p.1
ORATIONES
POSTREMAE
SCRIPTAE A REVERENDO
VIRO PHILIPPO MELANTHONE,
proximis annis
ante obitum.
HIS ADIVNCTAE SVNT ALIAE
Orationes ab illius obitu recitatae publice
in Academia VVitebergensi.
Cum Gratia et Priuilegio ad
annos quindecim.
WITEBERGAE.
ANNO M.D.LXV.

p.188
RESPONSIO D.
DOCTORIS ERASMI
de priore Quaestione.
Non dubium est summam omnium quaestionum
in genere humano esse, quid sit filius
Dei, et an apud Ecclesiam initio fuerit etiam antequam
ex uirgine natus est. Existimo etiam primum
hoc certamen in Ecclesia fuisse, quia diaboli,
qui sunt hostes filij Dei, horribiliter impulerunt
Cain et alia impia organa, ut negarent adesse
hunc custodem Ecclesiae, et multo magis riderent,
cum dicebatur adfuturus esse adsumpta humana
natura et passurus.
Deinde postquam apparuit adsumpta humana
natura, non solum certamina de hoc filio mota
sunt, Sed etiam horribile Imperium Mahometicum
exortum est ad propagandam et defendendam
blasphemiam contra eum.
Ideo necesse est pias mentes confirmari illustribus
testimonijs, ut et honos filio Dei tribuatur,
et nostra inuocatio non languefiat.
Cum autem ipse dicat: Nemo nouit patrem
nisi filius, et cui uolet Filius reuelare, toto eum
pectore oro, ut ipse nos doceat de aeterno Patre,
et de sese. Et cum dixerit: Ego sum uitis, uos
palmites, oro, ut nos sibi inserat, tanquam surculos
et palmites. Haec cum in inuocatione cogitamus,
his ipsis testimonijs de beneficijs commonefacti

p.189
agnoscamus, uere hunc Dominum esse omnipotentem,
et semper uerae Ecclesiae adfuisse. Et quidem
uniuersa Prophetica doctrina itae nos de eius
duinitate docet, subinde repetens dicta, quae adfirmant,
omnipotentem esse, et inuocandum esse.
Haec duo nequaquam conueniunt ulli naturae, quae
non est Deus. Saepe autem mihi propono illustre
testimonium, quod in Epistola ad Colossenses extat,
ubi expresse dicitur: Per Christum omnia
condita esse, et ipsum esse ante omnia. Est igitur
in Christo natura coaeterna patri et a)pau/gasma-GR
aeterni Patris. Talibus erecti testimonijs alacres
ad eum confugiamus et ab eo petimus et
expectemus auxilium, sicut Esaias inquit: Gentes
ad eum confugient, et in Psalmo dicitur: Et deprecabuntur
coram eo semper, et ipse inquit: Venite
ad me omnes, qui laboratis et onerati estis,
et ego reficiam uos. Hunc ei cultum, hunc honorem
praestemus, et nos ab omnibus blasphemis
seiungamus, qui hunc Filium Dei Dominum nostrum
IESVM CHRISTVM, nolunt inuocare.
Intueamur etiam segniciem nostrorum pectorum,
et doleamus, non esse ardentiorem inuocationem
nostram, et saepe repetamus hanc exclamationem:
Credo Domine, opem fer imbecillitati
meae.
Hanc meam confessionem et inuocationem
hoc praesertim loco prius recitare uolui, quam ad
tuam quaestionem responderem.

p.190
Non dubium est in primo capite narrationis
Euangelicae apud Iohannem, GR-e)n a)rch_ h)_n o( lo/goj-GR,
nominari Filium lo/gon-GR. Sic et in Epistola prima
Iohannis, capite quarto, scriptum est: Tres
sunt testificantes in coelo, Pater, lo/goj-GR, et Spiritus
sanctus. Et Ignatius ait intelligendum esse
lo/gon-GR ou)siw/dh-GR, ut discernat a sono euanescente.
Etsi autem de causa huius adpellationis scio Scriptores
disputare, tamen haec enarratio minus obscura
est caeteris, dici hunc filium lo/gon-GR, qui sit
persona, per quam Pater alloquitur Ecclesiam, et
arcanum decretum, uidelicet Euangelium profert
de reconciliatione, ignotum omnibus Angelis, sicut
in Iohanne scriptum est: Filius qui est in sinu
Patris, ipse enarrauit nobis.
Haec interpretatio nominis etiam dulcis commonefactio
est de perpetua et adsidua praesentia
filij Dei apud Ecclesiam, de qua saepe concionatur:
Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque
ad consummationem seculi. Item: Vbicunque aeuo
aut tres sunt congregati in nomine meo, in medio
eorum sum. Ego sum uitis, uos palmites, Sine me
nihil potestis facere. Ego in patre meo sum, uos
in me, et ego in uobis. Item, Sedet ad dextram
aeterni Patris, dans dona hominibus. Hanc praesentiam
filij Dei saepe cogitantes, petamus et expectemus
ab eo gubernationem, protectionem, et
liberationem ab omnibus malis, et hanc consolationem
teneamus, semper seruaturum esse aliquem

p.191
coetum, qui sit uera Ecclesia, et domicilium ipsius.
Simul etiam cogitemus, quae nam sit haec uera Ecclesia,
et ubi sit, nec dubitemus esse hunc ipsum
coetum, in quo uox Euangelij sonat, sine corruptelis
cum fundamento pugnantibus. Huius Ecclesiae
cum ciues sumus, certum est nobis adesse Filium
Dei, qui seruabit Ecclesiam suam, quanquam uarijs
et magnis aerumnis exercetur, et ut seruet nos,
toto eum pectore oro.
Tantum de tua Quaestione in hac breuitate
temporis respondere uolui, magis, ut confessionem
meam ostenderem, quam ut disputationem instituerem.
Cum enim uera sententia comprehensa est,
acquiescant in ea piae mentes, et sit modus disputationum,
et rixatrices naturas uitemus, quae non
patiuntur sibi satisfieri, et non hoc agunt, ut doceant
et sanent alios, sed ut Academico more labefactent
omnia, et mentes in labyrinthos inducant,
ubi incertitudine oppressa pereant. Sit igitur
modus disputationum, & agnitam ueritatem
pie retineamus, et nos filio Dei confirmari petamus.
DIXI.