sig. A1r
CONCIONATOR,
Seu
REGULAE
QVAEDAM UTILES
AC NECESSARIAE,
Concionatoribus observandae,
conscriptae a NICOLAO
PALLADIO.
1556.
1. PETR. 4. V. II.
Si quis loquitur: tanquam eloquia
DEI, etc.
HAFNIAE,
Apud HENRICUM WALDKIRCHIUM,
Anno Jesu Christi,
M.DC.XXVII.

sig.A1v
[ed. 1556 sig. A1v] PETRUS PALLADIUS
pio Lectori.
Mihi videtur consultum, ut
hae Regulae libello praepositurali,
vel in una compactura,
propter materiae convenientiam
conjungantur, ut simul ipsis
Parochis proponantur, et
unusquilibet se hic talem praestet,
qualem oporteat esse fidelem
ministrum verbi, cooperatorem
Christi et dispensatorem
mysteriorum
Dei, I. Cor.
4.

sig.A2r
[ed. 1556 sig. A2r] REGULAE QVAEDAM
CONCIONATORIBUS
observandae, conscriptae a
Nicol. Palladio.
I. Regula.
Vnumquemlibet verbi
ministrum, de tribus praecipue
certum esse oportet,
videlicet de sui vocatione,
doctrina, et vita.
Vocatio sit justa et divina per
media licita et legitima, nempe
per Ecclesiam, Magistratum, et
eos, qui ad hoc ordinati sunt, ut alios
vocent. Qui hoc modo vocantur,
efficiuntur organa Ecclesiae
salutaria: Intrusores [1556, Intrusi 1627] autem fiunt
animalia ventris, blasphemi,
seductores, mercenarij, lupi rapaces,
fures et latrones, etc. De
quibus vide Hier. 23. Ioan. 10. Actor.
20. Gal. 1. [ed. 1556 sig. A2v]

sig.A2v
2. Doctrina sit divina, coelestis,
vera, pura, et aliena a fanaticis opinionibus,
impijs dogmatibus,
traditionibus humanis, mendaciis,
et absque veteri, id est, Papistico
fermento. Id enim ipse Deus
per Hieremiam praecipit: Si quis,
inquit, habet verbum meum, praedicet
verbum meum recte. Item
divus Petrus mandat. Si quis loquitur,
loquatur quasi sermones
Dei, etc. Et Paulus ait, Quod a
Domino accepi, tradidi vobis, etc.
3. Vita respondeat doctrinae, ne
cum alijs praedicaverit minister
verbi, ipsemet reprobus inveniatur,
Et ne incidat in laqueum calumniatoris,
et infirmos scandalizet.
Nemini (inquit Apostolus)
unquam simus scandalo, ne nostrum
officium contemnatur, sed
in omnibus exhibeamus nos tanquam
ministros Dei. Turpe enim
est doctori, cum culpa redarguit
ipsum. Quicunque enim bene docet,

sig.A3r
et male vivit, is mala [ed. 1556 sig. A3r] vita plus
destruit, quam doctrina aedificat.
Sit ergo Ecclesiae pastor in omnibus
honestis actionibus exemplar
gregis, forma bonorum operum,
speculum aliorum, et praeestet opera
confessionis, vocationis et dilectionis:
Et cavebit summo studio,
ne Ecclesiam offendiculo aliquo
polluat. Et ne insigne aliquod vitium,
vel criminis, turpitudinis
aut flagitij alicujus vestigium in
eo appareat, ne luxu aut compotationibus,
aut obscaenitate, aut
spurcitia verborum, aut levitate,
aut alijs modis se reddat contemtibilem,
suamque authoritatem elevet
aut diminuat.
II.
Persistat minister verbi, in sacrarum
literarum assidua meditatione
et exercitio, Et per omnem
vitam diligentissime studeat
in volumine coelestis doctrinae,
ut aptus ad docendum [ed. 1556 sig. A3v] et praedicandum

sig.A3v
fiat, et contradicentes
convincat. Sic Paulus Timotheo
praecipit, inquiens: Tu vero
his quae didicisti et
credita sunt tibi, sciens a quo didiceris,
et quia ab infantia sacras
literas nosti, quae te ad salutem instruere
possunt. Scrutamini (inquit
Christus) scripturas. Omni
enim habenti dabitur.
III.
Invocet assidue Deum ardentissimis
votis, pro illuminatione
Spiritus Sancti, et toto suo ministerio,
ut felix ac salutare esse
possit ad gloriam Dei sempiternam
et salutem Ecclesiae, accipiatque
responsum a Christo Archipastore,
qui suos ministros
corroborat, his verbis: Nolite
cogitare quid dicatis: Ego dabo
vobis os et sapientiam, cui non
poterunt resistere omnes adversarij
vestri. Item, qui vos audit
me audit: non estis vos qui loquimini,

sig.A4r
etc. [ed. 1556 sig. A4r] Hoc modo ipsi Apostoli
Actor. 4. orant, ut det illis loqui
cum omni fiducia
sermonem.
IV.
Post studium et invocationem,
asscendat Doctor Ecclesiae
seu minister verbi confidenter et
forti animo suggestum, non perhorrescens
multitudinem, potentiam,
et sapientiam auditorum,
sed doceat tanquam authoritatem
habens, et cogitet se coelestem
legationem obire, ac certo
sibi persuadeat, concionem
bonum exordium, progressum felicem
et finem optimum habituram,
et laborem nequaquam fore
inanem in domino.
V.
Non dicat pro concione quicquid
in buccam venerit, sed discat
prudenter secare sermonem
veritatis, et praedicet ea, quae sunt
utilia, salutaria, et necessaria, tanquam

sig.A4v
bonus dispensator mysteriorum
Dei, ut semper habeat auditores [ed. 1556 sig. A4v]
attentos, dociles, ac
benevolos.
VI.
Non obruat auditores multitudine
verborum, sed prudenter
deligat ex magna rerum copia,
quae maxime videntur profutura,
quae methodice ac justo ordine,
claris ac perspicuis verbis pronunciet.
Verba enim volvere, et
celeritate dicendi apud imperitum
vulgus sui admirationem facere,
indoctorum hominum est,
inquit Hilarius. Det igitur operam,
ne tota concio sit sine mente
sonus, sed ut apposite significantibus
verbis populum doceat,
consoletur, et exhortetur.
VII.
Caveat etiam Doctor Ecclesiae,
ne multitudine locorum communium
auditores obruat, sed
pauci tantum et clariores adducendi

sig.A5r
sunt. Nihil enim aedificant,
qui in publicis concionibus [ed. 1556 sig. A5r] innumerabiles
propemodum scripturae
locos producunt: obruunt tantum
ita auditorum animos, ut finito
sermone, quid dictum sit,
ignorent.
VIII.
In uno sermone non utendum
est multis similitudinibus, sed una
atque altera ad illuminandum
textum. Sunt autem similitudines,
imagines rerum.
IX.
Tota concio referatur ad ipsum
statum, seu principalem propositionem.
Illam Concionator saepe
repetat, et auditoribus inculcet,
ut sciant, quid potissimum ex tota
concione discere et expectare
debeant.
X.
Obscurus locus, apertiore est
exponendus. Scriptura enim scripturam
interpretatur. Nam necesse
est, ut interpretatio sit Analoga

sig.A5v
fidei, ne ex humano [ed. 1556 sig. A5v] ingenio
aut proprio cerebro procedat.
XI.
In volumine sacrarum literarum
multi sunt loci, qui secum in
specie pugnare videntur. Hos
Concionator conciliare studeat,
ut oratio per omnia congruat.
Spiritus sanctus enim scripturae
author non contradicit sibi ipsi,
nec pugnantia loquitur unquam.
XII.
Verba sunt intelligenda, secundum
subjectum seu materiam propositam,
ut cum Johannes ait: In
principio erat verbum: hic verbum
significat Filium DEI etc.
XIII.
Antitheses probe observandae,
et in quovis textu usurpandae
sunt. Valde enim prosunt, et plurimas
res [ed. 1556 sig. A6r] ostendunt. Ubicunque
enim fit mentio Christi, e contrario
occurrit mentio Diaboli.
XIV.
Natura etiam Correlativorum

sig.A6r
bene notanda. Magnam enim et
amplam dicendi materiam suppeditant.
Relativa enim mutuo
sese definiunt et interpretantur:
ut Magistratus est, qui certo jure
civitatem regit, Civitas est quae
certis legibus regitur a Magistratu.
Item, fide sumus justi, transforma
in correlativum, misericordia
DEI justi sumus.
XV.
In omni textu explicando respicienda
sunt antecedentia et
consequentia. Sic enim multae
dubiae objectiones dissolventur. [ed. 1556 sig. A6v]
XVI.
Distinctio maxime conducit,
ut in illa sententia: Fornicatores
et adulteri non possidebunt regnum
DEI, scilicet quoad impoenitentes
sunt. Item, peccatores Deus
non exaudit, scilicet non agentes
poenitentiam. Quicunque enim
bene distinguit, bene docet.
XVII.
Interdum Allegorijs uti concessum

sig.A6v
est, modo sint consentaneae
scripturae. Nam si pugnet
Allegoria cum apertis scripturis,
explodenda est, quemadmodum
turpiter a recta via deerraverunt,
qui per Aaronem Romanum
Pontificem significari docuerunt,
etc.
XVIII.
Circumstantiae bene considerandae
sunt, ut Concionator sapienter
praemeditetur, coram
quibus: quid: qualiter: qua audientium
opinione: quo loco: quo
tempore praedicandum sit. [ed. 1556 sig. A7r]
XIX.
Simplicia Themata commodissime
per quaestiones Methodi
pro concione tractari et explicari
possunt: ut quid sit, quae partes
vel species, quae causae, qui effectus
seu officia, quae affinia, conjugata,
quae contraria, etc. [deficit ed. 1627]
Exemplum de fide.
Quid sit. Fides est assentiri
omni verbo dei, et promissionibus diuinis
exhibitis propter Christum.
Quae species. Fides Hystorica
et Justificans.
Quae caussae. Caussae efficientes
concurrentes sunt intellectus,
voluntas et spiritus sanctus mouens
voluntatem. Intellectus enim non est otiosus.
Audit et discit verbum. Et voluntas
mota per Spiritum sanctum
assentitur illi verbo.
Caussam materialem ex qua [ed. 1556 sig.A7v]
Non habet. Nam accidentia non habent
caussam materialem ex qua.
Caussa materialis in qua. In
mente aut corde. Corde enim creditur
ad iustitiam. Item, fide purificantur
corda.
Circa quam. est verbum Dei et
voluntas diuina. Fides enim ex auditu,
Auditus autem per verbum Dei.
Caussa formalis. est ille ipse sensibilis
motus cordis et voluntatis, et
ipsa inflaminatio.
Caussa finalis. Bonum propositum,
pax et securitas conscientiae.
Iustificati ex fide pacem habemus etc.
Officia fidei. quod per illam
inserimur Christo, ac efficimur filii
Dei. Quotquod enim receperunt eum. etc.
Contraria fidei. securitas Epicurea,
dubitatio, desperatio. [incipit ed. 1627]
XX. [ed. 1556 sig. A8r]
Maiori [ed. 1556, Majore 1627] cum diligentia praedicanda
est remissio peccatorum,

sig.A7r
quam lex. Quia oves sunt pascendae
consolandaeque magis, sed tamen
saepe etiam in terrorem adjicienda
est brevis quaedam legis
explicatio.
XXI.
Quicquid sacra Scriptura docet,
etiamsi rationi humanae absurdum
videtur, tamen verissimum
esse statuendum est, et adducenda
instantia rationi humanae,
quod etiam sit incredibile, et
tamen fiat. Ignoramus quomodo
oculus videt, auris audit, lingua
loquitur, frumentum crescit,
etc. attamen haec omnia fiunt. Ita
quoque etiamsi non intelligimus
articulum creationis sanctae Trinitatis,
justificationis, resurrectionis
et caetera, tamen verissima
sunt, quae de his sacrae Literae
nobis revelant. Nam Deus non [ed. 1556 sig. A8v]
esset Deus, si non posset multa
contra ordinem naturae, et supra
captum humani ingenij efficere.
Hoc rationis judicium, quomodo

sig.A7v
derideat DEI mirabilia et
promissiones, et pro nihilo habeat,
etiam pro concione saepissime
taxandum est.
Quandocunque (inquit Chrysostomus)
a Domino aliquid publicatur,
non debent quae dicuntur
ab auditoribus in quaestionem et
dubitationem curiosam vocari,
sed tantum simpliciter suscipi.
XXII.
Ubi Christus loquitur de regno
coelorum, non abrogat regnum
mundi et ejus leges, statutaque.
Sic etiam ubi fit sermo de non occidendo,
ut in 5. praecepto, exclusiva
de regno Politico est
adjicienda.
XXIII.
Scriptura in mandatis non utitur
Metaphoris, ut fieri solet inter
narrandum. [ed. 1556 sig. B1r] Haec regula utilis
est contra eos, qui metaphoras
et Tropos quaerunt in mandatis,
ut in illo, Accipite, hoc est corpus
meum, etc.

sig.A8r
XXIV.
Quivis textus referendus est
ad aliquam partem Catechismi:
Sic enim auditores judicare possunt,
unde fluat oratio. Nam tota
sacra Scriptura comprehensa
est in Decalogo, Symbolo, vel
oratione Dominica, et Sacramentis.
Omnia enim quae docentur,
aut sunt Mysteria irae DEI, aut
gratiae, (id est) Legis aut Evangelij:
Aut Historiae sunt: aut Doctrina
morum, qua suadetur vel
dissuadetur.
XXV.
In Praeceptis Decalogi explicandis
haec dictio, Tu, non ad externam
actionem referenda, sed
ad totum hominem, quantus
quantus est. Hoc modo [ed. 1556 sig.B1v] recte intelligitur
ac sentitur verus ac spiritualis
usus legis, et justificiariorum
Hypocrisis detegitur ac denudatur.
Est enim totus Homo
sua natura cum omnibus suis viribus,
peccato originali, horribiliter

sig.A8v
corruptus, corpore et anima.
Intellectus obscuratus est, et
caret vera cognitione DEI. Voluntas
aversa est a DEO, et conversa
ad sese, non congruit cum voluntate
divina. Cor est contumax
adversus Deum, et totam ipsius
legem. Hoc est quod Moses ait.
Tota cogitatio humani cordis
prona est ad malum ab adolescentia.
Item Paulus, Sensus carnis
inimicitia est adversus Deum.
Haec et similia, proprio usu legis
ostendantur.
XXVI.
Appendix primi Praecepti (non
facies tibi sculptile) nunquam in
explicatione ejusdem praecepti
somnolenter [ed. 1556 sig. B2r] praeteriri debet, sed
serio urgendus est contra monstrosas
statuas, earumque cultores
et patronos.
XXVII.
Dabit operam Doctor Ecclesiasticus,
ut totam suam doctrinam
ad captum auditorum accommodet,

sig.B1r
et eligat materiam
facilem. Est enim plerumque in
magna multitudine pars maxima
rudis et illiterata, quae res
arduas, intricatas, et perplexas
difficulter assequi potest. Ac etiamsi
adsunt aliqui eruditi, atque
periti rerum divinarum, meminerit
tamen qui docet, se servire
multitudini, et consulere prius
debere multis quam paucis.
XXVIII.
Sedulo in hoc incumbet Concionator.
ut artificiose, idonea
materia, verbis, voce, vultu, et
aptis gestibus, [ed. 1556 sig. B2v] affectus excitet:
Id commodissime fiet, quando
inter docendum populum ipsemet
affectibus ac motibus spiritualibus
ardet, et tales animo
concipit, atque in sese suscitat,
quales cupit in aliorum mentes
transfundi, ut quemadmodum
ipse affectus est, alios pariter afficere
possit, juxta illud: Si vis alios

sig.B1v
flere, flendum est tibi ipsi. Ita
quoque Christus ipse (in quo purissimi
erant affectus) Cordis sui
inflammationem saepe verbis et
signis ostendit. Lucae 10. habetur,
quomodo exultavit Spiritu,
etc. Item turbatus Spiritu, Matt.
23. suum ardentissimum affectum
pulcherrima similitudine expressit,
ubi ait, se frequenter voluisse
congregare incolas Hierosolymarum,
sicut gallina congregat pullos
suos sub alis. Item, Flevit amare
super civitatem, etc. Tales
affectus innumerabiles, in scriptis
Propheticis et Apostolicis exprimuntur,
seorsim [ed. 1556 sig. B3r] vero in dictis
Paulinis: Propter quod (inquit
Actor. 20.) memoria retinentes,
quod per triennium, nocte
et die non cessavi cum lachrymis
monere unumquemque vestrum,
etc.
Ut igitur aliorum mentes moveat
atque accendat Concionator,

sig.B2r
caveat, ne in suggesto sit frigidus,
somnolentus, truncus, et
tanquam Asinus ad Lyram, et ne
quid in verbis, in pronunciatione,
aut etiam in gestibus usurpet,
quod vel sui ipsius, vel ministerij
contemtum, apud plebem, parere
possit. Sed manifeste declaret,
se avide ex toto corde, et omnibus
viribus, omni tempore anxie
et solicite quaerere in terris
gloriam DEI, et suorum auditorum
utilitatem et aeternam
salutem. Id ut fideliter praestet,
1. Tradat Legem et Evangelium
sincere, quemadmodum decet
bonum [ed. 1556 sig. B3v] dispensatorem et cooperarium
DEI.
2. Consoletur conscientias publice
et privatim, easque quotidie
muniat et armet contra
Diabolum.
3. Ostendat conscientiis certam
viam justificationis, et consequendae
aeternae salutis.

sig.B2v
4. Administret Sacramenta a
Christo instituta, eorumque verum
usum in Ecclesia [Eccesia ed.] tueatur et
conservet.
5. Gerat quotidianam solicitudinem,
pro pauperibus, pro omnibus
ovibus suae fidei commissis:
Item viduis et pupillis, educatione
juventutis, etc.
Pugnet ut bonus Christi miles
fortiter et summo studio contra
falsas doctrinas, ferat constanter
quasvis afflictiones Diaboli et
mundi, propter verbum.
In summa sit tantum Episcopus
attendens suo gregi, semper
erectus et [ed. 1556 sig. B4r] vigilans orando contra
Sathanam, qui nunquam dormit,
sed circumit tanquam Leo rugiens,
et quaerens quem devoret.
Hoc modo Doctor Ecclesiasticus
pie ac feliciter servire potest
Deo et hominibus.
1. Deo Patri, promovendo regnum,
gloriam, potentiam, majestatem,

sig.B3r
nomen et cognitionem
Dei patris.
2. Filio, Docendo veram fidem,
merita, beneficia, usum et fructum
passionis Christi.
3. Spiritui sancto, Praedicando
dona, operationes, virtutes, et
verum usum Baptismi et Coenae
Domini, etc.
Hominibus quoque serviat,
anima et corpore.
1. Anima, praedicando de vera [ed. 1556 sig. B4v]
agnitione peccatorum, item contritione,
et remissione peccatorum
atque reconciliatione cum
Deo, et de vita aeterna.
2. Corpore, Recte informando
omnes mundi status, promovendo
pacem politicam, malas causas
conciliando, etc.
Tales pastores, qui bene in verbo
praesunt, duplici honore digni
sunt. Et habebunt vitae sustentationem,
defensionem mirabilem,
et in aeterna vita gloriam et
honorem.

sig.B3v
1. Sustentationem habituri sunt
juxta illud: Qui Evangelio serviunt,
ex Evangelio vivant. Dignus
est operarius mercede sua:
si nos vobis spiritualia seminamus,
magnum est si nos carnalia
vestra metamus? Communicet
Doctori in omnibus bonis, is qui
verbum docetur, Galat. 6.
2. Defensionem et liberationem
habebunt, juxta illud. Ego
ego ipse [ed. 1556 sig. B5r] consolabor te, quis tu
ut timeas ab homine mortali? Esa.
51. Ego ego judicabo caussam
tuam, ulciscar ultionem tuam,
Jerem. 51.
Ego tecum sum ut salvem te,
et eruam te, dicit Dominus, et liberabo
te de manu pessimorum,
et redimam te de manu fortium,
Jerem. 51.
Item. Qui uos tangit, tangit
pupillam oculi mei, omnes capilli
capitis vestri numerati sunt.
3. Gloriam quoque in aeterna

sig.B4r
vita consequentur, juxta illud.
Qui alios docuerunt, fulgebunt
quasi stellae in sempiternum. Item.
Merces vestra copiosa erit
in coelis. Item, cum apparuerit
Princeps pastorum, percipietis
immarcessibilem gloriae coronam.
His egregijs promissionibus
pius pastor animarum, per
totam vitam in officio vocationis
sese sustentare ac consolari
potest, ut suum cursum perficiat,
ad gloriam DEI et salutem
Ecclesiae. [ed. 1556 sig. B5v]

sig.B4v
SUBSEQVUNTUR
Regulae, quas Mercenarij et
impij Sacerdotes observare solent,
contra suam
conscientiam.
Sunt autem Mercenarij, non
qui mercedem sui laboris accipiunt,
sed qui tantum propter
mercedem in vinea Domini laborant,
et non ut multos Christo
lucrifaciant.
Prima Regula.
Parum aut nihil studendum est
in sacris Literis, nec opus est bonos
libros comparare, cum domi
meae sint, Dormi secure, Sermones
parati, Postilla Guilerini, etc.
tametsi mandatum Christi est:
Scrutamini scripturas. Item, Cavete
vobis a Fermento scribarum
et Phariseorum. Item, Pauli ad
Timotheum, Attende lectioni,
doctrinae et exhortationi, etc. [ed. 1556 sig. B6r]

sig.B5r
Secunda Regula
Nolo contentus esse una vel
duabus Parochijs, sed (etiam sine
legitima vocatione, per Simoniam
et alias imposturas) in plures
Ecclesias me intrudam, ut audiam
illud: Pecunia tua sit tecum
in perditionem. Item, Currebant
et non mittebam eos, etc. Item,
Quomodo praedicabunt nisi mittantur,
etc.
III.
Docebo placentia, neminem
reprehendam, ne incurram in odium
rusticorum, vel nobilium,
juxta illud: Dic nobis placentia
et audiamus te: non juxta illud:
Exalta vocem tuam sicut tubam [tuba ed.1556],
et revela populo meo scelera eorum.
Item, Dic eis, et liberasti animam
tuam.
IIII.
Parcam veritati, etiam in articulo
humanae salutis, ac docebo
homines consecuturos salute met

sig.B5v
vitam aeternam proprijs, et aliorum,
etiam [ed. 1556 sig. B6v] mortuorum, meritis
et intercessionibus, etiamsi Christus
dicat: Ego sum via, veritas,
et vita, etc. Nemo venit ad Patrem,
nisi per me. Item, Non est
in alio quoquam salus. Item, Venite
ad me omnes qui laboratis,
etc. Huic omnes Prophetae testimonium
perhibent, etc.
V.
Non abstinebo ab invocatione
sanctorum, et meos Parochianos
ad idem faciendum exhortabor:
etiamsi Unus est mediator Dei
et hominum, homo Jesus Christus.
Item, Si quis peccaverit,
advocatum habemus apud Patrem
Jesum Christum justum.
VI.
Impias statuas et imagines
in templis non destruam, nec reprehendam,
etiamsi ab hominibus
ornantur, invocantur, et
honorantur, contra appendicem

sig.B6r
primi Praecepti: Non facies [ed. 1556 sig. B7r]
tibi sculptile, aut ullam similitudinem,
etc. Item, confundantur
omnes qui serviunt sculptilibus,
etc.
VII.
Quantum ad jejunium attinet,
docebo abstinendum esse a
carnibus sexta feria, in vigilijs
sanctorum, et in quadragesima,
tametsi probe scio dictum Christi:
Quod intrat in os non coinquinat
hominem. Item 1. Timoth.
4. Doctrinae Daemoniorum
sunt, quae prohibent abstinere
a cibis, quos Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione
fidelibus.
VIII.
Legitimam conjugem non
ducam, sed adjungam me concubinae,
et alijs meretricibus:
Nihil ad me, quod oportet Episcopum
esse unius uxoris maritum,
castum. Item, Erunt duo

sig.B6v
in carne una: Fornicatores et adulteros [ed. 1556 sig. B7v]
judicabit Deus, etc.
IX.
Studendum est avaritiae per
totam Hebdomadam, et litigandum
cum Parochianis, etiam de
minutissimis pendendis: Arare,
triturare, et proprium aurigam
in oppidis, agris, et silvis me agere
oportet. Item, Usuram et
mercaturam exercere, juxta illud:
Omnes quaerunt quae sua sunt,
et non quae Iesu Christi. Non obstante,
quod Paulus officium meum
aliter describit, cum inquit:
Non sit turpis Lucri cupidus,
etc.
X.
Sedulo ventris cuticulam curabo,
deliciando, divitias cumulando,
potando, etc. juxta illud.
Quorum Deus venter est, etc.
Tametsi oportet Episcopum esse
irreprehensibilem, non vinolentum,
etc.

sig.B7r
XI.
Dissentiendum est a veris pastoribus, [ed. 1556 sig. B8r]
in Ceremonijs, et admiscendae
multae Papisticae Ceremoniae.
Nihil refert quod audiam:
Frustra colunt me docentes
Doctrinas et mandata hominum.
Item, Praecipimus vobis fratres
in nomine Domini nostri Jesu
Christi, ut subtrahatis vos ab omni
fratre ambulante inordinate
et non secundum traditionem
quam accepit a nobis. Item, Utinam
abscindantur, qui vos
perturbant.
XII.
Summa cum festinatione meum
officium qualecunque in templo
absovendum est. Interim cogitandum
de Porcis in campum
abigendis. Non me moveat, quod
scriptum est. Maledictus qui
facit opus Domini fraudulenter,
etc.
Si mercenarii has regulas observarint,

sig.B7v
audiant qualem habituri
sint mercedem. [ed. 1556 sig. B8v]
1. Vae Pastoribus, qui pascunt
semetipsos.
2. Vae mihi, si non
Evangelizavero.
3. Maledictus qui facit opus
Domini fraudulenter.
4. Sanguinem illorum de manu
tua requiram.
5. Stabit anima tua pro anima
illius.
6. Agens et patiens consentiendo
pari poena punientur.
7. Non solum, qui talia agunt,
Rom. 1.
8. Omnis arbor, quae non facit
fructum bonum, etc.
En habes mercedem Mercenariorum.
Convertant igitur se
in primis, ut ex Mercenarijs
veri pastores Ecclesiarum
fieri possint.

sig.B8r
De potestate ordinandi ministros
Ecclesiae.
Ne quis dubitet, an qui in nostris
Ecclesijs ad ministerium
verbi ordinantur, rite ordinati
sint, etiamsi non sunt ordinati ab
Episcopis Papisticis, adducam
brevissimas, tamen [ed. 1556 sig. C1r] veras et firmas
probationes, apud illos non
esse jus et potestatem ordinandi
ministros Ecclesiae. Id ut commode
fiat, necesse est considerare.
Qualis sit Papistica Ecclesia,
quales Episcopi, quales Sacerdotes
ab illis ordinati, qualia ipsorum
officia: Quomodo ordinabantur,
etc.
Ecclesia Papistica qualis?
Est coetus hominum ambulantium
in tenebris, erroribus, et
adhaerens doctrinis Daemoniorum,
sine vera fiducia in Christum,
et sine veris cultibus, plenus

sig.B8v
multiplicibus idolatrijs, fundamentum
Prophetarum et Apostolorum
corrumpens et
oppugnans.
Numquid talis Ecclesia, quae
est hostis verae doctrinae, et amplectitur
doctrinam Sathanae, habet
jus vocandi et ordinandi ministros
Jesu Christi? Absit. Non
enim magis penes illam est haec
potestas, quam penes Turcicam [ed. 1556 sig.C1v]
Ecclesiam, quae simili modo Ecclesiae
Christi hostiliter adversatur.
Tempore Christi potestas
concionandi non ab hostibus
Christi, Anna, Caipha, Scribis
et Pharisaeis, (cum penes eos non
esset ministerium verum) sed a
Christo et Apostolis petenda fuit.
Nam ille caetus qui adversatur
Christo, non colligit cum eo, sed
dispergit. Et ideo ab omnibus
Christi fidelibus, tanquam Anathema
fugiendus est, juxta illud:
Si quis aliud Evangelium docuerit,

sig.C1r
Anathema sit. Item, Oves meae
vocem meam audiunt, alienum
non audiunt. Item. Nolite trahere
jugum cum infidelibus. Unde
concludendum est hoc modo.
In sola Ecclesia Christi est potestas
vocandi, approbandi et ordinandi
ministros Ecclesiae. Romana
Ecclesia (sicuti nec Turcica et
Judaica) non est vera Ecclesia
Christi. Ergo haec [ed. 1556 sig. C2r] non habet jus
ordinandi ministros Ecclesiae, ex
quo in ea sunt corruptelae coelestis
Doctrinae, et omnium divinarum
ordinationum multiplices
et variae.
Quales Episcopi.
Respondeo. Qualis Ecclesia,
talis Episcopus. D. Paulus graphice
eos describit Philip. 3. Multi
(inquit) ambulant, quos saepe
dicebam vobis, nunc autem et
flens dico: Inimici crucis Christi,
quorum finis interitus, quorum

sig.C1v
Deus venter est, etc. Propter
hunc omnia mala contra Deum
agunt: Et Sathanam propter regna
mundi adorant. Quid quaeso
aliud sunt vel fuerunt aliquandiu
Romanae Ecclesiae Episcopi,
(exceptis paucissimis) quam tetra
monstra et inutilia [inutila ed.] pondera
terrae, contaminata horrendis
libidinibus et flagitiis, sine vera
doctrina, sine agnitione, timore,
vel amore [ed. 1556 sig. C2v] Dei, corrumpentes
ordinationes divinas, etc. Et
quantum ad externam dominationem
attinet, volunt ipsis regibus,
opibus, et potentia humana
pares esse, ac ut suos honores,
potentiam, et divitias retineant,
non serviunt, sed dominantur
Ecclesiae, et veram doctrinam supprimunt:
Et mentiuntur se esse
successores Apostolorum, et sese
solos habere totam jurisdictionem
Ecclesiasticam in vocandis
et ordinandis ministris Ecclesiae.

sig.C2r
Judicet nunc quilibet pius, utrum
tales Satrapae sint successores
Petri et Apostolorum, et habeant
jus vocandi et ordinandi
Legatos et Cooperarios Dei, etc.
Certe non magis, quam Annas et
Caiphas: Imo quam Nero, Caligula,
Diocletianus, aut ipse Sathan.
De illis et similibus loquitur
Christus: Cavete vobis a falsis
Prophetis. Item, Paulus I. Timo.
4. Spiritus certo praedicit, etc.
Tales igitur [ed. 1556 sig. C3r] Episcopi, idololatrae,
et verbi divini persecutores tanquam
membra Diaboli, fugiendi
sunt, et apud hujusmodi non est
petendum ministerium praedicandi
verbi Dei, juxta illud, Oseae
4. Quia tu repulisti scientiam,
repellam te, ne Sacerdotio fungaris
mihi. Item, fugite idola.
S. Matthias cum in locum Judae
proditoris esset surrogandus
et ordinandus, non mittebatur ab
Apostolis ad Annam et Caipham,

sig.C2v
summos Pontifices, ut ab illis ordinationem
peteret, cum essent
hostes Christi, et ab illis ad Christum
et Apostolos Sacerdotium
et ministerium esset translatum.
Christus ipse et Apostoli non accesserunt
summos Pontifices,
precantes veniam concionandi.
Ita hoc tempore ab iis tantum petenda
est ordinatio, qui verbum
Dei incorruptum amplectuntur,
retinent, et propugnant, et non
ab iis qui non sunt membra verae
Ecclesiae. [ed. 1556 sig. C3v] Concludendum ergo sic.
Episcopi quaerentes externam
dominationem, et regios honores,
corrumpentes vocem Christi
Archipastoris, et inimici crucis
Christi, non sunt veri Episcopi animarum,
sicut fuerunt Paulus,
Timotheus, et Titus, etc. Tales
sunt et fuerunt plerique Papistici
Episcopi. Ergo non fuerunt veri
Episcopi, et per consequens non
habent jus ordinandi ministros
Ecclesiae.

sig.C3r
Quales Sacerdotes ab illis
ordinati?
Respondeo. Qualis Episcopus,
talis Sacerdos: Beati rudes quoniam
Asini Dei vocabuntur. Maxima
enim pars eorum sacrarum
literarum prorsus rudis erat:
quemadmodum non sine dolore
et lachrymis, in prima mea provinciali
visitatione expertus sum,
praesertim apud eos qui in templis [ed. 1556 sig. C4r]
Cathedralibus olim chorum
frequentaverant. Tales idiotae,
ventres pigri, et ociosi ad gubernacula
Ecclesiarum ordinabantur.
Ut interim taceam, quod plerique
eorum scortatores et adulteri
fuerunt, habentes apud se
concubinas, ex quibus non parvum
lucrum accessit Episcopo
pro infamulatione, ut loquuntur.
Episcopi igitur, ordinantes ad
functionem personas prorsus
inidoneas, et criminibus obnoxias,

sig.C3v
non sunt veri Episcopi: hujusmodi
enim non approbat Paulus
ad Tit. 1. et I. Timoth. 3.
Tales autem sunt Romanae Ecclesiae
Episcopi. Ergo non sunt
Christi Ecclesiae Episcopi. Sunt enim
ipsimet (pleraque ex parte)
indoctissimi et verae Doctrinae ignari,
magis occupati equis, canibus,
et meretricibus alendis et
curandis, quam grege Christi sano
verbo Dei pascendo, etc.
Qualia sunt et fuerunt
officia Sacerdotum
Papisticorum. [ed. 1556 sig. C4v]
Respondeo. Minima pars eorum
ad suggestum ordinabantur,
ac etiamsi id aliquando fiebat, tamen
somnia humana et Diabolica
mendacia proclamabant. Sed
finis praecipuus erat, sacrificare
Filium DEI in missa pro vivis et
defunctis, murmurare horas, sanctos
invocare, eorumque statuas

sig.C4r
colere, consecrare aquam, ignem,
sal, cibum, herbas, etc. Et avocare
peccatores a misericordia DEI
gratuita, a meritis et beneficiis
Christi, ad tales nugas, ad Sanctorum
et sua propria merita, quibus
docuerunt homines confidere, et
quibus evacuaverunt mortem et
meritum Christi. Sicuti Galat. 2.
inquit Paulus: Si per legem est justitia,
Christus frustra mortuus
est. Summa, Papistici Sacerdotes,
sui commodi et quaestus causa
blasphemi in Deum, doctrina,
vita, et ceremoniis fuerunt. Itaque
talium vocatio et ordinatio nequaquam
a Deo, aut ipsius ministris [ed. 1556 sig. C5r]
fuit, sed ab impiis Episcopis,
membris Sathanae, et hostibus
DEI, penes quos non fuit nec est
jus eligendi et ordinandi ministros
Ecclesiae Christi.
Quomodo ordinabantur.
Respondeo. Longe alio modo,

sig.C4v
aliisque ceremoniis, quam tempore
Apostolorum. Negant quemquam
Sacerdotem fieri posse, sine
rasura, et unctura Papistica: Haec
affirmabant ordinandum reddere
sanctissimum, etiamsi insignis
esset Scortator etc. Numquid hoc
modo, ridicule rasit et unxit Christus
capita suorum Discipulorum,
quando eos ad praedicandum emisit?
Numquid hoc modo unxit
et rasit Paulus Titum et Timotheum,
aut reliqui Apostoli Matthiam,
quando ipsum in locum
Judae surrogarunt? Ex quo itaque
Papistici Sacerdotes Sathanae ministri
erant, longe alio modo ordinabantur,
quam ministri Jesu
Christi, [ed. 1556 sig. C5v] quos ipse sedens ad dexteram
DEI mittit in mundum,
non missare, sacrificare, ungere,
radere, etc. sed Evangelizare, et
administrare sacramenta a se instituta.
Concludendum ergo sic.
Episcopi contemnentes formam

sig.C5r
ordinandi ministros, ab Apostolis
traditam, non sunt eorum
successores. Romanae Ecclesiae
Episcopi nolunt hoc modo
ordinare ministros Ecclesiae. Ergo
mentiuntur se solos esse veros Episcopos,
et Apostolorum successores.
Et per consequens injuste
sibi soli arrogant potestatem eligendi
et ordinandi ministros Ecclesiae.
Ex his omnibus praedictis
constat jus et potestatem eligendi
ministros Ecclesiae, non magis
ad Ecclesiam malignantium, ad
impios Episcopos pertinere,
quam ad Turcas et alios Ethnicos.
Ideo mentiuntur turpiter,
qui negant veros Sacerdotes esse
posse, nisi a Romanae Ecclesiae Episcopis
approbati, confirmati et
ordinati [ed. 1556 sig. C6r] sint. Item, qui negant
Sacramenta esse efficacia, nisi ab
iisdem Papisticis Sacerdotibus
fuerint administrata, cum tamen
authoritas consecrandi, ut vocant,

sig.C5v
et administrandi Sacramenta
non sit alligata certis personis,
locis aut titulis: Sed in cordibus
credentium per auditum Evangelij
et Sacramenta, Spiritus sanctus
est efficax, non propter Ministri
aut Sacerdotis personam, sed
propter promissionem et institutionem
divinam et praesentiam
DEI. Itaque magnum sacrilegium
committunt impii Episcopi
cum suis Sacerdotibus, quod illam
efficaciam in ministerio Ecclesiae
ad se rapiunt, quae ipsius
DEI et Spiritus sancti est.
Est enim Ecclesiae ministerium,
non hominum, sed spiritus
ministerium, et potentia DEI ad
salutem omni credenti.
Nunc e diverso facile probari
potest, [ed. 1556 sig. C6v] illos, qui in nostris Ecclesiis
ordinantur, rite ordinari, et
habere potestatem docendi
et administrandi
Sacramenta.

sig.C6r
Qualis quaeso est Ecclesia, in
qua nos sumus?
Est Ecclesia Jesu Christi, quae
est caetus hominum amplectentium
purum verbum DEI, et integra
Sacramenta a Christo instituta,
et credit remissionem peccatorum
per solum Christum, habet
unum Deum Patrem, unam fidem,
unum Baptisma, et aedificata
est super fundamentum Prophetarum
et Apostolorum, in
quo aedificio summus lapis angularis
est Jesus Christus, quae Doctrinam
erroneam, et impios cultus
cum verbo DEI pugnantes reprehendit
et damnat. Omnia hujus
definitionis membra testantur,
nos vivere in Ecclesia Christi.
non Antichristi: ergo apud nos
est jus et [ed. 1556 sig. C7r] potestas eligendi et
ordinandi verbi
ministros.

sig.C6v
Quales sunt illi a quibus hodie
apud nos approbantur, et ordinantur
ministri
Ecclesiae?
Sunt personae legitime ad Episcopatum
electae et vocatae, imo
quidam ad illud acceptandum
coacti, amplectuntur puram Evangelij
Doctrinam, eandem in sua
dioecesi undique proclamant et
spargunt: Illam confitentur viva
voce, et martyrio, si opus fuerit,
administrant Sacramenta, quemadmodum
Christus ea instituit,
utuntur potestate clavium ex
mandato Christi, reprehendunt
omnes errores et cultus cum verbo
DEI pugnantes.
Nonne hujusmodi sunt veri Episcopi?
Nonne apud tales (non
apud hostes Ecclesiae) est potestas
ordinandi Doctores Ecclesiarum?
Si apud tales non est verum ministerium
verbi, ubi nunc quaeso
est in mundo? [ed. 1556 sig. C7v]

sig.C7r
Ad qualia officia hodie
ordinantur?
Certe non ut ministri Diaboli
sint, (ut Papistici Sacerdotes) sed
ut Christo serviant, praedicando
legem et Evangelium, administrando
Sacramenta, taxando falsos
Prophetas, et ut reliqua suae
vocationis officia, juxta verbum
DEI praestent. Ad hujusmodi gravissimos
labores, onera, pericula,
molestias, hodie vocantur, non
ad ocium, delitias, voluptates,
etc. Quicunque (inquit Paulus) Episcopatum
desiderat, bonum opus
desiderat. Ut igitur istiusmodi,
qui pii sunt in moribus, et apti
ad Ecclesiam docendam, Deo et
hominibus in functione Ecclesiastica
serviant, rectissime a piis Episcopis
Ecclesiis praeficiuntur,
non obstante, quod quidam olim
fuerint ab impiis Episcopis et uncti
et rasi.

sig.C7v
Quomodo ordinantur? [ed. 1556 sig. C8r]
Vocantur et ordinantur hodie
in nostra Ecclesia, juxta morem
veterem et Apostolicum, (sine
rasura, unctura, et aliis ridiculis
Papisticis nugis) qui mos in primitiva
Ecclesia servabatur, ut quae
ecclesia sibi ministros deligeret,
eos postea collegio presbyterorum
probandos seu examinandos
sisteret. Quod collegium in praesentia
Ecclesiae, et Deo invocato,
per manuum impositionem, ministerium
docendi, et administrandi
Sacramenta idoneis et approbatis
commendabat. Hunc
ritum Ecclesiae videmus in Actis
Apostolorum, ab ipsis Apostolis
et aliis Christi Discipulis observari.
1. Timoth. 4. scribitur: Noli
negligere gratiam quae in te est,
quae data est tibi per Prophetiam
cum impositione manuum presbyterii.
Item, Manus nemini
cito imposueris. Hic mos hodie

sig.C8r
in nostris Ecclesiis servatur. Ergo
qui apud nos ordinantur, rite ordinati
sunt, et potestatem habent [ed. 1556 sig. C8v]
docendi et administrandi Sacramenta.
Et per horum administrationem
Spiritus sanctus vere
efficax est in cordibus credentium.
Scelerate igitur et stulte faciunt
contemnentes ministerium
eorum, qui in nostris Ecclesiis ordinati
sunt, cum non sint ordinati
ab iis Episcopis, qui approbati
et ordinati sunt a Romano Idolo
Antichristo, filio perditionis, qui
indies interficitur Spiritu oris
Christi, et ipsius adventus claritate
prorsus delebitur: quod ut cito
fiat, faxit DEUS Pater
per Jesum Christum.
Amen.