a1r
IOANNIS MEVRSI
HISTORIAE
DANICAE
Libri III.
In Quibus
Res commemorantur gestae
a CHRISTIANO I: ac IOANNE,
eius filio: et nepote,
CHRISTIANO II.
Cum Gratia et Privilegio Ser. Reg. Maj.
HAFNIAE.
Apud IOACH. MOLTKENIVM
Bibliopolam ibidem.
Anno M. DC. XXX.
a2r
Serenissimo ac Potentissimo
Principi:
CHRISTIANO IV.
Daniae, Norvegiae, Gothorum, et Vandalorum
regi: duci Slesvici, Holsatiae,
Stormariae, et Dithmarsiae: comiti Oldenburgi,
ac Delmenhorsti: etc. regi,
et domino clementissimo.
Regum sortem
reputanti, Rex
Serenissime, illud
verum apparebit,
quod a Tito
Imperatore olim
coniuratis dictum: "Principatus fato
dari." Ne exempla mihi petam ex
Historia, sacra pariter ac profana,
quae permulta illic obuia, ex his
tribus, quos humillime Maiestati
a2v
tuae offero, duo abunde fidem facient.
Ecce enim, mortuo Christophoro
Bauaro cum Adolpho Slesvicensi,
regis Valdemari IV. pronepoti
regnum proceres deferrent
studium prae se ferentes in
prosapiam illam regiam, Deus
Christianum ostendit, Diderici
Oldenburgici filiorum natu maximum,
itidem a matre Heduige,
Adolphi sorore genus regium
contingentem, et hunc solio imposuit:
nempe vt virtutem eius,
quam legatis etiam pater commendabat,
muneraret. Ille vero, sicut
regna quibus artibus parantur,
iis optime asseruntur, quod a
Deo ob virtutem accepisset, per eandem
cum ingenti laude sua diu
a3r
habitum, mox decedens filio Ioanni
tradidit: isque rursum, in vestigiis
patris haerens. Christiano, item
filio, eius nominis secundo.
Verum hic neglecto Deo, per
quem reges omnes regnant, cum
deflecteret a virtute, illo animum,
et consilia, perturbante, regno temere
ipse excedens, nec redire in
id potens, didicit experiendo: regem
nullum adeo potentem esse,
quin iratus illi Deus, quando ita
visum fuerit, sceptrum frangat. Itaque
ab isto solo, rege regum, dominoque
dominantium, regna vniuersa
pendent. Ille ea dat, et adimit:
ineffabili consilio et arcana prouidentia:
quam humana ratio nulla
comprehendere aut inuestigare
a3v
valet. Nec dat tantum eripitque verum
etiam nec deponere permittit,
semel data. Sic Augusto, bis
remp, reddere animum inducenti,
quia monarchiam eam diuturnam
esse vellet cogitationem eripuit,
ac, quod posse ei dederat, non concessit
vti faceret: et inuito conseruauit.
Alios autem sic tuetur, vt eripere
nemo vnquam externus
possit: quod Maiestas quoque tua
nuper admodum est experta.
Nam, cum hostis potentissimus extorquere
conaretur iam redacta
in potestatem Cimbria, Holsatiaque
pene omni: exiguo freto interposito
velut obice obiecto, regno reliquo
prohibitum, stitit Deus, vetuitque
vltra progredi. Nec hoc solum:
a4r
verum et coegit reddere, quae
biennium tenuisset: etiam pacem
vltro offerre, adeo certe gloriosam,
quam id bellum graue fuerat.
Nempe Maiestatis tuae pietati id
ac ceptum referendum: quae vt rara
est in regibus, ita in Maiestate
tua sic excellit, vt Dauidem nostro
seculo repraesentes. Atque ea Maiestatem
tuam mouit, vt Germaniae
libertatem ac religionem in ea, qua
nil piis viris prius, illa opem implorante,
defendendam existimares.
Ac successus quanquam animo
non responderit, deserentibus foederatis
ac prodentibus etiam tuis,
maxime in pugna Lutherensi, ac
Bremensi episcopatu, dum Germaniae
peccata, Daniaeque, castigare
a4v
Deus cupit: tamen pietatem eximiam
tota adeo posteritas, quae sine
odio gratiaque iudicabit, ex conatu
tam insigni metietur: sicut animi
illam inuictam magnitudinem
praesens aeuum et inprimis ipse
hostis, admiratur, praedicatque. Habes
vero. Rex Serenissime, qua belli
casum leuius feras, bonam omnino
conscientiam: tum exempla
Principum quoque aliorum perillustrium,
qui, eodem plane modo
magnum aliquid agitantes, votum
non obtinuerunt. Ita enim comparatum
est: vt divina providentia,
etsi interdum bonae caus, quam odisse
nunquam potest, minus aequa
videatur, eam tamen, propter hominum
peccata, non deserere quidem velit,
b1r
sed differre: atque ita evenire
est necesse, vt consilia humana
quamuis recta male cadant.
Quod quandoquidem ita habeat,
nulli tamen vnquam regum ideo
Pietas deserenda: quae, vt habet
Maiestatis tuae symbolum, illud
longe augustissimum, ac dignissimum
rege vere Christiano vna
maxime Regna firmat. Testimonium
vnum atque alterum, dabo
omni exceptione maius. Ob
hanc David vir secundum Dei cor
pronuntiatur, minimusque natu fratrum
rex eligitur: et, inuito quamuis
Saule, plurimumque obnitente,
confirmatur: atque regnum annos
quadraginta tenet. Eius filium Salomonem
cum offensus quod a
b1v
pietate ipse defecisset, solio Deus
deturbare statuisset, in Dauidis
patris gratiam viuo parcens, poenam
distulit in filium: et huic
etiam vnam tribum de duodecim
reliquit idque ipsum item in Dauidis
gratiam Audiant ergo reges
omnes, principesque: et a Maiestate
tua istud discant qui ignorant.
Regna firmari pietate.
Neque ea tantum est in Maiestate
tua plane singularis sed iustitia
caritasque in subiectos, pari
passu comitantur. Et vt illa Deo
te Rex Serenissime gratum facit
ita istae populo tuo. Cuius
sic vicissim affectum vniuersi obstrictum
tenes vt in sinum vniuscuiusque
etiam reclinare caput,
b2r
liceat ac secure somnum capere.
Quod profecto quotusquisque regum
vnquam ausus fuit? O felices
Maiestatis tuae subditos, quibus
a tam pio rege, populique sui amante
nunquam male esse poterit
o beatum regnum tuum, quod
ingenti sine dubio gloria Deus coronabit:
diuina benedictione
sua cumulatum tandem quoque
in filium Christianum transferet:
cui olim, Rex Serenissime,
vitae plenus atque satur, lampadem
regnandi trades. Ita vouent
Maiestatis tuae subditi: et in illis
etiam ego. Quem Historiae regni
tui conscribendae cum praeficere
clementissime sis dignatus vt
hoc meae operae specimen clementissime
b2v
item excipias, admodum
demisso animo Maiestatem tuam
rogo. Facies id, Rex Serenissime,
regum maximorum exemplo: qui
vt viros eruditos in honore habuerunt
sic ingeniorum quoque monumenta,
sibi oblata blanda fronte
acceperunt. Et profecto, quantum
studijs tua Maiestas pretium
ponat satis clare in hoc ostendit:
quod vt ipsa egregie Latinis Literis
est imbuta, item principem Serenissimum.
Christianum, successorem
designatum, atque duces illustrissimos,
Fridericum, Vlricum,
filios suos, iisdem imbui summo
studio curauerit. Nec contenta ea
laude, vt nobilitas quoque regni adolescens
itidem instrueretur. Academiam
b3r
hanc Soranam erigendam
existimavit: vt deberet Christiano
Quarto Dania, quantum antea
Primo debuit qui instituit
Hafniensem: quam et ipsam maxime
Maiestas tua exornatam plurimis
quoque beneficiis obligauit. Affirmo,
Rex Serenissime, vnum istud
non minorem Maiestati tuae
gloriam apud exteras nationes et
inpraesens peperisse, et deinceps
pariturum quam praeclare belli
gesta: immo ista per hoc ipsum famam
suam habitura. Etenim sic
constitutum est, vt cognitio nulla
rerum, quamvis praeclarissimarum,
aut memoria apud posteros sit futura,
nisi Literarum eae monumentis
consecrentur. Illud Archelaus
b3v
sciuit, rex Macedonum: e vt scire
atque dignitatem quoque Literarum
estimare, se ostenderet. Ioui Musas
exaequauit: et commune ipsi
illisque festum instituit: quod
per nouem totos dies celebratum,
de earum singularum nomine in
dies singulos diceretur. Nempe
sic existimabat rex egregius, regna
quidem summi Dei quem
credebat Iouem esse beneficio, a
maioribus obuenire, verum morte
fere obscura terminari: at virtutum
gloriam tum demum sempiternam
esse cum victuris eam
scriptis viri docti ab obliuione vindicant:
Etenim quis nunc Achillem
Alexandrum licet cognomento
Magnum, Iulium Caesarem,
b4r
aut heroas plures alios, fortitudine,
ac gestarum rerum laude, excellentes
vnquam natos esse sciret,
in memoriam eorum Literae ad posteritatem
transmisissent? Quantum
regum etiam sua quondam
aetate maximorum pariter cum
rusticis ignobilissimis ignoratur?
quorum sceptra et hac in parte
mors ligonibus vere aequasse dici
potest. Apud Romanos Fuluius
Nobilior allata Ambracia Musarum
signa Herculi communi aede
constituta dedicauit: ea re testatum
cupiens, hunc, et illas mutua
omnino opera indigere: et, vt Herculis
virtutem illarum ore praedicandam,
sic earum dignitatem illi
defendendam esse. Ac ne vetera
b4v
tantum dicam, quae proferre multa
possem auorum memoria. Galliae
rex Franciscus I. celebratur: inter
laudes eius plurimas illa sibi
primas vendicat, quod in Literas,
et earum studium prae se ferentes,
maximopere propenderet. Conuocauit
Professores, qui Lutetiae,
in Collegio Cameracensi [Camerarensi a.c. ed.], omnis
generis scientias iuuentutem edocerent [edorerent a.c. ed.].
Bibliothecam quoque struxit
luculentam: missis per Italiam.
Graeciam Asiamque, qui impensa
longe maxima libros quosque alias
incomparabiles, vndiquaque quaererent,
describerentque, et in Galliam
importarent. Insuper, quia sine typis,
plane vti sine libris. Literae subsistere
nequeunt, etiam Typographiam,
c1r
toto orbe adeo celebratam,
instituit: et Robertum Stephanum
illi praeposuit Eoque facto, industria
huius, maius multo ad ipsum decus,
quam ex tot praeclare bello, ac pace,
gestis, redundauit: sicut iudicat et vir
maximus. Iacobus Thuanus, Operis
nunquam satis laudati lib. XXIII. Ac
profecto istis rebus id omnino est adeptus,
vt cum principes fere alij titulis
ambitiosis aliunde conquisitis,
vanam gloriam sectarentur: ipse, veram
solidamque consequutus. Parens
Literarum dici meruisse censeretur.
Huius haeres, quanquam aliquo interuallo.
Henricus IV. iure Magnus
cognomento appellatus, cuius vim
inuictam animi, et peritiam rei bellicae
Maiestas tua repraesentat cum
c1v
Perronius Cardinalis, vt narrantem
ipsum audiui Lutetiae Parisiorum
ante annos duos et viginti agens, admoneret,
eum hoc solo a Francisco I.
vinci, quod non Literas, quarum ille
summum sese Maecenatem praebuisset,
promoueret: vt impleret tandem
gloriam, quam et imperfectam esse
agnoscebat, et ingenue fatebatur, animum
quoque huc aduertit: et in Academia
Parisiensi, quasi nouam Academiam,
regium Collegium aedificare
mox constituit: in quo viri fama
clari, vndecunque stipendijs amplissimis
evocati iuuentutem erudirent.
Sed propositum tam praeclarum execrandus
parricida intercepit. Tu vero
Rex Serenissime, qui in alijs non
iniuria comparari ipso potes, hac in
c2r
parte superas felicitate: qui absolueris,
quod huic cogitare potius, quam
perficere, datum fuit. Vnum restat,
quod demisso, quantum possum, animo
precor: vt Maiestas tua Soram,
adeo a se illustratam, meque in ea, cui, e
patria evocato aliquem illic inter
Professores locum clementissime esse
voluit, porro regia clementia complectatur
In hoc desino: et Deum
Opt. Max. veneror vti Maiestatem
tuam diutissime incolumem in vera
pietate seruet: ad nominis sui sanctissimi
gloriam, et regni tui incrementum
Sorae, ad diem VI. Augusti,
M.DC.XXX.
Maiestati tuae
humillime subditus
Ioannnes Meursius.
hist. Dan. I p.1
IOANNIS MEVRSI
HISTORIAE
DANICAE
Liber I.
Qui complectitur regnum
CHRISTIANI I.
Historiam Daniae scribere, consilium
cepi: sine gratia, odioque: quorum causas,
homo Batavus, nulli caritate obnoxius,
aut offensa inimicus, procul habeo. Principium
vero, a Christiano I. erit: qui regnorum plurium
sceptra in familiam Oldenburgicam primus
intulit: et virtute sua effecit, ut proceres Danici, quibus
nil virtute prius, eam in ipso amplectentes, regnum
quanquam electione semper solitum conferri
quasi haereditarium facerent. Quippe homines
animo plane generoso, quique regibus ipsi suis, quibus
regna tribuissent, nil debere cupiebant, sic omnino
existimabant: non se gratiam meliorem reddere
bene meritis posse, quam, si filios eorum, quos, praeter
paterna merita virtus quoque regibus digna
commendabat, ad fastigium idem eveherent. Qua
hist. Dan. I p.2
re factum, ut plus minus centum octoginta annis familia
una Daniam omnem, et coniunctas regiones,
sua in potestate habuerit: tanta quidem moderatione
animi ut res duas, vix conjungi posse creditas,
libertatem ac principatum conjunxisse cum ingenti
sua gloria visa fuerit: nisi quatenus nebulam
quandam intersparsit solus Christianus alter, primi,
a quo mihi initium, ex Ioanne filio nepos. Ille enim,
nec fortunae neque animi sui potens, cum, virtutem
insuper habens quae potissimum regum omnium
firmamentum est, potestate abuteretur, regno excidit.
Sed de eo proprius dicendi locus sese dabit, cum
ad istud tempus venero, nunc ad Christianum I. nostra
se oratio vertet.
Mortuo Christophoro III. in Elsingburgensi
arce anno M.CCCC.XLVIII. [CCC a.c. ed.] mox tumultuari Sveci.
Siquidem illi, qui Christophori mandato Ianicopiae
convenerant cum de morte ejus rumor increbesceret,
perturbati et consiliorum incerti, comitia
Stocholmum transferunt: illic die praestituto adfuturi
et suffragia de constituendo sibi novo rege
collaturi. Prius tamen quam discederent Ianicopia,
Benedictum, et Nicolaum, Ionae FF., dum id tempus
exspectarent, regnum gubernare jubent: ac Ioannem
Salistaeum, Benedicti ejus F., in defuncti pridem
Nicolai locum summum praesulem constituunt.
Isque statim ipsam arcem Stocholmensem, regum
sedem, et munitiones quasque validissimas regni
invadit. Ad haec Sveci Carolo Canuti F., qui Finlandiam
hist. Dan. I p.3
tunc tenebat, summae ambitionis homine,
concitante quae regina Margareta de regnorum unione
statuisset, abolere moliuntur, quae ut Dani accepere
magis serio de creando novo rege in senatu
consultatum est. Etenim, nec liberi ulli a Christophoro
relicti: nec Dorotheae eius viduae. Svecia
tumultuante, tuto regnum ex decreto tradi posse
videbatur. Frat quidam, vir equestri dignitate, opibusque
inter Danos, et auctoritate, praestans: is et nuptias
Dorotheae et per eas etiam regnum appetebat.
Verum, quia exemplum hactenus nullum erat,
eligendi ex nobilitate regis: et Dorothea, generosi
animi foemina, nuptias plane recusaret, aut e principum
sanguine virum dari sibi postularet: ac nupturam
se promitteret, cui regnum a senatu datum foret,
frustra fuit. Itaque, Svecis jam secessionis suae manifestis,
cum nec spei quicquam esset de concordia
sarcienda, senatus e re publica censuit, regem externum
ad regnorum Daniae Norvegiaeque gubernacula
advocare: habitoque mox concilio in Adolphum,
/ ducem Slesvicensem, inclinat: qui accepto
a Christophoro hoc ducatu regno jam obnoxius
esset. Verum ille, impar sibi ipse visus, et sub Margareta
pariter atque Erico, bello diuturno fractus raro
principum exemplo honorem oblatum cum
modeste recusaret ut gratificari tamen Danis se paratum
ostenderet. Christianum his commendat.
Diderici comitis Oldenburgici filium ac nepotem
e sorore Hedvvige suum, quem puero educasset.
hist. Dan. I p.4
Hac de causa cum legati Didericum adiissent, is respondet:
"tres se filios habere, sed ingenio differentes.
Vnum enim, aleae pariter ac luxuriae studiosum; alterum
ad bella justa aut injusta animo et manu promptum;
tertium metiri ratione cuncta, nec quid inconsulto
gerere; bella nisi necessaria detrectare; pacem ante omnia
ferre; liberalitate denique fortitudine et clementia nemini
secundum esse. Haec senatui referrent; se quem ipse praetulisset,
mox missurum." Quae legati cum reversi nuntiassent,
Christianum, cujus hae virtutes erant, adeo
a Diderico ipsis patre praedicatae, postulare visum
fuit. Nam, dum haec a Danis fiunt, Sveci, qui defectionem
instituerant, ac praefectis jam duobus constitutis
a decreto Margaretae sese palam segregaverant,
ad comitia, quae Stocholmi indicta erant mense
Maio perfrequentes convenere. Inter illos Carolus
Canuti F. etiam fuit, regno inhians, militumque
ac clientum magno numero stipatus. Atque, cum
hospitium gubernatoris sibi in arce, apud novum
archiepiscopum Salistaeum, occupasset: omnia urbis
aedificia, magis ampla, et munita, invadebat: specie
quidem ut familiam in his suam collocaret: sed
revera uti adversantes sibi in petitione regni, si res
arma fortem posceret, ex iisdem oppugnaret. In conventu,
dum consilia agitantur, dissedere: parsque sic
existimabant, "neque utile, nec honestum, in praesens posterumve
esse, ut electio novi regis eo tempore, sine ullo procerum
Daniae, ac Norvegiae, consensu, haberetur. Quin hanc
differendam esse, dum regnorum trium proceres, iuxta foedus,
hist. Dan. I p.5
sub regina Margareta constitutum, convenirent, idque
omnino faciendum; cum ut ista ratione publicae tranquillitati,
tum ut etiam conscientiae, quam obstrinxerant, consulatur.
Etenim jurasse omnes, uti, decedente rege trium
horum borealium regnorum, mox Halmstadium eorundem
quoque proceres, ad creandum successorem, convenirent:
et hoc conscientiae vinculum non tam temere negligendum
sibi esse. SI quis inhoneste agat, eum famae apud homines
suae detrimentum ferre: at perjurij, certo Deum ultorem
fore. Quod si tamen contra fidem, et jusjurandum,
seorsim sibi regem constituere velint, saltem ne tam calide
agant: siquidem in re tam gravi, in qua subditorum salus,
aut pernicies, versaretur, nil praecipitandum esse. Itaque sedulo
providerent, ne quid imprudenter statuant, cujus
postea partim ipsos, tum indigenas regni omnes, paenitere
semper possit." Hanc sententiam tuebantur Benedictus,
unus e gubernatoribus, et Ioannes Salistaeus, ejus
filius archiepiscopus Vpsaliensis designatus, et episcopus
Strengenesius: alijque item plures, viri cum
auctoritate tum prudentia excellentes. Verum
contra vehementer contendebant Carolus Canuti
filius et Ericus, alter e gubernatoribus. Isque primo invehi
in Salistaeum: "quod negotium toti Sveciae salutare
impedire conaretur: nam electionem regis quo celerius
peragatur, hoc utilitatis amplius universis allaturam. Periculum
in mora esse; et paratis nocuisse, quod differrent:
nec deinceps alium conventum ullum exspectari oportere.
Ita Danos, cum Ericus Pomeranus, regno profugus, in Gothlandiam
se reciperet, in decretum hoc peccasse: et Christophorum
hist. Dan. I p.6
nec comitiis indictis, nec consensu Sveciae procerum
exspectato, e Bavaria advocasse" Sed postremum,
per calumniam illi Danis impingebant: cum constaret
antequam Christophorum ipsi regem eligerent
Svecos jam gubernatores sibi duos Ianicopiae
designasse: ac decreti negligendi sic exemplum praebuisse.
Et haec quidem cum contentione tanta animorum
agitata ut se partes in apertum saepe campum
ad rem pugna dirimendam provocarent.
Tandem, cum hi praevalerent, qui creari novum regem,
neque moram interponi cupiebant: novo
exemplo constituti Quatuor-viri duo episcopi, totidemque
e proceribus, quibus curas et potestas, novi,
regis eligendi demandata. Ac, cum illi tres legissent,
atque inter istos Carolum, tertio loco is, ut erat maxima
cupiditate regni flagrans, clam effecit, ut suffragia,
et cum iis regnum quoque interverteret: Salistaeo
qui habendam patris sui Benedicti rationem
hic fuisse ante caeteros censebat indignante, et Vpsaliam
abeunte neque regem salutare cupiente.
Quanquam tamen, ut collegij sui sodalibus, valde illud
postulantibus, morem gereret, et Stocholmum
mox redierit, et in verba item ejus iusjurandum exhibuerit:
etsi presso potius in tempus odio quam
deposito. Quae Stocholmi postquam gesta, Vpsaliam
profectus Carolus mense Iunio extremo eiusdem
anni, ad Morasten, ubi Svecis reges suos olim
legere usitatum, rex Svecorum, Gothorumque salutatur:
Iulioque insequente ineunte, Vpsaliae a Salistaeo
hist. Dan. I p.7
archiepiscopo coronatur. Inde Stocholmum regressus,
milites bis mille legit: ac his duces Magnum
Grenum ac Birgerum Trellum imponit: simul
mandat ut Ericum pridem regem, in Gothia insula
commorantem, aggrediantur. Iam Ericus nonum
illic annum agebat: ex quo, regno, cui parem
se non ultra agnoscebat, abdicato. Dania excesserat:
quin et multa inde damna Svecis dederat. Ideoque jubet
Carolus, "si succederet conatus, in id sedulo incumbere,
uti arma et thesaurum omnem regium, quem is secum
exportasse credebatur, recuperarent: neque pacem aut inducias
ullas facerent, nisi se et sua omnia, sine exceptione
dederet." Summa cum alacritate expeditio haec suscipitur
atque laetabantur Sveci tandem advenisse
diem, quo suorum tot injurias, ab Erico rege illatas,
spoliaque ultum irent. Itaque conscensis navibus,
cum in portum Flenavicum appulissent, ocius in
terram exscendunt: et obiectos ab Erico, qui exscensu
prohiberent, levi pugna in fugam agunt. Inde
longius progressi profligatis quotquot arma
contra ferrent demum ad Visburgum urbem castra
ponunt, eamque obsidione cingunt. Inter ista,
postquam accepissent Dani, quae in Gothia gererentur,
Carolo legatos mittunt, in Olandia tunc agenti
quo auxilia, si res posceret, suis promptiora essent
Postulatum a legatis, "vti copias revocaret, neque porro
Gothiam infestare vellet. Quippe eam, a rege Valdemaro
IV. bello victam, ac redemptam a Margareta, postquam
illam rex Albertus Teutonici ordinis militibus pignorasset,
hist. Dan. I p.8
Daniae, non Sveciae juri subjacere. Itaque, si postulate recusaret,
neque exercitum deduceret, Christianum ad injuriam
propulsandam armis experiri certum." Quibus Carolus
respondere; "Gothiam, de qua contendebant, Svecicae ditionis
esse. Itaque religione juramenti, pridem regno Sveciae
dati, se teneri, si quae interversa essent aut erepta, nec restitui
possent, ea armis ut repeteret. Qua de causa
ita nunciarent suis, se exercitum revocare neque posse neque
velle, antequam Gothiam, quam ad Sveciam pertinere et
ademptam ei esse, persuasissimum haberet, recepisset." Quo
responso placuit proceribus Daniae Christianum,
paullo ante regem electum, advocare. Isque postquam
advenisset. IV. Kalend. Octobreis, ante Lundiam,
in Trollebarolbio colle, prisco electionis loco,
frequentissimo conventu accepto ab omnibus
juramento, et vexillo item regni ab Ivone archiepiscopo
rex a cunctis Daniae, Norvegiaeque salutatur.
Dum haec fiunt, Sveci oppidum Visburgum, item
arcem arte, et natura loci permunitam, obsidere
non desistunt. Rex Ericus, qui exilij voluntarij sedem
sibi hanc elegerat, et futurum id praeviderat, ut
tueri sese posset, commeatum non exiguum, et praesidium
imposuerat. Itaque quanquam summis viribus
oppugnatus, diu impetum sustinuit: verum tamen
cum deficere commeatus tandem inciperet,
civibus tueri urbem suam jussis ipse in arcem, hanc
quam posset diutissime defensurus, se recepit. Eo
facto fatigati tot laboribus et vigiliis, oppidani,
animis quoque fatiscentes neque ultra hosti pares,
hist. Dan. I p.9
cuncta negligentius agere: nec frequentes, uti ante,
in munitionibus suis apparere. Quae ut Sveci advertere,
pridie nonas Decembreis, quarta jam vigilia
noctis, scalis clanculum admotis, muros scandunt.
Et in potestatem suam urbem redigunt antequam
id scirent cives aut ad arma convenirent. Quin et
arcem expugnassent ni Ericus, hostium clamore
excitus, illico jussisset suos arma capere, et pro vallo
excubare. Itaque illi, capto oppido contenti arce
adeo munita abstinuere. Rex cum dies illuxisset,
urbem in hostis potestate esse videns: neque sibi, ad
ferendam obsidionem commeatus sat restare
convocatis statim suis quid deinceps faciendum
quisque putet, percunctatur. Ac, collatis mox consiliis,
ipse statuens, quod periculo tam praesenti expedire
videretur cum exercitus Svecici duces ad
colloquium evocasset, in hunc modum verba facit.
"Non exiguam se debere Danis gratiam, qui cum regnum
suo potius consilio quam illorum ulla injuria reliquisset,
et quietis suae causa, post labores tot annorum, in hanc insulam
secessisset, nunquam bellum intulissent, neve inde
ejicere conati essent, contra de Svecorum in se pervicacia
pariter ac levitate non immerito queri posse; qui in
ipsum, modo Engelberto duce, modo aliis concitantibus
toties insurrexissent: idque nulla juramenti, quod dedissent,
ratione. Denique nunc item Carolo in opprobrium
ingens Sveciae, violato juramento, regni decus affectanti,
adhaerentes, quietem suam medio degentis mari, procul
regno perturbare voluissent. Multo melius et honestius
hist. Dan. I p.10
illis fore, si quietem cupienti regi suo, cui fidem et obsequium
olim omnes obstrinxissent, pacem darent, neque insulam
tam exiguam, quam ad vitam ex dignitate transigendam
elegisset, manu armata ereptum irent." Cumque
responderent Sveci, "non misericordiam ullam aut effugium
dari posse, nisi se et sua omnia statim dederet,"
blandiore oratione ita eos delinivit ut inducias
concederent. Per quas undique comportato commeatu
ita arcem communivit, ut obsidionem inde,
quamvis longam, facile sustinere posset: Magno
Greno, uno Svecorum ducibus, sortem regis miserante
et ad omnia conniuente. Cumque finem
jam induciae pene habiturae essent pacem ipsi conditione
aequiore obtulerunt. Nempe, "ut excederet [excedere a.c. ed.] arce
seque cum thesauro suo aliique rebus omnibus ac familia
in quemcumque vellet locum, transportaret" Quippe
Carolus postquam suos oppidum cepisse accepit,
crebris literis imperaverat, "ut de arce cum Erico qualibet
conditione paciscerentur." Etenim sic existimabat:
"hac recepta, gloriam insulae regno Sveciae restituae sum
fore." Sed Ericus, qui jam arcem commeatu copioso
instruxisset, ideoque etiam animum confirmasset, insuper
habitis, quae offerrent, clam a rege Christiano
auxilium petit: "quod si mittat, multo se libentius Danis,
ad quos insula ipso jure pertineret, acrem dediturum esse.
Nullo modo in Svecos animum inclinare [inclinari a.c. ed.]; qui, cum a communi
foedere contra jusjurandum suum, descivissent,
etiam sibi curis ac laboribus fracto arma infesta intulissent."
Aliae praeterea causae, cur Ericus arcem tradere
hist. Dan. I p.11
Danis mallet ferebantur. Quidam, "Caroli arrogantiam,
odiumque in Ericum," memorabant. "Quippe ducibus
eum suis imperasse, uti arce insulaque expugnatis, diligenter
providerent, ne Ericus quoquam evaderet: quin
captivum cum thesauro universo ad se ducerent. Insuper
in Bornholmio arce, in Oelandia, generum suum Ericum,
quod favere regi Erico videretur, comprehendi et custodia
detineri praecepisse. Denique ipsius quoque odium Erici in
Carolum, qui rebellionem varie cum sub eo, tum Christophoro
successore, et nunc etiam Christiano, concitasset."
Christianus cognito Erici studio, non id negligendum
ratus, neve ipsum adeo graviter laborantem,
deserendum expedita statim classe et instructa
Olaum Eschilli equitem auratum magnae tunc
auctoritatis ducem addit: cum mandato, "vt in Gothiam
eam duceret; et Erico illic rege, arcte admodum
obsesso, opem contra Svecos ferret: tum ab eo arcem acciperet,
ac praesidio communiret: ipsum vero, cum familia
ac thesauro sarcinisque quibuscunque vel in Daniam vel in
suam Pomeraniam, si id mallet, salvum abduceret." Atque
is ut jussus erat anno proximo, circa Pascha oram
solvens, cum ad insulam appulisset, evocato in navem
suam Magno Greno, Svecici exercitus duce,
ac sermone perbenigne [benigne a.c. ed.] aliquamdiu collato, mox ad
portum classem applicat, et in arcem inde asscendit.
Quam Ericus postquam ei tradidisset, isque acceptam
commeatu, ac praesidio muniisset, classem repetit [c. r. a.c. omissa ed.] et abductum inde
Ericum Burundiam vehit. Vbi paullum quiescentem
proceres Daniae quidam adeunt ac demissis
hist. Dan. I p.12
verbis orant, ut redire illuc velit, Falstriamque [-que om. a.c. ed.], insulam
multo fertilissimam: silvis, agris, pabulo, et pecore
excellentem: ac ad vitam uti rege dignum
erat, transigendam sufficientem, aliaque multa offerunt.
Et acquievisse eum in principio, sunt qui tradant:
sed mutasse mox sententiam, atque parvo cum
suorum comitatu sive, uti alij volunt. Danis ipsum
honorifice deducentibus Rugenvvaldiam Pomeraniae
concessisse: ac quod vitae reliquum erat, in
tranquillitate summa nulla unquam cuiquam lite
de regnorum jure mota, exegisse. Et est certe vero
simile animi generosi principem, abdicato semel
regno, noluisse huc redire: ut, contentus parva quadam
ejus insula, quanquam bona, ac foecunda, prius
universi dominus lege aliena viveret, ubi sua consvevisset:
ideoque terram patriam, quae quantumvis
inamaena, sterilisque fere gratior esse solet, ad privatam
illic vitam sine curis exigendam, praetulisse.
Postquam vero, abducto e Gothia Erico, Dani acceptam
ab illo arcem muniissent, iterum eam arcte
Sveci obsedere: frustra Carolum admonente Christiano,
ut a sui iuris arce vim, et arma, abstineret. Dani
qui praesidio erant, cum in mediam usque aestatem
tenuissent ac deficere commeatus jam acciperet,
nuntiant regi, "in quo rerum statu essent; si mature subveniret,
tolerari obsidionem aliquandiu ultra posse: sin
diutius cunctaretur, in discrimen omnes summum adductum
iri; et evadere minime posse, quin se atque arcem dedant."
Indignatus Christianus armis coercendum
hist. Dan. I p.13
statuit, cui nulla ratione persuadere potuisset, ut deponere
arma vellet. Itaque conscripto exercitu,
quem ad hostem debellandum satis esse existimaret
cum ducentis navibus bellicis pariter atque onerariis,
Gothiam petit. Adducebat veteranum regni
militem et Holsaticae iuventutis etiam florem:
cum Adolpho, duce Slesvicensi, avunculo. Cum appropinquaret
insulae, Olaum, Eschilli F., quo in liberando
Erico, et accipienda arce, uti dixi usus fuerat,
ad Suecorum duces mittit, exploratum, "an ad se
transire vellent: sin id obtinere posset, saltem insula decederent,
sine iniuria incolarum." Isque sicut iussus erat,
mox in portum Vestergarnium navem appellit, ac vocatis
ad se ducibus, et in istis Magno Greno, quae
mandata a rege, exponit. Illi, postquam intelligerent,
advenisse cum armata manu regem inducias
sibi in XXIV. Iunij diem S. Ioanni sacrum, dari petunt
hac conditione quidem, "uti Sueci urbem et insulam,
Dani arcem, ut possidebant, sic interea possiderent:
tum utrinque dandos iudices, qui de iure partium pronunciarent.
Id si ratum ipsi vellent, se habere: sin abnuerent,
alias conditiones, quas vel ferrent vel acciperent, nullas
esse." Irritatus hoc responso Christianus, ferro experiri
statuit; itaque arma expedire, et ad pugnam se parare
suos iubet. Tum admotis propius ad arcem
navibus copias in terram exponit: et in hostem,
qui subiectam arci urbem occupaverat inde ducit.
Diu utrinque acriter pugnatum fuit: donec tandem
Christianus ignem inicere in urbem jubet. Vnde,
hist. Dan. I p.14
cum haec passim arderet, consternati animis Sveci,
stationibus discedentes in munitiora quaeque aedificia,
qua permulta illic [illis a.c. ed.] erant, solido extructa lapide,
cum fenestris: januisque ex aere factis, se recipiunt. Inde
Dani muro effosso nullo prohibente, irrumpunt,
et in potestatem suam urbem atque hostem,
redigunt: caesis mille octingentis, captis pluribus,
et in his non paucis item e nobilitate prima. Quos
benigne cum haberet Christianus, et ad faedus Margaretae
reparandum hortaretur atque illi adiuturos
se sponderent, si incolumes dimitteret: induciis in
Maium anni insequentis constitutis, ut benevolentiam
eorum omnium sibi obstringeret sine pretio
liberos abire sinit. Post quae, rebus ordinatis, et praesidio
opportunis insulae locis collocato Daniam
suam victor repetit. Atque haec gesta mense Iulio desinente,
et Augusto ineunte. Insecuto inde Octobri,
ad XXVIII. diem, a Tychone, summo Daniae antistite,
rex sacratus Christianus et Dorotheam viduam
Christophori regis matrimonio sibi jungit: celebratis
magno apparatu nuptiis in conventu legatorum
principum extraneorum et Vandalicarum
urbium procerumque item regni frequentissimo.
Quae dum fiunt Carolus uti cladem, pridem in
Gothia acceptam vindicaret, militum parata manu
in Norvegiam magnis itineribus tendit: atque
ibi, concitata [conciliata a.c. ed.] in nobilitatem plebe, id effecit, uti ea,
Svecorum exemplo vsa contra priscum regni faedus,
quanquam valide obnitente nobilitate, in [id a.c. ed.] Nidrosiensi
hist. Dan. I p.15
urbe regem ipsum constitueret fideique
iusiurandum exhiberet. Quo peracto cum Danorum
in Sveciam irruptionem pertimesceret, ordinatis
omnibus rebus, ac mandata Ivaro Flogae, et Aslacho
Turonis F. praefectura, qua celeritate venerat,
retro cedit. Haec cum essent Christiano nunciata
isque Danis, bello Holsatico sub Erico ac discordia
intestina sub Christophoro, valde afflictis, nihil magis
pace expedire crederet: et hanc ipsis in principio
regni sui procuratam plane cuperet: a Carolo
per legatos petit, "ut Halmstadij, ad consilia de constituenda
pace conferenda, fide publica adesse velit. Se paratum,
si accedat, et conditiones aequas non recuset, pacis ac
concordiae causa, quidvis facere: nec futurum dubitare,
quae iniqua nunc putentur, si exacte in conventu perpendantur,
quin utrinque aequiora sint censenda. Quod si ipse
adesse haud posset, tum e [a a.c. ed.] suis plena potestate instructos ablegaret,
quorum fidei ac prudentiae universam rem committeret.
Id si faceret, sese curaturum esse, ne concordiae
sarciendae defuisse iudicari a quoquam possit." Insuper
mandatum addit; "agerent cum senatoribus, ut ad eam
amplectandam Caroli animum conformarent: tum suaderent,
ut ad praestitutum tempus aut adesse sine mora ipse
vellet aut legatos suos mitteret." Quae cum illi in senatu
exposuissent, is respondet; "Carolum quodem, quominus
adesset ipse, negotiis regni prohiberi: at legatos tamen
adfuturos esse." Haec reversi cum referrent, Christianus
mox ad iter se parare; Carolus vero, evocare
regni proceres Arbogam, et duodecim ex his legere,
hist. Dan. I p.16
qui Halmstadium ad conventum ibi indictum
se conferrent Postquam utrinque conuenissent,
graviter expostulare Christianus: "quare Carolus,
non necessitate vlla, sed libidine dominandi, contra
foedus, literasque omnium ordinum iuramento confirmatas,
regnum Sueciae occupasset. ea re effectum esse, vt deinceps
factionum et bellorum intestinorum semina sint
habituri. Etenim, exemplo isto, vnumquenque inter ipsos,
vt potentia eminuerit, ita caeteris oppressis, regnum invasurum
esse. Praestitisse, si concordia inter tria ista regna
sarta tecta, et decretum Margaretae, de coniunctione
eorum, in quod sese iuramento obstrinxissent, inviolatum
permansisset. Ita futurm fuisse, vti domi, melius legum
maiestatem a superbia et contemptu, transgressorum vindicarent:
foris vero, propulsatis hostium armis, aut cohibitis,
publicam quietem suam et existimationem, tuerentur.
Insuper iniuria summa nuper adeo Norvegiam, quae
haereditario iure ad coronam regni Daniae pertineret, occupatam [ocpatam a.c. ed.]:
vt appareat, quando nulla belli causa iusta exstet,
etiam injustam quaeri. Quasi vero, qui a Carolo pridem in
Suecia concitati [conciliati a.c. ed.] motus essent, contra procerum voluntatem
regno in postestatem suam, per suorum vim et fraudem
redigendo, ad movendum bellum aliquod intestinum
non sufficerent. Potius cogitandum fuisse, tria haec regna
a regina Margareta, summo omnium consensu, non idcirco
faedere tam sancto iuncta, vti dissoluto illo, homo aliquis
privatus, avaritia et ambitione praeceps, pro libidine animi
sui, haec disiungeret, ac seorsim sibi quaereret: verum
vt defuncto rege lecti e singulis regnis viri quadraginta
hist. Dan. I p.17
loco ad id designato, convenirent: ac collatis mox consiliis,
unum universis regem de sententia plurimorum constituerent:
qui et subditos certis legibus gubernaret, et adversus
vem externam qualemcunque tutaretur. Itaque hortari
ipsos, ut in medium consulentes, bellum imminens, quaeque
illud fere comitari solent, caedes atque vastitates, pro prudentia
sua egregia averruncent." Haec cum gravi oratione
Christianus explicasset, Sveci jam pertaesi Carolum,
qui ad solium vi, et fraude, etiam invitis plurimis,
certe non consentientibus, pervenisset: ac sic regnum
administraret publicae utilitati ut privatam
anteferret: potiusque vi imperium stabilire, quam
benevolentia vellet: Christiano sic respondent.
"Pace sibi et concordia nihil sane prius esse; et facturos,
ut Norvegiam, nullo jure occupatam, Carolus reddat:
tum et Svecia regno cedat, modo praefecturam
ejus indulgere ipsi velit." Ad quae rursum Christianus:
"se, inprimis publicae tranquillitatis studiosum, ejus causa
quidvis cupere: modo ipsi, quod promitterent, mox in Sveciam
reversi, etiam effectum darent." Illi, qui se plenam a
Carolo potestatem accepisse reputarent, et haec Sveciae
expedire existimarent iterum ea pollicentur,
atque addunt: "aut se Carolum, ut subscribere hisce abs se
actis velit, inducturos, aut in Daniam ad custodiam redituros."
Sed, ad Carolum reversi, postquam gesta re,
tulissent, ille, in majorem modum ira incensus, apud
omnes clamitare; "in negotio regni publico minus bona
fide actum: et muscipulam sibi positam, ut vel caperetur
ea, vel, quocunque vellent tempore, Svecia ejiceretur. Itaque
hist. Dan. I p.18
cavendum sibi summo studio, ut insidias, quas parassent, evitaret."
Inde, palam eos taxans, quos Halmstadium
ablegaverat, Calmarniae [Calmariae ed.] conventum indicit: ac neglectis
iis omnibus caeteros regni senatores, quos
addictos sibi sciret, illic convenire iubet. Tum et novo
eos juramento obstringit: neque quicquam, muniendo
principatui necessarium praetermittit. Inde
Nicolao Ionae arcem primo Orebroensem, paullo
ante ipsi traditam, mox Nicopiensem adimit. Quam
rem eum et archiepiscopus, et complures optimates
regni alij aegre ferrent capta hinc occasione ad
Christianum transiere. Erant in eorum numero
Magnus Grenus copiarum contra Ericum pridem
ductor, Tycho, episcopus Scarensis; Benedictus Ionae
F. ante coronationem Caroli gubernator regni:
Gustavus Olai, Gustavus Laurentij: aliique viri loco,
et ordine, summi. Qui deinceps, bello in Carolum
concitato, operae clari evasere. Protestati, "non se perfide,
quicquam egisse; sed, ut causae nihil erat, cur a sacrosancto faedere,
quod majores pro se posterisque suis ad regnorum
borealium firmamentum, sempiternum voluissent; ita jure
longe optimo ab [ab om. a.c. ed.] obedientia Caroli omnia ad suam tantum
utilitatem referentis, et extorto juramento, recessisse." Christianus,
dum responsum super iis, quae Helmstadij gesta
erant, exspectaret. Rothnabij quae urbs est Scaniae,
aliquamdiu commoratus postquam nihil adferretur,
hinc in Sialandiam redit. Ubi habito Senatu,
dum deliberat quanam ratione posset indies crescentem
Caroli insolentiam coercere, visum fuit:
hist. Dan. I p.19
non aperto bello petere, sed excursione varia terras
ejus infestare. Itaque anno insequente, adulta hieme,
admodum intenso frigore, duce Olao Eschilli, terra
ac mari copias ingentes mittit Sveciam, quacunque
possent, vastaturas. Quae, excursione facta, cum Stocholmum
usque ipsum jam progressae praedam ingentem
coegissent, Sveci, sumptis propere armis, occurrentes,
facto in palantes impetu, postquam eos cecidissent
aut cepissent, mox in reliquum agmen versi,
illud fugant. Verum id, regressum a fuga, postquam
sese collegisset, plurimis incensis pagis, et abducta
inde praeda non exigua mox in Daniam pedem
refert. Dum haec fiunt, peregre Vilsnaci agere
Christianus; quae urbs Megapolitana; sive
voto exsolvendo, quo se ante obstrinxisset sive
ut Germaniae principes quibus ibi diem dixerat,
conveniret: et cum illis contra Carolum faedus
faceret ut Vandalicas civitates quarum opem ille
literis ac legatis etiam missis, imploraverat, ne
a tergo forte invaderent, prohiberent. Itaque, dum
regno abest Christianus, et constrictum magno gelu
mare Balticum Carolus, illatae sibi pridem cladis
ulciscendae occasionem dari ratus, ocius [ocijus ed.] collecto
milite anno M.CCCC.LII., mense etiam Februario,
Scaniam invadit: diripitque et incendit: omniaque
pro libidine sua agit, nulla sexus aut aetatis,
ratione. Qui evadere rabiem hostilem poterant,
trepidi in rupes sese, et quae alia inaccessa loca erant,
conferebant, ut saluti sic consulerent. Nec direpti
hist. Dan. I p.20
pagi tantum, et exusti, verum ipsae quoque urbes:
inter quas tam Helsingburgum, quam Landscrona,
aliaeque. Quin metropolin item Scaniae Lundiam,
eodem impetu aggressus, cum suburbij aedes quasdam
incendisset et in urbem vi erumpere conaretur,
a Tychone archiepiscopo, qui ad primam rei famam
se praesidio communiverat, fortiter repulsus
fuit. Inde magna clade accepta, in Daleboensem
agrum castra movet: et, suorum strage asper
mercatores, qui tutandi sui causa huc confugerant,
contrucidat. Eo facto, copias suas retro ducit: tam
festinem ut similior fugienti videretur, inter viam,
monasteria duo incendit; et, Vetschaeflam arcem
aggressus oppugnare cum clamore horrendo obsessos
perterrere conaretur, domina arcis, animi
virilis foemina evestigio arma capere, et in hostem
tela jacere suos jubet. Qui cum impigre jussa exsequuti
essent, reducere copias obsessorem, et omittere
oppugnationem caeptam, coegere. Isque, velut
Panico terrore actus, nusquam restans prius sibi,
quam in fines regni Sveciae pervenisset, quiescendum
non putavit: Et sic finem expeditio illa habuit:
ut initio impetu tam repentino, ac saevitia formidabilis,
ita exitu ridicula. Quippe quam retuderit
primum archiepiscopus inde, cum majore opprobrio,
etiam faemina: iste vitae suae genere, et haec
sexu, plane armorum insolentes. Christianus, postquam
nuntium huius rei accepisset, angi quidem vehementer
in suorum subditorum tanta clade:
hist. Dan. I p.21
verum, peregre profectus, uti dixi, neque opem laborantibus
ipse ferre, neque etiam illi posse quibus curam
regni sui et tutelam, per absentiam demandaverat:
cum, constricto gelu freto, Scania prohiberentur.
Quam ob rem, eiusdem anni proxime insequuta
aestate magnam classem, sub Olao Eschilli F. et
Magno Greno in Sveciam mittens, hanc Stocholmum,
regni caput, mari oppugnare jubet: ipse, terra
exercitum ducens, et ingressus Visigothiam, mox
Ludosiam non munitam per id tempus, propere
fossa, ac vallo, munit. Vbi dum diutius paullo, ad perficiendum
opus inchoatum commoratur evocatis
ad colloquium praefectis, quos vicinis arcibus Carolus
imposuerat, cum his pacem hac conditione facit:
ut cum Sveciae bonam partem armis sibi subiecisset,
ipsi quoque sese dederent. Quod cum illi se facturos
recepissent, quidam etiam sine mora praestiterunt.
Inter ista nil omittit, quod ad Caroli detrimentum
pertinere existimaret: missis saepe, qui infesta [infestas a.c. ed.]
excursione terras eius et eorum, qui addicti ipsi erant,
devastarent. Sveci, adventu hostis territi, undique
profugientes, se in silvas, quibus tutiores essent,
abdidere: unde interdum, postquam per explorato
res, de Danorum multitudine cognovissent in palantes
pabuli aut praedae, causa, erumpentes, non
minorem, quam acceperant, cladem illis intulerunt.
Qui, edocti malis suis ut insidias vitarent, in
apertum eos campum ad certamen provocabant,
acriterque loco aequo contra ipsos dimicabant: ac
hist. Dan. I p.22
postremum debellatis, qui potissimum resistebant,
Caroli praefectis, tota ad occidentem Gothia potestati
Christiani se submittit, et in ejus verba jurat. Id
cum Carolus accepisset, ocijus collecta manu, partem
in Tivvedia silva, per quam transiturus foret
Christianus, in insidiis esse jubet: sed, de classe,
quae Stocholmum oppugnare iussa erat et tunc fortem
imminebat certior factus, pedem ipse retro ferre,
et insidias revocare: ut primariam regni urbem,
in qua adeo regni summa vertebatur ante omnia
tuerentur [lueretur a.c.]. Cum ad eam accessisset, latus illud,
quod ad mare adjacebat, jam ab hoste oppugnari
deprehendit. Itaque ab altera parte intromissus,
naves instruit, et imposito illis milite ad vim repellendam
educit. Sed, cum Dani partim navium
magnitudine, partim numero pugnatorum antecellerent,
prope urbem, ut paratum contra impetum
hostilem auxilium esset, anchoras jaciens, eminus
tormenta belli sine fructu ullo explodit. Cumque
illi pugnae copiam facturi propius naves admoverent,
haerentibus ad urbis suae muros Svecis, nec movere
inde ausis, retro in apertum mare vela flectunt,
obviasque eorum naves depraedantur. Dum haec ad
Stocholmum fiunt. Christianus occupata Visigothia
et praesidiis passim positis, Ianicopiam pervenit,
inde in Daniam copias suas reducturus. Cumque
ad silvam Holovvediam, valde insidiis opportunam,
accessisset, cum majore exercitus parte paullum
subsistit; et cohortes levis armaturae aliquot,
hist. Dan. I p.23
ac locorum gnaros duces viam tentaturos mittit.
Qui, ut silvam ingressi erant, cum non satis circumspecte
latebras investigarent, periculum aliis praedicturi,
ipsi in illud imprudentia sua incidunt. Quippe
Ericus Niparius, qui cum rusticorum manu insidebat,
impetu in illos facto amplius trecentos caedit,
caeteros capit: et in his nonnullos ex equestri ordine,
quos ad Carolum sub custodia duci ubet. Ille,
quod Erico insidiae successissent, et in Daniam Christianus
recessisset, animosior, mox, profectus ad Vastenium
monasterium, evocat Tardonem Bondium;
imperatque ut cum lecto peditatu in Visigothiam
contendat et Ludosiam recuperet, paullo ante a
Christiano occupatam, ac munitam. Neque ille segnis
imperata facit: scribit militem expeditum. Visigothiam
magnis itineribus petit: et ut fallere hostem
posset, per silvarum opaca ducit, rupiumque inaccessa.
Hinc nec opinantes opprimit, et Ludosiam noctu
invadit. Quadraginta e praesidiariis primis quorum
nutu ac consilio, geri omnia Christianus imperaverat
altum dormientes capit praedam diripit,
quam ingentem comportaverant et militibus distribuit:
denique in verba Caroli cives iterum obstringit.
Carolus, ad rei nuntium, Bondij fortuna usurus,
mox cum copiis Visigothiam ingressus arces quasdam
limitaneas, a praefectis Christiano pridem traditas,
bello repetit, ac recuperatas munit. Quibus cognitis,
Christianus non tam Visigothiam recuperare,
quam ad faederis communis observantiam revocare
hist. Dan. I p.24
Sveciam totam, animum inducit. Itaque, ut sine
bello deinceps Svecos debellaret, solers princeps,
fama potius, quam armis, bellum gerere constituit:
subditosque qui in regni limite essent, accolas, rumore
sparso, brevi sese cum exercitu adfuturum, perterrere
semper jubet. Vt perpetua exspectatione
belli trepidantes atque ad tutelam regni usquequaque
concurrentes fatigaret: ac postremum summa
adeo rerum necessariatum egestate divexatos, taedio
praesentis status ad defectionem impelleret.
Erant quippe Christiano milites quidam Veterani
cum in Scaniae confinio, tum in Gothia. Hi,
ut jussi se in Sveciam magno agmine irrupturos
minabantur. Idque serio dictum rati qui tuendo
limiti praefecti erant, saepe auxilia ab extremis
usque finibus advocabant. Quod cum crebro eveniret,
toties tam longo itinere et id frustra ad
suppetias evocari et molestum ipsis erat et damnosum
valde incolis qui a copiis transeuntibus insolentia
militari vexabantur. Praeter ista, equi Caroli
magno numero pabulatum toto regno ducebantur
ab ingenti stabulariorum turba, qui non minus
quidlibet postulare ausi et per vim, si recusarent
extorquentes tristem rusticorum sortem affligebant.
Tum praefecti quoque ipsi, sine ulla justi, aut
aequi observantia, miseros exagitabant: et, si arma
capienda pro tutela regni forent, pedem domo non
moventes prius bonis spoliatos, hosti porro trucidandos
obiciebant. Ad haec mala, accedebat rerum
hist. Dan. I p.25
omnium summa caritas: et cum ea pestis ingens,
quae in homines, pecudesque pariter desaeviebat. In
hunc modum Suecia dum annis aliquot affligitur,
quiescente laeta semper pace Dania, Bergis in Norvegia
tumultus surgit anno M.CCCC.LIV. Quidam
Olaus Nicolai, vir equestri dignitate novas res moliri
visus: et superbia nondum cuiquam usitata, uxor
eius in navigij sui velo regni insignia gerere ausa.
Ipse vero, mercatores, ea in urbe mercaturam exercentes
divexare: naves mercibus onustas diripi
ubere: et ad crimen aliorum idem exemplo si
non jussu facientium connivere: mercatores qui
indigna pati sese quererentur, irridere. Quam ob
rem cum praeter damna, etiam ludibrium ferre se
viderent mox querelam ad regem deferunt. Atque
is cum respondisset nullo modo hominis se insolentiam
approbare, sic responsum illi sunt interpretati,
tanquam non invito eo futurum esset si quid
forte gravius ei eveniret. Itaque cum modum ille insolentiae,
ac superbiae nullum poneret: arbitrati
mercatores non se regem offensuros, si, vim toties
inferentem semel tandem ulciscerentur: eum, in
urbe tunc agentem, circumsistunt, et inyuste erepta
sibi reddi postulant, ille, initio nil benignior: sed, ut
crescere numerum tumultuantium et audaciam,
animadvertit: nec se amplius parem esse: ut periculum
evitaret in Brigittae monasterium vix evadit.
Aderat ipsi episcopus urbis: et, placare seditionem
cum blanditiis, tum auctoritate nisus plane
hist. Dan. I p.26
nil proficiebat. Rogabatur, ut abire animum induceret
nec fortunam hominis adeo scelerati suam
faceret: cumque nimis casum amici miseratus, non
secederet: speraretque populum ei propter se parsurum
esse injecto in monasterium igne utrumque
exurunt. Interim sub rege Carolo Sveci graviter,
uti dictum, vexabantur. Et ingenti cum exercitu insuper
eos Christianus invadebat, anno M.CCCC.LV,
et Elsburgum expugnabat. Inde, anno M.CCCC.LVI,
ne in Scaniam porro irrumperent, arcem Deneholmum
munit, et praesidium imponit: ac congressus
aliquoties magna illos clade afficit. Nec multo post,
sequente anno Grenum copias in Oelandiam ducere
jubet. Isque gnavus, expedita statim classe, insulam
petit: et appellens, insulanis, qui advenienti sese
opponebant profligatis, ad Bornholmum, unicam
ea insula arcem castra ponit. Quam continua verberatione
postquam adeo graviter concussisset, ut
perfractus pluribus in locis murus jam ruinam minaretur,
pacem obsessi petiere. Ac concessa illa fuit,
ea lege, uti rebus suis salvis inde exirent, nec quid
amplius efferrent: si quis contra facere ausus, capite
lueret. Ita arcem Grenus capit, et thesaurum in ea
magnum quem seposuisse ibi pridem Carolus ad
gerendum contra Christianum bellum, ferebatur.
Iam recuperata Oelandia cum inferioris Sveciae
magnam partem Christianus occupasset proceres
regni, animis jam pridem a Carolo alieni, invitante
tunc fortuna mox in illum inclinare. Inter hos Ioannes
hist. Dan. I p.27
Salistaeus erat summus toto regno praesul, pariterque
ut dignitate ita genere excellens: cui offensae
plures causae. Nam materno ejus avo Nicolao,
iniuste capto, non contentus tam insigni contumelia,
plurimarum quoque arcium quam tenebat, praefecturam,
etiam equitum tribunus, neque regiam dignitatem
consecutus eripuerat: auxeratque contumeliam
rex creatus: et Orebroensem arcem paullo
ante ipsi traditam ac Nicopiensem inde, item
ademerat. Et, cum pater Benedictus, post Christophori
decessum, Ianicopiae regni gubernator lectus,
in conventu quem Stocholmi habitum commemoravi,
a regnorum trium foedere, sub regina Margareta
constituto recedendum non censeret; contra
nitens, eligendum esse regem totis viribus contenderat:
et suffragiis plurimorum vi aut fraude,
occupatis, ipse solium invaserat. Ad haec Caroli insolentia
potestate pro libidine abutentis accedebat.
Itaque occulta primum odia, mox palam habet: et,
consilio cum suis communicato regno deturbare
statuit. Quod dum agitat. Christianus classem instruit:
et, ductore Magno Greno in Finlandiam
transmittit. Ea cum Viburgum urbem, ejus regionis
caput, vento prospero appulisset, miles, postquam
exscendisset, sine mora oppugnatam facile capit. Inde
in arcem adiacentem se convertit: ac, dum acrius
repugnat ignem injicit, et exurit. Quae cum accepisset
Carolus et videret potiorem regni partem,
in qua spem potissimum suam ac fiduciam,
hist. Dan. I p.28
collocaverat. Christiani in potestatem pervenisse:
seque adeo in periculum amittendi universi adductum
esse: proceres Stocholmum evocat. Qui cum
illuc convenissent ipse Nicolai Sturae nuptias celebrare
instituit. Hisque actis eum accedens archiepiscopus,
damnum, quod in mari pridem, praelio cum
Danis habito, accepisset, resarciri sibi petit. Quod
cum aegre admodum ferret irae praeceps, primo,
non se obligari ad solvendum, respondere: inde ordinare
quosdam e senatu, qui negotium disceptarent.
Atque isti cum, examinata causa secundum
archiepiscopum pronuntiassent: ille, valde indignatus
palam judices malae fidei accusare: nec judicium
dedisse ex aequo aut bono, sed privato suo affectu.
Ita postquam discessissent mutua utrinque offensa
facile prudentiores praevidebant, brevi fore,
ut res illa aliquem tumultum daret. Neque mora Carolus
adesse militem die constituto jubet, in Oelandiam
ducturus: quam pro rege Christiano Magnus
Grenus obtinebat. Statim etiam archiepiscopus copias
parat: ac paratis, aperit quid agitaret. Caroli
praefectum, Haquinum, Svenonis F., comprehendi,
et Salistam, arcem suam, abduci jubet. Inde, majus
templum ingressus, collegij sodalibus ad se vocatis,
ad altare summum accedit atque ibi, coram iis, cum
sumpsisset vestem sacram et ornamenta dignitatis,
mox in genua provolutus, preces fundit. Quibus
dictis, ponit vestem, arma capit: et edicit, non se ante
positurum, quam antiquum regni statum, quem
hist. Dan. I p.29
Carolo perturbatum omnes scirent, reduxisset.
Quin postridie scripto ad valuas templi affixo,
testificatur non se tantum fidem in Carolum
et obsequium omne exuere: verum etiam manifestum,
deinceps hostem profiteri. Ac praeterea,
per libellos criminatus, plebem, quae mandato ejus
arma ceperat et primarios item quosdam ordinis
equestris viros contra ipsum concitatos ad se
traxit. Quae Vpsaliae cum egisset, properanter Enecopiam
et Arosiam facto itinere, illic quoque praefectorum
civiumque animos tentat: qui se. Carolum
pertaesi, coniunxere Arcem vero Arosiensem,
cum praesidium tueretur, ideoque obsideret. Carolus
ex Ostrogothia quo exercitum convenire omnem
usserat ocius Nicopiam tendit: atque capto
ibi Erico Absalonis malae fidei suspecto, nil cunctatus
copias Strengenesam ducit: hinc Arosiam moturus
praesulemque inopinato aggressurus. Verum
ille, per exploratores certus ut praeverteret missa
statim obsidione summa cum celeritate Carolo
obviam proficiscitur: at, priusquam adventus sui
nuntius adferri posset, diluculo eum apud Strengenesam
occupat: urbem irrumpit militesque
adhuc dormientes opprimit Carolus vero, ad
tumultum excitatus suis capere arma jussis cum
occurreret, vulnere accepto quanquam longe militum
numero superaret, fugam capit: ac pugnantes
acriter suos, et a fuga revocantes turpiter deserit.
Qua re illi animadversa, seu victoriam desperantes,
hist. Dan. I p.30
seu pugnare, rege suo fugiente, non ulterius cupientes
ocijus et ipsi in fugam se conjiciunt: ac
Stocholmum. Carolum insecuti petunt. Archiepiscopus
nil cunctandum arbitratus, ut recenti
adhuc clade consternatum porro etiam percelleret,
mota castra propere Stocholmum ducit et
arctissime urbem cingit. Carolus, cum nemo obsesso
opem ferret neque civibus item fideret, clam
thesauro omni regio apud monachos Franciscanos
occultato suo in navem comportato nullo
quicquam suspicante nono regni sui anno, sub
initium mensis Martij acerrimo frigore in Borussiam
excedit et Gedanum, impetrata fide
publica sese recipit: atque ibi per exilij annos
septem commoratur. Rex Poloniae Casimirus
cui foederatus erat, arcem dedit, in confinio regni
sui quae familiae sustentandae necessaria exhiberet:
et hanc tenuit donec Sveci revocarent.
Stocholmenses cognito discessu Caroli urbem
dedunt: et mox arcem etiam praesidiarij. Cuius
rei postquam fama dimanasset proceres Sveci
qui in Daniam profugerant, sine mora in regnum
redeunt, illicoque ad Christianum ablegantur oratores
qui et statum ei Sveciae nuntiarent et ad
regnum capessendum invitarent. Christianus,
vacuo per discessum Caroli regno Sveciae, non
cunctandum sibi ratus ocijus instructa classe, multis
regni utriusque senatoribus comitatus, sub initium
mensis Maij illuc tendit. Cumque in Stocholmi
hist. Dan. I p.31
portum appulisset: senatores qui frequentes huc
convenerant et adventum Christiani exspectabant
ubi advenisse eum acceperunt, mittunt, qui
adventum primum gratulentur inde capita quaedam
offerant libertatem, et antiqua privilegia,
atque constitutiones regni Sveciae concernentia:
quibus si subscribere vellet, promptos sese, ipsum
sibi regem capere. Ille itaque, nil iniquum Svecos
petere animadvertens postquam lectis subscripsisset
solenni pompa primo in urbem, inde
in templum atque arcem, universis fausta omnia acclamantibus,
a senatu est deductus, ubi dum res regni
ordinat, varie querebantur Sveci: isti bonis se a
Carolo exutos; isti injuria affectos: omnes vim,
superbiamque accusabant et, ab eo fraude circum
ventos esse ut arma contra ipsum caperent: non,
ut patriam quod jactabat, servitute, quae tunc nulla
plane erat liberaret: sed ut rerum solus adeo potiretur.
Christianus, universos perbenigne consolatus,
bono esse animo jubet: et tutelam pariter cunctis,
ac justitiam, pollicetur. Mox Morasten sese confert;
ubi postquam sese ipse in leges regni sacramento
obstrinxisset, rex solenniter a proceribus,
qui frequentes illic aderant, salutatur. Hinc Vpsaliam
profectus ad XXIV. Iunij; a Ioanne Salistaeo
archiepiscopo coronatur. Hunc in modum
Svecia recuperata, in Norvegiam, eius quoque regni
insignia petiturus, iter capit: ac, Nidrosiam advectus,
summa omnium gratulatione excipitur:
hist. Dan. I p.32
et XXIX. die [diem a.c. ed.] mensis Iulij corona quoque ab archiepiscopo
insignitur. Post quae cum in Daniam regressus
esset, anno proxime insecuto diem obiit sine
haerede Adolphus avunculus, dux Slesvici, comes
Holsatiae ac Stormariae. Et cum quidem de ducatu
Slesvicensi, quem in feudum ille olim a Christophoro
Bavaro acceperat, nullum omnino dubium
esset, quin coronae iterum Danicae ipso jure jungeretur:
de Holsatiae ac Stormariae, comitatu, plane
controversum fuit. Nam et feudum Imperij esse:
et ad stirpem masculinam, genere proximam, pertinere
videbatur. Ac supererat Otho, comes Scouvvenburgicus:
filiique ejus octo Adolphus, Ericus,
Ernestus, Bernardus, Otho, Henricus, Antonius,
Ioannes. Hi defunctum agnatione, quamvis longa
contingebant: Christianus, ex sorore nepos erat.
Anceps diu hic nobilitas: et in regem multi adeo
propendebant, defensorem quaeritantes: alij rursum,
in Othonem Scouvvenburgicum inclinabant:
ob majorum in eam terram beneficia, et quod e
virili stirpe censeretur. Hanc ob causam cum nequicquam
aliquoties convenissent et jus suum
rex tueri armis velle prae se ferret: tandem, opera
potissimum Arnoldi episcopi Lubecensis, cui pro
Caesare conferendi jus competeret, comitatu Christianus
rex donatur: cum Othonem prius comitem
filiosque quadraginta tribus millibus aureorum
persolutis ut uri suo renunciarent, induxisset.
Inde etiam Gerhardo, ac Mauritio, fratribus
hist. Dan. I p.33
suis de successione illa pari jure contendentibus,
altera quadraginta millia se pollicitus daturum,
plene denique sibi universum acquirit, anno M.CCCC.LX.
Cumque mox solenni ritu omnes ad obsequij fidem
sacramento obligaret: et Hamburgum, Stormariae
urbem antiquissimam maximamque advenisset:
fidem dare cives non detrectant quidem,
sed, ne jusjurandum ipsi exhibere cogerentur, deprecantur.
Tum ostendunt veterem suam, ac majorum
observantiam: non obstringi, nisi solis
verbis solitam: et hanc pluribus privilegiis muneratam.
Orant insuper, satis sibi esse duceret, quod
majoribus suis fuerat. Itaque motus rex benignus,
animique moderati non iniqua oratione acquievit:
ea nihilominus lege ut quocunque demum
tempore, sive ipse, sive successores sui, jusjurandum
postularent sine mora, aut exceptione ulla, exhiberent.
Inde ad Reimefeldense monasterium, in
Holsatiam [Holsaltiam ed.], se recepit. Hic dum agit, Lunaeburgensis
senatus cum, subductis rationibus, animadverteret
civitatem aere alieno premi neque ad salinas
suas, quibus salus publica fere constaret, conservandas,
sat aerarium facere posse: ut necessitati suae subveniret
multa templis ac caenobiis, per iniuriam
ademit. Id episcopi Sverinensis pariter atque Lubecensis,
postquam aegre adeo ferrent: et, tutelam cleri
sui suscipientes, quererentur, hunc in modum rebus
suis multum detrimenti dari, nec proficerent
tamen quicquam deferunt rem ad Pontificem:
hist. Dan. I p.34
qui sacrorum ipsis usu, dum ablata restituerent,
interdicit. Id cum fieret magnus illico tumultus
tota urbe est exortus. In patritios, et senatum,
plebs insurgere, ac mutare magistratum additis [addictis a.c. ed.]
viris sexaginta qui invigilarent pariter ne
res publica aliquid detrimenti caperet. Sed in illos
itidem mox concitata rursum dejicit, et prioribus
dignitatem suam reddit. Ad exemplum
mox Lubeca, et Hamburgum vicinaeque urbes aliae
perturbari: et ubique cives a senatu suo, clam
aut palam, dissidere: dum censurae pontificiae hi [si a.c. ed.]
gerendum morem censent, illi negant. Et Ioannes,
Episcopus Verdensis, itidem sacris a pontifice
prohibitus, quod clam in Lunaeburgenses propenderet,
regem Christianum adit: et sollicitat, ut se
inter civitatem et Episcopos nominatos pro sequestro
interponat: et dissidium, diu sat continua
tum magno partium damno, dirimat. Qui cum
mox, responso accepto rediens per urbem Hamburgum
veheretur; pueris eum petulantius luti
lapidumque jactu incessentibus, pene etiam de curru
magno adspectantium risu deturbantibus:
misso nuntio de illata in subiecta ipsi urbe contumelia
regi queritur. Sed, querelam cum is insuper
haberet, irae plenus illico armatos mittit: qui colonos
Hamburgensium, Albim flumen accolentes,
diu vexarent [exarent ed.]. Verum anno insequente litem totam
rex composuit in caenobio Reinefeldio: arbiter
sumptus, cum Episcopis, Lubecensi, et Suerinensi.
hist. Dan. I p.35
Hinc, promissam ut pecuniam Scouvvenburgico,
fratribusque exsolvere posset, tributum indicit Slesvicensibus
et Holsatis. Qua de causa cum nonnulli
dictitarent, colligi hanc summam posse e thesauro
regis Caroli: quem is, Svecia profugiens, in caenobio,
quod Stocholmi, apud fratres praedicatores occultasse
ferebatur: mox in Sveciam trajiciens,
quosdam ex his evocatos compellavit. Qui cum diu
pernegassent, tandem extorsit, ut depositum faterentur,
proderentque. Per id tempus, cum in Svecia
reperiret Marium Fregenum, pontificis Romani
legatum, qui, in causam expeditionis Turcicae promulgatis
indulgentiis, pecuniam maximam collegerat,
partem ejus dari sibi, cum Schismaticis vicinis
pugnaturo, postulavit, et accepit, reliquam, inclusam
vasis Lubecam avehere permisit. Ibique
postea, cum captivum accepisset, per legatos detineri
suos jussit. Qui secutus annus fuit, ejus seculi
sexagesimus secundus litem dedit inter Gerhardum,
et Mauritium regis fratres, cum uterque comitatum
Delmenhorstium sibi asserere conaretur:
tanto animorum ardore ut in bellum res erumperet.
Ac Gerhardum, rex fovebat, quamvis postea ingratum.
Cumque rebus gravioribus, et potissimum
bello Svecico, impeditus, opem ferre laboranti minime
posset, Gulielmum Brunsvicensem, et Monasteriensem
episcopum, ut hic vicem suam obirent,
per legatos imploravit. Pro Mauritio, Bremenses, et
Hoiani comites erant. Gulielmus, qui gratificari regi
hist. Dan. I p.36
cupiebat, cum Gerhardum obsideri Delmenhorsti
comperisset, arma in obsessores capit. Qui id gnari,
castra movent: et occurrunt ad Siburgum. Acre
diu variumque praelium commissum fuit: ac tandem
Victor Guilielmus, comites Hoianos capit, aliamque
armatorum item manum. Verum anno insequente,
in Verdensi civitate, lis dirempta: et, captivis
liberatis interveniente rege, Delmenhorstum
in Mauritium transfertur. Qui mox tamen vita
fungens, id Gerhardo fratri tradidit. Dum haec
fiunt, in Megapolin profectus, principes vicinos evocat:
qui deinde cum Vilsnaci, claro veteris Marchiae
oppido convenissent, illuc quoque se recepit.
Ac Lubecam cum transiret, atque cives velut parum
confidentes anxie custodiam adhibuissent,
proconsulibus extra urbem honoris causa deducentibus
vanum ipsorum metum ridens [videns a.c. ed.] exprobravit.
Quae hic acta, clam fuerunt. Vulgo creditum
de Vandalicarum urbium magnitudine ac
potentia, quam iniquis fere oculis principes adspicere
soleant, coercenda agitatum. Verum faedus
tantum ictum, de jungendis contra eas omnes armis
si cui e faederatis, ob quamcunque demum causam,
ipsae unquam bellum inferrent. Neque enim animus
Christiano erat, vim inferre: sed cavere, ne ad
Carolum quem iam arma ad recuperandam Sveciam,
comparare intellexerat, se adiungerent. Ubi
in regnum rediisset, oratores Lubecensium accessere;
postulantes, "ut antiqua in regnis ejus priuilegia firmarentur."
p.37
Simul questi, "damna multa, et injurias, mercatoribus
suis illatas, cum in mari, a piratis; tum in regnis
etiam suis, a praefectis." Quibus ille respondere; "si quae,
ipso nondum rege, passi forent, horum culpam sibi non imponi
posse: de piratis quae obtenderent, aut praefectis, cum
incerti illi rei, nec in potestate essent, temere crimen memorari,
quod nec ipsum quicquam [quisquam a.c. ed.] ad se pertineret. Sed
deinceps curaturum, ne quid jure queri possint, et eorum
privilegia sarta tecta esse velle." Sic dimissi, recessere.
Inter haec rebellionem Sveci incaeptant, indignantibus
proceribus regi, "regni sui praefecturas, sibi jure committendas,
tanquam minus certa in regem fide essent, Danis
dari": vulgo vero "absentiam regis" accusante; "per
quam nec jus fere unquam diceretur, et praefecti pro libidine
agerent, ferrentque omnia. Tum, abduci extra regnum
opes publicas, atque iis pro arbitrio Danos uti." Eadem
querela fuerat item de Christophoro Bavaro et
haec Svecis prima desciscendi causa. Et profecto, non
pro caetera prudentia ab utroque rege factum. Quippe
haec regnorum lex est ut per proceres indigenas
unumquodque gubernetur: et in fide se eorum
acquiescere rex ostendat. Si praeficiat peregrinos,
detrectare fere obsequium cives solent: ac, si fidem
in dubium vocet, ad perfidiam irritantur. Christianus
ut comprimeret tumultum per initia nondum
validum ire in Sveciam instituit: classem instruit,
et militiae Danicae, Holsaticaeque florem imponit.
Cum Stocholmum appulisset, quidam eum,
homines infesti maxime, ut circumvenirent astu,
hist. Dan. I p.38
accedentes Salistaeum regni antistitem primarium
et conspectae in ipsum fidei per calumniam
accusant velut omnis mali auctorem: ac futurum
esse aiunt ni mature [n.m.: inmature a.c. ed.] provideret ut
quemadmodum pridem Carolum ipsum quoque
regno exigeret. Haec fingebant ut, si rex,
indignitate rei motus quod futurum praevidebant.
Salistaeum comprehenderet aut suspectum
porro haberet consanguineos toto regno potentissimos
ad sumenda in eum arma concitarent.
Princeps optimus nimia credulitate [crudelitate ed.],
qua plerunque ut quis bonitate praestat, ita
maxime laborat, dum existimat vera dicere delatores,
in suspicionem adducitur. Quam ut
porro confirmarent etiam libellos spargunt, famam
viri innocentis magis quoque impulsuros.
Ac traducunt tanquam regis proditorem: quique
hoc conatu omni moliatur uti Carolum, ab
exilio revocatum, restitueret. Denique tantum
effecere, ut consiliis eorum callidissimis se permittens
Christianus, nihil tale agitari suspicatus
comprehensum mox in Daniam transmitteret.
Summa erat ejus viri in regem fides, summa merita,
neque regno deici Christianus poterat, nisi
prius hoc remoto, qui consilia factiosa unus maxime
impediret. Itaque ab eo primum subruendo
initium factum ut minore post negotio ipse
rex everteretur. Quare eum id effecissent, inchoatas
hist. Dan. I p.39
iam insidias persequuntur et amicos
capti accedunt incitantque in vindictam. "Non
ferendam injuriam esse, quae ad omnes pertineret:
ac tentari in SAalistaeo, quid passuri ipsi essent. Nulli
dubiam ejus fidem, meritumque; et, si sanguinis
communis nulla cura afficiantur, saltem viri innocentia
moverentur: cuius si periculum spernant,
idem omnes aliquando subituros. Quare, si constare
sibi deinceps dignitatem vellent, arma caperent,
Carolumque ab exilio revocarent: et in regnum
pridem ereptum restituerent. Quod si facerent,
suum exemplum omnes incolas sine dubio
secuturos." Neque mora, arma sumunt: et cum
iis passim incolae. Iamque aperta rebellio erat
et in regem incursatur: qui, commisso acri
praelio diu ancipiti tandem victus classem
repetit et in Daniam enavigat. Ea in pugna
multi ex regiis cecidere multi capti: neque
pauci dum in naves fugam capiunt trepidatione
nimia aquis mersi. Sveci, post victoriam
illam etiam magis alieni a rege suo fidem
in eum et obsequium plane exuunt. Insuper
Dantiscum mittunt, ubi Carolus tunc agebat:
et ablatum ante regnum rursus offerunt.
Isque, nil cunctandum ratus, post exilij annos
hist. Dan. I p.40
septem ocijus in Sveciam redit: magna ab iis qui
a partibus ejus steterant, gratulatione exceptus. Verum
nulli, alternante dein fortuna: gaudium diuturnum
fuit. Ipse enim dum illorum fluxam iterum
in se fidem experitur, sponte sua regno cedit:
vel hoc uno in postremo vitae actu celebrandus,
quod ambitionis potens etiam contemnere sese
regnum posse omnibus testatum faceret Christianus,
cum in Daniam rediisset, fraudem, quanquam
sero agnoscens, libertatem Salistaeo mox restituit:
et inuriam ut compenset, summo in honore habet,
inde in Sveciam remittit cum honesto comitatu.
Vbi, rursum offensus Carolo pristinum in
regem affectum conservavit. Haec cum ita gesta essent,
Pius pontifex ejus nominis secundus anno
proxime insequente, concilio Mantuae generali
convocato cum ad bellum contra Turcas principes
cunctos excitare conaretur. Christianum, cujus
virtus singularis, animique magnitudo, et peritia armorum
fama jam illustri esset, minime sibi negligendum
existimavit. Itaque legatum mittit, et ad
arma conjungenda exhortatur. Sed, implicito rebus
suis Christiano frustra haec pontificis legatio
fuit. Anno proximo, Gerhardus, alter Christiani
frater, cum Mauritius decessisset, in Holsatiam se [se om. a.c. ed.] recepit:
ac pecuniam pro renuntiatione sibi debitam,
ad quam fratris, jam defuncti etiam pars accessisset,
exhiberi postulavit. Aberat longius Christianus
in extremo regni limite, rebus gravibus occupatus.
hist. Dan. I p.41
Neque inter Holsatiae proceres quisquam erat,
qui pecuniam expenderet, aut cum eo regis nomine
transigendum existimaret. Hinc Gerhardus,
astu sibi agendum ratus arces, in quas divertebat,
sensim occupat et in suam fidem cogit: dein pro
comitatus se gubernatore palam gerit, prona plebe:
cui nobilitati adversus, se benigniorem semper exhibuerat.
Proceres vero, vim opponere non ausi,
cum consilia contulissent, rem per literas regi nuntiant.
Is quid moliretur frater, postquam accepit,
rem periculosam ratus etsi maximis regni rebus
impeditus, reditum parat. Ac respondet, se venire:
et Chilonem, ad negotium componendum, convenire
omnes velle. His comitiis, jus Gerhardus suum
urgere: et aut terrae partem aliquam aut pecuniam,
quae promissa, flagitare. Aequa postulare viso, postquam
literae cautionis et fideiussores dati res composita
in praesens fuit: ac Gerhardus Delmenhorstum,
rex in regnum se recepit. Quo negotiis iterum
Svecicis occupato, continere se Gerhardus minime
potuit quin recurreret in Holsatiam et munitiones
rursum comitatus occuparet: aco in illis arcem
urbemque Rensburgensem: Quam Dorothea
vidua Adolphi ducis dotis nomine possidebat.
Quae inuriam cum principibus consanguineis
questa esset, atque hi ad Sigismundum Imperatorem
detulissent, missi ab eo duo comites Hennebergici,
ut rem universam inquirerent et componerent.
Illi vero, cum Lubecam advenissent, et Gerhardum
hist. Dan. I p.42
isthuc ad se evocassent, stitit [!?] ille quidem sese verum
ut desisteret caeptis ac Dorotheae urbem, arcemque
restitueret nec auctoritate Caesaris neve
ratione ulla, impelli potuit. Quod regina cum acciperet,
non ulterius viduae iniuriam ferens, pro dotalibus
istis bonis aureos ei bis mille, et ducentos, repraesentat:
annuosque in futurum, quo ad viveret,
octingentos pollicetur. Hunc in modum postquam
res transacta esset, et Gerhardus Delmenhorstum
rediisset mox Bremensibus bellum infert: qui
quod mercatoribus suis inter viam merces varias,
nullo persoluto pretio ademisset, praesulem in illum
suum concitarant. Quo ipso tempore, cum
Dorothea, vidua Adolphi ducis, e Thuringia rediret,
quo profecta visendorum amicorum causa fuerat
comitemque itineris sui Ernestum Honsteinium
haberet, virum illustrem ac cognatione junctum:
Benedictus Aleveldius, e primoribus Holsatiae manum
illi incerta [in certa a.c. ed.] causa inicit, et captivum abducit.
alij ajunt, quod sine vlla fide publica quam vir
nullo modo hostis non petendam existimaverat, accessisset.
Dorothea apud regem questa est, "se in eius
ditione, quem cum fratribus in mariti Adolphi aula
educasset, nihil tale metuisse; neque dubium habere, quin
memoria beneficij gratiaque ipsi constet: itaque enixe orare,
vti hominem innocentem, quem e sua secum domo
viae comitem eduxisset, esse liberum juberet. idque, si non
meritis in ipsum suis, at communi peregrinantium juri
daret." Iusta haec oratio erat: itaque captivum rex dimittere
hist. Dan. I p.43
jubet. Verum ea rerum tunc conditio erat,
vt non nisi promissis prius quatuor aureorum millibus
libertati redderetur. Dorothea vero, cum
Rensburgo, vbi in sequentem vsque annum egit,
virum equestris dignitatis praefecisset, in Thuringiam
recessit, ac Gerhardus, in Holsatiam reuersus,
Frisios astu circumuentos, ostensis literis, quas a
rege fratre sese accepisse jactitabat, ad praestandum
sibi fidei juramentum mox pellexit, quod ut regi
gnarum fuit acriter per literas objurgat eos: et accusat
leuitatem, quod ad dominum alienum, sine
voluntatis suae certiore testimonio transissent,
quibus postquam parum sese profecisse animaduertit,
indignatus, cum Dorothea vxore et selecto
comitatu, in Holsatiam proficiscitur, cumque illic [illis a.c. ed.] Segebergum
peruenisset statim habito delectu, militem
ciuitatibus imperat: tum Lubeca et Hamburgo
auxilia petit: quae submissa sine mora. Animus
erat, armis fratrem, saepius seditiosum,
coercere: quamvis tamen dissuadente id senatu,
qui committi, illo imprimis tempore fratres, non
censebat e re publica mox sententiam mutavit,
potiusque visum fuit ad reddendam ante actorum
rationem euocare, quod vt factum ille conscientia
anxius consilium cum suis capit, quidnam facto
vsus foret, tandem placuit, vt fraternae beneuolentiae
se permitteret, itaque, paruo comitatu, regem
adit, cui modeste postquam sese excusasset, is, vt
erat amans fratris, et natura perbenignus, non tam
hist. Dan. I p.44
rigide animadvertendum ratus, subsistere Segebergi
jubet, donec redeat et custodiam clam apponit:
ipse se Chilonem confert, ad indicta hic comitia,
cum Dorothea vxore. Interim Gerhardus illic diligenter
asseruatus, sub custodia tam occulta, vt nec
ipse captum sese intelligeret, et Dorothea regina,
prudens faemina cum discederet regem maritum
ad comitia secutura, blande abiens compellat: "ne taederet
paullum illic, dum reverteretur frater, commorari:
nam mandatum, ita vti haberetur, ac si Delmenhorsti esset."
Inter ista, in conuentu Chilonensi rex pertractat
de pecunia, quae Gerhardo debebatur, persolvenda:
placuitque in certum tempus dispertiri, atque sic
Holsatiam ille missam faceret, nec reuerteretur vnquam:
eo quidem, quo aduenerat pridem animo.
Frisij vero, qui, per fraudem circumuenti, se Gerhardo
obstrinxissent, dicto denuo Christiano sacramento,
in gratiam recipiuntur, verum tamen mox
a fide recessere. Nam Gerhardus, altero ab hac trans
actione anno, sive revocatus clanculum, siue sua spe
excitus, posse rem praeclare geri, per absentiam Christiani,
in limite Sueciae occupati nauigio [nauigo a.c. ed.] Husium appellit:
militem vehens, bellicumque instrumentum,
cum silentio exscendit, propereque loca opportuna
munit, ante quam ad regem nuntius perueniret. Frisij
perfidiam iterant: et a rege desciscentes, cum
Gerhardo se conjungunt, extruunt munitiones:
quaeque bello necessaria, ocius parant: ac rebellio gravior
priore fuit. Christianus, postquam nuntium accepisset,
hist. Dan. I p.45
reprimendum fratrem ratus ante quam
mora longiore vires sibi compararet, firmaretque illico,
delectu habito, et auxiliis, uti pridem, Lubecensium
Hamburgensiumque accitis rursum in Gerhardum
movet. Qui, adventu intellecto, fugam capit, et
evadit: indulgente Christiano, qui elabi, quam prehendi,
fratrem mallet. Ita depulso Gerhardo, comprehensi
principes rebellionis, capite luunt. Vnus
horum, Henningus Lupus, in Dithmarsiam profugit:
nec multo post ob insolentiam interfectus, non effugere
poenam potuit, quam meruerat. Interim Carolus
a proceribus regni Sveciae, contra fidem, Christiano
regi datam, revocatus; certus, illum non passurum,
Svecia sese per rebellionem eiici, communire
sibi principatum satagit: orans suos, quando ultro
revocassent ut in fide et obsequio, perseverent.
Tum auxilia undecunque per legatos item parat: et
nonnullos e primatibus regni Daniae qui in limite
habitabant, ad se pellicit: inter quos Ivarum Axelium,
magna virum dignitate, et potentia: Soluisburgi,
et Lilloi, in Hallandia praefectum. Is, infensus
Christiano, cum affinitate Caroli, tum repulsa quoque
fratris, qui episcopatum pridem Othoniensem obtinere
non potuerat, postquam arces, quas jam dixi,
commeatu ac praesidio, muniisset, et obsequio renuntiat,
et ad Carolum palam transit. Quibus rebus
Christiano nunciatis, nihil ille prius duxit, quam
movere in Hallandiam: ne firmato per absentiam
suam hoste, spe impunitatis capta plures ad defectionem
hist. Dan. I p.46
traherentur. itaque vere insequente magnis
copijs coactis, postquam eo appulisset, vt nutantes
in obsequio retineret et perculsos confirmaret,
praesidia vbique locat, inde castra arcibus Iuari admouet:
et ex ijs Soluisburgum, proximo auctumno recipit:
sed Lilloum, in sequentem vsque annum obsidionem
tolerauit, ac tunc demum expugnatum
solo aequatur. Istis in Hallandia gestis et recuperatis
his munitionibus, Christianus cum in Suecos
rebellantes. Carolumque reuocatum proficisci statuisset
ne legitimo successore regnum Daniae careret,
si quid fortem humanitus [humanibus a.c. ed.] sibi in hac expeditione
eueniret filium suum Ioannem, annos jam duodecim
plus minus natum in conuentu Scaniensi,
ante Lundiam loco regibus eligendis dudum proprio
summo procerum consensu ad diem VI.
mensis Junij, regem designari curat, per quod tempus
cum Islandiae praefectum, grandius vectigal
forte extorquentem, mercatores illic [illis a.c. ed.] Angli occidissent,
irritato ea caede in gentem vniuersam animo:
tum quod donativum item proauo materno
Henrico Holsatiae comiti nomine militiae debitum
necdum tunc solutum esset quatuor eorum
naues detinet capit, et impositas merces distrahit.
Hinc Vandalicis mercatoribus, qui in Anglia,
ingens malum concitatum, quippe capti ac carceribus
mancipati et rebus omnibus spoliati grauiter
affligebantur: cum insimularent Angli ipsorum
instinctu Christianum haec egisse: neque persuaderi
hist. Dan. I p.47
sibi paterentur, non commune ijs quicquam
cum Danorum rege esse, mox in bellum res erumpit:
quod, cum multa passim damna Angli acciperent,
vix componitur. Hinc in Sueciam classem armat,
quae cum nauem Lubecensem, plurimis onustam
mercibus, ceu hostilem, quod e Suecia adueniret,
alteramque e Liuonia invasisset: Lubecenses,
mox commercia suspendunt et legatum ad regem
mittunt qui erepta reddi postulet, sed, cum id,
distractis multifariam mercibus fieri nullo modo
posset, nequicquam legatio fuit: cautum tamen,
ne deinceps damnum vllum paterentur. In Suecia
duae arces erant, quae obsequium in regem retinebant.
has Ivarus, de quo paullo ante dixi, magna
comparata manu, oppugnare est aggressus: sed,
praesidio validissime repugnante, et immisso a rege
auxilio, discedere ab obsidione coactus fuit, cumque
postea ignominia irritatus, Daniam ipsam armis
peteret, ibi se felicius pugnaturum ratus, rex, accepto
rei nuntio in campo Herlingo, ad Elinsburgum,
ei occurrit. Diu acris pugna fuit: et victoriam
in principio pugnans fortiter Iuarus satis dubiam
faciebat: sed postremum inclinante eius acie
in fugam actus totum secum exercitum traxit.
Dani vero, fugientes persecuti, magnam stragem
edidere: captis, et occisis plurimis. Fracti ea clade
Sueci ne rex copias promoveret et in totum porro
regnum impetum faceret pacem petunt: Sueciam
offerunt, Carolumque se honesta aliqua transactione
hist. Dan. I p.48
amoturos pollicentur. Eam in rem mox
Lubecam affuturos qui cum plena potestate, de
communi omnium procerum consensu, hoc negotium
tractarent. Si eodem rex venire non gravetur,
se sperare, facile controversiam diremptum iri.
Ideo vero Lubecam ad conventum destinare;
quod ob mutua gentis utriusque odia, neutro in regno
locus dari tutus possit. Rex, ut pronum in pacem
animum testaretur accipit, quae offeruntur: arma
ponit, et in Daniam regreditur. Vbi cum res ordinasset
Gerhardo fratre et episcopis item tribus,
plurimisque regni procerum comitatus. Lubecam
tempore constituto proficiscitur. Sveci, diu exspectati
postquam tandem accessere, ventum adversum
causati moram aequo longiorem excusarunt. Vt
conventum aliquoties, nil effectum tamen fuit: certis
Svecis quanquam id dissimularent, ad obsequium
non redire. Etenim sic statuebant: facile se mediam
inter duos reges libertatem tuituros: si potentiam
Christiani formidandam Caroli obyectu
frangerent Carolique insolentiam rursum metu
Christiani coercerent. Itaque mox, re infecta, discessere.
Dum autem illi exspectantur, rex querentes
damna accepta terra pariter marique mercatores benigne
admittere, et audire ac, putato uniuscujusque
damno, partem ejus aere praesente sarcire: de caetero
vero cavere, Chilone urbe atque arce, pignerata.
Quod a Lubecensibus admodum callide actum: uti
portu eius urbis, qui id temporis ob commercia
hist. Dan. I p.49
omnis generis multo celeberrimus erat potirentur,
ideoque constituto paullo post ibidem loci publicano
pecuniam ex mercimonijs more prisco
redire ad senatum solitam, ipsi totam intercepere,
qua de re cum Chilonenses apud regem quererentur
ita cum permoverunt ut mox et redimeret
vrbem et senatui restitueret. Sueci rege sic deluso,
postquam domum abissent. Christianus, non
ferendam sibi contumeliam [contumetiam a.c. ed.] ratus comparatis propere
copijs, rursum Sueciam tentavit; summa hieme
cum venturum nemo crederet: itinere, in
montosa plane regione transitumque tantum angustum
exhibente difficillimo. quod cum Sueci accepissent,
in paludes atque silvas confertissimas,
cum vxoribus liberisque, sese abdunt: et munitiones
struunt, densa arborum concaede. Christianus,
postquam eos insecutus ad Tywediam vsque siluam
peruenisset, statim insidias Petrus Oxius deprehendit.
itaque cohortes aliquot leuis armaturae
mittit et nonnullos e peditibus qui explorent:
hostiumque numerum pariter et consilium speculentur.
Sueci vero, cum deinde impetum in
munitionem Dani facerent sine vllo sane negotio
propulsantes, plurimos interfecere: et mox etiam
erumpentes atque in latus incurrentes cum non
parvum item numerum cecidissent, mox regressi
intra munimentum sese recepere, ita, cum suorum
clade rex recedere coactus, partim asperitate hiemi,
partim pabuli inopia copias demum reduxit.
hist. Dan. I p.50
Vix haec gesta, cum est vita excessisse Carolus annuntiatur,
quo defuncto, rursum proceres, de constituendo
illi successore agitantes, dissedere. Salistaeus, alijque [alijsque a.c. ed.]
reuocandum Christianum: alij obniti pertinaciter:
et Suantonem Caroli est sorore nepotem,
quem is moriens designasset, eligendum existimare.
Christianus cui Sueciae vindicandae tempus opportunum
esse videretur magno vndique militum
collecto numero et instructa in portu Lubecensi
classe, eo tendit, vbi postquam appulisset. Brunchebergum
editum ad Stocholmum montem, statim
occupat: positisque ad radices eius castris vrbem obsidione
cingit. Sueci quod desperant [desperent a.c. ed.] armis dolo
obtinere posse, animum inducunt itaque suspensum
eum per blanditiam detinentes moras nectunt:
dum, absumpto commeatu, et redacto ad extremam
inopiam milite minimo suo discrimine fractos viribus
animisque integri ipsi inuadentes, debellarent.
Sensit dolum quanquam sero Christianus: nam,
consumpto pene omni commeatu. Dalecarlos, qui
fortissimi inter Suecos censebantur, aduentare nuntiatur,
ac vix aderant, cum erumpunt oppidani: atque
a fronte regem inuadunt, Dalecarlis contra tergo
imminentibus. Rex vt erat animo magno in periculis,
et intrepido, ocyus ordinata acie, suos ad virtutem
hortatur, et alacriter pugnam init. anceps diu
praelium fuit: ac rex ipse cum gregarij militis instar,
quam fortissime dimicaret sagitta ab hoste immissa,
dentes anteriores duos ei excussit: et, in
hist. Dan. I p.51
fauces vsque penetrans adeo inhaesit, vt deinde
non minore cum periculo quam dolore extracta
fuerit, itaque fatiscentem aciem porro impellentes
Sueci tandem vincunt et ingentem stragem edunt
multi caesi: multi, dum in classem suam fuga
euadere connituntur [comituntur a.c. ed.], aqua mersi: neque pauci
etiam capti. Christianus cum reliquijs domum repetit
neque ex eo tempore quicquam [quisquam a.c. ed.] vltra in Sueciam
molitur: siue bellandi pertaesus: et parcendum
deinceps sanguini subditorum arbitratus,
cuius potissimum rationem bono principi habendam
sciret: siue cum animo suo reputans regna
quaeuis fato dari et auferri: denique etiam, vt
fortuna adhuc integra quae corrumpi clade aliqua
maiore plane poterat ius in regnum illud suum
haeredi illibatum traderet. Itaque otio, et
quieti sese dedit, animoque ad pietatem applicato
aedibus sacris et egenis ac inualidis multa
passim largitur, sacrorum antistites partim
summa liberalitate fouet partim etiam magno
in honore habet: eos maxime, quos doctrina
eminere intelligeret; multis illud, in non erudito
Principe, demirantibus. Post haec etiam Romam
ire voti reus animum inducit, et adiungit
sibi comitem Ioannem Saxonem Lawenburgicum:
principesque ac praesules extraneos alios:
tum e suis ditionibus nobilissimo quosque genere
viros centum quinquaginta. Iter incipit
ineunte Ianuario ac profectus Segebergo, inter
hist. Dan. I p.52
viam Imperatorem Fridericum III. adit, Rottenburgi
tunc agentem. a quo exceptus honorifice,
et pro regis tam potentis dignitate post sermonem
de regnorum suorum statu, ac caeteri orbis Christiani,
de Dithmarsis mentionem illi injicit: "esse in suis
ditionibus, intra Imperij Romani fines, gentem admodum
ferocem, finitimis gravem, nulli principi subiectam, et
libertate usurpata insolentem. eam sibi, quando non sit e
re publica, populum sine principe agere, subjici petit:
tum Holsatiae ac Stormariae comitatum ac Dithmarsiae
regionem in ducatum commutari." Nec grauatus Imperator
annuit amici regis postulatis: et, exstincto
vetere comitatus titulo, ac ducatu ex tribus illis ditionibus
vno facto regi hunc, solenni in talibus
more confert: literisque in rem istam requisitis
donum firmat. His acceptis, iter institutum vrget:
et magnifice passim exceptus ab Italiae Principibus,
vrbibusque mense Aprili ineunte. Romam venit.
Summum tunc pontificatum Sixtus IV. obtinebat:
qui regnorum trium regem potentissimum, cuius
fama iam aduentum anteuerterat, obuiam misso
Cardinalum senatu, summo cum honore excipit,
et hospitium in palatio suo tribuit, ac, sermone aliquoties
collato plurimis eum donis ornat. Inter
quae ex auro rosa: tantum maximis principibus,
quorum sibi gratiam obstrictam cuperet dari solita.
Atque haec reversus postea in sacello aedis summae
Roschildensis, ad australe latus sito, dedicavit. Insuper,
cum literarum dignitatem quamlibet in doctus
hist. Dan. I p.53
ipse apud animum reputaret et obscuram caeterarum
rerum gloriam, sine literarum luce: committendum
non putavit quin per hanc occasionem
erigendae in sua Dania Academiae potestatem
pontifice impetraret. Idem sibi ante ipsum Ericus X.
proposuerat: et licentiam a Martino V. Papa,
annis ante quatuor et quinquaginta obtinuerat.
Verum bella, mox exorta et tumultus, rem praeclaram
protraxere: ut virtuti Christiani laus haec quasi
fato quodam reservata videatur. Votum quoque
de visenda terra sancta, nuncupaverat: sed hoc eum
papa Sixtus liberavit. Inde dies unum et viginti in
urbe commoratus domum redit. Et Alberto
marchione cujus e Ioanne fratre neptem sibi uxorem
duxerat, in itinere salutato, cum appropinquaret
Rheno, evocatis ad se ducibus, Frederico Brunsvicensi,
Magno Megapolitano: et comitibus, Iacobo
Ruppino, ac Gerhardo item fratre, gravem illam
controversiam inter Carolum Burgundum, qui
Novesium eo tempore obsidebat, et Coloniensem
ecclesiam componere nisus, cum conatus frustra
esset, tandem in Daniam regreditur. Vulgo creditum
ideo ipsum ad Burgundum deflexisse, ut cum
eo faedus iceret, ad Vandalicas civitates post id bellum
unctis viribus oppugnandas. Per id tempus
in Norvegia Berga civitas, incertum unde, aut quo
modo caepto incendio, pene tota conflagravit:
adeo grassante flamma ut vix eripi quicquam posset.
Anno proximo, ad struendam Academiam, cui
hist. Dan. I p.54
rei priuilegium Romae pridem a Pontifice impetrauerat,
animum vertens: cum dispiceret de loco, aduocatis
in consilium senatoribus, vrbem Hafniensem
legit: ratus. Musis neque dignius domicilium
dari posse quam in ipsa Regum sede, nec commodius,
quam in vrbe regni prima, vbi omnia vitae
commoda abundarent. Quo peracto cum biennium
summa in quiete egisset: et Ioanni, filio suo,
regni haeredi matrimonium circumspiceret: est
Saxonia id petendum arbitratus mittit ad Ernestum
ducem ac septemuirum Imperij, Albertum
episcopum Lubecensem: Fricum Oxium, aulae praefectum:
et, praepositum Hamburgensem, Albertum
Clitzingum. hi mandata exsequentes, cum Christinam [Christianam a.c. ed.],
Ernesti filiam, sex et decem annos natam, in
vxorem regis filio petijssent, perhonestam [per honestam a.c. ed.] orationem
facile obtinuerunt, itaque mox illam Albertus,
marchio Misniae sponsae patruus cum episcopo
Mersburgensi, et magnifico comitatu anno proxime
insecuto, Rostochium deduxit. vbi exceptus a
supremo regni antistite, Ioanne Brostorpio, et primatibus
viris alijs, ordinisque senatorij, inde in aduersam
Falstriam mox deducitur, atque hinc in Sialandiam,
in quam postquam appulissent Christianus,
cum equitibus quingentis venientes honorifice
valde excepit, Hafniamque sic deduxit, vbi porro extra
vrbem obuiam procedens sponsus, cum equitibus
trecentis, eodem vestium colore post amplexum
sponsae suae, reliquum eius comitatum perbenigne
hist. Dan. I p.55
salutauit, atque inde in vrbem, et arcem, itum fuit:
moxque in primaria aede ad diem VIII. Id. Septembris
confirmato matrimonio nuptiae magnifico
admodum apparatu celebratae, acti et equestres
ludi: quibus Marchio Albertus sponsae, vti dixi,
patruus magnam laudem reportavit. Post haec nouae
Academiae cui ante tres jam annos locus Hafniae
designatus et interea etiam paratus fuerat,
curam repetens Christianus, dat mandatum Petro
Alberto vt futuros Professores convocaret, qui,
cum jussa perfecisset anno proximo vniuersos introduxit,
et inauguratio facta est ipsis Iunij Kalendis,
coram rege et episcopo Roschildensi, item alijs
praesulibus ac nobilitate regni. Quibus actis,
mox Rensburgum, Holsatiae vrbem proficiscitur: ac
Dithmarsos conuenire illuc jubet: et legatos Lubecensium,
Hamburgensiumque vocat, cumque convenissent
omnes. Friderici Imperatoris literas promens
petit: "ut Dithmarsi obtemperent: ac coniuncti
cum Holsatia et Stormaria se deinceps ducem agnoscant."
Verum illi, respondere: "male doctum Imperatorem, aliena
elargitum. sibi terram suam esse; et dominium, temporale
pariter ac spirituale, ad Bremensem Archiepiscopum
pertinere: ab eo tempore, quo Dithmarsiae vltimo
comite decedente, Hartwico, archiepiscopo Bremensium,
Fridericus, nominis istius primus, subiecisset: et
deinde in illius potestate permansisse." Regerente Christiano,
"ex eo die saepe dominum mutasse; Daniaeque
hist. Dan. I p.56
aliquando, sub secundo Waldemaro; aliquando, Holsatiae
comiti paruisse:" atque his contra dicentibus, "etiamnum
praesulem illum praefectos ipsis imposuisse, quae re plane dominatum
testaretur: neque se passuros esse, ut a domino tam
vetusto separentur;" nec contentionis ejus finis esset:
tandem illis annum indulgere placuit, intra quem,
quod e re sua videretur, consultarent. Inter ista,
asperatus Christianus, praeter solitam mansuetudinem,
multa inclementius agere: quodam etiam e
nobilitate prima in exilium ire jusso. Qui mox, ad
Albertum ducem Megapolitanum profugus, morbo
ex dolore animi comparato, Gustrovij, ubi sedem
fixerat, diem obiit. Eius filij varie placare regem,
sed nequicquam, tentaverunt: neque recipi in
gratiam, nisi a Ioanne filio post annorum plurimorum
interuallum, multa propinquorum opera, potuere.
Irae adeo pertinacis in mansueto alias rege,
causa latuit: cum nonnulli, atrox quoddam viri facinus:
alij linguae inconsultam libertatem offendisse
existimarent. Post haec nobiles Holsatiae, qui
debere sibi regem praetendebant. Segebergum evocatos,
literas exhibere jubet, quibus ipsum sibi obligatum
dicerent: ut cognosceret in quem usum,
quonam loco item tempore, expendissent. Quas
cum illi protulissent separata inter se usura ac sorte,
hac promissa, illa vero denegata universa aeris sui
alieni documenta abolevit. Quendam ferunt indignantem,
ita se rejectum esse, petiisse ut admitti
ad regem posset: cumque non admitteretur, vi submoto
hist. Dan. I p.57
ianitore in caenaculum irrupisse et inuentum
ibi regem accessisse: tum pecuniam vbi et
quando expendisset, declarasse: ac "pericula memorasse,
quae pro ipso bellis SUecicis adijsset: insuper, ab hoste
captum aliquoties, ingens libertatis pretium soluere
coactum esse. quod si nunc, pro homine ignote, et obscuro,
expellatur, nec benignum sibi regem experiatur: iniuriae,
quam pateretur, caelum pariter atque terram sese
testes vocaturum." Haec constanti adeo animo cum dicentem
Christianus animaduerteret: ac fiduciam
verborum veritatis testimonium certum interpretaretur,
blande virum allocutus, bono esse animo
iubet: et pecuniam in tempus quoddam distributam,
pollicetur. Quibus in Holsatia actis, cum in
Daniam redisset Ioannem Brostorpium regni
praesulem primarium cum nonnullis e senatu,
Halmstadium in Scaniam mittit: vbi et de renouando
reginae Margaretae foedere et de ipso in regnum
rursus admittendo cum legatis Suecis ageret, ac in
foederis negotio, facile Sueci consensere, in recipiendo
eo, dissidebant, tandem isthuc inclinatum,
ut Ioannem, eius filium quem consortem regni
Danici iam fecisset regem Sueciae designarent: et
pollicerentur regnum, simul atque e vita pater Christianus
excessisset. His peractis et soluto mox conuentu,
breui interiecto tempore, Lundiam Ioannes
venit: atque illic a Brostorpio archiepiscopo ante
vrbem loco ei rei proprio, repetito iuramento
iterum rex, summo populi applausu, salutatur. Vtque
hist. Dan. I p.58
festum hunc annum habuit, ita proximum gaudio,
et luctu, varium. Quippe, ad secundum diem mensis
Maij filio auctus. Christiano, regni postea haerede
ad vicesimum pridem eiusdem, patrem amisit.
Diem ille in [in om. a.c. ed.] arce Hafniensi obijt, anno regni tricesimo
tertio: ac sepultus est Roschildae, in sacello, a se
exstructo, in australi templi latere, in quo et Christophorus
Bauarus, cui successerat, tumulatus. Erat
princeps nullis quidem imbutus literis quod et
merito in tam magno rege papa Sixtus IV. eum religionis
causa, uti dixi, Romam viseret, mirabatur:
sed in Deum pietate, et iustitia, animique magnitudine,
moderatione, fide, armorum gloria, munificentia,
nulli principum secundus. Gothiam extorsit
Suecis; inde Sueciam quoque ipsam subiugauit.
tum Holsatiam, aere maximo redemptam Daniae
addidit. Hinc Dithmarsiam, quanquam plane refragantem,
cum Holsatiae, ac Stormariae, comitatibus,
ducis nomine sub imperium suum accepit. In toto
vero eius regno annis tot administrato, nihil adeo
est quod culpes: quam quod archiepiscopum Vpsaliensem,
ac primatem regni Sueciae, Ioannem Benedicti
F. Salistaeum, tam praeclare [praeclere ed.] de se meritum
nimis temere delatoribus aurem praebens, dignitate
deturbavit: et captivum in Daniam missum,
aliquamdiu indigne habuit. Sed hoc regum fere fatum
est: vt, fortuna eminente, cum periculis non
exiguis, plurimisque sint expositi, omnia saepe, etiam
tuta, metuentes, facile, quod timent, credant, et praecipites
hist. Dan. I p.59
crimina nec cogitata, vlciscantur [vlciscantus a.c. ed.]. At delictum
nihilominus emendavit cum deinde, explorata
eius viri innocentia agnitaque sua culpa, perbenigne,
maximoque cum honore, priscae libertati reddidit:
et ostendit infelicitate potius, tam excelsae
potestati [posteritati a.c. ed.] quasi propria, quam malitia, se peccasse.
Liberos e Dorothea vxore quatuor sustulit; Olaum,
in prima aetate mortuum: Ioannem, in regno successorem:
Fridericum, Slesuici, et Holsatiae ducem:
ipsum quoque post nepotem est fratre regem: et
Margaretam, Scotiae regi, Iacobo IV. elocatam:
cui dotis loco datae praeter caetera, insulae Orcades:
sed hac lege, vt redimere liceret Daniae
regi cuicunque quouis
tempore.
hist. Dan. II p.60
IOANNIS MEVRSI
HISTORIAE
DANICAE
Liber II.
Qui complectitur regnum
IOANNIS.
Postquam diem Christianus obijsset
Ioannes filius regnum adijt.
Quando vero Sueci pridem, a faedere
trium borealium regnorum recedentes,
mortuo Carolo, Canuti F.,
nepotem eius Stenonem Sturam
seniorem regno Sueciae praefecissent: legati a proceribus
Daniae missi ad illos, perierunt, vt ipse, cum
proceribus regni alijs, conuenire Halmstadium vellet
ad consilia, de communi illic [illis a.c. ed.] rege eligendo,
conferenda. Oppidum id est Hallandiae prope ipsum
Sueciae limitem constitutum a regina Margareta,
vt deinceps trium borealium regnorum proceres
mortuo rege, illuc ad constituendum successorem
conuenirent. Steno cum legationem accepisset,
vt ambitiosus erat, quique regno quiduis etiam
posthaberet, quanquam nihil sane minus cogitabat,
quam Halmstadium proficisci, tamen ne, quae animo
hist. Dan. II p.61
agitabat, proderet blando vultu, tempestiue
adfuturum se, respondet, sed, cum tempus praestitutum
aduenisset vti serio a se agi fidem faceret
iter init, verum, vt Aluastrum venit, ac, recolligendi
sui aliquam ibi moram ducit, morbum vehementem
simulat: quem ne quisquam fictum esse
existimaret, siti pariter et inedia semet conficit, et,
ut porro omnem fraudis suspicionem amoueret
optimatibus, qui cum eo illuc venerant, sigillum
ipse suum tradit simul rogans, quando, ne Halmstadium
iret, valetudo prohiberet, illi tamen se conferre
eo vellent: quaeque de communi rege proceres
trium regnorum constituerent ea vt sigillo suo
confirmarent, verum illi qui in speciem tantum
ista dici scirent accepturos se negarunt: et mox
etiam dilabentes re infecta, domum quisque redierunt.
Haec cum Danis nuntiata ipsi, vna cum Noruegis
qui in faedere persistebant, electionem.
Halmstadij superiore anno factam, ratam habentes.
Ioannem omnes vno ore regem dicunt, mox Calundeburgi
etiam proceres regni, quibus vrbium
arciumve demandatae praefecturae fidem suam
cuncti sacramento obstringunt. Fratrem habebat
et hunc vnicum, Fridericum, cui vt, defuncto patre,
ditionum paternarum quaedam pars assignaretur,
comitia Chilone indixit, quo frequentes cum
venissent, de Slesuici successore, et Holsatiae, ac Stormariae,
quos ducatus iure sibi haereditario Christianus
acquisiuerat, diu consulatum fuit. Aderat
hist. Dan. II p.62
Dorothea illic, vidua defuncti regis: quae affectu in
Fridericum, multo magis quam Ioannem, propendebat.
Et, Holsatis arbitrantibus, "quando dua regna
amplissima Dania, ac Suecia, quandquam haec jam defecisset,
in Ioannem recidissent, aequum esse, vt Friderico integri
ducatus cederent: Slesvicum quidem, instar feudi,
vnde regno obnoxius deinceps foret: Holsatia vero, ac Stormaria,
in regnorum tam insignium compensationem quandam."
illa id probare valde, et vrgere. Sed regni proceres
sic censere; "quando duo illa regna non successione
certa, verum electione varia in quemcunque transferrentur,
et Ioannes fortuito haec teneret, non iniquum existimandum,
vt Fridericus aut Noruegiae sibi regnum totum
sumeret, inque vicem integros ducatus eos fratri traderet;
aut, si illud displiceret, facta distributione, quanta aequitate
posset, sorte fratres inter sese partirentur." Sed sententiae
huic alij aduersari, asserentes, "ejusmodi diuisionem
litium ac bellorum item, quae ex illis nasci solent, fomitem
perpetuum fore. Fratribus in praesens quidem recte
consuli: veram, postquam vita ipsi excessissent, tum
nepotes semina dissidiorum maximorum habituros." Contra
optimates regni cum contenderent, "si id forte
aliquando eueniret, facile componi posse;" reginam, et
Senatum Holsaticum, in sententiam tandem suam
pertraxere. Quippe sic existimabat prudens foemina;
"incerta admodum regna esse, et precaria quodam
modo, quae lectione obtingerent: ac stabilia demum ea,
quae haereditate accepta, ad posteros transmitti possent." Et
experta ipsa erat, cum non ita multo ante Sueci, fidem
hist. Dan. II p.63
quam dedissent coniugi suo Christiano, exuentes,
bellum graue et per istud mala plurima in
his oris concitarent. Ea propter de sententia decedens,
ac testata, "vtrunque sibi filium esse, et aequali caritate,"
in aequales item partes diuidi ducatus petiit: paruam
inde inter fratres de Noruegia controuersiam
fore rata [rata om. a.c. ed.]: cui rei, quotquot aderant optimates assensere.
Sed quam recte nouo regi et regno Daniae, consuluerint,
qui ducatum Slesuicensem, sub Erico Pomerano
separatum nec recuperari facilem vixque
per Adolphi mortem restitutum iterum tunc disiungendum
censuerunt, iudicent prudentes rerum.
Quae Chilone dum geruntur, proceres Holsati quidam
a Christiano pridem in exilium acti, ut in eius
rebus dixi deprecantibus amicis, mox conciliati regi,
revocantur: redditaque illis bona, fisco addicta.
Rex Ioannes, alteram ducatuum duorum partem
suo iure consecutus alteram tutoris nomine, fratris
vicem administraturus accipit et, in Daniam
reuersus regni insignia sibi petit. Quae in tertium
vsque annum nihilominus dilata, siue, quia noui regis
mores prius explorare proceres vellent: siue,
quia existimarent exspectandum, donec Sueci, qui
secesserant iterum coniungerentur. Interim vero,
vt ingenti beneficio suos sibi deuinciret, cum ducatus
Slesuicensis vrbes pene vniuersas, atque arces, vectigaliaque
regni oppignorata intelligeret: ad Holsatiam,
et Stormariam, mortuo Adolpho duce, ab Othone
Scowenburgico coemendam: vt exsolueret patris
hist. Dan. II p.64
debitum et redimeret pignorata subditis toto
regno suis pecuniam in hanc rem imperat, et
Holsatiae optimatibus cum Rensburgum, tum
Flensburgum, conuocatis anno proxime insecuto,
inter alia summo omnium consensu id obtinuit, vt
pro vomere vnoquoque bini aurei penderentur. Hac
pecunia caeteraque quam e regno comparauerat,
vrbes arces, vectigaliaque cuncta quae Holsatis pignori
data sic redemit, vt omnino vniuersis satisfaceret
neque quisquam iniuste sibi quicquam
ademptum quereretur. Verum quia rex tutelam
fratris sui eo tempore gerebat, de pecunia eadem,
et ducatuum item distributione tanquam nimis
inaequali, ingens postea inter fratrem filiumque
Christianum lis exorta est: de qua suo loco dicam.
Porro Daniae senatores postquam regem in regni
curas toto animo incumbentem animaduertunt,
coronam etiam quod distulerant iam in tertium a
defuncto patre annum deferendam illi censent
itaque Hafniam euocatis [euocatus a.c. ed.] vniuersis regni ordinibus,
etiam Noruegiensibus ac nonnullis e Germania
principibus, confluentibusque vltro ad solennitatem
tantam vrbium maritimarum oratoribus, ipso Pentecostes
festo quod in diem V. Kal. Iunij incidebat,
in primaria vrbis aede, a supremo regni antistite,
cum Christina [Christiana a.c. ed.], vxore sua coronatur, vbi ante
summum altare cum nonnullis mox equestrem
dignitatem vt in talibus vsitatum, contulisset
magno in arcem comitatu est reductus. Aliquot
hist. Dan. II p.65
tunc dies acti inter epulas et equestres item ludos.
Per quod tempus Lubecensium, et Gedanensium
oratores de [ac a.c. ed.] Iacobo Comite Oldenburgensi tunc
piraticam exercente ac multa damna civibus suis
inferente apud regem conquerentes coerceri virum
petunt: simul etiam priuilegia a prioribus Daniae
regibus varie data confirmari. Isque, vt priuilegia
quidem confirmaret facile animum induxit:
quanquam eius facti postea cum ingratitudinem
eorum summam bello Suecico comperiret, poenitudo
illum cepit: sed, vt in Iacobum absentem, indicta
causa quicquam durius statueret, minime adduci
potuit. Siquidem priusquam mare infestum
redderet, isthoc se facturum esse missis literis, certos
fecerat: quod ereptam sibi arcem Delmenhorstum
opera ipsorum diceret. At Iohannes, regni
Daniae iam coronam consecutus mox Noruegiam
classe petit, et Asloiam appellit, qua in vrbe, rebus
regni ordinandis aliquamdiu commoratus terrestri
itinere Nidrosiam abit: vbi summa gratulatione
exceptus, corona quoque ad vicesimum diem
Iulij, decoratur. Quo peracto, in Daniam redit. Hic,
quibusdam ad bellum Suecis, quod a faedere Margaretae
defecissent, inferendum incitantibus facile
aurem praebuisset, ni [in a.c. ed.] Dorothea ipsum mater revocasset,
illa enim, vt erat animi plane moderati foemina,
et prudentia supra sexum suum excellens, sedulo
monere filium: "ne cum gente inconstanti, quae
promissum patri obsequium, et obstrictum iuramento, vix
hist. Dan. II p.66
septennium tenuissent, armis experiri vellet. quippe,
etiamsi vinceret, et iurare in sua eos verba denuo impelleret,
nihilominus admodum incertum fore, vtrum fidem,
quam parenti violassent, ipsi seruaturi essent. Itaque
quietem amaret et, contentus gemino regno, parceret
suorum sanguini, ac futurum forte esse, vt, defectionis
taedio ac pudore, siue malis intestinis fatigati, vltro
ad antiquum faedus reuertantur: melius fidem seruaturi,
quam non vllis armis acti, verum suo animi
motu tunc obstringerent." His reginae matris monitis
acquiescens quam diu quidem illa vixit,
nullum in Suecos bellum mouit. Interea vero regni
Daniae primates omni cura in reducendam ad
foedus Sueciam incumbentes, missis saepe ad proceres
eius regni literis vt concordiam et decretum
Margaretae pro virili restituerent adhortari non
cessabant, et id tandem effecere vti Sueci ad regnorum
vnionem sarciendam inclinarent, et Calmarniam
eo ipso quoque anno, ad diem III.Id. Novembris,
conuenirent. Quo cum Daniae item proceres aduenissent,
plurimaque ad concordiam conseruandam inter
sese contulissent, Sueci capita quaedam proferunt,
quibus si rex stare vellet, nullam in ipsis moram
fore quin corona etiam Sueciae decoretur. Inter
ista callide Steno, qui tunc regno toti praeerat, vt promissa
eludere posset inseruerat; "vti debitum qualecunque
patris Christiani solueret, tum conuentus vt Calmarniae
aestate proxima haberetur, atque hic statueretur,
hist. Dan. II p.67
cui potissimum borealium regnorum Gothia,
quae tunc Daniae suberat, et Schordalia ac Swertonia
subiaceret." Quae Ioannes etsi minime admissurus
putaretur nec passurus vt electio sub conditione
fieret: aut ut Gothia, belli iure acquisita iterum
in quaestionem vocaretur: tamen cum, concordiae
sanciendae causa proceres Stenoni quaedam
concessissent etiam ipse acquievit. Atque ita vno
omnium consensu Sueciae rex salutatur. Quibus
actis postquam omnes discessissent, Steno in Sueciam
reuersus cum spe sua excidisse se videret
ac Ioannem quod futurum non putarat postquam
in proposita capita consensisset regem declaratum
esse: fidei negligens qua se pridem in conuentu
tam solenni obstrinxisset, et obsequium
promissum ipse exuit et complures item alios,
quos natura factiosos didicisset, ambiendo, largiendo,
supplicando ad se trahit, et vt facinus
specie honesti tegeret [legeret a.c. ed.], culpam in Ioannem confert:
quasi ille neque soluere patris debitum statuisset,
nec permittere vt de Gothia proceres sententiam
ferrent, sed vtrunque quam a veritate esset
alienum ipsi quoque Sueciae primates viri quibus
aliqua honestatis fideique suae, ratio habebatur,
et Stenonis animus ambitiosus notus erat, facile
intelligebant. Itaque eum accedentes, saepius
obtestabantur, "debitum Ioanni regnum, et promissum.
ne quid porro interuertere conaretur: neue existimationem
ipse suam, procerumue caeterorum, perditum
hist. Dan. II p.68
iret." sed incassum laborabant. Annus proximus
summa rerum caritate, fame, peste, Daniam [Daam a.c. ed.] gravissime
afflixit, vt dimidia amplius parte homines pariter
ac iumenta toto regno interirent. Qui sequutus
admodum tranquillus fuit nec Ioannes per
hunc quicquam omnino passus, neque fecit: verum,
qui excepit illum laeta aduersis temperavit, quippe
filium Christianum annum agentem aetatis sextum,
postquam sibi, regni procerum consensu successorem
designasset animumque ad quietem, et in
ea ordinationem rerum, applicare statuisset, pacis
cupido causam belli Galli, Angli, atque Scoti, obiecerunt.
Nam piraticam exercebant Daniaeque mercatores,
quos in mari deprehenderent, bonis suis spoliabant.
Cuius rei cum querelae ipsi crebrae afferrentur:
isque in Galliam, Angliamque missis literis, de iniuria
questus esset, ac nequicquam [nequisquam a.c. ed.] expostulasset: justam
adeo querimoniam insuper haberi cernens
regni sui senatores Hafniam vocat in commune
consulturos, quicquid ad stabiliendam publicam
quietem regni pertinere videretur. Qui frequentes
postquam illuc conuenissent, et consilia de negotio
grauis adeo momenti contulissent, visum fuit,
iusto bello latrocinia coercere: et petendae ipsis pacis,
quam proterue recusassent, sic necessitatem imponere.
Nec cunctatus classem parat, milite, commeatu
implet: addit duces, militia nauali claros,
sub parente Christiano, Pytchehorsium et Piningum.
Ac successum tam felicem bellum habuit, vt
hist. Dan. II p.69
mox hostes per legatos pacem petere sint coacti
His confectis ex sententia, iterum Hafniam senatores
conuenere. Agitatum est de Gothiae praefectura:
quam Iuarus, Axelij [Alexij a.c. ed.] F., olim sibi a Christiano demandatam,
obtinebat. Is, et genere, et auctoritate, excellens
inter Suecos, postquam coniugem duxisset Caroli
Canuti filiam, quem, deiecto Christiano regnum
Sueciae inuasisse memoraui merito suspectus
erat, inclinati etiam in Stenonem animi. qui cum,
contra quam Calmarniae promiserat, regiam sibi
dignitatem vindicare decrevisset, minime sane quieturus
credebatur antequam in potestatem insulam
hanc redegisset. Itaque visum: et periculo obuiam
ire, et a praefectura eum remouere. Ac Steno
quidem, qui perspectum sat haberet, quantum ad
gerendum cum Ioanne bellum, in hac insula situm
esset, blande cum Iuaro agere, vti Gothiam, ac Finlandiam,
quasque alias tunc gerebat praefecturas, permutare
cum nonnullis Sueciae arcibus animum induceret:
et efficere eandem etiam, adiutantibus hic
amicis, vt Finlandiam quamuis aegre, ipsi traderet,
qua potitus cum ambitioni suae necdum satisfactum
esset, vti Gothiam quoque ab eo impetraret ipse
illuc proficiscitur, et, promissis quam amplissimis
cum nequicquam permovere studuisset, itidem
amicos adhibet, et nauare operam iubet. Sed Iuarus,
quem Finlandia iam extorta offendisset, vti Gothiam
quoque traderet, nullo modo adduci potuit,
quippe animo reputabat, contra quam rex, proceresve,
hist. Dan. II p.70
exspectarant, se in verba Christiani cum primatibus
regni Sueciae, iurauisse ac post mortem
Olai fratris, pignori illam ab eodem accepisse: tum
in filium Ioannem regem Sueciae cooptandum
consensisse. Quem affectum confirmante insuper
Stenonis odio, mox Stocholmi, in conventu regni
procerum, cum nonnullis, quorum animos in Ioannem
propendere exploratum ipsi erat, id enixe agitabat,
vt, Stenonem ab affectato temere regno submouentes,
fidem quam Ioanni obstrinxerant, semel
tandem liberarent. Et hoc quidem tanta sane
vehementia conabatur, vt verborum libertate cum
Stenonem, tum fautores eius omnes, graviter exasperaret
Steno etiam, vt reprimeret aduersarium,
latrocinia obiectaret, quae in Gallos, atque Anglos, pridem
is exercuisset: qua re illud effecisset, vt, quae illis
damna dederat ea incolis regni Sueci vniuersis
rursum exspectanda essent. Ac profecto isto crimine
adeo certe eum pressit, vt periculum non exiguum
compararet. Quanquam neque ille cederet, atque palam
minaretur, nisi aliter porro secum agere vellet,
nouos breui se in Sueciam hospites introducturum,
nempe Russos. Tandem, post sat longam altercationem,
amicorum interventu, inter se conciliati, ac
Stenoni regni Sueciae gubernatio, idque Iuaro assentiente,
iterum permissa fuit. Quae cum ita gesta essent,
Steno, nil Iuaro fidens, licet reconciliato, in
proposito de cogenda in potestatem suam Gothia
perseuerans, cum Calmarniam, magno suae factionis
hist. Dan. II p.71
comitatu, excurrisset, eum ex Oelandia insula,
quam et ipsam obtinebat, ad se vocat. Verum postquam
aliquamdiu exspectatus, non veniret, in Oelandiam
trajiciens misso nuntio aduentum indicat,
et colloquium ejus poscit. Cumque ille etiam tum
cunctaretur, generum suum, Aruidum Trollium,
et Ioannem Achonis, mittit: qui persuadeant ne
colloquium detrectaret. Istis quoque operae irritis, arcem
cingit, praecipitque, ita arcte obsidere, ne euaderet,
poenam etiam minatus, si elabi paterentur.
Verum frustra cautio fuit et Iuarus, cum praesidium
ordinasset, nocte proxima clanculum ingressus scapham,
Gothiam petiit. Quae in Daniam postquam
nuntiata essent, anxium habuere regem, ne Iuarus,
vt Finlandia pridem cesserat, nunc eadem [ea a.c. ed.] imprudentia
Gothiam traderet. Etenim sic statuebat, si hanc insulam,
quam a Valdemari IV. tempore Dani possedissent,
etsi semel ab Alberto Sueciae rege occupatam,
interuerti pateretur, non duntaxat regni illud
detrimentum, verum etiam ignominiam suam fore.
Itaque re in senatu agitata, placuit, non tantum
Iuaro eam praefecturam adimere, sed et Suecis, ni
promissum exhiberent, bellum inferre. Quo decreto,
statim rex delectum agere et classem nauium
quadraginta expedire, copias in Gothiam suas, sub
Frico Othonio duce, transmissurus. Huius rei postquam
nuntium proceres Sueciae accepissent, metuentes
ne praetextu insulae eius vindicandae, rex
in ipsos vires universas duceret, et opprimeret
hist. Dan. II p.72
imparatos, vt procellam imminentem [imminantem a.c. ed.] euitarent,
praeuertendum censuerunt, itaque cum conuenissent,
visum pluribus; "vt Ioannes, iuxta acta Halmstadiana,
et in Sueciam vocaretur, et habenas regni acciperet"
alij contra contendebant, "minime committendum
esse, ut, quantumuis rebus asperis, se desererent: aut
extraneum potius sibi quam indigenam, regem caperent."
ac sententia horum obtinuit. Mox, in Gothiam cum
Ioannes appulisset Iuarus, siue fidei memor, siue
odio in Stenonem vltro portas venienti reserare:
vel, vt alij sunt auctores, exspectantem ad Drachoram
regem adire: insulamque ei suam, et arcem, tradere.
Qua recepta et praesidio confirmata, ac praefecto
nouo imposito, Ioanne Holgero cum Stenonem
Boringholmum, insulae Oelandiae arcem, obsidere,
et obsessos grauiter premere intelligeret,
ocius opem ferre statuit. Cumque illuc appulisset
consilij incerti obsessores, ad Stenonem tunc Calmarniae
commorantem et euentum exspectantem,
literas mittunt: ac, quid facere ipsos velit,
vtrum porro vrgere obsidionem iubeat, an omittere,
sciscitantur [suscitantur a.c. ed.]. Verum ille, vbi regem, cum ingenti
adeo belli instrumento copiisque aduenisse intellexit,
non iam rebus suis fidens per legatos eum
rogat, "vt colloquio diem et locum constitueret: se paratum
iussa facere, neque etiam dubitare, quin magnatibus [magnalibus a.c. ed.]
regni caeteris idem omnino facile sit persuasurus, si venire
in conspectum atque coram verba facere patiatur."
quod Ioannes postquam ipsi concessisset, ille, dato
hist. Dan. II p.73
mox colloquio, "breuiter rebellionem excusare: et
quo minus voto eius hactenus satisfactum esset, vt Calmarniae
conuenerat, eam procerum regni culpam potius,
quam suam dicere. nam regnandi legem sibi ab illis dari:
neque tam, quod ipse velit, quam quod istis videatur, facere
posse." Inde "fidem sacramento rursum obstringit, et promittit,
operam se daturum esse, vt exemplum quoque suum
tota Suecia imitetur." Rex qui rerum nouandarum
cupidum Stenonem sciret, et potentia apud Suecos
eminentem vti magis virum sibi deuinciret, controuersiae
inter ipsum, et Iuarum, ei arbitrium permittit:
efficitque vt, composito mox negocio, Steno
Oelandiae praefecturam idque Iuaro concedente,
obtineret. Sed haec astu a Stenone acta esse, vti regem
imminentem a proposito sibi bello dimoueret,
impetumque mora aliqua callide interiecta,
frangeret postea compertum fuit nam, reuerso in
Daniam rege simul loqui suis datum, in contraria
cuncta iuit, quippe animis iterum in spem libertatis
vt vocabat concitatis rerum summam denuo
deferri sibi procurauit: ita totum se componens,
vt, cum omnibus modis clanculum regiam sibi potestatem
vindicare conaretur palam tamen fidem
in regem retinere videretur, quod vt regi nuntiatum,
scribit ad senatum Sueciae hortaturque "vt in fide
perseuerent, et electionem factam primum Halmstadij,
viuo adhuc patre suo Christiano, hic Calmarniae, eo mortuo
confirmatam, suffragij consentientibus, porro ratam
esse velint; nec perfidiae tam insignis notam sibi inuri sinant:
hist. Dan. II p.74
simul Deum vereantur, qui periuros grauiter vlcisci
soleat. Famam rei totum orbem peruasuram: et conuitio
posteritatis universae obnoxios fore, non se totam gentem
arguere, sed paucorum culpam scire: quos si ipsi comprehensos
noxae dedant aut castigent, ex officio facturos [futuros a.c.ed.].
Pace et otio nihil sibi prius esse, atque cunctas [cunctos a.c. ed.] vitae suae rationes
eo se relaturum, ut tranquillam eam agere, procul
bello voluisse et regnorum publicae tranquillitati ante
omnia studuisse [studiose a.c. ed.] cognoscatur. Quam tam bonam voluntatem
ne turbarent aut ereptum ipsi irent." In hanc sententiam
multa saepius a Ioanne ad Suecos scripta, verum
nullo operae fructu: cum Stenonis illi instinctu
rem de die in diem semper protrahendo nihil aliud
conarentur, quam suspensum ut perpetuo tenerent,
et ab armis capessendis, quae timebant maximopere,
submouerent. Inter haec, exorta Othoniae
controversia, cum, ad eam componendam, operam
Ioannis regis Olaus, abbas Soranus, implorasset
isque summo regni antistiti, Ioanni Brocstorpio,
rem mandasset ille negotium subterfugiens,
se ab eo excusauit, et in regem id reiecit. Sed
historia eius rei uniuersa paullo altius repetenda est
Anno M.CCCC.LXXIV., cum rex Christianus Romae
pietatis causa ageret, quidam e comitatu eius, ipso
ignaro, aut conniuente, clam pontificem Sixtum
adeunt et exponunt: esse Othoniae, in Fionia, monasterium
[et del. p.c. ed.] S. Canuti quod Canonicis secularibus
a fundatione prima proprie dicatum esset: verum, a
Canuti caede exturbatis possessoribus, monachos
illud inuasisse. Itaque enixe rogant, ut excedere eos iubeat:
hist. Dan. II p.75
et antiquis, ac legitimis, possessoribus restituere.
Sixtus, qui id Christiano non inuito fore crederet:
dat diploma postulatum, quo caenobio, per iniuriam
occupato, emigrare monachos jubet: ac canonicis,
quibus olim eripuerant, illud reddere. Ac reuersi,
istud vulgant: et caenobium, olim suum, sine
ulla mora repetunt. Monachi, re inopinata consternati,
supplices Dorotheam reginam primum, inde
ipsum regem orant, obsecrantque ne caenobio a maioribus
concesso, ejici se tam indigne patiantur. Sed,
edicto potiore quo et sacris interdictum pontifex
pronuntiabat, si quis se opponere auderet, cedere
coacti, in aerumnis longe maximis annos totos quatuordecim
vitam egere. Cum Dorothea regina, ad
exemplum conjugis sui Christiani, tum defuncti, Romam
etiam ipsa ire pietatis ergo instituit: terram
quoque Palaestinam aditura, ni [in a.c. ed.] Sarracenorum metus a
proposito abduxisset. Cuius rei postquam fama spargeretur,
adeunt Soranum abbatem, et Schoffensem:
simul orant, quando nunc occasio futura esset, per
reginae matris iter, quod haec Romam ad pontificem
adornabat [advocabat a.c. ed.], adiuuare ordinis sui restitutionem vellent.
Illi, minime a negotio alieni, cum consilia inter
se communicassent, Matthiae Lupo, qui reginae a sacris
erat, pecuniae summam non exiguam largiuntur,
ac persuadent: vt is, siquidem reginam comitaturus
Romam esset, restitutionem illorum apud Innocentium
VIII. tunc pontificem, procurare ne
grauetur. Ac profecto, postquam Romam advenisset,
nil cunctatus, rem exequitur. Insuper regina
hist. Dan. II p.76
quoque operam nauat, atque preces suas iungit,
"quanquam ante annos aliquot, a pontifice Sixto IV, coniugis
sui Christiani interuentu, sub aeterna maledictionis paena
edictum esset, ne Othoniensis sedis cathedralis praesens
status deinceps vnquam a quocunque mutaretur: tamen se,
et regem filium, maximopere exoptare, vt in pristinum
ea statum reducatur." Innocentius non iniqua postulari
a regina arbitratus non grauate annuit petitioni,
itaque Mathiae Lupo dat diploma, quo praeceptum:
"vt canonici, qui instructo male Sixto monasterium
S. Canuti occupauerant, monachis, quos per iniuriam
eiecissent, illud redderent. si parere recusarent, sacris sibi
omnibus interdictum scirent." Itaque, quanquam aegre
admodum, res peracta: et canonici monasterio,
ante annos quatuordecim occupato, excessere,
postridie Idus Decembres M.CCCC.LXXXIX. Questa
erat et regina, qua iniuria a Stenone affecta esset:
qui Orebroensem arcem propter nuptias donatam,
per vim ipsi eripuisset. itaque in hanc rem etiam
literas dat ad Stenonem Innocentius, quibus mandat
"vt reginae Orebroum sine vlla mora reddat: nisi faciat,
sacris secludendum fore." Has reuersa statim ad Stenonem
mittit: qui in Russos tunc profectus, postquam
eas accepisset pontificis Romani minas nihil
fecit. Annis aliquot post haec per quietem actis,
rex in phrenesin delapsus, simul atque ad mentem sanam
redisset, cum Stenonis dolus magis atque magis
elucesceret, literas ad eum scribit ac senatum regni
Sueciae vniuersum postulatque: "semel tandem, sine
hist. Dan. II p.77
verborum ambage, aut fallacia, testarentur, anne ea,
in quae vivo patre Halmstadij, hinc Calmarniae, inde etiam
in Oelandia, conuenissent, rata vellent." His acceptis,
Steno regni optimates Stocholmum conuenire iubet:
et, consilio prius cum suis collato inde alijs, in
Ioannem regem pronis non tam quaerit, quidnam
respondere debeat, quam affectum singulorum callide
explorat. Placuit meliori parti: "tandem regnum,
quod iam tertium promisissent, idque cum iureiurando, in
Ioannem transferendum." Inter hos Iacobus erat, regni
Sueciae summus praesul: qui tam acriter hanc sententiam
tuebatur vt verborum libertate odium in
se Stenonis concitaret: qui palam quidem pacis studium
prae se ferre videbatur clam tamen cum tota
sua factione, hostilia omnia agitabat, neque deerant
qui sine ulla simulatione, ac fuco, rem agentes
cum Iacobo se coniungerent: quin aperte etiam
dicerent, "nisi Steno, ea quae Ioanni dudum promisisset,
quamprimum impleret, a regno amouendum esse,
et in ordinem cogendum." Alij contrariis inter se sententis
dissidentes ad arma more gentis suae prouocabant.
Verum parti potiori ita visum; "nullo
modo regni Sueciae coronam Ioanni denegari posse, ac conuentis
standum esse; sed indici iterum comitia publica oportere,
quibus denuo de capitibus [captibus a.c. ed.], ad electionem regis pertinentibus
a regnorum senatoribus primum Halmstadij
constitutis, ageretur." Placuit "etiam, vt Calmarniae, vbi
secunda super hac re comitia fuerant, conuenirent." Hoc
decreto Steno, praesules, caeterique regni proceres,
hist. Dan. II p.78
quid egissent statim nuntiant: simul "petunt, vt in
proximum mensem Iunium, ad XXIV. diem Ioanni Baptistae
sacrum, mittat suos, plena potestate instructos, et Noruagiae
senatum eodem vocet. Ac, capitibus accurate examinatis,
et consensu approbatis, liberum futurum ipsi, quandocunque
animum inducturus esset, se in Sueciam conferre
ad accipiendum regni diadema." Verum postquam tempus
illud immineret, iterum morbum fingens Steno
mittit nuntium Calmarniam qui et valetudinem
significaret et absentiam excusaret. Qua de
causa cum comitia in Nouembrem proximum dilata
essent ingruente eo tempore, rex Ioannes qui
spem certam de concordia sancienda concepisset,
mittit eo summum regni Daniae praesulem, Ioannem
Brocstorpium, Ericum Othonium, Paulum
Laxmannum, aulae praefectum, Eschildum Geuaeum,
regni equitum tribunum ac plures alios, plene
instructos: ipse cum octodecim nauium classe,
paullo post subsequitur. Ac delatus Egesundam,
consiliarios in Espesundensi portu commodum
tempus expectantes, ad se vocat. Qui cum uti iussi
erant, conuenissent, vna nauium regiarum, incenso
puluere tormentario, siue fulmine, siue forte, in incerto
est conflagravit: remigesque dum restinguere
ignem cupiunt, male habiti: alii fumo evestigio suffocati:
alii, flamma vstulati vix per biduum vitam
plane miserandam protraxere: alii denique cum in
mare se praecipites deiecissent, aquis hausti, periere.
Ad hoc malum aliud accessit maius. Nocte proxime
hist. Dan. II p.79
insecuta orta valida tempestas ita classem vniuersam
dissipavit, vt, quo loco quaeque esset, nulla nauium
sat compertum sibi haberet. Ac, sedata tempestate,
postquam classis iterum in portum suum conuenisset,
nulla est inuenta nauis, quae non esset quam
grauissime adflicta. Vna, in qua regia supellex erat, literaeque,
item documenta alia, quibus regi in conuentu
hoc maxime vtendum erat vado alibi illisa, aut
submersa, nunquam postea est conspecta Praecessere
haec signa bellum: quod mox caeptum, ob Stenonis
contumaciam in bis borealibus regnis formidabiles
tumultus excitavit: et civilis sanguinis vtrinque
plurimum effudit. Postquam vero rex Calmarniam,
et regnorum Senatores conuenissent, frustra laboratum
fuit. Aberat Steno animosus, ob afflictam
tempestate classem regiam: et conuentum, quem
indixerat, negligebat. Tandem, cum aduentum eius
amplius mensem exspectassent, literas mittit, quibus
nuntiat; "per se integrum regi fore, siue pacem inter
regna facere velit, siue nolit. Nil se hic praescriptum cupere."
Vnde cum rex sat deprenderet, aliud omnino
nil Stenonem agere, quam vt astu coronationem
suam impediret, dimissis iis, qui conuenerant, retro
pedem in Daniam refert. Vbi postquam bello Suecos
aggredi constituisset, ac Stenonem cum Vandalicis
ciuitatibus ante proximum quinquennium,
vti supra memoraui, foedus pepigisse sciret, vt cum
alteri tantum parte dehinc negotium sibi foret, inducias
triginta annorum pollicetur, si a faedere hoc recederet.
hist. Dan. II p.80
Verum Steno, qui potentiae illud suae munimentum
non exiguum reputabat, cum id facere
grauaretur ne egisse nihil tamen aut oblatam temere
conditionem tam honestam reiecisse videretur,
de vnius tantum anni inducijs agere animum
induxit: quas legati nihilominus concessere. Qui
simul reuersi essent, Russi, vt Ioanni regi faederato
contra Suecos opem ferrent, magno agmine in Finlandiam
irrumpentes, incendijs passim, caedibusque
cuncta implent: et occisis quotquot arma contra
ferrent, arcem Viburgensem obsident. Quam cum
frustra aliquoties oppugnassent non paucis desideratis,
cum praeda regrediuntur. Nuntiata hac Russorum
irruptione poenitere Stenonem coepit,
quod inducias tricennales [triennales a.c. ed.], a Ioanne pridem oblatas,
reiecisset, consilio tamen pro re capto scribit statim
Lubecensibus, vt Ioannem: quantum possent,
distinerent ac, conscriptis ipse copijs in Finlandiam
magnis itineribus tendit: vbi Russos frustra arce
Viburgensi oppugnata, recessisse intellexit. Itaque
milite in hyberna distributo, et praesidio limitaneo
constituto pedem refert in interiorem Sueciam:
cum maiore mox exercitu primo vere reuersurus,
et acceptam cladem vlturus. Verum Russi, nil cunctandum
sibi rati, vt Stenonem anteuerterent, mense
proximo Februario, magnis viribus per Careliam
in Tauastiam irrumpunt et itinere octoginta milliarium
obuia quaeque igne, atque ferro vastant: hominumque
supra septem millia caedunt. Hinc celeritate
hist. Dan. II p.81
eadem qua aduenerant se recipiunt. Steno,
cum maioribus copiis quas interea collegerat in
Finlandiam reuersus vt iam recessisse Russos intellexit,
relicto in eadem exercitu, duces praeficit.
Suantonem Nicolaium, Ericum Trollium, et Stenonem
Tursonium: praecipitque vt ibidem reditum
suum exspectarent: vimque si irrueret hostis,
propulsarent: si quiesceret non inferrent. Ipse
in Sueciam profectus, copias maiores cogit:
sed, dum a praesidio regis circa fines distinetur per
aestatem insequentem diu a ducibus, quos reliquerat
in Finlandia, exspectatus, postquam minime adueniret,
hi, consiliis inter se communicatis, sub Augustum
desinentem in Russos mouent. Quorum
vbi regionem ad nouam vsque Naruiam pergrassati
essent, atque arcem Ivangradium expugnassent, ocius
reducunt copias in Finlandiam idque magna adeo
celeritate, vti recessisse prius, quam venisse, sit compertum.
Post haec tandem venit Steno, cum auxiliari
milite; qui, quae gesta a Suantone, caeterisque
item ducibus, vt accepit, iterum in Russos ire cupiebat.
Sed Suantone ob hiemem iam ingruentem refragante,
ideoque in Sueciam potius redeundum
contendente, irae vtrinque exarsere, quae vix procerum
aliorum interuentu anno proximo in comitiis
regni publicis, mense Martio celebratis, deleniri
potuere. Inter ista et Dorothea regina, Christophori
primum, inde Christiani vxor, cum vtroque in
matrimonio pariter et viduitate annos quinquaginta
hist. Dan. II p.82
vnum exegisset, diem obit: ac Roschildiae, in
mariti Christiani monumento, sepelitur. Post haec
iterum monitus Steno, vt se vltro gubernatione
regni abdicaret, quo et suam et aliorum procerum,
fidem liberaret neque tunc induci potuit, ac respondit:
"se non tantum a proceribus, verum etiam a
plebe principatum accepisse: nec, si maxime vellet, eum,
illa non consentiente, exuere posse." Quin et magno equitatu,
quem reliquerat in Finlandia, ad custodiendos
fines, euocato, regnum obequitans, dignitatem
se tueri certum ostendit. Adeo nempe nemo
fere imperio cuiquam vnquam volens cedit:
et cupiditas dominandi vix cum vita etiam ponitur.
At Ioannes, conuocato Hafniam senatu regni,
filium suum Christianum sedecim fere annos natum
iterum regem designari ab eo curat: simul et
decernit bellum in Stenonem. Inde exercitum
conscribit copiosum, e Germanis, Gallis, Anglis, et
Hispanis, adiutantibus cum Alberto marchione Misenensi,
tum principibus vicinis: quibus letum, per
occasionem istam ea hominum colluuie liberari.
Nam conduxerat pridem Magnus, dux Saxoniae inferioris,
ut Hathleriam ac Vorsaciam, imperata
detractantes, coerceret: verius latronum manum,
quam legitimorum militum. Hi in Sueciam auctorati
praeda potius quam stipendio cum in Daniam
aduenissent, rex mature expeditionem agitat,
auxilia faederatos poscit, ac Noruagos item iubet,
quam ingentibus queant copiis impetum in
hist. Dan. II p.83
Sueciam facere loca bello opportuna occupare, et
latissime excurrentes omnia depopulari. Ipse, classe
in Calmarniam praemissa copias terrestres ducens,
per Hallandiam in Suecorum fines tendit. Ad
diem XI. Kalend. Sextileis ad Calmarniam classis
applicat: et Ioannes ante maenia eius vrbis castra
metatur. Quae cum grauiter premeretur, neque
Steno opem ferret, oppidani ad regem mittunt,
qui deditionem spondeant si et vitam et fortunas
sint illaesas habituri. Quae rex postquam pro
misisset quanquam essent qui contrarium suaderent
mox primores ciuitatis ad se vocat, et accepto
iuramento, vniuersis dat praeteritorum veniam.
Inde effusa ciuium magna multitudine,
praeeunte sacro ordine, introductus, cum res vrbis
ordinasset, validum praesidium in arce locat. Quibus
ad Calmarniam gestis, qui praefecti classi erant,
in Oelandiam nauigantes arcem Boringholmum
capiunt, et praesidio eam firmant. Cuius rei cum rex
nuntium accepisset, prospero successu laetus iubet
suos loca proxima, quae deseruissent incolae, deuastare
vt ad veniam postulandam citius caeteri cogerentur.
Inde vlterius progressus, nullum ipse populandi
finem facit, antequam egressi siluas suas Sueci,
in quas metu se abdiderant, veniam rebellionis
diuturnae precarentur. Id eum in interiorem Sueciam
perlatum esset consternati metu incolae ad
Stenonem se recipiunt: obsecrantque "vt consuleret
vitae, ac fortunis omnium seque populi consensu rerum summam
hist. Dan. II p.84
publicae salutis causa, quam ne temere sua nunc ambitione
pessum daret, consecutum meminisset." Per id
tempus is Iacobum antistitem Vpsaliensem, quod
Ioanni clam fauere cognouisset, obsidebat. Verum
ille, de consilio Stenonis certior factus, arcem Stegam
in eventum qualemcunque commeatu, et praesidio
communierat. Erat et cum eo Suanto, vir supremae
auctoritatis, qui et ipse regi addictus, illuc
cum plerisque aliis se receperat. Quae rex postquam
accepisset, vt periculo homines sui studiosos liberaret,
fert auxilium laborantibus. Iam obsessi in necessitatem
hanc adducti erant vt non vltra sustinere
hostem possent: verum Steno qui aduenientem
regem exspectare non auderet, deserens obsidionem,
motis properanter castris, copias [copia ed.] Stocholmum
transfert. Inter haec Noruegi, vt iussi, magna manu
in Suecorum fines ruunt, et Elsburgum arcem
permunitam, obsident: ac post multam arduamque
oppugnationem capiunt: simul totam eam oram
ad deditionem cogunt. Rex, tam prospera rerum
fama incitatus, ne Stenoni spatium recolligendi sui
daret cum exercitu vniuerso magnis itineribus
Stocholmum petit, vrbem regni maximam et munitissimam:
atque in Brunchonis monte, vbi ante annos
aliquot pater eius Christianus, castra locat: alteram
vero vrbis partem mari cinctam, classe obsidet.
Atque ita terra pariter marique acriter obsessos premit,
velites subinde immittens, vt Stenonem, intra
maenia latitantem, ad conserendam manum eliceret.
hist. Dan. II p.85
Verum ille, imparem se pugnae gnarus, clam ad
Dalecarlos mittit inter Suecos gloria fortitudinis
primos: edocetque quo nunc patria in discrimine
versaretur. Exaggerat "potentiam hostis, et ferociam;
qui in illud totis viribus incumbat, vti regno occupato, omnes
incolas seruituti manciparet. Vnam tantum superesse
ciuitatem, quae excludere ausa fuerit: hac si etiam potiatur,
de communi libertate actum esse. Plane vnam huius
sortem, atque regni universi: quod consistere, hac cadente,
minime possit. Itaque publicam libertatem in virtute sua sitam
cogitarent; ac venirent, quanta possent multitudine,
et in castra impetum facerent: vrbe se ab altera parte
egressurum, et in terga repugnantium inuasurum. Neque
dubium habere, quin, fortuna paullum modo adspirante,
quae audentes fere adiuuare soleat, aut, direptis hostium
castris, eos omnes plane sint profligaturi; aut ita fracturi
saltem, vt continuando bello post id tempus vires non sint
suffecturae." Quibus verbis facile gente bellicosa excitata,
statim regi nuntiatur, esse eam in procinctu.
Itaque sine vlla mora conuocatis belli ducibus, rem
exponit: "neque consultum videri, ut exspectent, donec
illi aduenirent, et a fronte ac tergo pariter, arduo et ancipiti
loco, dimicandum sibi foret; minore negotio separatum
adhuc hostem vinci posse. Qua de causa, in periculo
tam praesenti, ne se ipsi destituerent, sed virtutem animi
solitam adhiberent." Placuit ergo, "Dalecarlis, antequam
ad castra veniant, totis copiis obuiam ire: quibus caesis,
aut fugatis, mox victoria in procliui sit futura." Ac cum
staret haec sententia, copiosiore coena se reficere militem
hist. Dan. II p.86
iubet: atque ad iter, sine strepitu ineundum, simul
ac daretur signum, apparare. Ipse rebus pro
arbitrio ordinatis, praemittit equites, imperatque vt
se paullum extra castra praestolentur. Mox silentio,
ne, quid ageret per sentiscere hostes possent, cum
peditibus subsequutus, se coniungit: ac diluculo,
qua venturos esse Dalecarlos nouerat, se obuertit.
Vix illuxerat cum ab iis, quos praemiserat speculatum,
nuntiatur in propinquo hostem esse. Itaque
subsistens paullum alacer suos cohortatur, "vt virtutis
meminisse antiquae velint. Quippe aduenisse tempus,
quo, si fortiter praelientur, bello, alias diuturno, ac grauissimo,
paucis horis finem imponant." Inde hostem recta
ducens, ad Rodensem pontem occurrit. Acre praelium
committitur. Magno Dani impetu in hostem
eunt; nec minore cum virtute Dalicarli se tuentur.
Tela vero, quae Schitas lingua patria appellant,
non directe, verum in sublime mittunt, vt in
praeliantem hostem desuper cadant. Quibus sauciati
Dani praelio excedere cogebantur: aut traiecti,
in ipsa acie concidebant. Nihil autem illis ad virtutem
deerat praeter solum equitatum: quem si item
habuissent, certe dubiam victoriam Danis facere
potuissent. Quorum equi nuda latera inuadentes,
postquam dissipassent ordines totam aciem profligarunt.
Edita strages ingens fuit: adeoque caesi
fere vniuersi: pauci fuga euasere. Dani, nulla ex
occisis praeda capta, statim a pugna in castra sua
reuertuntur, signa hostium praeferentes. Quae
hist. Dan. II p.87
cum inde erexissent, idque Steno e speculatoribus
accepisset, ratus, Danis profligatis, Dalecarlos,
quos auxilium allaturos exspectabat, castra eorum
occupasse, ocijus effusus vrbe, neque acie
ordinata tanquam ad amicos properat. Sed, cum
propius accessisset, contra atque existimabat,
hostes esse est expertus. Quippe Dani quanquam
adhuc a recenti pugna fessi in turbatos ac
perculsos impetum faciunt: eos fugant et ad
ipsam vrbis portam persequuntur. Multos inter
fugam caedunt: multos et praecipites in mare
agunt et in his Stenonem ipsum: qui, nisi nauicularius
a periculo tam praesenti liberasset, cum
quam plurimis suorum suffocatus periisset. Vt
victoriae ad Rodensem pontem partae fama increbuit,
Sueci qui Stenonis partes hactenus secuti
erant vltro regem accessere: et rebellionis
crimen deprecati sua omnia seque ipsos ei in manum
tradidere. Quae in vrbem postquam nuntiata
essent, Steno, tot jam cladibus fractus, ac cogentibus
qui in vrbe secum erant nuntium ad regem
mittit et colloquio locum petit. Rex, quantumuis
fame se redigere in potestatem suam posse ciuitatem
sciret tamen facilem se praebet, nunciumque dicere
Stenoni iubet: "longe sibi gratius futurum fuisse,
si hanc mentem ante effusum vtrinque sanguinem habuisset:
nihilominus, quo testatum cunctis faceret, se hoc bellum
suscepisse, non vt perditum iret subditos, sed seruaret,
indulgere, vt extra vrbem fide publica ad se veniat."
hist. Dan. II p.88
Cum venisset, accusare rex Stenonem, "quod, neglecto
iuramento, non necessitate actus, sed libidine dominandi,
se suosque in discrimen longe maximum adduxisset, Steno,"
sese excusare; "neque suam culpam esse, sed suorum, qui inuitum
ad id bellum impulissent." Inde aliae querelae, de
utrinque dato damno: ac decretum denique fuit vt
post triduum in S. Clarae monasterio, prope vrbem,
conuenirent. Vbi postquam de conditionibus pacis
denuo agitatum esset, tandem Steno, proceresque
qui cum eo illic aderant, se, ac sua vniuersa, vrbem
item, et iura regni, regi tradunt. Postero die, portas
pandunt et effusi vrbe omnes, regi obuiam iuere.
Antecedere sacer ordo: ac plerique cereos accensos
ferre. Cumque regem excepissent, fausta acclamatione
ac tubarum et Campani aeris, sonitu,
primum in templum introducunt: ibique sacra re
peracta mox in arcem comitantur. In qua postquam
consedisset. Steno, ad genua prouolutus, coram
regni vtriusque senatoribus, ius castrense, quod
appellant illi tradit. Quo accepto, surgere iussum,
rex hortatur ut deinceps fidem seruet: quaeque in
id usque tempus admisisset, clementissime condonat.
Tum et vt secure porro viuere inter suos posset,
quos grauissime in administratione regni offenderat,
decreto sancit, ne cuiquam rationem gesti
principatus reddere teneretur. Haec Octobri
mense [mensa a.c. ed.] gesta. Mox Nouembri, ad XXV. diem, ordinibus
Sueciae vniuersis euocatis, a Iacobo summo
eius regni praesule, regium diadema accipit: cunctis
hist. Dan. II p.89
pro se, ac posteritate sua, in verba regis iusiurandum
exhibentibus. Quae cum ita acta essent, rex conuiuio
splendidissimo Suecos proceres excepit: diesque aliquot
festos egit, variis ludis, ac spectaculis: idque impense
operam dedit, ne omnino quid omitteret,
quod ad oblectandos eos, aut conciliandos sibi, pertinere
existimaret. Post haec, cum primates Sueciae
vrbe discessuri essent, aiunt regem, more sibi vsitato,
a cibo sumpto cum familiaribus suis colloquentem,
quaesiuisse: ecquid Sueci satis digne, ac magnifice
habiti esse viderentur: et, conuiuio anne quicquam
defuisse iudicarent. Vbi cunctis conticentibus,
aliquem, Germanum gente regi magis caeteris
familiarem ob nauatam eo bello insignem operam,
respondisse: "Vnum equidem, rex, si pateris, ego defuisse
censeo." Cumque rex interrogaret, "hoc quid" esset:
"nempe," aiebat, "postquam omnes quam lautissime excepisti,
spiculatorem aduocasse te oportuit, qui in veste holoserica,
humi strata, eos gladio feriret; vt, perfidia sua dignam
poenam nacti, caeteros exemplo terreant, ne deinceps datam
regi suo fidem violare vnquam ausint." Quo responso
rex obstupefactus plane, deiectisque in terram oculis,
cum conticuisset paullum, mox, attollens rursum oculos
hominemque torue intuitus; "ego vero malim,"
inquit, "te cum hoc consilio tuo, tam immani, hinc ad coruos
relegari, quam vt ego tanto scelere innocentiam meam
foedem; aut hoc regnum, libera electione mihi debitum,
detestanda adeo crudelitate partum, aut firmatum,
eam." Cum hoc dicto, sede surgens in conclaue se recepit:
hist. Dan. II p.90
neque eum ex illo tempore vlla gratia est dignatus.
Vox egregia, et praeclaro adeo rege certe digna!
sed indignus Steno erat, toties perfidus cum
quo ea lenitate ageretur. Initio anni Daniam repetit:
eoque per quietem acto, redit proximo in Sueciam
cum vxore, filioque Christiano: quem Stocholmi
in conuentu regni publico, tertio die Pentecostes
a proceribus regem nominari petiit. Quod
et sine exceptione omnium consensu factum; tradito,
pro more veteri, regio plane apparatu, regni
Sueciae vexillo. Nec id tantum: verum et Christina [Christiana a.c. ed.]
coniux Suecia regina dicta: et corona regni insigni
exornata. Quin et publicae in rem eam literae
datae; a Iacobo praesule Vpsaliensi et Stenone:
quibus hanc electionem Christiani omnium consensu
ordinum, etc consilio etiam deliberato, factam
esse testarentur: insuper pollicerentur se inuiolatam
eam in perpetuum habituros. His peractis, rex
Ioannes, constitutis qui in Suecia suo nomine summam
rem administrarent, mox in Daniam reuertitur,
ac Stenonem secum abducit. Quem, vt sibi deuinciret
et fidelem deinceps redderet, muneribus
et multis afficit, et praeclaris: inde in Sueciam remittit.
Sed profecto, apud animum, ad malitiam obstinatum
idem valent beneficia, quod iniuriae, et irritant,
non obstringunt: plane vt nonnulli morbi
per remedia asperantur. Ita Steno, nihilo in
regem aequior, qui tot eum beneficiis ad praestandam
sibi fidem mutuumque item affectum exhibendum
hist. Dan. II p.91
obstrinxisset, cum reuersus domum esset, vetera
in ipsum odia prae se tulit: adeo se pridem victum,
ac deiectum de fastigio, quod inuaserat, aegre ferens:
vt ad belli infeliciter a se gesti mentionem indignabundus
barbam velleret, ac vix lacrymas contineret.
Ioannes, sumptis semel armis, et bellare, et
vincere, suetus, caepit bellum in Dithmarsos agitare:
quod Dorothea reginas eius mater, faemina virilis animi
pariterque pacis studio, et prudentia antecellens,
donec viueret, omni cura impedierat. Ac nonnulli
e proceribus animum eius, velut certa spe victoriae
accendebant. Malo admodum consilio: et
Ioannes, quod aggreditur imprudenter, vti fere vsu
venit, multo infelicius gerit: ac translata alio arma
postquam minus bene occupat, dat Stenoni, quam
captabat rebellandi occasionem. Verum prudens
rerum princeps, quisquis hostem debellatum,
et inprimis propter fluxam ante fidem, merito
suspectum etiam continere in officio deinceps
volet, nunquam illi metum eripiet: sed
parata ad formidinem arma habebit quae ostentet
e propinquo. Belli autem, de quo dixi, capessendi
illa ei causa erat. Donarat patri Christiano,
Romam pietatis ergo inuisenti, vt in eius
rebus ante memoraui, Fridericus Imperator, nominis
illius tertius, istam terram nulli domino [domo a.c. ed.] subiectam,
sed ecclesiae Bremensis, si quandoque vrgeretur,
dominatum praetendentem: et a multis
ante seculis Daniae regibus, quibus subdita olim fuerat
hist. Dan. II p.92
rebellantem. Ac domare is statuerat verum,
isthaec cogitantem, mors inhibuit. Itaque non negligendam
imperij amplificandi occasionem adeo iustam
arbitratus, re cum fratre Friderico, Holsatiae
duce, communicata ni submitterent se Dithmarsi,
vi subiicere sibi statuit. Sed prius, quam id incipiat
per legatos ad obsequium blande inuitat. Quo constanter
denegato, quanquam essent, qui tranquillitati
publicae consulentes exhibendum id suaderent.
mox denunciat [denunciant a.c. ed.]: "quando principem recusarent,
hostem sese habituros." Inde, initio Februarij, arma infert,
sibi admodum funesta et ingloria: fratrem suum
Fridericum secum trahens et lectissimam iuuentutem,
e regnis suis, ac Germania circumiecta:
qua non ita pridem Sueciam debellauerat. Ad vicum
Hammam, in confinibus Dithmarsorum, aliquamdiu
commoratus copias auxiliares exspectauit:
vt nimirum ostenso belli apparatu hostibus
terrorem incuteret. Et profecto, postquam copia
exspectatae aduenissent, tantae omnibus videbantur,
vt Dithmarsos rebus suis diffidentes, arma statim
abiecturos, atque pacem petituros, nemo non persuasum
haberet. Neque dubitari poterat, quin futurum
hoc fuisset si ad manum conserendam ordinate
itum esset. Sed quae res victorias fere maxime impedire
solet nimius contemptus hostium causa
exitii Dani fuit. Etenim, cum ad exiguam terram
illam, vix in septem milliarium longitudinem excurrentem,
atque fossis intercisam, Sueciae vastissimum
hist. Dan. II p.93
regnum, montibusque editissimis, et paludibus
atque lacubus profundissimis, inuium pene, et inaccessum,
compararent, facile se, et suorum nulla clade,
subiugare eam posse existimabant. Quin victoriam
sibi certam promittentes, antequam vicissent
hostem, spolia distribuebant: neque illud, quod
potissimum debuissent, apud animum reputabant:
Martem belli partibus communem esse, et euentum
nusquam minus respondere. Multi e nobilitate
non induti vllis armis, verum aureis monilibus
exornati ac si non ad pugnam irent, sed aut epulum,
aut opima sine praelio spolia reportaturi,
praedabundi incedebant, ac plerique, ad manubias
e deuicto hoste domum auehendas, currus suos
adducebant. Etiam pars magna ciuium, ac volonum,
qui ad bellum hoc praedae studio vltro venerant,
cum pecuniae vim ingentem, tum sigilla afferebant:
vt, quaecunque vili pretio, quod in talibus vsitatum,
coemissent, eorum omnium emptionem,
literis statim, ac sigillis, confirmarent. Adeoque opes
sibi quisque amplas proponebat: sed pericula, et incertos
belli casus, nemo animo perpendebat. Quin
complures regni proceres, auaritia, et ambitione,
caeci, huc amentiae deuenerant, vt priusquam in
militiam istam proficiscerentur, sacerdotia regni
quaeque opimiora quae mox hostibus profligatis,
vt aiebant, domum reduces inuasuri ipsi essent,
inter sese partirentur. Et iam, nulla verecundia, se
abbatum, aliisque dignitatum ecclesiasticarum [ecclesiastarum a.c. ed.] titulis
hist. Dan. II p.94
salutabant. Verum homines vaecordes, vbi praedam
expectabant, ibi vitam pars eorum non exigua amisere:
vt non inconcinne postea dictum fuerit, nullo
praelio tantum abbatum, capitumque sacratorum, cecidisse,
quantum hoc Dithmarsiensi. Insuper primates
quoque, qui in castris regis erant, dissidebant. Nam
quibusdam displicere [diplicere a.c. ed.] nimia cupiditas regis: arbitrantibus
si euentus eius votis in Dithmarsia, vt in
Suecia, respondisset, ne sic quidem finem armis positurum
ipsum esse: et iturum in Vandalicas ciuitates.
Atque nouis hinc molestiis, et periculis, exsurgentibus,
post aerumnas belli plurimas, et labores exantlatos
nunquam sese ad quietem peruenturos metuebant.
Alij quos bello Suecico, per rigorem disciplinae
militaris, siue re quacunque alia, offendisset,
occulto in ipsum odio, sublatum e medio perditumque
cupiebant: idque ita clandestino, vt insidias
nisi puer indicasset vix deprehensurus fuerit.
Et Danorum quidem exercitus hunc in modum
se habebat [habeat a.c. ed.]: at Dithmarsis, pro fortuna animus,
et cura, erant. Reputabant, imminere sibi hostem,
trium regnorum potentem: perpendebant molem
belli et periculi magnitudinem: paucis sibi cum
quamplurimis dimicandum. Cuncta secum agitabant,
atque circumspiciebant, ne omnino quid negligerent,
quod curatum oporteret. Denique et consultabant
quomodo hosti etiam tum a deuictis pridem
Suecis insolenti, se opponerent, itaque versato
in omnes partes [dartes a.c. ed.] animo, visum fuit vt nec oppido
hist. Dan. II p.95
Meldorpio, non ab arte neque natura loci, sat
munito se includerent: neu cum hoste aequo loco
pugnam inirent: Sed desertis locis aridis, ad Holsatiam
objacentibus, quando plane equitatum nullum
haberent, cum coniugibus, liberisque, in interiora
loca, quae paludibus, atque fossis, aestuariis, et aggeribus,
tutiora: vel in Butzam item insulam, quam reciprocatio
maris ambientis muniebat, se reciperent:
ac tormenta, commeatum quaeque alia belli instrumenta
essent, huc conferrent. Etenim Dithmarsia
tota oppidum munitum in se nullum habet: sed, depressiore
solo, eoque molli, ob vicini maris aestum, aestuariis,
et aggeribus, exundationi obiectis, atque fossis,
et paludibus, intercisa, satis vndique munita est: incolaeque,
si quis bello eos petat, patefactis derepente [acrepente a.c. ed.] emissariis
agros omnes aquis implent: vt immensi
stagni speciem, quoquouersum circumspicias, terra
interior vniuersa aquis supra eam exstantibus [exstentibus a.c. ed.],
prae se ferat. Inde fit, vt peregrini viae ignari ac regionis
inundatione facta aut haerere vno in loco
compellantur, aut si moueant, in occultas passim
fossas se praecipitent. Incolae vero longo vsu viam
etiam latentem cognoscentes, longis contis in
hunc vsum comparatis, facile fossas transmittentes
impetum in hostem faciunt non minore agilitate
quam si in planitie aliqua dimicarent: ac celeritate
eadem, quoties opus est, resiliunt. Quibus
rebus nil deterritus a proposito rex Ioannes
vbi copiis contrahendis, vti dictum, se ad Hamam
aliquamdiu ostendisset, ac moturum illas esse
hist. Dan. II p.96
simulasset; a Dithmarsis, qui sub eo militabant, per
latentem in aquis viam in vicum Winterbergum,
ductus, ipsis Idibus Februarij quosdam illic nuptias
celebrantes opprimit: quibus caesis, aut fugatis,
mox Meldorpium progreditur, et non difficulter
capit. Vnde qui profugiebant, perdita cuncta divulgabant.
Et haec fama quam celerrime adeo dispersa
fuit, vt postridie per Vandalicas, ac vicinas, nationes
plane ita euenisse crederetur: et Dithmarsi tanquam
in summa desperatione rerum constituti,
pars in Butzam fugiendum, pars deditionem esse
faciendam existimarent: et equitatum, quem exiguum
in Germania conscripserant nulli amplius
externo confidentes, procul agmine remouerent:
omnes vero adeo consternati essent, vt quid agerent
aut quid caperent consilij incertum [incertam a.c. ed.] haberent.
Quod si rex diutius se aliquanto in oppido
continuisset, credebatur vltro hostem abiectis armis,
pacem petiturum fuisse. Sed, refecto illic milite,
mittit, qui, quo loco hostes consedissent, ac consilij
quid cepissent, explorarent. Quibus partim interfectis
partim, qui reuersi erant, nuntiantibus
quae acceperant, ipse ad diem XVII. Februarij, relicto
in oppido praesidio infelici valde auspicio castra
mouet. Erant, qui id dissuaderent: siue quod is
dies vulgo in nefastis haberetur, ideoque ad rem prospere
gerendam inauspicatus videretur: siue quod,
mutato derepente aere, gelu, quo constricta terra
iam remitteret: atque viam pugnaturis non duntaxat
hist. Dan. II p.97
impeditam: sed et lubricam, adeoque inequitabilem [inaequitabilem a.c. ed.]
pene fecerat. Qua de causa hortabantur, "vt differre
pugnam vellet: quae cum anceps admodum futura esset,
mora aliquot dierum, sine suorum discrimine, debellatum
hostem iri." Sed tribuni praetoriani, quibus plurimum,
ob praeclaram Suecico pridem bello operam, tribuebat,
in contrarium propendebant: ac dicebant
vno ore, "rerum bene gerendarum tam praesentem occasionem
minie negligendam esse: caeteroquin mox futurum,
vti gelu paullo magis remittente, glacieque infirmata, aut
soluta, ac per id erepta hostes inuadendi facultate, domum
inglorij redire, nullo operae suae pretio, cogerentur." Itaque,
consilio horum collaudato, iterum rex exploratum
quosdam mittit: quos Dithmarsi interceptos caedunt
omnes, praeter vnum gente Frisium: hunc seruatum
indicare sibi cogunt quanam via regij venturi
essent. Ex quo postquam comperissent, Hemingstadium
destinari viam impeditam valde, et
angustam nocte pugnam praecedente propere effossa
terra, aggere [agere a.c. ed.], ac fossa, muniunt: et praesidij item
aliquantum apponunt. Tum vicinis quoque locis,
atque hosti oportunis quia fidem exploratori non
omnino adhibendam existimabant, idem faciunt.
Quarum rerum rex ignarus infelici plane die, caelo
nebuloso, ac turbido, copias in hostem ducit. Ante, ibant
milites praetoriani crates [cates a.c. ed.] ad tegendas fossas,
pluteosque praeferentes: illos reliquus peditatus:
istum equites sequebantur. Hinc impedimenta
erant. Tormentorum vna pars, a fronte trahi: altera
hist. Dan. II p.98
a tergo sequi. In hunc modum per angustam
sane viam et vtrinque fossa septam, recta in hostem
tendebatur. Ac, cum iam pretoriani aliquatenus
processissent, et periculum iam sequentibus euasisse
viderentur, equitatus, conferto ob angustiam agmine,
ocijus vestigia premit: nullum hic discrimen ratus,
vbi copiae pedestres sine negotio transiissent.
Cumque mediam vsque viam peruenisset, pone sarcinis,
et tormentis, ita interclusus erat, vt, si isthoc vsus
foret sine incommodo euidenti retrocedere non
posset. Hic Dithmarsi qui se hactenus ante aggerem
continuerant, cum viderent, hostem loci iniquitate
circumuentum, non se expedire posse, primum
excussis tormentis tela in eum iaculantur.
Ac initio, aliquamdiu eminus pugnatum fuit: mox,
cum largus imber caderet mixtus grandine madescentibus
tormentis, nec incendi iam facilibus,
cominus pugnari caeptum. Et Dithmarsi, effusi aggere,
in viae exitu Danis se objiciebant, ne prodire
in apertum campum possent atque illic copias suas
explicare: ausi et in primos ordines impetum facere
ad tormenta si perrumperent, euertenda. Dani
contra quanquam repentino insultu, et iniquitate
loci premerentur tamen summa vi anniti, vti,
propulsato hoste ex angusto illo loco in planitiem
adiacentem peruenirent: velut ea occupata, magis
facilem ac periculosam minus dimicationem
essent habituri. Itaque fortiter pedes facere et
acuere virtutem, cum periculi magnitudo, tum
hist. Dan. II p.99
iniquitas item loci: e quo neque sibi exire, neque
equiti liceret nisi per submotum hostem ferro viam
aperiret. Verum tamen quanquam per subiectos
pluteos viae partem difficiliorem exegerant,
neque longo interuallo a planitie arcebantur: nihilominus
adeo arctus locus erat vt nec aciem explicare,
neque commode praeliari nec procurrere
in hostem, propter aggerem oppositum neque locum
equitatui dare possent. Qua re admodum impediti
capto in arena consilio, extenso quantum
angustia loci permittebat in vtramque partem agmine
includere hostem, et in aggerem impetum
facere incaepere. Sed Dithmarsi, ocijus inductis
copiis vniuersis, acres in aduersos ruunt: nec minore
Dani animo vim excipiunt. Et fortissime
dimicantes, semel [simel a.c. ed.] iterumque hostem propulsatum in
fugam vertunt. Qui recolligens tamen sese, rursum
eos in angustias quas euaserant retro agit.
Dani luto et pluuia madidi frigore insuper obrigebant:
at Dithmarsi, mira agilitate corporum,
quam in intersecta fossis regione longo vsu comparauerant,
contis, in hoc apparatis huc et illuc circumlati
saucios in circumiectam fossam egere:
inde eadem agilitate retrogressi quoties opus,
tela Danica quam facillime vitauere, Danis contra
arcto in loco condensatis, et in luto crurum
tenus obhaerentibus, non tam facile Dithmarsorum
item tela declinantibus. Quibus saucij neque acie
excedere, neque in locum tutiorem efferri poterant.
hist. Dan. II p.100
Ad haec mala, ventus quoque accedebat: qui contrarius
et vapore, fumo, pluuiaque mistus ita ora oculosque
infestabat vt prospicere nihil possent. His incommodis
et vulneribus impediti multis etiam
interfectis et in fossas praecipitatis tamen diu resistentes
nil virtute sua indignum committebant,
a fronte enim, occisorum cadaueribus: a tergo, impedimentis
septi: quae in latus per tumultum pugnae
obuersa retro cedere cupientibus valli instar
obstitere: et incluso equitatui nulla neque dimicandi
neque se recipiendi copia erat. Insuper,
ab utroque latere fossa cinctus neutram in partem
commouere sese poterat. Hinc exorta primum
trepidatione, mox consilium, animumque perdidere.
Et, incerti quo se vertant, dum periculum plerique
deuitare incaute volunt partim in fossas prouoluuntur:
partim necdum stricto ferro in angustia
a commilitonibus suis obteruntur: et inglorij,
sine specimine fortitudinis vllo cadunt. Quo praetoriani
territi primi omnium fugam capiunt. Ac
cum reliquus peditatus his succederet atque hosti
se obiiceret, immittentibus vndique Dithmarsis tela
clamor ingens, strepitusque formidabilis, excitatur:
et sollicitum illud maxime quemque habet, quo
se pacto extricare ex angustiis istis possit. Coarctati
in vnum omnes grauiter tumultuantur, fremituque
et vociferatione, tum equorum quoque hinnitu
plena omnia. Quibus rebus magis animosus
hostis, vehementius connisus, vndique circumuentos
hist. Dan. II p.101
premit; ac prostrato peditatu, acriter in equitatum
qui victoriam solus adhuc morabatur,
statim inuadit: missis etiam, qui, apertis emissariis,
aquam immitterent. Qua re factum, vt, tellure aquis
vndique ingruentibus cooperta, scrobium discrimen
omne ac fossarum antea conspicuum satis, breui
temporis momento tolleretur. Inde equi, densis telis
impetiti quasi in furorem acti, et excutere sessores,
et in pedites incursare. Post haec summa trepidatio
tota castra occupauit: neque Dani vlla amplius spe
victoriae tenebantur. Qui impedimenta aggressi, ea
euertere et qua venerant, via, euadere nitebantur.
Quod dum strenue moliuntur milites quos rex
Meldorpij in praesidio esse jusserat, subuenisse laborantibus
exitumque aperuisse interclusis memorantur.
Eoque facto, omnibus in fugam effusis, plurimi, in
illa obtriti, integri occubuere: multi etiam, a Dithmarsis
persequentibus interfecti. Ac tam magna
strages fuit, vt per fossas, obtritorum, aut caesorum,
cadaueribus oppletas multi clade elaberentur.
Dithmarsi hostem superasse non contenti, varie in
profligatum etiam saeuiunt, semianimes labris, naribus,
auribusque amputatis, obtruncantes: ac iam caesos
repetitis saepe ictibus confodientes. Denique vix
sepulturam, et hanc tantum peditatui largiuntur:
in equites asperiores, vltimum iis pietatis hoc officium
non concedunt. Numerus interfectorum ignoratur;
aliique alium tradunt: at plerique ad quatuor
millia cecidisse sunt auctores. Inter illos, duo
hist. Dan. II p.102
comites Oldenburgici: Adolphus, et Otho: ac trecenti
sexaginta e nobilitate alij. Capta signa longe
plurima et tormenta vniuersa. Rex cum fratre
Friderico, et reliquiis in Holsatiam concessit;
vbi suos, perbenigna oratione consolatus adhortatur;
"ne, ingenti quanquam clade, nimium demittant
animos. Neque enim hostis se virtute victos, sed iniquitate
loci ac tempestate; quam arcere, aut compescere, non humanae
potestatis esse scirent: et errare, qui in bello prosperos
euentus semper exspectarent. Certum sibi, breui denuo
hostem cum maioribus copiis adoriri, et acceptam cladem
ulcisci." Nec ingrata aut inualida regis haec oratio erat:
et in spem erigebantur vniuersi fore vt non
multo post suorum caedem vindicarent. Ac constabat
illi animus: iamque nouas sibi copias comparare
statuebat: cum quorundam interuentu, tandem
pax est constituta. Quae obtinuit inde vsque ad annos
quinquaginta nouem: post quos, repetito bello.
Fridericus, eius nominis II. Ioannis huius e Friderico
fratre pronepos gentem eam fregit plane, ac
subiugauit, vt dicemus, cum ad illa tempora perueniemus.
At in Suecia iterum exortae turbae: et
mox bellum subsequutum est. Steno enim, quem
deuictum pridem illic summae rerum rex praefecerat,
vt resciuit praelio eum a Dithmarsis, gente exigua,
superatum, veluti pudore actus, quod, amissa libertate,
se, et regnum, dedere coactus esset, res moliri
nouas caepit: non iam vltra beneficiorum memor,
quae tam multa atque magna, nuper adeo acceperat.
hist. Dan. II p.103
Sed initio callide consilia celans, literas ad
regem mittit, quibus orat; "vt quamprimum proficisci
in Sueciam velit, perexiguo comitatu, ad levandos sumptu
incolas, quando rerum necessariarum omnium caritas
solito maior esset: se in finibus affuturum, atque illic venientem
excepturum. Nam negotia multa esse, nec exigui
momenti, quae praesentem ipsum poscerent. Agitari simultates
perquam graues, inter se et optimates, ob decretum
tam benigne sibi indultum; insuper, a Russis iterum
bellum Sueciae imminere: cui quanquam pares essent, tamen
hic consilio eius opus esse." Ac de simultatibus sane
verum erat. Quippe Sueci, quos in principatu suo
quam grauissime diuexauerat, et in his Iacobus quoque,
regni Sueciae summus praesul Romam miserant:
qui decreti in Stenonis gratiam a rege facti,
ne quis ipsum gesti antea principatus, vti dixi, reddere
rationem cogeret, a pontifice antiquationem
peteret. Qua deinde impetrata exstitere, qui iniuriarum
agerent: aut, accepta damna questi, aequam
horum compensationem poscerent: alij
perfidiae eum; rursum alii, repetundarum postulabant.
Ac per haec interdum in discrimine vitae
praesentissimo constitutus manus certe violentas
nullo modo euasisset nisi regis reuerentia et obsequium
tenuisset. Rex omnino nil sinistri suspicatus
ac Stenonem bona fide agere censens,
postquam cum proceribus deliberasset, statuit primo
quoque tempore vti postulatum erat, cum
exiguo comitatu se in Sueciam conferre: ne, vocatus
hist. Dan. II p.104
si venire detrectaret. Sueci sibi occasionem rebellandi
inde caperent. Accingit itaque se itineri,
primo vere, coniuge sua et ministris quam paucissimis,
comitatus: obuiusque in regni finibus, vt promiserat
Steno occurrit, cum caterua hominum audacissimorum
et patrare quiduis certa. Nuntiat,
pacata omnia: quod et rex progressus vltra verum
comperit: admodum laetus, quod, conciliatis
partibus, atque rebus ex sententia constitutis, mox in
Daniam rediturum se speraret. Interim Steno, iam
adductum in insidias regem cernens mittit literas
quoquouersum ad eos proceres, quos addictos sibi
maxime etc auersos a Ioanne, satis exploratum haberet,
operam eorum clam implorat, atque orat,
vti circumspecte agant: ac cum armis si res postulet,
praesto adsit. Rursum aliis mandare, vt siluestribus
in locis, et remotis, clandestino plebem conuocatam
arment. Quae Stenonem agitare cum familiares
regis comperissent, monent sedulo, "vti
eum obseruaret, et insidias caueret: nisi faceret fore:
vt opinione sua citius circumuentus tolleretur." rex, qui
fidem non haberet nec inducere animum posset,
vt Stenonem scelus in se concepisse tantum crederet;
tamen illis admonere et obtestari vt habere
sui rationem vellet nullo modo desinentibus, tandem
victus, aurem praebuit: ac, cum obseruare eius
actiones diligentius incaepisset, vera esse, quae amici
retulissent, deprehendit. Itaque cum vires iustas, quibus
sese tueretur, non haberet nec consultum existimaret
hist. Dan. II p.105
in auctorem insidiarum animaduertere:
quod tutissimum videbatur, rem dissimulat: atque
vt euadere posset, causas fingit, ob quas sibi festinato
in Daniam redeundum diceret. Itaque Stenonem iubet
currus sibi praeparare. Atque ille sine mora iussa
facit: non obsequio verum quod consiliis suis exsequendis
tempus sese opportunum nactum crederet.
Emissis itaque suae factionis ducibus, clam ex
agris tria circiter hominum millia ocijus conuocat,
cum mandato vt in curribus tecte [recte a.c. ed.] secum arma ferant:
hisque eosdem, quos emiserat, duces tribuit:
praecipitque vt, qua regi in Daniam transeundum
esset, vndique: vias obsiderent: et ad lacum nigrum
currus exspectantem, noctu per tumultum inuaderent.
Ipse, ne proditionis alicuius apud quenquam
in suspicionem incurreret nunquam quoquam ab
eius latere concedebat. Cuius rei rex per suos certior
factus, cum obsessis viis omnibus, qua in Daniam
iter esset interceptum se cognouit exituque
prohiberi, consilium in arena capit: et Stocholmum
cum vxore eadem nocte, qua patrandum scelus erat,
magnis itineribus petit: ac vigilia noctis prima
eam intrat. Steno cum insidias non processisse
animaduerteret, spe se sua excidisse indignatus, clam
de regis comitatu se subducit. Rex. Stocholmum
vt euasit mox senatum, et nobilitatem regni ad se
vocat: qui frequentes cum venissent, praeter solos
coniuratos ac Stenonem, eorum ducem, quos flagitij
destinati conscientia, ne auderent conuenire,
hist. Dan. II p.106
deterrebat: etiam [rex a.c. ed.] seorsim missis ad Stenonem literis,
monet eum, "vt et ipse ad comitia adesse velit." Verum
ille respondere, "se paratum isthoc facere, sed accepta fide
publica, atque obside: aliter non tutum sibi arbitrari."
Post quae rex, praefatus quaedam in senatu, de perfidia
Stenonis, blande compellatos singulos rogat:
"num [cum a.c. ed.] ex eo die, quo habenas regni Sueciae gubernare primum
caeperat, quicquam contra ius, aut aequum, vel antiqua
priuilegia, consuetudinesque regni, commisisse videretur:
tum, an grauis cuiquam publice aut priuatim
exstitisset: aut, abusus potestate, perperam rempublicam
administrasset. Quod si quis illarum rerum merito insimulari
eum posse existimaret, se paratum respondere, atque
etiam regno cedere. Quin senatum vniuersum iudicem
capere, eique quiduis statuendi liberam potestatem facere."
Haec dicentem cum audirent, moti omnes,
porro cupientem loqui interpellant; "grauiter dolere [dolore a.c. ed.]
sibi, quod, perfidiam vnius omnibus communem esse,
suspicari videretur." Tum hortantur; "vti bono animo esset:
sibi a fide, et obsequio, etiam contra Stenonem, non
discedere deinceps certum." At rex, vt Stenonem de se
queritantem coram audiret studioque ac comitate,
potius quam armata manu perduellem ad obsequium
reduceret: datis publicae fidei literis, quas
petierat, iterum eum ad se vocat. Quas cum ille
accepisset, gnarus regem in ciuitatem cum exiguo
comitatu peruenisse, ipse cum maiore multo, ac
Suantone, Henningo Gaddio, Canuto Alsonio,
aliisque factionis suae sociis, et equitibus septingentis,
hist. Dan. II p.107
mox aduenit. Et, priusquam aduenisse rex rescisceret,
aedibus munitioribus occupatis, consilium eius
accuratius perpendentibus, merito suspectus fuit,
quod accepta fide publica aduenisset, non tam ad
colloquium amicum regis, quam, vt locis opportunis
atque adeo medio foro, contra eum castra sua
collocaret. Qua re cognita, rex, quo propius iam
periculum imminere animaduertit, eo magis prouidendum
sibi ratus, ita res in arce ordinat, vti, si rebellionem
manifestam ac vim etiam intentare
Steno auderet, propulsare eum posset. Tum Stenonem
ad se vocat: ac proferre, si quid accusaret,
iubet. Cumque ille, tutum isthic non videri, sine
obside, responderet atque rex, cui bona fide agere
certum non grauate hunc concederet: postquam
tandem accessisset comparata oratione,
"se nullius sibi sceleris conscium," ait; "sed, cum inimici
ipsum apud regem traduxissent, ideo clam secessisse,
vt, in tuto collocatus, suam ei innocentiam approbaret.
Nec mirandum cuiquam esse, si, priusquam se suspicione
tanta liberasset, minime fuisset ausus ad iratum
regem accedere: qua in re si quid imprudens offendisset,
id vt sibi ignoscatur, etiam atque etiam petere.
Non se hominum coercere linguas posse; ac pro suo fere
arbitrio quemque loqui caeterum non vlli culpae se affinem
id illaesa conscientia affirmare, in procliui. Quin, pro
dignitate regis, et salute, quiduis promptum facere, ac pati:
unum vero etiam aliis regni Sueciae optimatibus aliquantum
displicere, quod Calmarniense pactum non omnino
hist. Dan. II p.108
seruaretur." Hic interrogante rege, "qua in re id violatum
existimaret?" regerebat, "arces regni, fidei indigenarum [indignarum a.c. ed.]
committendas, Danis aut Germanis datas. Id peccatum
si emendet, nihil reliquum magnopere, quod vel ipse,
aliive queri possent: ac futurum, vt deinceps omnium sibi
fidem obstringat." Atque hic consensus caeterorum
fuit: gratiaeque illi ab vniuersis actae, cum iustitiam,
tum clementiam, temperantiam, ac mansuetudinem
collaudantibus: et testantibus, "illud sibi summum
sane votum esse, vt incolumis diutissime regnum teneat.
Nec se regem alium cupere: nec carere eo facile,
sine magno suo damno, Sueciam posse. Et orare ob hanc
causam, ne, suspecta hominis vnius fide, temere forte ab
inimicis accusati, eundem affectum vniuersis esse crederet.
Interim, quo tutior foret, in salutem suam incumberet, et
praesidium adhiberet; se paratos quandocunque videretur,
praesto ad auxilium esse: nec tueri incolumitatem ejus,
quanquam certo vitae suae cum periculo, destituros." Rex,
senatu collaudato, cum Stenonem cupidum nouarum
rerum atque regnum affectantem, et auctoritatis
magnae inter suos cognouisset: neque posset, quin
suspectum nihilominus porro haberet: verbis pluribus
hortatur, "vt in fide et officio, toties iam desciuisse
deprehensus, semel tandem perseueret." Omnes vero
ad conuiuium suum vocat: neque quicquam
praetermittit quod ad animos in amore et obsequio
confirmandos pertinere existimaret. Verum
frustra humanitas fuit: neque Steno modum
ambitioni suae ac consiliis turbulentis, ponere potuit.
hist. Dan. II p.109
Et paullo post, cum aliis item factiosis, quorum
primus Suanto erat per praesidia sua audax,
quibus vrbem in potestatem redegisse videbatur,
iterum nobilitatem concitare in regem coepit.
Quique in arcem ipse ascendere, nisi dato prius obside
recusauerat mox, contemptum manifestum
prae se ferens ab eo petit, vt in urbem ad se veniat
et consilium ad negotia quaedam conferat. Sed
superbiam hominis rex indignatus partim et insidias
agitari gnarus intra arcem se continuit nec
prodire in vrbem voluit. QUare incitatus Steno,
huc et illuc cursitare: ac consilia, semel capta, porro
vrgere. Rex, quo sese velut contra hostes suos, tueretur,
communiri arcem iubet. Inter ista, cum regina
faemina inprimis pia, aliquando ad audienda
in vrbe sacra descendendi veniam a rege peteret:
rex qui suos antea prohibuisset vniuersos, quod insidias
vereretur, respondere: Si ad hostem ire velit:
id licere: sed, si eo comitata reuertatur fore,
vt non admittatur. Quo responso, postquam moesta
discessisset et in lacrymas erupisset rex a fletu
abstinere statim iussam in templum deduci mandat.
Cumque eo descendisset, ocius conscenso muro,
tormenta locis opportunis, et praesidia, passim
collocari iubet, vt, si forte, quod futurum praeuidebat,
reginam Sueci magno numero comitantes,
vna intrare niterentur, fortiter repellerentur. Post
peracta in templo sacra cum regina regredi in arcem
vellet, Steno [Sueno a.c. ed.] ac Suanto perbenigne consalutant:
hist. Dan. II p.110
et, ceu eam ex officio deducturi mediam ambo
prehendentes, magno numero comitantur. At,
cum arcem accessissent militemque in muris cernerent,
aditu prohibiturum, subsistentes, ac reginam
dimittentes illico indignabundi, et grauia quaeque
comminati, vrbem repetunt. Inde Steno [Sueno a.c. ed.] mox excedit:
et, in loca tutiora cum venisset nulla vltra simulatione
vsus hostem sese manifestum profitetur
ac sollicitare regni singulos primates incipit, hortarique
vt renunciarent regi. Conciones pluribus in
locis habet: quibus graviter, ad inuidiam odiumque
concitandum debacchatur. "Non id temere factum
esse, quod Stocholmi in conventu procerum publico adeo sese
diligenter rex purgauerit, animosque item omnium beneuolentia
simulata deuincire studuisset. Ita enim cum natura,
tum industria comparatum, vt, quibus se imparem inpraesens
videat, blanditiis tam diu teneat, donec, armis comparatis,
viribusque confirmatis, eos improviso opprimat. Ac,
nunc tempus aduenisse, quo libertas regni Sueciae, nisi eam
armis uindicare auderent, plane peritura esset." Insuper
consilia regis illa valde salutaria, et ad pacem, ac
concordiam pertinentia passim apud credulam
plebem per calumniam traducit: praefectorum
quoque eius auaritiam et crudelitatem exaggerat,
querimonia etsi forte non iniusta tamen nimia.
Tum respicere Noruegiam iubet; quae, cum
Dania postquam faedus iniisset, prisca libertate exuta
in extremam seruitutem misere deiecta esset
etiam iusiurandum poscit, quo promitterent vniuersi,
hist. Dan. II p.111
in commune consulturos, quod ex vsu regni
esse existimarent. Quibus verbis [rebus a.c. ed.] concitatis passim
animis subito tumultu orto, vndique ad arma
itum: ac Stenonem bona pars nobilitatis ad periculum
commune, vt credebant, patriae suae depellendum
ducem petere. Ad hanc Suanto se
adiungere vir primaria inter proceres dignitate:
et Stenonem satis per se incitatum, magis etiam
instigare. Steno itaque suo ingenio dominandi
cupidissimus pronis adeo animis tumultuantium
vindicandae vt vocabat contumeliae dari occasionem
ratus, neque eam negligendam, denuo
inuadit regnum, bellum parat. Atque illud vt
legitimum videretur ad diem Calendarum Augusti
conuentum Aluastri indicit. Quo cum Suanto,
caeterique factiosi conuenissent ad Ioannem,
etiam tum Stocholmi agentem suo omniumque nomine
literas mittit nuntiatque, "hostem se deinceps
fore, et ad bellum capessendum a suis cogi: qui tyrannidem
praefectorum, quos praeter ius atque fas imposuisset
regno Sueciae non vlterius tolerandam, vindicare statuissent."
Rex, acceptis illis literis, cum Stenonem rursum
fidem exuisse intelligeret: et se neque bello parem
nec obsidioni item tolerandae animaduerteret:
cedere furori certus, reginam grauidam, vt
in regno regni successorem pareret, relinquere
in arce [arcem a.c. ed.] cum praesidio: ipse vero, cum nonnullis
regni Sueciae proceribus, quos constanti in se fide
existimaret, in Daniam recedere statuit:
hist. Dan. II p.112
mox cum iustis inde copiis reuersurus, ac Stenonem
manu armata in potestatem reducturus. Quae
eum sic constituisset, ciuibus in concionem aduocatis
multa de Stenone queritur: "quod, oblitus fidei
suae et iuramenti bellum iterum moueret. a quo, toties
perduelli quidam expectandum esset, neminem se adeo
rerum imperitum arbitrari, quin id satis intelligeret. Sibi
in Daniam proficisci certum esse; ac, parato iusto exercitu,
ad liberandam ab obsidione vrbem, quam celerrime reuersurum.
Quin, ne quicquam de affectu suo in ipsos dubitarent,
pignus se in arce certum, vxorem grauidam relicturum:
ac vicissim cupere ex ipsis scire, quid de illis polliceri
sibi debeat." Illi, cum consilium regis accepissent,
primum enixe rogare, "ne deserere ipsos vellet, neque
enim arbitrari, has Stenonis vires esse, vt perficere caepta
possit: quin futurum, vt, elanguescente primo furiosae plebis
impetu, armis sua sponte positis, veniam rebellionis iterum
petitum veniat." Caeterum perseuerante in proposito
suo rege; nec, "praesidio tam exiguo, obsideri se
passurum," affirmante: fidem omnes obstrinxere, "se
mansuros in obsequio, neque hostium vllo metu, aut periculo
magnitudine, defecturos." His pro concione actis, rex
postridie Daniam nauigio petit. Eiusque abitu multo
iam ferocior Steno arces regni quas praesidio
communitas rex tenebat recuperare animum inducens
primum Orebroum tendit: ira in praefectum
eius, Ioannem Falsterum [Flasterum .a.c ed.]: quod is Haraldum
Plattingum antea Norreschogensi praefectura a se
donatum, cum gubernatorem regni Sueciae ageret,
hist. Dan. II p.113
in furcam egisset. Itaque recuperata post continuam
oppugnationem arce ignominiosam mortem
hominis amici vlturus, Falsterum captum Arbogam
duci, et, in vincula coniectum, ad supplicium
aliquod grauius asseruari illic iubet. Quo peracto,
mox Stocholmum castra mouens arcta id obsidione
vtrinque cingit cumque armis expugnare sese
posse desperaret astu aggressus, sat feliciter perfecit.
Quippe immissis ad primarios quosdam ciues,
et auctoritate validos, qui largitionibus eos, ac pro
missis luculentis ad dedendam sibi vrbem permouerent,
bene opera successit. Atque illi, spe maioris
libertatis quam prolixe Steno fecerat, primum occulte
inde palam res moliri nouas ausi, non reginae
vlla vltra comitate retineri in officio potuere: consulesque
ac nonnulli consularis dignitatis, paullo
post in castra egressi, vt de pace cum Stenone ineunda
consultarent. Qua in re dum occupantur, incendium,
incertum vnde magnum in ciuitate exortum
est. Ideoque trepidatione subita, vt in talibus vsitatum,
raptis statim armis ciues cum in foro conuenissent,
mox validiore flamma procurrentes, portas
ciuitatis petunt: ac Stenoni foris cum armata
manu exspectanti, eas pandunt. Qui irrumpens, et
praesidia locis opportunis ponit: et concurrere, ad
incendium exstinguendum, ciues iubet, oppido sic
potitus [potius a.c. ed.], arcem, ac reginam in ea, porro obsidet. Atque
aliquot cohortibus in vicina loca missis plebem
in praefectos regios, regni arcibus impositos,
hist. Dan. II p.114
passim concitat: quosque illorum comprehendit,
graviter excruciatos, in suorum aspectu necat. Inter
illos et Falsterum quem Arbogae, vti dixi, in tormenta
exquisita asservatum eo tempore maxima
crudelitate Svecis discerpendum dedit. Ita vero
Steno saeviit; quo et poenae immanitate metum
caeteris incuteret, et saevitiam aliorum suae factionis
principum hoc exemplo incitaret. His in Daniam
perlatis, vlcisci quidem rex suorum indignam
caedem cupiebat sed terrestris expeditio sine
classe nihil profutura erat: atque illam apparare,
hyems ingruens non sinebat. Igitur cunctante
rege atque classi instruenda idoneum tempus exspectante,
Steno, occasione usus, graviter saevire in
eos, quos in regem propendere intellexerat. Interim
Regina arcem, amissa urbe quam fortissime
tuebatur: et, vt etiam capiendae spem eriperet, tanquam
cibo abundante quanquam fame nihilominus
satis magna laboraret et, absumpto commeatu
universo reliquum nil praeter carnem equinam haberet
egregio astu obsessorem eludebat. Etenim
suem pinguem unam asservari ac, diebus semper
aliquot interpositis identidem produci in vallum,
tum et vinculis constringi, iuguloque [iugoloque a.c. ed.], cultrum veluti
feriendae intentari imperabat: quae dum fierent,
ejulante in maiorem modum sue, vt facillime exaudiri
in urbe posset, coniecturam oppidani faciebant,
necdum illic fame ulla, aut inopia commeatus,
laborari. Atque ita, quando arx munita
hist. Dan. II p.115
adeo armis expugnari haud posset, obsidionem in
biennium protrahebat. Elapsa hyeme, rex Elizabetham
filiam Ioachimo, marchioni Brandeburgico,
Imperij Septemuiro, dat uxorem: nuptiaeque celebratae
cum illustri apparatu ineunte mense Majo,
per quae postquam fama eius laborare incaepisset,
ac si, coniuge neglecta, quae Stocholmi obsidebatur,
alio animum transtulisset: adeo nihili falsum hunc
rumorem fecit, vt, purgandi sui causa, nunquam
quicquam contraxerit: nec hoc nomine delatos
redarguerit, aut severius unquam in eos animadverterit.
Eodem tempore monachus quidam ordinis
Hierosolymitani, Hermannus nomine, gente Danus,
a pontifice summo missus in Daniam venit:
populares ad militiam contra Turcas capessendam
hortaturus: sed Ioannes, cum et ipse hostes
Svecos rebellantes domi haberet, nec Vandalicis civitatibus
satis fideret, apud Iulium pontificem, cur
auxilia eo tempore nulla mitteret, per legatum se
excusat. Quae dum fiunt Steno, nihil sibi actum
esse ratus, nisi etiam Norvegos ad rebellionem impelleret:
missis literis nuntiisque libertatem sempiternam
onerumque publicorum immunitatem,
pollicetur si communia secum arma sumere in regem
velint. Atque illi, mentione libertatis, quae dulcissima
est mortalibus ad defectionem illecti coeunt
primum ac deliberant: hinc, Canuto Adolpho
duce magnae auctoritatis viro, tandem etiam Svecis
se coniungere statuunt. Quae rex postquam accepisset,
hist. Dan. II p.116
in Noruegiam ablegat Ioannem Ibsonum,
episcopum Roschildensem, et Henricum Crummedicum:
qui expostulent cum Canuto, quod a fide in
regem suum desciuisset. Hi nauigio profecti, cum
in portum Eggerhusium appulissent, Canutum ad
se fide publica accersunt: et, accensi criminatione
mutua, cum vtrinque incaluissent, incertum an mandato
regis interficiunt. Quam ob caedem post exorta
controuersia, factum fuit, vt cadauer per duodecim
annos totos insepultum seruaretur. Paullo ante
etiam Paullum Laxmannum aulae regiae praefectum
et auctoritate quoque excellentem, quidam Ebbo
Strandisonus, et Biorno Andersonus, Hafniae, ex
arce regia venientem in ciuitatem, in ponte alto,
quem appellant contrucidant. Primum Ebbo,
occurrentem stricto pugione inuadit: et, inflicto in
pectus vulnere, procidentem, e ponte in subiectam
forte scapham dejicit, ne spes vitae superesse vlla
posset: insuper insultat caeso; ac, quemadmodum
Salmo ipse diceretur nempe, prima nominis istius
syllaba piscem illum denotante in aquis potius,
quam in terris degere eum oportere per ludibrium
improperat. Ea caede perpetrata, percussores,
nullo illos persequente, extra vrbem effugerunt:
qua re factum, vt rex vulgo, si non auctor, saltem
conscius putaretur: quod, in vrbe cum adesset, percussores
comprehendi non curauerit. Atque ille,
etiamsi nullum omnino magistratum se superiorem
agnosceret: tamen ne obiiceret quisquam,
hist. Dan. II p.117
quod, cum ipse reus esse crederetur, sua in causa partes
iudicis desumpsisset, in Imperij Electores compromittit:
ac, quod illi censuissent, eius deinde confirmandi
camerae Imperialis assessoribus plenam
potestatem facit. Ad haec etiam literas addit: quibus
caedis eius culpam ab Ebbone, et haeredibus, in se,
Daniaeque reges successuros transtulisse fateretur.
Verum aiunt adeo illum huius mox sententiae paenituisse,
vt, iam morte propinquante saepius nomen
Laxmanni ingeminare audiretur. Inde vere
ineunte, classem parat, liberandae vxori suae: quae
iam huc redacta erat, vt diutius tolerandae obsidioni
sine nouo commeatu et praesidio par non esset.
Id cum Steno resciuisset, quod iam dudum intermiserat,
denuo se ad arcem oppugnandam vertit:
sed, obsessis non minore fortitudine repugnantibus,
rursum destitit. At, cunctante nimis rege atque
vento aduersante retardato, cum non vltro tolerari
fames posset, ac praesidium vniuersum deditionem
flagitaret: metuens regina cogi nisi sponte morem
gereret incolumitatem suam et suorum liberumque
in Daniam discessum pacta tandem se, arcemque
dedit: post obsidionem arctissimam, paullo
minus annos duos constantia in, sexu isto multo
magis admiranda toleratam. Verum Steno,
qui iam toties fidem regi fefellisset, nec reginae
hanc seruauit. Nam ex arce descendentem neque
fraudem, aut perfidiam, suspicantem, manu iniecta,
in caenobium Aluastrum captam abduxit, atque
hist. Dan. II p.118
illic in sequentem annum tenuit. Ex praesidiariis
eius qui initio mille erant noningenti morbo, e
corrupto cibo, aut inedia, comparato periere. Vix
deditio facta erat, cum rex, suis subuenturus, classem
applicat. Qui, vt urbem, atque arcem, conjugemque in
Stenonis potestatem pervenisse intellexit, graviter
affectus animo, suam partim tarditatem, partim adversam
tempestatem incusare, inde, ad senatum regni
tunc praesentem misso nuntio, cum is non admitteretur,
indignatus, naves suas retro ducere: ac repetere
Daniam suam ampliorem mox exercitum paraturus.
Sed. Vandalicarum urbium levitatem cum
perspectam sibi haberet veritus ne quod futurum
jam prospiceret, in Svecorum partes irent, ac cum illis
se coniungerent, primum id curandum statuit,
vti eas a consilio hoc averteret. Et, quantumuis animo
ab ipsis alieno esset, quod Stenonem ad rebellandum
impulisse crederentur: tamen, ne quid prior
eas lacessisse aut dedisse inferendo bello causam
videretur stabilire pacem voluit. Itaque Lubecam
mittit Ioannem Caluum, praesulem Othoniensem,
cum duobus e nobilitate aliis, ac senatui exponit: "quibus
dolis et insidiis, a Stenone, contra fidem jurejurando
obstrictam, pridem in Svecia prope circumuentus esset:
quibus nisi eum Deus manifesto eripuisset, plane futurum
fuisse, vt, nefario scelere oppressus, prius caderet, quam
illius in se machinationes deprehendere potuisset. Eum vero
non contentum, insidias semel posuisse; insuper, palam
perduellem, contra fidem, quam nunc toties adiuraverit,
hist. Dan. II p.119
Sveciam in se universam, et Norvegiam, concitasse. Denique,
ne intentatum quid relinqueret, positis ad Stocholmum castris
vrbe prius, inde arce, occupata, etiam reginam uxorem,
quae discessum sibi liberum pacta fuerat, non minore
cum perfidia detinere, quibus causis cum in bellum necessarium
compellatur, quo et suis in discrimine tam praesenti
opem ferat, redigatque in potestatem perduelles, orare sese,
id largiri regis amicitiae velint, vt interea conquiescant:
nec Stenonem commeatu, aut armis, juvent. Quod si
dandum ipsi putent, gratiam vicissim eius sibi obstricturos
esse, neque illum quicquam item omissurum, quod ad
dignitatem eorum, commodumve, pertinere existimarent:
contra vero, si quos commeatum Svecis, resve alias
necessarias, importantes deprehenderit, hostium loco habiturum."
Ad haec ita Lubecenses responderunt.
"Causam eam ad se minime pertinere; non placere sibi quidem
contumaciam Svecorum; sed iniuriam regi ad iisdem
factam vidicare, nullo modo in sua [suo a.c. ed.] potestate esse:
itaque viderent ipsi, quonam pacto vlciscerentur [vlcisserentur ed.]. Se obnoxios
neutri parti, mercaturam exercere: ideo neque libera
navigatione interdicere quenquam posse." Quo responso,
postquam satis appareret, quidnam animis Lubecenses
agitarent, oratores, quae praeterea jussi erant,
porro exponunt et discedunt. Neque multo post legatus
a Iacobo IV. adest, Scotiae rege; isque primum
Lubecensibus, hinc Vandalicis quoque aliis civitatibus,
quae legati pridem Danici exposuerant, ea ipse
item refert: "herum suum Ioanni avunculo, contra Svecos
perduelles justa arma capienti, opem ferre statuisse. Ac
proinde civitates illas omnes monitas velle, ne in Sveciam
hist. Dan. II p.120
quicquam inferant, quod rebellioni gentis confirmandae vsui
illi esse possit. Si quae contra quid auderet, eam hostis loco
fore." Atque huic responsum fuit: "postquam merces, et pecunias
ac negotiationis suae socios, toto illo regno haberent,
maxima suarum rerum se iactura affectum iri, si commerciis
usitatis excludantur: tum inique secum agi, si fortunis
istis suis, ob discordiam vtriusque eius regni, euertantur." Ad
haec etiam, se cum Suecis plane nil commune habere
persuadere conabantur: cum constaret nihilominus
anno seculi praecedentis nonagesimo cum
Stenone hac conditione foedus iniisse, vt pars neutra
absque voluntate alterius, ac consensu, pacem
cum Ioanne rege vllam faceret. Rex legatis mox
reuersis, postquam animum Lubecensium cognouisset,
naues statim aliquot armat, et in mare Balticum
mittit: ac praefectis harum mandat, "prouiderent,
ne quid Suecis rerum necessariarum Lubecenses, aut Vandalicae
ciuitates aliae quaeuis, apportarent: naues vero, quae
id facerent, vniuersas interciperent, ac in proximum
quemque regni portum abducerent: et intactas asseruarent,
dum de voluntate sua certiores facti essent." Neque mora,
statim mare obsidetur: Suecicasque merces vehens
nauis quaedam Lubecensis, Riga e Liuonia veniens,
intercipitur. Quod Lubecam vt perlatum, illico tumultuari
ac vociferari ciues: "Non ferendam vim Danorum;
quaeque iniuste abstulissent, bello repetenda esse. Senatum
ad iniurias ciuium nimis diu conniuere: non facturum,
si priuatim res ipsius rex inuaderet." Et is quidem ad
suscipiendum bellum, quod ex foedere tenebatur,
hist. Dan. II p.121
inclinabat: sed, aerario nimis tenui, rem gerendam
per legatos potius existimabat: itaque mittit, qui restitui
nauem interceptam petant: hisque rex responsum
dedit. "Nolle se cum Lubecensibus, aut Vandalicis
item aliis civitatibus, simultatem exercere, nedum etiam
bellum aliquod incaeptare; ac testatum sat fecisse, cum legatis
pridem missis, indicauerit, se euadere non posse, quin
cum Suecis bellum gerat: et orare hanc ob causam, vt tantisper
suam in gratiam regno Sueciae abstineret. Qua in
re non tantum postulatis suis nullo modo acquieuisse, sed
ferocius respondisse. Quod an sat prudenter fecerint, et
conuenienter tempori, nil iniquum expetenti, ipsis id dijudicandum
se relinquere. Non dissidium cum Vandalicis
ciuitatibus vllum velle: sed, quae sui nunc fecissent, de quibus
conquererentur, id futurum, nisi Suecia abstinerent,
per legatos, quos neglexerant, monuisse. Itaque se vel deinceps
facere postulare velint, nauem suam et res omnes illibatas,
redditurum; atque mandaturum suis, ne posthac
commitere quid tale ausint: contra vero, si persistant in
proposito, non duntaxat, quae adempta iam querantur,
minime restitutum iri, sed maiora etiam damna porro accepturos
esse. Ad haec, scire sese Lubecenses velle, quae priores
Daniae reges olim ipsis privilegia concessissent, ideo indulta
esse, vt honorem regno haberent, idque contra vim
hostilem qualemcunque adiuvarent: non vt illud, se cum hostibus
coniungentes, impugnarent. Ac, si pergant, facile
futurum esse, vt haec ipsa, ceu ingratis et indignis, adimantur."
Hoc responsum cum Lubecam allatum esset,
statim cives arma capienda clamant: sed senatus
hist. Dan. II p.122
moderatior caetera omnia prius experiri statuit.
Missis itaque alijs atque alijs literis, cum nil rex pro exspectatione
ipsis responderet tandem se ad bellum
parat: ocyusque militem legit, naues instruit:
idque festinato valde, vti regem praeueniret
qui et ipse mox promptissime se vicissim ad mox
affuturum hostem propulsandum praeparabat.
Sed dum pariter vtrinque magno animorum impetu
bellum agitant, Fridericus, dux Slesuici et
Holsatiae, regis frater medium se rebus componendis
inserit ac Lubecam paruo comitatu abit,
Verum operam princeps optimus omnem lusit: obstinatis
Lubecensibus atque ea postulantibus, qua
promittere fine regis voluntate neque vellet, neque
posset. Acta aliquot diebus, magno ciuium tumultu,
causa fuit, sed nequicquam. Tandem illud
constiturum vt si regi videretur, ac quo ipse
loco vellet iterum ad rem eandem peragendam
conuenirent. mittitur ad regem quidam ex primoribus
Holsatiae: qui et acta Friderici et postulata
Lubecensium explicaret. ea autem ista erant,
"Lubecenses multis causis regno Sueciae abstinere
omnino nolle; inde liberam nauigationem cupere, et accepta
a regibus Daniae priuilegia sarta tecta conseruari:
denique nauem, et ablata bona, reddi. quae si rex promittere
velit, arma posituros esse: si recuset, quae iniuste
pridem ademerit, bello mox repetituros." Sed verborum
hac ferocia rex in primis magni animi multo magis
irritatus, misso statim nauium maiore numero, diligenter
hist. Dan. II p.123
mare totum obseruare suos iubet: et cauere
ne quid regnum detrimenti a Lubecensibus
vsquam capiat. tum auxilia a confoederatis regibus
Galliae, Angliae, Scotiaeque, et principibus vicinis, sibi
petit, ac quantumuis praeter regem Scotiae Iacobum
IV. per sororem Margaretam [tam del. p.c. ed.] sibi affinem,
socerumque Ioachimum, Electorem Brandenburgicum,
nemo quid suppeditaret: tamen animi, sparsa
apparatus fama, Lubecensibus cecidere, ita vt classem
pene instructam intermitterent militemque
iam collectum, exauctorarent, regij vero vt iussi
erant mare arcte obsidentes seduloque excubantes
et maiorem indies formidinem hosti incussere
et alteram quoque carum nauem quae in Sueciam
contendebat, interceptam in portum proximum
abduxere. Post haec Scotiae rex Iacobus, quo
non ita multo ante ciuitatibus Vandalicis se facturum
indicauerat, naues duas bene instructas regi
affini contra rebellantes Suecos auxilium laturas
mittit: ac septemuir Brandenburgicus peditum
item aliquot signa. Hinc Noruegiam coercere,
quam ad arma Sueci pridem concitauerant, postquam
rex constituisset cum senatu rem communicat.
qui sententijs cum inter se dissideret, visum fuit,
vt a Friderico fratre partem sibi eius regni vendicante
auxilium posceret. in quam rem cum nil legati
impetrassent quod, contentus sua in ducatibus
sorte, Fridericus de Noruegia non magnopere laborare
videretur: constitutum, vt totius regni curam
hist. Dan. II p.124
rex susciperet: copiasque illuc mitteret, sub ductore
Christiano, filio suo. Atque is, mandato patris obsequutus,
cum Asloiam processisset, iussis hic subsistere
copiis, variaque excursione in hostem facta, Hermolaum
Hudfadum cepit, perduellionis ducem:
ac damnatum, ad Bahusam rotae imposuit. Nec multo
post, cum missa a Stenone auxilia profligasset et
Canutum Caroli F. qui ducebat cecidisset, mox
Noruegiam vniuersam ad obsequium redegit. Quo
peracto, belli molem Christianus vniuersam in Suecos
vertit: et, exercitu in illorum fines ducto, Losam
vrbem expugnatam, cum diripuisset [dirupuisset a.c. ed.] prius,
mox incensam solo aequauit. Inde Elsburgum et
Orstonum arces prope adiacentes circumsedit.
Praeerat his Ericus Erici: isque aduentu Christiani intellecto
cum nec sat munitum sese ad vim propulsandam
sciret nec instructum commeatu ad obsidionem
aliquam longiorem tolerandam: rebus,
quantum angustia temporis permittebat, ordinatis,
se periculo subduxit. Christianus, vt maiorem
Suecis proximis metum incuteret, veniam praesidiarijs,
dedere sese vita salua cupientibus, denegavit.
Qua de causa, cum salutem desperarent, et extrema
quaeque sibi exspectanda animaduerterent,
clam emittunt noctu nuntium, qui Stenonem de
suarum rerum statu vniuerso certum faceret: et ni
propere subueniret, actum de se, arcibusque istis, diceret.
Quae cum Steno accepisset, vt periculo tam
praesenti suos liberatum iret, caeterosque metu hostium
hist. Dan. II p.125
consternatos, confirmaret, statim magnum peditum
pariter equitumque numerum ex agris cogit.
His Achonem Ioannis gentis Ostrogothicae praesidem
ducem imponit: qui per saltus atque rupes,
aere caliginoso, obliquatis itineribus, in Danorum,
hostem nullum exspectantium, ante Elsburgum improuiso
castra irrumpere constituerat. Cumque iam
non longe abesset, ac cum suis consultaret, quo in
loco castra hostium maxime adorienda viderentur,
eminus pascentem equos rusticum quendam conspicatus
missis aliquot equitibus ducere cum ad se
iubet: si quid forte de castrorum Danicorum statu
scire ex ipso posset. At is, equites in se irruentes videns
ac ne caperetur metuens illico conscenso equo,
vix ad Danos fuga euasit. Quem citato cursu in
castra venientem cum vidisset Canutus Thymaeus,
iuuenis claro loco natus e familia Christiani, aduocatum,
quid nouarum rerum ferret, et quid adeo
properanter adueniret percontatur: atque is, vt animo
erat consternato, magnam hominum armatorum
multitudinem quam vix equo concitato effugisset,
in propinquo esse ait. Ac Canutus, quae acceperat,
sine mora ad exercitus ducem refert. Forte
pridie Elsburgenses se dediderant, et in arce Christianus
ea nocte somnum ceperat: atque illud tempus
erat, quo excubiae fere commutari solent: et nocturnis
iam digressis, quae succederent diurnae, necdum
adhuc stationem occupauerant. Itaque, priusquam
conuenire Dani, et locum capere aut, quam
hist. Dan. II p.126
prope hostis esset scire possent, Sueci, densa nebula
tecti iam ad ipsa castra erant: et excelsum iuxta
montem, ac praesidio ob digressas, vti dixi inde
excubias destitutum occupauerant: vnde,
quidnam Dani gererent facile prospicere poterant.
Acho qui maiorem in castris, quam sperauerat
solitudinem animaduerteret plurimis adhuc
vt diluculo, dormientibus neque hostem omnino
vllum exspectantibus: ratus etiam Christianum
quod de arcis deditione nihil plane accepisset,
somno in castris indulgere: vt virtute, ac non
dolo se cum hoste experiri velle ostenderet, canere
tubicinem iubet, qui, miratus id mandatum:
"atqui," inquit "dux illustris, non nunc classico vllo opus:
sed silentio potius inuadendus hostis, et victoria in procliui
est." Verum is mandatum iterat malum quoque
ni pareret comminatus: "neque enim filium regis, et nobilitatem
tantam, aliter quam Marte aperto adoriri, aequum
aut decorum esse." Quippe vir ingentis animi
quanquam peditatu carens, quem reliquerat in via,
festinantem sequi inualidum, solo sese equitatu profligare
hostem posse existimabat. Itaque, cum classicum
tuba cecinisset, impetu in castra facto, magnam
initio Sueci stragem edidere: antequam Dani, somno
suo experrecti hostem aduenisse scirent. In tumultu
isto Acho cum equitibus nonnullis castra
obequitans, incidit forte in tentorium Othonis Rudij,
cum quo somnum ea nocte ceperat Andreas Bildius.
ac Rudius quidem, equitatui vniuerso; Bildius
hist. Dan. II p.127
tormentis praeerat: stirpe ambo nobilissima,
dumque Rudius cum Achone manum conserit, muneris
sui memor Bildius, in periculo repentino, cum
se inde expediisset ocius ad tormenta abit. Rudius
vero alijs mox atque alijs ad suppetias accurrentibus
hostem e tentorio expellit, quo ad suos recurrente,
signifer Danus, quod praeceptum in eiusmodi
casu erat, in media castrorum area derepente
signum tollit, quo conspecto concurrentes illuc
Dani, et ingenti statim numero facto agmine,
hostem alacres inuadunt contrucidant dissipantque:
ac regium item signum capiunt. Propulsatis
autem hunc in modum Suecis atque vindicatis
castris, Christianus interfecto, quia pertinaciter
admodum repugnasset, milite praesidiario, incendi
arcem vtramque iussit: ac, cum agmen vniuersum
in Ostrogothorum fines perduxisset, ferro eos, atque
flamma populatus mox in Scaniam reuertitur.
Postea Andreae Bildio litem mouit Otho Rudius:
quod is ipsum, irruentibus in castra, et tentorium
suum, hostibus, turpiter deseruisset: quod exaggerante
illo adeo vtrinque animi exarsere vt pacari
intercessione vlla amicorum non potuerint. itaque
delata tandem ad regem causa, is pronuntiat:
"neutiquam peccasse Bildium, qui non metu, aut proditione
aliqua, socium deseruisset, sed ad munus obeundum
decessisset: oportere, vti suum in bello locum vnusquisque
tueatur: seduloque illud curet, ne officio vsquam desit."
Per id tempus Otho Rudius, Bahusae praeses, arcem
hist. Dan. II p.128
Olsburgum, structam a Suecis, ad defensionem
agri adiacentis ac praesidio non exiguo communitam,
clam de nocte quae natalem Seruatoris antecedit,
stratagemate quodam cepit. Postquam sciret,
more olim iam recepto, milites praesidiarios passim
in arcibus pridie istius festi largius se inuitare;
ille suos sub vigiliam noctis primam arma capere,
et indusia, quibus sese internoscerent, linea superinduere
iubet: atque sic Bahusa egressus, summa cum
difficultate, per exstantem alte niuem, ad Olsburgum
nocte intempesta venit. Vbi postquam excubias
nulla animaduertit, cunctis intus compotantibus,
moenia scandit: et oppressos vniuersos inter
vinum, ac somnum capit, aut occidit. Praefectus
arcis, vix in turrim fuga euasit: quam cum fortiter
in sequentem vsque diem defendisset, ac spes nulla liberationis
esset, tandem quoque in Rudii potestatem
venit. Qui, abducta insigni praeda et captiuis, cum
successum rei omnem, et pericula, quae in expugnanda
arce adijsset, regi postea memorasset: is, virtute,
et industria perbenigne collaudata arcem,
et adiunctum agrum ipsi ac deinde haeredibus, in
perpetuum possidendum, liberali manu donat:
literasque, quibus hanc donationem deinceps ratam
esse velle testaretur, scribi iubet. Quae et, postquam
aliquamdiu latuissent, post Eschilli Bildij mortem,
regni equitum tribuni, in eius scrinio repertae, demum
ad haeredes veros rediere. Ostrogothi, paullo
post Elburgum captum, in Ericum Erici F. quem, praefectum
hist. Dan. II p.129
arci vtrique cum diffideret rebus suis, se
periculo subduxisse supra dixi, mirum in modum
saeuierunt accusantes quod, propenso in Danos
animo praefecturam reliquisset: ac dixisset, "recte
istud accidisse, quod in potestatem eius arces hae redactae essent,
ad quem iure pertinerent." Qua de causa impetu
in eum facto crudelissime lancinatum conciderunt:
frustra obnitente Achone qui in humi stratum
diu corpore suo procumbens, et iacentem protegebat:
et vt innocenti parcerent, plurimum obtestabatur.
Lubecenses postquam de Suecorum
clade accepissent, naues sex e grandioribus bene
instructas, submisere: quae, secundo vento vsae, sine
vllo impedimento felicissime mox Stocholmum
appulerunt. Postquam vero Steno caesis, aut in ordinem
redactis, passim regiis praefectis iterum sibi
arces Svecicas subiecisset; videretque omnia ardere
bello: vt recuperare posset etiam reliquas, atque tempus
ad id sibi necessarium callide consequeretur, de
regina, quam captiuam etiam tum detinebat, dimittenda
cogitare secum caepit. Quae dum agitat,
Raimundus Cardinalis a pontifice legatus, iubilaeum
per Germaniam vniuersam praedicabat: ac discordes
ditiones ad concordiam reuocare satagebat:
vt, pacato inde orbe Christiano, bellum Turcis,
hostibus nominis Christiani infestissimis, inferretur.
Ille siue a Lubecensibus aduocatus, siue animi
sui motu etiam Lubecam venit. Cumque primum
ingressus esset, pompa sacrorum solenni tota
hist. Dan. II p.130
vrbe instituta, inuocare auctorem pacis deum caepit,
vt negotium adiuuare et consilia salutaria partibus
inspirare vellet. Inde literas ad Ioannem regem
scribit: postulatque, vt legatos plena potestate instructos
ad constituendam pacem inter ipsum ac
Lubecenses, designaret, mitteretque. Rex, cum literas
accepisset, etsi aegre induceretur, tamen, sibi
persuaderi a suis passus, praesuli Othoniensi, et cuidam
e nobilitate Holsatica dat negotium. Ad hoc
ipse Cardinalis aduocare principes vicinos duos:
Fridericum, regis fratrem, et Magnum Megapolitanum:
tum ecclesiastici ordinis alios quosdam gerendae
rei peridoneos. Magno initio tumultu agitata
causa fuit: clamitantibus sine intermissione Lubecensibus
"liberam se, iuxta vetera privilegia, nauigationem
cupere: neque adduci vllo sane modo posse, vt
omittere eam velint. Et inprimis postulare, vt illata
pridem damna sarciantur. Ad quae alij respondere; non
idcirco nauigandi libertatem ac priuilegia a Danorum
regibus concessa esse, vt per illa auctis opibus et potentia,
reges ipsos, bene adeo de se meritos, oppugnarent: quin sciendum
illis esse, ideo se haec beneficia accepisse, vt vicissim,
quandocumque vsus foret, officia redderent. quae cum
ipsi, perduelles adiuvando, maleficiis nunc compensent,
non inique regem fecere, si cum hoste conspirantibus privilegia
sua adimat. Quod si postulatis eius acquiescant,
Sueciaque abstinere animum inducant, dum rex armis rebellantes
coercuerit; non duntaxat privilegia recepturos,
verum etiam, si quae damna accepissent, ea ipsum
hist. Dan. II p.131
vel cum fauore redditurum, atque sic acturum esse, vt,
quam optime secum actum sint fassuri." Haec cum
animos Lubecensium etiam magis asperarent: perindignum
visum fuit, eos regis postulatis longe
aequissimis, tam praefracte repugnare, neque habere
honorem vllum Cardinali aut principibus
euocatis, summa cura dissidentes ad concordiam
reuocare annitentibus: atque ea proponentibus,
quae ex re ipsorum esse et honore aequis animis
merito videri possent. Ideoque a negotio, frustra
hactenus tentato discedendum statuebant: rati fore
quod non multo post euenit, vti pacem, quam
nunc adeo obstinate recusarent tandem, bello fatigati
vltro peterent. Id cum exploratum haberet
Cardinalis, viros quosdam consulares, quos in
pacem proniores animaduerterat, seuocatos adhortatur;
"vt, quocunque modo possent, suis suadeant, ne
consilia temeraria pertinacius tuerentur, sed fideliter e
re publica consulentes sequerentur: animoque reputarent,
quam periculosum esset, hostem multo viribus
superiorem et conditiones pacis non iniquas offerentem
irritare." Sed cum neque ita se proficere quicquam
intelligeret animo commotus paullum vt
reprimeret factiosos, palam edicit, "se missurum in
Sueciam esse, qui reginam e captiuitate sua mox educeret:
tum et Suecis, nisi ad obedientiam regis priscam
reuertantur, sacris omnibus interdiceret." Quibus minis
cum sedatiores essent, tandem in hoc convenere
"vt, quemadmodum Cardinalis, ita suos ipsi quoque oratores
hist. Dan. II p.132
ablegarent, qui cum Suecis de regina liberanda pertractarent:
inde peterent, vt legatos ad Augusti diem decimum
Sundam mitterent, quo et rex missurus esset: atque
porro de capitibus istis agerent." Nempe, "vt rex Lubecensibus,
pro illatis pridem damnis, octo millia aureorum repraesentet:
et, quas eius classiarij naves illis abstulissent, quaeque
superessent merces, restitueret: tum et priscis priuilegiis
frui sineret, si a Suecia abstinerent. Quicquid porro quererentur,
in Holsatia suo tempore per legatos commode
transactum iri. Octo vero illa aureorum millia, Fridericus,
dux Holsatiae, praesulesque Othoniensis, Lubecensis, Slesuicensis,
ac plerique Daniae et Holsatiae proceres, exhiberent:
idque, nisi die constituto facerent, Lubecae omnes euocati comparerent,
neque vrbe nisi debito persoluto egrederentur."
Quibus rebus ita gestis, non grauate Lubecenses
Sueciam petunt cum legato Cardinalis: qui cum
primum in senatu de regiae liberatione egisset,
perbenigne est auditus. Quippe Sueci qui iam indies
exspectabant, vt Ioannes manu armata coniugem
suam reposceret: nisi darent sponte sua, vi eandem,
erepturus, dimittendae occasiones sine redemptionis
pretio vestigabant. Itaque cum acquiescerent,
ingerunt se Lubecenses: iterumque compellatis
de eadem causa Suecis, petunt insuper, vt,
quo loco statuissent quoque tempore, oratores suos
mittant, cum consiliariis regiis de constituenda pace
locuturos. Quae cum Sueci se facturos recepissent, e
coenobio Aluastro, in quo contra datam fidem hactenus
custodita fuerat, a Stenone in Hallandiam deducta
hist. Dan. II p.133
et Halmstadij aliquantisper commorata, a primaria
Scaniae nobilitate, magno eam cum honore excipiente,
usque ad fretum comitata est. Quo traiecto, occurrens
filius Christianus, cum lectissima iuventute, Hafniam
porro deduxit. Lubecenses eius liberatae gloriam
sibi palam vendicantes, gratiamque apud regem eo
nomine singularem inituros se sperantes, Hafniam
prosequebantur: verum, aliquamdiu ibi commorati
adeo non gratiam ab eo vllam retulerunt, vt ne
quidem in adspectum sint admissi. Steno, postquam
a regina discessisset, Ienecopiam reversus, circiter
natalem Christi, repentina morte obijt: quam celatam
in aliquod tempus ne in Daniam referretur,
Suanto volens clam cadaver Stocholmum deferri
iussit. Inde, longa disceptatione habita aliis Ioannem
in regnum reuocandum aliis gubernatorem
nouum esse eligendum contendentibus ad xx,
diem Ianuarij Suanto equitum tribunus ad id tempus,
regni deinceps gubernator constituitur. Inter
haec regina redux verso ad pietatem animo velut
Deo gratias ob liberationem actura monasterium
vnum Hafniae strui curat, alterum Othoniae destinat,
postquam diem obijsset exstruendum, idque ex
his ipsis aedibus, in quibus defuncta esset: vtrunque
autem in sacrarum virginum vsum, S. Clarae dedicatum.
Inde Sterneburgum abit, voti causa: atque ibi
filiam Elizabetham, Marchioni Brandenburgico
pridem nuptam, cum Stocholmi obsideretur, ad se
vocat: cuius cum se mox colloquio oblectasset, ad
hist. Dan. II p.134
maritum regem redit. Quae dum fiunt Suanto, Sueciae
gubernationem adeptus statim se pro hoste gerere,
et Calmarniam obsidere: insuper Henningum
Gaddium in Oelandiam ad castellum Boringholmum
oppugnandum cum armat manu mittere.
Vtrunque locum rex praesidio satis valido communierat
iam ex eo quo in Suecia regni insigne diadema
accepisset, incitabat et Suantonem quod Ioanne
cum Vandalicis ciuitatibus occupato commodam
gerendae rei occasionem nactus esse videretur:
quamquam sane ipso semper nova auxilia [auxilio a.c. ed.]
submittente spes haec eum frustra habuit. At Ioannes
animaduertens bellum Suecicum longius fore
quam sperauerat et Bornholmum item insulam
atque arcem Hamarensem plurimum momenti
habere ad Suecorum excursionem in mare
Balticum prohibendam: sedulo in id incumbebat
vti quem in modum Gothiam, sic et illam in
potestate sua haberet. itaque cum in archiuis inuenisset
literas quasdam Nicolai archiepiscopi Lundensis
quibus ille testaretur se hanc arcem insulamque
a Valdemaro IV. rege accepisse, repetenti
quandocunque id liberet redditurum: a Birgero
eius loci tunc antistite, ceu successor Valdemari
ideoque iure in se deuoluto reddi sibi postulauit.
quod dum agit Lubecenses, concitatis in
se Megapolitanis, cum nequaquam duplici se bello
pares satis scirent pacem a Ioanne petunt obtinentque.
iubebantur Segebergum oratores suos mittere:
atque ibi res tractata, istis legibus. "Nihil ipsi, neu Vandalicae
hist. Dan. II p.135
civitates civitates, ad continuandum bellum Sueciae suppeditarent.
tum Suecorum naves ullas, siue merces, suis portibus
vrbibusve ne reciperent. Suecos, istic appellentes,
comprehenderent: ac dum ipse constitueret, quidnam
factum illis vellet, detineret. naves, regiis occurrentes, demissis
velis cursum sisterent; litterasque et merces suas, inquirendas
exhiberent: iterum mox dimittendae, si nil rerum
Suecicarum [Sueciarum a.c. ed.] vehere deprehensae essent. denique ereptae
naues, quaeque superessent merces, redderentur." Atque
has conditiones Lubecenses accepere et promisere,
"etiam se effecturos, vt iisdem mox subscriberent Dantiscani,
Reualiesenses, ac Rigenses," quanquam illud frustra
fuit ijs istud recusantibus ac negantibus: "approbandum
sociis id ciuitatibus vniversim, quod priuatim Lubecenses
in rem suam pacti essent." Quibus actis, denuo in
Suecos rex exercitum ducit, Scaniae confinem oram
quam grauissime affligens, qua calamitate pariter ac
secessu Lubecensium qui seorsim pacem sibi impetrauerant
motus Suanto proceresque regni alij sibi
quoque pacem petere statuerunt. itaque legatos mittunt
postulantque vt Calmarniam ad XXV.
Iunij rex adesse illis velit. quod si facere non detrectet
se sperare rationem inuentum iri, qua
regnorum ruptam toties concordiam stabilire [stabiliri a.c. ed.] tandem
aliquando possent. Rex quantumuis nihil
minus constituerat quam Suecorum qui
iam toties fidem suam fefellissent postulatis aurem
dare: tamen cum legatus Scoticus, qui ad pacem
adiuuandam tunc aduenerat intercederet,
passus est se permoueri. Postquam vero dies pridem
hist. Dan. II p.136
ad negotium pertractandum constitutus aduenisset,
rex Calmarniam se recepit quo legatus quoque
Scoticus et Noruegiae senatores, tum legati Electoris
Brandenburgici, ducum Megapolitanorum, aliorumque
vicinorum, et Vandalicarum vrbium,
convenere: soli Sueci, qui conventum postularant,
minime comparuere. Cum, sat diu exspectati, non
venirent, rex ablegat, qui citarent, monerentque: "ne
committant, vt negotium adeo graue, borealibusque regnis
vniuersis salutare, verbis tantum, ad fallendum comparatis,
agitasse videantur: itaque adesse velint, et tranquillitatem
publicam suis etiam consiliis adiuuare. Ipsos beneficii
loco haec comitia petiisse, se benigne concessisse, quae in
praesens se contemnant, notam sibi leuitatis, nullo modo excusandae,
sempiternam inusturos, Cogitarent, suam hic
existimationem verti: cuius tantum fere habere quisque soleat,
quantum fidei." Nil legati potuere: nisi, vt venturos
se pollicerentur: quanquam tamen ne sic quidem
praestitere. Itaque rex, nequicquam ipsis exspectatis,
cum ludibrio se haberi animaduerteret conuocatis
Daniae pariter ac Noruegiae senatoribus, literas
Svecorum profert, quibus illi fidem suam obstrinxissent.
Quibus lectis, cum constaret vniuersis,
Suecos neque fide suae, toties datae neque etiam literarum
vllam plane rationem habuisse: ac praeterea,
iam iudicium aliorum de se subterfugiendo, reos sese
perduellionis esse absentia sua manifesto testarentur,
ne in causa ipse propria iudicare voluisse videretur,
senatores, quos iam dixi, sententiam rogat.
hist. Dan. II p.137
hi pronuntiant, "cum Stenonem, tum Suantonem,
aliosque, qui his literis subscripsissent, perduelles, fama et
bonis excidisse." quam sententiam, ne in gratiam ita
suam protulisse viderentur, Maximiliano Caesari,
quanquam ei non subiectus, porro disquirendam
mittit, isque rite examinatis rebus omnibus, in iuditio
prolatis et probauit et in suo quoque Imperio
promulgauit; illic quoque tanquam a se lata esset, ratam
eam esse volens: eamque in rem diploma edidit,
ad secundum diem Octobris anni proxime insecuti.
His peractis rex sententiam typis primum excudi
curat inde exsequi eam cupiens bona damnatorum
omnia quae in Dania aut Noruegia, fisco addicit:
literas quoque Imperatoris per Vandalicas ciuitates
omnes publicari iubet, et edicit "ne quid rerum
necessariarum in Sueciam deinceps mittant: neu stipendia
illis faciant, aut commercia vlla habeant, si posthac
in regno Daniae privilegia sibi sua sarta tecta esse velint."
Sueci accepta tam insigni contumelia cum
se tanquam perduelles atque reos maiestatis, per Imperium
vniuersum iam traduci intelligerent pudore
acti, vt opprobrio se eximerent, regem Hafniae
adeuntes, iterum de impetranda pace agunt: sed,
cum toties fidem suam fefellissent, vix inducias, atque
has in paucos menses, acceperunt. Quae dum fiunt,
Lubecenses, pace iam cum Megapolitanis facta
noui contra Daniam belli occasionem quaesiuere:
inuidia in regem moti cui felicius, quam optauerant,
res cum Suecis successisset. Itaque, vt impedimentum
hist. Dan. II p.138
aliquod transuersum obicerent, contra
pacta pridem inita, non Suecorum tantum naues,
atque merces clam in portus receperunt, sed subsidiorum
etiam quicquid poterant submiserunt, ac
cum naues tradi sibi iuxta pacta, rex exigeret, vrbium
Vandalicarum eas esse respondebant. Quibus
rebus nuntiatis rex praefectis classiarijs rursum
mandat "prouiderent, ne quid siue Lubecenses, seu
Vandalicae vrbes aliae, fraudis facerent." Itaque captae naues
multae, et in portus proxime adiacentes ductae,
venditis vili pretio mercibus magnum Hafniae, ac
Malmogiae incrementum attulere. Quae vt postea
Lubecenses et Vandalicae ciuitates acceperunt:
mittunt qui ereptas naues reddi sibi postularent:
quibus hoc responsum datur, "quando ipsi contra pacta
Suecis merces submisissent, eas iure captas esse". Qua de
causa iterum tumultuantes Lubecenses arma poscunt,
verum bellum dissuadentibus qui prudentiores
erant paullulum conquieuere, ne deseruisse
tamen ideo Suecos viderentur, clam confirmant
illis animum: ac praesidium, quaeque alia belli instrumenta
essent pollicentur. His promissis incitatus
rursum Suanto ante finem induciarum, quas non
ita pridem rege satis anxie postulauerat, facta in
Blegingiam irruptione, arcem Lycham capit
diripit et incendit: ac cum praeda propere in Sueciam
redit. quod vt Seuerinus Norbius classis regiae
praefectus intellexit, in Finlandiae portum inuectus,
omnia vicissim ferro, ac flamma, perdens,
hist. Dan. II p.139
Castelholmum, igne iniecto, aequat solo: tum et Stenonem
Tursonum, vnum e primatibus regni, cum
vxore sua capit, et in Daniam cum ingenti praeda abducit.
qua re plurimi optimates sanguine Stenoni
iuncti, cum propinqui sui vicem ac tot item aliorum,
deplorarent iterum sibi annitendum existimarunt,
vt negotium denuo pacis ageretur. Neque
tunc auertit animum rex benignus: quanquam merito,
tam multiplici offensa alienus esse posset, itaque
comitia complura habet Helsinburgi, et Vorbergi:
inde Hafniae et Malmogiae, ac inducias rursum
admittit: in vndecimum Nouembris: ea lege
"vti regem ipsum Sueci vel acciperent, vel afferrent rationes,
propter quas prohiberentur. quas afferre si non
possent, tum aut ipsum, aut filium eius Christianum, quem
Stocholmi, annis aliquot elapsis, regem ipsi vnanimiter
appellassent, patris loco Sueciae gubernatorem constituerent.
aut, si neutrum horum vellent, tredecim marcarum
Holmensium millia quotannis penderent: operasque militares,
quotiescunque poscerentur, exhiberent. Calmarnia
insuper, et Oelandia, tum adiunctae illis arces, quas praesidio
communierat, porro in eius potestate permanerent:
integrumque ipsi esset, per induciarum tempus, nouo eas
commeatu, ac praesidio, magis etiam firmare. quicquid vero
harum rerum fieri vellent, id Malmogiae per legatos ante
diem III. Kal. Octobris declararent: interimque interdictum;
quo vetuerat, ne res vllas necessarias quisquam in
Sueciam importaret, nihilominus seruaretur." Quo edicto
certe Suecas, Lubecenses, sociasque ciuitates,
hist. Dan. II p.140
in angustiam hanc redegit, vti fame partim acti, partim
armis superati pacem petere cogerentur. Sed,
cum dies constitutus aduenisset, neque Sueci, vti pactum,
comparerent: rex, delusum se ab illis indignatus
denuo, Decembri mense ineunte, in Westrogothiam
arma mouet: ac, direpta incensaque vrbe Losa,
et abducta magna praeda, mox in Scaniam reuertit.
quibus Suanto intellectis, vt vlcisceretur cladem,
rege in Daniam regresso ipse in Scaniam excurrit:
ac vicissim vrbem Weum obuiasque in illo tractu arces
quasdam diripit partim et incendit: spolijsque
opimis ouans, nil cunctatus, retro in Sueciam copias
ducit. Inde oratores mittit, postulatum, "vt conuentus,
qui Malmogiae pridem indictus, ad vicesimum
quartum diem mensis Iunij, anni proxime insequentis, repetatur:
habeaturque seu Calmarniae, siue etiam Scheris Suecicis:
loco ita nuncupato, quod angustum illic mare rupes
facerent, hic regnorum trium proceres nouam pacem constituerent,
in perpetuum valituram; eamque in rem captiui
utrinque luerentur, et dissidiorum auctores dederentur:
quaeque pars conuentis istis stare nollet, ante proximi Decembris
diem quintum et vicesimum alteram certiorem faceret."
Neque rex haec recusabat, nisi quod Calmarniae
comitia haberi vellet. Sed Vandalicae ciuitates ne
hanc quidem pacem diu ratam esse voluere, nam, vt
Suecos suo exemplo confirmarent, primi bellum
Lubecenses inchoarunt; quinque nauibus, omni
rerum necessariarum copia instructissimis, Reualiam
in Liuoniam missis: vbi commutatis mercibus,
hist. Dan. II p.141
ac cum Suecis nouo faedere clandestino constituto
prius domum reuertuntur, quam ad regem fama rei
perueniret. qui quantumuis admodum indignaretur,
temere adeo ruptam pacem quam vix pridem
multis precibus impetrauerant tamen id dissimulandum
in praesens duxit dum, quae porro agitarent,
intelligeret: ac, quid sibi in hoc negotio statuendum,
circumspiceret. Illi vero, nil cunctati, anno proximo,
in consilio persistentes naues octo in Sueciam mittunt,
quod rex postquam intellexit cum senatu rem
communicat, quippe sic existimabat, "sua illos lenitate,
ac conniuentia, contumaciores fieri: quasi metu, potius
quam pacis studio, cunctarentur." placuit itaque hunc contemptum
vindicare. Qua re ita constituta, mox profectus
in Holsatiam cum pertrahere in societatem
belli fratrem Fridericum vellet alieno eius animo,
quod cum Lubecensibus ipse pacem recens inijsset
non successit hoc consilium, inde vt magis iure se
quam armis experiri velle omnibus testatum faceret,
causam arbitrandam offert: ac significat, "iudices
capere, archiepiscopum Lundensem, et episcopum Roschildensem;
tum senatum Hamburgensem ac Luneburgensem:
ad haec Angliae item regem, aut Imperii si quem Electorem
mallent, quibus quicquid videretur, ratum se deinceps
velle." placuitque Lubecensibus in principio haec
conditio: et accipere eam sese, missis literis, sunt testati:
sed, sententia mox mutata a proposito recessere,
idque solum aliquorum interuentu constitutum:
vt pax quidem in ducatibus seruaretur, sed cum regnis
hist. Dan. II p.142
bellum esset. Quae cum ita se haberent, rex ab
Anglia, Scotiaque auxilium nauale petit: tum vt mercatoribus
quoque Lubecensium, quotquot intra regna
sua deprehenderent et eorum bonis omnibus
manum iniciant: se propediem missurum, qui cum
illis iure agant, neque cessant Lubecenses: et firmandis
rebus suis nuntium ad Imperatorem Maximilianum
mittunt, obtinentque: vt is literas ad Germaniae
principes daret iuberetque, "in tutelam Lubecensium
contra regem excubare: nec permittere, vti in stipendium
eius milites vlli ditiones suas transeant." quin ad regem
etiam scribit, postulatque "ne commercia Lubecensium,
quae in mari Baltico ipsi hactenus libera habuissent, vllo
modo impediret, aut turbaret." sed haec Caesaris intercessio,
Galliarum regis opera irrita fuit. Asperatis
in hunc modum partium vtrinque animis, rex, vt nauigatione
Lubecenses prohiberet et commercia
impediret apparatis rebus omnibus nauium viginti
quatuor classem instruit: ac praefectis dat
mandatum, "vt, inuecti Trauemundum, Lubecensium
ad Trauae fluminis ostium portum, prouiderent, ne in vrbem
rerum necessariarum aliquid importaretur." Ea res
non parum animos Lubecensium perturbauit, vti,
ceu obsessa vrbe, concurrentes in tumultu arma
poscerent cum non multis post diebus, naues, quas
Reualiam missas paullo ante memoraui, rerum omnium
ignarae, iuxta Danicas appulere: quae, in eas inter
Dassum et Wernoum facto impetu, facile omnes
expugnassent: nisi praedae nimia cupiditate, in praetoriam
hist. Dan. II p.143
incurrentes tresque alias minores quas cepere
caeteris effugiendi potestatem concessissent.
Quibus hunc in modum gestis classis regia, captas
naues secum abducens domum abit. contra vero
Lubecenses vt acceptum nuper damnum repararent,
Danos omnes, nautas, atque mercatores, tunc in
vrbe deprehensos, statim arripiunt, et obstringunt
vadimonio ne discedant inde prius quam, soluto
pretio redemptionis abeundi potestatem impetrassent.
Eis in Daniam nuntiatis, rex vicissim omnes
toto passim regno Lubecenses et eorum bona,
detinet; inde edicit seuerissime, "ne Lubecam post id
tempus quisquam quicquam importare, aut commercia illic
vlla habere, ausit: qui contrarium admisisset, capite et
bonis lueret." Lubecenses, cum et suos passim a rege detineri
et edicto tam seuero Danos vrbe prohiberi,
accepissent literas ad regem mittunt, et dimitti
mercatores suos petunt: quibus ille respondere
"si iniuriam incaepisse sese ipsi faterentur, liberosque
in regnum Danos, quos iniuste detinebant, redire sinerent,
tum se id facturum esse." Inde ad confoederatos
sibi reges datis literis, de iniuria Lubecensium
grauiter queri: moxque Sueci, qui proscriptionem
Caesaris animo iniquo ferrent vt honorem,
quo priuatos se videbant, repararent, rursum in Daniam
ablegant pacem a rege oraturos. qui, cum ipsum
Helsingburgi adijssent, eam accipiunt: illis legibus
quae Vorbergi dictae erant. Quibus gestis
cum in Sueciam rediissent, Suanto ita oratorum acta
hist. Dan. II p.144
inuertit in senatu, vt in bellum denuo suorum animos
concitaret. cumque graui rerum necessariarum egestate
premeretur Lubecenses sociaeque ciuitates,
auctumno proximo naues bellicas octodecim panno
sale mercibusque item alijs quibus maxime indigerent
oneratas submiserunt, quae Stocholmum
cum feliciter peruenissent ac retrorsum se reciperent
orta graui tempestate quinque ex ijs grandiores
periere; caeterae amissis armamentis pars Dantiscum
appellentes, ibi hiemem exegerunt: pars vix domum
sunt reuersae. Cuius rei postquam fama in Daniam allata
esset, rex, in tanta consternatione omnium, rei
prospere gerendae occasionem datam ratus ocius
triginta naues remigumque ac classiariorum militum
magnum in isdem numerum versus Trauemundam
mittit, qui cum, vento aquilone paullo vehementius
flante portum vrbis sicut iussi, minime
intrare possent sinum maris cui a noua ciuitate nomen
datum, subeuntes postquam illic exscendissent,
pagos aliquot Lubecensium populati cum ingenti
inde praeda Oldesloum se recipiunt; vbi dum exspectant
hostem si fortasse is erumperet, Lubecensibus
commouere se non ausis vrbis Trauemundae ciues,
solis octo scaphis vecti naues aliquot onerarias, nullo
tunc praesidio tutas capiunt partim, aut incendunt:
et, his actis, sine vlla sua clade vrbem repetunt.
Tandem, motis inde castris, postquam Dani domum
suam redijssent, rex Ioannes ab Anglorum et Scotorum
regibus confaederatis scriptis literis iterum
hist. Dan. II p.145
auxilium nauale petit: tum et postea, ipsis ad haec
conniuentibus, toto vtriusque regno per praeconem
palam edicit, "si qui nautae, militesve, ad navale contra
Lubecenses bellum, et eorum foederatos, sua fortuna gerendum,
comparare sese vellent, vt quamprimum, mare
Balticum ingressi, piraticam libere exercerent: habituros
non duntaxat liberos omnes Daniae portus, verum ipsum
quoque regem, horum quae in lLubecensium detrimentum
perpetrassent, defensorem." Id Decembri desinente actum
fuit: moxque tanta piratarum multitudo mare
Balticum infestauit vt non tantum Lubecensibus,
sociisque ciuitatibus, sed et Suecis interclusum illud
fuerit. Quae in mari dum geruntur a piratis, classem
etiam rex instruere eamque in Finlandiam mittere,
ducibus Seuerino Norbio, ac Tilemanno Giselio.
Atque illi commoda tempestate vsi, postquam
istuc appulissent, militemque exposuissent, vrbem
Abonem, sede episcopali insignem, populati cum
ingenti inde praeda mox in regnum reuertuntur.
Quibus malis acti Sueci vti se, suosque omnes, a direptionibus
istis liberarent Hafniam legatos mittunt,
qui decretum pridem Helsinburgi factum
reuocarent. Ac Ioannes, quanquam toties rebellantibus
fidem habendam non censeret, tamen
regni vtriusque optimatibus, id suadentibus, acquieuit.
Itaque induciae datae in has leges, "Sueciae proceres
ex reditibus eius regni Ioanni regi annis singulis tredecim
marcarum Holmensium millia penderent: eamque summam
in Calmarniensi arce circa desinentem Iunium, sine mora
hist. Dan. II p.146
vlteriore, exhiberent. Idque facerent, donec de consensu regis,
procerumque, aut Ioannem Sueci solio, de quo per vim deturbauerant,
restituerent; aut, si illud potius vellent, filium
eius Christianum, quem Stocholmi anno M.CCCC.XCIX.
unanimiter elegissent, regem facerent: conuentum
vero in Sueciae limite, vbi mare inter rupes coarctatur, loco
admodum opportuno, celebrarent. Ac si proceres regni
Sueciae ad XXIV. Iunii hunc conuentum esse vellent, ea de re
ante Domini natalem regem certiorem facerent: quod vicissim
a rege fieret, si is forte impeditus ad conuentum illo
die adesse haud posset. Neque tamen prorogationem istam
summae rei quicquam detracturam esse. Actum autem illic
iri, de negotiis, litibusque et petitionibus regis, regni Sueciae
optimates, caeterosque item incolas, concernentibus; tum de
arcibus, Bornholmo, ac Calmarnia, insulaque item Oelandia:
porro et nobilium bonis, passim in Dania publicatis. Arcibus
vero insulaque, quae iam dictae, ad aduectione libera,
vti et euectione, rerum necessariarum, regem fruiturum
esse, dum conuentus finem suum consequatur. Contra reditus,
et possessiones omnes, quae pertineant ad Calmarniam,
arcem pariter oppidumque, in Sueciae procerum potestate deinceps
fore. Bona vero, ad Oelandiae monasteria, et ecclesias
pertinenti, illuc reditura esse, ac mansura, dum conuentus
finiatur. Ac quam diu bellum foret inter regem et
Lubecenses, Sueciae incolas qualescunque nec auxilium allaturos,
neque quicquam subuecturos, antequam in regis gratiam
reuertantur. Inter ista, regem classiariis suis, et militibus,
edicturum, ne quod vlta Suecis damnum dare audeant,
neu commercia quoque eorum interturbent. Denique
hist. Dan. II p.147
dum haec aguntur, si rex forte vita excederet,
Christiano, eius filio, ius in Sueciam vniuersam, quod
electione libera nactus esset, integrum et illaesum fore."
His capitibus pax statuta: sed non diu rata
fuit. Quippe anno insequente Lubecenses, ac pleraeque
foederatae ciuitates, vt, quae acta inter regem et
Suecos erant, perturbarent, bellum, pridem palam
gestum, regi indicunt, ad diem Maij XII. in quod tamen
nullo modo consensere Hamburgenses, non
se causam iustam habere protestati. Sed praecipites
odio suo Lubecenses postquam Suecos de consilio
certiores reddidissent, nullo auxilio Sociorum
exspectato, statim post indictum bellum, cum rex
nullam etiam tum irruptionem pertimesceret, nauium
sex bellicarum classe instructa, mare Balticum
infestant. Vbi postquam ad Gessoram cum excubitoriis
nauibus regiis tribus aliquamdiu dimicassent,
tandem, sese subducentes, Langelandiam cursu
celeri contendunt. In quam vbi exscendissent,
et incensis villis proximis hac atque illac grassarentur,
insulani raptis armis occurrentes, fortiter
eos propulsant: tum ad ipsas vsque naues persequentes,
sepositam in littore praedam rursum extorquent.
Rex, quo suos tueretur, naues Gallicas,
Scoticasque, et Anglicanas in mari suo deprehensas
detinet, et bello parat. Quod dum lentius
molitur, Lubecenses expedita rursum classe circa
Iunium ineuntem, Monam insulam inuadunt.
Hanc tenebat regis nomine Andreas Bildius, vir
hist. Dan. II p.148
vt genere, sic virtute militari iuxta praestans. Qui
cum hostem aduenisse accepisset, statim insulanos
cogit: tum et tela, commeatum, quaeque ad vim propulsandam,
aut obsidionem etiam tolerandam, necessaria,
in oppidum, et arcem Stegam, oppido coniunctam,
infert. Muros quoque ocyus reficit: et cuique,
si ad vrbem oppugnandam accedat hostis, stationem
suam assignat. Quin et magnam copiam feruentis
aquae, ac permistae calce picis, oppidanos intra
moenia in lebetibus, et caldariis apparare item
iubet: vt mulieres, senes, pueri, quos seu aetas, siue
sexus a militia prohiberet, in oppugnantes ea effunderent.
Ita rebus intra vrbem ordinatis, exscendere
in terram hostes sinens suos intra vallum cohibet.
Hostes metum esse rati, summa cum securitate
excurrentes cuncta ferro, ac flamma, vastant:
inde, ad oppidum accedentes, oppidanos, tanquam
non prodire ausos, ad conserendam manum prouocant.
Qui cum sese nihilominus continerent, illi,
multo audaciores, mox contemnere etiam eos plane
incipiunt. Itaque inuadunt vrbem magno impetu:
ipso duce Storterbolio, vt exemplo incitaret, praeeunte.
Subire vallum conabantur: ne tormentis, si
quae essent, laedi possent. Proruebant sine ordine,
tanquam vrbe sine negotio potituri. Id praefectus
cum videret, dato signo illico tormenta explodit:
inde in vallum enitentes quibus id mandatum erat,
aquam effundunt feruentem, ac permistam calce
picem. Qua re postquam multi caderent, tandem,
hist. Dan. II p.149
animum despondentes, caeso duce Storterbolio, pedem
ipsi retulere. Oppidani, fugientes insecuti, plures
etiam trucidarunt: accurrente passim ad caedem
adiuuandam magna ex agris multitudine, cuius domos
ipsi incenderant. Quarum rerum cum rex nuntium
accepisset, mittit illico, qui praefecto, et insulanis
pro virtute atque fide, gratias ageret, tum memoriam
rei tam praeclare gestae sempiternam sibi fore
pollicetur: insuper praefectum monet, vt excubias
toto littore sicut olim vsitatum, deinceps ordinet,
ne iniuriae porro faciles opprimi ab hostes
possent. Hac in Insula noua clade nil deiecti Lubecenses,
Langelandiam iterum tentare statuunt:
sed, vt pridem, propulsati, cum ne exscendendi quidem,
nisi cum ingenti strage, copia esset, in mare Balticum
deflectentes, classem ad Elsingoram sistunt.
Cumque exscursione illic etiam prohiberentur, vndique
munito littore, et praesidio excubante: postquam
aliquot tormenta, nullo oppidanorum damno,
explosissent, naues quasdam onerarias, ante vrbem
sine custode fluctuantes, partim incendunt, partim
capiunt, et abducunt Trauemundam. Vbi dum,
exiguo adeo operae pretio aliquantisper commorantur,
copias maiores sibi collecturi, classiarij in tumultum
proruperunt: ac senatum de suscepto temere
in regem bello accusantes, missionem flagitarunt:
quidam etiam postularunt, vt direptio, praeter
sumptum, ac stipendium, toto regno libera permitteretur.
Quam tametsi mox senatus indulgeret, non
hist. Dan. II p.150
blanditiis nihilominus, aut promissis, permoueri
potuerunt, vti denuo nauigationem in Daniam infestandam
instituerent. Postquam vero Lubecensibus,
sociisque ciuitatibus res pro voto non succederet,
aliud tonsilium capiunt. Itaque legatis missis, rogant
Suecos, "quando mari minus prospere hactenus bellum
gestum esset, vti terra hostem inuaderent: se, quod
possint, omni ope et consilio adiuturos: nec in mari
interea quicquam cessaturos." Hanc legationem Sueci
more suo, pronis animis acceperunt et Achonem
cum equitibus septingentis in Hallandiam
immisere. Cuius nuntiato aduentu, Tucho Crabbius,
vir nobilitate generis et peritia rei bellicae
inter primos cum proceribus Scaniae reliquis,
iussu regis ocyus collectis copiis, sese objicit. Antequam
vero arma conferat consilia hostis numerumque
copiarum explorandum sibi censet. Itaque
Tordonem mittit rusticum quendam, Achoni notum,
cui pridem operam eandem dederat, in prodendo
Scaniae statu. Is Achonem, cum exercitu occurrentem
propere adit, et salutat: tum precatur
fausta omnia, ac sperare de successu bene iubet, facile
hostem, si maturet, opprimi posse. Acho, vera
eum memorare ratus, quanta potest mox celeritate
vtitur: interim Tordo, clam dilapsus, recipit
se ad Tuchonem, nuntiatque hostem in propinquo
esse et, itinere festinato, parum ordinato agmine,
commeare. Quo audito, Tucho suos, pabuli
parandi causa palabundos, statim cogit: hostem
hist. Dan. II p.151
vbi primum occurreret, aggressurus. Tum deliberat
quonam illud loco faciat: vtrum in aperto
campo aduentantem operiatur, an vero incautum
inuadat. Erat media inter vtrumque exercitum silua,
et in hac profunda vallis, riuo quodam intercisa:
hic subsistere Tuchoni et hostem exspectare
placuit. Acho, inordinata acie, inter primos siluam
ingreditur: cumque in vallem peruenisset, Tucho
classicum canere tubicinem iubens, impetu in eum
facto, pugnam orditur. Acriter certatum vtrinque,
equo aliquantisper Marte: donec mox Laurentius
Frostius, Birgeri filius, summi Daniae antistitis,
vir equestri dignitate, et strenuitate, clarus,
dimicantem in laeuo cornu Achonem inuadit,
et, adacta in aduersum hasta, sternit. Quo cadente
consternati caede ducis sui caeteri statim
in fugam se conjiciunt: in qua a persequentibus
Danis multi caesi, plures capti: plurimi siluae beneficio
euasere. Achonis cadauer inquisitum
et repertum ante Helsinburgum arcem in monasterio
illic sito, tumulatum. Abducta inde signa
aliquot militaria vna cum vexillo regni: quae
mox Hafniam allata cum captiuis leto vultu
rex accepit. Et virtute singulorum collaudata,
gratiisque item actis proxima dominica die, praeferente
regni Suecici vexillum Tuchone Crabbio,
qui et praelio eo ductor quam fortissime sese gesserat,
et captiua signa abduxerat pompam ex arce
in primarium templum duxit: ac, peracta re diuina,
hist. Dan. II p.152
gratiisque pro victoria tam egregia Deo dictis,
suspensa e fornice capta signa, ceu opima ex hoste
spolia dedicauit. Suecos vero, vt hanc cladem audiuere
tantus illico metus cepit ne in regnum totis
copiis Dani irruerent vt Antonium Tursonum ad
Georgium Balium, Russiae principem, ablegarent,
qui inducias sexaginta annorum peteret: ne vtrinque
hostibus septi tanto grauius premerentur. Contra
rex cum imparem se nauibus adhuc sentiret, vndique
tot in se hostibus concurrentibus, confaederatis regibus,
Galliae, Angliae, Scotiaeque emptas magno aere
naues Hafniam traduci iubet: atque ipse ne cessaret,
domi interea duas parat, multo opere munitas, vt telorum
nulla vi aut lacerari aut perfringi facile possent.
Insuper et in Lolandia arcem Engelburgum
struit vndique circumfluo mari: vt refugium insulanis
ea esset contra Lubecensium et sociarum ciuitatum
incursionem. Naues rex cum exstruxisset, id
potissimum accurauit, vt instructas milite iuxta ac
commeatu mox in hostem educere posset. Item edicto
renouato, grauiter vetuit, ne e subditis suis quisquam
commeatum Lubecensibus aut eorum faederatis,
vllum afferret: si quis contra admisisset, is delictum
capite, bonisque lueret. Qua re factum, vt Lubecenses
atque Sueci breui tempore rerum necessariarum
egestate quam grauissime laborarent. Cui
malo id incommodi accedebat vt non tantum nihil
Dani, edicto regio prohibente, importarent: verum
etiam si quae ipsi aliunde apportari curauissent, ea
hist. Dan. II p.153
omnia classiarij qui per mare iussu regis excubabant
saepe intra vrbium portus, in conspectu habitantium,
interciperent. Porro, cum Suecorum cladem,
in Hallandis pridem acceptam, Lubecenses resciuissent,
pacatis illico militibus, aliquamdiu iam
in vrbe tumultuantibus, denuo iis contra regem opem
suam pollicentur: postulantque quoniam terra
non successerat, vt nauale etiam bellum adiuuarent,
quo communem sibi hostem melius superare
possent: cuius vires, quae paullatim incrementum
capiebant ni celeriter frangerentur, mox ex aequo
vniuersis merito formidandae essent. Sueci, qui Calmarniam
Suantonis iussu contra pacta obsidebant,
interfecto duce Achone, ac deleta magna copiarum
parte cum periculum partim suum, partim sociarum
vrbium animaduerterent, nec se diu tutos fore,
admittere promissa ciuitatum auxilia non recusant:
mox deliberant, de legatis ad senatum Lubecensem
amandandis, qui de belli ratione in commune
consultarent. Inter ista Lubecenses, non
cunctati, dum legati aduenirent, adiutantibus foederatis
ciuitatibus nauium sex et viginti classem
mittunt: ac praefecto dant mandatum, vt, cum primum
Suecis sese coniunxisset impetum in regem
faceret. Hic, cum classem mox soluisset, ac Bornholmo
propinquaret, sistit cursum: et ablegat, qui in
Insulam exscenderent et indicerent tributum, nisi
grauiter incolae infestari mallent. Qui cum illud denegassent,
mittit aliquot cohortes, praedam acturas.
hist. Dan. II p.154
Insulani arma sumunt et in littore occurrunt:
et exscensione quidem prohibere quantum possunt,
annituntur: sed, nec [in del. p.c. ed.] numero, neque apparatu
pares, interfectis primo praelio nonnullis, in interiorem
insulam se recipere sunt coacti. Vbi dum,
incensis pyris more patriae vsitato, hostium aduentum
indicant, atque suos vndique ad pugnam cogunt,
longius progressi hostes, pagos quosdam iuxta littus
populati et abducta in naues praeda in Calmarniensem
sinum iter institutum capiunt: quo cum
classem appulissent, Suecis arcem eius vrbis obsidentibus
promissa pridem auxilia ferunt. Qui,
ne sociis deessent in periculo communi, naues
paucas, quas instructas tunc habebant, sub ductore
Henningo Gaddio, Lubecensibus submittunt:
plures etiam pollicentes, postquam vrbem expugnassent.
His acceptis Lubecenses, mox Blegingiam
praetervecti pagos littori adiacentes igne
exurunt. Hinc delati in [in add. p.c. ed.] interiores sinus maris Baltici,
Suecis sese coniungentibus, in Lolandiam appellunt.
Vbi cum cohortem vnam exposuissent,
quam latissime se diffundere, et clamore omnia implere
iubent, vt perculsos metu incolas dissiparent:
et efficerent, ne coire in vnum auderent.
Mox, cum copiis vniuersis exscendentes, Nachscouium
oppidum nec praesidio, nec munitione firmum,
improuiso inuadentes, populantur, et incendunt.
Nec religio monasterium, illic adsitum, tuebatur.
Incolae, clamorem hostile audientes, cum incendia
hist. Dan. II p.155
item passim, et direptiones, cernerent, consilij
inopes, trepidant primo fugiuntque: mox, hortantibus,
quibus paullo maius animi robur erat, diuturnitate
belli comparatum colligunt se et arma
capiunt. Interim, coacta praeda non exigua, dum
ad naues hostis properat, forte rumor increbescit,
aduentare classem regiam. Quo perculsi, ita quique
properanter nauem petunt, metu ne intercludantur,
vt quo expeditius fugerent, magnam praedae
partem abiicerent. Cumque in naues euasissent,
duces suos circumstantes vno ore omnes iubent,
vt Lubecam se reducant. Grauia quaeque comminantes
nisi statim illud faciant. Neque illis confirmare
animum potuit, quod sub isthoc ipsum tempus
naues aliquot onerariae Lubecensium commeatum,
ac mille militum supplementum, apportarent.
Etenim, cum hac occasione duces persuadere
conarentur, vt Fioniam, rebus omnibus necessariis
abundantem incursarent praedam illinc sine periculo
luculentam abducturi, iterum clamore incondito
se Lubecam abduci postulant: ac, si nolint, sese
vim facturos esse, palam edicunt. Itaque Lubecam redeunt.
Interim Sueci per legatos denuo cum Lubecensibus
de gerendo deinceps bello consilia agitant.
Qua de re cum inter ipsos conuenisset, vti viribus
coniunctis terra pariter marique simul hostem impugnarent.
Lubecenses hos legatos ineunte mense
Octobri octo nauibus reduxere. Cumque eos ad Bornolmum,
tanquam nullum amplius periculum
hist. Dan. II p.156
foret, dimisissent, regiae occurrunt totidem: quae cum
illis diu acriter praeliatae aegre tandem nocte interueniente
dirimuntur. Ac, quantumuis aequo satis marte
dimicatum esset Lubecenses nihilominus non
tentare belli aleam vltra ausi noctis eius beneficio in
vicinos Sueciae portus se recipiunt. Dani vero postquam
hostem aufugisse postero die animaduertunt
rati, quod res ipsa erat, in Sueciam cepisse fugam, qua
celeritate possunt, insequuntur. At, cum nusquam apparerent,
verso inde in Gothiam cursu, atque ibi pauca
quaedam cum praefecto colloquuti, Hafniam redeunt.
Ac tum demum Lubecenses, reditum iam tutum
nacti ipsi quoque domum suam circa brumam petierunt.
Proximo deinde vere, magnis iam acceptis
damnis, nullam educere classem ausi, ciuibus tumultuantibus,
ac fortunam belli iterum experiri cupientibus,
liberam in regni incolas praedam iis permisere.
Itaque Cunradus quidam, cui Regulo cognomentum,
cum nauigia sibi aliquot speculatoria instruxisset oneraria,
ac vectoria, amplius triginta capit, aut exurit.
Qua de re cum quererentur apud regem quorum
id detrimentum erat is suorum damno motus vt
excursione hostem prohiberet, mense Maio, nauium
viginti classe [elasse a.c. ed.] comparata, sub Ioanne Holigero, occupare
Trauemundam et exurere omnes illic naues,
iubet. Sed, cum Danos imminere comperissent Lubecenses [Lucenses a.c. ed.]
quicquid ibi nauium erat, e portu in interiorem
vrbis sinum subduxere vbi tutiores essent, ac
defendi facile possent. Itaque direpto portu, et incensis
hist. Dan. II p.157
aedificiis suburbanis, sinus omnes maris Baltici
diligenter Dani explorant ac Vandalicarum vrbium
mercatores vbicunque deprehensos intercipiunt:
bonis horum inter sese distributis aut vilissimo etiam
pretio venum datis. Quin maiora quoque ausi, in
Vismariensem portum inuadentes naues quatuordecim
capiunt inde in terram descendentes domos
omnes vsque ad portas ciuitatis, igne iniecto, solo
aequant: ciuibus se intra maenia continentibus, nec
prodire ad pugnam ausis. Quibus ita illic gestis, Warnemundam
mox petentes prius eo deferuntur, quam
cognosci fama posset quo in loco res Vismariensium
essent. Et, expositis ocyus copiis, Warnemundam
primo impetu diripiunt; hinc vlterius progressi
et agros passim populati magna ad littus praeda
acta pagos plures Rostochiensium igne exurunt:
nullo facto praedae et incendij fine antequam Rostochienses
fumum e maenibus circumquaque conspicati
arma ciuibus imperarent. Qui dum se ad pugnam
parant comportata in naues praeda Dani retro
pedem ferunt, et in Rugiam devehuntur. Vbi facta ad
Iasmundam exscensione, ac praefecto profligato, qui
cum paucis se obiecerat Stralsundensium pagos
vastant. Qui, ad famam huius rei, vt auxilium laborantibus
suis ferrent, statim pedites octingentos, modicumque
equitatum cum tormentis aliquot bellicis,
in insulam transmitti curant: ea spe, dum ipsi a fronte
hostem occupant fore vt praefectus insulae cum
suorum aliqua manu tergum inuaderet: sed, iam illo
hist. Dan. II p.158
profligato, postquam soli dimicarent, nec auxilium
insulani quod sperarant, vllum ferrent, pugnae impares
mox in fugam se coniiciunt: in qua intercepti
multi et occisi. Tum tormenta quoque omnia
sarcinaeque in victoris potestatem peruenere.
Multi quoque, cum ad naues trepidatione summa
se reciperent nec ad has admitterentur metu imminentis
hostis, in mare se praecipitantes perierunt.
Hunc in modum dum Vandalicae ciuitates diuexantur,
Sueci aliquamdiu liberi ab hostili incursione,
recuperare, quae amiserant, animum inducunt:
vt sic tandem plenam sibi libertatem vendicarent.
Itaque post obsidionem annorum aliquot cum
Calmarniam recepissent Bornholmum etiam in
Oelandia circumsederant. Qua de causa classis regiae
praefectus, profligatis Stralsundensibus cum
e Rugia discessisset in Oelandiam opem obsessis
laturus properauit. Praefecerat Bornholmo
rex Othonem Rudium, clarum belli: qui Canutum
fratrem suum Hierosolyma pietatis ergo petens,
substituerat, ea lege ne cuiquam nisi regi,
arcem commendatam traderet. Quam ob rem,
defuncto Othone in itinere, cum de morte eius fama
afferretur, Canutus vt seruaret fidem, quam
obstrinxerat pridem fratri, iam in arcem, metuens
obsidionem, se receperat: Atque eo secum adduxerat
Petrum Vrium, antea arcis Hafniensis subpraefectum [suppraefectum ed.]
cui praefecturam arcis rex mandauerat.
Verum ille, quia plurimos e praesidio Hafniae grauiter
hist. Dan. II p.159
offendisset, parum obsequij pronos habuit.
Hac de causa superuenientibus Suecis quos firmandae
obsidioni Suanto miserat, Canutus, cum
praesidio inclusus, dissidentes adhortatur, ut priuatam
offensam suam rei publicae condonarent: facile
hostem propulsari foris posse si concordes intus
forent. Hinc paratis, quae ad repellendos Suecos
opus essent, oppugnationem exspectat. Dederat iis
duces Suanto, Henningum Gaddium, Bremum
Oestrium et Ericum Abrahamum. Tolerata in
quintum usque mensem obsidio, a vicesimo quarto
Iunij ad Nouembris diem quintum et vicesimum:
cum rex, in Vandalico bello occupatus,
nullum interea commeatum aut auxilium laborantibus
submisisset. Itaque, exhausti viribus, siti
pariter et inedia postquam aqua semisalsa, ac farina
crassiore aliquandiu vitam vtcunque sustentassent,
necessitate impellente, liberum discessum pacti, arcem
Suecis tradidere. Alibi quoque eo anno est
pugnatum. Quippe in Gothiam occidentalem rex
Ioannes copias pedestres misit; quae, progressae Scaram
vsque late agros deuastarunt: et, occisis plurimis
indigenarum domum cum ingenti praeda redierunt.
Cum interea regni gubernator Suanto nihil
contra conaretur: nisi quod submitteret equitum
turmam vnam, quae palantes passim Danos commeatu,
pabuloque prohiberet, Lubecenses, moti damno
sociarum ciuitatum, quod a Danis, vti iam commemoratum,
accepissent, cum hae opem implorarent,
hist. Dan. II p.160
naues omnes grandiores e naualibus productas,
ocyus reparant instruuntque. Sedecim vniuersae erant,
quae progressae, ad Iasmundam cursum sistunt:
exspectantes octo dies donec Stralsundensium naues
aduenirent. Quibus nimium cunctantibus,
nec ad tempus praestitutum venientibus mox
Bornholmum se recipiunt. Vbi itidem dum aduentum
earundem praestolantur, duces copias exponere,
et agros populari jubent. Quo peracto, et
abducta pecorum magna multitudine nuntioque
eius rei ad regem allato, ille statim classem parat:
imperatque, vt quamprimum hosti ad Bornholmum
occurrat. Duces illi dat Ioannem Holigerum, Seuerinum
Norbium [Morbium a.c. ed.], Tilemannum Giselium ac fortissimos
quosque alios: ita tamen, vti summa praefectura
penes Holigerum esset, virum animi maguitudine
ac peritia rei bellicae, praeter caeteros excellentem.
Ille, ventum commodum nactus, cum soluisset,
nono Augusti mensis die classem hostium conspicatur.
Itaque hortatur suos, vt intrepidi pugnam
inirent contra illos, quos iam toties deuicissent.
Cumque, eo haec dicente, clamor nauticus tolleretur
atque omnes postularent, pugnae [pugna a.c. ed.] sibi signum
dari: sponderentque ita se gesturos esse, vti nec degenerasse
a virtute gentis suae, nec spem eius fefellisse,
dici possent: ne pugnandi ardor mora elanguesceret
propius in hostem aduectus, se ad dimicandum
parat. Inde naues suas ordinat, et maiores in
vtroque cornu locat inter illas, mediocres: reliquas
hist. Dan. II p.161
post has constituit ad ferendam si quae laborarent
opem. Tum quae quamque sequi debeat, et
quae cui subuenire, dat mandatum. Neque cessant Lubecenses:
et productam ocyus classem hosti opponunt.
Primi impetum Dani faciunt: quem exceptum
Lubecenses diu quam fortissime sustinent. Cumque
eorum naues quinque sauciis multis et occisis,
grauiter laceratae essent incitati non seruato vltra
ordine meliore audacia quum prudentia, hostem inuadunt
ac promiscue praeliantur. Mox eodem quoque
modo Dani pugnant: et vtrinque non industria
militari, sed virtute dimicatur. Maxima diei parte,
telis eminus res gesta: cum Danorum vna nauis propius
in hostem fertur. ad quam postquam opprimendam
magno impetu plures ruerent, circumuentam
facile capiunt. Quo conspecto Dani vt hanc
contumeliam vindicarent, magno animi ardore in
hostilem classem irruunt, vincere aut mori certi.
Neque diu restitere: Lubecenses ac salutem fuga sibi
quaesiuere: in qua etiam intercepti pene omnes caesi
penitus fuissent, nisi densae ingruentis noctis tenebrae
fugientes insequi prohibuissent. Etenim dux classis
regiae Holigerus, non se credere mari ausus cum receptui
cecinisset: tanquam victor locum capit, e quo
ipsi profugissent: et ibidem diem exspectat. Qui
cum postea illuxisset, rursum profugum hostem quaerit.
quem nequicquam aliquamdiu quaesitum cum
non posset inuenire, in eundem locum redit. Vix peruenerat,
cum tres Stralsundensium naues quas hic
hist. Dan. II p.162
exspectasse antea Lubecenses memoraui, procul aduentare
vident. Illi quiescentibus Danis et quo
cursum instituerent exspectantibus sociorum classem
esse arbitrati prope adnauigant. Sed cum
hostem esse cernerent, retro versi fugam instituunt.
Insequuntur ocyus Dani: atque duas naues
capiunt tertia vix elabente. Haec dum ad Bornholmum
gerunt, quaedam Hollandorum classis e
Liuonia reuertens fugientibus Lubecensibus inter
Reschouidam et Heilam forte occurrit. Erat
nauium ducentarum quinquaginta: ac duntaxat
quatuor bellicae his adiunctae, quae deducerent.
Cumque antiquae de commerciorum iure in has orientis
partes controuersia inter Hollandos, et
Vandalicas ciuitates, nec dum tunc dirempta esset
iusta iniuriae inferendae causa visa est quam occasio
inuitabat. Itaque eam inuadentes totam capiunt
dissipantue. Quatuor bellicae, impares pugnae,
ad Bornholmum vbi regia classis stabat, se
subducunt et ad Heilam a [a add. p.c. ed.] Lubecensibus acta nuntiant.
Quibus cognitis Holigerus conuocatos statim
suos iureiurando obstringit, ad recuperandam
praedam aut ad mortem oppetendam. Nec difficile
illud erat apud pugnam sua sponte postulantes:
et ardentes propria virtute animos quatuor
Hollandorum naues quae accesserant magis etiam
incitabant. Itaque cum multo mane a Bornholmo
discessissent, meridie ad Heilam veniunt vbi
naues Hollandorum dissipatas ac plerasque sine rectore
hist. Dan. II p.163
fluctuantes alias adhuc fumantes ex incendio,
conspicantur et non procul inde classem
Lubecensium qui, ob praedae magnitudinem insolentes
victis etiam tum superbe insultarent.
Ideo visum propius aduehi atque eam adoriri.
Verum illi, quod instructas bello naues tantum
vndecim haberent caeteris quinque ad Bornholmum
misere adeo laceratis vt inutiles pugnae essent,
nec captiuis, quamuis militem ipsi suum imposuissent
satis fiderent explicatam toto prius
mari classem statim contrahunt praelium plane
detrectantes. Qua re animaduersa Dani, vt protraherent
vel inuitos ad certamen, telis declinantes
petunt. Quibus cum non parum certe laederentur
tela tandem ipsi quoque retorquebant;
ita tamen vt non tam pugnare velle quam periculo
subterducere sese ostenderent: fugam in
qua sola sibi spem salutis esse cernerent tempestiue
inituri. Quod ne possent, Dani naues
suas explicant intercludere hostem certi. Verum
eo animaduerso Lubecenses veriti ne
circumuenti simul omnes hostium in potestatem
deuenirent, ocyus fugam capessentes Trauemundam
se recipiunt: paucas tantum Hollandorum
naues secum abducentes. Ac secuti fugientes
eos Dani facile intercepissent, ni praetoria
classis regiae [regia a.c. ed.], rupto forte pede nautico, in
media insectatione cursum sistens, hac re caeteras
item naues, quae se isto velut signo reuocari
hist. Dan. II p.164
arbitratae inhibuisset. Mox pretoria reparata,
cum ad Heilam rediissent, sparsas Hollandorum naues
colligentes, dominis eas suis reddunt, quos desertis
pridem iis metu hostis fugientes excepissent.
Quanquam sane multae ex his desideratae, partim incensae
a Lubecensibus aut abductae: partim quoque a
mercatoribus, dum pugnatur forte interuenientibus,
et in fluctuantes eas incidentibus interuersae.
Post victoriam hanc Dani non duntaxat mare Balticum
tutum ab excursione vrbium Vandalicarum
praestiterunt; sed, interiores quoque eius sinus perlustrantes,
mercatores earundem, vbicunque deprehensos
inuaserunt, et illorum merces inter se partiti
vili pretio vendiderunt. Qua re factum, vt quantumuis
gesto per decennium bello non annonae tamen
vlla aut aliarum rerum neccessariarum caritas
fuerit: quin et contra, ex allatis toties in regnum spoliis,
rerum omnium tanta exstiterit abundantia, quanta
pace quamvis florentissima esse potuisset. Anno
proximo Suanto, qui pro rege Sueciae sese gesserat,
diem obiit Arosiae: nihilo feliciorem vitae exitum
consecutus, quam decessor eius Steno. Nempe fatum
hoc Ioannis regis erat, vti, victor in tam longo ac difficili
bello factus, hostibus suis, quos rebelles, perfidosque,
toties expertus esset quique graues admodum
seditiones contra ipsum concitassent, superuiueret,
atque post proscriptionem, cum infamia sempiterna
sine vllo suo scelere, Dei manu e medio sublatos
cerneret. Mortuo vero Suantone, Sueci quanquam
hist. Dan. II p.165
in Ioannem eiusque filium Christianum iusiurandum
suum dederant, nulla tamen eius ratione habita,
in Stenonem illius filium regnum transferunt.
Inter ista Lubecenses postquam obsesso vndique mari
commeatus destitueret atque ciues ea de re apud
senatum quererentur, alterutrum faciendum fuit:
vt aut aliunde eum procuraret, aut a rege pacem peteret.
Ac cum prius minime posset [possent a.c. ed.], alterum praestandum
erat. Itaque crescente indies magis fame,
literas ad regem mittit, postulatque, "locum sibi idoneum
dari, et fidem publicam; se habere, quae cum ipso agere
velit: neque frustra, si concedat, operam collocatum iri."
Rex, ad pacem a natura quam ad bellum magis
pronus, "se Flensburgi breui adfuturum" scribit; "illuc, si
quos velit, mittat: nec periculum ibi ipsis vllum fore."
Mox venere duo consules, qui cum eo de constituenda
pace pro se sociisque vrbibus clam colloquium
instituere velle dicerent. Quod quantumuis
rex grauate primum admitteret, cupiens consiliarios
quosdam suos adhibere, tamen ne deesse ipse
vspiam paci videretur, tandem eorum postulatis acquieuit.
Itaque statuto die cum rex ad colloquij locum,
qui in arce Flensburgensi designatus, iturus esset:
gladio suo se accingens quosdam e familiaribus
sequi iubet. Quibus ipsum percontantibus, qua de
causa ita armatus ad colloquium procederet: "quia,"
inquit, "longa mihi consuetudine sic iam noti Lubecenses,
vt inermem me committere ipsis non consultum putem."
Hinc cubiculum, in quo illi conuenissent, ingressurus,
hist. Dan. II p.166
ad sequentes se conuertens, subridenti ore ait;
"vos hic foris paullulum me expectate, cum cognoscam
ipse intus, quidnam mihi Lubecenses noui ferant: qui
si forte vim intentent, contra duos strenue solus, quoad potero,
me tuebor: sed si opem acrius pressus implorauero,
tum accurrite, et auxilium laboranti ocyus ferte." Iocus
erat, sed quo tamen non obscure indicabat, quantum
ipse eorum fidei tribuendum existimaret. Mox,
finito hoc colloquio, cum ad suos rediisset, ad senatum
postulata illorum refert. Inde pax decreta fuit:
et commerciorum iis reddita libertas prisca, iis legibus,
"vt, si Sueci nec Ioannem regem reciperent, neque filium
Christianum, nec quotannis tredecim marcarum
Holmensium millia penderent, quae promiserant: tum Ioannem,
ad redigendum in potestatem regnum Sueciae, adiuuarent.
Nullum quoque eius hostem, aut haeredem, vrbe
exciperent, fouerentve: ac detenta vtrinque bona, redderentur.
Insuper, quocunque bello, post id tempus commouendo,
portus regni Noruegici immunes essent: et commercia
quilibet ex occidente libera illic exerceret. Denique
si controuersiae deinceps aliquae inter regem et Lubecenses
nascerentur, eas quatuor, huic negotio deputati, disceptarent."
Sueci, postquam conuenisse inter regem, Lubecenses,
et Vandalicas ciuitates, accepissent, viribus
suis iam diffisi, ipsi quoque ad regem oratores mittunt,
qui Malmogiae inchoatas pridem pacis rationes
retractarent. Quos rex postquam, repetita toties
rebellione irritatus, vix admittere dignaretur; senatorum
tandem intercessione et admissi et auditi,
hist. Dan. II p.167
etiam pacem, quam petebant, impetrarunt ea
lege: "vt intra vertentem annum ipsum in regnum
restituerent; filiumve Christianum, cui pariter omnes
sacramento dixerant, patris loco pro gubernatore acciperent:
iusque illi suum in Sueciam illibatum conseruarent.
Aut si neutrum ex his vellent tredecim marcarum
Holmensium millia quotannis soluerent, seu Ioanni
siue filio Christiano, si defuncto eum patri superesse
eueniret." Hunc in modum etiam cum Suecis tandem
pax sancita: quam perfidia vsitata paullo post
defuncto rege, denuo quoque violarunt. Rex, confecto
bello Suecico et Vandalico ac firmata vbique
pace, regno penitus tranquillo: animum ad pietatis
opera aduertere coepit. Ac legato Romam misso
ad pontificem Ioanne Wolfio, viro sibi ab epistolis:
praeposituram Othoniensem, quam episcopus eius
vrbis suam fecerat, regiae iurisdictioni vindicauit,
et Andreae Globo dedit. Franciscanis tria monasteria
struxit: vnum Coagij, alterum Malmogiae,
tertium Halmstadij. Tum enixe item egit per legatos
ad pontificem Romanum vt initiatus sacris
Christianorum princeps Russiae in Ecclesiam
admitteretur, quanquam morte impeditus non
peregit. Erectam a patre Academiam Hafniensem
varie auxit ornauitque et Stipendia professorum
luculentiora fecit; longa experientia doctus
in bellorum, ac negotiorum, mole, deesse sibi
idoneos viros, quibus in legationibus et negotiis
regni aliis vteretur: eosque deinceps inde legere
hist. Dan. II p.168
constituerat. Quin, haec ipsa vti magis effloresceret,
etiam ante, anno M.CCCC.XCVIII, admodum seuere
edixerat, ne ad exteras Academias, sola excepta
Vpsaliensi, ipsi quoque tum subiecta, quisquam
iret, nisi qui triennium prius in hac sua Hafniensi
exegisset. Post haec, rebus in Selandia ordinatis, ineunte
Ianuario, vna cum Christina coniuge filioque
Christiano plurimisque senatorum in septentrionalem
Cimbriam, ius dicturus loci incolis, proficiscitur.
Quo itinere cum trajiceret mare Balticum,
orta subito tempestas in discrimen praesentissimum
eum adduxit. Quo vix tandem liberatus, cum Niburgum
appulisset, et in terram exscendisset, "Vale,
mare," inquit, "vale" ad id conuersus: "ita in nos hodie
saeuiisti, vt deinceps non te nobis transitum concessurum
esse, sat ostenderis." Ac profecto, quasi mortem
imminentem praesagiret, verum dixit: neque enim
posthac transiit. Inde facto per Fioniam itinere,
Ripam venit, Cimbriae oppidum; ab Iuaro Muncio
illuc inuitatus loci episcopo: qui iam annis aliquot
ante inauguratus ac facturus primum sacrum, et in
hoc Lagonem Vrnium praesulem Roschildiensem,
etiam consecraturus, studio in illud tempus rem
distulerat. Vbi dum rex commoratur, derepente
adeo exundauit mare, vt obsessus quasi aquis plures
dies hic subsistere cogeretur. Aliquando paullum
extra vrbem egressus, cum ad mare accessisset et
hanc, aquis vndique cinctam, illis ipsis quasi innatare
cerneret, admiratus et conuersus ad astantes: "ecce,"
hist. Dan. II p.169
inquit, "regem regum, dominumque dominantium! merito
eum supra omnes potestates, quae in terris veneremur:
qui non vllo telo bellico, machinave, sed hoc vno elemento,
nos inuitos oppido hoc clausos tenet. Igitur, quas
hostibus nostris nunquam dedimus, nunc altissimo, cuius
terra atque mari infinita est potentia, vlto victi manus
demus. Huic sit laus, honos, gloria, vsque in infinita secula."
Quibus verbis summam in Deum pietatem
non obscure testabatur. Subsidente inde aqua, Oleburgum
se recepit quo mox aeger ad vicesimum
quartum diem Ianuarij peruenit: quod prolapso
in paludes Tarmicas equo, se nonnihil offendisset.
Vbi dum est via fessus et est casu item languens se recolligit
octauo ab aduentu die, morbo laborare caepit.
Qui cum indies ingrauesceret, ipse sibi summum
vitae suae tempus imminere praedicabat. Ea re cum vniuersi
quibus salus regis curae pariter ac regni erat,
animis consternarentur, luctus ingens tota vrbe exortus
fuit. Verum ille nihil motus summa animi
constantia, et in Deum pietate, ad excipiendam mortem
se parabat. Dum versatur in agone, neque longe
ab extrema [externa a.c. ed.] meta abest, filium suum Christianum accersiri
ad se iubet: ac, praesentibus e senatu regni
pluribus adhortatur: primum, "vt regnorum omnium
largitorem, ac conseruatorem Deum, atque reges
qualescunque in sua potestate habentem, ante omnia veneretur;
atque ab eo sapientiam et consilium, in administratione
regni petat." Deinde, "vti regni ordines debito
fauore suo prosequatur: nulli per vim quicquam eripiat;
hist. Dan. II p.170
sed legitime regnum exercens, ius ex aequo locupletibus,
ac pauperibus, semper dicat. Tum, quos in honore habeat,
homines indigenas legat, non extraneos; neque nouos, sed
prosapiae uetustae: nec peregrinorum potius, quam suorum,
opera in pace ac bello, domi ac foris vti velit.
Quorum etiam summam fidem, et industrium singularem,
aut obsequium, in administrando regno expertus
esset, eos post excessum suum digne habeat. Ita fore,
vt ad eadem haec praestanda illos sibi quoque obstringat."
Denique, "felicem regni gubernationem" optat: et supremum
vale dicit. Haec cum filio locutus lacrymantibus,
qui astabant, vniuersis maximo coelorum
regi se commendans inter horam nonam ac decimam
vespertinam decimo Calendas Martij diem
obijt, peste, vt nonnulli volunt, vel, vt alij quidam,
febre. Corpus eius in Fioniam deportatum et
Othoniae sepultum est in coenobio Franciscano,
quod nunc summum vrbis templum. Regnum tenuit
annos duos et triginta: vixit quinquaginta octo. Imminentem
sibi mortem ipse sat praesagiebat; itaque
anno ineunte integra adhuc valetudine Hafniae testamentum
fecit: ac, familiaribus suis multa legans,
plura templis, ad colendum rite Deum, consecrauit:
pietatem excellentem, quam intento semper studio
exercuerat, etiam supremo illo vitae actu palam faciens.
Signa quoque mortem eius praecessere.
Condito testamento suo postquam cum familiaribus
quodam die hilaritati indulgeret inter pocula
Calendarium e Germani est allatum. In quo
hist. Dan. II p.171
quando referretur, eo anno quendam magni nominis
principem moriturum, idque forte legeretur, siluisse
aliquandiu illum ferunt: mox, silentio interrupto
cum interpellaret nemo, circumstantes percontatum,
"ecquem illi ibi principem, cui mors praediceretur,
designatum existimarent?" cumque omnes respondere
cunctarentur ipsum inde suggessisse,
"Ego quidem me non designari puto: valeant somnia et
inepti illius hominis vaticinia: nos speramus vitam
adhuc longiorem, summi Dei beneficio." Alij et in
Christianum filium iocatum ferunt ac dixisse:
"etiam in iuniores principes mortem incursare, nec aetatis
vllam rationem habere." Quin et noctu canum in
arce Hafniensi formidabiles latratus sunt auditi
sese quas in prouocantes irritantium. Ac sacelli,
quod in arce foribus subinde noctu sponte sua patefactis
vox audita lamentantis: tum insoliti strepitus
alij magno metu audientes perculere. Denique
et sacrae vestes, in sacelli summa ara, secus atque
aedituus eas pridie strauerat conuolutae cernebantur.
Erat princeps, plurium virtutum laude
maximis quibusque regibus comparandus: ac, gestarum
rerum gloria, paucis minor. Bellis, quanquam
plura gessit nusquam victus, si Dithmarsicum
exceperis: in quo ducum potius culpam, quam
illius reprehendas. Summa in verbis eius fides:
et vt ipse diligens promissi erat, ita grauiter negligentibus
succensebat: facilis tamen, et offense
vltra debellatum hostem: nunquam tenax.
hist. Dan. II p.172
Vnde factum vti totum eius regnum nihil aliud
quam perpetua quasi quaedam lucta fuerit cum perfidia
et Stenonis et Suantonis, sociorumque ac Lubecensium.
Quibus, toties ignoscendo, animos, et
vires semper ad rebellionem nouam confirmabat:
raro exemplo nec principibus imitando.
Nam in talibus, vt non licet bis peccare, ita neque
bis ignoscere: et crudelis est in subditos, quiquis
hosti postea non nisi illorum sanguine rursum
coercendo gratiam delicti eiusdem iterum facit.
Sed in eo etiam in regnandi legem deliquisse merito
iudicari potest, quod subactis a se Suecis, contra
pacta, Danos suos ac Germanos peregrinos, potius
praeficiendos, quam indigenas Suecos, duxerit:
nec eorum in dominatu non ferendam impotentiam
tempestiue compescuerit. Nam gens quaeque
paullo erectioris animi eo plane est ingenio, vt imperiis
suorum non grauate morem gerat, externorum
irritetur: et, cum se de fide eorum dubitare
ostendit princeps, eam facile per occasionem exuat.
Adde quod praefecti externi dum plerunque debellatis
pro libidine dominantes fas ac nefas iuxta
aestimant pristinam virtutem victi reuocare, et excutere
nullo modo tolerandum viris iugum tandem
audeant. Itaque id curare sedulo princeps debet
qui subiectos armis populos retinere in constanti
obsequio volet: vt praefectos aut indigenas illis
ponat quorum fidem sibi exploratam habeat:
aut suorum dominatum sic coerceat, vt, imperium
hist. Dan. II p.173
iuxta leges exercentes asperatos clade sua illorum
animos, blande ac comiter habendo, mox demulceat.
Ita demum est futurum, vt eorum voluntates
in perpetuum sua sit in potestate habiturus. Grauitate
tanta erat, vti dignam magno rege maiestatem
prae se ferens, omnibus se venerandum exhiberet:
quam vicissim ea quoque humanitate temperabat,
vt amorem omnium in se subditorum provocaret.
Legatos regum principumque externorum excipiebat
honorifice, et expediebat cito ne, diutius commorantes,
statum regni explorarent: saepe dicens,
minime expedire regi vt legati externorum regni
sui arcana discant. Et fauorem subditorum tantum
sibi comparauerat vt quod cupere se ostenderet
summo omnium consensu consecutus semper
fuerit. In delictis puniendis vt seuerus, cum
res posceret, ita mira comitate animos deliniebat,
vt ob istud nemo ab eo tamen alienus esset. Iudicio
sic excellebat, vti cum deliberatio de grauissimis
regni rebus haberetur, ad consilia sese eius, velut
multo potiora, alij accommodarent. Ac, tametsi
a natura ita comparatus esset, vt, quid in re quaque
facto opus foret, ipse satis iudicaret: nihilominus,
in momenti magni rebus et sententiam senatorum
studiose perquirebat et libenter audiebat
Pietatem magna cura semper coluit Deum assidue
veneratus, vti sapientiam sibi, in administrandis
regnis necessariam largiretur: et consilia
quoque sua in salutem subditorum fortunaret.
hist. Dan. II p.174
Quin subinde in colloquio testabatur: non humana
sapientia regna vlla gubernari recte posse, nisi
Deus conservare ea vellet: tum et frustra regem
esse quamlibet praesidio humano vndecunque
instructissimum, ni consilia eius cuncta et actiones
Deus regat. Atque hanc regis pietatem multis
sane Deus donis cumulauit: omnes eius actiones
et consilia, prospero successu beans. Insuper,
quam diu ipse regnum tenuit, si principium exceperis,
tanta frugum item rerum aliarum necessariarum
omnium copia fuit vt omnino nil deesset.
Quin Vandalici belli tempore, cum edicto
promulgato vetitum esset, ne Lubecam commeatum
aut frumentum, quisquam vllum deportaret
plurimis id conquerentibus, ni edictum tolleretur,
fore, vt frumenti multum, et commeatus omnis generis
toto regno inutiliter periret: aeris autem ac
rerum necessariarum plurimarum quibus tamen
minime carere possent, si imposita sibi a rege belli
onera ferre debeant, magna porro inopia esset: perbenigne
respondere, ac iubere: vt frumentum, et
praeterea si venale quid haberent, arcibus suis inferrent:
pretiumque apud scribas praesens accepturos esse.
Statuerat quidem initio regni, vt nonnulli arbitrantur,
paullo grauius clerum premere; non tam
sua inclinatione animi, quam instinctu aliorum, quibus
ille odio erat: verum fraude deprehensa, quod
non tam vtilitatis publicae causa quam priuato suo
affectu, quidam ipsi id persuasum voluissent, et sententiam
hist. Dan. II p.175
mutauit, et humanitate summa porro eum
est complexus. Statura erat mediocri et quadrata:
pectore lato, et nonnihil prominente: facie rotunda,
ac decentibus item oculis peruenusta: corpore bene
compacto, et succulento. Luxum vestium adeo fastidiebat
vt discernere a ministris aulae suae vix interdum
quisquam posset: cibo, et potu, frugalis ad exemplum
antiquorum. Verum vbi apparatum, ac
splendorem rege dignum, tempus posceret, nulli
quicquam concedebat: idque non ad voluptatem, sed
in amicorum gratiam, facere se aliquando praedicabat.
Veste aurea talari, et hac cingulo constricta, gladioque
quem antiquitus vsitatum Dani chordam appellare
consueuerunt vtebatur, adeo morum patriae
amans vt quantumuis multo exquisitiore armorum
genere vti posset, tamen, ne quis patriam se
aspernari existimaret, patrio, quam peregrino, vti
mallet. In conuiuiis, cum bibisset paullo largius, plane
frontem exporrigebat: musicamque qua delectabatur
plurimum, adhibebat. Liberos e Christina coniuge,
Saxonis Ernesti filia, tres suscepit: mares duos,
Christianum, eius nominis secundum, successorem,
sed mox regno ob tyrannidem deiectum: et Franciscum,
principem egregiae spei sed in ipso quasi flore
Hafniae peste interceptum anno aetatis decimo
quarto: filiamque Elisabetham, Ioachimo, marchioni
Brandeburgico elocatam. Quae, religionis causa,
quam mutauerat, suasu Christiani fratris, qui subinde
regno exutus eam viseret, cum, deserto matrimonio
hist. Dan. II p.176
in Saxoniam profugisset, a Ioanne Friderico
perhumaniter excepta fratre nihilo per id tempus
fortunatior aliquandiu exulauit: donec tandem,
post mariti sui mortem, filius eam reuocaret: apud
quem dotalibus acceptis bonis, porro placide
consenuit, obiitque.
hist. Dan. III p.177
IOANNIS MEVRSI
HISTORIAE
DANICAE
Liber III.
Qui complectitur regnum
CHRISTIANI II.
Post Ioannis patris mortem,
Christianus, eius nominis secundus,
regnum accepit. Qui in ipso
statim initio primam illam curam
habuit, vti sese contra hostem quemque
externum confirmaret. Etenim credebat Suecos
repetita toties rebellione in parentem infideles
neque sibi fidos fore: aut in pace, et obsequio,
permansuros. Insuper Vandalicarum ciuitatum, et
imprimis Lubecensium, plane ambiguam fidem esse:
nupera conciliatione quidem partam potius,
quam obstrictam [obstructam a.c. ed.]. Itaque cum reges Galliae, Angliae,
Scotiae foederatos sibi haberet: Fridericum, et Ioannem,
hist. Dan. III p.178
Saxones, auunculos: tum Sororium, Ioachimum
Brandeburgicum: Maximilianum quoque Imperatorem,
et per hunc Austriacam domum vniuersam
matrimonio contrahendo deuincire animum
induxit. Erat huic ex Philippo filio neptis Isabella:
cuius fratres, Carolus, et Ferdinandus, auo postea in
Imperio suo ordine successerunt. Eam sibi cum vxorem
petisset sine negotio vt mox dicam, impetrauit.
Atque ita raro sane summi Dei beneficio, illud
consecutus fuit vt potentia reges Daniae vniversos
quotquot vnquam ante ipsum exstitissent
superaret. Daniam. Sueciam, ac Noruegiam a parente
suo acceperat, Gallia, Anglia, Scotia, faedere,
Hispania, Hungaria et Bohemia atque Imperium
adeo totum Belgiumque affinitate obstringebatur.
Tria regna possidebat: sex obnoxia sibi habebat
foedere aut matrimonio. Quibus adde,
cum Germaniam tum in ea separatim Marchionatum
Brandeburgicum, et Saxoniam: adde Belgij
ditiones decem, et septem. Tanto tamen de fastigio
deturbatus nec restitui tot potentium amicorum
ope quitus, actis misere in exilio annis nouem,
septem ac viginti in carcere, in quo tandem quoque
obiit, reges, principesque omnes sat exemplo
suo docuit modum affectibus imperare: et cauere
ne praecipites dominandi in transuersum rapiantur.
Quippe Deus ita regna ordinauit, vt obsequij
fideique, quantum a subditis reges poscant, tantum
quoque aequitatis et amoris illis debeant, nec
hist. Dan. III p.179
minorem sibi quoque rationem iuramenti quo se
illis obligarunt, habendam esse arbitrentur. Tum
ostendit se periuria semper quidem seuerissime
vindicare: sed potissimum in iis, quos, ad summum
dignitatis gradum evectos in hac terra quasi Deos
esse voluit. Dolendum vero maximopere, Christianum
nec recentia morientis patris monita tam
praeclara, animo repraesentasse: nec, exemplis tot illius
incitatum, sibi etiam in virtutem incumbendum
existimasse. Sed nimirum non virtutes vti regna
ad haeredes transmittuntur: ac frequenter vsu
venit vt heroum praestantissimorum filij a parentum
moribus degenerantes, noxae fiant. Sed
nunc regnum eius nobis proponamus. Cum affinitatem
Austriacam maximum fortunae suae munimentum
vti erat reputaret atque eam toto animo
agitaret: quo facilius obtineret id curandum
sibi inprimis ratus fuit, vt, electus pridem princeps
etiam rex crearetur. Neque sane conquieuit,
antequam id anno insequente fieret, exeunte
mense Maio coram cunctis regni ordinibus, et legatis
vicinarum ciuitatum. Rex creatus, statim
habitu peregrino et exiguo comitatu Belgium
petit: et in eo Margaretam tunc prouincias
pro nepote suo Carolo gubernantem mox alloquitur:
quam, quod antea de hac sua voluntate
missis literis certiorem reddidisset non
difficilem est expertus. Atque illa cum ad Carolum
fratrem amatae Isabellae postea quintum
hist. Dan. III p.180
eius nominis Imperatorem, viam ei praeparasset,
ex Hollandia in Brabantiam iter capit: quo
tunc Carolus vix e Flandria se receperat. Vbi simul
ac Bruxellas vrbem ditionis principem, in
qua aula aduenisset, et aduentus sui causam Carolo
exposuisset, voto facile potitur, et in Daniam regreditur:
atque ibi quae ad nuptias necessaria, magno
studio cuncta parat. Inter ista ineunte anno
proximo, III. Id. Ianuarij, ortus ingens terrae motus
Daniam totam quam grauissime concussit.
Mox tempestas insecuta ad diem IV. Id. Martij, adeo
vehemens, vt pinnaculum summi templi Hafniensis
in terram deiceretur: arboresque aedificia, et in
proximo mari naues maxime affligerentur: tum
et hominum pecudumque magna strages ederetur.
Rex, qui nuptias agitabat, ad arcessendam sponsam
suam miserat Magnum Goiaeum, equitum [equitem a.c. ed.] regni tribunum:
et Ericum, Nidrosiensem in Noruegia
archiepiscopum: ac magnates item alios. Qui cum
domum iam redirent, ineunte mense Augusto, tanta
iterum tempestas classem regiam infestauit vt
vix tandem portum ad Huidoram attingeret, vno
ab Hafnia milliari. Quam ob rem gauisus maximopere
rex Christianus, cum nobilitatem regni iam
tum Hafniam euocasset, illico legit, qui aduenienti
sponsae honoris ergo obuiam irent. Erant viri foeminaeque
illi equis, hae carpentis vehebantur: vniuersi
splendidissimo apparatu, qui dici tam illustri conueniret.
Initio serenum valde caelum erat, et laetitiam
hist. Dan. III p.181
adiuuare videbatur: sed mox nubes condensatae,
obduxere: et, in pluuiam vehementem dissolutae,
publicam hilaritatem corruperunt: idque factum
nono Augusti. duodecimo Isabella in maiore vrbis
templo coronatur et regina ab ordinibus vniuersis
salutatur: nuptiaeque peraguntur, inter quas relatu illud
non indignum, et futuri omen quoddam, memoratur.
Multi principes, vt in talibus fieri amat,
huc conuenerant; et in illis Fridericus, dux Slesuici,
ac Holsatiae Christiani sponsi patruus et mox
etiam successor. Is adduxerat inter reliquum comitatum
Reffentlovium virum genere non obscuro,
ac peritum iuris, et astrologiae. Hic, cum forte
cum nobilitate caetera compotaret, et dux illac
transiturus adueniret, verso ad Danos sermone, qui
intererant: "Surgite," ait, "et futuro regi vestro obviam ite."
Illi dictum tanquam hominis temulenti magno
risu excepere: sed euentus velut a vaticinante id
prolatum mox ostendit: cum, deiecto Christiano,
aduocatus a senatu Fridericus regnum accepit.
Postquam celebratae nuptiae, vt regina Isabella neque
morum neque lingua in terra peregrina gnara,
alios quoque gentis suae praeter comitatum haberet:
quorum ipsa ministerio operaque vti posset: literas
ad Margaretam amitam in Belgium dedit
Christianus: quibus peteret homines idoneos sibi
ad colendos hortos mitti quo culinam instructiorem,
et palato nouae nuptae magis commodam, porro
haberet. Quos cum illa submisisset, rex Amagriam,
hist. Dan. III p.182
insulam vicinam Hafniae, iis habitandam dedit:
et nunc quoque illorum posteri pagum in ea, vulgo
Hollandorum dictum, totum occupant. Qua re
cum maiorem in modum non duntaxat arci suae,
sed et vrbi, necessaria procurasset: vt de toto etiam
regno bene porro mereretur, emporium Hafniae
celeberrimum instituere animum induxit. Cuius rei
cum permultae, et hae graues illi rationes essent, hac
potissimum mouebatur, incolarum assidua querela
erat, "merces sibi ad emporia peregrina, cum non leui saepe
damno, deuehendas: quo cum etiam Deo iter fortunante,
sat feliciter peruenissent, non licere pretium rebus suo arbitrio
constituere: verum potestatem illam vendicare magistratus,
aut commerciorum praesides. Qui cum fere mercaturam
ipsi exerceant, pro libidine dominentur: et inuitis
rerum dominis eas aestiment [existiment a.c. ed.]. Vnde accidat saepenumero,
vt, quae vitae merciumque cum discrimine, et impensa non
exigua exportassent, foris vilius, quam domi, venum dare
compellantur. Praeter ista, nec expositas semel merces, si
quandoque infra pretium censeantur, rursum exportari posse,
vt maiore domini emolumento alibi eae distrahebantur: sed
in ciuium tabulata, magno semper conducenda, in aliud
tempus, dum interea pretium crescat, deportari oportere."
Accedebat, "quod frumenti, ac butyri, pisciumque et aliarum
item rerum, tanta regno copia exportaretur, vt non solum
summa earum caritas esset, sed tenuiores quoque regni
incolae fame interdum grauiter affligerentur." His incommodis,
aliisque vt occurreret Christianus, consilium
de constituendo emporio capit. Quam ob rem cum
hist. Dan. III p.183
postea exulem inter caetera Lubecenses apud Carolum
V. Caesarem, aliosque Imperii principes, accusarent,
nihil aliud respondit, quam, "se sic existimasse; licuisse
sibi commodo subditorum promouere, quanquam nulla
eius facti a Lubecensibus impetrata prius venia: nec iudicium
Imperatoris, aut Imperii caeterorum item principum,
detrectare." Itaque propositum vrget et edicto promulgato
"regni universi incolas res venales qualescunque Hafniam
deferre iubet. Qui non pareat, alioque se recipiat, eum
bonis venum allatis, capiteque, luiturum. se emporio viros
quosdam praefecturum, ac depositurum esse aureorum aliquot
centena millia: tum ex cunctis regni sui ciuitatibus
locupletiores quosque mercatores translaturum, et iisdem
priuilegia concessurum: neque omissurum quicquam, quod in
rem commerciorum vnquam fore videretur." Sed hoc eius
institutum, vti subditis admodum acceptum fuit, sic
Vandalicas ciuitates quarum illud summum detrimentum
erat, vehementer perturbauit. Itaque, quanta
possunt cura illud agunt, vt, si minime dimouere a
proposito regem possint, saltem ne effectum daret,
quauis ratione impediant. Nec res ea illum latuit:
sed, potentia sua fretus, insuper conatum habuit. Inter
haec legatus a Leone, summo Romae tunc pontifice,
venit, Angelus Arcemboldus, populo venales indulgentias
ferens. Qui cum mox in Sueciam quoque cogitaret,
Christianus, hominem seorsum vocans rogat, vt
Stenonis sibi Sueciae gubernatoris, quam nunc petat,
animum conciliaret: ac de iure regni litem, inter se et
ipsum obortam vt componeret. Tum declarat, quos
amicos illic habeat: quorum opera aut consilio, tuto
hist. Dan. III p.184
satis vti possit: orat vero ne hos prodat. Pollicetur
Arcemboldus curam omnem et silentium, sed non
praestat. Nam in Sueciam cum venisset, ad colloquium
Stenonis verba ei Christiani cuncta refert: simul
et amicos edit quorum nomina occultari serio
ille postulauerat. Qua futilitate hominis ita frigidam
suffundentis, cum pararium amicitiae se futurum
promisisset multa post id tempus mala regno vtrique
euenere. Quippe Steno qui amicis tot subnixum
Christianum aegre ferret, in primarium regni
antistitem [antitistem ed.], Gustauum Trollium, aliosque arcana amicitia
iunctos odium sumens, quiescendum non putauit
antequam eos aut Suecia remoueret aut
euerteret. Resque haec Stenonem inde et Gustauum,
ac magnates regni alios qui in regem Christianum
propendebant, sane grauiter commisit. Insequenti
vero anno Ioannes Foburgius scriba regius primarius
peculatus criminumque item aliorum reus, accusante
Torberno Oxio, arcis Hafniensis praeside, laqueo
punitus fuit. Hic cum regi aliquandiu operam
suam et industriam, approbasset, ita se in gratiam
insinuauit vt rex quiduis postulanti largiretur. Et
quemadmodum euenire fere solet, vt, fortuna quos
ex humili obscuroque loco eductos in excelso collocauit,
ij vix consistere possint: animoque efferantur, vt
ruina grauiore mox praecipites deturbentur: ita ille
insolens felicitate se efferre caeteros autem cuiuscunque
demum ordinis atque loci aspernari: insuper
nonnullis etiam insultare. In his et Torberno Oxio,
hist. Dan. III p.185
arcis vt iam dixi praesidi viro inter primos regni:
quem familiaritatis indecorae cum Columbula,
Christiani concubina, vsurpatae accusatum in suspicionem
primo et malam Christiani gratiam dein
exitium quoque adduxit. Ipse tamen, vindicante improbitatem
eius Deo, Oxio, quem apud regem accusauerat,
regis iussu procurante, morte ignominiosa
prior periit. Etenim benignum semper in se regem
cum videret, et annuere quibuscunque postulatis; ipsa
eius liberalitate accensus, noua indies poscebat. Qua
re illud tandem effecit, vt taedere inexplebilis [inexplebitis a.c. ed.] auaritiae
illum caeperit. Inter ista, cum canonicus Roschildensis
moreretur atque ille beneficium hoc concedi
sibi peteret annuit rex vt solebat: et Roschildiam,
quo tendebat, porro in Cimbriam profecturus, sequi
iubet, ibi isthoc, quod petebat, accepturum. Inter viam
rex cupiditatem eius inexplebilem secum reputans
auersari hominem caepit tum et odio habere,
quod et ipse cum Columbula clam consuescere diceretur.
Denique hac re potissimum animum exasperante
etiam e medio sublatum cupere. Nam, vt facile
quem amabat Christianus, et amatum ad honores evehebat,
ita offensa quamuis parua, irritatus, facile
deiciebat: in amore odioque iuxta leuis. Itaque Roschildiam
cum aduenisset, scribit Oxio, "vt inquireret
in Foburgij, simulatque rediisset, rationes, et in eum, si fortasse
non constarent, iure ageret:" literasque has Foburgio
ipsi deferendas tradit. Qui cum illas tradidisset, illico
Torbernus eum rationes exhibere suas iubet: ac,
hist. Dan. III p.186
cum perturbat essent primo carceri addicit, inde
in crucem etiam rapit. Eius rei postquam fama dimanauit,
multi collaudare poenam velut dignam
fastu hominis non vlterius tolerando: multi vero
seu praeproperam ac praecipitatam odio sugillare.
sed hic rumor Hafniam reuerso rege conquieuit:
donec postea, cum Columbula repentina admodum
morte decessisset, iterum excitari caepit. Ea mulier
natione Hollanda erat ac parente suo orba
in Noruegiam, et emporium eius Bergam pridem
venerat vna cum Sigbritta matre: quae, annona
ibi multo viliore, huc concesserat, vt facilius tolerare
vitam posset. Vbi cum fixisset sedem, et bellariis
aliisque istiusmodi diuendendis aliquamdiu
aegre se sustinuisset, imprudenti commendatione
Erici Walckendorfj cancellarij, quanquam postea
paenitentis et mutare cupientis, adamata a Christiano,
tunc Noruegiam nomine Ioannis patris gubernante,
et in lectum est abducta. Quo cum postea
nihilominus, quanquam ducta in vxorem Isabella,
tam illustris loci faemina, potiretur idque ad
ipsius regis, ac reginae et totius adeo regni ignominiam
pertinere censeretur, sua morte an veneno
e medio sublata fuit. ea res, vt dicere caeperam,
consopitos iam sermones, qui de poena scribae
vulgo paullo ante ferebantur, denuo resuscitauit.
Quippe passim innotuerat, constitutum a senatu,
vt amoliretur probrum, regis illam consuetudine
in futurum submouere. Nec ferendum enim
hist. Dan. III p.187
esse vti foemina peregrina, quaeque inops ex Hollandia
victus quaeritandi causa in Noruagiam
aduenisset, Isabellae, e familia tota Europa illustrissima
oriundae, forma quoque et virtutibus excellenti
aequaretur: si non etiam praeferretur. Inter
haec Torbernus Oxius apud regem in suspicionem
venit ceu venenum procurasset, quod Columbula,
cum accepta eius dono cerasa quaedam
praematura comedisset, paullo post exstincta esset.
Atque ita vulgo sane credebatur. Cuius facti postquam
sese excusasset, Christianus alio die, quo matronas
virginesque e nobilitate plurimas inuitauerat
procedente inter pocula choreasque hilaritate
se conuertens ad Torbernum ficta humanitate
quaerit, "ecquid, vt detulerat scriba, iam suspensus,
cum Columbula consuetudinem affectasset? fateretur sine
verborum inuolucro, aut ambagibus, veritatem;
quam cur adeo in hoc casu scire cuperet, multas sibi
causas esse." Aderant multi e primatibus regni viris,
qui Torbernum nutu ac signis admonuere [admonere ed.], "vt perpenderet
accurate, quidnam regi, iram callide per
blanditias occultanti, responderet." ille seu non animaduerteret,
animi simplicitate, seu contemneret,
conscientiae fiducia neque offensum a se regem
vllo modo arbitratus rei innoxius candide
inclinationem mentis suae profitetur: et, "optasse
quidem, eius aliquando copiam sibi dari posse, verum
nunquam attigisse." Quod responsum alte adeo
regis animum penetrauit, vt et mox sermonem
hist. Dan. III p.188
abrumperet atque vultum immutaret. Hoc qui
aderant postquam animaduertissent: quidam eorum
qui Torberno hanc ingenuam libertatem exitio
futuram esse praeuideret, insusurrat illi in aurem:
"ista adeo inconsiderata verba non te ego protulisse, verum
malum quendam genium, vitae tuae insidiantem, plane puto.
Multo rectius tacuisses: idque amici tui omnes optaremus."
Rex, dimisso post sermonem hunc Torberno,
plenus indignationis recipit se in conclaue, et extrema
quaeque agitat. Hinc palatij praefectum Magnum
Goiaeum apprehendere eum iubet: et in carcerem
abducere. Quo peracto nil cunctatus, causam
ad senatum defert. Cumque is pronuntiaret,
"noxam sibi non videri, neque ullam cogitatione poenam legibus
statutam esse;" multo grauius excandescens, "quod
si," inquit, "in senatu tot amicos habuissem, quot Torbernus
consanguineos, aliter pronuntiatum sine dubio fuisset:
verum, quando illic mihi ius negatum alibi experiendum
est." Postquam itaque Solberga, Hafniae vicino
pago, rusticos aliquot euocasset, proiectis ante
arcis portam quatuor in terram lanceis ad quadrangularem
formam hanc intrare per praefectum illos
iubet: et sententiam in Torbernum antequam
discedant, ferre. Qui seueritate regis pauefacti,
postquam crimen ex praecone accepissent: "Nos quidem
Torbernum," aiunt, "nullo modo iudicamus: sed operibus
ipse suis condemnatur." Qua sententia sic prolata,
de supplicio ipse secum protinus deliberare. Idque
vt amicis gnarum, conuenire etiam ipsi: ac quid facto
hist. Dan. III p.189
opus esset, inter sese consultare, placuitque vti supplices
intercederent quotquot in vtroque sexu toto
regno dignitate gratiaque antecellerent. Itaque in vnum
omnes coiere; viri foeminae, summae regno vniuerso
dignitatis, ac prosapiae: senatores et qui extra
eum ordinem generis praerogatiua, gratia, auctoritate
eminentes aliquid apud regem possent. Inter viros,
primus erat Arcemboldus pontificius legatus, tunc
e Suecia reuersus, cuius maxime rationem propter
cultum et obseruantiam debitam Romanae sedi ac
pontifici cuius ille tum personam sustinebat habiturus
putabatur: foeminis, regina ipsa Isabella, cuius
gratiae nihil esse negaturus videretur, ducem vltro
se praebebat. Omnes eunt, preces suas coniuncturi
et ad pedes Christiani se prosternunt: supplicantque,
vt Torberno gratiam delicti faciat, quod imprudens
admisisset. Addunt faeminae pro infirmitate sexus
lacrymas et eiulatus. Sed immitis animi regem odiique
pertinacem, nihil preces lacrymaeve, tot illustrium
aut virorum aut mulierum commouere: nihil
gratia prouolutae ante pedes Isabellae, nil legati pontificij
reuerentia valuere. Moriendum erat misero
nec placari ira regis nisi eius morte poterat. itaque
optatae tantum voluptatis nec perceptae, imprudentem
nimium confessionem capite luit. Certe
minime Torberni factum excusari potest, qui, Foburgio
iratus, quod se pridem apud regem clandestinae
cum Columbula consuetudinis detulisset, odium
suum iuris specie vindicauerat: tum Columbulam
hist. Dan. III p.190
quoque ipsam veneno sustulerat. Ac, probatio quanquam
deerat, tamen facinus euidenter apparebat.
Itaque Deus iustus semper rerum humanarum iudex
et quem nil omnino latet, efferauit mentem
regis vt inuaderet innocentem et iudicium
suum quamuis inscius exsequeretur: poena ea extra
culpam summa cum iniquitate infligenda. Sed diuinae
prouidentiae vsitatum, vt in hominum iniustitia
suum saepe ius exerceat et honorem in opprobrio
alieno tueatur. Ea res, vt solent homines, prima causa
praeterhabita, in secundam intueri, mouit vehementer
omnes, et inprimis regni proceres: qui abruptum
hunc rigorem indignati etiam sibi vel leuissimam
ob offensam extrema quaeque metuenda deinceps
esse existimabant. Ergo odia concipiunt: quae
deinde, ipso etiam magis illa prouocante, tandem in
exitium eius erupere. Haec cum quidam indicassent,
metuens seditionem, operam putauit dandum, vt conatum
in principio coerceret: et innoxium quem
censebant, iure interfectum ostenderet. Quod dum
agitat forte qui in muro arcis Hafniensis excubabant
eminus supra suspensi ante annum scribae caput
clarum lumen conspicantur: quod postridie
postquam illi divulgassent, mox ad regis aures venit,
isque statim vigiles ad se vocatos rogat, an, quae visa
ipsis narrarentur, vera essent: atque illis affirmantibus,
mandat, si id nocte proxima rursum videant, evestigio
ad se nuntient vt et ipse conspicetur. obseruabant,
quanta possent diligentia; cumque iterum lumen solitum
hist. Dan. III p.191
appareret, regi vti iussi, referunt. ille surgit,
aspicitque et aspectum, in honorem scribae vertit:
atque sic interpretatur, ceu Torbernus innocentem
suo odio in supplicium rapuisset, itaque, vt se immunem
huius culpae testaretur, patibulo deductum
honorifice, ac solenni comitatu, introduci in vrbem
iubet, et in area summi templi sepeliri. qua re, in inuidiam
Torberni facta, odia, quae eius paena prouocata
exstincturum se sperauerat, magis etiam accendit,
idque ita animum ipsius perculit, vt seueritatis nimiae
serio tandem, quanquam sero, paenituerit. Inter ista
Caluum, episcopum Othoniensem, et eiusdem cancellarium,
Ioannem Andream, in comitiis Hafniensibus
comprehendit et in carcerem duci iubet. Et
hic quidem in Erici Walckendorfij, tunc decani
Hafniensis, aedes ductus, iusiurandum illi dedit, non
se inde egressurum, antequam a rege gratiam discedendi
impetrasset. Vbi postquam aliquot menses
exegisset ac rex sese in Fioniam, ad colloquium
cum Christina matre habendum, contulisset, nonnullique
apud eum intercederent, fidem suam de sistendo [desistendo a.c. ed.],
quandocunque visum esset, obstringentes, libertati
restitutus et Othoniam regressus, diu illic
post id tempus habitauit nec citatus vnquam
fuit, episcopus vero variis carceribus diu quam
arctissime custoditus aegre tandem a Christophoro
Oldenburgico, bello contra Danos moto liberatus
exceptusque a Lubecensibus, qui Christophoro
se coniunxerant, pulso e regno Christiano,
hist. Dan. III p.192
mortuoque successore Friderico, a Christiano, nominis
illius tertio, muneri [mumeri a.c. ed.] suo restituitur. Ac captiuitatis
quidem causae plures ferebantur: inter quas haec
eminebat. Bello contra Vandalos Lubecam missus
cum duobus e nobilitate Holsatica ad constituendam
pacem, Ioannem Christiani patrem in
pecuniae magnam summam obligauerat: ad iacturam
quam e nauibus mercibusque interceptis passi
erant Lubecenses compensandam. Quae cum non
soluta esset mortuo Ioanne rege eam a filio Christiano
Lubecenses per legatos exigebant. Hac de re
dum is consultat cum senatu, ac perquirit in archiuis
acta patris, literae reperiuntur quibus episcopus testabatur
ita se cum ciuitatibus transegisse, vt illata
vtrinque damna inter sese aequarentur. Has secutus
Christianus cum non potuisse obstringi patrem
suum in tantam summam existimaret, iure
agere cum eo animum induxit. Qua de causa cum
episcopum Roschildensem, Lagonem Vrnium, arbitrum
constituisset atque is secundum ipsum iudicasset
comprehendi pariter cum cancellario illum
iubet: ac seruari dum promissam Lubecensibus aeris
summam exhiberet. Ad hoc istud accedebat cum
Othoniae quidam ex ipsius aula cum Christinae [Christianae a.c. ed.] matris
regis, quae hic domicilium fixerat, aulicis quibusdam
forte compotarent et oborta inter pocula
rixa esset aulae Christinae [Christianae a.c. ed.] praefectum virum nobilem
Holsatum, e familia Porsfeldorum, occiderunt.
quod cum de mandato eius factum esse crederetur
hist. Dan. III p.193
ac Christina istud sibi persuasisset: illa, caedem indignata
filioque regi questa, cum quoque incitauit,
vti facti rationem postularet. Per id tempus Leo
X. summus pontifex, Laurentio Puccio cardinali,
turbidi ingenij viro, cui nimium tribuebat, impellente
missis passim diplomatibus veniam
cunctis peccatorum atque vitam sempiternam,
promittebat: posito pretio pro delicti cuiuscunque
ratione: ideoque in prouinciis cum quaestores, tum
aeraria, ordinauit, quin praecones etiam addidit, qui
tam magni beneficij excellentiam apud populum
praedicarent: ac, libellis promulgatis, eius rei efficaciam
in maiorem modum extollerent. Idque vbique
nimium licentiose et potissimum in Germania,
factitabant. Vbi, qui pecuniam illam Roma a Leone
redemerant, in popinis ganeisque nulla honesti
reuerentia, tum in aleam, tum turpissimos quosque
vsus, potestatem profundebant. Quod cordatiores
multi, et prudentis pictatis cum indignum existimarent,
in Saxonia Lutherus, monachus Augustinianus,
ac sacrarum literarum in Academia Witebergensi
tunc professor, se opposuit: et, praeconum
conciones refutare primum aggressus mox vt
vanas, impiasque etiam damnat: ac pontificis potestatem,
quam in diplomatibus ullis ipse sibi vindicabat,
dubiam facit. Eo denique procedit, vt doctrinam
vniuersam tanquam lapsu seculorum vitiatam,
ad examen reuocaret. Huius rei postquam fama
in Daniam allata esset, Christianus, missis in Saxoniam
hist. Dan. III p.194
literis ad avunculos, Fridericum, et Ioannem
eius regionis duces virum aliquem eruditum, pium,
ac grauem, mitti petit, quo in regnis quoque
suis reformandis vteretur. Qua re fecit, vt Isabellae
primum vxori pro depulso post id tempus supplicanti
absente in Hispani Carolo opem suam rex
Bohemiae, Ferdinandus, atque ipse [ipsi a.c. ed.] postea Carolus
imperator denegaret: ac quantumuis in comitiis
Augustanis ad conciliandam sibi denuo vtriusque
gratiam iterum maiorum cultum amplexus esset,
nihil adeo, praeter classem, suis copiis instruendam,
largiretur, irritatis contra illa inconstantia ducibus
Saxoniae, avunculis et principibus protestantibus
vniuersis. Qui, cum antea, optime in ipsum affecti,
strenuo sane adiuuissent, Caesare, post concessam
classem, ac Ferdinando, nihil vltra conferente, ipsi
quoque miserum destituerunt. Nec offensa foris tantum,
sed et domi ingens fuit: quique iam nobilitatem,
ob Torbernum interfectum: item clerum, ob captiuum
episcopum Othoniensem, vehementer irritasset,
magis etiam ordinis eius vtriusque animos in se
concitauit, quod religionem auitam, ne consultis
quidem ipsis, immutare statuisset. Itaque inter se conspirant,
et consultant: quomodo aut prehendant
eum, nihil tale cogitantem: aut profugere regno cogant.
Quod postremum vt efficiant, passim spargunt
aliquod S. Brigittae vaticinium: quo pernicies aut
exilium Christiano praedicatur. Idque ita explicabant
plures alij: et in his Paulus Eliae, Carmelita ordinisque
hist. Dan. III p.195
eius praeses, in coenobio Hafniensi, et Christophorus
Raunsbergensis: viri cum virtutis fama, tum
doctrinae, illo tempore eminentes. Quos identidem
illudendo interrogabat: "quando haec exilium suum praedixisset,
an de reditu nil omnino somniasset?" illud porro,
ad fidem eleuandam, addens: "eam, quicquid noctu forte
somniasset, id in literas die postero, ne nil ageret, retulisse."
Quae cum ita gererentur, fama fertur, in Gustauum
regni Sueciae archiepiscopum Suecos concitatos
esse atque insidias illi struere: quod is, fidei suae
memor in electionem regis Christiani consensisset.
Et hic monitus, quicquid ad obsidionem tolerandam
necessarium comparauerat ac praesidio
satis valido arcem Stegam communierat, aduocatis
quibus maxime confidebat, vt eorum forti opera
se tam diu tutaretur, dum auxilium Dani ferrent.
Eam ob rem Christianus vt amico, sua causa
grauiter periclitanti, praesto esset, ocyus classem centum
ac viginti nauium, ducibus Seuerino Norbio,
Tilmanno Gysselio, et Andrea Moriano, in Sueciam
mittit. Quae cum illuc prope Stegam appulisset,
illico expositus miles hostem quaerit: proximosque
aliquot pagos, igne iniecto, populatur. Cumque nemo
se obiiceret, ipsa obsidentium castra oppugnare
visum fuit. Quod cum Sueci cognouissent, nil cunctandum
vltra rati ab obsidione abeunt. Dani liberata
Stega, mox recedunt, et Gustauum secum abducunt.
Isque Hafniae liberalitate regis per biennium
sustentatus, debellata post id Suecia auctor fuit, vt
hist. Dan. III p.196
in victos, etsi contra datam fidem tam crudeliter
grassaretur. Quod indignum, maxime viro eius ordinis,
atque loci. Sed nimirum aegre etiam qui se
Deo consecrarunt odia et iras ponunt: ac facilius
seculo renuntiatur, quam affectibus. Sueci
interim, postquam Dani recessissent, in ereptum
iam Gustauum, quod contra senatum regni in Christianum
inclinasset vehementer invehuntur: et
Stocholmi regni ordines vniuersi congregati mox
edictum in eum condunt quo et dignitatem eripiunt,
et coniurant: "nunquam se, quam diu uiuant, illam
reddituros esse: quando ipse, et maiores quoque eius, saepe
in Sueciam Danos hostes, cum ingenti regni damno, adduxissent.
Id concessum tamen iri; si quid respondere
cupiat, fide publica vt accedat, abeatque. Praeter hac, cum
Stega arx, natura loci, opereque permunita, regni hostibus
ad id tempus semper fere aditum aperuisset vti solo aequaretur,
nec deinceps iterum exstrueretur. Tum, si pontifex
Romanus, siue eius successores, quicquam contra molirentur,
omnes id coniunctis viribus quouis modo prohiberent:
nec periculo vllo vitae, aut fortunarum, vnquam
sese de proposito dimoueri paterentur. Denique, quodcunque
crimen, siue illud laesae ecclesiae, siue maiestatis foret,
sine vlla exceptione omnibus commune fore." Hoc edictum
maximae calamitatis insecutae causa fuit.
Quippe cum ad Christianum ea res allata esset, ille,
oppido laetatus quod cum Suecis iure agendi occasionem
nactus esset, dat consilium Gustauo, vti,
misso Romam nuntio, de iniuria tam insigni apud
hist. Dan. III p.197
papam quereretur. Qui, cum illud accepisset, conuocato
cardinalium senatu et querela examinata,
sententiam in hunc modum dicit. "Suecos, quando
ab ecclesiae vnione recessissent, et illatis summo regni
praesuli armis, schismate se polluissent, poenae quoque,
in schismaticos vsitatae se obnoxios reddidisse: ideoque
gladio percutiendo, atque comburendos esse." Hanc
sententiam vt quamprimum exsequeretur regi
Christiano mandat, literasque huius suae voluntatis
testes, mittit. Non multo post excepta e Sigbrittae
ore verba vulgo ferebantur, illa admodum atrocia.
Ea post Columbulae mortem filiae suae, de qua
paullo ante dixi, ita se in regis pariter ac reginae gratiam
insinuauit, vt consilia de grauissimis regni rebus
rex cum hac communicaret, ac sententiam quoque
eius ante senatorum poneret. Qua elata beneuolentia,
foemina ambitiosa, eo tandem est progressa,
vt in potestate sua regem haberet et negotia
cuncta regni, quamuis maxima, sola gereret nec
omnino fieri quicquam pateretur, etsi decernente
senatu, quod non ipsa ratum prius habuisset. Tanta
denique insolentia eius fuit, vti cuncta pro libidine
agitaret: ac proceribus quoque regni quibuscunque,
et ordinibus, insultaret: omnia haec probante
rege aut ferente et conniuente. Isque annus
regiam vniuersam luctu et terrore regnum
impleuit. Nam, defuncto Maximiliano Caesare,
rex et Isabella vxor cuius ille auus erat, vestem
pullam induerunt: et marina quaedam bellua
hist. Dan. III p.198
admirandae magnitudinis in Noruegia per id
ipsum tempus capta dira quaeuis portendebat. Neque
aliter homines cuncti boreales longo vsu ita
docti, rem hanc interpretabantur: et secutus proxime
annus in quo motum a Christiano bellum Suecicum
ac Stocholmi detestanda laniena instituta,
minime vanum a portento metum ostendit. Rex,
abolitis antiquissimis laudatissimisque pariter regni
sui institutis, noua plane, et inusitata hactenus pro
arbitrio introduxit: nullo omnino senatorum contra
dicere quicquam auso, ac tributum primo annonae
inde mercibus et venalibus rebus caeteris
quibuscunque imperauit: ac constituit, qui per regnum
vniuersum id exigerent: et exacti rationem
regio quaestori redderent. Tum praefectos extra ordinem,
quos scultetos appellabat, oppidatim statuebat:
ac patibulum, medio vbique foro: quo tributum
recusantes et praefectos quoque ipsos, si officio qui
deessent, caeterosque item homines sceleratos, coerceret.
Et haec cuncta de Sigbrittae suae suasu faciebat:
quae, in Belgio vsitata, in Daniam inuehere in memoriam
sui nominis cupiebat. Haec res velut ad
malignos compescendos instituta, quanquam vtilis
videretur: tamen, quia noua esset, nec in Dania
visa vnquam, vel audita, adeo grauiter ob tributi
inusitatam exactionem animos offendit populi
hactenus in regem proni, vt ex aequo omnibus inuisus
fieret. Neque ea res duntaxat hominum studia
auertebat, sed et plura alia erant, quae Sigbritta incitante,
hist. Dan. III p.199
indies committebantur: atque ex illis istud certe
non indignum memoratu. Cum in Dania, vti aliis
regionibus, fere fieret, vt nobilium, ciuiumque locupletiorum,
filij ideo scholas sectarentur, quo se illi
aulae, aptos isti mercaturae redderent aut muneribus
melioribus quibus ipsi obeundis quaestum aliquem
facere possent; scholis vero, aut ecclesiis, nemo
animum applicaret: ne et hae ministris suis tandem
destituerentur vsu introductum fuerat, inde
a religionis Christianae apud Danos inchoatae primo
tempore vt tenuiorum filij qui in ludum literarium
ad doctrinam liberalem [libertatem a.c. ed.] capiendam, dati
essent ad inopiam subleuandam, cibum sibi, resque
alias necessarias, ostiatim corrogarent. illud vero
diligenter cauebatur ne promiscue qualescunque
admitterentur: sed examen praecedebat, et ingenij
exploratio. Quique sic magistro ludi industriam suam
approbasset, vt ecclesiae aliquando, sive scholae, adiuuandae
spem ostenderet, illum demum disciplina
vberiore imbuendum, retinebant: caeteros a se,
ad discendam artem aliquam manuariam, aut rem
rusticam exercendam, ablegabant. Ac, dignosci vt a [a add. p.c. ed.]
reliqua mendicantium turba possent, vtebantur toga
talari, sic confecta, vt, suspensa ex sinistro tantum
humero, corpus universum tegeret neque partem
eius vllam nudam sineret, dextero excepto brachio:
vt sic illa quoque manu expedita stipem acciperent,
et in manticam reponerent. Pileum rotundum
habebant circunquaque duplicatum; cuius
hist. Dan. III p.200
pars postica longior, corrugata, ac densata, in ceruicem
propendebat. Duae in vtroque latere rugae
erant ceteris magis conspicuae quae significarent
ipsis gentem Danicam, postquam fidem Christianam
amplexa esset, bis ad cultum idolorum recidisse:
ideoque adspectu harum assiduo commonefierent,
vt deinceps veram in Deum pietatem,
ac doctrinam Christianam, qua tunc animos praeceptores
tanta cura imbuebant, constantissime
tuerentur. Istos pueros veste illa ex recepto dudum
more, victum sibi ostiatim conquirentes, cum
Sigbritta nullo modo ferre posset, fures esse omnes
clamitat, et sub togis furta sua occultare: ac,
nisi ocyus ad aratra abigantur, fore, vt Hafnia vniuersa
furibus mox compleatur. Neque prius conquieuit,
quam edicto Christiani omnes illi magno
regni et ecclesiae, cui inseruituri erant, detrimento
ac dedecore, pellerentur. Haec et alia
istiusmodi odium populi implacabile in Sigbrittam
concitarunt. Christianus, qui in Suecos graue
bellum agitabat, subditis tributum imperat,
quale nunquam ad id tempus vlli regum vsitatum,
iubet singulos omnium regnorum ordines
decimam soluere non duntaxat e reditibus,
sed et cunctis facultatibus: tam indigne rigida
exactione, vti nec quae incubarent oua anseres,
neque, quas gestarent, plumae censui eximerentur:
quem et in argento puro vniuersum exhibere
cogebantur. Ad episcopos vero regni blande,
hist. Dan. III p.201
ac demisse scribit; "vti suos hortarentur, ne in praesens
bellum in Suecos perduelles cogitantem destituerent,
aut necessitati eius subuenire grauarentur." Mittit et Casparum
Brochmannum, qui tunc ab epistolis erat,
ac procancellarij mox munus gessit, vt rem eam,
quanto sane posset studio, promoueret. Qui et illud
demum effecit vt episcopi quisque in sua diaecesi,
vti morem voluntati regis gererent, aliquoties
conuenirent, ac negotium disceptarent, sed consensu
tamen vno responderunt; "nunquam a maioribus
eius quicquam ab ipsis ex haereditate auita postulatum; uerum
tantum e reditibus, quibus beneficio illorum gratiaque
fruebantur: id praestare, precibusque pro felici belli euentu,
ac salute domus regiae, apud Deum intercedere, etiam nunc
paratos esse. Orare vero quam humillime, vt ecclesiae libertatem,
a maioribus eius semper sartam tectam magna
cura conservatam, ipse quoque tueatur: neue graui adeo onere
eam premat." Annuit rex postulatis: et, tributi grauitatem
vt minueret, condonato patrimonio ea
tantum, quae ipsius beneficio possiderent, censui
subesse voluit: ac quaestoribus imperauit ne quid
aliunde exigerent. Postquam suis hoc tributum
indixisset sociorum quoque auxilia aduocare visum
fuit. Itaque legatos mittit ad Franciscum, Galliae
regem, Georgium Schotbergium, Philippum
Rotomagum, et Antonium Moguntinum: qui negotium
demandatum felicissime exsequuti a Francisco
quater mille auxiliares, et tormenta aenea quatuor,
impetrarunt. Expedita Gallica legatione, Moguntinus,
hist. Dan. III p.202
vt praeceperat Christianus, in Hispaniam
excurrebat ad affinem regem Carolum, vt solutionem
dotis Isabellae, quae tercentum millium aureorum
erat, procuraret: Scotbergio interim in Picardia
eius reditum exspectante. Cumque mox reuerteretur
ac negotium perfecisset, habito per Flandriam
itinere ambo Antuerpiam, celebre Brabantiae
emporium, petiere: vbi tertiam dotis partem
magistratus soluturum se promisit. Quippe inter
Christianum Carolumque sic conuenerat, vti summa
vniuersa tripartito solueretur. Itaque trientem
primum tunc Schotbergius secum attulit, alterum
mox Ioannes Hofmannus nauta regius: tercium
Tilmannus Gisselius, maris praefectus. quanquam
sint qui de trientis vltimi solutione plane
dubitent. Sub id tempus cum Birgerus, regni Daniae
archiepiscopus, diem suum obiisset, Georgius
Schotbergius, qui praeclare obita legatione Christianum
antea quoque magna apud eum gratia deuinxisset,
ipso maxime annitente surrogatur.
Lundenses quidem de collegij sui coetu Agonem
elegerant virum genere ac virtute, pariter clarum.
sed Schotbergium postquam rex ad dignitatem
hanc promotum omnino vellet, eius sese
voluntati ipso quoque id Agone concedente,
submisere. Decreuerat ordo ecclesiasticus quod
Birgerus genere obscuro natus ad hoc culmen
asscendisset, ne deinceps ad episcopatum quisquam
qualemcunque admitteretur, nisi quem prosapiae
hist. Dan. III p.203
item claritudo commendaret. Ac decreti quidem
huius episcopis auctores erant quidam e primatibus
regni: qui, quod sub Birgero acciderat, indignati,
mores suos a plebeiis castigari, ne id liberis quoque
suis, posterisque eueniret, sese mutuo, et episcopos,
loco nobili prognatos, instigabant, illud vti secum
agerent vt in posterum dignitatem episcopalem
nobilitati vindicarent. Nec episcopi abnuebant,
quippe qui mutationes in ecclesia impendere certis
signis praeuidentes, aliquod sibi contra eas munimentum
in re illa positum existimarent, itaque in
hoc consensere sed decretum, cum id temporis
promulgare non consultum videretur, occultari in
occasionem placuit. Schotbergius summus regni
praesul constitutus, Mathiam Marquardum, et Henricum
item Langium, Romam mittit, confirmationem
sibi a pontifice petituros. Quo sex aureorum
millia postulante, nec legatis polliceri tantum ausis,
ocyus recurrere Langius, vt Schotbergio rem referret.
Qui, negotio sine mora expedito, cum redire
hunc iuberet, Magni quoque Goyaei iussu, aulae regiae
tunc praefecti, tum Henrici abbatis Sorani, et Eschilli
antistitis Anderschouiensis, aliorumque
item regni senatorum literas dat ad pontificem:
quibus petit, "vt diplomate pontificio minaretur Christiano,
ni Sigbrittam, faeminam impiam, et consilia eius cuncta
peruertentem, cuius filiam diu antea, in contemptum
coniugis suae Isabellae, faeminae multo illustrissimae, magna
cum offensa Dei, omniumque regni ordinum offendiculo,
hist. Dan. III p.204
concubinam habuisset, remoueret, sacris sese ei interdicturum
esse." Langius neglecto officio literas eas
et mandatum illico Sigbrittae prodit: quae ad regem
statim defert, isque vt consilium hoc senatus sui impediret
Romam Langium ablegat; comitemque illi addit
Theodorum tonsorem suum, hominem summa
auaritia, ac libidine et flagitiis denique pluribus coopertum:
sed quod instar omnium virtutum esset,
Sigbritta commendatum. Et, Schotbergij odio ardens,
quem non tantum dignitate nuper in eum collata,
sed et vita spoliatum cupiebat, addit literas ad
pontificem, quibus petit, "vt depulso, quem euexerat pridem,
Schotbergio, pallio archiepiscopali hunc legatum,
Theodorum exornaret." Idque facile a pontifice, regem sibi
deuincire cupiente, impetrauit. Simul et Marquardum
reuocat ac redire in regnum iubet. Schotbergius,
per summam iniuriam sic deiectus, facile tamen
a pontifice mox obtinuit, vt et sedes ipsi sua redderetur
et redacto in ordinem tonsore illo, a Lubecensi
ac Bremensi episcopis confirmaretur. Tum et vt se
contra iram, odiumque Christiani communiret, literas
commendatitias illi affert. Quibus motus, cum pontificis
sibi gratiam eo tempore necessariam maxime
existimaret, presso animi affectu, in speciem benigne
excipit: et passurus etiam facile videbatur, vt capesseret
destinatam dignitatem si per alios licuisset. Sed
complures e proceribus, atque hi propinqui Agonis,
quem Lundenses sibi elegerant, hunc deiectum indignati,
minis grauibus hominem deterruere ita vt
hist. Dan. III p.205
recurreret Romam et suarum rerum statum ad pontificem
referret: qui mox ipsum ad Coloniensem episcopum,
vt vicaria eius opera vteretur, amandauit.
Christianus, postquam insulam Bornholmum magno
sibi ad bellum Suecicum, quod iam totus cogitabat,
vsui fore animaduerteret a Lundensi archiepiscopo,
ad quem ea pertinebat, sibi illam, saltem dum
id bellum gereret, dari petit: sed, collegio recusante,
cum primores ad se Hafniam euocasset, nihil doli
suspicatos, comprehendit et in voluntatem cogit.
Nec Bornholmum tantum extorquet, sed Ahusam
quoque vrbem, in Scania sitam: tum et plura alia,
quae possidebant. Inde Theodorum suum de quo
paulo ante dixi, illis praesulem constituit: quanquam
ista dignitate malis artibus comparata, minime diu
fruiturum. Quippe qui non multo post, offenso rege,
in crucem actus, in in ignem hinc abductus per
ludibrium, vitam, quam probrosam egerat, cum infamia
consummauit. Per id tempus cum auxiliares
copiae a Francisco Galliarum rege missae aduenissent
et in vrbem, iam extraneo diuersarum nationum
milite plenam, eas quoque Christianus admisisset;
orta inter Scotum ac Germanum lite, et conflictu,
vt in tanta, ac tam varia, multitudine fere solet, et
vtrinque tota gente ad certamen concitata ingens mox
tumultus fuit. Quem cum rex ex arce accurrens,
coercere cum periculo vitae suae, quanquam frustra
nisus esset tandem quodam, qui sub ipso eius equo
latitantem aduersarium interfecerat noctu ad supplicium
hist. Dan. III p.206
rapto, vix compescuit. Hanc gregariorum
pugnam alij duo illustres viri excepere. Quorum
vnus, Iuarus Lungius, gente Danus, ac prosapia nobilissima,
alter Georgius Tengnagelius, e Germania
oriundus, vterque rei militaris laude excellens.
Lungius complures annos sub Francisco, Galliae rege,
ac Burgundiae duce Carolo aliisque illustrissimis
principibus militauerat: qui virtutem quoque eius,
atque fidem aureis catenis singuli honorauerant:
hasque ipse, quoties in pompa regem comitaretur equi
sui collo appensas, velut fidei in tot principes
monumenta ostentabat. Isto nomine satis regi
commendatus vt praeterea gratiam eius sibi obstringeret,
armaturam, fabre factam, quam e Gallia
secum attulerat, muneratur. Tegnagelius, qui stipendia
item varia sub principibus multis fecerat,
et militiae clarum nomen comparauerat, cum moliri
bellum in Suecos Christianum fama acceperat,
ipse quoque Daniam petere, operamque ad hanc expeditionem
offerre, statuit. Ideoque itidem egregiam
quandam armaturam e Germania apportauit regi
illam, ad captandam eius gratiam, donaturus.
Idque fecit; et obtinuit commendatione sua, vt
rex istam supra Lungij aestimaret. Iam vtrinque
aemulatio quaedam erat: cum et Lungius, hominem
sibi peregrinum, si armorum laude aequalem,
tamen non superiorem anteponi, aegre ferret: et
indigenae quantumuis Tengnagelius, cui parem sese
crederet, nihil esse concedendum existimaret. Et
hist. Dan. III p.207
haec res maiorem in modum animos exasperabat:
multo magis quod vterque peditatus vniuersi
praefecturam affectaret Rex, dissidio intellecto,
quemque quae donarat [donaret a.c. ed.], arma induere iubet:
atque hastis concurrentes experiri, vtra meliora
essent: qui vicisset illum sui peditatus ducem
fore. Placuit conditio vtrique: et concertant, die
ac loco praestituto, in corona spectatorum frequentissima:
cum impacta in oculum hasta, aduersarium
Lungius sternit. Qui victoriae tamen fructum,
vitae paullo post ereptus non percepit. Dum in
aula haec geruntur, Lundensis ac Roschildensis antistites
de pontificis mandato, in Stenonem, caeterosque
qui Gustauum, regni Sueciae archiepiscopum
expulissent, sententiam ferunt, et Gustauo
satisfaciendum censent: tum et sacris, dum parerent,
interdicunt: insuper Christiano mandant,
vt vindictam ferro ac flamma persequatur: idque
ipsum sic pontificem statuisse. Christianus qui
iam in procinctu erat, magis etiam hac sententia
incitatus, illico coactas copias sub ductore Othone
Crumpenio viro belli excellente traicere
in Scaniam iubet. Addit classem, bene instructam,
quae finitimos Sueciae portus occuparet: vt sic
eos simul terra ac mari premeret. Imperat item
Othoni vbi fines Sueciae ingressus foret quocunque
progrederetur vti causas expeditionis
suae proclamaret: ac diploma pontificium quo
haec regi mandaretur, ad templorum valuas figeret
hist. Dan. III p.208
ille imperata exsequi: et, impressione facta in
interiorem Sueciam, postquam late omnia populatus
esset, deficiente commeatu neque hoste vsquam
in praelium prodeunte domum copias reduxit.
Sed regressus, in eunte Februario anni proximi
cum maiore multo exercitu obuium Stenonem
habuit, qui cum eum viam in [in add. p.c. ed.] introitu Sueciae
valde arduam superasse ac mouere in Oplandos
cognouisset, Strangenesae, militem exspectaturus,
paullum stetit. Interimque ad Gustauum quem offenderat,
ne is se cum hoste iungeret, vrbis praesulem
Mathiam, Magnum Grenum aliosque mittit
ocyus, ad conciliandum sibi viri animum: quippe
cuius in affectu maximum momentum patriae situm
esse, nullo modo ignorabat. Is tum Engelholmi
erat: vbi eum accedentes orauere, "ne consilia in
Stenonem, patriamue, capere vellet: neu cum hoste se
coniungeret." Atque, illo protestante, "nihil tale in mentem
esse; caeterum indigne factum a Stenone, qui, discordiae
ipse auctor, neque sanguinis, neque patriae, vllam plane rationem
habuisset:" illis vero culpam porro deprecantibus,
tandem affirmat, "se iniuriam reip. condonare, neque
fidei, aut obsequio, defuturum." Quo responso laetus
Steno animoque confirmatus, obuiam ire hosti statuit:
ac, cum pridem peditatum praemisisset, ipse
mox cum equitatu vniuerso iter init. Cumque ad Bouensem
sinum peruenisset, valido ibi e concaede
densa arborum munimento excitato, intra quod
consisteret pedes, etiam ipse illic sistit. Inde mittit
hist. Dan. III p.209
glaciem exploraturos an ferendo exercitui praelioque
committendo satis ea firma esset, quo comperto
decem millia rusticorum quos ad limitem
defendendum congregauerat, excubare ad concaedem
illam iubet: ipse in glaciem, ibi hostem obseruaturus,
totum equitatum ducit. tum, propinquo
vtrinque exercitu, regiarum copiarum dux Crumpenius
in aduersum equitatum explodere tormenta
iubet: alteroque statim ictu crure sauciatus Steno, ipse
equusque conciderunt: tertio disiecti omnes, fugam
capiunt ac Stenonem, quam grauissime vulneratum,
secum abducunt. qui cum ad Venerium lacum
peruenisset, inter transeundum exspirat. Crumpenius
Stenonis fugam expugnandi munimenti occasionem
arbitratus, impetum in illud facit: sed,
praesidio admodum strenue repugnante cum suorum
magna clade retro cedere est coactus. hinc Vallesius,
Gallici peditatus ductor, postquam pugnam
instaurasset ac in munimentum ipse enisus esset, vt
exemplo suos ad virtutem accenderet, cum fortissime
dimicaret, aeque infelici euentu vulnere letali
accepto itidem repulsus fuit. quanquam neque sic
cessatum et idoneo magis loco quando hic non
succesisset, rursum oppugnare visum. itaque, captiuorum
indicio [iudicio a.c. ed.], ibi inuadunt, vbi ascensus [assensus a.c. ed.] magis facilis:
capiuntque et disjiciunt, vt introitum suis liberum
aperirent, inde profligato hoste recta in Oplandos
mouent, et Vpsaliam contendunt: ne, Stenone
iam sublato consternatis, noui ad certamen
hist. Dan. III p.210
loci aut consilij, capiendi aut recolligendi sese
spatium darent. Quidam e fuga Strengenesam se receperant
vt consiliis cum Mathia episcopo communicatis
aut continuarent bellum, et, coactis rursum
copiis, hosti occurrerent: aut conditione aequa
pacem peterent et in eius potestatem sese traderent.
Dum deliberant, Dani, sine vlla mora castra sua
promouentes, porro in Oplandos tendunt. quod
cum Sueci accepissent, variis locis concurrentes,
consultabant, quonam modo aditu hostem imminentem
prohiberent. Sed consilia frustra erant, cum
deesset, qui in hostem ipsos duceret. Conuenere
quidem rustici; sed, militiam detrectante equitatu,
et in pugnam sine duce proditurum se negante,
quanquam illis pro haeredibus Stenonis praeliandum
occlamantibus, irritus conatus fuit. Christina,
vidua Stenonis, missis literis, a senatu regni petit: vt,
indigenis conuocatis, ipsi quoque arma sumerent. ac,
cum aegre cunctabundum impulisset, visum tandem
vniuersas regni vires Iuersundam conuocare,
atque ibi hosti opponere. quo statuto, conuenire
statim iussi, quotquot arma ferre possent, nullo ordinis
discrimine rustici ciues, nobilesque ac iam
millia multa aderant; cum nonnulli e nobilibus, coram
hostem conspicati territique copiarum magnitudine
inter se vociferantur: se sublato iam
Stenone scire velle, cuius causa vitam porro impensuri,
aut quo duce vsuri essent. Qua re consternatis
ceteris, cum gubernatoris munus, isto quidem
hist. Dan. III p.211
rerum statu nemo in se recipere vellet, equitesque
iam paullatim se subducerent, trepidare
etiam peditatus coepit. Quem cum fugam circumspicere
reliquus equitatus cerneret, ipse quoque ocyus
Strengenesam fugit: quo primates quidam
regni, Temelsoo ab exercitu discedentes, se receperant,
vti cum Mathia episcopo de re summa consultarent.
Itaque dissipatis copiis, quae si hostem non
omnino remouere, saltem remorari posse credebantur,
nihil prius aut Mathiae, reliquisve optimatibus,
qui frequentes huc conuenerant, visum fuit,
quam vt pacem aut inducias, quibuscunque demum
modis impetrarent. Iam ad ipsam Strengenesam
castra Dani fugientes insequuti collocauerant: vt
cognoscerent praelione experiri an deditionem
potius facere vellent. Qua de causa dat Mathias ad
Crumpenium ducem literas, indicatque, "esse sibi, quae
cum eo de constituenda pace colloquatur: id cum e re vtriusque
regni putet, vti locum non suspectum designaret, in
quem conuenire possent. Nil se magis, procereque regni caeteros,
exoptare, quam, vt sine vlla clade, borealium regnorum
pax antiqua, saepiusque intercepta, semel tandem
in perpetuum sarciatur." Ad has literas respondetur a
Crumpenio; "se annuere postulatis, et conuentum Vpsaliae
velle; quo venturis liberum commeatum fore:
ac concedere vndecum dierum tempus, quo itineri se
pararent." Quibus ita constitutis statim proceres
toto regno euocantur, vt Vpsaliae nulla mora interposita,
die praefinito adsint. Inter primos aderat
hist. Dan. III p.212
Mathias, praesul Strengenesius, et Gustauus, Sueciae
antistes summus: moxque plures e senatu aduenere.
sed, priusquam quicquam agerent, cum Stocholmum
vrbs primaria a Christina Stenonis vidua,
teneretur, et non pauci etiam ex equestri ordine,
Christiano aduersantes, illuc sese recepissent;
tum et passim toto regno multi essent, qui Vpsaliam
conuenire recusantes, insuper ad arma plebem concitarent,
placuit, e gente vtraque ablegari ad Christinam,
qui inquirerent ecquid ipsa, caeterique ordinis
equestris viri qui cum illa se coniunxerant, omnia
Vpsaliae constituenda, rata habituri essent. at consilio
illi statim reclamatum a plerisque asserentibus, "vltra
quicquam cum his agere, qui venire ad comitia aduocati
noluissent, plane nihil aliud esse, quam eorum contumaciam
magis etiam confirmare. multo satius, cum Crumpenio,
et adiunctis illi ducibus, de constituenda pace, in
omne aeuum duratura, nomine totius regni inpraesens agere:
qua confecta, qui nunc animos tam praefracte in contrarium
obstinarent, facile consensuros esse." Quibus moti
rationibus animum Sueci induxere, vt de pace cum
Crumpenio caeterisque qui cum eo erant ducibus agitarent,
is Vpsaliam tunc aduenerat, et nonnulla militum
lectissimorum in securitatem suam signa adduxerat.
antequam negotium tamen inchoarent, vt
Christinae aliisque qui in eius partibus erant, abundanter
satisfacerent, mittunt, qui deprecarentur; "ne
propositum, adeo regno necessarium atque utile, sua ipsi
contumacia perturbare porro velint: quin id potius annitantur,
hist. Dan. III p.213
vt ad finem, bonis ciuibus vniuersis exoptatum,
felicissime perducatur." Sed, cum illos nec responso dignarentur,
serio a parte vtraque, quae Vpsaliam tunc conuenerat,
agi caeptum. Ac confestim cum Crumpenius
regis literas quibus illi summam rei peragendae
potestatem tribuebat, Suecis illas exigentibus ostendisset,
pax decreta, in conditiones istas. "Vti Sueci, qui
in fidem Christiani vltro sese tradidissent, ab eodem in gratiam
reciperentur. Tum iniuriae, si quas ille a Ioannis patris
tempore qualicunque occasione intulissent, condonatae,
si in fide permanerent, sempiterna obliuione delerentur.
Regni etiam praefecturae, atque feuda, quae nobilibus hactenus
concessa essent, deinceps quoque in eorum potestate permanerent.
Denique cunctis singulisque iura regni universa,
priuilegia, pristinae immunitates, ac receptae consuetudines,
seruarentur: neque quicquam contra iura, a diuo Erico
constituta, si obsequium retinerent, sanciretur." Facta
hunc in modum pace, literisque a Crumpenio confirmata,
Dani pariter Suecique iterum Christinae mentem,
ac nobilium caeterorum explorandam censuere.
Itaque visum propius Stocholmum accedere: si
fortasse ad colloquium extra vrbem euocare eam
possent aut in vrbem ipsi quoque ad consilia conferenda
animosque leniendos intromitti. Ergo, Vpsalia
profecti, quinque millia armatorum adducentes, cum
senatus ea parte, quae conuenerat, postquam Spongam
aduenissent, substitere, et Gustauus summus regni
Sueciae praesul ac Mathias Strengenesius suum
quisque cancellarium ablegarunt, qui suaderent, "vt
hist. Dan. III p.214
prodirent ad colloquium, siue Spongam, seu quocunque loci
vellent, aut, si isthoc recusarent, aliquos suorum admitterent."
Hi cum vrbem accessissent, contingentem
illam pontem intercisum, adituque introire cupientes
prohiberi, deprehendunt. Qua de causa subsistentes
nutu indicant oppidanis, cupere se intromitti.
Prodit itaque vir prouectiore aetate: ordinisque senatorij,
ac, quid vellent, percunctatur. cumque illi, a senatu
regni missos qui tunc Spongam conuenisset responderent
literasque ad Christinam et nobilitatem
reliquam apportare: exspectare eos iubet: se in vrbem
regressurum ac Christinae ipsorum aduentum
ac mandatum relaturum ocyusque cum responso reversurum.
cum hoc dicto ille abit, cuius reditum
dum ad pontem, subsistentes praestolantur, Magnus
Grenus, qui in partibus Christinae, e subiecta vrbi insula,
quam appellant S. Spiritus, in nil tale cogitantes
aliquot tormenta explodit: ita vt consulere vitae ac
recedere cogerentur. Itaque reuersi Spongam rem
renuntiant. Qua accepta desperantes de conciliatione
domum Sueci concesserunt. At Crumpenius,
cum suppetias exspectare Stocholmenses a maritimis
ciuitatibus intelligeret Stephanumque item Saxonem
ad Elsbnabbium classem habere: vt aut eam interciperet,
oppidove prohiberet, totum illuc [illud a.c. ed.] agmen
duxit. sed priusquam adueniret, gnarus hostis naues
altius prouexerat ne contingere eas posset: eam ob
causam irritus consilij sui Vpsaliam redit. Vbi cum
spem nullam videt vt Christina cum nobilitate socia,
hist. Dan. III p.215
in sancitam recens pacem consentiret: neque hieme
prohibente obsideri vrbem posse: consilio cum
caeteris ductoribus communicato in hiberna distribuere
copias statuit, itaque pedites Westerarsae mille
locat qui hanc oram contra Suecos, etiam tum
rebellantes atque pacem cum Christina recusantes
tueantur: equites Strangenesae imponit qui
curarent, ne Mathias loci episcopus reliquis inuisus
maxime quod in regem propenderet, quicquam
detrimenti caperet, alios alibi esse iubet atque
sedulo prouidere, ne quid damni paterentur, qui
in pacem consensissent. Quae in Suecia dum geruntur,
Simon Malius vir illustri genere natus et militiae
perquam clarus cum selectis mille quingentis
peditibus, per Smalandiam et Ostrogothiam facto
itinere regis iussu ad Crumpenium se adiungit.
Qui, validior tam insigni incremento, animoque confirmatior,
copias, quas retinuerat, militemque aduentitium
mox Vpsaliam reducit. Vbi dum hibernat
ipse, varie tumultus oritur incursantibus in praesidia
circumposita, et amplexos pacem indigenas, perduellibus.
Primi cum vicinis suis Westerarsij caedere
Danos aut fugare conabantur; sed, consilio deprehenso,
cum se illi subduxissent, et Vpsaliam contenderent
iam progressos [progressus a.c. ed.] Salingsassam locum insidiis
opportunum, subito adoriuntur. Hic pugnatum
quam acerrime; dum victoriam Sueci quaerunt, Dani
vero in discrimen summum adducti etiam vitam
vindicare connituntur. Sueci Danos loci iniquitate
hist. Dan. III p.216
pressos vndique grauiter inuadebant: illi contra, qui
praesidium sibi nullum nisi in virtute sua situm
animaduertebant, in apertum campum erumpere
ex angustiis maximopere conabantur. Nec virtuti
etiam fortuna defuit. Nam, enisi cum ingenti hostium
strage eos dissipatos fugant; duce Olao Petreio
qui tumultum concitauerat profligato: et
Vpsalam salui euadunt. Nec multo post tumultuatum
etiam grauius duce Lamberto Mathiae; et in
ipsum iam Crumpenium impetum facere visum
fuit: quo sublato, caeteros quoque variis locis disparatos,
profligare patriaeque libertatem restituere, satis
in procliui fore. Itaque Vpsaliam itum: quo cum
iam peruentum esset, alloqui Lambertus suos et virtutem
oratione comparata excitare: "meminissent,
iam pro patriae libertate dimicandum. Ideo, si vnquam
alias, nunc se viros exhiberent, ac coniunctis hostem viribus,
quanta possent fortitudine, oppugnarent; quem si
victum profligassent, patriam armorum metu, se, vxores,
liberosque, servitute non ferenda liberarent: tum Stenonis
quoque filiis, qui pro patriae ipsorumque libertate fortiter pugnans
mortem pridem oppetiisset, vitam fortunasque assererent.
Id Christianam admodum enixe orare; quae nunc
viro spoliata, ac praesidio amicorum destituta, cum se
nusquam ab hoste tutam animadverteret, Stocholmum
fugere, vnicum tam luctuoso tempor asylum regni, sit coacta.
vbi morens ac pullata, supplices ex vrbe clausa tollens
manus, ipsos omnes obsecraret, vt, fortunam tam
iniquam miserantes, e calamitate summa, in quam deuolutam
scirent, pro virtute sua eriperent." Dum Lambertus
hist. Dan. III p.217
in hunc modum animos suorum accendit qui
ad vrbem excubabant, viso hoste, rem Crumpenio
renuntiant. Erat dies, quo memoria Christi crucifixi
colitur: atque ille in templo sacris audiendis pietatem
exercebat. Itaque accepto nuntio, statim egressus,
arma capere suos iubet et educit extra vrbem
in planitiem, quae prospectum quam liberrimum in
quascunque partes daret, acieque ordinata et ad praedium,
sepimento satis valido communitum, stare
iussa, illico tormenta explodit, velitemque in hostem
mittit. Caelum, densa nube obductum, solis radios,
visum alias perstricturos, occultabat: sed incommodum
aliud ortum, quod Danorum ad certamen ineundum
alacritatem perturbabat. Nam permixtus
grandine, pluuiaque, ventus ora illorum infestabat,
Suecis tergo obuerso liberis, et ad pugnam nihilominus
expeditis. Tum et nix, quae spissa humum operuerat,
liquefacta faciebat, vt equorum impeditus
vsus esset: cum, suppacta ea soleis, et in pilam rotundata,
solo lubrico lapsabundi, mox sessorem
quoque effunderent [effunderet a.c. ed.]. Accedebat, quod tormenta, pondere
suo desidentia, commode explodi haud possent.
Ac iam praelium feruebat adeoque laeuum cornu
Suecis maxime in hoc ipsum incumbentibus,
vehementer laborare, quin et retro gradum ferre:
cum inexspectatus casus animum vix consistenti, et
virtutem, confirmare, quippe miles veteranus, rapto
signo de signiferi proxime adstantis manu, quem
videbat trepidantem clauis ferreis duobus e marsupio
hist. Dan. III p.218
suo promptis, illud sudi praeacutae in propinquo
saepimento sic affixit, vt avelli perquam difficulter
posset: tunc inclamat alta voce, "nunc, commilitones
mei, hoc est tempus, cum vitutis priscae vestrae ac maiorum,
meminisse vos oportet: nec permittere, vti hostes
isto regis nostri signo nisi cum ingenti caede, potiantur."
Vix finierat, cum vi magna Sueci irruunt, et potissimum
in hoc signum impetum faciunt, verum Dani
summa animi fortitudine obsistentes, edita
non parua strage illud vindicant. diu acerrime
dimicatum est: Suecis pariter Danisque quam
fortissime se gerentibus. Sueci numero superabant
ac triginta circites millia exstitisse memorantur,
cum vix octo Dani essent: sed et loco, atque
vento, aequiore vtebantur. Verum Dani quanquam
tanto pauciores insuper iniquitate loci et
coeli premerentur, totis viribus adnitentes misso
in hostem equitatu, tandem aciem perrumpunt,
dissipantque fugientes partim caedunt, partim
in horreo ad siccandos illic lateres iuxta pugnae locum
structo quo confugerant igne exurunt:
partim in propinquum amnem actos mergunt. cecidere
circiter viginti millia: ac Danorum quatuor
desiderata: et in istis Simon ac Siuardus Malij, duo
fratres, vti belli laude clari, ita quoque mortis gloria,
quam in pugna tam illustri oppetiere. Hac repressi
clade Sueci aliquamdiu quievere ac, interea
Mathias Strengenesius episcopus, cum equitibus,
quos Crumpenius Strengenesae imposuerat,
hist. Dan. III p.219
dioecesin vniuersam circumequitans omnes, qui
in Christiani verba iusiurandum dare recusarent,
ad sancitam pridem pacem amplectendam porro
adigit: anteacti temporis iniuriarum veniam,
etc obliuionem, fore spondens, adeoque in senatu
regni Sueciae nemo fuit qui maiore Christiani regis
studio in hoc ipsum incubuerit, vt sub eius potestatem
regnum vniuersum cogeret: quanquam
ille nimis sane indignam gratiam viro adeo
praeclare de se merito mox retulerit, sed malorum
ita principum fert ingenium, vt, obnoxij subditorum
beneficiis cum se impares compensandis
ob eorum magnitudinem esse videant, destrui fortunam
suam per haec ipsa arbitrentur: ideoque,
ceu offensis asperati, odium pro gratia reddant, vindicentque
quod remunerare nequeant. Stocholmenses,
quanquam clade tam insigni pridem accepta
necdum fracti, iterum, collectis viribus, ad pugnandum
prodierunt: sed Mathia, regiisque ad Teliacum
occurrentibus, fusi rursum, ac fugati interfecto
Ioanne Helbredio, duce eorum: qui Christinae
a consiliis, summum quoque in illius gratia locum
obtinebat. Gondo Gallus et Eschillus item Godus
ordinis equestris viri multi alij capti ac
Strengenesam abducti: vbi arcte a Mathia custoditi.
Verum nec sic debellat literis partim nuntiisque
sparsos passim factionis suae socios exhortantur;
"ne in regni libertate asserenda porro cessent:
se paratos pro virili opem ferre, nec periculi
hist. Dan. III p.220
partem vllam detrectare." Et hi saepe magnis animis insurgentes
semper tamen repelluntur, quanquam semel,
Arnum vrbem populati: Iacobum capiunt regni
antistitem supremum virum clara pietate ac virtute.
Quin Vpsaliam quoque ipsam, quam Crumpenius
insidebat, adoriri demum ausi: sed, praesidium cum
in armis excubare accepissent, a proposito destitere.
Scissa in hunc modum Suecia; illis pacem amplectentibus [amplecctentibus ed.],
illis in Christinae gratiam recusantibus:
ac vtrisque mutu inter se caede saeuientibus, Christianus
a Crumpenio euocatus vt hos motus coerceret,
vere primo, cum instructa nauium multarum
classe, ipse in Sueciam iter capit. verum, quia summo
iure experiri ac Suecorum tot delicta, cum in auum
Christianum, inde in Ioannem patrem, tum et in se,
sub praetextu exsequendi pontificij mandati, semel
tandem seuerissime vindicare constituerat: quos potissimum
e senatu regni sui ad negotium magni adeo
momenti adhiberet, reputare secum coepit, etenim
sic statuebat, viros animi mitioris, et amantes aequitatis,
quos in istud nullo modo consensuros ipse satis
praeuidebat minime sibi in consilium admittendos:
sed quaerendos, qui, rigore abrupto praediti, et supplicium
approbarent et pronuntiare auderent. Quod
dum agitat indolemque senatorum secum anxie perpendit,
nullos magis aptos censet, quam Lundensem
archiepiscopum Theodorum et Ioannem episcopum
Othoniensem, atque Theodorum quidem
multis sane beneficiis, vti ea quam tenebat dignitate,
hist. Dan. III p.221
iam obnoxium sibi fecerat ac Ioannem faciendum,
existimauerat. quare captum in Burundia propter
causam antea commemoratam illico dimitti vinculis,
et adduci in aulam iubet. Isque cum rex voluntatem
ipsi suam exposuisset, libertate, gratiaque qua exciderat,
restituta maximopere laetatus fidem illi operam,
pollicetur. Itaque cum his duobus expeditionem
suscipit atque desinente Maio classem ad Stocholmum
appellit. quod Crumpenius simul atque accepisset,
cum adiunctis sibi ducibus, ac primariis aliquot
Sueciae senatoribus, qui in pacem consensissent,
regem salutatum adit. Cum consilia contulissent, sine
mora vrbem obsidere visum. Atque collocatis castris
inter regem et maiorem Sueciae senatorum
partem pax, Vpsaliae pridem facta renouata ac firmata
denuoque constitutum: "vt iniuriae et offensae
ex quacunque demum causa ante illud tempus ortae, sempiterna
oblivione traderentur. Denique, quae duces regij promisissent,
ea omnia, ceu rex ipse statuisset, rata fore." Qua
de re ne dubium cuiquam esse vllum posset, addita
et literae regis, fidei monumentum ac pignus. Rex
Stocholmum ita arcte obsidebat, vt omnino commeatus
importari nullus posset, quo deficiente tandem
cum obsessi ad extrema adigerentur, adeunt
Christinam proceres, qui cum ea obsidionem tolerabant,
ac deditionem suadent. Atque illa postquam
suos etiam deficere videt neque spem auxilij vllam aliunde
superesse, aegre quamuis, assentitur: sed hac lege
vt eandem sibi gratiam, quam obtinuissent illi,
hist. Dan. III p.222
qui in pacem ante factam consensissent, paciscantur,
idque factum et Septembris die octauo magistratus
extra portam claues vrbis regi offert ac solenni iuramento
in obsequium se obstringit. Quo peracto
vrbem ingressus cum selecto comitatu, templum petit:
inde actis Deo gratiis, arcem ascendit, ac, diebus
paucis aliquot interiectis conuocatis regni Sueciae
senatoribus, comitia Stocholmi indicit. qui cum omnes
conuenissent, in Brunchonis, adiacente vrbi monte
concionem habere voluit, itaque conuentus die,
praestituto totum cum milite implet qui inclusos senatores:
velui corona cingerent, ipse locum eminentiorem
capit ac Ioannem, episcopum Othoniensem
verba pro se facere iubet. Is exorsus alta voce,
inniti a rege belli causas refert. Nempe, "regnum iuxta
leges ei velut proprium esse; ipsos vero contra illas, item fidem,
quam et literis obstrinxissent, deliquisse, ac Stenonem
elegisse: sed his omnibus pace facta condonatis, non
exprobraturum porro. Alterum esse, multo grauius, quod
Gustavum, praesulem Vpsaliensem, regni Sueciae primatem,
quia in ipsum, vt debebat, propendere videretur,
dignitate sua exutum, iniquissime habuissent; cumque in
Daniam is confugeret, arce Stega solo aequata, contra
eum coniurassent: nunquam se reditum in regnum illi
permissuros, neque pristinam dignitatem reddituros:
tum, quae poena isto nomine cuiquam subeunda esset,
nulla prorsus personarum exceptione, omnibus communem
fore. eum vero hanc iniuriam, tam ingentem, ad
pontificem retulisse; qui indignitate motus, Roma ad
hist. Dan. III p.223
regem literas dederit, quibus omnes foedae adeo coniurationis
socios, ni [in a.c. ed.] Gustavum restituerent, et illata ei
damna resarcirent, statim sacris prohiberet, ac sententiae
huius suae exsequutionem ei demandaret. Cuius iustae
adeo petitioni cum deesse non duntaxat graue foret, sed
periculosum etiam, statuisse ipsum inpraesens causam
istam disceptare, et iniuste oppressae parti opem ferre:
ideoque nunc cum armis advenisse." Haec et talia
postquam tandem Othoniensis perorasset, rex,
dimissa concione in vrbem redit ac cognitionem
causae in Kalendas proximi Nouembris differt.
Eo die coronari constituerat itaque vbi
aduenisset cum solenni comitatu templum ingressus,
a Gustavo praesule Vpsaliensi, coram regni
senatoribus et in hoc consentientibus consecratur.
Aderat in hoc conuentu Caroli V. legatus;
qui affinem sibi regem cum ornari etiam a se
debere existimaret, aureum vellus offerebat. itaque
ad summum altare stante cum corona sua
Christiano, leniterque suo brachio incumbente, in
medium legatus prodit: ac, salute Carolo V. fausta
omnia apprecante, nuntiata, accedens propius
vellus aureum, symbolum societatis, toto orbe augustissimae,
in quam tunc reciperetur collo eius, paulum
caput inclinantis circumponit. In solenni illo
actu cum equestrem dignitatem Danis tantum rex
quibusdam contulisset: nemini Suecorum vero hunc
honorem habuisset; idque eos aegre ferre et inter se
queritari, intelligeret: "non oportet, inquit, Suecos, quibus
hist. Dan. III p.224
mecum acre diu bellum fuit, admirari, si non statim in interiorem
illos amicitiam adhibuerim, aut ad aliquem altiorem
dignitatis gradum euexerim: cum cognoscere prius
homines quam ornare sit conueniens." Porro, cum coronam
regni accepisset et praecipuos Suecorum e
medio tollere statuisset cum nonnullis, quos inprimis
fidos sibi existimaret, rem communicat et consilium
eos rogat: "quonam modo sic negotium institueret,
vt ignaro quasi ipso, et inuito, gestum esse videretur: atque
ita sui facti culpam alienam faceret?" atque erant, qui
"seditionem" dicerent "a militibus concitandam, per quam
illi ad rapinam et caedem ruerent:" alij "non tutum id"
existimabant; "arrepturis arma quoque sua ciuibus, et
victoriam Danis dubiam reddituris. Nihil satius, quam
conuiuium instituere, et in arcem euocare, qui nobilitate
generis, aut potentia eminerent: ita, specie beneuolentiae
circumuentos, in ipsius potestate omnes fore." Placuitque
hoc consilium: quanquam illum, quod summopere
declinatum cupiebat, culpae manifestum faceret.
Itaque sine mora proceres, ac nobilitatem caeteram
cum senatu Stocholmensi in arcem ad conviuium
vocat. et venere quotquot inuitati erant,
nescij instantis mali. In hilaritate summa primi duo
dies acti: tertio Gustauus iussus accusationem suam
instituere. Isque data fandi venia, non iniurias modo
suas verum etiam quas pater et amici pertulissent,
graui oratione refert: incitante ad haec rege, et vt
nihil reticeret adhortante. qui audita accusatione
eius, quid Georgius Schotbergius archiepiscopus
Lundensis, et episcopus Roschildensis, Lago Vrnius,
hist. Dan. III p.225
quos negotij huius arbitros summus pontifex esse
iusserat, statuissent, palam recitari mandat. Christinam
quoque, in iudicium aduocatam percunctatur;
"cur maritus eius Steno tantum in Gustavum odium concepisset,
vti arcem Stegam euerteret, ipsum vero regno ejiceret;
atque in eiectum insuper, ne reciperetur vnquam, coniuraret."
Ad quae illa cum initio perturbata conticesceret,
statim tamen ab astantibus confirmata animo
recepto dicit; "nihil grauius in Gustauum, quam a caeteris
coniuratis, a marito admissum esse, eiusque rei coniurationis
litera, quibus omnes subscripsissent, fidem facere."
Rex audita literarum mentione, quibus sese coniurati
in Gustauum obstrinxissent, cum afferri eas illico
imperasset, et allatas mox legisset, lectas retinet:
ac, discedens e iudicio duci in custodiam omnes in
sequentem diem iubet. Simul Nicolao Bildio, tunc
palatij praefecto literas tradit praecipitque vt excerpta
nomina coniuratorum in indiculum referret:
isque vti iussus erat, statim facit, neque mora ad Novembris
diem octauum, quo relati in indiculum erant
ordine omnes custodia producti in forum ad
supplicium. Claudi vrbis portas iusserat et excubias
dispertitus imperauerat, vt praefectus prouideret
diligenter ne euadere quisquam posset. Ordinata
ad terrorem cuncta erant, et in magno ciues metu
versabantur: cum repente arx aperta et eductus primo
Ericus, cuius filius Gustavus postea regni praefecturam
est adeptus: tum episcopi Strengenesius ac
Scarensis: inde reliqui regni proceres, et senatus oppidanus.
duo episcopi, cum in aream ante curiam,
p.226
quae supplicio miserorum destinata, peruenissent, petunt
precibus, vti sibi copia sacerdotis fieret, cui peccata
confitentes rite sese expiarent: verum non obtinuere.
Ioannes Brascius, episcopus Lincopiensis,
vir insigni probitate quique causam Christiani diu
etiam propugnauerat, cum in forum ductus esset et
in genua iam procumbere ac ceruicem percussori
exhibere iuberetur, magna animi constantia alta
voce se insontem, ac iniuriam sibi fieri protestatus
cum omnino nil proficeret, circumstantes,
supplicio interesse a rege iussos supplex rogat; "vt
sigillum, quod ad coniurationis literas ipse appendisset, demeretur:
illic eos clarum innocentiae suae testimonium inventuros."
quod ad regem postquam ij retulissent, isque
fieri, quod petebat, imperasset: sub interiore cera, in
occulta illic scheda, manu eius scriptum legunt: "quicquid
huius admisisset, ab invito expressum esse." quod cum
rex intellexisset, ceu ab aliis circumuentum, et coactum
subsignare, liberum pronuntiauit: et hoc vnum
aequitatis in iniquitate summa exemplum dedit, interfecti
a carnifice illo die septuaginta, vel, vt alij,
quatuor et nonaginta: vim, Gustauo quam intulerant,
occulto quodam Dei iudicio, etiam vicissim
passi: ac communi omnes poena sicut ipsi futurorum
imprudentes, pridem vouerant. Neque isthic furor
stetit; trucidatis, qui ad caedem designati, miles in
promiscuam plebem quae confluxerat ad spectaculum,
impetum facit, obuiosque contrucidat. Hinc, proposita
cum nominibus proscriptorum quadam tabula,
hist. Dan. III p.227
etiam domus inuaduntur, et latentes ad carnificinam
ciues extrahuntur. Cumque multi in obscura vrbis
loca metu sese abdidissent ne elaberentur illi promulgato
mox edicto reliquis impunitatem pollicetur.
Verum homines temere creduli, cum in publicum
prodiissent, itidem immisso milite obtruncantur.
dies aliquot laniena haec continuata fuit maximeque
in Ribingianam domum desaeuitum: vt, cum
caedi aetas firma nulla vltra superesset, pueri arriperentur,
qui constricta, in nodum coma, e catasta immaniter
suspendebantur: hinc, ceruicibus amputatis, corpora
in terram trunca decidebant capita in sublimi
haerebant. Sed in nullum immanitate exquisitiore actum
quam Ioannem Magnum quendam. Hunc ad
crucem, veste omni spoliatum, affixere, in qua multa
proloquutus, Deo innocentiam suam commendabat:
multa quoque de crudelitate regis, ac perfidia querebatur.
quae cum ei nuntiata, membrum viro genitale
praesecari et in faciem pendentis projici iubet. postea
transverberatum illi latus, adeo patenti vulnere,
vt inserta per id manu cor quaesitum extraheretur:
quod et ipsum in occisi faciem abiectum fuit. denique
cum viris vrbem exhausisset, ad rapinas se conuertit;
viduasque ac pupillos, post maritos ac parentes interfectos,
bonis item cunctis exuit: nulli rei sacrae aut
profanae parcens, etiam in defunctos saeuiit: et Stenonem,
qui in praelio occubuerat, filiumque eius posthumum
vno eodemque mense natum simul mortuumque
extrahi sepulcro iussit, et adduci in conspectum.
ac Stenonis quidem corpus, postquam oculos satiasset,
hist. Dan. III p.228
etiam, facto nimis sane inhumano, momordisse
sunt qui tradant. Totum triduum praeterierat,
cum cadauera occisorum, passim in plateis sparsa, ac
cruore suo foeda, comportari in forum mandat: vbi
postquam illa quoque satis diu inspexisset, tandem,
intercessione episcopi Othoniensis, extra vrbem exportata,
concremantur, cineresque dissipantur. Illaudatum
certe facinus et quod nulla vnquam aetas
conticescet: nulla etiam sine horrore, atque exsecratione,
memorabit. Cum offensam eorum omnium,
quae in avum, patrem, ac se deliquissent, condonasse
simularet, subdole Gustaui causam, quam sub
eius quoque offensis, vti erat comprehensam existimabant,
quia non diserte expresserant, separabat: vt
in illa vindicanda suum odium exerceret, iure quidem,
qui iam toties rebellassent, puniendos, atque
ita coercendos statuebat, vt deinceps pacem vel inviti
colerent, nec moliri tale quicquam, etiam si vellent,
possent: sed non ista coercendi, aut decore in
officio continendi ratio erat: nec, indulta semel
venia, ac sancita omnium praeteritorum obliuione,
vllum sibi amplius vindictae causam reseruauerat.
Nunc perfidiae, ac saeuitiae, gemina se culpa obstrinxit:
qua vtraque: nihil magis neque Deus, hominesque
detestantur: neque principes, quis virtutis, vti debet,
cara est existimatio, studio maiore cauent. Neque diu
paenam euasit: cum a Deo solio suo deturbatus, in
exilio, atque carcere, reliquum vitae miser egit, caeteros
exemplo suo reges, principesque docens, vt supremum
hist. Dan. III p.229
semper numen rite colant metuantque et
fortuna, quanta possunt moderatione, vtantur:
cogitantes instar vitri eam esse: ac, cum maxime
splendet, frangi. Sparsa huius caedis fama cum
inuidiam se non posse sustinere intelligeret, vt amoliretur
eam, a pontifice, qui sacrorum vsu Suecos
prohibuerat, et ipsius quoque operam ad sententiam
exsequendam implorauerat, per legatum huius rei
testimonium sibi petit. Isque misit mox Ioannem a
Potentia cardinalem, qui legitima inquisitione
habita "nil a Christiano factum praeter ius", pronuntiavit.
Verum neque sic querelam hominum de se repressit.
Cumque se, ac suos omnes, maximo apud Suecos
odio laborare animaduerteret, de discessu cogitauit:
ita tamen, ne suspicionem fugae vlli daret.
Quam ob rem, praefectis passim constitutis, firmam
regni dum abesset, gubernandi potestatem
Theodoro, pridem praesuli Lundensi, tunc Scarensi,
pro Vincentio interfecto demandauit. hinc in
Daniam proficiscitur, captiuam Christinam abducens,
liberosque et matronas aliquot claras, quas reversus
postquam Hafniae aliquamdiu sub custodia
tenuisset mox Calundeburgum transtulit: vnde
postea, eo profugo, Fridericus, ipsi in regnum surrogatus,
liberas abire iussit. Abduxit etiam Gustavum,
Erici E. quem productum primum omnium [omnium add. p.c. ed.] ad supplitium
memoraui, isque traditus Erico equiti Dano,
ea lege, vt, si forte elabi sineret, mulctae nomine sena
aureorum millia numeraret: ac cum, tanquam
hist. Dan. III p.230
consanguineus laxiore sub custodia haberetur, habitu
dissimulato, mox Lubecam, inde in Sueciam evadit.
Vbi postea, concitatis Dalecarlis, regios caedit,
aut expellit: et Stenonis ducta filia, regni praefecturam
capit: velut infra suo loco referetur. In itinere,
cum diuerteret apud monasterium quoddam, cui
Nouae Valli nomen, monachos cum suo abbate,
quia partem commeatus, ne diriperetur totus, in
propinqua illic silua occultauerant, etsi sane, quantum
ipsi atque eius comitatui nutriendo satis esset,
reseruassent, post peracta rite sacra, quibus etiam interfuerat,
vix digressos [degressos a.c. ed.] ab altari, comprehendi ac
constrictos statim projici in vicinum flumen iubet.
Abbas, liberatis manibus, cum in ripam enatasset,
nihilominus crudelissime trucidatur. Vnus tantum
monachorum: postquam scribis regiis se miscuisset,
orat eos, obsecratque vt benigne opem ferant.
qui miserti, pallium homini circumjiciunt, pileumque
imponunt capiti: tum ad mensam suam
adhibent, ac, porrecto atramento [attramento a.c. ed.], charta, calamo,
se componere in scribentis habitum iubent.
Vix consederat calamumque in manum sumpserat,
cum ingressus militum tribunus illic quaerit
profugum: cui Casparus Brochmannus, regis tunc
procancellarius, "Monachos", inquit, "ignoramus: sed, si
scribam tibi poscis, aliquem eorum cape, quos ad mensam
assidentes conspicaris." Hoc responso, cum abiret nec
vlterius quicquam quaereret, ille euasit. Nempe
isthoc foedae adeo lanienae vnum deerat: vt insonti
hist. Dan. III p.231
eam sanguine sacri ordinis terminaret: ne non ille,
interfectis post episcopos etiam abbate et monachis
de immanitate eius pariter conquereretur. Ita
subiugata Suecia, cum in Daniam rediisset, ad affinem
Carolum V. sumpta veste peregrina, est profectus,
petiitque vt deinceps feudum Holsati a se acciperent,
a quo perbenigne exceptus, cum non difficulter
item postulata impetrasset festinato domum
rediit. Inter haec Gustauus ille, de quo paullo
ante dixi, e primaria Sueciae nobilitate adolescens,
quem captiuum Christianus secum abduxerat et
Erico consanguineo dederat custodiendum, tempore
quo e Dania ad Albim flumen agi boues
consueuere, ipse quoque vili veste se amiciens,
tanquam boum agitator, clanculum Lubecam venit,
ac senatui se aperiens, cui tunc contentio
cum Christiano magna [magno a.c. ed.] erat, de vrbis suae priuilegiis
commeatum et auxilium quo reduci in
Sueciam posset, dari sibi postulauit. Neque ille
recusabat: sed, retenta vili veste qua aduenerat
nouam induens, nauem addit, quae in Sueciam
reportaret. Vbi cum ignotus diu et labore mercenario
victum quaerens, oberrasset tandem ad
Dalecarlos iuit, inter Suecos fortitudine excellentes:
et initio cum paucorum amicitiam comparasset,
mox in gratiam caeterorum ita se insinuavit,
vt ad arma vniuersos concitaret. inde
aliis tota Suecia concurrentibus, iustus iam
exercitus erat. Cuius dux renuntiatus, statim
hist. Dan. III p.232
omnes sacramento sibi obstringit, et in regios impetum
facit: quos obtruncat aut expellit: et proregem
inter istos Theodorum, insolentia, auaritia
ac libidine supra omnes odiosum. Igitur, deficiente
tota Suecia, profugus inde Theodorus Christiano
rem renuntiat. Qui tametsi perinique hanc rebellionem
ferret et in Suecos expeditionem novam
cogitaret, tamen, ob Christinae matris suae obitum,
cuius tunc curandum ipsi funus erat, differre
in sequentem annum est coactus. Erat ea filia
Ernesti Saxonis, Electoris; et Ioanni, huius Christiani
patri, vt in rebus Christiani I. retuli, nupta fuit anno
M.D.CCCC.LXXVIII, annos decem ac septem nata:
exactisque in coniugio annis quinque et triginta,
in viduitate octo, obiit sexagenaria, faemina vt multis
dotibus, quae fastigium hoc decorent, exornata
sic inprimis pietate. Tumulata est Othoniae in qua
vrbe vitae sedem vidua ceperat, in coenobio Franciscano,
ad mariti regis latus. Id coenobium opere
et ornamentis multo illustrius reddiderat, ac virginibus
duo struxerat S. Clarae dedicata: vnum
Hafniae et Othoniae item alterum. Dum exequias
matri parat, comprehendi Theodorum e Suecia
eiectum ac seruari arcte iubet: inde quaestioni subjicit:
tum flagitia multa fassum, et ingentia, iterum
custodiae mandat mox supplicio, quod meruerat,
affecturus. Itaque curato funere ad XXIV. diem Ianuarij,
rege peregre profecto, et Sigbritta, cuius sola
commendatione creuerat, item absentiam simulante,
hist. Dan. III p.233
ad supplicium producitur, collo in laqueum inserto.
cumque in forum peruenisset: ad patibulum,
sed non ipsi constitutum ducebatur. Quod cum
lictor, eum reste iniecto trahens, paullum per appositas
scalas asscendisset: ad captiuum se conuertens,
per ludibrium, "Satis," inquit, "in itinere hoc profecimus:
alio progrediendum est." Tum descendens, versus curiam
eum ducit, vbi ignis ingens erat. In hunc illum,
scalis illigatum, injicit, aderat praeco, qui pronuntiabat
causam: et, flagitia eum tanta, ac tam multa,
commisisse memorabat, vt pro meritis nulla poena
satis esset. Erat Theodorus iste gente Westphalus, arte
tonsor: qua cum Romae adolescens aliquamdiu
aegre vitam tolerasset, mox in patriam est reuersus.
inde in Daniam profectus, cum Sigbrittae per Hermannum,
eius fratrem, innotuisset, regi ab ea commendatus,
tanta statim apud eum gratia fuit, vt,
praelatus [praelatis a.c. ed.] omnibus familiaribus, ad honores quam
amplissimos paullo post eueheretur. In Italiam
quia linguam illic tonsor addidicerat, ad pontificem
ablegatus, mox Lundensis archiepiscopus, atque
regni Daniae primas constituitur. Inde subiugata
Suecia, et Scarensi quoque episcopo, vti supra a me
dictum, inter caeteros interfecto eius item episcopatum
impetrauit. Denique Sueciae etiam prorex,
dignitate nimium proterue vsus, semet ipse, et Danorum
in id regnum potestatem, nunquam post recuperatam
pessum dedit. Omnibus illustre exemplum,
quam incertae res humanae; nec potentiam,
hist. Dan. III p.234
quamuis summam, vnquam diuturnam esse, ni virtute,
ac prudentia, maximaque moderatione animi
temperetur, atque sic exerceatur, vt in sese exerceri
quisque velit. Sed plerunque vsu venit: vt qui
loco obscuro nati ad honores euehuntur, non tam
per virtutem suam quam fortunae quae illudere
vult interdum beneficium, ij mox lasciuientes,
nec felicitate sua moderate sat vtentes, cunctis graues,
sibi noxij subito deiiciantur: plane sicut pilae
solent: quae vi aliena impulsae, vbi alte asscenderunt,
sese in fastigio illo sustinere nequeuntes, statim
decidunt. Christianus mense Augusto magnum
adducens equitatum in Holsatiam proficiscitur; ac
Flensburgum cum venisset, Fredericum, eius ditionis ducem,
patruum suum et nobilitatem omnem
Stenderboum adesse iubet. quo cum sine vlla
mora cum exiguo comitatu Fredericus aduenisset,
admiratus, quod amicum ad colloquium rex armatus
accessisset, post salutem vtrinque dictam
infit statim Christianus; "esse quaedam, quae cum patruo
ac nobilitate item vniuersa, omnino agat, eaque non tantum
ad regni, sed ducatuum quoque commoda pertinere."
ad quae postquam Fredericus respondisset, "nec nobilitatem
totam conuenisse, neque solitam eo loci conuenire;
ideoque rem momenti alicuius constituere illi velle,
sine absentium consensu, minime oportunum fore,
seque a nepote rege postulare, vt hanc libertatem suam
bene consulat," regerebat Christianus; "si is locus displiceret,
Leuensouium capi posse." atque ita Friderico
hist. Dan. III p.235
approbante, a colloquio discessere. Fridericus
tunc Gottorpij nobilitatem ad conuiuium inuitaverat;
vbi cum inter sermonem rem hanc omnem
retulisset, pariter mirati omnes, quod armatus ad
colloquium ducis patrui Christianus aduenisset, ipsi
etiam Chilonem manu armata convenire, atque
inde Leuensouium ducem suum comitari, decrevere.
Porro, vt cognoscere possent an eodem
quoque Dani in armis conuenturi essent, nocte
insequente mittunt qui rem omnem exploraret.
Ac renuntiante eo, itidem armatos fore, ipsi etiam
arma sua attulere. Fridericus se Gottorpij continebat
filiumque Christianum, qui obiret vicem suam,
ablegabat: Ioannem Rantzouium, si absentiam
forte rex iniquius ferret respondere pro se iubet:
"quia armatus Stenderboi ad colloquium accessisset, ac
se eo facto magis hostem esse, quam nepotem, aut amicum,
ostendisset, non putasse, propius sibi accedendum."
quod si insuper quaedam ditionibus gravia nec
ferenda postularet, "nihil se ad ista respondere
posse," affirmaret: "sed ad principem relaturum, qui
idcirco filium suum huc misisset." Cumque iam ad Leuensouium,
qui est riuus quidam exiguus limes agri
Slesuicensis et Holsatiae, regem appropinquare
Holsati, qui priores huc conuenerant, accepissent:
illico conscensis equis, obuiam eunt. Rex, cum propius
accessisset, patruelem Christianum conspicatus,
ocyus adit: et, porrecta prius dextera mox eductum
in eundem gladium vibrans, blando vultu:
hist. Dan. III p.236
"etiamne," inquit, "ferro vos armati aduenistis?" ac, cum
dato tubae signo equites iam conuenissent, progressus
in medium Rantzouius, principem suum Fridericum
excusabat, quod non, vt statutum erat, ipse
quoque aduenisset. Rex, qui facile animaduerteret,
ita conuenisse Holsatos vt, si quicquam ab illis gravius
postularet plane negaturi essent, per Rantzovium
quem, virtute et prudentia eminentem, multum
etiam valere auctoritate apud eos satis exploratum
habebat: ipsos hunc in modum alloquitur: "nullo
modo sibi dubium, quin Holsatis vniuersis innotuerit,
quas ob causas bellum inferre Lubecensibus cogeretur: itaque
orare enixe, vt consilio, et auxilio praesto sibi esse velint.
Quod si faciant, sedulo id curaturum, ne deinceps operae
eos poenitere suae possit" Ad quae postquam de re
paullum inter se deliberassent, per Rantzouium responderunt,
"Nec inducere animum posse, nec teneri,
vt hostes regni suos facerent: cum potissimum nec auctores
lacessendi exstitissent, nec consilia contulissent. Ad
haec, si in Lubecenses arma sumant, regi nullo modo vtile,
sibi perdamnosum fore. Itaque rogatum cupere, ne, quod
iuste recusarent, denegari aegre ferat." Sic conuentus
plane vt Stenderboensis frustra fuit: et Gottorpium
rex discessit, illic noctem habiturus: Chilonem
Holsati vnde venerant, rediere. Rex Gottorpio
discedens die postero Redensburgum se recipere,
quo consiliarios pridem Ioachimi Marchionis
Brandeburgici euocauerat, vt consilio eorum
operaque, Stenderboi in conuentu vteretur.
hist. Dan. III p.237
Qui Flensburgum cum venissent, ibi loci substitere
expectantes, quid rex vellet. Hos cum ad se
Redensburgum euocasset, mox eodem Caroli V.
Imperatoris oratores aduenere. Quibus cum conventus
vtriusque acta indicasset, iterum a Friderico
patruo peramanter petit, "vt Flemhudam quosdam e
consiliariis, die in literis constituto, mittere velit? se
eodem aliquos missurum esse." et utrinque ablegati aduenere.
Verum, quia grauiora, quae tractare iussi erant, viderentur,
in id omnes consensere, "vt Borsholmium,
clarum Holsatiae monasterium, ipsi principes conuenirent,
et externos illuc ad se conuocarent; quorum arbitrio,
quicquid inter partes esset controversiae, seu antiquae, siue
nouae, tolleretur." Quaedam vero capita erant, et
in illis primum istud. "Quod a Carolo Imperatore, affine
suo, Christianus singulari indulgentia priuilegium accepisset,
quo ducatum Holsatiae, aliosque huic coniunctos, vti
ipse Fridericus, ac maiores quoque eius, ab episcopo Lubecensi
instar beneficii petere consuevissent, ita eosdem in futurum
a Christiano regibusque successuris ipse et haeredes
eius deinceps petere iuberentur. Quae quantumuis hunc
in modum se haberent, tamen, vti controuersia qualiscunque,
inter ipsum patruumque qualicunque causa orta, per
sequestros, neutri patrium obnoxios, aut suspectos, tolleretur,
promptum beneficio renuntiare: ea lege, vt contrarias
Fridericus literas petat, impetretque, quibus Carolus privilegium,
pridem indultum reuocaret: seque nec laturum
aegre, nec prohibiturum esse." Alterum, "si non componi
bellum Lubecense posset, integrum Friderico fore, pacem
hist. Dan. III p.238
certam constituere, qualis ea sub Ioanne patre erat: seque
omnino istud velle, ne suorum quisquam illi quicquam detrimenti
ferat: neve irruptionem vllam, impetumue in
ipsius terram faciat. idque sese ita cupere, fidem suam istis
literis obligare." Tertium, "quia Fridericus conqueratur,
partem sibi, regis filio, in Noruegia, tanquam regno
haereditario, suam tribuendam esse; tum et de tutela patris,
quomodo eam ille gesserit, cognoscendum: ac deberi
centum aureorum millia, in ducatus distributione ipsi attributa:
denique, velut iuniori regis filio, etiam sibi iure
aliquid donandum; ut in Dania, more dudum usitato,
consueuisset: ad haec sese respondere. Vt Ioannes, parens
suus, antea cum Friderico fratre egisset, et in certos arbitros
compromisisset, se paratum ad praestandum, quicquid
iuri, legibusque, consentaneum censeretur. quin et per
regnorum Daniae, ac Novergiae, senatores natu maximos
cuncta archiuorum scrinia diligenter excussurum;
quaeque illic in rem istam documenta inueniantur, ante
vndecimum proximi Nouembris diem exhibiturum:
quaeque ex his debere ipse patruo suo cognoscatur, sine mora
aut exceptione vlla, praestaturum: et negotii vniversi
arbitros fore, Ioachimum Brandeburgicum, electorem;
Henricum, ac Albertum, fratres, duces Megapolitanos,
Boguslaum, item ducem, Suerinensem;
et Henricum, praesulem Ratzeburgensem: atque hos ad
diem ante proximam anni insequentis Pentecosten decimumquartum
Segebergam conuenturos, ac sententiam de
re tota iuxta aequitatis normam prolaturos; et id operam
daturos, ut concordiae inter partes sarta tecta statuatur.
hist. Dan. III p.239
aut, benigne si componi haudquaquam possit, iure tunc
acturos esse. Si quis vero e principibus memoratis causa
sontica a negotio pertractando excludatur, et adesse ipse
nequeat, hunc consiliarium quendam, plena potestate instructum
suo nomine legaturum. ac pronuntiatum quicquid
ab his fuerit, id vtrinque ratum fore. porro, vt querelae
patrui haec concesserit, ita integrum sibi velle, si quid
etiam ipse habeat, quod ab illo iure postulare queat, id vt
pariter disceptandum arbitris iisdem tradat: qui ex aequo
atque bono, itidem de re pronuntient. cum hac cautione
tamen, vt, quodcunque demum fuerit, patruo exponat
prius, idque ante proximum natalem Christi. quicquid
vero iudices iidem senserint, ratum fore. quod marcarum
Lubecensium vndecim millia, quae pro patre Fridericus
patruus exposuisset, attineret, ea se mercatu proximo
Chilonensi, sine longiore mora, ac cum gratiarum quoque
actione, redditurum." Porro amplius constitutum,
"ne ducatum seu Slesuici, siue Holsatiae, incolentes, ad alterius
loci forum, quam ducatui illi proprium, in quo ipsi
habitarent, traherentur: et vtrinque in sua quisque ditione
separatam iurisdictionem haberent: quodque alteruter statuisset,
alter quoque exsequeretur. Sed, quod ad nobilitatem,
et antistites, qui in ditione vtraque etiam tum indistincti
in eorum controversiis ius vterque simul dicerent:
quique abfuturus esset, is praefectos aut consiliarios suos, loci
incolas, delegaret. ac quod simul censuissent, illud ratum
haberetur: ita tamen, vt ad Caesarem prouocatio, more
dudum vsitato, in Holsatia permittatur. Deinde, vti
lites omnes dirimantur, in Holsatia, iuxta vetera statuta,
hist. Dan. III p.240
ex Saxonici iuris codice, Speculo Saxoniae dicto: in
ducatu Slesuicensi, qui annexus regno Daniae, iuxta leges
Valdemari, eius nominis II., pro recepta consuetudine.
Porro, etiam viae publicae, quae Tritoum, Segebergam atque
Oldesloum ducunt, vti olim, sic deinceps, mercatoribus
ac quibusuis iter illac facientibus, liberae exhibeantur:
seduloque detur opera, ne qui eas grassatores insidere, neue
infestare ausint, vsque in diem Segebergae constitutum. Vbi
si amice ipsi inter sese minus conuenire possint, tum et
principes, quorum arbitrio reliqua omnia permisissent,
quid de ea re sit iuris, cognituros, ac sententiam dicturos.
Idem publicano fieret, Oldesloi a Christiano constituto.
Denique, vt Christianus Friderico remittebat priuilegium,
quod a Carolo Imperatore de Holsatia accepisset,
ita rursum Fridericus largiretur Christiano, quicquid
sibi pro auxiliis, bello Suecico submissis, deberetur."
Tum sancita veterum iniuriarum obliuione, mutuam
porro amicitiam, quam sanctissime in futurum
exercendam alter alteri pro se filiisque suis, et
haeredibus promiserunt: literisque in rem eam
consignatis fidem quam inter se pacti, confirmarunt.
Inter ista Lubecenses, et Vandalicae ciuitates
quae fortunae Christiani, ob redactum in potestatem
regnum Sueciae, inuidebant classem in eum
nauium triginta parant. Quae ingressa mare Balticum
cum ad Hafniam constitisset, quasi illic militem
expositura, postero die Helsingoram se recepit:
ac vastato eo oppido inde Hafniam reflexit.
Christianus tunc Callundeburgi erat, vbi
hist. Dan. III p.241
accepto rei nuntio, sine mora Hafniam redit: et
per viam insulae totius incolas ocyus capere arma
iubet. Qui cum instar decem millia conuenissent, ad
Solbergum, proximum ab vrbe pagum, castra ponunt.
Quorum lustrandorum causa postquam vrbe
exiisset, mox Sigbritta, vna ancilla comitata, pedes
sequitur. Vixque ad scholasticorum, quem appellant,
lacum venerat, cum in via assecuti duo milites bene
poti, qui ex vrbe castra sua repetebant eam invadunt:
et diffugiente ancilla, post conuitia etiam
vim intentantes iaciunt in adiacentem, quem iam
ante dixi lacum. Quae dum fiunt, rex reuertens, ac
progressus extra castra, cum Sigbrittam ita habitam
accepisset, equo concitato accurrit extrahique
eam iubet, et in rheda collocatam domum vehi.
Sed, periculo huic erepta, aliud, non multo leuius,
statim incidit. Etenim, ad portam vrbis cum venisset,
cohors quaedam, quam auxilio Roschildenses
regi miserant, ante eam excubabat: et, in rheda venientem
conspicata, tela multa iaciebat: per quae
vix in vrbem euasit. Rex interea illos milites, qui in
aquam paullo ante eam abiecerant inquirebat et
inuentos, arcu ferreo, quem tenebat manu, stratos
comprehendi atque in vrbem ad custodiam duci
iubet: inde, capite etiam plecti. Post haec rursum
castra petit, militesque adhortatur; "fortes essent, Vandalosque
saepe a maioribus suis profligatos meminissent: et
istius rei signum satis manifestum esse, quod insignia eorundem
regni insignibus interspersa apparerent: eaque in
hist. Dan. III p.242
illis ipsis, sub quibus mererent, signis oculis repraesentata
adspicere possent. neque esse, quare nauium, quas in littore
conspicentur, multitudine terreantur: quae ad mercaturam
potius quam militiam apta essent. olim quidem
magnam gentis claritatem exstitisse; nunc distractae in
diuersas orbis Christiani partes vix reliquias, nullo modo
formidandas, superesse. itaque pugnarent strenue, cum hominibus,
qui commercia exercere melius quam arma
scirent, ac victoriam minime incertam fore." ad quae
illis acclamantibus, "se pro rege patriaque sanguinem
profundere certos;" laetus mox in vrbem redit,
vtque occurrere hosti posset, militem ac commeatum
regno vniuerso imperat. Maxime autem Helsingorae
Vandali infesti erant: quod Ioanne pridem
rege, cum id oppidum obsiderent, nulla re praeclare
gesta, abire ab obsidione coacti essent, ideoque insultantibus
oppidanis, etiam minati erant, paullo post
se reuersuros: ac ludibrium igne atque ferro, vlturos.
quod cum nunc denuntiassent: et in proxima quaeque
loca oppidani rebus suis, ac coniugibus liberisque
tempestiue exportatis, diffugissent: mox re
ipsa praestiterunt ac, desertum ab habitantibus metu
oppidum incendentes, nullo vltra damno dato,
cum in armis conuenisse Sialandos intelligerent,
domum classem reduxere. Christianus iterum turbante
Suecia vt reprimeret conuenire senatores
ad Callundeburgum iubet. quo cum caeteri aduenissent,
Cimbri, aduersante vento, iam propinqui
Sialandiae, repelluntur et comitiis prohibentur.
quo comperto, mutat locum, et Arhusam, Cimbriae
hist. Dan. III p.243
vrbem ne fortasse denuo per venti iniuriam
arcerentur eos vocat, ad XXV. diem Ianuarij. sed,
cum rumor spargeretur, cum exercitu e Germania
euocato, aduenturum, atque belli instrumentum vniuersum
praemisisse: metuentes, ne, quod Suecis accidisset,
sibi quoque eueniret, ad Viburgum coeuntes,
et consilia conferentes arma sua opponenda censuerunt.
Rex, vt classem Vandalorum, de qua dixi,
propulsaret, Sialandos concitauerat: qui, ad decem
circiter millia congregati castra sua ad Solbergum
collocauerant: ad haec quatuor peditum externorum
signa Hafniae erant ad praesidium eius vrbis, sub
Georgio Hofmanno: equitum vero aliquot turmae,
in Fionia sub comitibus Hoiano et Teckelenburgico.
Illae copiae metum ipsis faciebant: quanquam etiam,
ex quo tempore istam in Suecia detestandam lanienam
exercuerat, alte admodum ea res in animos
Daniae senatorum penetrauerat, vt deinceps quoties
Hafniam vocarentur, non nisi cum summo metu, atque
adeo vniuersi conuenirent, itaque vt se formidine, in
qua semper versabantur, semel tandem liberarentur,
arma omnes, ad securitatem suam asserendam capienda
statuerunt, atque primo quidem literas inde fecialem
mittunt qui obsequium et renuntiaret illi, et defectionis
causas, satis graues, atque iustas, vt censebant,
coram exponeret, iam tum Vethlam Cimbriae oppidum
rex aduenerat et Arhusiam ad conventum
quem indixerat, cogitabat: vbi eum Magnus Muncius,
Cimbriae supremus iudex accedebat. qui, ad mensam
hist. Dan. III p.244
inuitatus, vir festiuus, et familiaris etiam, vt exhilararet
ipsum vario sermone tempus inter discumbendum
trahit: multa de venationis ac venaticorum
canum laude fatus. inde surgit et se clanculum subducit:
ac relinquit in fenestra literas illas quibus
Cimbri se discedere ab obsequio testabantur. has inventas,
et oblatas, cum legisset Christianus, consternatus
accersiri Muncium iubet: sed is, quia clam
abierat reperiri nusquam potuit. Itaque, cum copiis
suis nec indigenis neque exteris satis fideret, refert
pedem: et Coldingam, vrbem Holsatiae Cimbriaeque
limitaneam sese confert. Ac Olaum Rosecrantsium,
Magnum Bildium, arcis Coldingensis praesidem,
atque N. Heiderstorpium summum peditatus ducem,
regni sui senatores qui tunc aderant ad se vocat:
singulosque percunctatur quid in tanta perturbatione
rerum faciendum arbitrentur? atque Heiderstorpius
quidem, qui sententiam primo loco rogabatur,
"aduocandas e Germania copias auxiliares ab affine Carolo
V. Imperatore, ac principibus consanguineis," affirmabat:
"quas adeptus, facile in potestatem Cimbros redacturus
esset." Hinc interrogatus Bildius, "duos ordinis senatorij
ablegandos ad primates Cimbriae" suadet, "qui sponderent,
regem ius non recusare: ac paratum sese sistere,
dum ab armis discedatur; ac, concesso commeatu, partium
securitati consulatur." Rosecrantsius vero sic existimabat:
"cum regina, liberique item regij adeo longe separati
in discrimine manifesto versarentur, horum inprimis saluti
ipsi prouidendum esse." Placuitque haec sententia Christiano,
hist. Dan. III p.245
cui tamen praestitisset, Bildij consilio vti: ac, si
reiecissent Cimbri, tum id optimum factu erat, quod
suadebat Heiderstorpius, vt auxilia e Germania tam
obnoxia vocarentur. nam vxori, liberisque in munito
adeo loco apud ciues tam deuotos, vt mox, in ipsius
gratiam diuturnam, asperamque obsidionem tolerarent,
nil periculi plane erat: tum nauigio, quandocunque
vsus foret ac quocunque videretur euehi poterant.
nunc, qui pridem pellicem vxori suae praeferebat,
dum vxorem, liberosque regno chariores [charios a.c. ed.] habet;
et maritum atque patrem potius quam regem agit:
et vxorem, et haeredem regni filium in quo spes recuperandi
omnis sita, etiam paullo post amittit. Verum
Deus qui euertere tantam eius magnitudinem
ac potentiam apud se constituisset, consilia eius, vti
fere in humanis rebus solet, peruertebat. Itaque post
hoc colloquium cum sententiam, vti dixi, Rosencrantsij
collaudasset, rex in Sialandiam properat, ad
vxorem liberosque, ac transmisso mari Baltico cum
Ringstadium aduenisset, vbi tunc mercatus erat, convocata
vniuersa multitudine, flebili oratione, vt ingenium
tyrannorum est asperum in rebus laetis, et abiectum
in aduersis, de Cimbrorum motu queritur;
adeoque Sialandos hac querela sua flectit, vt obsequium
illi omnes atque fidem, nouo iuramento obstringerent:
quin et sanguinem pro salute eius fundere se
paratos testarentur. Hunc cum Hafniam, vbi vxor,
liberique, tunc agebant, discessisset, vrbem ingressus,
tres ex ordine senatorio hic inuenit; Lagonem episcopum
hist. Dan. III p.246
Roschildensem, Henricum, abbatem Soranum,
et Eschillum, antistitem Anderschouiensem.
itaque eos ad se vocat et, quid isto rerum statu sibi faciendum
censeant, sciscitatur: adeo quoque infra regiam
maiestatem se demittit, vt togatus ipse saepe, de negotio
eos suo consulturus, multo mane ex arce in vrbem,
vbi variis quisque locis habitabant, eques iret. sed
hi, cum consilia regis vniuersa explorassent, clam ex
vrbe discedentes ocyus Callundeburgum se recipiunt:
hinc in Cimbriam trajiciunt, ac se coniuratis iungunt.
ea res spem regis caeteram ita plane conturbavit,
vt tumultus coercendi curam animumque abjiceret:
ac de fuga capessenda cogitaret, et consilium incitabat
etiam metus, ne quod iam rumore vulgi ferebatur.
Cimbri atque Lubecenses, inter sese foederati,
classe instructa prohibere conarentur, ne euadere
quoquam posset. itaque, vt anteuerteret, multo magis
festinandum existimauit: et viginti e classe regni, quae
in portu Hafniensi semper in quemcunque vsum praesto
erat, naues sumens, auro eas, et argento regiaque
supellectile [suppellectile a.c. ed.] qualicunque implere iubet, quin et regni
aperto aerario sanctiore, quod Callundeburgi erat,
non recludi nisi summa in necessitate solitum, quicquid
ibi iam a multis annis asseruatum, aufert. Denique
nullum fugae suae adminiculum praetermittit ita
vt pinnacula quoque templi arcis aediumque tota vrbe
grandiorum, quia inaurata essent, spoliaret. Tum, vt
tanto magis se vlcisceretur, etiam archiua regni populatur
priuilegiaque abducit, inde, comportatis omnibus,
et Sigbrittam maximam malorum causam,
hist. Dan. III p.247
quae in arcem, vt a ciuium se iniuria tueretur, clam
confugerat, cistae includit, et in regiam suam nauem
inferri mandat; quam et ipse, cum vxore, liberisque
mox conscendit: postquam arcem atque vrbem, fidei
Henrici Goiaei commisisset, et vrbanum [Vrbanum a.c. ed.] magistratum
nouo sibi iuramento obstrinxisset: breui admodum,
ac supremum ad trimestre, cum auxiliis reuersurum
se pollicitus, relinquebat et praesidium praeter equites,
quorum incerta multitudo, peditum quoque signa
quatuor sub Georgio Hofmanno [Hafmanno a.c. ed.], qui vir gente
Saxo erat et militiae per id tempus actae clarus. Sane
admodum imprudenter Christianus; siquidem facilius,
dum possidetur, armis regnum vindicatur, quam
repetitur amissum. nec necessitas fugae erat, modo
metus abfuisset: qui periculum vbi nullum est, sibi
fingit et exiguum in maiorem modum auget. nam
Noruegia, item Scania, Sialandia, et Fionia, ac Holsatia
fidem suam, et obsequium, retinebant: neque forte,
si mansisset vnquam exuturae erant: sed desertae, ipsae
etiam aliis se adiunxere. integra vbique illi ciuium studia
vti quoque rusticorum: aderatque militum manus,
tum si portus custodiret, facile ingressu erat insularum
prohibere. Balti vndique submotos: et in promptu
iustae copiae, ac instructae bello naues, ad conatum reprimendum.
sola Holsatia, quia Cimbriae finitima,
ad iniuriam opportuna. nec auxilia laboranti
peregrina defuissent: quae tenenti regnum suum
atque illud quoquo modo vindicanti, quam depulso,
promptiora, quando reges principesque, vt cadentem
sustinere quam erigere iam iacentem est facilius,
hist. Dan. III p.248
ita malunt quod minore negotio possunt; siue
vtilitatis causa quod hic reddi aliquando gratiam
posse et impensam arbitrentur: siue famae, cuius interesse
putent ne tentasse cognoscantur quod efficere
non potuerint: siue etiam quod aduersa, pari
regum atque priuatorum sorte facile miserationem
opem autem vix inueniant. Verum sua ipse commoda
turpi fuga cuncta prodidit: quam instituit ad
XX. diem Aprilis, ostenditque etiam tum iram manifestam
Deus: qui ingenti tempestate fugientem persequutus
dissipat tota classe tres hebdomadas ita
grauiter afflixit vt ad rerum pene omnium desperationem
adigeret. Tamen cum in grauiores maximeque
diuturnos animi eum cruciatus reseruaret
prius eiectum in Noruegiam, tandem Veriam [veriam a.c. ed.], Zelandiae
vrbem, appellere siuit. regna amissa varie recuperare
nisus fuit, sed euentu infelici, et octauo inde
anno, cum iam classem, in Hollandia ab affine Carolo
V. impetratam instruxisset, tempestate rursum
in Noruegiam actus, dum Canuto Guldensternio episcopo
Othoniensi anno proxime insecuto imprudenter
se committit, qui, quod haud praestare posset,
temere pollicitus erat, in custodiam sempiternam
primo Sunderburgum Alsiae, inde Sialandiae Callundeburgum,
est abductus. Vbi tandem diem obit, ad
XXV. diem Ianuarij, anno humanae salutis M.D.LIX.
aetatis LXXVII. et sic princeps longe maximus, viribusque
sanguine, et affinitate potentissimus, postquam
miser tribus regnis sua culpa excidisset, vix decennio
hist. Dan. III p.249
horum potens, per sex et triginta annos in exilio aut
custodia, vita caetera inter summos animi cruciatus
acta, mortem, quam optarat saepe, aegre tandem consecutus
animam diu infelicem exhalauit. In hoc ipso
manum quoque punientis Dei sentiens: qui, quam
bonis vitam longam ad prosperitatem quandam
temporaneam dat propitius, malis etiam conseruat
irritatus ad supplicium. Procul dubio grauem in se
iram Dei prouocauerat. Adolescens varia libidine famam
ac flagitiis, quae hanc fere comitantur corrumpebat
ita vt quandoque pater indignatus aduocatum
in conclaue, et verbis acribus obiurgatum, etiam verberibus
caederet: donec genibus aduolutus, ac promittens
culpae emendationem veniam supplex precaretur.
ac cum neque sic desisteret et identidem
in flagitia vsitata reuolutus, nihil monitis, nihil iurgiis
aut verberibus, mutaretur: tandem in maiorem
modum excandescens, neque vltra irae potens exsecratus
diris eum deuoueret. Nil parentes euitare
studio maiore debent quam ne vitiis liberorum supra
modum irritati diras iis imprecentur: quae, si
iustae, vires quoque suas habent, et aerumnis in deuotos
importandis multum valent. Ita certe Christianus,
primo nequam, postea infelix fuit. qui vir factus
postquam matrimonij gloriam pellicatu obscurasset,
regna quoque per superbiam, et perfidiam, ac crudelitatem,
amisit. quanquam sane, quid in Danos, solio
eum depellentes, adeo dignum reprehensione admiserit,
si excipias supplicium de Torberno Oxio
hist. Dan. III p.250
sumptum nimis rigidum ac saeuitiae affine; tum
superbiam et contemptum senatorum queis Sigbrittam
anteferret, faeminam valde sceleratam,
quaeque gratiam malis artibus occupatam sola
totam possidebat, nil Historia repraesentat. nec id
causae satis erat, quare regnis pelleretur. et maiori
metu suo quam periculo, angebantur, cum iam poenam
Sueciae tam crudeliter habitae, quae se denuo iugo
excusso in libertatem vindicauerat, persentiret:
idque eum ad clementius gubernandam deinceps
Daniam satis coercere posset. neque, qui momenta
rerum recte censeat temere sane euenisse existimabit,
quod, occulta quadam Dei voluntate, cum obiret,
mortuo pridem Christiano patruele, quasi liber,
etiamsi in custodia, ampliori dignitate toto regno
nullum agnosceret: Daniaque velut tacito quodam
opprobrio regem id temporis coronatum,
quam captiuum non haberet. Verum Deus, omnium
regnorum arbiter cum qui se Suecia indignum
nuper, ob perfidiam ac saeuitiam, Dania autem
ob superbiam ipse ostenderat, omnibus deiectum
voluit: et qui animum Danis faceret, metum iniecit,
quo iam dudum inquieti id quod viri fortes solent,
semel mori, quam timere semper mortem, satius
existimantes rem periculose ausi felicissme
perfecerunt. neque Saxones avunculi nec sororius
Brandeburgicus, neque vxoris item frater, Imperator
Carolus V. vnquam eum restituere potuere: neque reges
faederati nisi per legatos suos, idque blande potius
hist. Dan. III p.251
culpam exulantis deprecando, quam vim aliquam
comminando tentauere. ac Germaniae quidem
principes cum, coacto magno exercitu iam ad Albim
pervenissent ipse turpiter destituit: Carolum
uero, fortuna, qui potentia caeteros omnes antecellens
postquam semel infeliciter rem tentasset eo
capto et Ioanne quoque filio quem in spem paterni
regni aliquando repetendi educabat, eodem tempore
vita functo, adeo conandi aliquid deinceps voluntatem
abiecit, vt Philippo item filio testamento
interdiceret, ne negotium regi Daniae ob iniurias
Christiano amitae Isabellae viro, olim illatas vllum
omnino exhiberet. Regnum se cruentum admodum
habiturum statim ipsa in natiuitate ostendit:
cum porrecta alter manu alteram contractam in
pugillum efferret: obstetrixque postquam eam explicasset,
sanguine plenam inueniret. quae attonita
cum Ioanni patri factum retulisset, ipse quoque nihil
velans, prodigum humani sanguinis filium fore praedicauit,
alterum item memoratur quod priusquam
natus esset, dum eniteretur mater, intra vterum eius
flere audiretur: manifesto id portento vitam ipsum
peracerbam habiturum, et aliis facturum esse. Nec
virtutes tamen plane nullas habuit; ac militiae clarus
fuit, actae viuo adhuc patre contra Norvegos, et
Suecos: quos rebelles ad obsequium reduxit, tum
de regno bene meritus, constituto Hafniae emporio:
adeoque quam nobilitati inuisus, tam acceptus ciuibus,
rusticisque erat. Liberos ex Isabella Austriaca,
hist. Dan. III p.252
vxore sua quinque sustulit: primogenitum Ioannem,
cuius memini, Philippum et Maximilianum,
in infantia interceptos, Hafniaeque in caenobio Franciscano
consepultos: tum Dorotheam quoque filiam,
Ludouico Palatino Electori, et Christinam, primo
matrimonio Francisco Sfortiae duci Mediolanensi
altero, duci Lotharingiae,
itidem Francisco dicto,
elocatam.
hist. Dan. III p.253
BENIGNE LECTOR.
Quia excusus me absente liber iste, vt praeesse editioni non
potuerim, negligentia Typographi errata ista irrepserunt: quae
pro aequitate tua vti corrigas, antequam ad lectionem libro accedas,
maiorem te in modum rogo.