# � test: Blod�xos

p.0
C. ERASMI MICHAELII
LAETI
MARGARETICORVM:
HOC EST
De conflictu Gotthico: in quo MARGARETHAE
Danorum Reginae auspicijs, ALBERTVS
Megapolensis Sueciae Rex captus
regnoque exutus est:
LIBRI DECEM
KKK
Serenissimam atque Illustrissimam ELIZABETHAM
Angliae, Franciae et Hyberniae Virginem REGINAM.
FRANCOFORTI AD MOENVM.
Cum Gratia et Privilegio Imperiali ad Decennium,
M.D.LXXIII.

p.1
C. ERASMI MICHAELII
LAETI
MARGARETICORVM
LIBER I.
Alberti Sueonum fremitusque ac praelia Regis,
Magnanimosque Duces,excitaque gentibus arma
Fortunaeque dolos canimus, populumque ferocem
Consertamque manu pugnam, quo Dania bello
Imposuit rigidis haud mollia vincula Gotthis.
Musa mihi causas tantique exordia belli.
Fatorumque vices memora: quid in arma potentem
Arctoi lateris, fortissima pectora, gentem
Impulit, ac meritis immersit cladibus vrbes:
Scilicet audaci cum iam superanda Gradiuo
Aut delenda fuit Stygio gens aedita partu.
Ottomani soboles: quae circum ditia ponti
Littora crudeles populis immittere dextras
Certat, et immani cumulare cadauera bello:
Bella geri placuit: quae nec sua praemia facto
Sint habitura: nec optatos inferre nepotes
Imperijsue queant, firmisue adiungere regnis.

p.2
Haec est ingenij petulans contentio: qua se
Humanae intulerint scelerata in funera gentes,
Perrumpuntque gradus magnae virtutis, et alta
Ocia confringunt, quassantque palatia ferro.
In praeceps igitur rerum sors maxima certo
Voluitur impulsu. cumque in fastigia splendor
Creuerit, ac varijs onerarit regna triumphis:
Protinus e summo miserandos culmine lapsus
Vrget: et vt facto rursus petit ima fragore.
Extremisque infert nutantia sceptra ruinis.
Nil fati constantis habent mortalia, quassis
Insistunt etiam quae sunt firmissima plantis.
Et se mole premunt. casumque agitata minantur.
Ceu cum se volucri succussat tessera motu
Dum fallat cupidos et spe lactarit inanes:
Sic varias fortuna vices vbi spondet, acerbo
Plerunque euentu quae sunt sperata coronat.
Et quae firma diu fuerant, subuersa refringit.
Assyrio quantum roburque ac gloria mundo
Tum fuit, eois Babylon cum laeta Monarchis
Eximias vulgauit opes populisque timorem
Incutiens late dominatum sparsit, et omnes
Caedibus impleuit pressitque Tyrannide gentes:
Quid tamen e tanto rerum splendore: quid hisce

p.3
Fortunae titulis reliquum est? e nomine terras
Has fortasse suo deiectaque culmina noris:
Caetera barbaries iam pridem inuasit, et omnes
Occupat hostis agros foedaque libidine regnat.
Persepolim magnis habitatam Regibus vrbem
Vertit Alexander: scortique ad iussa furentes
Aedibus iniecit nitidis temerarius ignes.
Quid mirere? potest tantum fortuna scelusque,
Cum rebus properat finisque ac meta: grauesque
Attrahit hora manus, et inurgent fata ruinas.
Quid modo Cecropijs solum nisi nomen Athenis
Restat, et e veteri tenuis ceu gloria bello:
Cum tamen vna quidem sacras vrbs Attica Musas
Sic plerunque colat: nihil vt prope maius honestis
Artibus hac inter cultas inueneris vrbes.
Vt nihil imperium lati maris, atque Mineruae
Condita templa deae: nil claris reddita factis
Praemia commemorem, graisque dicata Lyceis
Atria, et aeternos redolentia tecta Poetas.
Quid magna maius Troia: quid diuite Roma
Celsius: in cineres tamen alta palatia, muri.
Aerataeque domus, laquearia, tecta, tabernae.
Porticus, ac grandes pridem cessere Colossi.
Denique Thebarum portae, Cadmaea, Saguntum

p.4
Spartaque, et excelsae steterant Carthaginis arces.
Quas euertit opes vel sola Superbia diris
Iuncta odijs: vel luxuries funesta profano
Exagitata malo, vitijsque onerata malignis.
Assyrio rapuit Moedus diademata: Moedum
Afflixit Perses: Macedum rex moenia Persis
Strauit, et huic rursus fraenum imposuere Quirites.
Limes enim positus celsis est fascibus, vltra
quem tendi nequeunt fastigia. Iuppiter omnes
Ordinat ipse gradus: quantumque excrescere muros
Proferrique velit, tantum decernit: habenas
Adiungit sceptris, fatoque palatia munit.
Quid Croeso Lydos inter foelicius? aucto
Cui fortuna dedit cumulos numerare metallo.
Et grandes auri conferre in pondera massas:
Cum tamen hic stolido mouisset bella tumultu
Excussus solio est, regnisque exutus auitis
Transitum crebris gemuit ploratibus Halym.
Sed quid ego haec tandem calamis externa proculque
Conquisita sequor: mihi pene domestica certas
Suppeditant exempla vices. longamque monenti
Obijciunt telam. Sueonum Rex sceptra gerebat
Albertus: qui Vandalico de littore princeps
In Boream varia populorum voce rogatus

p.5
Venerat: vt clarae meritis dux aduena genti
Imperet, ac Geticas moderetur legibus vrbes.
Huc tamen accito regnandi tanta libido
Et tam dira fuit. vicina vt carpere regna
Et bellis tentare viros, praedamque tueri
Haud dubitarit, inest animis plerunque superbis
In praeceps studium, fatoque vrgente feruntur
In quoscunque vocat Rhamnusia iusta dolores.
Haud igitur satis Alberto liquisse paternam
Magnopolim fuerit: nec Gotthica praedia vasto
Interclusa mari ditesque onerata colonos.
Exsatiant auidam concepta in praelia mentem.
Danica sed vano coepit temerarius ausu
Culmina sortiri: partamque labore quietem
Rupit, et obductos iam pridem suscitat ignes.
Stultus: qui quantum motis Deus inserat armis
Aut dubij euentus, aut certa in damna pericli.
Nesciret. Sedenim subitos expertus honores
Imperij, et tantas praeter spem vectus in arces.
Cum fortunae etiam nunquam inclinanda timeret
Pondera tanta, nec instabiles horrescere gressus
Posset, et haud dubios in certa pericula motus:
Concipit ingenio flammas. atque aduena cristas
Exerit ingentes: vicinaque sceptra nefando

p.6
Scommate, et effraeni populos sermone notauit.
Qualia non cauto proflant e pectore sortis
Humanae immemores, cum poena propinquat, agitque
In sua fata graues superum lex aequa Tyrannos.
Eoi vitam quis nescit et acta Monarchae.
Cui probrum linguae blasphemaque pectora, serum
Intulit exitium: nitidae cum sedibus aulae
Pellitur, ac tristes cumulare doloribus annos:
Quem non inuiso commouerit ore Nicanor
Rabzasesque furens: contempsit et aethera vano
Salmoneus studio, qui structo fulmina ponte
Et tonitru molitur, equosque per Elidis vrbes
Incitat, ac flammas agitata lampade quassat.
Excidit Herodes solio, crudele Tonanti
Pectus: vt aethereos captat male sanus honores
Insultatque dijs votoque applaudit inani.
Haec igitur superum cura est. haec foedera coelo
Imperitant, ne quid vel inultum iusta relinquant
Numina, vel tenui perculsum vulnere saeuis
Obiciant fatis, vitaeque in lumina mittant.
Semper enim sors rebus inest contraria magnis.
Et magnas in fata trahit conuersa ruinas.
Haud tamen Albertus, Sueonum dum praesidet aruis,
Culminis incertos, ludibria maxima, casus

p.7
Fortunaeue dolos metuit. quae lubrica quamuis
Splendeat, ac laetos obuertat in omnia vultus,
Promittatque tuis non irrita foedera ceptis:
Ingrato fallit cursu tamen: attrahit omni
Vela manu, propterque oculos tibi caeca tenebras
Obijcit, ac duros fert in tua vulnera dentes.
Blanditur, magnosque etiam te firmat in ausus
Percellitque animum spe rerum diuite: sed tum
Insidiasque dolosque struit. diuum vnica, quae quod
Obtulit, incerto prorsus sub iure reuoluit:
Impatiensque boni subitos laetatur ad ignes.
Qui tua celsa vorent, laudataque culmina sternant
Ergo vbi se primis populorum motibus infert
Albertus, primosque capit securus honores
Magnopoli accitus: propero se foedere saeuis
Coniungit Sueonum studijs, iussasque profudit
Nostra in regna minas Danosque paciscitur hostes.
Ceu fama Hannibalem memorat, cum motus ad aras
Concipit in Latios hostilia vota Quirites:
Haud secus Albertum sceptro iurasse vetustas
Prodidit, in Danos moturum praelia, qua se
Explicet in tantos occasio prima labores
Inuitetque manus ponatque exordia bellis.
Auulsas regno partes, et Scanica rura

p.8
Restituat. capit haec tanti primordia regni
Rex Sueonum, diroque struit sibi funera voto.
Et male iam primis consultat in vltima factis.
Vt tamen accedat patrijs instructior armis
Contrahit actutum populos, et milite duro
Occupat imperij fascesque ac iura: simulque
Quae decreta forent, diuturna in vulnera mittit.
Principio Magnum, pridem cui Suecia regi
Subdita multiplici cumulabat funera luctu.
Aggressus, conducti operis crudelia iecit
Inijcia, et patrios sacrauit caedibus enses.
Id sceleris postquam ex animo successit, et omnes
Intulit optato numeros, mora nulla quietem
Dissipat, ac studijs quantum licet otia rumpit.
Vtque nihil frustra tentauerit omnia, Danos
Praecipue spectare oculis. pacemque vetusto
Insectari odio: paulatim feruidus omnem
Euomit in nostros bilem, sannasque salaces
Accumulat, risusque mouet: iuueniliter vsus
Successu populique minis, cui foeta superbum
Ac varium natura dedit conamine pectus.
Et iacere in nostras opprobria tristia gentes.
Praecipue si magna quidem exoriatur honorum.
Aut placidae cupidos stimulet contentio laudis:

p.9
Tum vero affectus mixtaeque furoribus irae.
Clamoresque minaeque notis petulantibus aucta
Ingentes cieunt fluctus, totumque profundo
Aequor agunt, subitisque malis certamina spirant:
Et velut incensos proflare e naribus ignes.
Quin nonnunquam etiam famosis plurima scriptis
Nomina complexi totas in iurgia gentes
Atque in bella mouent, leuibusque immania causis
Supplicia accelerant, flammamque e fomite gignunt.
Cum velut aerias tenui spiramine primum
Ventus init syluas summoque cacumine molles
Exercet flatus: tum sese effundit in auras
Sibilus, ac leni percellit culmina pulsu.
Mox tempestatum fremitusque furorque procellas
Commouet, ac totos diffundit ab aethere nimbos
Ingentesque iacit curuata in littora fluctus.
Haud aliter paruo surgunt exordia motu
Quae magnas deinceps clades, et multa subinde
Damna ferent. Diuis olim sacrata vetustis
Robora, et antiqua sub relligione virentes
Qui Megaris Istmoque colunt, subuertere quercus.
Quid paucis minus arboribus: tamen omnibus vna
Intulit haec Graijs subitos occasio luctus,
Argiuasque suis immersit cladibus vrbes.

p.10
Tyndaris aspectu Paridem commouit: et ignes
Protinus iniecit Troiae: tum regia strauit
Culmina, tum muros excelsaque Pergama vertit.
Vsque adeo leuibus scintilla excita fauillis
Immensas comprendit opes, syluasque feraces
Vastat, et elatas culmine deijcit vrbes.
Iamque diu belli positis victoria signis
Exacto stabat Magno: pax alma bonisque
Exoptanda quies, cumulataque fructibus omnes
Gotthorum poterat terras implesse videri:
Cum Sueones petere arma iubet bellisque parari
Albertus, subitisque implet terroribus omnem
Vetteri Venerique lacum, tumidoque fragore
Excitat, ac misero percellit rura tumultu.
Audijt inuisos emoti principis aestus
Audacesque animos, et iussa infausta superbi
Principis: auditasque horrescit Suecia voces.
Gnara mali sortisque suae longique doloris.
Et sibi quae varijs iam colligit omina damnis.
Illa diu celsos inter latissima montes.
Cincta Deo pelagique vndis numeroque colonum.
Bellorumque perosa faces spectabat honesti
Foederis euentus, pacemque exposcere regnis.
Ergo vbi consuetis intenta laboribus audit

p.11
Rustica turba minas, lituosque inflarier, et iam
Classica dira cani: conscribier agmina Danos
Oppressura, gemit: digitisque elapsa remissis
Arma cadunt, quibus arua colunt: vomerque ligoque
Et falx, et grauibus coniuncta fidicula rastris.
Non tamen Alberto mens fracta est effera Regi
Nec turbare animum coelo conspecta sereno
Visa queunt. nunquam tam crebri turbinis atros
Desaeuire globos: Ventorum impellier ignes
Syluarumque comas quatere, et prosternere Quercus.
Latrauere canes: feralia carmina bubo
Insonuit: summisque in montibus vrsa gemiscit
Insolitum: Lupus humentes vlulare per agros.
Oppidaque irrumpunt, circumque ea tecta vagantur
Crassantes, atrosque ferunt in corpora rictus:
Quid mare commemorem, tumido quod littora fluxu
Transgreditur, lateque furit trepidoque boatu
Commouet humanas stupefactaque pectora mentes:
Quin coelum noua vis agitat, tenebraeque facesque
Currentes: arsit funestus caede Cometes
Indicioque grauis, quis chasmata crebra, quis ignes
Efferat insolitos: displosa tonitrua saepe
Flammeus insonuit variatis vultibus aether:
Et mirae rerum facies subitisque per auras

p.12
Motibus excurrunt: crebroque volumine plures
Nituntur Soles et sparsi sanguine lugent.
Denique multiplices aperit natura tumultus.
Discurruntque faces coelo: cruor imbuit vndas:
Et medio lucere die stellasque deosque
Fata dabant, tristesque viris nox intulit vmbras.
Tempus erat cum Phoebus equis properantibus orbem
Tenderet in medium, longoque euectus ab ortu
Maxima captabat superi fastigia mundi:
Hic pone Autumnus calcatis sordidus vuis
Pronior insequitur, floresque, comasque labantes
Decutit, ac summis celerans aestatibus instat:
Cum numero procerum Rex diuite cinctus honestam
Stocholmi circum rigidissima tecta coronam
Educit, latique etiam vestigia montis
Conscendens miratur opes quas Suecia passim
Contrahit. ac magno populorum colligit vsu.
Aut quis, ait, nostrae iam nesciat vrbis et alti
Imperij fructus: iam Suecia floret, habetque
Praecipuas inter pulcherrima nomina gentes.
Scilicet hanc superis curae esse potentibus vrbem
Atque haec regna vides: qui nunc tibi maxima diti
Commoda lance ferunt. plenoque per oppida cornu
Perficiunt. olim tristi caligine totas

p.13
Implicuit Vetterus aquas, tenebrisque diurnis
Haesit, et obscuras effudit gurgite lymphas.
At nostra claro iam tempestate meatu
Exonerat sibi se, ripisque nitentibus exit:
Et sua iam grato dilatat flumina cursu.
Id nos, id Sueonum genti atque haec commoda soli
Attulimus. nostra est quae nunc industria Gotthos
Erigit, ac patrias inscribit honoribus vrbes.
Olim ignota quidem et nullis ceu cognita factis
Ora fuit. nunc nostra opera nostroque labore
Et virtute cluit. foelicibus aedita fatis
Progenies, quae vos foelices reddere possit:
Et commissa simul nullo prohibente tueri.
Quin nostras etiam contra nihil hiscere vires
Quisquam ausit. vicinae equidem nunc vndique genti
Terrorem incutimus. paret fortuna volenti,
Et late imperio fruimur. dabit improba poenas,
Quae studijs nostras turbat mihi foemina sortes.
Sic ait, ac stultis onerat fera guttura dictis
Exultans, veterumque ingentia praelia Regum
Carpit, et haud molles obuertit in aethera rictus.
Et tamen has voces atque haec non iusta probabant
Dicta canes: dominum qui iam comitantur, et esse
Fortunae pars magna voluntatque ocia damnant.

p.14
Cum subito liquida celeres proferre volatus
Accipitrem sub nube videt, magnoque rotatum
Impulsu corpus praeceps egisse. diuque
Obscura veluti perculsum valle morari.
Haud secus e phario quam si demittitur arcu
Torta sagitta, volat tenues dilapsa per auras
Et faciles pulsa dirimuntur arundine venti.
Miratur tantos agitataque corpora motus
Infamemque fugam: miratur turba volatus
Insolitos, nec enim ratio est, cessisse superbum
Cursibus Accipitrem: rigidos ita strenuus hamos
Explicat, ac forti praedas agit obuius ausu.
Vtque stat: ecce ruens ceu magna et caede columba
Insequitur fugientis iter, pennasque coruscat.
Et feritate suos crispat metuenda volatus.
Nec mora conclamant spectantes visa Tyranni.
Conclamant Proceres: tumido Rex infit ab ore
Primus: et augurio cum miscet inania, ludit
Callidus, ac grandi ridet ventura cachinno.
Aut quis auem Veneris iam nesciat: Expetit vltro
Accipitrem: propterque thoros furit illa iugales.
Nunc etiam timidi venient ad pocula Damae.
Iungenturque lupi canibus: saeuosque Leonum
Ardeat amplexus, et foedera mollis inibit

p.15
Agniculus, gestitque loquens plauditque iocando
Nescius, ac facilem deuibrat in aethera dextram.
Heu quantum caecae mortalia pectora noctis
Occupat, ingenio deludere docta sagacis
Naturae vires: quodque in contraria signum
Pertinet, in sua iam conuertere commoda posse.
Hic igitur tumido subseruit turba Monarchae.
Extollitque iocos, vocesque in sidera spargit
Luxurians. circumfundunt se in vota manipli
Miranturque ducem, studijsque accendere risus:
Cum subito medios rupit Fickfindius orbes
Amouitque manu stupidi ludibria vulgi.
Atque iter ad Regem celerat: seu percitus astris
Imbutusque Deo: seu rerum sorte vetusta
Prudentisque animi monitis in fata coactus.
Talia constanti subigebat pectora dicto.
Rex tibi laeta graui saliunt praecordia motu:
Incenduntque canes animum: quibus aula beatos
Haec tua larga dies, et honoribus inclyta spondet.
At non par virtus agiles ductare choreas
Poscere plena mero nitidis carchesia palmis.
In longos proferre dies insomnia. Bacchum
Eructare grauem, dapibusque onerare palatum:
Et bene consilijs tibi prospexisse beatis.

p.16
Longo equidem haec inter se limite munera distant.
Et gradibus semota nihil confinia tangunt.
Plaudentes quod enim praedicant prospera, iungunt
Quae natura suis disiunxit legibus arma.
Haud tibi coniugium aut leuibus pete foedera signis.
Nec res sperato tam dura haec seruit amori.
ella tibi Rex, bella ferunt. ita digerit ales
Cypridis ista notas, suspensaque pectora terret.
Vtque tibi constet quo venerit hostis ab orbe,
Tentatos auibus coelorum suspice tractus.
Et quibus ista plagis commissa est pugna, videto.
Hesperia siquidem delata e parte columba.
Hesperijs aliquem regionibus affore monstrat.
quem tibi velocem statuet Deus arbiter hostem.
Ac nihil vt caelem, quod Dij prius omen in ipsam
Conuertant, etiam clades tibi sola minatur
Foemina, quae nostris non scit dare terga sagittis
Victa. nec in vanos mittit sua tela recessus.
Hactenus ingrata dicentem plurimus aure.
Sustinet ordo virum. Seclo Fickfindius isto
Magnus vtroque quidem merito fuit. aethera Vates
Cum sequitur, sacro ventura sagaciter igne
Imbutusque dijs monuit, nusquamque fefellit.
At si quam patria pro libertate subirit

p.17
Interea sortem, nitidisque alluserit armis:
Militis egregij praestabat munera: promptus
In iaculum glomerare manus gladioque corusco
Rumpere Thoraces, peltisque insistere saxo.
Sed Vates melior. quia quod praedicere posset.
Vertere non posset. nec fata inuisa retardat.
Infremuit Rex dira tuens: oculosque reflexit,
Irarumque feros voluit sub naribus ignes.
Tum vero accensum Proceresque ac turba mouebant.
Inque odium Vatem rapiunt: quem vera locutum
Etsi constabat tamen hijs ne vera locutus
Esse putaretur, propria tum voce Tyrannus
Corripit, ac saeuis poenam sermonibus addit.
Et tibi quis tantas Fickfindi in pectora curas
Improba coniecit: nunquid sapientia magnos
Vicerit ista Deos: coelumne in vincula mittas?
Scilicet egregio sine te nihil optima mundo
Numina decernant: te consultore gubernet
Iuppiter, ac aliquam coeli tibi credere partem?
Confisus sedenim fama et sermone diserto
Regibus obgannis: quaeque in mea commoda vergunt.
Futilitate premis, dictoque incessis amaro.
At tibi nequicquam scelerata licentia vocis
Profuerit: neque me cupidum metus iste retardet.

p.18
Ire iuuat. Martemque armis inferre cruentum.
Et bello tentare domos, populumque rebellem
Danorumque greges nostris cumulare rapinis.
Tu resides animos effractaque pectora tecto
Conde tuo, nusquamque pedes, non plena timoris
Brachia detuleris. mea sunt mihi cingula forti
Distribuenda viro, posita formidine vulnus
Qui spernit, gladiosque rotat, scutoque salutem
Sperat, et optatos patriae dat habere triumphos.
Abstineat bellis cui sola palatia curae.
Cordaque conspecto trepidant agitata cruore.
Et cum me reducem prostratis hostibus arma
Externo detracta duci. spolijsque superbum
Aspicies nostris inferre dicata trophoeis:
Quas tibi, quas petulans meruit facundia poenas
Anxius expectes. nunquam te impune locutum
Audiet, aut nostris illuserit aduena regnis.
Sic ait, ac tumidas fudit se Albertus in iras.
Et medium dictis monstrat petulantibus vnguem.
Scilicet indomitos quo pridem more Leones
Fabula docta refert lepori auscultasse magistro.
Cum legum formas et vincula conderet aulis.
Sic monitus audire virum sueuisse Tyrannos.
Et fremitu terrere bonos, rectisque minari.

p.19
Non vinclis, non se virtutum lege teneri
Non ratione putant: gelidis submersa tenebris
Corda gerunt. Nihil his ploratu dignius, aut se
Quo magis inflectat meritae pars magna querelae.
Interea tumido dum Rex sermone profatur
Multiplicatque minas. Vatem furibunda lacessit
Turba iocis, aliquaque virum ratione fatigat.
Ille nihil contra, niueis sed lumina palmis
Detergens, paucis ita regi vocibus infit.
Nec mihi degeneres animos timor, inclyte Regum,
Incutiet, metuam nostris vel vt hostibus ire
Obuius, et faciles aequare in vulnera dextras,
Frangere tela manu, claraeue occumbere morti:
Nec tibi iudicio depugnem. grata beatum
Si tete patrijs referat victoria regnis,
Vtere consilio ac rerum successibus, et me
Dede neci, cumulesque meo tua bella cruore.
Hancque adeo stolidis summam conatibus addas.
Mota manus procerum est, fremitumque dedere ministri.
Ipse equidem tenui delusit seria risu
Albertus, quassansque caput concessit in vrbem.
Instauratque thoros epulis, ac plena coronat
Pocula et effuso celebrat conuiuia luxu.
Regia Suecorum sublimibus ardua tectis

p.20
Et trabibus contexta coit: quo more nitentes.
Gotthica turba domos, et amoeni culmina ruris
Extruit, ac denso lignorum pondere firmat.
Artifici variata manu. tum lignea moles
E quercu, pinuue leui, abietibusue resectis
Atque incrustatos referentibus ordine nexus:
Nunc saxo murisque rigens, vbi cultior aeuo
Surgit honos, lateresque ferax industria iungit.
Hic suspensa igitur pretiosis inclyta gemmis
Ornamenta vides: quoties conuiuia genti
Nobilibusque parat. surgunt aulaea ferarum.
Ingentesque tapeta ferunt ad culmina formas.
Denique caelatis argentea pocula crustis
Atque auro decorata locat. stant ordine mensae
Omne genus, celebres quae mittunt vina falerni.
Huc gentem populosque vocat procerumque coronam
Inuitans. blando rex accipit ore vocatos
Collaudatque duces, considere et ordine iussit.
Impatiensque onerat mensas, et fercula ponit.
Nec mora, cum multo se quisque exsuscitat aestu
Incenditque ira comedens. extrema per aulam
Sparsa manus, qua vicinae stant ostia pubi
Et primos aditus adapertaque limina seruant:
Vandalicis plerunque viris conferta, quibus iam

p.21
Aspera parebat neglectis regia Gotthis:
Nescio quo rixas obscuraque iurgia cepto
Mouerit, insano res protinus aucta tumultu
Prodijt in pugnos, tragicosque excreuit in ignes:
Aspirantque minis furiae sua verbera. quidam
Iam moto stultis certamine vocibus Obbam
Vt grandem capit, ac tumida bacchatur ab ira,
Vultibus illisit socij, Bromiumque profudit
Insultans. quidenim stupidissime Danica nostris
Agmina nequicquam tentari viribus: ante
Vatem etiam statuas. Regique aduersa feroci
Ceu responsa loces mendaciaque improba spargas:
Forsitan est Delo tibi vox aspirat: at alter
Nil Sophiae voces, neque grandia dicta moratus
Inuolat in faciem, depexaque vellera Suecus
Arripit. ac raptos manibus dat serpere crines.
Multaque perfacili glomerat fera verbera pulsu.
Cum veluti Lapithas inter studijsque feroces
Maxima Centauros oritur contentio: plenis
Cum feruet poclis, et mens accensa tumescit.
Haud aliter iuuenum furit impetus. ebria pugnis
Turba ruit, frendetque minis, conclamat in arma
Quidam vina manu delataque pocula miscens:
Cum Rex concilio et cinctus diademate tantos
Occupat actutum fremitus, pugnasque remouit

p.22
Compescens, ipsum iam concertatio Regem
Mouerat. ac summas penetrarat feruor in aedes.
Ceu sit, res tamen vt nota est, in verba iocatus
Has ait. has pueri nunc intermittite rixas:
Ouisque sibi quod robur alit ventura reseruet
In bella et tumido iam tum eat obuius hosti
Prosternatque leues ignauaque corpora Danos.
Sed tamen et fortes animos, et fortia laudo
Pectora: sic acui vires decet, audiat aequor
Dania quo pauet, ac tanta virtute stupescat.
Dixerat Albertus, fremitumque hac voce diremit:
Coniungunt iterum dextras ponuntque furorem.
Subsidunt irae, veluti caligine coelum
Cum tegitur, densasque infert sub nube tenebras:
Incumbit ponto ventis agitata superbis
Tempestas: tolluntur aquae fluctusque supini
Ingentes sonitus et dura pericula gignunt.
Tum vero eoo subuectus ab aethere Titan
Dissipat insanos ventorum iurgia flatus.
Et tempestates iniectis fraenat habenis:
Exturbatque salo tenebras lucemque serenat.
Haud secus Alberto pacem suadente resedit
Clamor, ac in veteres iterum sese aula cachinnos
Fudit, et et pugnis subito pax laeta suborta est.

p.23
C. ERASMI MICHAELII
LAETI
MARGARETICORVM
LIBER II.
Consedere Duces, iterumque in pocula versi,
Inuiso repetunt turbatas omine mensas:
Officioque vacant poscendi plura ministros.
Cum multam interea properato sidere lucem
Exegit coelo depulsis Iuppiter horis.
Praecipitatque moras Phoebus: qui prona minatus
Induit, hesperios curru depressus in orbes.
Ipse equidem celsa Rex sede moratus, et altos
Pectoribus fastus optataque praelia versans.
Eximio Proceres iam tum sermone mouebat.
Augustosque fero spondet sub Marte triumphos.
Praecipue cunctis risumque iocosque ciebat
Spectaclo producta, et in omnes foemina gratos
Docta sales, fidibusque intendere sueta canoris.
Et cytharae fragiles digito percurrere neruos.
Omnibus huc vultus conuersi ac ora fuere.

p.24
Postquam exorsa modos Suecorum prisca referret
Gesta patrum, et veteris reuocata volumina mundi,
Perruptosque manu clypeos fractasque sarissas.
Et caneret fusum diuersa in tela cruorem.
Tum vero sonitum plausu comitante dedere
Infrenduntque viri, et voces in sidera iactant,
Laeticiaque onerant animos, votisque sequuntur.
Illa ducum studijs tantoque accensa tumultu
Instat ouans, variatque modos et Dorica neruis
Inserit, atque graui subtendit mascula ritu:
Ingentesque canit caedes, cumuloque fluentes
Sanguineos riuos illisaque corpora saxis:
Subuersos currus et fracta manubria, scuto
Impactos enses, densasque e nube sagittas
Cassatumque polum tenebris, sudoribus atros
Concreuisse dies, motoque et puluere coelum
Subsedisse: graues iuisse in vulnera dextras.
Sparsa cerebra vis: iaculo transfossa volante
Pectora: multa solo et patulis exanguia campis
Strata, redundanti nauisse in sanguine cristas,
Faecibus et mixtum fluuios auxisse cruorem.
Ardua praecipue cum praelia Ringo moueret
In Danos: scelerique manu et stratagemate tantas
Obtriuitque et vertit opes, patriaeque trophoeum

p.25
Tum statuit victor, cum lux suprema ferocem
Deserit Haraldum mersitque in funera Regem.
Hactenus errantem fidibusque ac voce superbam
Ebria turba tulit. Haraldi nomen vt ore
Excidit. atque lyrae vox est delata sub aures.
Incaluere animis, tantosque intecta susurros
Et tantos strepitus confuso murmure reddunt:
Vt nihil aut certi quisquam comprendere dicto.
Aut ita congesto plausum dare posset honori.
Cum veluti alueolis turbant impulsa capellae
Vimina, et impacto succendunt iurgia cornu:
Illae intus sonitu et vario stridore ruentes
Miscentur, grauibusque tument aluearia bombis.
Sic Proceres famulique fremunt: agitantur inani
Tecta sono, impediuntque alternas scommata voces
Et diris subigunt in tristia tartara Danos.
Protinus in foribus miranti barbara turbae
Cherrilus exhibuit faciles spectacla cachinnos.
Hic geminas longis Tilemarchi e finibus vrsas
Mercatus varijs instruxerat artibus: vt se
In quosdam sinuare modos, et inire choraeas,
Haerentes baculo amplexaeque ea robora possent.
Res quae mixta iocis, vario tum plurima gestu
Et mouet, et lepido recreat conuiuia risu.

p.26
Miranturque alij in tales ea corpora flexus
Ducier, et numeris ita bruta assuescere posse.
Festiuis alij conclamant, effera dictis
Turba, et dura feris incussaque verbera plausu
Ingeminant. resonat tantis mugitibus aula
Laeticiaque fremit: nouus in praecordia motus
Serpit, et audaci confirmat pectora lusu.
Cum subito Albertus gemmatis nobile crustis
Inclamans cornu poscit. caelata vetustas
Pocula magnifico genus id censebat honore:
Implerique iubet patrio carchesia mulso.
Inde tenens digitis, magnoque exercitus aestu
Atque animis accensus, in hos sua guttura laxat
Tota sonos. Nec enim Procerum spectate meorum
Ordo times fragili cladesque et praelia Dano
Me duce moliri: patriasque a funere tandem
Eximere e priscis inscribere honoribus vrbes.
Vtque mihi mea perpetuas dat crescere laudes
Magnopolis, mediosque inter foelicia Suecos
Lucra sequor, nulloque labant mihi pectora motu:
Sic ego perfunctis decerno laboribus acris
Praemia militiae: quae me dare praemia Regem
Et decet, et fortes vos acceptare decorum est.
Tum vestras quaecunque operas memorauerit, vna

p.27
Illa etiam grati pulcherrima Principis. aetas
Munera, et aeternos referet virtutis honores.
Nec tibi funestos promittas Suecia tantae
Fortunae euentus, neque dura pericula restant
Exantlanda viris, quos vel mens recta, vel ipsum
Imperij decus in rigidos commouerit enses.
Quid quod et in foribus libeat spectacla tueri.
Argumenta tuis olim successibus: vrsas
Ingentes equidem tenui parere bacillo.
Et quae iussa sient implere volumina cernis.
Infestas naturae operas si cogere possit
Cura hominum: cur non concesserit aemula nostris
Foemina consilijs, Sueonumque coacta phalange
Optatam nostro ponat sub fasce coronam?
Quid quod et instructum numeroque et gentibus olim
Inuasisse ferant Haraldum Gotthica Regem,
Et saeua tentasse manu confinia Danum:
Qui quanquam laeto bellorum Marte Britannos
Theutonicosque duces Romanaque vicerat arma:
His tamen est armis et Sueco milite victus:
Concessitque suo fascesque et bella nepoti.
Maxima tum nostrae parta est victoria genti.
Et Sueonum succreuit honosque et gloria regno.
Haec equidem a magnis accepta parentibus arma

p.28
Acceptumque decus, nunquam me principe perdet
Suecia, nec tantum frustra hauserit vna cruoris:
Non tantos titulos, neque fortia facta suorum
Amittet, nobis etiam sunt robora, firmae
In gladios vires: stupet haud formidine pectus:
Sed nos tela manu ac rigidis glomerata lacertis
Spargimus, et nostro celerantur vulnere mortes.
Vtque nihil metuas mutatum sortibus iri
Consilium: aut geminos coalescere pace sequestra
Terrarum populos: vel me terroribus actum
Defugere impauida committere praelia dextra:
En quod nostra tenet patrium manus aemula cornu
Testor in alta leuans magnorum tecta deorum.
Et iuro: capiti nunquam me deinde cucullo
Vsurum: deuicta prius in legibus addam
Danica regna meis, illamque procaciter vsam
Hactenus imperio. nusquamque aduersa timentem.
His prensam manibus funesta in vincula mittam.
Sic ait, ac curui spectans fastigia tecti
Exhausit liquido fragrantia pocula mulso.
Delibatque dis, tum multos aula cachinnos
Sustulit, ac varijs implet clamoribus auras.
Insonuere fori, lateque: perambulat obba
Et pariles cum Rege ferunt in vota sinistras.

p.29
Cum simul effraeni gnatonum voce Tyrannus
Incaluit, circumque oculos et pectora versans
Intulit in coelos, motisque ita plausibus ardet:
Sicut vbi a longe sonitum venaticus hausit
Latratusque canum: cum iam deprensa sequuntur
Signa pedes, pronoque legunt vestigia rostro.
Ille per immissos stat firmus in omnia nexus
Officia, et sibi iam laxari vincula gestit
Impiger, haud aliorum more Tyrannus ouantes
Effundit vultus, animisque calentibus addit
Ipse faces, luditque iocis, et seria fingit
Impatiens, medios inter cum nomine quidam
Greuerius, Tuischo gentem: qui plurimus ore
Praestabat. doctusque virum tractare Monarcham.
Venerat in Sueones, patria multo ante relicta
Magnopoli: quod egens alienique indigus, vltro
Promouet incensum verbis petulantibus ignem.
Nunc igitur patrios inter quanquam aduena Gotthos
Considens, oleumque ac pinguia sumina flammis
Ingerit, ac Regem scelerata voce moratur.
Ergone crudeles Moschorum fregeris iras,
Finnonibusque tuis tam duro ex hoste quietem
Restituas: vt te victorem foemina deinceps
Terreat, ac nostros impune irriserit enses?

p.30
Scilicet id credam superos decernere, victis
Imperet vt Gotthis mulier? quae regna virosque
Spreuerit, ac positis cogat parere lupatis?
Aurea mortales nonnunquam somnia, resque
Magnificas sibi confingunt: quaeque efferus optat
Saepe animus, confecta velit: penitusque secundos
Ardet in euentus studijsque procacibus instat.
Ceu nunc ista etiam nobis Vicina quietis
Portasse, et quanta est animi improbitate minatur.
Expectatque dari funesta in praelia tempus:
Quo tete imperio tantique e culmine regni
Exigat. ac auido satiat fera pectora bello.
Proh superi. Quid enim: mutatum sortibus iri
Plurima naturae spectabis semina, pressos
Quin etiam canibus miscere cubilia Damas,
Coniungique lupis tribuet natura molossos.
Credo ego foemineum nulla genus arte metuue
Cogier, vt recto quae sint coniuncta sequatur.
Tantum labis inest animis, tam caeca procaxque
Mens agitat molem scelerataque pectora versat.
Vtque alias aliud sileam: nonne Ostenus ipsam
Pons moneat, quantum iam Suecia robur in arma
Traxerit, ac quantas ferat in sua praelia vires?
Scis ipso te absente, quibus tum cladibus hostem

p.31
Affecere tui: cum misso in vincula Magno
Abstulit Hacquinum trepido fuga parta recessu
Et cladem sentire dedit: Nortuegia facto
Quo miseros traxit diuersa in moenia luctus.
Quin tantas etiam nihil hic valuisse phalanges
Mirari poteras: si non ea cornua Danos
Expleuisse viros auxisseque robora scires.
Attamen haud dubitat Margreta lacessere, quorum
Saepius inuictos acceptis cladibus enses
Est experta. parum patrijs sit dextera sceptris
Nec solido sit digna bono, quae clade moueri
Nesciat: inque suos cumulat fera vulnera ciues:
Affligitque domos subigitque cruore penates.
Aut quid Vismarici repetam tibi foederis acta,
Condictasque recens operas: vbi mutua claros
Iura menta Duces ventura in praelia stringunt
Consociantque: quibus voto res pacta secundo est.
Haud tibi praesidio tentanti maxima turmas
Defore Vandalicas. saltem tibi certus agendi
Et modus, et properans animo sententia constet.
Iamque adeo accessit numeroque et robore miles
Teuthonicis accitus agris. manus impigra: plures
Mox aderint, cum te memoret certamina rumor
Ordiri, et rigidas conferre in bella bipennes.

p.32
Nec tibi vel dispar Sueonum sententia: vel res
Incutiet funesta metum. sua praedia Gotthi
Aut colere. aut numeros poterint implere sequentes
Nos te Germani Danorum in culmina Regem
Ponimus, et triplici cingemus tempora lauro.
Eia age quas olim referat mihi Suecia grates
Quodue decus? cum te triplicis diademate regni
Ornatum cernent Hafnensia tecta Tyrannum
Incessu lustrare tuo: perque omnia tete
Compita monstrari, fatoque insistere victo:
Vtque: leuis pretij fuerit fortassis: honestum
Id tamen esse putes: situ pomaeria regni
Suecorum tendas, protensaque limina firmes.
Nec labor eximius superest. Nortuegia clades
Nunc gemit, at Danos crebro [crebo ed.] lassauimus ense,
Et dedimus vario sentire ea damna tumultu.
Sic ait: ac molli circum praecordia lusu
Aestuat actutum pateram capit, inque Lyaeum
Pronior, haud opera Danos maiore tumentes
Prosternes: auidisque infert spumantia labris
Cymbia, et obuerso desiccat pocula fundo.
Virtutemque animique altos collaudat honores
Albertus, cumulatque iocos et sede quieuit.
Nec tamen et parili Sueones ea lubrica plausu

p.33
Dicta ferunt. alio meliores pectore tantas
Gnatonum voces et guttura blanda salesque
Expendunt, irasque inter gemitusque silendo
Exercent curas, animosque doloribus implent.
Sed neque vel diuum monitus, vel proxima diuis
Signa mouent, laetam suasere Oracula pacem,
actaque de coelo quercus. quid inesse negatis
Numina querceto? priscos ea nota per annos
Et Freggae sacrata deae, rigidissima nodis
Stabat, et haud vlla manibus violata securi.
Quamque Vpsalenses veteri de more parentum
Et pietate colunt: circumque inferre choreas
Assueti, donis mulsoque ac farre litabant
Annonaeque vices, et opimas vbere glebas
Orare, ac patrio deferre piamina ritu.
Huc igitur multa terrarum e parte iuuentus
Confluxit cultura Deam: tenuesque corollas
Vt parat. ac ramis innectere serta moratur:
Tempore quo nostro Sol proximus imminet orbi
Delibatque gradus Tropici borealis, et altos
In sua detorquens subigit vestigia currus:
Ecce serenato funesta tonitrua coelo
Existunt: subitoque metus cumulare fragore.
Deuibrantque faces atque ignibus aethera complent:

p.34
Cum simul in sacram dilapsa ea fulgura quercum
Corripuere comas, cuneoque impulsa sinistro
Robora perfringunt: latosque reuellere ramos
Et medias inter properant se inferre medullas.
Obstupuere animis, subitisque horroribus ardent
Foemina virque simul: quantumque intendere vultus
Et lacrymis spectare valent, tantum anxia multo
Turba gemit, varioque implet confinia planctu.
Mirantur sacrum robur, totque ante per annos
Intactum, subitis afflarier ignibus, huc iam
Partem agier vulsam: partem radice teneri
Infractam, ceu cum tormento pila remisso
Acta volant, celerique premunt obstantia pulsu
Deijciuntque solo, partesque sub aethera spargunt.
Sic confracta ruit patulis latissima ramis
Quercus, et ingentes traxit dilapsa ruinas.
Hinc perculsa metu populis et territa mens est:
Qui quantum ingenio satagunt, rerumque priorum
Acta vident, tantum cladis ceu certa futurae
Signa animis capiunt, venturaque tristia narrant.
Praecipue iam sparsa gemunt incendia bellis.
Atque hominum tam stulta dolent conamina: cum se
Haud pretio certe eximio demergere magnis
Cladibus, et patrias studeant committere [commitere ed.] gentes.

p.35
Illi igitur pacem votisque animisque sequuntur:
Conanturque alijs ita persuadere: quod istam
Roboris antiqui cladem coeloque sereno
Confracti, referant maioris forte pericli
Indicium: planeque dis authoribus atros
Monstrari euentus praesagaque corda moueri.
Sed neque dicta virum. neque coelica signa Tonantis.
Principis inflectunt animum. Gnatonibus aures
Iam pridem dedit, et fracto temone ruebat
In praeceps, sed et externo iam milite gaudet,
Insipiens: laetam tumidis qui nescius armis
Postposuit pacem, stultisque caloribus ardet.
Interea magnum Sol circumuectus Olympum
Incitat Hesperijs currum regionibus, et iam
Praecipitat longi rutulos certaminis orbes:
Cum iubeat mensas nocte incumbente moueri
Auferrique dapes, mox gausapa mollia tollunt.
Obtenduntque scyphis oppercula nota, leuantque
Ingentes pateras, et agunt mantilia lymphis.
Discessum est, molli: thoro Rex deinde quieuit.
Fama volat cultas Danorum sparsa per vrbes.
Quae celeri propulsa gradu terrasque salumque
Implet, et e varijs terrorem motibus auget:
Fama minor vero, tenues quae lapsa per auras

p.36
Primum, succreuit studiis populique tumultu
Et clamore senum. celsas mox scandit in arces
Margretae: prenditque minis petulantibus omnem
Qui Chersoneso subtendit littora. campum.
Mox cunctas regni partes, et plurima passim
Occupat arua: proculque aditus molitur, et altos
Auctior ingreditur posita formidine postes.
Nec cursum diuisa locis magalia tardant
Aut pelago dispersa. Diis authoribus acer
Influit oceanus, spargitque per aequora terras.
Et secat ingenti distantia littora ponto.
Maxima quas inter medio Sialandia tractu
Eximios rerum fructus et ditia pandit
Rura bonis: siue eoo sub limite Scanos
Spectat agros, propterque videt se attollere celsas
Anconae turres dubiosque extendere portus.
Seu latus occiduis obiectat fluctibus: hic qua
Cimbrica traijciunt celeres in rura Liburnae
Oppositosque vident hinc atque hinc surgere montes.
Terra apprima ferax: quae quantum obnoxia ripis
Littoribusque iacet, tantum celeberrima tutis
Portubus, ac fida ratibus statione redundat.
Vicinasque beat cumulatis mercibus vrbes.
Hanc aliae, numero quas vix comprendere possis,

p.37
Incingunt sparsae pelago, circumque coronant
Balthicae, et aequoreo dirimunt freta caerula regno.
Cum veluti Nymphas vndisque marique potentes
Oceani sobolem perhibent in Thetios ire
Obsequium, ac toto circum se fundere cursu.
Aut quo pulcra situ dispersas Graecia terras
Aegaeis partitur aquis, circumque locatas
Cycladas, Euboico confinia regna Geraesto,
Diuidit. ac medios inter fouet oppida fluctus.
Hinc cingunt Androsque tener, Naxosque Lyaeo
Sacra Deo vinique ferax. Latonia Delos
Et Paros, et medijs interlita Thera procellis:
Aduersos Maleae fluctus experta Cythera,
Ac Strophades, nemorumque iugis cumulata Zazinthus.
Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
Sic Sialandiacos circum iacet Insula colles
Multa mari, ac toto late disparsa profundo
Regnat, et illustri complectitur aequora cyclo.
Primus Amageriae situs est et linea terrae,
Hafniacos quae opposta sinus portumque beatum
Claudit, et insigni littus statione coronat.
Hanc Monae rupes aequataque culmina coelo
Excipiunt. notias Lollandia diues arenas
Prospicit, ac dites obiectat Falstria campos.

p.38
Explicat Oceano bimarem Langlandia ripam.
Vrgentesque secat fluctus: vbi Balthica sese
Aequora compressant, tenuique impulsa meatu
Praecipitant lapsus angustaque littora lambunt.
Tum vero latis propassa Fionia campis
Brachia subtendit pelago. Iam Tunda fluentes
Frangit aquas. at fertilis hinc Samsonia vasto
Cingitur aucta mari, populis haec prima vetustis
Ingentes arces. ingentia rura ferebat:
Atque obtensa cauis pulcherrima moenia fossis.
Ardua testantur Vesburgi raudera castri.
Et Brattensburgo quae restant nomina muro.
Hinc iter in Scyrum: Cauro qua ventus et vnda
Insilit effraeni, scopulosque volumine pulsat
Conspicuo, ac tumidis versat freta caerula bullis.
Excipit Hessoliam vacuis apractias aruis
Et latus obiectum primis assultibus vrget.
Inde sub auroram rigido defixa profundo
Huena iacet: quae diues opum fuluique metalli
Longobardiacas caeco tegit vbere praedas:
Fabula ceu veteri memorat iam prodita mundo.
Huc igitur belli cum rumor et effera vocum
Congeries penetrat: totoque celerrima regno
Incubuit populis, tacitisque pauoribus implet.

p.39
Vtque animos percellit, in altas protinus arces
Reginaeque domum vestigia flexit: et vt se
Rettulit in medium gradibusque palatia pressit:
Quae decreta forent tumidis certamina Suecis
Narrat, et in Danos iam condita praelia dixit.
Imperij titulos et auiti culmina regni
Magnificis inscripta bonis, interque beatos
Inclyta sceptra patres hac tempestate gerebat
Foemina: quae pridem Regi pulcherrima coniunx
Hacquino, viduos iam nunc Margreta penates
Despoliata viro studijs seruare pudicis.
Filia Valdemari: qui bella secutus et enses
Durauit sub caede manus, fuditque cruorem
Et castris assuetus in arma necesque ruebat.
Omnia perrumpens. Siculo ceu carcere ventus
Ingruit in syluas: interque cacumina nitens
Summa ferit: vellitque imis radicibus ornos.
Et valido celsas impellit acumine quercus.
Haud aliter nostrum fulcit sors alta Monarcham
Et fortuna iuuat: dum rura paterna superbo
Liberat hoste, minas frangit, terrasque receptat
Ac arces, belloque etiam confinia lassat
Atque adimit rigidis Scanensia praedia Gotthis.
Huic crudele igitur cum mors interrita fatum

p.40
Solueret, imperio successit filia magnis
Inclyta consilis, patriosque exaequat honores:
Inuictamque dedit superare pericula mentem.
Valde autem magnis commotum vocibus aiunt
Valdemarum, et subitas vrsisse in pectora lites:
Audijt vt primum Natam vitalibus auris
Vesci, et foemineo cumulari ea munera partu.
Quod fortasse virum patrio succedere regno
Expeteret: qui iudicij bonitate manuque
Strenuus imperij partum decus ense tueri
Posset, et obtritis immittere vincla Tyrannis.
Haud nescire quidem quantae vicinia cladi
Inuigilet: nec se veterum ignorare dolorum
Semina, crudeli postquam vel Suecia ferro.
Vel face Vandalici turbare haec littora ciues
Aggressi. nullam vetera in benefacta quietem
Concedant: sedenim quantum se occasio tectis
Mouerit aucta dolis, quantumue iniuria posset
Vna nocere: equidem tantum se infundere nostris
Et bello cladem properent inducere regnis.
Praua sed humani est generis censura, procaxque
Atque ingrata Deo: nihil est cui recta Tonantem
Indulsisse, nisi et nostris sint omnia votis
Obuia, et ad stolidos aequent se commoda sensus.

p.41
Ille quidem natum poterat cupijsse videri
Masculeumque genus: sceptris vt consulat, at non
Protinus e nostris superi prudentia coeli
Mensuram votis statuit. Deus arbiter omnes
Temperat euentus: aliaque optata bilance
Pensat, et humanis non laxat fata cerebris.
Non igitur quod velle patrem iam constitit. ast quod
Aeternis visum superis fuit, hora diesque
Extulit: ac laeta quod natum est, sorte beauit.
Quos ego, quos coeli positus, quae sidera credam
Natali fulsisse tuo? tibi maxima mundi
Inclinat facies, seque in tua lucra secundat:
Prosperaque et longae firmat tibi secula vitae.
Haud equidem haud sexu regnorum gloria semper
Imperiumque viget. minor est aliquando virorum
Virtus, et segnes deplorant culmina dextras.
Est animus qui magna gerit: quo principe si quae
Magna paras, si non tentantem magna retardent
Inuida fata, equidem spes est te maxima posse
Perficere: et celebres cumulare in sceptra triumphos.
Quidue Semiramidi, quidue obfuit Orithyiae
Haud natas vixisse viros: non certa gerendis
Penthesileae inerat satagensque industria rebus?
Aut animo fortes quis nescit Amazonas? illa

p.42
Viribus ingenioque valens gens Inclyta, quamuis
Foemineo tantum sectetur maxima sexu.
Intulit imperio formam: proprioque gubernat
Arbitrio, et patrijs obfirmat legibus vrbes.
Quin age tentantem peregrina haec culmina Cyrum
Atque lacessentem populos, dum victor Eoo
Multiplicat fasces, statuitque palatia regno:
Allectum domuit belloque oppressit acerbo.
Sed quid ego haec quaesita procul nunc contraho? nostris
Anglia temporibus poterit docuisse videri:
Foemineo quantum sub pectore robur et alti
Consilij lateat: quantasque in culmina mentes
Adferre, et quanta virtute existere possint,
In quascunque voces cultissima pectora formas.
Sane ego diuinos Heroas, et illa vetusti
Sceptra Magistratus natosque e luce Monarchas
Intuitus: cum me rapiat sententia vatem.
Huc feror: vt prorsus disposta palatia coelo
Iudice cuncta putem: primaque ab origine mundi
Iam sua venturis decreta volumina regnis.
Hic nihil humani arbitrij, rationis et altae
Virtutis valuisse. Deus praeuisa secundat
Regna. quibus tandem praeuisa ea regna ministris
Et dare sceptra velit. nihil est obnitier vllo

p.43
Consilio, aut certos conari euertere fasces.
Quid Cyrum seruat? quid magnae exordia Romae
Promouet: ancipiti non res ea sacra vacillat
Proposito: firmis stat condita legibus, et se
Humanos contra sustentat laeta furores.
Venerit interdum fortassis, vt improba spectent
Pectora diuersum. Sedenim quae visa Tonanti,
Nequitias superant: fraudesque in funera voluunt.
Non igitur carcer. non ficta opprobria, non res
Aut fortuna minor, non hostica foedera regnis
Te prohibere queant: si te tua fata Deumque
Haud fallax series sceptris immittere dextras
Et regnare velint, medios velut actus in ignes
Nil Adamas cladis, nulla infortunia sentit:
Sic quoque siderei manet irreuocabile mundi
Iudicium. nusquamque labat: quia nexibus haeret
Consertis, firmoque capit primordia coelo.
Interea si quid toleres fortasse laborum
Aut duri interdum casus: absiste moueri
Pectoribus, nihil est conniti ad maxima, si non
Has etiam aerumnas, humanae ett tristia vitae
Experiaris, adest equidem Deus ista ferenti
Euentusque regit, teque hac ceu stringit amussi:
Vt veras laudes, et veri in culmen honoris

p.44
Collimes. sine difficili res clara labore
Vt non perficitur, sic non consistit: habentque
Quo vitae meritos decernant Numina fructus.
Certe opportunum moderandis gentibus esse
Credo virum: cui non animi sententia foelix
Semper erat, nihil est innascier omnibus illum
Delitijs, qui sceptra gerat, qui iura ministret
Omnibus aequa: suos propter qui tristia ciues
Interdum subeat, vitamque funere faxit.
Tum, nihil aduersae qui sortis vidit, et altum
Obduci nunquam doluit caligine Solem:
Haud is scire potest, circum praecordia quantae
Versantur misero curae: cui saeua dolores
Interdum parit hora, animumque affligit acerbis
Casibus, ac tristi percellit acumine mentes.
Aut ferus insultat miseris: aut pondera rerum
Iudicat ignauus: quantumque in facta tuetur,
Tantum errat, geminatque graui sub lance dolores.
Et curas curis, et tristia tristibus auget.
Salue terra tuis aut inclyta Regibus olim.
Aut mage praesenti iam foelix principe diues
Anglia: quae vario quondam certamine multas
Fortunae ambages, multosque experta tumultus.
Multiplices Regum sensisti in funera motus:

p.45
Aemula dum magnae ceu libertatis honestas
Expetis adduci vetera in fastigia leges:
Aut crudele quidem multorum robur auito
More domas, tutosque nihil das esse Tyrannos.
Di tibi florentes in culmina prisca secundent
Euentus: partamque pio conamine pacem
Auspicijs. Regina, tuis mitissima seruent.
Ipsa tibi haud tantum formosos Numina vultus
Aspirant: sed cum superi tibi sceptra domosque
Elizabetha darent, vna tibi maxima fato
Dant etiam: ne quas placidae Rhamnusia flammas
Excitet, ac saeuo bellorum grandine turbet
Impune: aut patrios frustra tibi mouerit enses.
Scilicet aethereo res est ita visa Tonanti.
Virgineis etiam regnorum culmina dextris
Et virtute geri: magnorum vt tanta patentum
Foemineo certe cumuletur gloria sexu.
Inteream quo te pietas, quo te aurea virtus
Et recti studium ferat, o Regina, sequare.
Freta Deo populique fide: quem laeta gubernas.
Et cuius solido firmas tibi sceptra fauore.
Tu sacris etiam ne desint praemia Musis
Esse corona velis: studiumque amplexa Camoenis
Insere, et has etiam patrijs adiungito regnis.

p.46
Coelo equidem veniunt cunctis sua lucra, facessat
Foemineo quisquis generi crudelis et aeuo
Detrahit. ac sexum florenti pellit ab vsu
Regnorum: et vanis tantum dat ludere ceptis.
Magna gerit, magnisque interdum obnoxia bellis
Foemina perrumpit. Deus est qui euentibus armat
Imperia, et certos fidenti spondet honores.
Haud sexu afficitur personam laudibus aequat.
Quam virtus quam mens recti sibi conscia fulcit.
Valdemarus sedenim postquam sibi Numina gnatam
Hanc finxisse videt: partuque efferrier illud
Excellens naturae opus, et validissima membra:
Aegrius id primum quamuis fortasse ferebat:
Vt tamen et veris animum rationibus implet.
Tranquillos menti sensus inducit: et omnem
Detersit curam, gratusque: accedit Olympo.
Quin Helenae priscos indulsit blandus honores:
Et gratam recipit, veterique adiungit amori
Consortem, fuit illa diu suspecta marito.
Iniuste, haud facile est alienae obsistere culpae.
Atque vacare odis: cum tete iniuria victum
Obruat, ac saeuos ferat in tua vulnera dentes.
Et sunt notae etiam technae: quibus aula, quibusque
Humani generis pestes plerunque bonorum

p.47
Dicta iocosque premunt. Stygia furor iste palude
Ortus obit terras, et atroci lumine regnat
Suffodiens, rerumque vmbris mendacia captans.
Iamque adeo celeres Margreta amplectitur annos
Instauratque artus nitidos, et prima iuuentae
Lustra auget: cum Nortuagico pulcherrima Regi
Desponsata, citos Boreae sub regna iugales
Intulit: ac vera virtutis laude gubernat.
Valdemarus sed Rex cum solers esset, et inde
A primis rerum ceu fontibus vltima late
Prospicit: et quos se tandem ventura sub vsus
Extulerint, multo iam cogitat ante: probabat
Nortuagio Regi Margretam iungier, illo
Posse etenim Danis ita foedere prospici, honesta
Vt deinceps viuant securi pace: minusque
Suecia terroris nostras cumularit in vrbes.
Hacquino siquidem peregrina gente puellam
Iam pridem Sueones conati adsciscere, totos
Occlusisse aditus magno voluere videri
Consilio: ne quo placidis sub legibus vsu
Inclyta Nortuagicis iungatur Dania regnis.
Et Magnum certe exosi manifesta dedere
Saepius indicia, haud cum Danis foedera sese
Vlla probaturos: quae iungant regna, virumque

p.48
Concilient animos reuocentque e caedibus enses.
At vero Holtzatici anticipat connubia lecti
Valdemarus: medium cum sese includier hisce
Gentibus aduertit. pactumque huc tendere: Danos
Vt premat inuiso post effera Suecia bello.
Huc igitur spectans Gnatam coniungit honestis
Legibus Hacquino, monuitque in iura mariti
Cedentem: ne quos vnquam decepta tumultus
In patriam probet, ac cineres turbarit auitos.
Quin potius quacunque etiam ratione parentum
usta colat: spectetque solum quo nata, vetustas
Maiorum laudes, et honesta pericula voluat.
Sic ait, obscuris equidem sed fortibus vtens
Pro virtute notis. Post strauit parca maritum
Saeuior Hacquinum suscepta prole. Deinde
Valdemarus superos et rura paterna relinquit
Excedens. Vocat hinc Margretam Dania, fasces
Quae patrios solers oblataque sceptra gubernet.
Et nostro adiungat Nortuegica culmina regno.
Etsi autem diuis rem fortunantibus ista
Regnorum statuam coalescere foedera: quod nil
Inuito fas sit sperare amplissima coelo:
Non tamen et nostri virtutem, atque acta Senatus
Mirariue satis, meritaue extollere laude

p.49
Et sua Valdemaro cumulare encomia possum.
Sane ea primaeui ratio e sententia mundi
Cum solers, tum iusta fuit: meliora nepoti
Asserere, et patrias auertere cladibus vrbes:
Scilicet externo ne quid vel ab hoste, vel acri
Fortunae impulsu (quantum prohibere sagaci
Mortales ea damna queant et tollere facto)
Aut patria, aut soboles: aut quae post longa sequatur
Tempora posteritas, poterit fortasse videri
Maiorum culpa et neglecti muneris ergo,
Ingentis sentire mali: subitoque dolore
Ingemere, aut iuste ignauos damnare parentes.
Haec est illa quidem, primum quae cura vetustos
Iunxit auos: certoque dedit sub foedera gentes
Communes spondere manus, interque tumentes
Irarum fluctus mediam sperare salutem.
Heu quantum a sanctis discessum est moribus, aut nunc
Prisca iacent, aut priuatis compendia rebus
Sic indulta manent: vt vix nunc vmbra supersit
Pectoris, in longum quod publica commoda vel quod
In seros mittat pulcherrima facta nepotes.
Omnibus erratur plerunque euentibus, vna
Hac tantum causa: quod causas rebus agendis
Ex errore struant, temereque domestica turbent.

p.50
Coelica nil homini maius dant numina. quam si
Contento placidoque animo, quodcunque ferendum
Nouerit esse, ferat: seque in se colligat, et re
Praesenti viuat, neque suscitet ignibus ignes
Indomitus, studioque procax et inutilis aeuo.
Interea si quid fortasse occasio lucri
Si quid fata boni obijciant, contemnere: stulti
Ignauique viri est, cui nec mandare paterni
Publica iura soli nec tute domestica possis
Credere nec dubijs deferre negocia rebus.
Anchora at e gemina sub tempestatibus altis
Pontigradam fulcire rate,. sapientis et acris
Ingenij est: cui non vel desit in ardua praesens
Consilium, vel fortunae est ignota ruentis
Conditio, et tristes non reddit lubrica vultus.
Non igitur spernenda putes quae iusta coire
Foedera posse scias, qui sic sibi consulit vt nil
Detrahat officio, nec spe lactarit inani
In sua quos studio traducere vincula certat:
Is superos magnique colit pia iura Tonantis.
Hacque adeo certam sperarit laude salutem.
Vnum autem moneo, et iustis id vocibus vnum
Testabor: ne quam pietatis nomine fraudem
Ne quid amicitiae titulis aut foederis ergo

p.51
Consilijsue struat, quod honesta lege pioque
Coniunctos pacto violet: quod pectora soluat
Incertamque fidem dirimenda in vincula mittat.
Tum vero socios et qui tua iussa sequantur.
Sic tractaris: vt haud miseros iniuria cogat
Aut pacto cessisse, aut iusta aliunde bonorum
Praesidia amplecti, tumidosque rescindere nexus.
Qualia non raro sensisse incommoda multos
Nouimus: immani qui cum ratione modoque
Sint dominati, equidem socias auertere gentes
Et subitas stolidi cumulare in funera causas.
Consilio res ista graui quapropter et aequa
Conditione recens coeat: bonitate deinde
Ac fidei constantis ope seruetur, agatque
Vtraque pars quod vtranque iuuet. quod vtranque bearit.
Nortuagijs igitur Margreta vbi praesidet aruis
Ingrato non more regit, nec inepta secuta est
Multorum studia: vt plane auersata paternos
Negligeret monitus, ceu nunc plerunque beatis
Maiorum illudit soboles mollissima dictis.
Exturbatque pios studia ob contraria mores.
Sed virtutis amans et honesto laeta pudore
Vicinis sua facta probat, passimque per orbem
Increscit fama, sequiturque potentia laudem.

p.52
Ergo vbi Valdemaro secuissent stamina Parcae,
Expetitur Margreta suis: Nortuegica regno
Culmina quae patrio. Danisque penatibus addat:
Et gemina aeterno societ fastigia nexu.
Accipit oblatum Regina. Deumque hominumque
Decreto accedit: regnique amplexa coronam
Iusticia populos multum florente gubernat.
Tum pacis studiosa, nihil confinia laedit:
Non rixas. non bella serit: contenta paternis
Regnat, et antiqua laudem pietate merebat.
Hoc decus in Sueones qui venerat ante procaci
Consilio accitus patrijs Albertus ab oris.
Tollere conatus Reginam incessere dictis
Aggreditur: nigrosque sales et plurima miscet
Scommata, et inuiso cumulare opprobria dente.
Scilicet inuidia est alienae obsistere laudi
Et summos culpare gradus: quoque ardua virtus
Et fati lex quemque trahit, conarier atro
Deijcere impulsu laetasque euertere sortes.
Praecipue cum nostra tuis nil gloria rebus
Officere aut luci tenebras inducere possit:
Excellasque etiam studijs animoque bonisque
Fortunae, et claros numeres in sceptra parentes.
Aut Alberto etiam quid non sors magna Tyranno

p.53
Indulsit: claris equidem natalibus ortum
Quis neget: Et patrias poterat regnare per vrbes
Securus. nusquamque graues metuisse ruinas.
At fortuna virum postquam iam lautior amplo
Inserit imperio Geticisque inducere regnis
Adproperat: diros in pectora protinus angues
Conicit, ac quantum sumptis dat crescere sceptris:
Quantum in celsa vehit rerum fastigia, tantum
Imbuit atroci funesta in iurgia morsu,
Praecipitemque agit, ac stolidis dat ludere dictis.
Nostra minis igitur subigit: culpatque grauatque
Ordinis eximij Proceres, ante omnia verbis
Reginam violat, dictisque incessit amaris:
Et causas quaerit foedique exordia belli.
Vsque adeo impatiente animo et virtutis egente
Margretae praeclara tulit conamina, sortem,
Fortunam, et geminis coniuncta palatia regnis.
Hinc ergo immani studio atque affectibus ardet
Indomitis, iraque tumens indulget inani
Suspicioni etiam: atque obseruat facta beatae
Principis, ac duris infercit crimina rebus.
Infoelix quantas plerunque superbia voces
Et quae probra iacit, tumido cum Numina morsu
Aut petit, aut hominum suggillat facta: procaxque

p.54
Exacuit diros fraterna in viscera dentes.
Tandem etiam nostras belli rumoribus vrbes
Territat: excursu funestat rura citasque
Interdum flammas et vasta incendia spargit.
Quo se more quidem iam laetos pene triumphos
Ducere praesumit: passim grassatur et acres
Scanorum populos haud vna clade fatigat.
Hic est ingenij petulantis feruor, et atri
Pectoris impulsus, cum nec mediocria, nec rce
Certa, nec aequata regnum virtute sequatur.
Sed nihil inuitis fas quenquam fidere diuis:
Aut maiora sequi. quam quae comprendere facto
Ac retinere potes. stulte sibi prospera fingunt.
Quos in non dubios retrahunt fera sidera luctus.
Iuppiter haud dubia nam temperat omnia lance:
Alternatque vices, fatique volumina torquet
Impellens manibus sortes: velut accidit haec res.

p.55
C. ERASMI MICHAELII
LAETI
MARGARETICORVM
LIBER III.
Postquam non dubio compleuit fama tumultu
Littora, tecta, sinus, domibusque afflauit atroces
Alberti Sueonumque minas, passimque per omnes
Danorum populos atque oppida culta vagatur:
Reginae tandem sese conuertit in arces.
Impletura gradus. cumuloque auctura timores.
Vt vero subiti Margreta pericula belli
Ingentesque videt populis consurgere luctus:
Incaluit mentem. tacitisque doloribus iras
Colligit, ac flammis perculsa tenacibus ardet.
Cum veluti puros incendit flamma lebetes
Infusasque mouet taciturna in murmura lymphas:
Illae intus tenui primum feruore calentes
Concipiunt sonitus, mox sese impellere certant
Dilatantque locis, animisque tumentibus alte
Exsuperant, tali Regina accensa calore

p.56
Intulit ingenio curas, subitosque dolores
Aut premit, aut rerum spe non dubitante repellit:
Aspiratque Deo certisque euentibus instat.
Ardua quin etiam geminis praecordia palmis
Cum ferit, hac equidem fama est tum voce Tonantem
Sollicitasse Deum sanctisque insistere dictis.
Magne Pater diuum, qui fulmina saeua potenti
Acta manu vibras, terresque fragoribus vrbes:
Aspice crudelis vocesque minasque Tyranni
Et detorta mihi toties opprobria cerne.
Hucne etiam tandem tumidae conuicia linguae
Euasisse: an et hoc miserae mihi denique restat.
Vt contempta prius cum sim, varioque petita
Scommate: cum nostro tot probra scelesta pudori
Obiciat, nigraque premat lolligine famam:
Nunc etiam extremae decreta pericula cladi
Nunciet, ac saeuo turbet mihi praedia bello:
Aut quid causae etiam tantos ego mitis in aestus.
In furias et in arma dedi commercia nostris
Inconcussa quidem populis et plurima durant
Officia, et nullas patitur vicinia fraudes
E nobis: vitio nisi quid mihi denique vertat.
Quod tantis cedam non victa doloribus, acri
Haec mihi quos cumulat gens moribus effera damno.

p.57
Quin neque fundendis finem dabit aemula flammis
Mensque manusque viri: neque me, si recta monerem,
Audiet ac proprijs auertat funera regnis.
Iamque adeo. si quid veri quae plurima constans
Fama volat patrias circum mihi spargat in vrbes.
Militiae precium statuit. lateque vocatos
Contrahit Heroas, promissaque plurima vulgat
Inuitans: quo me violentus robore victam
Obruat, ac misero celeret mihi funera luctu.
Ast mihi consilium viresque modumque gerendi
Coelum et fata dabunt, supero nos cura Tonanti
Viximus, hac equidem consistam rupe. nec vllis
Artibus, aut vlla minitantis voce mouebor.
Quod si bella sient, nihil auersabor: eritque
Pars pugnae Deus, et Comitem si in praelia iunget.
Talibus illa quidem dictis, et acumine mentem
Coelesti firmans, rigidos in pectora motus
Intulit, ac animum commota suscitat ira.
Quae rerum satagens longisque exercita fatis
Protinus insignem regni, capita alta, Senatum
Euocat, ac nitidam Proceres conscribit in vrbem.
Est locus aethereas positu diductus in Arctos.
Qua celer astricto se gurgite voluit, et altas
Contrahit oceanus velut in sua brachia lymphas:

p.58
Antiquo locus auctus honore, et plurimus vsu,
Qua diuulsa freto dites Sialandia Scanos
Spectat, et oppositos pene arctant littora montes.
Huc Margreta Duces sanctumque benigna Senatum
Accersit: quantumque habeat mora longa pericli
Admonet, ac rerum quae sint discrimina narrat.
Paret turba Deae. leuibus quae aduecta quadrigis
Occupat actutum postes: vbi ianua primo
Protinus accessu Charitas sacra Numina Graijs,
Spectandas dedit, ac variatis intulit vmbris.
His ita forma quidem natiuo ducta colore
Eminet, vt viuos vultus et viua putares
Membra per auratos extendi cardinis orbes.
Quae simul insculptae foribus fortasse monebant.
Consilijs frustra magnos inferre Monarchas
Pectoris exculti curas: nisi Gratia pectus
Stringat, et haud dubias componant foedera mentes.
Non equidem vtiliter Proceresque ducesque coire.
Consiliysque vrgere animos: diuersa latente
Si studio, et multum distantia facta sequantur.
Velle eadem, vel nolle eadem, tutissima res est.
Interior varijs rutulabat honoribus aula,
Aonisque inscripta deis: vbi flauus Apollo
Auratam chordis cytharam digitisque paratis

p.59
Inserit, ac molli circumfert carina neruo.
Stabat et Alcidae manibus studioque petitum
Cornu, vbi connixos Acheloi fluminis orbes
Implicuit spiris. mox trunca et fronte reuulsum
Naiades implerunt rerum vbertate: dabantque
Vt sit inexhausto semper sua copia cornu.
Ast opus hoc multis sinuatum flexibus ambit
Gudius, insignes Maeandri sparsus honores:
Atque accliue latus tumidis praetendere ripis.
Alter at in Boream paries qui spectat, habebat
Crudelem Cyro Tomyrim, Scythicasque sagittas
Massagetumque manus: claros vbi foemina Reges
Persarum, et fortem patrio sub more iuuentam
Inuitans perimit, tumidosque immergit in vtres.
Hic subnixa genu porrectas Delbora palmas
Consertis nodo digitis in sidera tollit.
Atque aliquid magnum visa est orare Tonantem:
Cuius et ante pedes fatali cognitus ictu
Malleus, vmbrarum ceu tectus parte iacebat:
Adiunctoque premit vicina crepuscula clauo.
Postremo tumidis stabat circumfluus vndis
Oceanus gratam complexus et Amphitriten,
Conuersus totos in mutua pectora vultus.
Attamen Arctoo qua vergit in aequora tractu.

p.60
Adstrictum magno glacialem frigore pontum
Explicat, ac dubia mensurat luce Triones.
Ast nihil augusta quidquam luculentius aede
Conspectum, passi quam quae sub imagine Christi
Parua tabella suo fulgebat pendula limbo.
Haec equidem decorare domum. qua magna solebat
Inter honoratos Regina quiescere coetus.
Vt vero ingreditur. sanctumque affata Senatum
Altior assedit, gemitu mox orsa: fatetur
Inuitam cogi, tantos vt adacta labores
Iniciat patribus, regnique pericula narret.
Adduci fama, passim quae rura sinusque
Peruolitat, lateque aures percellit, et omnes
Incendit rumore domos constansque vagatur:
Maxima vicino sub principe bella parari.
Conscribique acies: Suecisque accedere largo
Agmine Theutonicas metuendaque robora gentes.
Et nunc praeteritos quae tristia fata per annos
Parturit Albertus, crebrisque tumultibus vrget.
Externa parit auctus ope: decernere iusto
Nunc tandem satagit finemque imponere bello
Denique quod toties media inter pocla minatus
Bacchatusque siet, studio contendit et armis
Perficere: ingenti surgit res Gotthica motu.

p.61
Et passim horrendos verborum seminat ignes.
Quin etiam Alberto fama est iam principe nostras
Sese inter terras et regna paterna Tyrannos
Diuisisse: aequasque exire in foedera sortes.
Deque meo statui sceleratis praemia bellis.
Cimbrica rura, lacus, fluuiosque ac pascua vastus
Occupet Holtsaticus, prouincia Scanica Sueco
Cesserit, ac quantum se Hallandia diues opimo
Inferat oceano, ripasque sub aequora mergat.
Accedat Gotthis: parilique iure manuque
Blekingique viri, Listrensiaque arua sequantur.
At nostro quae clara iacet Sialandia ponto.
Quaeque Fioniacos incingit terra penates,
Vandalicis cedet. fuerint ea praemia bello
Theutonicique feras durissima vincula regni.
Denique sic nostris inhiat vicinia, sic me
Effera contemnit. monitisque illudit honestis:
Vt plane afflictam studeat me sorte paterna
Excutere, et sanctis exutam auertere regnis.
Ceu funesta recens Birgero illusit, agitque
In praeceps miserum, nostrasque eiecit in vrbes.
Postremo veteri ne quae fastidia morbo
Defuerint, in me dentes acuisse nefandos
Dicitur: ac si bacchatus nihil ante fuisset,

p.62
Iam vultu pleno plenisque in probra labellis.
Aspera mendaci spargit dicteria rictu.
Etsi autem nihil haec priuatae iniuria damni
Intulerit: tamen et totas cum maxima gentes.
Cum totos populos, cum regna decusque beati
Imperij violet, fastigiaque inclyta carpat:
Haud mihi iam leni toleranda est pectore, nec me
Amplius ignauam proscindet Suecia, quo sit
In Danos animo, tum qua pietate fideque
Nos et nostra colat, communeque sanguinis illud
Aestimet inijcium: ac animis accedat auitis.
Iam pridem ostendit, factoque immittere certat.
Haec cum fama recens cumulata pauoribus auget.
Commoueor proceres, et me mea pectora curis
Sollicitam affligunt. Magnos scio principis aestus
Alberti, ingentesque animi motus, et plena cupiti
Pectora successus: Sueonum quem turba ducesque
Attracti instigant vltroque in praelia mittunt.
Huic igitur qua lege malo, quo robore tandem
Occurram, et vestris auertam funera regnis.
Consulite in medium: et curas lenite prementes.
Dixerat illa: genisque infusa modestia vultus
Occupat, ac meritis sub pectore motibus ardet.

p.63
Vt vero placidos circumtulit ardua motus
Atque oculis complexa polum, iubet alma Senatum
Dicere, quae demum tacitae sententia menti
Iudiciumque siet. res est, ait, ista periclo
Iunctior, induci quam consultatio possit,
Quae mihi praesentes non tollat laeta pauores.
Cumque diu res est animis expensa. grauique
Maxima consilio iam constitit: integer aeuo
Surgit ad hos, Sueonum primas, templique beatus
Lundensis Praesul: cui pastoralia curae
Arma forent, vittaeque graues et mitra pedumque
Et quae sacrifico cumulantur balsama ritu.
Vtque erat eximio rerum facundus ab vsu.
Et veteris secli multa argumenta tenebat:
Extulit in nitidos rutilantia lumina coelos.
aliaque excitos inter capit omina motus.
Summe pater mundi: tuque o pulcherrima gentis
Humanae soboles, nostri qui corporis artus
Induere, et magnos voluisti ferre labores
Christe Deus: qui solus habes quae iusta saluti
Consilia expedias, minuasque pericula regnis:
Hoc mihi principio tu perfice, nostra beatos
Vt mens conceptus, et quae rectissima vitae
Cogitet: vtilibusque accendat lumina rebus.

p.64
Tum vero, vt facili fortissima pectora dicto
Exstimulem, moueamque viros: cum protinus arma
Corripienda canam. patrij quibus inclyta regni
Libertas coelo retineri vindice possit.
Huc etenim rerum nostraeque pericula gentis.
Iam tandem accenso funesti principis igne.
Deuenisse scias: vt prorsus milite scripto
Nunc opus esse putes. Quo te Regina tuosque
Asserere, et regni defendere culmina possis.
Namque quid aut hominis furias. aut facta necesse est
Ferre viros. pauidosue inter tua tempora motus:
Exigere, et tantos animis inferre dolores:
Aut quales demum populos. quae regna gubernas
Consilisque moues: an et huc tua maxima virtus
Impulit ignauos, stupefactaue corda redegit:
Vt te indefensam sub atroci clade relinquant.
Afflictamue sinant misero tabescere luctu:
Haud ita vel merita es: vel nos committere fas est:
Incolumi vt patria quicquam patiare. quod armis
Quodque fide auerti iustum siet. aspice quantas
Dania nonnunquam Regum ob certamina clades
Et quae damna tulit, veteri est ea gloria mundo
Cognita, et in seros veniet delata nepotes.
Et tamen officio nusquam decessit, obibat

p.65
Saepe pericla, grauesque adijt non territa pugnas.
Vt sibi salua foret res publica: et inclyta Regum
Maiestas nullis violetur ab hostibus. ipsa
Hos animos, atque haec non impigra pectora nosti
Parentesque manus: qui quid iam cladis in annos
Viginti. Sueonum tete affligente Tyranno,
Pertulimus, cunctis iam notum est gentibus. ast nunc
Cum. Regina, roger quae sit sententia, dicam
Ingenue, et nullis ambagibus vtar. honestum
Maiores bellum nostros et praelia nunquam
Esse auersatos: animum sed in arma manusque
Sic praestare. dolo ne quid patrasse ferantur:
Quod verum famae splendorem. atque inclyta patrum
Obscurare noris foedareue nomina posset.
Tum belli nusquam cupidos: ni bella necesse
Esset et arma sequi. studio flagrasse colendae
Pacis, et in cunctas sua spargere commoda gentes.
At vero quoties manifesta aut clade coacti.
Aut grauibus compulsi odis in bella ruebant.
Vsos foelici plerunque est fama Gradiuo:
Hostiles strauisse manus, fudisse cruorem:
Foederaque inductae rursus sancisse quieti.
Vlteriusque odijs nusquam certasse, facessat
Segnities igitur, bellumque capescere mundo

p.66
Danorum Proceres, teque, o Regina, beatis
Asserere auspicijs. Quaeque in nos plurima linguae
Probra iacit, quaeque haud dubio iam funera bello
Spirat, et immani quas versat pectore mortes:
Maiorum pro more. Dijsque authoribus a te
Propulsemus, agat prote tua Dania causam.
Vindiceque haec animis depellat tristia ferro.
Laetor et huc foedos tandem venisse tumultus.
Vt pugna liceat decernere. Suasimus ipsum
Ante etiam, multo cum saepius igne viderem
Blekingas ardere domos, aut Scanica rura
Vastari: subitis cum forte incursibus oras
Vicinas populatus agrosque inuectus opimos
Praedam agit, ac nostros iugulatque trahitque colonos
Regna sed haec Deus et superi clementia coeli
Omnia conseruat, mortalia pectora nusquam
Prospiciunt fatis, et satagunt minus. inclyta Virtus
Tum demum vtiliter sese exerit, acta manusque
Si coelo videas non auersante iuuari.
Nam quod ab Alberto iam dudum principe dici
Audieras, certis diuisum sortibus iri
Danica rura: aliudque alios exposcere, quo sic
Ditescant nostro vicina palatia damno:
Hic ego vos monitis securos esse iuberem,

p.67
Nec dubia populi perculsos voce moueri.
Namque eridos pomum peregrinae Dania genti
Tum foret: immani cum mutua vulnera bello
In se versa luat vel quid testabor: in ipsum
Protinus authorem sceleris iustissima poenas
Numina decernent: vel si isthaec poena Tyrannum
Haud premat, ex alio subuersum fonte videres
Supplicium tamen, et meritos expendere luctus.
Interea fas sit vitam pro laude pacisci:
Fortunaeque vices et honesti munera belli
Pertentare viros, potius quam probra nigrosque
Ferre sales: Sueonumque minis turbata morari
Pectora, et his animos toties onerare querelis.
Denique non vanos populi. Regina susurros
De nihiloue putes: non frustra contrahit omni
Ferales regione manus. Scio principis amplas
Haec in bella minas: odium qui immane professus
Ardet, et optato iam se confirmat inani.
Quapropter moneo celeri tete agmina motu
Contrahere, et patrias excire in praelia vires:
Hostibus aduersas agere, et componere turmas.
Cornua moliti, lituisque accendere pugnam.
Et fortunato dispergere milite Gotthos.
Hanc a te poscunt operam: patria alta: laresque

p.68
Atque foci, regnique decus: tum sacra Deorum
Templa, quibus meritos diuis adolemus honores.
Sacrificoque damus non irrita munera ritu.
Quae tibi cum iustis obeunda pericula bellis
Suscipias: equidem tibi robora nostra volentes
Deferimus, patriasque manus promittimus, addas
Consilijs animos, et spe tua fata sequare.
Finierat dictis Praesul, studioque Senatus
Subsequitur, magni sedenim Regina monentem
Vrgentemque facit: qui si fortasse locutus
Acrius, aut poterat suasisse extrema videri:
Non tamen et merito reprendi posset: vt in quem
Plurima fucatae ceu pacis damna redundent.
Cum vicina colat truculento rura Tyranno.
Vnus erat medio in numero: cui plurima circum
Pectora cura fuit: quique haud nesciret inani
Nonnunquam eludi quae sunt verissima fuco
Posse: nec e quauis sapienti voce timendum.
Is, quoniam varijs animos euentibus alte
Impulerat, plenisque agitat sua pectora curis:
In dubias mentem formas partitur, et aeuo
Grandior: ac late cum prospicit omnia, surgit
Canicie spectandus, et ore silentia rumpit.
Protendensque manus veniam sermonibus orat,

p.69
Kosorum de gente: pio cui nomen habere
Christierno dederant magnorum vota Parentum.
Hic igitur senio crudoque et viuidus annis.
Haud tantum aspectu multorum pectora mouit:
Sed quia consultis habitus prudentior isto
Tempore, nec vanis solitus dare guttura dictis
Surgentem Regina etiam confirmat: et aequis
alia dicentem complectitur auribus. Haud me
O proceres, tuque o nostri clarissima regni
Gloria, diuino quam sidera ferre volebant
Auspicio diadema: tuoque haec culmina nutu
Et regere aeternis patrium virtutibus orbem:
Haud me diua latet, quantis haec cladibus arma
Expedias, seu victa gemas: quod sidera late
entibus auertant nostris: seu milite vincas
Egregio, et leuibus ponas fera vincula Gotthis.
Magna equidem tantos subigent impendia motus:
Et semel exarsit cum belli flamma, ruinas
Spirat: et ingenti fundens incendia lapsu
Multiplicat quaestus, populosque doloribus vrget.
Tum confracta quies viduis, tum prima gementi
Pupillo clades: tum summae inuisa Senectae
Sors venit, ac lato spargit sua fulmina damno.
Ciuibus exitium, magnosque in rura tumultus

p.70
Ducit, et in sacros iaculatur tela penates.
Omnia conturbat legesque et foedera, rectum
Dissipat, ac seuo mergit confinia planctu.
Exhaurit regni vires. aeraria neruis
Despoliat, luctusque accepta clade reponit:
Et quos multiplici cumulat stratagemate questus.
Sic plerunque Duces inter partitur et arma:
Vt vix scire queas, victori an denique victo
Aequior explicuit dubios Rhamnusia vultus.
Tum vero productae acies cum forsan aperto
Stant campo / aduersasque vrgent in fata cohortes:
Cornuaque alta sonant, fremitusque auditur equorum,
Expediuntque manus operi, et fera vulnera libant:
Hic certe dubijs Bellona euentibus errat.
Partiturque vices sortemque alternat, et inter
Sublatas hominum voces, atque inter equorum
Horribiles fremitus satagit, prohibetque notari:
Cui tandem cedat cupidae victoria genti.
Propterea lento properandum ad praelia gressu
Cunctandumque diu fuerit Sapientibus, ast cum
Decretum est, celeri tum demum milite bellum
Aggrediare, moramque omnem tibi subtrahe, famam
Anticipans, quantumque potes tua commoda adurge.
Hoc solo (quid enim quae sunt aduersa fateri

p.71
Et proferre vetet?) moueor fidissima, tantas
Surgere res dubio veluti rumore, petique
E fama clades, quas vix tibi deferat author
Ingenuus: qui vel tantos in principe motus
Luctari Sueco, vel pacta recentia stultis
Haec conficta animis decretaque praelia narret.
Et nunc tute etiam mendacis plurima famae
Argumenta vides, linguae quis fraena modumue
Aut posuit falsis non irrita vincula dictis:
Forsitan ac aliquis nostro enutritus in aruo.
Hanc etiam famam spargit: qui nostra perosus
Commoda, difficili nos atque haec culmina bello
Implicet, vt nostro ridere in vulnere possit.
Plurima damna quidem data sunt in praedia Scanis
Sparsa iugis. Sedenim solos impendia Sanos
Haud tangent. patriae totas res bellica vires
Et petit, et multos hanc cladem ferre necesse est.
Non ego praesidium vel amicis esse negandum
Vel populis contendo: sed hoc Regina fateri
Cogor, ab ardenti neque tuta palatia bello
Nec tutas satis esse casas: se infundit in omnes
Martis opus, passimque premunt ludibria rectos.
Propterea vt meritis arcenda incommoda bellis
Censeo, et haud tenues deduci in praelia turmas:

p.72
Sic ego consilijs suaderem protinus ire
Delectos in tanta viros, qui munera possent
Exequier: quique explorent quid mentis in arma
Alberto siet: externas quod in oppida gentes
Attrahere, et numero iam cogere signa feratur.
Hoc si tute probes, cedatque in verba Senatus.
Obloquijs metam statues. dictisque malorum
Inijcies fraenos: tum si quae deinde sequantur.
Conficienda scias euentu bella secundo.
Vix ea dicta dabat. Proceres cum voce manuque
Fortibus accedunt monitis, capit omina princeps
Auspicijs, animoque assensum laeta ferebat.
Et nunc Kose tuis etiam mihi vocibus, inquit,
Consilia obfirmas, coelum mihi testis et aura
Qua fruimur, me bella sequi, bellique moueri
Inuitam. Sedenim quae sunt tibi dicta probarim,
Et mea concedant totum tibi pectora culmum.
Assensere omnes, tum quod sibi quisque petebat.
Mittier in Suecos. tacitique pericula belli
Explorare, omnesque animis tentare latebras.
Et quid funesto studijs sit in arma Tyranno:
In paucos iussu Margretae venit, eosque
Mandato instructos in tanta negocia mittit.
Nec mora consurgens sanctum Regina Senatum

p.73
Soluit. at ille domum properantibus ibat habenis.
Componitque manus, et ephippia splendida iungit:
Iungit equos, soleisque pedes praefortibus armat:
Atque acuunt gladios, hastasque in vulnera limant.
Nec minus exercet proprias Regina phalanges:
Insistitque celer peditumque equitumque sagaces
Delectus agere, ac patrias lustrare cohortes.
Denique mandato agricolisque et ciuibus arma
Imperat, auditis Reginae iussibus illi
Accelerant, bellisque manus ac vota dicarunt.
Labitur interea nitido Sol vectus Olympo.
Atque aliquot permensa dies sua cornua Luna
Colligit, ac medio rata lumina fundit ab orbe:
Cum simule Gotthis fugiens fera regna Tyranni
Nobilium pars magna venit: patriaeque ruinas
Iniustique ducis non aequa grauamina linquit.
Reginamque petunt. Haec tum Scanensia lustrat
Agmina delectu, meritamque in fortia pubem
Praelia decernit: statuitque in bella phalanges.
Ipsa equitans, circumque etiam delata paratos
Laudat, et egregio fortes commendat ab vsu.
Postquam igitur venere, dari sibi protinus orant
Securisque fidem praestari, ac foedera poscunt.
Illa. quod ingenui meritum testentur honorem.

p.74
Ocius adduci iubet, ac venientibus infit.
Quae vos causa viri, quae prima molestia tantos
Impulit hyberno sub sidere adire labores:
Quo properatis iter cursumque aduertitis: aut quid
Nunc etiam nostris gens Gotthica captat in oris:
Quaesierat, pressoque tegit sua pectora vultu.
Cum simul attollit speciosae lumina frontis
Brodderi soboles: qui tunc Abrahamus honestas
In Gotthis possedit opes: interque modestos
Regnorum Proceres sapiensque bonusque ferebat.
Facundoque dabat laxari guttura dicto:
Quaerenti responsa tulit, sic ore locutus.
Maxima Danorum patrijs Regina triumphis.
Et meritis euecta tuis fatoque secundo:
Haud tibi nostra breui memorarier horrida dicto
Vulnera posse putes: quae saeuo incussa Tyranno
Nunc ausis tandem luimus iustissima nostris.
Ille autem tristes superans Busyridis aras,
Immani vincit dirasque ac monstra furore:
Quas vnquam pestes, quaeue infortunia vidit
Infundi lato Sol hic nitidissimus orbi.
Et nunc tute velis nunquam meminisse. maritum
O Princeps inuicta, tuum: cum legibus esset
Haeres, et nostri fuerit pars optima regni:

p.75
Submoto genitore tamen tam turpiter esse
Praeteritum: nollet cum turba incerta paternum
Hunc regnare Ducem: externi sed principis acres
Optarit fasces, peregrina: foedera nostris
Intulerit, laeso ceu constat Numine, regnis.
Traxit et huc etiam pacatos Suecia Gotthos,
Vt non dissimili tum rerum sorte moueri
Se sinerent, ac sceptra Duci mandanda putarint
Alberto: cui Theutonicis tum nomen in oris
Acre fuit: nostroque etiam quem sanguine natum
Duximus: atque adeo generis primordia vestri.
Communesque etiam numerare in sceptra parentes.
Quanquam haud ignorem. quae tum argumenta maritus
Vrserit Hacquinus: Sueonum cum rura petebat
Nortuagico iungi ceu iusta in foedera regno.
Sed quid ego haec nequicquam animis iam grata reuoluo
Quidue queror: sunt nostra odijs suffragia magnis
Obuia, et alta luit meritas iniuria poenas.
Namque in conspectu positum est, quo pectore nostris
Imperat Albertus, iam regni dulce fatiscit
Nomen, et effraeni concedit iura Tyranno.
Hinc census acti toties, hinc lege tributa
Sanguinea quaesita: hiuc auri aerisque metalla
Conuasata diu, nostrisque e finibus amplo

p.76
Interea numero et studijs sublecta sinistris
Vandalicas fertur misisse astutus in vrbes.
Et fato toleranda suo fortasse fuisset
Sors etiam, rerum ni iam dispendia, fraudes
Praedandique dolos scelere hoc cumulare recenti
Orsus, anhelantem tristi sub Marte quietem
Frangeret: ac placidis induceret arma colonis:
Arma repugnanti quae prorsus sumpta Gradiuo
Intulerint nostris extrema pericula regnis.
Hac igitur rerum permoti clade, volentes
Ad te deficimus: nostri tibi maxima regni
Culmina, sceptra, fidem meritosque dicamus honores.
Nec suspecta velis Gotthorum foedera duci,
Auersosue animos dictis aduertere nostris.
Scimus enim quo iam pridem tibi Suecia facto
Displiceat, qualesque interdum mouerit artes
Vt suspecta siet. Danisque inuisa feratur.
Paucorum certe tanta est fiducia, vel quos
Spes alit, ac magni stimulat contentio regni:
Vel scelus exagitat, furijsque ardentibus vrget.
Caetera pars vt felle caret: sic optatam atque
Principe tranquillam sub amico ducere vitam:
Et coluisse bonos, sanctoque accedere recto.
Nec tu pollicitis misso Oratore mouebas

p.77
Hos animos: neque te nunc impulsore paternis
Pinibus eximus: neque iuramenta retractat
Gotthia. Margretae precibus: neque pectora bellis
Deficimus victi. nos improba principis acta
Alberti cogunt patrijs excedere regnis.
Et tua supplicibus contendere Numina dextris.
Tu regere imperio populos, tu foedera nosti
Asserere, et pactis promissa iuuamina seruas.
Nunc igitur fas esse sinas Regina, volentes
Acceptare manu Sueones. sceptroque potiri.
Quod tibi communi nunc offert Gotthia ritu.
Pella tibi, siquidem nescis tibi bella parari.
Suecia Theutonicis cumulata cohortibus armat.
Et nunc militiam, ac rigidos celer ordinat enses
Militibusque gradus statuit, sortesque phalangi
Diuidit Albertus. nec longa praelia distant
Intercepta mora: funesti triste Tyranni
Propositum celerat miro vicinia fuco.
Accenditque viro pectus, cumulatque furores
Inque tuos spargi iubet ardua tela colonos.
Hijs aduersa malis iam nos tibi iungimus arma:
Et signis. Regina, tuis accedere Gotthos.
Incrementa quidem fortunae magna putabis.
Haud nos degeneres, neque rerum vana secutos

p.78
Experiere viros. sedenim quae clara vetustas
Gotthorum tribuit victricia signa iuuentae:
Hos animos, atque haec fortissima pectora bellis,
Tu tibi promittas. fidei sit testis Olympus:
Qui quod recta colat. , fallenti praemia reddit.
Dixerat Orator. varias crebrescere voces
Auditum est, alijs aliud mirantibus. hisce
Suecorum volupe est coniungi pectora Danis.
Atque vltro venisse viros: quos nulla priori
Cogere vis seclo tam laeta ad munera posset.
Quidam suspectos tam blandae vocis honores
Esse iubent. Exempla aliter quam dicta vetusto
Maiorum luctu rem conformasse probari.
Kalffius (Erlando vetus hoc cognomen) vt aure
Percipit haud eadem frendentis murmura vulgi:
Nonne, ait, extrema fatorum sorte coactos
Credideris nostrum Sueones venisse sub orbem:
Anne etiam arbitrio tam viuos pectoris ignes
Subsedisse putes: magnumque premensque necesse est
Esse malum, varios quodcunque in talia Suecos
Impulit obsequia: vt vitam mercede pacisci.
Et sua damna velint nostris lenire triumphis.
Denique multiplici quamuis Regina susurro
Misceri voces, confusaque murmura vidit:
Constanti tamen ora tenet rectissima vultu.

p.79
Prudentesque animi differt in tempora motus.
Quin merito satagens tractare volumine Gotthos
In praesens equidem dictis affatur amicis,
Et meliora iubet miseros sperare: daturam
Sese operam, recte vt sibi consuluisse videri
Et statuisse queant. se scire ingentia regni
Vulnera, nec primum sibi nunc ea damna referri
Multiplicesque mali cumulos, meminisse decebat
Quale sub externo regnum plerunque Tyranno
Esse solet, qui non. cui praesidet, optima genti
Expetit: ast proprijs laribus populoque paterno
Sic studet, vt toto huc impellat commoda riuo
Cognatasque domos, et iunctos sanguine ditet.
Quae tamen his Abrahame mihi responsa putarim
Danda malis: vbi venturo tibi crastina Sole
Venerit aucta dies, expensa per omnia reddam:
Et feri quae posse putem. narrata recludam.
Haec vbi dicta dedit, recreatos voce fideque
Dimittit Regina viros. succedit abortu
Taurus, et ingenti collustrat lampade terras.
Aduersoque suos mergit Caper ordine vultus.
Tum lapsum molitur, equosque in tartara tendit
Phoebus humo propior, subigitque in corpora somnos
Ociaque exquirunt homines, et nocte quiescunt.

p.80
C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
MARGARETICORVM
LIBER IIII.
At Regina graui nocturna silentia motu
Voluit, et accensis curarum fluctibus ardet.
Sicut vbi ingenti latratu magna canum vis
Comprensam syluis atque inter lustra ferarum.
Exagitare solet formosam corpore Ceruam
Et vario turbare metu: ne tuta morari
Possit et impauidam demergere in ocia vitam.
Illa autem studiosa viae, tum gnara locorum
Non vestigantes tantum deludere: magnis
Quin etiam insistit contorquens saltibus armos.
Impellitque pedes celerique elabier ausu
Tentat, et in tutas proferre cubilia sedes.
Haud aliter Margreta feros cum cogitat enses
Principis Alberti, et quanta iam feruet ab ira
Vt miseram premat ac curis inuoluat acerbis:
Late animos partitur, at est solertia menti

p.81
Et pietas sic iuncta, vias vt norit: honeste
Se quibus expediat, tantosque infregerit ausus.
Consiliumque deos et coelica Numina poscens
Insistit precibus lacrymisque sequentibus vrget.
Mox veteres rerumque vices, et multa reuoluit
Facta patrum: quibus ista bono res Gotthica cessit.
Aut quibus in tristes versa est contentio luctus.
Et simul Haddingi fatum memorabile mentem
Incitat: Hothbrodi facinus: Roluone perempto
Danorum strages: Hiartuari turpia Regis
Praelia, et effraeni caedes reditura Tyranno.
Nec primi tantum Procerumque et iurgia regni
Sed vicina etiam bellorum tempora, causas
Euentusque animo tristes perpendit: et omnes
Explicat articulos, fatique laboribus haeret
Sollicita, ac vario cumulat suspiria motu.
Praecipue miro tacitam discrimine mentem
In diuersa rapit, dubijsque pauoribus auget.
Theutonicis quaesita vinis, quae magna recenti
Dicitur Albertus coniungere foedera pacto.
Haud rem conficier momento posse, superbi
Si tandem Sueones peregrinis viribus aucti
Ingentes pelago classes, et maxima terris
Agmina Germano nitentia robore cogant.

p.82
Gotthica iam dubijs nutare laboribus arma:
Postquam dissideant animisque et pectore regno
Praecipui, et rabido lacerent sibi viscera morsu.
Sed diuum te magne Pater, te deprecor: adde
Consilijs firmos, et pectora suffice, motus.
Has equidem Vetterus opes et munera spernit
Quae gerimus: titulosque premit, vicina perosus
Regna. quibus primae tamen incunabula vitae
Exortumque trahit: seque in sua culmina mittit.
Ingenio tumidus caecisque obnoxius iris.
Sed tamen humanos oculus Iouis aspicit actus:
Cognoscensque etiam iusta sub lance piabit.
Talia commoto princeps in pectore multa
Versat, et ingentes animum partitur in iras:
Cum simul inducto thiaris generosa reclinat
Membra thoro, mediasque inter pulcherrima nymphas
In conclaue subit strato: recumbit inani.
Nullus Acidaliae patuit locus. omnis et omnis
Mollities aberat: non sparso turpiter ostro
Luxuriabat humus: neque murice tincta recenti
Stragula, nec picti subigunt pauimenta Leones.
Vnus erat lepida paries distinctus ab arte.
In quo multiplici pictura nitebat honore:
Insignes complexa fretique solique figuras.

p.83
Et vario pandens circumflua littora cultu.
Quatuor hic nitida radiabant condita dextra
Corpora: quae certis diuum sententia poenis
Intulit, ac celebri vestiuit funera letho.
Quis Cyrum: aut gratos Assueri coniugis artus,
Hamanique dolos canet? aut ludibria stulti
Candaulis? dedit has spectari laeta figuras
Arsque manusque viri, meritos qui rite colores
Temperat, ac iustis inducit viscera formis.
Tum vero egregio stabat spectanda labore
Omphale, et Herculeae submittit pensa sinistrae.
Ingens hunc clypeus iuxta suspensus ab vnco
Haerebat ramo: cui fibula lata rotundum
Induit vmbonem: limboque extrema recondit
In medios gyrata sinus: vbi summa profundi
Tegminis vmblico tortos se flectit in orbes.
Formaque subductos trahit in sua vincula nexus.
Hic spacijs aliquot varia ceu classe diremptus
Herculeos solido complectitur aere labores:
Vt tum visa ferunt, minio quae ducta, vel auro
Oblita, seu Venetis expressa coloribus albent.
Nulla tamen toto conspectior agmine Virtus
Enituit, quam Threijciae surrepta maritae
Balthea, et oppressa descriptus Amazone campus.

p.84
Ardua telorum stabat, ditissima messis.
Stabant ingentes arcus, iaculisque pharetra
Plurima plena citis, et arundine foeta volucri.
Multi etiam nemorum fines, multique recessus
Syluarum stabant: manus hanc quibus aemula laudem
Intulit, vt viuas syluas viuumque putares
Aequor, ab Euxinis Maleam quod diuidit vndis:
Threijciasque arcto vicinius alluit vrbes.
Hoc clypei decus, hic supero labor aequus Olympo.
Attamen Alcides populorum victor, et idem
Ardua monstrorum pestis, cui terra polusque
Cessit, et aeternos submisit Graecia fasces:
Mancipium dominae praestat, dextramque potentem,
Qua tot monstra domat, tot feruidus effera sternit
Corpora, tot clades infandaque praelia vicit.
Inserit in telam: et veteri virtute relicta
Pensa trahit, calathoque manus et brachia lassat.
Haec tum praecipue fuerant spectanda cubili
Ornamenta: quibus Margretae obuersa periclis
Mens refici, et bello finem iam cernere posset.
Cum velut augurijs, vbi nescia pectora veri
Confirmantur: inest ratio sua motibus: et res
udice nonnunquam coelo consistit: habentque
Euentus, quae signa animo mens recta figurat.

p.85
Iam: Oratores Margreta principe missi
In Sueones veniunt. Regemque et celsa petebant
Atria Magnatum, qua tum vastissima laetos
Suecia conuentus magnis de rebus agebat.
Huc subeunt. iustisque dari sibi vocibus orant
Principis accessum, quae vox vt venit ad aures
Principis, actutum, tanta est fiducia, mandat
Induci. properant: rectumque in verba profati,
Intrepidi referunt Dominae mandata. vagari
Constantem populis famam: tot regna, tot vrbes
Oppleuisse etiam, quae bella manusque parari
In Danos. Belli vox vt percepta, parumper
Callidus inflexit vultum, atque in verba locutus
Perrumpit: turbatque etiam et sermone repellit
Legatos, varijsque agitat clamoribus iras.
Illi vt erant diro suscepti more resistunt
Attoniti. tamen eximio quia robore fultum
Pectus erat, causaeque etiam bonitate vigebat.
Inceptum Legatus obit: rigidusque precatur
Tranquillis audiri animis mandata, referri
Arbitrio non ficta suo: sed tradita narret.
Euentus magni causa: quocunque futuros
Astra ferant casus incertaque tempora voluant.
Sic ait ac meritis in iurgia motibus ardet

p.86
Orator, magnaque etiam tum voce locutus
Colligit eximios in dicta sequentia vultus.
Has equidem Albertus turbasque et murmura, si quam
Fama fidem veterumue queant monumenta mereri
Excitat, immani succensus corda furore
Ob Gotthos: quos nostra recens in amica profectos
Oppida cognouit: totasque adducere vires
Margretae auxilijs. patrioque excedere regno.
Sed tamen vt res est sedato vtcunque tumultu
Composita, ac rursus tenuem sperare quietem
Ceperat: e Suecis quidam consurgit, et acrem
Alberto bilem commotaque pectora lenit
Blandior, ac faciem clarus. Tibi firma calescunt
Rex meritis accensa malis praecordia dixit
Iureque consuetos ridemus in hostibus ausus.
At contemne volens: quidque adferat iste, quieta
Mente cape, hoc siquidem melius, tete esse Monarcham
Vt deceat meminisse, ita contempsisse profanas
Quorundam voces insulsaque guttura laus est.
Auguror et quaedam dicturum, grata bearint
Quae tete Regem. Iam pridem Scanica reddi
Rura petis. Quid si missus tibi Scanica reddat
Praedia Legatus: neque enim Margreta putarit
Consultum. Sueones in bella atrocia cogi.

p.87
Exciriue manus nostrasue mouerier vrbes.
Finierat Suecus: cum Rex ambage remota
Imperat actutum Dominae mandata profari
Legatos. Hic Orator neque territus vsquam,
Consilij nec egens, tali est sermone secutus.
Haud mihi Scanensis commissa negocia regni:
Nec tibi tanta putes sine sanguine reddere nostram
Praedia Margretam: non hoc ea pectore rura
Possidet, vt vano tantum tibi maxima nutu
Commoda concedat: quae prouida stipat ab orbe
Scanensi, et Geticos propter dat surgere montes.
Haud sibi promittant tantos insomnia quae stus.
Parua nec ingentem referunt impendia fructum.
Aurula non equidem rigidas euerterit ornos.
Grandia nec breuibus capiuntur corpora taenis.
Aut monstro simile esse neges: si forsitan vnus
Consertos patrio tres vincat Marte Leones:
Fortia sint, alios quaecunque in vincula mittant.
Interea toti fas sit mihi ferre coronae.
Quae nos causa duos vestra haec ad iurgia mittit.
Fama volat nostrasque aditu penetrauit in vrbes.
Praelia moliri, magnasque in regna cohortes
Militis externi te cogere: robora duci
Theutonicis excita plagis: concurrere passim

p.88
Quas Alberte soles mercari in praelia turmas.
Hanc equidem Regina manum, quam tute valentem
Vndique contracto regnorum milite firmas.
A te Rex vicina rogat, quo ducere tentas:
Consilioque tibi quo demum haec signa pararis:
Ipsa quidem varijs quae spargi vocibus audit
Plurima partitur. Si quicquam in pectore gestas
Quod tu hostile potes meritis euincere nostris,
Quoque putes iusto te Marte lacessere Danos.
Confiteare bonus planoque fer omnia dicto.
Sic ait, antiquo natus splendore domoque
Grubborum, tacitosque animi premit impiger igne
Dissimulans: quamuis ingenti exaestuet ira.
Et ferat haud molles tanta in fastidia vultus.
Huic comes in Sueones bellique et pacis alumnus.
Iuerat Haggaeus: primis cui nomen ab annis
Puddero fuit, ac campos ditione tenebat
Cimbriacos: animoque etiam praestabat et vsu
Multiplici rerum ac meritum affectabat honorem.
Tum certe egregia socium se laude ferebat:
Impauidusque etiam Sueonum responsa moratur
Cum subito populi multum diuersa frementis
Surgit, et auditu crebrescit murmur inani.
Ipse equidem magna tum voce silentia princeps

p.89
Mercatus cohibet frondentibus ora ministris:
Compescitque manu fremitus, et talia fatur.
Dane, quid in nostras quaesitum adueneris vrbes,
Quidue petas, si me nescire fateberis, essem
Is sane, quem me iam pridem fingitis esse
Ignauum, ac tenui manifesta in lumina sensu.
Nunc alios fallas, ego te qui plurima fando
Commemorare potes, lateque aduoluere causas
Bellorum, et nostris miscere pericula regnis
Natura suadente soles: dignabor honesto
Responso tamen: et quid me dixisse decorum,
Fasque efferre siet, non quid mereare, profabor.
Mens mihi tot longo cumulata pericula bello,
Tot clades populorum atque haec immania nostris
Pondera vel regnis, vel gentibus arma, secundo
Foelicique Deo semel excussisse: patique
Vel potius suprema. vel hanc certare palaestram
Malle equidem: quam perpetuis perculsa periclis
Pectora nequicquam dubio fulcire bonorum
Euentu: quantumque dies ventura moretur.
Exoptetue dari diuturna in foedera pacem:
Tantum animis haerere. nihilque in damna metusue
Amplius aut superesse mali, aut succrescere posse
Haec quod regna luant, tanta est iniuria, qua se

p.90
Obterere haec satagunt collatis viribus arua.
Vicinas equidem nostris regionibus oras
Sic facibus ferroque et atroci militis ira
Vastatas, pene vt veteris iam gloria regni
Excidat, ac campis iam duret inanibus. vrbes
Absumptas flammis, versosque in raudera pagos:
Dispersosque homines, patrijsque e sedibus, et re
Lauta exturbatos: passimque errare pauentes
Obiectosque fugae. Non hijs Margreta periclis
Frangitur, et nulla patitur se clade moueri.
Denique iam pridem Scanensia praedia reddi
Cum peterem, nihil assequor. hanc ego milite causam
Nunc agere armato, et telis finire paratis
Constitui. dabit euentum mihi dextera, quam vel
Numina, vel studij virtus sibi conscia firmet.
Nec tibi quicquam aliud responsum vocibus iri
Orator credas, ego te quod iura Deosque
Permetuam, nulla violatum clade remitto
In patriam, nostras ne quid Legatus in vrbes
Amplius accedas, dictisue palatia turbes.
Sic ait, exiliens nitida de sede ruebat
Albertus: circumque canes populique fremebant:
Summaque diffusos iaciunt in sidera plausus.
Cumque ita turbantur, stolido Grubberus ab ausu

p.91
Ingentes motus venturaque praelia prudens
Prouidet. vltores scelerum deposcere diuos,
Qui poenis Nemesin iustum referentibus armant:
Et pariter cessit, patriasque reuertitur vrbes
Incensus flammis animum, cum mitior esset
Is tamen, ac cauto celaret vulnera sensu.
Voluitur aetherei domus omnipatentis Olympi,
Et iunctos aurora means in sidera currus
Explicat, ac superi petit aurea culmina mundi
Omnia cum terris animalia somnus haberet.
Et gelidae vires diffusaque frigora noctis
Altius optatam subigunt in membra quietem:
Cum simul excussa languentis imagine somni
Ingentes animi curas Margreta reducit.
Vestigatque aditus fato: quibus obuia tantis
Venerit vna malis: quibus ardua bella gerantur
Auspicijs, quo tela modo, quo principe. quoue
Tempore. quo ductu: tum qua Regione. quibusque
Auxilijs peragi tam dura negocia possint.
Denique quae Gottho nunc sint responsa petenti
Danda viro, socijs qui iam comitantibus vltro
Accedit Danis promissaque plurima spondet.
Multa equidem subeunt animum. multisque recursant
Ordinibus curae: non vna in parte veretur

p.92
Fortunae dubios suspectaque munera vultus.
Hinc Sueonum vires, hinc foedere Theutones actos
Holtzaticosque duces vicinaque cogitat arma:
Aereque conductos populos, qui lucra sequuntur:
Et sibi militiae pretium sua commoda ponunt.
Talibus excutiens somnum Regina fatigat
Pectora, et ingenti cumulat suspiria motu:
Protensaque manu diuosque et Numina poscit
Auxilium: et summo se feruida principe Christo
Ducier auspicijs et agi coelestibus orat.
Vt tamen haec variis meditatur fluctibus. altus
Rursus init suaui recreans aspergine somnus:
Et soluit curas animumque soporibus abdit.
Cum simul ac oculos nitidis subduxerat astris
Mersa Deo, sacrique valens bonitate cerebri:
Visa animum subeunt diuis immissa beatis
Spiritibusque bonis: quales Deus ipse figuras
Suggerit humanae, cum coelo est subdita menti.
Prospera visa, Deum soboles pignusque Tonantis,
Humanos firmans et tristia pectora sensus.
Tum Regina etenim manifesto in lumine vidit
Intrantem thalamum foribusque patentibus intro
Mittier Hacquinum: cui lecti pignore dudum
Iuncta beata fuit, primosque sacrauerat ignes.

p.93
Os humerosque Deo similem, vultusque manusque
Et carnis pariter reparatae membra ferentem.
Vtque etiam lecto properat complexus amatae
Coniugis aspectum, solita dulcedine frontem
Pandit, et aetherea compellat voce maritam.
Quid dilecta Deo coelumque et magna fatigas
Numina ploratu: quid tantos pectora motus
Ingeminant: alta cur nocte silentia rumpis
Et tua multiplici violaris lumina planctu:
Fide Deo, proprijsque etiam virtutibus insta:
Inuictaque manu violento accingere bello.
Extremos fati tetigit iam Suecia cursus:
Insolitumque onus et ventrem turgescit inanem.
Nec se ferre potest, nunc hora doloribus instat.
Qua pariat, quas foeta diu concepit Erynnes:
Euertatque fero violentam Numine gentem.
Scis coniunx, scis ipsa quibus iam Suecia pridem
Emicat aucta malis, iam mors funesta perempti
Principis, Holmensi qui raptus ab agmine, saeuo
Occubuit ferro Birgeri filius (illa
Hostibus inuisi soboles pulcherrima patris:
Quique suis liber meritis aliena luebat
Supplicia, et stulta populorum lege peribat)
In foribus vocat ac poenas cum sanguine poscit.

p.94
Aut quis aui tandem moestissima funera nostri,
Euersasque ignorat opes: quis mortis acerbae
Nesciat euentus tum, cum crudelia fratris
Pectora in immeritos cumulabant tristia fratres
Carceribusque necant: res est ea luctibus vna
Maior, quae patrias, ne quid dubitaueris, vrbes
Opprimet: ac simili compleuerit oppida planctu.
Postremo nostrum quae iniuria magna parentem
Impulit extremo vitae sub fine vagari,
Excussum patrijs ob foedera Danica regnis:
Quid vero et de me coniunx fidissima dicam,
Qui quanto interea confectus membra dolore
Occubui: dum vel regno spoliabar auito,
Vel patris expulsi liquidis rimarer in vndis
Funera, et aduerso peterem sub flumine corpus:
Ignorare nequis: nostri cum plurima luctus
Parsque comesque sies, clademque e vulnere portes.
Has nunc Dij reuocant in iusta examina mortes:
Suspenduntque iterum contextam crimine telam
Multiplici, et veteres referunt in praelia causas.
Cumque tibi furijs agitata minacibus enses
Suecia iam tendat, turbetque maligna quietem:
Tu forti sis contra animo: atque audentior ito
Quo tua te fortuna vocat, cape maxima coelo

p.95
Omina, et aetherio gladios committe Tonanti.
Haud, quia magna siet Sueonum manus. arma putabis
Detrectanda, viros superabis foemina summo
Principe freta Deo: qui quos tibi saeua minatur
Suecia, iam molli dispensat sorte dolores,
Auertitque etiam gemitus, et bella gubernat.
Nec tu Theutonicam coniunctaque robora gentem
Permetuas. minor est virtus, vbi multa coirint
Agmina. non numero sed vi protriueris hostem
Pectoribusque bonis. tua te fortuna beatam
Seruat, et instanti cumularit laeta triumpho.
Vtque etiam quae sint venturis fata Monarchis
Scire queas: magni Iouis accipe dicta, parenti
Prodita dicta meo: quo tempore pulsus auitas
Linquit opes, nostrisque gemens consedit in oris:
Nortuagiosque inter Superos colit aduena montes.
Is mihi non vanus memorat, quae forte diebus
Postremis totas regnorum funera gentes
Et quae damna premant, diuum tibi iusta voluntas
Pandit, et haec sero describit fata nepoti.
Posteritatis enim quanquam praeclara futurae
Sit series: tamen instabiles patietur honorum
Accessus, varioque feret discrimine celsos
Regnorum fasces, grauibusque erit aucta triumphis.

p.96
Tuque adeo monitus, quantum potes inclyta, nostros
O coniunx perpende. Deos cole: sicut et illos
Hactenus aequa colis. Supero tibi regna parente
Haec tria parebunt, quantumque extendere vitae
Tempora longa queas, tantum tibi iura volentes
Detulerint populi: nusquamque excedere pacto.
Nec turbare velint diuturnae pacis honores.
Tu quo more soles sapienter in omnia mentem
Tende tuam: Sueonesque aequa ceu lege suoque
Stringe modo: ne quid vel blandas aspera laedant.
Mollia vel saeuas reuocent in iurgia gentes.
Scis meriti quantum populo debetur vtrique:
Et quantum tractare potes. Nortuegia certam
Prestat alitque fidem, saltem conantibus adde
Officium. nusquam cessauerit integra, quin te
Non dominam solum, sed re complexa parentem
Asseret aeternae, tanta est constantia, laudi.
Suecia principibus fida est tantisper. auitis
Imperitent dum legibus: et sine fraude potentum
Iura domosque sinant patrio consistere ritu.
Vlterius gens ista pati nil sucta, furores
Spirat: et insano cumulat sibi funera bello.
Hic igitur quantum sapiens te extendere, quantum
Contrahere, et quantas te in formas vertere possis:

p.97
Dispiceas. supero submittas tota parenti
Consilia, et coelo res perfice cauta magistro.
Tum nequicquam etiam sobolem castissima nostram
Aut regnaturam speres, aut fata per altos
Voluere posse gradus, prohibent hanc numina sceptris
Et fasces aequare vetant, iuuenilibus annis
Perfunctum, inferis tumuloque ornabis Olaum
Moesta etiam, et magne finem dabis vltima stirpi.
Secius at tantum nihil omen et ardua rerum
Pondera pertractes. fatis insiste, simulque
Vtere successu. Tum te confisa Deumque
Auspicijs nihil immani vel territa bello,
Vel studijs perculsa virum. / quae magna tuisque
Viribus aequa putes nullo prohibente sequare.
Post vbi defunctae soluant tibi stamina Parca
In coelos animam mittes: sed sacra locabis
Corpora Sorensi non permansura sepulcro.
Inde equidem audaci subnixus pectora facto
Transferet Antistes: translataque duc protinus ossa
Sub Roschildensi statuet gratissima busto
Marmoribusque teget: medios vbi gyrat in orbes
Se Chorus, et rutulo vestit sacra signa metallo.
Ex illo tibi nomen, honosque et maxima gestis
Gloria rebus erit, quantumque in longa propinquet

p.98
Secula posteritas, tantum celebrabere: tantum
Te Lyra, te Cytharae. te Vatum Musa coronet.
Nec tibi frustra etiam cumulabunt vota Poetae:
Magna eris, et diti pensabis carmina lance.
Te quibus in coelum superique palatia regni
Tollent, et sero referant tua bella nepoti.
Hic tibi cursus erit, meritaeque nouissima vitae
loria, constanti submittas pectora fato.
Et bene de Superis ne cesses laeta mereri.
Postquam coelorum te Regia cepit, habenas
Imperij capiet Pomeranis tractus ab oris
Te princeps suadente, vnoque e sanguine tecum
Communes partitus auos: cui plurima circum
Tempora sors variet, miroque volumine caecos
Alternet fortuna gradus, ita laxus vtrunque
Experietur onus bellique et pacis. inani
Plurima conatu tentabit: et inclyta multis
Implicet arma malis. violentaque bella mouebit
Astutus, cui si non Anglia clara dedisset
Vxorem, quae consilijs sapientibus omnem
In se regnorum curam transferret, et aequa
Conditione viros tractare ac munera posset:
Haud diuturna forent expulso sceptra Tyranno.
Illa reget populos virtutibus atque mariti

p.99
Aspera facta domet. monitis subnixa beatis
Consilisque bonis. sedenim quis fata Deosque
Lusit, et in vanos detorsit sidera vultus:
Quod visum est Superis. semel euenisse necesse est.
Vt mores homini, sic sunt sua iura Tonanti.
Vix etenim effugiet tristi quin linea planctu
Vltima claudatur: regnisque exutus egenti
Persimilis miseram sic vitam finiet: vt nil
Quod dignum quis Rege putet, ferat exitus: et res
Angustas certe tam lauta exspiret in vmbras.
Attamen et spolijs regnorum vt onustus abibit
Infoelix: tituloque etiam laetetur inani.
Et Gotlandiaco desertus rure senescet,
Inuisus certe populis: vtcunque minores
Haec vel iura ferant. Procerum vel facta notarint.
Post hunc delitiae generis pulcherrima nostri
Gloria, Bauaricis princeps accitus ab oris
Inseret in fasces dextram. Dij quanta trophoeis
Commoda, et in quantos Pomoeria tendere fines
Posset, consilijs si non corruptus auitos
Exueret mores: ingrataque multa secutus
Contrahat infandum petulanti crimine nomen.
Certe equidem natura bonum formarit, eumque
Vt lucem obijciat tenebris: quo Rege quietem

p.100
Et sibi tranquillos sperarit Suecia fasces.
Sed tantum hunc terris ostendent Numina, vix se
In duo lustra feret tam blanda potentia. cum mors
Auferet e medio iuuenem, mergetque sepulcris
Et florem aetatis scelerato cuspide sternet.
Tandem alio sceptris orietur linea ramo
Altenburgiacis educta potentibus, vt quid
Hanc Coniunx seriem, generisque volumina vestri
Tantopere miraris? habent et Numina causas
Cur genus, et magni nonnunquam sanguinis ortus
Euarient. nos scire nefas quid sidera voluant.
Et tamen illustri succedent sorte minores.
Eque tuis etiam pars haec maioribus extet.
Primus in has clarus magnis virtutibus oras
Venerit is, cui cura Deum et patientia cordi
Sic erit: vt quamuis deterrima funera bellis
Explicet, ac grandi compleuerit aequora classe:
Dum Sueonum auersas quatere et prosternere vires
Certet, et ingratam reuocet sub foedera gentem:
Haud tamen et mentem coelestibus auferet aris:
Contemptosue Deos scelerata in pectora mittet.
Inuitus certe bellorum dura sequetur
Consilia: et quantum fas sit, pia commoda pacis
Suaserit, ac magnis in rem conatibus ibit.

p.101
Ille equidem patrias aequatis legibus vrbes
Et bonitate reget. quo primum rege Lycaea
His Deus instituet regionibus: vnde per omnes
Fama quidem populos, et honestae gloria laudis
Sparsa redundanti cumularit regna triumpho.
Hinc alius magno diuumque hominumque fauore.
Imperij fraenos et sceptra adit alta: beatus
Ipse etiam: si cui vel virtus clara, vel omnis
Successus rerum neque fracta potentia donet.
Vt foelix siet: ac merito sit iure beatus.
Omnium hic instar erit, quid enim: bella horrida. bellis
Obuia bella geret. Dij quantum vasta cruoris
Hauserit vnda sali, quantumque asperrima Gotthis
Fundier aspiciet cumulato funere tellus.
Nec bellis tantum, sed honesto foederis vsu
Magnus erit: pacemque colet, quantumque per omnes
Factorum numeros graditur, dum culmina firmat
Imperio, tantum pietate insignis et aequi
Lumine iudicij cunctos superauerit: Vnus
Iam fidei pactique tenax, quam foedere vindix
Perfracto, et saeuis dare tergora nescius armis.
Denique consilis facilisque bonusque remotas
Ille etiam gentes et dissita regna iuuabit.
Heroum similis: cui non impune proteruis

p.102
Insultasse minis se quis laetetur. honesto
Praelia Marte geret, pacemque exquiret ab armis.
Vltimus hoc veniet generoso patre Monarcha,
Spes generis. magnaeque etiam pulcherrima stirpis
Linea: si duris aetas obnoxia fatis
Se redimat nexu fructumque laboribus addat.
Heu quantum incerti casus, quantumque dolorum
Experietur: vt ingenti tristissima bello
Funera sectetur, mergatque cruoribus vrbes.
Non hunc destituet virtus fortasse potentem.
Sed fatum crudele premet: quodque vtile multis
Expetit, obstanti tardatus acumine nusquam
Perficiet. nihil est adeo connitier, acri
Cum se poena gradu ventura in crimina mittit.
Post hunc quae patriae facies. quae linea regnis
Quisue modus grata sub libertate sequatur:
Aut quali demum fortuna volumine duret.
Nec fas scire mihi, neque prodere cuncta necesse est.
Tu saltem dilecta Deo da crescere circum
Pectora virtutes: superisque authoribus vrge
Propositum et nullo metuas concurrere bello:
Albertique minas eductis frangere turmis.
Te mihi post mortem superique Numina reddent.
Coniunctique Deos celebrabimus: inde perhenni

p.103
Foedere coelestes inter pars aurea diuos
Sic erimus. nihil vt turbare ea gaudia possit
Amplius, et claros spectes regnare minores.
Dixerat Hacquinus, facili tum casta labello
Oscula delibat. vultusque amplexibus abdit:
Concedensque iterum solitas petit integer auras.
Et iunctus diuis coelo sua membra locauit.
Excutitur somno, secumque stupescit, an haec res
Vera siet: verane iterum sit voce maritus
Mortalique etiam formaque ac ore locutus:
Cumque diu varijs animum feruoribus vrget:
Extulit in superos rorantia lumina coelos.
Et tali fama est gemebundam voce locutam.
Iuppiter omnipotens: quia te dare prospera solum
Nouimus arma Deum, et faustas vrgere phalanges:
Haec mihi consilio non praelia cepta procaci
Perfice. tu magni non mollia dicta Tyranni,
Tu nosti studium, mea quo submergere cladi
Regna velit, longasque mihi celerare ruinas:
Et premere aeterno gerimus quae culmina luctu.
Da Pater adiutam coelo me sentiat esse:
Diuorumque manus et robora nostra deinceps
Experiatur. erunt sacri rea pectora voti.
Hisque mihi semper meritis tutela ferare.

p.104
Sic ait ingeminans. aliqua tum parte moueri
Visa fuit tellus. omen Regina tremente
E tellure capit: diuosque iuuamina poscit.
Pectoribus iam firma bonis et freta Tonante.
Inde autem accersit constantem laeta Senatum
Pridie in hanc dominae iussu qui venerat vrbem
E patrijs accitus agris, vbi venit, honesto
Affatu dignatur, et his tum vocibus infit.
Festinate viri. neque enim nunc tempus et arma
Aut longas districta moras patiuntur haberi:
Aut perplexa meis responsa laboribus esse.
Consilis opus est animoque et pectore, quo sit
Nostra loco mecum pariter fortuna videtis.
Scania funestis oppleta doloribus ardet:
Hallandos inter iam dudum maxima lucos
ars miseras clades extremaque funera vidit.
Nectantis finem dabit aemula Suecia factis:
Crassari contendet, agros vastare virentes.
Nosque etiam regno exigere aut immergere letho:
Extremisque malis deuictam iungere morti.
Tu vero nosti quo pridem foedere mecum
Bella probas, idem mihi feruor in arma fidesque
Vna manet, neque me diuersam sentiet esse
Albertus: postquam constanti nouimus ipsum

p.105
Esse malo, et nullo factorum examine duci.
Nam qua Legatos pietate exceperit, istuc
Quos vestro misi tentatum singula iussu:
Iam fama patet, et nimium meminisse dolori est.
Praeterea e Gotthis, qui nobilitate putantur
Praecipui, Danas accessit robur ad vrbes:
Seque sacramento nostris obstringere regnis.
De quibus haec equidem mihi stat sententia: sic me
Auxilio tandem quaerentibus esse futuram.
In nostras si rura manus, si regia tradant
Omnia, et augusta ponant mihi sede Coronam:
Subiciantque meis iurata palatia regnis.
Assensere omnes, animumque in sidera plausu
Extollunt: studiumque iuuant, et fortia laudant
Pectora. Tum vero Gotthos Regna vocari
Imperat, ac tali venientes excipit ore.
Quae vos multa diu toleratis tristia Gotthi
Nouimus. Hesterna sedenim quae luce petebas,
Hoc mihi sunt expensa modo, sic fanda Senatus
Comprobat: Imperio si vosque et Gotthica nostro
Culmina iungatis, pariterque pericula mecum
Suscipere, et rerum sortes perferre velitis:
Tum meme auxilio afflictis, sociamque futuram:
Vt veteri rursus sub libertate quiescens

p.106
Rura paterna colat. domitisque hoc Marte Tyrannis
Sub nobis patrios dilatet Suecia fasces.
Forsitan ista quidem dura ceu pacta videri
Conditione queant. Sed te meminisse decebit.
Fortunam vitamque et opes, et quicquid honoris
A veteri partum gerimus patre, protinus hisce
Bellorum flammis dubias inducere sortes
Euentuque premi. Nec notum est alea quorsum
Victoris partes incertaque praelia voluat.
Posse quidem (quae dij tamen infortunia pellant)
Id feri. motis vt aquis turbata bibamus:
Existantque meis mihi parta pericula regnis.
Optatis non certa fides, fortuna subinde
Ludit, et aduersos fert in tua commoda vultus.
Et sperata negat. quod si succumbere tanto
Me bello victam, et clades contingere posset
Has sentire: quid iniustum gens pressa querare.
Gotthica victori cessisse palatia Dano?
Sunt sua cuique mala, et proprijs inscripta periclis:
Haec maiora sibi peregrino reddere luctu.
Stulticia est, animos si vero amplissima rerum
Emolumenta mouent. forsan spectasse videri
Commoda certa queas, nec te reprendat atroci
Fama molesta sono: in reliquis modus optima res est.

p.107
Haec igitur si iusta probas, tibi cuncta secundo
Omine polliceare: ego regna virosque manumque
Auxilio validam compertaque robora Gotthis
Obtulero: et belli molem in mea viscera vertam.
At si diuersa cumulas mihi praelia mente:
Nec tibi praesidij quicquam, nec tela, nec enses
Dania praestarit. nostro non laeta cruore
Ceperis, et solito pretium post more rependas.
Dixerat, illi animis Reginae in vultibus haerent
Attoniti. Sedenim cum flamma domestica praesens
Expetat auxilium, nec res differrier isto
Mota calore potest, neque se sibi Suecia fidat:
Cumque nihil tali Reginam a lege videbant
Flectier, ac nullam precibus subducere mentem:
Oblatam accipiunt infracto pectore causam.
Inde sacramento se gens adstringit, et omnes
Gotthia Margretae submittit fascibus vrbes.
Consequitur plausus iuuenum magnique Senatus.
Et diuos coelumque rogant. suscepta beatis
Vt siet auspicijs gemini coniunctio regni.
Iamque dies medio fastigia Solis ab orbe
Pandit, et in totum iaculatur lumina mundum.

p.108
Conuiuas Regina vocat, Sanctumque Senatum
Gotthorumque duces: quibus illa volentibus omnes
Obsequij ritus sperataque praemia reddit.
Vt venere. loco Sueones dignata priori
Collocat. actutum proferrier aurea iussit
Fercula, et assueto pro more intendere mensas.
Quis mihi delicias et honesti laeta paratus
Munera, quis tanti memorauerit vnus honoris
Officia, et sacros varia in sclamina mores:
Fama est eximio perfecta ea gaudia vultu
Pectoribusque bonis: cum sese in mutua laeti
Obsequia exsoluant fraternaque pocula versent.
Quin vero studijs Cytharae fidibusque canoris
Doctus Achemenides totam lepidissimus aulam
Blanditijs reficit, pars hic fuit inclyta Musis
Praecipuusque comes: qui quantum Musica totum
Pectus, et ingenij totos impleuerat orbes:
Eximiae tantum doctrinae artisque disertae
Hauserat, ac claro praestabat laudis ab vsu.
Hic igitur celebri iussus dare carmina neruo
Et totos proferre choros, nihil omnibus vnus
Temperat historijs: flexoque in mollia cantu
Errantes memorat quos mutat Cynthia vultus.
Inde vices Phoebi sonitu comitante ferebat,

p.109
Et causas mediumque canit, quo lucida Solis
Intulerit facies toti sua tristia mundo.
Cur protensa dies cancro fluat: vnde per Austrum
Longior inductis properet nox sparsa tenebris.
Quid glaciem hyberno cogit sub sidere: quidue
Rursus odorifero reuocat sub vere calorem.
Mox Amphitryten diductaque brachia ponto
Personat, ac tumidis quae sint freta concita ripis.
Gotthanumque sinum, sparsasque per aequora terras,
Quantaque per patrias diffusa sit insula gentes.
Addidit his populos, actosque in foedera Reges.
Romuleosque duces: quos tristior egit ab altis
Praecipitesque dedit gradibus fortuna, necique
Mersit, et oppressos in fata extrema coegit,
Virginium Gracchosque feros, Regemque superbum
Tarquinium, et merita confectum clade Neronem.
Contra autem egregios cythara resonante canebat
Scipiadas. Paulos et fortes arma Metellos
Flamminiumque bonum: Graijs qui tecta laresque
Iuraque restituit, tum prisci foedera mundi
Augustosque Patres et magni Caesaris arma.
Postremo nostrae pulcherrima pectora gentis.
Iusticiaeque virum Frotonem prima ferentem
Intonat, ac patrio commendat praelia versu.

p.110
Addit et eximios protrito saepius hoste
Valdemaros: addit generosos Marte Canutos
Haraldumque senem: quo non solertior alter
Explorare duces, ferroque immittere dextras.
Ludit Achemenides totamque accentibus aulam
Impulit. eximio permoti pectine Gotthi
Subsaliunt: doctasque manus cytharamque decentem
Mirati niueo capiunt haec gaudia vultu.
Ipsa equidem Regina deos venerata. subinde
Aetheriam deposcit opem, coelumque precata
Vocibus aeterno subdit sua regna Tonanti.
Succedunt voto proceres plausumque dedere:
Hospitibusque dapes properant, et vina coronant.

p.111
C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
MARGARETICORVM
LIBER V.
Nuncius interea Suecorum a Principe missus
Venerat Alberto: quem pridem magna locutum
Flammantemque [Flamantemque ed.] animos odijs et voce, Tyrannus
Hoc ipsum vt strueret, tantos seruarat in vsus.
Nuncius insigni confectus vulnere frontem:
Cui fortuna quidem patrijs angusta sub oris
Pauperiem tolerare dabat: tenuique moreto
Viuere, et excusso meditarier alta pudore.
Nunc Regem sectatus opes sperabat inemptas:
Atque alijs bello obtritis sua commoda dirus
Captat, et Albertum syncera haud mente colebat.
Promptus at ingenium Martemque excire tumultu
Et patrio sermone valens, cui multus ab ore
Verborum cumulus, temerataque verba fluebant:
Aulai in medio primos sperabat honores.
Alberto gratus cunctisque exosus honestis.

p.112
Is simul ac Scanas tetigisset Bouilus vrbes,
Atque Helsingburgo Reginam forte morari
Consiliumque vrgere videt, sub moenia scandit
Protinus, ac mediam sese intro misit in aulam
Confidens, veritusque nihil, quo more procaces
Plerunque irrumpunt: cum se reuerentia foedis
Obruit aequa modis et honesto excedit ab vsu.
Vt primos igitur postesque et limina celsae
Attigit alta domus seque intro mittere certat:
E iuuenum quidam turba remouere ruentem
Atque aditu prohibere, ignotaque membra repellunt,
Ille sed ostentans haud mitia pectora vecors
Fatur, et audaci cumulat fera lumina dicto.
Non me turba virum, Suecorum a principe missum
Reppuleris, grauis est rerum mihi sarcina fido
Sic commissa, velis vt non prohibere ferentem
Si sapis, insano perstes licet improbus ausu.
Margretam accedam, et quae sunt mandata recludam.
Reginae sedenim patulas vt tumor ad aures
Venerat iste: nihil primum cunctata iubebat
Admitti: neque diuersos sententia Gotthos
Perculit. Ille equidem meditatus multa quieuit
Attonitus, veluti si quem Marpesia cautes
Durat, et iniecto perimit natiua rigore.

p.113
Haud aliter visa tum Suecus Principe magnas
Ingenij flammas perdit, vocemque repressit
Mutescens. Sedenim collecto spiritus ori
Vt redit, ac aliqua fluit in praecordia virtus:
Intuitus Gotthos primas se fudit in iras.
Et bacchatus: An haec Regi fidissima vestro
Pectora? deserto quos demum rure paterno
Desertisque dijs, Sueones, speratis honores:
Dij faciant meritas scelerata vt guttura poenas
Et se digna luant. Quod si iam legibus actum est
Aetherijs, placeatque dis euertere regnum
Alberto, et duros cumulare in fata labores:
Vltrices in vestra manus periuria vertant:
Et poenis pensata luant qui talia faxint.
Tum sibi praesidium qua nunc contendere Gotthi,
Inueniant certos manifesta in funera luctus.
Ne sua tutelam scelerato iniuria praestet:
Improbitasque sacros referat virtutis honores.
Si quae est iusticiae pietas, si cura Tonanti,
In vos tela ferat, meritosque intrudat auerno.
Huic ne perfidia simili lacrymisque coactis.
Altera deceptam se gens impune queratur.
Sic ait infrendens, spumamque volutat ab ore.
Syluestris veluti cum visis forte molossis

p.114
Saeuit aper, mediasque inter se suscitat iras
Conuellitque solum pedibus. pugnasque moratur.
Cum simul agnoscens hominem Brodderus, inepti
Deludit fera dicta viri: Sueonumque Tyranno
Vt missum didicit, tum demum voce precatur
Haud violari hominem, stultoue pericla creari.
Et nunc praua, inquit, stolidam tibi gratia linguam
Temperat, ac foedo maculas tua nuncia dicto.
Haud tibi tanta tuus subiecit pectora Princeps,
Quanquam animo malus et scelerato prodigus ausu.
Dirus auos atauosque refers, quibus omnia vili
Sunt expensa manu caecaque agitata bilance.
Improba verba seris turpique effusa labello:
Et patriam stulto proscindis acumine gentem:
Haud veritus Proceresue viros Dominamue potentem
Imperijue gradus: solito sed more pudorem
Excutiens baccharis, et effera pectora pandis:
Ostentasque tuos scelerata stirpe parentes.
Si quid tu Sueonum mandato ac iussibus adfers,
Cuius scire quidem Reginae intersit et huius
Ordinis, expedias: placidoque fer omnia dicto.
Turpe est effraeni linguaque animoque notari.
Cui commissa viro sunt clara negocia: quique
Legatus patrij defert mandata Tyranni.

p.115
Forsitan ipsa satis res est inuisa, necesse
Vt minime tantis oleum siet addere flammis:
Et funesta graui cumulare incendia motu.
Haud aliter Gotthi tum respondere, proinde
Bouilus, emotis veluti cum fluctibus aequor
Detumuit, vires tranquillaque pectora rursus
Induit, ac placido Reginam affatur ab ore.
Maximus in Boream Princeps, qui regna virosque
Possidet Albertus: cui Suecia laeta Monarchae
Paret, et haud dubios fortuna inscribit honores:
Is tibi non aliam mittit Regina salutem:
Quam qualem quantamque leui signata papyro
Subuectam manibus tibi condit Epistola nostris.
Vtque erat impatiens animi procedit, et alta
Voce simul: Tibi quas Regina amplissima chartas
Accipis, immenso flagrantes accipe bello.
Oblatas Margreta capit: blandeque silentes
Erexit turbas responsaque mollia dixit.
Quos mihi, quos adfers missos a Rege libellos.
Quod vel cunque ferant, gratos mihi tute futuros
Experiere. Deo saltem concesseris: et me
Hospitibus vinctam. regnique haec festa colentem
Ipse iuues, nostroque etiam laetabere plausu
Tranquillus mentem, tua tete audacia damno

p.116
Haud aliquo afficiet, lux cum mihi crastina pleno
Vecta die surgat. quid epistola lecta minetur.
Et tibi quae poterint tribui responsa, videbo.
Sic ait, ac medios inter considere iussit
Danorum Proceres nitidaque in sede locari.
Cum varios Regina modos variasque viarum
Ambages tentat, laeto quibus omine Gotthos
Exhilaret: nulloque sinat rumore moueri.
Vt vero Estiades studiumque virosque tuetur.
Splendoremque domus: et plurima munera gentis
Affatusque bonos, primum sua pectora damnat
Reprendens: subito mox iusta silentia motu
Induit ac sero perfunditur ora pudore:
Obstupuitque diu, quanquam malus, obruit altas
loria nequitias, et habet sua praemia virtus.
At vero rursum depulsis mente tenebris
Excussoque metu totum se moribus aulae
Commodat, ac parili vestit conuiuia plausu.
Impauidus quocunque ferat fortuna ruentem.
Interea grauibus Regina insistere dictis,
Solaturque etiam moestos: confidere iussit
Auxilijs, quae magna Deos praestare vetustas
Rettulit, ac pressis virtutibus obuia narrat.
Et simul Antiochi nomenque et facta superbi

p.117
Commemorat: primosque refert generosa Monarchas
Qui male pro meritis pereunt, saeuumque Tonantem
Experti iustis clausere doloribus aeuum:
Exemploque docent coelum punire Tyrannos.
Sic ait ingenio rectissima: cuius ab ore
Dulcior hyblaeis oratio floribus omnes
Impletura modos, optataque verba fluebant.
Et simul excedens conuiuia grata relinquit
Excusans: pariterque suos considere Gotthis
Imperat. hij monitus faciunt, magnamque Dici
Absumunt partem. Procerumque aequata feruntur
Officia, et varijs releuantur pectora dictis.
Postera cum nitidos aurora reduceret ignes
Et Phoebi referunt surgentia sidera currus:
Ad veteres iterum sedes, atque acta Senatum
Conuocat: ac celebrem confestim accedere mandat.
Cum venere, iubet Sueonum quos Rege libellos
Nuncius hesterna transmissos luce tulisset.
Proferri. Vt fractis aperitur Epistola caeris,
Ingentis molem belli pugnasque futuras
Atque indicta legunt Danorum praelia genti.
Astuto sedenim pingit sua facta colore
Albertus: verasque leui iam pectore causas
Bellorum fingit, fucoque obducit inani.

p.118
Haud se sponte sequi reuomentem bella Gradiuum:
Nec temere patrias excire in praelia gentes.
Impelli certe tantis se motibus: vt re
Bellorumque manu sortem experiatur, et omnes
Pertentare vias vrgereque et vltima possit:
Cum nihil impenso toties conamine pacem
Promoueat. potiusque feras vicinia gentes
Suscitet, ac diris sint mutua vulnera factis.
Tum quia dissidijs occasio maxima semper
Scania sola fuit: longoque hinc plurima bello
Materies fluxit, populisque rebellibus aucta est:
Abstinuisse quidem nullis conatibus, at se
Hactenus impenso multorum funere totos
Explorasse aditus, totumque extendere Martem:
Posset vt accenso toties subducier igni
Fomes, et in patrium pars ista reducier orbem.
Ast neque consilijs, neque duris hactenus armis
Aspera Danorum confringi pectora posse:
Vt quae iure sciant ad nos spectare, remittant.
Praeterea cum me Sueones assciscere Regem,
Huc iuramentis, sacrisque et ritibus actum
Duxere: vt primo cum possent commoda bello
Praelia committi Danorum e faucibus arces
Eriperem, et Scanas tentarem caedibus vrbes.

p.119
Tum vero e Gotthis patrios liquisse penates
Et quosdam fugisse viros, qui fata secuti
Danica, diuorum contempto Numine coelum
Supposuere dolis, hostique accedere nostro:
Hos meme inuito non acceptasse decebat.
Postremo natura viris parere iubebat
Foemineos coetus: leuibus qui mollia dextris
Pensa trahant, facilesque domestica commoda versent.
Arma decere viros. populosque astringere dicto.
Praelia moliri, componere legibus vrbes,
Et celsos titulos et ferre negocia regnis.
Tandem etiam cum te videam non posse doceri
Consiliis, nec velle tuis absistere ceptis:
Cum progressa magis non tantum Scanica nolis
Linquere rura: sed hos etiam male sana penates
Concipis ingenio, et spondes tibi foedere Gotthos:
Cumque etiam varijs gens vtraque quassa procellis
Senserit infandas vastata per oppida clades:
His equidem Margreta malis finemue modumue
Nunc tibi constituam, metamque furoribus addam.
Longe etiam satius ferro est decernere, quam nos
Aeterno quodam ceu conflictarier igne
Bellorum, et nostris cumulare pericula regnis.
Est locus auricomo subiectus pascua Soli

p.120
Planitie constratus agroque immensus aprico:
Maxima foecundos vbi nunc Vestgotthia campos
Explicat, ac lato prospectat in aethera vultu.
Vicinis locus auctus aquis riuoque fluente.
Quae Fala iam veteri dicta est plaga terrea Gottho.
Hanc tibi planitiem vestitaque floribus arua
Hos campos, vbi sese extendere cornua possint.
Offero, non alius tantis locus aptior armis
Pugnantes spectarit equos. hastasque virosque
Iunget, et aequata commiserit agmina lance.
Vtque dies pugnae descriptaque linea constet.
Bis decimo quartum quem Februa noctibus addunt.
Impauidus, coelo rem fortunante. notaui.
Tum si quae tumido sub pectore robora, vel si
Forte aliquam celebri maiorum nomine partam
Virtutem geris, ac titulo laetaris auito:
Congredere et iusti tentato volumina belli.
quem tum cunque velint istinc spolia ampla referre
Fata ducem, victisque viris superesse Monarcham:
Hic Victor siet, ac regno potiatur vtroque:
Iuraque det populis et culmina legibus ornet.
At perculsa metu si bella oblata recuses.
Et gelidum confusa premant tibi frigora pectus:
Cede bonis: totamque mihi, qua Scania latis

p.121
Finibus excurrit, superata pauoribus oram
Redde, et surgenti causas modo discute bello.
Secius aut ego nil productas agmine turmas
In te victor agam: Scanosque in nostra receptos
Iura, sub aeterna tranquillos pace tuebor.
Et siet imperio limesque ac vltima nostro
Meta fretum, vitreis qua tunditur ora procellis
Et late sparsas circumfert Scania rupes.
Perspectis equidem magnos Regina libellis
Concipit ingenio motus, tum prima Senatu
In medio laetos infracto pectore vultus
Ostendens, iustis animumque assensibus implet.
Indictumque capit plaudenti gutture bellum.
Ceu cum dura Leo perrupit vincula, cum se
Exerit in pugnas. subitisque assultibus hostem
Prouocat: ac auidis gestit dare vulnera palmis.
Sic Margreta diu vexata Tyrannide. longis
Et vexata dolis Sueonum: sibi gaudet aperto
Finiri tandem tot posse pericula bello.
Addita bis decimam cumulat iam tertia nostro
Messis agro. Sueonum cum iniuria crebra quietos
Danorum populos et nomina nostra lacessit.
Haud leuibus grassata malis: quibus arua domusque
Et regni decus ingentes sensere ruinas.

p.122
Sit finis tantis ac meta furoribus, et nunc
Meque meosque dijs etiam committo. polique
Praesidijs vtar. Superoque ero firma parente:
ui transfert quocunque velit stabilitque potent
Regna manu. spretos qui celsa in culmina mitis
Euehit, ac patria cumulat bonitate Minores.
Sic ait, ac vultu visa est ardere silenti.
Certe equidem voto sequitur plausuque Senatus
Prudentique altum mirati voce locutam
Collaudant, meritisque ferunt suffragia dictis:
Cum simul Estiadi concepta in verba profatur.
Fili, quod nostras Alberto missus in vrbes
Veneris: ingratum te non venisse putabis:
Nec metuas tristi pendenda opprobria neruo.
Proferrique iubet iusto quo munere Suecum
Donet: et acceptum manibus cum forte teneret,
Protinus argenti magnum dat habere talentum.
Praemia laeta viro, reficitque benigna timentem.
Addit equum, quo non alius praestantior altos
Adglomerare pedes, aluumque attollere cursu
Excussasue iubas celeri diffundere vento.
Et simul extrema iuueni sic voce locuta est.
Omnia quae Sueonum tibi sunt commissa Tyranno
Percepi mandata: tuoque hic functus abito

p.123
Liber, et haec Regi tecum responsa referto.
Quam saeui molem belli, quod tempus, et aequum
Haec in tela locum spacijsque extantibus aequor
Obtulit, inuitam non acceptasse: daturam
Meme operam sibi nunc parentem sentiat: horae
Momento rebus formam Deus arbiter addet:
Et dirimet celeri tam longa pericula lance.
Dixerat. actutum se nuncius impiger aufert.
Multa mouens animis, alio iam pectore Danos
Cogitat: ac dicti pauet ardua robora belli.
Perque vias iterum Suecorum in regna citato
Vectus equo, multis Reginae iussa loquelis
Narrat, et ingenti Sueones formidine complet
Tristia subiciens populis, sed laeta Tyranno.
Vt celeres Vertumne modos, incertaque formis
Corpora transmutas, varioque volumine ludis.
Haud secus Estiades dubijs cum vocibus omnem
Sueciam agit, terretque alios aliosque secundo
Omine confirmat: soli tum laeta canebat
Alberto, placitisque virum sermonibus armat:
Incertum quo consilio, qua callidus arte
Instructus: nisi quod Sueonum fortasse necesse
Iam fuit ingentes meritis succrescere luctus.
Et male turbatos propter contingere Reges.

p.124
Protinus vt celsis excessit postibus aulae.
Ad Proceres conuersa viros, his legibus, inquit,
Ardua venturo mihi iacta sit alea bello
Dij iustos animi motus et honesta gubernent
Praelia, quae patria pro libertate coacti
Sumimus. Oranti succedit voce Senatus.
Quem collaudatum soluit Regina: petatque
Nunc sibi quisque suos, quos optat adire, penates:
Eximiasque paret decreta in praelia vires.
Ast vbi lenta nouas mihi Februa prima Kalendas
Attulerint, iterum nostra haec ad tecta redite:
Et quae tum fuerint mihi constituenda, docebo.
Tertia lux aderat roseis prouecta quadrigis:
Missi oratores, Sueonum cum ex orbe reuersi
Offendunt subitis ardere domestica bellis:
Reginamque petunt. Hic tum Grubberus atroces
Rettulit Alberti fremitus, vocesque superbas
Clamoresque viri, et Sueonum ludibria narrat.
Quin et verba minis furialibus addita mortem
Nescio quid sapere, aut manicas spirare cruentas:
Ni maturato repetam patria oppida cursu.
Suecia decretis quid alat sua motibus, id me
Discere posse, tuas cum forte reuersus in vrbes
Aspicerem subito flagrare palatia bello.

p.125
Responsique haec summa fuit has Suecia reddit
Officio grates, atque haec pro pace remittit.
Confirmat Regina virum, blandisque iocata
Laudat: et hac, inquit, doceas vice pectora nullo
Turbari Grubbere malo, mihi vana Tyranni
Guttura iam pridem et voces constare superbas
Noueris: ac stolidos furibundaque in verba tumultus.
Et nunc bella recens, prius huc quam tute redibas.
Sunt indicta mihi: nosque in fera praelia dirus
Euocat, ac regni concurrere robora poscit.
Ast operam dabimus, ne res me vindice quicquam
Haec detrimenti capiat, qui sceptra benignus
Hac stringenda manu functo mihi patre dicauit.
Is commissa suo firmauerit integra nutu:
Consiliumque dabit, quo tanti summa laboris.
Tantae molis opus superari pectore possit.
Tu patrias Grubbere domos, tua rura reuise
Componasque manus, rerumque aequabis habenas:
Et tibi quae fuerint validis aptanda lacertis
Arma para, ac tantis socium te laudibus adde.
Sic ait, arridens. Olli calidissima pleno
ne stuat ira modo, et circum praecordia regnat.
Ceu cum magna lebes incendia torret: at intus
Feruet aquae cumulus totoque exundat ahaeno.

p.126
Reginae sedenim pacato pectora motu
Et tranquilla meant, veluti cum gurgite summo
Aequora vasta silent, nullasque dat impetus vndas.
Sic curae incendunt Margretae pectus: at illa
Egregias animi dotes frontemque serenam
Fortiter ostentans, magnarum pondera rerum
Versat, et ingenuo spondet sibi prospera vultu.
Nunc Erato belli summam, Sueonumque paratas
Haec in tela manus, accitaque gentibus arma.
Et quibus ista viris confecta est pugna. doceto:
Haud mihi res animis haec mollibus acta feroces
Commisit populos: tenui neque Suecia motu
Intumuit, paruasue dedit petere ampla cohortes.
Multae vrbes, multaeque arces. multaeque phalanges
Centibus e varijs tantos auxere furores:
Accelerantque neces cumulantque ea funera bellis.
Ergo vbi fatali furijsque ardentibus hora
Concussa est Sueonum contempto regia coelo
Contemptisque dijs: qui caeca in pectora laetas
Seu curas dederant, seu spes posuere sinistras:
Protinus externo se milite Suecia firmat.
Assciscitque manus iuuenum: quos ante maniplos
Iusserat armatae dare nomina prompta phalangi.
Tum vero ingentes volitare per oppida turmas

p.127
Confertamque manum, populique excelsa videres
Pectora, et haud tenui numero glomerata vagari.
Cum veluti pulso iam frigore turba volantum
Ardua tecta petunt, primoque in vere frequentes
Aduoluunt cuneos, templisque alludere certant.
Sic peregrina manus, sic se vicinia Sueco
Iungit, et elatis animos exercitus addit.
Principio Albertus patrias in bella cohortes
Magnopoli accersit, fratrum mercede labores
Pactus, et ingentes poscens sua rura bipennes.
Has equidem, nec enim res est obscura, phalanges.
Agmina Varnouijs subnixa cohortibus, augent
Kycini Redarique graues, fuscique Polabi,
Circipanique, feris gens Sclauica mixta colonis.
His animo virtus, cupidique licentia ferri
Omnibus vna fuit: dextramque infundere bellis
Et coniurato Sueones mucrone tueri.
Is populus patrio Danos e more perosus
Accelerat: gens dura manus signisque superbis
Multiplices infert diuersa per oppida turmas.
Sicut vbi immisso per opaca foramina Sole
Aspicias multo concurrere semina fluxu.
Incertasque vrgere vias, vbi nulla notari
Meta laborue potest: dubis ita cursibus instant

p.128
Corpora, et incertos peragunt tenuissima motus.
Haud aliter duce Magnopoli vaga turba coibat
Transmittitque fretum: totis rem viribus vrbes
Vandalicae expediunt, simul et conatibus instant.
Proximus accedit fulgentibus integer armis
Eydorae comes, et patriae grauis accola ripae:
Iohannes totos pridem cui Suecia fasces
Et regni culmen sacrataque nomina sceptro
Detulerat: Venero cum gens malesana petisset
Holtzatico mitti fatalem e sanguine Regem.
Hic ergo offici veteris memor ardua passim
Robora contraxit, latos vbi Vagria campos
Circuit, ac curuas obiectat in aequora ripas.
Cuius et auspicijs tunc Nortalbingia plenas
Fudit in arma manus, additque colonia Marsos.
Instat equum domitor patrio comes auctus honore
Et cuneos densat: magnasque in bella phalanges
Robora magna trahit, studioque incumbit auito.
Quid memorem, quas tu ditissima Marchia turmas
Attuleris: lituos inflari vt sensit Hauelus.
Intumuit, celeresque impellit gurgite fluctus:
Acer Hauelus, et egregio memorandus ab vsu.
Siue hunc Pierides, siue hunc Bellona sequatur.
Marchiacos sedenim venit comes inter, in vrbe

p.129
Cui Rupinensi patrios fortuna penates
Haud lugere dedit, tristemue exsoluere vitam.
Sed certe ingenio, et maturis integer annis
Cum foret, huc socium promisso attraxit inani
Albertus, supraque dedit confidere vires,
Et nimis incertos captare in praemia montes.
Accessit tamen, et sociandae plurima paci
Fundamenta mouet: quanquam nihil effera cedunt
Pectora consiliis: lucrumque insania damnat.
Mox Viadrum quodcunque inter, lateque fluentem
Accolit ac mediis suffercit fructibus Albim.
Commotum est: rigidoque ciens Rhamnusia cornu
Pellit in arma viros acuitque in praelia gentes.
Hic Heruli, antiquum populo genus, acre citumque,
Quique et arant Doxae campos, glebasque sub altis
Montibus euoluunt: vbi quondam maxima Brando
Dicitur aerio struxisse palatia colle.
Leubucique etiam, et pubes Stoderana,Velini,
Quique tenent altas diuersis tractibus vrbes.
Qua vetus inflectit porrectos Marchia cursus:
Circuituque graues amplo capit inclyta gentes.
His equidem populis mens omnibus vna potentes
Viribus exuere, et cladi submergere Danos.
In Sueones igitur tam densa tendere turba

p.130
Vt Someni ripas feriuntque agitantque procellae.
Cum simul incubuit violento flatus ab Euro.
Et iacit ingentes circum caua littora ventos.
Denique non animis tantum, qui maxima spondent
Incrementa suis captantque ex sanguine lucrum.
Excellunt: armorum etiam studioque parique
Exsuperant vsu, ferrumque in vulnera densant.
Quis gladios hastasque graues, clypeosque decoros
Loricasque canet rigidas auroque trilices.
Et feret in molles vastissima pondera versus:
E patrio res more liquet, gens Vandala duris
Artubus, ac habili membrorum robore late
Vicerit, ac gelida vallarit corpora ferro.
Ergo vbi Vandalicis descriptus in vrbibus huc se
Miles agit, properoque ruens petit oppida cursu:
Protinus hostiles Strolsundia prompta maniplos
Transuehit, ac Sueonum deferre in littora certat
Nil cunctata, infesto equidem tum pectore Danis
Insultabat, opesque hosti tum aduoluere nostro
Praesidiumque parat: veteri pro more secundo
Vsa malo, grandesque petens e foedere questus.
Id simili tum iure facit parilique furore
Rostochium, nec abest tantis industria factis.
Vrget opus celerique fretum complere carina

p.131
Pergit, et haec studijs nusquam cessantibus auget,
Quin sua Vismarijs etiam mens ciuibus implet
Hos animos. sedenim prudenti ea pectore res est
Vismarijs confecta viris: nec prorsus et omnem
Deposuit curam, nostrisue illudere regnis.
Rostochio fortasse aliquot misisse farinae
Dicitur, ac numero patrios soluisse medimnos.
Caetera cauta fuit: longaeque intenta quieti
Nos adit, ac solitas conflare per oppida merces.
Interea pontum videas sulcare carinas
Multiplices, Sueonumque inferre ea robora terris:
Gotthanumque implere sinum. sinus iste per amplos
Se tendit populos, atque vtraque littora fructu
Eximio cumulat, clarasque aspectat in vrbes.
Hic ergo excessit postquam ratis aerea portu.
Et propulsa Noto pelagus secat, arma virosque
Portat et accensas in Danica regna phalanges.
Cumque salo vehitur. flatuque est vsa secundo
Classis, et haud tristes horrescunt lintea ventos:
Sic aliquem fama est media inter vela locutum.
Fortunate ducum, et magno tutissime regno
Rex Sueonum: cui nunc totum Deus aera, coelum,
Et seruire dedit fatis humana secundis:
Fortunate tua nunc demum sorte quiesce.

p.132
En quantas tibi celsa manus, quae sidera regi
Agmina decernunt. ventis spirantibus omen
Concipe, et hostiles animo contemne maniplos.
Iam pridem Margreta rates, quibus agminis huius
Pondus e accessum prohibere miserrima posset.
In statione tenet fortassis: at aethera cernis
Velle aliud, contraque tibi tua prospera firmant
Numina: et haud dubios promittunt astra triumphos
Aut quis tela etiam nostris ferat obuia telis.
Opponatque latus lateri pugnamque moretur:
Et nihil auerso spectet tanta agmina vultu:
Cum velut accipiter timidas proturbat alaudas,
Et celeres cogit stupefacta in tecta columbas:
Sic mea dextra leues angusta in praedia Danos
Pellet, et obtritos adigam parere lupatis.
Dixerat, exultans, plausit fera turba, iocoque
Venturi lusit funesta pericula belli.
Iamque dies, alterque dies processit Olympo.
Cum vicina legit Calmarnica littora classis,
Inter et aerios torquet retinacula montes:
Ac portum subit, et laeta statione quiescit.
Hic propere expediunt celsos ex ordine malos.
Subducuntque lijs, et humo prymnaesia condunt:
Cum simul aduenit Sueonum, spectandus in ostro

p.133
Orator: cristas rutulo cui summa metallo
Fibula nectebat, torquemque insigne nitentem
Et digitis gemmas, et opus mucrone gerebat
Caelatum: vt Paridis deformi Pergama raptu
Traxere ingentes Helena inspirante ruinas.
Idque adeo insigni confectum opus arte parique
Artificis genio perductum: vt Pergama viua,
Viuam Helenam, et posses viuas spectare ruinas.
Hic Comites igitur toto cum milite vectos
Accipit. Alberti mandato fidus in vrbes
Partitur: mediosque inter fera castra colonos
Diuidit, ac blanda peregrinos voce moratur.
Ast eques hybernis inductus vt omnia molli
Repperit aucta cibo, et nitidis carnaria porcis
Exundare, gulae submittit pabula: totos
In Bacchum supplere dies, consciscere mensas
Et noua distento farcire tomacula ventri.
Cum vero dulci spumabant pocula mulso.
Quas voces, quae dicta putes tum sparsa labellis
Indomitis? nihil humani lingua improba spirat,
Nec bene de inuisa loquitur petulantia gente.
Hos regni fines vicinaque praedia tentant:
Hos suus exstimulat dictis immanibus ardor.
Qui nostros in crimen agit: qui robora culpat

p.134
Despiciens: quidam nec equis insidere Danos
Posse putat, plausitque fero sibi scommate, tollunt
Risum alij. si milesque in Danica regna cachinnos
Atque iocos similes diuerso fundere morsu.
Albertus sedenim Regalibus agmina pompis
Praecipuosque duces populi et capita alta virorum
Excipit assiduus. varioque et inescat honore.
Ac circum regni secreta in pinguia ducit:
Ostentans quid in arma ferat, quid roboris aruo
Traxerit, et quantis in bella cohortibus vrget.
Tum varijs agitant vicibus conuiuia, brumae
Sacrificant. Thyrsoque velut bacchantur in vrbes:
Et sibi fortunas superando ex hoste propinant.
Nec numeris addam, quid culta Borussia, quidue
Finnorum regio, quid Suecia lata, quid omnis
In Boream protensa. ferisque haud impigra factis.
Praesidi tellus tanta in certamina misit.
Sane equidem Sueco fama est studuisse coactos
Vndique terrarum populos, nusquamque vocatos
Cessasse, aut promptas minuisse in praelia vires.
Interea patrias tantum Regina phalanges.
Et genus acre virum: quae tunc Nortuegia iusto
Robora delectu misisse in praelia fertur.
Ordinat, externo nihil vsa est milite, solos

p.135
Praeter, in haec vltro veniunt qui foedera, Gotthos.
Hij tum iusta parant infesto bella Tyranno
Auspicijs Margreta tuis: cum viribus arma
Expediunt, animisque vrgent in praelia Danos.
Seque adeo socios dura in certamina iungunt.
Mox regni vires infractaque pectora bellis
Nobilitas accedit, in his sacra lumina templis
Praecipuas partes momentaque prima tueri.
Inuictasque ferunt in tanta pericula dextras.
Aut quis Lundensis pulcherrima praesulis arma
Nescit, et audaces bella in teterrima motus:
Ille per immensos terrarum laeta recessus
Praedia possedit, Scanasque euectus in vrbes
Praesidet officijs: et cum vicinior esset,
Haud raros Sueonum impulsus subitasque cohortes
Sustinet, ac forti grassantes Marte repellit.
Vnus qui murum sese irrumpentibus vltro
Obicere est solitus: cum vel sua praedia victor
Liberat, ostenso vel terret robore Gotthos.
Huic Comitem grato iungit Roschildia ductu
Eximium virtute virum, et fulgentibus armis:
Cui simul exterso rutulabat lancea ferro:
Et faciles in tela manus, oculosque ferebat
Impauidus. qui consilis praestabat et vsu

p.136
Multiplici rerum: veteri quod stirpe parentum
Editus, ingenuas coleret placidissimus artes.
Et varios regionum aditus formasque teneret.
Tum vero accedit patriis promptissimus armis
Antistes, triplici cui nomina splendida remo
Cimbriacis augusta locis et littore durant.
Ille animis studioque pari decreta secutus
Bella, nihil Sueonum crudelia dicta minasque
Pendet: et infracta superauit tristia mente.
Acer Olaus equos aluit nitidosque bonosque
Optantesque aciem, et rigidas spectare phalanges:
Prima quibus lituos fremitusque audire sonantes
Et pedibus differre solum, et petere arma voluptas.
Quid Burglanensem referam? cui prima vetustos
Intererat fortuna patres. fideique vigebat
Constantis studium: virtus interrita late
Excellens peperit diuersa per oppida nomen.
Is Sueones merito ceu iure exosus honesti
Iam belli vires susceptaque praelia firmat.
Lundensique studet: cui tum sententia primas
Et partes tulit, et gratos inscripsit honores.
Mox sese expedijt Viburgo clarus: habenis
Qui satagit fortes vrgere in bella caballos.
Ipsa lacu dea quae medios Asmenia fluctus

p.137
Temperat, ac placidos exercet in aequore motus:
Audit vt Marti lituos inflarier, alte
Implicuisse caput liquidis perhibetur in vndis.
Et cursus reuocasse graues. lapsuque sereno
Hinc atque hinc vitreos lustrasse in gurgite pisces.
Certe aliquot permensa dies aequalibus vndis
Strauit aquas, laetosque infert in littora vultus:
Hocque adeo properas confirmat ab omine gentes.
Ipse equidem Antistes fortissima pectora bellis
Ordinat: ac tenui quamuis ditione gubernat.
Attamen ingenuo patriae succensus amore
Haud iuuenes tantum promptos in bella, sed acres
Mittit equos: hastasque graues fraenosque nitentes
Et galeae signum rutulantes sanguine cristas.
Tum tu Riparum Princeps diuine, furentis
Cui toties pelagi spectare volumina fluctu
Non constante datur. varias vbi saeua procellas
Aequora multiplicant, alternaque littora vellunt:
Cum tua praesenti iungis fortissima bello
Auxilia, ac rigidos immittis in arma clientes:
Quod gestum est, magna gestum tibi parte fateri
Et meminisse potes, tantos qui in praelia neruos
Intuleris, tibi posteritas hanc inclyta laudem
Auxerit, ac seros inter dabit ire Nepotes.

p.138
Tandem etiam paret cui lauta Fionia praesul
Valdemarus firmo suppleuit milite pugnas:
Emisitque viros, qui pectora prompta ferebant.
Pectora fulmineis aequata leonibus: vt cum
Imbelles vaccas armentaque mollia sternunt.
Tollunturque iubis, flammisque ingentibus ardent
Praecipuum his igitur regno decus extitit armis:
Et summum bello robur Margreta putauit.
Cui succedit auis studioque et flore superba
Nobilitas: quae prompta manus animumque fidemque
Recte equidem eximijs ornatur honoribus aeuum:
Et celsos rerum titulos, et grata nepoti
Nomina venturo famamque sequentibus addit.
Quis modo Basseos, Bingosque Dyrosque Globosque,
Quis Lungos, Hoegosque et honesto robore Munkos,
Aut tenui poterit numero comprendere Frostos?
Nomina nota quidem veteri quae plurima mundo
Nunc etiam famae radiosque ac aurea spargunt
Lumina: et ad seros referunt sua facta Nepotes.
Moeltingi, Dusique etiam, Staurskouius, Albi,
Limbecci, Brockique feri, celeresque Rebingi:
Birnonesque probi, Tranique et Falstrica proles,
Glambeccique truces, Lyckei, et prima propago
Krumporum: Frisii, Langique, ac optima pubes

p.139
Krabborum, Starri, Lunones: denique Koosi
Vonsaeique: pari quibus ibat acumine Skramus
Bildonesque boni, et Goiorum plurima virtus
Bannerique graues, tum Roosenkrantzius illo
Praecipuos inter secloque ac ordine: sed non
Cognitus hoc etiam, quo postea nomine late
Cognitus heroas inter foelixque bonusque
Claruit, ac celebri venientum laude nitebat.
Aut ego quid Groenos, quid Sparros, quidue modestos
Hic Roosensparros, Fastijgos et Santbergos
Commemorem: certe vetus est et plurima stirpis
Nobilium series, Dano quae strenua Regi
Militat ac patriae sese hostibus obijcit: istud
Seu genus antiquis Maiorum floribus exit:
Siue huc translatum nostris coalescit in aruis
Et sibi lucra petit. Sedenim duo fulmina belli
Holgerus Truttoque, sati te Patre Gregori,
Eximijs rigidos contendere viribus enses.
Hi, velut esuriem cum passus ouilia circum
Errat, et atroci saeuit lupus aduena rictu.
Dilaniatque boues aut dissipat acer: in hostem
Sic equidem Suecum grassati, auertere certant
Funera, quae varijs incursibus antea Scanis
Intulit iste viris, subitisque tumultibus agros

p.140
Turbat, et haud dicto cumulat loca Danica bello.
Vsque adeo primis exposta assultibus vna
Scania semper erat: semperque obnoxia curis
Vicinas tolerat scelerata in vulnera dextras.
Nec tamen hac tellus praestantior altera durum
Prospicit in Boream: quae sicut in inclyta laetae
Munera naturae camposque ac oppida surgit:
Sic exculta viros magna virtute parique
Ingenio claros semper tulit: vna vetustos
Quae patriae mores nostra haec in tempora mittit:
Atque aliquid quod tu rectum discreueris, edit.
C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
MARGARETICORVM
LIBER VI.
Vertitur astrifero Sol curru vectus in orbe,
Et nitidam interea dilatant sidera lucem:
Februa cum celeres adducunt festa Kalendas
Adducuntque diem, Procerum quo turba coiret

p.141
Descriptasque manus in Gotthica praelia mittat.
Cum simul Hafniacam succedit gratus in vrbem
Nuncius, ac toto transmissas aequore narrat
Accelerare manus: Dominaeque sub atria ferri
Agmina Cimbriacis delecta e gentibus, et quos
Omnis in arma viros Prouincia mittere posset.
Millia multa quidem: gladio quibus omnibus altos
Rumpere thoraces, Sueonumque impellere turbas
Mens fuit, ac late strages proferre cruentas.
Illa per immensos excurrit terra recessus.
Et Boream porrecta petit. mediasque per vndas
Diuidit Oceanum, longisque ambagibus exit.
Terra virum studijque ferax et nobilis aruo
Pectoribusque bonis: animo quibus alta voluptas
Bella sequi belloque mori, si forsan honestam
Arma per et cuneos pariant ea praelia laudem.
Tum sua non dubijs foecunda Fionia telis
Robora traduxit, Sprouensiaque aequora puppe
Praeterit, ac ratibus Korsoras legit arenas.
Hinc gleba foelix et agris Lollandia rectis
Casside munitos iuuenes clypeisque decoros.
Et fera torquentes iterato pila lacerto
Expedit. his socias adiecit Falstria dextras,
Adiecitque suos breuibus Langlandia peltis,

p.142
Eximium numeris agmen. Sialandia diues
Cui sua transscripto mox robora milite iungit,
Iungit equos turmasque virum, cuneosque recenset
Et coniurato properant ad praelia Marte.
Denique quis fidos patria haec in praelia narret
Agricolas: qui sponte manus animumque ferebant.
Et vouere citas peregrina in vulnera dextras.
Hoc genus in Sueones igitur communia claris
Extulit arma viris, patrioque fauentia regno
Tela mouent, nullis obnoxia tela ruinis.
Quam Regina manum cum confluxisse videret,
Condictumque diem patrias seruasse phalanges:
Officij memores celebrat. propereque iubebat
Delectus agier cuneisque adhiberier aequos
Censores: quibus et res bellica nota magistris
Et foret in patriam studio mens aucta salutem.
Est in conspectu, celsas vbi Martia turres
Hafnia sublimi diductas robore tollit,
Campus agro diues, laetoque notabilis aruo:
Planus, et aequatos referens in pascua vultus.
Hunc Regina locum censendo militi, et armis
Lustrandis delegit. adest pro more Senatus
Spectanti. dominamque animis confirmat at illa
Nemo equidem melius, neque quisquam promptius acti

p.143
Aspicit obtutu: tanta est industria, tanti
Hortatus, tantae benefacta in singula laudes.
Huic tamen officio tum praesidet arduus armis.
Arduus ingenio et transmissis viuidus annis
Offenus: qui natus auo praestante Stigoto
Fulmineoque grauique (sacrum cui nomen ab Albo
Venerat) ac prisco Maiorum clarus honore
Fortunam virtute colit, constansque tuetur.
Huic omnes Martis Labyrinthi, huic nota fuere
Arma viro: quibus aut saeuos propellier hostes,
Aut sua cuique putes praecingi corpora posse.
Singula quapropter vigili cum mensus ocello
Prospicit, aequatis aduertit lumina rebus:
Informatque aciem monitis, omenque secundat.
At simul vt campo res est confecta, maniplos
Oceano propere traduci in Scanica iussit
Littora. confestim ratibus tanta agmina pontum
Exsuperant, fluctusque terunt, et caerula versant
Aequora, qua geminos dirimunt freta Scanica montes:
Et minor oppositas traiectus mittit in vrbes.
Interea Hafniacos repetit Margreta penates,
Diuinumque vocat consueta in tecta Senatum:
Impatiensque morae non longa ambage profatur.
Quae mihi prima viri poterant suffragia dici

p.144
Omnia iam dudum cum certe expensa probarim.
Consilijs vltro vestris accessimus, ast iam
Quae nostris Sueonum monitis responsa Tyrannus
Praestitit, auditum est, flammas spirare. minasque
Certaque bella sequi. nostrisque illudere regnis.
Quod quanquam merito turbare ea pectora posset
Foemineo tantum quae robore fulta labantes
Admittunt animos, raroque in tristia perstant:
Me tamen afflictam solor, metamque laborum
Principe sub Christo posui, tum nostra coegi
Praesidia, et patrias contraxi in praelia vires.
Contraxique manus. quas nunc mihi tendere scitis
In Sueones. ferat officio rata praemia vestro
Posteritas: animoque Deus tibi iusta secundet:
Praebueris fidam quod in haec mihi foedera mentem.
Praeterea totas descripsi in bella cohortes
Exciuique tuba, et numero constante redegi
In cuneos, quascunque etiam Nortuegia vires
Et quod robur alit: mihi venerit aucta feroci
Milite, qui patrias feret haec in bella bipennes.
Etsi autem numero Sueonum Rex vincat, et in nos
Ingentem populorum aciem, ceu clara per vrbes
Fama volat, forti constantem robore ducat:
Cum minime externo prohiberi milite posset.

p.145
Quod Notios spirare dedit coelumque Deusque
Atque agere aduersos nostra haec in littora fluctus:
Attamen aethereo prorsus confisa parente
Spes animo rectas concepimus. Omnia Christo
Sub duce supremo mihi successura: perinde
Vt quae iusta solent spretis succedere regnis.
Id superest, vera vt decernam lance, cui rem
Hanc tantam et nostri committam robora regni
Expertoque acrique viro: cui pareat vni
Miles, et ad cuius consistant iussa phalanges:
Seque adeo motis exercitus explicet alis.
Id faciam: quod ab his me partibus inuida Sexus
Conditio pepulit, bellique exegit ab armis.
Hanc mihi consilio partem, diuine Senatus.
Expedias res haec fortunae est maxima nostrae:
Quae si firma siet, spes est consistere posse
Caetera. Sic dixit: fusosque in sidera vultus
Extulit, ac sese prohiberi hac sorte dolebat.
Cum Proceres laeta Reginam voce secuti
Consilium laudant, animumque assensibus implent.
Et fortem durare iubent: tum fidere diuis.
Et supero patriae deferre negocia coelo.
Haud semper, numero qui praestat in arma, secundos
Rettulit euentus, alto Deus vnus Olympo

p.146
Praesidet, is stultos humana in gente furores
Iudicat. ac vanos actorum ponderat ignes.
Causa est, ac animi pietas, quae teque tuosque
Asserat, ac laetis inscripserit arma triumphis.
Nunc igitur belli cum poscant fulmina gnarum
anta aliquem, ducis officio qui functus habenis
Imperet, ac forti committat praelia ductu:
Tu Regina virum memora, cui tute phalanges
Subdere, et haec patriae deferre negocia velles.
Nec cunctata diu, fortem designat suarum,
Lyckea cui prima domo fortuna beatos
Attulit exortus vitae. genioque secundo
In patriae magnos succrescere iussit honores.
Vixerat ille diu Latijs excultus in oris:
Insubresque viros et Cisalpina secutus
Regna, fero didicit rigidas certamine gentes
Atterere, et grandi populos inuoluere luctu:
Tempore Romuleas acer Galeatius vrbes
Quo premit, ac forti Latios domat ense Tyrannos:
Et congesta manu praeruptis oppida saxis
Occupat. Huic igitur primis Lyckeus vt annis
Militat, ac facilem durat sub Marte iuuentam
Bellorum varias discit solertior artes:
Bellorumque vsus varios, stratagemata, fraudes,

p.147
Atque hostem captare modos, et frangere victum.
Eximius forma, mentem bonus, integer aeuum
Atque artus: rutulam cui circum tempora barbam
Dij posuere viro, geminasque in lumina stellas
Inserere, et latam proferre sub aethera frontem.
Cui nunc ter decimam cumulato sidera messem
Et tria lustra dabant. inerat prudentia menti
Quae summis par rebus erat: largissimus auri
Officijque, parum qui blandis guttura dictis
Venditat. aut miseros promisso ludit inani.
Hunc igitur Margreta ducem cum legit. honesto
Protinus adiungit suffragia more Senatus
Decretumque probat: tum sic Dea vocibus infit
Laetior, ac molli tendit praecordia dicto.
Altera pars nostri. Proceres confecta laboris
Cessit, et aspirant iustos mihi Numina cursus.
Hoc, alias duris mihi cognite rebus Iuare
Exorem sine te: faciles cape pectore motus.
Atque animo patriae gratam meditare salutem.
Tecta virum, populique domos adytumque Deorum.
Et decus hoc, veteri maiorum stirpe relictum
Quod gerimus, totum tibi nos committimus: aude
Hanc ductare manum. turmasque vrgere volantes.
Auspicijs fer tela meis, monituque phalanges

p.148
Dirige, et aequato moderare pericula sensu.
Tu belli variasque vices, tu praelia nosti,
Et seruire meae das tempora iusta phalangi.
Dixerat. Ille diu mentem stupefactus inhaesit
Subdubitans. tandem patrias crebrescere voces
Vt videt, ac sacros vrgere haec iussa parentes:
Intulit aetherijs oculosque et lumina flammis,
Et Dominae quae sancta dari responsa decebat.
Rettulit ingenuus. Non hanc se exposcere laudem.
Non titulos, minimum esse quidem, quo excellat in armis
Exsuperetue: nec hoc tantis confidere rebus
Militiaeue ducem se credere, maxima Virtus
Consiliumque viris meritos firmarit honores:
Et ferat haud pauidas tanta in certamina dextras.
Nec tamen officio frustrabere moesta. supremum
Esse velis si me bello caput: et tua nostro
Praelia Marte geri, nihil hic formidine pressus
Defugiam: nihil hic Latijs quia viximus oris
Foeminea nos tela manu torquere putabis.
Haud equidem timido didici sub Principe dura
Bella sequi, varijs consulta exercita fatis.
Et populi strages, et maxima praelia vidi.
Inter et ipse fui calido cum rura cruore
Spargier, et circum cumulari tanta videres

p.149
Funera, sublimi spectares vertice quantum
Nubibus aerios proferre cacumina montes.
Matrona scit, Rhodanusque celer frendensque Garumna,
Scit Padus, ac Athesis: quantumque in ditia currit
Prata solum, molles vbi frugifer explicat vndas
Mincius, et tardos transmittit in aequora fluctus.
Denique quid Sueonum rupes. quid maxima spectant
Robora Gotthorum primis ego Tyro sub annis
Perspexi. quem nunc venturis caedibus offert
Albertus, magno rerum mihi cognitus vsu
Est locus, haud cuiquam domus est sua notior, et nunc
Si patriae constans nostrum sententia bello
Exigat officium, tantis ego nostra periclis
Omnia detulerim foelix mihi tempus oriri
Id statuam, quo vel referat victoria saluum:
Vel me conflictu vita spoliarit honesto,
Atque acies inter medias mihi funera constent.
Dij tribuant iustas in tanta pericula vires:
Nec mea venturo sordescant facta nepoti.
Sic ait. Illa quidem sacro sese omine motam,
Auspicibusque dijs tantos committere ductus
Testatur: dextraque pium confirmat: et isto
Pignore commissi pandit rata munera belli.
Succedunt voto Proceres, hortantur Iuarum.

p.150
Accenduntque simul. patrij res maxima regni
Nunc humeris vir clare tuis imposta recumbit.
Grande onus, at diuis te sustentantibus omnem
Vince metum, coelo nihil est quod Principe durum
Quoque iuuante putes humanis viribus impar.
Ille autem inclinans dextram comprendit, onusque
Impositum capit, ac tali se voce sacrauit
Deuouitque Deo, referant mihi Numina fructus
Quos merear, si quid vel vita fidesque manusque
Vel poterit bello virtus infracta mereri.
Interea ne quid turbaris pectora: nec te
Sollicitam afflictes. dubios expelle timores,
Atque animum coelo fretumque Tonante serena.
Hoc te vnum Regina peto: si ducere turmas
Et me signa fero iubeas opponere Gottho:
Id solers age consilijs factoque secundo:
Vt fieri quae tute velis intelligat acer
Miles, et arbitrio seque et sua feruida nostro
Pectora subijciat: non nostris iussibus obstet
Nec ferat aduersos sacra in mandata susurros.
Haud quicquam turbent, praecepta nec vlla morentur
Fabellis: nostros neque quisquam inquirat in actus.
Eque suo stultus fingat diuersa cerebro.
Nos operam dabimus, bene res vt tanta geratur,

p.151
Auspicijs Rex Christe tuis: Sueonesque quiescant,
Et minor hinc vanas iactantia mouerit vrbes.
Sic dixit, cum laeta manu iam prendit Iuarum,
Et curaturam recipit, quo quisque locumque
Officiumque suum sciat, et sibi iussa sequatur.
In reliquis id agas quod rerum certa requirat
Et belli ratio, qui parent legibus, istos
Collaudes, qui non, violento cogere ferro
Hos te posse putes. sarto tibi iure feroces
Admoneas, poenaue graui sub signa reposcas.
Sic Regina, loco surgens quae deinde Senatum
Soluit: et e numero delectos vrget equestres
Ire viros, ipsam quae tum comitata sequatur
Pars dominam. reliquis abitu dignata beati
Admonet officij, iusque in pia pectora mittit.
Et nunc nostra, inquit. coelesti regna Tonanti
Et patri committo Deo: qui summus Olympo
Cum Rector siet, ac mentes inflectat agatque
Quo velit, et tenui compescat iurgia motu:
Is populos, nostrique status et culmina regni
Seruet, et hos animo placatus firmet honores.
Tu vero patrijs ne desis inclyte rebus:
Nec studio desis, quo meme aduersa pauentem
Erigere, et moestam solari munere possis.

p.152
Fac sacro stent cuncta gradu: ne iniuria quenquam
Laedat, et inuisa miseros vel lege grauarit,
Vel meritum praeter scelerato obiecerit ensi.
Quod iustum est agite, et Christo sub vindice rectum
Perficite, in nullo mens sit sibi conscia facto.
Vicerit externos, qui se quoque vicit, honestum est
Nec nocuisse bonis, nec praemia sancta malignis
Asserere, et curua metiri facta bilance.
Quae grauiora premant fortasse negocia: ceu cum
Non facile expedias quae sit sententia dicto.
Maioresue serant populis certamina lites:
In reditus tranquilla meos seruata quiescant.
Interea bellis quanquam non tristibus inter
Esse queam: neque enim duris me sexus in armis
Esse sinit: spacijs tamen haud distantibus inde
Abfuerim. fortasse aliquid praesentia nostri
Conferet, ac patrio subtendet robora bello.
Finierat, superosque simul testata. Senatum
Dimittit, properantur equi, leuibusque iugales
Curribus impediunt. facili pars esseda canto
Subruit: vrgentes alij conscendere rhedas
Et cursu proferre gradus, mora nulla, per amplas
Inuehitur Regina vrbes, pariterque quadrigis
Pergit, vt impulso cum turbine parua feruntur

p.153
Nauigia: haud facile est oculos defigere malis.
Atque acie cursus protrusaque rostra tueri.
Sic Scanos Regina petit. freta transit et vndas.
Qua diuulsa breui saliunt maria ardua fluctu.
Atque Helsingburgum prospectat littus in vrbem.
Inde celer Lundam curru venit. Illa priori
Vrbs seclo meritis praestabat honoribus, et re
Lautior in reliquas sua commoda transtulit vrbes:
Foecundoque colit ditissima praedia monte.
Huc igitur multo ante duces Margreta iubebat
Confluere, immanis caperent vt munera belli:
Officijque gradus, neruosque et vincula iustae
Militiae acceptent, seque in sua foedera iungant.
Ipsa etiam accedens pernici laeta volatu
Vrbem adit, ac prima tum demum ibi nocte quiescit.
Multa mouens animo diuos veneratur, et omnem
Militiae euentum soli pia credere Christo.
Iamque dies aderat roseo prouectus ab Ortu,
Februa cui decimam tribuere piamina lucem:
Cum simul egregios Regina iubebat in aedem
Acciri Proceres, cui prunis tostus acerbis
Craticulamque gerens tum Martyr praesidet, amplo
Diues agro, lateque bonis opulentus opimis.
Huc ergo ingrediens celeri comitata ministro

p.154
Et stipata latus diuino Antistite, quo tum
Scania ceu vero foelix erat aucta parente,
Deuenerata Deos primum consistit: et inde
In medios progressa graui sic voce morantes
Alloquitur nec abest facundis gratia dictis.
Inclyta maiorum soboles: et honesta meorum
Nobilitas: quo me superi florente beatam
Ordine decernunt: regnique haec sceptra tueri
Et proferre iubent certisque augere triumphis.
Quae me causa tuas vrgere in praelia vires
Impulit, ac patrias conferre in bella phalanges.
Ignorare nequis: mecum qui longa tumultus
Assidui pateris, scelerataque iurgia damnas.
Et nunc praeteriti repeto nihil acta furoris
Hostilesue minas, nec quid mihi publica sparsit
Hactenus aura mali: dum sese Albertus in iras
Concitat, ac nostris illudit subdolus armis.
Res ea iam pridem late volat, obuia saeuis
Iudicijs hominum. qui vel plausere superbo:
Vel miseros odijs nihil infestare verentur.
Scilicet humanae quo demum more, quibusque
Interdum dictis ignota negocia gentes
Exagitare solent: dubijs cum plurima rebus
Ceu tamen haud dubijs cumulant fastidia verbis.

p.155
At nihil auersae populorum vocibus vsquam
Cessimus officio motos a Rege tumultus
Et temere immissas vicina in rura cohortes
Fregimus, aurato piscatur Suecia reti:
Et magno constant stratagemata perfida Gottho.
Quos tibi successus et honestae nomina laudis
Deferimus, qui cum superis potiare secundis.
In nos magna tuae virtutis fama redundat.
Meque adeo obstrictam tibi grata in praemia reddit.
Sed quid ego haec cunctis iam pridem nota? parumne
Esse putes, veteri laudem virtute mereri.
Ni tibi praesenti cumuletur gloria facto
Consistatque fides: patriae quae rebus asylum
Praebuit, ac nostros etiamnum durat in vsus:
Di tibi pro meritis, quantum dare coelica possunt
Numina, dispensent. sed et eluctarier hisce
Si fortuna malis et mens sibi conscia recti
Afflictam me aliquando sinant, votoque potiri:
Haud quicquam ingratae studio certasse querare.
Interea veteri pro consuetudine fasces
Imperijque gradus, quantum potes assere, bellis
Nunc equidem accingor, patriasque accerso phalanges
Alberto permota, trucique et prorsus habente
Nil rationis, inest auido vis effera Regi

p.156
Impatiensque sui natura accensa nocendi
Proposito, quo me, si quid fera vota secundent
Optanti: patrijs satagit depellere regnis:
Et mea multiplici dispergere commoda flexu.
Hinc igitur stant iustae acies, exercitus alae.
Cornua, et ex omni contracta frequentia regno.
Quo mihi nunc cuneo, et populorum classe Tyranni
Regia tentanda est, longique iniuria belli
Vindicibus pendenda dijs, num ferre necesse est
Quae vobis cumulat diuturna opprobria Danis?
Et mihi certa quidem spes est prosperrima Christo
Sub duce bellorum peragi certamina posse.
Quo vos laeta velim nulloque imbuta timore.
Principe vexillis submittere pectora nostris
Virtutemque sequi: qua gens mihi Danica semper
Cognita, et est nostro iam pridem accepta parenti.
Cumque mihi haud fas sit medijs consistere pugnis,
Conflictuque manus serere, et ductare cohortes:
Haec mihi foemineo quod vis sit perdita sexu.
Et ratione veter. alium tibi trado Senatu
Iudice, qui nostras decreta in praelia praestet
Sustineatque vices. quae postquam dixit, honeste
Acceptum media Lyckeum sistit in aede
Commendatque ducem populis, ac talia fatur.

p.157
Hunc habeas inuicta virum gens Danica, cuius
Imperio parere velis: quo Principe laetum
Militiae exantlabis opus, belloque superbum
Compescas, mea nunc qui prouocat arma Tyrannum:
Et spreuisse tuos audet temerarius enses.
Conticuitque parum. tum vero vt voce locuta est,
Sic subicit. partam tibi gens ita rere salutem
Et fortunato superanda pericula bello
Si ducis imperio non detrectanda putabis
Obsequia: at prompto facias animoque parato
Quae fieri mandet, quibus et parere necesse est.
Tum vero Proceres, et tu mihi Danica pubes
Ipsa virum nosti, quantis tibi militat annis
Quanto vsu. neque enim me ignauo credere turmas
Atque haec bella vides. Latij prudentia mundi.
Atque artes Sueonum: tum si qua industria Callo.
Omnia Lyckeo comperta fatebere nostro.
Hunc igitur belloque ducem, monitisque magistrum
Accipite o Proceres: cuius sibi quisque putabit
Imperium nullis violandum motibus esse:
Ni poenas etiam, si quis praefractus obire
Iussa neget, metuisse velit. culpamque piare:
Et luere effraenes quae fas sentire maniplos.
Sic ait: ac humeris Chlamydem subtendit Iuaro

p.158
Purpuream, belli decus atque insigne probati
Supremique Ducis, quae postquam appensa nitentes
Pandebat limbo gemmas, tum voce sequuntur
Ingenua, templo quicunque astare: petuntque
Collaudantque virum, fusisque in sidera dictis
Ingeminant plausum, et dominae spem vultibus augent.
Illa nihil contra, iunctis sed brachia palmis
Extulit in coelos, populique ad iussa quiescens
Se sibi confirmat, curasque in gaudia voluit.
Atque haec gesta quidem sic sunt, conuiuia laetis
Perficit Antistes, meritisque adiungere mensis.
Cum coelum interea propulsis vertitur horis
Alternatque diem: subitas Venus aurea flammas
Mane iacit, propterque oritur placidissima Phoebum,
Et tulit eoo radiantia lumina mundo.
Hinc digressa quidem casto Regina cubili
Sacrorum de more petit solennia templis:
Et precibus venerata Deum, commendat Olympo
Omnia quae patrio iam ducit robora bello.
Inde ministerio non paruos obtulit aeris
Depacti cumulos: argenti pondus et auro
Inductum calicem, sacrata numismata voto.
Mox abitum maturat, equosque educier acres
Praecipit. Hic celeri Lyckeum voce vocatum

p.159
Admonet, atque graui tum protinus ore locuta est.
Lyckee, ante alios multo mihi charior vnus:
Et meritis adamandae tuis: cui Numina saeuos
Sternere, et infestis tribuant premere ensibus hostes:
Sis genio foelix, et nunc tibi contrahe nostros
Ductor equos, animumque vocatis omnibus adde,
Et si quid monitis opus est, decerne, facessat
Omnis vbique mora, et quantum potes impiger insta
Proposito, ac celeri cursus lege tramite nostros.
Vnum oro: totis animis connitere, toto
Consilio, vt minima laedantur clade coloni.
Qua tu cunque graues circum regione cohortes
Ducis, et hac forti calcas mea rura phalange.
Nunc ego praecedam, et venienti castra parabo
Vardburgi, refici quo miles possit, et istic
Saltem aliquot durare dies, operirier hostem
Grataque curato submittere pabula ventri.
Huc transmissa etenim leuibus multo ante carinis
Aurea dona iacent Cereris, ditissima regni
Munera, quae faciles cumulabant tota coloni:
Vt nec equos, nec dura viros affligere possit
Aut tardare fames, ego te praecessero quantum
Seiungant nostras bidui discrimina turmas.
Dixerat. Hic subita velut actus nube reuertit

p.160
Hafniaca pridem quem miserat vrbe vocatum,
Nortuagios in bella viros. Ille impiger vt se
Intulit in Dominae conspectum, narrat honestae
E Borea gentis quae sit constantia: quae vis
Pectoris, ac quantum ferat in certamina robur.
Ante aliud tamen ingenium solertis, et iras
Ingentes, alacremque refert in praelia mentem:
Quae sitit hostiles libare in vulnera dextras.
Siue vtraque aciem coniungi ex gente iubebis:
Seu mage quamque velis proprijs ceu viribus omnes
Hos tentare aditus, hostem quibus opprimat, hic se
In quosuis visae casusque et iussa paratam
Esse refert. auido gens haec Nortuegica motu
Expetit inuiso Sueonum se opponere Regi,
Et finire minas: patriosque ex hoste penates
Asserere, et duro pacem sibi condere ferro.
Vtque falerna bibunt auido mera gutture, si quos
Aut sitis alta premit faucesque astringit inanes.
Aut grata inuitat fraterna in pocla voluptas:
Cum simul assedere boni, Comitesque bonorum,
Et leuibus poscunt aspergere vina corollis:
Haud alio pubes animo Nortuegica bellum
Hoc sitit: huc totis propendet viribus. vnum
Id Regina petunt coniunctis vocibus omnes:

p.161
Vt forti firmaque sies in praelia mente:
Nec tibi fas vllo statuas rumore moueri
Quo minus incepto properes, finemque dolori
Imponas tandem, fraenumque furentibus addas.
Denique iam grauibus consistit miles in armis.
Iam conferre manus, dextrasque infundere dextris
Molirique aciem cupit, et concurrere bello.
Praecipue vero officio, virtute fideque
Atque animi studijs Tuuo tibi militat, acri
Gadlorum prognatus auo, cui pectore firmum
Robur inest. mentique decus sublime resedit
Consiliumque viro, totas solertior vrbes
Vectus equo circum explorat. totumque virorum
Agmen agit, populosque vocat. iuuenumque maniplos
Cogit, et excitos delectu examinat: arma
Imperat, ac pleno trahit in certamina iussu.
Defunctus sedenim iam dudum munere fines
Milite cum toto nostros obsedit, et istis
Te praestolatur celerantem praelia campis.
Hactenus auditum patienter laeta ferebat
Percepitque virum. sedenim Nortuegica postquam
Castra loco didicit nunc opportuna morari:
Aethera complectens oculis promptissima laudat
Pectora, et ingentes animos ad sidera tollit:

p.162
Cum simul et merito Langaeum grata ferentem
Munere donari iubeat: celerique caballo
Ornari, et rutulum dat habere in praemia torquem.
Hic Lyckeus enim, quod nuncia laeta referri
Audierat, toto gauisus pectore iustas
Concipit in coelum voces: defendier orat
Seque suosque Deo, Superosque iuuamina poscit.
Tum vero si forte tuas Regina cohortes
Praecedens ducas, vrbique arcique propinques
Vardburgo, recte potes id fecisse videri:
Et tua non dubios referet praesentia fructus.
Quid quod et expediat diuiso tanta moueri
Agmina procinctu. / alternasque capescere noctes:
Densa vrgent pressantque magis. disiunge meantes
Et spacijs discerne viros, intercipe gressus.
Et leuius sua damna ferent, quibus hospita nostris
Ordinibus praebere et equis dare tecta necesse est
Nos operam dabimus sine magna vt clade sequamur.
Nec mora, cum celeri sese Regina volatu
Abstulit in currus, rectaque accedit in vrbem
Vardburgum. prisco fuit vrbs ea splendida seclo
Diuitisque potens: primas qua luce tenebat
Inter honoratos Hallandica et oppida ciues.
Nunc aequata solo lachrymis testatur obortis

p.163
Inuisas Superum leges, quibus ardua late
Moenia prosternunt. flammisque ingentibus implent.
Interea dum se venturo seruat honori
Et melius proferre Deos ac condere fatum
Moesta rogat, celeri tutela est fida carinae
Et portu sua lucra capit. iacet obuius iste
Omnibus vnus aquis, quascunque in littora saeuus
Aut Aquilo, aut Zephyri, aut Lybicis qui spirat ab oris
Ventus agit, pulsatue fero saxa aspera Cauro.
Heu quantum Parcis, quantumue furentibus olim
Hic Furijs licuit. Sueco dum milite tantus
Concidit vrbis honos: dum culmina tanta, virumque
Et series vetus, et populorum sacra peribat
Posteritas, patrique trahunt sibi funera muri.
uis cladem istius confectaque multa diei
Corpora narrarit: diuis ego testibus vtor.
Egregia virtute quidem et solertibus armis
Decertasse bonos: hostiliaque agmina late
Deiecisse loco, et nusquam cessisse feroci
Fidentique manu patriam proferre salutem.
Donec inhumano patuit stratagemate, qua se
Inferret claram truculentior hostis in vrbem.
Et caedes cumulata fuit: qua plurima virtus
Tum conspecta graues intcr ruit edita pugnas.

p.164
Extremoque stetit rerum solertia planctu. (uoluo.
Sed quid ego haec nequicquam etiam nunc grata re.
Quidue queror: si qua victoria fraude dolisue
Parta fuit Suecis: pensatam cladibus esse
Dixeris, ac nostros ea mouerit vrna Minores.
Huc igitur Margreta subit, propereque sequentem
Turmam agit. ac celeri circum disponere iussu
Rustica tecta virum: quo sese Danica vallo
Agmina contineant: donec Nortuegica campos
Hos superent, inter regnorum brachia qui nunc
Protensi medique iacent, Neolosia turres
Qua coelo pandit, notiumque aspectat in orbem.
Hac miles ducendus erat Nortuegicus. ast vt
Perceptum fama et constanti voce fuisset.
Vardburgum venisse deam: Gadlaeus in acrem
Haec mandata virum confestim detulit, omnes
ui rerum formas, qui Principis omnia discat
Momenta, et fieri quid suaserit illa, referret.
Hanc Hartuicus obit Krumdigo patre creatus.
Nobilibusque viris: series quem longa vetustos
Inter auos titulis et honesta laude vehebat
Ingenioque manuque alacrem: cui cura fidesque
Conciliat populorum animos et pignore firmat.
Vt venit. Regina virum collaudat, et omnes

p.165
Se rerum articulos momentaque scire fatetur:
Et quid iam patrio studeat Nortuegia bello.
Sed tamen hic etiam grato Krumdigus ab ore
Omnia commemorat, quo primum maxima iussu
Quaque opera Gadlaei acies numerusque virorum
Creuerit, et quantae cingant nunc rura phalanges.
Delectusque equitum non caecis sortibus actos:
Nil neque amicitiae Procerum. neque gentis honori
Donatum, exacto lustrata ea robora censu
Quae trahimus, nihil hic miserum, nil debile: nil quod
Aspectu foedum subitas tibi pectore curas
Mouerit, aut animum stimulis onerarit acerbis.
Ipsa quidem solitum praeter Nortuegia morem
Contractos tibi mittit equos: nunc omnibus vltro
Viribus infudit. quodcunque exquirere robur
Et sperare velis. tanta est fiducia, tanti
Conatus, cum te compulsam in bella, sequantur
Et virtute iuuent, hostemque in vincula mittant.
Quin peditum numerus tibi diues et integer vna
Aduolat. officijs certat Nortuegia, ne quid
Communi desit patria in certamina laudi.
Hanc Regina manum Gadlaeus ducit: et omni
Nunc turma consedit, agros vbi vastus inundat
Sperchius, effraeni Venerum qui permeat amne

p.166
Et medio celeres partitur gurgite lymphas.
His equidem tua iussa locis exercitus omnis
Praestolatur agens. fieri quae dixeris, ipsa
Ocyus exquiras, nos iussa capescere fas est
Et mandata sequi. Summo Regina Tonanti
Principio grates soluit: mox quaerit, equisue
Pabula sufficiant, totique alimenta phalangi?
Cum simul Hartuicus: neque enim Regina putabis
Dissimulanda, tuas si quae fortasse cohortes
Affligant aduersa. viris nil deesse querare:
Pabula iumentis ita defectura putabis
Hoc si castra loco cupias diuturna morari.
Scis nobis quam nostra ferat Nortuegia messem.
Hic quatiens Margreta caput: mihi castra moueri
Ista volo, et nostris coniungier agmina turmis.
Huc transferri aciem. Vardburgo pabula cauti
Intulimus: nihil hic quo exercitus omnis alatur
Defuerit. celera rectos fidissime cursus
Et mihi cum totis Gadlaeum siste maniplis.
Haud nunc tempus equis populisue alimenta deesse.
Quin potius pleno nutriri corpora pastu
Expediet. macro nihil est quod maxima tentes:
Et funesta terunt dubios ieiunia gressus.

p.167
Ille abit. Interea paulisper in vrbe moratus
Lundensi Proceres numero capit, arma virosque
Ordinat, ac certis accommodat omnia rebus.
Imperat hijs, ne quid ducendis luce sequenti
Militibus desit. triduo captasse quietem
Sufficere. Hallandas mox figere castra per vrbes
Expediet magis, et propere id fecisse necesse est.
Vt res acta animis celerique expleta labore est
Carpit Iuarus iter: magna praecone phalange
Excita, et lituis abitum crepitantibus vrget.
Contrahitur numerus, pagisque exercitus omnis
Aduolat e varijs. Sedenim quo maior eundo
Commoditas siet, in plures se fundere turmas
Iussit equos. Hic Kromponi mandare secundas
Iacobo partes: tu meme, ait, inde sequare,
Millia nostra decem quantum seiungere passus
Castra queant. verum cum magni ruris in agros
Veneris, hic demum ventura nocte quiesce.
At rursus tua castra moue, cum crastina pulchros
Lux tibi surgenti sub Apolline deferat ignes.
His ego praecedam cuneis, statione potitus
Quam dare sera dies tandem mihi lumine possit.
Dixerat. haud alio quam pectore dixerat omne
Vrget Iuarus iter. primumque insigniter auctam

p.168
Fluminibus Slesam superat, tum vasta sonantem
Transmittit Ronnum, bifido qui gurgite quondam
Cinxit, ab angelico quae nomine tecta recenti
Structa manu, et late tum cognita tecta virebant:
Nunc desolato tantum vestigia fundo
Et ruderum cumuli, ac veteres rodolentia muros
Saxa iacent. seris obnoxia saxa ruinis.
Arrarus hinc celeri defertur in aequora cursu:
Hinc Keilam campi cingunt. hinc Pula virente
Plenus aqua pagum Margretae circuit: omnes
Quos strato fluuios transmittit ponte, deinde
Aerias scandit rupes: vbi diues opimo
Scania prouentu vicinas limite terras
Separat, ac cursus Hallandas firmat in vrbes.
Ast vbi montosae superata angustia syluae
In decliue ferat, Rennus fluit, impetus illi,
Quanta solet leuibus subtendier aura sagittis.
Et late ripas extenso diuidit amne,
Mox triplices vno ceu natas fonte sorores
Lauumque Nyssamque vagum, Aegramque ruentem
Transit. haec soboles Vetteri magna, palustri
Semper et aucta loco Smolandica permeat arua:
Et vario sese diffundit in aequora tractu.
Omnes diuino sub gurgite maxima condunt

p.169
Addere consilijs animum. coelestia faxint
Numina. vt inualidos tandem conferre lacertos,
Et properes iustae librare volumina pugnae.
Vtque minus dubites limatis bella sarissis
Aggredier, rigidam mittit tibi Suecia Cotem:
Albertusque monet, gladijs adhiberier istam
Posse tuis: hebeti ne quid mucrone sequare
Euentus bellis, obtusaue praelia verses.
Sic ait: ac gesta ceu re bene, plausit. at illa
Nil dubitans: quamquam deformes pectoris iras
Sciret, et immani cumulata opprobria dicto:
His concepta modis tandem responsa ferebat:
Sollicitum pro se regnique salute Tyrannum
Tantopere esse. Deum se agnoscere munus, et istis
Se grates habituram etiam: qui in pectore tantos
Hostis alunt motus, tantasque immittere curas
Dignati. nusquam Albertum consistere, nusquam
Tranquillum cessare sinunt. ita scommata sannis
Congerit, ac turpi cumulat mihi probra labello.
Nuncque adeo extremum sceleratae mentis, et alti
Elatique animi pignus transmittere. Sed nec
Quaesitas studio latebras trepidante. nec ista
Cote opus esse putet. Diuis authoribus haec res
Sic mihi confecta est, acui fortasse necesse

p.170
Vt nihil externa gladios sit Cote: phalanges
Has mihi dij seruent, et iusta ad praelia mittant.
Et tamen hoc etiam nostris ex hostibus omen
Accipimus. quaeque ipse, malus licet. offerat vltro
Munera, nequicquam mihi contemnenda putarim,
Nec segni prensanda manu. mihi Numina donis
Hunc addant cumulum, gladijs ita vulnera nostris
Pandier: vt frustra non missam Suecia Cotem
Sentiat, ac stulto sua sint ludibria facto
Dixit. at ingenti Regina excanduit aestu
Intus, et accensam capiunt vix pectora bilem.
Tantum ardet, cantumque furit patienter, et alte
Probra minasque premit. commotos inclyta vultus
Dissimulat, tacitisque implet singultibus auras.
Laeta oculos, motasque inter placidissima mentes.
Ille vt abire parat, retrahi iubet illa parantem,
Affaturque. Nec hinc etiam stolidissime gressus
Abstuleris: non hercle prius quam teste probaris
Euentu, quantum gladijs vtamur acutis.
Et minime obtuso pugnet mihi Dania ferro.
Ille pauet. Sedenim nequicquam dura pauentem
Sic recreat. Non te iuuenem violaro: facessat
Iste metus. Verum turpi ceu gutture causam
Inuisam cum dirus agas, patiare moneri,

p.171
Haud concessuram reditum tibi. dixit, et illum
Compingi vinclis celsa intra moenia iussit
Seruauitque virum. res est variata quibusdam
Iudicis, hos cum factum culpare: sed istos
In laudem traxisse iuuet, rectumque tueri.
Nec mora supplicibus prospectans sidera palmis
Ingemuit, talique animum sermone resoluit.
Me miseram, quid enim? nusquam cessare Tyrannum
Prospirare minas, nostrisque illudere regnis:
Da pater aetherio qui iustus in orbe gubernas
Atque salutiferos in praelia dirigis enses:
His aliquando malis, qualem pia Numina finem
Donari tribuique velint. ego munus ab hoste
Huc mihi transmissum tibi consecro. Iuppiter istud
Perficias, votisque adiunge ea munera nostris:
Vt plorans in se versam fera Suecia Cotem
Sentiat, ac nostris cedat Victoria regnis.
Dixerat. a bello sacris laetissima templis
Inferri iubet, ac media defigier aede.
Qua Notias tecto partes Roschildia pandit,
Et fixit tereti munusque et vota columnae.
Haeret adhuc geminis Cos firma tenacibus hamis,
Antiquae testis fidei virtutis, honorum
Militiaeque decus. quae cum monumenta nepotes

p.172
Aspiciunt, claris confecta parentibus olim
Bella vident, veterumque manus et gesta tuentur.
Interea belli summos Regina magistros
Lyckeumque Ducem, et Gadlaeum, nuper ab oris
Qui Nortuegiacis magna comitante phalange,
Venerat, acceptos conuiuas sobria mensis
Admouet: ac inter coenandum plurima Regis
Alberti malefacta canit, ludibria narrat.
Flagitiumque recens transmissa Cote recenset.
Suspirans. risu sed honesto ludit Iuarus
Detergitque iocis. Tibi gratulor inquit, et istos
Nunc Sueonum Princeps ceu pignore, forsitan ante
Inuictas nostris submisit fascibus vrbes:
Accessitque tuis tam dura potentia regnis:
Conticuitque. Duci Proceres succedere, vultu
Ipsa graui tantas et honesto pectore moles
Pensitat. Vtque diu tacitam premit ardua mentem
Soluitur in lachrymas oculos: ac grandinis instar
Permagnae teretes effundunt lumina guttas,
Haud multas. Proceres nil consolarier audent,
Perculsi fortasse. sed illa exorsa venusto
Subsequitur sermone. Vetus contentio nostros
O Proceres, affligit auos: nec longa beatam
Has inter gentes cumularunt tempora pacem.

p.173
Sed quo tanta quidem discordia fonte, quibusue
Effluat inijcijs, diuum fortasse potestas
Nouerit: ast animis non est ea cognita nostris
Aut perspecta lues. videor tamen omnibus istud
Assequier numeris, cupidas haec iurgia mentes
Gignere: nec tantos alia vel origine motus
Vel causa nasci. Nam quod fortassis ad ipsas
Attinet has terras, diti certe vtraque regno
Gens sua rura colit, nullarumque indiga rerum
Quas mare, quas tellus et honesta negocia lucris,
Contractusue ferunt, cumulantue per oppida merces.
Vnus at insatiabilis et sceleratus habendi
Ardor, agit cunctos in aperta pericula sensus:
Deturbatque loco mentes, ne recta sequantur.
Neue velint quodcunque satis natura Deusque
Iusserat esse, satis. cum rerum plurima certe
Possideant: nihil his contenti, plura feroci
Indomitoque petunt animo. Sic vita, beata
Esse humana nequit, cum quod desideret, vltra
Iudicet esse aliquid: studioque agitetur inani.
Et tamen haec nostri misera est et labilis aeui
Conditio, optatis vt si fortasse fruare.
Nil tamen et melius consultum est mentibus. eheu
Cogier haud vnquam mortalia pectora posse.

p.174
Vt sapiant. poterat ditissima Suecia Regi
Sufficere: haec etiam ne praedia nostra prophano
Expetat ingenio, peregrinaque regna sequatur.
Indomitus. Sedenim si quid mihi Numina veri
Praesentire dabant, nihil hoc exercitu et armis
Perficiet. curae Superis sumus: exitus ipse
Asseret hos animos, victorque tuetur Olympus.
Vnum est, o Proceres, quod nunc ego moesta futurum
Prospicio: haud nostra forsan virtute Minores
Vsuros. aliquo perrumpent foedera facto.
Deturbentque gradus sociae rationis, et acri
Haec mea posteritas confregerit ocia bello.
Cumque etiam variis agitanda pericula formis
Hos inter populos, atque hoc in littore cerno:
Tum;, (nisi quid fallat seu mens decepta pererret,)
Vardburgi clades atque altas specto ruinas,
Aequatosque solo muros, et culmine fracto
Subsedisse domos, flammisque ardere penates:
Consilio fortasse Deum. Sic temperat orbem
Iuppiter, ac dubias alternat in oppida sortes.
Exoriare aliquis nostris ex gentibus vltor:
Qui face. qui Sueonum si sint fera pectora ferro
Molliat, ac aequa reddat commissa bilance.
Moenia restituat, validisque palatia muris

p.175
E radice leuet, veteremque recentior vrbem
Vincat, et aeternam ferat in noua culmina Laurum.
Sic fata abrupit vocem diuina, locutam
Suspiciunt taciti. dapibus tum mensa remotis
Tollitur. Illa duces abitu dignatur, et infit:
Crastina cum primum nitidos aurora iugales
Explicet, ac toto Phoebum temone reducat.
Hanc Lyckee domum, tuque o Gadlaee redito.
Quae mihi tunc animo vobis referenda supersint
Expediam. dixit: cessere ea munera nocti
Et sua quisque petit. coelestes sidera flammas
Protinus accendunt: tenui ceu luce nitescit
Orbis, et aetherios fundit se vesper in ignes.

p.176
C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
MARGARETICORVM
LIBER VII.
Albertus magnos animisque et voce triumphos
Interea circum germanica castra vagatus
Personat: ac crebris onerat conuiuia mensis.
Securus fatique sui sortisque futurae.
Et seruare modum clamosi nescius oris.
Vsque adeo furit indomitus: dictoque procaci
Inuehitur, studio fortasse haud improbus. ast res
Est bellum, multis velut hydra obnoxia collis
Impatiensque modi: cui rectum languet, et omni
Interea ratio tenui fulcitur honesto.
Mutua non tantum libantur vulnera: mentes
Ipsae etiam auersae vel proflant scommata, vel se
Exagitant dictis et acerbo dente fatigant.
Illuduntque alijs alij, non hostibus hostis
Parcit, et inuiso lacerant se pectora rictu.
Aut quid nostra etiam populorum dicta referrem.

p.177
Non semper satis aequa: premunt confinia saepe
Vicini: propterque leues in mutua causas
Praelia descendunt, bilemque proteruia gignit.
Ardor inest animis sua cuique domestica facto
Asserere, et magnas cumulate in pinguia laudes.
Vilescitque alijs aliud, petiturque voluptas
Ex odijs, pretiumque operae blasphemia reddit.
Et tamen haud simili gens omnis in omnia morbo
Afficitur. cuidam ceu naturalis in omnes
Impetus est sannas. alius minus improba linguae
Dicta colit. quidam quo stulta licentia, vel quo
Mens ignara rapit, communi more feruntur:
Assuetasque vomunt in foeda opprobria voces.
Plorandi: Miseras vitae mortalis et aeui
Quod nescire vices et caeca volumina possint.
Albertus sedenim Sueonum pro more locutus,
Nunc alijs aliud cumulat. quem multa deinde
Turba secuta iocos miris affectibus augent
In cassum. Nec enim ludibria crebra triumphos.
Nec pariunt veras scelerata tripudia laudes.
Res alio tentanda Deo est. nunc ergo frequentes
Auditi, miseros laxo qui gutture Danos
Proscindunt: angusta etiam tellure morari
Externis et egere bonis, e littore pannum
::::: ?::::::

p.178
Farraque Vandalico deferrier. Inclyta durum
Suecia transmittit chalybem, ferroque recocto
Auxiliatur: inest animis contemptus, aluntque
Pectoribus fastum, totosque apprendere certant
Regnorum fines, studijsque haud mitibus ardent.
Sic sese Albertus, sic Vandala denique pubes
Oblectat. sequitur Sueonum lasciua fremensque
Nobilitas, partimque probans, partimque stupescens
Cogitat alternas dubia in certamina sortes.
Deque suo in medium proiectis sanguine talis
Ludier: ac bello pretium sua vulnera posci.
Multiplices igitur voces, et multa per omnes
Iurgia sparguntur campos. qui castra probarunt
Alberti, variis pugnas hortatibus vrgent
Confirmantque animos, et spe certamina captant:
Decertantque minis etiam. Ceu messor aristas
Falce secat, cogitque leues subsidere culmos:
Viribus haud aliter defectum ac robore Danum
Vandalici obruerint, victosue in vincula mittant.
Hoc, ait Albertus, metuo, ne forsitan acres
Nos fugiat Margreta viros: pugnamque locumque
Detrectet studiosa fugae, et se includat in vrbes
Inualidas, bellumque trahat, pressetque morando:
Et mea castra dolis studioque eludat inani.

p.179
At mihi nequicquam segnes in praelia vires
Esse sciat: celeri quantum fugit, insequar ausu
Balthicaque hoc finem statuam mihi littora bello.
Ast nunc ista quidem miserae sunt nota. Tyrannus
Dixerat. exoritur clamor densaeque coronae
Laeticia, et pleno celebrare tripudia mulso:
Cum Proceres inter quidam, iam ciuis, at olim
Plurimus aularum comes, et pars grata Tyrannis:
Cognita cui virtus, et mos et pectora nostrae
Gentis erant: quique in medijs velut ensibus aeuum
Triuerat, ac Danos multo iam norat ab vsu.
Vt fremere ingenti cunctos videt ore, perinde
Ac nihil e tanto superesset Marte pericli:
Indoluisse quidem tam vanae mentis ineptos
Dicitur accessus gemituque in celsa tulisse
Sidera contractum vultum, et pressisse dolorem.
Hunc vt forte caput spectat mouisse Tyrannus.
Intumuit frendensque et acerbo lumine flammas
Eiaculatus. oues veluti cum saeua luporum
Circumstat rabies, aliquamque in vulnera causam
Dentibus exquirit, dirumque in fata tuetur.
Sic Albertus inops animi bacchatur, et illum
Obtutu terrens: quid enim tu perfida quassas
Colla, ait, ac pauida suffragia voce moraris:

p.180
Fare age quid dubia tandem tibi mente resedit.
Ingenioque premas nunquam mihi rite secundo:
Ille manus primum tendens in sidera: nunquam
Ingenio me Rex alio experiere, nec vnquam
Mente alia, quam qua semper tua magna secutus
Optaui laeto me commoda cernere vultu
Nuncque Deos etiam precor, vt tibi prospera donent.
Atque animi votum, et dextram successibus ornent.
Vnum id (quandoquidem quae cogito mente. requiris)
Admoneo, et certis testabor vocibus vnum:
Haudquaquam imbelles, nec ceu tu rere fugaces,
Nec prorsus stupidos te excire in praelia Danos.
Nec quam nunc iacimus vincentur arundine. durum
Id genus esse scias, quod nullis pene periclis
Frangitur, et forti tolerat sua vulnera neruo.
Ipse ego fortunam diuerso multus ab vsu
Experior congressus et hos contra arma Leones
Dura ferens. sparso constat mihi vita cruore
Multiplicique fuga. didici quid Dania possit.
Cum nihil inuita sequitur sua commoda mente.
Non ea res poclis constat, non scommate. dixit
Ciuis. at Alberto circum praecordia sanguis
Feruet, et actutum furibundo exclamat ab ore.
En Proceres animo quo nostra hic castra quibusque

p.181
Pectoribus sequitur. tantam dii pessime reddant
Perfidiam, et meritas cumulent tibi Numina poenas.
Hactenus aduerso non mirum est praelia casu
Exantlata: viros habeam cum bella gerentes.
Quos cum forte tegat Sueonum toga. Danica totos
Mens agit. ac nostris haud fida laboribus implet.
Sed neque tu frustra obgannitum vocibus esse
Laetere, et nostri discant tua facta nepotes.
Infrendensque altumque furens in carceris vmbras
Protinus abripier, subigique in vincula mandat.
Post vbi me fusis referat victoria Danis,
Quas meritus patiere cruces, et morte piabis
Stulticiam. non me placidum fortuna precanti
Reddiderit, quaecunque etiam blandissima nostros
Siue beare dies. seu tollere tristia possit.
Finierat. famuli abducunt: fremit ore Tyrannus,
Sic eat, hinc Sueonum si quis post praedicet hostem.
Assensere omnes, clarisque accentibus aulam
Oppleuere. velut celeres cum forte molossi
Audiuere lupos patulas vlulasse per auras:
Attollunt sese in caudas, et gutture veros
Pene lupos imitantur: inest latrantibus ardor
In rabiem, totam haud aliter clamoribus aulam
Inficiunt temere. tum quas sibi singula fingunt

p.182
Pectora nequitias: alios meditata voluptas
In Furias adigit dubiam pars ducere praedam.:
Rustica pars flammis exurere tecta. sed omnes
Inter erat multo lepidissima turba, suaui
Quae sperata quidem cumulabat seria dicto.
Perque iocos vana curarum mole fatigat.
Tessera certatim iacitur, laterumque volucri
Nunc aliud cursu, ast aliud nunc lubrica pandit
Incertosque viris donat sperare triumphos.
His equidem volupe est Danorum sortibus arces
Subijcere, Hafnensem Venus haec mihi traxerit vrbem
Hic canis Anconam mihi vicerit. iste Coronam
Senio lucretur. Lundam mihi detulit iste
Talus, et hoc tandem cessit mihi Dania iactu.
Sic sua ludendo traducunt tempora. multis
Albertus partitur opes et castra ministris.
Ipsus egens multis promittit multa: colonos
Largitur. stultus, qui quod sapienter ab Vrso
Prodijt, haud vero decernere lumine posset.
Haud duci pellem, neque vendi tergora, si non
Ante feram certo sternant venabula ferro.
Instabilis sedenim mortalia gaudia feruor
Occupat, ac tenui nonnunquam maxima lapsu
Versa ruunt, subitosque parit fortuna dolores.

p.183
Nuncius interea quidam, quem Albertus in oras
Scanenses, cunctos inquirere miserat actus
Margretae, et certos bellorum nosse paratus:
In mediis populi venisse tumultibus atro
Dicitur actus equo, certosque adferre gerendi
Rumores belli. Iam Danica robora sese
Nortuagijs iunxisse viris, atque inclyta circum
Moenia Vardburgi metatos castra: quietem
Sic agere, vt magnis nihilominus actibus instent:
Consuescantque graues proferre in praelia dextras.
Lyckei totum parere hortatibus agmen:
Huncque ducem bello supremum existere, cuius
Maxima consilio res et virtute geratur.
Nuncque adeo exercet cuneos: nunc agmina certis
Centuriat numeris et opus conatibus vrget.
Spectat et has animo solers, atque ipsa subinde
Circumequitans laetae similis Margreta, phalanges
Admonet, ac meritos Ducis actibus addit honores:
Dixerat. ast hominis ridere insomnia. Sed cum
Discussa tandem crapula sub luce sequenti
Conueniunt, alio tum demum pectore seros
Expendunt motus, rerumque pericula versant.
Attoniti: cum non ventura huc signa putarant
Danica, nec tantos Margretam adducere posse

p.184
Imperij neruos, vt cominus anxia vires
Viribus opponat, dextrasque repellere dextris
Audeat, ac tantas propter consistere turmas.
Praecipue fama et populorum vocibus auctum
Cum Sueonum sciret peregrino milite regnum:
Vandalicoque etiam contractas littore gentes
Confluere, et grandes adferre in praelia vires.
Serius acceptum est. Alberto multa moueri
Pectoribus. Sedenim cum constitit, ordine quidam
Teuthanico missus, sociam qui in bella superbis
Ferret opem, ac nostrae cumularet funera genti:
Ingenium obseruans Alberti principis, ista
Sic dixit. mirum est timidos occurrere Danos
Molirique aciem, imbellesque in tela lacertos
Adglomerare. equidem pauidorum haud dixeris, armis
Inuigilare viros, campis non cedere, dextris
Bella sequi et nullo victos terrerier ense.
Credo equidem stupidos merito censerier. at nunc
Exercere globos iuuenum, concurrere campis.
Et simulare graui non irrita praelia cursu:
Haud mihi stultitiae partes, nec inepta videntur
Consilia. interea poclis nos indulgemus. at istud
Quorsum etiam: externo si quae mihi cognita bello
Alea iudicium rebus subtendere possit:

p.185
Non quicquam tristes video intermittere Danos.
Quod fortes in bella viros et honesta deceret
Pectora. Sauromatas primis ego miles ab annis
Expertus, pugnisque aetatem et tempora triui:
Ausoniosque duces et maxima praelia vidi.
Haud alio prudens si quis fuit ordine in omnem
Fortunae euentum seque et sua cuncta parabat
Commoda. momento res constat, et alta locauit
Fundamenta bonis rerum successibus, hunc si
Quis fortasse modum vera virtute sequatur.
Non omnis numero semper qui vicit, et armis
Protinus eximium bello decus extulit. an non
Innumeros Xerxis, si quae tibi nominis huius
Cognita fama fuit. peditumque equitumque ducumque
Ingentes cuneos collectaque robora nosti:
Attamen hunc Graium manus haud ita magna coegit
In turpem se ferre fugam. testantur Athenae,
Et Salaminei fluctus, fortesque Plateae,
Quo se Persa modo, qua se truculentior aura
Rettulit in patriam, Graecasque reliquerit vrbes.
Quin tibi, quod pacto vincas, haud turpe putaris:
Si te forte, dijs rem fortunantibus, impar
Hostis agat coeloque premens vtatur amico.
Res sed adhuc nobis vtrinque est integra. quid si

p.186
Foederis eximij et sociandae commoda pacis
Prudentes reperire Duces populosque videres:
Haud ego nunc Sueonum diffido viribus. aut quis
Hoc dubitet pauidos numeroso milite Danos
Vincier, ac facile demergi in funera posse?
Nouimus imbelles animos, et pectora toto
Pressa metu. fugient primis congressibus: hastas
In medijs spargent campis, atque arma relinquent.
Vtque leues etiam tinnunculus asper alaudas
Persequitur: pressos ita nos formidine Danos
Pellimus: vt nostro vel fundant ense cruorem:
Vel plane incerto macerent sua pectora cursu
Lassitique fuga medijs sternantur arenis.
Ast cum bella ferant dubios in vulnera morsus
Alternentque vices, aequentue in praelia dextras,
Et luctu vincentem onerent: ceu forte Leones
Cum sternunt armenta, aliquid quoque cladis et ipsi
Interdum capiunt, pugnasque doloribus explent.
Non ego propterea spernenda ea iusta putarem:
Que tibi, quae Suenonum pulcherrima foedera regno
Esse queant. ratio est mihi cognita, qua tibi quaque
Isti Margretae componi iurgia possent.
Fac age. quod tantis tibi polliceare futurum
Militi neruis studijsque ac Marte virorum,

p.187
Vincere te bello Danos, et caedibus hostem
Sternere: quae tandem exempto te rebus et auris
Humanis post fata putas ventura: quiescant
Vicini: haud vanam sibi fingant somnia pacem.
Nec tranquilla putes subeunda nepotibus arma.
Scania materies semper fuit: vna manebit
Materies semper bellique et caedis: ab isto
Posteritas rapiet tristes sibi fomite pugnas.
Haud direpta ferent Scanensia praedia Dani:
Suecia nec fuso quod partum est sanguine linquet.
Hinc igitur populis suaderem foedera. quid si
Scania Margretae cedat: tibi pondere magno
Venerit, ac iusta depensa pecunia lance:
Militiae pretium longoque salaria bello:
Respice quantum homini dederint tibi fata, recordor
Auditum, Sueones amplissima rura tueri,
Sceptraque sub Boream porrectis tendere regnis.
Quin ego per tenebras et inhospita lustra ferarum,
Limina regnorum tibi ducier audio. vel quid
Smolandos memorem: quid Gotthos pingue colentes
Foecundumque solum, quos Hesperus aspicit, et quos
Extensos Oriens vicinis claudit arenis:
Vplandosque etiam latos, Cereremque metentes
Frugiferam? Vel quid Vermlandica praedia dicam

p.188
Dallensesque viros? quibus ars innata sagittis
Et iaculis certare. proculque sub aethera forti
Mittere tela manu visumque attingere neruo.
Tum Gestricenses, Helsingos, Iemphtica rura,
Atque Angermannos: tum Botnica lustra sub Arctos
Pene extensa feras, geminoque obnoxia plaustro:
Inde etiam Lappas, Finnosque et cognita Biarmis
Saxa viris: vbi supremo se vertice mundus
Contrahit, ac dubios Cynosurae spectat in ignes.
Praeterea accessit Finlandia vasta per amplos
Exporrecta sinus: geminisque asperrima ripis.
Qua Notio immittit frontemque et littora ponto
Hincque suos Sueones, hinc prospicit ardua Moschos.
Longe equidem tua regna ferunt. tua magna potestas:
Longe etiam imperium profers mortalis. an istud
Haud satis esse putes, tua quo tibi pectora credas
Conficier: multas armis percellere gentes.
Et multos bello populos tibi cogere: multas
Hercle etiam curas animis parat. vna beatos
Res dabit ire dies, si cum moderata sequare.
Nil supra humanas tentarint pectora vires:
Nec quod fas sperasse vetat, cupijsse ferare.
Res est plena mali tam vasta potentia. nonne
Expedit angusto potius considere. sed re

p.189
Foelici ditique aruo: quam plurima bellis
Cum fortasse petas, dubio tamen omnia fructu
Appetere, et grandi cumulare pericula damno:
Nonne vides tumidis quassari celsa procellis
Nauigia, et fortes sentire ingentia ventos:
Immensum nihil est quod fata per omnia durat.
Tum vero populis meritam praestare salutem
Qua ratione potes: multis dominaris. at hisce
Iura iacent: et cuncta feris Praefectibus horrent
Pressa tuis. quo non Dominus sua lumina spectans
Intulerit, regnique beet commissa, tenebris
Omnia demergi cladesque subire necesse est.
Nunc igitur cape consilium. quod tempus et aequa
Obtulerit ratio, melius seruantur ab vndis
Quae ripis illisa quidem soluuntur, in aequor
Quam totum delata: feris vbi fluctibus altum
Vorticibus furit, ac fremitus sub gurgite versat.
Nos equidem patrio qui te nunc Marte cientem
Praelia sectamur, concepta pace sequestres
Offerimus. dabit ipsa viam fortuna modumque:
Omnis vt haec animis tolli dissentio possit.
Consistantque iterum sopito foedera bello.
Audiet haec Oriens, et qua sua fundit Iberus
Ostia. nec tantum positos mirabitur enses.

p.190
Ac terna sed te victorem laude celebret:
Quod potius quae recta sies et honesta secutus:
Inclyta quam dubiae submittas culmina sorti.
Digna Deo res est sapere. at parere monenti
Vtiliter, veris aperit prima arma triumphis.
Finierat: cunctisque oratio cepta benigne est,
Collaudantque virum, atque assensibus omnia firmant.
Ignari. qui quod sapienter voce locutus
Esset, in Alberti detorquent commoda: cum nec
Mentibus Alberto, nec Danis militet ore.
Insula Gotthano, Sueonum contermina regnis,
Ampla mari vastosque inter iacet ardua fluctus:
Opposita spectat qua fronte Liuonia montes
Tuisthiacos: vbi Steckburgo diductus in ortum
Procurrit sinus, et patrias incuruat arenas.
Insula diues opum, cum libertate potiri
Fata sinunt, nullaque gemunt sub clade coloni.
Haec equidem sedes primaeua ab origine Gotthis
Et pars magna fuit: quo nunc Gothlandia fato
Cognita caeruleas inter caput exerit vndas
Suspirans. adeo nihil est, fundamina magnis
Aut rebus posuisse: aut hac te sorte beatum
Testari. meritis quod sis amplissimus, alta
Omnia subsidunt. meritis iniuria reddit

p.191
Quod minime es meritus. decedit gratia rebus,
Et vetus in tenues exspirat Gloria fumos.
Postquam igitur bello statuit vicina Tyrannus
Et premere, et pressos in funera mittere Danos:
Nec tamen aut studijs nerui, aut conatibus aera
Suppeterent, exquirit opem poscitque Monarchas
Praesidium, et grandi sub foenore colligit aurum.
Tum Prussos etiam fama est tentasse Magistros,
Atque aeris signati aliquot pepigisse talenta:
Insula quo fidei tandem sub nomine duros
Incidit in nexus, aliaenaque pene subibat
Iura virium. patrioque dolens excessit ab orbe.
Hanc igitur quod vix retineri posse videret
Margreta vincente: quod ocyus illa reuulsas
Imperij partes aut congestura fuisset.
Aut minime passura alienae accedere genti:
Iccirco tali tum cautum voce locutum
Dixeris. Extemplo Proceres et sobria turba
Dicta probat. iam iamque magis submittere cristas
Ceperat Albertus. patulasque accommodat aures
Consilio, et totos inclinat in optima sensus:
Cum subito motos quatiens Rhamnusia vultus
Aetherio delapsa polo super astitit, ingens
Qua poterat summo spectari vertice mundus:

p.192
Alectoque imis excitam faucibus orci
Luctificamque citamque vocat. Venit illa sagittis
Ocyor, et coeli media sub nube videnda
Praebuit horrificis vndantia membra colubris.
Cui Nemesis, diuum furor et iustissima vitae
Vltio: quam nullus studijs impune proteruis
Contempsit, tali Ioue prodita voce locuta est.
Alecto, Furias inter notissima diras,
Conscia cui sibi mens dederit terrere rigentes
Flagitijs animos curasque inferre dolori:
Hunc mihi da Virgo tenuem sata nocte laborem,
Et tibi quae tradam magno mihi condita coelo,
Perfice. Tu nosti bello committere gentes,
Foedera perrumpis, meritasque in funera poenas
Reddis, et a sano diducis pectora sensu.
En quantum toto iam caecus corde labascit
Iste Deo inuisus Boreae rex: incute saeuam
Pectoribus rabiem, inspiraque furoribus ignes.
Ne sapiat. dixit Rhamnusia lenta, simulque
In superos iterum concessit feruida ventos.
At fera praecepto magni Iouis aucta, citatis
Passibus excedens Sueonum petit impigra terras.
Et diras armata manus: armata capillos
Anguibus horrisono compleuit sidera lapsu.

p.193
Cum veluti neruo multum comitante sagitta
In praeceps agitur, liquidas volat illa per auras
Erumpens, interque leues dat sibila ventos.
Sic Erebo sata dira ruit, gelidamque sub Arcton
Tendit et in Sueones quanto licet impete fertur.
Illapsam sensere Duces, longeque per auras
Stridentes alas, et membra sonantia captant.
Ast exempta oculis veniunt mala. protinus arce
Vt summa stetit, haerentem tum forte Monarcham
Lapsa per impluuium Regem petit: eque capillis
Conijcit horrificis atrocem moribus anguem.
Inque sinum misero praecordia ad intima subdit.
Ille per incinctas et laxa volumina vestes
Voluitur, ac leni stringit caua pectora tactu
Vipereumque vomens inspirat virus, et ignes
Accendit studijs totamque in funera mentem
Incitat: ac sano Regem de cardine vellit.
Extemplo infoelix furialibus incitus vmbris
Arma vocat bellumque fremit. propereque ruentes
Hortatur iuuenes. quid enim cessatis: an arce
Hac Axelualdo totos mihi ducier annos
Fata sinant: Hesterna equidem mihi luce ferebat
Nuncius, aduentu nostris accedere regnis
Margretam. Sedenim faciat Deus, ausit vt arma

p.194
Ausit vt inualidas in praelia mittere gentes.
Conserere et mecum iustis velit ensibus: isto.
Certe equidem quid sit Sueones in bella cieri.
Et bello tentare viros mollissima discet.
Sic ait, ac dicto plausit. fremebundus in omnes
Peruolitat castrorum aditus lateque iacentes
Excitat, ac subitis animos clamoribus auget.
Huc Sueones. huc Theutonicis exercitus alis
Plenior, hybernis equidem paulo ante profectus
Venerat: ac sparso velut ordine lata quiescens
Occupat arua viris et equestri milite complet:
Qui nihil Alberto timuit minus. ille vagatus
Hortatur, laudat, virtutes praedicat: et nunc
Corpora curari iussit. volat inde per omnes
Militiae cuneos. alij mirantur inani
Bacchantem fremitu Regem: pars facta probauit
Collaudatque. animos ita confirmarier et spem
Militibus statui. si claro bella sequantur
Principe: qui monitis praestet sapientibus, et se
Impauidum hostiles inter probet esse maniplos.
Aut quid turba feris aequata leonibus vnquam
Praeclari efficiet Ceruo duce: fortia fortes
Pectora subijciunt alijs in praelia motus.
Incenduntque calore animos, et caedibus aequant.

p.195
Malo per indomitas et inhospita littora Syrtes
Principe Alexandro fatum tentare, leues quam
Sub Thersite manus, pauidasue lacessere gentes.
Albertus multis igitur tum vocibus hostes
Proscindit firmatque suos circumque feroci
Inuehitur spectandus equo: velut actus in orbem
Cum trochus exilijt vinclis, celerique rotatur
Turbine. Succlamant pueri plausumque coronae
Ingeminant, plagisque cient et cursibus implent.
Sic Rex incenso similis, lituoque sonante
Et celerum turba magnos vrgere tumultus.
O socij. Nec enim longis ambagibus errat
Fortuna, et nostris cumulabitur optima regnis.
Credo ego non dextro Margretam Numine pelli
Et facibus turbari animum furialibus at me
Quorsum ago: succedat pugnae male sana, luatque
Quod merita est. Sedenim cum lux mihi crastina primo
Mane rubet, totis exercitus adsit in armis
Expediatque manus operi: quo Suecia Danos
Seruitio premat, ac meritis terat obuia bellis.
Sic ait, et properans sese ad sua castra recepit.
Plaudenti similis. pubes Germanica vectum
Laudibus extollit, noctemque in somnia vertit.
Interea Regina suos dum rupe moratur

p.196
Vardburga monitis quantum potis instruit, acres
Inflammatque viros. primumque exercitus omnis
Centibus e binis summo parere iubetur
Bellorum pugnaeque duci. tum multa per altos
Ordinis eximij numeros hortamenta peregit.
Et praestare fidem laudesque capescere facto
Mandat: et in seros ea mittere gesta nepotes.
Esseque concordes animos contendit, et omnem
A Christo fortes iussit sperare salutem.
Fidite corda Deo, et numeros contemnite, si quos
Vndique non vera cumulat virtute Tyrannus.
Nullus in hoc numero mihi non donatus abibit:
Nec sibi quis frustra duris sudoribus actam
Militiam, aut tenui certatam sorte queretur.
Hoc ego vos vnum testabor, et omnibus vnum
Hoc monitis contendo. Deos sperate. piorum
Facta patrum veris virtutibus aedita quisque
Sic imitanda putet: solidis vt laudibus aequet.
Et sua non dubijs referat tela aucta triumphis.
Sic pro re paucis Regina locuta quieuit
Contemplata suos. Sedenim Lycaeus alentem
Plurima pectoribus dicto solatur honesto.
Atque ait. haud dubiam si quid mihi fata Deusque
Fortunam aspiret. mecumque haec tota benignus

p.197
Cornua coelesti moderetur acumine: saltem
Tertia vt hinc surgat nitidis aurora quadrigis
Id doceam, minime petulantibus omnia rerum
Consilijs momenta dari: nec viribus esse
Fidendum magnis, quas non pulcherrima virtus
Contrahit. excrucies animum nihil. insere Christo
Pectora, et e coelo si quid potes, omina firma.
Nos equidem prote quantum fecisse patiue
Constantes fidosque decet, fecisse probabis.
Cum simul illa virum est affata benignius, hac tum
Admonet, atque graui compellat voce ruentem.
Vade age digne tuis semper maioribus, et te
Digne magis, ducibusque etiam memoranda futuris
Gloria. Dij vera clarum virtute beato
Euentu faciant ad tecta paterna reuerti
Laetum etiam, et merita cumulent tibi tempora Lauro.
Sic ait. ast lacrymis oculos impleuit obortis
Et coelum testata, locumque ducemque relinquit
Inque suos tandem concedit moesta penates.
Lyckeus sedenim mandato instructus et isthac
Suprema ceu voce, suos adit impiger: et iam
Castra mouenda docet, primusque excedere gestit.
Protinus exoritur clangorque sonusque tubarum
Atque ingens iuuenum fremitus, clamorque virorum

p.198
Ac iter vrgentis cunei. pars stupea flammis
Tecta cremanda dedit. tenues pars curribus infert
Sarcinulas: alij pedibus contendere: densos
Caetera flectit equos, et ephippia turba perurget.
Hic equidem laetos iuuenes, hic prompta videres
Pectora. quis cuneos et densae magna phalangis
Robora commemoret: grauis armatura premebat
Ingentes humeros: ingentia tela ferebant
Excelsasque hastas: nihil hic imbelle, nihilque
Inualidum. Sedenim plenis hinnitibus auras
Implet equus, patulasque infert sub sidera nares.
Et cursus glomerare leues, et ludere ferro.
Tandem vbi prouecti per inania longa sequuntur,
Excessere oculis hominum, rupesque per altas
Aruorumque sinus miliaria multa volando
Exsuperant turmae, triduisque laboribus oram
Deueniunt: tanto Superis vbi ponere metam
Dissidio visum est, gladijsque exscindere lites.
His igitur vicina locis vbi castra virorum
Metatus fuit, actutum tendebat Iuarus
Inuehiturque citus tela inter maxima, et orce
Sic monet. O Socij foelicibus ista tenemus
Arua dis. nihil hic neque pabula grata caballis.
Nec desunt alimenta viris. defigite terris

p.199
Castra manu. Cumulis huc vecta ingentibus adsunt
Ligna focis: celeres inducite follibus ignes.
Et passim succensa rogis in sidera tendat
Flamma leuis, recreetque suo stupefacta calore.
Fortia vos etiam curare ego corpora mando
Ociaque alta sequi. Vigiles nunc tota locaui
Circum castra viros, factoque intendere iussi.
Crastina quam primum roseo lux sparsa cubili
Attulerit totum rutilanti ex aethere Solem.
Agmina mota locis ad fata extrema sequamur.
Dij tribuant, fausto mihi lux vt crastina Sole
Orta, ferat patrijs foelicia sidera bellis.
Dixerat: ac tenuem concessit Iuarus in oram
Castrorum in medio. Summos vocat inde cohortis
Praefectos, reficique iubet: sed sobria quisque
Pectora, et ingentes sibi se conseruet in vsus.
Discessum est. totis collucet vt ignea crebris
Flamma rogis, late densas agitata tenebras
Dispulit, ac claro prodebat castra nitore.
Nec mora, surgentes spectant in sidera flammas
Qui speculatum aderant Alberto Principe dudum
Missi equites: prima cum iam sub nocte vagati
Obseruantque globos, hostiliaque agmina late
Mensurant campis: seque in sua damna pauentes

p.200
Exstimulant animis, et spe recreantur inani.
Cumque leues passim spectant sub sidera fumos
Voluier, ac mixtos volitare in nubibus ignes:
Sicut erat, vera reputant ratione vocatos
Iam toties venisse viros: contemptaque multo
Agmina derisu funestum aduoluere Martem.
Vtque magis flammas et in ignea visa propinquant.
Hoc mage conijciunt: donec propiora subibant
Iam loca nec dubio spectare pericula vultu.
Tum vero manifesta fides, non oppida tectis
Incensis flagrare. velut deterrima quidam
Crimina mentiti, facibus succendere vicos
Et flamma populante lares exurere Danos.
Ergo auidi spectare ignes cum incautius aruis
Succedunt, primos vigilum sentire maniplos:
In quos cum subito Sueonum manus incidit. esse
Rata suos, tali venientes voce monebat.
Quae vos causa viri tam late errare coegit:
Accelerate gradus cuneoque assistite nostro.
Hostis habet campos. en totis castra fauillis
Spargere voluentes supera in fastigia flammas.
Et propius subeamus, ait. cum protinus hostes
In medios sese (neque enim responsa dabantur
Fida satis) misero tremefactus pectore Gotthus

p.201
Sentijt illapsum. Veluti cum forte iacentem
Calcat humi tortum spiris ingentibus anguem.
Ille caput tollens immania sibila cristis
Exerit, ac diram minitatur vulnere mortem:
Cum fugit, ac tetro sua flectere lumina messor
Et pauet, et tumido retrahit cita membra chelydro.
Haud aliter Sueones. hostilia tela videndo
Cum metuant, celerare fugam pedibusque relatis
In diuersa ruunt. pars Axelualdica cursu
Moenia contendunt: alij qua caeca viarum
Compita cliuosos propter decurrere montes
Elapsi, tenebras inter subitosque pauores
Effugiunt: nullo plures certamine capti
In nexus venere, manusque in vincula mittunt.
E nostris quidam cum forte ruentibus instat.
Incidit in dumos praeruptaque sentibus antra:
Implicitusque pedes salienti membra caballo
Excutitur, foueasque inter spinasque prementes
Ignotum molitus iter luxata trahebat
Brachia iuncturis emota labantibus, hunc re
Comperta inquirunt socij, moestumque reducunt
Blanditi. Sedenim circum praecordia bilis
Feruet, et ingentes se suscitat ardor in ignes.
Ipse virum clypeo redimit Lyckeus, et artus

p.202
Attrahit excussos satagens, ac iuncta reponit
Brachia. ceu fragiles magno conamine ramos
Cum quis perfringit: Sic cum se rursus in imos
Inserit articulos scapulisque patentibus abdit
Auulsus nodo cubitus sonat. Inde saluti
Redditus adduci fremebunda voce caballum
Imperat insiliens. Quo me nunc Blacche relinquis
Desertum fusumque loco: non ista probarim
Foedera: nec talem quondam mihi pinxit Houellus
Cum tua multiplici memoraret tergora laude.
Gressibus adde oculos, caecasque aduerte latebras:
Quodque est ante pedes, si quid sapis, aspice: coelum
Linque diis, celsusque regat sine Iuppiter orbem.
Ast Axelualdum quae pars delata citatos
Aduenisse refert decreta in praelia Danos:
Spectarique acies, pyrisque ingentibus altos
Nunc ardere focos, ferrique sub aethera flammas:
Nubibus inspergi cineres, cumulosque globorum
Lambere sidereos agitatis follibus ignes.
Sed numero certe exiguo res Danica, certe
Exiguo constat numero: nec et ista putabis
Corpora praestanti Suecorum obnitier auso
Sufficere, aut nostras subuertere posse phalanges.
Quae postquam elato placuisset fabula Regi.

p.203
Tollit ouans animos, et spe sibi pectora firmat:
Collaudatque suos, certatque immittere somno
Lumina, et extremam membris inferre quietem.
Ergo vbi Vardburgo procul excessere cohortes.
Et Falocopensem contendit Iuarus in oram,
Bahusum Regina petit. Iacet inclyta celso
Arx ea structa loco. saxisque videnda stupendis
Ardua congerie firmique bitumine muri:
Quales Tarpeio memorant in culmine celsas
Stare domos, mediasque velut contingere nubes:
Et procul aerios inter se condere ventos.
Albia depressis hic vallibus errat, et imos
Alluit vnda pedes. ripisque tumentibus exit.
Haec Veneri celeres inter rapidissima fluctus
Labitur, et summo praeruptas gurgite fossas
Sic agit, vt magni cataractas fundere Nili
Posse putes. tanto sonitu tantoque fragore
Lapsa ruit, non vt fluere: at subuoluier alte
In praeceps, ratibusque vias prohibere videres.
Tum vero Elsburgum fluuio adiacet, aspera muris
Compages: vbi Gotthorum procurrere summos
Fata dabant fines, nostrasque attingere ripas.
Bahusum sedenim cum iam Regina petendo
Venerat, actutum priscis se inferre Sacellis

p.204
Diuorumque exposcit opem: Christumque precata
Eductas patria pro libertate phalanges
Commendat coelo. tum vero inducere menti
Maxima vota, Deoque omnem committere causam,
Et fortunatis pertexi cursibus orat.
C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
MARGARETICORVM
LIBER VIII.
Panditur aeterno memoranda a nomine belli
Orta dies: roseosque orbi sua lumina currus
Phoebus Apollo iacit: foribusque patentibus horae
Emittunt subitos pleno temone iugales
Continuo rapidas Pyrois, Eous et Aethon
Corripuere vias, superumque ascendere mundum:
Cum patria signum pugnis Albertus ab arce
Extulit, ac rauco crepuerunt cornua cantu.
Extemplo commotae acies, fremitumque dedere
Vetterusque sagax. Venerusque et gnara futuri

p.205
Albia, quaeque feros incingunt aspera Gotthos
Aut Sueonum lambunt internas flumina valles.
Quid ripas auxisse lacus. quid murmura dicam.
Auditosque inter glaciesque et crusta fragores:
Horrendum tonuere canes: totasque per auras
Ignea delapsae subigebant viscera stellae.
Intumuisse fretum sonitusque agitasse stupendos.
Subsedisse diem: nebulisque ingentibus omnem
Vetteri fundum liquidas halasse tenebras.
Quin tranquilla dies aliquot sua flumina ripis
Continuisse ferunt, nusquamque exisse profundo
Haerentes fluuios venturaque damna pauentes.
Quidue Lupos auiumque greges. volucrumque sequentum
Agmina dira canam: fama est aquilasque feroces.
Ingluuieque graues monstrasse pericula miluos
Et captasse locum, magnas vbi vertere sortes
Dijs visum Superis tumidasque exscindere gentes.
Heu caecas hominum mentes, et in optima nusquam
Pectora gnara satis: minimum est mortalibus aegris
Quod sapimus. studio ferimur sub tristia: nec nos
Aut monitus sacri aut ostensa pericula tardant.
Ingeniosa malo est hominum natura, sibique
Stulticiae pretium atque opprobria plurima gignit.
Quod sentire Lupis datur et praescire futuros

p.206
Insuper euentus, hominem latet. omnibus vnus
Imperat: ast nulli minus est sua cognita, nulli
Vita incerta magis. Ceu mollia contrahit auceps
Retia, et inuoluit non cautas fune volucres.
Sic subitos hominum casus coelumque diesque
Accelerat numero. ludit sors nescia rerum.
Et sua mortales inter fastidia spargit.
Nemo equidem. nemo est foelix. suprema dierum
Iudicat, ac cunctis aequam fert vnica lancem.
Optima res homini pax est. tum viuere paucis
Contentum, et tota mediocria poscere vita.
Extremum sedenim, et deterrima meta malorum est
Insultare alijs, turpesque aspergere sannas
Et nigrum cumulare salem: cum forte procaci
Deformare bonos libeat certamine, et altum
In vulnus studeas sceleratam immittere linguam.
Igne quid vtilius: sed quis satis arma, quis enses
Laudet, et infracto confecta negocia ferro?
Cornua taurus habet: vehit vngula dura Caballos.
Armarit rabidos vnguisque et cauda Leones:
Dente Canis, nocet aspectu Basiliscus acerbo
Interimitque graui Dipsas tua corpora morsu.
Ast homini natura dedit mentemque manumque
Qua noceat. durum fato genus, anxius optat

p.207
Vnde perire potest, et quo sua prospera rumpat.
Etiam prima dies nitido fulgebat Olympo
Educitque Albertus equos, auidasque cohortes
Centuriat, magnaeque ruens capit omina pugnae.
Inclamatque duces populorum, ac talia fatur.
Venit summa dies, et ineluctabile Danis
Exitium: properat nostro victoria bello.
Quisque manum fortem ac rigidas in praelia dextras
Induat: inuictos praestare laboribus artus
Nunc decet, et quia vos magnam spondere salutem
Haud dubito, validos arrepta in tela lacertos
Stringite, et e vestro crescat mihi gloria facto.
Vincimus ignauos causaque et robore Danos.
Vincimus armorum numero, turbisque manuque.
Tum quid foemineae metuamus iurgia beluae?
Quidue minas fremitusque leues timeamus? Iuaro
Nescio cui fragiles mandauit inepta maniplos:
Quem contemnendum tibi noueris esse. tametsi
Vt belli gnarus, sic callidus esse feratur
Atque animis solers. Sedenim cum tenuia ductet
Robora: nos numero contra pugnemus, et acri
Tendentes late cumulemus funera neruo.
Vt supero torrens qui monte euoluitur imos
Irruit in tumulos, et saxa sequacia pellit.

p.208
Sic nos, offenso tentantes praelia coelo
Proterimus. nihil hic veteri stratagemata mundo
Cognita, nil hominum fraudes, nihil ordo moretur.
Tum vero instamus, spes est quae maxima, fessis
Pertaesisque viae. hyberno sub sidere pugnas
Lentaque bella sequi, res est haud mollibus aequa
Pectoribus. quidenim? si desint caetera in hostes:
Ipsa equidem pro te poterint certasse videri
Frigora, et ignauos mersisse in viscera motus.
Postremo ignotis quoniam trepidare necesse est
Dum tendant campis / atque incomperta sequantur
Nunc loca: quae magnis etiam res saepe maniplis
Terrorem incussit, tenebrasque offudit ocellis:
Quid leuibus dubitemus equos immittere turmis.
Et cuneis terebrare vias, passimque per arua
Sternere, et extremae dare perdita corpora morti:
Quae me cunque manet tantis fortuna sub armis
Haud timidum praestabo ducem, tibi maxima pro me
Quae nunc tela capis pubes Germanica, vitae
Praemia decerno, laudesque et caetera Danis
Cognita lucra viris, tibi venerit omnis, et omnis
Gloria: te totis cumulatae fructibus arces
Accipiant. si quae lato mihi pinguia regno
Iuppiter adiungat tibi defero rura: gubernes

p.209
Arbitrio nostrum quantum patet obuius orbem.
Sic ait: Illi equidem fremituque sonoque sequuntur
Et crepitans volucres vox est audita per auras.
Iam vero instructas acies, pulcherrima grandis
Corpora militiae. Sueonum Rex fata secutus
Mouit, et accinctas in tela aduersa phalanges.
Confertosque globos turmasque educit equestres.
Cumque Axelualdo discedunt agmina, et amplae
Discedunt acies. animos attollere qui tum
Ingentesque manus et robora tanta stupescunt
Attoniti. Sedenim tremulo postquam aequora pulsu
Sensibus aduertunt haec propter tela moueri:
Mirantur subito non fracta dehiscere saxa,
Aut resilire suo depressas pondere terras:
Tantas ille manus, tantasque in bella cohortes
Totque Equitum turmas ferroque rigentia duxit
Pectora, et audaces tulit in certamina dextras.
Hos Comes Eydorae qui venerat accola, Gotthis
Aeterno iunctus ceu certa in foedera nexu.
Accipit imperio. mox per loca nota maniplos
Extulit, ac subitis contendit cursibus in quae
Nunc Falokopensi statuuntur praemia bello.
Agmine quadrato pergunt: primosque sub orsus
Rupini Princeps, et qui Pomeranica late

p.210
Rura tenet, quique audaci tunc arma Borusso
Missus adit, bellumque secutus saepe modestam
Visus erat populis suadendo extollere pacem:
Et monstrasse vias statui quibus aurea possent
Foedera, et in seros ea mitti firma nepotes.
Occupat extremam pubes Germanica, quantum
Vndique tota patet dispostis fortibus oram.
At medio patrij stant ordine, dira tuentes
Contemptique: quod haud aliquo dignatus honore
Hos foret, ac Sueonum parui rex duceret agmen.
Impleri tamen his numerum cum posse putaret
Inserit ordinibus, densasque agit inde phalanges.
Immensas hominum turmas, atque instar arenae.
Quam diti Caurus riparum flumine voluit
Accumulans. Quacunque oculos et lumina ferres,
Nil nisi plena virum cuneosque ac arma videres.
Hinc ingens peditum Oceanus longaeque cohortes
Oppleuere solum: qui tanquam aestiua locustae
Pabula conuerrunt terrasque volatibus vrgent:
Sic equitum peditumque globi latissima campis
Rura grauant: Solique nitent opposta sereno
Arma ducum ferrique seges. micat ignibus aether
Atque repercusso radiabant tela metallo.
Hic Rex sublustri rutulabat imagine formae

p.211
Atque inter cunctos magis emicat vnus: vt auro
Cum medius vibrans Adamas iacit efferus ignes
Aspectusque trahit violentus. agitque per omnem
Coniectos radios coelestia fulmina lucem.
Huc vultus, huc ora virum conuersa ferebant.
Et Regem spectare omnes. votisque sequuntur.
Ast hominum studijs contraria vota fuere
Et multum diuersa optant. pars omne Tyranni
Auersata scelus Furis vltricibus aeuum
Obicere, et meritas Superos deposcere poenas.
Pars caecas hominum mentes, et faeta malignis
Pectora consilijs plorant. stat lumina quidam
Detergens, caetu in medio, questusque sonoros
Aedidit, ac patulo fudit suspiria coelo.
Hunc cum forte Scopas, istis paulo ante diebus
Qui Boiemiacis aduenerat incola regnis,
Quo tantos ferret gemitus, quo dicta, rogaret:
Sic responsa dolens tremulo molitur ab ore.
Quid Scopa, quid lacrymas et nostra opprobria quaeris?
Res haec ipsa potest tacitos tibi pandere questus.
Et veras nostri causas aperire doloris.
Quicquid delirant Reges, patria vnica certe
Plectitur. haec belli pretium est, et meta laboris.
Quam nostri magno quondam sudore parentes.

p.212
Cum conati essent longis auferre ruinis
Aspice quam fortasse parum sint lege secuti
Consilijsque bonis. poterat tranquilla beatos
Possedisse dies, si sese nosset: et istas
Assuetas bello haud tentaret Suecia gentes.
Aut quid tute putes tanto nunc milite Regem.
Tot Germanorum turmis, tot et ensibus, et tot
Quaerere stipitibus, quam nos immergere bellis.
Et Sueones fracta sub libertate tueri:
Siue ctenim ferri superarit acumine Danos.
Seu victus gemat ac regno spolietur auito.
Exitium nobis partum est. dabit vndique nostrum
In caput atra dies cumulatos morte dolores:
Et praedam sceleratus aget. quicunque Tyrannus
Inuadet nostras bello foelicior vrbes.
Haud minus incolumi metuendum est principe Gottho
Quam Dano victore, mali. crudelior omnes
Depilet Albertus, saeuasque cruore piabit
Irarum flammas: Quod Suecia tota Tyrannum
Oderit, ac merito truculentum exhorreat Vrum.
Multa equidem nos dura pati / nos multa necesse est
Aduerso mala ferre Deo, camposque per omnes
Excussos fundis miseros errare colonos.
Vsque adeo quocunque ferat sors improba questus

p.213
Auxerit: ac saeuis nos cladibus aspera merget.
Talibus instabat dictis lacrymasque ciebat:
Cum simul ista Scopas ingrato verba dolori
Obijcit: auditum Danos in bella feroces
Esse manu fortesque animos in praelia ferre:
Ense nec hostili solitos dare tergora victos.
Supplicibus tamen haud duros offundere vultus.
Nec saeuire odijs cum decertata fatiscit
Pugna virum. nihil his generosius esse, calentes
Qui ponunt animos cum bellum desijt: et qui
Maxima vincendo decernunt praemia laudi.
Plurima mortales inter sententia, gentis
Praedicat huius opes. clara virtute feruntur
Praestare, et nullo sparsa est infamia raptu.
Securum interea teque et tua cuncta iuberem
Esse, nec abiecto spectare ea praelia vultu.
In victi plerunque situm est animoque fideque
Victorem qualem esse velit. res vnica legem
Fixerit. ingenuo si pectore iussa sequatur
Promissumque colat: nec se subeuntibus alte
Nequitijs sancto studeat subducere pacto
Iuratumque leui fallat pro more Tonantem.
In reliquis nihil esse metus, nihil esse pericli
Iura sinunt. nusquamque timet qui recta frequentat.

p.214
Nec sunt humanae quae firmant culmina vires.
Iuppiter ipse quidem imperijs finemque modumque
Inijciumque locat. Deus est velut ordinis autor
Sic vltor scelerum: qui saeuos motus ob ignes
Sepe alias transfert inversa palatia gentes:
Alternatque gradus et sceptra immania sternit.
Non igitur lacrymis, non questubus ora sinumque
Deformes. cessisse dijs. tutissima res est
Sic ait. Albertum intuitus: qui vectus habenis
Institit, ac leuibus glomerat fera colla lupatis.
Infoelixque agitabat equos: plausuque caballum
Gyrat, et incerta se rerum sorte fatigat.
Pectoribus spem caecus alit: quae prospera somno
Ventilat, ac studio se confirmabat inani.
Cum subito visa est tellus concussa moueri
Sub pedibus, vastumque tremit, suspensa profundo
Cum veluti limo tellus agitata pauescit.
Quam pueri super insiliunt, motuque vagari
Et tremulo cogunt vestigia ludere pulsu.
Sentijt Albertus motum: sed pone sequentes
Vandalici terris excita volumina rident
Contemnuntque. quid haec mirari pondera possis,
Lata quibus merita quatitur formidine tellus.
Conceditque globis equitum, patiturque moueri?

p.215
Natura monstrante pauet: quae nostra stupescens
Robora venturis assurgit honoribus. esse
Foelices statuunt quae praesunt Numina, Gotthos.
Insultant reliqui vocesque accentibus vrgent.
Ipse equidem laeto derisit seria vultu
Infoelix Albertus: equosque in fraena suburgens
Incitat, ac volucres gyrat procursibus armos:
Detorquetque iubas, vestigiaque implicat aruis.
Vsque adeo fortuna latet, quam quisque secundam
Aduersamue ferat: sorti quando exitus ipse
Fluctuat, ac dubia pendent ventura bilance.
Interea longae tenebrasque ac frigora noctis
Exsuperat Lyckeus: equosque in pabula mittit,
Et trahit in lassos gratissima membra sopores:
Cum subitos orbi currus aurora reducit.
Aspergensque salo protrudit ab aethere lucem.
Infunditque diem mundo: cui nulla vetustos
Inter amata patres aequari ob funera posset.
Vt videt exortus moliri in lumina Phoebum
Et primos proferre gradus: capit omina coelo
Impauidus, lucemque manu votoque salutat:
Et sua sic aperit fidenti pectora dicto.
Nascere Sol, vitae decus et pulcherrima mundi
Gloria: et augusto venias in vota iugali.

p.216
Da facilem fato cursum, da Phoebe secundo
Numine delabi properantes aethere currus:
Et Pallas diuina faue, super omnia laetas
Christe Deus des ire vices: age nostra potenti
Tela manu, et certo da vulnera crescere ferro.
Da talem tantumque diem memorare nepotes:
Et sibi pro meritis claros sperare triumphos.
Dixit, et extemplo partitur in agmina turmas
Ordinibusque refert: plenosque in cornua iussit
Ire sonos, tumidoque vrgeri Tympana pulsu:
Et decertandis accendi pectora bellis.
Tum vero manifesta fides, tum cognita virtus.
Tum studijs patuit quanta experientia in armis
Lyckeo foret: et quantum praestabat in omnes
Militiaeque artisque gradus, non dicere promptum est
Quanta Duci magnis fuerit prudentia factis.
Quantus in arma labos: solertia quanta locandi
Militis, aut quantae tam dura in praelia mentes.
Non magis egregio toties cantatus Homero
Insigni Mnestheus bellorum cognitus vsu
Aptatas turmis numero vel iungeret alas:
Cornua vel forti cautus muniret asylo.
Denique si Hannibalem confregit Scipio, quod rem
Aggressus tantam magno sit pectore: et ipsum

p.217
Militiae robur properasque in bella phalanges
Eximio certe digesserit ordine: ceu cum
Inuictas praestare acies solertia posset:
Lyckeo meritam peperit victoria laudem
Sic quoque: quod veris proprijsque exercitus omnis
Creuerit ordinibus, nusquamque aliena subirent
Robora: nec dubijs acies constaret alumnis.
Aut quae fama Duces memoret. quibus ardua primo
Decertata gradu sunt cornua: fortibus illa
Stabant aucta viris: floremque phalangis habebant
Nobiliumque choros. quales non viderat aetas
Vlla prior, functo postquam sub Principe victos
Haraldo strauit latissima Suecia Danos.
Egregio certe frontemque alasque videres
Luxuriare virum numero, pugilesque peritos
Adglomerare: quibus volupe est spectare cruorem
Et decus incussum non expallescere ferrum.
Praecipuum quod alit diues Nortuegia, quodque
Dania robur habet primis consistere visum
Ordinibus: primisque fuit certare sub oris
Conspectum, ac denso cumulabat verbera pulsu.
Post alij Proceres et turba infracta sequuntur,
Substite qui valido primorum robora firma
Ceu fulcire basi. qui vincere nescius ordo

p.218
Transadigit cuneos, aciemque reuellere certat.
Tertia sed classis Triaros, fortissima nostrae
Pectora gentis habet: studium quibus obuia bello
Frangere, et inuictas adferre in praelia vires.
Agmine sed medio disposta ita signa feruntur:
Vt vexillifero volitent Haccone Leones:
Qui neque Vandalicos saeuissima scommata rictus
Permetuunt, Sueonum neque cedunt ensibus: acres
Cum pridem exacuant ventura in vulnera dentes:
Perrumpantque moram ac firmis se viribus arment.
Holgero sed enim (cui Scanos plurimus inter
Stabat honos) forti natus genitore paternis
Aestubus Hacco furit, qui quanquam aetate virente
Praestat, et a sexto decimum ter Cynthia mensem
Vix cumulat lustro, atque annos hoc robore firmat:
Attamen ingenuo superet cum pectore laetos
In pugnam vultus, fortes in bella lacertos
Explicat ac rigido se suscitat arduus ense:
Hortaturque suos alacri vt se mente sequantur
Firmaque pro patrio subtendant pectora regno.
Et quorsum nostris tentata parentibus ante
Pax etiam euasit: quid Dania promouet, hic se
Quod facilem praestare velit: quod foedera poscat.
Et sub amicitiae iungi se lege probarit?

p.219
Quin multo res est maiori obnoxia damno:
Latius et serpunt belli contagia: cristas
Holmia sustollit sannisque procacibus ornat.
Quod pueris igitur solet euenisse, cauatas
Qui foueas primo moliri in littore certant:
Cum laudant operas. subigente huc aequora fluctu
ui planat fossas et arenis omnia mergit.
Haud aliter nostri quondam diuturna parentes
Praelia conati populorum tollere. nullo
Desudant fructu, quid enim: successibus vsos
Ardua Lernei serpentis colla videres
Eximere atque nouis frustra dare vulnera monstris.
Mollibus iccirco studiis postquam hactenus actum
Est nihil: arma sequi libeat, fortique Gradiuo
Moliri pacem, et partirier ocia regnis.
Sic Hacco breuiter, sic multi deinde locuti
Alternis sese confirmant vocibus. ardet
Interea flammis Suecus sannasque minasque
Congerit, ac nostris illudit feruidus armis.
Ast rerum certi fato sunt iudice fines:
Sunt horae, sunt circuitus, est certa manendi
Durandique suis onerata laboribus aetas:
Hanc vltra proferre nihil datur. illa recentes
Vrbibus inscribit clades: illa vnica celsos

p.220
Mergit in ima gradus: summoque e culmine fortes
Deicit, ac subito cumulat fastigia luctu.
Maturo pendent cum poma fugacia ramo.
Praecipitant lapsum, plenis cadit vua racemis
Cum Phoebo percocta rubet, vberrima lymphis
Flumina perrumpunt confractas gurgite ripas
Exundantque salo. cum ventum ad summa fuisset
Semper in angustos iterum res maxima fines
Concidit. hanc versant coelestia Numina sortem
Et prohibent firmis durare infirma columnis.
Ergo vbi concepto iam turget Suecia fastu
Nec se prona capit: superum vis aequa Tyrannum
Fascibus implicuit, quo tristia multa ferente
Incidit in subitos florens Respublica luctus:
Et sua damna pati fatoque alludere discit.
Et tamen exiguo res acta est milite. tantum
Lyckeus septem ducebat millia, turmas
Electas, patriasque bonasque et vincere gnaras
Atque hosti nescire fero dare tergora victas.
Has equidem Sueco vires, hoc robur in arma
Opposuit, quanquam spiranti immensa Tyranno
Proflantique minas ac funera multa vomenti,
Tum caedes vrgenti animis, tum bella ferenti.
Aut quid ego auditas toties, totiesque petitas

p.221
Pectoris effraeni voces, quid scommata dicam
Funestumque salem: vetus est petulantia cum quis
Contemptu ludit: populisque aspergere sannas
Instat, et audaces in vulnera figere dentes.
Ceu cum messor agro laetantes culmine spicas
Dissecat, ac curua segetem cum falce reuellit:
Haud aliter Danos angusto rure colentes
Exitio dabimus. tanquam venator alaudas
Retibus exceptas scapulis detrudit, et omnes
Argutae frangit numerosque ac pectora vocis:
Danica non aliter meritis laqueata periclis
Corpora. sub stygias dabimus torquenda paludes.
Vandalicis vox ista viris, sic ore locuti
Exacuunt celeres stimulis ingentibus iras:
Seque vltro accendunt, geminatisque ignibus ardent.
Quos inter fremitus et dicta superba virorum
Suecus ouat: parilique exoptat bella calore.
Insistitque minis. flammasque eructat inanes.
Tempus erat summo cum non procul abfuit orbi
Phoebus, et in Notij properabat culmina mundi:
Eductos castris populos cuneisque locatos
Ordinibusque bonis et equos Lyckeus agebat,
Infestas Alberto acies hostique minatur
Cum simul immensas aduersa mole phalanges

p.222
Suecorum Princeps extrema in fata moueret.
Inferretque iugis socios atque arma pararet
Hortatus, tumidumque furens et cornua tollens.
Iamque propinquabant summas vbi vertere sortes
Dijs visum Superis. patuit locus arbiter aeui
Fortunaeque Ducum, totique obnixus Olympo
Surgentes humeros et sidus Orionis acre
pectat, et anguicomae rutilantia colla Medusae.
Piscibus inuehitur, Notioque propinquior orbi
Iam redit, ac calido Phoebus temone iugales
Incitat in Boream, glaciemque ac frigora soluit
Producitque dies, superas tum Pegasus auras
Occupat, ac propter vicinum fulget Olorem.
Oppostasque acies Deltoton horrida cernit.
Fama est aetheria Diuos in sede minores
Sollicitasse suum precibusque vrsisse Tonantem:
Foedera turbatas inter componere gentes.
Atque odijs inferre modum pacemque tueri.
Neptunus poterat Latijs praestare Sabinas
Et sociare nurus: cum primum extare Quirites
Et proferre dabant diuturna in culmina Romam.
Tu magni Solis rector: tu sidera gyras
Et iubeas quodcunque. alios fecisse necesse est.
Da mollem fato cursum: da blanda reuerti

p.223
Posse, nec aeterno certent haec regna furore.
Sat caedis bellique satis, fusique cruoris
Fluxit: in extremos libeat nisi mittere luctus
Dulceque venturo non linquere pignus honori.
Finierant, niueo cum Iuppiter ore locutus
Risit. et o nostri ciuesque et Numina regni,
Quo curas animi tantas, quo pondera rerum
Quoue preces fertis momentaque tarda rogatis?
Quae fatis decreta manent haud vertere fas est.
Quod feri potuit, produxi tempus: et vsque
Huc etiam duros Alberti Principis ausus
Detinui: monitis animum si forte superbum
Ostentisque daret. Sedenim mortalia caecis
Pectora sunt oppleta malis. ruit impetus altum
Praecipitans, nimioque graues fert pondere lapsus.
Quidue etiam Superi fas esse putabitis aequas
Coelorum leges, et summi iura Tonantis
Interea sperni: dum mens scelerata nefandos
Digerat impulsus: hominumque proteruia clades
Auxerit in populos, cumuletque cruoribus vrbes:
Indignum quamuis fortasse viderier istud
Posse putes: quod crudelis malesana Tyranni
Praelia sentiscat Mulier. res ista beatos
Vna Deos mouit semper semperque mouebit.

p.224
Imbelles miserosque manu releuare: superbos
Deicere: et fragilem contra vim tollere Sexum, et
Foemineos fasces nostro pro more tueri.
Ipsa equidem scit Iuno: Deos ego testor et altam
Sicaniae terram, rapidamque caloribus Aetnam:
Nec sibi nec generi. fuerint quae optanda rogatos
Detrectasse Deos: neque Numina dura negasse
Foemineos possent quae caetus iusta tueri.
Quin laudem pariat, nostro si denique coelo
Nec se destitui, nec verti regna queratur.
Sic ait, ac celeres fatum detorsit in horas:
Proferrique iubet suspensas axe bilances
Indomitoque iugo. quae postquam partibus aequis
Amborum tulerant populorum fata, repente
Alberto minus esse videt: tenuesque sub auras
Tollier, ac gemina rerum leuitate moueri.
Attonitos res ista Deos, altumque silentes
Perculit. Ast superi paulatim iura Tonantis
Post alios alij non ficta voce celebrant:
Et decreta louis pariter, facta ardua laudant.
Hoc Venus vna rogat: mihi des pater oro roganti.
Ne subito medios inter cadat ense furores:
Moestaue diffuso complerit fata cruore.
Is mihi nonnunquam, cum castra secutus et arma

p.225
Nostra foret, lepido miles sacra munera lusu
Consecrat, ac studio luxus meditatur inani:
Accensoque colit Venerem fidissimus igne.
Sic blandita Deos inter spectanda resedit.
Laeta genas roseoque adnixa in maxima vultu.
Annuit oranti diuum pater atque hominum Rex.
Et feri posse ista dedit: Sic fata retexit
Imminuitque viro. Siquidem tibi militat, inquit.
Indulgere decet precibus. tu fida parentem
Nata colis, nostroque decus das crescere regno.
Id moneo, minus hinc victuro posse licere.
Et doluisse magis. septem tibi vinctus in annos
Ingemat, ac solitos minuat sub carcere luxus.
Dixit, et obliquum nutu tremefecit Olympum.
Excessitque gradu. retroque per aethera late
Voluit iter. Sueonesque atra de nube tuetur.
Interea medio iam stabat Phoebus in orbe.
Perlustransque diem secuit. spacijsque diremit
Arbiter, et vario prospectat in infima vultu:
Cum sese aduersos exercitus acer in hostes.
Inque locum pugnae cernendus vterque ferebat
Insiliens. animis ea res est fortibus acta
Consilijsque bonis. non se Germanica pubes,
Non Sueonum vires, neque gens aduersa moratur.

p.226
Maximus ast numero Alberti succedit et omni
Ornatu miles. Danis pars maxima, virtus
Atqui animi infractum magno sub pectore robur.
Et Ducis haud primo tum nota scientia bello.
Hic igitur Danos Ficfindius (iste vetusto
Augurio inuisus, sed non leuis omine vates)
Cum procul instructos aciemque in bella videret
Moliri, ac auidas iam poscere praelia gentes:
Protinus iniecto ceu tactus membra calore
Coelestique Deo, monitus iterare priores
Cepit, et Alberto rerum praedicere summam.
Funestumque diem plenosque in vulnera luctus.
Heu durae quantum sortis. quantum que laborum
Hic exantlandum nobis Alberte relinquis,
Frustra etiam. neque enim miseros victoria Suecos
Amplius infracto laetantes Marte, beabit:
Nec dabit incolumes in rura laresque reuerti
Posse: nec exili iaceant pia funera planctu.
Haec funesta dies, haec tristia tempora Gotthis
Plorandaeque vices rerum: sic temperat atros
Iuppiter euentus. cum se dissentio Reges
Inter, et elatas sinuat stolidissima gentes.
Et satius fortasse foret mediocria posse
Damna pati. nihil humanis ita rebus et aeuo

p.227
Perfectum credas, vt non persaepe necesse
Sit lugere bonis, vanum est, si forsan Olympo
Inijcias leges fatumue eludere certes.
Audijt Albertus supremi murmura dicti,
Atque audita graui cepit mordenda labello.
Vectus equo, et tali castigat voce loquentem.
Desine Ficfindi toties mihi dira minari,
Desine et audaces animos et prompta gerendi
Consilia his turbare vijs, dictoque morari.
Haud ego tantopere Ficfindica tela, nec enses
Expeto: vt inuisum patiar caput. aufer ineptos
Verba proterua sonos. Vel si tibi frigora circum
Corda metus posuit: trepidasque videre fluentem
Per campos late spargique per arua cruorem:
Tristia iam bello subducas membra, petasque
Securus quacunque velis regione latebras.
Hinc atque hinc retroque patet, qua molle recondas
Intuto latus, et careas formidine tectus
Arbustis, humiliue immergas corpora coeno.
Ille dies aderit, dextra duce, talia quo tu
Dicta luas: motuque feras tua praemia nostro.
Sic ait Albertus. Sedenim tum magna frementi
Hoc Vates subicit. non me iam prima pauentem
Praelia spectasti. nec me, licet efferus hostis

p.228
Terruerit, minus vt praeuisa clade moueri
Audeam, et instantis deflere pericula belli.
Quin age prima neci mittantur acumina nostrae
Thoracesque licet rigidos mihi rumpat arundo:
Quae ferat exactae mihi libera funera vitae.
Haec patriae meritis protalibus aurea reddam
Officia: vt liber pro libertate tot inter
Tela cadam, et nostris sint tela decora ruinis.
Haud me teter edet squallenti carcer in vmbra,
Nec me posteritas fugientem turpiter vndis
Obiciet stygijs nigroue inscribet auerno.
Sic inter densae Ficfindius ora phalangis
Pectora commotus dixit: telumque coruscat
Fulmineum, primumque oculis iam destinat hostem
Hortaturque suos, fatoque in funera tendit.
Tum vero Albertus frendensque furensque per omnes
Inuehitur gentis numeros: primosque virorum
Incitat, ac tali properantes ore monebat.
Venit saepe meis lux exoptata triumphis
O socij. sibi quisque suas in praelia vires
Roboraque expediat, dextraque vtatur et ense.
Incautos hostes et Danica pectora forti
Sternite victa manu spretasque impellite gentes.
Praemia polliceor, quae maxima praemia duci

p.229
Posse putem: et tantum quae me dare maxima regem
Conuenit, ac tales vos acceptare decorum est.
Haud magnus restat numero labor, optima certe
Fundamenta iacent. imbellem viribus hostem
Cum sequeris: qui nec nostros audacter in enses
Tendere. nec tantos impulsus vincere possit.
Id saltem curaris eques, ne cedere sparsum
Te, aut mutare locum, et vestigia linquere cogat:
Egregieque manu et gladijs vtare secundis.
Caetera te iubeo confidere. dixit, at illi
Vocibus excipiunt laetis mandata: remugit
Aether, et pulso Venerus sonat eminus amne.
Iamque accedebant Sueones numeroque locoque
Praecipui, campumque tenent, vbi cernere ferro
Decretum certas aperire in vulnera mortes:
Ordinibusque tument nitidis hostemque morantur.
Cum pius aduerso Lyckeus in agmine nullas
Principis eximij partes, non vlla periti
Militis officia, aut monitus neglexit equestres.
Circuit actutum cuneos, disponit et acres
Centuriat numeros: tum collocat, inserit: aut hos
Euocat, aut mutat, rerumque a fonte requirens
Prouidet, ac magnis conatibus omnia firmat
Sollicitus. denso veluti cum robore turrim

p.230
Excelsam validamque struit: non protinus omni
Omnia saxa loco faber inserit. ardua primo
Fundamenta solo depressaque pondera condit:
Inde manu versans aliud, nunc grande reponit
Nunc aliud, variatque vices et saxa futuris
Molibus acta legit, firmatque bitumine muros.
Crescit opus summasque aequat structura tabellas
Consistitque basi turris, quae cedere nimbis
Nescit, et infracto superarit culmine ventos.
Haud aliter belli gnarusque ac caedis Iuarus
Omnibus aequa locis accommodat omnia. postquam
Ordinibus structum campo stetit agmen aperto.
Auspicibusque dijs iam tela mouenda fuissent:
Cumque in conspectum se Suecia saeua dedisset.
Atque acres vrsisset equos, numerique niterent:
Metitus pugnas oculis Lyckeus, et istas
E vario tractas populorum rure cohortes:
Concipit ingentes forti sub pectore motus.
Incaluitque ferox, animumque exsuscitat ira
Impatiens damnansque moram. Ceu fuluus in armos
Cum Leo se tollit, visis vbi cominus Vrsis
Aestuat, ac mota rabiem sub bile moratur.
Haud aliter Danus conspecto excanduit hoste.
Accingitque manus operi, et se fundit in arma

p.231
Hortaturque suos: tum pro re pauca locutus
Infit, et hac auidas confirmat voce phalanges.
O socij, o duris non fracta potentia bellis,
Quae tibi bis decima cumulat iam Suecia messe:
Haec loca iam tandem toties optata tenemus:
Consistitque dies: qui quod fugisse videri
Possit, et incerto tua vertere commoda flexu:
Multiplices equidem clades gemitusque molestos
Auxit: et assiduo vexabat nostra tumultu.
Scis haec quo primum contentio fine moueri
Cepta sit, atque aditus quantum quantumque laborum
Hactenus a nostris tentatum partibus esset:
Vt scelus, ac odij male prodita causa vetusti
Tollier e medio linguaeque superbia posset.
Ast quid consilijs, grauibusque quid egimus armis,
Indicat ista dies: quae quantum accedere nostris
Et foelix et amica velit. Deus arbiter aequa
Iudicet, ac spretis statuat potiora bilance.
Et meliora quidem Diis fortunantibus omni
Concipias animo. locus iste parentibus olim
Bella tuis prorsus non infoelicia vexit.
Tum vero auspicijs Reginae tanta moueri
Cum patriae nunc tela vides, turmasque parari:
Induc pectoribus robur, dextraque parentes

p.232
Qua soliti totas glomerato in praelia vires:
Intulerisque tuo tam splendida facta nepoti.
Hinc ego vos tota complecti mente iuberem
Praemia, quae bello petimus. non sola Saguntum
Mouerit Hannibalem. Latias petit impiger vrbes
Ausoniaeque domos, et opes et clara Quiritum
Moenia, et illustrem per tot certamina Romam.
Sic te sola quidem trahit haud Vestgotthia: lato
Suecia tota mari, et vasto pene obuia ponto
Huc vocat: haec pulchri sunt praemia iusta laboris
Quae referenda petas, quibus et laetabere, si te
Maiorum virtus et mens non fracta sequatur.
At de me superest tantum quod sera loquatur
Posteritas: vel me ignauos traxisse maniplos.
Vel fortes duxisse viros. dabit vtraque longas
Fama notas, ductuque meo celebrabere victor.
Aut funesta tuo parias tibi nomina bello.
Filius aeterni Patris et Saluator Iesus:
Cuius et auspicijs et sacro cuius honore
Bellica signa leuas: robur sub pectora firmet
Instituatque manus. hoc Principe quisque sequatur,
Quo sua quemque pium virtusque et gloria ducit.
Sic ait, at magnis tum vocibus inclyta circum
Turba fremit: late tellus impulsa remugit.

p.233
Qualis vbi aerio cum Iuppiter intonat orbe
citat ingentes sonitus: subitoque fragore
Ardua per steriles diuulgat murmura campos.
Haud aliter promptae vocem intendere phalanges
Intremuitque solum: tenuesque impacta cauernas
Aura ferit, superosque petens it clamor in orbes.
Optima non dubijs collaudat pectora dictis
Lyckeus, meritoque tripudia tanta fauore
Prosequitur. Sed et hanc equidem tibi, dixit, arenam
Omine certandam cape gens inuicta secundo
Foelicique Deo. Quod si quos fata soluta
In coelum compage vocent, campoque fluentem
Hic patria fundant pro libertate cruorem:
Non tantum coelo meditati recta fruantur:
Sed pia venturae sacrabunt nomina laudi.
Inter et aeternos statuetur fama nepotes.
Finierat, primosque inter Lyckeus ouabat
Agminis inuicti Proceres, hostemque propinquum
Intuitus, forti laetantes pectore motus
Suscitat, ac diuis rem fortunantibus ardet.
Impatiensque morae propius concedit. in hostem
Lumina stant defixa, animum Deus occupat: huc se
Agmina, turba, Duces: huc se Regina ferebat.

p.234
C. ERASMI MICHAELII
LAETI
MARGARETICORVM
LIBER IX.
Iamque in procinctu spirantes funera stabant
Instructae numeris acies: cuneosque mouebant
Ingentes, conspectu etiam signisque timendos
Et promptos libare pares in vulnera dextras.
Cum simul Albertus flagranti percitus igne
Multa timenda mouet. nunc illum iura propinqui
Sanguinis, et violata fides: nunc scommata terrent.
Iusta quibus merito sibi tanta pericula cernit
Et tot bella strui. funestat auunculus ipsa
Turpiter hac olim superatus luce: Borussi
Quin nunc dicta Senis non vanis vocibus vrgent.
Qui foedus cauta suasit prius arte. bonoque
Communi studuit tranquillam inducere pacem.
Dissimulansque sui varios tum pectoris aestus
Esberno fatur. lituos inflare solebat
Esbernus, duroque tuba dare signa labori

p.235
Militiae: et quantum fas tendere gentibus esset.
Haud dubio certe posuit discrimina cantu.
Huic igitur tali tum voce locutus ab ore est.
Cornua rauca tibi et tibi classica dira quiescant.
Vade age, et haec Dano defer mea dicta ruenti:
Oppositas nunc stare acies: nunc agmen vtrinque
Haud dubias mortes et fata extrema minari.
At mihi foemineis similes ne motibus iras
Esse putes: veteri nec auorum laude relicta
In turpes vano certamine ferrier ausus:
Quod tentare prius sapientem multa decebit
Consilijs, rigidi quam durum Martis in arma
Aggrediatur opus: salua tibi vtrinque cohorte
Defero, saluari quo turbae atque agmina pacto
Auertique neces, et condi foedera possint.
Tu modo concedas Suecis, totiesque petitum
Scanica rura solum nostro sub iure relinquas.
Extemploque acies Gotthorum est finibus omnem
Educasque manum, teque in tua rura receptes.
Tum, si quid libeat deinceps haec nostra sequare
Regna bonus, pacemque colas et foedera serues.
Haud ita me saeuum miseris natura trucemue
Esse dedit: quin iusta sciam concedere victis
Supplicibusue. sapit qui primo a fonte monenti

p.236
Paret, et ingentes auertit acumine luctus.
Sic Albertus equum domitor mandata locutus
Substitit, astuta Germanos voce moratus.
Qui quanquam irruere et telis petere omnibus hostem
Contendere: tamen celeris responsa iubentur
Expectare viri. properat Legatus, et albo
Vectus equo signis lituo pendentibus arma
Ventilat, ac patulis diffundit Gotthica ventis.
Cum velut Eoo clara sub nocte coruscans
Aurea stella volat: nitidosque per aera fumos
Hinc atque hinc spargit subitosque tumescit in ignes.
Alberti sedenim postquam mandata peregit
Bronte satus: magnis ornans sua munera dictis
Exposcit responsa dari. nunc pene necesse est
E re consilium capere, et parere monenti.
Quin age priuatis etiam tibi consule rebus
Impendensque elude malum. Sapientius omnis
Quam petitur, retinetur honos, non omnis in vno
Consistit fortuna gradu. variata subinde
Firma vides, subitoque graues dare maxima lapsus.
Pectoris haud stupidi est sese inclinare. nitentes
Ouo sors laeta manus optataque commoda voluat.
is sapit, incertis rerum quicunque periclis
Ingenioque sapit. Prudentem dicere possis

p.237
Qui quae vitari nequeant, sibi prospera reddit.
At nihili fateare virum, qui cladibus auctus
Ingemit: aut factum quod deflent lumina, nollet.
Haud foelix semper fiducia. multa laborum
Conatus totis deturbant sedibus. Hector,
Hectore quid maius? tamen idem maximus Hector
Sic perijt: valido quod sese opponat Achilli
Imparilesque ferat tanta in certamina dextras.
Quid? patrio diues vixisset Turnus honore:
Exulis Aeneae si non et fata morari.
Et Latio sanctum cuperet prohibere Monarcham.
Tum quae foemineo speras tibi praemia ductu.
Albertus duplicata dabit. conferta tuisque
Moribus aequa dabit. vel Danis finge subactis
Te fugere, at quorsum fugias: non oppida, non te
Fortia castra tegent. quo progrediare sequetur
Albertus. nonne ista vides quae pascua, campos
Et valles complent volitantibus agmina signis:
Finge fugam, nunquam tamen hic concedet inultum.
Vel te mandantem vel te spreuisse monentem.
Haec mihi ferre dedit Sueonum Rex. addita nostro
Sunt tibi consilio quaedam, quae Principe cum sint
Saepius Alberto sic prodita: tu vtere tanti
Principis hortatu: praestantibus vtere iussis.

p.238
Vtere non dubio tali in discriminc, portu:
Et tua clementi submittas iura Monarchae:
Ne post quae nolles tibi non praedicta querare.
Finierat, multum sermone procaciter vsus
Esbernus, plausitque feris sibi transfuga dictis.
Vandalico prognatus auo: qui venerat olim
Varnouijs piscator aquis: vrbemque palustri
Lyckouium canna tectam delegit, eaque
Vt consedit inops, Blekingis creuit in oris
Consilijs celer, et magnis foelicior ausis.
Edidit hic Brontem, qui furto clarus honestas
Multorum persaepe domos scrutarier: amplas
Sublegere, et satagens merces cumulabat inemptas.
Mercurio donec commotus in acta sinistro
Incaute magni valuasque et ferrea templi
Laxamenta secat: quo demum vecte reuulso
Ornamenta loci completis extulit vlnis:
Et sua furta diu, quamuis suspectus alebat.
Vt res deprensa est, iugulum proferre coactus
Inserit in nodum: laqueoque exsoluere vitam
Sustinuit. longis trabs haec stetit integra seclis
Excelso spectanda iugo, qua diues amoenos
Lumma rigat campos subiectaque pascua lambit.
Hoc patre cum superas Esbernus venit in auras

p.239
Induit immanes circum praecordia motus.
Partim imitatus auum: partim genitoris in artes
Pronior, haud aequa vitam sub lance peregit.
Sed cum probra sibi fugienda domestica primis
Crederet vnguiculis, Lundam concessit: et istis
Ingenio quasdam non prorsus inutilis artes
Intulit, ac lituos didicit sufflare tumentes.
Ast bellum Sueones postquam videt edere, mendax
Deficit, ac nostris operam dedit hostibus. acer
Consilijs etiam, et veteri pro more secutus
Vandalicas acies: oleumque infundit in ignes
Bellorum, et magnis ardens conatibus instat:
Tristia vt vlcisci genitoris funera posset.
Hucque etiam. quamuis oratio blanda fluebat.
Spectauisse putes, dulcique in melle venenum
Occuluisse: aliudque animis aliudque loquela
Decertasse virum, captasseque praemia fuco.
Quem, ceu nil praesens aliud res posceret, ore
Plurima versantem, varieque et multa locutum
Occupat: ac rigida Lyckeus mente profatur.
Desine praeco meas percellere vocibus aures:
Seu te Rex talem, seu te natura loquacem
Finxit, et haud iustis infercit guttura verbis:
Et quod missus, age: responsaque nostra referto.

p.240
Haud venisse quidem conditum foedera: sed me
Gestum bella manu Regina Principe missum:
Cuius et auspicijs huc me Deus intulit, esse
Plusquam hominis stupidi pacem sibi fingere, cum iam
Stant structae campis acies. nunc foedera quorsum
Deferat, innumero cum milite fretus in arma
Prouolet, ac nostros fastidiat efferus enses:
Praemia quin etiam promittat egentibus. vnam
Esse viam, qua me vinctum sibi reddere possit,
Haec si deiciat quae pridem robora spernit.
Haud alias vrbes, haud oppida specto: sub istis
Aut me victorem signis, aut morte subactum
Ingenua cernet, si quis post fata requirat
Funera: et in nostros solers inquirat honores.
Sic ait. extemploque inflari classica mandat.
Excirique loco turmas pugnamque parari.
At vero Albertus postquam videt ire phalanges
Et celerare manus, ac cornua prima moueri:
Haud dubijs animum Lyckei e pectora signis
Prospicit. actutum tremulo sibi timpana pulsu
Accendi iubet. accelerant vtrinque cohortes,
Mutuaque opponunt hostilibus arma lacertis:
Et ferri intentant acies, et vulnera libant.
Dij maris, et si quae florentes Numina syluas

p.241
Incolitis, rapidumue fretum, fluuiosue tenetis
Littoribus: quantum miserique doloris et altae
Tristiciae medias inter Vetterus arenas
Hausit: vt immitti rigidas thoracibus hastas
Distringique videt, iuguloue intendier enses:
Quis Someni ripas, et circum littora planctus
Explicet? aut ternos spectasse mapalia Soles?
Quin magni passim sonitus. magnique fragores
Auditi. crepuere fores. vltroque reclusa
Hinc atque hinc sacris quatiuntur limina templis.
Saltibus eiecti campis agitantur apertis
Rangiferique Lupique feri, tristesque capellae
Et pauidi Cerui, et maculosae tegmine Lynces.
Tum cunis strictus vagit trepidantibus infans:
Latrauere simul, visisque per oppida Damis
Abstinuere canes: radicibus eruta pinus
Concidit, ac nullo fremere alta cacumina vento.
Mugijt horrendum Taurus. Super omnia tectum
Linquit apis, passimque volans vestigat, et omni
Amissum quaerit fremebunda in cespite Regem.
Territa pars hominum rerum nouitate stupescit
Euentusque alij laetos hoc ducere signo.
Libera quod passim subeant animalia, quo se
Feruor agat. pars augurijs hinc foedera gentes.

p.242
Inter, et aeterno coalescere pectora nexu
Praedicat: admixtos canibus quia viuere Damas
Cernit, et impauidos errare per oppida Ceruos.
At quibus haud ficto mens est blandita colore.
Longe aliter rerum sortes, alioque pauore
Conijciunt. regno mutatum legibus iri
Formam. decussis veluti cum fructibus arbor
Exuit alta comas et stipite languet inani.
Multa tamen pars vota capit, pars multa Tonantem
Sollicitat, varijsque implentur rura querelis:
Postquam alios alij diuersa exposcere cogant:
Incertosue dies, aut longa pauescere bella.
Interea Lyckeus agens dat plurima letho
Corpora. crudescunt pugnae, clypeisque subactis
Turba ruit. magnasque inter dant praelia strages.
Qualis ab excelso cum vertice fluxus in imas
Praecipitatur aquas, medijsque in vallibus errans
Obiectos pulsu silices rapit: inque profundos
Ardua saxa sinus et ligna reuulsa suburget.
Haud aliter Sueones et Vandala robora Dani
Decutiunt. hostes contra subtendere vires.
Funera moliri grauibusque insistere telis
Atque vrgere aciem, et grandes proferre caballos.
Primus in aduerso suscepit pectore vulnus

p.243
Infoelix Vates: qui Suetica fata vicesque
Praedixit toties certo Fickfindius ore:
Primus et ante omnes moritur, praecordia laesus
Qua septum medio pulmones viscere mergit.
Hunc strauit fortuna magis quam dextera Frosti
Qua cecidit, laetam cum saepius antea pacem
Suadere, et duros solitus praedicere luctus.
Haud tamen in barathri nigras impune tenebras
Carpit iter: Frosto perstrinxerat ilia, quo post
Vulnere confectus superas concessit in auras.
Inde Caprum letho celerans dedit Asper. in imum
Defigens ventrem, gelido mucrone secutus
Qua locus extabat, totique fit obuius ensi.
Fertur in Antraden telo Bugslaus equestri
Inuaditque virum senior: scapulasque per amplas
Transadigit iaculum, mortemque in vulnere linquit.
Ast insultantem cum Posa videret: hianti
Immittit galeae subnixam viribus hastam
Metiturque locum. Sedenim Bugslaus eunti
Vt cedit telo, totas e vertice cristas
Perdit, et excusso miratur robora cono.
Hinc gladio Posam recta petit. impetus illi
Quantus in aduersos fuluo solet esse Leoni.
Cum per prata boues et membra fugacia sternit.

p.244
Nec mora nudatum Posae latus haurit, et ore
Castigans tali compellat voce cadentem.
Quid tibi Posa sequi tumidos fuit vtile Danos
Desertaque fide peregrini Principis arma
Sectari, aut patrias immittere caedibus vrbes:
Haec sunt iusta quidem scelerati praemia facti
Mutataeque domus: Sueonum cum praedia linquens
Hostiles animos aduersaque pectora firmas.
Sic ait, ac gemina laetatus caede ruentem
In se vidit equum: quem cominus incitat acer
Gadlaeus, subitoque impellit tergora nixu.
Ille viro magnis validam conatibus hastam
Ingerit, ac multum ruptis thoracibus vrget
In praeceps, totaque ferum de sede reuellit
Illisitque solo. tremulos labat actus in orbes
Insanus quadrupes. veluti cum turbine gyrus
Puluereos cumulos immixtaque corpora voluit.
Et simul: Superis celsoque inuise Tonanti:
Quid dare nostra neci tam fortia pectora tanto
Te iuuet risu, sannisque eludere mortes:
Si valida quassare manu, si sternere ferro
Dij tribuunt: equidem solido gratare labori
Successusque pete, et moderatis vocibus insta.
Vincere se maius quiddam est, quam vincere victos.

p.245
Amplius ista tamen non te iactantia tollet:
Nec nostras vitasse manus laetabere, seu te
Suecia, Vandalici seu te genuere parentes.
Dixit, et extemplo vaginam liberat ensem
Fulmineum: geminos cum se Bugslaus in armos
Tollere conatus dextram praetendit, et isto
Nunc, ait, abstineas, neque figas vulnera ferro.
Haud fas esse sinit violari corpora, quae me
Huc fortuna Ducem Pomeranis misit ab oris
Et dedit in miseros victori obnitier ausus.
Parce pio generi, precibusque allabere nostris,
Cum te victorem statuat Deus arbiter. hic se
Gadlaeus retrahit totumque recondidit ensem
Attollique virum iubet, ac dat luce potiri:
Acceptamque fidem magna inter praemia mittit.
Dumque ea multiplici geritur res dura labore.
E Danis cecidisse etiam non pauca feruntur
Fortia membra virum: patriae quibus arua tueri
Mens et cura fuit, gladijsque repellere Gotthos.
Sed tamen et Sueonum pars maior obibat, et ingens
Copia diuersos ceu sparsa per aequora tractus
Occupat, ac vario cumulantur funera letho.
Incerto veluti cum littore spargit arenas
Aeolus incumbens pelago ripasque per amplas

p.246
Praecipitat fluctus et saxa sequentia voluit.
Haud aliter passim disparsa cadauera campis
Omnibus aucta iacent: circumque effusa paludes
Oppleuere locos gelidaque quiescere morte.
Vt magis atque magis sub mutua vulnera sese
Adglomerant acies, Sueco genitore Lobello
Teuthonica sed Matre satus defertur Halottus
Hurnorum in sobolem, cui Lago nomen, et inter
Maiorum titulos claris rutulabat ab armis.
Hunc sane ante graui tardatum vulnere, quamuis
Pugna haud cedentem, sed acerbo cominus ense
Pellentem Suecos et funera multa ferentem.
Obuius excepit nunc asper Halottus, eique
Maxillam gladio leuam ferit: vtque ciatrix
Sanguineos sese in fluuios diffudit, ouando
Suecus ait: sed et haec nostri sit tessera lusus
Hi urne tibi, extremi sonitus vix oris in auras
Exijt, actutum cum Bildo allapsus, et huicne
Vulnus Halotte, inquit, sannis superantibus auges:
Laeticijs moderare tuis, et prospera narra
Dum liceat: nec enim simili laetabere plausu
Amplius, et tristi iam risum morte piabis.
Sic ait, ingenti sedenim fera fraxinus ibat
Impulsu delata, imoque sub inguine stridens

p.247
Haesit, et oppletas vitali sanguine venas
Rupit. vbi grandi coeunt sacra vincula neruo:
Connectuntque struem et medijs sese ossibus abdunt.
Ingens extemplo subiit dolor. ille ruendo
Praecipitat casum, primisque illapsus arenis
Voluitur. at Bielckum Krabborum maximus acri
Confixit iaculo. Bielcus paulo ante quieti
Niclaum intulerat: qui cum fuit editus acri
Audacique adeo Brockorum e stirpe, per omnes
Irrupit cuneos et iter sibi caede manuque
Apperuit: pene vt vexillo proximus istud
Iam prensurus erat, medijsque ex hostibus inde
Laturus victor. sedenim cum incautius instat
Hic vexillifero, vulnus crudele sub ala
Accipit, ac gelidum capulo tenus imbibit ensem.
Crudescunt pugnae: ordinibusque illata superbis
Vulnera dura legis: celeri Mars plurimus ense
Iam furit, ac latas rapit ocyus ira secures.
Hic Rhudos fortesque Doos, animisque valentes
Huitfeldos, hic Gaggaeos Skauosque benignos
Egregias glomerasse manus, pugnisque caballos
Implicuisse ferunt. Sueonum dum crebra fatigant
Agmina, et excussos gradibus vel nexibus addunt:
Vel medio certe camporum in funera mergunt,

p.248
Praecipitesue vrgent, cursumque obeuntibus instant.
Multi autem multisque locis cecidere. ruuntque
Vandalici passim: passim Germanica pubes
Interit: aut iam iam fugientia signa sequuntur.
Nec sua Nortuagicis bello fortissima virtus
Defuit. inuecti celeres vrgere caballos
Et proferre manus, hostemque impellere. vel quis
Harfageros, quis Blodöxos, quis denique Smyörros
Callipsosque canat? iam se Krumdijgus et acres
Gadlaei, latoque furens qui militat ense
Siuardus, cui nota caput dat nomina Verris.
Late equidem extulerant: cuneosque ingressa Iuuentus
Perrumpit, gladiosque rotat. mox funera densat
Erlingusque Ormus, Rafnoque Albinus, et atra
Caesarie notus Suerco, cui plurimus ensi
Feruor erat: quorum studia est imitatus et iras
Hacco ferox, primosque inter pugnando fugatos
Trudit equos, pulsosque loco dat cedere victor.
Hic igitur Sueones lassantur vulnere. longa
Est odij series, quo gens Nortuegica Suecis
Dissidet, ac iustos vindictae inscripserit ignes.
Gunnarus his pro Rege Canem dedit esse. quid illo
Inciuilius est facto? non barbara Suecos
Mens agit: et non est iusto poena horrida coelo:

p.249
Si bello superas: si dant Dij sternere ferro:
Ne feritate etiam superes. moderata sequare:
Naturamque colas, hominemque age. iura Catellis
Distribuat Canis. ast homines homo seruet. eisque
Imperet, ac finis constet Concordia bello.
Stulticia est, si quis se immanem ostendere victis
Et praestare velit: nihil ista proteruia regnum
Seruat. non animos hominum deuincit. acerba est
Memoria fortunae, gladio quae fracta recedit.
Atque molesta satis: ne quas blasphemia flammas
Praeterea accumulet, fundatque in dura venenum
Vulnera. Nortuagij hic igitur subtendere fortes
Vltricesque manus: quibus est res Vandala valde
Concisa, ac tumidis redeunt sua praemia Suecis.
Et vetus iste nouo Canis auget funera morsu.
Aut quid Folckungos, quid Brados, quidue feroces
Commemorem Sturos? cecidit praestante iuuenta
Gyltarum soboles, cum forte Georgius ensem
Vertice nudato caperet: laesoque cerebro
Nutantes oculos et lumina mergeret vmbris.
At Gaerum sonipes truculentior excutit: is cum
In mediam vulnus frontem cepisset: herumque
Pressantem fraenos procul auersatus, habenas
Respuit ac magno contendit in aequora cursu.

p.250
Sed tamen et Gerum seruat Langaeus: cumque
Protinus abreptum ferientibus extulit armis.
Depactumque sibi patulis immittere castris.
Vnus erat diti quem Marchia misit ab aruo
Rupini Princeps, animo bonus: acer in armis
Et forti subuectus equo, cui candida giluo
Linea distinxit frontem: quae lapsa sub imas
Se sinuat nares circumque ita ludit habenas.
Postremus sedenim parili suffragine sese
Pes mouet, ac niueo versat se planta colore.
Hunc quidam nullis celeber maioribus: at qui
Hoc ipso primus pulcherrima stemmata facto
Intulit in seros ceu praemia iusta nepotes:
Occupat, ac tali gaudet sibi victor honore.
Post quem nec numero Proceres vtrinque cadebant
Nec titulis. tantos equidem secura vetustas
Suppressit fremitusque virum stragesque potentum:
Et dedit in medias haec volui clara tenebras.
At vero et parmas toto fluxisse cruore.
Et rumpi gladios, et frangi scuta videres.
Quis cladem illius ludi, quis funera fando
Explicet: haud soli poenas dant sanguine Sueci.
Egregios praestare viros, et frangere ferrum.
Loricasque manu terere, et prosternere cristas.

p.251
Hic igitur vario ludit Mars improbus ense
Alternatque vices. interdum prospera Danis
Spondet, et eximias victoribus addere laudes.
Interdum Suecis blanditur, et vrget in hostes
Praestantes populos. Germanaque robora fulcit.
Aequo igitur certata diu sunt praelia Marte:
Donec Iuarus equo medios inuectus in orbes,
Proterit obstantes cuneos, et talia fatur.
Macte animo, virtute pari fortissima pubes
Danica. nunc tempus rigidos inferre lacertos,
Et bello glomerare manus, et spargere iactus.
Festinate viri celeresque aduertite dextras:
Quaque oculus medios inter sibi prospicit hostes.
Huc animus, duraeque manus, huc tela sequantur.
Haec erit illa tuo semper memoranda Nepoti
Et celebranda dies: paruo quo maxima cornu
Robora, et elatos Sueones vicisse ferare.
Sic ait: ingentemque Polum, fortemque Kanutum
Andbiornumque citum letho dedit. arma Kanuto
Post detracta iubet famae monumenta futurae
Suspendi et nitidis seruarier aurea templis.
Et iam prima acies Alberti cesserat aequo
Pulsa loco, captosque virum Lyckeus agebat
Praecipuos: alios infesto Marte secutus

p.252
Aut necat, aut volucri ceu raptos turbine cogit
Deformem tentare fugam, mora nulla. phalanges
Dissipat, aeriae veluti cum tecta columbae
Diffugiunt, praedator auis cum desuper hamos
Accipiter tota vestigans fronte minatur.
Haud aliter Sueones multo fortissima certe
Corpora. Vandalicasque manus et grandia Gotthis
Robora dissoluunt sparguntque per aequora Dani.
Non aliquis numerus, non meta modusue cadentum:
Sed velut agricolae spicas cum forte ruentes
Et sua farra secant, plenas rimantur aristas
Decutiuntque solo fruges, segetemque reuellunt.
Sic Sueci intereunt. magis ac magis vrget Iuarus
Nutantes animos incertaque multa pauentes.
Insistitque viris: prohibetque capescere sparsos
Consilia, aut cuneos aliqua ratione tueri.
Cum velut ingenti iam turbo volumine celsas
Praecipitat quercus: totoque et vertice syluam
Decutit. illae imis equidem radicibus haerent
Infixae firmaeque solo: flatusque prementes
Despicere, ac nullis victas se credere nimbis:
Vrgenti donec videas succumbere vento
Correptas subito moles, passimque ruentes
Sternier, ac lato sparsas velut aggere totos

p.253
Oppleuisse locos victisque fatiscere ramis.
Haud aliter durum Sueonum genus impulit acri
Perrumpens Lyckeus equo: mediosque per orbes
Incedit victor trepidosque in tergora cogit.
Obstantesque fugat. Tum vero corda manusque
Alberto, et toties iactatae in pocula voces
Deficere: et subita nutant caligine mentes.
Hic ergo exclamans fugientes corripit ore.
State viri: nusquamque pedes, nusquam arma referte:
Nec me desertum iam Vandala dextra relinquas.
Quid fugitis? cadit Aruidus, iustissimus vnus
Qui fuit in Suecis: motus qui prouidus omnes
Vidit, et euentus solitus praedicere tristes
Et sua damna queri. nunc Regi proximus omnem
Militiae forti tolerabat clade laborem:
Et morti dederat plures fera pectora Danos.
Huic densum gladio iugulum perrupit Ericus,
Cui nomen vexilla dabant, interque vetustos
Banneros merito praestabat clarus honore.
Vt vero Aruidum sectis demittere neruis
Colla videt, nigrumque genis hausisse colorem.
Natiuosque efflare ignes: velut ense recisis
Floribus ingratam trahere alta papauera mortem:
Excidit Albertus voto. spesque abijcit omnes.

p.254
Et celerante fuga miseram sperare salutem.
Praecipue turbata acie, cum cedere passim
Vandalicosque videt, Suecosque elabier: hic et
Praestantesue mori, captosue in vincula mitti.
Quanquam multa quidem Sueonum manus integra campis
Perstet adhuc: cuneique forent, saluaeque phalanges,
Quae conferre pedes hostique resistere possent:
Atque aliquam saltem domino spondere salutem.
Deiciens animum mutat tamen: obuius acri
Cum subito allapsus Regem Lyckeus agebat
Et tremefecit equo: dextramque attollit, et ensem
Fulmineum magnis quatit actum viribus. ambos
Vt videt hora Duces rigidis concutere dextris,
Mutuaque effraeni subtendere vulnera letho:
Tum vero ingenti concussa est Holmia luctu:
Tum trepidare lacus. septem subiecta Trioni
Biarmia contremuit, caecis audita cauernis
Vox tonat. Hic trepidis tandem Venus anxia Suecis
Auxiliatur aqua, pluuiasque immittit et amplo
Danica luxurians perfundit cornua rore.
Ast inhibente [inhihente ed.] Deo currus propellere vanus
Est labor, et tenui sese haec contentio fructu
Promouet. aetherio quae sunt decreta Parenti
Nulla caducarum rerum conuersio tollet.

p.255
Sed fato est sua certa fides. non imber Iuarum
Fregerit, aut pulchris vigilem deiecerit ausis:
Non labor impedijt: sed fortior instat, et alt
Tristia perculso iam nunc extrema minatur.
Conspecto Rex hoste fuga prohiberier vt se
Comperit, ac nullas restare in damna latebras:
Excipit inuectum gladio, pugnamque parumper
Sustinet. hic aliquo Lyckeum vulnere stringit
Insultans, animumque etiam sub clade receptans.
At latus vt ferro laesum spargique dolorem
Sensit Iuarus, equum calcaribus incitat: et iam
Saeuior Alberto tendit. dant lumina flammas.
Et spirate necem vultus: gladioque corusco
Fulminat ac denso deturbat verbere Regem.
Cum velut immanis pugnans Leo sentijt vrsae
Impactos vtero dentes, vncosue recuruos,
Et fluere aspexit vena stillante cruorem.
Acrior in fremitus surgit, lacerosque per artus
Regnat, et infractos late iacit efferus armos.
Haud secus inuadis Sueonum Lyckee Tyrannum,
Cum feriunt tibi tela latus. crudescit agendo
Pugna ferox, totosque fluens it sudor in artus.
Verbera conduplicat Danus, plagasque per omnes
Ingerit articulos. veluti cum grandine tellus

p.256
Tunditur, aut faciles cumulantur in aequora nimbi.
Sic ictus geminat celeri Lyckeus ab ense
Et sua multiplici delassat brachia pulsu.
Nec minor exercet reliquas contentio turmas.
Vnus habet cunctos ardor, decernere ferro
Et victis inferre iugum sociosque tueri.
Interea Alberto galeam Lyckeus agendo
Excussit capiti. loroque impune ruente
Laxatur thorax. iamque instat amarior: et iam
Vulnus erat Regi gladio lethale daturus:
Cum subito exclamans protendit brachia Suecus
Et verbis: Ego me, victor tibi dedo: simulque
Fulmineum tradit mixtis singultibus ensem.
Accipit oblatum Lyckeus, et exuit armis
Albertum. fugere manus, ceduntque phalanges:
Et qua quisque potest miseram petere inde salutem.
Danicus insequitur miles, pauidosque perurget:
Et trepidos capto subuertit fama Tyranno.
Balantum gregibus ceu cum lupus imminet. illae
Attonitae fugere feram. camposque per omnes
Dispersae tristi lacerantur corpora morsu.
Haud aliter pauidis fugientibus aduena victor
Instat ouans. isto pulcherrima membra tumultu
Haud mihi pauca quidem mortem oppetijsse feruntur.

p.257
Donc et et edicto vetuit Lyckeus in vllos
Crassari ciues. securos esse colonos
Iussit, et haud istis satiari caedibus enses.
Tum simul elabi cum cernit militis omnem
Dispergique manum, nusquamque resistere Gotthos:
Inflari lituos pugnaque excedere Danos
Imperat. actutum reuocatus ad ardua miles
Castra venit. venit Albertus, quem maxima duxit
Atque inuicta manus: pluuijsque et sanguine multum
Sparsa manus iuuenum. sub noctem victor et ipse
Lyckeus sequitur, totasque reducere turmas.
Ignibus accensis collucent castra, rogique
Ostendunt laetas vicina per oppida flammas.
Protinus electi vigiles et plena locantur
Praesidia, ac forti clauduntur moenia vallo.
Spartanam quali fama est incingier vrbem.
Cum viuo circum statuuntur robora muro.
Tum vero et medicos Dux euocat. ipse cruore
Deterso primus lateri sua vincula nectit
Adducitque cutem nodo vulnusque fouebat.
Post alios curare iubet. iubet ire feroces
In pugnam iuuenes, campis qui strata cruentis
Corpora seruare, et conquirere funera possent.
Tandem etiam oppleri nocturno viscera somno

p.258
Nutririque cibo mandat. tellure recumbit
Fessus, at ante oculos vel belli forma, vel altae
Virtutis decus, et superi versatur Olympi
Praesidium: ac gratam reficit Victoria mentem.
C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
MARGARETICORVM
LIBER X.
Interea varijs Regina exercita curis
Spem vultu ostendit, sed alit sub corde dolorem.
Incertosque dies perplexaque bella pauescit.
Sicut vbi incisam pinus radice futuros
Iam metuit lapsus. dubioque volumine totas
Diuidit alta comas: nuncque huc. nunc prominet illuc
Ignotumque diu quo sit casura relinquit.
Haud secus immoti non peruia foedera coeli
Instabilesque vices obscuraque pondera rerum
Colligit: ac magno curarum fluctuat igne.
Nunc ingens Sueonum metuentem legio terret:

p.259
Nunc equitum numerus, grandique inscripta phalangi
Copia percellit. nunc Vandala turba proculque
Quaesitus Tuischo Germanaque robora turbant.
Res ea cum magnis agitata pauoribus acrem
Cordibus infixit ventura in fata dolorem:
Quod sua non tantum Germanos aurea virtus
Et constans in recta fides animusque sequatur:
Sed laudis splendor quaesitaque gloria bellis
Excitet: vt magnis voueant sua pectora factis.
Supremaque manu suprema pericula tentent.
Denique Teuthonicae cum robur inesse phalangi
Praecipuum sciret, perterrita saepe futuros
Horret ob euentus: agitataque multa volutat
Et sua non vni demersit pectora curae.
Ast alio mentem firmat tamen omine, priscos
Maiorum fasces certataque praelia versans:
Cum pia deuictas diuerso in littore gentes
Cogitat, ac paruo superata ingentia cornu.
Maxima sed Christo fiducia militat: in quem
Quodcunque euentus, quodcunque est laudi in armis
Iecit, et a supero sperat meliora Tonante.
Cumque inter tantos animumque et pectora fluctus
Diuidit, haud tenui quatitur formidine: duris
Ora rigat lacrymis et spe sibi commoda firmat.

p.260
Iamque adeo tenebras rediens aurora fugarat.
Et iacit in totum radios Sol aureus orbem:
Cum subito allapsus primo cum mane iacentem
Erigit, ac grato confirmat nuncius ore.
Miserat hunc bello victor Lyckeus, vbi acri
Partum animo sera statuisset luce Trophoeum.
Nostraque victrici cumulasset robora Lauro.
Is postquam aduenit Dominae iam prospera narrat:
Et vicisse Manu Danos, vinctumque teneri
Albertum. Quae vox. Reginae vt venit ad aures.
Incaluit flammis. Quis laetae gaudia mentis
Explicet, aut tales ferat in sua carmina motus:
Cum veluti multis onerata doloribus. aeuo
Iam gnati metuit genitrix studiosa: quod illum
Longior absumat paulatim morbus: ijsque
Haec sese curis, hac se ratione fatiget.
Tum subito si quis rumore inuectus amanti
Nunciet, egregie medicis succedere, et ipsi
Iam minime dubiam gnato ferat esse salutem:
Exerit illa animos recreataque pectora voce
Firmat, et ingenti testatur gaudia plausu.
Haud aliter, si magna licet componere paruis.
Vt vicisse suos audit Regina. Deoque
Propugnante frui et famam virtute mereri

p.261
Nutantes animos incertaque pectora rursus
Colligit, ac niueo perfundit lumina vultu.
Quoque loco tantos primum sibi dicier audit
Bellorum euentus, manibus sublapsa genuque,
Aeterno grates persoluit grata Tonanti.
Inclyta mox iuueni reddit Dea munera: torquem
Praecipuum, mira celeber quem Gastulus arte
Fecerat: ac rutulo spiras dedit esse metallo.
Densaque nexilibus vestigia ludere nodis.
Haec cape Bildo, inquit, perlatae praemia famae
Nauatique operis: merito Dij caetera reddant
Eximio, et laetis cumulent tibi sortibus aeuum:
Dentque adeo seros colere haec mihi sarta nepotes.
Et simul in vicina subit, quae templa Deorum
E veteri stabant monumenta haud rustica mundo:
Tum Geticis inscripta notis. quo more priores
Ardua maiorum complecti gesta solebant.
Et Musis aperire vias, quibus inclyta laudum
Semina venturos inter sint nota parentes.
Hic subnixa genu tollensque in sidera vultus.
Sic ait, ac votis animum non tristibus implet.
Magne pater superum: tuque o sanctissima proles
Christe Deus: summi cui machina coelica mundi
Militat, ac iustos defert chorus omnis honores:

p.262
Te donante sumus, quicquid sumus, accipe totas
Pectore quas imo tibi reddimus optime grates.
Supplicibusque etiam ne claudas vocibus aures.
Non nostrae Suecum vires, non nostra Tyrannum
Robora fregerunt, tua sunt, quae Numina regnis
Euentus tribuunt laetos. tu bella gubernas:
Arbitroque tuo vel durant cornua: vel se
In turpem soluere fugam, quaeruntque latebras:
Firmatosque gradus tete impellente relinquunt.
Haud tibi difficile est paucorum viribus amplas
Obtriuisse manus: validasque exscindere turmas
Exiguo certe numero. tu limina nosti
Et fines, intra magni quos culmina regni
Nutare, aut fato quassari sceptra necesse est.
Dij faciant seros memorare haec gesta nepotes,
Coelestemque manum certato agnoscere bello.
Et nunc nostra ream statuunt me pectora voti,
Quo tibi non falsos reddam laetissima cultus:
Ac pietatis opus totis cumulauero regnis.
Dixerat: ac molles circumtulit vndique vultus
Mitior, et blando versat noua lumina motu.
Cum veluti saeuas posuit maris vnda procellas
Et placido constrauit aquas latissima campo:
Haud tumidi ripas feriunt densa agmina fluctus.

p.263
Nec tempestatum desaeuit in aequora feruor.
Omnia laeta virent nitidisque coloribus albet
Pontus, et excusso languescunt turbine venti.
Haud aliter faciles iterum dea pandit ocellos
Et dubiam recipit post fracta pericula mentem.
Iamque dies medium permensa euoluitur orbem.
Et Phoebus summo rutilans splendebat in axe:
Cum Lyckeus iter, Dominam petiturus, inibat
Albertum adducens secum, primaque tumentes
Nobilitate viros. mox gnatum Regis Ericum,
Praestantem ingenio iuuenem, gladijsque valentem:
Quique aliquot letho dederat: camposque per omnes
Saeuire, et victos crudeli immittere morti.
Hunc tamen aggrediens celeri tum strenuus ense,
Quique Stenaltinos possedit Biorno colonos,
Et late congessit opes satagensque tenebat.
Exsuperat: scapulis cum vulnera densa sinistris
Intulit, ac summo distrinxit membra dolore.
Tum vero Eydorae Comitem: tum magna sonantem,
Qui Rupinensi Princeps aduenit ab vrbe,
Atque alios ducit: primo qui flore tot inter
Praecipuas praestare manus, nomenque tueri.
Attamen in toto conspectius agmine visum
Nil fuit, eximio quam cui Stargardia tutas

p.264
Bugslao subiecit opes, titulosque ferebat.
Ille triumphali dum pompa adducitur arci
Bahuso, rectos equidem praetendere vultus,
Et medios inter laetum se ferre dolores.
Hic ergo Albertum deiecto vt pectore vidit
Communem multis sortem tolerare. nec alta
Spernere fortunam subuersaque culmina mente:
alia constanti fama est sermone locutum.
Quas tibi, quas animo flammas, quae fulmina volui
Rex Inuicte putem? Danisne relinquere cannas
Obtectosque lares stipulis et stramina possis:
Parce pio generi. spaciumque caloribus adde.
Ast haec iusta quidem stultis sunt praemia dictis:
Et luimus, quaecunque luant qui talia faxint.
Dij meliora bonis. nos tanta superbia, tanti
Vandalicos, fastus petulansque insania voluit,
Vt ruere, et merita subuerti clade necesse est
Potare, et sannis rectissima ludere: grandi
Inflatos bucca nos ostentare: beatis
Detrahere ingenijs populorum, et carpere gentes
Quas vel cunque alias, famamque aspergere dictis:
His equidem dudum magni sumus artibus. enses
Figere, et impacto thoraces rumpere ferro.
Id praeter nostros non quemquam posse putamus.

p.265
Praemia stulticiae quapropter reddita, magno
Pectore ferre decet. satis est caruisse triumpho.
Ne careas animis etiam: dulcemque relinquas.
Quae sola afflictis dat spes solatia rebus.
Omnia sors versat celsis obnoxia diuis:
In quorum sunt regna manu, quibus hora diesque
Militat, et toto parent fastigia mundo.
Iuppiter obscuros alias Pater euehit: idem
Deprimit euectos: subitoque is maxima motu
Culmina prosternit. tituloque inscribit inani.
Vincere dij quondam dederant tibi: Numine verso
Nunc ijdem manibus duras ceu ferre cathenas.
Et magni dant iussa sequi victoris, et hunc te
Plus iam posse putes, quia plus te posse volebas.
Sic rerum seriem iusto Deus aethere vindex
Temperat, ac meritis exaequat praemia factis.
Qui sua splendenti cum durant pace, cruentis
Bellorum facibus saeuosque obiecit in enses,
Haud sapit: haud illum fausto mihi sidere natum
Dixeris esse virum. rerum pax optima. si quid
Est homini nouisse datum. quis tristia bellis
Commemoret: vasta est tota quae mole cathena
Nectitur, et longo magnos trahit ordine luctus.
Nec solum hij. quibus est contentio mota Tyrannis.

p.266
Aspera multa luunt: socias inuoluere gentes
Mars solet, ac sparsis quatitur vicinia flammis.
Non vni semper veniunt ea damna periclis
Exantlanda viro: persaepe vnius ob iram
Iniustasque manus auersaque pectora diuis:
Publica supremis res tota laboribus hausta
Concidit, ac surdo gemuit fera vulnera coelo.
Denique nec iustis mortales praelia causis
Et sua bella mouent. vel amor sceleratus habendi,
Vel furor inuisos Superis celer excitat ignes,
Omnia quo tandem deflagrant commoda regnis.
Heu caecas vitae sortes, et inhospita diuis
Pectora. Sed stolidis fatoque tumentibus, et quos
Cogit in arma odium, misere euenisse necesse est.
Qualia nunc documenta damus, quibus aurea ferre
Commoda nequicquam gratum fuit. aspera genti
Praelia Danorum non laesi mouimus. ista
Nunc igitur nos ferre decet, quae reddere diuos
Aspera sentimus nostrisque illudere vitis.
Haud irrideri coelumque ac astra putemus.
Tarda quidem, sed dura venit vindicta Tonantis.
Qui sese vlcisci semper studet, illius aeuo
Plurima misceri quae sint aduersa, necesse est.
Atqui ego qui decimam numeris quater expleo messem

p.267
Et duo lustra gero, cui circum tempora canos
Spargier, ac annis increscere membra videtis:
Cuique etiam bellis sunt multa pericula. multi
Exhausti, et duro superati Marte labores:
Iudicio si quid liceat decernere. summum
Hunc ego dico Ducem. paruo qui robore posset
Nos terere, et tantas ceu turbine spargere gentes.
Cumque ita diis visum, fesso mihi nectere dura
Vincla seni, et tacitis inferre doloribus aeuum:
Gaudeo me tali victum Duce: maxima turmis
Et dare consilia, et paruo qui vincere posset.
Quae mihi cunque graui fortuna supersit ab hoste.
Hunc ego praecipuis dignabor honoribus vt qui
Fortunam virtute regat, diuosque sequatur.
Talia Bugslaus carpens iter ore locutus
Pergit. At Alberto tacitus pudor ora iocosque
Comprimit, ac tristi perfundit lumina fronte:
Pectoribus veluti cum mens sibi conscia luctus
Intulit, ac duro subigit praecordia morsu.
Attamen alloquitur moestos Lyckeus, et esse
Haud ita perculsos aduersa in fata iubebat.
Se curaturum dignis vt principe viuat
Quisque locis. non hunc Danis in tristia morem
Esse vitis, non hoc sectari crimine laudem:

p.268
In captos saeuire odijs. capit vltio finem
Cum fractis herbam porrexit viribus hostis.
Et superare potest, et parcere Dania victis.
Sic ait: excelsos cum protinus agmina postes
Murorum subeunt, portisque aduecta propinquant.
Obuia multa ibat iuuenum manus: ardet, et alto
Circumfusa gradu captum visura ruebat.
Multiplices iactare sonos, gratesque Tonanti
Fundere, et optatas cumulare in sidera voces.
Quis plausum illius populi, quis pectora gentis
Explicet, aut laetos satis aestimet aduena vultus?
Qualis vbi Ausoniam vox est audita per vrbem,
Cum victis Macedum regnis in moenia Perseus
Ducitur, ac celebri cumulantur vota triumpho.
Non tamen et Latij mirantur Persea tantum,
Te quantum merita victorem laude sequuntur.
Et simul halantes spargunt tibi Paule corollas.
Sic tua iusta quidem Lyckee encomia nostrae
Perficiunt gentes, circumque extendere cursus
Et tua facta sequi. Sueonumque haec vincla tueri.
Iamque adeo famam celeres sparsere propinquos
Postibus esse viros, primasque ascendere portas:
Intro cum mitti captos Regina iubebat
Adductosque Duces. nec enim cunctatur et ipsum

p.269
Aspicere Albertum, propterque affarier: vt qui
Iam pridem optarat despectae regna feroci
Aut transferre manu, aut longis immittere bellis.
Aula fuit lato spacium diducta recessu
Vasta, ingens: crudo lapidum substructa. rigentem
Quam paries tenui spissus decorabat honore.
Amplae aliquot radijs lucem admisere fenestrae:
Caetera cruda domus veterique obnoxia mundo:
Quae nihil aut fastus, aut praui moris habebat.
Circum dura iacent nudoque sedilia saxo:
Et nigra obscurat ferratos ianua postes.
Qua Regina tamen suprema in parte locari
Mandarat sedem, rutulo fulgebat ab ostro
Inductus paries blandoque stat arduus auro.
Hic igitur Boreis postquam ter maxima regnis
Consedit Margreta, oculosque modesta nitentes
Et pullam chlamydem vultusque decora beatos:
Eximij vero Proceres, et magna Senatus
Pars ambire Deam circumque assistere: quali
Romuleos memorant Patres, summosque Quirites
Caesarios ambire viros Numenque tueri.
Tum patuere fores: captosque inducere miro
Lyckeus tentare gradu. stant ordine certi
Hinc atque hinc, aditusque regunt et limina seruant.

p.270
Principio iuuenes, qui nobilitate paterna
Ante quidem cellunt, Sueonum de gente vetusta
Bis sex e toto captorum corpore lecti
Ibant. quos inter non passi vulnera pauci
Candentes manibus totidem praeferre bacillos.
Mox de Vandalica succedit pube iuuentus
Hinc atque hinc, stabantque animis et pectore fracti.
Obuersos terrae vultusque ac ora ferentes.
Tertius ingreditur patris satus acer in oris
Inclyta maiorum soboles, cui nomen Erico
Excelsos titulos iuuenili aetate parabat.
Sed studio infoelix, dum bella paterna secutus
Accendit populos vrgetque in praelia gentes:
Ipse etiam praedam submissis fascibus auget.
Et comitem misero se iam praestare parenti.
Protinus Albertus sequitur: quem victor Iuarus
Acceptum dextra rigidam deduxit in aulam.
Haud paruo afficiens victum Lyckeus honore.
Cui velut eximiae generoso in pectore dotes
Et virtus non vana fuit: Sic hostibus acer
Haud insultandum victisue ferisue putauit:
Sed variae sortis memor et virtutis auitae,
Adductum reuerenter habet cautissimus. atram
Indutus vestem Sueonum Rex ibat, et atros

p.271
Attollebat humo vultus: altumque pauebat
Iam minor ac nigrae metuebat scommata linguae.
Hunc Comites captique Duces, et longa sequuntur
Agmina nobilium. mediam cum venit in aulam.
Sistitur Albertus spectaclum gentibus. inde
Adducit propius victum Lyckeus: et vt se
Sub Dominae vultus summasque tulisset in aedes.
Haec concepta graui fama est tum voce locutum.
Inclyta Danorum Princeps, et clara parenti
Gloria Valdemaro, foelix, Augusta Deorum
Progenies, et digna tuis maioribus aeuum:
Quos huc vsque sies Suecorum a Rege furores
Et quid passa mali: quanquam meminisse dolori est
Et nimis inuiso percellit acumine mentem:
Vt tamen et notum est, ita te fortuna beatam
Efficit, ac celebri cumulat tua regna triumpho.
Nec mihi nunc toties tentata pericula bellis
Commemoranda putes. res est ea cognita, quantum
Hic sese immensos dilatat Phoebus in orbes
Illustratque diem facibus lucemque serenat.
Atque vtinam sua mortales aut lubrica possent
Scire patique bona: aut meliora monentibus aures
Praebere, et placidos dent ire in commoda motus.
Certe equidem minus et fusi tum sanguinis esset,

p.272
Et minus atroci flagrarent pectora bello.
Sed ferimur fortasse, grauis violentia fati
Quo nos cunque rapit. Quos nec virtutis imago.
Nec pia dicta mouent, subiti fortuna pericli
Mouerit, ac saeuos capiant fera probra dolores.
Sic sapimus. Neque enim ignotum est, nos prorsus in arma
Cogier inuitos: cum se vicinia bellis
Ingerat, ac nusquam violata aspiret in enses,
Hijsque inhiet nostris contracto milite regnis.
Et poterat monitis pridem cessisse: quietem
Vt mallet, positisque armis sua lucra sequatur:
Arduaque insigni viset nos Suecia fructu.
Sed quid ego haec: Superis coelique fauoribus vsi
Militiae robur patriumque eduximus agmen
Auspicijs Regina tuis. Ita fregimus hostem,
Consertaque manu scelerata tripudia solui.
Nuncque adeo Albertum coram tibi sisto Monarcham
Producoque virum: cui praedia nostra tumultu
Cura superba fuit multos quassare per annos.
Et varios miscere metus mihi Numina dextram
Consiliumque regunt: diuisque authoribus egi.
Quam mihi communis mandauit Dania causam.
Acceptum Regina habeas, animoque sereno
Officium tuleris. mihi res haec inclyta laudem

p.273
Sic parit, impenso tua si tibi sceptra cruore
Auxero, et hac nostros recreem virtute Minores.
Vix ea finierat laetis cum vocibus omnes
Acclamant plausumque ferunt. at protinus ipse
Excipit, ac monitis deferre silentia mandat.
Cum simul Albertus subnixus poplite. moestus
Extulit adductas supera in fastigia palmas
Et sua fata gemens, misero sic ore profatur.
Maxima diuinos inter celebranda Monarchas,
Cui fortuna dedit populis dare iura paternis.
Et tua sceptra manu nullo prohibente tueri:
Quo res, et vani contentio cessit honoris.
Indicat ista dies. miserum est meminisse beatam.
Quam quisque amisit subuerso cardine vitam.
uos poteras optasse dedit tibi magnus Olympo
Iuppiter euentus. tum labi nescia virtus
Prote, pro patria, pro libertate focisque.
Proque aris cumulo poterit certasse videri.
Haud equidem inficior caeca spe, et pectore multum
Me stolido magni tentasse volumina belli,
Et varias spectasse vices: quas lucra secutos
Experior miris auxisse in funera dictis:
Et finxisse sibi nostro foelicia damno.
Sed sequimur plerunque malum: quodque intulit ardor

p.274
Pectoribus, vano deludunt Numina motu.
Et nunc cerno quidem, quam non succedere stultis
Vota superba queant. maius res coelica quiddam.
Mortales animis quam possint prendere, versat.
Tuque etiam, quod magna potes, concede Tonanti,
Humanosque velis etiam meminisse labores.
Quodque subinde viret folium marcescit: et alta
Fulmina perrumpunt, perflantque cacumina venti.
Excelsis fortuna nocet. quid Lydia Croeso
Maius habet: sedenim nostris erroribus adde
Clementes animos, et te patiare moueri.
Vincere dij soli tribuunt: sed parcere victis,
Indolis humanae et celsae virtutis imago est.
Non ignoro tuis illusum viribus esse:
Et nos magna tibi cumulasse opprobria Suecos.
Quae luimus. meritaque accensa in praelia causa
Propitio frueris coelo. tibi militat orbis
Desuper aetherius. nec enim sine Numine diuum.
Aut tantas hominum turmas, aut robora quisquam
Frangere tanta potest, Dij dant succumbere victos,
Victricesque tuis dispensant viribus enses.
Captiuos clementer habe, vitamque tuere,
Dignaque principibus decerni ergastula mandes.
Nos etiam titulos aliquando, et nomina clari

p.275
Gessimus. at, quid enim: nunc victi supplice dextra
Imploramus opem alterius, miseresce precantes.
Et quod te dignum fuerit, da ferre rogantem.
Omnibus in vita semel euenisse necesse est,
Infortunato quod sparsum sidere damnet.
Sic homines sumus: haec ratio est. qua viuimus. adde
Hanc animis metam, clementer et vtere victis.
Talia sedato cum Rex Albertus ab ore
In genua adnixus, cinctusque astante corona.
Dixisset, largo multorum pectora questu
Perculit: ac lacrymas miseranda voce ciebat.
Cum simul attolli miserum Regina iubebat
Albertum. hic veteres ridendo blandula causas
Sic subigit, morsum tamen vt sentire Tyrannus
Posset, et haud placidos Reginae aduertere sensus.
En mihi tantopere et toties, Alberte, Monarcham
Optatum nostras tandem venisse sub oras:
Gratulor accessus tantos. mihi nata leuabis
Pignora baptismo, quae tu suscepta parente
Sorensi, Proceres interque et pocla solebas
Hactenus effraeni mendacia spargere dicto.
Nemo ea priuatae, tenuem cui Numina sortem
Detulerant, tantis conficta opprobria sannis
Vel bonus obiecit, vel non comperta procaci

p.276
Ore vomit. In nos minus ista proteruia linguae
Exacuenda foret: populis quae iura decusque
Diuidimus: quibus et patriam dij ferre coronam
Et gentes fraenare dabant, sanctumque tueri
Quod mihi iusta quidem dispensant Numina, regnum.
Aut fortasse etiam videas vt Scanica praesens
Rura venis: Sedenim iam pridem audita recordor
Quae potando tuis promissa sodalibus auges:
Haud prius vsurum patria te veste cucullo:
Quam Sueonum imperio caput inclinare videres
Quae nostro parent fortissima pectora regno.
Quidue aliud fortasse petis: fortasse minores
edocti sapiant: stultum est Alberte. Deorum
Numine secluso et vera virtute relicta
Sceptrorum decus et claros sperare triumphos.
Non ea mortali res est expensa bilance.
Imperijs Superi praesunt: qui quando quibusue
Haec dare magna velint iam fato constat. in auras
Soluitur, aduerso si quid luctabere coelo.
Sic ait, ac vultus Regina auertit, at ille
Adnixus magnis iterum singultibus orat:
Parce tuo generi, et meritum compesce furorem.
Haec mihi sola quidem superest fiducia victo
Illa nihil contra. sed se tum mitis Iuaro

p.277
Intulit, ac placida victorem fronte moratur.
Magna Deum soboles interque ferende beatos
Semper auos, quocunque decus pulcherrima virtus
Sparget, et aeterno statuat dare facta nitori:
Quas tibi quas meritis grates pro talibus vnquam
Persoluisse queam: minus est quod reddere possum
Quam tua quod virtus, et mens non fracta meretur.
Dij tantis tribuant quae maxima praemia factis
Et tua perpetuo memorarier acta triumpho.
Quin tibi posteritas cumulatis laudibus aram
Diuinosque hymnos et sera tripudia passim
Condet, et aeternas sparget tibi laeta corollas.
Quaque patet domitis haec nostra potentia regnis
Ore legere virum, nulloque exutus honore
Aurea perpetuum referes ad sidera nomen.
Nec tamen et nobis studiumque animusque merendi
Defuerit: gratam tua me tibi gloria reddit,
Quam tibi mens, quam vera fides. quam sidera firmant.
Finierat Regina: simul cum Regia plausu
Ingenti sequitur: tollitque Senatus in auras
Laeticiam, ac merito celebrat noua gaudia vultu.
Parte sed aduersa quidam diffundere luctus:
Qui longo moesti iam stabant ordine dextras
Tendentes, tacitosque adigunt sub sidera questus,

p.278
Contractasque premunt frontes. pars poplite terram
Stringentes multis veniam sermonibus orant.
Et belli se iure petunt in vincula mitti.
Illa iterum aspectans tum grata silentia poscit.
Et pariter. Quae poena tuos Alberte sequatur.
Quidue ferant, mihi qua possint iam lege teneri.
Dispiceam. de me interea quid magnus Olympi
Rector agat, quidue astra velint decernere, fato
Sit positum. quod tu meritus, patiare. simulque
Lyckeo dictis fatur. fidissime rerum
Et studijs dilecte mihi: cui vincere Gotthos
Inuicto fortuna dedit, patriamque tueri:
Principio Eydorae Comitem tibi dono, furenti
Qui toties cecinit deterrima classica bello.
Hunc equidem arbitrio, quantum fas esse putabis.
Pro poenis sub lytra dabis. tibi condere nexus
Et laxare potes. mulctamque indicere vincto.
De reliquis mihi cura siet: ne postea nostras
Inuadant solitis subnixi viribus vrbes.
Vni equidem, veteris propter commercia regni.
Maiorumque gradus et sanguinis inclyta nostri
Foedera, Bugslao cum sim deuinctior, illum
Nequicquam pretijs obiecero. visere tecta
Dono paterna seni, nostrisque excedere regnis.

p.279
Id vero me orare sinas: quo pectore tantum
Fregisti Sueonum robur vinclisque dicabas:
Hoc etiam Albertum gnato comitante sub altas
Lindholmi turres, et saxa sub ardua ducas.
Et simul: haud alijs, inquit, diffido: sed hoc te
Exorem Lyckee sinas. instructus abibis
Praesidio, quod tute legas. res optima pax est,
Si pacem fortasse scias rectumque sequaris.
Annuit optanti Lyckeus. at [et ed.] alea Martis
Nonnunquam diuersa cadit. non omnia semper
Omnibus aspirant. Sunt sparsa cadauera campis.
Et diffusa iacent passim spoliata sepulchris.
Haec tumulis inferre iube: ne dira ferarum
Aut volucrum rabies miseros euisceret artus.
Sic dixit coelum spectans. pressitque dolorem
Arduus, ac toto meditatur seria vultu.
Cum Regina manum superis intendere dextram.
Quodque petit sese facturam spondet. abito
Inquit, et hanc nostro curam sub pectore linquas.
Vt me dij seruant animo foelicibus aequam,
Sic didici miseris non intoleranda videri.
Postquam ea finierat. Regem Lyckeus agendo
Abstulit Albertum. qui cum iam multa locutus
Deploransque, viae curru succedit inani:

p.280
Hoc quoque victori placidis contendere dictis.
Maxima res homini regnum datur. vna moueret
Si quoque mortales, vt se cognoscere possent
Et sua ferre bona, ac rerum meminisse ruinas.
Desipimus plerunque malis obnoxia turba.
Atque vltro nobis quae sunt aduersa paramus.
Vnus at extremi cumulusque ac meta furoris
Hic superest, placidas non ferre monentibus aures:
Sed spreuisse viros, qui recta bonumque locuti
Fraena equidem tumidis sapientes motibus addunt.
Nunc Axelualdo quidam mihi fidus in arce
Parietibus densis et tetri carceris vmbra
Inclusus premitur: mihi quod praedicere tantas
Ausus erat clades, hostemque extollere nostrum:
Nec certe est aliud quo meme offendere posset.
Hunc libertati, si quid mea vota valerent.
Restitui cuperem patrijsque remittier aruis.
De me quod superis visum est decernere, tota
Posteritas memoret, sapiant hac clade, Deosque
Sperent, atque ex me discant regnare minores.
Fortunam laeti contempsimus. illa vicissim
Nunc me dura pari spretum sub iure relinquit,
Et regno excussum cumulata doloribus vrget.
Finijt illacrymans. Sedenim solatur euntem

p.281
Lyckeus: leuiterque feras et fortiter, inquit.
Cuius tute mali causam te noueris esse.
Interdum pluuias, interdum Numina ventos
Dispensant: et inest vicibus sua maxima certis
Commoditas. quae diis placeant. tolerare necesse est.
Fortunam vicit, quisquis contempsit. alendo
Proficias, animum si recte in commoda vertas.
Talibus incedunt, et iter sermonibus omne
Exsuperant. circumque equites peditumque manipli
Procurrunt: varijs spectatur motibus agmen:
Tertia lux donec Lindholmo sistit, et istic
Alberti fremitus fatali in sede quieuit.
FINIS.

p.282
IMPRESSVM FRANCOFORTI AD
MOENVM, PER GEORGIVM
CORVINVM, IMPENSIS
Sigismundi Feyerabend
M.D.LXXIII.