est cum stulta petuntur.
Nec mora. sidereo delecta Ciconia coelo

p.214
Mittitur: ut Ranis decernat iusta: geratque
Has inter turbas sceptris aequissima regnum.
Vt uenit, uita uenit comitante: dabatque
Indicium, frustra neque sollicitasse Tonantem
Ranas, nec stolidum ranis dare numina regem:
Sed qui iure quidem imperitet, quo scilicet ille
Iure regat. cui ius definiat ensis et ingens
Ingluuies, foedo quae sola est gloria regno.
Sed quorsum feror? euentu iam denique late
Constat, foemineis etiam uirtutibus orbem
Florere, et meritas in facta existere laudes.
Non igitur sexum damnaueris improba, magnum
Saepe quidem e tenui perrumpit origine lumen.,
Ac humiles inter succrescunt robora uepres.
Forsan ubi humanae minus est uirtutis: ibi astra
Et plus posse deos. imbelli Iuppiter addit
Consilium, et miris tenues successibus ornat.
F. Nescio qui uulgo tamen id plerumque feratur.
Non ita solertes in magna negocia caetus
Viuere foemineos: nihil his committere tete
Posse, quod eximia perfectum laude celebres.
C. Te miseram, cui sic stolidi dementia uulgi
Imposuit. pudeat tantis te erroribus actam
Et procul a uero deceptos flectere sensus.
Qui uulgo seruit stygio se mancipat orco:
Inducitque animis lapsus, et plurima fictis
Taminat acta modis uarijsque laboribus errat.
Qui potis affectus dubiaque uolumina linguae
Sic regere, ut sancto consentiat undique recto,
Nec morbis animi uetitos se fundat in ignes:

p.215
Hic sapit, hic ille est merita qui laude uehatur.
COLLOQVIVM II.
Gloriam expetendam esse.
RVBVS. PINVS.
R. Vt nihil audaci satis est animoque superbo:
Quem simulac tumidis Rhamnusia motibus inflat,
Nec moderata capit, nec se mediocribus implet.
P. Quae tibi nunc demum mouet hunc Rube causa dolorem,
Quidne molestat agens animum et tua pectora turbat?
Omnia iam pridem de te mihi grata putaui
Expectanda: quod hoc etiam ceu foedere stares
Iuncta loco, pariterque dolens tua frigora ferres.
Plurima uicinos inter sociata uoluntas
Regnet, et haud ficto se complectantur ab usu.
Officijsque uacent: rerumque pericula, quantum
Ex se quisque potest, fraterno a limine pellat.
An tete inuidia statuam torquerier: ut qui
Indignere comas mihi serpere longius, et iam
Optatas nostris induci frondibus umbras?
R. Non ego te inuidia, crescentem persequor: alte
Surgis, et ut surgas conniti sedula possis.
Ast animum damno semper maiora sequentem
Ingeniumque procax, cui nec cultura, nec aeui
Conditio potis est moderatam immittere mentem.
Sponte quidem nasci tibi contigit alta, comasque
Spargere multiplices et uendere germina fructu
Eximio: tamen hic ceu nil melioris adepta

p.216
Naturaeue lociue sies, custodibus instas
Transferrique cupis patuloque in colle locari.
Cum tamen ipse humili nunc sim contentus agello,
Nec sublime solum, nec uelli sedibus optem.
Qui seruare modum medijsque insistere possit,
Et minime ingentes induxerit ignibus Euros,
Hic sapit, hic stolidi uicit ludibria uulgi
Fortunaeque dolos. modus est pulcherrima uirtus,
Vltra quem citraque nequit consistere rectum.
Longe aliam rebus mensuram praua furensque
Decernit natura, aliosque inscribere fines
Officijs satagit: quam quos mens recta deusue
Approbat, aut quales magnis successibus addit.
Tu quia deformi succrescis corpore, uaro,
Hirsuto, et spargas densis tua brachia spinis:
Culturae contemnis opus dextramque coloni
Auersata, parum recto uideare moueri,
Et curare parum quanta tu clade labores.
Stas humili tantum fultus tellure, iacentque
Constrati foliis rami passimque uagantur
Intonsi, duroque ferunt sua robora callo:
Sordida quo natura solet plerunque rigore
Ingenij turpis deformes pandere uultus.
Propterea effreni me damnas ore. iacisque
Scommata dura comis, et facta insignia mordes.
Ast ego diuerso me tramite libro, nihilque
Hac patior stulta uerborum classe moueri.
Gloria praestanti res est optanda, nihil
Hac melius toti poterant dare numina mundo.
Huc ego connitor studijs: haec suscitat omnes

p.217
In nobis crescendi aditus, coeloque iacentes
Intulerit ramos superisque accommodat auris.
Xi mihi languentes mouisset gloria cursus,
Et poteram tecum depressa in ualle morari,
Et poteram spretas telluri innectere frondes.
Nunc honor accendit mentem, laudumque decore
Sollicitat, ualidoque rapit mea pectora motu:
Vt cupiam celso frendere cacumine, celsas
Pandere in arua comas, et robora celsa tueri.
R. Cur uitio indulges, raptatque superbia mentem?
Ipsa quidem sese uirtus contenta, procaces
Fastidit titulos, gaudetque incognita multo
Prodere se fructu, neque nomine turget inani.
Commoda nonne uides quae nos in rura domosque
Plurima partimur? tamen hic iactantia nulla est,
Gloria nulla: sinu tacito gaudemus, et usus
Quos praestamus agris, cupimus prodesse colonis.
P. Non ea concinno iungis tamen omnia nexu:
Nec satis haec animis perpendere munera noris.
Nam quid uirtutes excelsaque facta celebras,
Si te nulla mouet praestantis gloria famae,
Nec trahit illustri te res pensanda triumpho?
Gloria uirtutem sequitur, factumque coronat
Quod uirtute geri ratio non ficta probauit.
Hoc populus cum laude uehit, iam gloria creuit:
Alteriusque bono uirtus sibi praemia duxit.
Expetat hanc Sapiens, sua quae benefacta probari.
Expetat. ingenuo contendere ad optima motu
Non nisi uirtuti statuas contingere posse.
Sicut et exorto succedit in aethera Phoebo

p.218
Splendor, et hunc nostrum collustrat lumine mundum:
Sic opus eximium sequitur sua gloria, uirtus
Quo depensa bono ceu grato fine quiescat.
Aspice cum patriam Thrasybulus liberat urbem:
Cum Latium redimit deuictis Scipio poenis,
Et spoliat Gallos reparato marte Camillus:
Haec num facta geri tantum, et non uoce referri
Laudarique decet? patria est indigna salute,
Quae tantam merita non praedicet ore salutem.
Hunc bonus omnis amat uerumque exposcit honorem,
Huc animi contendit opus, uirtutibus instat:
Aurea uirtutum nancisci ut praemia possit.
Quid memorem quantam sortita est Filia laudem
Vbere quae matrem rigido sub carcere pauit?
Et pius Aeneas laudari dignus, edaci
Qui flamma pressum medioque ex igne parentem
Extulit Anchisen, tutaque in sede locatum
Aeternae comitem secum uirtutis habebit.
Gloria quapropter non insectanda petulco
Ore fuit. Non hanc uitium, non ocia gignunt,
Sed Virtus parit, ac populi sententia firmat.
Haec igitur cum se contingant mutua, quorsum
Hic ope custodis tete curarier optas?
Et per te crescas, et per te corpora firmes.
P. Non ea recte etiam Rube perspicis. alta tuere
Flumina decliues quae sponte feruntur in undas,
Atque ultro lapsum loca per depressa sequuntur.
Haec tamen optato ueniant ut mollia cursu,
Et satis aequa meent: ualidis persaepe fuerunt
Obijcibus stringenda suisque inhibenda ruinis:

p.219
Ne populos damno afficiant, et latius errent.
Res Equus eximia est: sed ni parere lupatis
Discat, et arbitrio generosos flectere cursus,
Optari nequeat. Decus est insigne beata
Indole laudari: naturae et uiribus uti
Egregijs, aliquaque Deo ratione probari.
At si etiam monitor prudens accesserit, omnes
Qui regere imperio mores et flectere possit:
Magnificum certe tum primum exsurgere quiddam
Aspicies: cuius si dijs authoribus aeuum
Asscribas, recte potes id statuisse uideri.
Omnia doctrinae referas momenta. parumne est
Aut monitis mores, aut ui compescere mentes?
Sit mihi, foelici deinceps cultura Magistro,
Sit coma sublimes quae prouocet ardua Cedros
Aspiretque polo. faueas si iusta sequenti,
Meque Sororem etiam non duris uocibus ornes:
Et tibi propitios in germina proxima diuos,
Et folijs placidos sane experiere ligones.
Officium quo more colas, hoc more receptes:
Et uenient parili semper tibi praemia lance.
Qui remoram obiecit properanti ad magna: uicissim
Sentiet obijcier remoram sibi. numina iustis
Aspiciunt oculis, fatumque tuetur olympus.

p.220
COLLOQVIVM III.
Priuato commodo publicam utilitatem
interire.
AQVILA. GRYPHVS.
A. Plurima te Gryphum uulgi sententia damnat,
Plurima te absoluit: neque enim constante bilance
Res tua tam dubijs populorum uocibus audit.
Mirum est cum uaria sis bestia sorte, uicesque
Nunc uolucris subeas, nunc fului membra Leonis
Quadrupedumque gradus imitari corpore possis:
Non etiam te tot petulantis uulnera linguae
Aut cautum uitare, aut fortem uincere posse.
G. Credo ego multiplicique malo, uarioque dolore
Naturam moresque premi. mendacia longe
Imperium complexa, alios uirtutibus ornant,
Deformant alios: quaeque in contraria possent
Traduci, fractis subuertunt uera tabellis.
Non ea maiorum studijs fideique parentum,
Nec poterant ueteri placuisse impendia mundo.
Quae sunt uera, bonos deceat laudare. profecto
Falsa loqui, mens iusta negat. iam militat orbi
Colluuies scelerum, quantumque sub ultima tendas
Climata, deformes tantum mirabere uitas,
Antiquosque dies et facta antiqua requires.
Maxima maiores haec inter cura fuisset,
Fortiter ut pugnare manu, sic parcius ore
icere, et effreni conuellere facta labello.

p.221
Nunc alios haec uita serit gelidissima mores,
Vt cum dextra parum ualeas, sit multa loquendo
Virtus, et summas iactantia deuoret urbes.
Non igitur sola est nunc mendax Graecia (quamuis
Ex alio fortasse etiam siet ordine mendax:
Et fictas ducat sub uerba sequentia formas)
Sed lato uitijs prospectum est foedere: seu quod
Iam precio uirtus careat: seu plurima iam sit
Ingenijs merces: quae magno fallere possunt
Ingenio, et blandis fucum facere artibus orbi.
Denique quid iuris technas memoraueris: ut quae
Iuris uita sient? nil iure est sanctius. at ius
Huc demum elapsum est: ut quod placuisse uideri
Possiet, id Iuris foelix ceu norma colatur.
Hanc ego nunc rerum formam probo. caetera si quid
Errarint fortasse, parum est quod uocibus errent:
Si nihil errarint animis, nil legibus errent.
Hos ego praecipuis dignabor honoribus: hanc qui
Quam modo consector, defendere fortiter audent
Propositi metam: tanquamque e iure manuque,
Consertum statuant, quod capto tyrannide regnum.
Ast Aquilam finxit rectum natura, ualesque
Iudicij bonitate, potesque uel omnia solus
Quae conspersa luto sordent, detergere, et aeuum
Iam male protritis inducere rebus honorem.
Fare igitur quo me tandem tu pectore Gryphum
Et mea facta capis. Si te nos iudice causam
Vincimus, arbitris aequa est sententia nostris.
Quod si nos damnes, iubeasque excedere facto,
In praedam ueniat gens improba, sitque per omnes

p.222
Iam patefacta aditus uenturo ianua damno.
Me iugulent, aurumque ferant, rapiantque labores,
Vnoculique truces aliena laude fruantur.
A. Vt minime facile est, cum sit sententia dispar,
Eligere, in cuius te pondera mittere possis?
Argumenta quidem non te uulgaria damnant:
Rursus et haud leuia indicto te crimine soluunt.
Vt quisque est hostis, uel amica lege benignus,
Sic tua facta uehit, dubiaque examinat urna.
Hi priuata quidem te consectarier aiunt,
Publica nonnulli referunt tibi commoda. quid me
In tantis uolucrum clamoribus utile censes
Condere iudicium rebusque insistere posse?
Iudicium formare graue est: ubi quisque potenti
Pugnat in acta manu; quantumque in singula tendas.
Tantum equidem tete rapit in diuersa uel error
Vel fauor: aut rebus quae sunt aequissima, cogunt.
Vt tamen et constet quo res tua more laborat:
Et quid agens odij tantum contraxeris, ut te
Mortales inuisum habeant, et facta cauillent,
Fare age, et haud aliquo celes tua crimina fuco.
Non frustra surgit spectandus in aethere terror,
Nec leuis est fulicas toto quae causa profundo
Exigit, ac primis faciat consistere ripis.
Cum fumum spectas, iam mens pauet anxia flammam.
Indicioque rudi uenturos colligis ignes.
G. Haud mea tete Aquilam uel consuetudo latere
Vel natura potest. patrio mihi semen ab artu
Sic uenit, ut patrios nequeam contemnere mores:
Constanterque etiam proprium est quodcunque tuebor.

p.223
An sua destituit feritas Lupum? an aetheris alti
Flectere quis cursus prohibereque lumine coelum
Possit, et innatos Phoebo compescere motus?
Vt fluit, obiecto cum non aqua fine prematur,
Sic mea me natura rapit, tueorque parentum
Maiorumque fidem: pariterque hoc more uetustos
Sector auos, patriamque domum, studiumque Nepotum
Instruo, et in sobolem mea facta domestica fundo.
Scis autem quantis Arimaspi fraudibus usi
Has pascuntur opes. pariumque laboribus aurum
Hoc nostris rapiunt, raptumque Tyrannide portant,
Eruta nos magno tandem sudore cauernis
In lucem uehimus fulgentis grana metalli.
Hoc Arimaspus opus medio deformis ocello
Semiuir, extremo populorum fine moratus
Auferet, ac studio foelix sit bestia nostro?
An'ne tuas unquam peruenit fama sub aures,
Indica quo demum studio formica labores
Diuitiasque suas atque aurea grana tuetur?
Et nobis etiam uires natura ferosque
Vulnera in alta dedit conceptis motibus ungues.
Non sobolem Tygris. non partum seua Leaena
Deserit. iniustum est hoc te gaudere, tueri
Quod nequeas. Vitam fas sit pro laude pacisci
Proque bonis, dubiae qua sint fulcimina uitae.
Hercule crudele est alienam carpere laudem
Et quae tute paras stolidis bona dedere fucis.
Multa quidem fari iusta mihi lance uideris,
Multa parum recto sermone procaciter addis.
Publica nequicquam priuatis commoda rebus

p.224
Fas miscere scias. si te natura creatum
Propterea magnis armauit uiribus, omne
Vt soli uiuas aeuum tibi: carpere quis non
Pene etiam iniustae naturae semina possit?
Haec -ne est quae nostros multo sudore labores
Exercet: cum uel prolixo praeda uolatu
Conquirenda siet: uel si fortasse moremur
Paulo etiam melius, uastis tamen ardua syluis
Tecta struam, et gelidae submittam corpora nocti?
Et tamen interea, quantum licet, omnibus unus
Consulo. Si praedae quid forsitan incidit, illud
In medium ueris collatum legibus addo.
Te uero sceleris populus iam postulat: ut qui
Inuidus officio, fallax, et inutilis extes:
Nec tua communes reddas bona teter in usus.
Vix ita uel sonitu exigua est, uel paruula rostro.
Vlla auis, officio quae non tibi seruiat: et se
Vsibus humanis diuersa in munera iungat.
Aspice Fringillos, quidque ista Ficedula possit
Vocibus: aut quantis se motibus aurea Alauda,
Exili quamuis sit praedita corpore, uectet?
Haec segetes inter cum nido assuescat, amatos
Excludit pullos, primisque informat ab annis:
Vt lenire sonis uariareque cantibus ora
Et sata lustrantem satagant mulcere Colonum.
Quid referam quantos minimus quoque Passer in usus
Errat agris. circumque domos et rura uagatur?
Non equidem simili uox huic dulcedine miros
Alterat articulos: sed publica commoda spectant
Pectora: et Erucas, ac diros uulnere Bruchos

p.225
Muscarumque greges, Culicesque uagasque Locustas
Plurimaque haud timidis insecta laboribus aufert:
Omnia quae uitas hominum fructusque fatigant,
Et dulces flores, et agros populantur amoenos.
Quid Sturnos memorem, quid dulcis rostra Cicadae.
Clorida quid dicam? nihil est ita corpore paruum
Quod non communes quantum licet, ardet in usus,
Humanoque etiam deseruit moribus aeuo.
Solus at inuisum te praestas Gryphe, proculque
Communi tua lucra bono subducere tentas:
Quaeque solo quaeris, soli tibi dona reponis.
Et tamen hoc homines magnus praestare uolebat
Iuppiter: ut terram subigant, terraeque medullas:
Et si quae diti concludit in ubere tellus,
Omnia possideant. rectum est cessisse Tonanti
Et parere Deo: qui te mortalibus ultro
Subijcit, ac totis seruire laboribus urget.
Huc uires artemque feras: homo poscere tete
Iure suo lucrum quaesitaque commoda debet.
Omnia pene quidem ceu fracto cardine languent,
Et subuersa gemunt: quia nullo publica florent
Amplius officio. res est priuata per omnes
Quae tete articulos, et lucra per omnia uoluit.
Maiorum certe quondam uirtute uigebat
Communis tutela boni: quo tempore summa
Cura fuit, patriumque decus, patriaeque salutem
Asserere, et cunctas aperire in commoda mentes.
Nunc priuata quidem rerum compendia priscos
Euertunt mores, quaeque in commune referri
Deberent, studium est proprijs aduoluere tectis.

p.226
Et sua neglecto sectari lucra Tonante.
Aut quid Gryphe petis rutulo cumularier auro,
Cum tibi nulla quidem tanto uel pondere surgat
Commoditas, uel te congesto ex aere beatum
Reddere fama potest? quod nil tibi conferat, istud
Si sapis, haud aliquo sectandum iure putabis.
Haec sunt foelicis pulcherrima munera uitae,
Et res posse bonas studio nanciscier, et quod
Nactus, in haud uanos te posse reponere fructus.
Acceptas Arimaspus opes tua lucra remittet
Vsibus humanis. Dij quanta est gloria, posse
Vsibus humanis studio prodesse. Tonanti
Res ea sidereo grata est: laudemque meretur
Officio, et ueris inscribit honoribus aeuum.
G. Haud equidem inficias ueniam tibi: nec mea tecum
Certarit, quanquam uis sit mihi maxima Grypho.
Non tamen et facile est naturam flectere, miro
Robore stat subnixa, nihilque a semine pelli
Sustinet. aut quorsum referam tua furta tuasque
Insecter praedas? Studio quo publica curas
Notius est, quam quod possit iam stulte negari.
Quin pridem raptu infamem te rustica damnant
Praedia, et haud temere lacerant tua facta coloni.
Testor ego Agniculos porcosque anatesque minusque
Id pecus, immani quod raptum gutture dirus
Excorias, auidoque infers ea uiscera uentri.
Id curare quidem non est iam publica: sed quae
Publica sunt, priuato equidem subuertere lucro,
Cum te latronem tua facta ostendere possunt.
A. Vt natura nihil frustra est molita? quod imo

p.227
Pectore uirus alis, mendaci dire labello
Euomis, et salso petis haec mea uiscera morsu.
Non Aquilam certe finxit sors aurea uanum.
Ignarumque boni. cunctas ego Gryphe uolucres
Imperio complector: et haec mihi maxima certe
Gaudia sunt, auium gregibus sua iura tueri:
Et quodcunque quidem ualeam uel lege, uel ausu.
Has nostras inter partiri ut lucra uolucres.
Quantum igitur tali me fas pro munere credas
Poscere posse? famem -ne feram? peream -ne uidendo
Et patiendo simul? onus est plerumque praeeesse.
Imperio. magnis nam rara laboribus addit
Praemia iusta, fides. satis esto, fatiscere curis:
Ne simul et merito princeps spoliabere uictu,
Incertamque feras patria ob certamina laudem.
Fas igitur captasse putes, quod Principis annos
Auxerit, ac claros faciat superesse Monarchas.
Non alia stant regna basi, quam uoce Tonantis
Et populi plausu. Deus est iustissimus ultor
Patrati in Regem sceleris: qui fulmina saeua
Concutit acta manu, fraudesque rependit auerno.
Praeterea siquem tribuunt mihi pascua raptum,
Non nostro tantum seruire ea munera uentri
Sustineo. Humanum cunctis decet esse Monarcham,
Et sua lucra bono multorum inscribere Regem.
Non igitur quemquam patior, qui nostra secutus
Castra colit, nulla donatum parte molestam
Exercere famem. Ceu dant mihi numina uires,
Sic ego nequicquam furiosis uiribus utor
Pectoribusque malis: praedam sic diuido, ne quae

p.228
Praeteritam sese, si sit uicina, queratur.
Haec equidem uirtus magna est et digna Tyranno
Afficier, dura cum affligi subdita clade
Regna uidet: quacunque malum ratione per urbes
Saeuiat, ac miseros agitent ludibria ciues.
Ast Regum quisquis crudeli clade uirorum
Gaudet, et effundi ciuilem caede cruorem
Pro risu ducit, studioque applaudit inani:
Hunc equidem furiae populis orbique Tyrannum
Obtrusere ducem: cui nil praecordia circum
Virtutis niueae, neque facta per ardua regnat.
G. Magnificis certe complexus publica uerbis
Exsuperas. tumido ueluti cum flumine pontus
Altior insurgit, fremitumque per aequora uersat:
Haud secus eloquio et magnis sermonibus instas:
Et Regum officia, ac iuris monumenta reuoluis.
Hoc tamen et culpandus eris, quod saepe secutas
Dilanies, propterque etiam sint praeda morantes.
A. Venatu constat mihi res et uita. necesse
Interdum est etiam uicinas forte uolucres
Sublegere. et nostro farcire ea munera uentris:.
Aut uitae nunquid deberi iusta negabis
Praesidia? aethereis sancitum legibus esse
Dixeris, ut Regi praestent se in fercla minores,
Publicaque impensa confirment culmina morte.
Quis damnet, uel ouem molles uel carnibus agnos
Magnanimo certe praedam cessisse Leoni?
Et nos sceptra etiam gerimus Iouis ales: habentque
Nos Lyra, nos cythara, nos magni sistra Tonantis.
G. Vt nihil est Regum iactari nomina, ni quis

p.229
Pareat, et iussis patientem accommodet aurem?
Caetera turba quidem misera est: ego solus habebor
Foelix, Imperio quod nulli obnoxius aeuum
Libertate traham, et proprio sim Marte beatus.
Nam neque me uolucrum gregibus submitto, nec acres
Vt quibus accedam Dominis, agnosco Leones.
Hoc pennae efficiunt, istud mea forma negarit.
Vt brutis iungunt districtae brachia plantae,
Sic meme uolucrum sociauerit ala phalangi.
Tu Regis titulos et celsae laudis honores
Ingenti captas studio, noctesque diesque
Sollicitam afflictat tam uasta insania mentem.
Sed tamen imbellem nos te contemnimus: et nunc
Ni mea me uirtus tanto prohiberet ab ausu.
Discerptus nostro iam cominus ungue perires.
A. Haec alia est, pridem quam quae sententia nostris
Omnia iudiciis Gryphorum munera subdit.
Quem uiolentus agit diuersa in crimina feruor:
Nec quae recta uidet, nec quae persuasa probarit.
Tu tibi uiue truci, si sic libet esse, Tyranno:
Et sectare tuas quas dant tibi semina uires.
Arbitrio mihi nulla meo priuata gerantur:
Publica coelesti fretus Ioue commoda late
Prospiciam: et quantum mihi fas consistere regnis.
Vel te compescam, uel nostris consulam, et altas,
Si quid fata sinant, uertam ad meliora uolucres.
Tum uero si nil metuas, si uiribus olim
Confisus, legum sacrata repagula rumpas,
Ingratoque meos studio uiolaris honores:
Ad superos tua facta feram: testabor olympum

p.230
Vocibus: et si quae Iouis est sapientia, si quod
Numen, et infracto non laesa potentia sceptro,
Exiget ad numeros facinus deus arbiter, ipse
Iustus, et haud dubia statuet tibi iusta bilance.
Exiguae certe uolucris non esse putabis,
Imperio populos et magnas flectere mentes
Heroum. Sedenim cum Dij parere iubebant
Eximios quamuis: tum sarto iure minores
Armant, et iustos extollunt sidera fasces.
Haec res excelsos animos et pectora frangit
Indomita. humani nihil est quod regna gubernat:
Sed sunt firma Deo quae durant sceptra Tonante.
Is transfert, qui regna locat. uir at improbus aliis
Legibus abducit parendi munus: et idem
Perficit, ut nulla leges uirtute colantur:
Maiestasque etiam poterit despecta uideri.
Cum Leo perrupit casses, iam retia spernit
Vrsus, et effrenes sequitur Lepus impiger Vros.
Deterius nihil est, quam cum contemnere pergas,
In sua quod superi uexerunt munera culmen.
Fortior haud semper, quia fortior, imperat. est mens
Quae sapit: hoc ut quis superarit acumine, regno
Sic bonus aspiret sceptroque ornetur eburno.
Ardua sint quamuis tibi brachia, non tamen omnem
Vincere fortunam poteris: pulcherrima ni te
Extulerit uirtus, superumque hanc cura sequatur.
Te uero ancipitis naturae forma Tyrannum
Suscitat. at summum tete sperare Tonantem
Suaderem, et facto fatum sapiente tueri.
Siue etenim uolucrum generi te iunxeris: acri

p.231
Seu subsis etiam, quamuis non sponte, Leoni,
Regem utrinque uides: quem cum Deus intulit altis
Officijs, equidem seruatum coelitus iri
Hunc statuas: animo si quae sunt recta sequatur
Virtutumque bonus normamque ac facta probarit.
G. Audio, nec dictis nunc aduersabor, at istud
Haud equidem facile est. semper quae recta Tyrannum
Et pia facta, sequi. nos huc natura subinde,
Huc uis. huc rerum priuata negocia pellunt.
Inijcio quisquis leges dedit, ille salutem
Abstulit, ac diris inscripsit cladibus orbem.
Inijcio leges quisquis dedit: ille salutem
Intulit, ac ueris inscripsit honoribus orbem.
COLLOQVIVM IIII.
Officij praetextu saepe prauos
laedere.
VVLPES. CERVVS.
V. Ingrata quid nunc etiam te Cerue fatigas,
Perplexaque fuga? Sapiens consistit, et omnes
Durat ad euentus, seque in sua prospera firmat.
Quod si animo et uera tantum uirtute ualeres,
Quantum tute uales istis nunc cursibus: unum
Te regem nostris ferret sapientia brutis.
Et certe Imperio si quicquam forsitan aures
Vna etiam attulerint: poteris nunc auribus hisce
Vel primis maior, uel magnis proximus esse.
Hoc Asinis melior: simili quod membra colore

p.232
Nec despecta feras, nec pondera maxima portes.
Ni fortasse etiam pondus graue duxeris hanc, quae
Nunc premit ingratum tibi lata corona Cerebrum.
C. Quid fallax nostros rides Vulpecula cursus:
Et prohibere paras tendentem ad flumina Ceruum?
Iam mihi difficili luctatur spiritus ore:
Arentesque inter grassatur flamma medullas.
Vt fessis umbras, fugienti ita pocula Ceruo
Grata futura putes. recreant praecordia lymphae,
Cum labor excitos in uiscera detulit ignes.
V. Hic consiste tamen, paulumque morarier aude.
Sentio pertenues spiramina dulcia flatus
Ventorum: Zephyro ueniunt surgente per auras
Mollia, et has circum pandunt se flamina syluas.
Quin hic fessus aquas transisses pene, monenti
Ni tua parendo flexisses lumina Vulpi.
Nil homini melius dat amico Iuppiter: ut qui
Ducere consilijs animumque ac pectora possit,
Et suadere bonum: quo uita beatior omni
Praesidio, et rerum meliori sorte fruatur.
Denique iam pridem uirtus tibi cognita Ceruo
Nostra fuit. nusquam submisero lumina somno,
Quin prius aucta meo ueniant tibi grata labore:
Et capias nostro non irrita munera ductu.
Semper ineptus eget. uarium est quod uiuimus: horae
Momento dubias euertunt numina sortes,
Fortunaeque gradus aliena in culmina uoluunt.
Instabilem coeli faciem quis nescit? Orion
Nunc rutilans splendet: nebulis nunc tectus aquosis
Tristibus inducit clarissima sidera formis.

p.233
Sic alias aliud miseros premit. optima res est
Et prodesse bonis, et se uirtute tueri.
Nunc igitur mecum potes hic consistere. tutum
Inuia multa locum desertaque pascua reddunt.
Herbarum florumque satis uiret: unda recenti
Gurgite laeta fluit, nemorumque haec limina cingit.
C. At mihi quid flores, et gramina mollia narras.
Quidue herbas fontesue refers? te carnibus uti
Nouimus, ac auido farcire tomacula uentri.
V. Haud satis inceptae ratio est tibi cognita uitae
Aut comperta meae. Veterem iam denique morem
Liquimus, et paruo mihi nunc contenta quiesco.
Pisciculis uescor, tenui quos alueus unda
Hic uicinus alit. tibi seruiat herba comaeque
Et folia et flores spaciosaque pascua Ceruo.
Tum uero studijs operumque laboribus aeuum
Nunc tandem subigo. mihi cura imposta repellit
Nequitias, prohibetque dolos: ne uiuere rapto
Iuuerit, ac solitas exerceam in oppida fraudes.
C. Ait miror subitos quae demum occasio mores
Et quae causa parit. mihi res Vulpecula monstri est
Persimilis, tantos animis te inducere luctus:
Et nulla deinceps tua pectora fraude moueri.
Gratulor anseribus nostris, Cycnoque canenti
Strymoniaeque grui: nullos agitata pauescat
Iam gallina dolos, anati neque funera faxis.
Sed noua quo pietas tibi numine crescit, amico
Expedias. non haec quondam te maxima Vulpem
Relligio tenuit: coelo fortasse monente
Talia nunc animis succedunt semina uestris.

p.234
V. Quid coelum memoras susceptaue semina coelo?
Fas mihi Cerue putes aliquando auertere mentem
Insidijs, operamque bonis dare motibus aeui.
Sat caedis, satis et fusi per rura cruoris
Hactenus absumptum est. nostros ego subdola rictus
Expleui praedis deceptaque corpora straui.
Nunc ratio prisci moris mihi displicet: et nunc
Hic meliora sequor: mihi ne mens obruta factis
Horrificis, miserae premat ultima tempora uita,
Et furijs animum scelerataque pectora turbet.
Vtque meos etiam poteris cognoscere casus:
Partibus hic Medici fungor, studioque uolente
Multorum morbos afflictaque corpora curo.
C. Et Medici tete nunc fungi partibus? aut quos
Curas? aut tales quis tete admouit in usus?
V. Curo Lupos. Sedenim Domini mandata Leonis
Exequor. officij summa est haec linea nostri.
C. Te curare Lupos? Dij quas non uertere sortes
Vos ego posse putem? ueniant ad foedera Damae
Cum canibus iungantque animos: timidasque Columbas
Accipiter nulla uiolatas lege sequatur.
Non alius Vulpem mage presserat hostis, et omnes
In poenas, si quid ualuissent uota, tulisset.
Verus at hic certe est generosi pectoris index,
Et magnae omnino uirtutis imago putanda est:
Si te odij causis minime patiare moueri,
Quo minus hosti etiam benefeceris: illius a te
Si quam forsan opem ratioque ususque requirat.
Vita quidem haec uarijs obnoxia casibus errat,
Et certi plerunque nihil, ceu mobilis aeuo

p.235
Possidet. at grandes cumulat sibi prouida luctus:
Dum quae recta putat, sublato examine tanquam
Recta uelit, uotoque studet constante potiri.
Indolis humanae est igitur tolerare, patique
Et seruare, etiam quos posses perdere: si te
Ambitio, et feruens in poenas ira moueret.
Qui rerum dubios incertaque plurima casus
Cogitat, is multa uirtutem laude sequetur,
Et faciet quaecunque bonus fecisse probabit.
Recte igitur tua cura Lupo subseruit egenti,
Afflictumque foues. ea res tibi maxima Vulpi
Nomina conciliet: plane hac uirtute probari
Tete posse putes factoque capescere laudem.
Humano certe melius nil luppiter orbi
Contulit ingenio: cui cordi maxima uirtus
Efficit eximios generoso in pectore motus.
Hac equidem diuis accedimus. unica coelo
Militat, ac superis homines Clementia iungit.
Dij tales animi flammas, et talia firment
Consilia: ut fractis cupias succurrere rebus
Semper,. et officio pulcherrima facta tueri.
V. Nunc demum, quod tu solitus mihi ferre, recordor
Esse etiam uerum: mutatum legibus iri
Omnia subuersis, fractique uolumina mundi
Inductura nouas agitata in semina formas.
Non ego te talem noram prius. intus aluntur
Quae decus et meritas homini dant munera laudes.
Vt demum exsuperas? frustra num fata Coronam
Imposuisse tuo credam mollissima fronti?
Quis tete assequitur? tibi cedere cuncta putemus

p.236
Nunc nostris degunt quaecunque animantia terris.
Tute Asinum censes quadam nisi parte locandum,
Qui simili fortasse feras studioque sonoque
Mouerit Orator, tuaque haec uestigia firmet.
Ille etiam sapiens multorum pectora flectit
Saepius. et iaculo sermonum plurima sternit.
Atque utinam mecum nitidissime Cerue morari
Aut pariter uelles, aut huc persaepe reuerti:
Vt mecum tanto defungi munere posses,
Et seruire Lupis: animosque reducere coelo.
Credo ego iam multo sermonum flumine mentes
In quascunque libet, te uertere posse figuras.
C. Nulli equidem officium Vulpecula denego. Sed me
Tranquilla pariter non omnes mente loquentem
Audire, et monitus in pectora mittere possunt.
Ipsa adeo dudum poteras fugisse uideri
Quae modo dicta probas auidoque amplecteris ore.
Omnia non ijsdem sunt horis prospera: nunc se
Phoebus Apollo tegit, nunc sese rursus in auras
Explicat, ac multo subnixus lumine regnat.
Aegrotos sedenim quot nunc Vulpecula curas?
Dic age, nam numero fortasse molestia creuit:
Vt minus in cunctos quae sint facienda, sequare.
V. Principio septem mihi demandata iacebant
Corpora: nunc unus minuit mihi Cerue laborem,
Qui superest morbis, et inania tergora uersat.
C. Dij meliora? unum cladi superesse? quid istuc
O Vulpes curae est? quae defers pabula? uel quae
Afflicto demum solita est Medicina parari?
V. Haud Medicina opus est, ne erres Bone: languida multa

p.237
Membra fame haec pereunt, propereque perire necesse est.
C. Tabescant -ne fame: cum te custode fruantur
Solertique bonoque etiam: cui plurima praedas
Sectandi ratio nota est et cognita Vulpi?
An 'non e fluuio pisces, e rure capellos
Sublegere. et paruos lepores comprendere possis:
Elapsasue etiam nidis captare columbas?
V. Non ea nunc uitae nostrae est uia: carnibus utor
Iam nullis. mihi nunc ieiunia dura pauenti
Et fractae indixi. paucis ego piscibus utor
Interdum, et tenui durant mihi uiscera pastu.
Hoc ego more Lupum saturo: mandata Leonis
Exequor. hunc etenim mihi cum commisit, edacem
Protinus ingluuiem detestor: et omnibus, inquam
Si fortuna Lupum repararit uiribus, actum
Iam de me fuerit. quis tantum cursibus unus
Sufficiet? uel quis uectandis undique praedis
Intendat, diramue Lupo satiauerit aluum?
Pasce cibo. quo tu uitam Vulpecula ducis,
Rex ait: inque diem si quid potes affer hianti.
Hos ego perficio monitus: satiabitur ille
Pisciculis. tumido prosunt ieiunia uentri.
C. Tu tamen interea prae te fers corpus obesum:
Et satis eximia nitidum cute: plurima non te
Confecit macies, curaue oppressit inani.
V. Re certe exili nos uiuimus: atra subinde
Nox fortasse aliquid. sed quorsum ego talia? certe
Pertenue est, quo nunc uitam Vulpecula seruat.
C. Ante aliquid mediae sublustri noctis in umbra
Venatu captare putem: quo corpora firmes

p.238
Tu tua, et egregio ueniant tibi pabula quaestu
Interea fortasse Lupum te fallere, sola
Quem tu luce uelis extremo pascere uictu?
V. Id uero hercle putes. nec enim mandata Leonis
Impediunt, neque me nocturna in facta dicaui.
C. Cur tamen inde Lupo ueniat nihil? ista uirorum
Eximios tutela decet, deferre clienti
Quod fortuna bonum medios obiecit in usus.
V. Non ea me domini sringunt mandata Leonis.
Nox seruit Vulpi, seruit Vulpecula Luci
Et precibus: pascoque Lupos et maxima Regum
Exequor imperia, et mensis communibus utor.
Sanctius haud homini quicquam est, quam maxima regu
Iussa animis capere, et studio complere fideli.
Rex Deus est, omnisque potentia Regia coelo
Confirmante uenit: superisque authoribus orbem
Atque orbis partes et munera celsa gubernat.
C. Officijs Regum quidenim praeconia Vulpes
Tanta canis? Dij te nebulonem, et sidera perdant:
Obijciantque pedes canibus, morsuque procaci
Dilanient celeres tam perfida corda molossi.
An'ne fame extinctos credam perijsse clientes.
Oppetisse Lupos, animamque efflasse? quid istuc
Officij est? fictae uultu pietatis amicum
Perdere? Dij mundo tantas auertite pestes.
Et meliora bonis decernite fata. Sed heus tu
Hac lue num cunctos absumptos esse catellos,
Nec genus huic aliud credam accessisse? parumper
Siste fugam, meque haec adeo nunc uera rogantem.
Instrue. quid? ueteri ne te commiseris hosti

p.239
Hosti, inquam, ne te ueteri commiseris. Vnus
Venditat obsequio uirtutem, ut perdere possit.
Si mihi quod res est, sit fas impune fateri:
Vnum, animum cruciat, sedenim quorsum ista profabor
Insipiens? animum forte id cruciauerit unum,
Ante quidem mea quod uestigia dura secutus
Haerebat Pterilas: canis iste audacior omnes
Insequitur plerunque feras: temerarius auso,
Et qui magnopere haud nunc tanta pericula curat,
Ast inopina etiam cum me formidine terret,
Excipiens o Cerue fugam dilabor in hosce
Syluarum Campique sinus: subeoque latebras
Et mea curuato sub fornice membra recondo.
Interea fortasse aliquem de stirpe Luporum
Vt uidet, impacto comprensum dente moratur:
Impulsuque ferox plorantem fata necarit.
Hanc patior iam forte. Lupo sub iudice culpam:
Qui queritur, tenui quamuis iam uoce queratur,
Proditione quidem et conceptis fraudibus haec me
Sic agere: ut miseris inducam funera natis,
Exscindamque lupos, syluasque tyrannide purgem.
Sed tamen hunc curo: patior neque nostra moueri
Pectora stulticijs. turbata forte locutus:
Mente errat. ualidos etiam conuellere sensus
Tempora dura solent, geminatque angustia morbos.
C. Nunc tua me pietas minime latet. haud tamen ista
Tute impune feres. superi tua facta notarint:
Quos sperare uelis, diuisque aduertere mentem.
Nec meme stultum fingas. cape uota, petasque
A superis animum, quem mittere in optima possis.

p.240
An -ne putas etiam, quod tanta calumnia Regem
Post latuisse queat? non is tibi tempora tali
Partitus ratione, Lupo ceu rere necemue
Exitiumue struit. grata est ea bestia Regi:
Quae non raro etiam sacras ululatibus aulas
Complet, et augusto pars adstat prima Leoni.
Eximius siquidem cum forma excellat, et inter
Grisea magnates dilatet tergora: certe
His regno canis decus est: regique superbis
Militet annorum titulis raptumque sequatur.
Non igitur tali decuit tibi denique cura
Hunc asseruari. quid enim? si forsitan aeuo
Excedat Lupus et uitam sub funera mergat;
Quo Rex praesidio percussam muniat Aulam:
Quo proferre statum, quo pandere robora possit?
Sane equidem infido rem tantam pectore tractas:
Mandatisque nihil respondet cura. tametsi
Hunc tibi commisit tanquam sapientia et arte
Valde equidem egregio Heroi: cui publica regni
Commoda iam pridem sic cognita duceret: ut nil
Esse necesse foret mandatis addere, quicquid
Adderet in stultos, daret his si iussa, colonos.
Vir bonus et sapiens, quae sunt rectissima cernit:
Officijsque addit laetos prudentia uultus.
Sane equidem Regi sic uelle illudere, crimen
Iunctum habet, ac tanto certa est sua poena furori.
Quin pereat Lupus. et uentres premat urna uoraces.
Regibus ipsa prober: qui me quod forte carere
Haud etiam possint, facile inflectentur, ut huic nunc
Vel noxae ignoscant, uel factum plausibus ornent,

p.241
His etenim grauis est etiam Lupus. at sua Vulpi
Vtilitas facilesque manus, studiumque merendi,
Iam pridem primos nobis attraxit honores.
C. Quinetiam fueris non improba: prorsus haberes
Hoc tamen et facto, faceres si sedula, laudem.
Quisquis in alterius meditatur fata, doloque
Officium peragit: telam sibi texit, eodem
Vt uinclo captus simili post sorte prematur.
Optima res homini uirtus datur: aemula laudis
Claret, et immani non subdit pectora fuco.
COLLOQVIVM. V.
Ingens exiguo fomite flamma
uenit.
TILIA. BETVLLA.
T. An -ne ego te lacrymis prohibere misserrima possum,
Et luctus sedare tuos? absiste moueri
Amplius, ac metam spaciumque doloribus adde.
Non ea te solam tetigerunt damna Betullam.
Multorum fortasse uorax populata subegit
Flamma comas, parilique malo uicinia languet.
Quin summam potius rerum cane, quoue ministro
Quoue authore, mali tantum tibi uenerit: et quo
Creuerit impulsu tantosque exciuerit ignes?
B. Quas tibi quas referam clades, quae funera narrem:
Vndeue moesta querar? summo res aucta dolore
Haeret, et ingentes mihi concitat aspera luctus.
Hoc tamen expediam. Steriles exurere spinas

p.242
Et mundare locum Domino cum forte liberet,
Praecipit efferri tenues in cortice prunas,
Et dumos inter spargi: flatuque sequentum
Succendi magnos ceu pressis follibus ignes.
Accelerant famuli et domino parere laborant,
Inijciuntque rogos facibus, tenuique sub orsu
Multiplicant flammas et prima incendia firmant.
Arida Vulcano concedit plurima campis
Materies, interque furit tribulosque rubosque
Saeuior igne Deus, spinisque sonantibus ardet.
Qualis in hyberno cum frigore plurima flammis
Res iniecta strepit, facibusque immurmurat aurae:
Haud aliter sentes crepitanti deijcit ore
Exsuperans Vulcanus, et aspera corpora sternit:
Complanatque solum fundosque extergit hiantes,
Et loca uenturae iam condit scrupea messi.
Excedit campis Dominus, famulosque iubebat
Crescentem frenare deum, reuocare ruentem,
Atque adhibere modum, notisque includere septis:
Vt postquam dumos ignauaque robora strauit,
Oppressum det dextra neci: penitusque fauillis
Obruat, ac solito conclusum limite seruet.
At uero in somnos meditataque in ocia serui
Praecipitant. ueluti genus id plerunque malorum
Aemula corda gerit, segnesque ad commoda dextras:
At faciles in damna manus ac iurgia pandit,
Officij tantae est commissi obliuio: tanta
At domini serpit molles incuria iussus.
Hic igitur quidam quo feruor et improba suasit
Commoditas dilapsi abeunt: pars una relicta

p.243
Segnius officium mandataque tradita curat:
Cum uicina legens iam serpit flamma, proculque
Incubuit leuibus uelut in sata laeta Myricis.
Nec mora flagrantes ceu fomite corripit ignes
Arida materies. siccis aestatibus iste
Annus erat, multoque tulit se Syrius aestu.
Inuadunt igitur nostras cum incendia syluas.
Et piceas petere alta comas: tum pingue bitumen
Exprimitur flammis: quo postquam sumine regnat
Ignis edax, aditum summas molitur in ornos,
Et sibi praecelsas submittit pabula Quercus.
Dij quantum arboreae sobolis, quam ditia syluis
Mulciber absumpsit funesto munera regno.
Vidi ego ceu sparsa diuisas canabe fagos
Eximiasque comis et magno robore pinus,
Tum sacras Quercus, Platanosque insigne uirentes
Populeasque genas, et summa cacumina Sorbis.
Ignibus illapsis miseram traxisse ruinam,
Et sua fata queri. Iam late effuderat aestus
Horribiles sonitus: crepitumque dedere fragores,
Intonuitque polo fremitus. ceu sidera quisquam
Voluier in praeceps mundoque minarier audit.
Excussi somno famuli iam maxima cernunt
Damna locis: redeunt alij spectantque furentes
Vulcano superante faces. pars utraque palmas
Percutit, ac aliquam meditatur ab arte salutem.
Nam simulac syluas apprendit flamma, superbos
Aeolus aspirat diuersa per agmina uentos,
Incubuitque solo pariterque incendia uulgat.
Aduolat huc sua damna uidens, sua damna, colonus,

p.244
Inclamansque deos frustra gemit. abstulit igni
Me paruam, ac tecum sacrata in sede locauit.
T. O te infoelicem quae funera multa tuorum
Aspiciens, tali nemorum sata clade uidebas
Interitus subijsse suos, ac uulnere tali
Ingentes syluas, et clara occumbere regna.
Auditis horresco malis: mens aegra stupescit,
Et gelidum surgit circum mihi pectora frigus.
Lux ea flagitijs stygioque sacrata Tyranno
Eumenidumque notis hereboque inscripta legatur,
Omine quam nostri fugiant meminisse Nepotes.
Quid prius incusem? Dominum' ne ita lucra sequentem,
Vt quae lucra quidem poterat seruasse, perirent?
Seruorum -ne dolos? irataue numina diuum?
Aut fortasse sacris haec infortunia linquas
Expendenda dijs: qui quas mortalia clades
Sustineant, multo sapientes antea cernunt:
Appensaque uident multorum funera lance.
Secretas sedenim quis coeli euoluere causas
Metiriue potest? rata sunt sua iura Tonanti,
Cui quodcunque etiam libeat, fecisse licebit.
Multa equidem abstrusis fugiunt nos mersa tenebris:
Multa ignota latent. non protinus omnia diui
Humanis animis et caeca in corda reuelant:
Id placeat, quodcunque dijs decernere fas sit.
Forsitan ista quidem uenturo damna leuentur
Compensata bono. quid enim? si crescere syluas
Non datur, at segetes deterso raudere coelum
Restituet, laetasque solum protrudet aristas:
Ei sua flauenti Ceres induet ilia campo.

p.245
Tu saltem uereare Deos, meritasque Tonanti
Ferto Betulla preces, quod sis exempta periclis
Et seruata bono: si quid tamen usibus addas
Tu nostris seruata boni. praesaga futuri
Nescio quid mens nostra timet. non aedibus unquam
Profuit ista sacris uicinia: te nisi praesens
Flexerit in molles animorum occasio motus.
Teque adeo, monitis si quis locus extet amicis,
Hortor, ut insurgas excelsa cacumine: cuius
Hoc umbris templum uentura a clade tegatur.
Nos aliquando etiam translatae huc uenimus, auctae
Multiplici studio populorum, et prima secutae
Incrementa: quibus nostros tunc extulit annos
Et proferre dedit teneros natura stolones.
Non me aestas, non strauit hyems: non languida morbis
Corpora, nec subiti pressere sedilia casus.
Sed tutela pio cum sim fidissima templo:
Me superi curant, spacijsque ingentibus umbram
Fundere prospiciunt, imoque a robore firmant.
Tum mihi nonnunquam suspendunt aurea ramis
Serta meis: circumque inducunt tempora lauro,
Ac hederas alte populorum brachia spargunt.
Haud alio, si te uirtus non fracta sequetur,
Complexu Diui foueant. locus iste deorum
Praesentes plerunque manus et numina sentit.
Hunc quisquis uiolat, subitam miser intulit aeuo
Perniciem. nunquid credam te Erysichthonis atram
Ignorare famem? uel te non clade moueri?
Forsitan ex istis nuper subducta periclis,
Ni sapias, tristi petulans seruabere damno:

p.246
Idque adeo ut seras tangant ea fata Nepotes:
Et tua posteritas gemino mala narret ab igne.
Vique etiam recto statuas tua secula ductu,
Exempli meminisse uelis. locus iste Betullam
Ante etiam magnis habuit de stirpibus ortam:
Quae mecum late tota haec in sacra uirebat:
Et laetas proferre comas. sed nescio paruum
Quid molita deos deuotaque templa Tonanti
Aduersum, horribili mox fulmine tacta paterno
Excutitur fundo tristesque adit exul erynnes.
Non igitur gemitu lacrymisque sequentibus aeuum
Conficias priscae cladis memor. indue mentem
Quae sapiat, praesensque bonum complectere: necte
Translatam afficiat. si me patiare monentem:
Omnia pro iustis uenient tibi prospera factis.
Et deus hac colitur qui maximus aede, rependet
Inclyta pro amissis uersa uice commoda rebus.
B. Vt pecori ros est tenera gratissimus herba,
Et iuuat exiles fessos captare susurros,
Cum tenui propter ludit uada sibilus amne:
Sic tua me recreans oratio culta timentem
Erigit, ac pauidam solantur carmina mentem.
Credo ego iam pridem fatis urgentibus Ornos
Permetuisse truces, ne quid fortasse Betullam
Eximiae laudis populorum uoce sequatur:
Existatque dies melior, quae meque meosque
Euehat, ac tumidos contra det crescere uentos.
Terminus at certo mihi stat Deus ordine: nullae
Sedibus hunc sortes, nec caeca oracula uellunt.
Huic ego firma quidem crescensque uirensque litaui

p.247
Semper, et huic meritas suspendi laeta corollas.
Is simulac Quercus, immania robora flammis
Strauit, et excelsos deiecit montibus Ornos.
Huc me translatam seruat memor. adde benignos
O Tilia hic uultus, et me, quae recta, moneto.
Messis adhuc mihi prima uiret: sapientius isthaec
Omnia decernis. longis tibi fructibus aeuum
Durat, et e proprio iam nosti haec tempora casu.
T. Maxima res censenda bonis, parere monenti:
Et sua praestanti submittere pectora dicto.
Illa equidem uia sola beat. plerunque maligni
Credula turba sumus: caecis affectibus euum
Plurima pars laxat. monitus audire beatos
Qui uelit, ut rarum fortasse inueneris: hunc sic
Aspicies ueris ornatum laudibus, omnes
Fortunae fraudes merito superasse triumpho.
Dij quantum exiguo nonnunquam e fomite surgit
Percellitque mali? quisquis uitare sequentes
Forte uelit clades nulloque inuoluier igni,
Principijs obstet leuibus, primosque susurros
Obruat, ac nullo flammas det crescere uento.
Quid nisi pertenuis rumorum sibilus aures
Inijcio ferit? hunc magno quicunque uolantem
Reppulit ingenio, primisque exegit ab aruis,
Sustulit ingentes incendia longa ruinas:
Et sua damna premit, sacram coelestia mentem
Numina dant homini, cuius si pectora coelum
Imbuat, ac magno sint uota dicata Tonanti,
Vicit, et haud fragili sua cuncta in pace locauit.

p.248
COLLOQUIUM VI.
Florere Musas praemijs.
GRACVLVS. PHILOMELA.
G. Alta per hybernas tenuisse silentia noctes,
Haud te miror auem studijsque hymnisque dicatam:
Et quae delicijs iam pridem rostra dicaris.
Quod simul ac nimbis surgit pluuiosus Orion,
Inferat ingratos usuque ac flatibus ignes:
Et longa miseras infestet nocte uolucres.
At tete aestiuo taciturnam Sole uagari,
Et faciles cohibere sonos, strepitusque suaues
Abdere pectoribus, neque fallere tempora cantu,
Hos neque consuetis recreare accentibus hortos:.
Id certe miror. Iam toto Vere Cicadas
Nonne audis corylos inter strepitare uirentes,
Et sua culta sequi? redeunt in culmina Sturni,
Et sacris de more canunt sua carmina templis.
Ipse ego nec rigidae densissima frigora brumae
Vito: nec aestatis quae sunt solatia sperno.
Hos circum campos salicetaque candida semper
Versor: et eximijs recreans garritibus auras
Oblecto agricolas, et mulceo uoce Colonos.
P. Egregiam uero et memorandam laude uolucrem,
Quae campos circum, circumque salicta uagatur,
Vt cantu agricolas, et mulceat ore colonos:
Scilicet ista tui iam pridem carminis alte
Fama uolat: supraque niuosi culmina Pindi,

p.249
Et supra aerij fertur iuga celsa Carisci.
Credo ego te meritis assumptum uocibus iri
Delicias hominum: recreareque pectora posse:
Corporis haud tantum niueam quod pelle tegaris:
(Haud tenues color iste decet) uerum ore sonoque
Quod superes, uarijsque ornes tua guttura formis,
Et rite incuruo mediteris inania rictu.
Musica sordidulos haec oblectare colonos
Vna potest: crassosque iuuant quae crassa feruntur.
G. Quid tamen interea solitos Philomela uolatus
Impedit, aut tacito renouat suspiria planctu?
Certe anni poterat tempus te flectere: dulci
Vt consueta sono geminare tripudia uelles.
Vndique prata uirent: laeto pro more uolucres
Cantibus insurgunt. nunc formosissimus annus:
Nunc noua plaudenti iaciuntur semina Phoebo.
Aethereusque calor molles se subdit in artus.
Quod si tu sileas (nec enim bene facta, maligne
Obtrectare meum est.) magnum lux ista dolorem
Traxerit, ac primo spolietur mundus honore.
Ipse equidem, patrio quanquam sim clarus ab usu:
Haud tamen auersor Philomelae guttura: nec nos
Te dedignamur preciose aut laude, canentem.
Scit leuis iste etiam quo te passerculus ore
Praecipuos inter soleo memorare: tuasque
Interdum uoces, strepitusque ac carmina laudo.
P. Certe equidem laus est iam non extrema, probari
Cornicum turbis. uel si tua Graculus iste
Iudicet officia, et tali tete ore sequatur.
Hanc paucos Venerem nancisci posse. querelis

p.250
Iam patet. euersas possedit Graculus urbes,
Delitiasque hominum sese profitetur. et omnes
Alitibus leges impuraque uincula condit.
Huic igitur studijs tandem placuisse uolucri,
Prima salus censenda siet. Dij coepta secundent
Coruorum generi. nec enim dubitaueris atros
Nunc instare dies, pleno quibus ore uetustas
Praedixit magnis mutatum sortibus iri
Secula, et inuerso iam cuncta fatiscere mundo.
Graculus hinc fidibus praesit, fidibusque canentes
Iudicet, ac moestas recreet garritibus urbes.
Credo etiam affectet contempto sceptra Tonante,
Excellensque illud supremi numen honoris
Vendicet. Accipitri quae non optata superbo
Ante forent, sperare quidem nunc Graculus audet.
Nos certe pridem labentia secla canendo
Vicimus, ac aliquo nostros recreauimus usu,
Deliciaeque uirum fuimus: qui nostra secuti
Carmina, multiplici cumulabant premia laude,
Confertosque choros, atque aurea serta ferebant.
Vique etiam fatear quae sunt tibi uera, canentem
Cum meme agricolae plausu excepere, mouebat
Hunc animum plausus: fuit et certare uoluptas
Et cantu mulcere bonos, auresque, tenere
Blanditijs: totas libuit cum fallere noctes,
Et dulci afflictos solari uoce colonos.
At uice nunc uersa rerum mihi cardo modusque
Vertitur, et fractis contraria luctor habenis.
Praemia non nobis sunt amplius ulla: coronae
Et serta, et choreae, et quaecunque tripudia languent.

p.251
Vocibus haud igitur recreamus prata. fatiscunt
Carmina, cum merita spoliantur laude Camoenae.
G. Quid uero toties Philomela haec praeamia narras?
Quid quaereris Choreas suspensaque serta negari?
Aut tua non aliquo iam ferri carmina plausu?
Insanire quidem multis libet. optima res est
Ignaue, haud tali contendere praemia dicto.
Aut quid tute tibi iam speras magna, perinde
Ac si natura non instigante labores?
Dij tales tantosque sonos et guttura perdant
Obstrepera, et magnis immergant luctibus annos:
Quod cum inconstanti sis garrula uoce, quietem
Et fessis rumpas, nocturna silentia: poscas
Ornamenta tamen, meditataque [meditaque ed.] lucra sequare.
Vt quisque ingenio est. et pectore maior honesto:
Hoc minus et pretijs, et inani laude mouetur.
Saepe ego templorum subeuntes culmina uidi
Cornices: uidi fulicas in stagna ruentes,
Et circum faciles saltasse palatia picas.
Nec tamen ista quidem sibi praemia turba petebat:
Nec naturales posuit sub fenore motus.
Quin neque blandisona truculentos uoce tyrannos
Velle capi statuas. is despicit omnia turbo:
Stultus et est umbras quisquis licitatur inanes.
Ipse ego non fesso uicina haec praedia cantu
Solor, et obscurae uel signo crepuscula nocti:
Vel iam surgenti meditatus carmina Phoebo
Gratulor exortus prouectaque lumina pando.
Haud tamen officiis aut praemia poscimus: aut me
Propterea segnem, quod non sint aequa, quaerare.

p.252
Iste etiam, quamuis ales lepidissima, Coccyx
Forte monere potest: ne uili praemia captes
Officio. quid enim? magno clamore uagatur,
Et magno clamore canit: nemora ardua miro
Oblectat strepitu quid? agendi tempora segni
Explicat agricolae, subigendaque semina monstrat.
Hunc inhonoratum tamen omnes pene colonos
Praeterijsse uides. ferali carmine Bubo
Intonat, ac celsas stridoribus afficit urbes.
Quid tamen hic lucri, quae reddita praemia cernis?
Aut tibi quae pariant solatia, serta, corollae,
Nympharum plausus? hominum res ista mouebit
Pectora stultorum. Virtus hac laude quiescat,
Si perfecta siet, quiddamque quod utile coetus
Partiri nostros interque et spargere possit.
Delicias equidem semper Philomela putaui
Esse mihi summas: si forte cadauera campis
Sparsa uorem: aut auido lacerem pia uiscera morsu.
His ego delector mensis: haec sector. at istud
Inuisum Coruis pretiumque aspernor et odi.
Vt mens cuique dolo subuersaque fraude redundat,
Sic loquitur, generisque sui primordia pandit.
Haud tibi uirtutis clarum precor excidat: istud
Non ueniet tali memorandum gutture nomen.
Furta, doli, fraudes: haec sunt quae Graculus ore
Nominet impuro. pudeat te sidera, coelum,
Virtutesque deosque sono ructura procaci:
Et male cum facias, bene uelle egisse uideri.
Te Coccyx, Coruique truces, te subdola Cornix
Et te Pica beet. fulicis capiare marinis,

p.253
Et satient auidum tibi sparsa cadauera uentrem.
Dij meliora bonis. nec enim te iudice uitam
Ducimus, aut tali paret Philomela magistro.
Non res arbitrijs hominum producta, putentur
Praemia. Dij coelum qui celsa et sidera torquent,
Virtuti precium primi statuere. nec id tu
Ingenio factum assequeris: quia praemia cordi
Sunt tibi nulla. alio productus fine uideris,
Quam qui uirtutes et candida facta sequare.
Iuppiter at Musas, et honestae munera uitae
Excitat. hic etiam decernit praemia recte
Factis, et coelo ueniunt sacra lucra parente.
Graculus, et Coccyx, et Coruus et improba Cornix.
Ad poenas sata monstra sient. tu prisca require
Maiorum monumenta, graues ob crimina luctus
Alitibus iusta uideas his lance rependi.
Praemia non igitur, quae non contingere possis,
Inuideas alijs. res est contraria coelo
Inuidia, ac studijs alienam rodere laudem.
Maior at ingenio quisque est. et pectora factis
Nobiliora gerit, ueroque aspirat honori:
Hoc mage se Superis, et honesta laude moueri
Sustinet, ac recta sequitur sua praemia mente.
Gloria Virtuti decus est. at laude Thalia
Crescit, et aethereas confirmant praemia Musas.
Haec ego iusta peto, quia quid sunt praemia nosco.
Ac si rura negent, iam cedam spreta. canendi
Officio has humiles recrearit Graculus urbes.
Hunc siquidem in precio tantum iam cernimus. haud te
Frustra etiam Lemnos prima inter sacra locauit,

p.254
Cum tibi nunc passim multo seruitur honore,
Et primas Scenae uideare capescere partes.
Tum poteras aditu feralia monstra locustas
Euxinis prohibere uadis: medioque uolatu
Ingentes terrae demergere in aequora pestes.
Nunc Philomelae etiam quod praemia carpere possis
Et studio nocuisse bonis, et furta tueri:
Ingrato meritis celebrabere Graculus orbe.
Has equidem fortuna uices, haec dura pacisci
Iura solet. magnis urgeri maxima fatis,
Et plerunque bonos quae sunt aduersa morari.
Forsitan at tempus ueniet, quo rursus in auras
Prouehar, ac merito decorem noua sidera cantu.
Cumque tibi nequeam quamuis Philomela, probari:
Et nostrae parui uocis modulamina ducas:
Principio tete contempsero firma: deinde
Quae decreta mihi Phoebo sunt lucra parente,
Sic sequar: ut tete tamen haud sub iudice captem
Praemia: nec stolidis luctabor uocibus: una
Re plane insipiens, si tecum Gracule pugnem.
At mihi iusta quidem haec si euertant rura, silendo
Praeteream: donec foelici purior aura,
Discussisque adeo nebulis perrumpat, et aequas
Phoebus Apollo uias uirtutum in culmina pandat.
Nonnunquam pluuia, nonnunquam flamina prosunt:.
Atque hyemem Ver dulce fugat. fortuna ferenda est
Quo te cunque loco, qua te ratione sequatur.
Obniti superis stultum est. Mens conscia recti
Vincit: et ad ueras iter est Patientia laudes.
Qui cessisse potest, potis est et uincere, coelo

p.255
Quae sunt iusta, uelis etiam tibi grata uideri.
Interea agricolas oblectet Graculus, iste
Assertus Lemno uolucer: cui plurima fandi
Copia semper adest, nec adest sapientia dicto.
Me loca munda iuuant, et praemia iusta: canentem
Quae retinent, sacrosque ferunt in carmina motus,
Subque imas condunt aliquid mihi dulce medullas.
Ingrato cecinisse gregi tristissima res est.
G. Molliter ista quidem, quamuis sim rustica, dici
Percipio. uellem si sors aequata faueret,
Persimili nostras decurrere flumine uoces,
Et sapere hanc dulcem, tibi quae est data maxima, uaenam.
Ipse etiam Phoebum ueneror, uincloque perenni
Me Phoebo obstrinxi. Deus hic mihi plurimus usu
Consulit, ac nostris dispensat commoda rebus:
Annua cum sacra purgem fastidia Lauro.
Ast tibi qui reddat post debita praemia, nostro
Vix aliquem Philomela putes reperirier orbe.
Vulgo equidem Musae sordent: fidibusque canoris
Graculus assueuit. funesta uolumina Bubo
Stridet, et Accipitri uilescunt clara superbo.
P. Haud ita subuertas animi certamina nostri
Gracule, nec tali mihi fregeris aurea dicto
Pectora. quo nunc more boni exagitantur et arte,
Si me scire neges, toto fallaris olympo.
Nouimus instabiles matura in dicta Colonos:
Nouimus effrenes animos sobolemque superbi
Accipitris. quantumque mali succrescet in aeuum,
Iam pridem solida perspeximus undique mente.
Nec tamen iccirco nos despondere uidebis

p.256
Egregios animi motus. Deus ipse salutem
Vatibus educet, Musasque bearit olympo.
Et nunc concentu quamuis turba effera nostro
Nequicquam afficitur: Cornixque exasperet iras.
Graculus excipiat sannis, me garrula uoce
Pica premat, Coruusque truci fastidiat ore:
Non tamen et cunctae uolucres mea guttura, ceu nec
Harmonicos strepitus et rostra sonantia culpant.
Quin aliquo certe nos consectantur honore,
Atque usus inter medios, interque uolatus
Multiplices, ambas Philomelae cantibus aures
Aduertunt: sistuntque gradus, dulcique moueri
Pectora uoce sinunt, animosque in carmina mittunt.
Vidi ego cum meritis Aquila exsatiatus ab escis
Ocia captaret, non ocia uana, canenti
Indulsisse animo: totosque in carmina sensus
Partiri solitum, mulcereque pectora plausa.
Hunc iuxta soboles,. genus et tutela deorum,
Sepositis curis studioque excita quieuit,
Demirata patrem: cui cum mea tibia cordi
Esset, et arrecto perstaret ad omnia uultu:
Ipse etiam Gnatus, tum uita tenerrima, plausit
Subsaliens, auctasque probat modulamine uoces.
Et simul ingenue uariata tripudia laudat.
Hoc sum mota, libet siquidem tibi uera fateri,
officio. pridemque meo quae dicta fuissent
Verba forent, colo: Generosi pectoris esse
Aurea diuinis decernere praemia Musis.
Non uulgi Reges existere moribus. esse
Seminis aetherei flores, quos Iuppiter altis

p.257
Destinat imperijs, sceptroque adiungit eburno.
Non grauibus ceu tincta dolis mens prodit ab orbe
Regibus aethereo. diuum pater atque hominum rex
Spiritibus fulcit magnis, et robore magno
Subuehit, ac clara decorat uirtute Monarchas.
His igitur cum mens superis genitoribus insit,
Et primam uitae partem fateantur olympum:
Aonijs dant thura deis, coeloque fruuntur
Propitio, ac Musas uero amplectuntur honore.
Quod si alia Reges nec haberent laude Camoenas,
Inferrent alijs nec honesta salaria dextris,
Quam uulgus consueuit, inops rectique bonique
Cuique etiam officijs non aequa rependere mos est:
Iam neque ciuili redimitus flore uireret
Phoebus, et ingrato sua lumina panderet orbi.
Regibus ingenio par est Respublica, uel re
Pene etiam maior: si quae fortassis honestae
Pacis amans diuina operum monumenta quieti
Consecrat, ac laetis tribuit uera ocia Musis.
Hac nihil in terris. quod maius dicere possis
Esse putes: tantum est animi, tantumque salutis
Consilisque boni: quo lucra domestica, quoque
Nomen, et aeternis constet sua fama Camoenis.
Optandum est florere bonos, qui numina coeli
Prima colunt, fessisque ferunt solatia rebus:
Hisque adeo eueniant, quaecunque optata modestis
Profuerint. sit fas ingrato tristia mundo
Accidere: ingenuis ubi praemia nulla Poetis
Reddita, coelestes faciunt lugere Camoenas.

p.258
COLLOQVIVM VII.
Ingenio magnos uiuere.
TYBRIS. GVDIVS.
T. Diuino primum cum meme inscripsit honori,
Et Latijs iussit mea flumina Iuppiter aruis
Voluier: opposito tete mihi limite Gudi
Intulit, ac clara Cimbrorum sede locauit.
Me latus Italiae rigidos quod spectat in Afros
Euomit Hesperijs exceptum fluctibus: at te
Chersonesus habet iam Cimbrica, cuius in ortum
Aduerso prorsus mihi tendis et aequora uultu.
Italiam medijs terrarum fluctibus orbi
Porrectam Notio, Adriacique uolumina ponti
Inter, et Oenotrias Tyrrheni gurgitis undas
Iuppiter extendit, geminisque obiecit arenis.
Hinc Austris spectat Siculas spirantibus urbes:
Messanaeque latus rupesque situsque Pelori
Et Drepani frontes, et tergora celsa Pachyni.
Tum zephyri incumbunt, calidis ubi Corsica spumis
Eximia fundit generosum uite liquorem:
Et sua Sardois obiectat limina regnis.
Hinc uidet Eois agitari flatibus undas
Adriacosque sinus: Venetis ubi prima colonis
Mansio tuta fuit medio suspensa profundo:
Et maris urgentes inter firmata procellas,
Auspicijs Sol alte tuis: ubi dicitur acri
Gurgite in arua means tumidas Padus edere ripas

p.259
Et tua ueloci distringere flumina motu.
Haec Venetum sedes laeto iam numine pridem
Cepta manet: genus unde uirum, cui maxima uirtus
Consiliumque dedit seros florere per annos.
Nam tibi quid studium, quid claros gentis honores.
Quidue pericla canam? dijs haec authoribus una
Publica res durat: cuius nunc gloria coelos
Attigit, ac totum meritis se fudit in orbem.
Quae bona, sacrarum constans sententia legum
Poenarumque metus et claris praemia factis,
Communisque boni studium et concordia, reddunt,
Mox in conspectum latos Aquileia tractus
Obijcit, Istriacis contermina collibus: inde
Tergestum, et uarijs Epidamnus nota periclis.
Graecia succedit, qua fluctibus obuia durat
Ionicis: clauditque sinum, Calabresque feroces
Aspicit, ac supero miratur Brucia ponto.
Haec circa Italiam uisuntur plurima. Sed te
Aduerso posuit fatum mihi limite: saeuum
In Boream longos cum Cimbrica littora cursus
Tendant, et uasto properent se tingere ponto.
Tu tamen interea patrijs dilapsus ab aruis
Ingrederis tua regna salum: qua parte nitentes
In latus Eoum Sol explicat aureus ignes.
Nunc uero primis disiuncti fontibus alto
Mergimur Oceano. quid enim uetat inclyta Nerei
Regna sequi, et tacitis nos cedere uerba sub undis?
Dij sumus, et magno geniti seruamur Olympo.
Tuque adeo quae sit uestrarum gloria rerum,
Et quae fata refer. tranquillo littora motu

p.260
Fluctibus absistunt, molli feruntur arena.
Halcyones ueluti scopulis cum forte marinis
Expediunt nidos, cessat furor aequoris, et se
Induit in placidos diuina potentia uultus.
G. Corniger Ausonidum rex et moderator aquarum
Tybri pater: magno cui militat ordine quicquid
Italicis leni tandem fluit agmine regnis:
Cui natura dedit uario circumdare flexu
Ingentes Latij muros, ingentia rura:
Celsaque diuinae penetrare palatia Romae.
Sis foelix faustoque seces tua culta meatu:
Et uirides inter saliant tibi flumina ripas.
Te Tiberine Deum sequimur, te uocibus unum
Et tua regna colo. Dij saltem ac aequa dedissent
Numina me uestris ortum regionibus alto
Influere Oceano uitreisque illabier undis.
Eximium meritis iampridem nomen haberem
Praecipuos inter fluuios interque beatas
Dictus aquas: coelo quae nunc coniuncta, perenni
Flumina luxuriant pulcherrima nomina, laude.
Te tua fata beant monumentaque seria Vatum.
Maxima coelesti quibus est uis aucta fauore
Et dedit aeterno Pallas florere triumpho.
Me miserum nasci quod non mihi contigit illic.
Inclyta diuinis ubi praemia uatibus omnes
Ingenij numeros excultaque pectora cogunt
Munus Apollinea redimendum condere Lauro.
Nunc patrijs despectus agris, et plurima circum
Rura uolutatus nullo plaudente pererro:
Et tacitis prorsus dilabor in aequora ripis.

p.261
Quanquam nec magnis concedam uiribus Arno,
Nec me ueloci superarit Myncius unda:
Myncius aeterno cantatus uate Marone:
Ingenio cuius tam subdit Apollo Camoenas,
Quam dederat nulli similes in pectora Musas.
Hic igitur supero sinuosum inglorius auum
Et minime noto dilabor in aequora cursu:
Quod me Palladio subuectum nullus honore
Intulerit sacris monumenta per ardua Musis.
Quis Trebiam Lyrimque citum, fontemque Timaui,
Et parui Rubiconis aquas (cui plurima sacros
Relligio uultus et noxia littora tendit.)
Aut quis Benacum, Ticinum, Cannasque cruentas
Nesciat, hesperijs iam cognita nomina regnis?
Aspice Scamandri riuos, Simoentis et undas,
Maeandri flexus, uarijque ferocia Xanthi
Brachia, lenta uadis et sanguine tincta pelasgo:
Omnia iam toti quae cognita flumina mundo
Eximijs certe populorum uocibus alte
Extulerint caput, et merita sub laude feruntur.
Ast inhonorato mihi gurgite uita per omnes
Hactenus excedit campos, spacijsque remotis
Inferor Oceano: neque me uel nomine quisquam
Egregio uehit, aut nostros satis aspicit usus.
Siue ego tot frustra produxi stultus alumnos:
Seu caret ingenijs, quae circum nata feraces
Turba colit ripas et acumine languet inani:
Insita seu nullos in pectora Gloria motus
Suscitat, ut claris aspirent ardua factis:
Praemia diuinis seu desint uatibus. Vt se

p.262
Militia nullus crudeli obiecerit ensi:
Cum precio careat uitae labor, et sua certae
Praemia uirtuti cernat sperata negari.
Sic nisi Phoebeios accendat gloria uates,
Et precio crescat Musis honor, omnibus omne
Obsequium numeris, et fila canentia demunt.
Haec meme ignotum ratio per multa relinquit
Secula: nec claris maiorum fascibus addor.
Vtque etiam pressat nostros obliuio cursus:
Sic nullo uolui reliquas dat honore sorores,
Elabique amnes: quorum uaga flumina longis
Maeandri poterint ceu flexibus aequa uideri.
Nam tibi de multis referam si paucula, uastus
Debuit an tali latuisse uolumine Skernus,
Hesperijs illapsus aquis pontoque furenti?
Voluitur egregio sinuosus gurgite Cloros
Oceano lymphas cumulans: ubi maximus Euro
Intonat assultus circumque ea littora regnat:
Qua ratibus tristes Lithokrogius obijcit undas,
Et procul in uastas procurrit durus arenas.
Nec minor incertos extendit Trudzius amnes:
Et late campos circumque uagatus et arua,
Non exquisito se prodit nascier ortu:
Ignarosque loci fallit. Tum fluctibus Antza
Haud exploratis, nec origine cognitus omnes
Euariat flexus obscuraque littora pandit:
Et plures simulat sinuosis cursibus amnes.
Quidue humiles Vetlae ripas, quid flumina dicam,
Acrios interlabentia flumina montes?
Decliuem sortitus humum pulcherrimus undis

p.263
Hinc atque hinc uiridi frondentes littore syluas
Aspicit, ac molli praetexit gramine ripas.
Hic sacer Aonijs poterat locus esse Camoenis
Oreadumque Choro: Dryades habitare uenustas
Dixeris, aut dulci laetantes gurgite Nymphas.
Vsque adeo campis diuinum Phoebus odorem
Diuinasque auras et amoenum sparsit honorem.
Tum uero si quis dulci prata obuia Vetlae
Desuper aspiciat celsis e montibus, alti
Cernere se mensam Solis putet: una uetustis
Quae res nota uiris, multorum maxima saepe
Perculit ingenia, ac sabulum lustrare coegit.
Labitur haud magno subnixus Fuldula riuo,
Et spacijs errat multum distantibus: undis
Dum molitus iter pelago succedit Eoo.
Quis Ringum, Brauiumque lacus nescire feraces
Debeat? ingenti pandunt se ea littora fructu:
Et uario cautas illectant foenore gentes.
Sed quid ego haec memori nequicquam mente reuoluo?
Quidue sequor tot sparsa solo, tot mersa profundo
Numina? non si me tot guttura docta bearent,
Quot circum faciles Euro uoluuntur arenae:
Omnia Cimbriacae comprendere flumina terrae,
Nec poteram ueris inscribere laudibus amnes.
Vnus ab ingenti circundatus aggere uastum
Explicat in praeceps uterum Lacus: omnibus unus
Anteferendus aquis: uario quas Cimbrica tellus
Vbere laeta fouet cursuque sub aequora mittit.
Eximias Lacus auctus opes Kolingicus: acri
Cui natura dedit tumidos distringere fluctus,

p.264
Et medias inter diffundere brachia cannas.
Hic geminum litus uicinaque praedia cingens,
Plurimus obliquo se gurgite promouet, altas
Interea spectat dum latior undique syluas:
Et iacit herbosos inter sua flumina colles.
Ad Boream Notiosque habitant ditissima regna,
Innumeraque uirum turbae: quibus omnibus una
Cura manet, faciles aptare in aratra Iuuencos,
Et rigidam forti proscindere uomere terram.
Piscibus exundat lacus, et sua commoda miro
Explicat accessu: quae cum sint grata lucello
Haud tenui uigiles cumulantque beantque colonos.
Quidue ego commemorem Lucios, Percasque rubentes:
Quid Prasinos Tincasque egenus tute omne natantum
Squammigerique gregis, quodcunque in flumina diues
Immisit natura, potes cepisse uideri
Retibus: ac gratos traxisse in fercula pisces.
Non hic horribili sternit sata laeta boatu
Aeolus effracto uentorum carcere: mollis
Incumbit, iustoque mouet spiramine lymphas,
Atque aperit placidis aequatos usibus utres.
Rara equidem uel seua lues, uel noxia pestis
Haec circum uitrei grassatur littora regni:
Tempora sed uicibus certis aptata, parumper
Euariant: solitosque ferunt in semina motus.
Hic statio longe est niueo gratissima Cygno
Alitibusque pijs: meritum cui Phoebus honorem
Hunc dedit, ut grato uocis modulamine uincat:
Cimbriacisque ferat primus sacra nomina Musis.
Nullus in orbe locus Kolingica littora gratis

p.265
Vincit aquis: ubi Castalides uel figere cultas
Posse domos scires, uel non spreuisse putares.
Hic succincta latus placido Faeuelia tractu
Inguorsdorppensis spectat noua culmina uillae,
Qua laeto surget mihi Vates numine: firmis,
Qui mea, qui patriae placidissima regna Camoenis
Inferet, ac toti pandat mea nomina mundo.
Dij dent sarta meo sint semper ut omnia Vati:
Excellatque animis, et spe sua commoda firmet:
Sitque tibi sacer usque deo. tu Tybri feracis
Ingenij numeros, et pectora iusta corones.
Sed mea me retrahit miserum fortuna: uagorque
Longius, ac tenui propellor in aequora fructu.
Ignoto lateam cum nomine gentibus. Aut quis
Littoribus sparsas hinc atque hinc dixerit urbes,
Qua Chersonesus circumflua moenia ponto
Iungit, et impulsas uento remoratur arenas?
An quia tu Latijs pulcherrima moenia regnis
Diuidis, ac ualde muratas aspicis urbes:
Iccirco credas omni mea praedia cultu
Destitui, aut prorsus mihi desolata uideri?
Multae urbes, multaeque arces atque oppida multa
Littus utrunque colunt: quorum mihi nomina fas sit
Dicere, et ingentes conferre in carmina muros.
Primus Arhusiacam mihi deferat angulus urbem.
Primaeuae Virtutis opus: Helnesia contra
Littora, squammigeros captura ubi sedula pisces
Colligit, ac leuibus defert quaesita carinis:
Immittitque foro, pretioque inscribit inani.
Hinc notijs plaudunt Horsnensia culmina uentis:

p.266
Hinc Vetlae campus Lupulis succinctus, et acres
In sua lucra uiros excultaque pectora gignit.
Aut quis Koldingum teneram non nouerit urbem?
Qua non ingenuis populorum moribus ulla
Vel florere magis, uel dicier oppida possunt.
Artibus excreuit magnis: cum magna polito
Artificum studijs cessit reuerentia ferro.
Hic Vapennensi colitur dea Pallas in aede,
Aucta manus iaculis et terso cuspide dextras:
Qua spectante leues accedit splendor in enses,
Cultrorumque acies rutilum limatur ad ignem.
Nec tamen ista meo laus est aequanda poetae:
Qui Koldingiaco placidissimus accolit amni:
Et sua rura beat, clarisque laboribus ardet:
Ingenio celer, ac patrio sermone disertus,
Adscriptusque dijs. cui, si quos Rythmus honores
Conciliet generi diuina in praemia nostro:
Prima Paludano ducantur praemia nostro.
Mox mihi Riparum succedat gloria. Ripas
Hunc dixere locum ueteres, ubi plurimus urbi
Postea creuit honos, mansitque e nomine nomen:
Oceani ripis quod structa tumentibus esset:
Et uicina salo funestos saepe labores
Sentiat, ac refluo metuat sibi tristia ponto.
Tum mihi Viburgum meritis referatur honestis:
Quae quamuis humili nunc urbs coniuncta Myricae
Non ita splendorum numeros attingere possit:
Egregijs tamen aucta bonis, sua rura lacusque.
Praedicat, ac media ceu gaudens sorte moratur.
Quis memoret quanto Randrusia diues honori

p.267
Aspirare potest, sua si bona norit: et omnes
Intendat neruos seque in sua commoda firmet?
Huic ego praecipuam, cum moenia rado, salutem
Attulerim: cursuque beem: ripisque secundis
Alludam, magnos dum nostra sub oppida fructus
Ingeram et aeterno cumulem mea munera cursu.
Inde ego praecipitans lapsum feror, aequora donec
Et primas subeam motu propulsus arenas.
Interea dum me fluctus rapit, inde sinistram
Prospicit Ourgardum, campisque feracibus adstat
Vertice multiplici cultum: cui plena uenustos
Copia Lyckei et gratos adiecit honores,
Exuberans. hinc littoribus se maxima dextris
Tecta Stenhaltinos inter clarissima muros
Expediunt: ubi prisca bonis habitatio semper
Grata feraxque fuit: cum uel sua rura sagaci
Confirmant asserta manu: uel plurima genti
Officia intulerint, et amant uirtute probari
Biornones: ueteri sobolesque et certa parenti
Linea: cui lato Rugsonia fertilis aruo
Haud tenues soluit patrio pro more Medimnos.
Inde iter Alburgum, foelix ubi Lymicus altas
Spectat utrinque plagas. geminoque e littore regnat.
Vltima Cimbriacae concedit portio terrae
In Boream: miseris ubi Scaga laborat arenis,
Et sibi squammigeros bimari legit aequore pisces.
Cui latus opposito Nortuegia limite rupes
Obijcit aerias: medijs ubi tractibus alto
Oceanus nostrum se gurgite fundit in orbem:
Cimbriacumque sinum conclusaque et aequora gignit.

p.268
At Chersonesi pars altera uergit in Austrum
Et notijs multum sua commoda flatibus auget.
Germanos imitata sonos, ubi plurima laetas
Pectoris humani solertia condidit urbes.
Multa autem toto circumiacet Insula ponto:
Quae tenui plerunque freto diuulsa, tumentes
Oceani fluctus et acerbas sustinet iras.
Quis sale perfusam Lessum, quis Anhaldica nescit
Littora, quis magnis agitatam motibus Helmam
Aut teretes Alsae non nouerit incola ripas?
Sed quorsum feror? haec nostri uetus una doloris
Causa fuit, magnis plerunque hac rura tenebris
Mergier, at nullis celebrarier oppida Musis.
Te uero scmper foelicem Tybri putaui,
Cui fortuna fuit gratis succrescere ripis,
Et ueterum monumenta sequi: quibus omnis in unum
Incubuit natura bonum: clarescere factis
Fortibus, et meritis ea facta dicare Camoenis.
Nos aliae uersant sortes. fluit altus in aequor
Gudius, et nullos e cursibus auget honores.
T. Desine tam tristi percellere pectora questu,
Et tua fata cape. non omnis in omnia semper
Alueus arua fluit. res est comperta uaganti
Cedere nonnunquam consueta uolumina riuo,
Mutarique situs, alioque sub aequora lapsu
Impelli fluuios leuibusque recondier undis.
Sic alias aliud gignit fortuna. Vetustas
Extulit ingenio nostras gratissima ripas
Et florere sacris uoluit mea regna Camoenis:
Cum fatum coelo ductum foret: unus Olympo

p.269
Iuppiter hanc sortem diuisaque tempora uoluit.
Nunc fortasse tuos etiam noua sidera flexus
Ingenijs subdent: teque hac iniuria tandem
Deseret, ac sero potes inclarescere scripto.
Viuitur ingenio tantum. non arma, nec enses,
Non late fusis Victoria gentibus, auri
Massa, nec incerta memorandi laude triumphi
Imperijue decus celsaue palatia Romae,
Vindicat interitu facti genus. Vnica castis
Res ea diuino cessit Iouis ore Camoenis.
Hectora quis sciret, qui non et sciret Homerum
Ingenio cuius non tantum uiuit Achilles,
Sed currus, sed equi, sed Pelias hasta secundo
Maiorum certe uincit sua tempora plausu.
Nemo equidem eximio uatum fraudatus honore
Ingenisque bonis, clarae est uirtutis adeptus
Praemia: quantumuis uel fortia facta, Deorum
Aemula perfecit, uel magnos uincere posset
Aut aequare uiros, fascesque inscribere facto.
Hac iter aeternis constrauit honoribus aula
Ista Deum. coelum ingenio Solisque meatus
Supposuit Pallas, uera et dat laudat potiri
Et procul in seros mittit sua dona Nepotes.
Magna equidem sacros premeret caligo labores
Et tenebris mundus caecaque fatisceret umbra:
Aurea Castalides si non et lumina Musae
Barbariem oppugnent: aut si non coelica tantam
Ipsa quidem per se seruarent numina lucem.
Non haec humanis consistit uiribus: acre
In Musas certamen alit stupidissimus orbis

p.270
Profligatque deas, mergitque ea culta tenebris:
Ni Deus et magni non uicta potentia celi
Impediant tantos magna uirtute furores.
Vsque adeo minimum sapiunt mortalia. qua se
Exitio inuoluant, mirum est qua mente quibus -que
Artibus excellunt. Ast qua uirtutibus instent,
Et sua diuinis adiungant commoda rebus:
Hic equidem caecis oculis, et pectore caeco
Omnia mensurant. nihil est suasisse benigne:
Desipiunt prorsus, nec se monitoribus addunt.
Iuppiter ipse igitur Musas sustentat: et illas
Vir bonus ingenuo statuit sibi more colendas:
Quod sane ingenijs submittant secula fasces.
Et uatum studiis applaudant sidera. necte
Praeteritum deinceps neglectaue rura querare,
Ignotosque bonis te ferre sub aequora cursus.
Id saltem moneas, cum sis Deus: accola ripis
Vt sua diuinae coniungat uota Mineruae:
Et Vates colat, ac sacris ferat aurea Musis
Praemia: nec foedo laceret noua dona labello.
Optima res homini est aut nunquam nascier: aut si
Nascier, hanc equidem florenti e carmine laudem
Ducere: ut e ueris postquam uirtutibus aeuum
Auxerit, aeternis sit pars et fama Camoenis.
Haec super Arboribus Fluuijsque ferisque uagisque
Alitibus cecini: duris quo tempore bellis
Inuisas Fridericus opes, et culmina regni

p.271
Sectatur fugientis: ubi omnes Suecia uires
Viribus opposuit studiumque eludere certat.
Colloquijs equidem tum pectora talibus, et me
Mulcebam dictis, quae mutua fundere possent
Aut fluuij, aut stirpes, aut grato animantia sensu.
Cum mihi decursum properarit terminus aeuum.
In cineresque dabit resolutos corporis artus:
Parte tamen meliore mei coniunctus Olympo
Aspiciam nostri florere palatia regni.
Tum uero, si quid perituro restet ab orbe,
Diuinos inter referat me fama Poetas,
Nostraque perpetuo monumenta inscribat honori.
TELOS

p.272
BASILEAE, EX OFFICINA
OPORINIANA, ANNO
salutis humanae M. D. LXXIII.
Mense Februario.