p.2
Imprimatur.
P. Vindingius
Hafniae d. 2 Maji,
Ao. 1711.
p.3
THORMODI TORFAEI
S: R: M: DANIAE ET NORVEGIAE, etc.
RERUM NORVEGICARUM
HISTORIOGRAPHI,
ET
IN COLL. CONSISTOR. ASSESSORIS,
HISTORIA
RERUM
NORVEGICARUM
IN
QVATUOR TOMOS DIVISA.
IN QVA, PRAETER
Norvegiae descriptionem,
Primordia Gentis, instituta, mores, incrementa;
et inprimis Heroum ac Regum, tam ante qvam post
Monarchiam institutam; successiones, eorumque domi
juxta ac foris gesta, cumque vicinis gentibus commercia;
Genealogia item, Chronologia, et quaecunque
ad Regni Norvegici illustrationem
spectant,
Singula ex Archivis Regiis, et optimis, quae haberi
potuerunt, Membranis, aliisque fide dignissimis
Authoribus, eruta,
Luci publicae exponuntur.
Cum Prolegomenis et Indicibus necessariis.
HAFNIAE, MDCCXI.
EX TYPOGRAPHEO JOACHIMI SCHMITGENII.
p.5
SERENISSIMO atque POTENTISSIMO
REGI ac DOMINO
DOMINO
FREDERICO
QVARTO,
DANIAE, NORVEGIAE, VANDALORUM,
GOTHORUM
REGIS,
SLESVICI, HOLSATIAE, STORMARIAE
ET DITMARSIAE
DUCI;
OLDENBURGI ET DELMENHORSTI
COMITI,
DOMINO CLEMENTISSIMO.
p.6
SERENISSIME ac POTENTISSIME
REX,
DOMINE CLEMENTISSIME
AD MAIESTATEM
TUAM accedit hoc Opus,
tanto quidem majore cum fiducia,
quod et Regiis compositum
sit Auspiciis, et eos
ab oblivione adserat REGES, qvorum non
poterit non sancta apud TE memoria esse.
p.7
DEDICATIO.
Scilicet Avo TUO Divo FREDERICO
debetur tanti molimen Operis. ILLE hortatu
suo et auctoritate; ILLE praemiis beneficiisque [beneciisque ed.]
Torfaeum ad scribendum excitavit: et
meminere adhuc multi, qva hanc rem cura,
qvaque Scriptorem ipsum humanitate atque indulgentia
complectebatur. Et vero svaserat
id ILLI pietas; memoriaeque REGUM Norvegiae,
ut quorum soboles erat, hoc quasi debitum
exsolvere volebat munus Nil mirum
ergo, MONARCHA OPTIME,
si TU, Paterque TUUS Divus CHRISTIANUS
vestigia tanti REGIS prementes, quod
inchoari ILLE jusserat, peragi curastis Opus.
Certe Magnitudine VESTRA dignissima haec
res fuit. Pietatis ita, quo insignior nullus, adepti
estis titulum. Immo reddidistis ILLIS vicem,
qui pulcherrimam VOBIS transmisere
Successionem: reddidistis, inquam, pro Regno
id, quod regnis ipsis est diuturnius: consecrastis
Eos aeternitati; vivuntque jam ac vivent semper in
memoria hominum, longa illa nunquam premendi
nocte. Et VOBIS quidem rependet
id tota posteritas; habebitisque, qvam aliis religiose
p.8
adeo donastis, immortalitatem. TU autem,
nam TE solum jam adloquor, MAGNE
REX, qva non perfruere laetitia, cum leges
hic, quales quantique illi fuerint TUI Majores.
Videbis HARALDOS, OLAFOS, MAGNOS,
SVERRERES, HAQVINOS: et fateberis, illos in
fortitudine, prudentia, sanctitate ne celeberrimis
qvidem, quos habuit antiquitas, Regibus
cessisse. Qvid? quod imperitabant GENTI,
ex qva tot fortissimi Viri, tot prodiere Heroes,
digni certe, quos, ne nesciat unquam orbis,
quam ingentia eorum fuerint facta, quaeqve
sudore suo et sangvine adepti sint decora,
aeternus Annalium colat honos. Haec enim illa
GENS, quae olim simul cum TUIS Danis sub
nomine Normannorum per omnem fere, qua
classibus adiri queat, Europam victricia arma
circumtulit Haec GENS, quae toi illi, quod
Norvegiam, Britannniamque et septentrionalem
Americae oram interluit, mari jura posuit; insulas
omnes coloniis complens, Christianamque
simul mox cum novis his colonis inducens religionem.
Hinc ROLFUS ille Neustriae domitor,
qui non pedibus magis quam victoriis disjunctissimas
pervagabat terras. Hinc TANCREDUS,
p.9
cui in privata domo, qvot filii, tot fere
etiam, inaudito per omnia secula exemplo, futuri
nascebantur Principes; virtute sola exteras
apud nationes, quae ad posteros etiam transmitterent,
imperia sibi facturi. Hinc Regis Magni
Nudipedis filius SIGURDUS, qui, in Hispania
devictis terra marique Sarracenis, exactis
Sicilia Mauris, adserta Christianis Syria ac Palaestina,
Asiam Africamque et Europam admirationis
suae fama conjunxit. Hinc denique, ut
reliquos omnes taceam, magnus ille Angliae
REX WILHELMUS CONQVESTOR. Qvam
TIBI ergo, AUGUSTE noster, gloriosum,
quam pulchrum est, talibus dedisse perpetuitatem?
Sed non minus insigne illud, quod et
ita civium, ut quos quam maxime eadem hac
pietate obligasti, promeritus es amorem. Credas
enim, TE gratius nihil acceptiusque Norvegis [Norve-|vegis ed.]
TUIS potuisse praestare: et licet amaverint
TE semper, quantum mereris, amant
TE tamen jam ardentius, cum videant, per
orbem terrarum legendam TE dedisse duraturam
Majorum suorum memoriam. Nec aliter
sentire putes nos Danos. Gaudemus Norvegorum
gloria, ut cujus ad nos pro necessitudinibus
p.10
nostris magna pars redundat: et in hoc
mutuo nostro amore, in hac, qva tot per secula
cohaesimus, admiranda plane concordia
nil poteris illis conferre, ut non et nos simul
obliges. Illi nostri sunt fratres, illi socii foedere
aeterno Daniae juncti. Illis iidem, qui
nobis, sunt mores; eadem lingva, eadem religio.
Eodem gloriamur REGE. Praestitum nobis
est, quicquid praestitisti illis. Macte
igitur, INDULGENTISSIME REX,
tanto TUO in fortissimam hanc fidelissimamque
Gentem merito. Macte beneficio, quo
in aeternum gemina TIBI devinxisti Regna.
Et nos jam agimus gratias; et agent illas omnes
posteri nostri: immo nostris his gratiis
ac gratulationibus inseri avebunt exteri Reges
Populique, ubi nempe Norvegicorum, a quibus
utique orti sunt, Heroum in Historia hac ingentia
noscitantes nomina, TE eorum favisse
gloriae, prospexisse immortalitati animadvertent.
Ex habet quidem hic orbis res omnes
Norvegicas a primis Gentis primordiis ad tempora
usque Margaretae Reginae: legi poterit,
quae vita, qui mores fuerint; per quos viros,
p.11
quibusque artibus, domi militiaeque et partum sit
et auctum imperium: iisdemque Historia illa,
quibus Romana lingva, spatiis pervagabitur.
Sed vero mirabuntur fortasse ac quaerent homines,
qui ego hoc Opus, cum meum non
sit, inscribere MAJESTATI TUAe et
offerre sim ausus. In causa fuit, quam Patriae
atque amico debere me putavi, fides. Nempe
enim istud mihi ministerium ipse mandaverat
Torfaeus: atque adeo, ut optimo huic
seni, Norvegorumque simul gloriae deservirem,
et editionem tanti in me suscepi Operis, et
partem hujus quartam, quam utiqve ille fessa
aetate minus elaboraverat, trium priorum
ad exemplar perfici curavi. Et certe ad boni
civis curam pertinere id credebam: laetumque
mihi erat, pio hoc fungi munere,
dum ipse Atavi TUI Regis CHRISTIANI
TERTII historiam peragererem;
scripturus etiam, modo suppetat vita, TUAQVE
frui liceat indulgentia, res gestas Divi
CHRISTIANI QVINTI. Sed
non negabis hanc TU tantus Princeps. Sis
p.12
felix: sis fortis: sis hilaris: DEUS TE servet:
Deus TUOS de nostris augeat annos. Et ego,
qvi finio in hoc voto, sum eroque ad cineres
usque
MAIESTATI TUAE
subjectissimus humillimeqe devotus
Christianus Reitzer.
Havniae, d. 5. Maji
1711
p.13
IN HISTORIAM RERUM
NORVEGICARUM
PROLEGOMENA.
Prodit tandem in lucem, quod
felix faustumqve sit, Tibique, Lector
Benevole, qvam acceptissimum, Historiae
Rerum Norvegicarum Opus, a
primis conditae Gentis temporibus ad
ejusdem cum Regno Daniae auspicatissimam
conjunctionem perpetua
serie deductum, uiginta omnino, et quod excurrit, annorum
labor; jam dudum publico promissus, nec ita pridem post
diuturnas lucubrationes ad finem perductus; nuncque demum
secundis auspiciis publica luce donatus Manum operi
jam olim admovere jusserat Gloriosissimus Utriusque Regni
Monarcha FRIDERICUS III. Dominus tum meus longe
Clementissimus. Vigorem coeptis dedit Augustissimus Hujus
Filius CH RISTTANUS V. cui anno superioris seculi
LXXXVI. clementissime placuit, Regni sui Norvegici Historiographum
me constituere. Et tandem Potentissimus Rex
FRIDERICUS IV. qvem nunc Augustissima manu sceptra
moderantem (atqve utinam perpetuo, et longe ultra nostrum
aevum) inclyta haec regna suspiciunt et adorant, ad optatum
dedit exitum nuper adducere.
Exierunt eqvidem hactenus nonnulla a nostra profecta
manu opuscula, ad subjectarum Regno Norvegico Provinciarum
historiam antiquam pertinentia; perscripta nimirum Rerum
Orcadensium Historia, libris tribus comprehensa: secuta de rebus gestis
Foereyensium Commentatio Historica edita et alia de Grönlandia antiqua,
non incelebri Norvegicae gentis colonia, et hujus veluti appendice
Winlandia; singula majore, quam unquam antehac, cura
ex vetustissimus monumentis collecta et concinnata: Series item
p.14
Regum ac Dynastarum Daniae; nec non Hrolfi Krakii, Potentissimi quondam
Daniae Regis, Historia: quorum singula talia sunt, ut vel
Historiae Norvegicae lucem aliquam foenerari, vel saltim ad illam
commode satis referri possint; et tandem in supplementum Seriei
Regum Daniae Trifolium Historicum, seu Dissertatio Historico-Chronologico-Critica
de tribus potentissimis Daniae Regibus, Gormo Grandaevo, Haraldo Caerulidente,
et Sveno furcatae barbae. Horum tamen nihil, qvum initio
praesens aggrederemur opus, seorsim evulgare decreveramus.
Sed dum Vastissimis Patriae Annalibus insudamus, et omnes Historiae
Borealis ad hanc conscribendam recessus excutimus, nata
fere sunt illa ponte sua sub manu; tandemqve in majorem
singula excreverunt molem, qvam ut huic, cui perficiendo
unice eramus dediti, operi, absqve vel nimia, ut
sic loquar, distractione, vel lectorum taedio, inseri possent. Ista
ergo tanquam Parerga-GR quaedam a corpore hujus Historiae separavimus,
et prodromorum instar emittendo Historiae Norvegicae
pleniori Syntagmati praemisimus: promissa interim saepius
hac, qua nunc praesente fidem datam liberamus, Rerum Norvegicarum
Historia: quod factum a nobis promissum meminimus
tum in praefationibus ad Orcades nostras, Hafniae Anno 1697,
et ad Seriem R. D. ibidem anno 1702. excusam, tum novissime
in Trifolio Historico 1706. edito; totoqve illo tempore Historiam
hanc ab orbe literato exspectari non uno indicio
intelleximus.
Opus aggressi sumus vastum omnino atque varium, sed a nostris
Scriptoribus tantum non intactum. Sive enim varia Gentis
jam inde a primis incunabulis fata, sive res domi praeclare gestas,
sive denique cum exteris, nec vicinis tantum, nationibus
commercia, respicias;, vix ac ne vix quidem alia in
septentrione datur, quae vel gloriae materiam uberiorem,
vel scribendi copiosiorem, sequentibus seculis reliqverit. Et celebrem
quidem multis retro aetatibus fuisse gentis Norvegicae
famam, etiam in maxime dissitis orbis terrarum partibus, nemo
facile negare audebit, qui vel Historiae universalis, vel saltim
Evropaeae, Scriptores leviter inspexerit. Quotus enim quisque
est, qui Hyperboreorum res gestas vel modice attingat,
quin Norvegiam simul celebret? Varia certe apud varios de
Norvegici nominis magnitudine extant testimonia, licet non
omnia satis accurate prodita. Qvae, tametsi in circumstantiis
interdum non satis ubique sibi constent, satis tamen testantur,
qvanta jam inde a prima hominum memoria gentis
Norvegicae potentia, quanta in ore omnium celebritas fuerit.
Ut ut non diffitear, interdum Norvegis, sive (ut a quibusdam
p.15
Scriptoribus dicuntur) Normannis, ea adscribi,
qvae a vicinis Danis fuere praeclare gesta; quemadmodum
vice versa his a nonnullis attribuuntur, quae ab illis extra Patriam
edita gloriosa facinora in vulgus innotuerunt: pro diversa
nimirum nominis Normannici apud diversos authores
acceptione: de qva nos praesentis operis Part. I. Lib. I. Cap. VIII.
fusius egimus; quo remissum Lectorem volumus.
Haec quamvis ita se habeant, mirum tamen est, clarissimae
Gentis res gestas conscribendas oppido paucos suscepisse:
ut adeo quotquot hoc argumentum attigerunt, non
tam satietatem praestitisse, quam gustum praebuisse, desideriumqve
saltim amplissimi atque florentissimi regni res cognoscendi
curioso talium lectori reliquisse videri possint. Situm
regionis atque habitum multi, praesertim Geographi, nec tamen
illi omnes dexteritate pari, descripserunt: incolarum
mores, instituta, vivendique rationem iidem, et praeter eos
alii historiarum scriptores, attigerunt verius qvam enarrarunt;
nec id quidem satis feliciter assecuti, dum alii partium studio
ducti terras patrias quam maxime extollere, caeterasque deprimere,
satagunt; alii vero exacta rerum Norvegicarum notitia
destituti, quae fama tantum perceperant, literis consignarunt.
Posteriorum Regum inclyta gesta, quibus illi extra
suum regnum inclaruerunt, scriptorum illustrium multi, praesertim
vero Anglici, Commentariis suis inseruerunt: sed nec id quidem,
nisi in qvantum historiae, quam concinnandam susceperunt,
perficiendae necessitas postulavit. At qvi integrum Historiae
Norvegicae Systema perscripserit, Originemque et incrementa
Gentis, singulorum Principum gesta domi juxta ac foris,
corumque ordinem, genus, familias, et cum vicinis
Regibus commercia; imperii item formam, temporum seriem,
mutationes, harumqve causas, ita prodiderit, horumque
singula retexuerit, ut ab orbe literato extra Norvegiam subjectasque
huic provincias promiscue legi atque intelligi possint, hactenus
inventus est nemo. In causa videntur esse tum priorum
seculorum hominum, qui hoc regnum incoluerunt, cum exteris
ad conditam usque Monarchiam rara admodum commercia;
dum nempe gens illa continuo fere intestinis bellis
flagraret: tum vero etiam scriptorum indigenarum, praesertim
eorum, qui scripserint Latine, penuria. Accedit, quod
eorum, quae a vetustissimis scriptoribus Islandis de his rebus
posteritati olim relicta sunt pleraque nimis negligenter,
ut ex dicendis cuivis facile patebit, asservata
perierint.
p.16
Primus omnium historiam septentrionalem conscribere
aggressus est Arius, a stupenda illo seculo variarum rerum, et
inprimis historicarum, scientia ac cognitione Frodi-MO sive Polyhistor,
dictus; anno a nato Christo (ut nos antehac in Serie Regum
et Dynastarum Daniae, Lib. I. Cap. IV. computavimus) circiter
MCXVII. CCXL. admodum annis, postquam jam terra Islandorum,
Norvegis illuc, regnante Haraldo Pulchricomo, primo
Norvegiae Monarcha, concedentibus habitari coepta esset.
Arium illum natum statuimus anno Salutis MLXVIII. (non, ut
liber originum Islandiae, qvi Landnama inscribitur, editus Skalholti Anno
MDCLXXXVIII. Part. V. Cap. XV. in margine adnotatum habet,
anno MLXXX.) cui indicio esse potest, quod eo anno,
qvo Isleifus primus in Islandia Episcopus fato concessit, duodecennis
esset Arius; ut ipse in Schedis suis, Skalholti praelo publico
evulgatis. pag.1. clare testatur. Is autem erat annus Christi
MLXXX. ut ibidem satis luculenter indicatur. Genus suum ipse
Arius ad calcem Schedarum per triginta sex generationes ad
vetustissimos Sveciae Reges, ipsumque adeo Ingvium, Turcarum
(ut ipse ait) Regem, Odini filium, continua serie pertexit.
Postquam apud filium Episcopi Teitum in celebri Islandiae
australis praedio Haukadalo literis imbutus esset, Presbyter
factus, ad Historiam scribendam animum appulit: resque gestas
Regum Norvegorum primo, mox etiam Daniae et Angliae,
et annales deniqve patriae suae, conscripsisse traditur. Ex lucubrationibus
ejus adhuc superest memorata modo Landnama, sive
Originum Islandicarum Liber, qui ipsi cev primo authori adscribitur,
Part. V. Cap. XV. pag. Editionis Schalh. 173. et, Latine jam primum
a nobis versus, praesentis operis Pariis II librum secundum constituit.
Alterum vero ejus, quod memoravimus, scriptum,
Skalholti itidem sub titulo: Schede Arii Polyhistoris, editum
est. Ipse vero author libellum Islandorum nuncupat. Hunc
librum cum antea quidem fusius conscripsisse, vitasque ac
res gestas Regum Norvegorum eodem complexum esse, postea
vero refinxisse, ad eumque, quo nunc legitur, modum, concinnasse,
ex ipsius Arii in praefatiuncula verbis sat clare ostenditur;
quae quidem Latino sermone ita sonant. Librum Islandorum primum
conscripsi in gratiam Episcoporum nostrorum Thorlaci et Ketillis; quem
et ipsis et Saemundo presbytero obtuli. Sed quia visum est illis, ut quaedam ita essent,
quaedam autem adderentur, hunc librum ad eundem modum concinnavi, sine
Genealogia et vitis Regum; eaque addidi, in quorum notitiam postea veni,
quaeque hic clarius quam in priore illo libro narrantur. Idem Snorrius in praefatione
Chronici Norvegici his verbis testatur: Arius Polyhistor Presbyter primus
omnium in hac regione veteres et novas historias lingua Norvegica conscripsit.
p.17
Praecipue vero ab initio libri sui de prima Islandiae occupatione legibusque ibi
constitutis tractavit: post haec de Nomophylacibus, et quanto tempore unusquisque
eorum judicis officio praefuerit. Et initio quidem introductae in Islandiam
religionis Christiunae aeram investigavit; quam postea ad sua usque tempora continuavit.
Multas etiam alias historias, Regumque Norvegiae et Daniae, ut et
Angliae, vitas adjecit; quin et res majoris momenti in Islandia gestas. Et iterum
ibidem: Is, ut ipse de se ait, Regum Norvegorum vitas conscripsit. Idem illud
Arii opus Historicum innuere videtur M. Brynjulfus Svenonius, ad
Stephanium ita scribens: Ubi vero ingens volumen historiarum, ab Odino ad sua
tempora contextum ab Ario, Polyhistore dicto? Sed vastum illud volumen
periisse quam certum est, tam exploratum qvoque habemus,
memoratos duos libros indubia Arii authoritate gaudere;
licet suspicetur Biörnus de Schardza Islandus, vir in Antiqvitatibus
patriis versatissimus, in praefatione annalium suorum, Arium non integram
Landnamam, sed de occidentalis et septentrionalis tantum
insulae partium occupatione scripsisses reliqua autem
Kolskeggum Polyhistorem addidisse: cujus tamen in ipsa Lananama
vel inter authores vel exscriptores nulla omnino mentio.
Tertium opus, Annales nempe Flateyenses, qui ad calcem Codicis Flateyensis
membranacei in Bibliotheca Regia adhuc asservantur,
Arium conscripsisse, quvemadmodum Saemundum annales Oddenses,
idem memoratus Biornus de Schardza existimat: sed unde hoc
habuerit, non perinde liquet. Haec itaque suo loco relinquimus.
Non ignoro, esse, qui conscriptae primum historiae septentrionalis
laudem Ario derogare, inque Isleifum Episcopum
transferre videantur velle: inter quos Petr. Claud. Undalinus in Norvegiae
descriptione. p: m. 167. ut et laudatus Biörnus de Skardza l. c. imo et
ipse Arngrimus Jonas, magnae vir eruditionis ac judicii, in Specimine
Islandiae pag. 79. eo inclinare videtur, cum dicit Ariam et Saemundum
Annalium Norvegicorum historiaeque Norvegicae concinnatores fuisse. Et sane
Isleifo vivente Arius scribendi muneri non erat idoneus; quippe
necdum duodecem annos egressus. Videturque hoc modo
Isleifus Arium scribendo praevertisse. Sed parata est responsio;
Arium nempe ex Episcopi conjectaneis, acceptis forte a
filio ejus Teito, in cujus nutricatu fuerat, multa hausisse, ex
quibus postea inter alia historiam conscripserit; et sic primus
non desinit historicus in patria sua esse. Caeterum maxima Ario
Authoritas verbis Snorrii l. c. conciliatur, dum ait: Visa est ejus
relatio sapientibus quam plurimis fide digna: nam et ipse sapiens erat, et senio
provectus. Scripsit ille, quae ex relatione acceperat Oddi Koli filii, Hallii de Sido
nepote; Oddus autem ex Thorgeire Afradskollo didicerat, viro sapiente,
et adeo antiquo, ut is, cum Comes Hacon Potens occideretur, Nidarnesi
habitaret.
p.18
Ario aeqvalis fuit Saemundus Sigfusi filius, a variarum et ipse rerum
cognitione, quam sibi tam intra quam extra patriam,
in variis nimirum Germaniae locis, atque etiam Galliae, (teste
Ario in Libello de Islandia) comparaverat, Frodi-MO sive Polihistor,
dictus; officio Presbyter, in australis Islandiae paroecia Oddensi:
unde et annales, quos ab ipso conscriptos autumant,
a posteris vero ejus continuatos, Oddenses hodieque dicuntur.
Hic author est alterius Eddae Islandorum, Saemundianae vulgo dictae,
metrisque compositae; cujus vix millesimam partem (judice
Brynjolfo Svenonio apud Stephanium in notis ad Saxonem p. 17.) aut certe
exiguam, superstitem habemus. Reliqva ipsius scripta
injuria temporum perierunt. Nam Saemundum Regum Norvegorum
Historias conscripsisse, vel ex eo clarum evadit,
qvod Poeta quidam anonymus, qui nepoti Saemundi Joni
Lopti filio (cujus mater Magni Nudipedis Norvegiae Regis filia
erat) carmen encomiasticum, adhuc in Codice Flateyensi ad
calcem Historiae Orcadensis conservatum, dedicavit, postqvam
majores ejus, qui Norvegiae imperitarunt, inde ab
Haraldo Pulchricomo recensuisset, fatetur, se singulorum successiones
et imperii periodos ad avi ejus Saemundi calculum digessisse: non
ausurus hoc nepoti in os dicere, nisi palam fuisset, avum de
Regibus Norvegiae talia scripsisse. Praeter haec Oddus Monachus,
qui Olafi Tryggvini Historiam concinnavit, sicubi aliorum de annis
vitaque Olafi dissensum notat, ad Saemundi judicium provocat,
ipsumqve de eodem Rege scripsisse disertis verbis testatur.
Utcunqve sit, Saemundi illa de Regibus Norvegis Historia
ad aetatem nostram non pervenit.
Polyhistoris nomen post Arium et Saemundum continuavit
Kolskeggus; sed cujus Polyhistoriam tempora nobis inviderunt,
praeter duas forte partes Landnamae, nimirum de partis Islandiae
Orientalis et Australis occupatione: quas, ut supra memoravimus,
ab hoc Kolskeggo additas post Biörnum de Scardza multi existimant.
Hos autem Originum Islandiae Scriptores in Historiae
Norvegicae recensum ideo nobis visum est transferre, quia
in Originibus illis multa de Norvegiae circa illa tempora statu,
multa item de celeberrimis Norvegiae civibus, qui imperii
Regii impatientes novas quaesierunt sedes, continentur.
Unde et saepius laudatae Origines dignae visae sunt, quae ad perfectionem
Historiae Norvegicae a nobis luci exponerentur.
Post hos in Islandia floruit Brandus Saemundi filius, quartus dioeceseos
Holensis Episcopus, vel solo cum Saxone Grammatico, celeberrimo
rerum Danicarum Historico, synchronismo notabilis:
p.19
inauguratus nimirum anno millesimo centesimo sexagesimo
quarto. Hunc multa historica in Islandia collegisse, literisque
mandari curasse, annales nobis persvadent; in primis
Sturlungorum historia Part. II. cap. 38. his verbis. Plurimae historiae res in Islandia
gestas continentes ante obitum Episcopi Brandi Saemundi filii conscriptae sunt.
Mortuus aurem Brandus est anno millesimo ducentesimo primo)
et procul dubi in his multa ad res Norvegicas spectantia extiterunt;
cum illo tempore creber ex Norvegia in Islandiam esset
transcursus, crebra inter utramque Gentem commercia. Sed
quantumcunqve curae et laboris in Antiquitates ille impenderit,
ad nostra certe tempora nullum, quod sciam, industriae ejus
monumentum indubium conservatum est. Licet vero hi duo,
Koskeggus nimirum et Brandus, non nisi inter deperditos hodie locum
inveniant; illos tamen simul cum aliis recensere voluimus,
non modo, ne debita industriae laude nomina illorum defraudarentur;
sed ut constaret, unde sequentes Scriptores, quibusve
authoribus, sua, quae tradiderunt, collegerint.
Feliciorem lucem aspexerunt Eirici Oddi filii (non Olafi, ut habet
Chronici Norvegici versio Danica, p. 448.) labores. Hic filiorum Haraldi
Gillii, Sigurdi nempe Bronchi et Ingii Gibbosi, res gestas,
usque ad utriusqve mortem, historica relatione complexus
est; et, quae in horum Regum tempora incidit, Sigurdi Slemberis,
sive Slembidiaconi, Regnum affectantis, factionem, Magnique
Coeci luctuosum exitum: quorum singula a nobis Partis
III. lib. IX. exposita sunt; authorqve subinde in testimonium
allegatus. Habuit Eiricus Historiae suae authores rerum gestarum
oculatos testes, Hallum Thorgeiris filium Islandum, Ingii
Regis satellitem, qui memorati Sigurdi Slemberis ultimo supplicio
astitit; Haconem item Magium, nobilem Satrapam, qvi
turbis istis una cum filiis suis interfuit: quin et Einarem qvendam,
Laxa-Pauli filium, praedii Herdlae in Norvegia incolam,
calamitatum istarum participem; et praeter hos Ketillem, Alaburgi
in Dania (quod nunc Aalburgum est) Presbyterum; ubi
scilicet corpus Sigurdi, e sepulchro erutum et in Daniam translatum,
humabatur. Plures citat Eiricus vivos oculatosque Historiae
suae testes, viros sapientes et optimae fidei; quos tamen
propriis nominibus non recenset; ut adeo quaecunque is de rebus
Norvegicis literis mandata posteritati reliquit, pro indubie veris
sint habenda. Opus vero illud suum inscripsit Ryggiarstycki-MO,
sive Dorsi particulam, notatione, ut videtur, inde sumta,
quod non integram Regum Norvegorum historiam, sed particulam
duntaxat, illam nimirum, quae ad aetatem pertineret
p.20
suam, concinnaret. Cum autem, ut dixi, ad excessum usqve
Ingii Regis eandem continuaverit, isque anno Christi millesimo
centesimo sexagesimo primo coesus fuerit; certum
est, Eiricum post illum annum, sed nec longe ultra, historicum
illud scriptum contexuisse, aut saltim Ingii vitam absolvisse.
Succedit his in Scriptorum Catalogo, sed tempore suppar,
Karl, sive Carolus, Celebris monasterii Thingeyrensis in septentrionali
Islandia Abbas, inauguratus ad officium anno a nato
Christo millesimo centesimo sexagesimo nono. Huic debemus
inclyti Norvegiae Regis Sverreris historiam, satis eleganter
conscriptam; quae a nobis in Latialem sermonem traducta praesentis
operis Partis Quartae librum I. et finem Partis Tertiae efficit.
Notum etiam in vulgus est celebre Gunnlaugi Monachi Thingeyrensis
nomen; sed nomen tantum. Scripta enim illius, quot et
qualiacunque demum fuere, dudum interciderunt. De eo, ut
et altero Oddo, Biörnus de Skardza in praefatione Annalium a se conscriptorum
hunc fere in modum loquitur. Hi historias de Norvegis
Danisque Regibus composuerunt. Fuerunt etiam hic docti Monachi, qui, quae
illi composuerant, conservarunt; praesertim duo illi, qui in monasterio Thingeyrensi
resederunt, Gunnlaugus et Oddus, qui multos libros ex variis Lingvis
in Noricam verterunt, et Historias contexueruni. Inter has Olafi
Tryggvini Historia ab hoc ipso Gunnlaugo Latine conscripta,
in ejusdem Regis vita, Skalholti impressa, Cap. CVI et CVIII.
memoratur. Qvin et Gunnlaugum Historia Sturlungorum Partis IV.
cap. VII. celebrat, cumque inter praecipuos septentrionalis Idan-
diae qvadrantis religiosos a doctrina et humanitate commen-
dat. Meretur oppido notari, quod dictus Biornus de Sbardaa Hi-
storiam Britonum ab hoc Monacho versam citat; quam simul
etet praelectionibus Alexandri Londunensis Episcopi, Waltheri Archidiaconi
Oxoniensis, et Gillii Polybistoris, contextam tradit. Obiit Gunnlau-
gus anno Christi millesimo ducentesimo decim nono. Scii pta
cjus praestantissima Brynulfus Svenonius in Epistola ad Stephanium fa-
tum cum aliis idem subiisle deplorat.bar
Hic ratione temporis locum poscit Oadus Monachus, qvi et Pres-
byter Thingeyrensis, nuper jam nobis memoratus, Is etiam Regis
Olasi Tryggvini, qui Religionem Christianam in Norvegiam
et Islandiam primnis introduxit, historiam conscripsit; satis qui-
dem luculenter, nec inepte: nanimulta ibi tractantur, qvae
frustra alibi quaesicris. Edita est illa Tryggvini Historia typis pub-
licis Skalholti, anno Christi millesimo sexcentesimo octogesi-
mo nono, partibus duabus distincta; quarum prior vitam O-
lafi privatam, usque dum ad regnum veniret, posterior vero
p.21
ejusdem in imperio res gestas continet. Authores narra-
tionis suae producit Oddus Asgrimum Abbatem Vesturlidae fili-
um, Biarnium Presbyterum Bergthori filium, cellirem Thor-
gilsis flium, aliosque: deinde addit, se ostendisse librum hunc Gissuri
Halli filio, ejusque consilio et monitu correxisse, quae certiora deinde habuerit;
ut adeo suam in scribendo fidem hoc ipso satis muniverit.
Tribuitur imo huic Oddo fragmentum aliud historicum, de In-
gvare quodam, Aunundisveciae Regis filio, hibsorsu 0: Multiva-
go, sive Peregrinatore) dicto: quod qvidem ob causas a nobis in
Serie Regum Daniae adductas longe minoris authoritatis fideiq;
cest: tale tamen, ut legenti facilee appareat, nihilin eo ab ipso Od-
do, sive quicunqve tandem author sit, confictum; sed de-
ceptum illum nimia eredulitate talia inliteras congessisse.
Venimus nunc ad aevi patriaeque suae decus, reique histori-
cae columen, Snorrium Sturleum: de quo tanto pauciora hic di-
cemus, quanto prolixius llius gesta vitamque peculiari libello
conscripsimus, praelum jam dudum exspectante. Fuit is non
minus in patria sba lslandia, quam Norvegia, ob singula-
rem doctrinam, prudentiamqve insignem, maximae exi-
stimationis. Et in patria quidem memorata supremi ju-
dicis, sive, ut vocant, Nomophylacis officio magna cum
dexteritate functus est; usque ad annum millesimum ducentesi-
mum quadragesimum primum, quo in turbulentissima illa fa-
ctione caesus Gccubuit. In Norvegia vero etiam Regibus fami-
liaris, ab Hacone Grandaevo, Sverreris nepote, Dapifer
CS---
creatus est: et idemille Rex opera etiam ejus in jungendis impe-
rio suo Islandis uti voluit. De quibus omnibus vide, quae
Operis hujus Tomo Qvarto, Libro Qvarto et Quinto, snis
locis retulimus. Hic tantus vir, inter civilis, qvod gessit, offi;
cii varias curas atque negotia, antiqitates Septentrionales Hi-
storiasque ab interitu vindicare non intermisit.,, Nam non
Eddam tantum post Saemundum aliam (de qua infra dicemus)
collegit; sed et Regum Norvegorum ab Odino gencalogias,
corumque continuas successiones et reagestas ab corum pri-
mo usqve ad sua tempora luculentisime descripsit, addi-
tis de prisco septentrionisstatu, religione, ac moribus, non
paucis. Vicinorum qvin etiam Regum, Daniae nempeet Sve-
ciae, aliorumqve res gestas, quoties occasio aut Operis scopus fe-
rebat, hinc inde intermiscuit. Ex hoc autem Snorrii insigni ope-
re varia ab authoribus aliis allegantur, dum ad authGoritatem
ipsius provocatur. Certe Olafi. Tryggvini historiam a Snor-
rio conscriptam citat Sturlingorum bisioria cap. II. pag. 38. cad emqe
p.22
adducit, quae in Chronico Snorrii habentur. Qvin et memorati
Regis historiae, per Oddum Monachum conscriptae, caputXCIV.
eadem, qvae inSnorrio habentur, continet. Definire autemnon
possumus, quousque Snorrius historiam suam deduxcerit, vel quan-
tum corum, quae hodie sub nomine ipsiuslegimus, ipse compo-
suerit. Chronicon certe Norvegicum invita Sigurdi Hieroso-
lymipetae, ubi de Rogerio Siciliae Rege agit, Friqericum II. Im-
KKK
peratorem nuper tum mortuum fuisse, dum ista scriberen-
tur, testatur; at certumest, illum Snorrio novem annis supervi-
xisse: adaeeoqve Snorrius de illo scribere non potuit. Ficri au-
tem potuit, ut aliusqvidam, Opus Snorrii exscribens, haec ca-
dem, ut istis temporibus proximus, ex suo adjccerit. Snor-
rio ergo, ut breviter dicam, inter totrerum Norvegicarum
Scriptores maximam, partem debemus, quod Historiam
Norvegicam a primis repetitam principiis habcamus. Illlius
historiae binis exemplaribus, fide dignissimis, in praesenti Ope-
re concinnando usi sumus: quorum unum Kringlam, ab initiali
voce sic dictum, alterum vero discriminis causa Jofraskinnam,
o: Codicem Regium, appellare placuit. Alii duo Codices,
Hrochinshinna et Morkinshinna a me vocati, ob vetustatem etIqva-
lorem, Snorrium etiam authorem maxima sui parte agnoscunt;
Ieda recentiore quodam partim accessione quadam aucti, par-
- - - J A4;r
tim interpolati. Est praeter hos alius quoque Codex, a nitido
involucro Fagurshinna mihi dictus; qui nihil aliud est,
quam Breviarum sive Epitome Chronici Snorrii, ab Haraldo
Nigro, qvi Haraldi Pulchricomi pater erat, ad Sverreremus-
qvem pertingens; unde etiam idem ille liber sub titulo Compendum
Chronicorum subinde ame allegatur. Atque hi tres ultimi Godi-
ces usqve adinitia Regis Sverreris Historiam producunt. Da:
tur adhuc quintus, qvem, quia et hic nitidus est, Gulliu-
Skinnaee nomine insignire placuit, ultra medium historiae Haco-
nis Grandaevi, ubi scilicet de legatione in Hispaniam agitur,
progressus: uti id: suo loco notatum invenies. Haecque ideo
monere' semel loco heic oportuno visum est, utsciat Lector,
qvinamisintillilibri, quosnominibus hisce passim per totumO-
pus in testimonium adductos offendet. Extant autem illi o-
mnes inBibliotheca Regia, histitulis mea manu distincti. Ean-
deim hanc, de qua nunc sermo nobis est, SnorriiSturlaei Hi-
storiam Norvegicam, jussu (ut scribit Resenius prolegomenis in
Eddam Snorrii) Axelii Gyldenstiern, Danico idiomate dona-
yit vir olim doctissimus, et de patria sua optim meritus,
p.23
Petrus Claudius Undalinus, Undalensis paroeciae in Norvegia Pa-
stor, Canonicus Stafangriensis, praefecturaeque Listensis
Praepositus, anno millesimo quingentesimo nonagesimo no-
no. quae versio post fata authoris, obstetricante Celeberrimo Olas
Wormio, edita est Hafniae, anno Christi millesimo sexcentesimo
trigesimo tertio. Et haec illa est Snorrii versio, quae a nobis sub
nominc Editionis Danicae toties allegatur: receditque non raro
ab iis ipsius Snorrii exemplaribus, quae ad manus me habuisle
modo memini; sive id minus accuratae veteris lingvae notitiae,
sive (qvod credere malim) exemplaris, quo Undalinus usus est,
diversitati adscribendum sit. Denique Snorrium in Svecia sub
nomincHeims-Kringlae cditum essc a Jobanne Peringskioldo, Versio-
ne Gudmundi Olai Islandi antehac explicatum, cum cuili-
bet notum sit, ipse per se videre potest Lector, quid nomine
Editionis Svecicae in processu operis nostri intelligamus. Et hanc
Historiam a Snorrio ita contextam fratris cjus filius, Stur-
la Sighvatius, describi curavit, teste Sturlungorum Historia Part.
V. capXI. procul dubio et ipsc antiquitates patrias pluribus ad-
juturus, nisi adhuc juvenis, in iisdem, quibus patruus cjus
KKK
Snorrius, turbis, anno millesimo ducentesimo trigesimo
octavo occisus fuisset. i H
Post Snorrium Sturlaeum ipsius ex altero fratre nepos,
Siturla Thordi filius, et ipsc officio Nomophilax, historiam Norve-
gicam ulterius produxit. Is author est laudatae Sturlungo-
rum historiae, qvares suis temporibus in Islandia gestas, tur-
basqve omnes, quae tum maxime cam vexabant dilaccra-
bantqve, magna fide et authoritate luculenter descripsit, ad-
ditis g' sicubi occasio ferebat, de Norvegiae et Daniae circa ca-
dem tempora statu, virorumqve ibi celebrium gestis, non pau-
cis. Operi vero huic nomena familiae suae Sturlaeae, sive Stur-
lungorum, quae turbarum istarum maxima et praecipua pars
a Atque haec lla Sturlungorum est historia, cu-
fuerat, indi
jus quam plurima praesenti passim Operi a nobis inscrta videas.
Nec tamen dissimulare poslumus, hanc, quae hodie extat,
Sturlungorum historiam, exemplar et epitomen quasi essc illius
rioris, quam ipse Sturla conscripsit. Patet id ex ejusdem
sibn Parte II. cap. XXXVIL ubi sequentia de Scturla habentur. Stur-
la Poeta Thordi filius Islandorum historias dictabat, quas partim ex relationi-
bus virorum, qui ipso juvene vixerunt, rerumque gestarum ordinem callebant,
partim ex literis, quas illi scriplerunt, qui iis aequales erant, quorumgesta cele-
brabant, collegit. Multa etiam ipse vidit, quae in ejus tempora incidebant,
ad confirmationem eorum; quae tradidit. Fuit enim vir celebris, probus, ex-
cellenter sapiens, moderatus, audax, interritus. Deus illum jam supra lai-
p.24
des beet. Quae qvidem post obitum Sturlae ab alio quodam scripta
esse, satis apparet. Caeterum non est quod miremur, Sturlam ac-
curatam adeo et exquisitam rerum Norvegicarum sui tempo-
risnotitiam habuisse; cum ab ipsis Regibus, Hacone Grand-
aevo et filio ejus Magno (qvi Legum Emendator vulgo dici-
tur) ad hoc delectus esset, ut res ab iis gestasliteris consigna-
ret: quo etiam historici officio summa cum laude functus, u-
triusque Regis vitam posteritati suae reliquit, ut fatetur ipic,
Sturlungorum historiae Part. IX. Cap. XxII. quamvis posteriorem, qvae
res a Magno gestas continuit, partem operis nostra jam aetas
desideret, non exiguo antiquitatum damno deperditam. Ex
huijus viri scriptis, partim nimirum Scturlungorum historia, par-
tin Regis Haconis vita, Operis hujus nostri Partis Qvartae
Liber Quintus, qui de Islandia sub Imperium Norvegicum
redacta agit, unice concinnatus est. Scripsisse praeter haec
Librum qvendam Originum Ilslandiae, fidem ipsc facit, dictae
Sturlungorum historiae Parte II Cap. XXxVIII. sed qvi ad nostras manus
non pervenit. Erat hic Scriptor suo seculo inclytus, et solus
tere suae familiae felix; quippe qui in tantis patriae motibus, de-
letis caeteris, superstes, ieptuagenarius obiit, anno a nato
Christo millesimo ducentesimo octogesimo octavo. Vi-
deantur, quae Historiae nostrae Partis Quartae Libro Qvarto,
Quinto, et Sexto, passim de illo et fuse ex ipsiusmetr scriptis
traducta narravimus; in quibus authorem hunc ipsum se-
riem vitae suae recitantem audire licet.
Atque hi fere sunt, qui in lslandia, ubi praecipua rerum gesta-
KKK
rum viguit notitia, Historias rerum Norvegicarum, et quae
eo spectabant, in quantum ad nos vel fama vel monumentis
pervenit, literis tradiderunt fugientis antiquitatis destnuae, et
veluti Joves Statores, ut Stephanius illos nominat, notis in Saxonem pag.x90.
In ipsa Norvegia minus historiarum studium, minor rerum
gestarum, si poectarum carmina excipias, ad posteritatem
tradendarum cura fuit. Quippe gens Bets et bellicosa, ar-
misque tota vacans, res praeclaras gessisse contenta, litera-
rumqve minus curiosa, Icribendi dese materiam aliis rcliquit:
cum vice versa Islandi, ut Saxo de iis in praefatione ad Histo-
riam suam scribit, cunctarum nationum res gestas cognovisse, memoriae-
que mandare, voluptatis loco reputarent; non minoris gloriaae judicantes, alie-
nas virtutes disserere, quam proprias exhibere. Qvod si vero et
invenerit Norvegia civium suorum nonnullos, qui Historiae
icribendae manum admoverint; ca tamen Scripta peculiarem
tantum vel unam aut alteram rerum gestarum partemconti-
p.25
nuerunt, vel ad nostra tempora integra non pervenerunt. So-
lus fere Norvegorum Scriptorum, qvi nos in hoc opere per-
ficiendo juverit, est Theodricus Monachus, vir suo seculo doctis-
simus, qui circa tempora Sverreris Regis vixit. Scripsitis ser-
mone Latino, nec ineleganti, Regum Norvegorumhistorias,
ecm nel, a vego! nrtorias
usqve ad finem vitae Sigurdi Regis Olafi filii, qui a suscepta pri-
mum ex Norvegia Hicrosolymas usque peregrinatione Jorsu.
lafare, sive Hierosolymipeta, dictus est. Causam, quare
opus illud suum ulterius non produxerit, ipse hanc adfert,
quod abhorruerit a diris istis calamitatibus, parricidiis et o-
mnis generis sceleribus, quae sequentia viderunt tempora, sty-
1 commemorandis: quod ex ipsius sub Operis finem verbis,
Historiae hujus nostrae Part. lll. Libr. IX. Cap. I. insertis, cla-
re admodum liquet. Imo illum non multa ad manus ha-
buisse Icribendae historiae subsidia, praeter Ilandorum, jam
a nobis memoratorum, narrationes, atque adeo parumaut ni-
hil ab iis diversum tradidisse, ex ipsius ad Eysteinum Archie-
piscopum Nidarosiensem, cui opus suum dedicavit, verbis,
quae in praefatione habentur, abunde liquet; dum hoc mo-
Oait: Operae pretium duxi, vir illustrissime, pauca haec de antiquitate Re-
gum Norvagiensium annotare, et prout sagaciter perquirerer potuimus ab iis,
penes quos horum memoria vigere creditur, quos nos Islendingos vocamus, qui
haec in suis antiquis carminibus celebrata recolint. Nec multo aliter in
ipsius Operis Cap. I. scribit: Hunc, inquiens, numerum an-
annorum Domini, in vestigatum, prout diligentissime potuimus, ab illis, quos nos
vulgato nomine Islendingos vocamus, in hoc loco posuimus; quos constat sine ulla
dubitatione prae omnibus aquilonaribus populis in hujusmodi semper et peritiores
fuisse et curiofiores. Sed utcunque ista sc habent, laudanda
viri industria est, quod indigenarum ope destitutum ab
exteris haec didicisle non piguerit; necilla, quae ad ipsius no-
titiam pervenerunt, interire passus sit; praesertim cum ipse
se satis excuset, his verbis: Sicuiforte displicuerit, sciat pro certo, me
istarum rerum relatorem alium voluisse, quam me: quod quia hactenus non
contigit, me malui quam neminem. Quin et Capite XIII. conqueritur, nullum
ante sua tempora in Norvegia antiquitatum scriptorem fuisse.
Iplum etiam Regem Sverrerem Historiam Noryegicam, aut
certe aliquam ejuspartem, conscribendam curasse, vel inde
colligi potest, quod varia de Simone Skalpo, qvi patruum
ipsius Eysteinum, Haraldi Gillii filium, interfecit, sibi narrata,
lujusque ad illum ultima verba, inter gesta fratrum in literas
retulisse tradatur, teste Chronico Norvegico de cjusdem Ey-
steini caede. Vide Operis hujus gni III. Lib. IX. Cap. XIU. et con-
p.26
fer simul, siplacet, ca, quae ad finem historiae ipsius Sverreris
Part. IU. Lit. I. Capite ultimo diximus. Caeterumiillud scriptum, tanti
Regis authoritate atque auspicio procusum, dudum interiit,
nec quicquam nobis, praeter desiderium sui, reliqvit.
Atque haec hactenus de Historiae Norvegicae antiqvissimis
primisque Scriptoribus ideo praemonenda duximus, ut con-
staret Lectori, qva fide, qua authoritate, ca nitantur anti-
quitatis monumenta, quae in concinnando hoc opere praeci-
pue secutisumus: et ut simul occurreremus postulato Buchan--
ni, Historiae Scoticae Lib. Il. ita scribentis: Qui de veteribus annalibus origiuien.
afferre se asseverant, reddenda, opinor, illis erit ratio, qui primus ista tra-
diderit, ubi tamdiu latuerint, quomodo ad nos per tot secula incorrupta perve-
nerint, etc. Sed nec vel Patriae vel patriarum antiquitatum tam
intempestivo amore nos abreptos quis putet, ut omnibus ls-
landorum monumentis idem pretium statuamus, corumqve
fingula pro avthenticis aut omnimode veris venditemus. Illla
, ae
KKK
cnim nos ipsi antea ratione authoritatis in quatuor classes
KKK
sive ordines digessimus, Seriei Regum Daniae Lib. I. Cop. I. adeo ut
M IE tixae
primum genus sub fabularum involucris profundum reconde-
re sensum monuerimus, priicosque ritus ac populi rcligionem,
vibusdam etiam historicis interspersis, nos docere; secun-
dum confictas tantum fabulas, casque vel rudes vel artificio-
sas, absque ullo recondito seniu, complecti; tertium histo-
rias, easque ex veris quidem deductas principiis, interipersis
tamen fabulis, obscurare; ac quartum denique indubiae verita-
tis et fidei historias, absqve ulla fabularum admixtione, ex-
hibere: quorum singulorum exempla aliquot proxime sequen-
tibus dicti libri capitibus proposuimus. Sed nec temporum,
quibus singila evenerint, minor ratio habenda est: quin
potius probe attendendum, quae et qualia fuerint Historiae Sep-
tentrionalis primordia, quae incrementa, et qvomodo illa
sensim evoluta fabulis justae tandem historiae legem acce-
perit.
Et initia quidem Historiae Septentrionalis valde tenuia fuisse,
inficias ire haudquaquam possumus. Sive enim barbariem Ie-
culiillius, sive primorumtcrrae hujus Aboriginum ingenium,
belli ac caedibus longe magis qvam artibus humanioribus dedi-
tum, sive insequentium seculorum in conservandis majorum
gestis negligentiam, sive deniqve intercurrentium aetatum,
quibus ab illis temporibus disterminamur, longissimuminter-
vallum respicias, singula in causa fuere, qvo minus nos potue-
rimus illarum rerum accuratam cognitionem habere. Et ve-
p.27
re quidem Ischander, praefatione ad operis sui Genealogici Li-
brum Quintum dixit; esse hoc tempori, Marii, et incolis ignoscendum. Tem-
pori, quod ommia obliterat: Marti, quod imperium invasit, Minervamque
et scriptores ex his regnis eliminavit, cum omnes praeclaraper petrandi, ne-
minem conscribendi cupido incessit: Indigenis deniqu;, qui posteros de his instruere,
eorumque notitiam ad seros nepos traducere neglexerunt. Utadeo idem no-
bis de prima Historiae septentrionalis periodo, quod olim Ti-
KKK
to Livio de Romanae historiae principiis, liceat dicere: jes esse
ycum vetustate nimia obscuras, velut quae magno ex inter vallo loci vix cernun-
tur; tum quod perrarae per eadem tempora literae fuerint: una custodia fidelis
memoria rerumgestarum. Ad primos Arctoi orbis incolas quodat-
tinet, qui ante Odini Asianorum Ducis in haec regna adven-
tum sedem heic suam fixerant, mirum non est, illorum quic-
quid haberi potuisset, nobis interceptum esse, cum Odinus
ille, divinitatem affectans, cui antecessorum praeclaram men-
tionem obstare probe animadvertit, non genealogias modo
illorum (qvod apud Judaeos Herodes Ascalonita fecisse dici-
tur) sed omnia ab illis gesta, imo et ipsum eorum nomen, de-
lere unice allaboraverit; ut vel sic maxime ad ipium, tanquam
primum omnium parentem (nam et Alfadir-no sive Omnium Pater,
dici voluit) posteritas ortum atque genus suum referre cogere-
tur. Ab illo igitur Antiquitates nostrae auspicandae erunt; at-
gue utinamab ipso illo tempore certiores clarioresque, nec fa-
bularum adhuc caligine infuscatae. Nam celeberrimae illius in Bo-
ream expeditionis, rerumque hic primitus gestarum, vix praeter
rudera supersunt quaedam, Eddicis mythologiis hactenus ut-
cunque conservata, atque ex illis cruenda. Eqvidemnon dubitamus,
Odinum cejusque asseclas artificiosis suis metris, quorum adhuc
nonnulla in Edda legimus, plura, tam ad ritus religionemque,
quam ad rerum gestarum memoriam pertinentia, ut crant
KKK
posthumae famae avidissimi, complexos fuisse, dequibus nunc
nullum nobis judicium relictum est. Fuisse certe temporibus
Odini, aut bdino proximis, aliam Eddam, longe uberio-
KKK
rem, cujus haec nostra compendium tantum sit,
ravis est
conjectura, virisque maximis approbata. De illa sic Magnus
olafi, Pastor quondam Ecclesiae Laufalensis in Islandia, atque ex
eo Stephanius, notis in Saxonem pag. 17. ut et Resenius in prologo Eddae Snorria-
nae, sequentia scribunt. Exveterum rhytinis, ut etium appellationibus Asarum
nonnullis, ac inprimis Odini, et aliarum denique rerum, apparet, aliam
fuisse Eddam antiquorum, aut volumen fabularum, ab ipsis Alsis confectum, aut
eorum nepotibus, quodinterierit, et cujus haec nostra Edda aliquale sit compen-
dium: quia nominum padcissimorum, quae ex varus casibus indita sunt pluri-
p.28
ma, ut Edda profitetur, ex ejus fabulis reddi potest ratio, nec etiam plurium,
quae ibi occurrunt, appellationum. Nec aliam puto mentem fuisse E-
ruditissimo ac sagacissimo Brynjolfo Svenonio, cum ad Stephanium ista
Iscriberet, notis ad Saxonem loco citato inserta:; ubi nobilissima illa Edda,
cujus foix millesimam partem reliquam nunc praeter nomen habemus? atque id
ipsum, quod habemus, omnino fuisset deperditum, nisi Snorronis Sturlonit
epitome umbram potius et vestigia quam verum corpus Eddae illius antiquae reli-
qua fecisset. Similia mox infra ex Sheringhamo celebri Anglo au-
diemus. QVod vero Saxo Grammaticus vetustissima illa O-
dini Edda in scribendo, ut putant, ulus sit, ideoqve tan-
tus in cjus Opere dissensus a nostris aliisque vetustis monu-
mentis deprehendatur, probatione omnino eget. Nobis
de illis, quae habemus, unice eric dispiciendum. Edda
igitur hodie duplex est; una Saemundi Polihistoris, supra a nobis
laudati, meris rhythmis, eisque antiquissimis, variique argu-
menti, constans; non utique ab ipio Saemundo conficta,
sed collecta et concinnata: altera Suorrii Sturlaei, prioris sc: Eddae
Epitome, soluta oratione scripta, et in capita distincta, quae
Doemisogur appellantur; quod quiddam mythologias, alli fabulas ver-
tunt; minus quidem, meo judicio, recte; cum Samesaga vi
vocis idem sit ac historia, sive rei gestae succincta narratio. Neqve
enim putandum, Eddam in poctarum solummodo gratiam
initio confictam esle, absque ullo in veritate rei fundamento:
fabulas tamen intersperias esse quam plurimas non diffitemur.
Ea certe, quae de Alarum in septentrionem adventu, nomi-
nibus, familiis, et quibusdam ab iis gestis, hic traduntur, quo.
minus verissima esse statuamus, nihil impedit. Atquve libet hic
oportunum audire judicium Sheringhami, libro de Anglorum gentis o-
rigine, cap. XII. Primam illam Eddam, ait, cujus ea, quae nunc extat, exi-
gua quaedam pars est, Asarum aliquis, ut creditur, statim post praedictas migra-
tiones compegerit, dum recens adhuc calensque rerum gestarum memoria fuit.
Unde authoritas ejus magni pendenda est, cum author omnium conscius erat,
quae a Wodeno caeterisque Asis agebantur. Saemundus certe aut Sturlaesonius fa-
bulas Eddicas de suo ingenio nunquam finxerunt. Certe, si Edda non fuiset, ma-
jorum nostrorum facta obscuritate et caligine obruta oblivioni traderentur.
Nam ad historiaeseriem inutilis ut fit, in eadem tamen eorum genealogia, reli-
gio, mores et consvetudines, verissime describuntur. Antiquitatem insuper Ed-
dae multa testantur, illud in primis, quod circa tempora ista, quibus Wodenus
Roreales plagas adiit, omnis historia fabulis involuta erat. Haud procul hac ae-
tate Homerus vixerit, qui Bellum Trojanum et Ubjssis errores fabulis et allego-
riisexpresst. Et paucis interjectis idem author fabulas Eddicas
et alias istius modi a reliquvis, quae nihil praeter mera habent
commenta, apte satis distingvit; dum sicloqvitur. Scripserunt
p.29
nuperi apologos quosdam, id est, fabulas, quibus bruta animalia introducun-
tur, et Fabulas etiam, quibus hominum actiones moresque tectis fictisque no-
minibus exprimuntur. Sed quales in Edda sunt, quales apud Homerum, He-
siodun, et veteres, quibus religio gentis, Heroum genealogiae, et res gestae,
propriis ipsorum nominibus recensentur, nemoforte, nisi ante bis mille abhinc
retro anni, scripserit; recentius licet nonnulli, ut Apollonius Rhodius, Co-
inthus Smyrnaeus, Valerius Flaccus, et alii, Fabulas antiquas interpoldrunt,
et novis quasi vestimentis ornarunt. Haec ideo Sheringhami verbis,
quia nostram de hoc argumento sententiam non tam stabi-
liunt, quim exprimunt, cnunciare placuit. Ex quibus etiam patet,
quid responsum velimus illis, qui Eddica ista monumenta ideo
rejiciunt, quia fabulosa multa habeant, nec nisi de Divinitate O-
dini Asarumque agat: quod si enim sumis, ut inquit Livius, in
orbe imperiis id licentiae datur, ut miscendo humana divinis
pumordia sua augustiora faciant, qvidni antiquissimis Septen-
trionis populis, salvis ipsorum historiis, idem liccat? At plura de
Eddicis monumentis in Serie Regum Daniae Lib. I. cap. II. scripsimus;
quo etiam Lectorem, cui volupe est de his edoceri, ablegamus.
Reliquum jam est, ut, quibus modis rudes illi literarumq;
tantum non expertes homines ab injuria oblivionis sc adscre-
re, et, quae egregia patrassent, posteritati propagare conati
KKK
sunt, paucis edisseramus. Certe de iisdem illis modis scri-
plere multi. At eos omnes simul nemo hactenus, quod sci-
am, debita diligentia vel pervestigavit unquam, vel minimum
tradidit. Et quidem primitus in rerum gestarum custodiam
saxa grandioresque lapides crigebantur, qui utiqve vel rudes plane
crant, et nullis signati characteribus, vel figuris quibusdam
literarumve notis inscripti. Prioris generis sunt illi, quos ad
testandum posteris suum robur, suo itidem de nomine, ut
quos crexislent, appellare prisci solebant. Et fit quidem tali-
um saepius mentio in Historia Gretteris Robusti, qui nempe, ut con-
staret posteritati, quae ipsi corporis fuissent vires, imania saxa
de terra levasse, aliisque minoribus superimposuisse scribitur;
monstranturque adhucdum passim in Islandia, a Gretteris isti-
us nomine etettigtet incolis appellata. Qvin et tale aliquod
saxum, ne plura adferam exempla, excitasse Finnbogium Rammium,
o: Robustum) in cjusdem vita memoratur.-Sed, omissis his, ut qui-
bus parum admodum historiae inniti poterit veritas, occurrunt
majoris aliquanto momenti: Lapides nempe sepulchrales, qui vel
in unius hominis, vel multorum simul memoriam, iis nimirum
locis, ubi comissa pugna, forteque aliquod editum esset faci-
ous, erigebantur, Sautsteinar olim vocati. Per hos enim, quae
facile caeteroquin illo aevo intercidisset, prorogabatur memo-
ria rerum, et, dum oculis scmpes obversabantur, corum caur
p.30
am inquirebant sciebantque sequentes aetates, ulqve dum
tandem id, qvod signarent, in historias referretur. Et ut ex
plurimis, qvae suppetunt, exemplis, unum tantum adducam,
memorant Hulfi Herois et Olas Trgguini Regum Historiae de binis
talibus saxis, in Augvaldi Rogii, et vaccae, quam vivus ille co-
luerat, ac prope se post fata contumulari jussit, memoriam
erectis: qvi qvidem, quoniam in insulae hujus Kormtis, ubi
ipse habito, sacerdotali praedio Augvaldsnesia, ad suum quis-
que templi latus nostra aetate, et alter ctiamnum conspicitur,
et nihil non narrationi priscae respondet, fidem indubiam
faciunt, non modo Augvaldumillum extitisse, sed vera etiam
esse ea, quae de ipso in memoratis nuper historiis leguntur.
Ailterum vero saxorum memorialium genus, figuris nempe lite-
risve res gestas exponens, per totum fere septentrionem olim
magna copia extitisle, notius est, quam ut prolixa egeat de-
monstratione. Videantur vel sola monumenta Danica, a
Celeberrimo Hormio cruta et collecta, peculiarique volumi-
ne explicata; et, qui de similibus monumentis eruditisime dis-
seruit, Thomas Bartholinus antiquit. Dan. Lib. I. Cap. IX. Qvamvis autem
corum panca ad nostra aut parentum tempora perdurave-
rint, valde tamen rei historicae profuit, potuisse illa, aut sal-
tim, quae in iis memorabantur, conservari, donec feliciore
posteaa aevo fidelioribus custodibus, libris nimirum, manda-
rentur. j
Nec minus locis ipsis, id qvod et Historiam maxime ju-
vat, a re aliqua gesta aut eventu quodam nomina fuere data;
valia innumeraam in Historiis ubivis obvia. Et certe antiqui
illi, quae vel occupassent, vel quibus praecrant, loca, regiones,
2 UWet WE.
ac sedes, ad extendendam suimemoriam de snsnoroinbUs ap-
cllarunt: ut adeo recte dixerit Arngrimus Crymogeae Lab. IV. cap. VI.
n Islandia; fundus seu habitatio quaelibet a primis conditoribus nomen ple-
rumque accepit: interdum etiam aliunde. Sic montes, flumina; ut etiam hac
ratione primos incolas et inxon uus ipsa loca vel solis nominibus apud omnem po-
steritatem loquerentur. Etsi non difficamur, nomina ista nonnun-
KKK
quam ita esse corrupta, atque a prima abirclimpositione, ut ori-
ginem vix divinare possis, nisi in antiquis monumentis incor-
rupta illa haberentur. Imo infigne id historicae veritatis testimo-
nium est, quod incolae nihil minus quvam historiarum gnari,
et originationis inscii, nomina ista, a parentibus et majoribus
tradita, usurpant; et cum ipsa antiquitatum monumenta evol-
vimus, veram ibi corum rationem, quae confusa ex ore vulgi
per tot secula conservata audimus, investigare possumus.
Quod ctiam de vetustis proverbiis, quae ex antiquissimis re-
p.31
bus originem trahunt, vulgo in hunc usque diem, sed abs-
que originis notitia, usitatis, dictum volumus: qualia sunt,
Aninus morbus, ab Anio Grandaevo SveciaeRege; Eigile pejor, ab
Eigile Skallagrimio; Hriftingi alimentum, ab Hriflingo pauperrimo
homine dictum; et sexcenta alia, quorum magnum numerum
in hoc Opere suis locis adduximus, veram simul corum ori-
ginem ex historiis monstrantes.
Quinet gloriae hi cupidissimi homines, ut simul et nominis sui
celcbritatem et virtutis imitamentum serae transmitterent poste-
ritati, suis inclypeis, ut qvi pulcherrima essent fortibus viris hae-
reditas, insculpi repraesentariq;, quiequid praeclare actum esset,
curabant. Antiquissimum autem tale memoriarum genus
fuisse, ex loco hoc Edde manifestum est. Solebat antiquis clypeis
inscribi margo, quae circulus sive annulus vocabatur. Ab isto circulo clypei
poetice denominantur. Et ejusmodi clypeis vel majorum vel pro-
pria cujuslibet facta describi consveverunt. Prioris generis
Exgilis Skallagrinii vita meminit, his verbis: Comes Hucon Einar i Skalaglam-
mo clypeum donavit, pretii eximii. Hic antiquis historiis inter commissuras in-
scriptus erat, aureisque laminis obductus, ac gemmis ornatus. P osterioris
eneris unum Saxo Lib. IV. memorat, de Amletho ita scribens.
Inscuto, quod sibi parari jusserat, omnem operum suorum contextum, ab ineuntis
aetatis primordiis auspicatus, exquisitis picturae notis adumbrandum curavit. Quo
gestamine perinde ac virtutum suarum teste usus, claritatis incrementa contraxit.
Postquam deinde opera Amlethi, in clypeo delinata, enumeras-
set, subjun git. Haec omnia excultissimo rerum artificio militari ejus cuto opifex
studiosus illeverat, res formis imitatus, et facta figurarum adumbratione com-
plexus. Maxime autem ad praesentem rem facit, quod refertidem
ille Scriptor; nimirum Reginam Scotiae hoc scutum, capiti
dormitantis Amlethi subductum, curiosius contemplatam,
focta inde, quae exscuto cognoverat, scripto complectenda curasse, ut et cly-
peum literarum testem, et literas clypei interpretes, existimares. Magno
argumento, tales in clypeis antiquorum coelaturas non orna-
tus tantum aut oblectationis gratia, sed rerum gestarum ab
oblivione vindicandarum praecipue studio, elaboratas fuissc.
Neqgve crediderim, hunc primum clypcum fuisse, ex quo hi-
storica monumenta descripta fuerinti sed jam antea invaluisle
jllum morem, ut, quae raptimet breviter scutis inscripta essent,
KKK
diductius inde in historias transferrentur. Exquisite etiam de
suo clypeo, egregiorum facinorum cuitode ac prae-
cone, canentem Hildigierum Gunnaris filium idem Saxo Lib. VII.
sic introducit.
p.32
Ad caput affixus clypeus mihi Sveticus aeslat,
Quemspecular vernans variicaelaminis ornat,
Et miris laqueata modis tabulata coronant.
Illic confectos Proceres, pugilesque subactos;
Bella quoque, et nostrae facinus spectabile dextrae
Maulticolor pictura notat. Medioxima nati
Illua conspicuo species coelamine constat.
Sed enim tales ego clypeos non picturis tantum aut imagij-
nibus rerum gestarum insignitas (ut Saxo intellexisse videtur)
verum et literis, quae tum quidem in usu erant, exaratos fuis-
se, exhistoriarum nostratium testimonio, nullus dubito.
Sed neque hic proferendae gloriae cupido substitit. In
aulaes quoque et domuum parietibus, imo lectis et sellis, res gestae
signabantur. Ad aulea quantum attinet, tam inajorum ima-
gincs, quam historiarum notas, in iis depictas fuisse legimus.
t iconem qvidem in Monumento antiquo Bildensi exhibet
Olaus Wormius Monumentorum Danicorum Libro Sexto pag .m. 472. Histo-
rias autem ipsas aulaeis intexi moris fuisse, ex vetustissima
Oda, quae etubrunatquiba O Gudrunae oda, inscribitur, clarissime
discimus; ubi Gudruna Giukii filia, aerumnis suis, post indi-
gnam mariti, Sigurdi Fafnericidae, caedem, enumeratis, in-
ter alia memorat, quomodo sc patriae pertaesam, inque Da-
niam profectam, Thora Haconis flia, mulier insignis, co-
miter exceperit, variisque oblectamentis et artibus mulicbri-
bus exhilarare studuerit. Ubiet refert, se et Thoram Regum res
yestas, satellites, arma, naves Sigurdi in altum a litore eve-
ctas, pugnasqve Sigaris et Siggeiris in territorio Fivensi, tex-
turis repraesentasse. Carmen ipsum lingva vernacula in nostra
Serie Regum Daniae Lib. I. Cap. VI. exhibuimus, confirmatum testi-
monio HistoriaeRagnaris Lodbrokis Daniae Regis, quae Brynhildem
Budlii filiam cjusdem Sigurdi Fafnericidae Herculca facinora
telae suae artificiose similiter intexuisse diserte memorat. His
ctiam addi meretur S. Olafi, Norvegiae Regis, aulaeum; cui Si-
gurdi cumiFafnere conflictus intextus erat; et de hoc aulaeo
poetam Thorfinnum versum facere jussit Olafus, hodieque in
Codice Hateyensi columm: 750. et 754. superstitem. Qvod nos de
Aulaei diximus, id in parietibus etiam apud Islandos quondam usita-
tum testatur Arngr: Jonas, Crymog. Lib. L. Cap. I. consentiente lon ge
adhuc vetustiore Historia Laxdalensium, dum de Olavo Pavone haec
refert: Olaus in praedio Hiardarhollte cenaculumexstrui fecit, majus et elegan-
tius, quam quisquam antea viderat, in cujus parietibus et laquearibus infignes
historiae consignatae erat, adeoque affabre coenaculum hoc factum erat, ut longe ele-
p.33
gantius videretur, cum aulaeis non esset obductum. Denique Thorkelem
Hacum lecto suo et sellae propria gesta insculpi vel appingi cu-
ravisse, Stiala seu Niali historia, testatur.
Nescio, an et hic veterum Lignis iis, quae stesli voca-
bantur, locum aliquem concedam; tum quodilla rerum ge-
starum historiam haud unquam fere exhibucrint, sed ut pluri-
mum epistolarum vice sint functae; quale llud, cujus ex Vglundi
Historia Bartholinus Capite citato meminit: tum quod in conscri-
benda historia exiguum illa usum attulisse crediderim. Nec
tamen diffiteor, talibus subinde lignis alia, praeter quam con-
fabulationes cpistolares, inscripta fuisse. Nam et epicedia duo,
ligno olim insculpta, occurrunt: unum in Eigilis Seallagrimii histo-
ria; quod in funere filii Bodvaris, dictante Patre Eigile, filia
ipsius Thorgerdis; alterum in Gretieris Robusti vita, quod Hall-
mundo Monticolae factum filius ejus, ligno inscripsisse traduntur.
Et talia ligna celebre quondam in Dania chartarumgenus Saxo Lib. IlI.
nominat. Sed quicquid sit, neque ex his, neque ex prioribus
istis monumentis, quae emblemata tantum historica fuere,
plena justaque historia confici poterat. Quapropter ut tanto
melius rerum memoriae prospiceretur, Carmina inventa sunt.
Ex quibus historiam apud alias gentes initium sumsisse, pro-
lixe ante me alii ostenderunt: et in hoc nostro Septentrione
idemillud obtinuisse, vix est quod qvisquam hodie addubitare
possit. Verum de poctarum istorum (quos exteri scriptores
Scaldros, et magis adhuc corrupte Skialdos, vocare solent)
fide et authoritate quia controversia a nonnullis non heri de-
mum aut nudius tertius (quod ajunt) moveri coepta est, et ad-
huc movetur; nos autem illorum carmina in universo fere
hoc Opere magnampartem in testimoniumvocamus; non abs
re erit monere, qui et qvales illi fuerint poetae, qvorum o-
pera in septentrione olim'ad tradendas res gestas utebantur
antiqui. Erant igitur homines illi non vani, non molles, non
assentatores, qvi nihil praeter lusus ingenii aut fabulas adfer-
rent: sed erant viri probi et veritatis amantes, qui Principes
aut alios claros viros non nisijustis dignisque laudibus extolle-
bant. Imo crant viri fortes, qui et ipsi in bellis adhibiti fortia
multa edebant facinora. Unde luculentum illorum poctarum
est discrimen, qui nihil praeter monstrosas fabulas sectando
sub mythologiis carumque involucro religionem animis ru-
diorum instillabant; et horum, qui a Regibus Principibusq;
ad celcbrandas res a se gestas alebantur. A quibus iterum di-
versi sunt illi, qui scculis inscquentibus historias antea conscri-
p.34
tas memoriae causa in rythmos redegerunt, deque suo fabu-
losa plurima attexucrunt. Ut adeo hic triplex poetarum genus
observare liceat; de quorum quidem medio unice nobis hoc
loco sermo est. Ad illorum autem fidem et auctoritatis pon-
dus id praecipue facit, quod viventibus adhuc Principibus,
illa composuerint, coramque ipsisrecitare consveverint; se-
culo praesertim minus corrupto et simplici, aquo adulatio pro-
cul exulabat. Atque hoc argumentum tanti fecit Suorrius Stur-
leus, ipse polyhistor sagacissimus, ut in praefatione Chro-
nici Norvegici in hunc sensum scribere non dubitaverit.
Nemo auderet coram aliquo res gestas, tanquam ipsius, recitare, quas
auditorum singuli et as ipse confictas scirent: hoc enim non esset Principem
laudare, sed ei audacter illudere. Dicit porro, quod prisci historici
talia pro veris habuerint: concluditqve demum his verbis: illa igitur,
quae carminibus istis de Regum itineribus et praeliis continentur, o-
mnia proveris habemus Nec aliam mentem fuisle Theodrico Mona-
cho, Snorrio paullo antiqviori, inde patet, quod in rologo hi-
storia suae Norvegicae historiam ab antiquis Islandorum carminibus petendam
judicaverit. Et lane in tantum ab adulationis crimine aberant
octae illi, ut ctiam vitia aut errores Principum nigro carbo-
he, sicubi occasio ferebat, ausi sintnotare.Qvin et familiare iis e-
rat, rerum gestarum rationem reddere, heroumque suorum fa-
ceta, si quando sinistris judiciis obnoxia fore praevidebant, excu-
lare, et rursus odiosa praveque facta, non neglectis quoque ci rcum-
stantiis, exaggerarc: uut adeo non Criticorum minus, quam hi-
storicorum, partes implevisse videri possint. Nec rerum, quas
decantabant, notitia illis deesse potuit; cum non solum res luo
aevo gestas carminibus complecterentur, verum etiam adillas
tanqvam e specula obscrvandas adhibitisint. Neque enim so-
lummodo in aulis Regumloca honoratiora occupabant, sed et
in mediis interdum bellorum tempestatibus, Iocis ad annotan-
da, quae gererentur, oportunis, ordinabantur. Et notabile
omnino est, quod in historia S. Olafilegitur, ipsum nimirum
in praelio Stiklastadensi, sibi fatali, poctas suos, quvorum
tres, Gissur nempe Gullbrae alumnus, Thorfinnus Munnur
(dive Bronchus) et Thormodus stolbrunarsfallb (9: Kolbrunae
pocta) nominantur, intra clypcorum testitudinem convo-
cosse, ibique consistere jussos his verbis allocutum fuisse: vos
Bc manebitis, et res, quae helc gereniur, coram adspicietis; sic enim aliorum
narrationibus fidem habere non eris vobis opus, in iis, quae a vobis narranda
unt, ac deinde carminibus includenda: memoranturquve sin gulotum
p.35
horum poetarum singuli versus exhortatorii, in eodem prae-
lio calente venafusi; qi adhuc in membranis integri conser-
vantur. Quanta vero in dignitate a Principibus habiti sint, ex-
emplis longe plurimis hic monstrari posset; nisi illa sparsim per
totum hoc nostrum Opus suis locis enumerarentur. Summa-
tim, sed accurate, illa recensct Celeberrimus Thomas Bartholinus
Antiquitatum Danicarum Lib. I. Cap. X. Nos etiam in Serie Regum Daniae Lib.
I. Cap. VI. ut et in praefatione ad Historiam Orcadensem, nonnulla de iis di-
ximus. Cum itaqve ejusgeneris pocetarum tanta sit authoritas,
tantaqve notitia ipsis fuerit rerum, quas cecinerunt, non
sine causa aliorum harrationes, ubi ab horum carminibus dis-
sentiunt, minori nonnunquam in pretio habemus.
Denique Icribendae historiae adminiculum, idque maxime com-
munce, narrationes erant ore traditae ac perceptae; quibus res ge-
stae per cos primum, qui praesentes iis interfuissent, ad filios, per hos
iterum ad natos et natorum natos, memoriae relinquebantur:
magna sane apud istos homines religione, ne quicquam vel
adderetur, vel dubii suspectiqve referretur. Unde et videmus
historicos quim plurimos ad oculatos rerum, qvas describunt,
testes, aut adillorum narrationes, provocare, hac formula ple-
rumqve addita: in quantum ipsi distincte assequi memoria potuerunt. Lo-
cum ex Eddae Myth.49. haec apprime confirmantem, supra addu-
ximus; exemplumqve etiam Eirici Oddi filii et Oddi Monachi
protulimus. Talium autem narrationum iterum duo genera ag-
holscimus; unum corum, qvi resante suum aevum gestas me-
moriae prodiderunt; alterum horum, gvires, quas ipsi ge-
stas vidissent, scribentibus dictabant. De illarum fide si vel
maxime quis dubitaverit, de harum certe minime potest. Pro-
inde iis scriptoribus, qui historias suasex his talibus exscripse-
runt, ut parem atque ipsis, a quibus eas habuerunt, fidem adhi-
beamus, aequissimum esse censemus. Coeterum in propagandis
tali modo historiis eminebant praecipue Islandi; quippe qui,
sive bellatores erant, sub ipsis Regibus, quorumres scribebant,
merentes, sive mercatores, varias universi cultioris orbis
terras adeuntes, gloriosum sibi ducebant, facta exterorum in
atriam, ubi avide cognoscebantur, referre. Luculentum
Ruins rei exemplum in Haraldi Strenui vita habemus. Halldor
cnim Snorrii filius Islandus, Regis hujus in Graecia et alibi ter-
rarum individuus comes, periculorumqve omnium particeps,
cum redux in Norvegiam odium Regis incurrens migrare in
patriam cogeretur; non tamen tantumirae ac simultatibus d e-
p.36
dit, ut gestorum Regis ordinem celebrare negligeret: quin
potius illa in gencralibus insulae comitiis quotannis exponeret;
idque tanta fide, ut cum juvenis quidam, qui haec ex ipsius o-
re hauserat. cadem in Norvegia, praesente ipso Rege, reci-
taret, fidem et ipse, laudatus a Rege, mereretur: uti id in
Operis hujus Partis lII. Libr. IV. Cap. 32. plenius narratum
videri potest. Verum et complura bujus rei documenta addu-
cere in proclivi esset, nisi ipsa haec Historia Norvegica iisquim
refertissima esset. Dolemus autem, non licuisse genti rerum
historicarum studiosissimae ultimorum Norvegiae Regum glo-
riosa facta, et prioribus forsitan potiora, qua coeperant di-
ligentia, vel commentando vel viva voce tradendo illustrare.
llla enim celebris hactenus Islandorum cuncta cognoscendi a-
viditas, ille res patrias exterasque describendi ardor, subito
quasi deferbuit: postquam nimirum concussa intestinis dissi-
lis ipsorum patria, Regio imperio, quantumvis sibi, ut tunc
rescerant, saluberrimo, colla fubdere jussa est. Tunc enim
amicitias Regum, quas eo usque sponte colucrant, parendi ne-
cessitas et obsequium excepere: nec eadem amplius doctis prae-
mia;dum nempe illi, a quibus antca, ut liberis et sui juris homini-
bus, celebrari pulchrum erat, nunc sub potestatem redacti
non magni adeo rem momenti praestare censebantur, si Re-
ges suos vel carmine vel alio aliquo scripto laudarent. Hinc ra-
rior quoque in aula Norvegicalslandorum frequentia exititit.
Videturque parta lslandiae possessione tantum decessisle Regibus
istis famae et ad posteros celebritatis, quantum imperio Nor-
vegico accessit: uti et nos id in epilogo vitae Regis Magni Le-
um Emendatoris pluribus annotavimus. Ex illus itaque Re-
gistempore Historia nostra allam quasi induit faciem: quaeq;
prius historica narratione plene tradebantur, postea non nisi
ex succinctis annalium nostratium memoriis, qvos curiosi ad-
huc in proprios usus, sed parce, consignarunt, indicare ve-
riusquam describere, horumque lacunas externorum scripto-
rum, Danorum inprimis, testimoniis utcunque supplere ne-
cessum fuit. quod ipse, quando perlectis prioribus ad ea vene-
rit, deprehendere Lector poterit.
Ceoeterum qvaecunque hactenus procemiiloco diximus, eo di-
ximus, ut non solum, unde nos haec, quae jam publico sistuntur,
habuerimus sed etunde illi ipsi, quos sequimur, quibusve prin-
p.37
cipiis, monumenta sua consignarint, scire Lectores possint.
Intcrest enim veritatis, ne quaasvis narrationes, si vel maxime
membranis inscriptae sint, amplectamur, et tanqvam veras orbi
erudito obtrudamus; sed ut magna cum cautione in iis versan-
do, ca demum, quae ab authoribus fide dignis, et sufficien-
ter ad scribendum instructis, sunt tradita, approbemus. Ad
me certe quod attinet, tantum abest, ut mili, si quando ido-
nea priscorum authoritate destitutus fuero, credi velim, ut
potius injuriam nomini meo facere illos existimem, quime,
posthabitis fidei optimae monumentis, aliqua exmeo venum
vasi exposuisse forte censebunt. Nec recuso, quin mihifi-
d derogetur, si antiquitatum fide dignarum testimonio ca-
ruisse deprehendar. lllas autem ubi sequor, non mea solum,
sed carum ctiam causa agitur: in his cnim si quis nostra im-
pugnaverit, una cademquve operaipsa rei historicae fulcra sub-
rucre temeree conabitur.
Exlpectabit forsitan Lector, ut nostrum in hoc Opere con-
cinnando institutum atque scribendi rationem uberius expona-
mus. Id vero hoc loco tanto parcius agemus, quanto magis in
ipso passim Opere Lectori id indicavimus. Et quidem primo an-
te omnia officii nobis demandati ratio exigebat, ut plenum ac
perfectum Historiae Norvegicae Opus (quvantum quidem inno-
bis crat) orbi erudito communicaremus. Quaecunque er-
go ex fide dignis, aut saltim veri speciem habentibus, An-
tiquitatum monumentis in nostras manus pervenerunt, fi-
deliter huc transtulimus: ne iis quidem exclusis, quae de primo-
rum seculorum obscuris rebus vel confuse narrata sunt, vel
fabulis propiora videri forsitan poterant, modo ne aperte
falsa aut fidem exsuperantia deprehenderentur: indicata ta-
men, sicubi de fide narrationum dubitatio oborta est, no-
stra opinione; ut Lectori ulterius in rei suspectae veritatem in-
quirendi occasio porrigeretur. Neque enim statim pro fal-
sis habenda sunt, quae a moribus et genio hujus nostri seculi
abludunt. Saepe etiam sub fabularum involucro abstrusa latet
veritas; saepe aperte veris falsa miscentur; interdum levi ne-
gotio, interdum vix magno labore discernenda. Maluimus
crgo integras narrationes, prout accepimus, legendas siste-
re, quam, quia parte sui aliqua minus forte erant credibiles,
lectorem iis defraudari; contenti suis quaeque locis monuis-
se, nostrumque judicium, ex collatione avthenticorum pa-
triae monumentorum, nec temere, interposuisse. Quin eti-
p.38
am credita rudi seculo miracula, sed succincte, commemoravi-
mus, maxime ubi id ad historiae recensum fecit. Non qvod
talia ut credenda cuiquam obtrudamus; sed ut historica nar-
ratione, quid creditum sit, prosequamur. Atque haec ca-
dem causa est, cur diversas de una cademqve re membranarum
traditiones integras subinde exscripserimus; sed ubique fe-
re nostram censuram, non ex meris conjecturis, sed partim
membranarum inter sc aetimatione, partim circumstantia-
tum evolutione, petitam, subjungentes. Praesentio quidem,
fore non paucos, qvi me hoc modo Codicum membranacco-
rum fidem clevare autumabunt. Sed illos observare velim,
qualia quimque varia fuerint antiqvitatum nostrarum fata,
pro varia exscriptorum, qvos nactae sunt, diligentia. Potuit
cenim fieri (et ita factum esse oppido videmus) ut una ca-
demque historia, verissime conscripta, ad plures delata ho-
mines, et ab iis varie vel lecta vel excerpta, mutationem, prae-
cipue in numerorum notis et rerum nominibus (in his enim
dissensus esse solet, non levem subiret. Tantum ergo abest, ut hoc
nomine monumontorum fidem et authoritatem convella-
mus, ut potius bene habere existimemus, quod licuerit, si
qvid mendarum in una aliqua membrana fuerit, resccare,
et ex diligentissima cum optimis collatione castigare. Qvoties
vero diversae aetatis Scriptoresde una cademqve re inter se dis-
sentientes deprehendimus, adeo ut conciliari neqviverint, nul-
la nobis fuit religio, junioris fidem vel in dubium vocare, vel
plane candem rejicere, cjusque seqvi authoritatem, quircigestae
temporibus propior velaliis Icribendadictasset, vel icripsisset ip-
se. Sed nec hoc antiquitatum nostrarum Authoritati qvicquam
derogat, cum ipsi nos, magna cautela in libris illis vetustis versandum esse,
et saepius antehac, et nunc etiam aperte fateamur: neque e-
nim aliud in tanta rerum partim copia, partim vetustate, ex-
ipectandum erat.
(Il) Cur in hoc argumento historico fundamentum et
veluti basin fecerimus Islandorum scripta, caque maxime se-
cuti simus, ex iis, qvae jam antea diximus, cuivis perspicuum
esle potest. Non enim caeco cuidam in patriam amori, sed
gentis nostrae, quippe qvae (quod praecipuumest) ab omni par-
tium studio, cum non sua, sed aliena, scriberet, remotis-
sima erat, indefessae in consignandis veterum monumentis di-
ligentiae, damus id, ut tantisper illam seqvamur, donec me-
liora et certiora aliunde fuerint deprompta. Neqve hoc vitio
p.39
nobis verti debet: ita enim Islandorum fidem com-
mendamus, ut reliquarum gentium scriptores suo honore mi-
nime defraudemus; parati qvin etiam palmam his offerre in
iis, de quibus melius ipsis quam nostratibus constare potuit;
praesertim ubi evidens nulla subest denegandae fidei causa. Atque hinc
est, quod in progressu hujus Operis, Parte nimirum III. et IV.
ubi de Regum Norvegorum in Anglia gestis sermo est, a no-
stris subinde recedamus, Anglorumqve, qui temporibus istis
vel aequales, vel saltim proximi- vixcrunt, traditionibus ac-
cedamus. quod ut nostrates in sui contumeliam minime tra-
hent; sicneque exteri jure nobis succensere possunt, si, ver-
sa vice, plus nostris quam ipsorum scriptoribus, ubi cvidens
est ab his dissentiendi ratio, tribuamus. Ad Saxonem Gram-
maticum, cejusque scctatores, quod attinet, novam pro me apo-
logiam nunc non scribam; testatus antea non uno in loco, tan-
tum abessc, ut illius honori qvicquam detraham, ut potius ip-
sius Historia nostris lucubrationibus maximopere confirme-
tur. Id quod etiam in Serie Regum Daniae abunde comprobasse vi-
deor. Utinam vero usqueadeo firma etcerta essent omnia cjus
fundamenta, tamqve ordinata historiae scries, ut nihil re-
lictum esset posteritati vel firmius stabiliendum, velaccura-
tus digerendum. Id quod si ita esset, nullus nobis ab ipso foret
dissensus. Sed nec video, quare quis indignetur, Saxonem
ad Islandorum scripta examinari: quos utique ipse, partim
ut rerum gestarum testes, partim ut memoriarum custodes,
ad conciliandam narrationibus suis fidem aslegare non est de-
dignatus.
(llI) In ipso Operis contextuu princeps haec nobis cura fuit,
difficultates historiam obscurantes, quantum fieri potuit,
tollere; quae pugnare videbantur, conciliare, vera a falsis dis-
cernere; transposita ac male ordinata suo quaeque loco restitue-
re; denique, quia passim observavimus, res gestas aliis au-
thoribus, quim quibus debebantur, adicriptas esle, illas in
justum ordinem redigere. Duces hic nobis, antiqua ista mo-
numenta invicem comparantibus, Chronologia et Genealogia
fucrunt. Inveneramus ctenim in scriptis patriis ingentes, qviet
aliqvot interdum scculorum essent, parachronismos; inde prae-
cipue natos, qvod diversorum hominum, sed cjusdem nominis,
gesta inter se mixta et transposita, imo et multoties uni, qvae
cgissent plures, attributa cssent: ut id in praefatione vitae Aurvar-
OdAdi, itemque in Dissertatione de Starkadis, Parte hujus Operis rabunde de-
p.40
monstravimus. Huic autem malo, quo passim laborarunt hi-
storiae, ut mederemur, attendendum fuit rerum circumstan-
tiis, investigandum, cui seculo quaeqve res competeret, et
ante omnia varii synchronismi indagandi, perpendendi, et
inter se conferendi. Tum etiam diversorum cum diversis,
imo et exteris, connubia atque affinitates, quarum usqvam
Historiae faciunt mentionem, in auxilium erant vocandae, di-
stantiae posteroruma communibus stipitibus inquirendae, et
singulis gencrationibus certum, aut certo proximum, tem-
pus statuendum. Atque hac via plurima in Hirtoria Arctoa
9 EX ES- 4 A- O-- Aeae8 -et E----
difficilia, plurima dubia, vel prorsus diluisse nos, vel saltim elu-
ciliasse, confidimus. Ne ergo miretur Lect or, multa tam
ex chronologicis, quam genealogicis, contextui Operis passim
inserta; quibus nisi ptaecognitis, ea, quae narrantur, intel-
ligi satis non possunt. Dedimus tamen simul operam, ne ni-
miis digressionibus historiae scries interrumperetur: qua Rigu-
ter etium genealogias prolixiores, quam ut apte inscri histo-
riae possent, seorsim per tabellas conspectui subjecimus. Id
quod etium, sed rarius, in chronographicis fecimus. Et hoc,
qvem diximus, modo in primis Nõrvegiae habitatae seculis e-
rat versandum, temporaque, quibus singulae res gestae erant,
ex aliis colligenda, et prope divinanda. Nec nos puduit a
computatione temporum, quam in Serie Regum Daniae ipsi pro-
bavimus, veritatis indagandae causa semel atqve iterum disce-
derc, ubi nempe id praegnantes causae, melius nunc qvim an-
tea animadveriae, cfflagitarunt. Desperatus ferme, utique
cum de remotissimis seculis scriberemus, is erat labor, mul-
tasque tenebras habet Historia, non modo usque ad tempus fun-
datae in Norvegia Monarchiae, sed et fere usque ad recep-
tam in hisregnis Christianam religionem: qua quidem invecta,
simul etiam, licet paulatim, politioribus literis docus datus est.
Clariora inde omnia, partim in ipsis Historiis facta extero-
rum Principum, qvorum tempora ex gentis suae Historicis in-
notescunt, mentione; partim adpositis variis annorum Cha-
racterismis, festorum nempe anniversariorum et dierum heb-
domadalium nominibus; ex quibus, secundum computum
ecclesiasticum retro progrediendo, controversum annumin-
dagare licuit; quod quoties a nobis factum sit, iis, qui haec
nostra perlegere dignabuntur, patebit; qui et inde, quanti fuc-
rit laboris, obscurissimis seculis certas periodos, certa tempora,
ita assignarc, ut tandem omnia satis sibi constarent, rectius
cognoscent, quim nos proprii laboris praeconio disseruerimus.
p.41
(IV.) Quantum ad Operis hujus partitionem attinet, pro
qvatuor maxime insignium aetatum, sive, ut ita dicam, perio-
dorum regni ratione, omnino id fuit distingvendum. Et pri-
ma qvidem aetas inde ab antiqvissimis illis, quibus Septentrio
adeoque nostra Norvegia, habitari coepta est, temporibus, a
institutam usqve sub Haralldo Pulchricomo Monarchiam ex-
tenditur; rudis illa barbataque. et vix ullis bonis legibus, si
pauculas, quas hi yer illi, societatem aliquam invicem cocun-
tes, sibi imposuissent piratae, excipias, culta: quare et Par-
tem Operis nostri Primam jure quis Ante-Monarchicam salu-
tare possit. Excipit hanc aetatem altera, melior quidem, nec
beata tamen; certis scilicet, cum jam sub unius potestate to-
tum esset regnum, litcunque adstricta legibus; sed pristinam
adhuc retinens feritatem, nec saluberrimis Christianae religi-
onis dogmatibus imbuta: quam ergo Semibarbaram quis re-
cte dixerit. Et de hac agit Historiae nostrae Pars Secunda; ea
nimirum complexa, quae ab instituta per Pulchricomum Mo-
narchia usque ad invectam per inclytum Regem Olafum Trygg-
vinum Christianam professionem in Norvegiam ibidem con-
tigerunt. Felicior inde Tertia, ut quae exscisam prorsus et
eliminatam ab Olafo Sancto, quam abolere caeperat Trygg-
vinus, vidit idolblatriam, ad Regem usque Sverrerem sese ex-
tendit hoc tamen et ipsa infelix, quod circa ejus exitum sce-
lerata Haralldi Gillii soboles, per caedes, parricidia, infandum-
qve perjurium extorto veris haeredibus regno, furialia tan-
etqm in semet ipsam cum regni pene exitio verterit arma. At-
que haec aetas, ex auro ita in scorias desinens, Tertiam laboris
nostri Partem constituit. Quarta demum aetas incipit a cla-
rissimo per id tempus Rege Sverrere, qui quidem, multo san-
gvine multisque laboribus pacato Regno, sibi suisque, qui et
yveri haeredes, restituit id asseruitque posteris, mansurum apud
hos per longam successionem, donec sub Margareta Regina,
exstincto hujus filio Olafo Rege, Daniae aeterno faedere junge-
retur. Haec ergo periodus Quartam, eandemque ultimam, Hi-
storiae nostrae Norvegicae Partem absolvit: nec sane felicius finiri
ista potuisset, cum jam Divina Providentia admovebatur im-
perium DOMUS OLDENBURGICAe. Et hae illae quatuor
sunt aetates, per quas decurrit nostra Historia, totidem in De-
cades, cum ipsa se ad id accommodaverit materia, distincta.
Singulis imo lsibris singulorum, de quibus utiqve ex instituto
scripsimus, Heroum, ac deinde Regum, vitas regnaqe absol-
vimus: ut adeo, quicquid memoratu dignum sub unoqvo-
p.42
qve Rege accidit, uniuscujusqve etiam visae sic insertum; mo-
do tamen excipias paucula quaedam, diffusa adeo, ut ipsi Hi-
storiae. absque cjusdem perturbatione vix intexi potucrint:
qualia (ut minutiores aliqvos praeteream appendices) sunt,
Parte nimirum hujus Operis Secunda, Islandia sub Haralldo
Pulchricomo a Norvegis habitari coepta 3 item Partae Tertia
Gesta Aulicorum Olafi Tryggvini, item Parte Quarta Islan-
dia tempore Haconis Grandaevi. facta c itionis Norvegicae;
quvibus iuos singulis Libros constituimus. Quid? qvod cum
ad legendam Historiam opus quam maxime crat, nomina si-
tusque locorum nosse, praestitum id ctiam a nobis est: sed
ita, ut simul fateamur, laborem civis et indigenae Norvegici,
Petri laudii Undalini, nobis hic plurimum profuisse; cujus uti-
qve, si modo versionem Latinam, et nonnulla nossro aliter
vam ipsius tempore constituta, per notas parentheseos ab
KKK
lius facile verbis dignoscenda, excipias, in Iolidum est Partis
Operis nostri Primae Liber Secundus. Reliqua cenim quae in
amantissimo coeteroquin Patriae viro, tanqvam minus in ho-
norem Gentis scripta, nonnulli suglllirunt, inmutanda haud-
quaquam duximus; certi, veritatis unice studio illum talia
cripsisse. Nec sane in ignominiam Nationis vergere credide-
rim, si dicatur, in illa olim fuisse homines prae aliis insigniter
barbaros atqve effrenes.
.) In vcreendis antiquis patriae monumentis, nihil nobis
sumisimus libertatis, verbis adstrictissimi; inprimis ubi vel
regnorum eo tempore status vel antiqui ritus accuratius erant.
nootandi. Unde non est, quod miretur lector, occurrere pal-
sim in hoc Opere tam res quam verba, foro latiali inusitata.
Id enim res ipsa exegit; et satius duximus, quae gentibus
hisce Borcalibus propria essent, suo, id est simplici, cultu in-
duta publico sistere, quam affectata Latini sermonis clegan-
tia, a nativo suo genio abalicnare. Et hinc quoqueest, qvod
omnis Romani sermonis analogiae securi, hominum pariter
ac locorum nomina propria, prout in vernacula sonant lin-
gva, addita solumodo Latina terminatione; protulimus. No-
Vimus enim, quantum in historia pepererit confusionis varie-
tas ista nominum propriorum: id qvod, ut alia praeteream
ferme innumera, ex Olafi, Olonis, Olii, et Olaveri; Harfageri item et
Harfaxi (quae posteriora duo binis Haralldis, Pulchricomo nem-
pe et Strenuo, ad maximas Historiae tenebras promiscue fu-
ere data) nominibus satis luperque patet. Ex optarem sane.
ut, qvotquot Historiae Septentrionali conscribendae manum
p.43
admoverent, nomina propria in illa obvia, incommodi hujus
vitandi causa, quam proxime ad vernaculorum formam ex-
primerent.
(VI.) Tandem Te, Benevole Lector, latere nolo, fuisse
nobis qvondam in animo, Historiam rerum Norvegicarum
ad nostra usque tempora gsitexere: cujus etiam residuam par-
tem Quintam usque ad Christianum II. affectam habemus.
Sed vasta moles Operis ac aetas jam ferme octogenaria pro-
redi ulterius neutiquam siverunt. Imo nec has quatuor par-
tes eo usque, donec quinta perficeretur, premere consultum
duximus. Et forte Pars ipsa Operis hujus quarta, ut cui praedi-
ctis ex causis ultimam imponere manum mihi non licuit, nun-
qvam aspexisset lucem, nisi succurrisset ille meus Amicus, cujus
cquidem curae impensisque et in me non minus qvam publicum
amori magna ex parte debetur, qvod Historia Norvegica, tan-
to studio a nobis conscripta, non, quod fatum multorum est
librorum, cum tenebris et blattis luctetur. Haec ergo in tui u-
sum hactenus a nobis claborata, et nunc demum post tan-
tum temporis decursum in lucem emissa, quisquis es,
Lector, benevolus accipe, laboribus nostris
fave, et rem historicam, sicubi
p.47
THORMODI TORFAEI
HISTORIAE RERUM
NORVEGICARUM
PARS PRIMA,
CONTINENS
RES GENTIS
ANTE MONARCHIAM
INSTITUTAM GESTAS.
HAFNIAE, MDCCXI.
EX TYPOGRAPHEO JOACHIMI SCHMITGENII.