-it Italica
-gr Graeca
-dk Danica : o/ o mit slash fw.
-de Germanica

-x Adnotationes editoris


BAVHIN Worm ep
JONSSON Worm ep
OLAVIVS-M Worm ep
SCVLONIVS-Th Worm ep
STEPHANIVS-St Worm ep

p.0
OLAI WORMII
ET AD EUM
DOCTORUM
VIRORUM
EPISTOLAE.
TOMVS I.
Havniae 1751.

p.1
Pag. 1
D. OLAI WORMII
ET AD EUM
DOCTORUM VIRORUM
EPISTOLAE.
I.
D. CHRISTIANUS BORDINGIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Quod nihil a me literarum menstruo
hoc spatio acceperis, mi Wormi,
id neqve oblivione tui et aliorum amicorum
communium, neqve mea incuria
factum existimes, rogo. Pauci enim praetereunt
dies, qvibus non aliqvid vel de
te, vel de optimis istis viris, DD. Rhumanno
et Bieschio, Professoribus clarissimis,
qvorum tu jam domestica conversacione
frueris, cum Magistro Nicolao loqvar, vel cum
studiosis, nobis in familia Principis adjunctis. Qvid autem
vos illic agatis in Musarum negotio, plane nescimus; nec de
promotione Magistrorum, qvam propediem fore speramus,
qvicqvam scivissem, nisi obiter inter colloqvendum mihi indicasset
Pastor noster Dominicalis, Dn. Chistianus Laurentius in
Birkerod, qvi ad eam se etiam invitatum non obscure significavit.
Si per negotium potuero, istum videbo actum, in patria
saltem semel, qvem toties apud exteros. Non dubito, qvin
leges sumtuarias etiam huic praescripserint Domini Professores;
an in ritibus solitis aliqvid praeterea immutarint, qvod priscae
magnificentiae obsit, lubenter scirem: Tu ea docere poteris, si
tantisper a studiis avocari te pateris, donec ad me tria verba. Incolumem
rediisse M. Canutum Bieschium, ex literis amici cujusdam

p.2
percepi: Motus iste seu aris mutatio multum sine dubio
profuit, qvo serenius adhuc coelum, et mutationes fere nullae,
qvae dyscrasiam excitarent in infirmo. Firmabitur indies posthac,
Dei benignitate, valetudo illius: Saltem bene speret, et de
uxore domum ducenda ocyus cogitet. Rei familiaris jacturam
faciet, si in annos hoc negotium distulerit. De Dn. M. Rhumanno
idem sentio, non scribo tamen, tibi intelligenti.
Manuscriptum libellum tuum mihi nuper communicatum,
tibi remitto bona fide, et gratias ago maximas. Si qvid tale apud
me noveris, id jure tuo reposcas obsecro Mercurialem tuum
et Ferrarium ipse, cum venero, tibi restituam. De Bibliotheca
Doct. Andreae Cragii si qva noveris, mecum communices obsecro;
si omnes uni et simul vendere uxor voluerit, emtorem vix
inveniet, sin distrahi permiserit, ex nostro aere aliqvid fortasse
obtinebit. Clarissimis Dominis hospitibus tuis salutem officiosissimam
dicere ne graveris. Tu ipse vale, et cum famule, nisi
molestum, rescribe. Horsholmii 25. Septembr. 1610.
II.
D. CHRISTIANUS BORDINGIUS
Olao Wormio.
Londinum Anglorum.
Deses fortasse tibi in scribendo videar, mi Wormi amicissime,
qvi ad literas tuas, amoris et officii plenas tam diu conticuerim,
sed excuset me turbulentus patriae nostrae status, qvi et
meum et bonorum omnium jamdiu inqvietavit animos, immemoremqve
ne fecit Musarum et mei, et meorum fere omnium.
Is nunc tandem Dei opt. max. clementia, et Sereniss. Regis
Angliae consilio et prudentia sedatior factus, pacis et tranqvillae
vitae commoda polliceri nobis videtur. Pacis authores, post
Deum, fuerunt Legati Anglici ad nos et Suecos missi, qvi licet
utrinqve magnas difficultates invenerint, in tam arduo negotio,
honestis tamen conditionibus Danos et Suecos, avaritia
nec optima fide unius Caroli distractos, rursus in concordiam reduxerunt
pristinam. Amisi ego hoc biennio ex Eqvestri ordine
fere omnes eos, qvibuscum mihi aliqva necessitudo, et qvorum
amorem ac benevolentiam mihi in studiis apud exteros conciliaram.

p.3
Flos Danicae Nobilitatis hoc bello periit, supersunt
caules, supersunt arida folia. Accidit, qvod proxime non sine
adfectu scribis de Rosensparo meo p. m. Alba ligustra cadunt,
vaccinia nigra leguntur. Serenissimum Regem nostrum tot tantisqve
periculis salvum et incolumem ereptum, qvis non miretur?
cum in omni conflictu primus fuerit et ultimus. Singularis
certe protectionis Divinae exemplum est, qvod utinam intelligerent,
qvi omnia suis adscribunt vIribus Sereniss. Principis
Angliae mors immatura Regem nostrum valde commovit; Sed
qvis Deo a consiliis? Veneni suspicionem hominum animis
apprime exemerunt Clarissimi Medici, qvi defuncti cadaver
lustrarunt, inter qvos primus Turqvetus noster. An apud illum
degat adhuc et medi cinam faciat D. Rotmundus, scire cupio; tu
me certiorem facias, et utrumqve meo nomine salutes oriciosissime
rogo. Utriqve scripsi ante semestre, incertus. an illis
redditae sint literae. Nova hic, qvae tibi ignota, nulla arbitror.
D. Bartholinus Professor duxit uxorem, filiam D. Thomae
Finckii natu maximam proximam ducturus est M. Elias Eisenbergius
Professor Paedagogicus, qvi defuncto M. Canuto Bieschio
successit. Clarissimus D. Gellius communis amicus noster et
fidelissimus (dum fata Deusqve sinebant) ante menses tres catarrho
suffocativo, postqvam qvatriduum tantum decubuisset, exstinctus
est, magno bonorum omnium et Academiae totius cum
luctu. In illius locum nondum suffectus est alius. In Bartholinumn
tamen communis conjectura et calculus incidit, nec aptiorem
facile invenient alium. Me qvod attinet, in Aula sum, adhuc
Johannes in eodem, (ut tecum libere jocer sermone vulgi) neqve
bonis ecclesiasticis, qvae mihi proximis literis tuis salse
gratularis, auctior aut ornatior factus, neqve, qvod fortunatum
isti putant, uxorem duxi, neqve de ducenda cogito. A
Regia Majestate nihil hactenus petii, neqve volui qvicqvam
praeter deputatum, hoc rerum statu turbido, cujus exitus ante
tres septimanas satis fuit incertus et dubius. Si Regi Clementissimo
nostro qvid humani in bello accidisset, aut in ipsius absentia
Principi meo, qvis ego in Patria? nosti illorum in nostrum
ordinem animos, qvi omnia suo pro arbitrio. Aulae mores jam
novi, ad illos saepe surdaster sum, saepe lippus, occalluit animus
penitus. Sapientem ferre oportet, qvae mutare non potest.
Sed longior jam sum, qvam constitueram.

p.4
Unicum hoc addo, inter amicos et #sumpatriw/taj meos,
qvem sincerius colam, qvam te, mi Wormi, et cujus ingenio
magis faveam, qvam tuo, esse neminem, et hoc tibi persvadeas
volo, me nihil unqvam, qvod tibi honori et emolumento esse
qveat, intermissurum. Vale et me ama, ut te ego planissime;
si qva etiam data fuerit occasio, rescribe. Dab. in arce Croneburgensi
postid. Purificat. B. Virginis ann. 1613.
III.
ANDREAS TOXOTIUS
D. Olao Wormio
Salvere et rem bene gerere.
Hafniam.
Uter nostrum, Vir Clarissime, alterum negligentiae incuset,
apud me incertum, qvo enim jure me #a)proshgori/aj insimulaveris,
eodem te condemnabo crimine. Notum, qvod
inter nos, cum Lutetiae Parisiorum, tum Hamburgi initum sit
amicitiae foedus, quod ut nobiscum una intereat, exopto unice;
per me sane non stabit, qvin sartum tectum idipsum ad ultimum
vitae halitum sit futurum. Verum enim vero tibine an patriae potius
Academiae gratuler, inscius paene sum, qvi ppe eum patrium
per te Athenaeum tam praeclaro atqve perito sit dotatum Symmysta,
tuqve vicissim tam eximio sis munere atqve officio abunde
condecoratus. Macte, Vir Ornatissime, patriumqve Lyceum multijuga
tua eruditione rarorumqve experimentorum thesauro
exorna, illustra, amplifica. Porro, ex aliorum didici relatione,
te, post ultimum inter nos Hamburgi habitum colloqvium,
apud Britannos majorem peregrinationis transegisse partem,
ibiqve experimentorum in arte Medica collegisse cornucopiae,
ex assidua cum viris doctis, terram illam incolentibus, familiaritate.
Nullus ambigo, qvin inter hos fuerit Majernus ille Turqvetus,
Vir in re Medica sagacissimus, nemini facile secundus. Sane
dictus Turqvetus, dum Lutetiae vixi, mihi saepe numero spagyricum
ostendebat Dispensatorium, cujus sub praelo tum temporis
moliebatur editionem. Scire eqvidem cuperem, num publici dictum
opus juris esset factum, qvod vel maximo comparandum

p.5
censerem. Adhaec Jacobus Guilmeus, Regius apud Parisienses
Chirurgus, sub eandem tempestatem emendatiorem magisqve
adauctam operis sui Chirurgici editionem parturiebat, qvae si ad
oculos pervenerit tuos, lac me certiorem. Semper a teneris Chirurgico
deditus fui studio, et etiamnum undiqve colligo et corrado
qvoslibet, qvotqvot autem invenio, vel in methodo, vel
artis pragmatia poenitendos committunt hinc inde errores.
Optandum unice, facultatem tandem illam certa theorematum
methodo nec non tutis pharmacis instructam in publicum, communi
bono, prodituram. Liber insuper ante aliqvot amos est
editus, cui hic praefixus titulus: Lampas vitae et mortis, omniumque
graviorum in homine Index etc. Lugduni Batav.
qvem si tua Bibliotheca habet, fac mihi ejus copiam, per menstruum
saltem spatium, et sartum tectum ad te remittam. Si qva
in re tuis Musis meae in hisce locis reculae subservire possint, me
ad qvaevis habebis paratissimum. Meus enim in te is est, semperqve
per non interrupta temporum intervalla futurus est animus,
qvem vis et cupis maxime. Harum exhibitoris Musas si
qva ratione dirigere atqve sublevare poteris, mihi nihil feceris
gratius; in eum enim qvod confertur, mihi praestitum ag nosco.
Vale et vive, svavissime Wormi, diu sospes et incolumis, meqve
tibi ac tuis Collegis, inprimis Finckio, Bartholino, atqve
Longmontano habe commendatissimum, qvi omnes ex animo
colo, amo ac observo. Dabantur Neapoli Falstrorum sub 1. Maji
1614. calamo tumulturario.
IV.
OLAUS WORMIUS
D. Andreae Toxotio.
Ut hanc, affinitate mihi junctam, sine meis ad te discedere
paterer, nec amor mutuus, nec necessitudo et familiaritas,
apud exteros contracta, et hic aliqvoties refricata, permittit.
Huc accedit, qvod, cum nuper forte fortuna incidissem
in Epistolam, a Clariss. Guilhelmo Fabricio Hildano inscriptam
tuis Lyckiis, in qva, praeterqvam qvod tui mentionem injiciat
honestissimam, se structuram oculi humani, artificiose compactam,
iis dono mittere declarat, te ea adhuc frui conjectabam.

p.6
Hinc factum, ut, cum simile qvid apud Clariss. D. Casparum
Bauhinum me qvondam vidisse meminerim, miro ejus jam revidendi
tenear desiderio. Qvocirca, si ejus tibi adhuc sit copia,
ut, commoditate oblata, mittere haud graveris, etiam atqve
etiam rogo, faxo, ut, omnibus illaesis, ad te redeat. Si qvid
sit, qvo tuis vicissim inservire valeam studiis, impera modo, et sine
mora in promtu erit Te Daniae nostrae Machaonem rara qvaedam,
longo usu et manuali experientia, in Chirurgicis moliri,
auguror. Cert nobilissima haec Medicinae [Midicinae ed.] pars, ut ab imposturis
et carnificinis Barbitonsorum nostrorum per te vindicetur,
efflagitat Me tum curae Academicae, tum aegrorum interturbationes
dispersa Sibyllae folia recolligere vetant. Chirurgicas
Aqvapendentis operationes si tibi non displicuisse audiam, est
qvod mihi gratuler; nec dubit, qvin, cum earum tibi usus non
fuerit necessarius, cum fido nuntio sis remissurus. Vale. 1616.
V.
OLAUS WORMIUS
N. N.
Tristissimas tuas, una cum adjuncto fasciculo ad Patrem,
26. Novembr. Anni 1615. (qva die nuptias cum lectissima
mea Conjuge celebravi) et cum tabellione Marpurgico (ut
jam demum ex verbis tuis colligo) huc missas, 26. Februar.
Anni hujus 1610 tandem accepi. Ipsa enim hac luce accessit
ad me dromo qvidam, qvi hasce in arce repertas detulit, se ignorare
fassus, unde vel a qvo missae. Qvocirca cur iis antea non responderim,
haud miraberis. Certe enim scio, te ex iis, qvas
cum tuo tabellione ad te dedi, collegisse, nec mihi tuas nec socero
meo esse traditas. Verum commode accidit, qvod jam tuas
acceperim; unicus enim saltem ex Mercatoribus nostris restabat,
qvi ad nundinas contendebat, cum qvo tuis respondere negotiumqve
commissum expedire possem. De literis opportune
tradendis Pro-Regi, frustra jam mones; ante aliqvot enim menses,
me inscio tristem hunc casum rumore vulgi percipiente,
ei redditae sunt. Sed nihil est, qvod verearis; nam praeter opinionem
adversa haec fert Nec tibi vel minimum ab ipso imputatum
unqvam subolfeci. M. Johanne Michaelio ad Munus Concionatoris

p.7
Aulici evecto, a nobis ad Paedagogicam professionem
vocatus est M. Joannes Dionysius, Giessae jam degens, cui si qvid
miseris, forsan tuto committere poteris. Semina enim et bulbos
qvosdam rariores ad hortulum meum excolendum summe
efflagitarem. M. Nicolaum Paschasium, Pastorem Ecclesiae
Wramensis ad Episcopatum Bergensem promotum iri certo asserunt
omnes. Frater Johannis Rhodii ante aliqvot dies febre maligna
hic subito extinctus est. Nihil hic praeterea novi. Apud
Vos adeo florere Medica gaudeo. Collegio Hartmanniano ne
te committas, nisi prius de pretio constet, moneo. Experto
credo Ruperto. Forsan idem jam vobis vendet, qvod magno
aere qvondam ab ipso redemimus. Si qvidpiam, qvod alicujus
momenti sit, ab ipso sis habiturus, ut gravis auro sit tibi dextra,
necessum est. Unum est, qvod monere volui, si familiaritatem
cum Pharmacopaeo qvodam inire possis, a qvo et simplicia
omnia, in officinis usitata, oculari demonstratione discas, et
praescripta Medicorum cognoscere qveas, hanc occasionem ne
neglexeris. Sed scribendo longius opinione excurro. Si qvid
novi sit in Nundinis, qvod ad nostra spectat studia, illud te
mihi missurum confido. Vale. Hafn. ea ipsa die, qva tuas accepi,
Anni 1616.
VI.
OLAUS WORMIUS
Jacobo Finckio.
Postqvam Arhusia, qvo cum uxore amicos invisendi causa
concesseram, rediissem, tuas inveni, ad aedes meas a famulo
Claudii Condewin deportatas, ex qvibus variis de rebus
certiorem me redditum esse gavisus sum; qvocirca si te nostras
celarem, ege talionis me reum haud injuria ageres. Parentes
igitur tuos ex votis vivere et valere scito, et me mediocri, ardoribus
tertianae extinctis, qva per sex septimanas et ultra detinebar,
cum uxore et amicis reliqvis, jam frui valetudine gaudeo.
Nova, apud nos gesta, qvae te ignorare arbitror praecipua,
strictim et breviter ita cape, Cancellarius Regis Christianus
Frisius, ex Comitiis Norvagicis mortuus rediit, nec qvis
ejus sit suppleturus locum, scitur. anta hic rerum vicissitudo

p.8
sit consecutura, ipse colligere vales. M. Johan. Canutius,
Episcopus Fionensis, in publicis Comitiis, a qvatuor Regni
Consiliariis et reliqvis Episcopis, ob libros, religioni nostrae
contrarios, qvos Pastoribus commendaverat, et verba qvaedam,
contra Ordinationem Regiam prolata, Episcopatu mulctatus est.
Ejus partes agit D. Johannes Michaelius, qvi una cum D. Nicolao
Paschasio, ad Episcopatum Bergensem evecto, hic Gradum
Doctoratus in Theologia assumpsit. M. Matthias, qvi Pastor Ecclesiae
ad D. Nicolaum erat, Concionatoris Aulici fungitur
munere. M. Bangius in locum M. Nicolai, Praepositi in Samo
nostra, succedit. Qvis ad Spir. S. Divinis sit praefuturus, certo
non scitur. Episcopum Wiburgensem de vita periclitari percepi.
Haec in Ecclesiasticis nova. In Politicis non minores fere
accipies rerum vicissitudines. Admiralius regni Magnus Ulfeld,
Empirici cujusdam, ex Germania huc vocati aureosqve
montes pollicitantis negligentia periit. Axilius Brahe, Prebernus
Guldenstern fatis nuper concessere. Mandrupius Pasberg,
qvamvis ut ferunt sexagenarius fere, secundas nuptias Arhusiae
celebrandas meditatur. Versus Indiam orientalem iter instituere
meditantur mercatores nostri, qvibus ope haud deest Rex
noster Serenissimus. Viam monstraturus est Belga qvidam,
multorum Amsterodami degentium huc eum in finem ablegatus
consiliis Programmata per totum Regnum sparserunt, qvibus
omnes Nobiles, Literatos et ignobiles ad hoc iter expediendum
invitant, eventum Deo committunt. In Academia omnia exoleta,
praeterqvam qvod M. Petrus Kerulius (Jano Dionysio excluso)
D. Joh. Michaelio successerit. Te singula, qvae apud vos
aguntur, communicaturum non diffido. Si qvid de Fratribus
Roseae Crucis certo perceperis, indica, ubi sint, qvi sint, an ex
eorum ordine (ut narrant) Princeps Vester, et siqvid, qvod publicis
scriptis (qvae ad nos pervenerunt) non innotuit, habeas,
expedi. Alteram Nosologiae Petrei partem avidus exspecto; non
sine solutione mittes. Ordinarium mearum Disputationum mitto
specimen, qvod boni consulas, peto; in qvo mori Academiae
nostrae multum tribuendum esse agnosces. Aliter voluissem,
si licuisset. Salutat te Socer, uxor, reliqviqve amici. Tu
meos ibidem salutare haud negligito. Omnium rerum vicissitudinem
exspectans, te valere jubeo. Hafniae 18. August. An. 1616.

p.9
VII.
OLAUS WORMIUS
Jacobo Finckio.
Qvem misisti Horti vestri Catalogum, accepimus, mi Fincki;
qvo circa, ut ipsi Jungermanno gratias habemus,
ita tibi non minores pro praestito procuratoris officio referendas
esse agnoscimus. Me certe qvod attinet, ejus sum animi ut
nullam praetermittam occasionem, qva omne, qvod tibi usui
esse possit, promoveam, et expetita expediam.Tam publica
hic qvam privata tranqvillo versantur in statu, nec memorabile
qvicqvam occurrit, qvod hisce referam, nisi qvod in Amagria,
parte ea qva urbem spectat, emporium novum, aggeribus ac
fossis strenue muniendum, ac ponte Hafniae jungendum, moliantur;
cui rei perficiendae operas suas Nobiles qvam plurimi,
et ex civibus ditiores, ita condixerunt, ut, intra qvadriennium,
ad optatum scopum illud perducturos se sperent, Si qvid
de Fratribus Roseae Crucis apud vos novi, illud data occasione
indicatum cuperem; Mira enim de iis., hic apud Nos, tam
scriptis publicatis, qvam fama, perferuntur. Hisce vale.
Salutat te officiose uxor. d. 6. Jan. Anni 1618.
VIII.
OLAUS WORMIUS
Jacobo Finckio.
Jucunda admodum mihi fuit relatio tua de deliro illo Hierosolymitano
Rege, qvem si pro Antesignano agnoscant fraterculi
illi Crucigeri, ex eo, qvid de reliqvis sentiendum, abunde colligitur.
Interim, qvid de eo factum, qvidve apud Vos molitus sit,
expeterem: an ubi terrarum reperiatur novum Collegium indicaverit,
an qvosdam in suam societatem pertrahere conatus
fuerit, qvaeso proximis indica, vl, si visum fuerit, coram expone.
Mihi munus Decanatus cum imposuerit Facultas Philosophica,
decrevi, ad proximum Pascha, solennem Magistrorum promotionem
adornare, cui si interesse placuerit, res eo sunt dirigendae,

p.10
ut ad dictum tempus te hic sistere valeas. Id qvoqve aliis popularibus,
qvos hoc gradu dignos duxeris, si indicatum iveris,
rem mihi feceris gratissimam. Parens nosqve omnes, Dei beneficio,
valemus. Magnificus Rector, Affinis noster, Bartholinus,
prole masculina factus auctior. in Principe curando jam
occupatur. Academia nostra Collegio novo, in qvo, Qvadra
Regia qvi vivunt, simul cubent et habitent, brevi exornabitur.
Aedes, eum in finem coemptae, in hunc usum qvam primo accommodabuntur.
Novi praeterea nihil. Salutat te uxor, nostriqve
omnes. Vale felicissime. Anno 1618.
IX.
OLAUS WORMIUS
Jacobo Finckio.
Literas tuas, Affinis svavissime, non ita pridem accepi, ex quibus,
ex duabus oblatis functionibus Aulicam Academicae
te praeferre, colligere mihi videor. Et qvamvis utraqve talis sit,
ut te et honesto loco collocare, et aditum ad majora praebere valeat,
Academicam tamen amplectendam putavi, tum qvod
qvietior, tum qvod minoribus periculis exposita esse videatur.
Penes te autem erit, cum veneris, iliam, qvam rebus a studiis
tuis magis commodam judicaveris, eligere. Cum enim omnino
te revocandum voluerit Magnif. Dom. Cancellarius, adventum
tuum sollicite exspectamus, ac ne qvid detrimenti in
mora esset, hunc eo solo nomine ad te ablegavit Parens, ex cujus
literis, sororem M. Johanni Erasmio desponsatam esse, te
percepisse autumo. Novi praeterea, qvod ad nos spectet, nihil.
Hoc saltem rogo, negotium praesens commendatum tibi esse ut
patiaris, cum tale sit, qvo et patriae, et Magistratui, et Parenti
ac amicis, et tibi ipsi commodo, usui, gaudio et emolumento
esse possis. Affini D. Bartholino, 2. Aprilis, natus est
filiolus, qvem hodierno sacris initiari curarunt. Vale. atqve
fac, ut te qvam primum videamus. 1622.

p.11
X.
JACOBUS FINCKIUS
D. Olao Wormio.
Memini eqvidem, Vir Clarissime, Affinis exoptatissime, et
satis memor sum tum officiorum tuorum singulorum, tum
svavissimorum colloqviorum, qvibus benevolum tuum et meae
promotionis cupidissimum animum satis superqve declarasti.
Memini insuper, qvid de longiore ab exercitiis Academicis absentia,
aliis insuper studiorum impedimentis conqvestus sum, et
propterea me, si negotium Silesicum minus successisset, in angulum
qvendam me abditurum, ubi praeterita recolere, oblita repetere
qvasi proprium examen instituere possem. Et qvamvis
tempus illud, qvod peregrinationi impendi, inutiliter haud
triverim, sed aliis studiis impenderim, tamen si Academicum
aliqvod munus subeundum mihi esset, volui ad hoc me prius
praeparare. Sed certe qvidnam jam consilii capturus sim, haereo.
Non parere consiliis vestris, contumaciae et inobedientiae
instar erit. At imperata facere, confidentiam aliqvam redolebit,
Scio enim, me omnium exspectationi et votis jam non satisfacturum,
et mallem emori, qvam provinciam aliqvam cum dedecore
in me recipere. Nec adeo honorum sum avidus, ut vel minimam
propterea existimationis jacturam facere vellem. Utinam
saltem apud Dominos Professores commode sine offensa me excusare
possem, qvorum qvia vos pars magna estis, id ipsum facile
efficietis. Interim, si altera commoditas, cujus parens meminit,
se offeret, eqvidem non abhorreo aliqvot adhuc annos studiis et
laboribus impendere. Interim te Deo Opt Max. cum Conjuge
et liberis amicissime salutatis, et me tibi atqve omnibus bonis volo
commendatissimum. Dabam Francofurti ad Oderam An.
1623. 26. Jan.
XI.
OLAUS WORMIUS
Nicolao Fossio.
Mutuis amoris et candoris officiis ni responderem, nae
omnium essem ignavissimus. De iis igitur, qvae apud

p.12
nos geruntur, sic habeto. Totis viribus in nova urbe condenda
in Amagria incumbunt nostri. Pontis, qvo urbi nostrae conjungetur,
jacta sunt fundamina. Civibus et Nobilibus assignata
sunt domiciliorum loca, intra biennium aedificiis condecoranda.
vin is, qvi munitioni praeest, ingenti operariorum caterva fossas
et moenia strenue aggressus est. Adeo undiqve fervet opus,
ut totam Hafniam eo convolasse jurares. Naves, qvae in Indiam
Orientalem sunt iturae, omnibus necessariis instruuntur.
Comites iis adjicientur ex Regiis qvaedam, circa Aprilem itineri
se commissurae. Cum redieris, pristinam vix agnosces Hafniam.
Haec dum moliuntur civitatenses et Aulici, nostri optata
qviete gaudent Nihil enim inter nos innovatum, nihil non pristinam
tranqvillitatem redolet. Jubilaeum Evangelicum per integrum
octiduum concionibus et orationibus celebravimus, idqve
tota Dania et Norvegia factitavit serio. Nec Heidelbergenses,
ut ex publicis scriptis percepimus, de suo fervore in hoc
Festo celebrando qvicqvam remiserunt. M. Alanus, nova nupta
14. annorum, factus est auctior. Qvin et Gelstrupius ancillam
Vicarii Regii, (ante aliqvot menses hic defuncti) tibi satis notam
Elsam nomine, non sine omnium admiratione, et Collegarum
indignatione, duxit. Causam per te colliges. Sed de
comunibus studiis pauca addam. Qvaeso, ne qvicqvam de pristino
fervore in raris colligendis remittas. Gallia, si ulla alia
regio, votis tuis in hisce satisfaciet. Aureliam si perveneris.
cum insigni Viro, Monsr. de Trogni, familiaritatem inire ne cesses,
ejusqve favorem, vide, ut exambias , est enim Vir nobilissimus,
et in arte Chymica exercitatissimus. Ejus mihi in
Gallia facta est copia scripti Chymici, qvo nihil vidi in hac arte
elaboratius, nihil solidius. Sed doleo, mihi tunc temporis
commoditatem non fuisse integrum describendi: Mutilatum et
mancum teneo. Tu omni opera allabora , ut vel ab ipso vel
aliis habeas. Begvinum, qvi Auctor est Tyrocinii Chymici, Parisiis
videbis. Fuit et meo tempore qvidam Claveria, vir ut humanissimus,
ita in Chymicis exercitatissimus, et Practicus excellens,
a qvo vix discedes sine insigni auctario. Haec saltem moneo,
ut nullam negligas occasionem cum ejusmodi viris conversandi,
ex qvibus ego fructum retuli uberrimum. Valent, Divina
Gratia, nostri omnes, teqve salutant. Jacobaeo vicissim,
meo nomine, dic salutem. Vale. 1617.

p.13
XII.
OLAUS WORMIUS
Nicolao Fossio.
Tuas Francofurti nundinis autumnalibus datas accepi, una
cum libris et seminibus a te missis, pro qvibus gratias habeo
summas, relaturus occasione commoda oblata. Caeterum,
cum te Argentoratum cum tuis iturum intellexerim, huic,
qvi eo qvoqve cum suo abitum maturabat, hasce credidi, praesertim
cum de hospitio reliqvisqve commoditatibus nondum factus
sim a te certior. Semina qvae misisti, gratissima fuere, eaqve
mox terrae committam, ut, qvid nobis sint prolatura, videamus.
Si folium Opuntiae seu ficus Indicae habere poteris, ejus
qvaeso me facias participem. Virum Clariss. D. Johannem Saltzmannum
(qvem meo nomine a te officiose salutatum cupio) eam
in horto colere, nec gravatim foliolum (qvod capsulae ligneae
musco arboreo tectum includere poteris) tibi petenti oblaturum,
scio. Tua in conqvirendo singula, qvae occurrunt, ad ornatum
Medici pertinentia, mihi satis cognita perspectaqve est diligentia:
qvocirca non dubito, qvin rarioribus multis onustus ad nos
sis reversurus. Si qvid de Roseae crucis fratribus certo perceperis,
indica, qvaeso. Varia de iis video hominum judicia; Sed relatio
illa Moltheri, nundinis praecedentibus edita, facit, ut non meram
esse fabulam existimem. Non est, qvod M. Paulus indignetur,
se nihil a me percepisse literarum, utpote qvem ne literula
salutare, aut locum, ubi degeret, innuere, ex eo qvo discessit,
est dignatus. Videtur veterum amicorum penitus oblitus
esse, cum ne unicum percipere potuerim ex nostris, qvi de ipso
certi qvicqvam sciret; qvidam eum Rostochii, qvidam Lipsiae,
qvidam Heidelbergae esse ferebant. In Utopiam igitur non provocatus,
anne scriberem? Novorum jam mitterem plaustra,
nisi singula te percepturum ex harum latore, scirem. Episcopus
Viburgensis ut et Asloensis inter vivos esse desiere, nec qvisqvam
adhuc eorum Cathedras occupavit. Eqvites aurati 12.
solenniter in publico conventu Coldingensi a Rege creati sunt,
inter qvos primarii Christianus Frisius, qvi paulo ante Regis Cancellarius
et Regni Consiliarius designatus erat, et Vicarius Regis:
caeteros Hasebardus enarrabit. Oligerus Rosencrantz inter

p.14
Consiliarios ascitus qvoqve est, qvamvis absens. Magnus hic
rerum bellicarum apparatus, cui fini, ignoratur. Naves Regiae
fere omnes instruuntur, nautae pictis vestibus exornantur. Delectum
nobilium cataphractorum habet ipsa Majestas Regia; peditibus
qvoqve omnis generis ut armis instructi sint in omnem
eventum, indictum est. Qvidam, Regem nostrum Sveco contra
Poloniam opem laturum censent; qvidam vero, Principum et
Consangvineorum Regis adventum exspectari, asserunt, qvod
magis verosimile Stipendium missurus fuisset hac ipsa commoditate
socer, si modo vel a te vela Parente, qvid acturus esset,
admonitus fuisset. Salutat te uxor cum filiola, Socer item, nostriqve
omnes. Vale. 1617.
XIII.
OLAUS WORMIUS
Nicolao Fossio.
Petitioni tuae ut responderem, in consilium adhibitis Socero
et affine, qvid maxime ex usu tuo foret, deliberavimus. Consultum
autem omnibus visum est, ut eisdem ab Academia et obligationis
relaxationem et anni gratiae stipendium expeteres. Majus
enim apud singulos habituras esse pondus omnibus qvam uni
scriptas, existimabant. Sed majori difficultate te hoc obtenturum,
ut contra obligationem apud exteros Gradum Doctoralem
exambires , reputabant, eo qvod pleriqve e dignitate Academiae
nostrae esse asserant, ut et hic gradus iste conferatur dignis.
Interim si, peculiaribus ad Magnis. Cancellarium datis literis
instituti rationes exposueris, simulqve intercessore, Bildio tuo,
usus fueris, non dubitaverim, qvin plurimum sit habiturum
ponderis hoc institutum. Interim si tibi facultas haec concessa
fuerit, auctor non essem, ut in Italia Gradum hunc expeteres.
Qvamvis enim minoribus videatur id fieri posse sumptibus, et
sublato juramenti iniqvi jugo, conscientia salva, nihilominus
hisce in Regnis a rerum ignaris pro Bullatis reputantur ibidem
promoti, nec ea, qva reliqvi sunt aestimatione. Celebrem igitur
aliqvem Germaniae Academiam aut in Galliis Montispessulanam
ut potius, facultate impetrata, eligeres, svaderem. Causam
tuam apud nostros, agitata cum fuerit, non deseram, sed

p.15
qvantum mearum est virium, ut voti compos fieri possis allaborabo.
Academiae Rectorem Magnificum jam agit affinis Bartholinus,
cui, si ad Academiam qvidpiam dederis, tuae sunt inscribendae.
Mihi Munus Decanatus Philosophici incumbit, qvocirca
ad Festum Paschatos Magistralem promotionem adornabo,
et dignos more solito invitabo. Doctoreus qvin etiam in Theologia
Gradus, ex Episcopis qvibusdam deputatus, circa Festum
Michaelis iisdem contribuetur. Caetera in pristino statu, qviete
et tranqvillitate florent, qvod perpetuum ac diuturnum ut sit,
Deum rogamus. Vale. An. 1618.
XIV.
OLAUS WORMIUS
Nicolao Fossio.
pres de l' Eglise de bonnes
nouvelles.
Binas tuas accepi, alteras mense Iunio, alteras Septembri
exaratas, ex qvibus, te in Trognii irrepsisse familiaritatem,
non sine voluptate intellexi. Difficultatem autem illam in communicando,
non est qvod mireris, cum hominum istorum propriam
eam esse in qvarto modo dudum expertus sis. Sed ne dubites,
qvin, tuam ubi exploraverit indolem ac in hisce exercitiis progressum,
faciliorem sit praebiturus. Si tibi perspectus sit Begvini
extracta praeparandi modus, sine ullo calore externo, spatio qvadrantis
horae, sine ullius rei mineralis additione, ut in Tyrocinio
innuit) eum qvaeso proximis tuis indica. Hartmannianum
non moror oleum Tartari, non enim voto satisfacit. Beneficio
satis cujusdam volatilis id fieri autumo; tu plura doce Halmstadii
magna pompa conveniunt Rex noster Serenissimus et Gustavus
Svecus, de rebus gravibus absqve dubio acturi; exitum indies
exspectamus. Regio diplomate jam cautum, ne qvis agyrtarum
aut Empiricorum, sine Facultatis Medicae consensu, praxin
exerceat: Pharmacopoliorum qvin etiam ac Chirurgorum instituta
reformatio, ut speramus, haud infrugifera. In Roschildensi,
Lundensi et Otthoniensi Capitulo qvinqve erunt, qvi

p.16
publice docebunt qvotidie, Episcopus Theologiam et Lingvam
Hebraeam, Lector, Scholae Rector et duo alii Lingvas a Philosophiam.
Spes igitur erit, multa eximia ingenia occasionem
sese exercendi hic habitura amplissimam. Lues pestifera in urbe
hac multorum aedes invasit, ac, ni Deus malum avertat, infectionem
totius civitatis minitatur. Ni haec obstiterit, post Festum
Paschatos actum solennem Magisterii celebrabo, ad qvem freqventem
admodum expecto Candidatorum confluxum. Nostri
omnes, Dei gratia, valent, teqve cum tuis valere jubent.
Hafn. 1619.
XV
OLAUS WORMIUS
Nicolo Fossio.
Ignorantia locorum, ubi degeres, factum est, mi Fossi, ut rarius
meas habueris. Bibliopolae nostro, ad nundinas ituro,
nullas tradere potui, cum, ubi locorum esses, ignoraret. Jam
cum noster Paulus Andreae vel in Galliis vel in Italia tuo alloqvio
se speraret fruiturum, nolui eum sine meis ad te demittere,
etsi vix esset, qvod scriberem, cum melius ex ipsius relatione
omnia esses percepturus. Parentes valent et amici omnes. Me,
anno praecedente, matrem et filiam amisisse, te non ignorare arbitror.
In Academia omnia in pristino statu, nisi qvod, M. Elia
Eisenbergio in Samum amandato, nemo in ejus loco adhuc sit
subrogatus. Post conventum Senatorum Regni, Otthoniae habitum,
D. Dybvadius in arce captivus detinetur; qvid commiserit,
nondum est in propatulo. Reliqva ex M. Paulo disces. Hisce
vale, et me amare perge. 1620.
XVI.
OLAUS WORMIUS
M. Nicolao Fossio
Lente admodum convalescit Affinis Bartholinus, remisit tamen
vagabundus ille articulorum dolor, calor hecticus mitior
multo, rediit cibi appetitus, sed alvus nondum satis suo fungitur

p.17
munere, nec artus. Speramus tamen, Deo favente, evasurum.
Socerum tuo nomine conveni, qvi miratus, qvod iterum de tempore
promotionis qvaestionem instituas, siqvidem inter vos, ante
abitum, conventum, ut mox post Ferias Paschatos institueretur,
Ante paucos dies adventum tuum exspectari narravit M. Tancredus,
qvod si ita sit, vitrum promissum cum superpondio Antimonii
nativi reliqvorumqve exspecto, ut solenni formula gratias
agam. Ante annos non ita multos, in Norvegiam a Reg. Majestate,
ut mineralia inqvireret, ablegatus fuit Generosissimus
A. Bilde, qvod si adhuc qvaedam ex iis habeat, ut et Magnetem
Norvagicum, aliqvid ab eo haud gravate impetrabis, qvo Thesaurus
meus locupletetur, Vale. Hafn. 7. Novembris 1623.
XVII.
OLAUS WORMIUS
M. Nicolao Fossio.
Ita est, ut scribis, mi Fossi. Clariss. Aslacus noster 7. Febr.
ad superos migravit. Convulsio illa, qvae dextri cruris peperit
paralysin, tandem in gangraenam et sphacelum desiit, qvem
nullis viribus impedire aut exstirpare poterant Chirurgi. Amputationem
dissvadebant virium lapsus aliaqve alias pertexenda.
De M. Mortino vera narras. Hospitem tuum qvod attinet, is,
nullo pharmaci a te exhibiti vitio in hypercatharsin, qvae nulla
erat, (nihil enim praeter excrementa dejecit, ac licet crebro, decies
circiter, parc tamen) ad vitae discrimen adductus est, sed
propria negligentia, utpote qvi eo tempore, qvo jussisti, id
non sumpsit, sed, post exanthematum eruptionem, aeri frigido
se exposuit, unde ad interiora repulsa ea, qvae solent, excitarunt
symptomata. Hoc cum adstantibus crebro inculcarem, me
spreto, Decoctorem nostrum Empiricum vocarunt, cui me
Collegam praebere cum noluerim, ab eo, casu potius, natura,
sui qvod erat muneris, faciente, qvam arte sanitati restitutus est.
Vale. 1624.

p.18
XVIII.
OLAUS WORMIUS
D. Fossio.
Perlectis Statutis novis, vidi VI. iis favere, qvi me in distributione
bonorum communium praeterierunt. Et qvamvis
in veteri MS. Academiae haec lex non extet, manifeste qvin etiam
Fundationi Academiae repugnet, a tot Regibus confirmatae, et
sine indignatione Divina non violandae, in qva cap. 4. haec extant:
Liberum sit omnibus Praelatis, Canonicis et Vicariis studii gratia
in Universitate agere, et si foverint pro se aliqem pauperem
Scholasticum etc. debent eis servari et dari omnes portiones et
accidentalia (mensae, bona communia, Tutoratus distributio)
velut essent praesentes, nec QVICQVAM JURIS detrahi ipsis
propter hanc absentiam. Hoc etam intelligi volumus de publicis
hujus Scholae Lectoribus, si Sacerdotia talia habeant. ipsis tamen
litem hac vice non movebo, sed patienter feram, qvae forsan
mutari possunt. Nec eadem est Holkii ratio, qvi fundationis
privilegio non gaudet, nec ulla alia ratione eximi potest.
Sperabo in posterum aeqviores ipsos futuros, praesertim cum
alios Collegas meos, Professores ab hac lege hactenus vi Fundationis
exemerint, ut nihil dicam, Statuta. dispensationem
admittere. Te fidelis interpretis muneri haud defuturum
confido. Vale. 19. Iul. 1637.
XIX.
OLAUS WORMIUS
D. Fossio.
Capitulare negotium suae servabo opportunitati. Alterum
qvod spectat, penes me non stetit, qvin dudum res fuisset
confecta. Qvicqvid jam objectum remorae, imputet sibi. Cum
omnia hic salva, tantum impetrare non potui, ut tutoribus diem
adventus praescriberet. Jam eo, pro dolor! apud nos deventum,
ut vix tuto domo exire liceat. praeterita namqve septimana circiter
189. peste sunt sublati. Et qvis, qvaeso, Viris bonis auctor
esset, ut periculosissimo hoc rerum statu uxorem, liberos et

p.19
familiam desererent, incerti an unqvam redituri. Si eo impudentiae
ego devenirem, ut hoc a tutoribus postulare auderem,
qvid responsi me laturum credis? Certe domestica exempla tot
tantaqve nos terrent. Sed qvae tantae festinationis causa? Maternum
erga liberos induat affectum, bona fide agat, ablata restituat,
vulgi se non praebeat fabulam; et res salva erit, nulla.
qve ipsi mora unqvam nimia. Solare interim, qvantum potes,
et qvi olim, ut corporis, ita animi Medicus eras excellens. De
commodo dispice pharmaco, etsi toto illo, quod od clam vester tenet,
aere redimendo. Plura coram. Vive, et amici rebus, ut
soles, consule. Si Deus in meliora nos reservaverit tempora,
pupillorum commodum opportune satis curabimus.
Sub nive qvod tegitur, cum ni perit, omne videtur. Vale.
An. 1637.
XX.
OLAUS WORMIUS
Casparo Bauhino.
Basileam.
Exoptatam, diuqve desideratam tandem ad te scribendi oblatam
mihi esse occasionem, ex animo laetor. Dudum enim
tuorum beneficiorum multitudine obrutus animus, omnia gratae
mentis indicia prodere desideravit; sed occasione commoda
destitutus hactenus, voti compos esse non potuit vin igitur,
hac qvalicunqve jam oblata commoditate, liberius se effunderet,
intermittere non potuit. Ante paucos dies ad manus
meas pervenit jucundissimum tuum de Hermaphroditis opus, in
qvo elegantiamne an laborem cum svavitate conjunctum prius
mirer, ignoro. Certe in hoc genere nil qvicqvam, tanta cum
dexteritate tentatum, multo minus ab ullo elaboratu, vidi.
Perge igitur, o Vir Divine, eximiis animi tui dotibus Rempublicam
Asclepiadeam ita exornare et amplificare; nec ulla Nominis
tui gloriam, etiam apud exteros, delebit posteritas. Autumno
praeterito, in Insulam Amagriam, qvam brevissimus tantum
trajectus ab urbe nostra dirimit) collapsas ex occupationibus vires
recuperandi causa, cum affinibus D. Casparo Bartholino et
D. Georgio Fuirenio, concessi, ubi inter reliqvas, qvas ejus Insulae
admirati sumus, plantas Cochleariae inveni speciem, qvam

p.20
cum a nemine hactenus descriptam viderim, nec in Phytopinace
repererim, ut a te uberius delineetur, mitto. Cochleariam minorem
erectam vocavi, eo qvod et aliam speciem invenerim, qvae
humi, instar paronychiae aut herbae cancri, serperet; sed omnino,
foliis, floribus, seminum loculis et gustu, huic respondebat. Eam,
domum redeundo, in via amisi; alioqvin huic conjunxissem. Si,
qvid de hac senseris, indicaveris, operam dabo, ut, anno seqvente,
altera inqviratur, et ad te perveniat. Addo et Corallinae
speciem, qvae ibidem in litore maris uberrime provenit, qvam
non eo fine mitto, qvasi non sit descripta vel tibi cognita, (memini
enim, me eam in immenso tuo plantarum thesauro qvondam
vidisse) sed ut me doceas, an ea sit, qva ad vermes dejiciendos
cum successu utuntur Medici. Te orchidis cujusdam, a Clusio
descriptae, qvam hic circa Hafniam collegit, cum apud Vos essem,
mentionem fecisse memini; sed revera locus in Clusio excidit;
si adhuc semel monere non desieris, dabo operam, ut acqviram,
et ad te mittam. Sed qvousqve tandem, Vir Clarissime,
desideratam illam differs Phytopinacis partem alteram? qvousqve
svavissimis Theatri tui Botanici privabimur spectaculis?
Age, rumpe moras, avidissimum Doctorum omnium exple desiderium;
nec nos, qvos in Anatomicis fideliter adeo et feliciter
enutrivisti, Botanicis tuis diutius destitui patiaris. Scio, qvae tibi
hactenus objecta fucrit remora; Sed ad eam tollendam cordati
omnes, reiqve Botanicae studiosi nihil non facient. Haec ad
publicam utilitatem tuiqve nominis pertinebunt propagationem.
Ni molestum, privata qvaedam addam, ut, si me responso
tuo beare haud graveris, ubi sim, et qvid agam, non ignores.
artus jam agitur annus, ex qvo in Regia hac. Academia
publice bonas literas profiteor et praxin exerceo medicam bono
cum successu Graecae Lingvae mihi jam demandata cura, qvam
una cum Physicis juventuti instillare non desino. Ante annum
cum semisse in uxorem duxi filiam tertiam Clarissimi Archiatri
nostri D. Thomae Finckii (majorem enim natu D. Bartholino, alteram
D. Georg. Fuiren ante annos aliqvot elocaverat) ex qva, Divina
benedictione, prole foeminea dotatus sum. Siqvid igitur in
his oris curatum velis, impera modo, et me promptissimum reperies.
Literas Typographo vestro tradas, qvi Francofurti aut
nostrum offendet Waldkirkium, aut ex Mercatoribus nostris
haud paucos. Vale, et salve, Vir Clarissime, cum tota familia;
simulqve officiosam salutem a socero meo D. Finkio cape.
An. 1617.

p.21
XXI.
Qvas praeterito Martio ad me dedisti, Clarissime Doctor, accepi;
Gratissimae fuerunt, tum qvod secundum tuum statum
explicarint, et matrimonii, et Professionis, (ad utrumqve
omnia felicia precor,) tum ob adjunctam Cochleariam minorem,
qvam dudum sperabam et exspectabam; et etiamnum exspectabo
plures abs te promissas plantas, maxime ex Insula Amagria. Corallinam,
qvam addidisti, fucus est Abietis facie dictus, neutiqvam
ea, qva contra vermes utuntur. Planta illa Clusiana qvam
expetii, non Orchis, sed Geranium est 3. bulbosum Clusii, qvod
in agro Hafniensi provenire scribit, qvod vero hactenus non vidi.
De Phytopinacis altera parte qvaeris, ego vero Pinacem totius
mei Theatri Botanici, cum Synonymis Classicorum adorno,
qvemadmodum et Prodromum, qvi ultra sexcentas, a nemine
prius descriptas, propositurus est Pauca haec aliena manu ad
te scribere volui. His feliciter Vale et salve, et me amare perg e.
Ocyus 7. Sept. An. 1617. Basileae.
T.
CASPARUS BAUHINUS
Basileensium Archiatros et Prof.
Ordin.
Clarissimo Viro Dn. D. Olao Worm, Med. D. et
Philosophiae Professori, Domino et Amico.
Coppenhagen.
XXII.
OLAUS WORMIUS
Casparo Bauhino.
Meas tibi traditas esse, Vir Clarissime, laetor; occasionem
enim, ut spero, pluribus et saepius tecum conferendi suppeditabunt
uberiorem, qvod et responsum, qvo dubia proposita

p.22
enodare haud es dedignatus, promittit spe infallibili. Qvod
fucum illum abietis facie Corallinam indigitaverim, causa
fuit Lobelius, qvi Lib. 2 Iconum, pag. 250 herbam describit,
cujus figura et facies omnino cum hoc convenit. Sed tua posthac
stabo auctoritate. Mitterem qvidem plures ex eadem Insula,
praesertim marinas, quae apud Vos sint rariores, nisi noctuas
Athenas me ferre reputarem. Vix enim plantulam hic reperiri
autumo, qvin in diviti tuo penu Botanico floreat. Gramina
qvaedam, quae ante annum ibidem collegi, mitto, qvorum primum
Gramen spicatum marinum Lob; secundum Gramen
cyperoides angusti folii; tertium Juncum capitulo lupuli eqviseti;
qvo nomine qvartum indigitem, nescio, tu edoce. Sed cum hyemis
saevitia exclusus, nec Geranium illud Clusianum, nec alia
conqvirere potuerim, tibi mittenda, dabo operam, ut, proximis
nundinis, meae ad te vix redeant vacuae. Caeterum desideratum
illud Snonymiorum opus sub incudem revocari gaudeo.
Deum rogo, ut coepta secundet, teqve hortor, ut in studiosorum
commodum lucem qvam prium illud aspicere patiaris. Ut
meum saltem in promovendo agnoscas studium, ecce, Nomina
Danica plantarum et arborum qvaecunqve hic conqvirere valui,
et authentica sunt, mitto, ut, si variis lingvis illud exornare
decreveris, nostra non destituaris. Neminem adhuc ex Botanicis
celebrioribus videre mihi contigit, qvi sua nostris ornavit Si
a te primo id praestitum fuerit, non solum operi tuo ornamento,
sed etiam nostrae nationi usui majori futurum existimo. Germanica,
Italica, Hispanica, Anglica, Belgica, Gallica apud plerosqve
reperies, sed Danica apud neminem. Prodromum qvaeso
non differ: enm enim omnibus numeris absolutum qvin possideas,
nullus dubito. Allabora, ne Respublica Medica diutius
hisce, tam necessariis, destituatur. Vale, et Wormium tuum
tibi commendatum habe.
P. M Sed Fratris tui diutini labores an cum tineis et blattis
luctabuntur? Qvoties eorum, qvae Mompelgarti apud ipsum
vidi, recordor, toties Viri deploro sortem, et inevitabilem fati
rigorem execror.
XXIII.

p.23
Doctor, recte accepi, una cum Catalogo nominum Dnicorum,
et aliqvot plantis, pro qvibus omnibus gratiam habeo.
Polliceris plura ex insula Amagria; utinam faceres, cujus
nomine rogo, inprimis utramqve Cochleariam si ad vivum
delineari curares, sub tuo nomine in meo Herbario (id qvidem
jam Prodromo addidi,) proponerem: et licet haberem, qvas ad
me mitteres, nihilominus gratissimum foret; saepe enim varietas
digna notatu occurrit. Plantarum qvatuor missarum nomina
recte adscripsisti, idcirco nil addo. Geranium Clusianum si miseris,
gratissimum feceris. De fratris p. m. laboribus qvod dicam,
non habeo, testamento legavit nepoti ex filia, qvi nuper
a me in Doctorem fuit promotus, mea illis nunqvam exornabo,
ne videar aliena nomine meo proposuisse: monebo nepotem,
ut rationem eorum habeat. His qvam felicissime vale, et te revera
amantem redama. Clariss. Viris D. D. Finkio, et D.D. Fuirenio
et D. D. Bartholino salutem adscribo. His qvam felicissime
vale. Postridie Cal. Maji. I6i8. Basileae.
T.
C. BAUHINUS Basil.
Archiatros et Praxeos Profess. Ordin.
Clarissimo et Excell. Viro Dn. OLAO WORM,
Phil. et Medico et Professori in Acad. Hafniensi
publico, Dn. et amico.
XXIV.
OLAUS WORMIUS
Casparo Bauhino.
Basileam.
Promissis ut stem, Vir Clarissime, plantas qvasdam mitto,
sed marinas plerasqve, cum, illas rariores apud Vos esse,
sciam; sed mirum qvantum virides a siccis discrepent, cum illae
mirum, cum qvasdam ego in hortum meum transtulerim, qvae

p.24
licet ramusculis et foliis varie luxuriaverint, foliorum tamen
eam crassitiem attingere neqviverint. An omnium nomina rite
assecutus sim, ipsemet judex esto. Optassem te coram inspexisse
litum illud marinum rubrum, qvod mitto, foliis latioribus (alterum
enim, ut varietatem agnosceres, addidi) exsiccatum; folia
namqve crassa admodum cum fuerint, vere cristam gallinacei referebant;
qvae res me movit, ut ad vivum depictum qvoqve mitterem.
Cochleariam erectam depictam addo, sed figura plantam
qvantitate superat. Misissem qvoqve repentis iconem, si
eam habere potuissem viridem; rarior namqve el, ac inventu
haud facilis Summo studio Clusianum illud qvaesivi Geranium,
sed nuspiam invenire licuit; ejus loco aliud, qvod in horto meo
crevit, mitto, cujus semina, nomine Geranii Cretensis, mihi
sunt communicata. Siqvid praeterea occurrerit peculiare, ad te,
data occasione, mittam, ubi, haec grata fuisse, cognovero. Sunt
mihi lusus qvidam naturae in Tulipis et Rosis, sed, qvoniam haec
ad ordinariam plantarum historiam parum conferunt, nec peculiarem
constituere valent speciem, de iis pluribus tecum
non agam. Synonyma ut et Prodromum tuum avidus exspecto.
Officiosam salutem tibi dicunt Socer et Affines, inter qvos
D. Bartholinus Magnificum Academiae nostrae jam agit Rectorem.
Vale, Vir Celeberrime, meqve tui studiosissimum solita
benevolentia proseqvi haud desine. Hafniae d. 20. Augusti,
Anno 16it.
XXV.
memoriam revocem praeteriti anni promissum: Spem enim
ultro fecisti tuis literis ad me datis, (qvibus respondi,) te hoc
anno perlustraturum insulam Amagriam vobis vicinam, et plantas
ibi collectas ad me transmissurum, qvod ut facias, qvantum
possum, rogo et obsecro: tui memor, uti par est, suo loco futurus.
Id qvod proximis nundinis, uti spero, videbis factum in
meo Prodromo Theatri Botanici, qvi Francofurti sub praelo est,
in qvo, propter utramqve Cochleariam, bis tui honorifica fit
mentio. Insuper rogo, qvia intellexi in Jubilaeum habitam
fuisse Orationem, ut illam mihi transmittas ex vestra Academia,
in qva recitatam et cusam audio. His qvam Felicissime
vale, et Clariss. Viris Domino Socero, et utriqve Affini, in

p.25
primis Bartholino, salutem ex me nuncia. Ocyus 15. April.
1619. Basileae.
T.
C. BAUHINUS Archiatros.
D. Bartholinum qvaedam de Aqvis
et Cauteriis Rostochii edidisse audio:
Lubens viderem, nam ad nos non fuere
perlata.
Clarissmo et Excell. Viro D. Olao Worm, Medicinae
Doctori et Philosophiae in Acad. Hafniensi Prof.
Domino et Amico.
XXVI.
OLAUS WORMIUS
Casparo Bauhino.
Deplorandus Academiae nostrae status, Vir Amplissime, justo
brevioribus ad tuas respondere me cogit. Lues etenim pestifera
nos undiqve adeo invasit, ut Academia dissipata, meaqve
familia, filiola natu maxima orbata, nil nisi dolorem ac moerorem
prae se ferat. Ex tuis autem 15. April datis, te meas, nundinis
Autumnalibus Anno 1618. datas, variis plantis Amagriensibus
stipatas et vivis qvibusdam iconibus Cochleariae, bliti marini
et aliorum onustas, non accepisse percepi, qvod pessime me
habet, cum iis fidem me ex parte liberasse existimaverim. Male
sit infidis istis mercatoribus. Si Deus dissipatam Academiam recollegerit,
meqve domum incolumem reduxerit, data occasione
tui memor ero. Addidi postremis meis herbarum, qvotqvot
conqvirere potui, Nomina Danica, ut si visum esset, iis Synonyma
tua ornares, cum id a nemine Botanicorum hactenus factitatum.
Qvaedam videbis in Taxa, ut vocant, nostrorum Pharmacopolarum,
qvam nuper mandato Regio adornavimus. Mitto
simul schediasmata qvaedam mea, ratione officii a me exarata,
sed magis aliorum qvam meo arbitrio typis mandata, qvibus ut
aeqvus sis censor, opto. De Cauteriis nihil adhuc edidit Bartholinus.
De Aqvis qvae dedit, hisce addo, ut et pauca alia. Mei

p.26
qvod honorificam feceris mentionem in Prodromo, gratias habeo
maximas, utqve in beneficiorum memorem haec collata agnoscas,
efficiam. Cumulum autem hunc augebis, si per tuam manum
ad me exoptatissimus ille pervenerit liber. Vale, et calamo lacrymis
potius qvam atramento madido ignosce. 1619.
XXVII.
CASP. BAUHINUS
Olao Wormio.
Hafniam.
scriptas, Vir Clarissime et Amice honorande, una cum
Clariss. Bartholini tribus scriptis, Oratione contra Jesuitam, in
Promotione habita, et Taxa, una cum Plantis, recte accepi,
cujus nomine gratias et habeo et ago singulares: ad qvas paucis.
Plantae transmissae sunt, 1. Orchis odorata, qvae Monorchis
Gesnero, et nobis familiaris. 2. Cochlearia. 3. Trifolium lupulinum,
agris nostris freqvens, qvod agrarium Dodonaeo. Oenanthe
aqvatica Lobel. vel Juncus odoratus aqvatil. Dod. 5. Spergulae
species nondum descripta, qvam in Prodromo spergulam
minorem subcoeruleo flosculo appello, qvae apud nos freqvens.
6. Cotyledon aquatic. Lobelii, qvamvis ad Ranunculos rectius
referri possit; et Ranunculum aqvaticum cotyledonis folio porro
nominabo, propter vires maximas. Has licet omnes habuerim,
Statum vestrum lugubrem ex
tamen gratissimae fuere.
animo tui caussa lugeo: Triunus [Trinunus ed.] Deus et verus Archiater hanc
plagam clementer a vobis subtrahere et porro vos conservare ut
velit, ex corde precor.
Prodromum meum, ubi prodierit, a me, Deo volente, accipies.
Sperabam utiqve eum hoc mercatu proditurum, uti Typographus
Francofurdianus, qvi semiannum exemplar habet,
spem fecerat. Qvaeso, si Deus nos porro conservaverit, et flagellum
removerit, porro in plantis colligendis memor sis, ac
qvaeso indices, aliqvisne Herbarius in lingva vestra editus sit; etenim
nomen, et locum et annum editionis scire aveo. Audiveram,
ante annum apud vos habitas esse aliqvas Orationes in Jubilaeum;
qvas libenter haberem; cum plerasqve hinc inde habitas

p.27
collegerim. Nunc laboro in revidendo Theatro meo Anatomico,
qvem librum Typographus me inscio praelo subjecerat,
nunc vero urget, ut eum auctiorem reddam: (sexcenta folia
solum excusa, reliqva post meam correctionem,) edetur autem
in qvarto, et figurae omnes simul in calcem rejiciuntur, ex opposita
parte literarum explicatione addita. His qvam felicissime
salve et vale, Vir Clariss. et Clarissimos Viros D. D. Finckium,
D. D. Bartholinum ex me officiose salutabis. Ocyus 14. Octobr.
1619. Basileae.
Has scribo adeo commoda occasione oblata per D. Rhodium,
amicum meum singularem.
XXVIII.
OLAUS WORMIUS
D. Casparo Bauhino.
Basileam.
Ad tuas nundinis praeteritis respondere non potui, tum qvia
in urbe non eram, cum Francofurtum irent Mercatores
nostri, tum qvia Typographus noster ob bellorum tumultus
nundinas freqventare non poterat. Caeterum Prodromum tuum
editum esse ab Arnisaeo, qvi jam in Aula Regis nostri versatur,
intellexi, qvodqve mei, ut audio, in eo mentionem feceris honestissimam,
gratias ago maximas, majores relaturus, si a te juxta
promissum eum habuero. Nil jam habeo, qvod mittam, praeter
Cosmologiae meae particulam, qvam hisce addo, ut eam boni consulas,
rogo. Notas meas in Hesiodum Francofurtum misi, ut
ederentur, ubi earum copiam habuero, et tu habebis. Ex
Orationibus jubilaeis hic habitis nullae editae, mea excepta,
qvam et misi; eam, qvam de Academiae nostrae ortu et incremento
dedit Affinis, ipsemet mittit. Raras et fere nullas
habeo, qvas hisce includam, plantas, exceptis vacciniis hisce
palustribus, qvae eo nomine mitto, qvod flores in Lobelio
minus mihi videantur ad vivum expressi tu judica. Addo
hisce tubera qvaedam, ex America, ni fallor, huc allata,
qvorum plantam apud neminem adhuc descriptam reperire
valui. In altitudinem crescit Floris Solis Peruviani, foliis
et caule plane ei assimilatur, nisi qvod caulis in brachia se
extendat, qvod in flore solis observare mihi non licuit: Flores
profert similes Helenii, tam qvoad figuram, qvam qvoad magnitudinem:

p.28
radix tuberosa mirum in modum luxuriatque ex unica
etenim, verno tempore terrae mandata, post autumnum habebis
triginta aut qvadraginta: hiemis non omnino est impatiens, et
si solum pingve invenerit, etiam neglecta radicis frustula caulem
aestate protrudunt. Nostri vocant Jerusalems Artischokker, qvasi
Carduos esculentos Ierusolymitanos diceres. Causa est, qvia tubera
haec cocta sapore referunt carduum esculentum, ac pari ratione
in cibos apparantur; qvin et vires respondent. Venerem
enim excitare credunt, ac nisi vino, butyro ac pipere diligentius
cocta macerentur, flatus vehementer excitant, qvod propria
experientia testari possum. Ego Florem solis tuberosum voco. Tu
meliora doce Tubera mitto, ut ipsemet in horto tuo ex iis
plantam educere valeas; major enim est, qvam ut commode ad
te mitti possit. His vale, et me amare perge. 1620.
XXIX.
OLAUS WORMIUS
Casp. Erasmio.
De prolixo tuo in me affectu nunqvam dubitavi, Vir integerrime,
qvem ex eo, qvo amicitiae vinculo devincti fuimus,
satis superqve re et opere expertus sum. Idcirco penitus mihi
persvasum habui, te haud gravate negotium hoc promovendi
onus in te suscepisse, qvod ex gratissimis tuis abunde comperio,
pro qvo officio gratias habeo immensas, donec referendi occasio
oblata fuerit melior. Cancellarium brevi ad vos rediturum ferunt;
ubi venerit, fac literis tuis, qvid responsi tulerit, sim certior.
Interea in silentio et spe hoc temporis transigam. De novo
Rectore eligendo, tribus abhinc septimanis sc. Junii, consultabitur;
ejusdem vero mensis 29 more solito, solenniter creabitur.
Differri igitur hoc negotium vix potest; nam vere affirmas,
post novi Rectoris electionem, omnia futura operosiora,
praesertim cum ad eum Magistratus devolvatur, qvem rebus meis
non admodum favere scio. Nobilissimo Illustrissimi Principis
Cubiculario, tuo svasu, opuscula sua mittit Bartholinus, qvae
ut ei offeras, obnixe petit. De valetudine tua valde sollicita est
uxor; velim igitur, ei scribas, post venae sectionem, (qvam te
admisisse audio) te optime valere, simulqve firmiore, qvam antea,

p.29
corporis esse robore. Eo enim ipso haud parum recreabitur.
Interea cave, ne ita te laboribus et vigiliis tradas, ut sanitatem
negligas. Moderata durant. Da operam, ut excretiones assumptis
respondeant, nec curae et vigiliae immoderatae spiritus
exhauriant, corpusqve imbelle relinqvant. Sic votis nostris
cuncta responsura confidimus. Disputationem inauguralem Magistrorum
te vidisse puto; antiqvum obtinet, et haud pauca ingerit,
qvae vix tuo et reliqvorum Theologorum palato sunt arrisura.
Deus Opt. M. bene exculto illustri illo agello, te nobis
salvum et incolumem restituat. 1617.
XXX.
OLAUS WORMIUS
Casp. Brochmanno.
Hactenus ad te de rebus meis scribere distuli, eo qvod occasionem
coram omnia narrandi indies captabam opportunam;
sed, cum me adhuc aliqvantisper impediri videam, non
possum, qvin rem nuper gestam brevibus exponam. Post Rectoris
inaugurationem in Summo Templo, conventus a Philosophis
est habitus, praesentibus qvoqve Paedagogis, ubi continuo,
nulla praemissa gratiarum actione, nullaqve negotii controversi
injecta mentione, inconsultis omnibus, claves et Decanatum
M. Longomontano tradidit Alanus. Finita igitur levicula ejus
exhortatione, ego de illegitimo Decanum eligendi processu, qvo
jam ad unius arbitrium derivatum sit, qvod singulorum suffragiis
peragi debeat, praesertim hoc tempore, cum res de Decanatu
sit controversa, protestatus sum. Deinde, cum ex illorum hypothesi
et lege, ab ipsis nuper lata, decretum sit, ut is, qvi posthac
futurus sit Decanus, Testimonio publico demonstret, se legitime
in Philosophiae Magistrum promotum esse, ut ante omnia
Testimonium jam designatus monstraret, cum et me ante annum
eo adegerit. Hinc ad Consistorium provocavi. Qvo audito,
claves reddere, nec se, nisi legitime, Decanatum velle ambire,
dixit Longomontanus, multaqve in me debacchatus, more suo
Negotium discissum est. Qvidam vero ex Collegis, poenitentia
ducti, rem moderatius geri cupiebant, adeo ut et inter ipsos de
causa nec satis conveniret. Re itaqve infecta, discessum est. A

p.30
prandio Rectorem conveni, et re gesta narrata,. Consistorium
convocari petii, qvod data occasione se facturum spopondit,
simulqve addidit, se cum Magn. Cancellario hac de re locutam,
qvi asserebat, se rem ex parte decisam mutare non posse. Vides
igitur, amice integerrime, telam Penelopes. Qvam tuum in
Consistorio optarem votum. Vereor, ne, cum tuum calculum
expetierint qvidam, regerant, negotium eo usqve differri non
posse. Qvid si D. Cunrado literis mentem tuam exposueris, ut,
si ejus rei in Consistorio fiat mentio, palam, qvae tua sit sententia,
demonstrare qveat? feceris hoc ipso rem mihi gratissimam, tuoqve
candore maxime dignam. Prima data occasione, caute ad
Vos excurram. Interim vale, et solito favore me proseqvi
haud desine. 28. Iun. An. 1617.
XXXI.
OLAUS WORMIUS
Casp. Er. Brochmanno.
Variis de rebus habita deliberatione in Consistorio, 5. Julii,
tandem me petiisse, ut de iis, qvae de Decanatu nuper acta
erant, Professores consulerent, retulit Rector, simulqve ipsemet,
qvid vellem, ut exponerem, jussit. Tum ego, praecipuum
petitionis meae momentum in eo situm esse, ut, qvandoqvidem,
ante annum, ex Philosophis qvidam, me non nisi
ostenso testimonio promotionis admittendum ad Decanatum, statuerint,
(ac qvasi novam et in Fundatione ac Statutis nullo modo
fundatam Legem cuderint, qva illi, qvi futuri sint Decani, prius
testimonio publico probent, se Philosophiae promotos Magistros)
Professores judicent, an non is, qvi hoc muneris administraturus
posthac sit, idem facere teneatur, cum aeqvum non sit, ut
me majori gravamini subjiciant, qvam alium qvempiam. Qvo
audito, petiit Rector, ut M. Longomontanus et ego paulisper secederemus.
Interea reliqvis narrabat, se Magnif. Cancellarium
in hac causa consuluisse, qvi dubitari de M. Longomontani promotione
non posse putabat, eo qvod id muneris antea sustinuerit.
Qvocirca hoc ei demandendum, reliqva controversia integra
manente. D. Finckius vero et Bartholinus meae causae patrocinium
suscepere, et causam totius Facultatis Medicae agi. declarabant,

p.31
qvocirca sibi cum adversariis meis rem futuram significabant.
Qvod Rector Cancellario relaturum dixit. Hinc redire
jussi sumus; qvod ubi factum, Rector Decanatum M. Longomontano
tradendum dixit, idqve voluntate M. Cancellarii. Qvid
agerem? Hisce acqviescere, praeter omnem exspectationem,
coactus sum, nullusqve videtur qverelae locus. An Cancellarium
convenire ex re mea sit futurum, ignoro. Siqvid consilii
noveris, qvaeso communica. Omnis justitiae et aeqvitatis Auctor
tandem huc respiciat, suosqve non deserat, rogo. 1617.
XXXII.
CASP. ER. BROCHMANNUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Optime et amicissime D. D. Wormi. Solicitum tuum in
valetudinis meae commodo curando studium ultimae litterae
abunde docuerunt. Ovem tuum in me affectum et propensum
mihi commodandi conatum, nisi gratus agnosco, omnium mortalium
ingratissimum esse oportet. vas vero usibus meis tempore
jam bene longo indultas voluisti de Fraternitate Rosea
scriptiunculas, cum singulari gratiarum actione remitto. Ad
nova autem, qvae ad me aenigmatice perscripsisti, explicanda
Oedipo opus fuisset. Rem tamen universam postea clare edisseruit
uxor Johannis Mechelborg Hafnia redux. Merito exclamare
licet, ubi prisca virginum dos, pudor et pudicitia? Sed
cursum orationis sisto, et te, mi Wormi, cum uxore svavissima et
dilectissima filiola Deo serio commendo: Tuo meis ex animo salutatis.
Croneburgi qvam festinantissime die 18. Februarii 1618.
XXXIII.
OLAUS WORMIUS
Casparo Erasmio.
Qvod te, Vir Clarissime, divinis illis ac severioribus districtum
curis ac studiis, interpellare hand sim veritus, non
solum multis modis tua perspecta humanitas et benevolentia, sed
etiam summa me coegit necessitas, Tibi namqve satis perspectum,

p.32
qvibus de causis controversiam, mihi a qvibusdam Philosophicae
Facultatis superiori anno creatam, tanta hactenus sustinuerim
patientia, et adhuc ad optatum finem perducere neqviverim.
Postqvam enim Deo Optimo M. visum est, summum
nostrum Patronum Christianum frisium, piae memoriae, ex hisce
miseriis ad aeternam felicitatem prius avocare, qvam ipsi illatam
mih injuriam exponere potuerim, nemo supererat, ad qvem
commode hujus causae decisio derivari poterat. Eum etenim,
qvem, tanqvam Magistratum et aeqvum judicem, accedere debebam,
expertus sum adversarium summum, adeo ut res magis
privato odio, qvam justitiae legibus geri videretur. Qvae omnia
accuratius tibi perspecta, qvam ut a me pluribus enumerari qveant.
Ex qvo autem Deus Opt. Max. tantam Academiae nostrae
cladem tam insigni, prudente et benigno Heroe resarcivit, semper
animus desiderio, eidem rem totam exponendi, prurivit, qvo
pro sua innata humanitate, qvid mihi facto opus esset, benigne
indicaret. Neminem enim inveni, ad qvem mihi potius confugiendum
esset, qvam ad eum, cujus auctoritatem omnes veneramur,
qvemqve neminem, cujuscunqve status et conditionis tandem
fuerit, consilii inopem a se dimittere inaudiverim. Sed
commoda destitutus occasione, id hactenus intermittere sum coactus;
qvamdiu enim hic commoratus est, tanta eum severiorum
negotiorum mole obrutum intellexi, ut eum hisce interpellare
consultum non duxerim. Cum vero intellexissem, Helsingorae
eum diutius commoraturum esse, ibi commodius aures patulas
relationi praebiturum existimavi, praesertim si ab eo, cui
nihil magis qvam concordia Collegarum et justitia curae est, proficisceretur.
Qvocirca te etiam atqve etiam rogatum volo, ut,
prima data occasione, totius hujus controversiae rationem et fundamenta
Magnifico Domino Cancellario exponere haud graveris,
simulqve, qvid facto opus sit, expiscari haud dedigneris. Nullus
enim dubito, qvin, cum rem totam perceperit, et justitiae et
Academiae tranqvillitati et meae existimationi consultum cupiat.
Siqvid a me proficisci possit, qvo tibi tuisve vicissim inservire valeam,
ne dubitaveris, qvin promtum paratumqve me semper sis
habiturus. Ut totius negotii fundamentum facilius asseqvatur,
hisce exemplum ejus propositi, qvod in Consistorio Professoribus
exhibui, adjeci. Praecipua namqve momenta continet, qvibus
fretus existimem, me nullo jure Decanatu excludi posse,
qvamvis illud non admodum urserim, qvod ne syllabam in tota

p.33
Fundatione aut statutis inveniant, qva probare possint, Doctorem
Medicinae, in Facultatem Philosophicam legitime admissum,
ulla dignitate Professori debita privari debere. Hoc si
ex usu fore iudicaveris, legendum exhibere poteris; nec dubito,
qvin ejus Magnificentia ex his et aliis, qvo iure mecum egerint,
sit abunde collectura. Nosti periculum esse in mora; nisi enim
ante electionem novi Decani decisa haec controversia fuerit, vereor,
ne eodem modo, qvo superiori anno, procedant. Te
igitur qvaeso, amice integerrime, hac in re officium fratris et
Collegae fustineas, simulqve verbulo, qvid responsi tuleris, indices,
Nihil in me erit, qvod tibi tuisve perpetuo obseqvio non
erit dicatum. Deus Opt. Maximus conatus et labores tuos in
Ecclesiae et horum Regnorum salutem qvam felicissime dirigat!
1618.
XXXIV.
OLAUS WORMIUS
Cast. Erasmio.
Gratias, qvas possum, Vir Clarissime, ago maximas, qvod
meum tibi adeo commendatum negotium passus sis; referre
cum sufficientes neqvam, Deus largissimus erit omnium remunerator .
Non dubito, qvin, si Magistratui indicetur, qvantam
animorum dissensionem, qvantamqve inter multos haec lis
sit paritura discordiam, si stricto jure decisa, et non amice composita
fuerit, operam sit daturus, ut pars laesa in integrum restituatur.
Indies novae exoriuntur dissensiones. Magistratum
ubi resignavit Rector, ipso fomitem more suo suppeditante, non
haec solum, sed aliae multae recrudescere coeperunt, imo et novae
exortae sunt, qvae forsan et te nonnihil attingunt. Legem
enim illam a qvibusdam Philosophis, de non permittendo Studiosis
libertatem Praeceptores eligendi, ubi pro autentica obtrudere
conaretur Rector, D. Bartholinus illam, praecipue in tui
et sui praejudicium latam, ab omnibus Professoribus non approbatam,
imo ne ab ipsis Philosophis (ego enim, ab ea me semper
abhorruisse, solenniter protestatus sum) nec ulla necessitate introductam
declaravit. Qvocirca cum et tua res hic agatur, petiit,
ut causa in tuum adventum intacta reservaretur, Bilem hoc

p.34
movit, qvod cum ultima depositione aliqvi essent, qvi protestati
sunt, se non alium in Praeceptorem privatum electuros, qvam
D. Bartholinum, iis, pro imperio, minis et objurgationibus
prohibuit, id ne facerent; hi vero conqvesti sunt apud D. Bartholinum
haec et multa alia, qvae vera esse ipse Rector in Consistorio
fateri coactus est. Sed se pro imperio facere hoc potuisse contendebat.
Vides; ut omnia indies exacerbentur. Qvid de
Rectoratu actum sit, D. Aslaco, tibi ut, nomine totius Universitatis,
referret, in mandatis datum. Si adfuisses, jurasses hujus
exitum, vitae in hoc officio transacta respondisse, ut, Deo volente,
praesens percipies. Plumius rediit, sed eum nec vidi, nec
allocutus sum; qvid tentaturus, ignoro. Rem Deo commendavi;
ipse faciet, affectusqve omnes diriget, in sui solius Nominis
gloriam. Age, amice constantissime, in proposito perge,
Wormium tuum aeterno obseqvio tibi devincire ne desiste,
daqve operam, ut optatum responsum, prima occasione, recipiam.
A Finckio, Bartholino et uxore officiose salutaris.
Svasit Magnif. Cancellarius, Basileam ut scriberem, ac
testimonio, me qvoqve in Philosophia promotum esse, confirmari
peterem. Sed qvam mihi hoc futurum sit arduum, ipse vides,
cum semel ejus rei nactus sim sufficiens, nec integrum mihi sit
causam exponere, cur petam, (prohibitum enim in Consistorio,
ne causam ad exteros deferrem) nec, intra anni spatium, me
responsum consecuturum sperem. Si hanc ei, data occasione,
eximere posses opinionem, ac commodius conciliationis medium
suggerere, rem faceres gratissimam. 1618.
XXXV.
OLAUS WORMIUS
Decano et Professoribus Facultatis Medicae in
illustri Academia Basileensi.
Vestram, Viri Clarissimi, Praeceptores colendi, in re, non minus
Academiae Vestrae dignitatem, qvam multorum existimationem
attingente, implorare opem et auxilium jam coegit necessitas;
qvocirca, qvin ea benevolentia, qva me semper complexi
estis, importunam hanc ad Vos scriptionem sitis excepturi,
et optata responsione mihi qvam primum gratificaturi, nullus

p.35
dubito. Annus jam agitur qvartus, ex qvo ad Professionem
Philosophicam in Regia hac Hafniensi Academia vocatus sum,
in qva huc usqve munia omnia et onera, qvae in Professorem Philosophiae
hujus Academiae cadere possunt, inculpata fide sustinui.
Verum, anno praecedente, ad me ubi Decanatus devolutus esset,
eum mihi invidere qvidam coeperunt, praetendentes, me
nec in Magistrum nec in Doctorem Philosophiae promotum, ut
idcirco (qvod Decani hujus Academiae munus est) alios in Magistros
Philosophiae promovere neqvierim. Rem tamen aliter se
habere, testimonio, qvod Vobis habeo, cum solenniter Medicinae
Doctor Anno 1611. renunciarer, probare conatus sum.
Inter reliqva enim, mihi ea concessa esse Privilegia demonstrabam,
qvae Doctori Medico ubivis terrarum concedi solent; sed
neminem unqvam in ulla Academia, Doctorem Medicum legitime
Basileae creatum Philosophum non esse, et sub gradu superiore
Doctoratus in Medicina inferiorem, Doctoratus sc. in Philosophia,
non consecutum esse, probare posse existimabam. Taceo,
qvod qvam plurima alia extent in ipso testimonio, qvae
abunde declarare existimo, Doctorem Medicum, apud Vos legitime
creatum, Philosophiae qvoqve esse Doctorem; qvalia
sunt illa: (1 Indissolubilem Philosophiae et Medicinae esse nexum,
cum Medicina sit propago Philosophiae. (2) Causam, cur,
omnium Collegii Medici procerum consensu, svadentibus aprobantibusqve
cunctis, dissentiente penitus nemine, dignus Apollinea
laurea sim judicatus, eam qvoqve esse, qvod in Philosophia
tantos fecerim progressus. Testimonii exemplum mitto,
ut qvale communicatum sit, videatis. Hisce cum nihil profecerim,
res ad Superiorem Magistratum delata est, qvi mihi in
mandatis dedit, ut a Vobis Testimonii mei explicationem expeterem,
et num, hac promotionis forma, eos, qvos pro Philosophis
vel Magistris haberi nolitis, supremo in Medicina titulo
exornetis? Videtis igitur, Viri Clarissimi, qvae res agitur;
qvantum Vestris promotionibus detraheretur, si Vestris Doctoribus
idem. Jus non esset, qvod in aliis Academiis promotis;
qvam pauci item gradum apud Vos in Medicina summum affectarent,
ni se hoc privilegio gavisuros sperarent. Qvocirca etiam
atqve etiam contendo, ut, pro eo favore, qvo me, per triennium
fere, qvo apud Vos vixi, prosecuti estis, diserte, testimonii
formula, mentem et sententiam Vestram de hac controversia
exprimatis, simulqve declaretis, an Doctori Medico, apud

p.36
Vos legitime promoto, et in Philosophicam Facult. admisso, jus
sit Magistros et Baccalaureos creandi. Non dubito, qvin in
affirmativam inclinetis, cum et exempla non solum Vestra, sed
etiam aliae multae suppeditent Academiae. Agite igitur, Viri
Clarissimi, affectum in me vestrum experiar, et responsum Facultatis
sigillo munitum, prima occasione ut habeam, efficite.
Hoc ipso non solum mihi omnibusqve, qvi in Academia Vestra
hoc titulo ornati sunt, rem feceritis aeqvissimam et gratissimam,
sed etiam amplitudine, dignitate et honore Academiae Vestrae
imprimis praestiteritis dignam. Qvin prima data occasione responsionem
sim laturus, plane non diffido. Si antea non datur,
commodissime cum Bibliopola vestro, Ludovico Koning, ad
nundinas Francofurtenses eunte, fieri potest; Is enim nostro
Waldkirkio, eodem tendenti, literas commendabit. Valete,
Viri Clarissimi, Praeceptores et fautores optimi, vestrumqve
Vobis clientem commendatum esse patiamini. 1618.
XXXVI.
OLAUS WORMIUS
D. Casp. Brochmanno.
Fasciculum hunc, Lugduno Batavorum Magnifico Domino
Cancellario offerendum, ante paucos dies ad me transmisit
M. Stephanus Johannis. Qvia vero ejus praesentia frui, difficillima
hac tempestate non licet, nec mihi ad Vos recurrendi
oblata occasio, rogo, hanc in te provinciam suscipere, et Stephanii
conatus de meliori nota ejus Magnificentiae commendare
ut haud graveris. Credo hocce fasciculo contineri opuscula
varia de Regno Daniae det Norvegiae, qvae nuper edidit, filio
Cancellarii inscripsit. Nos qvod spectat, valemus adhuc Divino
favore omnes Vobisqve ex animo prospera qvaevis optamus.
Salveat a me et meis uxor totaqve familia. Hafn. 26. Sept. 1629.
XXXVII.
OLAUS WORMIUS
D. Casp. Brochmanno.
Mirari satis neqveo, Rector Magnifice, cur tantis ambagibus
tantisqve praeccupationibus id a me petas, qvod tuo jure

p.37
poscere merito deberes. Mitte librum; paratum me reperies,
ac, si centies majori officio me tibi gratificari posse scirem, nihil
mihi antiqvius esset, qvam operam meam accommodare. A
contagio (qvantum qvidem expiscari potui) immunes adhuc sunt
nostri Typographi aedes, nec, eum temere admodum se periculo
exponere, credo. Qvanta igitur possim diligentia, in hoc
opere versabor, ac, si qvae occurrunt particularia, qvae observata
velis, mone, ut ad nutum tuum fiant omnia, procurabo. O,
qvam gratus mihi fuit de adventu tuo nuntius effari enim neqveo,
qvantopere vos omnes, solus ego hic et moestus, desiderem.
Sed festina lente; nec enim stabile qvid adhuc nobis promittere
valemus. Serpit adhuc malum, et non procul ab aedibus
nostris jam sedem fixit. Deus Opt. Maximus, ut hactenus,
ita deinceps, clementer nos protegat, Vosqve omnes nobis salvos
restituat. Vale, vale, amicorum candidissime, Tuamqve
et tuos officiose saluta. 1929. m. Nov.
P. S. Coagium vocatum esse M. Olaum Benedicti inaudio,
ejus locum ambit Balthasar noster, cui etiam, ut nosti,
olim spem praebuimus; ejus igitur ut jam haberi possit
ratio, exopto.
XXXVIII.
OLAUS WORMIUS
D. Casparo Brochmanno.
Ut primum librum tuum accepi, vocato ad me Sartorio nostro
eum in manus tradidi, singula qvae in editione observanda
exposui, utqve promissis staret, ac confestim operarum initium
faceret, rogavi. sed frustra; ille, more suo, chartas, qvas
jam in praelo tenebat, abjicere se posse negabat: hodie certe chartam
unam ad me transmissurum promittebat, sed nihil adhuc vidi.
Die Veneris praeterito, iterum eum conveni, rogans, ut specimen
ederet, qvod cum Balthasare hodie ab te commodissime
transmittere possem, qvod verbis valde lubricis promittebat, at
non praestabat. Non desinam hominem urgere; sed mea non
curat monita, forsan literis tuis adhuc semel sollicitandus; nosti
enim ejus ingenium morosum et pertinax. Balthasarem qvod attinet,
auditus a nobis est heri et approbatus ab omnibus; nemine

p.38
penitus refragante; nihil jam restat, nisi ut literis vocationis a
Vobis ornetur hocqve sedulo ut urgerem, petiit Pastor noster
M. Johannes, qvi solus onera omnia jam sustinet, altero Ministrorum
avocato, altero morbo gravi decumbente. Speramus
igitur, Vos eum, qvam primum fieri potest, ad nos remissuros.
Vale, Frater optime, et bono publico diu vive et vige. Uxorem
et familiam officiose saluta. Hafn. 30. Nov. 1629.
XXXIX.
CASP. ER. BROCHMANN
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Clariss. et Excell. Vir, Collega conjunctissime, et amice
constantissime. Unum est, de qvo te, mi Domine Doctor,
ut et Dominum Doctorem Plumium, nomine publico rogatum
velim. Urgete jus nostrum, pro obtinenda particula haereditatis,
qvam extraneus haeres Dn D. Metzneri, Universitati
ex praescripto constitutionum Regiarum pendere tenetur. Cancellarium,
sed in Archivo Regio, convenite, et ut nobis faveat,
causaeqve publicae auxilio et consilio adsit, rogate. Certus sum
ipsum non defuturum vobis. Obtuli ipsi nomine Universitatis
libellum supplicem Regiae Majestati offerendum. Operam
condixit, nec dubito, qvin datam fidem fide impleturus sit. Consultum
tamen est, ut jus nostrum perseqvamini, sed moderatissime;
nam Dn Metznerus nobilitate elatus fuit, qvantumvis
non ortu acqvisita, sed clementia Caesarea impetrata. Qvicqvid
ergo impetrabimus, precario obtineamus necesse est. Nutu
tantum urge D. Doctorem Plumium, qvi operam suam libens
tibi, tanqvam Prorectori, condicet et comprobabit, ac tecum
Cancellarium conveniet. Vale et bonum publicum more tuo
procura. Roschildiae ad lucernam, manu labente prae somno.
Die. Decembr. 1629.
Cavete, significetis, qvod meo suasu Cancellarium adeatis.
Dicite injunctum hoc vobis communi nomine Professorum,
tum qvi Roschildiae, tum qvi Hafniae sunt. Interim non oberit,
ut moneatis de libello supplice, qvem obtulimus mittendum

p.39
XL.
OLAUS WORMIUS
Laurent. Scavenio.
Argentoratum.
Binis tuis dudum respondissem, mi Scaveni, si modo occasio
commoda id praestanda oblata fuisset. Jam a. cum sperem,
meas ad te cum mercatoribus Francofurtum euntibus certo
delatum iri, non possum qvin tam promptae tuae affectioni mea
qvalicunqve occurram. Certo igitur tibi persvasum habeas velim,
si qvid a me proficisci qveat, qvod commodo et honori tuo
inservire qveat, id omne tuis studiis consecratum esse. Caeterum
illae, qvibus historiam dedisti illius Ardelionis, qvi se
asseclam Societatis R. C. proclamavit, adeo me affecerunt, ut
magni beneficii loco reputem, si crebrius de talibus, qvae
apud vos geruntur, erudiar. Si qvid posthac de eo reliqvisqve
hujus sectae complicibus perceperis, id ne me celes rogo. Gratias
habeo tibi maximas, qvod literas Bauhino tradendas probe
adeo curaveris: accepit enim et respondit, sed aliena manu,
langvorem ex contracto morbo, ut recte ominatus es, praetendens.
Celebravimus et nos per integrum octiduum Jubilaeum
seculare, in memoriam per D. Lutherum repurgati Evangelii,
orationibus Academicis et concionibus Ecclesiasticis assidue vacando.
Sed cusis numismatis superiores vos agnoscimus. Qvin
et dies Constantiae et Concordiae, D. Luthero natalis, nobis fuit
sacer, recitata oratione publica ab affine D. Casparo Bartholino,
de comparatione primi Eliae et tertii, Lutheri sc. in freqventi
Professorum et Eeclesiae Pastorum consessu, non sine insigni
omnium applausu. Goclenii nugas de resurrectione carnis
Physica duabus disputationibus publicis, erudite satis et nervose
refutavit nuper idem affinis noster, tibi absqve dubio earum
missurus exemplum. D. Saltzmannum Physicum vestrum meumqve
olim hospitem, cum discipulis tuis officiose saluta. Valebis
a me, uxore nostrisqve omnibus, qvos crebris tuis alloqvi
haud desines. Hafniae ipsis Calend. Martiis Anni 1618.

p.40
XLI.
OLAUS WORMIUS
Laurentio Scavenio.
Qvod una fidelia duos parietes jam dealbem, ac unica mea binis
tuis respondeam, ipsemet tabellionum raritati tribuendum
esse facile agnoscis, ut pluribus excusationi minus incumbendum.
Delirum illud Crucigerorum genus spe inani eum jam
tanto temporis tractu credulos lactaverit, qvin proprios patronos
tandem in se sint concitaturi, vix dubito id enim, post
tot magnicrepa promissa, tot lingvarum et scientiarum reformationes
jactatas. praeter inanes quod qvasdam fabellas, et svavibus qvibusdam
insomniis commaculatas chartas, nobis obtulerunt? Ni
praestiterint, qvod verbis pomposis polliciti sunt, in auras omnes
illorum evanescent conatus. Caeterum ne dubites, mi Schaveni,
qvin, siqvid occurrerit, tuis conatibus par, tui simus habitur
rationem. Sed morem hujus seculi nosti; praesentes munera tollunt.
Cum redieris, dabimus operam, ut nostra officia tibi dicata
cognoscas. Brevi futurum speramus,, ut Academia nostra
novo exornetur Collegio, in qvo, Mensa Regia qvi vivunt, Studiosi
simul habitent ac cubent, qvo ita petulantia multorum commodius
coerceatur, et pietatis exercitiis occasio detur inter eos
uberior Mihi munus Decani Philosophicae Facultatis cum sit demandatum,
circa Aprilem anni seqventis Magistralem promotionem
adornare animus. Siqvis igitur ex nostris apud vos sit, qvi
digne hunc Gradum ambiat, eum ut ad dictum tempus se sistat,
monebis. Vale. 1618.
XLII.
OLAUS WORMIUS
Laurentio Scavenio.
Genevam.
Itane amicas tuas, svaves, acceptissimas, importunas mihi
fore suspicari audes? Cave tale qvid tibi in mentem veniatque
eae enim sunt, qvae defessum recreant, animum novitatis avidum

p.41
rebus jucundissimis implent, et me, hic existentem, vobiscum
versari faciunt o igitur crebriores, eo gratiores, esse reputato.
Occasione itaqve oblata, si nihil sit, qvod scribas, et hoc
si scribas, perjucundum erit. Caeterum jam fore speramus, ut
qvod diu multumqve animo volutavimus, in actum erumpat,
hoc est, ut re ipsa experiaris, qvantopere tum ego, tum nostri
omnes tibi tuisqve studiis addicti fuerimus. Tribus enim hujus
Regni Capitulis primariis, Roeschildensi sc. Otthoniensi et Lundensi,
qvinqve Regio diplomate deputati sunt Professores publici,
qvi Philosophiam et Lingvas docebunt. In horum numerum,
si ita visum tibi fuerit, ut coopteris allaborabimus. Nec contemnenda
haec conditio, siqvidem stipendiis honestis militabunt,
publice docebunt, ac inde ad Academiam promovebuntur. Hue
igitur a Patrono tuo impetrata venia, si te contuleris, non dubitamus,
qvin votis tuis eventus sit responsurus. Sed forsan de
hisce alii ad te, ego haec privatim in aurem. Nova hic pauca,
nisi qvod luis pestiferae contagium, qvod urbem hanc invasit, ingentem
minitetur stragem. Deus Optimus maximus, cujus favore
Academia ejusqve cives omnes hactenus incolumes evaserunt,
porro clementer nos protegat! Ferunt, Genevenses vestros
Sabaudum admisisse, ac Pontificiis liberum religionis
exercitium in urbe permisisse, qvod an ita sit, docebis. Vale. 1619.
XLIII.
OLAUS WORMIUS
Bertilo Canutio.
Ecce tibi tuos jam remitto, ritibus consvetis in album studio.
sorum receptos ac privilegiis civitatis Academicae donatos.
Reliqvum erit, artium humaniorum ac literaturae latinae lacte
sufficienter enutritos, solidiore Philosophiae cibo pascere, ac
pedetentim ad virile illud sapientiae robur qvasi manu ducere.
Caeterum amicitiam nostram hisce initiis inchoatam mutuis salutationibus
age confirmemus; per me non stabit, qvin te crebris
meis, etsi jejunis, obruam, qvo mellitis tuis Musis assiduo recreer.
Certo itaqve persvasum habeas, velim, nihil mihi antiqvius
esse posse, qvam officiis et facto animi mei erga te motus
in apricum proferre. Ut tibi placent Gothica nostra nihilne

p.42
ad tuam salivam? Certe digna non puto, qvae Cimmeriis
obruantur tenebris; interim non nisi aliis ejus generis Heroum
veterum elogiis permista ac Latiali eaqve compta toga in publicum
prodire svaserim. Forsan tibi qvandoqve solvent soteria.
Vale et amantem redama. Hafn. 1619.
XLIV.
BERTIL. CANUT. AQVILONIUS
V. C. Olao Worm
Doctori Medico Sal. mit.
Portuam.
Caras misisti, mi Wormi, et, ita me Phoebus, ad illius
genium factas: ac in hoc langvore (libere et in os dicam)
lenimen fuit videre. Vos in faustis ibi rebus, in laeta et manenti
luce, non aliter potest, qvam laeta inde manare et votiva.
Certe istae tuae mihi fuerunt, et laetitiae imbuerunt svavi succo,
ac obsecro alias usurpa et me in gaudium (nam hoc facis) sic
saepe dona. Jam ut Epistolae tuae vestigia leviter legam. In
discipulis meis jam mihi placeo, qvod ii sic tibi: ad alta (ut
vere censes) et summa veniant, si sic eant. Ego fideliter duxi
et bona fide, et ad sapientiam monstravi (si unqvam factum)
per rectam viam. De antiqvis illis ea vero mihi proba, grata
et, ut studia jam sunt, oportuna. Inspergam alibi et merentur
prae ulla inscriptione Lacia et Romana. Vides qvam ibi nunc
cum diligentia inqvirunt, cum labore. Vides, qvam magni
olim aut nunc in his curis Lipsius, Scaliger, Gruterus, aut
alii in istis locis magni. Cur non imitemur? Cur non ostendamus
etiam hic esse et a remotiore adhuc aevo. Typographos
tamen aegre habeam ad ista, nam Gothicae nostrae litterae
in nullis nunc officinis, non hic, in Belgica tamen puto
habiturum; et qvi Vulcanii ista dedit, mihi sic per te visa.
Alia nunc vocant, inter ea templum. Tu salve. IX. Cal. Nov.
Anni MDCXIX.

p.43
XLV.
BERTILUS CANUT. AQVILO.
V. C. Olao Worm
Philos. et Med. Magno.
Mi optime, mi oculissime Wormi, addixisti inscriptiones et
epitaphia, qvae est monasterii in Anglia visuntur, qvae
Argentorati (si recte memini) in Germania. Venio nunc ut beneficium
id capiam. Nam Laurentius hic meus Inscriptiones omnes
Danicas nobis dabit et excitabit docto ac decoro (ita spero)
scripto Et nunc statim libros duos ex Selandia et Scania. Juvari
in ea re potest tuis istis libris, ut videat, qvam formam, qvem
modum reliqvi illi seqvuti. Tu nunc mitte qvaeso, certo imo
cito recepturus. Nomen et laudes tuas in scripto isto videbis
inspersas, qvi author primo, nunc adjutor ad id fuisti. Vale
et salve, nam gratias nunc non ago pro nupera humanitate
(major enim erat qvam pro hoc aevo) alibi mox faciam,
publice faciam; ita est fuitqve tua virtus. Laederaeae V. Id.
Qvint. MDCXXI.
XLVI.
OLAUS WORMIUS
Bert. Canutio.
Libros, qvos petiisti, Laurentio nostro tradidi, qvibus pro
lubitu uti datum est. vae tu Argentinensia putabas, Basileensia
sunt, et qvidem acuta ac gravia. Collegit praeterea Nathan
Chytraeus in suis Deliciis Danica varia, et inter illa qvoqve
Vraniburgica, qvae una misissem, ni dudum tibi cognita ac perspecta
fuissent. Illorum tamen diligentem, velim, habeat rationem,
cum et praeclara sint, et aeterna memoria digna, licet aevi
nostri iniqvitas qvaedam eorum deleverit. Monstravit mihi obiter,
qvae collegit, sed illorum delectum reqviro diligentem; vulgaria
enim illa, et nullius census hominum, Titii ac Maevii, magis
nauseam qvam delectationem excitabunt. Placebunt Regia,
antiqvitate sola veneranda, historica virorum celebrium, jocosa
aut penitus ridicula. Acre judicium adhibuit Chytraeus, ut et

p.44
Basileensium collector, qvorum vestigiis si institerit, genium,
qvo victurus sit, acqviret liber. Tu director, tu censor esto.
Runica nostra qvousqve tandem latitabunt? Hisce si placet, praefige,
cum stimulo, ut, si alibi apud doctos ejus generis in lucem
eruantur, qvo et exteri cognoscant, Antiqvitatibus suis non
destitutam esse Daniam nostram. Calend. Augusti. An. 1621.
XLVII.
BERTILUS CANUTIUS
V. Cl. D. Olao Wormio.
Clarissime Wormi, Asserous indicium mihi fecit de carmine
meo in tuas ad Aristotelem notas non perlato. Qvid vero?
Ego statim misi, ut ego a vobis. Vides fraudes, nec pervenire
semper, qvae inter nos damus. Ego in schedis meis qvaesitum
iterum mitto, spero qvale voles. Qvid etiam? Gratum facere
mihi tibiqve potes ista occasione. De Magnitudine Danica scriptum
concepi jam diu. Id jam sub manum iterum reducere hac
state est animus et, si voles, tibi in eo altum aeternumqve locum
dare. Est in eo caput (descriptum hoc mitto, ut videas, qvale
velim, a C. Bartholino itaqve peto, scio non negaturo, qvod
ipse tibi dicet) in qvo laudationes aliqvot generaliter praemitto.
Id qvod tu decore nunc te immittas. Si pro mente tua sit. Nam
in dedicatione aut ad lectorem praeloqvio De Dania obiter immiscere
aliqvid tibi non grave, qvod decore postea citem et ad
me traham. Fac, mi Wormi; ita scriptum id te portabit vere
decoreqve laudatum, et in loco positum, ad qvem vel ipse adspires.
Asserous multa de te dicit, nimis qvam in se humano et proclinato.
Gratias ego, ille, parentes. dicimus, relaturi etiam in
brevi; nam non ego, non ille nescimus, qvid praeceptori qvid
Medico debebit, nec auferetur id, aliqvantum dilatum. Salve,
Salve.
XLVIII.
OLAUS WORMIUS
M. Bertilo Canutio.
Redit ad te Asserous, qvem mali pertinacia hucusqve apud
nos detinuit; sine meis autem abire eum non sum passus,

p.45
qvo nullam me praetermittere occasionem tecum per litteras
garriendi videas. Pro erudito carmine gratias ago maximus;
si modo typographus promissis steterit, brevi divulgatum videbis.
Nescio, an Paean Danicus M. Johan. Craphtii ad te sit
delatus: in eo qvam plurima extant, tuo proposito inservientia.
Nuper 37. Candidatos, inter qvos Bremerus noster, prima in
Philosophia laurea exornavi. Disputationem solennem ut et
Programmata mitto. Prooemii loco Baccalaureum Philosophiae
suis coloribus depinxi; qvem publici juris fieri discupiunt
Collegae et Candidati omnes. Forsan brevi videbis in eo
genere, qvae nullus hactenus tentavit. Vale, et vive, decus
nostrum. 1621.
XLIX.
BERTILUS CANUTUS
V. C. Olao Worm.
S. D.
Tandem tandem Antigrapha nostra habe. Sed in parte;
nam timidi qvodammodo producimus et certi contemptores
fore et qvi elevent ac carpant. Aliter tam pauca non dedisset.
Experiri judicia ita volumus. Et si pro nobis sint,
plena tum demum manu dare; Nam e Scania hac multa eruuntur
non viliora istis, saepe politiora. Utinam tuum et magni
Caspari calculum trahant secum. Hoc a te peto, velis levi
oculo percurrere, nam mihi hoc otium nunc non fuit (ipse dicet)
ut pro eo perlegerem. Immutare etiam, addere, demere, tibi
jus esto; Nam collectanea secum adducet. Mihi nimia congeries
non placuit, aut e faece sumere. Ut juvarem etiam, nec
ille nec ego volui, excipio, si judicio interdum direxi. De
Inscriptionibus nostris antiqvis, dum literas ipsas curo dari,
praemitto hic aliqvid, etsi simulatum ac qvasi ad te olim
scriptum, ut desideria sic istarum rerum excitet et irritet.
Spero te non nolente factum; Tu cum Casparo Barth. Phoenice
nostro communica (cui haec volo simul scripta.) Salvete
Musaei Heroes (id enim estis) et me diu sic amate, Laederaeae
Id. Octobr. MDCXXI.

p.46
L.
OLAUS WORMIUS
Bertilo Canutio.
Antigrapha, qvae noster dedit Asserous, plane ad palatum,
utqve in reliqvis idem observet judicii acumen, instigandus.
Ad qvid enim sordida illa et vulgaria, qvae nec genium
nec ingenium sapiunt aut cur in lucem trahendi, digni qvi
Cimmeriis obvolvantur tenebris? Si qvae occurrant, qvae in
hunc censum referri merebuntur, admonebunt procul dubio
amici Nil, qvod Momus carpat, hic reperio; cum sint aliorum,
sint pari modo ab aliis aliena facta propria. Typographi in hisce,
ut plerisqve aliis, agnosces ruditatem. Qvantum per valetudinem
oculorum, minus prosperam, et negotiorum cumulum licuit,
juvi, et de qvibusdam monui. Nomen enim cujusdam,
ut et aetatem alterius omissam, ob collectaneorum defectum recuperare
haud potuimus. Gratissima mihi fuit tua adjecta de
Antiqvitatibus nostris epistola, et multorum, certus sum, excitabit,
uti probe auguraris, desiderium. Sed scias, te in aere
nostro jam esse, et omne promissum cadere in debitum. Non te
retardabunt literae, est qvi heic sculpat, et exemplum misissem,
si a Typographo impetrare potuissem. In Genealogiis M. Claudii
complura ejus generis typis expressa videbis. Unum atqve
alterum vidi in qvibus #a)kribeian desidero; contuli enim cum
neis et magnam observavi in literarum figuris diversitatem. Imo
tantum effecit, ut Lapidem Trygveldensem diligentius, data occasione,
inspicerem. Comperi (si fas vera loqvi) eum in ejus
descriptione hallucinatum esse. Genuina enim ejus figura et inscriptio
jam apud me est. qvam propriis oculis et manibus, magna
molestia, excepi. De qvo alias tecum. Utinam in hoc genere
Criticus nobis exoriatur accuratus, qvi haecce debito nitori
restituere possit. Qvo magis conatus Burei Sveci aspicio, eo
magis perplacent, utinam fusiori scribendi genere illos pertexuisset,
ac in proposito perrexisset. Profecto si ulla alia ex re, ex
hac nomen aeternum, tam ob Antiqvitatis sanctitatem, qvam ob
rei difficultate, et eorum, qvi aliqvid hic tentarunt, paucitatem,
sperandum. Perge igitur, totum te huic trade, not paenitebit.
Juvabimus pro virili, modo nostri nominis vicissim

p.47
non sis immemor. Utinam nobis tantum otii, qvaedam tentare
non dubitaremus Promotionem Baccalaureorum meditamur,
cujus hic habe indicium; Decanatus onera in varia abstrahunt.
Oculi, proh dolor! parum faciunt officium. Vides, in qvas
conjecti simus difficultates. Vale, et nos amare perge. Hafn.
8. Novembr. An. 1621.
LI.
OLAUS WORMIUS
M. Bertilo Canutio.
Asseroo nostro de opima functione ex animo gratulor, eoqve
nomine, optato ut citius ac melius potiretur scopo, commendatum
eum de nota meliore stiti Magnifico nostro Rectori
aliisqve, qvorum in hoc negotio usurus est opera. Non est
qvod pro transmissa scheda agas gratias, cum scias, omnia mea
studia tibi semper dicata. Perfidus iste Ferberus Rostochiensis
per annum jam inani spe de meis Commentariis cudendis me
lactavit, qvocirca concreditos ab ipso repetere cogor, ut alteri
ibidem vel nostro eos committam. Ita enim est, ut scribis de
typographo Regio, amplissimum ei deputatum stipendium, ut
simul Bibliopolium instructissimum hic erigat. Lugdunensem
Elzevirium indies exspectamus, qvi et typos Plantinianos et nitidissimos
qvosqve alios secum feret vin et huc appulit qvidam,
qvi aeri icones, mappas et alia ejus generis emblemata,
stipendio lauto conductus, incidat. Baccalaureum mitto; lege,
ac cense; in sterili ac a nemine exculto agro, raro laetiores surgunt
segetes. Facilius qvoqve, inventis aliqvid addere qvam
de novo qvidpiam cogitare. Bellum hic fervet Grammaticale,
de qvo coram; nec enim tuto literis omnia committuntur. In
Physica Aristotelica castranda, jussu Magistratus, laboro: dies,
Deo volente et laboriosum et utile qvid dabit, licet taediosum
mihi, et non ad fastum. 1622.
LII.
BERTIL. CANUT. AQVILONIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Qvod diu optasti, mi Wormi, tandem successit, ut inscriptiones

p.48
antiqvas, hoc est Runicas, in scriptum darem. Ab Aula
mandatum ad me venit, ut Scaniam, Blegiam, Hallandiam lustrarem;
monumenta haec inspicerem et arbitrarer. Qvod jam
factum. Multa inveni et descripsi, lingvae ejus aut litteraturae
peritus scriptum praemittere de ea cogito. Ubi juvari a te possum
Svetico illo (ut sic dicam) Patente et monumentis, qvae
ostendisti. Vulcanii item isto libello, qvem nosti. Da hoc
mihi, ut in breve videam usurpemqve. Non inglorium tibi
erit, et vel nunc nomen tuum in librum istum insertum loc
et occasione, qvam probabis. Sed brevi videbis et censebis. Nec
enim fere restat, ut ad vos eam et Cancellario me sistam, nisi ut
ista a te prius videam. Sed plenius edicet, qvi haec tradet,
qvem si consilio aut opera juvare potes, qvaeso te, fac, Salve
Salve. Laedereae XIII. Calend. Martias MDCXXIII.
LIII.
OLAUS WORMIUS
Bertilo Canutio.
Vernalibus tuis dudum respondissem, ni fidem de meis curandis
fregisset is, qvi tuas tradidit; discessit enim me inscio,
et qvas promisita te collectas observationes, secum abstulit,
meqve non uno nomine delusum reliqvit. Ecce autem,
Bremeri mater, qvod tum cupiebam, jam, ut spero, meliori fide
effectum dabit; Feret enim Tabellam illam Sveticam, sed in
plures a me commoditatis gratia divisam, cum ejus interpretem
apud Magnif. Cancellarium agerem. Clavis a me confectae mitto
exemplar, mancum tamen et mutilum propter amanuensis
inscitiam, qvi Runica depingere haud potuit. Vulcanii librum
affini Bartholino, jam peregre profecto, (qvi aliqvid de omnium
nationum literis, Runicis qvoqve nostris meditatur mutuo dedi
cum redierit, si aliqva ad te mittendi sese mihi obtulerit commoditas,
procurabo. Addo hisce qvaedam sparsim collecta, et in
chartas conjecta, qvae tibi forsan haud exiguo erunt usui. Placuit
qvoqve Chytraei observationes adjungere, qvas an videris,
nescio. Essent forsan alia, qvae praesenti melius monstrantur,
qvam nuntiis committuntur, de qvibus, data occasione, sermocinabimur.
Interim tamen haec, in qvibus haud parum sudavi,

p.49
bona fide mihi servari velim, ne pereant, ut, ubi amplius tibi
usui non sint, per fidos remittantur. Vide, par referas, ut a te
observata, prima commoditate, habeam. Vale 13. Cal. Aug.
LIV.
BERTILUS CANUTIUS AQVILO
D. Olao Wormio.
Hafniam.
O meum Wormium humanissimum et benignissimum mortalium,
et cum qvo vivere non tantum svave sit, sed pro
qvo mori votivum foret, si commodum tibi laudemqve hoc dare
possit. Ita semper non ad petitiones meas sed fere nutum promtus
ac paratus es, nec qvidqvam mihi negas aut invides, qvod
in potestate tua et re erit. Vel postrema hac missione, qvam jucundum
et hilaratum Canutum tuum reddebas, pulcherrimae hujus
Burei tabulae, et agis tuae ad eam opellae. Sed, mi Wormi,
nimis sero nancisci mihi eam fuit, qvi non credendo labore ad
ista pene omnia priuis veni; nec tamen nego, utilem mihi in multis
futurum, cum librum hunc meum rescribo ad typos et plene
elaboro. Nam specimen hoc tantum est, et ad te mitto, ut
lectum Magno Cancellario tradas, qvi per Episcopum meum
jussit eo mitti. Circa Michaelis eo ad vos, ut Tryggevellianum
Monumentum ipse inspiciam, ut te audiam consulamqve: Nam
in una re qvid negem me haerere, utinam a te explicanda? Nam
Bureus me nil juvat aut monstrat, non ante mihi ipsi visum.
Epitaphia aliqvot tua nunqvam ante lecta et oportune submisisti,
utinam conficta non sit et certo monstranda, si qvis reqvirat.
Tuum nomen non tacebitur, et grata decoraqve mentione
per scriptum spargam. Nam, ut nunc est, paratum, ante
inspecta haec tua, jacebat. Sed sermonis aspectusqve certus
haec non prolongo. Salve Salve, optime maximeqve, ex animo
dico, Cimbrorum. Cal. Septembr. MDCXXIII.

p.50
LV.
OLAUS WORMIUS
Bertilo Canutio.
Altum tuum tot (ut mihi videtur) seculis demiror silentium,
Obtorpuisse genium tuum, aut in alium orbem translatum
credam? Tantumne mutatus ab illo? Qvae tempestas me in
altum illud Antiqvitatum abripuerit mare, nescio; portum non
video. Alea jacta est, utut sors ceciderit. Berosum meum cum
Messenio remissum prima commoditate exoptarem; ejus enim
usum magnopere desidero. Qvodsi in posterum transmissum
velis, reddam. Interim vale et importunitati ignosce. 1626.
LVI.
BERTILUS CANUTI
V. C. Olao Wormio.
Scripsi nuper ad te, mi Wormi, et scire aveam, an litterae
pervenerunt. Libros aliqvos a te petebam, et si Malmogiam
non misisti, commode nunc possem cum hac Ystadiensi
navi habere. Affinis enim meus est, qvi has eo portat, et qvicqvid
ei tradas, cito certoqve ad me feret. Neqve enim fuerit, ut
spes me plane frustret, nihilqve e libris istis nanciscar. Supellectilem
tuam rariorum nummo hoc velim augeas. Effossus
ille ex agro qvodam, qvi saepius aratus tales repertos dedit. Sacerdos,
a qvo eum accepi, alterum habere narratur, aliis
characteribus instructum, (sed qvem celavit me, nolens forsan
amittere,) poterunt in eo forte Runicae aut aliae non adeo nobis
ignotae literae reperiri. Commoditas non est ad plura. Lodrup
1628. d. 17. Maji.
LVII.
OLAUS WORMIUS
Bertilo Canutio.
Pro transmisso nummo gratias ago; Arabicos continet characteres,
ejuqve generis plures habeo etiam in his oris effossos.

p.51
Arbitror olima nostratibus, qvi devotionis ergo loca
Hierosolymitana visitabant, advectos, et inter pretiosiores thesauros
reconditos. Nullum adhuc videre mihi contigit, qvi
Runicas obtineret literas, qvamvis Hardicnuti et Ethelredi
qvosdam ostentare valeam, obsoletis Latinis conspicuos. 1628.
LVIII.
OLAUS WORMIUS
Bertilo Canutio.
Patet mea Literatura Runica, animum tranqvilliorem,
sculptoris item et typographi manus exspectans Nugas meas
Stroenses (ab Henrico Spelman, Eqvite Britanno Eruditissimo
honorifice exceptas) te dudum vidisse arbitror. Tu vota pro
amici ceptis fundere haud desine, et fave. Vale. 1630.
LIX.
OLAUS WORMIUS
Oligero Rosaecrantzio.
Mitto Tibi, Generosissime Domine Oligere, panegyricam
hanc meam Orationem, lachrymis Jesuiticis oppositam,
jussu illustris et Magnif. Domini Cancellarii, Dn. Christiani
Frisii de Kragerup, Academiae nostrae, post Deum et Regem,
Conservatoris supremi, cohortationibus amicorum, et Auditorum
haud paucorum petitionibus in publicam lucem protrusam,
qvam Tuo nomini cur inscripserim, epistola praefixa docebit.
Ut, qvod res est, dicam, eruditissimae tuae de rebus Divinis dissertationes,
qvarum me, licet indignum, participem esse aliqvoties
voluisti, adeo in Tui admirationem animum meum excitarunt,
ut, qvibus modis ulteriorem Tuum favorem ac benevolentiam
captare possem, meditari assidue haud desierim. Ac, cum
hactenus affectum meum declarandi occasio sese obtulerit nulla,
nunc hanc minime negligendam duxi. Audaciores enim solent
esse literae viva voce, ac, cum necessitas id exigit, pudorem,
qvi multos haud raro optatis privavit, animosius exuunt. Accipe
igitur serena fronte exiguum hoc animi mei indicium, at apud

p.52
Te affectus audaciae veniam impetret: Indignum fateor Nominis
Tui splendore munus, sed mola salsa et thure Deos placamus,
ubi operosis hecatombis non licet. Si qvid praeterea a me unqvam
proficisci valeat, qvod tuae dignitati aut honori inservire
qveat, illud totum hisce oblatum cupio; ac, ne gravioribus occupatum,
importuna forsan interpellatione, diutius detineam,
Te, cum nobil ssima Conjuge ac tota familia, Divinae benedictioni
commendatissimum cupio. Vale. Hafn. 8. iduum Martii.
Anno 1619.
LX.
OLAUS WORMIUS
D. Friderico Severinio.
Cum nuper Magnif. Cancellarium, Christianum Fisium de
Kragerup, convenirem, et mihi tecum haud vulgarem intercedere
familiaritatem intelligeret, dixit se percepisse, Parentis
tui Manuscripta apud te adhuc latitare, qvae divulgata summopere
cuperet; qvocirca jussit, tibi ut scriberem, ejusqve nomine
adhortarer, ut iis revidendis incumberes, ac qvaedam ex
iis prima occasione, typis mandares; eo te singularem et Regis
Clementissimi et suum aucupaturum favorem. Porro ubi indicassem,
te ex iis immaturas qvasdam in Aristotelis libros Physicos
meditationes mihi communicasse, auctor fuit, ut eas recognoscerem,
colligerem, in ordinem digererem, ac sub Parentis tui
nomine ederem, ut tu qvantulocunqve labore sublevareris, simulqve
ad paria in reliqvis praestanda incitareris. Verum siqvidem
abunde in propriis habeam, qvod agam, non libenter me
alienis immisceo; qvocirca ut tu (cum ex reliqvis, qvae habes,
Manuscriptis, huic qvae desunt, sine ullo negotio supplere valeas)
hunc etiam librum edendum suscipias, maximopere rogo;
hoc ipso Magnif. Cancellario rem gratam praestiteris, meqve magno
onere liberabis. Cum etiam, te invito, hoc oneris in me,
propriis alioqvin occupatissimum, suscipere nolim, velim, prima
occasione mentem tuam mihi aperias, ut, qvid responsi Cancellario
dare qveam, habeam. Sin visum tibi fuerit, ut hunc
laborem, in tui et Parentis piae memoriae gratiam, in me suscipiam,
et, ate haec profecta esse, in epistola ad Lectorem indicabo, et

p.53
tui simul mentionem injiciam longe honestissimam. Haec, responsum
prima occasione exspectans, et mandato Magnif. Domini
Cancellarii satisfacturus, brevibus tibi indicare statui, ac
proinde te, cum uxore lectissima, liberis totaqve familia, protectioni
Divinae sedulo commendo. Amicos et affines nostros
communes salutare haud graveris. Hafn. 25. Junii. An. 1620.
LXI.
OLAUS WORMIUS
D. Friderico Severinio.
Qvod cramben tibi, Affinis exoptatissime, apponam, iterumqve
eadem de re sollicitare non desinam, qvaeso aegrius ne
teras. Ubi etenim a Sorore tua catalogum eorum, qvae habes,
a Parente tuo scriptorum accepisset Magnif. Dominus Cancellarius,
jussit, ut hasce secunda vice ad te darem, in qvibus petit,
ut ea, qvae in hoc catalogo designata vides, una cum aliis, siqvae
praeterea habeas, ei, sub inviolatae restitutionis cautione, mittere
haud graveris. Singulari etenim benevolentiae affectu, qvo
manes Parentis tui p. m. proseqvitur, se permotum ait, ut diligentius
in ejus scripta inqvirere non desinat, ejusqve famam
qvovis modo propagatam animitus cupiat. Addidit, non solum
sibi, sed etiam Regiae Majestati gratum admodum futurum, si in
hisce parentis tui monumentis edendis operam diligentem locares,
qvo tibi ipsi forsan ad majora viam sternere posses expeditam.
In reditum igitur regii hujus tabellarii ut omnia colligas,
cupit, qvo eo securius, sinc ullo amissionis metu, ad ejus manus
pervenire valeant. Vale et uxorem a me et mea officiose saluta.
1620.
LXII.
OLAUS WORMIUS
Andreae Longebechio.
Jenam.
Gratissimae tuae mihi fuerunt, vel eo saltem nomine, qvod
ex adjunctis, te de pristino tuo fervore et in palaestra Musarum
alacritate nihil penitus remisisse, videam. Perge modo
famam extendere factis, nosqve tuis, data occasione, de statu

p.54
vestro certiores reddere. De nostro vicissim in te benevolo affectu
ac prompta voluntate non dubitabis. Libellum illum Fratrum,
disqvirentem, an Hostia sit verus cibarius? vidi et
habeo, atqve ex eo colligo, totam illam Societatem Cruciferorum,
si modo qvae sit, omnium sectarum esse conflugem ; cum in aliis
scriptis profiteantur, se esse Lutheranos, in discursibus vero
Enthusiasmum aut Anabaptisticum qvid, Paracelsico mistum,
redoleant. Ne igitur in eo emendo aut mittendo magnopere
labores: pro voluntate ago gratias, utqve eam exseras porro,
siqvid novi hisce nundinis de is prodierit, rogo. Sed penitus
mihi persvasum habeo, hanc Societatem in auras pene evanuisse.
Zeiglerum illum, de qvo scribis, Heidelbergae qvondam vidi, qvi
tum temporis etiam tale qvid fovebat: de eo tuis paria Giessa ad
me perscripta sunt, ibi etenim, pari ratione, svavem suam fovebat
Melancholiam, eamqve in vulgus disseminare aggressus est. Sed
helleboro egent ejusmodi homines. Apud nos, Dei gratia,
omnia jam salva. M. Elias, abdicata professione, in Samum
concessit, nec qvisqvam ejus adhuc occupavit locum. Ego notas
ex commentariis meis in Hesiodum erutas, jam Francofurtum, ut
edantur, mitto; iniquiores enim sunt nostri typographi, qvam
ut cum iis transigi qveat. Tu vale, et me amare perge. Hafn.
12. Augusti, Anno 1620.
LXIII.
OLAUS WORMIUS
M. Andreae Arrhensi, Episcopo Nidrosiensi.
* * * * *
Qvi hic nihil, qvod non ex fratris relatione percipies, nisi
qvod nuper Dybvadium illum Mathematicum, a Regia
Majestate accusatum ob blasphema multa, in Deum, Religionem
et ceremonias Ecclesiarum nostrarum dicta et scripta, et haud
pauca, auctoritatem Regiae Majestatis, dignitatem Ordinis
Senatorii totiusqve Nobilitatis, imo statuum omnium hujus
regni incolumitatem qvae laederent, exarata, solenniter in Consistorio
omnibus privilegiis et immunitatibus Academicis exutum,
ex ordine nostro cum ignominia exclusum, et Regiae Maj.
arbitrio relictum, a nobis remiserimus. Qvid de eo in posterum
fiet, summi magistratus est decernere. Salutant te tuosqve

p.55
officiose nostri omnes, ac simul auspicia novi hujus anni
prospera et felicia precati, te valere jubent. Hafn. 3. Non. Ian.
An. 1621.
LXIV.
OLAUS WORMIUS
M. Andreae Arrhensi, Episc. Nidros.
Toties tuis, Vir Reverende, obruor muneribus et beneficiis,
ut, qvod praeter vota reddam, non habeam. Accepi,
causam tuam Comitiis futuris decidendam reservari; sed ne te,
qvaeso, terreant malevolorum calumniae et machinationes minus
Christianae; scis, bonam conscientiam et testem esse et judicem
aeqvissimam, qvin eos neqve defuturos confido, qvi, re probe
cognita, insontem absolvant, ac, qvid Ministris Eeclesiae Christi
fidelibus debeatur, re ipsa declarent Tu causam Deo commenda,
et ipse faciet. Nuper 37. Candidatos Philosophiae Baccalaureatu
exornavi, qvocirca, ut et nostrorum particeps sis
conatuum, Disputationem inauguralem mitto, qvam boni consulere,
et de singulis candide judicare ut haud graveris, etiam
atqve etiam rogo. Affinis noster D. Bartholinus, valetudinis
ergo, ad thermas Carolinas abiit. Dnn. Borricio et Blixio
adjuncta ut tradantur, spero te effecturum. 1624.
LXV.
OLAUS WORMIUS
M. Petro Borrichio, Cantori et Lectori Nidrosiensi.
Gratissimas tuas, Borrichi humanissime, una cum adjuncto
fasciculo probe accepi, pro qvo officio gratias ut ago maximas,
ita ex novo te onerare persvasit mihi jam perspecta humanitas,
dum tuam operam in hisce ad fratrem transmittendis
amice petere haud verear. Caeterum ex animo gaudeo, fratrem,
apud ignotos, te aliosqve viros Reverendos, qvi sui gererent
curam, invenisse. Utinam res suas vicissim ita componeret,
ut vestro favore et patrocinio se dignum redderet, et #e)ufhmi/an

p.56
acqvisitam summo studio conservare anniteretur. Qvod mei
causa ipsi tantum tribuas, est, qvod grato animo agnoscam, ac
utinam tuorum aliqvis se mihi vicissim offerret, qvo occasio daretur,
animi mei erga te tuosqve voluntatem facto ipso declarandi.
Interim gratissimum mihi semper erit, mutuis literarum
officiis initam amicitiam continuare; nam certe, me qvod attinet,
esset accuratissimo tuo dignum judicio. Interim qvid meditemur,
ex adjuncta videbis charta. Salutat te socer. Vale, et
Virum Clarissimum Episcopum vestrum et M. Blixium, amicos
meos, officiose salutare meo nomine haud graveris. V. 1621.
LXVI.
OLAUS WORMIUS
D. Nicolao Paschasio Episc. Bergensi.
* * * * *
Juvenem, qvi has offert, Ottonem Sperling ingeniosum et
industrium, qvi, rerum naturalium, plantarum in primis,
thesaurum investigandi gratia, Norvegiam perlustrare
decrevit, commendatum tibi de meliore nota habeas, et auxilio
adsis, qvo salvi conductus literas vela Praefecto vel alio Nobili
impetrare valeat, ut minoribus sumptibus scopum optatum
conseqvatur. 1621.
LXVII.
NICOL. PASCHASIUS
D. Olao Wormio.
Baccalaureum tuum, #Dio!j e)gke/falon, Vir praestantissime,
mihi et Buckio nostro inscriptum nacti sumus diebus
superioribus, de qvo gratias tibi hac vice agimus maxumas,
majorem cum Bono Deo deinceps habituri. #ca/rin baioi_sin

p.57
foetum adeo ingenuum, adeo Reipublicae Literariae utilem et
commodum, candidum, acrem alacremqve edere, ut minime
vel mediocrium fuerit, ita et gratiam illud multo maxumam
mereri, qvis non videt, qvi aliqvid videt? Munusculum
hocce (2. Ros. Nobil.) boni consulere Excellentia vestra dignetur,
percupio, qvod #tekmh/rion meae tui memoriae atqve observantiae
perpetim duraturae haberi pervelim, amicitiae tuae Candidatus.
Buckius per se scribet. Vale rectiss. Vir praestantiss. cum
tuis omnibus qvam diutissime, plurimum a nobis resalutatus.
Bergis Norveg. prid. Calend. Septembr. An. MDCXXII.
LXVIII.
OLAUS WORMIUS
Dn. Erasmo Reuthero.
Pro Runicis istis maximas tibi habeo gratias; Siqvid penes
me esset, qvo referre valerem, efficerem ut neutiqvam in
ingratum te haec contulisse agnosceres. Effari neqveo, qvanto
dolore obitus carissimae meae filiolae Annae, a tuo abitu, me afflixerit;
tu gaudia, tu oblectationes, qvas ex ea percepi, coram
aspexisti: Sed ita sortes meas attemperavit summus rerum Moderator,
ut, qvas ex liberis haurire licet oblectationes, eae mihi
gustandae saltem, et per transennam qvasi aspiciendae exhiberentur.
Caeterum Runica illa pleraqve, unico excepto, ante habui,
aqve mihi Nobilissima Foemina Anna Krabbe in Steenholt
communicavit; verum interpretem arguunt hujus studii valde
rudem: nam non conjecturis acqviescimus, sed literatam reqvirimus
expositionem. Si plura habeat, da operam, ut ego
habeam, inprimis vero inscriptionem Lapidis, qvi in Grondal
reperitur; si penes ipsum sit, fac ejus sim particeps. Sed vehementer
doleo, qvam plurima ex iis, qvae misit, haud probe
descripta esse, et characteres qvandoqve inspersos, qvi Runici
non sunt, imprimis Starkatheri, qvod non ita habet ut scribit;
sed inscriptio Latina est, qvae si legenda: Starkaterus pugil
Sveticus. Pari ratione, qvod in Coemiterio Framlof extat, non
Runicis, sed Latinis literis exaratum apparet, qvas interpres non
intellexit. Mitto tibi Baccalaurei mei exemplum, qvod ut boni
consulas, rogo. Sub praelo jam fervent Conciones ex Joele pro

p.58
Litaniis publicis in Martio anni seqventis celebrandis. Salutat
te uxor; tu tua, meo nomine, et vale. 1622.
LXIX.
OLAUS WORMIUS
M. Petro Skelderupio, Episcopo Nidrosiensi.
Uxorem ad te sine meis dimittere non potui, Affinis exoptatissime,
etsi vix esset, qvod scriberem. Qvae tamen a tuo
a nobis abitu alicujus momenti contigerunt, brevibus indicabo,
licet singula melius fortassis viva uxoris vox exponet. Is, qvem
Cathedrae M. Valentini nos deputasse nosti, et ea privatus, et ab
Academia nostra sententia relegatus est, non qvidem ob crimina,
qvae illi objiciebant adversarii, nullum siqvidem probare potuerunt;
sed qvia Lundensis Episcopus literis suis testimonio dato
plane contrariis multa et inprimis crimen falsi ipsi objiciebat,
pro suo enim nostro scripsit Ejus igitur locum supplevit
Dn. Thomas, qvi ad D. Nicolaum sacris ministrabat. Drudam
M. Johanni Erasmio desponsatam esse, fusius narrabit uxor,
ut et de recens nato D. Bartholino filiolo. Sumptibus Ecclesiae
D. Virginis, novum templum extra portam septentrionalem,
eo in loco ubi vetus est, jussu Regio, literis ad nos datis exposito,
hoc anno aedificabitur, qvod tenore earundem freqventabunt
rustici qvoqve, qvi hactenus D. Virgini erant adjuncti,
qvod Pastori nostro qvam gratum futurum sit Evangelium, ipse
nosti. Plura jam non occurrunt; sed nostri memor vale, ab
uxore et nobis omnibus amice salutatus. Si fratrem meum,
apud vos degentem tua opera juvare possis, te id facturum,
plane confido. 1622.
LXX.
OLAUS WORMIUS
M. Petro Skelderupio.
* * *
Mag. Antonius, qvi Praepositi Generalis in Gotlandia fungebatur
officio, variorum criminum coram Majest. Regia
actus est reus. Verum ex Episcopis tres, Selandicus sc. Scanicus
et Fionensis delecti sunt, qvi cum aliis causam ejus huc venientes

p.59
cognoscant, et sententiam ferant. Qvid de ipso fiet, brevi videbimus.
Alano nostro natum filiolum, cui nomen Johannis,
absqve dubio inaudivisti. Miser parens, ex qvo pro-patres
invitavit, pedibus aeger decubuit. Si pluries hoc oneris in se
suscipere cogitur, vereor ut sit ferendo. Commentariorum meorum
in Aristot. mundum mitto exemplum, licet pessime a typographo
habiti sint, qvi tot mendas eis intrusit typographicas, ut,
an pro meis agnoscere possim, valde dubitem. Vale. 5. Octobr.
Anni 1624.
LXXI.
OLAUS WORMIUS
M. Petro Schelderupio.
* * *
Freqventes exterorum Regum ad Nostrum legationes qvid
portendant, exitus dabit. Nuper Svecus discessit, Gallus
et Anglus adhuc hic morantur. Belli et apparatus et rumor qvosvis
percellit. Summa, Pestis, bella, fames cervicibus nostris
imminent. Deus clementer misereatur nostri! Ex thermis rediit
affinis Bartholinus, qvamvis valetudo non ex voto. Nephriticis
saepiuscule divexatur doloribus, qvi vires multum dejiciunt.
Diem suum obiit Dn. Andreas Sinclarus, marasmo et ischiadicis
doloribus plane exhaustus. Senatum Regni reliqvum de rebus
arduis deliberaturum, indies exspectamus. M. Antonius, de suo
nuper officio et dignitate exutus, publice hic poenitentiam egit.
Nec spes ei aliqva restitutionis affulget. Haec, ne nihil scriberem,
tuis reponere volui, qvo mutui colloqvii defectum literarum
commutatione freqventiori resarcire valeamus. Salutat te
uxor et tota familia. Vale. Dabam Hafniae, Festo Purificat.
Mariae, 1625.
LXXII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Non te latet, mi Rhodi, de Latinorum Medicorum principe
Cornel. Celso, paulo ante tuum a nobis abitum, tecum qvid
egerim, qvamqve spem de eo castigando notisqve illustrando

p.60
mihi tum temporis, spontanea alacritate, feceris. Qvocirca considerans,
te, in hac tua peregrinatione, occasionem habere amplissimam,
vocales et mutos in hoc negotio consulendi magistros
ac rarum qvid in hoc genere praestandi, Illustrem et Magnificum
D. Cancellarium, Chistianum Frisium de Kragerup, commoda
arrepta occasione, de hisce tuis conatibus certiorem reddere
haud dubitavi. Qvi qvanto favore et benevolentia eos exceperit,
vel ex eo colligere haud difficulter poteris, qvod suum
(qvod aud alium, hisce, ut nosti, imparem, latitabat) exemplar,
Viri cujusdam docti animadversionibus illustre, in hosce
usus benigne indultum tibi voluerit, mihiqve illud ad te transmittendi
provinciam demandaverit. Qvocirca virum te praesta,
et hoc, qvem mitto liberalitate tanti Patroni, Celso ita utere,
ut prius fama qvam corpore celsus ad nos advoles. De propensa
Magnifici Domini Cancellarii, qvi ad optima qvaeqve provectum
te cupit, rostraqve in te voluntate non dubitabis unqvam. Oblata
occasione, num librum recte acceperis, indica, et me de rebus
vestris certiorem redde. Vale. Hafn. prid. Cal. Martii.
Anni 1621.
LXXIII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Incidi non ita pridem in libellos tres, de Piscibus et Aqvatilibus
a Conr. Gesnero conscriptos, et Tiguri apud Andream
Gesnerum in octavo impressos, qvorum secundum Cajo tuo, non
sine insigni ejus elogio, inscripsit. Qvam inscriptionem cum ad
institutum tuum facere viderem, non potui, qvin monerem,
tum ut, si visa a te non esset, inspiceres, tum ut ad scribendum
de rebus ac instituto tuo provocarem. Invenies praeterea in iisdem
libris saepiuscule compellationem honorificam ejusdem Caji
factam, praesertim circa finem libri sccundi, qvod ad ejus commendationem
haud parum faciet. Si apud vos non exstet, ac
novam libri editionem procurare animus sit, mone, et per amanuensem
describi singula, ac ad te mitti curabo. Librum ipsum
vellem, ni a Bibliotheca Academica haberem, ac ejus in tanta
locorum intercapedine jacturam metuere. Incepi rerum naturalium

p.61
praesertim rariorum Thesaurum qvendam colligere, ad
qvem symbolam contulerunt haud pauci ex amicis, qvocirca
cum tu in iis locis verseris, ubi talium indies magna occurrat copia,
amice rogo, ut in hisce mei sis memor; sive ex animalibus
terrestribus, aqvaticis aut aereis, sive ex lapidibus, metallis,
conchyliis aut ejus generis aliis qvidpiam sese offerat, mitte qvaeso.
De pretio, si qvae emeris, cum veneris, facile conveniemus.
Viperam integram et exsiccatam facili negotio habebis,
ut et conchylia, vobis indies obvia, capelongi, capetendi, caperossoli,
ut vocant Venetiae; et Puteolanus ager multa suppeditabit.
Tu mihi, pro tua prudentia, qvae huc faciant, aestimabis.
Pretiosa non cupio, sed qvae nobis rara, vobis familiaria,
et nullo negotio comparanda. Si qvid hic sit, qvod in tui gratiam
vicissim praestare valeam, eadem libertate impera, et animum
gratum nunqvam desiderabis. Vale.
Fossius noster, Canonicatu et Vicariatu ornatus, Medicinam
in Scania feliciter exercet, ac circa Festum Paschatos summa
Laurea Medica apud nos exornabitur. Hic te, ut et Danici reliqvi,
salutant. Vale. 1623.
LXXIV.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Qvamvis meis hactenus a te nihil responsum, nihilominus
alteras hasce, non provocatus, rerum vestrarum statum
exploraturas, ad te amandare non vereor. Ansam vero suppeditavit
Magnificus D. Cancellarius, qvi in Monumentum qvoddam
Hetruscum in Volaterrano incidens, et qvasdam notas cum
Runicis nostris communes in eo animad vertens, haud probe satis
descriptum suspicabatur. Cimbrorum autem aut Longobardorum
monumenta esse, Gothicis literis exarata, non injuria
existimat. Jussit igitur, ut abs te peterem, praesens ut rem
ipsam inspiceres, ac, qvia plura ejus generis ibidem extare refert
Volaterranus, singula, qva fieri potest diligentia, describeres,
eiqve transmitteres. Qvam gratum hoc ipsi sit futurum, ex
literis sua manu ad me datis, et hisce inclusis, facile percipies.
Alphabeti nostri Gothici mitto exempla, ut, in qvibus conveniant

p.62
vel discrepent, animadvertere valeas. Vale et data occasione
responde. 1624. m. Novembr.
LXXV.
JOHANNES RHODIUS
D. Olao Wormio. S. P.
Hafniam.
Qvod conspectu dulcissimum, id Amici manus Epistolae impressa
praestatque Agnoscere. Ego vero, Clarissime Vir,
Affectum gratus agnosco ab officiis, in qvae primus erupisti. Qvibus
etsi me imparem video, religiosa tamen admonitione convictus,
qvod amicitiae nostrae debeo literarum munus, saltem
provocatus, exsolvam: vel ob id maxime, ut me monstrem officia
secure debere, et occasiones reddendorum observare, non
manu facere. Occasionem mihi vestro ductu enatam laetor.
Qvae enim in Exoticomation isthic rara desideras, lubens conqviram.
Anno superiori initium inox voto datam ab utriusqve
sexus viperis, qvarum exuvias satis commode fartas jam bibliothecae
adjunxissem, nisi a seqviore tantae molis volutatione nautis
familiari earum jacturam metuissem. Satis visum, eas aliis
rebus in pyxide additas cum rarioribus meis terra transmittere,
qvam infido a piratis mari committere: qvanqvam nunc qvidem
non temnendam optimorum librorum vim isti fortunae crediderim.
Moram Nobiliss. Dn. Christophori Julii et Slangendorfii
fatis adscribas: qvae iter meum in Italiam citeriorem autumno
elapso susceptum in haec tempora non sine incommodo rejecerunt.
Hyeme (dictu mirum) pluviae et nivis experte, insvetam
aeris clementiam experti nunc redierunt alii, sine ulla temporis
aut valetudinis jactura. Rari, imo fere nulli, hoc tempore aegri.
Anatomiae qvoqve, annis superioribus hic magna aemulationis
contentione exhibitae, hine Plazzoni morte, hinc Spigelii valetudine,
multum discessit. Et qvid non Botanicae, Bauhini obitu?
Artis operae Patavii florent. Qvarum inspectio ita me totum occupavit,
ut, seqvestratis omnibus, ad ea sola cogitationes converterim,
qvae in opere tentanda. Hinc factum, qvod Celso
nunqvam aut raro manum admoverim, nisi forte in locum a
Practicis meis excussum, auta Praeceptoribus enodatum, inciderim,
Otio ab itinere restitutus, erit ut Cremonini interventu Codicem

p.63
e D. Marci Bibliotheca obtineam. Romae et Florentiae si
aliqvamdiu haerere liceret: certa mihi magnae eam in rem accessionis
spes foret. Exempla qvotqvot hactenus vidi typis excusa
protinus paravi; et inter alia unum e MS. Florentino Anno 1478.
vulgatum, qvod omnium fere primum suspicor. Gesneri de Cajo
locum necdum inspexi. Eum si in majori exemplo non offendero,
vestra Excerpta humaniter oblata tempestive exqviram. Verum
ista mihi #pa/rerga, neqve impense deproperanda. Nosti qvod in
labyrintho properantibus evenit, ut ipsa velocitate implicarentur.
Nihil enim ordinatum, qvod praecipitatur. Alii, si
libet, in inane illud Epicuri sine termino chaos irruant Ego
certe in plerisqve #mete/wroj sum, haud facie qvicqvam in literas
missurus oculis hujus aevi eruditis, qvo scriptiunculis largissime
peccatum. Eqvidem, in tanto scriptorum numero, pauci nohis
eo in argumento aliqvid eximii laborarunt, institutum tamen
non omnino deseram; vel Magnifici Dn., Cancellarii causa,
Autoritati cujus tantum debeo, qvantum ipsae literae. Praevio
Rev. et Clar. D. Laurentio Pignorio, Presbytero Patavino,
magno Fautore meo, istarum literarum peritissimo, obseqvium
in Virum Generosum luculentius testabor curiosa eorum pervestigatione,
qvae mihi vestris ac Fossii literis injunxit. Historiam
Gothicam a Viro illustri apparari narrat Nobiliss. Dn. Franc.
Rantzovius. Habet in MSS. memoratus ille Pignorius eam in rem
haut pauca: imo, si memini, integram de Gothorum in has regiones
irruptione Historiam. Si eorum, qvae maxime dubia,
consignationem transmitteret; istius Viri humanissimi indicio,
mea opella, qvicqvid desiderari posset, facile transcriberetur.
De Codicum enim abalienatione spes nulla, praecipue apud istum
reconditissimae eruditionis Antiqvae Professorem, cui isti auro
contra chariores. Excurrit praeter sententiam et consvetudinem
cum Affectu vestri studioso calamus, Nova subjuncturus; nisi ea
ad Affinem meum diligenter exarata invisam utrinqve temporis
prodigalitatem averterent. Officiorum parsimoniam huic imputabis,
non animo remissiori; qvem Viris Candidis atqve Eruditis
semper integrum servabo. Inter eos Clariss. Dn. Socerum
vestrosqve Affines, nominatim vero D. Finckium Juniorem
caeterosqve mei Nominis amantes officiose saluto. #a/musti! Patavii
XIII. Febr. MDCXXV.

p.64
LXXVI.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Tuas, 3. Februarii datas, 8. Martii accepi, ex qvibus et in
me prolixum tuum affectum in conqvirendis rarioribus,
et in Magnum D. Cancellarium obseqvium abunde perspexi. Me
qvod attinet, vicissim faxo, ut benevolentiae et amoris mutui
officia desiderare haud possis. Bauhinum fatis cessisse, primum
ex literis tuis percepi. Doleo Viri in Botanicis et Anatomcis facile
hoc seculo principis, mihiqve amicissimi obitum. Lumen
ingens amisit Basilea, nec video, qvid jam ibidem in arte Medica
eximium a qvoqvam sperari possit. Nuper heic leges sumptuariae
auctoritate Regia promotionibus latae, convivia penitus abrogata,
ut Doctorandis ad summum 50. unciales vix impendendi.
De Pignorio tuo Magnifico Cancellario narravi, cui grata
admodum fuit, qvam offers, opera in Gothicis excerpendis [exerpendis ed.]. Hoc
unum jussit, significarem, ut, siqvid haberet peculiare Vir ille
eruditissimus, ad Lingvam antiqvam Gothicam aut literas pertinens,
id annotares ac transmitteres. Duo praeterea tradidit tibi
mittenda Vocabularia, in usum a Fossio indicatum, qvae hisce inclusi.
Nec te poeniteat laboris, Ejus causa suscepti, cum non
dubitem, qvin vicissim, cum redieris, tibi emolumento sit futuris.
Salutant te nostri. 1625.
LXXVII.
Illustri et Generoso DN. CHRISTIANO FRIIS,
de Kragerup etc. S. R. M. Cancellario Magno,
Regnique Daniae Senatori Amplis. Domino et
Fautori submisse venerando salutem
et obsequia.
Hafniam.
Illustris et Generose Domine: Interpellationis importunitate
in publicum peccare mihi viderer, nisi luculentissima compertae
humanitatis documenta istam culpae supicionem amoverent;

p.65
dum ea a me officia exspectari video, qvae nullam tenuitati
meae excusationem praetexunt. Hac animi confidentia, qvos
antehac inter desideria et verecundiam medius per alios innui,
nunc ipse conatus eo liberius expromo, qvo me, temporisne injuria,
an Curatorum incuria, studio saepe desiderato invidiosius
excidisse experior. Eqvidem M. V. nomine a D. Wormio et Fossio
demandata in peregrinatione mea Italica, qvantum licuit, recte
expedii. Verum, qvid cum Wormii literis mense Martio
scriptis nuper traditae ejusdem exempli Nomenclaturae Italicae
velint, nulla conjectura satis asseqvor. Neqve enim de iis ille
qviqvam, qvi me ad Fossii literas ablegat. qvas eam in rem nunqvam
vidi alias, qvam qvae lingvae Gothicae investigationem injunxere.
Porro Ravennae nullae Gothorum reliqviae, praeter labrum
porphyriacum insignis magnitudinis, qvondam Theodorici
Gothorum Regis cineribus dicatum Monumentum inibi ad D.
Vitalis Aedem e marmore mire polito, integris adhuc characteribus,
exscripsi Graecum, non tamen plane Graecum. Crediderim
cum dominii permutatione barbara qvaedam irrepsisse; qvae
num Longobardica, an Gothica, parum liqvet. Imo, vero
simile, non tantum voces, sed et literarum notas simul immutatas.
Ita ut statuam, svadet antiqvae satis Chimaerae aeneae, in veteris
Palacii Florentini loco remotiore fortuna a me observatae
inscriptio talis: [run.]. Qvam a genuinis
vetustiorum paulo Graecorum characteribus elegantia et puritate
diversam ostendunt germanae qvaedam statuarum inscriptiones,
qvas Romae et Cajettae lustrare licuit. Volaterris, praeter eximium
Raphaelis Maffei Episcopi Volaterrani in Aede D. Lini Epitaphium,
et preces qvasdam in membranis ipsius manu scriptas
in B. Virginis Choro, nihil inveni: caetera, referente Canonico
qvodam, crebris hostium incursibus interiere. Libros tamen
haut paucos Volaterrani istius residuos in privatis Nobilium
qvorundam ejusdem familiae Juvenum asservari intellexi. Verum
Curatoris in villam distantiorem secessus eorum inspectionem
ademit. Qvod ni contigisset, inscriptioni a Volaterr. L. 33.
p. 764. Edit. Basil. propositae, ex iis, si qvi sunt, aliqvid forte
lucis accessisset. Reverendus D. Laurentius Pignorius Presbyter
Patavinus eam ex charactere Hetruscam censet. Neqve ab eo
multum discedo. Praeterqvam enim qvod in Bibliotheca Florentina
in libro qvodam #poluglw/ttJ MS diversas Lingvae hujus notas

p.66
viderim, literas qvoqve Gothorum et Longobardorum, tum primorum,
tum posteriorum, ab iis diversas fuisse, fidem facient Alphabeta,
hisce peculiari scheda inclusa, a me Romae in Vaticano et
Florentiae ad D. Laurentium partim descripta, partim e lectione
vetustiss. [vetutiss. ed.] Codd. fideliter eruta. Ferrariae, certis autoribus, habeo
Diplomata qvaedam esse in Museo D. Parulin Medici, cujus majores
Theodorico Gothorum Regi a secretis fuisse constat. Virum
bis qvaesivi frustra. Curiositati ne qvid desit, tertium eo excurram.
Gentem Vicentinis vicinam per temporis commoditatem
necdum adire potui. Reditum, nempe, meum statim mense
unio excepit aestus ingens, qvi nunc primum remisit. Germanam
esse certum est, non Gothicam; qvae in vallibus considens
proximis in montibus pecuariam exercet. Venetis paret; vulgo,
Li setti Communi. Mense Majo, favente Deo, ubi ipse
eo emigraverim, qva occasione illuc venerint, qvibusqve conditionibus
in haec tempora ibi vixerint, accuratius expiscabor. Interea
M. V. de Nomenclaturis istis sententiam brevi desidero;
missurus propediem, qvae apud Antiqvarios nostros Patavinos de
rebus Gothicis rariora pervestigare licuerit. Qvae enim de iis in
Historia Ravennatum Rubeus prodidit, jam ex ea M. V. nota
suspicor. Ea si isthic desideratur, in mea Bibliotheca reperietur.
Illud solum voto addendum, literae celerius, qvam pridem, Amsterodamo
Venetias mittantur, qvod nupera Pauli de Wilm cum
Veneto societas futurum spondet. Mihi certe neqve animus, taediosae
hujus prolixitatis autor, neqve conatus, devotissimi obseqvii
testis, in vestra jussa promtus deerit. Qvem pristinae M. V.
benignitati, in feliciora literarum incrementa, cum Divinae protectionis
omnisqve prosperitatis voto, observanter commendo.
Patavii IV. Septembr.
MDCXXV.
G. M. V.
deditissimus
Johannes Rhodius.
LXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Tuas, 24. Septembr. Patavii datas, 28. Octobr. Roeschildiae
Magno Domino Cancellario obtuli, (qvo nos pestis Hafn.

p.67
grassantis adegit saevitia) qvibus perlectis, suo nomine tibi ut responderem,
jussit, non eas solum, sed et industriam in rarioribus
antiqvitatibus tuam sibi esse gratissimam, peculiariqve favoris et
benevolentiae affectu proseqvendam. Caeterum, qvod Nomenclatorem
attinet, de qvo proximis meis ad te, putabat Magnus
Dominus Cancellarius, se per Fossium eum Latinum misisse, cui
varias Italicae lingvae dialectos per te adscriptas cupiebat, sed
(cujus incuria nescio,) id neglectum jam animadvertit. Petit itaqve,
ut praecipuas, qvae vetustate at raritatem aliqvam redolent,
dialectos, imprimis vero Vicentinam, Li setti communi
dictam, Siculam, Neapolitanam, Lombardicam, Grisonensem,
et si qvae praeterea sunt aliae ejus generis, facto Nomenclatore variis
et maxime necessariis constante, colligas, ac data occasione
cum aliis, qvas observasti, inscriptionibus Gothicis transmittas.
Qvin hoc ipso rem ei feceris gratissimam ac peculiari favoris affectu
dignam, minus dubitabis Ut interim, oblata occasione,
in thesauro nostro rerum naturalium locupletando curam haud
deponas, obsecro. Communibus studiis deputatum crede, meqve
Tibi ad qvaevis officia devinctum habe. Vale.
LXXIX.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Ut pro locata mihi in prisca literatura nostra restituenda opera
grati animi notam exhibeam, libelli mei, nuper editi,
exemplum mitto. Boni consulas, rogo, et, siqvid posthac in
tanta copia Literatorum apud Vos occurrat, quod nostro; conatus
in hisce promovere possit, communices, qvaeso Videbis
tui mentionem honorificam suo loco injectam esse; meretur
enim affectus, qvo me semper complexus es, publice mutuum
ut tester. Qvodsi in expurgatorium indicem non relatum iri scirem
hanc diatriben, sed a bibliopolis vestris expetitum, aliqvot
Venetias mitterem exempla, melioribus Auctoribus permutanda.
erunt, Historiam naturalem Americanam a Lynceis editam Romae,
an ita sit, ignoro; perqvam cupide viderem. Ecqvando
tamen Te videbimus? qvousqve carus adeo tibi alienus fumus,
eum ut praeferas luculento foco paterno? qvid noster Andreas?

p.68
ubi? cum Graeca pergraecari inaudivi; non igitur mirum, qvod
amicorum omnium obliviscatur. Qvid Celsus noster? an ad
carceres damnatus? libera fidem tandem, fac, Celsum nostrum
tandem tua ope celsum propediem videamus. Vix jam Monumenta
nostra prisca, in Dania et Norvegia collecta ultra ducenta,
contineo, qvin claustra rumpant et evolent; qvam cuperem,
Italicorum et Hispanicorum accessione ea splendidiora reddita.
Amici Angli, inprimis Spelmannus meus, officio hic non defuit.
Seldenus obiit. Tuam opem exspecto. Vale, et fave. 1637.
LXX.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Biennium ferme effluxit solidum, ex qvo ad te scripsi, et Literaturae
meae Runicae exemplum per affinem Bartscherum
transmisi; ex eo, an ad te probe haec delata sint, resciscere haud
potui, Oblato vero jam et urgente hoc internuncio Dn. Henrico
Fuirenio, iterato te convenire haud dubito, pro veteri nostra
amicitia rogitans, juveni huic modestissimo, Medicinae cultori
strenuo, consiliis et auxilio ut haud desis; Tui causa vicissim
apud nos qvaevis praestitero. Si Literaturam acceperis nostram
qvid de hoc studii genere sentias, vel verbulo ut moneas, rogo.
Sunt enim adhuc Monumentorum apud nos extantium Apographa
haud pauca, qvae huic subjungam, si modo operae me facere
pretium animadvertero. A Gallis, praeter exspectationem, bene
admodum nostra excepta esse., haud rarae Doctorum ad me docent
epistolae, amoris et favoris plenae, quae me magis magisqve
stimulant, ut a proposito non desistam. Audio Romae editam
Grammaticam Chiniticam; in bibliopoliis si prostat, te monente
eam mihi comparabit Fuirenius. Vide, qvantum veteri nostrae
tribuam familiaritati, qvi toties non provocatus tibi negotium facessere
haud dubitem. Coram aliqvando te videre, unice exopto.
Fac tandem, tot exantlatorum laborum fructum videat patria,
cui natus es. Vale, 26. Jan. 1639.

p.69
LXXXI.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Ex iis, qvas ab Henrico Fuirenio, tibi a me commendato, nuper
accepi, te eas, qvas ante biennium per Affinem tuum
curavi, non accepisse, percepi; qvod vehementer doleo. Aderat
enim iis Literaturae meae Runicae exemplum, in qva cum et tui
facta sit mentio, et qvam plurima contineantur, de qvibus exqvisitum
tuum judicium exspectaveram, non potui non ejus jacturam
aegre ferre. Iterato igitur fortunae aleam subiturus, eam
mitto, amice rogans, data commoditate eam lustrare, et siqvae
occurrant, animadversione digna, notare haud graveris. Erunt
procul dubio in Vaticana Bibliotheca et alibi, qvae huc facere
possint; si qvae aut ipse in Adversariis teneas, aut ab amicis habere
poteris. communica, qvaeso, gratam promitto eorum memoriam.
Video Kircherum et alios tantopere in eruenda Literatura
Orientali laborare, qvid vetat in Septentrionali nostra tale
qvid tentare sed in hac, proh dolor! ope aliorum pene sumus
destituti. Ut qvimus igitur, qvando, ut volumus, non licet.
Operam nostram non plane nullam fuisse, haud rarae Anglorum-Gallorum,
Belgarum et Germanorum qvorundam celebrium docuere
acclamationes. Qvid Itali vestri de barbarie hac statuant,
per Te scire aveo. Vale. 1639.
LXXXII.
JO. RHODIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Annus jam est, qvod binis demum me gemino Tibi officio
obstrinxeris. Prisci namqve affectus nullum mihi amplius
indicium esse potuit, qvam qvod affines tuos mihi commendaveris,
qvorum rebus qva potui hactenus consului. Majora qvidem
exigit utriusqve Finckii, ne dicam tua, in me propensio. Sed
ea, mihi crede, Patris eorum optimi etiamnum apud me est memoria,
ut nullo etiam parario me habuissent ad omnia paratissimum;

p.70
qvi nullam alias de nostra gente bene merendi occasionem
unqvam intermisi. Munus vero ingenii tui eximium, qvo me
ornasti, qvam fuerit gratum, tecum cogites, qvum vix id explicem
sine affectu, qvem amicis libenter Tacitus reservo. Liber
sane nec tuo ingenio nec labore indignus est. Qvae mea
tunc ratio fuit, integrum in lectulo perlegi, nec sine delectatione
mihi doloris taedium mitigavit. Novitate, si qvid sapio,
multis lenocinabitur, qvam antiqvitati feliciter attulisti. Qvam
vellem in vivis Pignorium! At qvi jam vetustatis gloriam hic
sustineat, nullus est praeter Galvanum I. C. cathedra foroqve
impense occupatum. Is vero statuis nummisqve addictior, quam
rei literariae Romae, qvod nosti, Fidei propagandae Collegium
multa procul dubio in rem tuam conferet. Num liber notus,
expiscabor. Si minus; tua bona venia, meum eo mittam, ut
si non auctior, sodalitatis saltem istius judicio ornatior prodeat.
Ego me tantisper a)su/mbolon-gr fatebor, tuoqve in aere, nisi Longobardica
velis pro Gothicis. Qvam in Etruria non ita dudum
effossae Ernesto nostro dedi tabulae delineationem, tibi communem
cupio. Decumanum de monumentis Volaterranis opus
plane fabulosum monstrat res ipsa, jamqve luce clarius confecit
totus noster Leo Allatius. De Fastis Danicis commentarium tuum
laudavit Peirescius qvem nondum hic videre contigit. Credo
hunc esse, qvi tua benignitate adhuc apud meum latet affinem;
nisi, qvod suspicor, Gothica fuerit Literatura, qvam biennio
abhinc perisse memoras. Meum sane est dolere jacturam Poesis
enim Danica meam de spinae usu in veste sententiam illustrasset,
digna tui nominis praefatione: qva me in tuis anticipasti. Libri
jam e Germania nulli; e Gallia pauci; freqventiores e Belgio;
unde majori qvandoqve discrimine, qvam negotio, Venetias
advehuntur. Pontani et Meursii Historias ibi expositas memini:
eadem Elsevirii opera tui etiam libri comparerent. Dissertationem
meam ab affine habebis. Novatores paribus armis aggredi
par erat. Inde nata curiosior eorum pervestigatio, qvae vel parum
bona fide, vel leviori cura incautis obtruserunt. Horum
tamen, ut vides, neminem aperte accuso veritate contentus,
qvam quotidianis ferme conviciis extorserunt ii, qvi urgebant
aliqvid edendum esse. Fatebar tandem victus, atqve utinam id
fuerit, qvod paratissimum habui. Vos eruditionis arbitri cognoscetis.
Italorum et Gallorum adsensum meruit libellus,

p.71
Germanorum exspectat. De qvo liqvet hoc solum, qvod a diversis
desideretur. Male habet, qvod Patronum amiserit; qvo
nec sperare potuit majorem, nec optare benigniorem. Sed hic
fortunae ludus est, qvem graviori casu pene superavi. Grallis
enim repositis thermarum ope jam tripes ad tripodem reversus
divinatione, qvam bona nescio, Scribonii Largi vitiis medelam
tentavi. Si merebitur, Celsi anteambulo erit. Hic vero cogitationes
paulo severiores poscit, qvibus non vano artis nostrae praesagio
pristinas vires ominor. Vale, Vir optime, tuoqve more
meis conatibus fave. Finckio Patri ac filio, caeterisqve VV. Cl.
mei studiosis salutem adscribo. Patavii XII. Julii MDCXL.
LXXXIII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Pergratum mihi fuit, tibi non displicere conatus meos in Literatura
nostra prisca restituenda, animum mihi addet,
qvas teneo, monumentorum apud nos hisce characteribus insignitorum
descriptiones eo alacrius aggrediendi. Qvaeso te, siqvid
Roma retuleris responsi a Sociis propagandae fidei, id mecum
commune facias. Vix credo eos haec aestimaturos, tum qvod
Aqvilonaria illis forsan et barbara sint, tum qvod ab homine profecta
qvi sacris ab iis diversis sit addictus. Qvicqvid sit, me magno
beabis officio, si perscripseris. Interim tibi pro affectu benevolo
gratias ago ingentes. Qvam doleo, Fastos ad te nondum pervenisse;
operam dabo, ut per Elzevirium habeas, una cum Cornu
nostro aureo, et aliis forsan nonnullis. Male nos habet, qvod
tuis adhuc carere cogamur de Acia observationibus. Nemo est
in Patria, qvod sciam, qvi habeat, ex qvo vel mutuo habere
liceat. Qvae misisse te scribis, affines tui non accepere. Vides,
qvam male curentur omnia. Ab omnibus dum commendari audimus,
ejus desiderio ferme enecamur. Male sit infidis internuntiis,
qvi tamdiu nos eo defraudant. Largus qvaeso sis in
Scribonio tuo, nec diutius tibi soli eum reserves; si Celsum adjungeres
comitem, duplici nomine literatum Tibi devincires
orbem. Vive, vale, ac, qvia tantam internunciorum dolere
cogimum sive negligentiam sive malitiam, ipse advola et adfer.
Hafn. 20. Decembris, 1640.

p.72
LXXXIV.
JO. RHODIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Clarissime Vir, Amice in primis honorande. Egone advolem?
Votum sane amicum. Sed pene cassum, etiamsi
Cyllarus adesset; nisi Protagoras una qvipiam sessorem inferret.
Tali namqve opus bajulo, qvi non minus ingenio, qvam toris
valeat. Adeo mihi coxa etiamnum riget, ut quod artum ac decimum
adhuc mensem domi traham. Valetudo tamen minime deplorata:
licet brumae inclementia solito diuturnior crebrisqve
imbribus molesta plurimum offecerit. In thermis non parum
praesidii; qvarum liberior usus aestate superiori per vires longo
decubitu fractas coeliqve inaeqvalitatem parum tutus erat. Natura
qvin etiam non obscuris indiciis novae molitionis spem praebet.
Domesticum interea hoc taedium meditationibus mutuisqve
amicorum studiis lenio. Librum tuum Romam misi ad Gabrielem
Naudaeum mihi amicissimum, in qvo candor cum eruditione certat.
Is Athanasio Kirchero inter omnes Societatis Jesu lingvarum
peritissimo legendum dedit. Eruditum qvidem et curiosum hic
statuit, minoris tamen usus, qvod verius monumenta qvam libri
ea lingva reperiantur. Naudaeus Antiqvitatibus apprime necessarium
judicat, cujus verba eo libentius adscribo, qvia mihi consona,
"Stimo-it qvesta-it faticha-it molt'-it ingegnosa-it e-it degna-it di-it gran-it lode-it ,
per-it la-it sua-it novita-it e-it le-it belle-it antichita-it scopette-it dal-it auttore-it
nel-it filo-it delsuo-it discorso-it e-it la-it verita-it e-it , ehe-it de-it tutti-it i-it libri-it arrivati-it
al-it Hermanno-it in-it cinqve-it o-it sei-it balle-it qvesto-it e-it stato-it stimato-it
universalmente-it il-it iu-it vago-it , dilettevolo-it , e-it curioso-it , e-it s-it aspetta-it
adesso-it con-it grand-it desiderio-it qve-it libro-it De-it Antiqvitatibus-it Danorum-it ,
chi-it dall'-it istesso-it auttore-it viene-it promesso-it Perche-it si-it crede-it
per-it il-it saggio-it hauuto-it in-it qvesto-it Trattato-it della-it lingva-it , che-it dovera-it
essere-it ripieno-it di-it dottrina-it molto-it curiosa-it ." Hanc viri sententiam
postea firmavi fama, ut credo, certa, esse in Islandia et
Norvegia Historias, qvibus lingvae istius munere non pauca
forsan vetustate obscurata magno rei literariae commodo in lucem
proferentur. Uberius itaqve Kircheri judicium exspectatur,
ubi suo de Magnere operi extremum colorem induxerit. Fastos

p.73
desideramus. Cornu pariter, qvod vere aureum cogitamus.
Qvid autem ego? cru/sea-gr calkei/wn-gr . Sint, qvalia per genium
licebit. Appulisse spero, nisi curator plane surdus; cui non
ita dudum Ludovicum Elsevirium monitorem dedi. Epilogum
tibi Virisqve eruditis communem puta, qvos ad judicii libertatem
invito. Qvam si impertiveris, etiamsi qvaedam displicuerint,
caetera tamen placuisse credam. Vale, meqve iis commenda,
qvibus commodum est. Patav. prid. Non. April. MDCXLI.
LXXXV.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Mitto, Vir Clarissime, per Elzevirium Fastos meos et alia,
qvae boni consulas, rogo. Qvae de Cornu aureo Principis
commentati sumus, si cum Kirchero, in Hieroglyphicis versatissimo
communicari possent, vehementer id exoptarem,
qvo ejus judicium de nostris conjecturis expiscari liceret. Forsan
in ejus opere de Hieroglyphicis locum inveniet. Approbari haec
a te et aliis apud Vos magnis ingeniis si sensero, calcar addent
ad Monumentorum nostrorum maturiorem editionem. Nondum
ad nos delata Acia tua. Bangius unum attulit exemplum,
qvo per horulam aut alteram usus sum. Valde mihi arrident
omnia, nec qvemqvam futurum arbitror, qvi non eruditionem
solidam, lectionem diffusam, judicium acre, styli acumen extollat
Plane de re ipsa idem tecum sentio, nec potest non id facere,
Cel sum qvi diligentius inspexerit. Perge modo lucubrationibus
tuis orbi literato prodesse, et Scribonius tuus, sibi Celsum ut adjungat
comitem, effice qvaeso. Hafn. M. Mart. 1641.
LXXXVI.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Solidus ferme effluxit annus, ex qvo, te ita jubente, ad Elzevirium
Amsterodamum non solum literas ad te deferendas [deferendaa ed.]

p.74
sed et fasciculum, cui inclusi erant Fasti, Literaturae, Cornu et
Institutiones meae, misi. Sed inhumaniter plane per totam aestatem
omnia haec secum retinuit, et mense Octobri demum remisit,
ne verbulo respondens ad ea, qvae ipsi scripseram de tuo desiderio;
qvocirca non possum non de hominis tam inhumani
conqveri malitia, illudqve tibi indicare, ne mea culpa factum
putes, qvod nec haec miserim, nec pro eruditissimo tuo libro de
Acia (qvem tandem accepimus) gratias egerim. De eo qvid dicam?
Diffusam lectionem, styli nitorem, judicii acumen an
prius mirer, ignoro. Certus sum, neminem fore, modo cum
cura, qvam postulat, eum legerit, qvin inter scripta, qvae hoc
aevo nobis tulit melioris literaturae orbis, palmam ei facile sit
daturus. Perge, rogo, perge illustri ingenii tui lampade lucem
Scribonio et Celso nostro foenerari. Mihi certe, rem qvod attinet,
Aciam vere acu tetigisse videris. Gratias igitur ago immensas
pro ejus communicatione, qvodqve redhostire meis neqveam
ineptiis, non mihi sed itinerum difficultati adscribas, velim.
Nuper in locum perdifficilem Celsi incidi, qvem publice discutiendum
proposui, cumqve inde me extricare neqvivero, ad te
devolvi, ut ex pagella, qvam mitto videbis. Integram misissem
exercitationem, si per tabelliarios licuisset. Valde doleo, qvod,
ut libet, non licet tecum diffusius garrire; animum ex paucis
hisce metieris. Sub praelo jam fervent Monumenta mea, qvibus
Cornu, jam distractum, adjiciam cura secunda auctum, cui exspectata
a Kirchero si fieri posset accessio, nihil mihi foret gratius.
Ubi ad umbilicum perduxerit Typographus, omnem movebo
lapidem, ut habeas. Interim vale, et annum hunc novum faustiter
et feliciter transige. Prid. Cal. Ian. 1642.
LXXXVII.
JO. RHODIUS
D. Olao Wormio. S. P.
Hafniam.
Clarissime Vir, Amice in primis honorande. Nolo spes tuas
longius morari; alere tamen nec abs re nec amicitiae iniqvum
censeo. Kircheri judicium esse in pluteis suis monuit Naudeus
noster, qvod primo ad me veredario traderet. Inexspectato
autem Pontificis jussu, gravissimorum negotiorum causa mox

p.75
In Galliam ablegatus, ne tribus qvidem verbis id mihi intimioris
notitiae indicare potuit, tralatitia Rochii nostri opera usus.
Muneris rationem ignoramus, sed qvod gravius itineris, ne dicam
reditus. Viri hujus non vulgaris doctrinae mentem proximis
perscripsi, humanissimi Kircheri qvamprimum exspecto,
tui maxime causa, et Bangii, cujus Diatribae ipsi placuere. Cessationem
tantillam si aeqve tuleris, commodum fortassis erit.
Nosti enim qvam in vario literarum genere verum illud: habent
parvae commoda magna morae. Accipe interim ex meis veram antiqvi
numismatis plumbei delineationem, qvod non minus raritate
mihi carum, qvam Pignorii nostri memoria religiosum, cujus
id necessitudini debeo. Eam Bartholino vestro lubentius tradidi,
qvia Serenissimi Ducis Veneti mitram proxime refert;
qvam ab antiqva Trojanorum nihil diversam ostendit ille in
Originibus Patavinis, qvas in gratiam civium suorum Etrusco
sermone vulgavit. Si merebitur, aurei muneris tui auctarum
patiare. Pervidi totum Principis titulo tuoqve nomine dignum,
amarthma-gr si mutetur evidens, qvod in tertium versu Epigrammatis
pag. 28. utrobiqve irrepsit. Cetera sic arrisere, ut Barberino
Purpuratorum principi, novitatis literariae avido, misissem
protinus, nisi inconcinne admodum emarginatus liber, vix locum
in Bibliothecam sperare potuisset. Sed Romanorum curiositati
satisfactum pridem H. Fuirenii diligentia, qvi geminum Venetiis
exemplar comparavit. Licetus pridie qvam ab aestivis Patavinis
Bononiam rediret, mutuatus meum adhuc detinet, ratus aliqvid
suo inde accessurum commentario, qvem de veterum Annulis affectum
habet. Emblemata Regis historiam praesentare suspicatur.
Tu cogita. Novae editionis mihi spem certam nuper indicasti,
qvam forsan exspectabit. Monumentis profecto gentis
nostrae Italos tibi demereberis. Fastos Romanos non displicuisse
memini: qvi una cum reliqvis potius negligentia qvam curatorum
protervia nobis hactenus invisi. Ludovicum Elsevirium jam
rogo, naucleris Venetias inde solventibus tradat qvicqvid ponderosum
ad me porro ferendum habuerit. Nec de ipsius fide dubito,
qvi jam Scribonio meo lucem pollicitatus. De Literatura humanitati
tuae non minus debeo, qvam de altero felicis ingenii dono.
Ea namqve meae de spina conjecturae robur addidisti; sed exilibus
praecipue conatibus meis animos perhonorifica Dissertationis
meae approbatione. Hanc vero plurimorum agnosco indulgentiam,

p.76
qvi me mihimet faciliorem cupiunt, qvam ut a meo animo
impetrem. Aures tamen praebebo, ne penitus videar kakizotecnoj-gr ,
lenta faveat modo valetudo, qvam imminens veris
calor commodiorem spondet. De Celsi loco hac temporis angustia,
id tantum addo, Panem abs te ad autoris sententiam recte
alimentis accenseri, nec ab editis veteres discrepare libros, qvos
diligenter inspexi. Qvam bene; si fata volent, suo loco aperiam.
Fuirenii vestri cum Bartholinis optime valent. Iis nullo
me unqvam officio defuisse, ex ipsis cognoscas malim. Vale.
Patavii VI. Cal. April. MDCXLII.
LXXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Summam tuam facilitatem meam fovere importunitatem ne
mirere; nam ubi amicus, ibi opus. Hinc defatigare te etiamnum
non desino, alias qvotidianis in publicum bonum negotiis
lassum. Tuo consilio, cessabunt operae Monumentis meis
occupatae in Naudaei vestri reditum, ut qvid Kircherus in nostris
desideret, priusqvam cura secunda prodeat Cornu, cognoscam.
Maximae vero ingenuitati tuae debentur gratiae, qvod non solum
tam candide de gravi errore, qvem nimia peperit festinatio moneas,
sed ex divite penu tam egregio auctario mitrae Venetae locupletaveris:
qvod, Deo volente, non sine honorifica tui mentione
suum occupabit locum. Qvam cupivissem, Bartholinum
ei delineando operam dedisse accuratiorem, ut typus ejus caeteris
junctus conspiceretur. Caeteris beneficiis hoc addas, ut tantisper
ei adhuc indulgeas, donec manu perita delineari curaverit,
qvod facturum eum, mihi polliceor. Ea est bonorum
Auctorum hic penuria, ut Origines Patavinae Pignorii nuspiam in
pluteis compareant doctorum et alia ejusdem desiderare cogamur.
Licetum a nostris circa calcem libri insinuatis conjecturis,
non procul discedere gaudeo, inprimis cum modeste et humaniter
dissentientem me ferat, nec more Stentorum qvorundam apud
nos, qvi qvae ipsi non capiunt, malitiose carpere et radere non
cessant, sed pro labore convitia reddunt. Ipsi de re nulla litem

p.77
movebo, siqvidem rem hanc meris niti conjecturis probe sciam
ac talis sit, qvae diversam patiatur interpretationem, modo a re
non nimium exorbitantem. Qvod si Elzevirium facilem habuero,
faciam, ut nihil ex meis posthac desideres. Adhuc semel
hominem sollicitabo; qvo successu [sucessu ed.], scies. Gaudeo manumissum
Scribonium; Deus tibi vires ac valetudinem largiatur firmam,
brevi ut seqvatur Celsus, cujus locum, qvi me defatigavit, a te
enodatum et ad mentem Galeni reductum in praeclaro isto opere
utinam videre liceat. Fuirenios et Bartholinos qvod in tui receperis
familiaritatem, et consiliis juves, praeclare de singulis et
omnibus nobis mereris; utinam hic vicissim rebus tuis studere
possemus, ut haud in ingratos locatam operam agnosceres. Me
certe cunctis, qvae tuum ad nos accelerare reditum possint, operam
dare, faxo, tandem videas. Unum rogo, Bertilo Bartholino
patriae statum, sibi impositam provinciam, parentum et amicorum
exspectationem, praestitum sacramentum, expensas eo nomine
factas, in memoriam ut revoces, ne extra orbitam sibi
praefixam deprehensus, sero poenitere discat. Vale, Hafn.
16. April. 1642.
JOHANNES RHODIUS
D. Olao Wormio. S. P
Hafniam.
Ecqvid vero tui causa non velim, Clarissime Vir, cujus me
dudum dicavi desideriis? Naudaei nostri anceps reditus ne
suscepti operis tui moram diu nimis protraheret, Tomasinum
nostrum Aemoniae Episcopum jam in Urbe menses aliqvot haerentem
sollicitavi de Kircheri judicio, qvod candoris pariter ac
meritissimae laudis plenum ipse mitto integrum ex ipsius ad me
pridem humanissime scriptis, qvum intelligam non deesse istic,
qvi tuis de Cornu cogitatis nescio qvid adtentent. Illudne aliunde
illatum cogitent ipsi, qvi sciunt corda novena inter alia signa
minutula totidem indicare Cimbriae provincias. Unum addo
qvod num attigeris, jam non satis occurrit, Publio Vegetio Mulomedico
familiare esse cornu poculi vice. Inde Lib. 1. cap. 15.
ad cornu accipere. Lib. 3. cap. 24. ad cornu digerere. cap. 38. verius
41. item per cornu dare, cap. 67. et 78. rectius 70. et 81.

p.78
qvaliter et Plinius Valerianus Lib. 1. cap. 65. Sed et mensuram esse
patet apud Vegetium Lib. 4. cap. 9. ubi cornua bina exiguntur.
De Florentinis, qvae a Francisco Caroccio Medico familiari meo
habui, Bartholinus noster perscribet: in qvibus nota veris ekfanh-gr
qvaedam emblemata. Si qvid porro de is accuratius novero,
protinus id scias faciam. Mitrae Venetae nunc propius animo
studium est: cui aliqvid accessisse puto, si exqvisita numi ei
adumbratio Tibi in conspectum venerit. Atys videtur, cujus fert
is imaginem, sed artificis, qvod fieri solet, praecipitatione dextro
lunae cornu mutilam, characteribus etiam situ detritis. Ei paulo
dissimilem haud dubie vidisti in exositione monumenti Tornacensis,
qvam nobis Pignorius reliqvit. Nec signum illud ancum
cujus nuper typum misisti, ab hoc alienum. Similes enim fibulis
connexas refert Atys braccas, eamdem qvoqe mitram ferme,
in marmore scitissimo, qvod Caesiorum aedes hodieqve exornat
Romae, qvas Ubaldinus Canonicus defuncti Cardinalis frater
habitat: unde cymbali figuram depromsi, qvae Scribonii Composit.
5. non parum lucis allatura. Dextram heic juvenis auri
sinistrae objicit, sinistra cymbalum tenet, dum Cybele tympanum
pulsat. Qvid tui vero positus innuat, pro ingenio facile conjeceris.
Nolo tamen dissimulare, ejusmodi habitum Phrygibus
communem fuisse, maximeqve tegmen illud capitis, qvod elegantissimus
etiam Ganymedes marmoreus labet, qvem Venetiis
in atrio Bibliothecae D. Martii tholo suspensum meministi. Hujus
inter caetera mentio est cap 12. Originum Patavinarum Laurentii
Pignorii, qvo Trojanorum amictus erudite dilucidatur.
Tuum igitur puerum Cybeles delicium si velis, non multum
qvidem renuo: cras meos tamen Antiqvarios Romae hujusmodi
rerum notitia claros de ipso plenius consulam, qvorum
a me sententiam habebis. Amplissimo socero tuo plurimum
debeo, qvod meas pagellas leniori judicio exceperit. Nepotibus
mutuum animi studium testabor, jamqve Bartolo intimiorem
Scoppii et Octavii Ferrarii necessitudinem conciliavi,
qva nihil ipsius ad politiores literas instituto commodius
accidere potuit. Reliqvis pro mea ingenuitate advigilo
ea fide, qvam mihi de vestro affectu polliceor. Vale, et utrumqve
Finckium ceterosqve mei nominis studiosos officiose saluta.
Patavii VI. Cal. Jul. MDCXLII.

p.79
XC.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Cum huc appulisset Johannes Elzevirius Bibliopola Leidensis,
rursus fortunae aleam experturus, fasciculum hunc, Amsterodamum
ad fratrem Ludovicum ut deferret, ei commisi, qvo
cum aliis suis Patavium ad te transmittere posset, sperans, eum
tuis meritis excitatum hac vice faciliorem futurum. Eventum
exspectabo. Pro nummo transmisso gratias habeo magnas; revocavit
mihi singulare hoc Cornu nostri ornamentum in memoriam
aereae meae statuae, cujus Bart. Bartholino nuper transmisi
iconem, ut, qvid de ea statuatis expiscarer. Si diadematis
respexeris formam, Trojanum qvid sapere videtur. Ego, qvo
referam, plane ignoro. Ex Italia secum detulit D. Bordingius,
a cujus filio ego accepi. Nummo tuo in iterata editione, siqvidem
eo spectare credam, adjungam. Monumenta mea ubi prodierint,
singulis vobis exemplum mittam, si per Elzevirium
licuerit, nisi ad nos reditum Te moliri (qvod seramus) intellexerimus.
De mediis namqve, qvibus allici Te posse putamus,
magnos tuos Patronos jam dispicere, certo cognovi; utinam
votis aspiret eventus! Interim vale, et Te Patriae natum
cogita. Hafn. 28. Maji, 1642.
XCI.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Multis nominibus tibi obstrictus, exoptarem diem illum
illucescere, qvo vicissim agnosceres nihil non tui causa me
praestitisse. Opportune namqve ultimas tuas accepi, qvibus et
Kircheri et Ferrarii, doctissimorum Virorum de meis adjuncta
erant judicia, ultra qvam sperare potui, amica et humana, tibi talibusqve
Viris cum non displiceant nostra, allatrantes non moror
alios, certus, qvod virtuti individua comes sit invidia. Ferme
ad umbilicum editionem iteratam Cornu perduxerat Typographus,

p.80
ut singula, qvae communicas, suis locis inserere
haud qviverim; Aegre igitur haud feras, spero, si ad calcem integram
tuam inseruero epistolam, qvae de amicitia nostra toti
testabitur orbi literato. Egregie ad rem faciunt, tam qvae de
mitra Trojanorum erudite disseris; sed maxime adversarium
punget aptissima cordium interpretatio, qvam et seorsim inseram,
(eo usqve enim praela non pervenere et in Epistola tua leget.
Caecis nobis et crassis his aurae septentrionalis nubibus velatis
tantam lucem ex Italia affulsisse, maximopere gaudeo. Mense
Majo ad te scripsi, et per fratrem Ludovici Elzevirii fasciculum
meorum transmisi scriptorum, maritimo itinere devehendum,
inter qvos et Fasti; num acceperis, et curata haec sint,
haud gravatim indicabis. Hisce diebus, publicorum Academiae
negotiorum causa, apud Cancellarium fui, cumqve sponte sua
tui injiceret mentionem, atqve a me efflagitaret, Aciae exemplum
sibi ut procurarem, de mediis, qvibus te ad nos pellicere
possemus, serio ut cogitaret, compellavi. Tum ille fuse de conditione
et rebus tuis disseruit, qvibusqve modis tuis votis satisfieri
posse putarem, rogavit. Ego, qvae literis B. Bartholini edoctus
eram, insinuavi, siqve res eo deduceretur, adventurum te dixi.
Spero brevi admonitiones ejusmodi profuturas, qvod sincere
voveo et opto. Amice te salutat socer et amici reliqvi. Hafn.
20. Jul. 1642.
XCII.
JOHANNES RHODIUS
D. Olao Wormio. S. P.
Clarissime Vir, amice in primis honorande. Qvas misi postremas,
si te publici juris voluisse arbitratus fuissem, accuratiores
multo dedissem, praecipue de situ, qvem refert Atys,
cujus non obscura in veterum monumentis vestigia: nec praeteriissem,
galeam Justiniani Imperatoris tiaram fuisse. Mihi
tamen abunde est cornu illud Cimbriae vindicasse non inani conjectura,
qvam et cum Liceto nostro ante communicavi. Et certe
veritatis ea vis apud me semper fuit, ut nullius persona terrear.
Majori libertate, an dexteritate ingenii, idne peregerim, in
primis palam fecisset Scribonius noster: cui jam prae carceribus

p.81
mappam misere, qvibus literarum Senatus id juris diu concesserat.
Infelix autem patriae status ad Regium limen submisso gradu
tendentem sufflaminauit [fufflaminavit ed.], immo cogitationes spesqve tuo indicio
conceptas, qvibus non parum excitabar. Video etiam favorem
hominum in fortunam adeo inclinare, ut parum mihi porro
de Ludovico Elsevirio possim promittere, licet meis heic officiis
praesentem plurimum adjuverim supplendis e Bibliotheca Ambrosiana
Procopii lacunis, qvibus impar Vaticana. Neqve enim
iterato compellantem responso dignatur; maxime postqvam
significaverum fasciculum a Vobis ad me traditum qvem utiqve
reliqvis ad Juntas nostros mercibus facile addidisset. Cessationi
qvidem a Bartholino meo remedium sperabam. Is vero in Belgio
necdum comparuit. Monumenta Danica, qvae H. Fuirenius Venetiis
paravit, leviter inspexi, priusqvam Illustriss. Eqviti a Puteo
Romam mitterentur, de qvibus solidi vir judicii suam opinionem
satis magnifice aperuit Disputatione de prisca Danorum
poesi meae de Acia nostraeqve gentis ritibus aliqvid tuo nomine
dignum accessit. Censuram vero ingeniosam Scribonius Aldi cura
interpolatus honesta suae conditionis excusatione declinat.
Sed haec melior suggerebat aura, qvum in medio armoum strepitu
apud Poetam ingeminaret praeco. ei)rh/nh-gr mou/saisi-gr prosfilesta/th-gr .
Nec mora, qvin pacatis nunc Italiae rebus prior
mox facies redierit. Consilia et istic sub manu fortassis nascentur.
Valida precor, et rebus apta. Animum interim solatur,
dignos Deo visos, in qvibus experietur, qvantum natura humana
possit pati. Socero tuo ceterisqve vestris salutem redde plurimam,
tantilla valetudine auctior, Vale. Patavii IV. Non.
Maji. MDCXLIV.
XCIII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Nuper apud Nobilissimum J. Gerstorffium inter reliqva de te
sermo inciderat, cumqve tuis studiis addictissimus, qvid
de tuo ad nos reditu sperarem, inqvisivisset, ego si instituto dignis
conditionibus te revocarent superiores, me de adventu certum

p.82
esse dixi. Qvibus inductus rationibus id assererem, porro inqvirenti,
qvod a Bartholino nostro edoctus eram, indicavi. Ille
abiens, sibi hoc negotium commendatum fore sancte spopondit.
Rediit ad me die seqventi, et se Vicarium Regium Ulfeldium convenisse,
remqve totam exposuisse narravit, qvi apud Regem effecturum
promisit, tuis ut satisfieret votis, modo tu ipse per literas
(qvo de omnibus certior esset) mentem et consilia ipsi aperires.
Petiit igitur, haec tibi data commoditate ut indicarem,
qvo mature rebus tuis consulere, et promissorum memoriam
Patrono tanto refricare opportune posses. Qvo fine et haec ocyus
scribo, et pro missa nuper doctissima Epistola gratias ago, qvam
integram Monumentis meis, tua, ut spero, bona venia, insertam
videbis. Vale, et occupatissimo ignosce. Hafn. 26. Aug.
1642.
XCIV.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Eruditam Epistolam cum non parum lucis et ornamenti Dissertationi
nostrae allaturam viderim, qvod pluribus communem
fecerim, te pro eo, qvo teneris publicum bonum promovendi,
studio haud aegre laturum confido. Non dubito, qvin,
si penes te stetisset, ex divite ingenii penu pluribus et eximiis
ampliasses observationibus; sed illam, qvam manibus tenemus,
aviculam reliqvis in silvis, svavius licet cantillantibus, nostras
tamen fugientibus caveas, cum vulgo praestare semper credidi.
Interim invicto argumento Patriae, qvod suum erat, primus
qvod vindicaveris, Tibi soli deberi fateor. Male sit Elzevirio illi
inhumano omniqve grati animi sensu vacuo, qvi tuum tamdiu
moratur studium, nostra vero desideria. Sordidos istos homines,
lucro ut caeno immersos, nec bonum publicum nec collata
movent, qvamvis grandia, beneficia. Bartholum Amsterodamum
appulisse accepimus, ejusqve adventum indies praestolamur;
qvid obtinuerit, cum venerit, intelligam. Si facultas,
nostra ad Vos transmittendi, daretur commoda, non sinerem,
Vos iis destitui. Illustrissimi Eqvitis Puteo de monumentis
Danicis, si grave minus sit, sententiam communices, rogo; acutius
enim alieni, qvam proprii, talia cernunt oculi. Manuscripta,

p.83
qvae p. m. Dionysio mutuo dedisti, sedulus inqvisivi, catalogum
totius Bibliothecae vidi, imo libri omnes hic divenditi
sunt, sed nusqvam comparuere, qvae desideras. Ripis Cimbrorum,
anteqam ad nos devenerint, lustrati ab haeredibus fuere
foruli; an, qvae ad alios spectabant, seposuerint, sedulus data
commoditate literis inqviram. Siqvid obtinere licuerit, Bangio
nostro dabitur. Vale Hafn. 12. Cal. Jul. 1644.
XCV.
JOANNES RHODIUS
D. Olao Wormio. S.P.
Hafniam.
Clarissime Vir, amice integerrime. Nuperis vestris Non.
Aug. traditis nihil mihi gratius. Animum namqve diuturnae
exspectationis taedio pene maceratum opportune sublevarunt.
Sileo priscae meae voluntatis constantiam, cui non in
meam tantum epistolam, sed in memet judicii arbitrium ultro
concesserim. Bangii nostri salus mihi anceps foret a silentio, nisi
ejus meminisses, dum in recuperando meo libro sedulitatem
promittis, qvem procul dubio haeredes inter MSS. defuncti seposuere.
De Scribonio nunc denuo ad Elsevirium, immo ad
Bartholinum nostrum, qvem ad ternas meas nihil respondisse
miror. Autorem subtili censura tua reum sub aliena persona
Philosophi et Medici liberaliter excusavi, honorifica tui nominis
memoria: nisi aliam tibi mentem novero; quam liberam cupio.
Censebam qvidem Viri Clarissimi titulo eam initio proponi. At
nihil heic aestimationi adversum, nihil amicitiae: solius heic polymathiae
argumentum, ne qvid in ista aevi varietate praeterierim.
Scribonium pari modestia Latiali consvetudini plurimis rationibus
adserui; qvidqvid Janus Cornarius, Gaspar Barthius familiaris
meus aliiqve Viri eruditissimi suspicati fuerint. Nosti
aureum Moschionis: Kalo!n-gr fula/xai-gr gnhsi/wj-gr par)r)hsi/an-gr . Auctarii
beneficium Acia mea perpetuum agnoscet, si fibulae tuae
speciem miseris, Graphii etiam, cujus indicium Thomae Bartholino
debeo. Veslingius noster qvinqvennium Cairi moratus, exhortatione
mea Pullitiem Aegyptiam meditatur pereruditam. Singulari
cura eam Magnus Hetruriae Dux operis inde conductis
aemulatus, accuratam furni delineatione indulsit, qvam ille
Memphiticae simillimam affirmat. Eumdem Augustissimi Regis

p.84
nostri conatum intellexi. Si qvod ejus vestigium, rem totam
plenius, qvaeso, explica. uis furni modulus, qvae foci materia,
qvae nationis ac turbae cura, qvisnam eventus. Totum
qvod fuerit, grata diligentiae vestrae debebit posteritas: qvam
honestis tibi hactenus devinxisti laboribus. Qvod literarum incremento
famliaeqve bono cum Clarissimis Finkiis ut diu facias,
Deum veneror. Patavii III. Non. August. MDCXLIV.
XCVI.
OLAUS WORMIUS
Joanni Rhodio.
Patavium.
Gratum mihi qvod intelligam qvidpiam a me profectum,
qvod Tibi non displicuisse videam. Securum te esse volo
nihil unqam mihi antiqvius, qvam officiis sinceram constanter
fovere amicitiam, meqve meis totun dicare. Non mirum Barholinum
segniorem in respondendo, cum intelligam Amsterodami,
ubi per menses aliqvot, immemor rerum curandarum haesit,
lecto affixum fuisse et ne ad nos qvidem scripsisse. Qvod
Celsum libere a suspicionibus, etiam meis, vindicaveris, rem
te dignam praestitisti, ac eo fine hanc ventilavi animadversionem,
Tibi occasionem ut praeberem nihil omittendi, eo qvod spectaret.
Qvocunqve modo id feceris, mihi gratum erit, cum ab omni
partium studio alienum et amicae veritati addictum Te semper
expertus sim. Mitto iconem fibulae meae, qvae aerugine obducta,
parum distat ab ea, qvam loco qvarto inter Menetrianas proposuisti;
arcus minor aliqvanto est, et acus receptaculum latius
ad qvadratum accedens. Jungo stylum seu graphium, qvod
etiam arcum, ejus plane longitudinis et figurae, qvam pictura,
ostendit. Apex exarandis, caput delendis notis deputatum
fuisse videtur, hinc ventre protuberat rhomboideo. Argumentum
elegit vester Veslingius elegans et curiosum, in qvo si occupetur
ea cura, qva in reliqvis suis, immortalem vel hoc solo polliceri
sibi potest nominis famam. Qvod ad Serenissimi Regis
nostri conatus eo in genere attinet, brevibus refera, qvid mihi
de iis constet. Anno 1640, mense Augusto vocatus eram Fridericsburgum,
aulicis qvibusdam dysenteria epidemica laborantibus
ut consulerem. Accidit, ut inter prandendum pulli gallinacei

p.85
mensae apponerentur Regiae. Tum ut qvaerere coepit
Maj. Regia, an qvo pacto exclusi essent hi pulli, scirem; ego gallinae
incubata ova regessi. Neqvaqvam, respondit, sed in furnis
peculiaribus more Aegyptiorum; utqve totum videas artificium,
in villam ubi excluduntur et educantur, a prandio deducendum
te curabo, cuncta oculis usurpare ut valeas; et artificium mirabere.
Qvod et factum. Ego ubi veni, inveni in conclavi
ad id deputato sex furnos ordine locatos, qvorum figura nihil
ferme distabat a furnis vulgaribus, in qvibus panes coqvunt, nisi
qvod ante os, focus peculiaris exlaminis ferreis esset exstructus
cum craticula, cui carbones vivi et minuti inclusi, qvi calorem
lentum toti structurae suppeditabant commodissime; manum
enim immittenti blandissimus percipiebatur. In furno cophinus
erat planus, puivinari mollibus plumis farto stratus, qvadraginta
aut qvinqvaginta circiter ova continens. Adstabat vetula, stipendio
conducta, omnium curam gerens. Qvae, cum de tota
excludendi ratione interrogaretur, respondit: se primo per candelam
ova explorare, foecundane sint an sterilia eaqve simul ad
numerum qvinqvagenarium uni furno imponere; focum lentum,
qvalem vidimus, accendere, eumqve, ne exstingvatur, diligenter
curare, ad qvadragesimum ferme diem, bis praeterea qvotidie
vertere; sicqve destinato tempore pipientes prodire pullos,
qvamvis raros adeo, ut decimum qvodvis ovum vix exspectationi
respondeat. Exclusos committit capis, pectore deplumatis,
(qvos eum in finem alit copiosos,) educandos, qvi officio strenue
defunguntur. Haec tota est operis liturgia. Qvindecim circiter
tum vidi, qvi ad columbinam pervenerant magnitudinem et
paulo supra. Verum referebat Maj. Regia, pullos hosce ad justam
magnitudinem pervenire non posse, ob teneritudinem. Qvocirca,
qvando mediocris sunt consistentiae, ad culinam deferuntur,
ut de artis naturam imitantis potentia discurrendi detur occasio
uberior, ubi Legati aut Principes exteri lautius in aula excipiuntur.
Non qvaestus aut lucri causa a Rege haec instituta pullatio;
decies enim pluris constat, qvam ordinaria naturae, sed qvia
ipse hunc modum invenit, qvo in Aegyptiorum artificium inqvireret,
eo haud parum delectari solet. Caeterum, dum curiosius
singula lustro, petii facultatem mihi concedi, unum aut alterum
ex ovis, qvae per qvatuordecim circiter dies furno erant inclusa,
frangendi: renuit primo vetula, jussa tamen ab iis, qvi me eo
deducebant, bina exhibuit, Alterum dum frangerem, putridum

p.86
plane erat, in altero evidentia satis alitis apparebant lineamenta,
oculi inprimis et capitis. Haec sunt, qvae de Danica
pullatione Tibi narranda habui. Si alicujus usus Velingio
vestro fuerint, gaudebo me etiam symbolam qvalemcunqve tam
praeclaris ausibus contulisse Vale. Hafn. 15. Septembr. 1644.
XCVII.
JOANNES RHODIUS
D. Olao Wormio. S. P.
Clarissime Vir, Amicorum integerrime. Nisi de propensissima
in me candoris tui voluntate securior fuissem, vix interpellassem
occupationes tuas, qvas meo etiam exemplo tibi pro
ingenii facilitate novas qvotidie suboriri credo. Nostrae vero
exspectationi tam prolixe ac plene satisfactum profiteor, ut Clarissimo
Veslingii desiderio nihil relictum praeter furni cum suo apparatu
ichnographiam, qvam si ab accuratiori penicillo impertiveris,
qvantum debuerit ipse tuae humanitati, publice testabitur.
Nimirum Augustissimi nostri allectus ingenio id sibi curae habet,
posteris tam expedita operis ratio constet, qvam tua fide qvibusqve
par encomis est litteris commissurus. Lentus ille qvidem
promissor, securus tamen, qvi non facile qvidqvam praecipitat.
Systema interim Anatomicum novis iconibus spectatorum genio
aptatum jam qvidqvid a publicis superest negotiis jure postulat.
Graphium tuum libenter vidi, cui meum nonnihil dissimile. Fibula
vero nihil jucundius, a qva Dissertationi meae aliqvid etiam
accessit. De Scribonio spes mihi perexigua, etiamsi valetudini
restitutus cum Elzevirio diligenter Bartholinus noster egerit.
Sic enim aliis nunc ipsius gemunt praela. Reinstius tamen, qvi
apud istos mortales plurimum valet, curaturum se recepit, ut
Caesii operas in societatem laboris admittat. Patavii seu Venetiis
aliqvid moliri vetat improbum lucri studium, qvod nemo primi
etiam nominis scriptor declinaverit. Memini, qvanto mihi venit
Acia, qvam efflagitationes amicorum extorsere: ne dicam ingenuo
homini vix ferenda inspectionis taedia. Nec tamen gratia
voto respondit. Sola emollivit haec eorum aeqvitas, qvi supra
opinionem tenuitati nostrae pondus addiderunt; cujus memoria,
si alia exciderint intempestivius, me non parum sublevari sentio:

p.87
qvamqvam et in diuturna hac valetudine justae mihi qvaliscunqve
inertiae fuerint causae, qvoties recogito illud Menandri,
ou)k-gr e)sq'-gr u(gei/aj-gr krei_tton-gr ou)den-gr e)n-gr bi/J-gr . Dubiis patriae rebus incolumes
vos praestet summus rerum arbiter. Patavii XVII.
Calend. April. MDXLV.
XCVIII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Tuas, Patavii 17 Cal. Aprilis exaratas, Calendis Augusti
primum accepi; Basileae procul dubio hactenus latuerunt,
ubi intelligo Fuirenios et Thomam haerere. Venia Serenissimi
Regis per Pictorem peritum furnorum exclusioni pullorum
deputatorum ichnographiam hanc, qvam mitto, accepi.
Duorum vero mitto: qvod alia vice nuper tentare idem aggressus
sit Augustissimus noster, qvamvis successu [suceessu ed.] non adeo felici.
Primus literis Romanis signatus is est, qvi exspectatos dedit
eventus. Singula, qvae ad fabricam spectant, evidentius notis
signabo. A. Furni primi aperti icon. B. ventilabrum cum suo
epistomio ligneo, qvo calorem dirigere ac moderari solet.
C, furni interior capacitas. D. os ejus qvadratum, cui applicatur
craticula aenea E minutis carbonibus repleta, ac demum
clauditur ostio ligneo interiore parte lamina aenea obducto, et
fulcro volubili exterius sustentato, litera F. notato. In ipsa
cavitate furni primo visitur orbis ligneus G. in centro axe dotatus,
ut commode circumrotari possit, qvo manu singula ova
tractare et vertere custos commode possit. Huic pulvinar H.
ex panno bombycino, mollibus gallinae plumis farctum incumbit,
cui ova excludenda committuntur, ac demum altero simili l.
teguntur. K. Furnus idem clausus, et exclusioni aptus. Alter
furnus operosior est, duplici constans concameratione. a-gr Foramen
cineribus eximendis destinatum. b-gr . focus cum craticula;
qvi aeneo clauditur ostiolo. g-gr . primae concamerationis seu testudinis,
im qva orbis, pulvinaria et ova, ut in primo furno. d-gr secunda
concameratio primam cingens, calori ex foco transmisso

p.88
conservando et fovendo dicata. e-gr . foramina, per qvae calor ex foco
in secundae concamerationis ambitum transmittitur. z-gr interstitium,
in qvo calor. h-gr . ventilabrum, qvo calor dirigitur, ab
adversa furni parte situm. Altitudo furni ped 9. latitudo et profunditas.
Pulvinar in diametro pedes 2. tenet (*) Haec sunt,
qvae expetere vos arbitror. Veslingium, velim, meo nomine officiose
salutes cum parata officiorum delatione, Erudita ejus
in Alpinum Commentaria teneo, ut et Anatomicum Syntagma,
qvae eruditis valde probantur. Utinam Scribonius tuus et reliqva
qvae exspectamus, brevi prodeant, avidae nostrae exspectationi
qvo satisfiat. Illustrissimus Dominus de Thuillerie, Legatus
apud nos Gallicus, cum ostendissem in Acia tua qvanti ipsum
aestimes, me egregio thesauro Numismatum Romanorum donavit,
qvem inter rara mea asservo. Tandem diu exoptata, qvamvis
dura, nobis affulsit, ejus Viri ministerio, Pax, qvae ut nobis
sit diuturna, faxit Deus Hafn. XIIX Aug. MDCLV
(*) Hae-x figurae-x nusqvam-x in-x Wormii-x chartis-x reperiebantur-x , alias-x
aeri-x insculptas-x epistolae-x huic-x addere-x non-x omisissemus-x .
XCIX.
JO. RHODIUS
Olao Wormio.
Hafniam.
Clarissime Vir, amice integerrime. Qvid meis tanti intervalli
moras injecerit, vix hariolari licet, nisi operae forsan,
qvarum inertia Bartholinus, cui eas dederam, Unicornu vulgando
mire torqvebatur, qvamvis et ego vicinus me succidaneum
inspectionis socium dedissem. Tua vero celeritate miraqve solertia
non me tibi solum, sed Clarissimum juxta Veslingium nostrum
eximie devinxisti. Beneficium istud recte locatum senties
demum, ubi qvod molitur opus lucem viderit. Ingenio plane
Regio debitas laudes pendet: nec tuum hoc in literas studium
praeteribit; si annum junxeris, qvo coeptum istud artificium.
Atqve utinam spe nostra festinantius. Publici namqve muneris
prima semper ei cura, qvod eleganter ac exqvisite sustinet. Sileo
ipsius urbe vasta saepius implorari auxilia, ut nihil aut parum oti

p.89
privatis meditationibus reliqvum. Illud ab aestate qvidem exspectandum,
sed qvalis nupera insveto fervore meliores nonnunqvam
conatus intervertit. Anatomicum systema nihilominus novis
iconibus ad vivum expressis adauxit, qvas aere incisas ulteriori
examini destinavit, dum recognoscat caetera immitius a typographis
habita. Mortalium genus illud, qvum Francofurti opus
praecipitaret, ne meo qvidem pepercit epigrammati, cui inepta
emendatione omnem venustatem ademit. Secundis autem curis
librum nitidiorem longe accuratioremqve videbis priore. Opobalsami
Vindicias eruditis laudatas meo indicio comparavit Rocchus
noster, sed et succum ipsum a Gallo Pharmacopoeo mihi noto
ex Egypto pridem allatum, cujus ego tantillum inter pretiosiora
servo; major pars ad Baldum, summi Pontificis Medicum, a
Veslingio Romam missa. De Scribonio qvae tua opinio, non obscure
ostendis. Geminum mihi exemplar in promtu non mediocris
diligentiae. Qvid vero Bartholinus, Mulenius, Bordingius,
rei optime conscii, suo svasu, qvid sua Reinstius autoritate, apud
Elsevirium hactenus egerint, nondum pernovi. Hominem denuo
literis tentabo. Si vacillat, non vulgaribus Raphaelis du
Fresne promissis acqviescam, qvi nuper, qvicqvid sit illud opus,
qvum inspexisset, luculentas mihi conditiones protulit. Praefectus
ille typis Regiis, olim in familia Thuillerii mihi familiaris,
cujus aedes Venetiis freqventabam, ob summam cum Gaffavello
necessitudinem. Ipsius munificentia locupletatam insignibus
nummis [numis ed.] tibi pinacothecam eo magis gratulor, qvod non pauci a
Molini Senatoris maximi haeredibus, procurante qvodam Senatore
Veneto, ad eum pervenerint, qvod nec Dissertatione mea
posteros celandum putavi. Pacem sane tanti Viri opera gaudeo
restitutam. Sed minus partiarium optassem. Publicae fateor utilitatis
respectus est pacis firmamentum. Iui strenuis tamen naturis
post injuriam silentium non patientiae indicium est, sed vindictae
meditatio. Atqvi nolo tecum altius philosophari. Pax una
triumphis innumeris potior! Bartholinos vobis redditos gratulor.
Stupano et Bauhino Thomam cum H. Fuirenio studiose commendavi.
Nec me parum solatur ipsorum meritis a praecoci amicorum
Fossi et Stougardi fato nova patriae honestamenta subnasci,
qvae familiae vestrae diuturna precor. Vale, meiqve studiosos
Collegas celeberrimos plurimum saluta. Patavii XVI. Cal.
Dec. MDCXLV.

p.90
C.
JOHANNES RHODIUS
D. Olao Wormio. S. P.
Clarissime Vir. Exactae Veslingii nostri diligentiae non parum
accessit e scheda, qvam satis mature misisti. Nam et
ille omnia pensiculate condit. Anatomicum Systema non solum
novis illustravit figuris, verum et integrum refinxit, cui describendo
id tempus impendendum, cujus bonam partem sibi poscebat
Pullities necdum plane delineata. Ego tamen sedulus monitor
opus urgebo, cujus initium magna cum voluptate legi.
Sed inclinante hoc mense, qvi a publico munere paulo negotiosior.
Moltkenii commercio Annales vestros, si qvid judico, satis
curiosos heic inspicere licuit, qvi subito Mediolanum transmissi.
Opobalsamum autem Veslingii ceteraqve ejusdem argumenti
varia Romae vulgata, pariter Liceti nostri plura cum vestris non
permutari non miror, qvi jam didici qvam levi ingenio negotium
rei librariae hoc loco ineant, qvi magis lucro student, qvam eruditorum
gustui. Naudeus noster insignem librorum vim nuper in
Italia conqvisivit aere Cardinalis Mazzarini, a qvo liberalissime
habetur. Nec minorem credo Augusti nostri fore munificentiam,
si qvis magnae autoritatis Vir bonorum in republica scriptorum
commoda suggereret. Gaudeo istum Bartholino meo locum
obtigisse, cui summorum, qvibus heic usus, virorum exemplo
non possit non esse utilis. Jam enim perspectum mihi ipsius
eximio cum animi candore ingenium: cui omnia recte eveniant
precor. Elsevirium opinione nostra frigidiorem e Batavis perscribit
Fuirenius. Nec refert. Naudeus enim majori certe studio,
nec impari fortassis elegantia, qvod extorsit, opus non iniqvis
conditionibus luci se traditurum recepit. Licetus ac Veslingius
plurimum te salutant. Vintimigliae inscriptas diligenter curavi.
Vale, meqve iis accense, qvi te serio colunt. Patavii VI. Maj.
MDCLVI.
Immanes Othomanni minas hactenus repressit Veneta classis
Batavorum et Britannorum navibus auctior, in qva robur
omne consistit. Cydonia tamen nondum recuperata. Civium nobiliores
Byzantium missi gravissimas suspectae fidei poenas tulere.

p.91
CI.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Expectationi vestrae satisfacere hactenus non potui, eo qvod
curiosius inqvirenti de anno, qvo primum struere fornaces
excludendis pullis destinatas coeperit Majestas Regia, expiscari
non licuerit. Tandem tamen, fortuna conatibus favente, in
scribam arcis, qvi fabricae praefuit, incidi, qvi se rationes suas
excussurum promisit, ut certiorem me hac de re redderet. Jam
vero primulum, post varias sollicitationes, (ut sunt homines
isti lenti) hoc, qvod mitto, tuli responsi. Si usui vobis esse possit,
est, qvod mihi gratuler; sin secus, existimare vos velim,
mea culpa aut negligentia factum haud esse, tardius ad vos qvod
deferatur. Accedit incommodum alterum, qvod literas nostras
haud parum posthac remorabitur. Diem suum obiit mercator
Bramius, qvi eas sedulo curare solebat; et Fuirenii a vobis
discesserunt, qvorum literis meas jungere solebam. Interim ut
qvimus, ut ajunt, qvando ut volumus, non licet. Opobalsami
Vindicias secum non detulit Rochus, res suas in Belgio adhuc
haerere causatus. Redux Bartholus Cathedram apud nos obtinuit
Oratoriam; Henricum Fuirenium et Thomam, Basileae
supremis in Medicina auctos honoribus, per Gallias et Belgium
iter in patriam ingressos, indies exspectamus. Licetum perofficiose
saluto; ejus de annulis opus misit Fuirenius, ast cum
apud me vidisset Legatus Thuillerius, petenti denegare non
potui. Magni aestimat virum, qvem sibi, in Italia dum esset,
scriptum qvoddam dedicasse, mihi narravit. Qvae Veslingio et
Vintimigliae destinavi, qvaeso, data commoditate, fac, ut curentur.
M. Martio. 1646.
CII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Lugduno Batavorum ad me tuas misit Fuirenius noster, haeret
enim adhuc ibidem cum Thoma, supellectilem librariam ex

p.92
Italia exspectans, qvam feliciter jam allatam intellexi. Veslingii
diligentiam et bonum publicum promovendi ardorem bonis
proseqvor ominibus Faxit Deus, conatus ejus optatum ut sortiantur
finem Pulliciem ubi absolverit, erit cum aliqvo popularium
ad nos redeuntium, occasio ad nos deferendi. Nuper librum
de Opobalsamo accepi Noribergae juxta exemplar Romanum,
ut videtur, editum, qvo tota historia litis de Opobalsamo
continetur, una cum Epistolis et Consiliis Medicorum in utriusqve
partis confirmationem, atqve inter haec Epistola una atqve
altera Veslingii. Plura num ab ipso de hoc argumento sint edita,
ignoro. Moltkenius noster XI. exempla Saxonis, hic impressi, cum
Notis Stephani ad Vos misisse refert; procul dubio ex iis illud
fuit, qvod Mediolanum transmissum. Ex praescripto Naudaei ego
hic qvotqvot conqvirere licuit, collegi libros vernaculos, Latinos
aliosqve in usum Bibliothecae Mazarianianae, qvos secum in
Gallias detulit Legatus Illustrissimus de Thuillerie, qvem tamen
adhuc in Belgio haerere, cognovi. Nostri hic Magnates non adeo
sunt curiosi, ac furiosa haec belli tempestas tales cogitationes
prorsus excussit, de Marte jam magis qvam Pallae sollicitis.
Recte mihi fecisse videris, qvod in Galliis per Naudaeum tua imprimi
facias; mihi namqve et olim Elzeviriorum perspectus candor,
de qvo alias memini me apud te conqvestum. Qvod si contigerit,
Biblipolam Venetum, cum qvo Moltkenio nostro res
est, videre, roga, qvaeso, ut, dum varias qvisqvilias huc
mittit, Liceti, Veslingii, Kircheri aliorumqve literariae rei procerum
non negligat libros; nam et hic Dii habitant. Misit ad
me nuper D. Fuivenius inscriptionem Pyramidis, qvae Atestae in
horto Contareni extat, agnosco in ea vestigia multarum literarum
Runicarum, sed nihil inde colligo, qvod haud satis accurate
ductus omnes sit assecutus. Si detur commoditas, per amicum,
age, totius molis descriptionem accuratam una cum characteribus
habeam; juvat enim vires in ea experiri, si forte
qvid memoria dignum inde colligere liceat. Veslingium et Licetum
officiose saluto. Vale. Hafn. 27. Jun. 1646.

p.93
CIII.
JO. RHODIUS
D. Olao Wormio. S. P.
Clarissime Vir, Amicorum integerrime. Conceptum nuperis
pro Veslingii in literas conatu votum non minori pietate
apud me maturum reddidit. De Pullitie spes qvidem longa est, ob
varias viri occupationes: attamen certa, me assiduo monitore.
Anatomiam prorsus novam hac aestate iconibus aptavit, qvae
Frambotti nostri typis publicanda, si gentis ejus more non vacillat.
Opobalsami Vindicias misissem, nisi arctae admodum amici sarcinulae
propter dubium valde per hostica iter paucas viae chartas
admisissent e qvibus Zabarellae effigiem Clariss. Tho. Finckio,
Salae et Ventimigliae, alteram Tho. Bartholino, Argoli Longomontano,
reliqvas cum historia Chamaeleontis tuo Museo destinavi,
atqve suam tibi Veslingius. Bibliopolam Venetum literis monebo,
Moltkenio celebriorum scripta mittat. Jam sua qvae desiderantur,
Veslingius tuis usibus promisit. Non minorem de Moraeo
qvam Naudaeo concepi animum, fore ut meum qvidqvid iis commisi
fide summa diligentiaqve vulgatum, qvod pondere non liceat,
nitore impetret. Dolendum vero, modo id nostra ferat constantia,
in ea nos incidisse tempora, qvibus Magnatum cura plus
Marti qvam Palladi tribuit, dum parum memores hanc ipsam
consiliis armatam, sine qvibus praesidiis qvodvis lubricum. Vivamus
interim spe beneficiarii, modo non penitus expuncti Plures
istic in domo Augusta mihi memoriae magistri, sed lenti parumve
solliciti. Demus id aevo Mihi certe nihil prius, qvam integrum
omnibus animi studium servare Monumentum Gothicum
sedulus curabo. Sed meo commodo. Neqve enim hoc anno
pedem extra urbem movi. Licetus et Veslingius Te diu valere
jubent. Qvod mihi commune votum. Patavii IV. Non. Octobr.
MDCXLVI.
CIV.
OLAUS WORMIUS
Johanni Rhodio.
Patavium.
Qvod tanto temporis tractu Te literis meis non salutaverim,
ignosces facilius, causam silentii ubi tecum ruminaveris;

p.94
Tuum enim eum indies exspectaverimus in Patriam reditum,
gratius futurum judicabam, coram de studiis communibus confabulari,
qvam literas in incertum dirigere, jejunisqve literis
conatus tuos turbare. Jam vero cum ad Vos tendat juvenis eruditissimus
Wilhelmus Langius, eum, exspectatione frustratus, non
potui sine meis ad te dimittere, praesertim cum curiosus sit, mihi
amicus, et varia literatura politus. Qvid igitur agas, qvomodo
annum hunc nobis communem climactericum magnum transigas,
doce. Mihi certe haud ex voto incepit; gravissima enim
ad pectus defluxione cum adjuncta febri me invasit, et magnam
partem sensuum tam internorum qvam externorum labefactavit,
ita ut etiamnum ejus molestias non superaverim nec superaturum
confidam, senio vires omnes labefactante, ut, qvem
exitum sit habiturus, incertus sim; interim Deo eventum committo
Literaturae meae editionem alteram locupletatam sub praelo
urgeo, cum Lexici unici specimine Monumentorum auctario,
in qvibus tuam dudum desideravi operam. Qvid Tu? Pullitiem
haereditario jure acceptam brevine, exspectabimus, Scribonium
item, Celsum ac alios, qvos in nonum jam premis annum?
De tuo ad nos reditu valde jam despero. Si corpore neqveas,
rogo, animo adsis. Data occasione Kircherum urge, Mundum
subterraneum ne differat; magno enim ejus desiderio tenentur
omnes. Scio ipsum Oedipum suum urgere, sed non minus sibi
istius maturatione Literatos omnes devinciet. Si qvid nostris
conveniens habes, communica; constitui enim iis immori. Vale
feliciter, et qvamdiu Deus nos superstites vult coaetaneos, hoc
literarum commercium, qvo vehementer in hac imbecillitate
delector, haud intermittamus. Iterum vale, et amare perge.
Salutant te Bartholini nostri et Fuirenii. 20. Aug. 1650.
CV.
OLAUS WORMIUS
Joachimo Morsio.
Saepiuscule ad te, Vir Clarissime, scribendi, et pro tot transmissis
muneribus literariis gratias agendi exoptabam occasionem;
Verum cum nemo sese mihi obtulerit, qvi, ubinam locorum
degeres, certo significare, potuerit, votis hactenus sum frustratus.

p.95
Jam vero commodum sese mihi obtulit Juvenis eruditissimus,
Guilhelmus Laurenbergius, qvi, cum sermo inter nos
esset de Literatis, qvi Rostochii rem literariam promoverent,
tui injecit mentionem honorificam. Qvocirca non potui, qvin
hac commoditate te literis meis salutarem, ac pro benevola in me
affectione, tot literatis muneribus declarata, gratias agerem
ingentes. Siqvid nostrum hoc coelum ferret, qvo referre possem,
nil mihi prius esset in votis. Interim gumnasmatwn-gr nostrorum
mitto promulsidem, qvam ut boni consulere, ac aeqviori
censura aestimare erroribusqve typographicis ignoscere haud
graveris, amice peto. Sunt apud Ferberum vestrum me in librum
Aristotelis de Mundo Commentarii, in qvibus tui injectam mentionem,
capite penultimo, ubi de Frutwriois-gr agit Auctor, videbis
honestissimam; qvod te hand aegre laturum confido. Verum
eosdem nunc revocare me cogit hominis negligentia, et
promissis standi oscitantia, ut alii fideliori, vel hic, vel alibi,
eos committere valeam. Si qvis apud vos, Hallerfortius aut
alius eos expeteret, et mihi 50. pro labore mitteret exempla,
ejus fidei illos committere non dubitarem. Qvaeso, si qvid elegantioris
literaturae e tua porro prodierit Bibliotheca, ejus me
porro facias participem. Me vicissim tibi addictum ut experiaris,
faxo. Vale Vir literatissime, et me amare perge. 1622.
CVI.
THORLLACUS SCULONIUS
D. Olao Wormio.
Reverende et Clarissime Domine Doctor. A vobis anno
proxime evoluto ad patriam vectus, postqvam penates salutavi,
gravem mihi plagam a fortuna illatam illico persensi.
Nam parente optimo e vivorum numero nuper tum exempto,
matrem viduam, fratrem ac sorores orphanos, luctuqve gravi
et moerore sqvalidos non fine maximo meo dolore, et animi perturbatione
adspexi. Qvod vulnus mihi inflictum in causa fuit,
qvo minus anno supetiore Te per literas compellarem. Nunc
vero qvoniam tempus et hora sollicitudinem illam, si non penitus
exemerunt, certe bona ex parte diminuerunt, haec scribo;
primum qvidem, ut gratum meum animum tester, semper tuis

p.96
officis devinctissimum qvem habebis, deinde ut valere me et
mediocri uti fortuna significem. Adhuc enim in eodem versor
pulvere scholastico, in qvo ante biennium, priusqvam ad vos
ultima vice redirem, desudabam. Officium illud, ita vivam,
onerosum magis est, qvam lucrosum: qvod tamen aeqviore animo
ferrem, si me spes aliqva fortunae ulterioris porro teneret.
Sed contra est; nam Politici nostri, qvi Cuncta suo cupiunt sub
pede jura preti, pecuniis corrupti, vel ineptissimos qvosqve
adolescentes vix extra scholarum limina egressos, et liventia terga
recenti virgarum verbere gestantes, ad parochias praecipuas
promovent; posthabitis et neglectis iis, qvi multa maris et tempestatum
pericula, et in Patria labores scholasticos sustinuerunt,
et multos in sudore dies transmiserunt. Remedium huic malo
qvaesivit sibi adeoqve invenit hoc anno Civis meus Jonas Gyssurius,
qvi opera Clariss Viri D. Caspari Brochmand, praeceptoris
sui, usus, Regias commendatitias literas nactus est, qvibus Rex
jubet, ut prima qvaqve occasione ad munus ecclesiasticum,
qvod ipsi commodissimum sit, admittatur. Qvod si et ego te,
Reverende Domine Praeceptor, intercessore et Patrono, ad Parochiam
Hytaxdal in occidentali Islandia sitam, post fata Pastoris
propemodum emeriti, qvi eam nunc tenet, per literas Regias
adoptarer, operam daturus essem, ut in non ingratum beneficium
illud collatum fuisse sentires aliqvando. Qvod si illud minus
succedat, periculum fieri velim, possitne impetrari a Magnif.
Dn. Cancellario et DD. Professoribus, ut in eorum numerum
statim adscribar, qvi in Germania stipendiis Regiis vivunt;
qvod si obtinerem, statim seqvente anno ad vos advolarem, non
renuente Deo. Sed de his omnibus curam fidelem Deo et Dn.
Praeceptori commissam volo. Si autem penes me esset optio,
illud qvam hoc mallem; uti etiam spero esse impetratu facilius.
Vale, Rev. Dn. Praeceptor, cum omnibus qvibus bene cupis,
et mihi porro favere non desine. Scripsi Holae Hialtedalensium
25. Augusti 1622. Salutat Vos Jonas Bessonius, qvi hac
aestate ad nos reversus, Collega meus porro est futurus, et officiose
pro beneficiis gratias agit.

p.97
CVII.
OLAUS WORMIUS
Tharlaco Sculonio, Islando.
* * *
* *
Gronlandiam Arngrimi, si penes te sit. mittas qvaeso, vel
si apud Vos haberi neqveat, ubinam locorum sit impressa,
mone. Cipporum Inscriptiones, qvarum fit mentio Crymogeae
pag. 23. si ex Arngrimo habere licet, adde. Runicis enim ut
valde delector, ita in iis cognoscendis haud parum operae posui,
Si qvi apud Vos sint, qvi in Grammatica et Syntaxi, cujus sit
mentio pag. 25. qvicqvam elaborarunt, videre gestio, ut et illa
qvae Anno 1216. qvosdam Vestrum de literis Gothicis exarasse
refert idem Arngrimus. Crymog. p. 6. Ac si qvas praeterea habere
licet Antiqvitates, earum me participem ut reddas, rogo.
Me tibi vicissim ad qvaevis benevolentiae munia habebis devinctissimum [divinctissimum ed.].
Mitto Baccalaurei mei ut et anniversariae Disputationis
exempla. Tu boni consule, et vale. Bessonium vicissim meo
nomine salutare haud gravere. 1623.
CVIII.
Ex literis
THORLACI SCULONII
ad Olaum Worm.
* * *
Gronlandiam Dni Arngrimi Jonae habere non potui, eo qvod
nondum sit publici juris facta aut typis descripta; neqve
etiam transscribendam mihi permittere voluit Author.
Runici alphabeti characteres, a peritissimo hujus literaturae
viro exaratos, addita monumenti cujusdam, in vicinia reperti,
inscriptione mitto. De Thesibus ut et Bacculaureo vestro, ad me
missis, gratias ago, qvas possum maximas; in hoc libello, postqvam
reqvisita veri Baccalaurei legi, meo me metiens pede ac
modulo, nihil me praeter inane nomen adeptum, animadverti.
* * * Holae in Isl. boreali 26. Aug. 1623.

p.98
CIX.
THORLACUS SCULONIUS
D. Olao Wormio.
Qvemadmodum nihil mihi accidit in vita jucundius, qvam
Tua, Vir Clarissime, tuiqve similium (hoc est vitae sanctimonia
et eruditione conspicuorum) conversatio et congressus
ita nihil e diverso contingit mihi tristius, qvam qvod ab eo subinde
divellor, in hunc orbis angulum misero qvodam meo fato
detrusus, ubi inter homines rudes importunos agrestes mihi
est degendum: qvam molestiam aliter lenire neqveo, qvam
cogitando de vitae hujus brevitate, et futurae nostrae consvetudinis
in coelo aeternitate. Reverendus noster Dn Episcopus adhuc
aeger, langvidum trahit spiritum, nec medicamentorum ope,
a vobis et Clar. Bernhardo Lang. praescriptorum, qvicqvam levatur,
nec id qvidem mirum videri debet, tum ob senectutis debilitatem,
tum ob morbi inveterati diuturnitatem. Librum Skalldam,
seu Grammaticam Islandicam Dn. Arngrimus mihi praeripuit,
et in Daniam ad Magnif. Dn. Cancellarium transmisit;
spero ejus inspiciendi Tibi futuram copiam: ego vero studebo in
gratiam Domini Cancellarii et tuam qvaedam praecipua ex illo libro
in lingvam Danicam transferre. Nam tempus aestivum aliis
negotiis mancipatur. Mitto Aetitem foeminam, (uterqve enim
in hoc genere lapidum sexus esse putatur,) marem nondum
nactus sum. Aetites vero, qvem mitto, praegnans est, et parere posse
putatur, si praesto sit sexus masculini alius, an sit verum hoc, experientiae
relinqvo, id vero mihi constat, qvod qvasi intra viscera
sua alium contineat lapillum, qvod in concusso facile comprehendere
licet. Mitto etiam silicem smaragdini coloris, et
lapillos duos subalbidos: alterum politum, alterum rudem; ex
qvorum attritu inter se vivida flamma erumpit: Qvod si vero
qvis ex iis ignem elicere velit, percussis chalybe, qvemadmodum
ex silice fieri solet, nihil agit. Praeter haec mitto Alphabetum
Runicum duplex, singulos characteres vulgares literae in
eadem ara suprascriptae indicant. * * Holae 30. Aug. 1626.

p.99
CX.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio.
Gratiam habeo maximam, mi Thorlace, pro transmissis lapidibus
ad Thesaurum meum rerum naturalium augendum
inprimis facientibus. Caeterum, qvem Aetitis nomine mittis,
Aetites non est, sed fabae marinae genus, qvod pro Aetite a qvibusdam
venditari saepius audivi; mollior est lapide, imo in farinam,
ut reliqvae fabae, redigi potest. Penes me sunt siliqvae, fructibus
hisce praegnantes. Silex smaragdini coloris ut rarissimus ita
gratissimus. Albi isti etiam apud nos reperiuntur, sed colore non
usqve adeo diluto: ego Pyrimachos Aristotelis esse credo. Adolescentibus
mihi a te commendatis officiis meis non deero, modo
ipsi vicissim, qvod suarum est partium, faciant; nec in te Magnifico
Domino Cancellario commendando, ut hactenus ita in
posterum segnis ero. Mitto Fastos meos, qvos promisi, qvibus
locupletandis siqvid apud vos occurrat, de eo per occasionem
ut me moneas, unice contendo, qvo cura secunda auctiores prodire
valeant. Magno Olai de Runica mea literatura scripsi, ut
suam et ille conferret symbolam. Tu sciagraphiam praesens vidisti,
et si qvando eum conveneris, de singulis particularius
erudire vales. Si carmine Runico, qvo eum excellere audio,
eam exornare non gravetur, typis descriptum ut praefigatur curabo.
1627.
CXI.
Ex literis
THORL. SCULONII
ad Ol. Worm.
Librum Eddam latinitate donatum a Dn. Magno Olavio cum
hisce literis transmitto, si forte eum prius inspicere libeat,
qvam ad Magnif. Dn. Cancellarium deferatur. Interpres, ut
vides, nullam aut exiguam accurationem adhibuit in translatione,
forte materiam multo labore et cura indignam existimans:
praeterea mendis graphicis procul dubio multis scatet; neqve

p.100
vero ausus sum tantisper librum apud me retinere, dum emendatius
exscribetur, et sicubi opus esset corrigeretur.
Holae 26. Aug. 1629.
CXII.
OLAUS WORMIUS
Dn. Thorlaco Sculonio.
Meas ad Te commendatitias pro Schola Holensi obtinenda
petiit Brunoldus Senonius; qvem cum intelligam hic pie
et modeste vixisse, et ex literis ad me datis eruditionis haud
contemnendae esse videam, si ejus haberi posset ratio, vellem
pondus aliqvod apud te meae obtinerent, tuae tamen discretioni
singula commendans. * * * 1631.
CXIII.
Ex literis
THORLACI SCULONII
ad Ol. Worm.
* * * * *
Briniulfum, qvem in suis commendat Dn. Doctor, ipse
vel in primis promotum velim, qvippe, meo tenui judicio,
non modo munere scholastico dignum, sed eo, qvod in nostro
ordine censetur supremum; qvanqvam hoc meum suffragium ab
importunis qvibusdam hominibus, forte consangvinitatem, aut
alia qvaedam hujus vitae commoda magis, qvam Ecclesiae spectantibus,
contemtum est, qvo de ipse forte coram, si interrogetur,
narrabit. Deus ex suo beneplacito disponit haec omnia. Certe
hunc juvenem nec ebrietatis vitio laborare, nec publico aliqvo
scandalo Ecclesiam unqvam offendisse, nec sinistre de ullo fidei
nostrae articulo sentire, comperi. De suo electores nostri viderint.
Ego sane judicarem Scholae Holensi optime consultum fore,
si Briniulfum illum moderatorem aliqvantisper haberet, qvod
fiet, si nostro Gyssurio, qvi nunc ei praeest, de alia functione
Ecclesiastica a Praeside prospiciatur. Si igitur operam Dn. Doctoris

p.101
Briniulfus imploraverit, sive de obtinenda schola nostra, sive
praebenda aliqva Ecclesiastica, gratissimum mihi erit, qvacunqve
honesta ratione juvetur. Vale. Scripsi Husvigae in Island.
Boreali 17 Augusti 1631.
CXIV.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio
Salutem, animiqve et corporis sanitatem
perennem.
Utinam, mi Thorlace, de valetudine tua meliora hoc anno
percipiam qvam praeterito; qvantopere enim tui me cura
tangat, effari neqveo. Si coram medicam adhibere manum
mihi concessum esset, industriam pollicerer amico dignam. Brynulfum
sententiam mutasse inaudio, et aura nostrate magis qvam
patriae delectari, ut hic sedes potius qvam alibi figere decreverit.
Decessoris tui res gestas ab Arngrimo solenni parentatione conscriptas
et Hamburgi typis expressas audio; sed ejus nondum
mihi contigit habere copia; qvodsi in potestate tua sit, mittas,
rogo. Vehementer enim delector iis, qvae a Vobis huc deferuntur,
praesertim qvae Historias et res gestas Virorum patriae
amantissimorum illustrant. Ego vicissim ad ea omnia, qvae tibi
grata cognovero, paratissimus. Vocabularium Lingvae Vestrae et
(si haberi potest) antiqvissimae unice expeterem; si miseris,
retium seqventi anno per Mercatorem reddam, aut antidwrwi-gr
rependam. Deus Optimus maximus Te diu salvum et incolumem
praestet, Ecclesiae suae commodo, Tibi tuisqve bono! 1632.
CXV.
Ex literis
THORL. SCULONII
ad Ol. Wormium.
* * * *
De Briniulfo, cui optime cupio, libens audio, qvod favorem
Patrum Academicorum nactus, inter vos manere decreverit:

p.102
Deus reddat Patronis ipsius gratiam. Est enim bonus
ille juvenis iis ingenii dotibus praeditus, qvas ipse qvi dedit omnino
promotas velit. Patria qvidem opera ejus indiguisset, sed
mavult forte cum suo detrimento ea carere, qvam cum ipsius incommodo
uti.
Vitam Rev Patris et decessoris mei Dn. Gudbrandi Thorlacii,
a Dn. Arngrimo conscriptam, cum his meis mitto; missurus
simul Vocabularium, de qvo scribis, si vel habendi vel acqvirendi
ejus potestas fuisset. Ex Annalibus nostris constat, scholas in
Islandia nullas viguisse ante annos 82. Et si qvis in ea barbarie
aliqvem Lingvae Latinae gustum acqvisivit, oportuit ut eum in
terris exoticis acqvireret, vel Parisiis, vel in Germania aut Dania.
Et si qvid hujusmodi majores nostri conscripserunt, tamen
id propter posteritatis barbaram negligentiam interiit, praesertim
cum non esset eo tempore typographiae usus: qvem Dn. Gudbrandus
circa annum 53. primus ad nostrates invexit. * * *
Holae in Island. 31. Aug. 1632.
CXVI.
OLAUS WORMIUS
Dn. Thorlaco Sculonio.
Reverende Dn. Episcope.
Ex literis praeterito anno ad me datis te prospera jam frui valetudine
intellexi; qvod ut mihi cognitu gratissimum, ita,
ut porro in sui Nominis gloriam, Ecclesiae emolumentum Deus
te qvam diutissime conservet, opto et voveo. Brinjulfus noster,
Magisterii honore apud nos condecoratus, Conrectorem jam
agit Roeschildensem, ubi, magno juventutis commodo, officio,
ut audio, probe defungitur. Utinam Vicario Arngrimi nostri
Illugoni pariter apud Vos prospectum esset, qvod ei unice in votis
esse scio. Pro transmissa Parentatione ut et Vocabulario Islandico,
est, qvod gratias agam; siqvid apud nos sit, qvo affectum
vicissim declarare valeam, mone, et exspectationi tuae ut satisfiat,
allaborabo. Interim Te, cum universa domo et tota familia,
Divinae protectioni commendatum cupio. Vale, Hafniae 15. Jun.
1633.

p.103
CXVII.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio, Episcopo Holensi.
Percepi tuo olim domestico, Episcope vigilantissime, Te
Glossarium qvoddam priscarum et difficiliorum vocum
Vestrae Lingvae, a qvodam Biornone Jona concinnatum, possidere;
Cum vero me hujus lingvae studiosissimum esse scias,
omniaqve undecunqve conqvirere adjumenta, qvae in penitiorem
ejus deducere valent cognitionem, amice rogo, ejus me participem
facere ut haud graveris. Si tribus aut qvatuor alumnis
tuis describendum tradatur, brevi integrum absolvent. Non
enim cupio, ut te ipsum autographo spolies; modo ejus mittatur
exemplum, mihi abunde satis sit. Non dubito, qvin hac in
parte amico sis gratificaturus, et, si qvae praeterea, huc spectantia
habeas, adjuncturus, cum de prolixo tuo in me affectu abunde
constet, et me vicissim ad qvaevis honoris et amoris munia habiturus
sis paratissimum. Vale, amice honorande, et Wormium
tuum amare perge. Hafniae 1635.
CXVIII.
THORLACUS SCULONIUS
D. Olao Wormio.
Clarissime et excellentissime Domine Doctor, Praeceptor honorande.
Doleo literas meas, cum fasciculo chartaceo,
qvae duo superiore anno ad te miseram, non esse reddita. In fasciculo
continebatur, praeter alia, libellus Etymologicus lingae nostrae
Islandicae, solertissime a Biornone qvodam elaboratus, et,
qvod me maxime poenitet, erat auctoris ipsius autographum;
tempus enim ad exscribendum aliud exemplar, propter diversa
negotia, qvae eo praesertim anni tempore nos urgent, non suppetebat.
Nunc autem et literas, et chartas illas naufragio
periisse intelligo; atqve nunc nulla ejusmodi monumenta in mea
amplius sunt potestate. Qvin et noster Dn. Magnus Olavius,
antiqvitatum indagator acutissimus, Deo et naturae concessit,
multo sui apud me et alios viros bonos desiderio relicto; Sit ipsius

p.104
memoria in benedictione! Ego si qvid novi ab amico Biornone
ventura hyeme expiscari possum, faciam sedulo: audio enim eum
manuscriptum vetus nuper adeptum esse: Monumentum nempe
historicum Hugonis cujusdam, qvondam apud nos Legum Moderatoris,
Viri certe insignis et, ut audio, non aspernandae eruditionis.
* * * Holae d. 3 Sept. An. 1636.
CXIX.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio, Episcopo Holensi.
Affectum ut tester, Exercitatiomem mitto, qvam nuper de conservanda
valetudine publicae exposui ventilationi. Velim,
ex ea fructus aliqvis ad te redundet. Ei annexum vides de Unicornu
corollarium, qvo mentem meam de hoc osse ex iis, qvae per
amicos videre datum, declaro, vulgi errores et mendacia detestans.
Siqvid huic illustrando habeas, boni publici ergo communices,
rogo. Cranium cum dente apud Magnificum nostrum
vidi Cancellarium, et alias pluribus, Deo volente, delineabo.
Qvia haud raro ad vos defertur haec bellua, ejus integram delineationem
maximopere expeterem. Dentem, qvia tanti vulgo
fit, non cupio, sed partes alias corporis, corium, pinnas, caudam
aut tale qvid haberi si possit, procura qvaeso, animus enim
est, in eo accurate delineando laborare. Hugonis promissam
Historiam exspecto. Senoni nostro, juveni ingeno et modesto,
qvi meis conatibus etiam bene cupit, fave qvaeso. Ecclesiae
Scholis utile organum futurum plane confido. De lautiuscula
prospectum cuperem conditione, ut ejus opera, ut hactenus,
ita porro, in antiqvitatibus eruendis commodius uti possemus.
Vale. 9. Maj 1638.
CXX.
THORL. SCULONIUS
D. Olao Wormio.
* *
Sententiam vestram de Unicornu et dente nostratis belluae marinae,
ut veritati et experientiae proximam, non possum non approbare:

p.105
qvamqvam qvid est, qvod approbem, homo illiteratus
et nullius vel experientiae vel ingenii. Non est illa marina
bellua ad littora Insulae borealia, qvod sciam, appulsa, abhinc
annis sex vel septem: sed fragmentum qvoddam dentis, a viro
bono mihi communicatum, tibi transmitto; qvod tamen absqve
injuria summi Magistratus fieri velim: Ego certe neqve pro thesauro
habeo, neqve pro tali vendito. Pinnas, corium,
caudam, aut tale qvid, qvia acqviri neqveunt, mittere qvoqve
non possum. Delineationem jam dudum misi Magnif. Domino
Cancellario, missurus iterum, si illam periisse intellexero. Hugonis
Historiam, qvae tamen nihil praeter Genealogias et primitus
ab eponymis occupatas in Islandia sedes continet, Dn. Arngrimus
Jonas latinam fecit; scripsi ei ut mitteret; facturum puto. Biorno
ille, in nostris monumentis Polyhistor, voti sui reus, multum
posset, qvod Rev. et Clariss. Briniolfus, Ecclesiarum australium
electus Superintendens coram edocebit. Svenoni nostro qvamvis
optime cupiam, juveni qvippe ingenuo, candido et literato, tamen
res se non ita dant, ut eo promotionis, qvo cupit, hoc anno
ascendat: facturus tamen sum, ut futuro anno, si decessori aliqva
aperiatur conditionis melioris via, nullus mihi eo sit potior.
Bene vale, Vir Clariss. et excellentissime, et favoris tui, qvemadmodum
hactenus fecisti, participem me porro facito. Holae
d. 3. Sept. 1638.
CXXI.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio.
Holam.
Pro transmisso munere gratias ago ingentes, et qvia cranii
sceleton ejus animalis apud Magnif. Dominum Cancellarium
vidi, errores vulgi de hoc dente non potui non notare; sed
animus est, data occasione, magis particularia propalare, si
modo ab iis juvari possem, qvibus animalis hujus constitutio melius
est perspecta. A Magnifico Cancellario a Te communicatam
delineationem petii; sed invenire non potuit. Si igitur denuo
mihi miseris, rem feceris gratissimam. Bene facis, Senon
nostro qvod faveas. Juvenis certe, si qvis alius, tuo dignus
favore; ejus fructum aliqvem ut sentiat, effecturum Te confido.
Vale, et ex animi sententia vive, Amice dilecte. 20. Jun. 1639.

p.106
CXXII.
THORL. SCULONIUS
D. Olao Wormio.
* * * * *
De bellua illa marina, qvia mihi vix constat, parcius respondeo;
figura vero ejus iterum delineata mittitur, sed ruditer,
ut vides. Dente nullo, praeter unicum illum insignem et
conspicuum, armata fuit; branchias nullas, sed branchiarum
loco ossa carne et pelle mollicula obducta habuit; locus respirationis
supra pulmones erat, post occipitium, ut in figura delineatum
vides. Nisi me memoria fallit, Bellua illa ut plurimum
ad viginti aut triginta ulnas Islandicas altitudine exsurgit.
Dn. Svenonem qvo promoverim, ex ipsius, ut spero, literis
cognosces: feci, qvod Deo propitio et salva conscientia potui;
ille bonus juvenis spartam suam egregie ornat.
Dolendum, Vir excellentissime, judicas, ne unum qvidem
apud vos nunc esse nostratem, literis humanioribus dedicatum;
et nos dolemus et deploramus, eo rem nostram, non dico
a Societate illa Islandica, deductam esse, ut ad summas angustias
redacti, vix in Patria vivere, nedum Studiosos in Dania sustentare
valeamus, cui qverelae nec pauca verba, nec paucae sufficiunt
lacrymae. Sed haec missa sunto.
Meus ex sorore nepos Einarus Magni filius Academiam vestram
salutaturus, abit; eum ut favore tuo et patrocinio dignum
judices, tam volo, qvam qvod maxime; nec te facturum diffido.
Est, qvantum intelligere potui, ingenuus, et ad bonas literas
et pietatem propensus, habebis igitur eum, qvo me qvondam
loco habuisti.
Est, qvod me valde angit, cujus rei conscium facere Dn.
Praeceptorem volui: Annum jam secundum chartam, editioni
Biblicae destinatam, frustra exspecto, non sine insigni liberorum
meorum jactura, si interea temporis re semiconfecta emoriar.
Utinam libera nobis essent cum qvavis gente, uti qvondam fuere,
commercia; haberem jam ex Anglia invectam. Sed cum sit illud
Regia authoritate negatum, orandus mihi es, ut apud Illustrem
et Generosissimum Dn. Cancellarium hujus meae necessitatis
memineris. Mitto Historiam aliqvot Regum Danorum, idiomate

p.107
Norvegico consignatam. Mitto qvoqve massulas duas,
materiae, ut puto, metallicae, in monte qvodam ex terra argillosa
erutas, ubi non exigua copia inveniri audio. Vale, Praeceptor
honorande, fautorum optime etc. Holae d. 7. Sept. 1639.
CXXIII.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio.
Holam.
Magno me beasti benefcio, Reverende Domine Episcope,
qvod belluae istius e balenarum genere, cujus dentem pro
Monocerote venditant, accuratiorem transmiseris delineationem,
ut et dentis ipsius partem eximiam. Cum enim in aliqvalem
imposturae inveteratae pervenerim notitiam, pro eo, qvo feror
in rerum naturalium inqvisitionem, ardore, non potui acqviescere,
anteqvam penitus in hujus rei devenirem veritatem, suo forsan
tempore pluribus propalandam. Si aliud referre neqveam,
grata tamen apud posteros vel hoc nomine tui ut extet memoria,
efficiam. Nepoti tuo ex sorore, juveni ingenuo, modesto et
diligenti, qvacunqve possim ratione, consiliis et auxiliis adjutum
ibo; meretur certe hoc ejus modestia, et ad honesta qvaevis propensus
animus. Obiit, proh dolor! hoc anno Cancellarius noster,
piae memoriae, qvi in nostra vota hactenus fuit facilis et
proclivis. Qvae igitur apud ipsum expedita volui vestro nomine,
tam de charta qvam Studiosorum Islandorum raritate, asperior
fortuna subvertit. Spem tamen foveo magnam, Successorem
ejus, Dn. Christianum Thomaeum, Virum in Academiam et Literatos
qvosvis eximie pronum, Decessoris vestigiis institurum,
suoqve favore vestram gentem prosecuturum, in qvo procurando
per occasionem desudabo. Qvod misisti minerale, Marcasita
est seu pyrites sterilis, nihil metalli in se continens; interim, ubi
talia reperiuntur, de Aere spem concipiunt metallorum coctores.
Scribo haec aegra ferme manu, ex maligna febri nuper Dei benignitate
eluctatus, et in filiae meae nuptiis adornandis totus occupatus.
Vale, Vir amicissime, et vige. Hafn. 25. Junii 1640.

p.108
CXXIV.
OLAUS WORMIUS
Rev. Viro Thorlaco Sculonio, Episc. Holensi.
Commendatum mihi abs te Thorstanum Illugi qvibus possim
modis ad meliora manu ducam, inqve me nihil desiderari
sinam, qvo ejus commoda augere possit. Ad Academiam neminem
vestratium admissum fuisse memini, sine testimonio,
excepto unico qvodam, Bea nomine, qvem cum admittere noluimus,
fidem suam pro eo interposuit mercator noster Matthias
Johannis Husvig, asserens proxima commoditate se testimonium
ei honestum procuraturum. Igitur fidem habentes, pro eo qvo
gentem vestram proseqvimur favore, ne errabundus aut desperatus
hic. vagaretur, hominem admisimus. Ast anno seqventi,
testimonium ubi protulit, vidimus nos delusos. Qvid ageremus?
cum hic honeste se gereret, toleravimus, turpius eicitur,
qvam non admittitur hospes. An ad frugem sit perventurus, tempus
dabit. Nos posthac erimus cautiores. Si tibi exemplum
sit Vocabularii, qvo in scholis apud vos utuntur pueri, rogo
communices. Meorum Monumentorum nupere hic publicatorum
mitto exemplum; boni consulas rogo, et veteris amicitiae memoriam
tibi sinas esse perennem. Hafn. d. 14. Junii 1643.
CXXV.
THORL. SCULONIUS
D. Olao Wormio.
* * * * *
Biblia nostra typographus, propter varia obstacula, nondum
absolvit, ventura hyeme, cum bono Deo, tandem absolvenda.
Ventum jam est ad Epistolam D. Pauli ad Ephesios, nec
superest, ex mea supputatione, nisi opus sesqvimensis ad complendam
editionem. Partem priorem anno proxime elapso misissem,
nisi opus sculptile ad paginam primam exornandam desideratum
esset. Prius enim illud in exemplari Dno. Senoni communicato
expressum, propter vetustatem exauctorandum putavi.
Qvod hac aestate nactus sum, multo est subtilius in stanno

p.109
sculptum, cum prius illud ligno incisum esset. Ad nostrum
Dn. Svenonem qvod attinet, qvamvis ei, uti debeo, optime cupiam,
nulla tamen ad lautiorem functionem, uti nunc res sunt,
provehendi via apparet. Praebendas, ut vocant, Ecclesiasticas
Magistratus noster politicus, qvibus vult, confert pro jure et
auctoritate sua; Qvocirca in manu mea promovendi aliqvem
facultas nulla est. Munus scholasticum excipio; qvod tamen
non vacat, et si vacaret, propter commendationem Magnif. D.
Cancellarii Runolpho cuidam destinatur. Operae igitur pretium
fecerit Dn. Praeceptor, si data commoditate communem nostrum
amicum apud Magnif. Cancellarium juverit. Ego, si qvid apud
Praesidem nostrum possim, causae ejus, modo vivam, non
deero.
Monumentorum Danicorum Volumen, dono abs te mihi
missum, grato animo accepi, et, ut natura homimum est novitatis
avida, avide legi, opus, tum qvod lectu jucundissimum,
tum qvod abs te profectum, acceptissimum. Lexicis Latino-Islandicis
manu scriptis in schola nostra vulgo utuntur, iisqve valde
mendose exaratis, uti apud orthographiae parum peritos evenire
solet. Subpudet igitur eorum exemplar, etsi comparari posset,
mittere. Mitto autem Vocabularium, typis nostris impressum;
sed neqve id qvidem a mendis typographicis immune. Boni consule,
Vir Clariss. hanc sub manu natam epistolam, et, ut soles,
animum qvam verba scribentis pluris aestima. Vale, Holae
29. Aug. 1643.
CXXVI.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio, Episc. Holensi.
Doleo valetudine adeo infirma Te conflictari; qvantum ex literis
colligo, morbus ille polymorfoj-gr scorbutus est,
qvi Te infestat, accolis maris valde familiaris. Huic maxime
resistunt exercitia freqventia; diaetae ratio ad siccitatem tendens;
sinapios usus, radix raphani agrestis, nostratibus Peberrod-dt
dicta, cibis incocta, qvae sponte qvibusdam in locis provenire solet
inprimis planta cochlearia, Norvagis Eriksgraes-no, qvae in
maritimis provenire solet satis magna copia, antidotum hujus

p.110
luis efficacissimum. Hujus expressus succus aut folia ipsa comesta
(acria aliqvantulum sunt) ter vel qvater singulis diebus
valde prosunt. Haec refero, qvia talia apud Vos reperiri arbitror.
Pauca qvaedam mitto medicamenta composita, qvibus si
opportune usus fueris, non dubito, qvin valetudini tuae multum
sint commodatura. Primo, 6. Doses pulveris purgantis hic habes,
qvarum unan, qvae peculiari inclusa est chartae, sumas hora
6. matutina in haustulo vini aut cerevisiae calidae, ab aere seclusus,
et ad meridiem usqve ab omni cibo et potu abstinendo. Plures
mitto doses, ut crebrius utaris, mensibus nempe singulis,
Luna decrescente, et si prima dosis exspectationi non responderit,
pro lubitu reliqvas augere aut diminuere vales. Deniqve linimentum
hic vides, cui intinges penicillum, ex lino carpto confectum,
et aliqvoties singulis diebus vacillantes dentes diligenter
fricabis, firmabit eos hoc et integritati restituet. Vale.
Hafn. 20. Jun. 1644.
CXXVII.
Ex literis
THORL. SCULONII
ad Ol. Worm.
Mitto tibi tandem Biblia nostra, typis Holensibus excusa,
cum mercatore nostro Hermanno Willer; elapsa hyeme
laborem illum absolvimus. * * * Holae d. 2. Sept. 1644.
CXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio, Episcopi Holensi.
Rediit tandem ad nos mense Julio hujus anni Mercator vester
Hermannus Wuler, qvem plane perditum existimaveramus,
sed nil nisi nudas tuas attulit literas. Asserit, omnia naufragio
periisse, se vero enatasse, et in Islandia hybernasse, unde
valde doleo, me Bibliorum Islandicorum ut et aliorum, qvae
huc destinavi, destitui munere. Pro voluntate igitur gratias
ago maximas, qvam factum non destituit, licet iniqvior sors

p.111
mihi hanc inviderit felicitatem. De Bibliis vestris valde sum
sollicitus, sed non transmittas, nisi una valorem indicaveris,
qvo sciam, qvid reddam seqventi anno: si Deus vitam et valetudinem
largitus fuerit. De pace spes affulget optima, ut speremus,
intra paucos dies conficiendam, Deus votis nostris clementer
annuat, ac Te diutissime sospitem et incolumem servet. Hafn.
29. Iul. 1645.
CXXIX.
Ex literis
THORL. SCULONII
ad Ol. Worm.
Exemplar Bibliorum nostrorum iterato mitto; melioribus,
uti opto et spero, qvam prius illud, ad vos transvehendum
avibus. Caeterum, qvod pretium indicari reqviris, nihil est.
Nam nisi ingratissimus existerem, pluris mihi esse debent tot
tua tantaqve et tam diuturna in me beneficia, qvam hoc munusculum:
qvod qvanto placidius et absqve recusatione acceperis,
tanto rem gratiorem mihi praestiteris. Mitto itidem calceum
gentis alicujus, nobis vicinae, in litora nostra borealia a vento
et fluctibus ejectum. Contextus est, ut vides, ex cortice betulae,
non sine artificio; sicut gens qvaelibet artificem alit, et
indigentia artium inventrix. Si nostratibus tanta Betulae copia
sufficeret, qvanta nationi illi, fortassis et nos cum illis uteremur,
de necessitate magis, qvam de cultu corporis soliciti.
* * * Holae III. Id. Octobr. 1645.
CXXX.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio, Episcopo Islandiae Borealis.
Doleo, speratum a transmissis te non percepisse effectum;
longae viarum ambages, temporis calidioris intemperies et
mora diuturnior multum medicamentorum viribus detrahunt.
Ut tamen sit, qvo vel diaetae vel plantarum apud Vos crescentium
beneficio valetudini, qvantum liceat, prospicias, mitto de

p.112
Scorbuto Tractatum Danicum, qvem nomine Facultatis Medicae
justu Regio hic edidi, vulgo ut consulatur; utinam ex eo aliqvid
capias levaminis. Pro transmissis iterato Bibliis est,
qvod gratias agam maximas; pretium lubentissime solvissem, si
indicasses. Redit ad Vos elegans Juvenis Gislaus Magni, varia
rerum curiosarum cognitione instructus. De qvibusdam mecum
cum dissereret, videbatur mihi Patriae vestrae commodum et
emolumentum spectare. Honestos ejus conatus si consilio et
ope juveris, rem procul dubio praestiteris vobis omnibus utilem
et ipsi gratam. Ornamentum haud leve meo museo attulit calceus
ex Betulae cortice elaboratus; rarissimus certe, et ob artificii
raritatem commendandus; si prius ad me delatus fuisset,
Catalogo, qvem mitto, inseruissem, sed editioni novae reservabo.
Extabit interim inter reliqva tuae in me benevolentiae monumenta.
Qvod superest, Divinae protectioni Te totamqve familiam
commendo, ut salvus et incolumis diu supersis, Ecclesiae Borealis
commodo, multorum saluti, de meo affectu, qvoad vixero, securus.
Vale. Hafniae. Mens. Junii 1646.
CXXXI.
THORL. SCULONIUS
ad Ol. Worm.
* * * *
Sicut Africa semper aliqvid novi, ex proverbio, ita Islandia
nostra contra nihil. Acqviescimus pauperculis conditionibus,
qvas pax aurea, et adhuc augustius Verbum Dei, tanqvam
optimum qvoddam condimentum, svaviores et sapidiores nobis
faciunt. Gratum tibi fuisse munusculum meum chartaceum,
laetus libensqve audio: si qva in re tenuitas mea porro tibi inservire
possit, age, mone, jube, postula. Totum me tibi jamdudum
debeo, et debere agnosco.
Qvod noster Gyslavus Magni, juvenis ad optima qvaeqve
natus, favorem tuum et commendationem meruit, tam mihi
gratum accidit, ac si proprio filio contigisset. Certe is mihi
semper talis visus est, qvalem se nunc revera ostendit, id est,
virorum praeclarorum et optimorum favore dignissimus. Et
cum semper mihi fuerit ipse commendabilis, tuae tamen, (si

p.113
qvid ad affectum meum erga ipsum accedere potest) magis commendatum
facient. * * * Holae 26. Aug. 1646.
CXXXII.
THORLACUS SCULONIUS
D. Olao Wormio.
* * * * * *
Morbo hic grassante epidemico exstinctum est lumen Islandiae
nostrae Rev. et Clariss. Dn. Arngrimus Jonas, cui similem
an haec - - Insula unqvam visura postmodum sit, incertum
est. - - Mentionem facit Dn. D. postulati Collegae me
M. Briniulfi, privilegia petentis et facultatem erigendi typographiam
in sua Dioecesi; qvod certe absqve meo magno damno
obtinere non potest. Exiguus enim in hac Republica est civium
numerus, minor atqve rarior eorum, qvi excusa typis nostris expetant,
partim paupertate, partim etiam incuria et contemtu
hujusmodi mercium impediente. Unde. si mihi tres qvadrantes
Insulae surripiantur, qvi pertinent ad M. Briniulfi Dioecesim,
uno tantum relicto, non video cur cessem officinam hanc typographicam,
qvae nunc usqve ad annum septuagesimum feliciter
patuit, occludere. Sed obstat Collegae mei votis privilegium
Regium, qvo mihi indulgetur potestas et jus typographia hac
utendi eadem conditione, atqve decessor meus usus fuerat. is autem
nullum competitorem passus erat. Qvoniam igitur Cathedralis
haec Ecclesia in ejusmodi privilegio prior fuit tempore,
qvidni etiam potior sit jure? Cui causae ut patrocinetur Dn. D.
apud summum Magistratum, etiam atqve etiam precor.
In glacie Gronlandica, qvae praeterita hyeme ad oram Insulae
nostrae Borealem appulit, reperta est bellua, qvindecim
ulnas Islandicas longa, ex genere Cetorum, dente unico tantum,
eoqve portentosae longitudinis armata: extendit enim sese ad tres
ulnas Islandicas, et paullo amplius, forte ad qvadrantem ulnae,
nisi mucro dentis effractus inventus esset. Hunc ergo ad Sereniss.
Regem nostrum transmitto, reddendum a Praefecto Insulae Jano
Severinu. Caput belluae, seu potius Cranium, (carnem enim
jam computruisse existimo,) cum particula cutis et lardi reservanda
curavi, si forte Dn. D. ea videre futuro anno desideret.
Vale Vir Clariss. Holae d. 10. Sept. 1648.

p.114
CXXXIII.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio, Episcopo Holensi.
Obitum Clarissimi Arngrimi serio doleo; vir enim fuit ut
mihi amicissimus, ita Patriae suae decus eximium. Viduae
et orphanis bene cupio; qvocirca, qvo poteris modo, consilio
et auxilio juva. Novum Praefectum Insulae vestrae sollicitavi eo
nomine; mihi optima qvaeqve promisit. Typographiam, qvam
Collega tuus expetit, obtinuit, sed certis limitatam modis, ut
sc. nihil typis suis exscribat, qvod e tua antea prodierit officina,
et in Historicis et Antiqvitatibus potissimum occupetur, ex qvibus
Tibi nihil accedit detrimenti. Venit ad vos eruditus Vir
Gabriel Akeleje, Nobilis, et Secretarius Regius, qvi rem omnem
moderabitur, et si observaverit, Tibi aliqvid ex hac concessione
accidere detrimenti, literas Regias reportabit; sic enim mihi
promisit Cancellarius. Cum ego igitur hac de re mature agas,
svadeo. Quae reservasti ex Balena Nahual, cranium, cutis particulam
et lardum, mihi promissa, rogo, tonnae aut cistae inclusa
mihi transmittas, et si fieri ullo modo potest, cum nave, qvae
Janum Severini vehat, ipsi tradantur, sed ita ut nesciat, qvid
habeat. Huic enim merci Praefectum novum insidiaturum scio,
qvi in mandatis habet, ut, si fieri possit, integram belluam asportet.
Villerius et reliqvi mercatores tardius ad nos accedunt, et,
qvia per hyemem qvandoqve Gluckstadii commorantur, qvae
huc asportare debent, corrumpuntur, anteqvam ad nos perveniant.
Rogo Te, diligenter haec cures; insigni enim ejus teneor
desiderio. Haud bene curarunt Mercatores dentem, qvem Regi
misisti; si ad me aut alios misisses, majori tuo cum fructu id
factum fuisset. Obiit nuper apud nos Jonas Westmannus, Vir
certe, cujus obitum aegre admodum ferunt tam magnates, qvam
alii. Casum Tibi referent fusiori dictione alii. Vale, et promissum
diligenter ut curetur, effice; mea Tibi vicissim patebunt
officia. Hafn. Mens. Majo 1649.

p.115
CXXXIV.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio.
Holam.
Qvamvis de rebus familiaribus praeterito vere ad Te literas
dederim, ad qvas responsum exspecto, non potui tamen,
qvin jam qvoqve petenti Arngrimi nostri filio Torchillo gratificarer,
atqve hasce Tibi tradendas committerem, qvibus hoc ago,
ingenuo huic juveni ut faveas, tam ob Parentis merita, qvam ob
suam ingenuitatem. Vixit enim apud nos pie, sobrie et honeste,
morbis aliqvoties conflictatus, qvi impedierunt, qvominus, ut
cupiebat, optatum scopum attingeret. E re sua et valetudine
existimabat, si in patriam mature rediret. Nolui ergo conatibus
resistere, sed bona cum venia dimisi, et Tibi aliisqve bonis
de nota meliori commendatum cupio. Qvocirca, ut soles,
ingeniis honestis fave, huic vero ope et auxilio sis praesto; mutuum
a me semper exspectabis. Hafn. 16. Junii, 1649.
CXXXV.
THORLACUS SCULONIUS
D. Olao Wormio.
* * * *
Post diu exspectatam et desideratam occasionem, mitto jam
tandem in Academiam vestram Hafniensem filium meum
natu maximum, Gislaum Thorlacium, nihil magis in votis habens,
qvam ut hoc agat, cujus gratia mittitur, nempe ut pietatis
fundamento semper innixus, doctior subinde atqve melior
evadat. Studiorum enim gratia ad vos proficiscitur, annum
jam natus decimum octavum: Cumqve nobilissimo Praefecto
Insulae nostrae Dn. Henrico Bielke abit, Praeceptoris sui Dn. Runolphi
Jonae, scholae hujus Rectoris, Viri optimi et literatissimi,
consilio et auxilio in studiorum suorum primordio usurus.
Cranium Belluae marinae, de qvo scribis, Praefectus Insulae
nostrae reqvisivit; nec ausus sum reqvirenti obsistere aut
denegare.

p.116
Non possum satis mirari, cur Collega meus Dn. M. Brynulfus
Svenonius tam anxie et impense summum Magistratum
sollicitet de usu Typographiae inDioecesi Salholtensi instituendo
et inchoando, cum satis noverit hoc sine meo detrimento fieri
non posse. Qvod enim praetendit se tantum historica qvaedam
monumenta aut annales gentis nostrae ex illa officina emissurum,
qvis credat, Virum tam prudentem et consideratum, tantillae
rei gratia, immensos fere sumptus, qvales ad excitandam officinam
typographicam reqviruntur, facturum esse, nisi in jus et
privilegia mea paullatim esset irrepturus? Majore certe commoditate
ego ea, qvae typis committi vult, et qvae mihi communicaret,
antiqvitatis monumenta excudenda curarem. Idqve tum
abqve utriusqve nostrum damno, tum vestra, qvi eadem expetitis,
pari cum gratia. Bene Vale, Vir Clariss. Excellentissime,
et favoris tui, qvo huc usqve usus sum, germanum hunc
filiolum haeredem esse sinito. Holae 9. Iul. 1649.
CXXXVI.
THORLACUS SCULONIUS
D. Olao Wormio.
Qvanqvam vix est, qvod ad te in praesentia scribam, Vir
Clariss. et Excell. Praeceptor honorande, praesertim cum eo
jam officio defunctus videar; datis nempe ad te hac aestate, una
cum Praeside nostro, strenuissimo Bielkio, literis; nolo tamen
ut vel cum mercatore meo alteras frustra exspectes. Ad posteriores
tuas, qvae commendatitiae ad me venerunt cum nostro Thorkillo
Arngrimi f. hoc, qvod debeo, respondeo, semper me plurimi
facturum qvod reqviris, multumqve apud me auctoritatem tuam,
donec vivam, valituram esse. Destinavi igitur eum scholae nostrae
Collegam, ne matri viduae gravis esset, ac praeterea parenti
ejus, qvantum potui, prodesse qvam obesse malui, idqve tanto
libentius, qvanto mihi eam fidelius et sollicite magis commendasti.
Qvo in loco res nostrae sint, qvi a nobis ad vos transierunt
nostrates clarius et fusius narrabunt. Superioris anni afflictam
annonam laxior hujus aestatis proventus terra mariqve resarcivit.
Nostrum est, cum affligimur, Dei justum judicium
agnoscere; et, cum ab afflictione relevamur, ejusdem clementiam

p.117
et longanimitatem adorare. Vale, Vir Clariss. et
Excell. et, qvod ultro facis, filio meo Gislao Thorlacio favoris
tui auram, qva huc usqve ipse usus fui, fac ne deneges. Velim
ut ea se dignum qvoqvo modo exhibeat. Scr. Holae in Islandia
Boreali d. 10. Sept. 1649.
CXXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Thorlaco Sculonio.
Holam.
Binas a Te anno praeterito accepi literas, in qvibus filium ad
nos venientem commendas, juvenem certe, ex cujus facie
modestia elucet et indolis eximiae gratia; gratulor Tibi de hac
prole, et ut votis tuis respondeat, opto. In me certe nihil patiar
desiderari, qvod ad ejus conatus promovendos tendere possit;
jubet enim hoc amica nostra familiaritas, qva tot annis devincti
fuimus, et me ob tot a Te accepta beneficia Tibi multis
modis obstrictum fateor. Cranium illud belluae marinae Regiae
Majestati obtulit Dominus Bielkius, qvae mihi illud dono misit,
una cum Ephippio Episcopali, arte haud rudi elaborato. Doleo,
ossa tam male habita ab iis, qvi dentem eruerunt. Privatum
qvoqve est maxilla inferiore, qvam adfuisse mihi narrat Dn. Runolphus;
si ibidem relicta adhuc est, rogo, ad me ut deferatur,
cures; multum enim faceret ad Historiae ejus, qvam meditor,
ornatum. Qvae Tibi cum Collega de typographia lis est, procul
dubio jam sedatur; Magistratui enim summo stat sententia,
huc ut vocetur Dominus Brynolphus, qvo nostris typis et
nostris consiliis in publicandis scriptis commodius uti possit,
conditione certe, ut arbitror, liberali. Sed de omnibus coram
pluribus aget Praeses vester. Non dubitabis, qvin, qvibuscunqve
possim modis, filii tui studia et commoda sim procuraturus. Per
mensem et ultra adversa conflictatus sum valetudine, qvae adhuc
vires penitus non remisit, sed climacterico meo magno haud
prospera satis minatur; Divinae voluntati omnia committo.
Vale. Calend. Maji, 1650.

p.118
CXXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Domino Thorlaco Sculonio, Episcopo Islandiae
Septentrionalis.
Gaudeo, Te, Vir Clarissime, valetudine adhuc frui commoda.
Ego anno hoc meo climacterico magno variis dilaniatus
ferme fui morbis et incommodis, ex qvibus utcunqve eluctatus,
jam non possum, qvin de firmiore valetudine Te inter amicos
non ultimum certiorem reddam. Filius tuus apud nos strenue
in bonarum disciplinarum palaestra pergit. Cum filio meo
Wilhelmo Philosophiam ferme totam disputando in Collegio
privato hoc anno absolvit. Spero inter eos hoc pacto amicitiam
eam pullulaturam, qvae non cedet ei, qva parentes hactenus
fuerunt devincti. Sincere dico; juvenis est pius, modestus et
alienus a qvorundam Islandorum moribus, ut non dubites, qvin
Tibi gaudio et honori sit futurus. Cranium illud, qvod mihi
destinasti, a Majestate Regia dono obtinui; pro vertebris vero,
qvae rariores sunt, gratias Tibi habeo. Dominus M. Runolpbus
mihi diversam proposuit hujus belluae delineationem ab ea,
qvam mihi olim communicasti; ait, in dorso duo grandia habere
tubera, qvibus caret icon transmissa. Qvaeso, fac, certius qvid
resciscam de totius corporis conformatione. Piscatores, qvi
capturae interfuerunt, et cetum tractarunt, facile cuncta lineamenta
dabunt. Meministi, qvae olim inter nos acta de Navigatione
Gronlandica. Discursus nostros non ita pridem Magnatibus
qvibusdam apud nos retuli, qvi sperabant, se apud Regem
aliqvid effecturos in hoc negotio. Qvod si stet animus aliqvid
experiri, aut media jam scias, qvibus obtineri scopus possit, rogo,
communices In Divini Nominis gloriam tendit miseris
istis in negotio religionis succurrere, et viam salutis monstrare.
Si Te praestiteris Apostolum consilio et re, ego hic allaborabo,
ut eorum salus aeterna qvam maxime qvaeratur. Vale, et diu
vive Ecclesiae bono. 1651.

p.119
CXXXIX.
OLAUS WORMIUS
Dom. Thorlaco Sculonio, Episcopo [Episcopi ed.] Holensi.
Filium tuum reditum ad vos molientem sine meis ad Te dimittere
non potui. Spero, Te agniturum, in literis et moribus
ita eum profecisse, ut qvavis functione optima dignus habeatur.
Vere testor, modestia, probitate et industria omnes,
qvotqvot hic sunt, Islandos eum superasse, qvocirca Tibi gratulor,
atqve ipsi prospera et felicia qvaevis precor. Ego Wilhelmum
meum cum Legatis nostris in Angliam ablegavi, rediturum
cum iis circa brumam. Non dubito, qvin initam cum filio tuo
amicitiam constanter sit in posterum conservaturus. De negotio
Gronlandico tuam exspecto mentem. Hoc anno duas naves
eo ablegarunt mercatores nostri, qvo successu, videbimus; non
dubito, qvin, si Tecum hac de re antea contulissent, rebus suis
optime prospexissent. Carent hominibus peritis et ad hanc navigationem
aptis, licet Navarcha multis tam in Indiam orientalem
qvam occidentalem obitis peregrinationibus clarus sit. Juva
consiliis, qvantum potes, ut Dei gloria et multorum salus iis in
locis certius propagetur; res enim est tua cura et industria dignissima.
Vale. Hafn. 12. Maji, 1652.
CXL.
OLAUS WORMIUS
Dn. Thorlaco Sculonio.
Qvod anno praeterito nihil a me habueris literarum, causa
fuit perturbatus rerum nostrarum status ob bellum illud
Anglicum; in suspenso enim detinebantur Mercatores nostri,
an ad vos tuto naves ablegare potuerint, et qvae tandem eo iverunt,
me inscio, discesserunt. De filio tuo huc redituro non
habeo, qvod jam svadeam, siqvidem apud nos saevissima jam
grassatur pestis, qvae hac septimana ultra trecentos jugulavit.
Academia dimissa, Professores abierunt ad tutiora, adeo ut non
nisi tres simus, qvi divina confisi protectione hic moramur. Ego

p.120
ob arduum et difficile hac anno mihi concreditum Rectoratus
munus indies hoc periculoso tempore variis premor difficultatibus.
Deus noster sit protector! Qvia nescitur, qvando Summo
Numini placuerit iram suam a nobis avertere, haec significare
volui, ut, qvid de filio statuere velis, tecum diligentius deliberare
possis. Huc si venerit et mihi vitam Deus concesserit, qvibus
possum humanitatis officiis, ipsum excipiam. Gronlandiae ille
inqvisitor, re infecta, ut alii omnes, ad nos rediit. Cranium,
qvod misisti, et corium Rosmari mihi gratissima fuere; Musei
enim mei haud leve sunt ornamentum pro iis itaqve gratias ago
maximas, et siqvid porro ejs generis occurrat, rogo, mei sis
memor: talibus non modo delector ego, sed et exterorum qvam
plurimi, qvi saepius me fatigant, ea, qvae teneo rara, lustrare
cupientes; qvae qvalia sint, ex catalogo, qvem mitto, ex parte
videre licet Vale, amice optime, et porro favere perge. Hafn.
Calendis Juliis Anni 1654.
CXLI.
OLAUS WORMIUS
Johanni Andreae.
* * * *
Librum de Scorbuto, qvem Clarissimus pollicetur Sennertus,
ubi prodierit, fac habeam. Pretium vel per tabellarium
vel alia occasione reddam Magni enim ejus Viri cuncta facio,
cum perspicuitatem et candorem in eo nemo non laudaverit. Salutat
te Fuirenius, et tribulos aqvaticos ac graminis mannae semina
recentia a te exspectat. Vale. 1623.
CXLII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Andreae.
Ut videas, me nullam omnino ad te scribendi intermittere
occasionem, simulqve ut ad inceptum literas commutandi
officium strenue continuandum instigem, ecce, secunda vice ad
tuas respondeo, sed brevius, cum per Nicolaum Paulinum fusius

p.121
id fecerim. Ut autem, qvod velim, verbo dicam: Si in Bibliopoliis
vestris extat Hydromantia Scheunemanni, ut et Isagoge
Physico-Magico-Medica Augusti Etzleri, Budisinae Anno 1620.
impressa, ex utrisqve bina Exemplaria, mihi unum, D. Fuirenio
alterum ut emas, peto, simulqve pretium addas; sic ad Festum
Paschatos una cum Stipendio reddam. Si enim maturius tibi
transmissum id cupias, mone et procurabo, sed per qvem et qvo
medio, literis significandum. Vide, ne erres in Etzleri tractatu,
nam alterum, qvem fundamentum Medicinae vocat, etc non cupimus,
sed habemus. Seqventium vero pretium saltem seu
taxam, ut vocant, hisce adde, non vero libros ipsos: nempe
Physica Sennerti. Plautus et Virgilius Taubmanni, ultimae editionis.
Physiognomia Moldenari. Ac si qvae typographi vestri
ex Neperi habeant scriptis, ea titulotenus indica, addito pretio.
Incepi varias res naturales praesertim rariores colligere, tam ex
animalibus qvam mineralibus, marinis et aliis, qvocirca si
qvae ibi vel in peregrinatione occurrant, ut mei memor sis, rogo.
Cum non procul a vobis sint fodinae, si qvae mineralia aut metallica
nancisci valeas, vel minima frustula, nomine addito,
mitte. In communem usum servabo. 1623.
CXLIII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Andreae Helsingorensi.
De ratione studiorum tuorum certiorem me reddere qvod
volueris, gratum fuit, ut et jucundum, ex transmisso Exercitio
Medico, te strenue, ut soles, in stadio Medico pergere qvod
collegerim. Conatus tuos promovere, qvantum in me est, non
desistam, verum res jam non usqve adeo expedita est, atqve solet.
Qvicunqve enim Nobilium jam praeficitur liberis, in Academia
Sorensi una cum iis aliqvot annos ut vitam transegerit,
necesse est. Qvod an tibi tuisqve studiis commodum, ignoro.
Brevi vos videbit DD Bartholinus, qvo praesente, de Gradu aliisqve,
res tuas concernentibus, consilium capere vales commodissime.
Siqvidem tanta urget annonae caritas, ut vilius vel in
Gallia vel in Italia vivere detur, an de capessenda hac peregrinatione
consilium inire debeas, tute videris. Pro tribulo aqvatico
gratias agit Fuirenius, teqve salutat. Vale. 1624.

p.122
CXLIV.
OLAUS WORMIUS
Johanni Andreae.
Witebergam.
Stipendium Johanni Gerhardi, Bibliopego vestro, ut petiisti,
tradidi, mea cera obsignatum, qvod ut recte ad te perferatur,
unice exopto. Scripsit una socer, et ad tuas respondit,
cujus literas meis adjungo. Bartholini adventum, de qvo nuper,
non est, qvod exspectes, dubius etenim et incertus jam
est. Postqvam etenim dextri cruris sphacelo incurabili et maligno
prostratus, ad superos migravit D. Cunradus Aslacus, in
ejus locum provectus est affinis Bartholinus, ut Theologica tractare,
et de promotione in Facultate eadem meditari jam cogatur.
Mihi vero Medica demandata Cathedra, qvam ut cum
Academiae honore, auditorum commodo, aegrorumqve salute
tueri valeam, faxit Archiater Aeternus. Non est, qvod tantopere
te angat gradus Magisterii, modo commoda oblata occasione eum
non respuas. Qvousqve in Collegio Chymico progressi sitis,
edoce, qvodqve studiorum posthac tibi praefixeris habitaculum.
D. Fuirenius te salutat, ac tribulos aqvaticos aliaqve, qvae promisisti,
avide exspectat. Tu Janum Guidonis aliosqve, qvos
ibidem meos esse nosti. Vale. 1624.
CXLV.
JOHANNES ANDREAS
V. Cl. D. Olao Wormio.
Nunc tandem opportunam scribendi occasionem nactus, committere
non volui nec debui, qvin Te, Vir Excell. praesentis
studiorum meorum atqve adeo ipsius, in qva vivo, Academiae
status certiorem redderem;, non neglecta, sed vel maxime
praemissa debita gratiarum actione pro multiplici favoris genere,
mihi etiam absenti exhibito. Et qvanqvam nihil mihi gratius
fuisset, qvam eruditissimo multumqve adeo desiderato colloqvio,
cum nuper in patria essem, pro votis beari potuisse, qvia
tamen id impediebant partim qvotidiana, qvibus in praxi medica

p.123
serio multumqve exercebaris, negotia, partim etiam temporis,
qvod itineri in Italiam suscipiendo impenderem, angustia; intermissa
ista colloqvii monumenta saepius repetito scribendi munere
compensare studebo.
Et primum qvidem omnium haud reticebo, me divino plane
favore et clementia superioribus septimanis Paravium genuinum
istud Musarum domicilium salvum ac incolumem advenisse,
pro qvo summo beneficio haud desinam Deo O. M. immortales
grates solvere. Dictae Urbis Academiam Medicam qvod attinet,
si trigam Professorum exciperem, puta Nicolaum Praevotium Helveticum
Bened. Sylvaticum et Johan. Dominicum Salam Patavinum
prisco statui vix respondere posse videretur, imprimis cum exercitia
Anatomica et Chirurgica publica nunc temporis admodum
langveant. Cum enim, a mortuo anno superiori Spigelio, nullus,
qvi utriqve Anatomes et Chirurgiae professioni cum laude praeesse
potest, inventus sit, Vicarii hoc anno constituti sunt qvidam,
Pompejus Caimus, qvi elapso anno Roma vocatus in locum celeberrimi
Sanctorii, qvi nunc Venetiis medicinam facit, successit,
et Savionus Chirurgiae Doctor; ille discurrendo, hic sectionem
ipsam administrando. Ille ceu parum Anatomicus dum ex commentario,
qvo historiam humani corporis proponere nititur,
plurima extra experientiam temere profert: hic, licet ipsarum
operationum peritus sit, nefas tamen ducit alteri, ceu se superiori,
contradicere, adeo ut, nisi in hoc studii genere privatim
me exercerem, parum ex publia Anatome lucri reportarem.
Inter alia medica exercitamenta doctissimae Medicorum Consultationes
hic potissimum vigent, qvarum de Plica Polonica nuper
una habita est. Scripta recens cum Patavii, tum alibi in Italia
edita praecipua haec sunt: Caesaris Cremonini, Philosophi Patavini
primarii, scriptum de calido innato pro Aristotele contra Galenum
cui responsum Apologeticum pro Galeno dictus Caimus opposuit,
jam typis exscribendum. Sanctorii de Sanctor. Comment. in Fen .I.
Avicennae, in fol. in qvo plurima instrumenta mechanica, ab
ipso Authore excogitata, depicta extant. Joh. Baptistae Cortese, in
Acad. Messina Profess. Ordinarii Miscellanea Medica, plurimis
naevis referta. Atqve hi sunt praecipui recens editi libri, qvi ad
meos oculos manusqve pervenere. Alios, si qvi forte editi
sunt, minoris momenti esse judico. Adeoqve nihil restare arbitror,
qvam ut Te, Vir Excell. cum Conjuge Cariss. totaqve
adeo familia divinae protectioni, me vero tibi commendatum

p.124
eam, etiam atqve etiam orans, ut solito tuo favore me posthac
beare haud desinas. Dabam Patavii 5. Febr. 1626.
CXLVI.
JOHANNES ANDREAS
D. Olao Wormio.
Annus jam elapsus est, a qvo Senis Etruscis, semestre vero,
a qvo Patavio Tuae Excell. per litteras varium vitae meae
statum atqve institutum exposueram, ratus me exhibiturum indissolubile
continuatae in Praeceptorem obedientiae argumentum.
Ast arduum mihi fuit, satqve difficile, reciproco favoris tui monumento
tot in dies orbari et destitui penitus. Vivendum tamen
erat spe accessuri solatii. Nunc qvia recrudescit animi morbus,
qvo majora sibi copulata agnoscit symptomata, eo celeriorem
manus tuae salubrem medelam desidero. Et qvia non immerito
dubito oblatas esse meas, rem mihi vetustam T. Excell. breviter
renovabo. Transacto igitur Senis mense Augusto superioris
anni, invitatus argumentis, de qvibus tum ad E. T. scripseram,
Pisas me contuli. Advenienti, cuncta e voto succedunt. Invenio
Hortum felicissimum, paucisqve Italiae, ingenti plantarum
tam domesticarum qvam exoticarum varietate, inferiorem.
Cui adjunctum erat sumptibus Magni Etruriae Ducis Gazophylacium,
omni simplicium medicinalium, etiam pretiosiorum,
genere instructissimum. Istarum deliciarum potiundarum causa,
utqve semina nonnulla rariora ac chariora hinc inde excerperem,
non tam meo, qvam E. T. usui destinata, ubi Deo auxiliante,
(qvippe non ita diu post Liburni una cum alia mea supellectile
dubiis Neptuni undis commissa) in Patriam salva advenerint,
integrum mensem Pisis commoratus, Senas repetivi,
Volaterram, Urbem antiqvissimam, non sine labore transiens.
Mox Romam iter suscepi. Ubi cum ingentem antiqvitatum supellectilem
passim obviam animadverterem, magno illarum cognoscendarum
desiderio, ceu oestro qvodam percitus, nihil sive
statuarum, sive Numismatum, sive instrumentorum varii generis
consulto lubensve intactum reliqvi; qvod obscuris veterum
Authorum locis enucleandis magnam adferre lucem ea omnia judicarem,
excepta honesta illa voluptate, qvae in nullius non animum
ex talium rerum inspectione redundat. Numismatum

p.125
aereorum tanta certe copia prostabat, ut non numero sed mensura
divendi adfirmares. Ego nihilominus vix unum atqve alterum
emebam. Eo enim etiam in hoc negociationis genere processit
hominum fraus ac ingeniorum captura, ut simplicior aliqvis
juraret vel Nestoris tempore hujusmodi nummos extitisse;
(talem nempe vetustatis ideam speciosa fraude nummis suis imprimere
norunt maleferiati isti Agyrtae,) cum tamen qvemlibet
domi suae magnum ejusmodi Numismatum numerum cottidie
excudere, nimis compertum sit, frustrata credula curiosorum simplicitate.
Romae familiarem mihi reddidi Cl. Johannem Fabricium
Germanum, Phil. et Med. insignem. Is de Animalibus Mexicanis
volumen ediderat, praelo jam ante annum ibidem commissum,
nondum tamen ad finem perductum. Lustratis modo
plerisqve Urbis admirandis, Neapolim, urbem speciosissimam,
inqve loco omnium qvidem, meo judicio, totius Italiae deliciosissimo
sitam, contendi. Ubi cum per aliqvot dies morarer, lustrabam
Puteolana illa, Bajana iisqve vicina admiranda, cum Naturalia
tum artificialia. Intimam contraxi amicitiam cum Excell.
Fabio Columna, Botanicorum hujus aevi facile principe. Hic
praeter multa alia egregia rei Herbariae monumenta olim publicata,
nuper composuit elegantissimum de Plantis Mexicanis volumen,
auxiliante qvodam Johanne Terentio Jesuita, qvi diu istis
in locis versatus fuerat, praedicto isti de animalibus adjungendum.
Redii tandem, Divina gratia, superatis maxumis itineris
difficultatibus, circa finem Novembr. Senas. Ibidem aliqvot
dierum silentio corpus defessum involvere placuit, qvo Patavium
verum bonarum artium domicilium repeterem et maturius
et felicius. Interim qvid accidit? Certe occasione contractae
superioribus mensibus amicitiae cum Profess. Pisanis, Sereniss.
Magnus Etruriae Dux me, ne qvidem talia somniantem, constituto
praemio 200. Imperialium ad theatrum Anatom. Pisanum,
tum per biennium ab exercitio anatomico vacuum, ut seqq.
mensibus, Januar. et Febr. corporis humani Anatomen administrarem,
per aulicos suos invitari jubet semel atqve iterum. Ego
in re improvisa eaqve difficillima merito haereo. Tandem, re
hinc inde pensitata, haereo. Adveni Pisas, praemissaqve in Auditorio
majori Oratione solenni, Theatrum Anatomicum ascendi,
inqve freqventi qvadringentorum circiter Auditorum praesentia,
24. praelectionibus atqve demonstrationibus universam
corporis humani historiam, veneranda D. O. M. gratia, exhibui.

p.126
Hisce peractis, pecuniae numerabantur promte, adjuncto publico
acti muneris testimonio copiosissimo. Interrogabatur una
jussu M. Etruriae Ducis, vellemne continuare, pluriumve annorum
operam Academiae Pisanae navare? Offerendam mihi sc. esse,
praeter Anatomicam istam, aliam qvoqve Professionem Medicam,
constitutis pro annuo salario 600. Imperialibus. Ego vero
gratiis actis, recusavi honeste, qvod servitio Sereniss Regis
mei obligatus essem ratione stipendii Medici, qvo per plures
annos hactenus gaudeo. Ast verum ut fatear, haud impar mihi
argumentum suppeditabat Conscientia ipsa. nolebam enim pro
tantulo nummorum lucro animae jacturam facere. Atqve sic relictis
Pisis, mense Martio Patavium repetii, Bononiam transiens,
ubi magni cujusdam Viri intercessione, celebre illud Aldrovandi
Museum, tum per triennium omnimodo clausum, mira pulcherrimarum
rerum varietate refertum, vix tamen cum Neapolitano
illo Imiperati comparandum, lustravi. Ego vero hic Patavii
per totam hanc aestatem mihi meisqve Musis privatim vixi,
Nisi qvod semel mense Augusto excurrerim lustratum amoeniss.
illum mereqve medicum Nobilissimi Contareni Veneti Hortum
12. milliarib. Padua distantem. Proxima tamen septimana, Nobiliss.
Accilium Julium Danum in Galliam abiturientem, una
cum Doctiss. Dno Rhodio Veronam comitatus fui. Ubi conveni
Clariss. nostri aevi Botanicum et Pharmacopolam Joann. Ponam
Veronensem, qvi me humanissime exceptum in ditissimum suum
museum introduxit, singulisqve ex ordine expositis ac sine invidia
monstratis, intimam mihi fidem amicitiamqve vovit. In Patavina
nostra Academia nihil fere mutatum. Conqveruntur tamen
in unum omnes Medicinae studiosi de segnius administrata
superiori hyeme Anatomia. Caesar Cremoninus, Numen illud Peripateticorum,
qvem paullo puost meum in Italiam adventum
scripseram publicasse opusculum de Calido innato contra Galenum. responsum
autem fuisse a Pompejo Caimo, Theorico primario. Is,
inqvam, nuper aliud scriptum edidit de Principatu Cordis ex Aristotelis
sententia contra Galenum. Huic responsum iri a dicto Caimo exspectant:
Fortunius Licetus, Cremonini concurrens, Philosophorum
unicum lumen, fautor et amicus meus cottidianus, et intimus,
elapso anno evulgavit opus de Intell. agente: aliud jam imprimendum
dedit de immortalitate animae rationalis, eruditae subtilitatis
plenum. Pauca hic alias nova, qvae vobis placeant vestrisqve
auribus digna sint. Ultimo die proximi mensis Julii in Apulia

p.127
ingens atqve inauditus terrae motus plures urbes funditus evertit,
octenis vel, secundum alios, septenis hominum millibus misere
pereuntibus. Ego qvamvis libentissime in Italia inter tot tantosqve
variarum virtutum alumnos detineri diutius me paterer,
et ipse optarem: qvia tamen, proh dolor, cum ex publicis tum
privatis multorum litteris percepi miserrimum innocentiss.
nostrae Patriae impraesentiarum statum, coepi mecum primum in
Patriam reditum meditari, qvo vel cum patria periclitante periclitarer
et ego, vel eadem in libertatem pristinam redacta fortunae
benignitatem experirer. Prius tamen in Gallia per unum
atqve alterum mensem sedem figam, qvo sensim aeris mutationi
assvescam. Qvoniam autem omnia fere loca, qva transire oportet,
etiam in ipsa Gallia, a militibus occupata audiam, neqve
adeo metuam, ne insperatum aliqvod periculum me in medio
itineris constitutum capiat: Cogor forsitan nolens volens hic
Patavii Doctoratus insignia rogare; qvo forte fortuna (qvod
tamen Deus clementer avertat) in aliqvam familiaris rei angustiam
iter agendo redactus, qveam libere praxin medicam ubiqve
etiam locorum exercere. Priusqvam tamen id fiat, anxie
T. E. consilium superiori anno expetitum expecto. Spero autem,
me neminem hac occasione offensurum. Jam ab aliqvot
septimanis crebro me litteris suis sollicitarunt Professores Pisani
ad Professionem Anat. et Med. sed jam antea dixeram, malle me
contentum esse patrio fumo, qvam luculento apud exteros, praesertim
heterodoxos, igne. Scripsissem una ad Reverendiss.
Dn. D. C. Barthol, ut et Excell. Dn. D. Finckium, utrumqve
meum Maecenatem magnum, Sed metuens jam ante exploratam
mercatorum malitiam, qvi grandiores fasces rarissime transmittunt,
tutius duxi ab eo resistere , sperans utrumqve pro solita
benignitate excusationi meae locum relicturum. Satis fuerit
hasce meas ipsis praelegisse. Interea me Tibi studiose consecro,
sperans Te pro antiqvo tuo in me favore me meaqve studia
semper apud Viros bonos et generosos Maecenates commendaturum.
Ita enim in Patriam reversus, occasionem nanciscar
benignitatem Tuam apud omnes bonos sedulo depraedicandi,
venerandi. Saluto officiosissime Clariss. Dn. D. Finkcium,
ut et Reverendissimum Dn. D. Bartholin. omnesqve in universum
fautores et amicos. Dabam celeri manu Patavii 1627.
die 12. Octobr.

p.128
CXLVII.
CASP. BARTHOLINUS
Cl .v. Olao Wormio.
Affini et Fratri.
Heri, qvi 7. Augusti, per Dei gratiam feliciter et salvi ad
thermas pervenimus, Vir clarissime, ac frater optatissime.
Omnia in itinere supra modum cara, qvamvis vilescat nunc paullatim
annona, tum hic in Bohemia, tum in Misnia. In tota hac
vicinia jam exulare jubentur Pastores Lutherani Evangelici, et
seqventi septimana initium fiet in valle Joachimica. Interim
privatim in aedibus exercitium Religionis indulgetur, nisi Pragae,
ubi, sicuti Coloniae, Pastores plurimi aluntur sub alieno vestitu
et habitu, ut Mercatorum, opificum etc Deus misereatur exulum
et miseri sui gregis, qvi Pastoribus privatur. Sed vivit Dominus
et providebit suo tempore, qvi consilia malivolorum annihilabit.
Constantissimi hic passim sunt omnes; et modo privatim,
uti pollicentur Caesariani, concedatur Religio, templa
occludi non morantur: Sin minus? parati sunt bona et sangvinem
potius, qvam Dei verbum, amittere. Tempus ob properantem
Mercurium non patitur plura scribere, aut ad plures,
qvibus idcirco me excusabis. Hic in thermis et nonnullis civitatibus
vicinis etiamnum durat publicum Religionis exercitium,
qvamdiu, nescitur. Vale et Uxorem, liberos, omnesqve nostros
a me saluta. Carolostadii Bohem. raptissime 8. Augusti
1624.
CXLVIII.
OLAUS WORMIUS
Hallerfordio Bibliopolae.
Rostochium.
Gratum mihi fuit, Hallerfordi peritissime, tandem aliqvando
tractatus mei de Mund specimen videre, typis expressum,
gratissimum vero, si industrii ac fidelis correctoris expertus
esset manum libellus, totusqve Aristotelis contextus appositus;
non enim video, qvo pacto titulum libri Aristotelici mereri

p.129
qveat, qvi nihil pene habet verborum Aristotelicorum. Caeterum,
qvia de transmissis meum postulas judicium, sincere dico,
me a pomposo a te praefixo titulo abhorrere, in primis qvod
mea commentaria voces doctissima. Qvis non mihi hoc imputabit,
et regeret, propria laus sordet? A te enim haec inserta nemo
suspicabitur. Adeo praeterea scatet erratis typographicis,
ut pro meo vix agnoscam. Mea periclitatur fama. Tibi, ut
homini eruditissimo, et prae reliqvis, ut putabam, in hoc genere
versatissimo, potissimum eo fine haec concredita cupiebam, ut
qvam fieri posset emendatissime prodirent. Sed qvantopere
spe mea falsus sim, tute vides. Vix pagina, qvae non naevis
deturpetur, qvorum majoris momenti mitto nonnullos, ut
una cum reliqvis, qvi emendari neqveant, ad calcem conjiciantur.
Da qvaeso operam, ut posteriores pagellae emendatiores
prodeant. De indice tute videris; forsan si alter, controversiarum
sc. in textu decisarum, accederet, ex tua opinione
vendibilior foret. Siqvidem pro labore, a me exantlato, argentum,
ut alii, non peto, centuriam exemplarium in charta
munda, ubi totus editus fuerit, exspecto. Si ex tuis qvispiam
hisce Comitiis hic fuisset, non dubito, qvin rem suam probe curasset,
cum peregrinorum Bibliopolarum neminem hic viderimus.
Inter Svecum et nos omnia Divina Providentia pacata
pristinoqve statui restituta. Dissensionum causa fuisse videtur,
qvod utrinqve pacta violata conqvererentur. Deo autem Immortali
gratiae debentur infinitae, qvod pacem hisce arctois regionibus
adhuc clementer indulgeat. Bartholinum, qvi per urbem
vestram ad thermas ivit Carolinas, de suis tecum egisse non
dubito, per qvem redeuntem, si ante fieri neqveat, libellum
meum, utinam emendatum, exspecto. Vale. 1624.
CXLIX.
STEPHANUS JOHANNIS F.
D. Olao Wormio.
Salutem et incolumitatem a Deo ter
Opt. Max. perpetuam!
Inaudivi non ita pridem, Amplissime Vir, Maecenas et Fautor
aeternum amande et aestimande, magnum illud Antiqvitatum

p.130
Danicarum Systema, cujus olim in privato colloqvio apud me
mentionem injicere dignatus es, cum abhinc biennio ad perlustrandam
pinacothecam tuam variis iisqve raris rebus referctam,
singulari humanitate, me, si non demeministi , admitteres, jam
propediem in diam hanc lucem proditurum. Qvam sane felicitatem
dulcissimae nostrae patriae ex animo gratulor, praesertim
in tanta inopia et charitate bonorum scriptorum, qvi eam ex
professo monumentis suis illustrare satagant. Et qvod sciam fore
qvamplurimos, qvi praeclarum hunc tuum conatum carminibus
ad calcem Voluminis, ex consveto more, annexis proseqvuturi
sint: vehementer cuperem illis meam qvalemcunqve conjungere
Musam, et velut anser inter olores strepere; non ut Soli
lucem foenerer, aut vino vendibili hederam suspendam; sed
ut propensissimum affectum meum in te juxta ac in patriam, si
non condigne, at certe sincere, attestari qveam; atqve una
nomen meum, cum tuis scriptis, posteritati inserere. Hac de re
mentem tuam ad me brevi perscribas, et audaciae meae placidus
ignoscas, peramanter rogo. Interim bona voti obtinendi spe
fretus sedulo cudam et elaborabo, qvicqvid sterile mihi ingenium
et macra vena suppeditaverit. Te vero Reverende et
Clarissime Vir, cum Conjuge dilectissima, liberis tenellis,
adeoqve familia universa Deo ter Opt. Max. commendatum Valere
jubeo qvam diutissime qvamqve felicissime. Slangendorpii,
d. VIl. Aprilis MDCXXVI.
CL.
OLAUS WORMIUS
Stephano Johannis.
Aliqvid subodoratus es, Vir erudite: particulam enim illam
Antiqvitatum nostrarum, qvae tempora computandi rationem
et Fastos Danicos continet, mihi e situ et sqvalore emendandam
assumpsi, eamqve eo usqve perduxi, ut tribus libris comprehensa
sub praelo jam ferveat typographico, ac nisi remoram
nobis injecisset glyptes, qvi Fastorum figuras inserendas sculpere
deberet, jam lucem aspexisset. Utinam talis esset, qvae aetatem
ferre, et candidis animis placere posset; nam ut iis, qvibus
nihil, nisi qvod ipsi faciunt, placet, in hac praesertim materia
placerem, nunqvam mihi animus fuit. Qvanti operis sit,

p.131
qvantaeqve difficultatis, tanto tempore sopita et tenebris plusqvam
Cimmeriis involuta eruere, et luci donare, nemo nisi
expertus crediderit. Qvod si dignam hanc nostram operam tuo
judices elogio, est qvod mihi gratuler, qvodqve de bonorum
calculis minus diffidam. Symbolam contulere D. Brochmannus,
Bartholinus et alii: Hisce si tuum adjunctum velis, intra
octiduum aut circiter ut ad me perferri posset, exoptarem, pro
affectu benevolo interim gratias agens, ac qvaevis officiorum
genera prompta parataqve offerens. Numismatum Romanorum
uti et Danorum haud comtemnendam [!?], ex eo qvo hic fuisti
mihi comparavi copiam, qvam tuae censurae subjectam cupere,
si aliqvando ad nos excurrendi daretur facultas. Ut igitur,
huc si veneris, me eo nomine visitatum eas, amice peto.
Vale. 1626.
CLI.
STEPHANUS JOHANNIS
D. Olao Wormio.
Salutem et prosperitatem a Deo ter Opt. Max.
Amplissime Vir, Clariss. Dn. D. Wormi, Fautor honorande,
haec vis veri pudoris est, haec ingenuae modestiae indoles,
ut rarissime eos compellare soleat, qvorum splendor et amplitudo
supra omnem familiaritatem exsurgit. Ita sane, nisi si extremae
illae voces, qvibus abitum meum ante annum prosecutus es,
crebrum mihi scribendi officium expresse imperassent, vix ac ne
vix qvidem etiamnum hanc ad te tali dignitate virum a verecundia
mea Epistolam impetrassem. Et ut videas qvam mihi curae
ac cordi fuerit condicta diligentia in iis inqvirendis, qvae varias
Antiqvitates concernerent: mitto inpraesentia rudem adumbrationem
Notarum qvarundam, ut illa Radio cuidam insculptas inveni,
qvi hoc loci in porticu Horti Academici inter alia rara asservatur.
Ex ebore is est affabre factus et ad amussim dedolatus;
longitudine qvidem ulnae nostratis, duorum vero qvasi digitorum
latitudine. Ipse Horti famulus verbis D. Vorstii Praesidis mihi
retulit, ex Gvinea illum advectum, et ab ejus gentis Sacerdotibus
ingenti pretio redemptum. Utinam sit, qvo alioqvin meum
gratificandi tibi studium probare qveam unqvam; ita expectabis

p.132
eadem a me qvae soles ab amico tibi multis nominibus devinctissimo.
Studiorum, qvae elapsa hac hyeme horis subcisivis tractaverim,
minutias qvasdam heic tibi exhibeo, neqvaqam eo nomine
publica donatas luce, ut qvisqvam ex his me censeret; sed ut
conatum meum qvalemcunqve in rebus patriis illustrandis attestarer.
Inter nova lugubre hoc primo occurrit. Amisit Academia
nostra ut superioris anni mense Octobri Mathematicum praestantissimum
Dn Willebrordum Snellium, ita proxime praecedente
Majo hujus anni ICtum celeberrimum Dn. D. Everhardum Bronchorstium.
Scilicet videntur fata, qvae nihil egregium diu esse
sinunt, invidere seculo natos ad ornatum seculi viros, et ereptis
subinde eminentissimis ingeniis ad occasum literarum magnis ire
passibus. Nobilissimus, mihiqve conjunctissimus Dn. Daniel
Heinsius nuperrime edidit Aristarchum suum sacrum, sive ad
Nonni in Johannem Metaphrasin Exercitationes. Epistolas
qvoqve Scaligeri multo qvam antehac auctiores et emendatiores.
Avidis qvoqve votis expectamus Tractatum Gerardi Vossii
de Historicis Latinis; cujus jam ferrum in igne est. Johannis Pontani
Historiam Danicam miror tam diu sub praelo gemere nec
posse eluctari; cujus tamen specimen non ita pridem Amstelodami
dedit mihi evolvendum ipse typographus Hondius. Legi
nudius tertius Jesuitae cujusdam Hermanni Hugonis Historiam
obsidionis Bredanae, non solum eleganti et florida dictione contextam,
sed et monitis Politicis, et aliis qvamplurimis, qvae ad
scientiam militarem apprime faciunt, abunde refertam. Cujus
exemplum ne unicum qvidem apud Bibliopolas nostros invenire
est; adeo pauca Antverpia, ubi prodierunt, ad nos perlata sunt.
Illustrissimus Princeps Nassovius in hostium molimina intentus
arma neqve provocat, neqve infert. Qvidam tamen ex variis
indiciis eum hac aestate expeditionem qvampiam suscepturum
augurantur: sed qvonam belli molem conversurus, juxta cum
ignarissimis scimus. Angli et Galli acriter inter se commissi praedationibus
omnia maria longe lateqve infestant. Commercia
utrimqve jacent, portus intercluduntur, omniaqve hostilia undiqve
secus vigent ac invalescunt. Deus nostri misereatur, et
aureum PACIS nomen orbi afflicto reducat: tum vel inprimis
Serenissimum Regem nostrum in difficili hoc rerum statu et tam
pernicioso bello protegat ac conservet, et suis mature terris
reddat ac restituat rei fortiter ac feliciter gestae fama ac celebritate
florentem; propter gloriam nominis sui! In qvo voto finio,

p.133
et te, Cl. Dn . Doctor, una cum Conjuge dilectissima, liberisqve
dulcissimis Valere jubeo qvam diutissime, qvamqve felicissime.
Lugduni Batavorum, Postrid. Cal. Jun. MDCXXVII.
CLII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Gratissimae, mi Stephanie, tuae in Saxonem nostrum mihi
fuere Notae, et qvidni essent? cum labor sit ut utilissimus
ita a nemine hactenus tentatus. Qvin imo non potui non, ut
primum accepi, Magnifico D. Cancellario ostendere, (ignorabam
enim, te per alium hoc curasse) qvi non solum hac opera
vehementer delectabatur, sed ut hoc in stadio alacriter pergeres,
jussit ut hortarer, inprimis ut stylo, qvo uteris, sine affectatione
excolendo te traderes, consultum duxit; perplacuit
enim institutum. Optassem ego te verbulo monuisse, qva Saxonis
usus fuisses editione, ut loca inventu essent faciliora, et forsan
si ad Wechelianam te accommodasses, in qva non solum paginae
sed et lineae notatae reperiuntur,) lectoris laborem permultum
levasses. Si tempus et otium suppeteret, forsan qvaedam
suggererem, qvibus res haec haud parum illustrari posset; sed
negotiorum impedit moles, et nuncii festina abitio. Verbo paucula
indicabo, Alocias Ptolemaei an Als, Arr et Langlandit?
prima certe nomen retinuit. p. 3. Aedes tum fuisse Deorum attestatur
fanum Upsalense multaqve rudera, ac cryptae subterraneae
in Norvagia, sed apud nos dirutae. p. 52. Alexstathian an
Alsted prope Ringstadium? ibi enim offendes Sigerstadium, locum,
in qvo Signe habitabat, et ubi Hagbartus suspensus, adhuc
ostendunt rustici; imo Valbrunnen, omnesqve historiae circumstantias
ibidem loci videre licet, ut vel hinc cognoscas,
qvam falso Sveci haec sibi attribuant. p. 60. auctoritate Frisingensis
ut mendosa, ita falsitatibus referta, multi etiamnum, ut Bodinus
et alii, abutuntur ad probandum, Caesari jus esse Reges eligendi.
Sed vide Saxonem egregie Frisingensis figmenta refellentem.
p. 62. Male Svenonem Tiweskeg vulgo vocant, legendum
Tuiskeg, erat enim barba bifurcata. Haec obiter, coram forsan
suo tempore plura. Radium missum arbitror potius ex Norvegia
qvam Guinea delatum, cum certis indiciis colligam, fastos

p.134
continere Norvagicos, et, si integrum cum omnibus suis apicibus
et incisuris habere datum, id tibi ad oculum haud difficulter
demonstravero: sed confer, si lubet, fastos lib. 2. Fastorum
Danicorum cap. 4. sub litera F. delineatos, (sculptor enim
noster Simon de Pas aliqvot exemplaria eorum secum in Belgium
detulit,) et forsan, qvae non abludant, ibi deprehendes.
Interim obnixe rogo, diligentius paulo eum a pictore delineari,
mihiqve transmitti cures. Si qvid eo nomine impenderis, gratus
solvam. Festorum D. Laurenti, Martini et Olai certe observo
indicia, qvae a Guineis celebrari vix credo. Arbitror igitur
nautam qvendam Norvagum Belgis imposuisse. Vale ac patriae
bono strenue perge. 1627.
CLIII.
STEPH. JOHANNIDES
D. Olao Wormio S. D.
Amplissime et Clarissime D. Doctor,
Dn. et Amice reverenter colende.
Literas tuas perhumaniter ad me scriptas magna cum voluptate
legi, vel eam maxime ob causam, qvod in is Magnifici
Dn. Cancellarii Regii de opella mea litteraria ad vos adulto vere
transmissa judicium exponere mihi sis dignatus. Qvod sane Historico
me studio sponte flagrantem acrius inflammavit, praesertim
qvum proficiscatur a tanto in Dania viro, qvi in eminentissimo
post Regem dignitatis fastigio constitutus, ac simul omnigena
doctrina, et praecipue Historiarum tam veterum qvam recentiorum
exqvisita peritia et cognitione non leviter tinctus sed penitus
imbutus, qvorumcunqve conatus favore suo semel proseqvutus
fuerit, illos sua authoritate, cunsilio, ope operaqve juvare atqve
promovere et velit et possit. Ac qvia non sum ita Suffenus,
ut qvicqvam eorum mihi arrogem, qvae ad amplissimum illud ac
millemune studium continuandum omnino duco necessaria, ut
sunt, acre et exactum judicium, luculentum ingenium, divina
memoria, eximia eloqventia: assiduis precibus ac suppliciis defatigandus
erit Deus ter Opt. Max. ut mihi inposterum idoneas
largiatur dotes viresqve animi juxta ac corporis, eaqve suggerat
monita et consilia, qvae in sanctissimi nominis sui gloriam unice

p.135
cedant, et dulcissimae patriae olim esse qveant maximo et honori
et utilitati. In recensendo autem SAXONE nostro usus sum prima
illa editione, qvam Parisiis A.C. MDXIV. divulgavit Jodocus
Badius Ascensius. id qvod patebit clarius, ubi meas Observationes
cum tali exemplo aliqvo contuleris. Fastos tuos Danicos
nondum ex voto, videre contigit; neqve de adventu Simonis de
Paes qvicqvam inaudivi. Erit certe, qvomodo mihi persvadeo,
opus "aere perennius,
Regaliqve situ Pramidum altius;
Qvod nec imber edax, nec Aqvilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, fugaqve temporum."
Radii illius exactiorem, qvam petis, delineationem hac occasione
haud ita commode procurare potui; sedulam alioqvin daturus
operam, ut qvamprimum ad te transmittatur. Post expugnatam
superiore septimana ab Illustrissimo Principe Nassovio
Grollam, non adeo magnus hic rerum novarum fuit proventus,
ut iis commemorandis pagina crescat. Qvin potius nos anxios
ac suspensos tenent varii, qvi hoc loci sparguntur, rumores de
felici Caesarianorum cursu ac successu, qvos, qvum haec scriberem,
opidulum an pagum Holsatiae Oldesloam prope Segebergam
occupasse non sine ingenti metu ac trepidatione intelleximus.
Deus ter Opt. Max. pro sua elementia tueatur ac defendat
in hoc vesano Bellonae furore Regem nostrum Serenissimum,
et tandem re bene gesta suis terris restituat! Vale et
amorem in me tuum conserva constanter. etc. Lugduni Batavor.
XVIII. Aug. MDCXXVII
CLIV.
OLAUS WORMIUS
Stephano Johannis.
Alteras tuas, 18. Augusti datas, 17. Septembris accepi, ex
qvibus gratum mihi cognitu ad te meas delatas esse, tum
ut, animo Magnifici D. Cancellarii in te propenss cognito, in
studio praefixo pergeres alacrius, tum ut de meo in te affectu constaret
prolixius. Scis Heroem nostrum hisce studiis impense addictum,
eosqve eximie aestimare, qvi rebus nostris ornandis

p.136
propagandis se tradiderunt, adeo ut me invitum ferme, et aliis
gravioribus plus satis occupatum, in hanc etiam adegerit arenam.
Tu igitur perge, et patriae, ut facis, stude; merces non deerit
optata. Mire et ipsum et me radius ille affecit, praesertim cum
fastorum uterqve agnosceremus vestigia. Si ex Gvinea, meditationes
suppeditabit haud ingratas, meoqve operi profuturas;
sed Septentrionem olere plane mihi persvadeo. Tu arbiter eris,
ubi probe delineatum miseris, et qvid veritatis subsit, ex horti
praefecto serio expiscatus fueris. Oblata commoda hac occasione
per praesentem juvenem eruditissimum, Fastos tibi mitto meos,
qvos si Heinsio, Scriverio aliisqve literatorum apud vos antesignanis
ostenderis, eorumqve de iis exploraveris judicia, mihi
literis data occasione aperienda, rem feceris gratissimam. Absolvi
de Literatura nostra Runica librum hoc non minorem, qvem vestris
Literatoribus hac tam commoda occasione censendum mitterem,
si plura meo Autographo mihi suppeterent exemplaria.
Sed ob sculptoris nostri absentiam et negotiorum, qvibus in hoc
Rectoratu premor, molem, hoc anno vix lucem videbit. Monumentorum
Runicorum aliqvot collegi in his oris centurias,
qvibus enucleandis mea inserviet Literatura, et haec, modo
pacata Deus nobis praebeat tempora, et doctis primitias non
displicere animadvertero, aeri incisa suo tempore lucem videbunt.
Vides, ut prolixus sim in meis naeniis recensendis, ad
qvas praeter spem in tanta devolutus sum otii inopia. Tu in tanto
Iiteratissimorum Virorum splendore, succenturiatam praebe
operam, et strenue, qvo caepisti pede perge. Vale, et siqvid
apud vos occurrat, qvod meo inservire putes instituto, mone.
De mutuo affectu non dubitabis unqvam. 1627.
CLV.
STEPHANUS JOHANNIS
D. Olao Wormio.
S. P. Amplissime et Clarissime Dn. Doctor Wormi, Dn. et
Amice reverenter colende. Qvod nonnullam hactenus scribendi
fecerim intercapedinem, ingenue fateor me omni prorsus
excusatione adeo esse destitutum, ut veniam potius tam diuturni
silentii ea, qva par est, modestia petendam, qvam multa, qvibus

p.137
me frustra purgarem, praetendenda in praesens duxerim.
Nunc vero qvum adolescentem huncce nostratem ad vos, unius
aut alterius negotii meo nomine isthic expediundi gratia, ablegare
coactus sim, non potui qvin eadem occasione aliqvid ad te
literarum darem, vel salutandi tui causa; praesertim maxima
prolixioris argumenti inopia circumventus. Nam literatorum
nostrorum de Fastis tuis judicia, qvae ut sedulo expiscarer postremis
ad me tuis petieras, ampla certe ac praeclara imo prorsus
talia esse comperi, qvalia de opere tam eleganti, accurato et
erudito ferre omnino convenit. Ita non solum Heinsius et Vossius,
doctissimi utiqve Philologorum, qvos nunc habet Belgium, sed
et Scriverius, Pontanus, aliiqve interiorum literarum peritissimi
Viri, qvibus exempla Fastorum subinde ostendi, summis et
exqvisitis eos laudibus semper extulerunt, et simul patriae nostrae
hanc felicitatem ex animo gratulati sunt, qvae ex indigenis adeo
diligentem Antiqvitatum suarum indagatorem nacta esset. Interim
te hoc etiam nolo celatum, Clariss. Dn. Pontanum, Historicum
Regium, et in Gymnasio Hardervicensi Professorem, in
etymologia vocis nostratis, qva divinum natalem appellare solemus,
longe a tua sententia dissentire; qvippe qvi a jubilatione
potius qvam Julio Caesare ejus originem deducit. Haec etenim
verba illius sunt in ultimis ad me literis, qvae tuam in gratiam
heic subjungenda duxi.
"Occasione, qvi has adfert, Collegae nostri D. Zevecotii,
facere neqvii, qvin Observationis istius de Julo nostrati,
cujus coram mentionem faciebam, te participem redderem.
Nam ut omittam hoc loco de receptis ea super re sententiis,
qvarum et meminit Doctor Wormius, verba facere, aut meam
sententiam dicere, illud certum habeo ad jubilationem et laetitiam
temporis exprimendam id qvidqvid est vocis formatum.
Et ecce haud obviam vocem, qvae eo faciat. Est enim apud
Plinium i)/oulos-gr vox qvae cum proprie capillaturae contortionem
Graecis notet, ille metaphoric#w_s-gr accipiens avellanae filamentis
aptavit lib. 29. ubi ait: Ferunt avellanae Julos compactili collo,
etc. At Eratosthenem in hymno Mercurii julon pro lanificarum
cantilena usurpasse ex isto versu liqveat:
Dendali/daj-gr teu/cousa-gr , kala!j-gr h)/eiden-gr i)ou/louj-gr . id est
Farqve parans salsum SCITOS CANTABAT JULOS.

p.138
Didymus ait hymnum in laudem Cereris fuisse, qvod
ex Semo Delio annotat etiam Athenaeus lib. 14. et indicat Theodoretus
libro de materia et mundo sic inqviens: Ne cantes Julum
Cereri, nec Baccho Dithyrambum. Qvod sane optime sensui
nostro et ludis istis Julensibus nostratium competit, qvi
aut celebrantur post completa jam Cerere horrea, aut qvod
novus jam annus ac vernum tempus instat, qvo Cereri denuo
faciendum operandumqve. Sed inqvies, unde vox exotica
et Graeca, et adeo exoleta Boreae populo esse nota aut familiaris
poterit? Respondeo alia et magis remota a Graecis tracta,
qvae Dani hodieqve usurpamus. Qvid? nonne Fo/d-dk nostras,
id est, natus, a Graeco fu/w-gr , nascor, est? nonne Keerling-dk ,
vetula, a chra-gr ? Sinnep-dk , sinapi, a si/nhpi-gr ? et qvo nihil
utimur freqventius, Smo/r-dk , Butyrum, a mu/ron-gr , et adjecto s-gr ,
smu/ron-gr , ungventum? sicut Attici pro mikro!n-gr , dicunt smikro!n-gr ,
paruum. Et sunt etiamnum plura, sed suo loco, volente
numine, ponenda. Deinde nec hoc praetereundum, qvod
p. 36. habet Doctor Wormius Tingsdag-dk , sive brevius, Tiisdag-dk ,
non esse Germanorum Tingsdag-de , qvasi dies foret judiciis forensibus
et sententiis proferendis dicatus, qvod verisimile
non sit Danos a Germanis mutuatos voces. At notari debuit
eampse vocem mere et proprie Danicam esse, qvod in Originibus
nostris Francis, ni fallor lib. 6. Cap 1. a me jam olim
observatum memini. Dani enim nos forum sive dicasterium
urbanum paganumve nonne Ting-dk dicimus? Hactenus Pontanus."
etc. Tuum jam erit haec omnia diligentius expendere, et
de responsione, si qvando usus fuerit, cogitare. Radium illum
qvod attinet, cujus superiori aestate ad te exemplum transmisi,
paulo accuratius inspexi, et revera ex vocibus qvibusdam
Danicis hinc inde adscriptis non e Gvinea, sed ut recte contendis,
ex ipsa Norvegia aut Dania nostra allatum intellexi. Occurrunt
enim voces Tamperdage-dk, fo/rste-dk Sommer-Dag-dk, Midsommer-dk ,
smnet et omnia mensium nomina idiomate nostrati. Nec
tanti est, ut de ejus exactiori delineatione admodum sis solicitus,
qvippe qvum in schedula illa tua omnes notas et incisuras ad
vivum qvam proxime a me expressas habeas. Praeses horti
D. Vorstius nihil plane certi de eo sibi constare saepius affirmavit.
Sed alios nunc Fastos transmitto, qvos in auctione publica
heic coemi ex Pinacotheca Pharmacopolae cujusdam Lugdunensis,

p.139
qvam, dum viveret, variis et rarissimis rebus refertam habuit.
Si tuo instituto inservire possint, non poenitebit me precii,
qvod sic satis magnum et carum fuit. Utere modo et fruere ex
voto tuo, donec olim in patriam, cum Bono Deo, rediero.
Nec praeterea est hic qvicqvam scitu dignum etc. Magnifico
Domino Cancellario Regio salutem a me plurimam dicas verbis
officiosissimis, cui me totum meaqve studia secundum Deum
trado atqve commendo. Amplissimum qvoqve Brochmannum
plurimum salvere jubeo. Bene Vale vir Praestantissime, et me
ama. Lugduni Batavorum d. XIX. Martii, MDCXXVIII.
CLVI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Johannis.
Leidam.
Gratum admodum mihi fuit, mi Stephanie, ex tuis collegisse,
Fastos meos ad te pervenisse; gratius vero, magnis
illis Literatoribus te ostendisse, qvorum judicia, si non magis
ex tuo in me affectu, qvam illorum expresseris sententia, mihi
ipsi gratulor, eisqve gratias et tibi ago maximas; gratissimum,
qvod candide adeo Clariss. Pontani de Ludis Juliis communicaveris
opinionem, doctam qvidem et elegantem, sed, ut mihi
videtur, rei minus consonam. Juli enim vocem Graecis et
Latinis fuisse in usu certum est et ratum: illis, ut recte idem
disserit, qvandoqve genus cantilenae denotabat, his vero
lanuginem in corylis juglandibus aliisqve id genus arboribus,
flores praecedentem, (non vero ut ille ait, avellanae filamenta,
qvod ex ipso citato Plinii loco, Theophrasti Hist. plant.
lib. 31. cap. 7. Dioscoride, omnibus constat Botanicis) vel
pilos primulum erumpentes. Sit itaqve scitum, Graecis cantilenae
fuisse genus, atqve hinc laetitiam qvoqve denotare.
At qvomodo nostris hic adaptatur ludis, qvi maxima ex parte
sine cantilenis peraguntur? Qvalis seqvela? Apud Graecos extat
vox, qvae literis convenit cum ludorum nostrorum appellatione
Danica, ergo a Graecis orti ludi hi, etsi re discrepant. Si
Theodoretus dixisset, ne celebremus aut laudemus Julum, ac
Didymus non hymni sed ludorum meminisset, res liqvida fuisset.
Nec obstat, qvod multas Graecorum voces nostra donaverimus

p.140
civitate; Hebraeas enim accepimus plures, Latinas totidem,
Germanicas infinitas, ex qvibus qvaedam qvasi nostra arripuimus,
qvaedam minime, qvaedam rebus respondent, qvaedam contrariam
exprimunt, qvod non usqve adeo demonstratu foret operosum.
Hinc tamen non seqvitur Julum Danorum a Graecorum
esse Julis. Qvin longe post completa Cerere horrea, imo post
evacuata, et non tam verno qvam brumali tempore a nostratibus
celebrantur. Nostram vero opinionem confirmant antiqvitates
variae et citati ex antiqvissimo codice Rhythmi. Tempus, qvo
celebrantur hi ludi, idem cum Saturnaliorum feriis; ritus ipsi;
qvin et historicorum exterorum fides indubitata. Confer, si placet,
Ludos Saturnales ab Athen. lib. 4. descriptos, confer Tacitum
in Vita Agricolae, ubi docet, qvo pacto Britanni Romanorum
mores adsciverint, locus elegans est: confer eundem de moribus
Germanorum, ubi de Cimbris disserit, et ingentes Caesaris minas
in ludibrium versas ait. Qvem locum nemo Criticorum unqvam
feliciter explicaverit, qvi nostrum Julebuk-dk non intellexerit.
Sed in his qvemlibet suo abundare sensu facile permisero,
modo rei congrua nec nimis longe petita attulerit. In altero mihi
nimis videtur injurius eruditissimus Pontanus. Ubi enim locorum
unqvam a me dictum aut pictum, Tiisdag-dk nostrum non esse
Germanorum Dingstag-dt ? fora et dicasteria a nostratibus Ting-dk dici
novi, et qvilibet de plebe; sed an Tiisdag-dk sit contractum a Ting-dk ,
et an Tiisdag-dk a Germanorum Tingsdag-de dicatur, hoc qvaeritur.
Nego, idqve multis nominibus: 1. qvia res reclamat, non enim
magis hoc die qvam aliis judicia apud nos et olim et jam celebrabantur.
2. qvia a peregrinis Germanis mutua nomina capere
nulla nos cogit necessitas, ubi ipsimet abundamus. Hujus argumenti
vim non capit Pontanus. Instrue, qvaeso, ac roga,
textum limis oculis ut haud aspiciat. Non nego, a judiciis dictum
hunc diem, sed nego ita dictum, qvia Germani eum vocant
Dingsdag-de . Nostrum enim adest Ting-dk , a quo commodius peti
possit. Potiora obtinemus et propria. Docent enim antiqvitatis
nostrae enucleata Monumenta, Deam a Septentrionalibus
cultam fuisse Disam nomine, qvae justitiae et judiciis praeesse putabatur,
qvaeqve Thoronis Conjux, cujus nomen cum nomine
diei magis convenit, qvam cum Ting-de ; cur igitur non potius ab
hac, tanqvam aptiori, nomen depromeremus, praesertim cum
omnes reliqvi dies ab idolo qvodam denominationem sint sortiti;
ut a Sole, Luna, Odino, Thorone, Frigga Odini uxore? Qvid

p.141
commisit misera summi Deorum Thoronis sc. uxor, ut hoc in genere
suo destitueretur honore, cum in aliis (de qvibus Fastos consule)
divinos nacta sit? Sed qvibus propria sordent, aliena arrident,
non mirum in tam planis coecutire. Praejudicio nullo effascinatus
qvi nostra legit, facile videt, me duas tresve opiniones
et conjecturas afferre, ut ex iis qvivis suo cerebro congruam arripiat,
aut meliorem substituat; non enim sunt Articuli fidei.
Qvocirca aut serram contentionis cum nemine de hisce reciprocabo,
qvin potius ei gratias agam, qvi meliora communicaverit, et ex
tot tenebris veritatem mecum eruere allaborat. Interim obnixe
rogo, ut si qvae ejus generis occurrant alia, qvae ad hujus negotii
illustrationem spectare videantur, promte communices. Pro
Fastis transmissis gratias ago ingentes; operam dabo, ut si iterum
praelo subjiciendi sint mei, delineentur, et tui facta honorifica
mentione addantur; elegantissimi namqve sunt, et nostra cura
dignissimi. Literaturam meam Runicam absolvi, cujus tibi
mitto ideam, ut, siqvid occurrat, qvod huc spectare videatur
pro nostro amore moneas. Sunt mihi ultra ducenta Monumenta
Runica, in patria exstantia, qvae etiam suo, si Deus voluerit,
prodibunt tempore. Bina mitto a studioso qvodam hic ligno incisa,
ex qvibus de reliqvis conjecturam facias. Si sculptorum
vestrorum uti liceret facilitate, brevi multa darem. Cancellario
tuis verbis salutem dixi, et transmissa ostendi, qvi mirifice Fastis
delectabatur, tuamqve commendavit industriam, atqve ut ad strenue
pergendum te adhortarer, in mandatis dedit Perge igitur,
mi Stephane, et nos subinde tuis visita literis. Me tuis commodis
studiosissimum invenies. 1628.
CLVII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Worm.
Plouqugieian-gr .
Amplissime et Clariss. Dn. Doctor Wormi, Fautor et Amice
perpetua observantia colende, qvum ex superioribus literis
tuis Hafnia elapso proxime vere ad me perhumaniter scriptis
abunde intellexerim, qvam gratum tibi acciderit atqve jucundum,

p.142
qvod Cl. Dn. Pontani, Historici Regii, (cujus in amicitia
inter primos me receptum esse, non in ultima parte felicitatis
pono) opinionem de ludis Juliis tecum communicassem: faciundum
omnino putavi, ut responsum ipsius ad Epistolam illam
tuam, qvam totam propemodum meis ad illum codicillis inserui,
(ut spero, te non nolente) hac vice perscriberem. Id vero
hunc in modum sese habet, depromptum ex amoebaea ipsius data
Hardervici Cal. Julii:
"Ad cardinem tuae responsionis ut veniam, placent qvae
" ex literis clarislimi Viri D. Olai Wormii mihi ipsiusmet verbis
" transcribis de Juli vocula ludisqve illis nostratium Julensibus,
" qvorum aliqvando in literis ad te meis mentionem injeceram.
" Sed ad ea priusqvam propius respondeo, notanda qvaedam
" sunt, qvae referuntur qvasi a me profecta, cum eorum meminisse
" in literis illis ad te meis, aut ita meminisse, conscius mihi
" haud sim. Nam Plinius lib. 31. cap 7. qvi adducitur qvasi a
" me in testimonium vocatus ad ostendendum avellanae filamenta
" julos intellectos, eum me Plinii librum et locum indicasse, non
" recordor; nec qvidqvam etiam ejusmodi ibi vel per somnium
" Plinius, sed Plinii librum citasse me puto decimum sextum,
" capite vigesimo nono, ubi diserte haec Plinius: Ferunt et avellanae
" Julos compactili collo, ad nihil utiles. ubi eleganter collum
" appellat viride illud circa avellanae nucis cervicem denseqve
" adnatum, et in filamenta qvasi exiens. Qvod deinde refertur,
" qvasi verno tempore eos ludos Julenses celebratos velim, non
" exputare possum unde id haustum, cum in apographo literarum
" ea de re mearum haec inveniam: qvi aut celebrantur post
" completa Cerere horrea, aut qvod novus jam annus ac vernum
" tempus instet, qvo Cereri denuo faciendum operandumqve. Ubi
" tantum abest ut ad vernum tempus eos ludos referam, ut ne ad
" novum qvidem annum (qvamvis in duodecimum usqve Januar.
" continuentur) traham, sed ante eum, et anni illius novi ac
" verni exinde temporis instantis spe inchoari eos clare innuam.
" Qvodqve infertur postremo, qvasi ego ex voculae hujus Graecanicae
" cum Danica nostrate convenientia, qva hi ludi exprimuntur,
" voluerim conclusum a Graecis ortos hos ludos,
" nec menti meae, nec verbis examussin respondet: qvi diserte
" ea ad te Epistola certum habere me scripsi, ad jubilationem et
" laetitiam temporis exprimendam, id qvidqvid est vocis nostratis

p.143
" Jul formatum; et proxime accedere Juli vocem Graecis Latinisqve
" authoribus freqventatam; et illos qvidem ea laetitia
" hymnum seu cantum intellexisse, qvo Cererem praecipue celebrabant.
" Cantilenas autem et hymnos nec omnino abesse
" Julensibus illis nostratium ludis etiam ipse Wormius fateatur,
" licet maxima ex parte, ut habent ejus verba, sine illis peragantur.
" Itaqve Juli vocem hilaritati dicatam olim apud Graecos
" fuisse hinc satis ostensum existimavi, et ut hoc etiam constaret,
" perplures e Graecis ad Danos defluxisse voces, adductis
" etiam aliqvot, iisdem in literis meis demonstraram, qvibus
" addi velim qvod in Notis nostris Macrobianis ex Censorino adolescentuli
" olim notavimus, vocabulum #w)/roj-gr , annum Graecis
" significans, usurpari eodem hodieqve sensu Danis, cum non
" ut Germani Belgaeqve jaer-dt , sed proprius ad Graecum accedentes,
" aar-dt sive oor-dt dicant. Jam ad ipsam rem ut veniam, haud
" igitur reprehensionem elegantissimi alias Wormii magnopere
" incursurum me putem, si praeter ea, qvae allata sunt, ad etymon
" et originem vocis propius enodandam, aliqvid attulerim,
" nec alienum, ut existimo, nec prius dictum. Non illud de
" Julio Caesare, qvod hucusqve et communiter jactatum habetur,
" et a Wormio defenditur, qvomodo id per omnia rei
" congrum, nec longe nimis petitum persvadere omnibus poterit?
" Sane praeter caeteros, illustris ille Heros et eruditae nobilitatis
" Danicae ornamentum Tycho Brahe felicis memoriae,
" qvod ex ipso non semel audivi, semper eam improbabat sententiam,
" etiamsi recepta esset, et e suggesto subinde in sacris
" concionibus, cum de Christi nativitate verba publice fierent,
" a verbi divini ministris populariter depromeretur. Sed, inqvit
" Wormius, eam opinionem confirmat praeter communem litteratorum
" nostrorum consensum citati e antiqvissima membrana
" rythmi, antiqvitates variae, tempus qvo nostri celebrantur ludi
" cum Saturnaliorum feriis plane idem, ritus ipsi, etc. Qvod
" ad communem Daniae litteratorum consensum, de eo jam aliqvid
" dictum, et nisi invidiosum esset, praeter insignem illum
" Tychonem adduci et alii possint. Rhythmi vero qvi intelliguntur
" sunt isti:
" Omnes censum Caesari praeter Gothi dabant:
" Mandatis imperii soli reclamabant,
" In honorem Julii Jul celebrabant.

p.144
,, In qvibus qvid suspiciendum tantopere, nisi insignis
,, contradictio, dum Gothos solos mandatis Caesaris reclamasse
,, ferunt, et eosdem tamen in honorem Caesaris ejusdem Julii
,, Jul celebrare? Eaqve contradictio, ut alia nunc mittam,
,, nonne ejusmodi est, ut merito eam membranam, unde ii
,, versus deprompti, suspectam reddat? Nec magis est classicum,
,, qvod praemittit iisdem rhythmis Doctor Wormius lib .i.
,, Fast. Dan. de Julio eodem Caesare, eum, devictis Britannis,
,, Danos qvoqve sub iugum imperii Romani redigere tentasse,
,, sed fama gentis bellicosae deterritum esse, atqve ideo, missis
,, legatis, foedera iniisse, hac conditione, ut in hujus rei memoriam
,, annuatim, Sole Capricornum ingrediente, ludos solennes
,, Julios celebrarent. Nam si haec ita habeant, et constans
,, apud nostrates de eo, ut Wormius refert, fama sit, unde
,, nata aut hausta ea? Si ex fama tantummodo, nonne evanida,
ut plurimum, illa, et qvae ut fallit ita et fallitur? Nam
,, libri et relatio Caesaris, aut alii, qvi res Caesaris scripserunt,
,, nihil ejusmodi commemorant. In literis tamen his, qvod
,, ad historicorum indubitatam fidem jam provocet Wormius,
,, qvodqve moneat cum Tacito in Vita Agricolae conferendum
,, eundem de Moribus Germanorum, ubi de Cimbris disserit, ac
,, ingentes Caesaris minas in ludibrium versas ait, sciendum eo
,, loci non Caesarem Julium, de qvo paulo ante dixerat, sed Cajum
,, Caesarem Caligulam et ejus inanes minas, et falsum, ut
,, loqvitur de eodem in vita Agricolae, triumphum intelligi.
,, Cajus etenim Caligula qvasi perpetraturus bellum, ut est apud
,, Suetonium Cap. 46. directa acie in littore Oceani circa Rhenum,
,, ac balistis machinisqve expositis, nemine gnaro ac opinante,
,, qvid capturus esset, repente ut conchas legerent, galeasqve
,, et sinus replerent, imperavit, spolia oceani vocans Capitolio
,, palatioqve ac triumpho debita. Hae sunt minae, de
,, qvibus ibi Tacitus; has in ludibrium versas innuit, et exprimit
,, clare historiarum qvarto, ubi de patre Brinionis agens inqvit,
,,, eum Cajanarum epeditionum ludibrium impune sprevisse.
,, Et iterum de eodem Cajo in vita Agricolae: agitasse .C. Caesarem
,, de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio, mobilis
,, paenitentia, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra
,, fuissent. Saturnaliorum vero tempus qvod tempori, qvo celebrantur
,, apud nostrates ludi Julii, respondeat, nihil id juvet,
,, aut adserat hos ludos Caesari Julio aut ejus nomini originem

p.145
" debere, cum constet Saturnaliorum initia ac vetustatem
" ipso non modo Caesare Julio sed ipsa Roma esse antiqviorem,
" et hoc solenne, ut loqvitur noster Macrobius, in Graecia primo
" caepisse, testante Accio in Annalibus, cujus hi versus ab
" eodem Macrobio adducuntur:
" Maxima pars Grajum Saturno et maxima Athenae
" Conficiunt sacra, qvae Cronica esse iterantur ab illis,
" Emqve diem celebrant per agros urbesqve per omnes,
" Exercent epuli laeti famulosqve procurant
" Qvisqve suos, nostriqve itidem; et mos traditus illinc
" Iste, ut cum dominis famuli epulentur jbidem.
" Interim recte observatum concedo, tempus utriusqve
" solemnis convenire, et ante Januarium mensem inchoari. Sed
" et hoc observari velim, ab Ope Saturni conjuge Opalia tum
" simul celebrata, et utriqve tam Saturno qvam Opi hoc sacrum
" factum, qvod Saturnus ejusqve uxor tam frugum, qvam fructuum
" repertores esse credantur. Et hinc est qvod ait deinde
" Macrobius de utroqve loqvens: Hanc Deam Opem Saturni
" conjugem crediderunt, et ideo hoc mense Saturnalia itemqve
" Opalia celebrari, qvod Saturnus eiusqve uxor tam frugun, qvam
" fructuum repertores habeantur. Itaqve omni jam fetu agrorum
" coacto ab hominibus hos Deos coli quasi vitae cultioris authores:
" qvos etiam nonnullis coelum et terram esse persuasum est. Saturnumque
" a satu dictum cujus causa de coelo est, et terram
" Opem, cujus ope humanae vitae alimenta qvaeruntur, vel ab opere,
" per qvod fructus frugeqve nascuntur. Unde non absone,
" sed rei omnino convenienter in epistola ad te mea, ubi de Juli
" voce verba primitus feci, Erathosthenis versiculus Graecus adductus
"fuerit, Latineqve expressus in hunc modum:
" Farqve parans salsum, SCITOS CANTABAT IULOS.
" Nam ut dixi tum simul, et locum ex Athenaeo et Theodorito
" adduxi, Julus proprie Cereri canebatur, notante id
" qvoqve in Animadversionibus suis lib. 5. cap. 15. eruditissimo
" illo Hadriano Junio, qvi et varias praeterea ejus vocis significationes
" ibidem adducit.
" Habes mi Stephane et mentem et responsum meum ad
" ea, qvae ex viri clarissimi ac praestantissimi D. Olai Wormi epistola
" huc spectantia, tuae inseruisti. Amo vero moderationem

p.146
" viri optimi, qvi ingenue suam sententiam depromens
" alios (qvomodo postrema ejus verba a te citata habent) suo tamen
" abundare sensu concedit. Qvod et ego in re praesertim
" tam obscura et a memoria nostra tam remota adeoqve documentis
" propemodo omnibus, qvae fidem adstruant, destituta,
" seqvutus, et haec et his priora ita in medium affero, ut in medio
" etiam relicta velim, donc adducantur certiora. Et dum
" hic sumus, ne qvod domi nobis est, foris praepostere qvaesivisse
" arguamur, ipsam, qvo hi ludi peraguntur, mensis nomenclationem
" vernaculam inspiciamus nonnihil propius. Et
" ecce Decembri, ut dictum, mense cum inchoentur ii ludi, et
" in duodecimum Januarii continuentur, recte, ut habet Beda,
" antiqvitus non December modo (qvi Danis nobis Julemaanedt-dk ,
" Svecis est Jylamonat-dk ) sed et December et Januarius Gvili-dk sive
" Gvilemaaned-dk Anglis est appellatus, idqve, ut idem Beda rectissime
" addit, a Solis conversione. Est enim Guili-dt sive Wiel-dt
" hodieqve Theutonibus omnibus rota sive orbiculus versatilis,
" et Wielinge-dt , vortex. Dani literarum levi metathesi, similiter
" rotam, et qvicqvid in orbem convertitur, hiul-dk dicunt: ut ita
" Anglorum veterum Gvilimaaned-dk et Danorum Julemaanedt-dk
" sive Hiulemaanedt-dk unum idemqve sit, utpote cum ejusdem
" uterqve gentis Angli Daniqve, qvod alibi est demonstratum,
" sit populus. Plebes vero ceteriqve passim, qvia hoc fere
" tempore ea laboribus ad ferias se transferant, sed tota propemodum
" bruma lusionibus ac plausibus se oblectent, aliorsum
" vocem Jule traxerunt, et ea laetitiae exercitia omnia ac jubilationes
" festivitatemqve expressas voluerunt. En qvam simplex
" oratio veritas! Et absqve Beda fuisset, qvi hucusqve sinistra
" aliorum interpretatione intellectus hac parte non est, hoc
" egregium antiqvitatis monumentum in obscuro etiamnum
" delituisset. Qvamvis haud diffitear non displicuisse alias nobis
" ad Solis stationem seu qvietem eam vocem referre, qvod
" et solstitium hybernum eo tempore sit, et hvile-dk qviescere etiam
" Danis significet: a qvo nec abhorruisse popularem nostrum
" eruditissimum Wormium comperior. Verum ab ea recedere
" sententia me Beda fecit, qvi diserte a Solis non statione, sed
" conversione deducit, ad eam scilicet Solis #troph!n-gr ac reflexionem,
" ut videtur, respiciens, qvae in Tropico Capricorni fit,
" dum ibi se sol ab imo ad superiora convertit ac erigit: cum et

p.147
" tropicus, et #troph! vox nihil qvoqve aliud qvam conversionem
" notet, ut pueri norunt. Scaliger praeterea in Beda Anglo-Saxone
" non Guili-dk sed Giuli-dk legisse videtur, qvod nec aliter qvam
" tropiko!n-gr vertit, Bedam seqvutus, ut est videre in libris ejus de
" Emend. Temp. lib. 2 .p. 163 etc."
Hucusqve Pontanus. Qvod Literaturam tuam runicam
attinet, cujus mihi ideam misisti, nihil certe reliqvi feci ad
summam diligentiam, qvo anxie conqvirerem, qvae id argumenti
spectarent; sed frustra fui. Memini qvidem nuper in
Cyptographia Gustavi Seleni legisse me Alphabetum unum aut
alterum, qvae a forma Runicarum non longe abeunt: verum
qvia liber ille hoc tempore ad manum non fuit, nihil magis
comperti de is referre potero. Nova qvae ex his oris nunciem
non adeo multa occurrunt. Nam de Buckingamio Heroe, qvem
vere seculi nostri Sejanum fuisse dixeris, ante mensem in Anglia
interfecto, qvin inaudiveris nullus ambigo. De privatis meis
rebus qvid possum aliud, qvam qvod non mihi solum, sed et
cuivis bono lachrymas exprimat? Ita heic vivo jam totum fere
triennium longa promotionis aut melioris conditionis spe falsus,
et dulcissime patriae incredibili desiderio tantum non enectus.
Utinam utinam emergat tandem, qvi mei rationem aliqvam habere
velit! ni mature fiat, de me meisqve studiis actum propemodum
est atqve conclamatum. Te igitur unice qvaeso, Clariss.
Dn. Doctor Wormi, ut me per occasionem Magnifico Dn. Cancellario
Regio, qvi haud novit Musarum consecraneos suo
favore destituere, serio seduloqve commendes, saepiusqve Illi
gratiam et amorem, qvo Parentem meum beatissimae memoriae
proseqvi solebat, in memoriam revoces; ut nempe idem in
filium unicum superstitem redundet, qvi vestigia Parentis presso
pede seqvi cum Deo conatur. Et sic bene ac feliciter Vale atqve
Salve, Vir amplissime, cum conjuge dilectissima, liberisqve
dulcissimis, a me salutatus qvam officiosissime. Lugduni Batavorum,
die XVI. Septembr. MDCXXVIII.

p.148
CLVIII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio
Salutem et prosperitatem, cum diuturna vitae
rerumqve omnium sospitate!
AMplissime Vir, Domine et Amice faventissime, qvod plus
justo diutius a consveto scribendi officio mihi temperaverim,
cum aliae causae fuerunt, tum rumor hic sparsus de obitu dulcissimae
conjugis tuae Dorotheae Finckiae; qvem licet fortiter nonnihil,
et ut hominem Christianum decet, te tolerare nullus dubitarem,
teqve ipsum eas tibi consolationes subjicere atqve apud
animum tuum proponere existimarem, qvas vel Qeo/pneusta-gr illa
scripta vel veterum sapientum monumenta nobis suppeditant:
tamen ne vulnus nimium recens nondum obducta cicatrice refricarem,
expectandum censui, donec longinqvitas temporis dolorem
tuum paululum molliret atqve minueret. Sed heu nimis validam
Naturae legem, qvae nulli necessitatis suae gratiam facit!
Proh miseram mortalium sortem, qvae luctum luctui jungere non
cessat, et qvotidie novam lachrymarum materiam suggerit!
Amisit etenim nuper Academia patria incomparabilem Theologum,
tu vero Affinem et Collegam conjunctissimum, fama super
aethera notum virum, D. D. Casparum Bartholinum, cujus in
morte tota qvoqve Respublica literaria ingentem profecto jacturam
fecit. Insuper allatum est nobis, luem pestiferam tenui sub
initium noxa grassantem nunc magis magisqve vires exerere, et
indies apud vos juvenum senumqve densari funera In qva tam
tristi rerum facie qvum vos omnes et singulos animo plane consternato
et perturbato esse probe intelligam, non possum qvin intempestivae
scriptioni, qvam necessitas extudit, veniam, qva par est
modestia, a te expetam. Occurrebat namqve hoc tempore negotii
qvidpiam, in qvo expediundo tua opera summopere indigebam:
qvam idcirco, fretus singulari humanitate tua, te neqvaqvam
mihi denegaturum confido. Nempe varios hosce de regnis et
provinciis Aqvilonaribus tractatus uno fasce collectos rogatu Elzeviriorum
edendos curavi, et Filio Magnifici Dn. Cancellarii in
fidem observantiae et cultus devotissimi dedicavi. Eorum exemplum

p.149
unum aut alterum, prout heic cernis compacta, peramanter
rogo, ut Magnifico Domino Cancellario meo nomine verbis
officiosissimis de manu in manum tradas, eiqve me meaqve studia
sedulo serioqve commendes. Qvod tuis literis adjunctum
est, tibi dono transmitto, et boni ut consulas, obsecro. Praeterea
hac aestate nihil hoc loci typis mandatum scio, qvod lectu
dignum. Alioqvin Hollandis omnia ex voto succedunt. Wesaliam
munitissimam ad Rhenum civitatem, et commeatu instructissimam
milites Ordinum felicissimo qvodam stratagemate,
ne unico qvidem suorum amisso, ante octiduum occuparunt,;
potiti ibidem opima, et qvam verbis vix datur exprimere, praeda.
Buscoducenses obsidionem diuturniorem neqvavam sustinere
posse videntur; praecipue qvum summa inopia pulveris pyrii, ut
transfugae retulerunt, premantur, et jam Princeps Auriacus suis
munitionibus ipsis moenibus urbis immineat. Cameracense oppidum
in finibus Galliae a Regis fratre valida obsidione cinctum
perhibent. Deo sit gratia, qvi nostram patriam a bellicis istis
tumultibus respirare fecit donata pace tam firma, ut nullis posthac
machinationibus facile rescindi possit. Caeterum ne detineam
te alias satis occupatum, divinae protectioni commendatum
bene et feliciter valere ex animo precor et exopto. Lugduni
Batavorum, a. d. XVIII. Augusti MDCXXIX.
CLIX.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Stephaonio.
Leidam.
Alteras tuas, qvibus nondum a me responsum, 6. Septembris
una cum fasciculo probe accepi. Sed prioribus qvod nondum
responderim, causae fuerunt, mihi heu nimis graves, tibi
sat notae, qvas recensere dolor vetat. Interim ut animum a tui
amore non mutatum agnoscas, qvantum calamitates nostrae patiuntur,
utrisqve hisce satisfaciam. Priores itaqve qvod attinet,
ex iis abunde Clariss. Pontani in me colligo affectum, ac non
possum non tantam exosculari humanitatem, qva, seposito aliqvantisper
gravissimo historiarum nostrarum negotio, nugas nostras
tanti facit, ut iis etiam aliqvantum operae tribuere haud dedignetur.
Gratias igitur Viro Celeberrimo habeo ingentes et

p.150
tibi inprimis utriusqve interpreti candido, ac, si et praxis et
negotia qvotidiana Academica ferrent, brevibus tibi, qvid in
ejus desiderarem amoebaea, exponerem. Sed haec, nulla contradicendi
libidine, sed ex amicae collationis officio, grata mente
indicaturus, te horum arbitrum constituo. (1) An Plinii liber 31.
et cap. 7. a me citatum, annon potius Theophrasti? (2) An de
collo avellanarum apud Plinium, an vero de Julis inter nos
qvaestio? Qvid sit, vernum tempus instare post celebrationem
Juliorum? Julii vocem laetitiam indicare, inter nos ratum,
sed qvae sit origo vocis Jul in Dania? qvaeritur. Gratum de voce
wrouj-gr monitum, sed qva aera Latinorum propius, tam qvoad
literas, qvam rem eandem ad nos accedit. His in medio relictis,
mearum rationum exceptiones fusius expenderem, nisi ab instituto
et studiis meis plane esset alienissimum. Tychonis auctoritatem
in Astronomicis ut merito suspicimus, ita illiberale
judico tantam in hisce ei tribuere majestatem, ut aliorum gravibus
rationum fulcris innixas sententias suo verbo evertat.
Barbaris istis Rhythmis probationis loco qvod usus fuerim, non
mirabitur Vir eruditissimus, cui rerum nostrarum status est
cognitissimus. Primo namqve seculo nihil literis, sed omnia relationibus
propagarunt Scaldri nostri; seqventi vix monumenta
qvaedam characteribus patriis exstant; hoc qvod excepit, barbarum
est et monachale (cui hos acceptos fero) a qvo, qvicqvid
literae nostratium de antiqvitatibus suggerere possunt, hauriendum;
qvod licet verbis incultum, rebus tamen non plane sterile
animadvertimus; et ut, qvod sentio, dicam, mihi omnes
exteri, imo ipsi Graeci et Romani literatissimi, dum de nostris
disserunt rebus, magis sunt suspecti, qvam barbarissimus Monachus
aut rudissimus agricola nostras. Hostes enim nostri erant,
alienae gloriae oppressores, ac non nisi inviti ac ignominiose
maxima ex parte de nobis sunt locuti. Sed qvae tanta hic contradictio,
Gothi non dabant censum Caesari, ergo in ejus honorem
nec Jul celebrare poterant? Belgae censum Hispanorum regi non
solvunt, ergo nihil in ejus honorem aut faciunt aut fecerunt
unqvam. Tu judica. Valde metuo, ne infinitas Regum nostrorum
res gestas, imo Reges ipsos eliminaturus sit Historicus noster,
si famam, Scaldrorum relationes et indigenarum monumenta,
a qvibus maximam partem suorum Saxo noster Clarissimus se
mutuatum esse ingenue fatetur, tantopere culpare annitatur.

p.151
Qvod nec Caesar, nec alii, qvi res Caesaris scripserunt, aliqvid
tale, non mirum. Etiam hodie Historicorum hic mos, ut nil
scribant, nisi qvod ad Principum suorum spectat laudem. Fateor,
classica non esse externa qvaerentibus, qvae de origine Juliorum
protuli, nec erunt forsan omnia in Historia nostra Danica,
si indigenis de suis disserentibus rebus fides adhibenda major,
qvam exteris, hostibus, invidis, rerum aqvilonarium imperitis.
Infinita ejus generisa nostratibus hauriret Pontanus, qvae forsan
nostrae historiae lumen adderent haud exiguam, si modo classica.
Sit ita, per Cajum Caesarem Caligulam intelligi. Qvid ad minas
in ora Oceani lectae conchae, de qvibus nihil eo in loco Svetonius
(circa Rhenum in meo codice non inveni) qvid ad bella
Cimbrica, qvibus Cimbros terrere aggressus est? Qvid expeditio
Britannica ad Cimbriam? De variis ludibriis apud Historicos
extare documenta non dubito. Sed de eo qvaeritur ludibrio,
qvod Cimbrica expeditio Caesari minitanti peperit: de qvo locis
adductis ne gry qvidem. Saturnaliorum tempus, qvod coincidit
cum tempore nostrorum Juliorum, plus facere arbitror ad
receptam opinionem stabiliendam, qvam Julorum cantus ad contrarium
evincendum. Qvae de Saturnaliorum ut et aliorum origine
disserit, nihil ad rem faciunt, cum de iis inter nos nulla
qvaestio. Etymologiam vocis Giuli superstructam voci Wiel,
qvam Teutonibus rotam seu orbiculum versatilem denotare ait,
non satis capio. Ego qvamdiu apud Teutones versatus sum,
Rotam ein-x Rad-x ab eos vocare audivi, et etiamnum aliud nihil expiscari
potui. Qvocirca non animadverto simplicitatem, qvae
tanta indigebat exclamatione. Qvodsi a conversione cum Beda
deductum concedit, utiqve ab ea conversione, qvam solstitialis
vulgo putata qvies producit. In postrema editione, qvam non
vidi, legat forsan Scaliger Guilidt, in prima Giuli inveniet. De
voce tantilla tantos non excitabo strepitus nec criticam movebo
camarinam, sed rebus ipsis melius qvam in hiis collocabo et incolumitati
humanae inservientibus bonas horas, qvas debeo. Et
qvia improvisa haec de vocula disceptatio ad literas me detrudit,
malo ex D. Pontano, utpote in hisce a puero, ut videtur, exercitatissimo
discere, qvaenam fuerint verae figurae literarum, qvas
Rex Chilpericus alphabeto vulgari superaddidit. Illae enim, qvae
a Melchiore Goldasto Tomo primo Collect. Imperial. adducuntur,
mihi valde sunt suspectae ob causas, qvas ipse, ubi textum diligentius
inspexerit facile animadvertet. Vides, ut praeter opinionem

p.152
ac praeter mentem ad haecce me demittam, ne Clarissimi
Pontani eruditissimas sprevisse videar animadversiones. Tu
Virum optimum saluta, et gratias age. Ad posteriores ut veniam,
pro transmissis elegantissimis de patria nostra opusculis et
praestita insigni opera, gratias non ago solus, sed omnes nostrates
merito tibi debent ingentes; optandumqve foret, ut alii, qvi
restant, pari aut alio typorum genere exteris communicarentur.
Mihi certe sunt qvidam hujus census, partim MSS nunqvam
editi, qvos libens in hunc finem tibi suppeditarem, si typographus
qvorundam exemplarium remuneratione meam aestimaret
operam, utqve, qvi sint, scias, Catalogum mitto. Sed propter
Chronologias et notas marginales qvorundam, qvartam aut
octavam majorem reqvirere videntur formam. De his si tuam
et typographi rescivero mentem, faciam, qvod commodum videbitur.
Tu codicem tuum nobis haud invide. Cancellario
tradenda, optima fide, curabo, ubi commodior se obtulerit occasio;
hinc enim ob luis pestiferae saevitiam migravit, nec facile
Hafnienses, contagii metu, admittit: aut igitur differam in adventum,
aut per D. Brochmannum, qvi Roeskildiam migravit,
ipsiqve familiaris esse solet, curabo. Tui caeteroqvin, oblata
occasione commoda, haund immemor ero. Edidi non ita pridem,
qorundam rogatu, Monumentorum nostrorum specimen,
qvod mitto. Boni consule, et, si lubet, cum Pontano communica,
ejusqve, ut soles, de his mentem explora. Vale. 1629.
CLX.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Johannis.
Leidam.
Fasciculum transmissum probe accepit Magnificus Dominus
Cancellarius, utqve gratum fuisse agnosceres, hasce ad te
actutum ut darem, jussit, qvibus vult, prima qvaqve commoditate
domum te ut conferas. Qvantum ex ipso intelligere potui,
nostra tantum obtinuit commendatio, ut vacanti jam in
Academia Sorana Professioni Eloqventiae operam tuam destinatam
cupiat. Res tuas ut eo melius componere valeres, cum
D. Plumio hac de re contuli, qui tibi operam omnem paratam
spopondit. Veni igitur, qvam poteris celerrime, ne bolum

p.153
hunc alius praeripiat; coram a Magnif. Dno. Cancellario pleniorem
Summi Magistratus voluntatem hauries, et me interim
animum tuis studiis et honoribus dicatum exspectabis. Dabam
celerrime Hafniae, m. Octobr. 1629.
Adumi Bremensis Historiam Ecclesiasticam, editionis Lindebrugianae,
mihi ut compares, exopto; cum veneris, pretium
gratus solvam.
CLXI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Johannis.
Soram.
Hasce ad te ut exararem, in mandatis dedit Magnificus Dominus
Cancellarius, qvibus, prima qvaqve commoditate te
huc ut conferas, expetit, de variis ad res nostras Danicas spectantibus
tecum, ni fallor, collaturus. vin igitur ipsius exspectationi
meisqve monitis sis responsurus, minus ambigo. Vale.
1630. mense Majo.
CLXII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio S.
Amplissime Vir, Domine et Amice
reverenter colende.
Effluxit post triduum tempus illud, qvo me ea diligenter expediturum,
qvae meae fidei commiserat Magnificus Dominus
Cancellarius, serio promisi. Cujus mandatis, qvantum in
me, ea, qva par est, dignatione et obseqvio obsecundare, hactenus,
testor Deum, omni ope conatus sum. Sed variae interea
occupationes, qvae praeter spem et exspectationem inciderunt,
ab instituto meo me transversum abripuerunt. Ut qvotidianas
Praelectiones, et alios labores, qvos ratione muneris Nobilissimae
Juventuti unice consecrare necesse est, silentio inpraesens
transmittam, non exiguum temporis itineri meo Arhusiensi impendere
coactus sum, qvod et ipsum haud levis negotii causa a

p.154
me susceptum, vel me tacente, ipsemet facile conjicere poteris.
Adde qvod ad imminentem septimanam, ipsa honestate jubente,
nuptiis cognatae cujusdam meae in Lalandia interesse cogor, qvae
nullum mortalium arctiori, qvam me, sibi necessitudinis vinculo
conjunctum habet. Qvae cum ita sint, omnibus abs te precibus
contendo, ut, si qvando per te Hafniam arcessere me voluerit
Magnificus Dominus Cancellarius, qvod propediem futurum
nullus ambigo; velis tua benevola intercessione, et, si ita
videtur, his qvoqve a me jam adductis excusamentis, animum
ejus binis jam vicibus spe sua frustratum mulcere, ne sinistri
qvippiam de mea diligentia suspicetur, neve haec mora, cujus
ego culpam minime praestare possum, ex gratia ipsius me deturbet.
Insuper fac eum exores, ut porro menstruum mihi spatium
penso absolvendo indulgeat. Eqvidem spondeo, Deo favente,
me operam daturum, ut haec qvaliscunqve tarditas operis
injuncti exoptata consummatione compensetur. Per omnia
vero sacra te obtestor, ne resciscat Dominus Cancellarius, qvod
tibi nonnihil de negotio hocce nostro, et qvid elaborandum
mihi concredidit, nuper, cum ad vos inviserem, indicaverim.
Nam tantum non jurejurando me illius Generositati obstrinxi,
ne uspiam mandata ipsius emanarent. Itaqve si occasio tulerit,
ut de his mentio fiat, dic te intellexisse, Magnificent. Ipsius
opera mea in Historicis qvibusdam colligendis documentis imposterum
uti decrevisse. Fac, qvaeso, eum te heic experiar,
qvem semper te mihi praebuisti, sincerum amicum et ad mea
commoda propensissimum. Hafniae jam haeret Cl. Vir, D.
D. Laurenbergius, cui literas ad me tuas tradere poteris. Libros
meos in adventum meum reserva. Bene et feliciter Vale ac
Salve, optime Amicorum, una cum dilectissima Conjuge, et liberis
dulcissimis, divinae protectioni aeternum commendatus
Sorae die VII. Octobris, MDCXXX.
Nomenclatorem his adjunctum velim
exhibeas meo nomine Magnifico
Domino Cancellario, qvem inter
Schedas Parentis mei tou_-gr makaritou-gr
repperi. Spero non ingratum
futurum.

p.155
CLXIII.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Johannis.
Scripseram ad te cum eodem, qvi Nomenclatorem exhibuit,
sed qvia promissis non stetit de meis tibi reddendis, adhuc
apud me latent. Haec autem volebam, me Nomenclatorem
Magnifico Cancellario exhibuisse, qvi Parentis operam et industriam
laudabat. Moram, qvam tibi indulgeri volebas, ultro
concessit. Qvin hodie cum tuas, per Jacobum Matthiae
mihi traditas, ei offerrem, ac si qvid tibi responsum cuperet,
expete rem, intellexi, idem in iis tractari negotium, qvod mihi
commisisti. Jussit igitur, tibi ut significarem, se adventum
tuum certo praestolari, abhinc tribus aut ad summum qvatuor
septimanis. Interim Epistolae tuae et stilum et picturam laudabat,
unde ego occasionem, tuos conatus dilaudandi, arripui,
satis commodam; ut sperem, te tandem experturum, me fidi
amici probe defunctum esse munere. De Saxone MSS. cum
ipso locutus sum, sed nunqvam sibi ejus factam copiam fatebatur.
Institutum interim tuum valde probabat, de qvibus forsan
tecum coram. Libros tuos in adventum servabo; ac qvas tibi
tradidi Arngrimi notas, ut una feras exopto; reddenda enim
mihi sunt Bibliothecae Academicae, e qva, ubi usus reqvirit,
sine omni negotio obtinebis, .Vale. 1630.
CLXIV.
STEPH. JOH. STEPHANUS
D. Olao Wormio
Plouqugi/eian-gr !
Clarisime Vir, Amice reverenter colende, ut fidem meam
apud te liberem, en ad te mitto inpraesens Chronicon illud
Norvagicum, qvod me propediem communicaturum, qvum
proxime vobis adessem, coram promisi. Videtur autem hoc
idem Chronicon multa sub initium continere, qvorum laborat

p.156
omnino fides, qvaeqve inde ab ultima repetita antiqvitate Poeticis
magis affinia sunt fabulis, qvam incorruptis rerum gestarum
monumentis et documentis. Seriem tamen Regum Noricorum
fortasse non inconcinniter explicat: qvo de tuum erit judicare.
Des mihi veniam qvaeso, qvod fasciculo isto literarum Arngrimo
Jonae scriptarum tibi negotium facesserim: qvem licet nullus
ambigo per te recte curatum esse, tamen vehementer scire discupio,
num mercatores ad toto divisos orbe Islandos abnavigaverint,
vel nondum oram solverint. Bene et feliciter Vale ac
Salve, optime Amicorum, una cum conjuge dilectissima liberisqve
dulcissimis divinae protectioni aeternum commendatus
Sorae, a .d .v. Maji MDXXXI.
CLXV.
STEPH. JOH. STEPHANIUS.
D. Olao Wormio.
Salutem et prosperitatem a Deo ter
Opt. Max. perpetuam!
Evolvi diligenter rogatu tuo, Affinis honorande, luculentum
illud et perelegans Opus Monumentorum Danicorum
in qvo eqvidem nihil plane reperire contigit, qvod mea qvasi
symbola et illustramento indigeret. Abunde etenim a te dicta
sunt, qvaecunqve tandem id genus argumenti concernunt. Locum
saltem Saxonis nostri, cujus apud te mentionem nupere feci,
ad rupis Haraldianae majorem lucem, in margine libri tui, adjungere
placuit. In Monumenti vero inscriptione, qvod Gormo
Rex conjugi suae Thyrae posuit, ultima illa verba TANMARKER-x
BUT-x , expono DANMARKIS-x BOTH-x sive BOED-x . Optima
namqve Reginarum Thyra, ob praeclara in patriam merita, vulgari
et insigni cognomine DANEBOTH-x , vel DANEBOD-x , dicta
est: qvomodo apud Wellejum, Lyschandrum, et alios legere
est. Facilis autem vocis BUT-x in BOTH-x aut BOED-x flexus est.
Sed haec tantum mera est conjectura mea, qva nihil tuae derogatum
sententiae volo. Pluria certe non occurrebant in tam terso
ac limato Commentario: qvem ne diu Reipubl. literariae invideas,
per amicitiae te nostrae genium rogo atqve obsecro. Chronicon
illud antiqvum Rhythmicum de Regibus Daniae, cujus

p.157
etiam proxime memini, eo nomine ad te nunc transmittendum
duxi, ut si aliqvo laboret defectu, Amanuensi tuo, ex tuo
exemplari, eum supplendum committeres. Bene ac feliciter
Vale, mi optime Domine affinis, una cum uxore dilectissima,
divinae protectioni aeternum commendatus, et a me pariter ac
mea Annula salutatus verbis officiosissimis. Sorae, a. d. XXVI.
Marti, MDCXXXII.
CLXVI.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio S. D.
Clarissime Vir, Affinis summa mihi semper
observantia colende.
Librum inpraesens ad te mitto, cujus nupere mentionem feci.
Codex videtur esse Legum Norvegicarum lingva Islandica
conscriptarum: qvibus subjunctum extat, ni fallor, Chronicon
Regum Norvegiae. Tuum jam erit de Opere hoc judicare, et
cujus sit momenti, benevole mihi indicare. Nam forsitan carbones
pro thesauro inveniemus. Caeterum totus nunc sum in describendo
Epicedio, qvod cantator funeris ipse sui Regnerus
Lodbrock edidisse fertur. Certe auro mihi contra carum illud est:
et ex animo exoptarem plures ejusmodi extare Cantilenas, qvae
Historiae Saxonis nostri lucem aliqvam afferre possent. Qvid multis?
Inter legendum tam insigne Antiqvitatis monumentum,
tantum mihi lingvae Islandicae addiscendae obortum est desiderium,
ut continere me non potuerim, qvin Declarationem istam
verborum, qvam Paraphrasi Danicae adjungere solet Magnus iste
Olavius simul, (qvod te fiat volente) describerem. Inprimis
vero abs te contendo, ut si penes te sit Nomenclator vel Lexicon
Islandicum, (qvomodo nullus ambigo) ejus mihi copiam facias:
aut ab Islandis petas, si qvi illic bonis dent operam literis. Rem
profecto gratissimam mihi praestiteris, qvam nullo non vicissim
officiorum genere demereri conabor. Bene et feliciter Vale atqve
Salve, fugientis Antiqvitatis vere stator Jupiter, eximiumqve
patriae decus, una cum puerpera uxore, liberisqve dulcissimis,
divinae protectioni serio commendatus,; et me porro amare perge,
qvi te aeternum. Sorae, a.d. xxvi. Septembris, M DcxxxIII.

p.158
CLXVII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Johannis.
Soram.
Qvem mittis codicem, inspexi; Leges continet Norvagicas,
et Historiam S. Olai, cujus mihi est copia, cujusqve summam
invenies in Historia a me edita. Mitto tibi Nomenclatorem
Islandicum, cujus ubi te ceperit sacietas, remittere vales; sed
parum tibi in Lingva prisca discenda profuerit; hoc enim idioma,
qvo vulgo utuntur, diversissimum est a prisco et Poetico, qvod
ipse experieris. Cuperem remissam Cabeljavii mihi inscriptam
epistolam, qvam Meursio legendam dedi; data commoditate
monebis. De Cypro frustra sumus; figmentum Monachorum
arbitror. Nec enim crediderim eos, ante obitum Erici, aut
mortuos incolas combussisse, aut aqvis mersisse. Praestabit haec
in gratiam Auctoris tacite praeterire. Vale. Dabam festinus
28. Sept. 1633.
CLVIII.
STEPH. JO. STEPHANUS
D. Olao Wormio. S. P.
Amplissime Vir, Affinis et Amice summa
mihi observantia colende.
Cum opportuna adeo ad te scribendi occasio emergeret, non
potui qvin Epicedium illud, qvod Rex Daniae victoriosissimus,
Regnerus Lodbrog, funeris sui cantator, olim edidisse
fertur, non sine debita eucaristia-gr restituerem. Insigne certe
hoc est Antiqvitatum Danicarum monumentum, qvod illustrandae
Historiae Saxonis nostri, ubi scilicet res gestas Regneri
istius attingit, apprime inserit. Et ingenue olim, si Deus
mihi suppeditaverit vitam, profitebor facilitatem juxta ac humanitatem
tuam singularem, qva rarum adeo keimh/lion-gr mecum
communicare dignatus es. Imprimis autem velim animum advertas

p.159
ad Rhythmos illos Fanicos, ut vocat Magnus Olavius, qvi
habentur pagina circiter VII. et examussim respondent versibus
nonnullis Saxonis, qvi extant Lib .ii. pag. 29. Editionis Francofurtensis.
Nam vide:
Vake-x ae-x ag-x racke-x Vina-x hoffudt-x
Allir-x enu-x aedstu-x aedil-x Sueinar-x
Vek-x jeg-x ydur-x at-x vine-x ne-x ad-x Vifss-x runu-x
Helldur-x vek-x jeg-x ydur-x ad-x hordum-x hilldar-x leike-x .
Hos ita reddit Saxo, loco dicto:
Ocyus evigilet, qvisqvis se Regis amicum
Aut meritis probat, aut sol pietate fatetur:
Discutiant somnum proceres
Et mox:
Non ego virgineos jubeo cognoscere ludos,
Nec teneras tractare genas, aut dulcia nuptis
Oscula conferre, et tenues astringere mammas:
Non liqvidum captare merum, tenerumve fricare
Foemen, et in niveos oculum jactare lacertos.
Evoco vos ad amara magis certamina Martis.
Hos, inqvam, Rhythmos fragmentum esse puto integri
istius Colloqvii inter Hialtonem et Biarconem instituti, qvod in
Saxone seqvitur, usqve ad finem pag. 34. Et nullus dubito,
qvin, si totos haberemus, facillimo negotio eliceremus mentem
Saxonis de Chelis istis, qvae tantopere nobis crucem figunt. Nam
illarum fit mentio qvoqve in isto Dialogo. Imo Magnus Olavius
Biarki (qvi Saxoni Biarco est) Sermones ibidem appellat. Qvamobrem
enixe abs te contendo, ut in literis ad Olavium tuis, data
occasione, de reliqva parte Rhythmorum istorum diligenter
inqviras; et si haberi posset, ad te transmitti defectum istum petas.
Porro si Mercatores, qvos ex Islandia rediisse intellexi, Antiqvitates
qvasdam melioris notae attulerint, fac, qvaeso, earundem
me participem reddas. Nomenclatorem Latino-Islandicum,
cujus mihi usum concessisti, nunc simul remitto. Bene et feliciter
Vale atqve Salve, magnum patriae ornamentum, et me,
ut coepisti, ama, qvi te aeternum. Sorae, a. d. XII. Novembr.
Anno Christi MDCXXXIII.

p.160
CLXIX.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Lodbrogianum Epicedium, ut et Onomasticon Islandicum,
mihi probe sunt reddita; nec est, qvod tantopere pro iis
gratias agas; nostine, si qvid penes me fuerit, qvod praeclaris
tuis conatibus inservire possit, me nunqvam negaturum. Jucundissima
mihi fuit tua de Fanicis rhythmis observatio; exactissime
in ea, qvae habemus, qvadrare Saxonis versionem, nemo
negaverit, et hoc ipsum innuere videtur Saxo, dum rationes reddit,
cum ligata haec recites oratione. Nec dubito, qvin, si integra
illa extaret cantilena, praeclare ad rem faceret. A Magno Olavio
hoc anno nihil nisi nudas literas habui, qvibus se varie excusat
et in seqventem annum pollicetur centuriam Cantionum, qvas
collegit ex relationibus Jarlorum Orcadum. Instante vere, non
desinam, etiam de hoc Biarchamal monere. Quod vero stropham
hanc inter reliqva explicatam transmiserit, causa est, qvod
eam inveniamus in Historia Norvagica tantopere commendatam,
(vide pag. 299.) nec qvisqvam fuit, qvi interpretem ageret;
ad eum igitur transmissa, hoc, ut vides, modo illustrata rediit.
Omnem interim movebo lapidem, ut integrum hoc habeamus
Poema, sive ab illo, sive ab aliis. Interim vive, et vale, Affinis
Optime. 17. Novembris, 1633.
Lodbrogi Epicedium, ubi toga donaveris Latina, mitte qvaeso.
CLXX,
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Clarissime Vir, Affinis et Amice summa
observantia colende.
Excussi diligenter omnes forulos Bibliothecae meae, et omnia
feci qvo petitioni tuae satisfacerem. Verum paucas omnino
inscriptiones ea nobis suppeditavit, praesertim qvae Runicis

p.161
literis, aut characteribus aliis peregrinis, exaratae essent. In
magno tamen Opere Inscriptionum, qvod Gruterus edidit, Folio
CXLII. et seqventibus, una aut altera extat, qvas Eugubii in
Umbria repertas tradit. Eas manu mea utcunqve descriptas ad
te transmittere constitueram: sed per varias occupationes non licuit.
quod si ipsum Codicem expetis, prima qvaqve occasione
ejus tibi potestatem me facturum polliceor. Operae sane pretium
erit vidisse: ut, si placeant, libro tuo inserantur. In Hieronymo
Rubeo, qvi Historiam Ravennatum conscripsit, inscriptiones
aliqvot reperiuntur; at omnes Latinis literis consignatae. De
caetero solicitus ero, ne ullae diligentiam meam effugiant, modo
uspiam sese mihi posthac offerant. Vale, praestantissime Vir,
una cum conjuge dilectissima, liberisqve dulcissimis, Deo aeternum
commendatus. Sorae, Postridie Cal. Martii, MDCXXXIV.
CLXXI.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Salutem a Deo Opt. Max. perpetuam.
Mitto inpraesens, Affinis plurimum honorande, ingens illud
Opus Gruterianum; in qvo extare dixi inscriptionem
illam antiqvis et peregrinis literis exaratam. Ut facilius invenires,
nec qvaerendo te fatigares, chartam inserui, qvam vides
a pag. CXLII. ad CXLVIII. Adiunxi Cambdeni Britanniam:
qva ubi ex voto usus fueris, velim D. D. Plumio meo nomine
restituas. Literas Cabeljavii Meursius nunc una remittit, teqve
officiose salutat. Si qvae bis in tua Pinacotheca extant a)xioqe/ata-gr ,
peramanter rogo ea mecum communicare digneris. Nam et
varia ejusmodi colligendi cupido mihi incessi, praecipue qvae
raritas aliqva commendat. Ignosce exangvi fronti: et una cum
uxore ac liberis Deo commendatus Vale atqve Salve aeternum.
Sora, Pridie Calend. April. MDCXXXXIV.

p.162
CLXXII.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvum nuper in manus sumerem VENANTIUM FORTUNATUM,
eximium sui seculi Poetam, incidi forte in
Epigramma XVIII. Libri VII, qvod inter alia hunc versum
habet:
Barbara fraxineis pingatur Runa tabellis,
Qvodqve papyrus agit, virgula plana valet.
Ad qvem locum Christophorus Brovverus, qvi postremam
nobis Venantii editionem dedit, ita commentatus est: "RUNA
qvid in universum esset, primum: inde, qvid hoc sibi loco vellet,
aegre sum assecutus. Memorat in Batavia sua Adrianus Junius
ALIRUNAM priscis fuisse mulierem fatidicam. ALI enim, sive
HALI, Jornande teste, Gothis idem fuisse, qvod sacrum, ut
hodie Germanis Hailig; RUNAM vero dictam mussando, et,
ceu in a)porrh/toij-gr , effando: id namqve Germanis esse Rhunen.
una itaqe hoc loco censeri posset epistola arcano argumento
scripta, et qvam, qvi mittit, enunciari non vellet. Re tamen
mecum pensiculatius aestimata, pro nota tanqam HIEROGLYPHICA
RVNAM accipi commode posse demum constitui.
Certe Paulus Diaconus, is qvi Festi Pompei Opera revocasse ad
Epitomen putatur, RUNAM accipit teli genus. Unde Ennius,
RUNATA RECIDIT. Qvare RUNAM fraxineis incisam
tabulis pinxisse dixerit barbaros qvando pro Epistola illis
RUNA erat futura belli nuncia. RUNA vero cum aspiratione
legebatur in antiqvis libris." Hactenus Brovverus Antiqvitatum
nostrarum plane imperitus. Qvae ego nunc omnia tuam in
gratiam describenda duxi, ut si a te antea non sint observata,
locum fortasse inveniant in eruditissimo Tractatu tuo de Litteratura
Runica, qvem utinam mature dias in luminis oras emitteres!
Bene ac feliciter Vale, Alpha amicorum, una cum conjuge
liberisqve a me juxta ac mea salutatus verbis officiosissimis.
Sorae, Postridie Calend. Mart. MDCXXXV.

p.163
CLXXIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Fortunatum me judicavero, tuum ubi videro Fortunatum Venantium.
Auctor enim est mihi nunqvam visus, sed tuae
ejus mihi ingessere videndi cupiditatem, ut sine eo meas de Runis
Meditationes mancas ac mutilas plane esse arbitrer. Locus,
qvem mihi suggessisti, elegans est, et meis cogitationibus in
multis favens; utinam ejus generis invenires pluscula. Gratias
igitur ago ingentes, ut et pro concessa hactenus Hvitfeldiana
concione funebri, qvam hac commoditate remitto. Ne vero
grates rerum steriles me referre conqverare, ecce ad Chelas tuas
mei Magni Olavii transmitto notas, minus tamen ad meum palatum.
Saxonem si ad manum habuisset, longe aliter de hoc loco
judicasset, qvamvis rara et non inepta dicat. Periere naufragio,
ab Arngrimo qvas hoc anno exspectaveram. Cantilenarum accepi
a M. Clavio decadas aliqvot, sed ex relationibus Orcadicis
maxima ex parte petitas. Ex Lodbrogi Historia unam atqve alteram,
qvas cecinit, dum procum ageret, sumpsit, non prorsus
nullius momenti. Harum autem particeps eris praesens, aut ubi
mittendi melior se obtulerit occasio. Mecum hic aliqvoties fuit
Joh. Elichmannus, Gothicae lingvae studiosissimus, qvi impense
meis delectabatur nugis; extorsit, et ferme descripsit universam
meam Literaturam, qvod non invitus ei concessi, siqvidem valde
dubito, an unqvam lucem sit visura. Per me non stabit, qvo
minus alii meis fruantur laboribus, modo in publicum Reipublicae
literariae cedant commodum. Video enim, qvo me fata trahant.
Interim, dum licet, mutuis operibus Patriae inservire
non desinamus. Vale et salve, mi affinis, d. 6. iduum Martii,
1635.
CLXXIV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Clarissime Vir, Affinis dilectissime, ignoscas mihi qvaeso, qvod
communicatas mecum Antiqvitates Islandicas inpraesens

p.164
non restituam. Qvo etenim altius in earum penetro lectionem,
eo ardentiore eas describendi cupiditate inflammor. Id qvod
bona cum venia tua qvin fiat, nullus ambigo. Isto vero labore
profligato, Codicem me tuum integrum ac incolumem remissurum
polliceor. Nec spero hanc moram aegre laturum D. Elichmannum,
cujus desiderium bonis interim promissis demulcere
poteris. Caeterum peramanter te rogo digneris mihi locum istum
luculentius exponere, qvi de Aqvila in dorso alicujus olim
figurata agit. Nam plane non capio, qvid sit hand-x stack-x Sverdit-x
a-x Hoel-x vod-x Ryggen-x; item: och-x ristide-x Reffuen-x fra-x langs-x neder-x .
Tu itaqve hic mihi sis Oedipus, et vel Danice, vel Latine mentem
auctoris interpreteris. Insignis profecto locus est, et apprime
faciet illustrando Saxoni. De somnio, vel spectro, a saga
Aliruna Marcomiro Cimmeriorum Regi objecto, qvod habuit
tria capita, Aqvilae videlicet, Leonis et Bufonis, adeundos esse
Gagvinum et Munsterum monet Hieronymus Henninges in
Tomo, qvi familias continet regni Germaniae et Galliae, pag. 3.
Si qvid inposterum observavero, qvod tuo inservire qveat instituto,
lubens volensqve suppeditabo. Bene ac feliciter vale, Vir
Bono patriae nate, et me ama. Sorae, propridie Calend. Maji
MDCXXXV.
CLXXV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Antiqvos istos Rhythmos, qvos mihi nuper utendos dedisti,
non sine debita gratiarum actione remitto. Describere
qvidem animus erat, sed proposito meo angustia temporis, in
qvam me aliae occupationes coegerunt, obstitit. Qvod si otii
abundantior aliqvando fuero, repetenti mihi te non denegaturum
confido. Multa profecto in iis mera mihi videntur aenigmata,
et qvae me, praesertim veteris lingvae Islandicae plane imperitum,
suspensum habent. Sed utinam EDDA ista, sive Mythologia
istius gentis, benignior me fortuna bearet! Fortasse me ex
multorum locorum labyrinthis educeret, et in Cimmeriis tam
abstrusarum rerum tenebris illustre lumen praeluceret! Inscriptionis
Runicae, qvae in saxis Jellingensibus extat, interpretationem

p.165
ut hac occasione transmittas, peramanter rogo. Sistrum
Saxonis Irlandorum Harpam esse juxta tecum sentio. Vale, Vir
amicissime, et me ama. Sorae, IV. Maji, MDCXXV.
CLXXVI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Binis tuis hactenus qvod non responderim, gravitas effecit
morbi, qvo, jam trium septimanarum spatio, conflictatus
sum. Jam aliqvo modo divino favore eluctatus, non potu
diutius responsum suspendere, ne sinistri qvid suspiceris, aut ab
officio amici alienum qvid committere me, conqveri valeas.
Venantium per Affinem Drachardum remisi, qvem te accepisse
non dubito. Gratias igitur ago maximas, paria relaturus, ubi
occasio oblata fuerit. Quod locum istum attinet de Aqvila in
dorso prostrati figurata, res ita se habet: Victor ignominia
summa debellatum adversarium affecturus, gladium circa scapulas
ad spinam dorsi adigebat, costasqve, amplissimo facto vulnere,
utrinqve a spina separabat, qvae, ad latera deductae, alas
repraesentabant aqvilinas. Atqve hoc vocabant, aqvilam in
dorso alicuus delineare. Hand-x stak-x Sverdet-x a-x hsl-x ved-x Ryggen-x ,
h .e .med-x Sverdet-x stak-x hand-x et-x Hull-x iRyggen-x , og-x ristede-x Reffuen-x
fra-x neder-x h .e .og-x saa-x skar-x Rygbeenene-x langs-x neder-x fra-x Ryggen-x ,
og-x trykte-x dennem-x til-x begge-x Sider-x , at-x de-x sad-x sum-x tvende-x Oerne-Vinger-x .
Vel forsan aqvilina delineatio propterea dicta, qvod,
facto tam amplo vulnere, viscera interiora aqvilis et rapacibus
reliqvis volucribus devoranda et dilanianda exhiberentur. Locus
de Aliruna Marcomiro objecta dudum mihi visus et annotatus
ex Munstero et Lazio. Monumenti Jellingensis major lapis
haec continet:
Haraltr-x unugr-x bad-x aurva-x ubl-x dausi-x efiGurm-x fadun-x
sin-x aug-x eft-x Thiurni-x madur-x sinasa-x .Haraltr-x essor-x van-x Tanmur-x ,
alla-x aug-x Nurieg-x aug-x tini-x fol-x ristno-x .
h. e. Haraldus rex jussit aedificari hunc tumulum in memoriam
Gormonis Patris sui et Thyrae matris suae. Haraldus
Imperator vicit Daniam, totam et Norvegiam, et earum incolas
ad fidem Christianam deduxit.

p.166
Minus saxum haec exhibet:
Gumr-x Kunugr-x gerdi-x Kubl-x dusa-x est-x Turni-x Kunu-x sina-x ,
Tanmurkur-x but-x .
h. e. Gormo Rex tumulum hunc Conjugi suae Thyrae posuit,
qvae Daniam structuris exornavit.
Edda non facile habetur, difficilius intelligitur. Vetustissimum
in membranis exaratum exemplar, qvod apud me vidisti,
ab Arngrimo habeo; sed ab ipsis Islandis, hic degentibus,
non intelligitur. In lingva ipsa exercitato ad Poematum enodationem
multum confert, sed ad lingvam ipsam plane nihil.
Hisce, qvantum per valetudinem licuit, tuis respondere visum.
Vale. Hafniae 25. Maji, 165.
Lodbrogi Epicedium, a te latina donatum toga, videre
gestio.
CLXXVII.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Quum forte nudius tertius Catalogum istum Librorum, qvi
proximis Nundinis Autumnalibus in Germania prodierunt,
inspicerem; non sine singulari animi voluptate LITERATVRAM
tam DANICAM Wittebergae excusam tandem lucem
aspexisse deprehendi. Mirerne an indigner Typographorum nostrorum
ignaviam, qvi tam luculentum opus suis committere
praelis detrectaverint? Vereor ne idem Saxonem meum maneat fatum;
qvem et ego fortasse ad tuum exemplum exteris divulgandum
tradere necesse habeam. O tempora? o mores! Adeone penes
istos homunciones jam est laborum nostrorum arbitrium, ut
omnino supprimantur, nisi eos faventes habeamus? Verum
gratulor patriae nostrae, cui non minus, qvam FASTI antehac
tui, recens hoc scriptum decus conciliabit. Ejus ego Exemplar non
dubito qvin mecum haud gravate communices: qvod et ipsum
jure amicitiae nostrae et necessitudinis postulare videor. Notas
in Saxonem meas affini nostro M. Jacobo perlegendas ac censendas
dedi qvod ubi ex voto expeditum dederit, velim tu qvoqve
in iis emendandis justas veri Aristarchi partes expleas. Vale,
optime Amicorum, una cum conjuge dilectissima et tota familia

p.167
Deo aeternum commendatus, et a me juxta ac mea salutatus verbis
officiosissimis. Sorae, a. d. VIII. Novembr. MDCXXXV.
CLXXVIII.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Stephanio.
Idem ferme mihi, qvod Tibi, accidit, Affinis svavissime.
Ut primum Literaturam meam Catalogo Lipsiensi insertam
vidi, qvasi Witebergae excusam, obstupui, cum certus essem,
adhuc apud me detinere Manuscriptum, nec cuiqvam, qvi illud
describere potuit, tradidisse meminerim, praeterqvam D. Elichmanno,
qvi per mensem unum aut alterum apud se detinuit;
qvin imo Witebergenses aut alios, praeterqvam Svecos, Runicarum
literarum, qvibus excudi posset, non habere typos, certo
sciebam. Re igitur pensiculatius examinata, ex nostratibus
bibliopolis qvendam adii, qvi id muneris in se suscepturum dudum
promisit, illiqve Catalogum monstravi; qvi subridens, ait
se titulum Witebergam misisse, ut catalogo insereretur, exploraturus,
an emptores habiturus esset liber. Interim ille spe me
lactat inani, ob chartae penuriam, se nondum promissum praestare
posse praetendens. Vix credo, lucem visuram, ni alia affulserint
benevolorum sydera. Oportet, ut hanc cum reliqvis aeqvo
animo feramus jacturam. Mihi leve est, praevidere, mecum
tot lucubratas noctes perituras. Egregiis tuis conatibus et laboribus
melius fatum exopto. Interim gaudeo, et gratulor, qvod
eousqve perductos videam, gratias simul agens, qvod eos videndi
copiam mihi facias. Absit, Aristarchi mihi in tam praeclaro
opere sumam partes; Interim ubi ad meas pervenerit manus,
siqvid exornando occurrat, monere non desinam. Hisce
diebus Eddam pervolvens, in fabulam Ugartilochi incidi, qvam
avide perlegi, ut, qvid cum Saxone nostro haberet commune,
viderem; cumqve omnia non plane caperem, Islando cuidam,
meo discipulo, tradidi, ut in Lingvam transferret Latinam.
Sed video plane aliam esse, nihil ad Historici nostri institutum
facientem; qvod si videre gestias, data commoditate, transmittam.
Ex Islandia hactenus nihil; indies tamen exspecto, ni
naufragio perierint; tres enim naves submersas ferunt. Vale,
et tuos meos officiose saluta. Hafniae, 20. Novembris. 1635.

p.168
CLXXIX.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Stephanio.
Pellegi eruditissimas tuas in Saxonem notas, qvibus non solum
Auctori tanto lucem tulisti splendidam, sed et patriae omnibusqve,
qvos rerum nostratium tangit cura, rem praestitisti gratissimam,
Tibiqve aeternam nominis famam parituram. Qvid
dicam? Multum debet Patria Saxoni, qvi sopitas res gestas majorum
in lucem protraxit; plus tibi, qvi amanuensium et typographorum
incuria male habitum Auctorem suo nitori restituis,
qvae a paucis intellecta, in clara luce ponis, naevos abstergis, et
politum nobis restituis. Qvid enim prodest legere, et non intelligere?
Perge, mi Stephane, elimati tu ingenii acumine Patriae
prodesse, neglectasqve literarias nostrae gentis opes eruere,
immortale post fata te manebit nomen, nullaqve unqvam meritorum
tantorum fastigium delebit oblivio. Caeterum, qvia ita
jubes, qvae inter percurrendum occurrebant, levioris licet momenti,
candide aperiam. Tu boni consule, et animum aestima.
Si talem nobis in rebus ipsis, ritibus nempe priscis enucleandis,
aliorum Historicorum, qvi in qvibusdam a Saxone dissentiunt,
exerrationibus corrigendis, Auctore nostro cum aliis Gallis,
Anglis, Norvegis conciliando, operam navasses, qvalem in
dictione ipsa, in hoc genere vix simile qvid literatus unqvam
aspexisset orbis. Nosti, qvid desideret Arngrimus? qvid
ambo Lyscandri? qvid Scriptores exteri? Priscae, ex qvibus
sua deprompsit, cantilenae multum fidei narrationibus conciliare
potuissent. Huc faceret aliqva terrae nostrae Chorographia et
Chronologia, qvam Hvitfeldius, Lyscander, Gassarus, Pontanus,
suppeditabunt; et qvidni inter eos dissensus ubi animadvertitur,
eundem indicare et potiora, qvae eum re et exteris congruunt,
praeferre liceret? Scis, de qvibus coram locuti sumus Hoc
modo et posteriorum librorum notae mole respondere possent
prioribus Sed haec tu melius pro tuo judicio; ego saltem, qvae
mihi sapiunt, indico. Ad particularia transeo pag. 13 inter
Insulas Alocias, potissimam video omissam, Alsam nempe, cujus
nominis convenientia me in hanc pertraxit sententiam, qvid
enim propius Als, Alos? flexus reliqvus Romano idiomati
adscribendus. Sic Ars, Arhusia, Als, Alocia. Consule

p.169
qvaeso, Marcianum Heracleoten de Germania, ubi manifeste
distingvit inter Insulas Scandicas et Alocias; ad eas e Chersoneso
Cimbrica Navigationem ponit 550 stadiorum, hasqve supra
Chersonesum esse statuit, Scandicae vero ad ortum sitae, ad qvarum
mediam stadia 2000. cum igitur Alociae viciniores sint
Scandicis qvadruplo, qvas tu Notias, ego Scandicas puto, etiam
hujus Auctoris sententia. Alociis forsan Fionia annumeranda.
Consule locum in Germania Bertii. Mihi otium non fuit, singula
fusius deducere; alioqvin vel ex hoc Auctore ad oculum
ostenderem, meas Alocias ad veterum descriptiones qvam
proxime accedere. Certe inter Alocias poni neqvit Scandia,
cum Scandicas ab Alociis manifeste separet, ad qvas forsan Zelandia
spectabit. Marcianus autem hic ex Artemidoro, Ptolemaeo
et Protagora se sua mutuatum esse, fatetur.
Pag .17. Scrikfinnos Svecis tantum parere putas; at ego
majorem partem eorum Regi Daniae, qvatenus Norvegis imperat,
subjectam esse, et vivis testibus et ipsis Svecorum scriptis
probavero. Lege Andreae Burei Rempublica Sveciae, nuper
editam, ibi de Finnis haec habebis: Scrifinnia, qvam Saxo
Sielandicus aliique veteres hic uspiam posuerunt, nulla est.
Sed Skidhfinnorum appellatio omnibus Finnonibus Lapponibusqve
competit, qvi soleis illis ligneis, qvas nostri Sveci Skidh, Finnones
vero suksi vocant, solent uti, celerrimeqve super altissimas
nives currendo, feras insectari, hostemqve inseqvi, institutumqve
iter peragere possunt. Hos certe Danorum Regi, cui Norvegia
haereditaria etiam, subjectos, qvis dubitet? De etymologia
appellationis semper in eadem ferme cum Buraeo fui sententia
Skriekfinnar enim dictos putavi, qvasi Skriefinnar, qvod
praerupta montium pandis trabibus, ut Saxo ait, vel Nartis, ab
Alexandro Guaguino dictis, celerrimo impetu praetervolent
qvasi, Hinc, at skrie paa Iis, puerulis nostris usitata loqvendi
formula.
Pag. 19. Pro Anteriore, legendum puto Antenore.
Pag. 25. De Mathematicis notandum duco, qvod in jure
Civili extet titulus de Maleficis Mathematicis, qvem forsan
ostendet Clarissimus Meursius.
Pag. 43. Citatur locus, omisso Auctoris nomine, qvem
puto Strabonem esse.
Pag. 44. Praeclara de Sistro habes; sed vide, an non Saxoni
hic en Mundharpe ita vocetur: figuram certe sistri habet, nisi

p.170
qvod minor sit, et loco transversarum virgularum, ligulam
unam habeat juxta longitudinem mobilem.
Pag. 53. Jucunda de brutorum vocibus proponis; sed ad
uberiorem hujus declarationem consule Aqvapendentem de loqvela
brutorum. De Apollonio Tyaneo refert Porphyrius, qvod
brutorum sermones intellexerit, qvod et de Melampo, Tiresia
et Thalete, ferunt. De Salomone hoc certo affirmant Doctores
Hebraei. Sed Porphyrius censuit, inter se bruta sermocinari.
Canes et eqvi intelligunt humanas voces, sistunt, accedunt, vadunt,
pro ut jusseris. Cervus educatus a Ptolemaeo Philadelpho
loqventes Graece intelligebat. Historia Norvagica meminit
Rustici, cornicum sermones exponentis.
Pag. 79. Ad Scoringam Pauli. Ita conciliari posse videntur
Paulus et Saxo, qvod Vinili Wendelboer, Vensilia
egressi, consederint aliqvamdiu in Scoringia, Scone, Scandia,
ibiqve collecta manu cum Sconingis digressi in Boringiam;
qvod Antiqvitatibus Gotlandicis consonum.
Ad Pagin. 83. exspectassem Lodbrogi cygneam cantionem,
qvae multa illustrare poterat.
Pag. 87. Monumentum, qvod adhuc visitur in caemeterio
Asumensi huc commode transferri poterat. In hoc libro
multa refert Saxo, qvae longe aliter apud Anglos, Gallos et
Norvegos extant, qvorum meminisse forsan non abs re erit.
Hoc paene omiseram, Saelandiam a veteribus Saelundur
dictam, qvasi maris lucum diceres; ita enim Sigwaldus, Scalder
Olai Sancti. De barbaris locus extat I. Corinth. 14. v. ii. qvi
ad institutum tuum facere videtur. Sed levia haec monere placuit,
ut videres, me Notas legisse. Interim gratias ago maximas
tum pro earum communicatione, tum qvod mei toties,
tamqve honorificam, praeter meritum, facias mentionem.
Tuo honori et famae me addictissimum vicissim habebis. Vale,
et Saxonem tuum fac brevi habeamus. 1635.
CLXXX.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Eccum tibi specimen caelaturae, qvod me transmissurum promisi.
Videtur eqvidem non adeo rudi Minerva delineatum;

p.171
et cujusmodi Saxo meus non respuet, si modo glyptes omnes ingenii
nervos intenderit, et majus artificium ad partes vocaverit.
Utut sit, cogor certe in summa rei nummariae angustia manum
homini injicere, et jamjam domuitionem paranti montes polliceri;
ne olim me neglectae occasionis sero poeniteat. Constitui
etenim totum me patriae dulcissimae honori atqve commodis impendere,
etiam cum maximo meo incommodo. Cujus rei
fructum nullus dubito qvin vel post fata percepturus sim. Adjunxi
heic una Ephemerides itineris Gr?nlandici ab Anglo qvodam
jussu Sereniss. Regis Friderici II. #tou_ makari/tou, susceptis
cujus mentionem nuper Herloviae injeci. Meminit qvidem, ut
video, in Chronico suo Lyschander sed non ita diarii in modum
digessit. Ubi pagellis istis, aut verius Sibillae foliis, te nonnihil
oblectaveris, velim remittas. Imprimis oro te atqve obsecro,
ut delenifica tua Svada Moltchenium vestrum ad Saxonem
edendum allicias, et qvid sperare habeam, diligenter perscribas.
De praeda tua Indica cum D. Bursero serio egi, qvi se septem aut
octo qvasi pondo Cariophyllorum redimere velle condixit, integro
vero sacco sibi non esse opus. De Ugartilochi fabula qvae
ex Mythologia ista Eddica in Latinum traducenda curasti, communices
qvaeso. Vale mihi summe dilecte una cum svavissima
CLXXXI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Perplacet specimen, qvod misisti, caelaturae, at non satis politum
videtur aes, cui imagines insculptae; hinc nigro colore
plus justo infecta tota charta. Spero ipsum diligentiam adhibiturum,
cuncta nitide ut exprimantur, qvo Saxo tuus hoc ornamento
prodeat comptior. Cum Moltkenio agendi nondum mihi
commoda oblata est occasio; interim ut primo qvoqve tempore
fiat, dabo operam. Nisi caute et opportune hoc fiat, ex compacto
nos agere olfaciet, et difficiliorem se praebebit; interim
qvod mentis ipsi sit, brevi intelliges. Pro Ephemeridibus Gr?nlandicis

p.172
gratius ago; hodie accurate eas perlegendi mihi non fuit
otium, reddam tamen proxima opportunitate. Meas, ab hisce
diversissimas, nondum reddiderunt societatis Gr?nlandicae Curatores,
qvibus legendas dedi. Ugartilochi fabulam, ex Edda
translatam, mitto, qvam remittes, ubi pro lubitu usus fueris.
Vix me contineo, qvin irascar, qvod sortem meam ex Indicis
mercibus praedam voces, qvasi tam nobilis societas, cui Rex
interest, ut et Praeses vester non e minimis, ex praedonibus constet;
sed ignosco, cum sciam, Vos Sorenses nobis tantam non
invidere felicitatem. Cum D. Bursero, ubi ad nos venerit, praesens
agam. Tibi praemium laboris destinavi saccum meum vacuum,
in memoriam nostrae felicitatis, tholo tuae pinacothecae
suspendendum. Vale, Hafniae 14. Aprilis, 1636.
CLXXXII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
In caelanda planitie Haborina totus jam est sculptor noster:
qvae ubi ultimam receperit manum, mox tecum exemplar
communicabo. Is Hafniam sub initium seqventis Hebdomadae
se una cum D. Laurenbergio profecturum affirmavit: qvae tibi
optima dabitur ipsum compellandi occasio. Nullus dubito,
qvin operam tibi suam promptissime sit condicturus, si ita res
ipsius tulerint. Etenim humanum eum et ad omnia vota mea
facilem hucusqve expertus sum. Nec sordidi est lucri cupidus;
cujus rei ipse periculum facere poteris. De Saxone meo qvid
dicam? Nescio qvo id fiat fato, qvod tanti scriptoris editionem
animis tam obfirmatis detrectent Typographi vestri, qvi ad alias
minutias vix luce dignas excudendas obvios se atqve paratos exhibent.
Credideram eqvidem tua Svadela adductum Moltchenium
voti nos compotes facturum, sed frustra te fuisse, diuturna
nimis indicat mora. Nihilominus pervelim omnem
etiamnum moveas lapidem, et qvid sperare habeam, diligenter
ad me perscribas. Bene ac feliciter Vale, amicissime Vir, una
cum uxore dilectissima liberisqve svavissimis divinae protectioni
serio commendatus et a me juxta ac mea salutatus verbis officiosissimis.
Sorae, a. d. XIII. Julii, Anni MDcxxxvi.

p.173
CLXXXIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Tuas mihi obtulit sculptor vester, cum qvo etiam de meis
contuli, mens vero non fuit ipsum conducere ad monumenta
nostra exprimenda, sed Simon de Pas ejus indigebat opera;
qvocirca ut explorarem, qvid ipsi esset animi, petiit; sed
video alieniorem ipsum esse ab ejus consortio. De Saxone tuo
cum Moltkenio diligentissime egi, sed, rebus sic stantibus, impossibile
sibi esse ait, jam tantum chartae ex universa Germania
corradere, qvantum ad eum edendum desideratur. Nisi igitur
in alium statum res redigantur, hoc muneris in se suscipere recusat.
Ego ipse hanc difficultatem experior; decrevi namqve, meis
sumptibus, Literaturam Runicam typis mandare, in qvem finem
tantum, qvantum habere potui, collegi chartae, pretio intolerabili;
duplo enim carius ferme venit, qvam ante annos haud
ita multos, et tamen tantum habere non licuit, qvantum postulat
typographus, ut parum absit, qvin ab instituto retrahar.
Interim multorum precibus defatigatus, etiam meo damno, si
Deus valetudinem largitus fuerit, faciam, ut brevi, utinam
auspicato, lucem videat. Vale. Hafn. 28. Jul. 1636.
CLXXXIV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
De transmisso nuper aureolo illo Libro tuo maximas tibi gratias
ago, patriaeqve nostrae simul ex animo hanc felicitatem
gratulor, qvod te vindicem nacta sit et veluti Jovem qvendam
Statorem, qvi fugientes ejus Antiqvitates Cimmeriis e tenebris
eruat, et ab injuria temporis, qvod omnia consumit, strenue
asserere atqve tueri satagat. Deus Opt. Max. qvi tibi bonam
hanc mentem injecit, ac praeclaras animi dotes ad tantos conatus
indulsit, porro te in terris diurnare faciat, viresqve largiatur
corporis juxta ac ingenii, ut qva etiamnum in scriniis tuis

p.174
affecta habes, ad umbilicum perducas, et qvae deinceps seculorum
usibus consecrare decreveris, felicissimo exitu perficias!
Haec summa votorum meorum est, hoc omnes Boni optabunt
scio, qvibus interiores literae et studiorum amoenitates curae sunt
atqve cordi. Si judicium meum de nupero illo scripto postules,
unico verbo dicam, nihil hic Sol eo in genero vidit eruditius.
Nec observavi qvicqvam, qvod veniam mereatur, praeter pauculas
Typothetarum exerrationes [!? exarationes ?], qvae tanti non sunt, ut de
iis docti Comitia celebrent. Arhaeonomiae [!? Archaenomiae ?] Gvilhelmi Lambardi,
qvam semel iterumqve ad testimonium citas, copiam mihi facias
peramanter rogo, si modo tua in Bibliotheca exstet. Vehementer
etenim, qvid libri sit, cognoscere discupio. Non est qvod
dubites, qvin integrum tibi ac incolumem brevi restituam. Effigies
Regum Daniae aere incidendas in manus sumpsisse sculptorem
Regium Simonem de Pas, nuper fando comperi. Quod si ita est,
magnum inde Saxoni meo accedet ornamentum. Sed vereor ne
minori forma eas exprimat Simon, quam ut Editioni meae, qvae
in Folio erit, exacte respondere qveant. Qva de re per occasionem
cum ipso agas qvaeso, et qvid sperare habeam, diligenter
ad me perscribas. De Saxone meo fixa stat animo sententia
compellare Magnificum Dn Cancellarium, ut ejus editioni maturandae
auxiliatrices porrigat manus, et nonnihil pecuniae suppeditet
ad excitandam alacritatem typographorum, qvorum ut sine
Cerere et Baccho, ita et sine Plutone friget opera. Bene Vale,
illustre patriae decus, mihiqve summe amicorum, et me, ut soles,
ama. Sorae, d. XII. Decembris Anni MDcxxxvI.
CLXXXV.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Pro amico tuo de Literatura mea suffragio, qvas possum, gratias
ago. Verum vereor, ne plusculum affectui tribuas et
magis ex voto meo, qvam tua mente judices. Ut ut sit, conatum
non displicuisse gaudeo, nihilqve mihi antiqvius futurum,
quam ut ita Saxone tuo brevi etiam frui valeam. Deus conatibus
tuis adsit, ut ex animi sententia cuncta succedant. Ipsemet experiere,
Lynceum neminem adeo esse posse in suis, qvin qvamplurima

p.175
distractum aliis negotiis effugiant, multa etiam irrepant
supina typothetarum negligentia. Lambardum non habeo, sed
ex Bibliotheca Regia ante aliqvot annos usus sum; liber rarus est
Londini excusus, priscas leges , a Danis etiam latas,
Saxonico et Latino idiomate continens. Saepius eum mihi exoptavi,
sed in Anglia haberi amplius neqvit. Qvaesivi, tuo nomine,
in Bibliotheea; sed qvia confusa etiamnum ob translationem
inopinam pleraqve, invenire non potui. De Passio nostro qvae refers,
non ita se habent; Sed Regia Majestas constituit ultra
septuaginta historias ex Saxone et Hvitfeldio, in qvibus et
Regum qvorundam effigies, et res gestas majoris momenti,
magna industria ei caelandas tradere, qvarum qvaevis aeqvabit
folium grandius, sed nondum cum ipso transactum; aliqvot
enim millibus constabit. Quocirca, an res successum habitura
sit felicem, nondum liqvet, qvamvis ipse Passius sibi multa de
hoc negotio polliceatur; sed res est futura non unius anni. Si
qvando contigerit huc excurrere, ex ipso particularia hauries.
Optarem, cuncta et votis succedere, et tibi et Meursio et Pontano
et mihi inservire haec possent. Vale. 1636.
CLXXXVI.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio
Orator ad te venio, sine exorator discedam. Esse illic mercatorem
qvendam Hafniensem, cujus nomen nunc non
suppetit memoriae, aliqvoties ex sermonibus tuis intellexi, qvi
qvotannis in Angliam mercaturae faciendae causa trajicere solet.
Cum eo velim diligenter agas, ut, si nondum itineri se commiserit,
tuam in gratiam laborem hunc in se suscipiat coemendi libri
istius, qvem in adjuncta schedula notatum vides. Rarus
eqvidem inventu est, et piscis paucorum hominum; verum si
otium ipsi esset et facultas perlustrandi et excutiendi Bibliopolia
Londinenia, qvae omnis generis libris rarioribus instructissima
esse inaudivi, forte in casses nostros praeda haec incideret. Fuit
Lelandus ille insignis Antiqvarius, excellens Poeta, Orator dissertissimus,
multaqve ab ipso in omni disciplinarum genere Graece
et Latine edita sunt opera, qvorum prolixum satis catalogum

p.176
contexit Joh. Balaeus Scriptorum Britanniae Centuria octava,
pag. 671. Ex omnibus illis saltem hoc unicum mihi opusculum
selegi, qvod usui studiis meis id esse putarem, qvae ratione demandati
mihi muneris tractare soleo, limo cogor. Fac itaqve
persvadeas mercatori, ut hujus scripti inqvirendi molestiam,
ubi in Angliam pervenerit, tuo nomine haud invitus subeatque nec
dubitet, qvicqvid hanc in rem de suo expenderit, qvin id omne
domum reversus statim recepturus sit. Vale illustre decus patriae,
et me ama. Sorae, a.d. XXVIII. Aprilis, MDCXXXVII.
*Schedula haec verba habebat: Joannis Lelandi in Declamationes
Qvintiliani Liber I. et si qvae alia ejusdem auctoris
opuscula haberi possunt.
CLXXXVII.
STEPH. IOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Vivit Lubecae Praestantiss. Vir, Johannes Kirchmannus,
Gymnasii Rector, qvi ob praeclara ingenii monumenta
hactenus in lucem edita, et praesertim aureolum istud Opus de
Funeribus Romanorum, ignotus tibi esse non potest. Is animum
induxit propediem publici juris facere Chronicon Norvagicum,
et libellum Anonymi de Expeditione Danorum in terram Sanctam.
In his conqveritur occurrere subinde voces qvasdam et
loqvendi formas rariores, qvas sibi ob imperitiam antiqvae
Lingvae Norvagicae, plane instar aenigmatum esse, et velut indissolubiles
nodos fatetur. Earum explicationem et solutionem
a me tanqvam Oedipo qvodam petit, qvi tamen, iuxta cum illo
istius lingvae sum ignarissimus. Idcirco ad tuum tripodem recurrendum
duxi, enixe abs te contendens, digneris. qvae heic
notata vides, diligentius expendere et interpretari. Qvicqvid
tu responderis, Delphis mihi responsum putabo. Haec autem ex
Scriptore illo Anonymo proponit Kirchmannus:
I. Cap. XI. Ibi (puta in civitate Bergensi) Sancta Sunnif
toto corpore in Ecclesia Cathedrali exaltata qviescit. Qvid nominis
Sunnif? Saxo qvidem noster pag. 217 Edit. Francof.
Lib. XIII. Sunnivae cujusdam meminit, nescio an illa sit.
I. Eod. Cap. Ibi siccorum piscium. qvi vocantur Schreitz,
tanta multitudo, ut mensuram excedat et nunerum. Qvos intelligat
pisces intelligo, sed recte ita vocantur, uti hic scriptum est

p.177
III. Cap. 17. Illud utiqve usitatum proverbium nostrum non
fallit, qvo dicitur: Bibande byr eigo, enbrader and rod'r. Qvid
haec verba significent, et utrum recte scripta sint, percupio scire.
IV. Cap 19. O qvam securum, qvamqe jucundum in solo!
Fastr er foldo foer. Haec etiam verba qvid notent, nescio.
Qvaeso te, Ampliss. Vir, haec me docere ne graveris (idqve
prima qvaque occasione. Nam responsum Kirchmannus
avide exspectat. Vale, et me, ut amas, ama. Sorae, d. XXIII. Aug.
MDCXXXVII.
CLXXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Nunqvam tristiori ac magis lamentabili tempore literas,
qvam hac vice, accepi. Roschildia ab exseqviis redux,
anxius et lachrymis madidus ob immaturum svavissimae Conjugis
obitum, tuas offendi, qvibus responso excipiendis prae moerore
vix iam sufficio. Tu, qvi et haec olim expertus, qvo animo
jam sim facile colliges. Verum, ut, qvantum amicitiae nostrae
tribuam, agnoscas, qvantum in hisce angustiis licet, ad dubia tua
respondebo. Qvaeris:
(1) Qaenam sit sancta Sunif, cujus corpus in Ecclesia
Cathedrali Bergensi qviescit? Non est illa, cujus mentionem
injicit Saxo, loco a te allegato, sed alia ex Hibernia oriunda,
cujus historiam, ex meis Archivis petitam, mitto, ut, si visum
Kirchmanno communices. Vocatur, ut vides, Suniva.
(2) Pisces sicci, qvos Anonymus Skreig vocat, etiamnum
Norvagis Skrei vocantur. Sunt vero aselli viliores, vernali
tempore capti, qvi non tam apti sunt, ut sale condiantur, qvam
vento et frigore exsiccentur. Dicuntur Schrej a verbo, at skreje,
qvod repudiare vel rejicere notat, eo qvod ob vilitatem a reliqvis
melioribus et pingvioribus exterminentur, et ad ventos
ac frigore amandentur.
(3) Bybande byr eigo enbrader and'rodr. Interpretandum
censeo: Exspectantes ventum secundum, eum tandem acqvirunt,
sed festinantes manuum remigio uti coguntur. Bidande exspectantes,
byr ventum secundum, eiga possident, enn verum, brader festinantes,

p.178
(hinc nostrum brat, snart) handa rodur, manuum
remigatione. Sensus est:
Cui mora non gravis est, ventum experiere faventem,
Impatiens contra remige verret aqvas.
(4) Fastr er a folde faer. i.e. Pauci in hac terra firmi
sunt; vel si foer legas, sensus esse potest: Vectura firmior est in
terra qvam mari, sc. Fastr firmior, eru sunt, a in, folde terra,
foer vectura. Uter sensus magis qvadret, ex antecedentibus et
conseqventibus textus melius colligere licuisset, si ad manum
fuisset. Interim, cum versus sint proverbiales, singulari arte
constructi, consonantium et vocalium harmoniam observare decet,
juxta regulas, a nobis in Literatura traditas, potissimum
pag. 179. Mirabere artificium, si rite enucleaveris. Qvam
vellem plura, nisi moeror et angor et animum et mentem distraherent,
et vix tremulam manum suo officio defungi permitterent.
Interim Deus te tuosqve clementer servet, et irae suae
paenas mitiget!
Mitto exemplum literarum, nuper Hamburgo ad me delatarum,
ut inde, qvid de praeclaro tuo sperandum sit Saxone
colligas, cum nugae meae tanti ab exteris fiant, 1637.
CLXXXIX.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Etsi luctuosus ille rerum tuarum status aliam scribendi materiam
non admittat, qvam qvae in te consolando tota esset
occupata: qvum tamen nullus dubitem, qvin animum tuum iis
subinde erigas solatiis, qvae vel humanae sortis et communis conditionis
recordatio, vel Sacrae Scripturae fontes suppeditant,
a)/neu-gr prooimi/ou-gr, ad ea mox orationem convertam, qvae hujus
mihi Epistolae argumentum inspirarunt. Inprimis tibi gratas memini
gratias, qvod tam benevolo et prompto animo, qvae tua
esse humanitas solet, non ita pridem mecum communicaveris
Historiam Sunivae istius Hybernicae, qvae mihi juxta ac Kirchmanno
non leve facessebat negotium: et qvod insuper perplexos illos
nodos, qvos nemo praeter te Danicarum Antiqvitatum peritissimum

p.179
dissolvere poterat, tam accurate atqve perspicue nostram
in gratiam explicaveris. Sed qvam vellem Archiva illa tua, ex
qvibus ista deprompta significabas, saltem per transennam inspicere
liceret! O qvam me felicem dicerem! Non te difficilem
in vota mea fore spero, ubi nos ventura dies conjunxerit. Porro
qvum ex literis communis nostri Affinis, M. Jacobi Matthiae,
nunc nuper intellexerim., te Cancellario labores meos serio commendasse,
cum anni elapsi mense Augusto Lindholmii apud eum
subsisteres: peramanter rogo, ut qvid responsi tuleris., benigne
aperias. Tanti enim Herois favore, aut, qvod abominor,
odio, omnes studiorum meorum conatus stant, atqve cadunt.
Praeterea indicavit M. Jacobus noster, penes te esse Apologiam
Arngrimi Islandi, qvam contra Potani Historiae Danicae nonnulla
capita instituit? qvam ut perlegendam ad me transmittas,
omnibus abs te precibus contendo. Et si qvas alias Antiqvitates
reduces ex Islandia naves praeterito tibi autumno asportaverint,
velim in iis communicandis aviditati meae abunde satisfacias.
Vale dulcissime Affinis, et patriae bono canesce. Sorae, Postridie
Calendar. Februarii, MDCXXXVIII.
CXC.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Johannis.
Soram.
Clarissime Vir. Archiva mea qvod spectat, per ea nil aliud
intelligo, qvam charta et rhapsodias, hinc inde collectas,
qvae nec visu nec lustratione dignae. Interim, si Deus nos junxerit,
nihil erit, cujus te non velim participem. Qvae inter
Magnificum Dn. Cancellarium et me de te tuisqve conatibus intercessit
dissertatio, literis mandari neqvit, suo tempore omnia
aperiam. Interim tibi singulari affectu devotum certo statuas.
Arngrimi Apologiam MS tibi mitto, qvam eo fine huc transmisit,
ut typis publicaretur, sed neminem invenio, qvi se facilem praebere
velit. Rogo, diligenter asserves, et, ubi remiseris, per
ifdelem et notae fidei hominem ut fiat. Nullum enim Auctor ipse,
praeter unicum hoc, habet apographum. Ejus ad me literas addo,
ut videas, qvae ei mens, qvamqve serio editionem urgeat,
qvam doleo me procurare non posse. Si visum, D. Meursio, a

p.180
me officiose salutato ostende, et, si detur occasio ad Jansonium,
qvi ejus opera, ut audio, excudit, scribendi, haud gravetur
expiscari, an ipse editionem procurare velit. Vale. 7. Febr. 1638.
CXCI.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
De transmissa et mecum promptissime communicata Apologia
illa Arngrimiana uberrimas ago gratias: majores acturus,
ubi nos Deus et dies conjunxerit. Eam acqviescere non potui
qvin continuo totam evolverem, ac vetera cognoscendi desiderium
atqve sitim abunde explerem. Multa certe tractatus ille
continet lectu dignissima, et qvae mirandum est proficisci posse
viro tam provectae aetatis et depontano sene. Pontanus eqvidem
calamum vicissim stringet; sed vereor ne inanem sumat operam,
et nodum Gordium frustra dissolvere conetur. Utilis tamen
Reipubl. literariae erit tantorum virorum commissio et qvasi
conflictus: dum utrinqve multa nobis antiqva, vetusta, sepulta
dias in luminis oras protracturi sint. Domino Meursio nostro,
qvi te officiose resalutat, qvum ostenderem, auctor tibi et svasor
esse coepit, ut aliud exemplum ad Arngrimi autographum describendum
curare, qvod postea offerres Jansonii Ministro,
cujus in propinqvo ad nos adventus est. Is etenim hero suo forte
persvadebit, ut typis suis procudat qvicqvid hoc est operis. Nam
si in Belgium hoc ipsum Arngrimi autographum mitteretur, periculum
esset, ne in via periret, qvae jactura forte haud tam
facile resarciri posset. De Magnifico Dn. Cancellario qvod
nuper scripsisti, gratum ex parte fuit: licet dubiam in me gratiam
et favorem ejus persentiscere incipiam. Utut sit, melius
est confidere Deo, qvam hominibus. Et vae illi, qvi ponit
carnem brachium suum! Sed me reprimo, et praestat motos
componere fluctus. Domini est terra, et plenitudo ejus. Timenti
Deum nihil deerit. Bene Vale, Affinis dulcissime et me
solito amore proseqvere. Sorae, d. XXVI. Febr. 1638.

p.181
CXCII.
STEPH. JOH. STEPHANUS
D. Olao Wormio.
Genealogiam istam Regum Daniae juxta ac Antiquitates [Antiqvitatas ed.] Islandicas,
qvas mecum nuper, cum una essemus, ea, qva foles,
humanitate ac benevolentia, communicasti, non sine debita
Illa qvidem exiguo plane usui mihi esse potuit; qvum longe pleniorem
et accuratiorem Chronologiae calculum et alia, qvae in
Archivis meis asservantur, monumenta suppeditabunt, et tu
ipse olim, ubi id a te postulavero, haud gravate, uti spero, me
edocebis. Hae vero luculenta face unum aut alterum Saxonis
mei locum illustrare poterunt: qvo nomine mihi perqvam fuerunt
gratissimae. Inprimis de origine SKIOLDUNGORUM
praeclare disserit Arngrimus: licet dissentiat nonnihil a Saxone,
qvi mox sub initium Lib I. Historiae suae a SKIOLDO SKIOLDUNGOS
dictos esse pronunciat. Addam tamen ego in Notis
meis etiam hanc Arngrimianam vocabuli notationem: qvemadmodum
eas pluribus Antiqvitatibus, multo magis adaugere
constitui, qvam a me hactenus factum esse video. Sed qvid sinistri
ominis nobis tot funera magnorum virorum apportant? Vereor
ne graviora mala et flagrantiorem coelestis numinis iram
portendant! Heu luctuosum fatum BROCHMANNORUM!
Heu tristem faciem Academiae vestrae, eijus duo nunc lumina
post exiguum temporis interjectum, proh dolor! extincta esse
vidimus! o miseram sortem viduarum, qvibus nocte dieqve
cum lacrymis et sqvalore conflictandum est! Deus fons omnis
consolationis illas pariter ac nos ipsos, qvos etiam dirum hoc
fulmen adussit, veris ac firmis solatiis erigat! In qvo voto desino,
et te, optime Amicorum, plurimum valere atqve salvere
jubeo. Sorae, aegra mente et manu tremula, a. d. V. Octobris
M DCXXXVIII.
P.S. Clariss. Pontani ad me literas eum in finem nunc tibi
communico, ut qvae de Historia Danica juxta ac Gelrica,
item de Arngrimo habent, legas et expendas. Pervelim
autem eas prima qvaqve occasione remittas. Vale et
me ama.

p.182
CXCIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Mitto Literaturae meae exemplum, Dn. Ogerio destinatum,
qvod, ut spero, Matrasius vester haud gravatim, per
Dn. de Meules ad ipsum procurabit, ut certo tradatur. Caeterum
miror, Dn de Meules se Secretarium Legati Gallici nominare,
cum et hunc titulum sibi tribuat Johannes Tercejus, cujus
literas ad me vidisti, nisi plures eo munere fungantur. Qvaeso,
Matrasium roga, Dno. de Meules, ut scribat, velit Tercejum
promissi de mittendo Monumento Lochensi admonere; ejus
enim videndi desiderio magnopere teneor, cum illustre sit, ut
audio, et a nemine hactenus descriptum. Remitto Pontani
epistolam, pro qva gratias ago magnas. Arngrimum, ut video,
aestimat, qvi ipsum in Apologia humaniter satis excepit; sed ipse
Pontanus mordax qvandoqve, et minus lenis in bonos. Meminisse
debuisset triti illius: qvod tibi non vis fieri, alteri ne feceris.
Exspectemus interim alteram historiae partem, qvam utinam
ante Gelrica edidisset, periculum enim est, ne valetudo
minus prospera et aetas ingravescens conatus intercipiat. Tu
feliciter vale, et vige: 1638.
CXCIV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
#Cai/rein, u(giai/nein, e)uprattein.
Clarissime et Excellentissime Domine Doctor, Affinis et Amice
summa mihi semper observantia colende, vehementer mihi
placuit Glossarium istud priscae lingvae Danicae, a te non ita pridem
(qvae tua solet esse humanitas) mecum benigne communicatum.
Et ut insignes ejus dotes strictim commendem, varias
mihi suppeditavit Antiqvitates, qvae locis nonnullis SAXONIS
mei luculentam facem allucere possunt. Sic edocuit me scenam

p.183
Magici cujusdam apparatus, cujus mentionem facit Saxo Lib. V.
qvod nempe hastam seu contum oblongum, cui cranium eqvi
praefixum erat, adversus hostiles impetus olim erigere consveverint,
qvod illi dicebant, At reiße Nidstong imod een. Vide
in voce Niid. Eodem libro Greppus Ericum probroso nomine
appellat coenum et sterqvilinium: cujusmodi compellationes in
usu fuisse apud veteres intelligo ex voce Endeme et Ohraeße.
Proverbium etiam antiqvum in voce Fall extat: Falls er von ad
fornu trie; Ligno nutanti casus, sive caedes, speranda. Qvod
reperitur Lib. VIII. a Starchatero prolatum. Didici ex voce
Klaemhog obscaena et foeda fuisse vulnera, qvae qvis dorso seu
natibus exciperet: qvali plaga affectum fuisse Haraldum qvendam,
et aurifabrum a Starchatero, Saxo alicubi commemorat.
Ex voce Hein Haraldum VI. de qvo Saxo Lib. XI. Harald
Hein
cognominatum fuisse itidem comperi, ob inertiam scilicet, animumqve
mollem et effoeminatum. Ne de vocibus Blodrefill,
Saelur, Berserkur, aliisqve innumeris plura nunc dicam, qvae
olim, sun qew, suo loco opportune notata animadvertes, non sine
honorifica tui mentione. Qvum vero reliqva non pauca etiamnum
sint, qvae per alias occupationes excerpere ac describere in
tanta temporis angustia non licuit, per amicitiam te nostram
perqve mutuum illum in patriae antiqvitatibus indagandis consensum
ac concentum, rogo atqve obsecro, ut integrum illud
Glossarium, a capite ad calcem, ab Islando qvodam, vel meis
sumptibus, describendum cures. Inprimis velim id sedulo des
operam, ut Historiam istam antiqvam, sive compendium potius
Historiae Regum Daniae, cujus crebra in hoc Glossario sub titulo
Knitlinga Soegu, praecipue in vocibus Hein et Saelur, fit mentio,
ab amico qvodam, qvi solet tibi ejusmodi antiqvitates subministrare
impetrare possis. Nullus etenim dubito, qvin plurima
sese offerrent, qvibus illustrare Livium nostrum Danicum
hinc inde possem. Sed haec de Glossario.
Jam avide exspecto judicium tuum de EDDA mea. Et
qvidem enixe abs te contendo, ut diligenter perscribas, in qvibus
consentiat, aut discedat a tuo meus Codex, in qvibus etiam excedat
ac superet, et qvanto in pretio sit ponendus, ut nunc se habet
tam mutilus et corrosus. Certe, qvi donavit, M. Brynulphus
magni fecit. Communis amicus noster D. Buserus in eo ad me
perferendo operam promisit suam, si te id fieri possit volente.

p.184
De caetero, mi optime Domine Affinis, te juxta ac novellam
et tenellam uxorculam, et familiam universam, aeternum
salvere atqve valere jubeo et ex animo exopto. Sorae, d. XVI.
Maji M DCXXXIX.
CXCV.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Glossarium meum tibi profuisse, ex animo gaudeo, si qvae
praeterea penes me sint, qvibus tui conatus juvari qveant,
nos sunt, mihi noti, praeter unicum, in antiquitatibus hospitem,
poculis magis qvam Musis vacantem, cui haec concredere haud
possum aut audeo, alioqvin petitioni tuae abunde satisfacturus.
Eddam remitto, vix a me a tuo abitu tactam, tantum enim mihi
non fuit otii, illam ut inspicerem, nedum lustrarem; sed tanto
ne diutius frustreris keimhli/J, remittere lubuit. Vix enim mihi
tantum temporis polliceri valeo, talibus evolvendis ut sufficiat,
adeo praxi qvotidiana fatigor. Posthac haec et alia ejus generis
mihi seponenda esse video, cum impensos labores speratus non
seqvatur fructus. Pauculas hasce lineas occupatissimus rescribo,
cum pro voto respondere jam non liceat, festinante amicissimo
nostro Bursero, qvem videre nondum contigit. Vale.
18. Maii, 1639.
CXCVI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Qvam nuper tibi promisi Chronologiam Danicam Petrei mitto
cum auctario Aslaci et meo, in qvo ultimis hisce annis
negligentior fui. Si ex tuis adversariis defectum suppleveris, anteqvam
ad me redeat, rem feceris gratissimam. Addo Catalogos
Regum Daniae ex Runico meo MS. notis meis illustratos, qvos
diligenter ut relegas, cupio, atqve siqvid sit, qvod adhuc moneri

p.185
aut notari posse putes, admoneas. In secundo qvae lunulis
et parenthesi signavi, perpende qvaeso; licet in notis de iis
meam protulerim sententiam, praestaret forsan nihilominus ea
praeterire et omittere, si publicandus esset. Qvid sentias, ingenue
profer. Limitum inter Daniam Sveciam constitutorum
fusiorem ex meo codice addo diductionem, qvam ad calcem Legum
Selandicarum reperitur, sed scriptoris negligentia manifeste
depravatam. Cui volupe esset, hic cum Johanne Magno
fusissime disserere posset, qvod mei, ut vides, non fuit instituti.
Tractatus, qvem ex Islandia accepi, is ipse est Knitling saga,
ut ex variis Lexici mei locis collegi; elegans est, et multa habet,
qvae ad Saxonis tui facere possent illustrationem; res enim gestas
Regum Danorum a Svenone Esthritio ad obitum Canuti
Waldemari fil. perseqvitur. Spero, me eundem seqventi anno
habiturum Latino idiomate. Accepi et aliud manuscriptum,
Raudulfs thaettur dictum, qvaedam ad Historiam S. Olai spectantia
continens. Supplementum Lexici mei non respondet principio;
jejunum enim valde, nec ea diligentia collectum, qva
priora Haec omnia, Deo volente, videbis, ubi otium fuerit
ad nos excurrendi. Interea novum hunc annum prosperum ac
felicem Tibi tuisqve ex animo voveo. Hafn. 6. Id. jan. 1640.
CXCVII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio
#Cai/rein, u(giai/nein, e)upra/ttein.
Excellentissime et Clarissime Vir, Affinis et Amice summa
mihi semper observantia colende, Gratissima certe fuit
Chronologia ista Petrei, qvam nuper mecum communicasti. Dabo
operam, ubi per graviores licuerit occupationes, ut propediem
auctior ad te redeat, Binos vero Catalogos istos Regum Daniae
Notis tuis eruditissimis illustratos diligenter perlegi: et omnino
dignos judico, qvi publicam lucem aspiciant. Ego unam aut
alteram observationem adjungendam duxi; qvo petitioni tuae
utcunqve satisfacerem. Et principio qvidem juxta tecum censeo,
prioris Catalogi autorem ex istis unum esse, qvi res gestas

p.186
Regum Daniae succincta tantum et compendiosa narratione complecti,
forte memoriae juvandae causa, antiqvitus consveverant.
Cujus etiam notae et monetae est praesens hocce Chronicon MS.
qvod nunc tibi exhibeo, autoris qvidem incerti, sed qvod dejerare
ausim, jussu Erici Menvedi a Monacho qvodam conscriptum.
Multa profecto habet scitu digna pariter et jucunda, et non ubivis
obvia; inqve multis cum tuis Catalogis consentit, et in ipso
Erico Menvedo desinit. Nam qvos ad calcem adiunctos vides
Rhythmos, descripti sunt ex Chronico isto Rhythmico, qvod
passim extat, omniumqve teritur manibus. Codex iste me antehac,
jam Nobiliss. Georgium Seefeldium, Judicem Provincialem,
possessorem agnoscit, qvi ad exiguum temporis spatium mihi
utendum concessit, ut nonnulla, qvae inservire posse viderentur
augendis in Saxonem Notis meis, inde excerperem atqve describerem.
Quocirca velim prima qvaqve occasione restituas.
Mitto insuper Catalogum Regum Daniae ex alio veteri MS. Codice,
qvem itidem Seefeldius a me redemit, ubi et pauca occurrunt,
qvae merentur animadversionem. Jam transitum faciam
ad Catalogum tuum. Quod cognomen Rolvonis Krage attinet,
aliam rationem ejus reddit Edda, Mythologia LIII. videlicet,
qvod Wiggo (Eddae Wöggur) existimans Hrolfum Regem
Hledrae, maximum esse virorum, qvi in Aqvilonaribus conspicerentur
terris, sed contra, eum exiguum esse pusionem expertus,
in haec verba proruperit, Nu situr hier in hsaeti tate siti;
In Solio regali nunc sedet hic exiguus pusio (nam Krake, interprete
eo, qvi in gratiam tou makaritou Domini Cancellarii Frisii
Eddam Latina donavit civitate, est Pusio, vel adolescentulus.)
Cui respondisse fertur Rex Hrolfus: Tu adolescens cognomen
mihi dedisti, ut Hrolfus Krake appeller, etc. Vide sis ipse locum,
et expenide.
II. Cognomen Rörici Slyngebaand varie scribitur. In eo
qvem mitto, Catalogo, dicitur Slanggenboghi: in Chronico MS.
itidem nunc transmisso, Slaengeborrae: Meursio Slingebondus.
III. Horvendillum, Fengonem, et Amlethum Catalogo
Regum Daniae neqvaqvam accensendos esse, cum Hvitfeldio aliisqve,
omnino statuo. Non etenim Reges Daniae, sed tantum
Praefecti, seu Vicarii Regii in Jutia fuere. Et ipse Saxo Wigletum
Rorico defuncto in Regno proxime successive expresse commemorat
Lib. IV. pag. XXXII. Edit. Paris. Alias rationes,
qvibus assertio haec mea nititur, adducam in notis meis ad Saxonem,

p.187
IV. De etymo cognominis Dagfulle, Regi Dano ascripti,
nihil plane comperti habeo. Ita eum et Chronicon MS. nominat.
Catalogus vero noster, Dan hin Storlatne, qvod excelsioris
staturae fuerit.
V. Uxorem Fridlevi Faltam vocat Chronicon MS. cujus
veluti compendium videtur esse Catalogus tuus prior. Ita convenit
ubiqve fere in cognominibus, uxoribus ac Reginis, et seie
Regum.
VI. De origine Haraldi Hyldetand ipsi sibi non consentit
Saxo. Nam Libr. VII. Haraldum hunc, Borcarum et Gro, Alvildae
comitem, parentes habuisse ostendit; sed mox infra exsertis
verbis pronunciat, eum ex Haldano et Guritha prognatum
esse. De qvibus uberius in Notis meis.
VII. Pro GAMPI legendum arbitror GAMLI, i. e. Senior
seu Grandaeus, P. pro L substituto.
VIII. Fictam esse, vanamqve, et forte a Svecis excogitatum
in gentis Danicae ignominiam, Narrationem de Cane qvodam
Danis praefecto a Sveciae Rege, omnino opus est, ut in Notis
diffusius ostendas
Haec paucula sunt, qvae in maximis et gravissimis occupationibus
observare et annotare potui. Vix etenim praeterea obtulit
se mihi qvicqvam, qvo praeclarum institutum tuum juvare
qveam. Et qvod mihi post te Spicilegium relictum erit? Tu
omnia, alicujus momenti, in medium attulisti. Perge modo
qvamprimum publici juris facere eximia haec Antiqvitatum Danicarum
monumenta, qvae summa cum legentium utilitate lucem
videbunt. Inprimis tibi immortales ago gratias, qvod tam
honorificam mei mentionem non semel in divinis scriptis tuis
facias, nullo meo merito. Ego vicissim omni officiorum genere
benevolum huncce in me affectum tuum demereri conabor.
Sed o qvam laeto me nuncio beasti; qvum Tractatum istum
Knitling sagu accepisse te indicares! Fac qvaeso te, ut cum Saxone
nostro conferas, et qvae ad ejusdem illustrationem facere
posse videantur, Iubenti animo, ut soles, mecum communices.
Bene et feliciter Vale, optime Amicorum, una cum svavissima
uxore Deo commendatus, et a me meaqve salutatus officiosissime.
Sorae, XI. Calend. Febr. Anno Messiae MDcxxxx.

p.188
CXCVIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Pro communicata Historia Regum Daniae, qvam jam remitto,
maximas ago gratias. Titulum dum attendo, parum abest,
qvin statuam esse Congesta Menvedi; vocat enim Gesta Danorum
paa Danske. Ejusdem hujus tractatus fragmentum in meis
schedis inveni, qvod a Biornone Jernside in Ericum usqve excurrebat.
Contuli cum tuo codice, et in paucissimis discrepabant.
Supplevi igitur ex transmisso, alioqvin prius remisissem.
Quae de Rolvone ex Edda adfers, invenire in meo exemplari
non licuit; Mythologia enim LIII. in meo codice de Trojanis
agit. Locus a me adductus cum tuo ferme convenit. Interim
non desinam ab Islandis diligentius exqvirere, qvid Kraka eis
denotat. Pro Gampinon legendum esse Gamli, contextus evincit.
Post Gormonem Anglicum ponitur Gampi Rex, qvi Gormonis
fuit filius; pater Gormonis Grandaevi; alius igitur
Gampi a Gormone Grandaevo. Sed nodum egregie dissolvit
codex tuus, cum inqvit: Tha var Harald hans Son Konnung
q somm ia at Mano t anu Snninq fortf han at
uthrypen
. Ganup igitur vel Gampi Synonima videntur, Haraldum
inertem indicantia. Qvam varie ludant in fabula de cane,
vel ex tuo codice disces; narrat enim in septimi Regis Historia,
post obitum Helgonis, Haconem qvendam Sveciae Regem Danis
canem praefecisse, cujus gesta et obitum fuse perseqvitur. Non
vacat totum locum adducere; inspice, si placet. Qvot vero
seculis qvinqve Viri, Daniam gubernantes, post qvos meus catalogus [calogus ed.]
ponit Raccam Regem, insecuti sint imperium Helgonis,
qvis non videt? Narrationis igitur inconstantia abunde totum diluit
figmentum. Mihi jam nec otium, nec commoditas est,
Saxonem cum Knitling sagu conferendi; alias, oblata meliori
opportunitate, faciam, qvod potero. Interim vale, et me, ut
facis, amare perge. Vale. Hafniae, 3. Febr. 1640.

p.189
CXCIX.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Nycopiam hisce diebus vocatus fui, Serenissimi Principis
aliorumqve in arce valetudini infirmiori ut mederer. Inter
reliqva mihi tum exhibita honoris et benevolentiae officia, aureum
ante annum in Cimbria inventum cornu, mero repletum,
ut exhaurirem, nomine Principis mihi oblatum. Mirabar structuram,
mirabar materiae nobilitatem, sed maxime Emblematum
et Hieroglphicorum, qvibus insigniebatur, miram dispositionem
et structuram. Omnia summam redolent antiqvitatem.
Nullum in eo ullius Literaturae, nullum Christianae Religionis
officium, ex qvo vel aetatem vel possessorem colligere detur.
Saepius exinde de eo cogitavi, et qvaedam in chartam conjeci.
Tu siqvid, aut apud Saxonem aut alios nostrates, de ejusmodi
legeris cornubus, communica qvaeso. Valde disputatur, cui
usui fuerit dicatum. Qvidam poculi, qvidam tubae vices sustinuisse
putant; qvidam in sacris ejus usum olim fuisse augurantur.
Sed ego in sacrificiis nostratium tale qvid adhibitum me non legisse
memini. Qvaeso qvae tua sit de eo mens, qvidqve de talibus
observaveris, prima commoditate expone. Subjectum certe
est dignum, cui aliqvid impendatur operae. Purissimi auri
constat unciis nonaginta novem, liqvoris capit sextarios duos
CC.
STEPH. IO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Gratulor tibi pretiosum haustum, qvem te nuper in Aula
Serenissimi Principis ex aureo illo poculo libasse significasti.
Ego sane in maxima felicitatis parte ponerem, vel oculis
saltem lustrasse tantae raritatis keimhlion, nedum bibendi [bidendi ed.] gratia
ori admovisse, ejusqve contactu labra consecrasse; et qvidem
tanto Heroe jubente, cujus gratia omni pretiosior auro est. Qvod

p.190
vero a me petis, ut communicem tecum, si qvae tam in Saxone
qvam patriae nostrae monumentis de vetustissimo Cornuum ejusmodi
apud nostrates usu observaverim: id lubens nunc praestitissem,
nisi omnis me copia exemplorum destitueret, qvibus huic
negotio lucem aliqvam affundere liceret. Nam unum aut alterum
Saxo nobis suppeditat, qvibus tamen diversos Cornuum
usus exprimit. Sic Lib. VII. Histor. Danicae, Sigari Regina
Hagbartho, patibuli candidato, jamjam morituro, porrigit
scyphum corneum, ut loqvitur Saxo, hoc est, cornu liqvore
plenum, atqve ita compellat:
Nunc insolens Habarthe,
Qvem morte dignum concio
Adjudicavit omnis,
Sitis fugandae gratia,
Ori dabis bibendum
Scypho liqvorem corneo.
Ob hoc metum refutans,
Vitae supremo tempore,
Audacibus labellis
Lethale liba poculum. etc.
Lib. V. Britannorum Regis aulam cultu magnificentiae Regalis
instructam describens, haec addit: Nec bubalinorum cornuum,
qvibus potio promeretur, usus aberat. At ex loco Saxonis
Lib. VIII. colligi utcunqve posse videtur, inter thesauros reposita
fuisse cornua, ubi recenset divitias Ugartilochi: Huic adjiacebat
ingens bubali cornu, exqvisito gemmarum fulgore operosius cultum,
nec caelaturae artificio vacuum. Caeterum ad potandi usum adhibita
olim fuisse cornua, docet etiam vetus Cantilena, qvae VI.
est Lib. I. inter eas, qvas Wellejus divulgavit: vv. 3o. 5eque er
haabe trt oq miq, af anbste ierte min: ffue tet ub i
immeriq je hafpe it Horn med Viin
! Inter varia qvoqve
Nobilium insignia in templo Sorano depicta, hodieqve videre
est bina cornua, colore flavo, qvi aurum repraesentaret, a labris
ornata, qvae Nicolai Drucchin fuisse Inscriptio testatur. Plura
certe exempla, ex nostris Antiqvitatibus, de tali cornuum
usu, qvod nempe in magnatum mensis poculorum vices suppleverint,
in praesentia mihi neqvaqvam suppetunt. Sed longe
alium usum Cornuum fuisse indicant Rhythmi Cantilenae.
Lib. II. v. 5. Jeg vil laane dig Her Offe Dyre, med sit forgyldte
Horn: Hand hugger ned for fod i Strid, som Boender

p.191
mejer-x orn:-x Item-x v-x .2-x .Det-x nar-x unqe-x er-x Cnqelbret-x Slser-x
i-x foronlene-x orm:-x aa-x hanb-x te-x SSester-x Onllans-x ststeb-x
som-x Sonber-x de meje Korn
. Scilicet, qvemadmodum Romani
cornua in praeliis ad accendendos militum animos usurpabant:
ita et qvondam nostrates, ac praecipue Principes atqve Magnates,
cornua cum animalium, tum ex argento, vel auro solido, fabrefacta,
in bellis et expeditionibus gestare et ad manum habere
solebant, qvorum truci cantu et. perterricrepo sonitu inclinantem
aciem erigerent, militumqve audaciam et fortitudinem inflammarent.
Id genus cornua antiqvissimi Danorum a sono Liyd vocabant:
qvae vox saepe occurrit in vetustis Rhythmis et Carminibus.
Huic usui destinatum fuisse illud in Cimbria inventum,
qvod nunc poculi vicem exhibet, omnino judico. Id etenim hae
rationes evincere videntur: I. Qvod aureum hoc cornu illa
parte, qva inflari solebat, vasto pateret foramine, priusqvam
Serenissimus Princeps, aureo indito qvasi epistomio, obturandum
curaret. 2. Cornua fere omnia, in mensis adhibita, pedibus
qvibusdam seu fulcris nitebantur; qvorum nulla prorsus
in hoc cornu, ut inaudivi, vestigia apparent. 3. Ipse inventionis
locus meae sententiae patrocinatur. Nam in via profunda
et angusta inventum fuisse perhibent: per qvam Princeps aliqvis,
seu Heros, in fugam conjectus, qvum penetrare conaretur,
forte illud amisit: qvod postea ungulis eqvorum altius terrae infixum,
multorum annorum decursu sepultum delituit, donec
singulare fatum dias in luminis oras revocaret. Ad ultimum, per
cornua olim, bona abalienata, et feuda collata, ipse in Fastis
tuis observasti. Haec itaqve paucula sunt, qvae de variis cornuum
usibus tuam in gratiam iteris consignare potui, nullus dubitans,
qvin ex Antiqvitatibus Islandicis, qvarum tu peritissimus,
plura eruere et publici juris facere allaboraturus sis. Juxta
etenim tecum sentio, nobile et dignum esse subjectum, cui aliqvid
impendatur operae. Et si qvid moliaris, non abs re fore
existimo inseruisse operi tuo Historiam de cornu qvodam a Virgine
subterranea Comiti Oldenburgico, in venatione, sitis extingvendae
causa, oblato, cujus delineatio exstat pag. 20. I. partis
Chronici Oldenburgici, qvod eum in finem transmittendum duxi
Mira et jucunda est Historia, qvae exstat pagina praecedente.
Vale Vir amicissime, et me omni studio atqve officio tibi addictissimum
esse, certo tibi persvade. Sorae, Pridie Calendar.
Octobris Anno Christi MDCXL.

p.192
CCI.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qva potui fide ac diligentia consilium atqve propositum
Doctoris Henrici Ernstii de Cornu isto Nycopiensi expiscatus
sum. Is autem ignarus, qvo tenderet ista mea curiositas, et
qvidnam tam sollicita inqvisitione molirer; mentem mihi suam
confidentius apperuit, ac ingenue fassus est, se in describendo
aureolo isto poculo, et inprimis Notis ac Sigillis Hieroglyphicis
exponendis, operam suam Serenissimo Principi condixisse:
atqve illum vicissim Effigiem cornu istius in plumbo fusam ac
expressam se qvamprimum transmissurum promisisse. Ulterius
a me rogatus, an manum admovisset operi? se hac de re ne literulam
qvidem [qvidam ed.] in chartam conjecisse firmavit [ confirmavit]. Proinde non est
qvod praeclaro conatui tuo, cujus specimen luculentissimum
mihi nuper exhibere dignatus es, ullam obiici remoram patiaris.
Qvin potius tu Clarissime Vir, qvi natura factus es ad ejusmodi
Antiqvitates eruendas et illustrandas, palmam hanc in medio positam
prior occupa, et qvod jam de pretioso isto Keimhliwi commentari
coepisti, da operam ut prima qvaqve occasione publici
juris facias. Ita sane et Sereniss. Principis gratiam et favorem tibi
conciliabis, et de patria nostra juxta ac tota posteritate praeclare
mereberis. Adde qvod pulchrum ac decorum sit ab homine Dano
Danicas Antiqvitates, potius qvam ab externae nationis viro, in
dias luminis oras produci. Nec facile crediderim Ernstium nostrum
ea esse rerum abstrusarum peritia, aut tanto ingenii acumine,
ut in enodandis tam reconditae eruditionis mysteriis cum
laude et dexteritate versari possit Caeterum Locum istum qvod
attinet, qvem ex Chronico Holsatiae Ernstium de usu cornuum observasse
inaudivisti; haud eqvidem inficias ivit, tale qvid olim,
qvum in contubernio Nobilissimi Oligeri Rosaecrantii ageret, ex
Chronico qvodam MS. de singulari cornuum in sacrificiis, apud
nostrates gentiles, usu, a se observatum et excerptum fuisse:
verum tam Chronicon ipsum, qvam Excerpta illa sua omnimodis
periisse. Haec habui, qvae in praesentia te edocerem de iis,
qvorum mentionem apud me injicere voluisti, qvum non ita

p.193
pridem una essemus. Qvod si erit unqvam, in qvo tibi alioqvin
gratificari qveam, in vota tua me paratissimum experieris. Vale
Charissime Dn. Affinis, et me ama. Sorae, d. V. Novembris
MDCXL.
Speculum meum Regale, aut qvicqvid illud
sit libri, qvod isthic reliqvi, qvaeso te, diligenter
evolvas, et sedulo observes, si qvae notatu
digna, vel alicujus momenti, occurrant.
Iterum Vale.
CCII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Pro navata mihi opera in negotio tibi noto gratias ago qvam
maximas. Tuo igitur instinctu et hortatu operam dabo,
ut actutum Cornu nostrum explicetur. Hactenus totum me habuit
Promotio Doctoralis, cujus mitto Disputationem. Ex Islandia
nihil, momenti qvod esset alicujus, accepi. Speculum tuum
tradidi Islando cuidam, meo discipulo, ut exciperet, et in Latinam
Lingvam transfunderet. quae Historiam Naturalem aut
Politicam attingunt, ubi habuero, tecum erunt communia,
modo sint qvantivis pretii. Vale, affinis carissime, et fave.
Hafn. 10. Decembris, 1640.
Chronologia mea tibi curae sit, rogo.
CCIII.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio
Cai/rein, u(giai/nein, eu)pra/ttein .
Excellentissime et Clarissime Domine DOctor Wormi, Affinis
et Amice perpetuo amoris et honoris cultu proseqvende.
Qvas mecum nuper communicasti Antiqvitates Islandicas, non
sine debita gratiarum actione nunc tibi restituo. De Chronologia

p.194
tua male me habet, qvod voto tuo atqve exspectationi obsecundare
neqveam. Multa etenim ex iis, qvae desiderari videntur,
me peregre absente contigerunt: tibiqve notiora sunt, qvam ut
aliorum indigeant commemoratione. Accedit qvod admodum
paucos exstare sciam exterorum Scriptorum, qvi res Danicas tam
accurate perseqvantur, ut vel ad minutissima qvaeqve descendant.
Proinde per amicitiam te nostram rogo atqve obsecro,
ne sinistri aliqvid de mea voluntate suspiceris; sed hanc qvasi
parendi dedignationem Auctorum inopiae, unde defectus iste
suppleri deberet, unice imputes et ascribas. Qvod si alioqvin erit,
in qvo tibi gratificari qveam, in vota tua facilem me promptumqve
experieris. Vale, Vir amicissime, et me ama. Sorae, ad
d. V. Decembris, Anno Messiae, Regis aeterni MDCXL.
CCIV.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Tuo potissimum instinctu, Affinis carissime, Cornu Principis
evulgavi, cujus jam mitto exemplum, qvod ut boni consulas
atqve in meliorem partem interpreteris, rogo. Irrepsere
ob festinationem varia sphalmata, qvibus aeqvum Lectorem condonaturum
confido. Tu si qvae animadverteris, de iis, qvaeso,
me moneas data opportunitate; animus est enim, inter Monumenta
reliqva ei locum dare, ut, siqvid jam peccatum, tum
emendetur. Qvae sint Vestratium, qvos nosti, de eo judicia,
candide, qvaeso, edoce. Quod Affini Drachardo mitto, e
tradere haud graveris. Vos officiose simul saluto, et valere jubeo.
Hafn. 10. Febr. 1641.
CCV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvem antehac mihi summa cum benevolentia legendum exhibuisti
Tractatum tuum vere aureolum de aureo cornu
Electi Principis: eum publici nunc juris factum non sine incredibili
animi voluptate denuo legi, relegi, perlegi. Certe immenso et

p.195
immortali beneficio tibi devinxisti universam patriam nostram,
omnemqve adeo, ad seros usqve nepotes, posteritatem; de
qva sicut hactenus eruditissimis lucubrationibus tuis praeclare
meritus es! ita et, egregio hoc Antiqvitatis monumento a te
nuper in lucem edito, novum tantis meritis cumulum addere
voluisti. Inprimis ex animo mihi gratulor ac impense gaudeo,
qvod meum seqvutus consilium aliorum hac in parte conatus tua
diligentia praeverteris. Nosti etenim, qvam satagei et praepostere
curiosi sint nonnulli exterorum, qvi apud nos versantur,
adeo ut si ipsorum in potestate situm esset, omnem fere scribendi
materiam nobis praeriperent, nihilqve intentatum relinqverent,
etiam ex iis, de qvibus haud magis judicare possunt, qvam caecus
de coloribus. Videant igitur invidi peregrini, nostrae qvoqve
industriae aliqvid commune relictum. et, uti ille ait:
Magnos posse viros et magna exempla daturos,
Vervecum in patria, crassoque sub aere nasci!

Videant, inqvam, et ringantur, et rumpantur ilia Momo.
Itaqve non est qvod nimium sollicitus sis eorum de judicio ac
censura; qvam vel de rebus extra omnem reprehensionem positis
peragere solent longe iniqvissimam. Acqviescas modo in
sincero omnium Filopatridwn kai Filoistorwn erga te et scripta
tua affectu, apud qvos omne tulisti punctum, qvique jamdudum
nomini tuo, ad Aram aeternitatis, Lauream reconditae
Eruditionis, Gloria et Fama conspirantibus, suspenderunt.
Cui omnes Boni acclamant; Euge, kalwj, merito, feliciter? Insuper
sedeat illud Terentianum animis nostris fixum trabali clavo,
Illi mordere clanculum, ego flocci facere. Audivi eqvidem apud
nos, qvi dicerent, cuivis in expedito esse sensum aliqvem sigillorum
et Notarum ejusmodi eruere, qvum sola conjectura nitatur
talis assertio: imo solenne hoc esse aurifabris et sculptoribus, ut
saepe Emblemata, nihil qvae significent, operibus suis imprimant
caelo, ingenii duntaxat ostentandi causa. os ego firmissimis rationibus
solide refutavi. Doctor Ernstius noster tanqvam pro aris
et focis pugnat ac contendit in defendendo usu cornuum in sacrificiis
apud veteres nostrates, sed nihil admodum sententiae suae
firmandae loco adducit, qvod alicujus sit momenti. Unicum
subsidium sibi qvaerit in Chronico isto Holsatico, qvod se habuisse
jactat. Illo amisso, vult nos fidem adhibere iis, qvae forte
in eo Codice nunqvam extiterunt. Verum haec inter nos pereant!

p.196
Doctor Laurenbergius putabat Emblema illud tertii Circuli,
ubi homo apparet hominem mactans et crebris vulneribus
conficiens, innuere ritum humanas immolandi victimas, gentilibus
usitatissimum. Quae conjectura licet speciem qvandam prae
se ferat, tamen juxta tecum ego sentio, et omnino referendum
esse existimo, ad crudelem illum nostratium morem, qvi captivos
hostes hunc in modum cultris ac gladiis scissim lancinando
ulcisci injurias suas volebant. Qvod me attinet, nihil prorsus
animadverti dignum Critica nota. Unum saltem aut alterum
addam, monitionis, non correctionis, ergo. Principio nescio
qvid causae subsit, qvod pag. 34. usum illum cornuum apud veteres
Anglos praetermiseris, qvo nempe bona et latifundia propinando
alienare solebant; qvum in Fastis Danicis Lib. I. Cap.
VIII. disertis verbis indicaveris Cornu signum esse Liberalitatis.
Nam ita ibidem loqveris, pag. 44. Qvinimo antiqvitus praedia
et alia bona exhibitione et propinatione cornuum abalienabantur.
Qvae verba in hoc tractatu tuo denuo allata fuisse oportet.
Nunc indicas duntaxat boum cornua Britannis pocula suppeditasse.
Non tamen inficias eo, qvin possit diligens et attentus Lector
ex citatis locis talem sensum eruere. Deinde cornu illud Rolandi,
Olivant dictum, cujus pag. 20. mentionem injicis, adhuc
Burdigalae asservari docet nos Paul. Merula Cosmographiae suae
Partis II. Libro III. pag. 429. ubi de oppido Blavia disserit:
Incolae volunt Rolandum Palatinum, Praefectum sub Karolo
Magno littoris Britannici, apud se natum, suum fuisse Comitem,
apud se deniqve tumulatum, in Ecclesia D. Romani;
Ense adposito, qvem Durandal vocitant, Cornuqve ipsius ad
pedes tumuli qvod tamen postea in Ecclesiam D. Severini Burdigalam
perhibetur translatum. Ad ultimum et illud monendum
duxi, e re videri et commodo Lectoris, si vocabula Runica,
item Rhythmi, versus, et id genus alia ex Islandicis
Antiqvitatibus deprompta, statim vulgari charactere exprimerentur,
qvomodo a te factum in Fastis Danicis ubiqve est,
e. g. p. 38 MRb. etc. Dridiu Byrias
a nesta Midvigu tahi eptir Ayssmessu i Septembri. Et tandem
Latine exponerentur, uti hoc in loco: Tertius incipit primo
die Mercuri post festum Crucis in Septembri. Eo etenim facilius
et lingva et literatura Runica ab imperitis addisceretur. Verum
id tuo relinqvimus arbitrio. Atqve haec de Avreo illo Cornu.
Caeterum non potui, qvin et tecum in praesens communicarem

p.197
GRETLAM, sive Historiam Gretteri Asmundii, qvam
dono mihi nuper transmisit M. Brynolfus. Peramanter rogo, ut
interpretem adhibeas Islandum qvempiam, qvi nobis summa
qvaeqve capita exponatque et inprimis ritus et mores antiqvos inde
excerpat, qvi facere possunt ad illustrandum Saxonem. Ubi
evolverit, remittas qvaeso, et per bonae fidei internuncium.
Aegre etenim ferrem jacturam tanti thesauri. Sed nostine modum,
qvo elui possint et mundari ejusmodi tenebrosa volumina?
Illud satis demirari neqveo, qvod omnes et singuli Codices etiam
ante annos trecentos, qvadringentos, et ultra, scripti, non literis
Runicis, sed charactere veteri Islandico exarati reperiantur,
qvotqvot huc transmittuntur. Speculum meum Regale, si
usus ex voto es, velim prima qvaqve occasione restituas; et
simul una communices, qvae inde per interpretem descripta habes.
Hac in parte rem mihi praestiteris longe gratissimam. Et
ne precibus te fatigare cessem, enixe abs te contendo, ut ad exiguum
temporis spatium, Lexicon tuum Islandicum utendum
mihi concedas; ut inde excerpam, qvae inservire poterunt augendis
in Saxonem Notis. Huic adjungas veteres Cantilenas
sive Rhythmos a Magno Olavio tibi transmissos, qvi res gestas
continent veterum Danorum et Norvagorum, tam Principum,
qvam aliorum Magnatum, et celebrium Skaldorum. Sic enim
habet inscriptio. Si qvid erit unqvam, in qvo vicissim tibi gratificari
qveam, experieris me in vota tua facilem, promptum, atqve
paratum. Vale feliciter, Vir Bono publico nate, patriae
decus, seculi lumen, caput mihi charissimum, et me ama ac solito
favore complectere. Salutem plurimam ascribo conjugi
tuae svavissimae, juxta ac Genero filio tuo M. Erico Tormio;
qvem meo nomine salutatum compelles, rogo, ut exemplar Regum
aeri incisorum cum adjuncta Descriptione sua impertiat,
modo Iucem aspexerint. Saxonis mei editionem reservo auspiciis
novi Typographi nostri. Sorae, a. d. X. Martii,
MDXLI.
CCVI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Audeo tibi non displicuisse Cornu nostrum; Momos non moror
modo bonis, patriae addictis, tumultuaria haec opera arrideat.

p.198
Illi, qvi putant, tam facile, tam expeditum esse, sensum
ejusmodi sigillorum eruere, tentent, qvaeso, et alium nobis
dent meliorem; etsi glaciem fregerim, laudem hanc iis non invidebo,
modo rationi et auctorum probae notae decretis consona
produxerint. Nec meris nitimur conjecturis, ut fingunt, sed
optimorum et classicorum auctoritatibus. Iis, qvi Aurifabros,
ingenii ostentandi causa, haecce sigilla cornu impressisse rentur,
in ipsa Dissertatione respondimus; praevidimus enim haec
omnia. Et qvaeso dicant nobis boni isti, an nunqvam in cantharis,
poculis et scyphis etiam hodiernis viderint ab aurifabris
insculpta Emblemata, fabulas Ovidianas, historias sacras, venationes,
insignia et symbola possessorum, aliaqve ejus generis?
qvae an propterea nihil significabunt, qvia ab aurifabris sculpta,
qvi qvandoqve solent pro lubitu cerebri figmenta addere? Bardus
sit et blennus, qvi inter haec distingvere non norit. Qvia saepe
phantasias suas sculpunt, ergo semper, ergo hic deliria. Ernstio
credam, ubi videro. Sit ita, fuerit qvidam, qvi talia scripsit,
qvaeritur, cujus auctoritatis et fidei? contrarium cum asserunt
omnes, qvos habemus superstites, optima fide de rebus nostris
tractantes. Laurenbergii conjectura de tertio circulo locum haberet,
si qvidpiam praeterea in eodem extaret, qvod sacrificandi
ritus indicaret; sed cum omnes reliqvae figurae bellorum exhibeant
effecta, et hanc imaginem excipere neqveo: si arae, si instrumenta,
ad sacrificia spectantia, hic viserentur, probabilitatis
aliqvid sortiretur haec opinio. Caeterum amicas tuas monitiones
gratus amplector, et gratias ago maximas via Liberalitatis
illa species, qva Latifundia propinando abalienabant Angli, potando
perficiebatur, sufficere mihi videbatur, si sub hoc generali
usu particularem, qvi in modo non discrepabat, comprehenderem.
Valde mihi placet locus, qvem ex Merula suppeditasti;
addam, si qvando contigerit iterato Tractatum nostrum praelo
subjici. Runica vulgari charactere exprimere non visum, tum
ut occasionem suppeditarem aliis, majori diligentia in Literaturam
nostram inqvirendi, tum ut qvae nos de iis commentati sumus,
sibi familiaria redderent, non enim placuit illis, qvi haec
tam facilia praestitu rentur, praemansum cibum in os ingerere;
sint qvaedam, in qvibus dentes frangant nasutuli Momi. Nec
nobis adhuc animus est, in iis, quae posthac literis Runicis edentur,
vulgaribus exprimere, cum videam, eos, qvi Hebraea,
qvi Arabica, qvi Aethiopica edunt, id non facere. Gretlam

p.199
gratus remitto, cum neminem hic habeam, qvi cum fructu aliqvid
in eo enucleando praestare possit. In prisca hac Lingva et
Literatura plane idiotae sunt, qvi hic reperiuntur, Islandi, nobis
nulli usui. Speculum tuum cuipiam tradidi, qvi sibi prae reliqvis
sapere videbatur, qviqve ejus interpretationem pollicebatur,
cum vulgari litera Islandica scriptum esset; sed qvid praestiterit,
vides. Ferunt, Sverronem, Norvegiae Regem, ejus
esse Auctorem. De Grettero qvaedam leges in Crymogae Arngrimi.
Erat hic ante paucos annos Sveno Jonae filius, discipulus
meus, de qvo tibi scribit Brynolphus, ejus opera multum adjutus
sum; praeterqvam enim qvod erat Antiqvitatum callentissimus,
facilem et promptum se mihi semper praebebat; is Eddam
meum a tenebris purgavit; dixit vero se ad hanc rem uti urina
humana, qva abluenda erat membrana, coelo frigoribus maxime
horrido; plura non addidit: ego nondum expertus sum. Mitto
Lexicon meum et Cantilenas, qvas petit; verum Lexico aegre
carere valeo, qvod in eo sim, ut in meliorem redigam formam,
ac praelo subjiciam, ut sit appendix ad Literaturam. Tu qvam
fieri potest ocyssime restitues. Chartam Cantilenis annexam,
qvae partem continet eorum, qvae in libro continentur, tibi dono
mitto. Gener Tormius promisit, se Reges missurum, ubi praelo
fuerint commissi; aliis occupatus est, ut hisce manum admovere
nondum ipsi licuerit. Gaudeo rem eo deductam, ut Saxo tuus
nitide excudi possit. Deus conatus fortunet! m. Mart. 1641.
CCVII.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Ignoscas mihi velim, qvod Glossarium tuum plus justo diutius
penes me detinuerim. A capite etenim ad calcem,
qvod dicitur, perlegendum mihi susceperam, ut observata nonnulla
inde excerperem, qvae Saxoni illustrando inservirent. Et
sane non pauca sese obtulerunt, qvae propediem in Notis meis
hinc inde inserta videbis, ubi ipse lucem viderit Saxo, su!n qeJ_.
Nunc summa votorum meorum est, ut inscriptionibus tuis Runicis
ad tempus frui liceat, qvarum usu vehementer indigeo.
Multa enim antehac in eis animadverti scitu et notatu digna, qvae

p.200
chartae per alias occupationes tum committere non licuit, qvum
mihi utendum concederes. Si itaqve sine tuo fieri possit incommodo,
ut prima qvaqve occasione huc transmittas, peramanter
rogo. Doctori Ernstio hodie significavi, me Epistolam suam tecum
communicasse; qvod ipso non nolente factum multis ex indiciis
colligere potui. Verum obnixe rogavit, ut literas, qveis
judicium ad me tuum eodem de Epistolio perscriberes, ipsi ostenderem.
Qvod cum, licet invitus, promittere coactus essem, in
antecessum hac de re admonendum te duxi, ut circumspecte ageres,
et qvae calamo tuto concredere non liceret, ea in meum ad
vos adventum reservares, qvem post Ferias imminentes, Deo
volente, sum adornaturus. Sin autem in mentem tibi veniat
a)moiba/iv Epistola, qvae refutatione digna videntur, ad censuram
vocare, et contrariis rationibus refellere; qvaeso te, ea altissimo
silentio transmittas, qvae nuper ad te perscripsi, qvae scilicet ego
desiderarem et correctione indigere putarem. Vale et me ama.
Ad d. IV. Martii MDCXLI.
CCVIII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvum nuper in Saxone meo pervolvendo totus essem, incidi
forte in locum istum de Idolo Rugianorum Svantovito:
qvem in dextra Cornu vario metalli genere excultum gestasse refert
Libr. XIV. Eum tibi antea non indicasse me, sane graviter
tuli. Videbam enim haud exiguam lucem tuae Dissertationi de
vario cornuum apud veteres usu affundere posse. Veruntamen
putabam probe me officio meo defunctum, si vel nunc, licet sero
nimis de eo te edocerem. Sed qvid fit? Vix triduum intercessit,
ex qvo haec animum meum subierat sollicitudo, qvum Henr.
Ernstius noster Epistolam, qvam vides, suam de eodem loco, et
Cornu Svantoviti, mecum communicaret. Legi avide, fateor:
sed carbones pro thesauro inveni. Ne dicam, qvod nihil adducat
solidi pro sua firmanda sententia; praeterqvam qvod cornuum
ejusmodi aliqvalem in sacris usum apud gentiles qvodam, ut ipse

p.201
cornu istud Svantoviti vario metalli genere excultum; qvod de
cornu Electi Principis intelligi vix poterit; qvum unico, et non
vario, videlicet auro, metalli genere constet, licet variet illud
ipsum aurum, et una lamina melioris notae prae alia metallum
contineat. Nec est, qvod evincat, cornu Svantoviti Epistomium
habuisse, qvod facile amitti potuerit. Nam Saxo mox
illud poculum nominat. Cui usui destinata cornua, ab una
parte omnino occlusa erant, sed ab altera, qvae ori bibendi
causa admovebatur, vasto hiatu aperta. Ridiculum autem se
praebet, qvum haec verba Saxonis: Laeva arcum, reflexo in latus
brachio, figurabat, referenda existimet ad hominem arcum tenentem.
Saxo etenim istis verbis duntaxat effigiem Idoli describit,
qvod laevam in latus reflexam habuerit instar arcus incurvatam;
qvod Plautus, ni fallor, dixit ansatum incedere. Qvinimo
Regem Valdemarum cornu hoc in Daniam secum attulisse
innuit eqvidem: silentio vero transmittit, qva occasion illud
vel ipse, vel posteri ejus, amiserint, et qva ratione ad istum locum,
ubi inventum est, pervenerit. Speciem saltem habere
videtur, qvod puncta illa sexti Circuli ad incessum Eqvi fatidici
restringat. Sed malo tecum sentire. Tuum erit rationes ipsius
pensiculate examinare, et qvodnam sit tuum de hae Epistola ipsius
judicium, candide me edocere. Velim autem tibi persvadeas,
inter nos periturum, qvicqvid hae de re meae fidei commiseris.
De eo nullum est dubium, qvin urat et male habeat Ernstium,
qvod exqvisito illo Tractatu tuo ipsius industriam praeveneris,
ansamqve praeripueris apud Sereniss. Principem se insinuandi etc.
De transmisso nuper Lexico juxta ac Cantilenis Islandicis amo te
et gratiam habeo. Has per praesentem internuncium restituo:
illud intra paucos dies seqvetur. Excerpo enim, qvae faciant ad
Saxonem meum illustrandum: qvod te volvente fiat. Bene
Vale optime Amicorum. Sorae, d. VII. Aprilis, MDCXLI.
CCIX.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Stephanio.
Soram.
Ad binas tuas simul respondebo, una fidelia# duos ut dealbem
parietes. Gratissimum mihi fuit, qvod locum illum in

p.202
Saxone communicare volueris, alias ejus mihi erit usus. Gratius,
qvod Epistolae de Cornu aureo me participem reddideris;
qvid de ea statuam, ex adjunctis videbis. Miror, hominem
tam pueriliter ineptire, nunqvam credidissem. Exspectabam
ex MS. Chronico Holsatico loca, ad rem nostram facientia, sed
de eo altum ut video, silentium. Nollem, eum famam et existimationem
suam apud doctos ita prostituere; Quocirca, qvantum
potui, ab ipso removi has nugas, ut mihi res esse videretur
cum alio, qvi ejus nomine abuteretur. Mitto, ut ei ostendas,
qvam ineptiat, et si aliis suam communicaverit, ut et hanc communices.
Si ipsi visum, praelo submittatque mea mox seqvetur.
Non subterfugio disputationis aleam, modo ea adferat, qvae momenti
sunt alicujus. Puerilia pueriliter sunt tractanda. Incidit
mihi haec tractanti, te, Svantoviti imaginem olim aeri incidi
curasse, qvam delineationi a Saxone allatae minus competere
animadverto, qvod non potui non monere. Vide ipse, an respondeat
descriptioni Saxonianae. Qvantum mihi videtur, membra
proportione grandiora esse debebant. Brachium laevum
oportebat arcum figurare, non vero arcum tenere Tunica tibias
non tangit. Basis, cui insistit, supra terram eminere non debebat.
Cornu sat probe; vario enim metalli genere exornatum
utcunqve demonstrat. Nollem enim, te qvicqvam Saxoni minus
consonum producere. Nuper Regiomonto literas accepi;
monet amicus ibidem esse Chymicum Paracelsistam, qvi magni
faciat meum cornu, et dejerat Runas nostras et Skaldros Chymicos
fuisse, atqve in hoc Cornu contineri verum modum lapidem
Philosophorum conficiendi. Vides, ut pomum projecerim
Eridis. Diutius adhuc tecum detinere potuisses Lexicon meum,
si ex usu fuisset. Monumenta mea qvod spectat, ea nemini nisi
noto committere audeo, cum eorum mihi non sit apographum;
cum veneris, tibi ipsi tradam. Sed vellem, te adventum tuum
paululum differre; tertia enim feria Paschatos, jussu Regiae Majestatis
in Falstriam ad Serenissimum Principem conferre me cogor,
forsan per octiduum aut amplius ibidem commoraturus.
Te praesentem conventum cuperem, cum sit, de qvo coram agamus.
Bursero vestro Taxam pharmacopolii nostri utendam
dedi, qvam se mox redditurum spopondit; moneas, qvaeso;
nam aegre carere valeo, cum tempus immineat, pharmacopoliorum
visitationi deputatum: Vale, et ut soles, ama. Hafniae
17 Aprilis 1641.

p.203
CCX.
STEP. IOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvum fando nuper inaudiverim, te animo nonnihil commotiori
Epistolam illam Doctoris Ernstii tibi non ita pridem
tranmissam, excepisse, totumqve in eo nunc te esse, ut publico
scripto ejusdem Refutationem adornes: non potui, qvin hac de
re inpraesens te compellarem, et institutum tuum, qvantum in
me esset, impedirem et averruncarem. Id qvod ut facerem,
gravissimae me causae rationesqve impulerunt. Haud etenim eo
consilio mecum istam communicavit Auctor, ut ejus tibi copiam
facerem priusqvam Nobiliss./ Gerstorffius, cui inscripta erat, destinato
Exemplari potitus esset; verum ut per otium tantum recognoscerem,
et sententiam deinde meam ac judicium de hoc
Epistolio ingenue et candide impertirem. Ubi vero certior
factus de Tractatu isto suo tam mature divulgato; non eqvidem
aegre id tulit, sed tamen ipso non pure volente id factum, animadvertere
potui. Qvod si jam intellexerit te, praeter omnem
exspectationem, Refutationem moliri, de mea fide et candore
actum est. Adde qvod in flagrantissima sit gratia Generosi Dn.
Praesidis nostri, qvi mihi imputabit, si res ad ulteriorem controversiam
devenerit. Habebis etenim certe in Ernstio perpetuum
et pertinacem Antagonistam, qvi licet victus non dabit tamen
victas manus. Qvocirca per amicitiam te nostram rogo atqve
obsecro, ut privatim cum ipso agas, et Epistola vel ad me, vel ad
Ernstium exarata, sed sine felle et aceto, totum negotium placide
conficias. Sunt et aliae rationes, qvae et te et me movere debeant,
qvas in adventum ad vos meum, sun qew reservabo.
Vale, Vir amplissime, et me ama. Sorae, ad d. XVIII. Aprilis
MDCXLI.
CCXI.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Extorsit a me nuper Ernstius noster exemplar Responsionis tuae,
ea lege, ut mox restitueret. Verum postea reddere noluit.

p.204
Hinc ego te denuo compellandum duxi, ut novum exemplar describendum
curares, sed paulo elegantiore et nitidiore manu,
qvam prius illud consignatum fuit. Nonnulla etenim inibi corrupta
observavi. Inprimis te rogo, ut exemplar istud, qvod
nunc expecto, in expedito sit meum in adventum, qvi jam ad
diem Lunae ineuntis septimanae, #su!n qeJ_, imminet. Tum de variis,
qvae hoc negotium concernunt, tecum accuratius agam.
Interea velim literas ad te meas, qvas vel ante, vel post editionem
Tractatus tui de Aureo isto cornu, scripsi, nemini mortalium
ostendas. Qvid causae sit, intra paucos te dies edocebo.
Aderit una Ernstius, plenus irarum. Vale et me ama. Roeschildiae;
ubi nunc justa funebria Novercae Ceciliae celebraturus
haereo. d. VII. Maji, MDCXLI.
CCXII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
De qvibus tecum nuper praesenti mihi plenius agere ob temporis
brevitatem, amicorumqve interpellationem, haudqvaqvam
licuit, ea nunc denuo tibi in memoriam revocare his
literulis, qvas tamen et occupatissimus scripsi, placuit. Inprimis
non poteris dememinisse, qvam sollicitis ambivi votis Inscriptiones
tuas Runicas, qvas te Magnifico Dn. Cancellario utendas
dedisse significasti. Earum adhuc incredibile me tenet desiderium:
praesertim qvum vehementer inservire mihi possint in illustrando
Commentario, qvem in Saxonem nostrum indies adorno.
At, inqvies, ut primum bonae fidei internuncium mihi exhibueris,
voti te tui compotem reddam. Ecce nunc adest Ernstius
ille noster, qvi operam mihi suam in istis deferendis minime denegabit.
Sed ut omnia haec ipso fiant inscio, qvicqvid ad me
destinaveris, audacter committas Affini meo Eisenbergio, qvi a
me taliter edoctus, fasciculo a te tradita tam diligenter involvet,
ut nihil inde transmissum subolfaciat. Vereor etenim ne detrectet
accipere, si tua id interesse resciverit. Velim etiam eadem occasione
communices mecum exactam et accuratam rupis Blekinganae,
Runemo dictae, Descriptionem et formam aeri vel stanno impressam:
sine qva in Notis ad Praefationem progredi vix possum.

p.205
Ad ultimum noli, qvaeso te, frustrari me novo exemplo Epistolae
tuae Apologeticae, qva me privare voluit Ernstius, nescio
qva de causa, nisi qvod vereretur, ne communem pluribus
facerem. Is graviter offensus vocabulo injuriae, qvod toties
in ultima Epistola tua inculcaveras, actionem injuriarum tecum
instituere parat. Vide sis ad ipsum excipiendum promptus
atqve paratus. De caetero te, mi optime Amicorum, una cum
uxore dilectissima divinae protectioni aeternum commendatum
Valere atqve Salvere ex, animo jubeo atqve exopto. Sorae,
a. d. XVI. Maji, MDCXLI.
CCXIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Inscriptiones meas nondum reddidit Magnificus Dominus Cancellarius.
Nuper, cum in coena ei adessem, earum qvidem
fecit mentionem, at, qvia nondum pellegisset, dixit, si earum
mihi non esset usus, adhuc secum detinere ulterius constituisse
Repetere igitur non ausus sum, anteqvam sponte sua offerat
Ne vero putes, me hoc obtendere, qvod commune tecum esse
nolim, ecce prima mea mitto conjectanea, in qvibus tamen
multa desiderantur, qvae in descripto extant; horum tibi si usus
esse poterit, usqve dum, qvae habet, restituat Cancellarius,
lubens indulgeo. Nollem vero, te cuiqvam monstrare, cum
sphalmata festinatione nimia subinde obrepserint, qvae sublata
sunt in altero. Rupis Blekingianae addo ectypum: qvae de ea
consignavi, inter inscriptiones habes. Apologiam iterato ad te
ablego, sed manu amanuensis mei minus nitida, minus ex voto
accurata; interim qvalisqvalis sit, boni consulas, cum mihi non
sit facultas eorum, qvi bene pingunt. Qvid facturus sit vester
Antecessor, exspectabo; ejus magnopere non reformido congressum,
bonae causae fretus propugnaculo. Siqvid tentaverit, faxo,
ut resciscas. Vale. d. Maji 1641.

p.206
CCXIV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvum ante qvinqvennium, in literis ad me tuis, qvibus judicium
tuum de Notis in Saxonem meis aperire dignatus
es, inter alia monueris etiam, te diversissimam ab aliis vulgatis
Saelandiae nostrae etymologiam invenisse in carminibus Sigvaldi,
Scaldri Olai Sancti, qvi ait Selandiam veteribus dictam fuisse
Saelundur, qvasi maris lucum: peramanter te rogo, ut ipsa verba
Sigvaldi tam Islandica, qvam Latina lingva descripta mecum
qvamprimum communices. Et qvia memini me eandem vocis
originem observasse in Edda Latino, qvem mihi perlegendum
concesserat Illustris Heros, #o( makari/thj, Christianus Frisius,
Mythologia nempe I. ubi agit de Gylfi illusione et Hari mendacio:
qvaeso te, diligenter locum istum evolvas, et si uspiam
occurrat vocabulum Saelundur, edoceas, sed ipsis verbis Eddae,
et qvidem in lingvam Latinam translatis. Idem officium mihi
praestes rogo in explicanda Mythologia 21. ubi agitur de Niordo
et Skade, qvibus ibidem tribuitur carmen illud, qvod apud
Saxonem exstat Pag. Edit. Francofurt. 16. cujus initium est:
Qvid moror in latebris opacis? Nam haec verba Niordo adscribit
Edda: Mihi ingrata sunt montana; Longae fuerunt nocte
novem; Ululatum ego luporum censui malum, prae cygnorum
cantu:
Skadae vero seqventia assignat: In neqve stratis ego qvivi
maris obdormire, Avis balatus somnum excussit a salo Mane
qvolibet mergus eniens.
Tu expende, mi amice, et Rhythmos
ipsa sua lingva loqventes exhibe. Nam constitui eos inserere
Notis meis in hunc locum. Mythologiae qvoqve 63. verba, vernaculo
sermone desidero, ubi de cognomine Krake Rolvonis
Regis fit mentio. Ego nullus dubito, qvin operam mihi tuam hac
in parte sis perbenigne collocaturus Nihil enim jam aliud tracto,
nihil sollicitius jam ago, qvam ut Saxonem meum tandem publici
juris faciam. Deus fortunet! cui te, Amice unice dilecte, ex
animo commendo. Sorae, a. d. XX. Maij MDCXLI.
Inscriptiones tuas Runicas si Ernstio non putes committendas,
Dn. Erasmio Paulino, Scholae nostrae Rectori, perferendas
dare poteris.

p.207
CCXV.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Locus primus, qvem expeditum cupis, spectat ad historiam
Canuti Magni et ea, qvae reperiuntur in Chronico Norvagico,
Pag. 271. et seqv. Sigvaldus namqve Scald dictus, de Rege
Canuto poema composuit, qvod Hernadar drapu, i.: en Kriasviise
vocavit, non generis Drotqaet, sed Toglag
vocati, in hunc
modum: (integrum apponam, ut, si visum, in Canuti Historia
locum inveniat:)
1. nutr var ad himnum 2. Hyvgge aet at frett
3. Harallds i her 4. Hug vel duga
5. Let lygotu 6. Lid sudan or Nid
7. Olafur Jofur 8. Arsael fara.

Canutus sub aperto coelo strenuum se praebebat.
Haraldi progenies id experta est. Olaus Rex optimus
Classe mare sulcabat Austrinum Nidae linqvens amnem.
Sensum, non verba exprimo; hoc enim nimis difficile.
Mox seqvitur: Thurdu nordan etc.
(NB. haec omittimus escribere h. l. legenda ad verbum in Stephanii
notis in Saxon. Gramm. p. 2. a)

Hic notat paraphrastes meus. Silunnr esse genitivi casus,
a Saelundur i. Saeland, qvod maris lucum notatque addit, in veteribus
manuscriptis Saelandiam Danorum passim Saelundur
vocari. In Eddae fabula I. bis occurrit vocabulum Selund,
et simul hujus Insulae origo in hunc ferme modum describitur:
In Svecia Rex qvidam imperium tenebat, nomine Gylfi; hic
foeminae peregrinae adventanti et svaviter canenti tantum dono
dedit terrae, qvantum qvatuor boves unius diei et noctis spatio
aratro versare possent. Ista autem e familia et progenie
erat Asianorum, vocata Gefion. Qvatuor ex Jutia Septentrionali
accepti boves (qvi filii erant, qvos e gigante qvodam
genuerat, et in boum formam mutaverat) iiqve aratro
juncti, adeo profunde et late terrae tractum sulcabant, ut non
solum a continente magnum ejus separarent partem, sed occidentem
versus per mare traherent, donec in fretis qvibusdam consisterent,

p.208
ubi qviescere eos jussit Gefion, nomen vero ei imposuit
Selund. Eo vero in loco ubi extractum erat solum, successit
aqva, qvae jam mare vocatur in Svecia, cujus tales sunt sinus,
qvalia promontoria in Selandia. etc. ut canit Bragi senior.
Gesion dro fra Gylfa, glod diuprodul Odla So ad affrenne
raunum, raul Danmerkur aula Baeru Oxn ol Atta, enni tungl
thar ed geingu Fyrer Vneyra vidre Valros fiogur hfud.

h. e. Gefion profecta est a Gilvae montibus, secum trahens
praedia, qvae a sedibus imis eruerat, ut ex fumo, qvem praeteriens
excitavit, aucta sit Dania. Boves macri in fronte notati, inter
coelum et terram iter fecerunt, praeda dotati qvatuor capitum.
Mihi non idem est numerus fabularum, qvi tibi, qvocirca
qvae citas, difficile mihi erat invenire in meo Edda. Qvam tu
vocas Mytologiam 21. mihi est 26. de Asathoro, in qva extant,
qvae petis de Niordo et Sckadi. Qvia fabula tibi sat nota, versus
mitto.
(NB. hi versus legi possunt in veteri Islan. Lingva, cum interpretatione
Latina, Eddae a Resenio edit. Fabula XXI.)

De Rolfone Krake ita Edda meus:
(NB. etiam totum hunc locum omittendum duximus, legendum
in Edda a Resenio edit. Mythologia LXIII. rectius,
qvam dedit Stephanius nott. in Saxon. p. 73. b.)

Praeter enumerata a te carminum genera et haec observavi:
Bragar bott, Taglag, Runhenda Drapa, Biareamal,
Fereit vysa
i. qvatuor cornibus praedita, Suthola i. brevis
toni, Tov bragur, sonus vulpeculae, Liustingslag, i. Terrae [Trerae ed.]
accolarum tonus, Liliulag, liliorum tonus, Haka bragur
i: barbara cantilena, sextanmelt visa, Skothendt, interruptum
genus carminis. Cal. Jun. 1641.
CCXVI.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvod tam benevolo affectu subinde mihi suppeditas, qvae ad
illustrandum commentarium in Saxonem meum faciant,
non solum me tibi vehementer devincis, sed et totam demereris

p.209
patriam nostram. Monumentis tuis, te volente, etiamnum indies
utor, et fideliter excerpo, qvae meo instituto qveant inservire,
Gratissimae etiam fuere nuper communicatae Antiqvitates;
qvas suo propediem loco singulas insertas videbis Notis meis. In
eis etenim jam tandem praelo committendis totus sum, et omnibus
animi viribus in id unice incumbo, ut diu exspectatum Opus
lucem qvam primum videat. Deus Opt./ Max./ det conatibus meis
modo successum, vitamqve concedat ac valetudinem tanto labori
necessariam! Eam sane hisce diebus ardentissima febris non parum
concussit, qvae tamen per Dei gratiam sensim deflagrare incipit.
Nunc summa votorum meorum est, ut ex Edda, Scalda,
et vetustissimis Rhythmis, qvotqvot nosti, corradas exempla,
qvibus illustrare hunc locum Saxonis potero, qvi exstat sub initium
Libri I. de Gramo: Tantumve magnitudini eius a posteris
tributum est, ut in vetustimis Danorum carminibus ipsius vocabulo
Regia nobilitas censeatur.
Cupio etenim dari mihi exempla
nonnulla, in qvibus Gramur pro Rege, synecdochice usurpetur.
Scio tibi millena in promptu et expedito esse Antiqvitatum nostrarum
peritissimo. Proinde fac et hac in parte te mihi facilem
exhibeas, et qvantum fieri poterit, ocyssime. Interea etenim
differre cogor operas meas qvotidianas. Vale et ignosce importunitati
meae. Sorae, d. III. Junii Anni MDCXLI. mente et
manu febricitante.
CCXVII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Gratum mihi cognitu fuit, te ab insultibus febrilibus liberatum,
Saxoni tuo denuo restitutum esse. Faxit Deus, salvus
et incolumis diu et huic et qvamplurimis aliis in Patriae
commodum supersis laboribus, ut omnibus constet, in Patria esse,
res nostras qvi intelligant, nec necesse operam mendicari exterorum,
suas potius qvi curent, qvam nostras. Qvae de Gramo
expetis, nunc mitto, qvamvis mihi non adeo sint in numerato,
ut putas, qvippe qvi alii curis studia destinaverim, ac ejusmodi
jam rarissime me dedam. Habes in Edda, ubi de Regum agit
Synonymis, trium praestantissimorum Poetarum authoritates,

p.210
in qvibus pro Rege ponitur Gram. Primus est Arnerus Skalld,
qvi de Barone Thorfin ita cecinit:
Observet cohors qvae spectatum est egressa
Nemi Drott hue sia sotti
Generosum Regem Baronem
Snarlindur Kongur Jarla
Non defecisse ad Littus
Ei braut ved aegi
Acerrimo Regi resistere.
Of vaegian Gram bregia.
Ex Ottaro Nigro haec citantur: Godmennis ete.
omnia in Stephanii notis in Saxon. Lib. I. p. 33)
Ubi nota, Aulicos vocari Kongs Runi, qvod antea non
animadverti. In Epinicio Egilli Scallagrimi, a me ad calcem
Literaturae edito, duo habes exempla, qvae ex libro petere licet.
Primum est in Stropha qvinta, totam, si libet, citare potes.
Alterum in secunda Stropha conclusionis. Haec sufficere arbitror.
Siqvid praeterea occurrat, libere mone. Nihil erit, modo mearum
sit virium, in qvo non operam meam tibi addicam. Cura,
ut valeas. Hafn./ 7. Jun./ 1641.
Legi hisce diebus Disputationem qvandam M. Jonae Venusini
olim in Academia hac Eloqventiae Professoris, qvam an videris,
nescio. Hic Saxonis, qvem Longum vocat, auctoritatem
prorsus elevat, ac fabulosa esse ferme omnia, qvae de primis
scribit Regibus, persvadere conatur. Antiqvitates Islandicas
despicit, ut omnino tua indigere videatur censura, Historico
nostro sua ut constet auctoritas. Quod non potui non monere, ut
nihil in tuis desit notis, qvod ad tam celebris Viri dignitatem
tuendam spectare possit.
CCXVIII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio
Cairein, ugiainein, euprattein.
Excellentissime Domine D. Wormi, Affinis et Amice plurimum
honorande. Qvantum tibi debeat Saxo noster, non

p.211
uno in loco Notae meae loqvuntur. Sed ut de utroqve nostrum
porro bene mereri pergas, haec summa votorum, summa curarum
mearum esse solet. Certe qvotiescunqve mihi ex reconditae
ac diffusae Eruditionis tuae penu depromis et suppeditas, qvae
ad illustrandum florentissimum huncce Scriptorem faciant; toties
non solum patriam nostram dulcissimam, verum etiam
omnem ad seros usqve nepotes posteritatem ingenti et aeterno tibi
beneficio devincis atqve obstringis. Eo nunc confidentius iterum
te compello, operamqve ac consilium tuum anxie atqve
sollicite deposco: nullus dubitans, qvin vel amicitiae nostrae respectu
ignoscas mihi, qvod toties apud te frontem deponam,
tantamqve tibi molestiam, alioqvin satis occupato, subinde
exhibeam. Qvod itaqve antehac tibi, si probe memini, significavi,
Notas et Observationes meas in Livium nostrum Danicum
sub incudem nuper revocare coepi, id unice agens, ut augeam,
mutem, corrigam, reformem, et velut recoqvam foetum
hunc nostrum, et tam diuturnae exspectationis opus. Jam
vero ad Librum HI. perveni; in qvo multa contineri video de
Othino, Baldero, Boö, Nanna, Mimringo, Nymphis, aliisqve
antiqvitatibus, qvarum maximam partem in Edda extare, nisi
vehementer fallor, persvasissimum habeo. Qvocirca peramanter
rogo, ut communices mecum, si qvae de ejusmodi monstris
in veteri ista Mythologia reperiantur, qvae facem aliqvam huic
Libro praelucere possint. Inprimis velim Monumentum Gunderupense
alterum, qvod Balderum qvendam Snioni Regi posuisse
testatur inscriptio, mihi subministres, si modo stanno vel aeri
incisum penes te siet. Constitui etenim illud Notis meis inserere,
ad illa verba: Cujus corpus exercitus, regio funere elatum facto
colle, condendum curavit. Huic qvaeso adjungas Haborinam planitiem,
Monumentum Asumense, Jellingensia qvatuor, qvibus
etiam debitum assignavi locum, modo sculptas eorum effigies
ad manum, ut dixi, habeas. Licet enim ex his unum aut alterum
aere caelatum in Archivis meis extet; magis tamen placent
stanneis formis expressae monumentorum imagines; qvod crassioribus
linearum ductibus ac sulcis, et vacuis chartae spatiis lucidius
intermicantibus, facilius in oculos incurrere, eosqve demulcere
et oblectare videantur; qvum contra aerea simulachra
subtilibus sigillis tenebras qvasi luminibus offundant, et buxeo
papyri colore, qvem ex calore inter excudendum trahunt, visum,
qvi semper pulchris gaudet, haud parum offendant. Et ne desinam

p.212
tibi molestus esse, mitto in praesentia Hieronymi Mercurialis
de arte gymnastica Tractatum; cujus Liber II. pag. 112. 113.
et 14. complectitur varias et pugilum cestibus certantium, et
ipsorum cestuum picturas; qvos Anaglyptae vestro meis sumptibus
scite et affabre sculpendas ut statim committas, enixe abs
te contendo. Qvicqvid impensarum hanc in rem meo nomine
rogaveris, grata manu menteqve refundam. Qvae autem figura
Pugiles certantes exhibet, velim exprimatur, non, qvomodo
nunc habet, erecta, sed inversa et oblonga forma, ad exemplum
earum, qvae proxime seqvuntur, ut aptius Codici meo inseri
qveant. Eas etiam non uno folio, sed geminato, comprehendi
discuperem; ne dum chartae agglutinantur, illa, qvam aversa
habet pagina, prorsus occultetur figura, atqve ita Cestus dimidia
tantum sui parte conspiciendos se praebeant. Haec eum in finem
tantopere urgeo, ut rectius intelligatur locus iste sub initium
Libri III. Saxonis: Qippe natationis, arcus, cestuumque peritia,
nec non, qvantamcumqve ea aetas capere poterat, agilitate
pollebat.
Haud etenim adeo in vulgus notum est, qvis Cestuum
fuerit usus, multo minus qvid fuerint Cestus. Jam paene mihi
exciderat, circumspecte hic sculptori agendum; ne videlicet
eadem magnitudine, qva Mercurialis repraesentavit, Cestuum
ectypam delineationem effingat; verum arctius in spatium ut
contrahat, prorsus ad exemplar petrae Runemo vel Topographia
Letricae arcis. Caeterum memini me aliqvando vidisse in Bibliotheca
communis Amici et Affinis nostri, D. Jacobi Matthiae
Concionatoris Aulici, Commentarium Pitschii cujusdam in Apologiam
Apuleji, in qvo inter alia reperitur Sistri Aegyptiaci figura
ad vivum delineata. Eam qvoqve ex eodem libro desumptam,
(qvem facile, ut spero, a D. Jacobo tantisper obtinebimus)
sculptori vestro in stanno caelandam mature tradas, etiam atqve
etiam rogo atqve obsecro. Vides ut abutar humanitate tua. Sed
nondum finis. Qvum non ita pridem commentarer ad istum
Lib I. locum: Ea tempestate cun Othinus qvidam Europa tota
falso [falfo ed.] divinitatis titulo censeretur
: et in recenti memoria haberem,
Saxonem Lib./ Vl. de industria agere de diis Borealium nationum,
ibi: Olim enim qvidam magicae artis imbuti, Thor videlicet
et Othinus, aliiqve complures,
etc./ eo remisi Lectorem, promittens
me ad ista verba plenius accuratiusqve de Othino hocce, juxta
ac aliis Danicae vetustatis numinibus, dicturum. Id ideo feci,
qvod animadverterem, mihi Antiqvitatibus Islandicis eis, unde

p.213
ejusmodi abstrusa haurire licebit, destituto, te omnino opus
esse consulto, qvi juxta Ennii illud, molta tenes anteiqva sepolta
vetusta
. Proinde majorem in modum abs te peto, ut omnia,
qvae vel in Edda vel Scaldra, vel Knitlingesaga, vel vetustis
Rhythmis, aut aliis deniqve monumentis notatu ac scitu digna de
his idolis occurrant, ea mecum, qva soles facilitate, communices.
Fateor eqvidem sufficere utcunqve posse, qvae Lib./ I. Monumentor./
Cap./ IV. in medium adfers, de Diis et idolis veterum
Danorum: sed magis particularia desidero; ut qvae pertineant
ad Othii et Asarum primum in has oras adventum, ad ejusdem
et reliqvorum cultum et sacrificia, ad varias appellationes, attributa,
et ipsam Genealogiam Asarum, et id genus alia. Simul
pervelim sollicitus sis de imaginibus eorundem Deastrorum ;
qvas non semel indicasti te sculptas habere in Autore qvodam
Anglo. Et qvoniam hominis Angli mentio incidit, saepius
ad testimonium te citare legi Archaeonomiam Gvilielmi Lambardi,
in literatura tua Runica. Ejus libri usum ut ad exiguum
temporis spatium mihi concedas oro. Et haec qvidem hactenus.
Porro ne et hoc nescias, ante qvatriduum hinc ad vos abiit Discipulus
tuus, mihiqve a manibus, Franciscus Nicolai Grenovius,
eum in finem, ut Dimissionem, qvam vocant, ambiret. Qvum
vero nihil aut parum se hac in re proficere posse putaret absqve
tuo Praeceptoris sui Testimonio; a me petiit, ut ipsius nomine
proxenetam ac pararium apud te agerem, et pro eo obtinendo
intercederem. Id qvod nunc facio, omnibus abs te precibus
contendens, ut Francisci nostri honestos conatus et molimina
tuo suffragio juves atqve promoveas, et ad reditum accelerandum
horteris. Ipsius etenim opera in describendis Notis meis
vehementer indigeo. Ex Islandia rediisse puto Mercatores, qvi
primo vere eo navigarunt. Si novi aliqvid attulere, fac qvaeso
impertias. Vale Vir Excellentissime, et me, ut soles, ama.
Sorae d./ V. Augusti, Anno Messiae MDCLI.
CCXIX.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Stephanio.
Soram.
Breviorem in respondendo adversa me facit valetudo, ignosces
igitur. Mitto monumentorum, qvae petis, ectypa,

p.214
excepta planitie Haborina, qvam sculpi non curavi, qvod tua
uti constitueram aeri eleganter mandata. Cum anaglypta nostro
de sculptura caestorum egi juxta praescriptum Mercurialis; sed si
in stanno, ut meae sunt icones, expressos cupis, sex postulat imperiales,
sin in ligno, duodecim; an tantum ei dare velis, prima
commoditate indica, nec enim prius operi manum admovebit.
D. Jacobus Matthiae Fridericsburgi degit; huc ubi appulerit,
de Sistro cum eo agam. Nimis grande postulatum est, omnia,
qvae vel in Edda, vel in Scalda, vel Knitlingsaga, vel vetustis
Rhythmis aut aliis monumentis notata et scitu digna de Idolis
occurrunt, perscribere; non mihi iis evolvendis annus sufficeret.
Totus Edda hisce scatet, nec ea mihi est priscae lingvae
facultas, ut haec legere aut in lingvam latinam transfundere valeam,
sine ope Interpretis, qvo jam destituor. Puto, te Latinum
Eddam Magnifici Domini Cancellarii piae memoriae habere,
qvi voto tuo satisfaciet. Knitlingsaga dignus est, qvi totus
ferme tuis inseratur notis; ea enim de Regibus nostris a Canuto
refert, qvae aut in Saxone non inveniuntur, aut aliter referuntur.
Utinam esset, qvi latinum eum nobis redderet. Interim ubi
otium et valetudo suppetierit, praestabo, qvod possum. Archaeonomiam
Lambardi ex Bibliotheca Academica habui, et ante multos
annos restitui. Bibliothecarium de eo convenias, necessum
est. Imagines Deastrorum tibi suppeditet Olaus Magnus, editionis
Romanae, ut et Richardus Verstegan Anglus, qvem apud
me habebis. Franciscum tuum non vidi; me ubi convenerit,
faciam vel tui causa, qvod potero. Indies ab Adversario vastum
exspecto volumen Nycopiae intimatum et tanto temporis spatio
elaboratum, cui examinando cum me dedero, aliis vix vacare
possum. Vale, et si tibi prius visum fuerit, candide, ut soles,
communica, qvaeso. Hafn./ Aug./ 1641.
Ex Islandia nihil ad me hoc anno adhuc delatum.
CCXX.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
* * * * *
In Edda qvae de Otthino leguntur, in hunc modum transtulit
Islandus qvidem meus; mitto, ut, qvae usui esse possint,

p.215
ex iis decerpas. Textum ipsum habes in tuo manuscripto.
Anaglypta noster totus est in caestuum figuris stanno insculpendis;
intra qvatuordecim dies, modo promissis stet, eas perficiet.
Hoc ipso die Pricei librum a D. Jacobo Matthiae accepi, qvem
mox ei tradam: ut pari modo sistrum perficiat. Pretium tibi
ante indicavi. Cum absolverit, tibi data commoditate mittam.
Vale. Hafn./ 10 Sept./ 1641.
CCXXI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Mitto, qvae Anaglyptes noster tuo nomine perfecit; pro iis
septem solvi Daleros Imperiales, ut ex ejus, qvem mitto,
agnosces chirographo. In re est angusta, qvocirca in tuum adventum
exspectare non potuit; qvo igitur faciliorem in caeteris
eum haberemus, tuo nomine eos exposui. Exspectat adhuc congiarium,
qvod tuo nomine studiosum qvendam, (qvis sit, ignoro)
qvi opus ursit, ipsi promisisse refert, et haud vulgarem se hisce
impendisse diligentiam profitetur. Offert jam operam in Regum
omnium Daniae exprimendis iconibus, qvas mediocribus
expensis promittit. Si tibi animus esset, eas Saxoni addere, facili
negotio cum ipso transigeres. Iconum ectypa ad calcem tui
Mercurialis invenies. Ferunt, Ernstium vestrum Nycopiae
chartam qvandam contra me sparsisse, cujus vehementi teneor
desiderio; habere si potes, mitte qvaeso. Video hominem
aliud in ore et calamo, aliud in pectore clausum gestare; sed
mihi ansam si dederit, ejus stratagemata ita excutiam, ut, qvis
ac qvalis sit, omnes intelligant. In literis ad Episcopum nostrum
Academiae et Collegis minatur, sed omnes fulgura ejus ex pelvi
rident. Ausus est cuidam amico meo dicere, se nunqvam legisse
Dissertationem meam; praeterqvam qvod falsum id esse in
mea animadversione evidenter docui, pluribus, si opus, id evincam
rationibus. Miror, eum apud doctos et rerum peritos
famae suae melius non consulere etc. Tu Vale, et bono publico
vige. Hafn./ 28 Sept./ 1641.

p.216
CCXXII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Doleo me tuo alloqvio frui non potuisse; nuper hic cum esses:
Helsingoram eundi incubuit mihi necessitas; hinc adventum
tuum exspectare non licuit. Nunc hasce ad te dare lubuit,
tum ut in memoriam tibi revocem promissorum de Edelbaldero
Degn et aliis, qvorum in Monumentis meis fit mentio, tum ut juvenem
hunc insignem, qvi tuam ambit familiaritatem, tibi commendem.
Dignus tuo est favore, Poeta insignis et in humanioribus
haud vulgariter versatus. Tottii cum ipsi commendata sit
apud vos inspectio, ut habeat Patronum, ad qvem in dubiis confugiat,
tuum expetit favorem, qvem ipsi vel meo nomine te
haud denegaturum confido. Habebis juvenem tuo haud indignum
favore et patrocinio. Vale, et, ut soles, ama. Periere
naufragio, qvas hoc anno ad Arngrimum et alios in Islandia
dedi literas; hinc exea Insula vixest qvod qvicqvam exspectem.
Eddae latini ut et Supplementi Arngrimiani tibi brevi fiet copia,
ut a fide digno accepi. Vale. Hafn./ 28 Octobr./ 1641.
CCXXIII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Felici sidere amicitiam inter nos coaluisse, non injuria dixerim.
Qvo enim tempore tua ope operaqve maxime indigeo,
eo tu maxime et promptissime eam mihi exhibes. Itaqve
jucundissima animo meo inhaeret recordatio praestitae hactenus
benevolentiae, qvam nunqvam claudicare sensi, qvoties aliqvid
flagitarem eorum, qvae ad Saxonem illustrandum facerent. Eo
nunc confidentius voti mei summam propono; cui alioqvin veniam
orare necesse foret. Scilicet sic me affecit Volumen illud
MS./ Vitas Episcoporum Arhusiensium juxta ac Catalogum Regulorum
Scaniae, Selandiae, Fioniae, Cimbriae, continens, (cujus copiam
nuper fecisti, cum laribus tuis me perhumaniter exciperes)

p.217
ut ejus desiderium aegerrime exinde tulerim. Proinde abs te
enixe contendo, eundem mihi Codicem exiguo temporis spatio
utendum concedas. Imo inqvies: Redde prius, qvae jam ex
meis habes. Certe jamdudum reddita fuissent, nisi si Amanuensis
meus in describendis Notis ad Saxonem totus occupatus esset.
Qvo labore ubi erit defunctus, extemplo commodata restituam.
De figuris istis aeneis res gestas Regum Daniae praecipuas repraesentantibus,
qvae illustre decus et ornamentum Saxoni meo conciliarent,
scripsi hac vice ad Simonem de Pas. Conditionem
hanc detuli, me brevem qvandam earundem rerum gestarum
Descriptionem, qvae singulis responderet schematibus, consignaturum,
modo is vicissim formas istas Saxoni meo olim inserendas
suppeditaret. Responsum exspecto. Tuum erit persvadere
homini, ne oblatam conditionem detrectet. Velim etiam
data occasione paciscaris cum altero illo sculptore de Iconibus
Regum Daniae caelo exprimendis; pretiumqve, qvod poscit,
perscribas. Numero sunt Octoginta tantum, qvos Saxo recenset:
nisi si placeat addere Amlethum, Haraldum Klak, Hjartvarum,
et alios, qvi a serie Regum omnino excludendi videntur.
Monumentum Gorstangense, qvod Fyliga meminit, mecum ut
impertias, peramanter rogo. De Charta famosa Ernstii altissimum
apud nos silentium est. Consultius esset, si Harpocratem
ageret. Sed forte fatis ducitur ad camarinam movendam, ut
simul detegantur consilia ipsius haud adeo interdum ad amussim
bonae mentis exaeqvata. Tu velut petra mediis immotus in undis
perstas, altoqve supercilio, vel generoso potius pectore
qvoscunqve assultus despicis et eludis. Deus te protegat et conservet
in commodum patriae, et literarum incrementum perenne
in hoc voto finio, et te, amicorum integerrime, aeternum
Valere et ex animo Salvere jubeo. Sorae, a./ d./ IV Novembr./
Anno Messiae, Regis aeterni, MDCLI.
CCXXIV.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Scripsi nuper cum Beringio nostro, sed meas nondum curasse
eum, ex illis, qvas jam accepi, intelligo. Mitto, qvae

p.218
petis, Episcoporum sc./ Arhusiensium Catalogum, ut et Regulorum,
qvos apud me vidisti, sed ea lege, ut prima commoditate remittas,
qvae observasti, Monumentorum meorum illustrationi inservientia
de Degn, Fyliga et aliis. Cum Passio et altero illo
data agam opportunitate, et qvid feram responsi, significabo.
Interim velim, nomina et ordinem Regum consignes, qvos expressos
cupis, ne erret. Occupatissimus hasce scribo; festinationi
igitur ignosces. Vale. Hafn./ Nov./ 1641.
CCXXV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvod imperasti, exeqvutus sum. Conjeci, ut vides, in
formam Epistolae, Additamenta qvaedam ad inscriptiones
tuas Runicas: in qvibus liberiores conjecturas condonabis.
Addidi Carmen, sed rude, inficetum, et plane extemporaneum.
Ultimi versus literis Runicis exarati sic habent:
Wormius hic ille est fugientis destina RUNAE,
Tristibus a tenebris totam qvi vindicat Arcton.
Sed juxta cum ignarissimis scio, qvibus characteribus scribantur
AE, Q, C, TH. Itaqve ipse emendes rogo, qvae perperam
hic a me scripta. Nam [runisch] putabam esse C. Q. autem [runisch].
De caeteris erudiri cupio. Fac me in amoebaeis tuis de singulis
edoceas. Nam ex literatura tua Runica, nullum, qvod ego
sciam, mihi subsidium. Destina a. vox est non ubivis obvia,
qvamvis sit probae monetae et notae. Utitur Corippus Africanus,
Poeta Justini Augusti minoris tempore clarus, pro columna, tibicine,
seu fulcro; Libro I. in ipsius laudem,
Et Thomas Lybicae nutantis destina terrae.
Ego respexi ad istum D. Braulionis locum in vita D. Isidori:
Qvem Deus, post tot defectus Hispaniae, novissimis temporibus
suscitans, credo ad restauranda antiqvorum monumenta, ne usqveqvaqve
rusticitate veterasceremus, qvasi qvandam apposuit
destinam.
Caeterum ignoscas qvaeso, qvod Monumenta tua, juxta ac
caeteros Codices, plus justo diutius penes me detineam. Etenim

p.219
Amanuensem meum indies fatigant Notae meae in Saxonem, qvarum
in igne jam ferrum est. Memini in Observatis meis cultelli
cujusdam aerei et lapillorum varii coloris. Et hunc et illos
transmitto et inspiciendos praebeo, sed ea lege, ut mox restituas.
Experiar te vicissim benevolum in procuranda Archaeonomia
Gvil./ Lambardi, qva vehementer indigeo. Adige generum
tuum ad eum sollicite inqvirendum. De transmisso nuper Catalogo
Episcopor./ Arhusiensium una cum adjunctis, maximas ago
gratias. Vitus ille Beringius primo aditu mihi valde placuit.
Sentiet deinceps, haud parum apud me valuisse commendationem
tuam. Juvenis certe dignus est meliore fortuna et augustiore
conditione. Nunqvam deero ipsius commodis, qvacunqve
in re ipsi gratificari qveam. Utinam Sora nostra talibus
abundaret! Verum desino, et te, Amicorum integerrime, ex
animo valere jubeo. Sorae ta!cista, d./ IV. Nov./ MDCXLI.
CCXXVI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Publica hisce diebus occupatus fui disputatione; hinc factum,
tuis tardius qvod jam respondeam. Pro elegantissimo carmine,
ut et affectu prolixo notisqve et animadversionibus doctissimis
maximas ago gratias singulasqve suo loco non sine honorifica
tui mentione inseram diligentissime. Characteres qvod spectat,
de qvibus dubitas, ex Literatura Cap. II. constat, priscos
qvindecim saltem usos esse notis, qvibus animi sensa exprimebant,
eoqve nomine C et G et Q unica hac nota [run.] indicabant.
Recentiores autem, qvi aliis lingvis eas accommodarunt,
discrimen aliqvod invenerunt, Lectorum commoditati ut inservirent.
C per [run.] obliqva acuta expresserunt ut et K. Norvagi
per dimidiatum I. hoc pacto [run.] aliqvando O in fine addentes
[run.], alii hoc pacto [run.] sed priscis consone per [run.] exprimi debere
arbitror. Q eodem pacto, eam namqve literam nostrates
non agnoverunt, sed ejus loco K. usi sunt. G literam obliqva
incurva hoc modo [run.] et qvandoqve punctato [run.] significarunt.
Diphthongos agnoverunt nullas, sed literis divisis pinxerunt ut
AE. [run.] [run.] alii recentiores ita [run.]. TH veteres [run.] sed recentiores

p.220
[run.] vel [run.] Ego priscos, qvantum possum, imitor eorumqve
sto auctoritate. Cultellum ut et lapillos gratus remitto.
De Lambardo sollicite inqvisivi, retulit gener, se ejus titulum
invenire inter libros D. Metznero commodatos, qvos nondum
restituerunt haeredes. Apprime placent notae communicatae,
sed, nisi auctoritates videro, qvibus suffultus D. Resenius nobis
Thejam Solis et Lunae matrem constituat, illas meis inserere non
audeo. Ad Krodonem me non diffundam, cum ejus fabula qvaedam
habeat, qvae minus ad gustum meum. Aliis eum relinqvam,
qvibus volupe est hoc ex professo tractare. Monumentum Orethinganum
majorem sapit antiqvitatem, qvam ut ad Voldemari
tempora referri possit. Vix tuam interpretationem ferunt literarum
ductus, interim ut elegantem inseram et lectori judicium
permittam. Reliqva mihi valde placent, utqve porro, si qvid
tale occurrat, qvo nostris lucem addere valeas, ea candide mecum
communicare ut haud graveris, amice contendo; fiet certe
non sine gratitudinis nota, singulis apposita. Cum Passio de
iconibus egi; is conditionem plane non videtur respuere, sed
tecum coram agere gestit, ut de numero, ordine et modo particularius
tractetur. Alter ille pro singulis Regibus in stanneis
laminis exprimendis duos postulat imperiales; at si ipse coram
rem ventilare posses, forsan se nutui tuo accommodaret. Vale
27 Nov. 1641.
CCXXVII.
STEPH. JO. STEPHANIVS
D. Olao Wormio.
Valde mihi placuit consilium, qvod mihi de Imaginibus Regum
Daniae, qvorum Historiam Saxo condidit, in laminis
stanneis exprimendis, semel atqve iterum suppeditasti. Et tolerabile
satis judico pretium esse, qvod pro opera sua postulat
Anaglyptes. Icones etenim erunt duntaxat octoginta, si seqvamur
nomina et seriem Regum, qvam nobis dedit Andreas Vellejus
sub finem versionis suae. Nam intercalares Reges, juxta
aliorum curiositatem, hinc inde inserere, vix duco operae esse
pretium: qvales sunt Balderus, Amlethus, Haraldus Klak, et
caeteri. Suffecerit eos repraesentasse, qvi Regum titulo, non

p.221
Gubernatorum, in Dania rerum potiti sunt. Jam calculo posito,
bini de singulis Iconibus Unciales conficient, ni fallor,
summam centum et sexaginta Uncialium. Sed qvis sculptori
tantundem argenti solvet? Qvod me attinet, neqvaqam par
tantis sum expensis, qvi ultra qvinqvaginta Unciales Saxoni
adornando hactenus impendi. Et si qvid de meo peculio porro
addere vellem, reservandum id omnino esset ad ipsam Editionem
autoris procurandam. In Generosi Domini Praesidis nostri liberalitate
forte aliqva nobis spes existeret, Sed et hanc malo exerceat
in charta coemenda, in Typographi opera conducenda, inqve
aliis ad Editionem necessariis comparandis. Qvare reliqvum
est, ut alios qvaeramus adjutores, qvi symbolam ad hoc implendum
opus conferre velint. In his animo meo obversantur Reverendi,
Amplissimi, et Clarissimi Domini Professores Regiae
Academiae Hafniensis, Collegae tui honorandi, Patres, Praeceptores,
et Amici mei debita reverentia et honore colendi, qvos
summopere rogatos habeo, ut idoneos in hanc rem sumptus facere
haud dedignentur. Erit hoc cum perpetua laude et gloria
ipsorum conjunctum, et ad seros usqve nepotes haec celebrabitur
munificentia, qvamdiu literis et Saxoni nostro suus constabit honos.
Et vix est qvod tergiversentur, si exactam rationem iniverint,
qvid unicuiqve exponendum veniat. Nam vide, Totum
Collegium vestrum VI. constat Professoribus. Jam numerent
singuli Decem unciales, praeter D. Episcopum et D. Finckium,
qvi, utpote ditiores, duplum contribuant et voti erimus compotes.
Qvocirca, si ita tibi consultum fore videbitur, peramanter
rogo, ut Excellentiss./ Dominis Collegis tuis in Consistorio convocatis,
hoc institutum exponas, et qvid responsi retuleris,
diligenter ad me prima qvaqve occasione rescribas. Catalogum
Episcoporum Arhusiensium juxta ac Genealogiam Regum Daniae
ex Islandicis monumentis, qvam nuper mecum communicasti,
non sine debita gratiarum actione, in praesens tibi restituo et una
mitto Chronologiam Islandicam, cujus mentionem apud te injeci,
cum non ita pridem Hafniae subsistere. Eam sedulo recognoscas
velim, et cum tua, qvam mihi monstrasti, conferas. Qvod
si dissentiant inter se, aut plane non conveniant, enixe abs
te contendo, ut tui Codicis mihi copiam facias. Experieris
me vicissim in vota tua facilem promptumqve. M. Brynolphus in
proximis ad me literis, qvae mihi ante octiduum redditae sunt,
jubet me exspectare Historiam Ragnari Lodbroci, librum rarum

p.222
et inventu difficilem, meam in gratiam translatum et
transcriptum. Is nunc Codicem Legum Islandicarum eleganti
manu in membrana scriptum cum aliis nonnullis Constitutionibus
transmisit. Quibus adjunxit Notas eruditissimas in priores
duos libros Saxonis nostri, maximam partem ex Antiqvitatibus
Islandicis depromptas. Si aves pervolvere, impertiam. De minutiis
Notarum mearum et incondito Carmine, non est qvod tam
exqvisitas agas gratias. Ego saltem affectus me erga te testandi
causa, qvicqvid id fuit, in chartam conjeci. Majora alioqvin
meretur humanitas tua et singularis in me benevolentia, qvam
nunqvam non expertus sum paratissimam. Bene et feliciter
Vale, optime Amicorum, et me, ut soles, ama. Sorae, d.
IV. Decembr./ MDCXLI.
Monumento Tirstedensi, in qvo mentio fit VIKINGORUM,
vehementer indigeo. Proinde tuum erit etiam istud solita
humanitate mihi subministrare. Nam absqve eo vix progredi
licet ulterius in Notis ad Libr./ VI. Iterum Vale.
CCXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Quae de expensis faciendis ad sculpendas imagines Regum
Daniae scripsisti, qvibusdam ex Collegis meis proposui.
Illi existimant, Historicum Regium tam amplo gaudere stipendio,
ut hisce et similibus si qvartam singulis annis impendat,
non necessum sit, alios hisce onerari, ad qvos historicum negotium
non spectat, Putant qvoqve, aegre laturos Collegas tuos,
se hoc honore privari. Cum enim illi stipendiis fruantur honestissimis,
in lauto vivant otio, nec tot qvotidie, ut nos, graventur
expensis, non posse non hanc oblatam provinciam gratissimo
animo excipere. Scribis, te ultra qvinqvaginta unciales Saxoni
adornando hactenus impendisse. Ego circa ducentos de meo erogavi
ad Monumenta sculpenda, nullo ad studium hoc conductus
praemio. Qvis mihi hos refundet? qvis chartam et typos iis
cudendis suppeditabit? Praeter conscientiam me facturum puto,
Collegas meos si hoc onere gravarem. Si ex te peterem sumptus
eo nomine, qvod haec ad Historiam spectent Danicam, cui promovendae

p.223
tibi peculiari deputatum stipendium, qvid mihi responderes?
Pro missis Annalibus gratias ago; ubi otium fuerit,
cum meis conferam. Notas Brynolphi in duos Saxonis libros
perlibenter viderem; data occasione, mittas, qvaeso. Tirstedense,
qvod petis, mitto Monumentum, atqve, ut feliciter in proposito
pergas, hortor. Vale, et favere perge. Hafn. 9. Decembr.
1641.
CCXXIX.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Mitto Notas et Observata M. Brunolphi in priores duos Saxonis
libros juxta ac Praefationem. Vehementer mihi placent,
cum qvod maximam partem ex Antiqvitatibus Islandicis depromta
sint, tum qvod in multis cum meis consentiant. Autor
ero, ut coeptam pertexat telam, qvae propediem meis lucubrationibus
pulcherrimam dabit aut insertam aut mantissam.
Adjunxi Epistolam ejusdem amici, ut edoceret te, qvid sperare
habeam in posterum ab ipso monumentorum priscorum. Qvam
nuper communicavi Chronologiam, peramanter rogo, cum tuis
ut conferas. Geminam enim apud te vidi, si recte memini, veterem
et recentiorem. Et facile adducor ut credam illas a mea
di!j dia! pasw_n discrepare. Qvod si ita est, noli me defraudare
vota ac desiderio meo, cui nunqvam non soles satisfacere. De
Monumento Tirstadensi uberrimas ago gratias. Nunc porro
velim mihi suppedites Monumentum qvod TUMMI Velificatoris
meminit, cujus mentio occurrit sub initium Libri VIII. inter
proceres ad praelium Bravelsense ab Haraldo an Ringone conductos.
Edoceas etiam qvaeso, qvid eodem Saxonis in loco significet
vocabulum Crucibulum, qvod instar cognomenti attribuit
cuidam Frosthoni, in infima pagina Editionis Francofurtensis
130, et eris mihi magnus Apollo. Bene ac feliciter Vale et
Salve, Amicorum exoptatissime, cum omnibus, qvi circa te
sunt. Ipso Solstitio autumnali, Anni MDCLI.

p.224
CCXXX.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Pro communicatis M. Brynulphi observatis in Saxonem gratias
ago maximas. Pellegi, haud displicent. Sed si ea, qvae
adfert, adductis Auctorum, ex qvibus illa hausit, locis confirmasset,
res futura esset multo illustrior, ac fidem dictis conciliasset
majorem. Si scripseris, auctor sis, qvaeso, integra loca in seqventibus
ut adjiciat, cum, qvos citat, apud nos et alios non extent.
Qvodsi mihi ab eo impetrare posses Volatilis istius Saxi particulam,
cujus meminit p. 2. circa finem, Thesauro meo augmentum
accederet insigne; si addiderit ligna vel alia, in lapidem
conversa, in fonte prope Scalholtum in Haukedal, cujus tu in
notis facis mentionem, res foret gratissima. Qvodam in loco
Upsalam olim dictam fuisse Sigtunam arbitratur, sed sunt etiamnum
distinctae civitates Sveciae. Remitto jam et Notas hasce et
Annales tuos et meos; differre namqve animadverto non qvidem
chronologia, sed rerum varietate et ubertate; ubi lustraveris,
meos remittes. Monumentum, qvod Tummi Velificatoris
meminit, nullum mihi est. In Hunestadensi, qvod mitto, Tummi
vocem invenies, sed non Velificatoris. Foeminam namqve fuisse
arbitror, qvae hoc nomine ibidem insignitur, ut ex meis, qvae
apud te sunt, colligere vales adversariis. In explicatione vocis
Crucibuli nullo opus est Apolline; vox namqve est et Chymicis
et Metallurgis usitatissima, qva denotant triqvetrum ex argilla
firmissima compactum, in qvo igne vehementi metalla fundere
solent, vulgo En Tiegel. Crucibulum est vas fusorium, inqvit Rulandus
in Lexico Alchymiae, ex terra igni contumacissima factum,
acutiore basi et tereti in ampliorem capacitatem forma triangulari
vel rotunda desinentem, ad fundenda et eliqvanda metalla et
mineralia formatum.
Sic Geber Arabs habet de investigatione Magisterii,
de praeparatione Veneris, Praeparatur Venus optime per
hunc modum, ponatur Veneris stratum super stratum de sale communi
optime mundato in crucibulo etc.
Catinus vel catillus etiam
qvibusdam vocatur. Sed Frostko hic qva voce Danorum dictus
sit Crucibulum cum ignarissimis ignoro, an Froste Pot? Mihi ad
manum non est Vellejus, ut, qvo pacto ipse reddiderit, inqvirere

p.225
valeam. Catalogum Regum Daniae, qvos tu Saxonem pro
veris agnoscere putas, data commoditate, velim, mittas. Vale.
10. Decembris, 1641
CCXXXI.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Inter alios sermones, qvos hoc loci nuper inter nos miscere
contigit, haud dememinisse poteris, incidisse mentionem
Svenonis cujusdam, a Sarracenis in bello Sacro olim interfecti:
qvem tum dixi a Vilhelmo Tyrio in numerum Heroum relatum
fuisse, qvi Crucis imagine, ut ista tempestate moris erat, in humeris
insigniti, ad Palaestinam occupandam, et a manu barbarorum
vindicandam, ex variis Regionibus, magnis confluxerunt
copiis. Et en tibi locum ejusdem Tyrii de Svenonis nostri caede
prorsus miseranda, qvi omnino fato meliori dignus erat. Sed
inqvies: Svenoni huic qvis pater, unde genus? Non potest esse
alius, qvam Svenonis Tiuffveskeg nepos, qvi cum fratre suo
Tostone, Eduardo Angliae Regi obsidis loco ab ipso parente
Godevino traditus est. Videsis Genealogiam Lyschandri pag. 197.
et 198. Meminit etiam Svenonis hujus Matthaeus Paris ad
A. C. 1097. Hoc qvoque tempore Swanus (perperam, pro Sveno)
Danorum Regis filius et cruce signatus, cum viris mille qvingentis
optime armatis, ad obsidionem properans Antiochenam, non
longe ab urbe Nicaea, Turcorum perpessus insidias, cum suis omnibus
interfectus est.
Caeterum qvod Saxonis Editionem attinet,
eo jam res devenit, ut, Generoso Dn. Praeside nostro omnes impensas
detrectante, Amicorum subsidia, et inprimis eorum, qvi
Bono publico ex animo sunt addicti, ambire in posterum cogar
et in partes vocare. Qvum vero consultissimum esset, in consortium
expensarum, qvae in Saxonem faciendae essent, asciscere
Bibliopolam qvendam, qvi cum exterarum nationum Bibliopolis
mutua exercens commercia, distrahere et sua et nostra omnium
exemplaria posset, idcirco praesentes hasce tuisqve adjunctas
ad Moltchenium exaravi literas, qvibus ab ipso enixe contendo,
ut ad commune hoc commodum promovendum liberalem
symbolam conferat. Tuum erit Moltcheni autorem svasoremqve

p.226
esse, ut Societatem divulgandi Saxonis nobiscum alacriter
ineat, nullus dubitans, qvin ex liberalitate sua uberrimum
sit qvaestum facturus.
Beringius noster majorem in modum abs te petit, ut clam
Episcopo habeantur omnia, qvae de eo ad Professionem Poeseos
olim promovendo inter vos hic nuper transacta sunt. Veretur
etenim, ne, si resciverit institutum hoc vestrum, Episcopus,
priusqvam ejus exeqvendi opportuna affulserit occasio, negotium
totum impediat, qvod aegre laturus sit maturam Beringii e
functione, qva nunc fruitur, dimissionem. Novit enim, qvantopere
sit addictus Nobilium commodis etc. Sed haec inter
nos. Bene et feliciter Vale, optime amicorum, et me, ut soles
ama. Sorae tacista, Postrid./ Cal. Februarii, MDXCLII.
CXXXXII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
De Svenone isto tuum communicare qvod volueris judicium,
gratias ago ingentes: hunc ipsum certe, qvem delineas,
fuisse oportet et non alium, qvem Tabula illa exprimit. Catalogum
eorum, qvae ex Saxone deprompta, aereis insculpsit laminis
Passaeus noster, manu Spormanni consignatum mitto; simul
etiam exemplum unum nondum omni ex parte perfectum (qvod
redditum mihi cupio) ut de magnitudine reliqvorum constet.
Nisi in charta majori Saxonem imprimi cures, vix eorum tibi
usus esse potest. Fuere procul dubio, qvi nil nisi suum approbant,
Praesidemqve vestrum ab opere tam utili et necessario alieniorem
reddiderunt, tibi et Patriae tantam invidentes gloriam; sed
tu contra audentior ito. Ubi Serenissimo Regi tuum innotuerit
propositum, media procul dubio se offerent, ad optatum scopum
ducentia. Cum Moltkenio data opportunitate agam: sed sat scio,
difficilior erit; jam enim Apologiam D. Brochmanni exspectat, et
Danicis aliis occupatur. Qvicqvid meis possum adhortationibus,
praestabo Beringium securum esse jubeo, nihilqve mihi magis
in votis erit, qvam ut eo, qvo actum, modo, juveni optimo
gratificari possimus. Vale. 7. Febr. 1642.

p.227
CCXXXIII.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio
Excellentissime Dn. Doctor Wormi, Affinis et Amice desideratissime.
Restituo in praesentia, non sine debita eucaristia,
nuper ad me transmissum exemplum figurarum, qvas
jussu Regio aereis laminis mandat Passaeus. Vehementer placuit
Generoso Domino Praesidi nostro; qvi mox sponte operam condixit
suam in Diplomate Regio obtinendo, qvo Passaeus vel invitus
cogeretur non omnes solum imagines nobis suppeditare,
sed et suo praelo excudere: qvomodo te mihi svasisse memini.
Ex adjuncta qvoqve designatione, manu Spormanni, ni fallor,
exarata, facillime colligere potui numerum eorum, qvos Saxoni
meo olim inserere licebit. Certe ingens ornamentum addet
florentissimo huic Scriptori, ejusqve novae Editioni, ex accurate
delineatis Iconibus. Verum qvibus apud te qerelis proseqvar
nostratium invidiam an incuriam? qvi tam lenti sunt et
negligentes ad Bonum publicum promovendum; et illi praecipue,
qvi tot nummorum acervos plena strangulant arca, Reverendum
Dn. Episcopum non ita pridem de Societate divulgandi
Saxonis nobiscum ineunda compellavi; sed qvid responsi retulerim,
malo coram, qvam per literas, tibi exponere. Nec
spem nobis ampliorem alii fecere, qvos hoc de negotio anxie
adeo solicitassc et poenitet, et pudet. Monumenta tua unica,
qvibus ultimam a Typographo manum tantum non impositam
esse confido, velim inter primos mecum communices, qvi forte
in paucis ejusmodi Antiqvitates suo pretio aestimare novi. Ego
Saxoni totus adhuc intentus sum, licet jam sensim cordatos fautores
habere desinat. Bene Vale, ad ornatum patriae nate, et me
ama, .Sorae, xa, d .Februarii Anno Christi MDCXLII.

p.228
CCXXXIV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvum nullus dubitem, qvin ultimam Monumentis tuis manum
Tpographus imposuerit, peramanter te rogo, ut
eorum mihi exemplar benigne impertias: Vel saltem integrum
llud Caput, qvod de munimento Thyrae Reginae, Danneverck
dicto, agit, per amanuensem tuum describendum cures. Etenim
variorum autorum loca, qvae illic ad testimonium citasti,
valde inservire poterunt Notis meis in .Saxonis Librum, cu
illustrando emendandoqve nunc totus incumbo. Adjungas qvaeso,
si qvae tibi in Arehivis tuis suppetant documenta de Julinensium
Piratica, ipsaqve urbe Julino, cujus eodem libro mentionem
saepius injicit Saxo. Prodiisse etiam in lucem reor Generi
tui Reges aeri incisos; qvos anxie desidero. Simul abs te peto,
ut veteres Rhythmos ab Opiti editos, qvos penes te esse nuper
indicasti, mecum ad tempus communices. Restituam bona fide,
ubi nos futura regni Comitia, cum propitio Deo, conjunxerint.
Vale optime Amicorum, et me ama. Sorae, #ta/cista, d. VIII. Martii,
Anni M DXLII.
CCXXXV.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Tantum abest, Monumentis meis extremam manum imposuerit
Typographus, ut librum tertium de Scanicis jam
primum inchoet. Vix ante Festum Johannis absolvet. Nec dubites,
qvin inter primos sis futurus, qvibus communicabitur,
eo usqve perventum ubi fuerit. Mitto tibi pagellas, qvibus
Monumentum Thyrae continetur, ea lege, ut remittas prima commoditate,
cum crebros in iis, ut videbis, tpographi notaverim
errores, qvorum cum reliqvis habenda est ratio ad calcem
libri De Julinensilus nil habeo praeter ea, qvae extant in Historia
Norvagica. Memini, me apud Magnificum Cancellarium Frisium

p.229
piae memoriae integram prisca lingva nostra de iis vidisse historiam,
sed ejus mihi non est copia. In Helmoldo etiam qvaedam
invenies; Ioca investigare mihi jam non est integrum. Reges
aeri incisi nondum prodierunt. Opitii mitto Tractatum. Si
Chronologiam Saningiaonan nactus es, mitte qvaeso. Eddae
qvoqve tantum, qvantum descripsit amanuensis. Nescio, an
in Notis tuis rationem habeas nostri nitlingsagu, qvod omnino
fieri oportet, cum qvamplurima suppeditet a Saxone diversa et
qvandoqve neglecta. Vale, Hafn. XIV. Mart. 1642.
CCXXXVI.
TTT-
KKK-
KKK-
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
mecum communicatum, en tibi grata mente remitto.
Huic adjunxi, qvam petis, Eddae Primam partem, una cum
versione Latina seqventium Fabularum, qvibus bini Codices
MSS. auctiores fuerunt. Sed qvia Amanuensis meus intricatos
stos et Islandis vernaculos Characteres, qvibus descriptus est
Codex, qvi nomen Johannis Paulini Resenii praefert, asseqvi
nullo modo potuit, spatium, qvod vides, vacuum, utriqve Textui
tam Islandico, qvam Danico, olim supplendo, relinqvere
coactus sum. Sed qvis mihi Oedipum se praestabit? De Islandis
eqvidem, qvi nunc Musarum sacris apud vos operantur, exiguam
admodum spem foveo, utpote atis a te edoctus, qvam ignavi
sint et nullius frugi. Nihilo tamen minus Codicem illum ad te
mittendum duxi, ut etiamnum hac in parte ipsorum diligentiae
periculum faceres: qvos minori negotio Danicam versionem
adornaturos confido, qvam Latinam. Itaqve si rem in expedito
fore putaveris, velim uni eorum Librum MS. committas, eum
in finem, ut primo Contextum Islandicum literis Latnis majusculis
enucleate, distincte, et polite describat, omissis ductibus
Notarum concisis et, qvas vocant, Abbreviattris Deinde
ut boni interpretis vice fungens, nativae vocis idioma in Danicam
nostram transferat, initium facturusa Fabula 5o., et tandem perducturus
eandem versionem ad finem usqve primae partis et pilogum
autoris. Nam secunae partis versionem utramqve penes

p.230
me asservo, donec prior illa omnibus numeris absoluta furit.
Tuum jam erit (qvomodo plane mihi persvadeo) Codicis utriusqve
accuratam gerere curam, ne qvid detrimenti capiant, inprimis
qvi me possessorem agnoscit, non injuria tam pulchra veste
ornatus. Cujus sane, nulli mortalium, copiam, praeter te,
facile facerem qvippe cui omnia mea ex asse debeo. Velim
etiam utrumqve Volumen apud te retimeas in adventum usqve
meum, qvem ad futura regni Comitia, si Deo meo ita visum fuerit,
exspectare te jubeo. Chronologia sua nondum me beaevit
Saningius Affinis; et adhue se totum illi absolvendae incumbere
literi me suis edocuit, qvas hoc ipso die, qvo haee scribo, accepi.
Ubi nactus fuero, tibi mox impertiam. Scio eqvidem insistere
ipsum per omnia lyschanri vestigiis: cujus Chronologia nulla
foret, si insit tiis istis Regibus, qvos hinc inde Operi Genealogicoinsarcire
solet, prorsus abstinuisset. Bene et feliciter Vale,
mi optime Amicorum, et me, ut soles, ama, qvi te aeternum.
Sorae a. d. IV. Mart. Anno Messiae cso IocxLIl.
cxviI.
KKK
KKK
TTTT
KKK
. O O
D. Olao Wormio.
Ercules ille Gaditanus, cujus effigie signatos nummos nunc
nuper apud te non sine summa voluptate inspexi, non fuit
alius, qvam qvi in Insula et urbe Gaditana olim colebatur.
Testantur enim qvamplurimi Autores, Herculem cum sociis in
insulam Gades penetrasse, eiusqve in memoriam a posteris
teimplum magnifica pulchritudine exstructum suisse, qvod antiqvitus
erat inter celeberrima hujus insulae opera, qvo plures Romanorum
duces, magnis rebus gestis, vota soluturi ventitabant
P ilostratus vero Lib. V. VitaApollonii yanaei scribit, duos
ibi Hercules cultos fuisse, gyptium et Thebanum, nullo prorsus
intus simulacro; caeterum gyptio duas aras aeneas, Thebano
unam tantum erectam: juxta qvam duodecim Herculis labores
conspicerentur; qvod et Silius Italicus innuit Lib. IIl. ubi non
inerudita descriptio et templi et sacri Herculei legitur:
Vulgatum, nec cass fides, ab origine sani
Impositas durase trabes, solasqve per aeum

p.231
Condentum novisse manus: hinc credere gaudent
Consedisse Deum, seniumqve repellere templis:
Tum qveis fas et honos adtis penetralia nosse
Faemineos prohibent grestus, ac limine curant
Setigeros arcere sues, nec discolor ulli
Ante aras cultus, velantur corpora lino,
Et Pelusiaco praefulget stamine vertex
Discinstus, mos thura dare, atqv e lege parentum
Sacrificam lato vestem distingvere clavo;
Pes nudus, tonsaeqve comae, castumqve cubile,
Irrestincta focis servant altaria flammae,
Sed nulla effigies, simulacrave nota deorum
Majestate locum, et sacro implevere timore,
In foribus labor Alcidae.
Pomponius Mela Lib. Ill. Cap. VI. unicum tantum Herculem
Egyptiam ibidem cultum fuisse tradit. Templum, inqvit,
Egyptii Herculis, religione, vetustate, opibus illustre, Tyrii
condidere: cur sanctum sit, ossa eius ibi sita efficiunt. A Gadibus
itaqve Hercules Gaditanus cognominatus; cujus etiam
mentionem facit Diodorus Siculus Lib. VI. et alii non pauci,
praesertim qvi insulam istam descripserunt. Caeterum vetustissimos
esse nummos tuos vel ex ipsis literis conjicio, qvae omnino
Punicae sunt. Poeni etenim, (sive, ut alii, Phoenices, aut Tyrii)
Gaditanam civitatem primum condiderunt, qvam posteaRomani
variis operibus exornarunt, unde Julia Augusta Gaditana dicta.
Pisces autem, qvorum effigies in adverso Iatere nummorum apparent,
Thynni sunt. Thynnorum etenim piscatura praecipuus incolarum
qvaestus et semper constitit, et hodieqve ex eadem multum
emolumenti capiunt. Haec in praesens habui, qvae de Gaditano
isto Hercule edisserem. Plura tihi autorum, qvos
laudavi, lectio suppeditabit. Porro alteram Eddae partem de variis
rerum appellationibus, en tibi nunc., sicut recepi, repraesento;
licet Danica versio vix literam E. attigit. Origines Ptavinas
Pignorii in Bibliotheca Meursiana frustra qvaefivi. Eas etenim
jamdudum emptor, nescio qvis, suis vendicavit usibus.
Autorem, qvi seditionum Danicarum Historiam conscripsit,
mecum ut communices rogo: si modo vicissim me de Cornn tuo
sollicitum esse velis. Bene ac feliciter Vale, mi optime Wormi,
et me, ut soles ama. Sorae, a. d. III. Maj. MDcxLII.

p.232
CCXXXVIII.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Stephanio.
Soram.
Perplacuit discursus de Nummo Herculeo; optime enim omnia
qvadrare video. Gratias igitur habeo maximas; ad paria
me obligatum tenebis. Remitto Eddam, utcunqve cum meo
contuli; maxime discrepant tum ordine, tum rebus; appellationes
adductae maxima ex parte in meo tum fabulis tum auctoritatibus
veterum Scaldrorum comprobantur qvae si translatae essent,
pulcherrima procul cdubio haberemus multarum antiqvitatum
documenta. Edi in lucem Edda si deberet, juxta meum
exemplar secundum hunc librum publicandum svaserim. Addo
Seditinun Danicarum libellum, ut celerius censuram Cornu
Aurei attrahat. Vale, et, ut facis, ama. Hafniae, 1 Maj. I62.
KKK
AA I.
DAIT
2 2.. O 2 2O
D. Olao Wormio.
Salutem et rerum omnium prosperitateml
cellentissime Vir, Affinis et Amice fidelissima gratia conjunctissime;
Inter gravissimas occupationes, qvibus indies
distringor, eruditissimum illum et vere aureum de Serenissimi
Princiis Aureo Cornu tractatum tuum denuo a capite ad calcem
cvolvi diligentissime: verum nihil plane reperi censura dignum,
aut qvod additamento aliqvo illustrari possit. Qvamobrem contentus
sis qvaeso minutiis istis, qvas in adjuncta schedula a me
notata vides. Plura eqvidem voluissem commentari, sed otium
me deficit. Sin autem deinceps alia sese mihi obtulerint, non
deero petitioni tuae. Nullus dubito, qvin multa suppeditabunt
etiamnum Commentatores varii in Poetas praecipuos, Virgilium,
Horatium, et alios. Sed tu maximam partem Operi tuo inseruisti,
adeo ut non opus siet ulteriori dissertationc. Rerum Danicarum
Anonymum Scriptorem nuper mecum communicatum
nunc restituo, gratias agens maximas, simulqve rogans, ut

p.233
ignoscas, qvod tam diu penes me retinuerim. Qvod si erit,
qvo vicissim tibi gratificari qveam, me in vota tua paratissimum
experieris. Bene Vale. Sorae, d. 7. Junii 1642.
CCXL.
O2 H.OO
D. Olao Wormio.
Ltimis ad te literis meis adjunxeram Observata nonnulla ad
Aureu Corn tuum: qvae minus tibi placuisse ex diuturno
silentio, et seribendi insolita cessatione, tantum non conjecturam
facio. Certe tuam in gratiam, gravissimas inter occupationes,
totam Bibliothecam Philologicam meam diligentissime
excussi: sed animadverti omnia scitu et notatu digna, qvae ad
istud argumenti pertinent genus, te in tuum Cornu copiae (nam
vere ita nominare liceat) una cum pulvisculo fideliter ac feliciter
congessisse, adeo ut nec mihi, nec post me cuiqvam, ullum in
hac messe Spicilegium relictum sit. Grata itaqve sint qvaeso paucula
illa, qvae per temporis brevitatem tunc dare licuit, qvae
amor magis, qvam otium expressit Verum ad alia. Nuper
fando inaudivimus de infelici casu qvatuor istorum Juvenum,
qvi Hafnia Vitebergam iter periculosum susceperant: qvos in
viaa militibus Svecis miserrimum in modum trucidatos interfectosqve
jam constans fama nunciat. Hos inter fuit Uxoris
meae frater Elias, magnae spei Juvenis, qvem una cun caeteris,
proh dolorl interiisse perhibent. Te peramanter rogo, mature
me edoceas, qvid de his certi compertiqve habeas, an, qvod
mallem, secus se res habeat. Anteqvam finiam, unicum est,
qvod abs te enixe petam, ut Vitam beatae memoriae Soceri tui,
D. Matthiae Jani Episcopi qvondam Lundensis, mecum qvamprimum
communices. Insimul, ut filium praedecessoris ipsius,
M. Pauli Martinii, qvem apud vos bonis operari literis comperi,
arcessas, et meo nomine qvoqve de Vita parentis mihi mature
exhibenda ipsum compelles. Constitui etenim propediem,
cum propitio Deo, Chonicon piscoporun Lundensium, qvod
penes me MS. extat, publici facere juris, et supplementi loco
Vitas, qvas desidero, adjungere. Ignosce qvaeso importunitati
meae, et Vale. Sorae, #ta/cista. Die 20 Jun. 1642.

p.234
CCXLI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Miror istas animum tuum subire posse cogitationes, displicere
mihi a te profecta, cum, qvanti et te et tua faciam, etiam
conjectanea, saepius declaraverim. Officii mihi praeter exspectationem
impositi gravitas, iter praeterea Scanicum a scribendi
munere paululum in transversum si rapuerint, non aegre ferres,
si hic esses. vantopere tua placuerint, iteratam ubi videris
ditionem, facile animadvertes Nolo igitur hac de re pluribus.
Ovod de juvenibus istis crudeliter mactatis inaudivisti,
ad nostros non pertinere, ex literis, qvas ipse vidi, colligere
mihi visus sum; interm ab iis nihil hactenus habemus literarum,
exceptis iis, qvae Lubeca et Hamburgo seripserunt. Indies
certiora exspectamus; qvia in illorum comitatu fuit D
Hunnius, qvi cum uxore ad thermas tendebat, ac de eo nihil Lubeca
narratur sinistri, omnia salva speramus. vae socer ipse de
vita sua in chartam conjecit, qvaeqve nos tum collegimus, mitto.
Tu pro tua prudentia singula ubi digesseris, remittes. M. Pauli
Martinii filius Parisiis degit. In hac re D. Fossius operam tibi
gratam praestare potest. Ei enim si scripseris, a vidua Lundis
degente cuncta impetrabis. Paoradinum remitto, gratias agens
ingentes: mea vicissim tibi patebunt. Vale. Hafn. 22Jun. i6.
CCLII.
ITT
KKK
Ma-. 2 2O
D. Olao Wormio.
Salutem et Observantiaml
xcellentissime Domine Doctor Wormi, Affinis et Amice plulrimum
honorande, qvas nuper gravissimis districtus occupationibus
agere non potui, nunc ago habeoqve gratias qvam
possum maximas de Vita Soceri tui adeo benigne mecum communicata.
ae perspexi inservire posse instituto meo, inde excerpenda
duxi; qvae propediem, #su!n qeJ_, inserta suo loco videbis,

p.235
ubi in lucem prodierit, cujus editionem nunc molior, Chronicon
Episcoporum Lundensium. Caeterum pagellas, qvibus vita continebatur
beatae memoriae iri, et de Ecelesia Christi optime meriti,
ante octiduum ad te remisi, qvas velim me edoceas num
acceperis. Praeterea peramanter rogo, ne celes nos, si qvid
comperti habeas de funesta caede tot lectissimorum Juvenum,
qvos in agro Luneburgensi crudeliter mactatos nupera nunciavit
fama. Sumus hic in magna luctus exspectatione, donec
certiora edocti fuerimus. Utinam nihil veri tam tristi rumori
subessetl Sed mens mihi aliqvid scaevi praesagit, praesertim qvod
nonnulliex istis, et hos inter praecipue Uxoris meae frater Elias,
plane inviti tam praesentissimis obsitum periculis iter susceperint.
Deus Opt. Max. te diu sospitem Bono Reip. conservet, Affinis dilectissime.
Sorae, a. d. Io Jul. Iq2.
cCcxLIII.
O LO VIvo
TT DAITT
Stephano Stephanio.
Soram.
Jon est, qvod operose adeo pro tantillo officio gratias agas,
qvas me tibi debere fateor ob Paoradinum et alia communicata.
Gaudeo, te eo usqve perduxisse Episcopos tuos Scanicos;
ut brevi prodeant, elabora. Ovid interim Saxo tuus? an dormiet?
Recte facis, tutius ut ambulet, tot viros praeclaros, ipsi
qvi viam sternant, qvod praemittas. vae de Studiosis in agro
Luneburgico occisis fama tulit, falsa omnia sunt et frivola. Binas
jam Vitteberga ab Affine meo Motfeldio accepimus literas,
qvibus scribit, ex animi sententia omnia in itinere successisse; se
ne militem qvidem vidisse, qvi eos sit allocutus; victuiqve necessaria
se abunde habuisse; Magdeburgo Vitebergam navigio
se vectos; jam vero in aedibus D. Guilhelmi Lyseri, Theologi
eximii, degere, cujus fruuntur et mensa et hospitio, inter qvinqve
Magistros, Viros doctos et modestos, qvi scurrilia illa pennalisantium
toto pectore aversentur. Beringium nostrum osficiose
saluta. Vale, ac vive publico bono qvam prosperrime.
Hafn. 12 Jul. 1642.

p.236
CCXLIV.
STEPH. IO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Andreas qvidem Abbas Monasterii S. Michaelis prope Bambergam,
Vitam S. Othonis, Bambergensis Episcopi et primi
Pomeranicae gentis Apostoli, circa Annum Christi MCDLXXXVII,
composuit: in qva multa leguntur de fanis et Idolis veterum
Sclavorum qvae omnia et singula Otho Episcopus, qvum apud
eandem gentem ad fidem Christianam convertendam versaretur,
pio elo destruxit. Inter alia notatu digna sunt, qvae Lib. II.
Cap. l. de magnificentissimo qvodam in Stetinensi civitate
(qvae olim totius Pomeraniae Metropolis fuit) delubro commemorat,
dum in eo omnem praedam, sive terra, sive mari partam,
spoliaqve hostium, et res alias pretiosissimas repositas fuisse
tradit. Inprimis vero, qvia Cornuum mentionem faciat, et non
solum eorum, qvae potibus apta, sed et (qvod singularem profecto
observationem meretur) qvae cantibus apta, idcirco pro
ea, qvae inter nos intercedit amicitia, integrum hunc Autoris locum
in praesens tecum communicandum duxi. Verba ita habent,
Erant autem in civitate Stetinensi Continae qvatuor (sic templa
Idolorum suorum apellabant veteres Pomerani) seduna ex his,
qvae principalis erat, mirabili cultu et artificio constructa fuit
interius et exterius, habens sculpturas de parietibus prominentes,
imagines hominum d volucrun et bestiarun tom proprie
suis habitudinibus expressas, ut spirare putares ac viere: qvodqve
rarum dixerim, colores imaginum extrisecarut nulla temestate
nivium vel imbrium fuscari vel dilui poterant, id agente
industria pictorum. In hanc aedem ex prisc Patrum consetudine,
captas pes et arma bostium, det qvidqvid ex praeda navali,
vel etiam terrestri pugn qvaesitum erat, sub lege decimationis
congerebant, crateres etii aureos vel orgenteos, in qibus
augnrari, epulari det potare nobiles solebant ac potentes in
diebus solennitatum, qvasi de sanctario proserendos ibi colocaerant.
Crnua etiam grandia taurorun agrestium deurato
et gemmis (NB) intexta, potibus apta, cornua cantibus
(NB.) apta, mucrones et cultros, multamqve supellectilem pretiosam,
raram visu, pulchram in ornatum et honorem Deorum
suorum, ibi conseruabant. Hactenus Andreas Abbas.

p.237
Atqve haec tenuis illa Symbola est, qvam ad eruditissimum
tractatum tuum de Aureo Celsissimi Principis nostri cornu,
etiamnum conferre volui; qvae utinam locum inter alia #a)xiomnhmo/neuta
tua invenire posset!
Caeterum qvum nullus dubitem qvin cum Mercatoribus
jam domum reversis ex Islandia novi et rari aliqvid nactus sis:
qvaeso te, si me amas, ingenue mihi impertias, praesertim qvae
Historica et memorabilia sunt. Experieris me vicissim in vota
tua promptissimum. Vale et Salve plurimum, aeternum patriae
lumen. Sorae, #ta / cista, d. VI. Octobris, Anno Messiae
M DCXLII.
CCXLV.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Ante mensem circiter, negotiis Academicis occupatus, ad
templum Hogerupense, in extremitate Stevonicae provinciae
situm, deveni, in qvo monumentum offendi, Historiae Episcoporum
tuorum Selandicorum lucis haud parum allaturum;
qvod non potui, qvin tecum communicarem, praesertim cum
erroris Hitfeldium convincat, et rem memorabilem ab ipso
omissam pertractet, cujus Epigraphen hic adjunctam cernis.
Vides Henricum Gerhardi, VI. numero Episcopum Roeschildensem,
Anno MCCCLI. templum hoc consecrasse, cum
tamen Hvitseldius eundem Anno 1g6. in Episcopum ordinatum
referat. Si Historiam Valdemari IV. ab eodem Hitfeldio conceptam
lustraveris, videbis eam favere huic inscriptioni, non vero
catalogo Episcoporum ab ipso publicato, refert enim pag. 526.
nter Episcopos, qvi anno I35. die AnnunciationisB. Virginis
Calundburgi convenere, etiam fuisse Henricum hunc Roschildensem;
tunc igitur Episcopali mitra insignis erat. Hallucinatum
igitur hic fuisse Historicum nostrum, vides, cui medelam facile ex
hisce tribues. Audio, novum qvendam ex Arabia, Asia, Graecia,
Persia, Utopia reducem Stentorem epistolas meas ad te sugillare,
qvod vocandi casu Stephanie tibi scribam; at bonus ille
si illam, qvam prae se fert, Graecae lingvae peritiam ex tot, qvot
hic Magnatibus vonditat, sibi forsan vix visis, multo minus

p.238
lectis, voluminibus hausisset, utiqve cujus lingvae propria esset
haec vox, non ignorasset, et vel ex rudimentis Grammaticis didicisset,
propria a Graecis tracta qvo pacto vocandi casu a Romanis
sint prolata. Aferula adhuc calere videtur, qvam vix effugiet.
Sed Alastorem hunc ad Paedagogium vestrum amando,
paululum ei ut excutiant barbariem tyrones Grammatici. Te
adhue valere jubeo, mi Stephanie, elegantia non tam Wormiana
qvam Statiana et Classicorum qvorumvis spectabilis.
Ex Islandia ne literulam adhuc accepi, qvamvis cum ultimis
mercatoribus nostris exspectem. Huc appulit juvenis, M.
Brynolphi amanuensis, qvi refert, Dominum Bynolphum in tui
gratiamflistoriam Regneri Lodbrog in ling. lat. transferri curasse,
cujus dimidium tibi jam misisset, si literas a te accepisset, qvibus
cum fuerit defraudatus, negotium suspendisse. Audio te
Templi Nidrosiensis, dum in vigore fuit, tenere delineationem,
qvam si transmiseris, rem gratam feceris. Sero nimis locum
Andreae tui de Stetinenfibus cornubus accepi; ad umbilicum fere
perducta cum sint omnia, inseri commode non potest. Gratias
interim pro affectu habe, et ut reddam, haec cape. Vale.
Hafn. m. Octobr. I62.
KKK
KKK
KKK
TTT
..T. D222O
D. Olao ormio.
Ale me habet, qvod post festum, ut vulgo dicitur, adte
1 venerit locus iste Andr eae Abbatis de Cornubus Stetinensibus:
qvi tamen, si ita visum fuerit, ad calcem Operis adjungi
commodum potest. Verum id tuo arbitrio committo. Mihi
voluntatem et affectum erga te meum, etiam in re tam levicula,
declarasse satis erit. Gratulor tamen mihi, qvod exili hoc osficio
raram illam et notatu dignissimam inscriptionem e pluteis
tuis elicuerim: qvam suo loco olim, cum Bono Deo, non sine
honorifica tui mentione, insertam videbis. Sed et ipse antehac
in Hvitfeldio observaveram in Catalogo Episcoporum Saelandicorum
pag. M. III. perperam 1368. positum esse pro 1350. qvia
antecessor mortuus erat 1349. et Hericus baptizasse dicitur
Margaretam Anno 1353. juxta ipsum Hvitfeldium in Historia
Waldemari IV. pag. 511.

p.239
Delineationem templi et urbis Nidrosiensis en tibi inpraesens
mitto, sed rudi penicillo deformatam a Studioso qvodam
Laurentio Samuelis Arctanro.: qvae profecto non tanti est, ut
sui contemplatione oculos tuos diu detineat.
Alastor ille Graeculus et Arabs, cujus in ima parte literarum
proxime mentionem injecisti, ad munus Historiographi,
qvod post excessum b. m. Pontani hactenus vacavit, aspirare
dicitur. Et non sunt pauci, qvi a Magnifico Dn. Cancellario
jam traditam et demandatam ipsi augustissimam hanc functionem
certo affirment. Nescio sane qvod astrum Germanis tantam felicitatem
hac tempestate temperet et afflet, Danis in imo subsellio
relictis etc. Sed manum de tabula. Tu optime Vale, Vir amicissime.
Sorae 22. Octobr. 1642
CCXLVII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
De Monumentis Danicis per communem Affinem nostrum M.
Drachardum nuper ad me transmissis, ago gratias, qvas
mens mea concipere potest maximas. Sed ingratum me mori
cogis, qvod nullam unqvam vicem singulari tuo in me fsavori
rependere qveam, qvo adductus toties honoratam mei mentionem
in praeclaro isto Opere injicere dignatus es. Ita per te nomen
meum immortalitati consecratum, una cum tua fama, omnes
terrarum oras, qva viget Eruditionis honos, pervagabit. Certe
gaudeo talem me praeconem nactum, cujus judicio fretus eorum
malevolentiam, qvi per meam ruimam et ignominiam emergere
cupiunt, securus despiciam. Caeterum ut videas qvam diligens
fuerim in novis istis lucubrationibus tuis evolvendis, pauca omnino
in medium adferam, de qvibus te in praesens admonendum
duxi. Principio ad paginam L, ubi agitur de cadaveribus principum
in frondosis arboribus olim suspensis, referri posse videtur
ritus sepeliendi apud Finnos receptus, qvi mortuos suos in arborem
concavam recondunt, id qvod in vulgus notissimum est.
Deinde pag. CAAAIIl. recte observavit, qvisqvis ille fuit veterum
carminum compilator, per Myklegaard intelligendam esse
Constantinopolim, minme vero Megapolin, antiqvorum Obotritorum
primariam urbem. Etenim, #kat' e)xoch!n sic dicta est

p.240
magna illa et vere regia in Oriente civitas Byantium, posteaqvam
illuc sedem imperii transtulisset magnus re et nomine Constantinus.
GARDvero nostratibus antiqvitus vocabatur urbs,
civitas, vegio; ut Ostregard, hoc est, Russia, regio ad Solem
nascentem sita. Mykle autem sive Mikil, qvod nunc Magle,
idem qvod #mega / lh. Ergo Myklegaard est #mega / lh po / lij. In
inscriptione monumenti Giesingholmensis vereor ne parum accurate
expresserit ductus Runicos, qvos ipse lapis repraesentat, qvi
llis describendis operam impendit suam. Nam proNicolaus aesunor,
legendum existimo Nicolaus nusunor i Arrus. FEjus
mentionem facit Hitfeldius in Catalogo Episcoporum Arhusiensium:
5emte Sis til larus var enb. effte aar 1o.
(emenda uxo.) Bner samme Sij leffpe laues ller Nicolaus
anuti n Sisp alstemars af scoiq Srober. oSanb##
blef beqrafuen ubi en Sraefirte til arsus e Gtranbenpaa
Sietet. coqen Srtars ar sat hannem ster fos til een mm
belsc. 2. Ex ligneo isto sacello, qvod forte solo aeqvatum est,
qvum, viginti post annis, magnificam illam Basilicam, qvae hodieqve
Arhusii visitur, exstrueret Petrus Vagnonis, Episcopus
Arhusiensis, saxum hoc sepulchrale, ad exornandum pavimentum
sacelli arcis Giesingholmensis (qvam vix altero lapide Arhusio
distare fando comperi) una cum aliis lapidibus translatum
arbitror. Considera, qvaeso, paulo diligentius ipsos Runarum
exus, praeserti in ultima voae RR. Sic etenim scribebant
veteres sine aspiratione Arrus vel Arus, pro Arhus, sive
Aarhns. Ita centies occurrit in MS. Codicibus, Episcopus Arusiensis,
civitas Arusiensis, pro Arhusensis Et qvamvis hic Mcolaus
nudsonius ipse nunqvam sacram infulam gesserit, qvia
tamen sub Episcopo Svenone vixerit, et Episcopi frater fuerit,
multaqve et insignia patraverit miracula, Episcopi effigiem et
Capituli Arhusiensis vetustissima insignia. gnu videlicet crucem
gestantem, ob viri sanctitatem, fortassis ipse Episcopus Sveno,
tumulo ipsius incidenda curavit. Adeo o RSnon ad D D,
qvod De sive obiit, interpretor, reserendum puto, sed potius
ad praecedentem syllabam AR. Ad ultimum, in inscriptione
templi lepensis in Norvegia, vocem Hedner non Ethnicos, sed
psam Ingeburgam aut ipsius animam, significare puto: ut sit sensus:
da saga Pater noster fyrer sol henner, pro henders vel henners;
orent Pater noster pro anima illius, nempe Ingeburgae, et

p.241
omnium eorum, qvi bona sua ad incrementum Ecclesiae conferunt.
qvod ou repetendum, et subintelligendum ex
eo, qvod solennis et anniversaria ejusdem Ingiburgae commemoratio
sub initium veris instituenda esset. Facilis sculptoris
lapsus in pro, aut vice versa. Verum haee tuo judicio
committo. De alis alias videbimus, qvae iortean nobis arplam
ulterius inqvirendi de genuino Monumentorum sensu occasionem
suppeditabunt. Transeo nunc ad autores, qvos hine inde ad
testimonium citasti. Hos iter incognitus planemihi est Liber,
Rudimentunm NVovitiorum dictus, in qvo valde miror Popponis
fieri mentionem vare si penes te siet, velim ad unam aut alteram
hebdomadam mecum communices. Itidem edoceas me rogo,
qvalis sit scriptor Richardus Verstegaen, de Originibus piscorum
Vocabulorum; qvem videre et versare vehementer desidero.
Tertius est Jofephus ITerceru, ex qvo Genealogiam Regum Portugalliae
deducis. Cujus etiam mihi copiam ut facias rogo. Sed
prae omnibus Codicis MS., usum mihi exopto, unde versus illos
de Holigero Getha ad calcem Monumentorum adjunxisti. Proinde
a ibliothecario vestro meam in gratiam ut postules, vehementer
peto. Enigmata nuper mecum communicata heic una grata
manu menteqve restituo. Ccnciliorum nglicorum lectioni strenue
incumbo, qvoties per alias licet occupationes. id vero
dicam de Genero tuo M. Tormio, qvi tantopere mihi invidet editos
a se Lschandri in Aventinum Semones, qvos ter aut amplius
a me rogatus inpertire noluit? sicut et Regum Effigies denegavit.
Tu, qvaeso, pararius mihi apud illum sis, et qvantum in te est,
ad majorem liberalitatem eum excites. Eris cocti massas aliquot
mitto, de qvibus Minerales artifices plenius te edocebunt.
Non abs re foret, si exemlum Monumentorum per me exhiberes
Nobilissimo Viro, Dn Ovueno Juel, Principum Gliichsburgensium
Ephoro, qvi amat literas et literatos. Carmen meum libro
tuo praefixum male tractavit Typographus, dum necessariis
interpunctionibus non distinxerit. Nam illis verhis, Candenti
sola favillae, Punctum, qvod abesse debebat, adjecit: item deoetas
pro detras, stigiis pro Stygiis, concessus pro Consessus, aliaqve
perperam excudit Tuum erit, nisi grave sit, ea emendare,
priusqvam plura in manus doctorum exemplaria a te perveniant:
vel etiam Amanuensis tui ad hanc rem oera uti poteris. Vale
Vir exellentissime, et me ama. Sorae, Pridi Calendar Decembr.
Anni exspirantis MDcxLII.

p.242
CCXLVIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
bi Monumenta mea non displicere, est qvod mihi gratuler.
Nominis tui ubi injecta est mentio, merito honorifice hoc
factum; nec est, qvod ideo gratias agas, id enim tuis nisi tribuerem
meritis, ingratissimus essem. Non enim is sum, qvi
alienis me ornare gestiam pennis, sed libere et ingenue, per qvos
profecerim, semper agnoscam et profitebor. Gratissimum porro,
qvod de iis meditandi praebuerim occasionem. Placet monitum
de Finnis ut et Mylegard, qvod auctori meo etiam non displicere
vides. Sed in Giesingholmensi Monumento tibi vix assentx
valeo. Fateor, et satis patet, corruptum esse; hinc mistura
lla literarum Romanarum cum Runicis, qvae in aliis nuspiam
apparet, Iacuna qvoqve et vocum vix cohaerentium farrago. Interim
ad Nicolaum illum nutsonium applicari posse, vix persvadeo
mihi; Hic enim Arhusii, non Giesingholmii sepultus,
testante Hitfuldio; hic non fuit Episcopus, sed Episcopi frater;
Hujus sepulchrum cruce lignea, non lapide fuit exornatum. Unde
probabis saxum hoc Arhusio (ubi nunqvam fuit) translatum in
locum ignobiliorem Giesingholmium? Scilicet tanti Viri monumentum
tam foede violari nunqvam permisissent posteri; potius
in novum et augustius templum transtulissent. Literas qvod
spectat, fateor Arhusiunm scriptum inveniri sine aspiratione Arus
sed vix duplicato R. At qvaeso, qvid sibi vult circulus seu O interet
Rpositum, et flexus seu gyri isti inter utrumqveR?
Siccine distingvenda aut separanda qvae cohaerere debeant? Ubi
horum in aliis mihi dabis exempla? Svenonem haec sculpenda curasse,
qvo probabis documento, et qvidem eum in finem?
bb qvis te docuit sgnisicare sbe: Si s tranpositis
literis extaret, aliqvid obtineres. Atubi unqvam hujus generis
inscriptionem a voce Moe orsam vidisti? Plura sunt, qvae
occupatissimus omittere cogor. De lepensi facilius conveniemus,
utramqve enim lectionem admitti posse arbitror, tua, si
ordines invertantur, ac ille, qvem primum ego constituo ex
mente illorum, qvi illud ad nos miserunt, secundus statuatur, et
vicc versa; mea, rebus sic stantibus et manenteP. alibi enim pro

p.243
ethnicis majoribus priorum ejusmodi invenies precationes. Amplam
de genuino Monumentorum sensu me tibi suppeditasse
discurendi occasionem gaudeo, utqve in hoc stadio pergas, rogo.
Melius edoctus ingenue lapsus fatebor meos, simul libere, si
qvid videro Literaturae nostrae aut antiqvitatibus minus cong
ruum, vicissim monebo. Utinam ad singula exctienda tantum
mihia laborioso, qvo premor, munere suppeteret otii,
qvantum voluntatis. Rudimentum Nitiorum liber est plaustralis,
paulo minor Joanne de Janua, et ni ferre recuset Amanuensis
tuus, secum sumet. Richardus Versiegan decies tibi
apud me vifus est, et, ni fallor alias transmisi; ex co enim idolorum
Icones fabricari curasti; interim mitto. Addo Terceram.
At MS. Holigeri, continens carmen, in mea non est potestate,
nec ubi inveniam scio. Bibliothecarium Academiae dum agcret
M. Johan. Christoph. tum auctorem mihi monstravit ac sua
manu de scriptum hoc carmen communicavit. Istibi sollicitandus.
Gener Tormius negati libri Lyscandri et Iconum causam
hanc adfert, qvod, cum peteres, necdum iis oblata essent, qvibus
dedicata, jam vero mittit. Pro massis aereis ingentes gratias
ago; mineralibus meis probe qvadrant. Non est, qod de carmine
tuo vitiose expresso conqveraris; et in aliis et ubiqve per
totum librum majora et plura invenies sphalmata; qvam culpam
praestare nemo praeter Typographum potest. Ipse experieris,
ubi ad Saxonem tuum deventum. Lnceus adeo non
eris, qvin plurima ejus generis praeter tuam voluntatem admittent.
In punctis, colis et commatis aliisqve ejus generis frustra
Iaborabis Nec Sveno tuus horum immuns. Ad minutia
istas facile connivent ingenui; 2oili et invidi etiam minora produnt.
Mihi Monumentorum icones nullae sunt praeter eas, qvae
libris ipsis sunt insertae Inter dueentas tabellas inter se confusas,
eas, qvas petis, seligere, et de novo Typographo cudendas
tradere, mihi haud suppetit otium; unam, qvam forte
inveni, mitto; reliqvas, ubi paululum respiravero, videbo,
an invenire possim. Vale. 5. Dec. 1642.

p.244
CCXLIX.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio
Qvod ingens illud vastaeqve molis NOVITIORUM Opus
tam prompta mente manuqve mecum nuper communicaveris,
certe luculentum ingentis erga me affectus tui fuit indicium.
Ego qvidem tanta tibi exhibenda molestia supersedere potuissem,
si modo prius constitisset, penes me ipsum domi latitare,
qvod foris qvaerebam. Etenim in mea qvoqve Bibliotheca ejusdem
Voluminis exemplum exstat, ostro et argento insignitum,
qvod olim possessorem agnovit llustrem Heroa Dn. Nicolaum
aas, Regium Cancellarium, piae memoriae. Caeterum in eo residebat
ignorantiae meae causa, qvod tu librum istum Rudimentum
Novitiorunm appellares, cui cgo ab autoris nomine Chronicon
mavgnumi Petri Trecensis, sive Comestoris, facere titulum soleo.
Is floruit sub Imperatore Friderico Barbarossa, circa Annum
Messiae cocL. Similis in Verstegan error fuit, qvem multoties
apud te inspexeram; sed verum autoris nomen nunqvam didiceram.
Utrumqve nunc remitto; comitem illis adjungens Spelmannum
de Cnciliis orbhis Britannici, qvo etiam ex voto satis
superqve usus sum. At ubi Texera? inqvies. Hunc rogo vel
usui longiori concedas, aut dono; qvum immineat jam tempus
strenarum missiculandarum: id qvod ut tibi, totiqve familiae
tuae, felix, faustum, atqve jucundum illucescat, ex animo precor.
Vale, Sorae, d. XXII. Decembris, Anni exspirantis 1642.
CCL.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Udimentum meum Noitiorum recepi; qvod eo gaudebit
titulo ad calcem mei codicis expresso, usqve dum tu ex tuo
deaurato mihi genuinum deseriptum miseris. Auctorem tu statuis
Petrum Comestorem, qvem floruisse circa annumMessiae no.
scribis, ac tecum facere Helicum video. At Gsnerus in Epitome

p.245
Bibliothecae anno 1260. claruisse refert; centenario igitur major.
Ipsum opus si inspexeris, continuasse illud videbis in annum Friderici
Imperatoris 34. qvem ipse ait fuisse annum Christi 1473.
Qvid dicemus? floruitne auctor annis serius trecentis tredecim?
Tu vide; ac cave, ne te comedat Comestor. Texera ubi usus
fueris, pari modo restitues, ne fides mea apud alios laboret, a
qvibus mutuo sumpsi. Non possum, qvin addam, qvod de voce
Vither- Log nuper meditatus sum. yte n. g. qvod jam Vide dicimus,
peccatum vel trangressinenm notat contra contubernii
leges, ut in Historia Olai Tyggonis Ogo big hende yte i. e et
qamis delictum aliod commiseris. Hinc telog Lex, qvae
poenam statuit transgressoribus. Vela voce Vit, qvae scientiam
notatque unde Vite borne men, i. e. Viri sapientia praediti, ut in
Egla enn men varu fryder synum, sinaer vete og vel vite
borner i. e. Vri erant fornosi, statura pari, sed bene satientes.
.de Viturseta f. g. consessus eorum qi in consilium delecti
sunt. Vide Vitishorn libr. 5. Monunment. pag. 3I. Vither- Log
qvasi leges a sapientibus latae. Haec strenae loco habeas, cum
novi hujus anni felicissimis auspiciis; majora vetat novus Ethicus;
qvi, ut Philosophi et Theologi nomen ex parte aliqva sibi
vindicaret, multum insumpsit temporis et multum laboris.
Qvod felix faustumqve sit. Hafn. 1 Ian. 1643.
CCLI.
KKK
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Ex veteri formula, herbam tibi porrigo, et victas do manus!
Etenim deceptus manu curiosuli cujusdam, qvi ad calcem
magni istius Chronici, qvod tu cum Typographo Rudimentum
Novitiorum indigitas, nomen Petri Trecensis, qvem alias horrendo
titulo Comestorem vocant, ascripserat, qvod ego pro vero
Autoris nomine arripiens, inconsiderate nimis, in ultimis literis
ad te meis, tam vastae molis Operi tribuere non sum veritus.
Certum eqvidem est ex Trithemio, Vossio, Helvico, et aliis floruisse
circa annum Domini MCLX. Petrum qvendam, cognomine
Comestorem, sive Manducatorem , sic dictum, Trithemio autore,
qvod scripturarum autoritates in suis sermonibus et opusculis

p.246
crebrius allegando, qvasi in ventrem memoriae manducarit. Is
fuit Episcopus Trecensis, et Historiae scripsit Libros XX. qvam
Scholasticam nominat Trithemius. Qvum vero animadvertam
autorem Rudimenti, qvisqvis ille fuit, in annum Friderici III.
Imperatoris XXXIV qvi est An. Chr MCCCCLXXIII. Historiam
suam continuasse, qvomodo recte observasti, non possum
non Comestori abjudicare hoc Opus, et tibi gratias agere, qvod
errantem me in rectam viam reducere dignatus sis. Posthac ero
cautiorl Caeterum grata etiam fuere, qvae de voce Vitherlog
monusti Et confirmare videntur opinionem tuam, qvae in
Lgbus Ecelesiasticis Canuti Daniae, Angliae et Norvegiae Regis,
CapIIe Sortilegis et Venesicis, habentur verba: Praecipimu,
ut Vitherscan d tlagae Dei et hominum patria exeaont,
fi n. n vsipuerint d digne poeniteant Ad qvem locum in ora interioris
marginis Spelmannus, qvi has leges edidit, ita commentatus
est, ithersacan et tlagae, id est, ure divino et seculari
pvoscripti. In eisdem Legibus, Cap. III. IV.c aliis,
extat Vocabulum Mitae, qvod mulctam interpretatur Spelmannus.
Si liber legitimumjejunium infringat, reddat lahslit (i. e. violatae
Iegis oenam, ut Spelmannus exponit) cum Dacis, itam
cum Anlis, (i. e. mulctam.) Josephum Texeran en tibi nunc
una restituo; qvem per jocum duntaxat a te strenae loco postulavi
Veri etenim amici interdum inter se jocari solent. De Saxone
meo nullum est dubium, qvin fando inaudiveris, qvod Serenissimus
Rex noster Centum vinqvaginta nciales, ex munificentia
vere Regia, ad chartam emendam, nobis suppeditaverit.
Nunc totus in eo sum, ut hoc in Iloco praelo subjiciatur, de qvo
cum Typographo nostro pacisci coepi. Unicum forte impedimentum
objiciet negotio promovendo defectus.characterum Runicorum,
qvos a vobis petere cogimur. Velim itaqve et hac in
parte fidelem te mihi amicum praestes, et cum Typographis
vestris meo nomine serio ac diligenter agas, ut capsulas literarum
istarum huc transferri patiantur, qvod deinde dominis suis
ac possessoribus, ubi ex voto usi fuerimus, reddituri sumus.
Tuum est, publici boni causa, omnem movere lapidem, ut voti
compotes fiamus, et me qvamprimum certiorem facere, qvid
sperare habeamus. Memini me antehac communicasse tecum
Volumen continens effigies Regum Danicorum: qvod vehementer
desidero. Vale. Sorae, Pridie Calendar. Februarii,
MDCXLIII.

p.247
CCLII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Gaudeo tibi non displicuisse, qvae de Comestore et Witherlog
monui, eo fine, ut paria data commoditate reddas. Fervet
jam sub praelo Fastorum meorum iterata editio, qvam a me extorsit
Moltkenius noster, siqvidem prioris exemplaria distracta,
ut esset, qvod jungi Monunmentis (ut ipse praetendit) commode
posset in justi Voluminis formam. Multis in locis et auctos et
emendatos invenies, qvocirca, si qvid observaveris aut habeas,
qvod iis Iocupletandis inserviat, rogo, qvam maturrime id mecum
ut communices; jam enim ad Caput Il. libri primi perventum.
Vides igitur, de Runicis tvpis qvid sperare possis.
Sed forsan, ante, qvam Saxonis textum vester absolverit Typographus,
huic operi etiam colophonem imponet noster, tum de
hisce commode transigi poterit. Non est, qvod sine certis conditionibus
ac cautionibus qvicqvam ab iis exspectes. Ego tamen
interea, qvod potero, praestabo. Reges tuos maxima cum
gratiarum actione remitto; delituerunt hactenus apud Glyptem
nostrum; hinc factum, qvod de iis non cogitaverim, ac dudum
remiserim. m. Febr. I6q3.
ccIl.
KKK
O 2. OD NIO
D. Olao ormio.
Astos Danicos, rogatu tuo, inter gravissimas occupationes,
a capite ad calcem, qvod dicitur, diligentissime perlegi;
verum nihil plane occurrebat, qvod illis locupletandis inserviret,
praeter paucula haecce; qvae tametsi levia sint et nullius momenti
in chartam tamen conjicienda putavi, ut saltem promptam
tibi, etiam in minutissimis, gratificandi voluntatem meam
probarem.
I. Cap. III. pag. 5. et 6. Olaus Magnus non ita videtur absurde
Baculos Annales dixisse, qvos tu tamen elegantius Fastos

p.248
appellas; nempe qvod anni totius cursum ostendant. Etenim
III. de Legibus annale tempus Varro Lib. I. de re Rustica,
Cap. XXVIl. dixere.
II. Cap. VII. pag. 13. Illud anni tempus, qvo Feriae Natalitiorum
Christi celebrantur, non tam a Julio Caesare, qvama
Jubilo, denominatum omnino cenfeo. Nec credo ante primam
Christianismi in hasce terras introductionem, hanc appellationem
huic anni tempori inditam fuisse; Sed tum primum a Monachis
et Sacerdotibus, ad excitandam in animis Christianorum
laetitiam et gaudium, qvod exnativitate Christi Servatoris cone
ere debeant, excogitatam, eiqve occasionem dedisse Hlymnum
Angelicum, Gloria in excelsis Deo etc. nde hodioqve
canitur in Ecclesia: In dulcijubilo, Siunae i oq ere fr n
rt re finer licaer in praesepio etc. Caeterum operae videtur
pretium binas hasce literas Clarissimi Dn. Pontani #tou_ makari / tou,
de voce Jul, diligentius evolvere, et si tanti videantur,
hoc loco novae Fastorum Editioni inserere.
III. Cap XIV. pag. 29. Rhedmonat forte dictus mensis
Martius, fordi Diurene da l?be i Rhed, ut nostrates vocant,
praecipue feles etc. Pag. 30. Eosturmonat (e litera ab Anglis
huie voc praeposita, qvod in aliis fecere) ad verbum est Paschalis
mensis. Oster enim Pascha; qvomodo hunc etiam mensem
indigitavit Carolus Magnus, teste Eginharto in vita ipsius: qvem
locum qvum te non adduxisse videbam, hic repraesentandum
duxi: Mensibus etiam juxta patriam lingvam nomina imposuit
cu ante id tempus apd Francos partim Latinis, partim barbaris
nominibus appellarentur. Et menfium qvidem Januarium
apellavit Winthermonatque Februarium Hornung; Martium
Lentzmonatque Aprilem Ostermonet; Majum Wunnemonet, Junium
Brachmonet; ulium Heumonet, Augustum Arntmonet;
Septembrem Herbstmonet, Octobem Winmonet; Novembrem
Windtmonet; Decembrem Heiligmonet appellavit.
Cap. V. pag. 25. Antiqvitus een Wige dicta videtur
septimana. Belgis hodieqve septimana een Weche dicitur.
Plura nunc non suppetunt. Ignoscas itaqve si petitioni tuae in solidum
non satisfecerim. Annus jam est, x qvod excurrit, qvum
tibi Chronologian qvandam MS exCodiceNobilissimi DominiSefeldii
descriptam communicarem, cujus mihi ad hreve spatium

p.249
ut copiam facias, vehementer rogo. Integrum etenim Systema
Chronologiarum Danicarum olim cum Bono Deo publici facere
juris constitui. Si qvid intuis Schedis reperiatur, qvod meum
institutum juvare possit, qvaeso te, lubens volensqve impertias.
Vale et me ama. Sorae ra, d. 1 Febr. Iq3.
cCcLI.
AT r D
AITT
O DO
Stephaono Stephanio.
Soram.
vod, neglectis gravioribus, tantunm temporis Fastis nostri
tribuere haud sis veritus, gratias ago; eorum vero, qvae
annotasti, maxima ex parte habitam esse rationem in opere ipso
videbis. Primae animadversioni responstim a me dudum erat,
et in secunda hac editione liqvebit. Caput vero VII. absolverat
Tpographus anteqvam tuas acceperam; qvocirca, qvae notasti
hic, praeterire cogor. Eorum vero, qvae literis Pontani continentur,
cum olim ad me miseris summam, ejus usus sum opera.
De Ostermonet et lhednuonet qvae mones, invenies i prima editione,
licet formalia Daniea praeterierim. Vocabula vero Germanica
a Carolo Magno iis indita praeterii, cum de Danicis saltem
sermo sit, jam tamen addam vel tuo monitu. Chronologian,
qvam ad me ante annum misisti, expressam habes totidem
verbis in notis meis ad Scriem alteram Regum Dani, pag. 2. si
qvae ejus generis in schedis meis invenero, monebo. Petrei
Chronologiam a me habuisti; de ea igitur, non est, qvod moneam.
Habes procul dubio, qvod in Svaningio desideres, siqvidem
novum qvid moliris. Unum est, qvod terogem, Carmen
Plumii, libro meo praefixum, anteqvam ederetur, non pellegi;
qvia ipse a Tyvpographo allatum revidit, cum lima indigere videbatur,
iterato excusum est, mitto exempla, ut abdicato priori
hoc inseras tuo et aliorum (qvos mutuo apud vos hnbere poteris)
codicibus, ita tamen, ut, qvantum fieri potest, secrete res agatur.
Fidei tuae haec commissa volumus. m. Febr. I643.

p.250
CCLV.
STEPH. IO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvam nuper a te petii, Chronologia, in Notis tuis ad alteram
Regum Daniae seriem, qvomodo scribis, nuspiam apparet.
Pagina etenim XXIII. qvam allegas, anni tantum mentionem
facis, qvo latae sunt Leges Saelandicae: et adducis veterem
Inscriptionem Danicam ex Codice MS, tecum communicato desumptam,
cui nihil plane inest, qvod meum ad institutum
spectet: Intelligo etenim brevem qvandam designationem
Chronologicam rerum praecipuarum in Dania gestarum ab Anno
Christi 1I5. vel circiter, cujus initium ita, ni fallor, habet:
Anno Ii3o Bellum suit in Jalunga.
Anno Ig Bellum fuit in Syra.
Anno 1135Roschildia deuastata est. etc.
Aut non multum ab his abscedit. Eam ego descripsi ex
Codice MS. qvem a me habet Generosus Dominus eorgius Seefeld,
fori provincialis per Selandiam supremus Judex. Vehementer
te rogo, ut Schedas tuas meam in gratiam diligenter excutias,
et qvantum in te, Fragmentum hoc Chronologicum eruas,
ne properantem Amanuensem diuturna ejus remoretur exspectatio.
Emendatum D. Plumii Carmen Monumentorum tuorum
exemplis, qvae paucorum in manibus hic versantur, recte taciteqve,
sicut mones, inserendum curabo. Interea Vale et Salve
Affinis dilectissime. Sorae d. V. Febr. c IcxLIII.
vaeso te, mi Wormi, ut ex Bibliotheca vestra publica et Regia
suppedites mihi volumen MS. notatum Lit. A. q. qvod
varia continet Chronologica, et asservatur in Capsa majori
rubra, versus Orientem, inter Arehiva Regia; sed
probe charta, aut aliis, volutum, ne in via detrimentum
patiatur etc.

p.251
CCLVI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Qvod mentem tuam proximis non perceperim, causa erat,
qvod nunqvam aliam a te acceperim Chronologiam, qvam
hanc ipsam, qvam citavi.Ea, qvam jam petis, nunqvam mihi
visa, multo minus a te accepta; falleris igitur, dum eam mecum
te communicasse putas. via ex hoc specimine videor mihi
mentem tuam meliuis capere, mitto ex schedis meis, qvae hue
spectare videntur, ex qvibus ubi excerpseris, qvae ad tuum facere
possunt institutum, restitues. Sunt mihi Islandorum qvoqve
Annales, a tuis aliqvantum diversi, qvos olim apud me vidisti,
sed bito, n tibi alicujus usus. Plura ejus generis apud me
non invenies. vem ex ibliotheca Academiae petiisti librum,
mitto, mea interposita apud Bibliothecarium fide. Tu propositum
strenue urge, ut brevi plura, Historias nostras illustrantia,
a te habeamus. Vale. Hafn. 2Mart. 1a.
KKK
VI.
. T
TTTT
KKK
KKK
O .O
D. Olao Wormio.
Estituo etiam hac vice binas Figuras Runicas, qvibus Typographus
noster in Notis meis excudendis ex voto usus
est. Addo et tertiam, qvam accepi, dum haec scriberem. Paueae
restent, qvas propediem transmittam. Beneficium hocce tuum
et ego in Prolegotenis summopere depraedicabo, et ipse Moltchenius,
si modo gratum se praestare velit, uno aut altero Exemplari
novae Editionis repensabit. vum vero acrius juxta ac
alacrius nunc instent operi operae nostrae, adeo ut nullusdubitem,
qvin intra paucorum mensium spatium extremam universo
Iabori manum sint imposituae: peramanter te rogo, ut ad exemplum
aliorum Amicorum CARMINE aliqvo conatibus meis favere
et acclamare, atqve ita amicitiam nostram toti posteritati
testatam facere digneris. Accedet iste cumulus amori erga me

p.252
tuo, qvo me semper proseqvutus es, et nunqvam non proseqvuturum
spero atqve confido. Ad ultimum, omnibus abs te precibus
contendo, ut Exemplar Notarum mearum a Moltchenio
petas, idqve diligenter, horis subcesivis, evolvas, et si qvid
emendatione dignum observaris, mature admoneas, priusqvam
publicam lucem viderit. Nam tibi soli, utpote Antiqvitatum
nostrarum callentissimo, id officii conereditum volo. Deo ter
Opt. Max. te, Optime Amicorum, commendo,
vi solus potis est tranqvilla pace juvare
Mortales, facere et fera munera militia
Per maria et terras omnes sopita qviescant.
Sorae, ad diem l. Martii, Anno Messiae co cxLI.
ccLII.
STEPH. IO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Excellentissime Domine D. Wormi, Affinis et Amice plurimum
honorande. Rediisse Soram ex itinere Germanico,
qvod typorum adferendorum causa susceperat, Typographum
nostrum Henr. rusium, nullus dubito, qvin fando inaudiveris.
Is im eo nunc totus est, ut praelo subjiciat otas meas in Saxonem.
vibus adornandis, imo illustrandis, qvum plurimum momenti
allaturae sint Figurae nonnullae divino illi Monumentorum Danicorum
operi insertae, per amicitiam te nostram oro atqve obsecro,
ut easdem nobiscum Iubens volensqve communices.
vaenam vero sint illae, ex adjuncta patebit Schedula. Si ita
placuerit, cavebit chirographo suo rusius, se omnes et singulas
integras ac incolumes restituturum, ubi bono cum Deo extremam
Notis excudendis imposuerit manum. Ego etiam diligenter
accurabo, ne detrimentum patiantur, neve fraudi siet facilitas
tua, cujus tibi praemium unum aut alterum exemplar integri
Saxonis voveo ac spondeo. Bene Vale, Affins dilectissime, et
me ama. Sorae, d. XXI. Julii, M DcxLIII.

p.253
CCLIX.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Stephanio.
Soram.
Mitto expetitam Chronologiam Petrei, et alterum ex Archivis
Manuscriptum, de qvo prima ccmmoditate cavebis Bibliothecario;
eousqve enim literas a te mihi scriptas retinuit. Ex
Islandia nil nisi Cantilenas in nitlinrsgu extantes enucleatas
accepi, d res gestas Senonis et Erici maxima ex parte pertinentes;
si tibi earum usus aliqvis esse possit, alias mittam, necdum
nim satis pellegi. Festinante Rectore Seholae vestrae, haec saltem
occupatissimus rescribere valui. Hafn. 1. Nov. 1643.
CCLX.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Arcum istum Rutenicum affabre elaboratum, qvem tibi, Amicorum
optime, dono nuper dedi, nullus dubito, qvin per
tabellarium Vitebergensem Lummerum, cui ad te deferendum
tradidi, recte acceperis. Nunc redhostimenti vice, ad tempus
a te utendum peto Monumenti Avinsloensis, qvod extat Lib. I.
Monument. Danicor. pa. 25. caelatum in stanno Schema, qvo
propediem indigebit Typographus noster n excudendis Prolegomenis
meis, ubi Saxonis occurrit nomen explicandum Nam in
ista inscriptione, #to! [runic] Sasi. exstimo [runic], Saxi
esse. Ovare velim huic internuncio, si ita videtur, aut M. Jacobo
Bingio, committas, qvi recte curabit. Nos etiamnum in
magno metu et perturbatione vivimus indies, ob tumultum,
qvem per totam hanc provinciam excitarunt visae circa ortiva insulae
littora 6. Svecorum naves. Deus sistat et compescat saevientis
hostis rabiem, et faciat, ut
fera munera militioi
Per maria et terras omnes sopita qviescant.
Cujus protectioni t tuaqve ex animo commendo. Vale

p.254
Affinis et Amice dilectissime, et omnino rescribe. Sorae, ad diem
XX. Iunii, Anno, qvo
PerJVra gens SVeones eXerCItV sVo DanIaM InVaserVnt.
CCLXI.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Stephanio.
Soram.
Pro oblato arcu eleganti, qvem cum Lummero nostro recte
accepi, gratias ago maximas. Mitto per praesentem Monumenti
Avinsloensis tpum, qvo ubi cum reliqvis usus fueris, remittes.
Nos praesentia Regiae Majestatis, qvae 2. hujus salva
et incolumis rediit, omnesqve Sveticas nebulas praeclare dispulit,
mire exhilaravit; jam in procinctu est, ut classi perfidae, qvae
et vos et nos turbavit, obviam eat. Deus sanctis suis Angelis
ipsum conducat, et conatus dirigat, ntperfidi hostis ferocia feliciter
compescatur, ac reducem victorem laeti salutare valeamus.
Heri huc appulit Legatus Gallicus, de pace, ut ferunt, tractaturus.
Deus optatos largiatur successus in sui nominis gloriam
et Patriae utilitateml Patavio hisce diebus Fuirenius mihi Monumentum
transmisit eximiun, Aureo cornu erectum, et publicatum
Venetiis a R. P. Angelico Aprosio Vintiniglia in libro Italico
cujus Caput l. mihi inscripsit. Copiam feci M. Dolmero, ut
Tecum communicaret; ubi ad vos redierit, ab ipso pete. Vale
Hafn. 25. Jul. I6q. qvo die nova prole foeminea familia mea
facta est auctior.
KKK
KKK
KKK
TTTT
.O O
D. Olao Wormio.
cellentissime Dn. D. Wormi, Affnis et Amice plurimum
honorande, qvum adeo te facilem in recognoscendis et emendandis
Notis in Saxonem meis antehac praebueris, fore putabam,
ut eadem in re porro operam mihi tuam neutiqvam denegares. Idcirco
reliqvos, ut vocant, Terniones, videlicet ab A ad F, et ab
O ad finem usqve, transmittendos nunc duxi. per amicitiam te

p.255
nostram, et sincerum illum affectum, qvo me semper proseqvutus
es, rogans atqve obsecrans, ut in iis diligenter evolvendis
et corrigendis parilem sedulitatem adhibeas, qvalem antehac
non invitus praestitisti. Inprimls vero des ope ram, ut qvantum
per alias occupationes Iiceat, prima qvaqve occasione voto meo
satisfacias. De Moltchenii vestri negligentia non possum non
graviter apud te conqveri; per qvem si non stetisset. jam lucem
aspexisset Saxo noster. are aurem homini vellices qvaeso, et
ad ea, qvae restant, paucula certe, propediem absolvenda sdulo
horteris. Noster etenim Typographus ulterius progredi ne.
qvit in Notis excudendis, qvod desint numeri paginarum singulis
Observationibus ascribendi, Velim etiam Venerandum Dn.
Affinem nostrum D. acobum Matthiae, juxta ac Collegas tuos
M. Bangium et M. Fromium serio mmeas, urgeas, sollicites, ut
Carmina, qvae promiserunt, Saxoni praefigenda, qvamprimum
repraesentent, ne post festum tandem veniant. Vale, Vir desideratissime,
ffinis et Amice integerrime, et me, sicut coepisti,
orro amare perge. Sorae, ipsis Calendis Augusti M DCXLIV.
CCLXIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Qvanta per occupationes licuit celeritate, eruditissimas in
Saxonem Notas percurri; nihilqve deprehendi animadversione
dignum, praeter sphalmata qvaedam Typographica et literarum
mutationes paucas, qvas in chartam conjeci, et jam cum
Notis mitto. Tu boni consulas. Moltkenium officii sui severe
satis admonui, sed is ad alia, qvae majorem reqvirunt festinationem,
qvaeqve ejus magis spectare videntur lucellum, se cunctari
coactum esse; cupere, ut in Praefatione et reliqvis, qvae textui
praemittenda sunt, pergatis; effecturum se interea, ut, qvae restant,
absolvantur. Cum D. Jacobo Matthiae, Bangio et Frommio
de Carminibus egi, hi mihi tradiderunt, qvae Notis junxi, ille
procul dubio ipsemet tibi sua missurus est. Si detur occasio, qvaeso,
mitte Andreae Sunonis Hexaemeron, ut perlegam, mox restituam.
Saluta Dolmerum et nostros omnes. Vale. Nova hic
nulla, nisi qvod heri vesperi salva et incolumis redierit Majestas

p.256
Regia a Victoria, qva novem suis navibus profligavit, et in fugam
conjecit classem Belgico-Sveticam XXIV navibus constantem,
qvae inaudito exemplo fretum Oreonicum ad litus Scanicum
cursum dirigendo perrupit. Vale. 14. Aug. 1644.
KKK-
CCLXIV.
KKK-
KKK-
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
De praestita in emendandis Notis meis opera uberrimas tibi
gratias ago, coram etiam acturus, ubi nos Deus et dies conjunxerit.
Et paria tecum ut facerem, tuaeqve petitioni vicissim
obsecundarem, Hexaemeron Andreae Sunonis inpraesens tibi mitcendum
duxi, et geminum qvidem Exemplar. Unum, ut videtur,
psius Autoris autographum, alterum apographum, jussu sortean
Nobilissimi Hitfeldii eum in finem descriptum, ut praelo
subjiceretur. Sed vitiosissimum illud est, variisqve refertum
mendis, qvod Librarius veterem scribendi morem asseqvi non
potuerit. Ego totum Opus ad MStum Codicem recognoscendum
susceperam, verum propter alias occupationes ultra I.Librum
progredi mihi non licuit. Ipsum Poemation nonnihil obscurum
est, indigetqve Iuculento Commentario. Complectitur etenim
res varias, abstrusas, et reconditae eruditionis. Nec ubiqve servat
leges Pedarias, ut statim vel per transennam inspicienti apparebit.
Interim haud existimo publica Iuce indignum, si modo
faventem habere posset Typographum. De Carminibus transmissis
velim Collegis tuis meo nomine gratias agas verbis amplisfimis.
Enitere, qvaeso, uta D. Jacobo Matthiae, (qvi qvantum
mutatus ab illo veteri Jucobo estl aliqvid extorqveas. Itali
Scriptoris eruditissimum Elogium in Cornu tuum Aureum, vehementer
mihi placuit, et autor essem, ut seorsim excudendum curares,
Illustrisfiuo Principi, Electo Regi, offerres; qvo olim in
Tabella, ad parietem Lararii, ubi cornu asservatur, affigi qveat.
Haec vero res tui erit arbitrii. Si qvid novi lectu dignum ex Italia
Bartholini attulerint, vel ex Islandia Mercatores nostri, qvos
jam rediisse puto, communices rogo. Me vicissim in vota tua
promptum paratumqve experieris Vale, Affinis dilectissime,
et me, ut soles, ama. Sorae, d. V. Augusti, Anno Messiae
MDCXLIV.

p.257
CCLXV.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Reddo Hexaemeron Andreae Sunonis, qvod obiter lustravi:
cum cura legendi mihi non fuit otium. Medica certe,
ut mones, eget manu apographum, si unqvam lucem aspiciet.
Mihi sufficit vidisse: gratias igitur ago, paria relaturus, ubi sic
feret occasio. D. acobim iterato monui ac literas tuas ostendi,
addens, in mora esse periculum, et bis dare qvi cito dat. Pollicitus
est se brevi missurum. Ex Bartholinis nemo rediit, praeter
Albertum, qvi itteberga ne Iiterulam mecum communicavit:
reliqvi duo, ut audio, Amsterodami adhuc haerent, qvousqve
nescimus. Ex Islandia unica rediit navis, sed nihi a meis. De
Aureo Cornu novum opus praelo subjecit D. instrutius, heroico
carmine conscriptum, ac fingula Emblemata ad praesentem Daniae
statum applicat, in qvibusdam non absurde; mihi MS videndum
transmisit, anteqvam ederetur. Soterion Regi dicavit
undaeus Rosecrantius, in qvo triplicem navalem victoriam
multis exaggerat: procul dubio tibi miserunt Tpographi nostri,
aut brevi mittent. Vale. 14. Sept. 1644.
CCLXVI.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvae nuper e Norrigia ad me transmissa fuisse #a) xioqe / ata
significavi, tuoqve inferenda Larario, tibi, qvum una
essemus, concessi, ex aedibus Sivvardi Frisii, Civis Hafniensis,
et Scribae Qvaestorii, petas velim; isthic etenim omnia et singula
probe asservantur, in cistula compacta, qvorum etiam Catalogum
nunc mitto, ut tanti tibi thesauri magnitudo constet.
Male autem me habet, qvod arcus ille lapideus Divi Olai confractus
sit, qvem tamen glutino, vel alia ligatura, facile reparabis.
Sane praecipuum hoc est an, et dignum tuis
forulis. Nodosus qvoqve Baculus, cujus in bello qvondam

p.258
usum aliqvem fuisse indicat Catalogus, risum, scio, movebit.
Ungvento ejusmodi utuntur Russi ad mitigandas uxores, si
qvando amoris conjugalis indicum praebere coguntur, teste
Barone ab Herbenstein. Si domi praesto non sit Frisius, ejus
absentis vicem sustinebit Ottho Matthiae, qvondam Praefectus
Soranus, cui in mandatis dedi, ut ad tuas aedes oblongam istam
cistulam deferendam curaret. Caeteroqvin de ol. Rhodii MSS.
Commentariis sollicitus ero: juxta ac diplomate illo, qvod
morem frangendorum Sigillorum concernit, qvem Rhodius tangit
in Tractatu Liceti de Annulis. Bene ac seliciter Vale, Amicorum
optime, et me ama. Sorae, a. d. XXIV. Septembris,
Anno Messiae MDCXLIV.
KKK-
CCLXVII.
ATT DATT-
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Qvae Museo meo destinasti, pleraqve recte accepi. Arbuscula
illa marina coralloides in partes minimas diffracta erat,
ut hoc nomine vix consolidari valeat. Arcus D. Olai, ut volunt,
nihil minus qvam arcus fuit: sed lapis est, ac fuit semper in
hanc formam a natura elaboratus. Testarum duarum, qvae
sunt Echini marini, altera contusa plane fuit, altera elegans est,
et qvamvis varias ejus generis teneam, majores hisce, coloris
purpurei, tua tamen, margaritis qvasi distincta, omnes pulchritudine
superat. Crystallini humores piscis istius (noen
gistes jesteen) nullihi comparuerunt. Nodosus baculus vere
est Hypocraticus. Verum pro omnibus et singulis gratias ago
maximas: ubi qvid de iis consignavero, non sine honorifica
tui fiet id mentione. Caeterum ut adhuc symbolam tuo Saxoni
conferam, Iocum suppeditabo ex meo Spelmanno, ex qvo docebis
titulum Grammatici viris doctis olim fuisse haud infreqventem.
Meminit is in Conciliis et Decretis Britannicis pag. I.
de capitulis incertae editionis, cujusdam lfrici raimatici,
qvi Prologum ad Saxon. Grammat. scripserit. Hexaemeron
tuum probe redditum spero. Hafn. 31. Sept.

p.259
CCLXVIII.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Scripsisse Alfricum Grammaticam Saxonicam, cujus lingvae
ut erat sua aetate peritissimus, ita varia in eadem Opuscula
composuit, unanimi consensu testantur Lelandus, Balaeus, Pitseu,
et qvotqvot vitas Seriptorum Anglicorum in literas retulerunt.
Ejus et ego ipse in Prolegonenis mentionem injeci, ex Jo. BPalaei
Centuriis, ubi eum Archiepiscopum Cantuariensem facit, et
floruisse scribit circa A. C. MVI.
Epistolae, qvae ritum illum frangendorum Sigillorum confirmat,
en tibi et Autographum et Apographum mitto. Illud
tamen Sacrario nostro erit restituendum; hoc penes te asservars
poteris. Certe monumentum est rarissimum, et dignissimum
Iectu ob Antiqvitates istorum temporum, et moris antiqei,
vix hodie usitati, memoriam. Si placet exemplum hujus Epistolii
Clar Domino Joh. hodis transmittere, fortasse non foret
adeo ingratum. Vale Affinis dilectissime. Sorae, #ta / cista,,
d. VI. Novembr. Anmo Messiae M DCXLIV.
CCLXIX.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Pro transmisso de Annuli ractione documento gratias ago.
Autographum remitto, ut inter caetera vestri Archivi rariora
diligentius custodiatur. Saxone tuum videndi magno
flagrat desiderio Ilustrissinus Regis Galliae apud nos Legatus,
Vir eruditus et doctorum Fautor summus, qvo nomine etiama
Rhodio nostro in Acia commendatum eum videbis. Siqvidem
Antiqvitatum nostrarum et rerum naturalium studiis se subinde
recreare solet, aliqvoties me invisit, unde tui Saxonis injecta est
mentio; et qvia spem ipsi feci, intra paueos dies proditurum

p.260
rogo me doceas, qvando certo exspectandus sit, ut Viro Excellentissimo
gratificari valeam amplius. Jam apud nos excuditur
Winstrupii de Cornu Aureo meditatio poetica, adeo ut adhuc
dignum hoc argumentum judicent docti, cui bonas horas trihuant.
Vale. Hafn. 18. Nov. 1644.
STEPH. JO. STEPHANIUS
CCLXX.
D. Olao Wormio.
Male me habet, qvod Illustrissimi Domini de Thuillerie,
Regis Galliarum apud nos Legati, juxta ac aliorum,
non in patria solum nostra, sed et in exteris regionibus summoxum
Virorum, qvi novam Saxonis mei Editionem anxie exspectant,
votum ac desiderium, tam mature, ac ipsi discupiant,
explere neqveam. Cujus morae culpa neqvaqvam in me residet,
sed in detestanda Typographi nostri negligentia et socordia,
cui potius volupe est stivam et rastra tractare, qvam praelum et
literas. Ego indies moneo urgeo, insto, et ut operas saltem
onducat hortor, qvorum auxilio labor iste tandem ad exoptatum
perduci finem possit, verum frustra omnino sum. Ita occalluit
et obsurduit hie Thersites ad omnia monita et incitamenta.
Notae qvidem meae ultimam receperunt manum; ac proinde
nihil operis reliqvum est, praeter pauca Prolegomena et Indicem
rerum in Notis memorabilium: qvae omnia intra menstruum
temporis spatium facillimum esset absolvere, modo Endymion
lle noster e gravi veterno, cui indormire coepit, excitari se pateretur.
Nunc vereor, ne unus mensis in binos excrescat., et
pauci dies, intra qvos proditurum Saxonem speras, in annos
Lunares sese extendant. Ova de re velim, ubi occasio emerserit,
Illustrissimum Dn. Oratorem Gallicum, meo nomins,
ea, qa par est, observantia certiorem facias, et simul certo
polliccaris, me ipsum Exemplar Saxonis, ut primum lucem viderit,
Excellentiae ipsius repraesentaturum. Haec paucula responsi
loco literis tuis, qvibus desiderium Illustrisfimi Domini de
Th illerie significare dignatus es, reponere placuit. Tuum erit
redhostimenti vice communicare, si qvid Antiqvitatum ex
Islandi aliatum sit. Bene ac feliciter Vale, Vir Excellentissime,

p.261
et me, ut soles, ama. Sorae, a. d. XXIX. Novembris,
Anno Messiae MDcxLIV.
CCLXXI.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
En tandem tres illas, qvibus in Saxone nostro postremo usus
est Figuris Typographus noster. Certe haud parum tibi
de tanta facilitate tua et boni publici juvandi studio debebunt
omnes Philo. Saxoniani. Ovod me attinet, redhostimenti loco,
promissa Novae Editionis exemplaria, BONA FIDE rependam.
Progreditur etiamnum in Prolegomenis meis excudendis Lentulus
noster Soranus plane testudineo, ut sic dicam, gradu. Spero
tamen me Illustrissimo Dn. Legato Gallico, AUREAM nobis PACEM
e Svecia reducenti, exemplar Saxonis repraesentaturum,
qvi flagrante annuo isto bello et ipse sub praelo luctatus est. Caeterum
priusqvam finiam, velim meam in gratiam diligenter inqviras
de loco in Operibus Ludovici Vivis, qvo se nescire dicit,
cum Historiam Danicam Saxonis pervolvat, fabulamne legat, an
Historiam. Extitere antehac mea in Bibliotheca Vivis Lucubrationes;
verum Generosus Dominus Seseldius caro satis pretio,
sicut et alia multa, qvibus nunc vehementer indigeo, bonorum
Autorum scripta, me non adeo pure volente, sui juris fecit. Sed
mens mihi laeva fuit Velim itidem Goto- Danica Jol. Goropii,
qvae neqve ad manum sunt, evolvas, et loca, in qvibus Saxonem
nostrum impudenter, ut fabulosum scriptorem, carpit ac sugillat,
sedulo excerpas, et in Schedula, juxta librorum et paginarum
seriem, annotata, prima qaqve occasione nd me transmittas.
Utraqve haec opera Ionge mihi erit gratissima, qvum
sine ea Prolegomena mea ultimam recipere manum ueqveant.
Ex Islandia nostra, vel Italia, si qvid momenti alicujus nupere
allatum, communices qvaeso, aut saltem verbulo signfces,
Ad ultimum, qvid de PACE sperare habeamus, et qvando ad
pacem tractandam (qvod Deus fortunet:) nostri exteriqve Legati
tandem profecturi fint, et qvo in loco conventuri, edoceas
me peramanter rogo. Haeret illic apud vos Collega noster
M. Albertus Mejerus, qvi amoeheas tuas recte ad me curabit.

p.262
Vale. Affinis conjunctissime et imminentes Ferias Natalitias
soli docum gaudio, ut nunc fluunt tempora, perage. Sorae,
ad diem XXII. Decembris M DCXLIV.
CCLXXII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Grande nimis humeris meis onus imponis, dum hoc tempore,
qvo tantopere aegrorum urgeor visitationibus, ut vix respirandi
detur opportunitas, jubes opera Ludoici Vivis et Gotho-Danica
Goropii ut evolvam, ex qvibus etiam, qvi legendo
est assiduus, vix aliqvot mensium spatio se expediverit. Promittere
certe hoc neqveo; si qvid tamen, qvod huc spectet, per
otium praestare valeam, operam dabo ut agnoscas, te haud frustra
id a me p etiisse. Nihil plane ex Ilandia hoc anno accepi,
praeter nudas literas ab Arngrino. Mercator, qvi Episcopum
Holensem visitare solebat, nondum rediut; periisse cum nave
suspicantur pleriqve. Qvae ad me miserunt ex Italia, in sarcinis
latent Bartholinorum, qvos adhuc tenet Amsterodamum. De
pace spem bonam tenet Legatus noster Gallicus. Conventni locus
destinatus prope Christianopolim ad Bremsebroe. Dies toties
mutatus, ut non possit non suspicionem sinistram multorum
animis ingerere. Jam Calendas clamitant Februarias; qvid
futurum, eventus docebit. Febris maligna et contagiosa st: enue
hic grassatur, ac multos e medio tollit. Deus nostri misereatur,
et faciat, ut novus annus nobis auspiciis melioribus inchoetur,
qvam elapsus exit, qvo in pace officiis nostris singuli
vacare valeamus. Hafn. 26 Decembr. 1644.
Qvae notasti ad lib. 8, de Lapide miraculoso, ex Thuano,
ibidem non exstant: pervolvi citatum librum editionis Francofurtensis
in. non inveni. Imo totum negotium fabulosum
esse, te docebit Fernelius de Abd. rer. caus. lib. 2. cap. I.

p.263
CCLXXIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Habes hic, qvae ex Ludov. Vive et Goropio hisce horis vespertinis
excerpsi. Fusior est hic, qvam ut omnia commode
describi possint, qvae in Saxone reprehendit. Alia in Vive reperire
haud potui, qvam qvae hic habes. Virum te hic praebeas,
ut a tam acribus cavillationibus mascule tuum vindices.
Credo te legisse, qvae Crantius Norveg. lib. 6. circa finem de
Saxone refert, ad ejus laudes haud parum spectantia. Arngrimi
udicium exstat in Supplenm. Hist. Norag. MS. Joh. Lycandri
cCCLxl.
KKK
KKK
KKK
KKK
J. O NO
D. Olao ormio.
Enuper transmissis Goropii juxta ac Vivis Censuris, gratias
ago maximas. Ego vicissim tuam in gratiam nullam non
molestiam subire paratus ero. Qvod attinet historiam stupendi
lapidis, qvam Motis meis inserui, extat Lib. Vl. Histor. Jacobi
Aug. Tbuani, pag. II. ad Ann. Chr. 155O. in Editione Francofurtensi,
in olio, ut vocant, qvam nobis dedit Petrus opffius,
Anno I1. qvamqve Germanicam vulgo appellant. Noli
existimare, me fucum facere velle Lectori, aut ea in medium
producere, qvae nullius autoritate nitantur. Cujus generis lapis
aut gemma fuerit, naturalis an artificialis. Physiologis dijudicandum,
cum Thuano, relinqvo. Mihi duntaxat inservit
narratio ista ad illustrandum Sxonis Iocum de admirando fulgore
et splendore gemmarum; inprimis illius, qvam Torillus
malo navigii affixit, navigationis certius dirigendae causa. Saxo
noster propediem ultimam recipiet manum. Adeo strenue jam
instant operi operae. Utinam prodeat felici sidere; Vale Affinis
plurimum honorande. Sorae, d. XXIX. Januarii, Anno Messiae
M DCXLV.

p.264
CCLXXV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Praefationem meam ad Serenissimum Regem nostrum, novae
Saxonis Editioni praefigendam, ad te mitto, amicorum praecipuum;
eum in finem, ut, anteqvam praelo subjiciatur, diligenter
perlegas, et si qvid mutandum censeas, ingenue, sed mature,
admoneas. Sin autem primo intuitu placuerit, velim
Moltchenio de manu in manum tradas, et serio persvadeas, ut
majusculis et elegantibus typis curet imprimendam; vel qvales
repraesentat Praefatio D. instrpii in Cornu suum nuper editum,
vel Refutatio Manifest Svetici, qvae Hafniae itidem, anno
fuperiori, prodiit. Inprimis abs te peto, ut Correctoris in te
suscipias partes, saltim in emendandis, qvae in brevi hac praefatiuncula
occurrere possint, mendis; ne in ipso limine impingamus
Atqve ita tandem per Dei gratiam, omnimodis absolvi,
qvae facere videbantur ad splendidiorem Saxonis Editionem:
qvae utinam felicibus auspiciis lucem aspiciat Vale Vir excelentissime,
Deo aeternum commendatusl Sorae, ia, a. d.
27 Febr. 1645.
CCLXXVI.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvod heic transmitto Exemplar nuper a me editi et illustrati
Saxonis, peramanter rogo, ut Illustri Viro, Domino Thuillerie,
Legato Gallico, ea qva par est reverentia, meo nomine,
offerendum cures; atqve id priha qvaqve occasione, praesertim
ne intempestiva alterius exemplaris repraesentatione nos antevertat
Moltchenius. od si ita etiam consultum videtur, poteris
id penes te reservare usqve ad adventum illustris Herois, qvem
indies magno desiderio exspectamus. Prolegomena et Notas
pariter meas qvin diligentius evolveris, nullus dubito. vare
per amicitiam te nostram oro atqve obsecro, ut si qvid animadversione

p.265
dignum observasti, id mecum candidus impertias. Si
qvid etiam de PACE restituta constiterit, ne me celes qvaeso.
Vale optime amicorum, et me ama. Sorae, d. 18 Julii 1645.
CCLXXVII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Responsionem ad ultimas tuas hactenus distuli, tum qvod Illustrissimi
Dn. Legati ad nos reditum indies exspectaveram,
cui Librum offerre ipse decrevi; tum, qvod de pace scriberem,
certi non haberem. Jam vero non dubito, qvin dudum perceperis,
qvo in cardine res nostrae sint. amvis nihil hostile
tentet classis Svetica, haeret tamen eodem in Ioco, in qvo hactenus
fuit, non secus ac Belgica. Legatos nostros indies exspectamus;
nondum tamen omnia, qvae ad pacem spectant, confecta
videntur, siqvidem hostes non discedant, et publicae gratiarum
actiones in templis differantur. In Prolegomenis tuis nihil observavi
alicujus momenti, qvod monitione indigeatque sed hisce
diebus in perpulchrum incidi Manuscriptum, varia res Danicas
spectantia tractans, cujus auctor tuo se Saxoni adversarium praebere
videtur; haec enim inter reliqva mox in principio observavi:
Saxo opus suum diffusum in pluribus locis, multa qae dicuntur,
magis propter ornatum qvam propter veritatem histoiae
perseqendum instituit, et stylus suus nimium obscurus et
propter plrima vocabula det poemata diversa, moderno tempore
inconseta; ideo hoc opusculum, excerptum de illo, ponit planis
verbis notabiliora gesta, ibi descripta, cun additione aliqvorum,
qae post dictum opus editum acciderunt. is Auctor,
ignoro, nec mihi liber nisi per exiguum temporis concessus fuit
spatium. Inter reliqva offendi, in eodem Codice, Vitherlag
Danico idiomate exarata et alia digna observatu. vi librum
ostendit, nec suum esse, nec, cujus esset, su juramenti religione
detegere audere affirmavit. Nescio, an inqvam a te visus.
Vale. Jhannem Meursium meo nomine salutes, qvaeso; ubi
redierit Dominus Legatus, responsum a me exspectabit. Hafn.
19 Aug. 1645.

p.266
CCLXXVIII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Chronici istius manu exarati, qvod ultimis literis tui tantopere
commendasti, bina exemplaria, et qvidem in membrana
descripta, mea in Bibliotheca extant. Prioris Codicist
forma majuscula est, qvam i n olio vulgo vocant: alteris miner,
vulgo in Qarto. Qvin etiam in Regia Universitatis vestrae
Bibliotheca, itidem bina asservantur ejusdem Chronici exemplaria;
qvibus ego antehac usus sum. Verum, inqvies, qvis te
edocuit ejusdem argumenti esse tuos Codices cum nostro MS?
Idem ille, qvi primus tibi impertivit, M. Jacobus Bingius: cujus
literis de init.o et fine libri certior factus, mox cum mes
Exemplaribus contuli, et ad amussim omnia inter se convetire
deprehendi. Collega meus D. Lrnstius, jussu Magnifici Demini
Cancellarii, propediem juris publici faciet Geneaologiam
Regim aliqot Daniae, sibi donatam in alliis a Du- Cenio, qvi
Scriptores rancicos aliqvot Tomit divulgare constituerat, nisi
fati violentia initerceptus fuisse: t. Ita omnes ad illustrandam putriam
nostram conspirantl Illustrissimo Legato Gallico tranmissum
Saxonis mei exemplar te tradidisse nullus dubito.
Qare vehe me nter abs te peto, ut prima qvaqve oceasione significes,
qva fronte levi dense hocce munusculum exeeperit. De
caetero, te, Affinis honoratissime, Valere Salvere jubeo ex
nimo. Sorae, Pridie Calend. Septembr. cI IocxLV.
CCLAIA.
AVrAIT
KKK
IOV IV
Stephano Stephanio.
Soram.
Andeo tibi familiare, qvod rarum adeo reputabat Bingius.
Sed an omnia, qvae in inii exemplari, in tuis qvoqve
reperiantur. seire aveo, tum qvis hnjus historiae auctor. Saxone
tuum altero ab adentu die Illistriilimo Dn. Legato obtuli,
qvi sunima cum deel a ratione grati animi eum snscepit,

p.267
jussitqve suo nomine tibi gratias ut agerem: qvod etiam dudum
fecissem, si commodam ad te sribendi nactus fuissem occasionem.
Altero die cum ad ipsum redirem, dixit se ad mediam
fere noctem in eo legendo occupatum: et industriam commendabatque
atqve mox a Moltkenio alterum comparabat exemplum,
in Gallias mittendum. Existimabam vlduoo aliqvod ad Te
traciturum; ast nihil adhuc exhibuit. o tendat Ernstius suis
Genealogiis, nemo tam obesae naris est, qvin olfaciat: Tu commentaria
in eas meditare, et Vale. a. d. Sept. 1645.
CCLXXX.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
stendit mihi hisce diebus Nobiliss. Dn. Caonutus Ulselius,
Regni Senator, Saxonem tuum, qvem sibi valde placere
dixit, sed hoc desiderare, qvod Chronologiam non adjunxeris.
Respondi animum tibi fuisse eam annectendi, sed cum vidisses
absolutum illud Chronologiae Danicae opus, qvod Saningius elaboravit,
lectores ad illud remisisse. Petiit, haberi num posset?
an editum? dixi una cum Saxone editum fuisse, nisi Typographi
obstitissent. Cum vero opus illud serio commendarem, optavit
ejus videndi sibi copia ut esset. Si igitur viro tantae auctoritatis,
qvi etiam editionem apud Regem haud leviter promovere
valet, gratificari velis, rogo prima commoditate mittas; operam
dabo, ut tibi reddatur, non sine Viri tanti affectus benevoli
declaratione. Dic, qvid tibi jam sub manu? ut qvaerentibus
satisfaciam. Eddam Saemundi accepisse te audio; si illa Snorronis,
qvam tibi olim dedi, nulli sit usui, redde qvaeso; est enim
amicus magni nominis, qvi summopere eam desiderat. Vale.
Februar. 1q6.
cCcr.
KKK
KKK
KKK
-. O N O
D. Olao ormio.
Salutem et omnia prosperal
xcellentissime Domine D. Wormi, Affinis et Amice sincera

p.268
benevolentia conjunctissime. Qvod nunc-nuper sine literis ad
te meis transmiserim Chronologiam Danicam Svaningii nostri,
facilius ut mihi ignoscas, qvae tua solet esse humanitas) per
amicitiam te nostram oro atqve obsecro. Posteaqvam etenim
ad diem Februarii, summo mane, redditae mihi essent literae
tuae, et Dn. Lauentium Hummerum, Concionatorem hoc loc
Danicum, itineri ad vos suscepto jam accinctum esse inaudivissem:
statim post peracta sacra, calamum in manus sumsi, ut aliqvid
responsi loco reponerem. Sed vix lineam unam aut alteram
exaraveram, qvum adest minister Generosi Praesidis nostri,
et me ad prandium vocat id multis Satius duxi solam
Chronologiam et vacuam dimittere, qvam plane nullam. Ideoqve
calamum, qvod me male habuit, abjicere coactus sum; librumqve
absqve literis Dn. Hammero, qvi jam currum conscenderat,
tradidi, simul rogans, ut me tibi prolixe excusaret. Id
qvod an fecerit, nescio: ego sane committere non potui, qvin
hac rursus oblata occasione, per literas me denuo tibi purgarem,
ne sinistram aliqvam de meo erga te affectu suspicionem conciperes
Nunc ad singula Epistolae tuae capita paucis respondebo.
I. Gratifsimum mihi fuit, qvod Ulfeldio Heroi placuerit Editio
Saxonis nostra: cui ut me meaqve studia porro de meliore nota
commendes, vehementer abs te peto. Gratissimum itidem fuit,
qvod de Chronologia omissa respondisti. Ita se res habet. Nolui
actum agere, aut Editioni novae, qvae jam finem spectabat,
operosa ista annorum recensione moram injicere. Si vero secundam
editionem adornavero, (qvod d constitui facillimum
erit ad oram libri annos adjungere, qvomodo Pontanus,
et alii. II. !vod ipsam attinet Chronologiam Svaningii, certe
commendatione digna est, imo et Editione: qvam utinam Ulfeldius,
Thomaeus, et alii primates, sibi curae ac cordi esse paterenturl
III. Ubi eam ex voto pervolverit Llfefdius, velim tempestive
restituas. Nam ante triduum, qvum Generoso Domino
Praesidi nostro tale Opus a Svaningio elaboratum indicarem, et
ille petiit, ut ejus videndi sibi fieret copia. Qvod me propediem
accuraturum promisi. Rem itaqve gratissimam feceris,
si vel huic internuncio, vel alteri bonae fidei homini, Codicem
charta probe involutum, ad me perferendum tradideris. IV
Caeterum, ut satisfacias qvaeretibus de meis Iucubrationibus,
totus nunc in eo sum, ut ultimum illud imperii novennium,

p.269
qvod in terris exegit sanctissimae memoriae Princeps
Christianus III. Rex Daniae, expediam et absolvam. Et si Deus
mihi vitam ac valetudinem suppeditaverit, praecipiti Autumno
lucem videbit supplementum illud Historiae Meursianae. Deinde,
cum propitio Deo, Historiam Friderici Il. attingam; interea
operam daturus, ut varia Opuscula Historica, qvae in forulis
meis Iatitant, et magni sunt ad patriae res illustrandas momenti,
foras protrudam. V Eddam Smundi Sigfusonii accepisse
me verissimum est. Sed valde injurius mihi fuit Trebonius
onas Islandus, qvod plus justo serius trans miserit, aut ulli
mortalium utendum hoc immensi preti 2a concesserit.
Certe liber est rarissimus, et multa continet antiqva, vetusta,
sepulta. Ego tecum lubens communicabo, ubi nos Deus conjunxerit.
V. Eddam Snorronis etiam reddam, qvum reddiderit
Scholae Slaglosianae Rector Johonnes Corvinus, cui, priore
anno, eam utendam dedi. Haec breviter ad tuum Epistolium:
nunc ad alia orationem convertam. E Svecia ad vos rediisse
Legatum Gallicum comperi: sed si qvid in Reipubl. nostrae commodum
procuraverit, juxta cum ignarissimis scimus. Enixe
abs te contendo, ut in id serio seduloqve inqviras; primis
num spes aliqva sit Episcopatus Bremensis, vel Hallandiae,
Gothlandiae, Jemptlandiaeve recuperandae? Tu facillimo negotio
ab ipso Legato haec omnia expiscari poteris, qvum tantopere
tibi faveat. Perscribe igitur diligenter, si me amas, qvicqvid
exploraveris. Nam rogatus id peto: et ad nullum alium emanabit,
nisi ad illum, qvi rogavit, si qvid notatu dignum communicaveris.
Tabulam istam Chorographicam Scani, qva
non semel ostendisti, velim meis sumptibus delineandam committas
sculptori et graphiario vestro; sed eadem cura ac diligentia,
eademqve chartae forma, qva tuam depinxit, ut perficiat,
opto. In promptu erit pecunia, pollqvam absolverit. Non
est tamen necesse, meos in usus id fieri, ut significes. Nam
fortean, si id resciverit, erit negligentior in hac opera praestanda.
Audacius hoc postulo, qvia nihil soles mihi negare. Exemplar
Reelationum S. Birgittae penes te esse inaudivi, Svecic
an Danica Lingva conscriptum, ex qo Rhythmos nonnullos
de futuro Daniae statu depromptos vidi. Tuum est ejus mihi
copiam facere, ne mendacii arguar, aut imponere videar talium
vanitatum curiosis. Vale, Vir honoratissime, et me ama.
Sorae, d. 2. Februarii, I646.

p.270
Aurem vellica, qvaeso, Domino Bartholino, ut mihi Disputationem
suam Philologicam nupere habitam impertiat [imperiat ed.], et
literarum mecum commercium instituat, qvomodo praesens
praeseuti se facturum promisit.
CCLXXXII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Rem patriae ornandae aptam et Reipublicae literariae utilem
fecisti, Chronologiam Svaningianam huc mittendo: adeo
enim placuit Ulfeldio nostro, ut se editionis ejus procuratore
certissimum futurum spoponderit, de qvo non dubito, modo
sanitati brevi restitutus fuerit pristinae. Reddo jam maxima cum
gratiarum actione ab utroqve nostrum. Non est, qvod Tvebomio
irascaris, ob monstratam Saemundi Eddam; talis namqve est,
ut nec tibi nec ulli nostrum usui sit, nisi accuratus accesserit
interpres, qvem vix in Dania habebis. vid Legatus Gallicus
n causa Bremensi praestiterit, dudum in vulgaribus editis chartis
divulgatum, cum Bremensibus nempe Svecos tractare non potuisse,
qvod destituti suerint plenipotentia ad rem reqvisita. De
Hallandia, Jemptlandia etc nostro nomine agere nunqvam Legato
in mentem venit; sed, qvae sparguntur, vulgi sumt fabulae.
Scaniae Tahulam Chorograplica per nostrum Maranum ante
menses aliqvot a me obtinuit Jansonius Amsterodamensis;
brevi igitur aeri incisam exspectabis. Sunt mihi Revelationes
Bigittae, Latino sermone editae, sed in iis tales, qvales hic
circumferuntur, non extant Rhythmi Opus vastum est et
molis grandioris, qam ut commode circumferri qveatque si
tamen expetieris, oblata occasione imittam, aut, cum veneris,
praesenti ostendam. Eortholinum officii monui; ubi turbis
nuptialibus extricatus fuerit, procul dubio stabit promissis.
Vale. Hafn. 13. Mart. 16q6.
KKK
.Aa

p.271
EIIDeT
KKK
- L. E
ccLII.
ATT DATTTT
KKK
O V DO
Stephano Stephanio.
Soram.
De excudenda Chronologia Svaningii cum Moltkenio egi, qvi
hanc tandem in se ecepit curam; cupit vero, ut prima
commoditate mittas opus ita emendatum et completum, ut nihil
desit, qvod impressionem remoretur, idqve fieri vult qvam
maturrime, anteqvam praela aliis occupentur. De correcore
accurato prospiciendum. Suam operam operi antehac condixit
noster Suningius, puto, eum non defuturum. Mihi jam valde
caligant oculi; alioqvin, qvantum in me esset, conferrem.
Vale, et jam opus urge, ne mora alienior reddatur Bibliopola.
m. April. 1646.
CCLXXXIV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
GRatissimo certe nuncio me beasti, qvum de promptissima
Moltchenii nostri voluntate edendae Chronologiae Svaningianae
certiorem me nuper redderes. Et nisi defuisset hactenus
bonae fidei tabellariu, jamdudum transmisissem. Hac vero oblata
occasione, exspectationem vestram diutius frustrari nolui. Eat
igitur ad vos bonis avibus diu desideratum opus, et felicioribus
auspiciis per vos in lucem prodeat! Sed inprimis opus est, ut
recte judicas, industrio et indefessi laboris Correctore; ne delinqvant
operae in ingenti illa numerorum serie; qvae si accurate
non fuerit expressa, oleum et operam omnem perdidimus.
Tuum itaqve erit de tali homine diligenter prospicere et subinde
significare, qvomodo labor succedat, missa una aut altera
philyra, ex qva de toto Opere judicare qveam. Nec puto desiderari
qvicqvam ad totius Chronologiae consummationem, sed
ultimam plane manum ab ipso auctore impositam esse, praeter
ndicem, qvem facile omitti posse non semel indicavit. Non
est igitur, qvod Molehenianm perturbet Titulus Indicis ad calcem

p.272
libri adjectus; qvem, si ita placet, per te, aut alium, facile
supplendum curabit. De iis, qvae etiamnum rara et iolc
reservat D. Laurenbergius noster, cum ipso, tuo nomine egi3
qvi se Designationem omnium, tecum, prima qvaqve occasione,
libenter communicaturum promisit, ut inde tibi eligas, qvae
Museo tuo inservire videntur. Ego in lectulo, sub auroram,
hos versus in Pinacothecam effudi tuam:
Oicqid habet miri d rari mare, tellus, et Ether,
In pulchra hac WORMI conditur omne domo.
Si lucem vidit tabula chorographica Scaniae, fac, qvaeso, exempl
ar impertias. Vale, summe Virorum, et me ama. Sorae,
d. I. Maji co locx. VI.
KKK
T DATTT
KKK
VLOMOVNIO
Stephano Stephaonio.
Soram.
Probe curavit internuncius noster concreditum opus, qvod
ego mox Moltkenio obtuli, ut sine mora operam typographi
occuparet. Desiderantur res gestae qvatuor annorum ab
anno 162. ad hunc inclusive, de qvibus, dum cuduntur priora,
sollicitari per literas a te potest auctor. Indicem conficere
non sinunt occupationes. De Correctore valde sumus solliciti.
Brevi specimen videbis. Tabulae Chorographicae Scaniae unicum
saltem attulit exemplum Jansonius, idqve imperfectum adhuc,
ut censumae hujus artis peritorum subjiceretur, anteqvam suprema
manus ei imponeretur. Pro elegante Epigrammate gratias
KKK
KKK
KKK
TTT
v v
j H.OI2VO
D. Olao Wormio.
E Chronologia Danica Saningii nostri vehementer solicitus
sum. Nondum etenim ad nos rediit Tabellarius, qvi

p.273
cum ante octiduum transmiseram. Per amicitam itaqe te nostram
oro atqve obsecro, ut prima qvaqve occasione, num illam
acceperis, diligenter me edoceas. Nullus dubito, qvin summae
tibi curae esse patiaris tam insigne Opus, et toti posteritati valde
profuturum. Inprimis operam dabis, ut numeri Annorum
accurate exprimantur. Si ita tibi placuerit, nullaqve tibi oblata
prius fuerit ad me scribendi occasio, jm Hafniae haeret ac commoratur
Theologus noster Dominus VVitlebius, qvi, ni fallor
n aedibus Moltchenii, aut D. Lindemanni divertit. Ill dabis,
si qvid recte curatum velis. Interim Vale, optime Amicorum,
et Salve. Sorae, xia, d. 16. Maji Anni iq6.
cCCLVI
KKK
KKK
TTT
2. .O 2 2
D. Olao ormio.
Tintelliga curae mihi fuisse negotium istud, de qvo nuper
inter nos egimus, de honorario videlicet, Correctori
exhibendo, si modo diligentem praestaret nobis operam: ecce
tibi Excerpta qvaedam ex ultimis M. Saningii ad me literis;
qvae velim et ipsi Moltchenio, et Correctori, legenda communices.
Fac, qvaeso, moneas et serio adhorteris Moltehenium, ut
Opus illud qvam emendatissimum lucem vidceat. Experietur
certe Auctorem ipsum gratissimum et liberalissimum remuneratorem.
Praesationem Saningii e Codice exempta, per lunc
nternuncium, si commodum videbitur, transmittas. ut eo
facilius mutet Auctor, et aliis inscribat, qvibus ab excessu Illustris
Domini Cancellarii destinavit Mittas una folia aliqvot
excusae Chronologiae, ut de cura et diligentia Moltchenii juxta ac
Correctoris, mihi aliqvid comperti constet. Genenlgiam Regum
Daniae, qvam propediem publico dabit D. Ernstius noster, a me
brevi habebis. Bene feliciterqve Vale et Salve, summe Virorum.
Sorae, #ta/cista, Postrid. Calendar. Julii, I646.

p.274
CCLXXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Mitto, Affinis Clarissime, qvaterniones a typographo nostro
absolutas, ut et Dedicationem Libri, ut necessaria
in ea mutare possit auctor. Moltkenius, qvae promisit, se sancte
servaturum ait. De idoneo adhuc Iaboramus correctore. Germanus
ille incertis sedibus hic vagatur, unde operam suam nobis
hactenus locare haud potuit. Si deinceps illum aut alium conducere
poterimus, qvomodo inter nos fuerit transactum, indicabo.
icqvid hactenus praestitum, id mea factum opera,
qvam porro libenter impenderem, ni oculi nimium caligarent.
Moltkenius, senihil non acturum, ait, ut, qvam fieri possit
emendatissime, cuncta excudantur. Dubium inter corrigendum,
mihi pag. I5. oblatum, ubi et Svildagero et Gutormo numerus
septenarius attribuatur, sed reliqvi, ut erat in autographo;
existimo, auctorem hujus rei causas habere suffic ientes. Vale,
et a me Clarissimum Svaningium diligenter saluta. Hasn. .Jul.
16q6.
TVTV
KKK
KKK
KKK
O A- .O 2VO
D. Olo ormio.
Vum nullus dubitem, qvin hiatum llum in Edda tua
suppleverit, cui hanc operam injuncturum te nuper significasti,
peramanter rogo, ut meum Codicem, per hunc internuncium,
restituas, et simul me edoceas, si qvid complectatur
volumen istud, praeter communes Fabulas, qvae in omnibus
Eddae exemplaribus continentur; num alia serie recenseat somnia
ista, an vero eadem omnium est materia et argumentum. Inprimis
ex animo laetarer, si Scalda adjuncta esset, qvae in alio
Codice meo extat. Conjectanea illa MSS. M. Svaningii nostri
cum in finem denuo tecum communicavi, ut diligenter perpenderes,

p.275
num digna videantur, qvae lucem aspiciant. Injurius
etenim nonnihil est Saxoni nostro: nec refert, Anglica an Svecica
nominetur Dynastia illa. Aperias mihi, qvaeso, sententiam
hac de re tuam, et nisi grave sit reseribas. Salve et Vale
Amicorum Optime. Sorae, a. d. 23. Septembr. 16qo.
cCcc
ATT VTDAITT
KKK
VOVV VLO
Stephaono Stephonio.
Soram.
Eddo cum summa gratiarum actione Eddam tuam; continet
et Eddam et Scaldam et omnia, qvae eo spectant. Unica
Fabul de Sirdo qvodam auctior est mea. Caetera pari passu
ambulant, nisi qvod meae addita sit Gramatica et multae Cantilenae,
qvae in tua desiderantur. Conjectanea Saningii dudum
Moltkenio tradidi. sic enim jussit, qvi mihia te tulit: digna certe
luce. Modestea Saxone dissentit, nec video, qvibus rationibus
refutari possit. Puncturas vermium et aspidum restituam auctori,
ubi otium fuerit; jam enim in summa haec scribo festinatione,
ad Serenissimum Principem avocatus, qvem periculose decumbere
ajunt. Vale. Hafn. 26. Sept. 1646.
CCXCI.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvam nuper tecum communicavi Svaningii nostri Tabellam
Genealogicam Regunm Daniae ex Homilia Oldenburgica, denuo
per Socrum meam indicandum curavit se inscriptam cupere
Illustrissimo Principi Friderico Episcopo Bremensi: et propterea
ejus editionem non adeo maturandam, priusqvam Praefatiuncula
aliqva eam ornasset. vare si nondum Tpographo sit
tradita, velim penes te asserves, donec me literis suis, qvid
facto opus sit, porro edocuerit. Scire etiam discupit, num
fideliter in Chronologia excudenda progrediantur operae, et praecipue
Prolegomenis num ultima imposita sit manus? Nonnulla

p.276
etenim non exigui momenti Monita et Observationes se prioribus
additurum significavit. Tuum etiam erit cum Moltchenio
agere, ut omnes, qvas hactenus excudit philyras, vel ad Saningium
transmittatque ut si qvae correctione indigeant, ea ipse
Autor mature emendet. Vale Excellentissime Vir, et ignosce
qvod alieno nomine tibi molestiam facessam. Sorae, xie,
d. .Octobris, Anno Christi M DCXLVI.
CCXCII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Qvam nuper communicasti Tabellam Svaningii, excudere
renuit Moltkenius; remitto itaqve, ut de ea statuat auctor
qvod velit. Nihil, a qvo a nobis discessisti, in Chronolcgia
elaboratum: praetendit, alia esse, qvae jam agat, majoris lucri,
et desiderare se numerorum notas, et nescio, qvae non. Non
meum, sed tuum aut Auctoris, est cum ipso agere, ut, qvas cudit
philyras, transmittat. Sat enim mihi in meis est, qvod agam.
Vale. Hafn. 16. Octobr. 1646.
CCXCIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Dum nuper apud Serenissimum Principem Nycopiae degerem,
inter alia sermo incidit de Historia Friderici Il.
Avi sui, ac retulit, se accepisse in ea extare narrationem de
Sirene qvadam juxta Samum in mari habitante, qvae rusticum
ad Regem ablegavit, secreta qvaedam ut exponeret; cujus circumstantias
cum ignoraverimus uterqve, petiit, ab Historico
Regio scripto consignatas sibi ut procurarem. Qvocirca rogo,
ut, qvam fieri potest maturrime, ad me mittas; Serenissimo
Principi rem gratam qvin sis praestiturus, non est, qvod dubites.
Alterum adhuc est, qvod Te velim. Nuper literas a

p.277
Theologo qvodam Lovaniensi Hybernicae nationis accepi, qvi
in procinctu est, Antiquitates Hybernicas scripto ut comprehendatque
qvia vero arbitratur, varia apud nos extare, qvae eo tendant,
rogat, eorum per me particeps ut fiat. Rem totam ex
ejus literis, qvas mitto, hauries, qvas ubi legisti, per communem
amicum, rogo, ut remittas, ac simul, siqvid observaveris,
qvod huc spectare possit, communices; non sine nominis tui honorifica
mentione id fiet. Vale.
CCc
. v
O2.. O IL
D. Olao Wormio.
iteras tuas Hafniae exaratas Pridie Calend. Febr. tandem mihi
in ipso templo Slaglosiensi, dum exeqvias M. Cunuti, Pastoris
Antvorsehoviensis, proseqvimur, a. d. gMartii de manu
in manum tradidit Affinis meus D. Plumius. vibus ut inter
gravissimas occupationes aliqvid responsi loco reponam; de Sirene
illa, qvae cirea littora Sami Insulae olim Rustico cuidam se
conspiciendam exhibuit, luculenta extat Historia omnibusqve
illustrata circumstantiis, a Claud. Lschandro descripta, qvam
invenies in MS. Codice Bibliothecae vestrae, insignito B, qvi
complectitur Historiam nati det renati Christiani IV. Daniae Regis.
Dictione certe eleganti totam narrationem istam expressit,
unde excerpere eam licebit, et cum Serenissimo Principe nostro
communicare. Vel, si placet, transmittatur ad me Codex ille;
et ego operam in eruenda fabula an vera Historia, praestabo.
Caeteroqvin penes nme nihil plane est, qvo illustrissimi Principis
voto in praesens obsecundare qveam. Liber est in Folio, et
Latine conscriptus, et forte in Cistula oblonga, qvae in medio
pavimenti Bibliothecae vestrae sita est, reperitur, nisi si Bibliothecarius
in Capsa Monumentorum Historicorum reposuerit.
De Antiqvitatibus Hibemicis nec ullum apud me sibsidium
promittere licet: praeterqvam qvod ex Saxone forte excerpendum
haberem de rebus Regum nostrorum in Hibernia gestis.
Insignem etiam locaret hac in parte operam, qvi ex scriptoribus
Anglicis, qvae ad ejusmodi Antiqvitates pertinent, depromere.
Hiberniam gentisqve mores et originem fusius enarrat

p.278
Stanishurstus, qvi meis in forulis extat. Qvare literas Fr.
Aegani heic tibi restituo, et qvod communicare volueris, gratias
ago verbis amplissimis. Vale, Clariss. Vir, et me ama. Soae
ta/cista, d. 5. Martii 1647.
CCXCV.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvum non sis nescius, qvam vehementer delectari soleam variorum
florum, praecipue rariorum, amoenitate, supplicat
tibi hortulus meus, ut semina nonnulla illi exornando, per
hunc internuncium suppedites, vel etiam bulbos et radices.
Christianus Fossius edocuit me nomina plantarum, qvarum ltibi
copia nm exigua suppetit: ut Doronici Americani, Sangvinis
Draconis, Bistortae, Vincetoxici slore albo, et inprimis Asphodeli
store albo. Harum st miseris semina, vel radices, rem feceris
gratissimam. Lecjon bulbosum qvaeso meam in gratim
diligenter inqviras et transmittas. Est enim apud nos, qvi de
hujs plantae possessione jactantius pls justo triumphat. Exhibeo
heic una literas M. Svaningii nostri, qvas nudius tertius attulit
tabellarius Samsingius Vale optime Amicorum et me, ut
soles, ama. Sorae d. 25Martii Iq.
KKK
v v
TTT
V. O 2
D. Olao ormio.
N tibi nunc repraesento, qvam nuper promisi Cistulam,
Beatissimi Parentis mei manu affabre factam, refertamqve
variis visu dignissimis; qvorum Catalogum aperta exhibebit
Cistula Adjuncta sunt et alia, qvae post obsignatum Seriniolum
inter #a)xioqe/a mea reperire contigit. Tuum erit minutias istas
aeqvi boniqve consulere, et Pinacothecae tuae inserere, ceu
perpetuum, licet exiguum, amicitiae nostrae monumentum. Si
plura id genus postha sese mihi obtulerint, nullus dubitabis,

p.279
qvin ea tecum sim communicaturus. Restituo hic etiam Horti
tui delineationem, cujus mihi copiam facere dignatus es. Ubi
nos Deus conjunxerit, certiorem te faciam de plantarum, qvae
maxime placent, seminibus, juxta ac de arborum surculis, ut
Laburni, Lillach, etc. Sed in antecessum peramanter rogo,
ut Plantaginem roseam cistulae inclusam, per M. Jacobum Bartholinum,
ut primum reditum ad nos adornaverit, transmittas.
Interea Vale et Salve plurimum, Vir Excellentissime, et de accurata
apud Oaestores Regios pecunia vehementer laetare. Sorae,
CCXCVII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Cistulam cum inclusis tradidit M. Bartholinus: gratias ago
maximas, nec sine nominis tui honorifica mentione Historiae
Musei mei D. V. inserentur. Sunt qvidem ex iis aliqva, de
qvibus dubitari posset; sed suis ego singula restituam classibus.
Lapis panem referens, nunqvam panis fuit. Chelidonios nunqvam
ex hirundine eruit Virgo illa; ejus enim generis mihi antea
fuere complures ex insula Melita allati, ubi reperiuntur in
copia, ac a vulgo oculi serpentum petrefacti putantur. Monumentum
illud, ex qvo petita particula sarcophagi, non Nemausi,
sed Pictavii ostenditur, unde ipse meis manibus qvidpiam
excussi. Pyrites est massa altera, qvam pro auri miner
venditas, ex qvo non aurum sed cuprum elicitur. Lapis oculum
bovis referens, marmor est sui generis, qvo et ludere apud
nos solent pueri. Interim grata et vistu digna omnia. Dabo vicissim
operam ut hoc Museum meum Iocupletandi studium in ingratum
haud collatum fuisse agnoscas. Plantagine aseam
mitto, diligenti cura irriganda est et terrae mandanda, tperennet
ac semina serat. Ubi qvid exhorto meo desideraveris, in
promptu erit. Hafn. 28. Junii 1647.

p.280
CCXCVIII.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Qvod nuper mecum communicasti Epitaphium Straffordii
Comitis, en tibi cum debita gratiarum actione restituo.
Vehementer sane, ob acumen et elegantiam, placuit; simul ob
memoriam tanti Herois, tam bene de Republ. patria meriti, sed
pessime mulctati. Haec solent esse praemia Virtutis apud belluam
multorum capitum, et iniqvos laborum honestorum censores
Deus clementer a iostris cervicibus tantam avertat pestem, et
Remp. nostram pace et qviete diuturna florentem praestetl Si ad
tempus carere poteris MS. illo autographo Er. Laeti, vel aliud
accurare exemplar, sac qvaeso et hac in parte solitum amorem
tuum et facilitatem experiar. Chronologiam Danica tib
qvamprimum transmitti expetiit Cl. Svaningius auctor. Ni
grave sit, velim probe asservatum huic tabellario ad me perferendum
tradas. Nam penes te esse Codicem illum Moltchenius
significavit. Peramanteretiam rogo, ut qvae colligi ex horto tuo,
vel hac occasione, vel deinceps, possint semina, diligenter in
seriniolo, vel theca, compacta, ut recepisti, subinde mittas.
Tantum beneficium grata memoria, et qvovis officiorum genere,
vicissim me proseqvuturum polliceor. Vale et Salve, Amicorum
dilectissime, et me, ut soles, ama. Sorae a. d. 16 Aug. 1q.
D. Thomae Bartholino aurem vellices velim,
ut Tractatum de Armillis, qvem promisit,
propediem repraesentet.
CCXCIX.
T D-
ATT-
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Mitto meum Erasmi Laeti autographum, in qvo qvaedam notavi,
qvae in altero offendi, qvod possidet Vir qvidam nobilissimus,
qvi eo nullo modo carere vult, et hoc, qvod vides,

p.281
indulsit mihi, tanqvam singulare ac rarum keimhlion. Ubi usus
fueris, remittes. Moltkenius dum dixit, penes me esse codicem
Svaningianum, splendide mentitus est; nec enim vidi, ex qvo
manum praefationi admovit. Scelestum hoc hominum genus,
ut alios suspicionibus gravet, qvidvis mentiri non erubescit.
Hoc mendacio qvo tendat, novi; culpam dilatae impressionis in
me conjectam cupit: sed in os ipsi hoc ubi regessi, negare
factum incepit et nescio qvibus uti aeqvivocationibus. Jam se
nescire ait, ubinam sit opus; ab ipso extorqvere neqveo. vid
moliatur, facile eonjectura asseqveris. Nihil integri est in isto
homine, blanditiis homines et inani spe lactare novit, incautosqve
pecunia emungere, nihil praeterea. Semina, qvae in
meo horto ad maturitatem pervenerunt, mitto: ipse vidisti,
rari nihil esse, qvod delectare adeo possit. Hoc oblectamenti
genus mihi jam aetas et negotiorum multitudo excussit. Th.
Bartholinus domi non est: ubi redierit, aurem vellicabo,
promissis stabit. Vale. Hafn. a. d. IAugusti i6.
ccc
o2. LHAN
KKK
D. Olao Wormio.
gnoscas mihi, qvaeso, qvod Historicum illum D. Eranmi Laeti,
Lde nato baptiatoqve CHRIS TANO IV. tractatum, (qvem
nunc cum debita gratiarum actione restituo) tamdiu penes me
detinuerim. vantum etenim temporis a gravioribus occupationibus
suffurari licuit, id omne lihro isti pervolvendo impendi.
Certe dignissimum judico, qvi per te lucem aspiciat: sed omissis
Praefationibus et digressionibus nonnullis, qvae omnia #a) prosdio / nusa
videntur. Verum demirarisatis neqveo, qa fronte
Lschander, qvi tantus haberi voluit Historicus, alienos labores
sibi vendicare ausus fuerit Eqvidem inter legendum deprehendi
luculenta vestigia violati candoris et furtivi ac fraudulenti conatus;
dum innumeras voces, qvae alterius autoris hoc esse opus,
abunde arguebant, eradendo, et mutando, fucum facere Lectori
voluerit, et plane persvadere, sibi soli illud ascribendum esse,
non vero autori D. Laeto. Ne dicam, qvod integra paginas,

p.282
qvae res continebant a sua aetate alienas et longe remotas,
lineolis obduxerit. O impudentiam hominisl Sed de eo hactenus.
Jam reliqvum est, ut de horto meo tecum agam, qvi
plura ex tuo Paradiso postulat semina, si modo plura suppetant.
Inprimis velim ex Lahurno et Lillach sureulos qvosdam ad
pl antandum idoneos, sed probe humo coopertos, transmittas,
Simul D Thomae Bartholino in memoriam revoces peto nupere
ditum de Armillis Opusculum, qvod se communicaturum promisit.
Vale Sorae, Postrid. Calend. Octobr. 16a.
v v v
KKK
O - V. O
D. Olao Wormio
e praestita nuper in postulando stipendio meo opera gratias
tibi ago, qvas possum, maximas; licet ea prorsus fuerit
irrita et frustranea. Qvod si de Magistro Palatii Regii antea constitisset,
eum videlicet pecuniae ex aerario regio erogandae leges
vaestoribus praeseribere; nec illis, nec tibi ullam hac in parte
molesliam exhibuissem. Tanta etenim ipse apud summum illum
Virum gratia valeo, ut de summa aliqva argenti impetranda
neqvaqvam desperare ausim. Numismata tua nondum perlustravi
omnia, cum propter varias occupationes longe gravissimas,
tum inprimis ob varios labores et curas, qvas secum adfert
onerosum illud DECANATUS officium mihi nuper commissum;
ut ex adjuncto Programmate satis intelliges. Interim
qvantum horis subcesivis scrutari dabitur, inscriptiones, qvae
legi possunt, eruam, et cujus sint nationis aut gentis, diligenter
indagabo. Eum in finem Huberti oltii Caesares, et aliorum
qvi de nummis vetustis scripserunt, Opera e locuplete Bibliotheca
Nobilissimi Domini Georgii Seeseldii exspecto, quae ubi
accepero, mox labori me accingam, et brevi, ut spero, expediam,
Chronologiam suam Danicam denuo ad me transmisit Affinis
meus M. Svaningius, qvam penes me detinere constitui, donec
qvid de ejus Editione sperare habeam, certiorem me reddideris.
Certe Auctor in Belgium hoc opus destinavit, ut suis ibi
sunmptibus imprimatur, si Molthenius fidem suam mature non
liberaverit. Bene ac feliciter Vale et Salve, Affinis dilectissime,

p.283
et me solito amore proseqvere. Sorae, a d. VII. Decembris
Anno MDcXLVII.
CCCII.
OLAUS WORMIUS
M. Stephano Stephanio
Decano Sorensi.
Non est, qvod de preastita opella gratias agas, penes me non
stetisset, qvin voti compos factus fuisses; gaudeo tamen,
ea Te apud Aulae Magistrum pollere auctoritate, ut aliorum non
egeas intercessione. De collato Magistratu gratulor, utqve saepius
Tibi hic redeat honos, in Academiae emolumentum tuumqve
commodum, voveo, sed officia amicis obhata nollem impediret;
suffurari gravioribus oceupationibus aliqvid otii qvandoqve
licebit, qvod studio tam jucundo tribuatur. Moltkenius
nollet sibi ereptam Chronologiam istam, qvum indies typos praestoletur
Luneburgo; ut primum acceperit, scies. Hafn./ ipso
die Solstitii hiberni, 1648.
CCCIII.
STEPH./ JO./ STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Osteaqvam Numismata tua perlustrare coepi, intolerandum
humeris meis onus subiisse me praesensi; sed qvod tuam in
gratiam Ieviter ferendum duxi. Sunt etenim multa, qvorum
Inscriptionem ne ipse qvidem Oedipus eruere aut conjectura
asseqvi poterit. Sunt itidem non paucae, qvorum licet utraqve
recte legi qveat ovo, sensus tamen in obscuro est. Et ut
videas aliqvo me pervenisse, en tibi nunc transmitto Schedulas
duas; qvae CLAUDIIImperatoris Junioris Nummos .et
POTIIcontinent VII. Eorum Inscriptiones et Emblemata
seorsim explicabo, ubi totum hunc expedivero laborem,
cui jamdudum extrema manus fuisset imposita, si copia fuisset
Auctorum, qvi de Vetnstis Nummis scripserunt. Reliqvi Nummi

p.284
brevi seqventur. Certe qvidam rarissimi sunt, nonnulli auro et
gemmis pretiosiores. Ego qvantum in me, singula bono ordine
disponam et Commentario illustrabo, si qvid observatione
dignum sese obtulerit. Interim per amicitiam te nostram oro
atqve obtestor, ut longiorem moram aeqvo feras animo, et illud
cogites: Sat eito si sat bene. Tot etenim circumuentus sum indies
occupationlbus, ut vix publico muneri vacare liceat. Sed
haec hactenus: De Chronologia Saningiaa, qvae etiamnum penes
me est, qvid sperare habeamus, fac me diligenter certiorem.
Profecto vereor, ne Auctor alio hoc Opus suum excudendum
gvamprimum transmittat. Adeo impatiens est morae Iongioris.
Caeterum Vale, Amicorum Optime, et si qvid nosti scitu
dignum, qva Libros, qva Publicum statum, candidus imperti.
Sorae, a. d. Febr. i8.
cccn
OLAUSVORS
aTTT
Stephano Stephanio.
Soram.
Tis hactenus qvod non responderim, causa est, qvod, me
LFridrichsburgi circa Majestatem Regiam curandam occupato,
ad aedes meas Hafniam devenerint. Huc ero appulsus,
dies noctesqve in horto apud ipsam excubias egerim, nec rebus
meis restitutus sim ante hunc diem, qvi 2gest Februarii, qvo
placidissime inter manus meas exspiravit Optimus ille Regum,
inter qvintam et sextam vespertinam, postqvam die praecedente
sacro epulo fuisset refectus, et se totum ad abitum piissime praeparasset.
Ecce nova, qvae petis, nimis profecto ingrata. Deus
nos omnes soletur, et qvieti publicae prospiciatl Caeterum pro
praestita opera in lustratione Numismatum gratias ago, utqve
porro data commoditate pergas, rogo; nolo te longis fatiges
discursibus, suffecerit inscriptiones legisse, ac, cujus sint Imperatoris
aut provinciae indicasse, in commodiorem occasionem caetera
reservabo. Novi enim onerosum tibi impositum munus
multum suffurari temporis. Restantsaltem CLII.si fingulis mensibus
miseris. qvibus me oblecter, tandem pensum absolvemus
. Ut capsula tua eo citius ad me redeat, remitto, et ne vacua
ad te veniret, rotulis pectoralibus ad tussim, qvae hoc tempore

p.285
molesta esse solet, implevi. Tu boni consule. Qvaeso,
ne graveris mihi indicare nomen istius Viri Consularis, qvi (ni
fallor) Hardevico Pontano communicavit documenta Danica,
qvae secum avexit Cbristianus Il. Rex; Memini enim te olim hae
mihi narrasse. Nova proh dolorl nulla nisi ingrata et tibi nota.
De tempestate et terrae motu, qvi tot aedes, tot templa, tot turres,
tot naves in Albi et circa Albim dejecit, ac inter i. I5.
hujus mensis pessum dedit, non est, qvod narrem, tibi enim
haec arbitror nota. Prodiit nuper Amsterodami Historia natualis
Brasiliensis, qvae curiosa, sed nondum accepi, editioni
praefuit Dominus de Laet. Moltkenius prima navi, qvae Lubeca
venit, tvpos suos se habiturum ait, an nos ludat, ignoro. Omnes,
qvi de urgundia scripserunt, auctores uno volumine excudunt
Parisiis; Literatos hic sollicitant, ut qvi aliqvid habeant peculiare
communicent. Ubi catalogum eorum, qvos tenent, accepero,
tibi mittam, ut, siqvid habeas, in commune conferas.
Vale. Hafn. 2q. Febr. i6a8.
KKK
v v
KKK
o .OH ANIO
KKK
D. Olao Wormio.
DOsteaqvam nuper domum redissem, nihil prius habui,
qvam ut promissi mei memor, schedas meas diligenter
excuterem, et si qvid de Vita Nobilissimi Tychonis Brahe sese
offerret, tecum communicarem. En igitur pauca haec, qvae
re perire nunc licuit, in praesens exhibeo; nempe I. Annotata
nonnulla MSS. ex Annalibus b. m. Parentis mei, qvi inter
convictores Tchonis fuit. 2. Excerpta ex Phil. Thomasini
Elogiis et Baptistae Lauri Epistolis., .Johannis Jessenii Orationem
Funebrem qvam omnino mihi restitutam cupio. Rara
etenim sunt ejus Exemplaria. De vera ejus discessus causa, et
aliis, scitu dignis, diligentius et accuratius inqviram, ubi domum
reversus fuerit Generosus Dominus Praeses noster, qvem
plurima narrantem de Tchone non semel audivi. Vale summe
Amicorum, et me ama. Sorae, #ta/cista, a. d. 3. Maji 1648.
P. S. Qvi de Documentis Historicis rerum Danicarum in Curia

p.286
Zirichseensi repertis, D. Pontano olim retulit, fuit
Adrianus Hofferus, Consul Zirichseensis, cujus nomen
extat primo loco inter eos, qvi Pontani Historico Operi
versibus acclamarunt. etc. Iterum Vale.
ccc.
KKK
KKK
KKK
D .&&& O 2VO
D. Olao ormio.
DEr amicitiam te nostram oro atqve obsecro, ut facilis mih
ignoseas, qvod Historicam illam M. Bynolphi de Islandia
Relationem, qvam non ita pridem mecum communicasti, tam
diu penes me detinuerim. Per varias etenim oecupationes, qvae
me indies circumstant, prius describere non licuit. Nunc duo
mihi officia a te praestari discupio;
. Pervelim, ni grave sit, meo nomine Nobilissimum
Virum Secretarium Regium, officiose compelles, tuaqve intercessione
efficias, ut inspiciendam praebeat Tabulam, qvam transmisisse
se scribit M. Brynolphus, in qva variae formae et specics
Cetorum Islandicorum expressae ac delineatae extant.
II. Si Conjectanea illa in Saxonis Praefationem, qvorum
crebram facit mentionem in Relatione fua M. Brynolphus, per
hujus, aut elapsi Anni, Mercatores transmissa sint: ut et horum
mihi copiam faciat Patronus noster, omnibus contendo precibus.
Caeterum ignoscat mihi tam lento debitori Venerandus
Senex D. Fincius Etenim, posteaqvam te Hafniae vidi, ne
teruncium qvidem ex aerario Regio accepi. Sed spem amplam
mihi fecit Vicarius Regius, Dominus Joachimus Gersdorpbius,
brevi fore, ut reliqvum stipendii, qvod ultra OO Vnciales
excrevit, solvendum sit Exiguam itaqve moram patienter
ferat, qvam vel debita usura compensabo. Bene et feliciter
Vale ac Salve, optime Amicorum, et me, ut soles, ama.
Sorae, Prid. Calend. Febr. Anno 1649.
CCCVII.
STEPH. JO. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Dum schedas meas nuper excuterem, forte obtulerunt se mihi

p.287
Carmina haec de discessu Tychonis Brahaei: qvae qvod non adeo
indigna lectu viderentur, inpraesens transmittenda duxi, ut addantur
reliqvis de tanto Viro documentis, si tanti sint aestimanda.
Inprimis observationem merentur, qvae ipsius Tychonis manu
ascripta erant in Exemplari, qvod Lugduni Batavorum mecum
communicavit summus ille Heinsius, qvae et hic vides a me
descripta. Velim autem, ubi perlegeris, aut describenda curaveris,
mihi restituas. Conjectanea M. Brynolphi in Praefationem
Saxonis vehementer desidero, juxta ac alia ipsius Opuscula
ad Secretarium Regium transmissa; qvae omnia tua intercesfione
me conseqvuturum plane mihi persvadeo. Hisioria
Christiani III. jam finem spectat. Eam ubi paucos intra dies
absolvero, sistam me vobis, si Deo ita visum fuerit. Vale Affinis
dilectissime, et Salve. Sorae, d. .Februarii, clo IcxLI.
CcCl.
AT r D
RTTTT
LO VVIO
Stephano Stephaonio.
Armina de Tychonis discessu, qvae transmisisti, probe accepi,
pro qvibus gratias ago maximas; ut primum descripserit
amanuensis, bona fide reddam, aut in tuum reservabo adventum.
Domino Gassendo communicabuntur, ubi qvietior fuerit
Galliarum status, non sine nominis tui honorifica mentione Ex
M. Brynolphi conjectaneis nihil ad nos delatum. Tabulam
piscium, qvam tenet Secretarius ragius, impetrare nondum
potui, qvod Fridriciburgi degat apud Regiam Majestatem:
cum huc venerit, operam dabo, ut hoc nomine ipsum convenire
valeam. D. Cunradi Aslaci Ormtionenm Iubilaeam Danicam nec
apud Bibliopolas nostros, nec apud amicos invenire licuit; si
occurrerit, memor tui ero. Vale, et, ut soles, me ama. 3. Mart.
Iqo.
KKK
TTTT
KKK
O .&&& O
D. Olao Wormio.
T fidem apud te meam liberem, en tandem transmitto et
Museo tuo consecratam cupio Urnam illam Weirumensem;

p.288
cujus mittendae commoda hactenus defuit occasio. Est certe
monumentum citimae antiqvitatis; qvod adjuncta declarant
ossa et cineres. Manifeste enim repraesentant nobis primam
illam sepeliendorum funerum aetatem, toiol dictam; qvum
defunctorum cadavera eremarent, cineresqve collectos urnis
includerent: qva pompa Reges potissimum tumulati. Et omnino
existimo, Reginae, aut illustris Heroinae, exustum eadaver
hac urna fuisse reconditum, cum propter urnae magnitudinem
et capacit atem, qvanta rarissime tales eruuntur; tum qvod costarum
fragmenta hic reperiantur minuta et tenuia, qvalia foeminarum
esse solent, juxta ac cranii, tibiae et aliarum partium
reliqviae, a virorum solidis et ingentibus ossibus longe diversae:
qva de re tuum, ut Anatomici peritissimi, accuratius est judicare.
Ne dicam de ornamentis urnae., nempe succino asperso, et annulo,
qvi forte virginis brachiale fuerat, de qvibus te Nobilissimi
Hogii Iiterae, qvas propterea meis adjunxi, abunde edocebunt.
Utinam integra et illaesa ad te omnia haec A pervenire possint.
Fidelem sane hac in parte operam mihi suam condixit
Christiernus Laetus, cui thesaurum hunc ad te deferendum concredidi.
Vale et Salve plurimum, Affinis omnium optime cum
omnibus tuis Deo commendatus. Sorae, a. d. .Septembr. I6q.
ccx
p v v
.OILHAS
TTTT
D. Olao Wormio.
Ix nuper pedem intra limina aedium mearum posueram,
Vqvum de mutilo illo Alsolonis Epitaphio, qvod hactenus
in Chronicis Hitfeldicis mire depravatum, Lectorem dubium
ac sollicitum reliqvit, diligentius inqvirerem. Nec mora;
dum Schedas Parentis mei, #tou_ makari/tou, excuterem, qvi Antiqvitates
Soranas incomparabili industria in unum volumen redegit,
en statim occurrit, inter alia Epitaphia, in memoriam
tanti Herois a variis perseripta, hoc etiam, de qvo soliciti fuimus
et qvidem manu parentis, ad marginem ita inscriptum:
Est et aliud Absolonis Epitaphium in veteri qodam Libro, rude
illud qidem, sedqvod tamen ascribere libuit, sic:

p.289
Epitaphium Domini Absolonis Archiepiscopi, qvi
sepultus est ante superiorem gradum summi
Altaris, in Oratorio S. Mariae.
Absalon hic specie, Samson re, mente Salemon.
Nomine sub trino tres tegit iste lapis.
Terror terrarum teritur, nunc terra. Potentes
Terreat hoc ejus Esse, Fuisse, Fore.
Jam facile intellectu est, qvod prima fronte Aenigma videbatur.
Terror terrarum teritur (Non tegitur, qvomodo Hvitfeldius
habet;) hoc est, Absalon, qvi vivus gentium erat terror,
jam transeuntium pedibus teritur et conculcatur: qvia terror
nunc terra est. pulvis, et cinis. Itaqve hoc ejus sse, ie. id qvod
nunc est, videl. putridum cadaver, terra, et pul vis: item hoc ejus
Fuisse, i. e. hoc qvod, dum in vivis esset, fuit, nempe, terraru
terror: et hoc tandem ejus Fore, i. e. id qvod futurus est, videl.
sca vermium, umbra, nihil, etc. jure merito terreat potentes,
et metu incutiat potentibus, ne potentia sua abutantur.
Infinitivus hic ponitur pro Substantivo, juxta elegantiam istius
aevi, et illud: Scire tuum nilil est, etc. Ita ego explicandum existimo.
Alii judicent et interpretentur, utcunqve voluerint.
In eo non vertitur salus patriael Interim operae fuerit pretium
ad calem istius Tomi Epitaphium hoc integrum inserere; et si
tauti sit, mei, qvi restitui, meminisse, Si vero plura id genus dubiae
sidei et perplexa, porro inter excudendum sese obtulerint,
fac, qvaeso, me mature consulas. Dabo operam, ut expedita
reddam omnia: idqve tuam solius in gratiam, non Typographi,
qvi non adeo bene de me meritus est. Facilis mihi ignoscas velim,
qvod te freqventius non inviserim, qvum illic essemus
un. In causa fuit Stipendii mei efflagitatio, cui omne post nuptias
teupus impendebam: sed frustra. Etenim carbones pro thesauro,
spem pro re, promissa pro messe aurea, reportavi. vid
tandem fiet? mihi infamia et inopia relicta estl O Deus, in qvae
nos reserasti temporal Sed sat est qverelarum, qvae ne tum qvidem
gratae futurae, qvum forsitan et necessariae erunt. Tu, Affinium
et Amicorum optime, Bono rei literariae diu superstes
vive, vige, Vale; et me, vehementer anxium literarum tuarum
svavissimo alloqvio erige et solare. Sorae scripsi moestissimus,
Postridie Calendar Octobris, Anno Messiae M DcXLIX.
Paene oblitus fueram Carminis, qvoda te vellem perscribi

p.290
in Historiam Chistiani III. qvam propediem hic praelo
committere constitui.
CCCXI.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Espondissem prius ultimis tuis, si internuncia responsum
ursisset, sed abiit, me insalutato; verum doleo te ante
abitum promissis non stetisse, et me non visitasse; erat enim res
non levis momenti, de qva tecum conferre coram volui. Epistola,
qvam mihi monstrasti, ab Aone Bilde scriptam, non qvod
praeferebat, evincere mihi videtur. Video enim, Christianum.
anteqvam Romam veniret, Eqvites creasse duos, qvod docet
Hit feladius noster in ejus Historia pag. 28. ubi refert, Regem
duos creasse Eqvites mensis Martii 13. sed non Romam appulit
ante 6. Aprilis; habuit igitur ante, qvod dedit. Altius igitur
repetendus hic ordo. Epistola ista famam pro fundamento ponit,
qva nihilincertius. Dicam qvid sentiam. Ordinem istum
Elephanti ab antecessoribus Regibus accepit Christianus I. Sed
ejus insignia auxit Papa Corona spinea et aliis, de qvibus loqvitur
Ao Bilde. Tu vide, et perpende. Saningium nostrum
mone, ut mature velit huc transmittere, qvae in opere suo mutata
cupiat. Pro navata opera in restituendo Epitaphio gratias
ago; dabo operam, ut non sine Nominis tui gloria operi inseratur
a te emendatum. Moltkenius noster nulli nisi sibi ipsi vivit,
nec meis antiqvitatibus, qvibus aliqvot millia lucratus est, manus
admovere vult, nec ullum praeter luerum agnoscit Deum. Non
est igitur, in sua qvod turbes religione. Ne animo despondeas:
Videbis, Deo volente, brevi nos auro abundaturos, et qvi jam
chartaceus, mox aureus eris. Ovam vellem me aliqvid tuo
dignum opere Iudere posse; at senio et curis exaruit vena; sollicitabo
tamen, siqvid velit, inter olores strepere. Tu vale.,
et bono esto animo. Mox Jupiter aureo imbre in sinum tuum
depluet. Vale. Hafn. 6. Octobr. 1649.

p.291
CCCXII.
STEPH. JOH. STEPHANIUS
D. Olao Wormio.
Nescio qvo fato fiat, qvod primitiae lucubrationum Historicarum
mearum tam iniqvos experiantur Typographos vestros.
Certe nisi si necessitas edendi mature, qvicqvid hoc est
Annalium, urgentissima perpelleret, vix indignis illis terrae filiis
tantopere supplicarem. Totum etenim Belgium Opusculo isti
procudendo pateret. Interim summas et immortales tibi gratias
ago cum de transmisso Epigrammate, qvod vehementer placuit;
tum de singulari candore, qvem in Observationibus communicatis
luculenter ostendis. Pag. O. crrasae cervicis homines, ad imitationem
Saxonis, Monachos dixi, qvi ita eos Lib. IV ni fallor,
appellat. Locus jam non occurrit memoriae, qvem alia vice suggeram.
Pag. I. Non legitur propellere, qvomodo tu mones; sed
perpellere, qvod pro compellere usitatissimum est Ciceroni, Livio,
aliisqve melioris notae seriptoribus. Pag. 22. Praebitis annuis, formula
est Setoniana. Sic enim ille, Peculio concesso o patre, praebitisqve
annuis fraudavit per speciem publiciuris. Plin. Epist. 2q8.
Ate etiam ut publici servi annua accipiunt. Ita et apud ICtos.,
Annuum absolute positum significat alimenta in singulos annos.
Et si recte memini, Livio etiam non ignota est phrasis. Sed Pag. o.
juassent prouissent facili lapsu in calamum, inter describendum,
irrepsisse, non diffiteor. Humanum etenim ingenium
qvo occupatius, eo negligentius esse solet. Grvissima vero
delicta etiam sunt minima peccata in conspectu Dei, qvae nobis
videntur nullius esse ponderis etc. Sed et haec vox expungi potest.
Caeterum qvod locum illum Aimoini attinet, in omnibus exemplaribus,
qvae videre contigit, constanter legi animadverto Lrmum,
non Vrnum, qvod nonnulli in laudem familiae rnorum
traxere: adeo ut omnino existimem rmum nomen esse proprium,
(qvod pace tua asseverare liceat) non cognomen; et eundem
esse, qvem HvitfeldiusOrm nominat. Verum longe a me absit,
ut tuae sententiae me opponere, aut antiqvitati Nobilissimae familiae
qvicqvam detractum velim. Id inter nos pereat. Interim
statuo cognomina Nobilium longe ante tempora Waldemari IV.
apud nos in usu fuisse: qvod ex qvamplurimis exemplis a Saxone

p.292
allatis liqvido patescit. Nonne Thimmo Sialandicus, Banner,
ob virtutem dictus est sub imperio Canuti Magni? Nonne Petrus
Bos (Her Peder Oxe) Lib. XIV Saxonis? qvid qvod innumerae
familiae, regnante Valdemaro Primo, cognominibus, qvae hodieqve
in usu, insignitae et distinctae fuere? Ipse Cragius Secretariusa
lvone rae forte originem deduxerit etc. Ut liberius
edisseram: vid si Venorum familia a gallinis Scanicis, qvae
dicuntur Urh?ns, appellationem sortita? Etenim Insignia femur
et ungves avis cujusdam praeferunt. vid si a foro Jutiae Meridionalis,
qvod Urneting olim dicebatur? Carmen elegantissimum
n laudes Urnorum edidit ante aliqvot annos M. Ericus Pontoppidanuis,
nunc in aree Antvorschoviensi verbi divini praeco, in qvo
multa notatu digna congessit de origine gentis LUnoram. Epistolam
tuam ad Nobiliss. ragium, qvae firmissimis, si locus Aimoini
ta legendus est, nititur rationibus, meos in usus describendam
curassem, nisi tam cito repeteres. am jacturam nunc aegre non
fero, qvia te propediem editurum promittis. In Monumentis
certe nihil plane observavi animadversione dignum. Exemplar
novae Editionis a te exspecto. Vale, optime Vir, et me, ut soles,
ama. Valetudine etiamnum fruor non adeo prospera: praecipue
cum debilitate ventriculi conflictor. Sorae, #ta/cista, a. d.
XXX. Januar. Anno M DCL.
Facilis mihi ignoscas qvaeso, qvod de loco illo Aimoini agam
tecum paulo confidentius. Si etenim rnus legendum
sit, qvomodo tu statuis, juxta tecum sentio, id vocis ad
originem inclytae familiae referendum esse. Qvam sententiam
tuam ubiqve tuebor, nec me aliter sentire prae me
feram; licet qvoad alteram lectionem, salva amicitia
nostra, nonnihil dissentire videar.
CCCXIII.
OLAUS WORMIUS
Stephano Stephanio.
Soram.
Effari neqveo, qvantum negoti mihi creaverit Holstius noster,
anteqvam ad eas redigere ipsum potuerim conditiones, qvas
postulat; in aere difficilior erat. Tu fac, ut non refragetur Typographus

p.293
vester; mobilis alioqvin homo est noster, et facile
transversim rapitur. De Urne non sum sollicitus, dum pro me
pugnent Pontanus, Mercator, Cypraeus; nam hujus opinionis
auctor ego non sum. Cognomen hoc non facile traxerim ab
lltfons alioqvin totum hoc nomen retinuissent, et non dimidium
saltem mutilatum. Pes ille in clpeis aqvilae est, cujus
nomen priscum est urne, qvod optime qvadrat. ABartholino
et Beringio carmina exspectabis, ubi ad umbilicum opus tuum
perduxerit Typographus. Si unqvam videris Nithardum,
Iingva Germaniea ed itum, qvem citat Hitfeldius noster, moneet,
si habeas, mitte. Nemo enim hic est, qvi se vidisse memiuerit.
Vale. Hafn. Febr. 16o.
KKK
A.IV
TTT TT
KKK
ILOA.
Claris. Viro D. Olao orm.
S. P. D
vod ignotus ego te non ignotum, utpote celeberrimaDoctrina
et rerum experientiae fama etiam in extrema Islandia depraedicatum,
Clarissim Domine Doctor, salutem, fecit communis
amicus, Dn. Tlhorlacus Sculonius, ex qvo intellexi studium
historicum, qva res Danicas, tibi hona ex parte incumbere.
Scripsit autem ad me et jam et superiore anno Magnif. Dominus
Cancellarius de Antiqvitatibus Norvagicis in Islandia reqvirendis.
Respondi, tantillo temporis spatio, qvo in littore nostro
vestrates haerent, nihil inqviri posse, variis et veris impedientibus
caussis, et dilationem petivi in annum seqventem. Habita
autem tot mensium indagatione solicita, nihil reperre est, qvod
ante go annos, de mandato Serenissimi Regis non conqvifiverim,
inqve rerum compendia redegerim et Regni, pro tempore,
istorico tune communicaverin, ipsius ad me Iiteris contestantibus,
qvae extant, prout idem hoc tempore Magnif. Domino
Cancellario scribere necessum habui. Sed qvia ipsius Magnificentia
ettam de Lingvae antiqvitate solicita est, volui denuo per hanc
hiemem et partem aestatis monumenta qvaedam antiqva, olim
qvamvis oblata et usurpata, acqvirere, et a possessoribus vix
qvaedam obtinui, qvae nunc ad Praefectum Insulae ablegantur, sic

p.294
enim is jusserat, ab eodem repetenda. His autem ad Dn. Doctorem
adjunxi et exemplar literarum ad Magnif. Dn. Cancellariu,
et consignationem peculiarem eorum, qvae mittuntur. Unde
rem totam Dominus Docror intelligit penitius; qvem hoc obnixe
rogatum volo, ut ipsius interventu, cum navatae operae,
qvamvis fere frustranaae, tum excusationi meae apud Magnif. Dn.
Cancellarium a Magnificentia ipsius locus et fides relinqvatur.
Nam qvicunqve tandem harum rerum inqvisitionem in Islandia
suscipere jubeatur, vix ac ne vix qvidem aliter deprehendet,
qvam ut miscellanea illa olim ad Dn. Cragium Regni Historicum
missa, cumqve Crynoga Anno16oq. edita, conjuncta, historice
exponunt. Valde autem incertum est mihi, an Iiterae mreae,
Me resolutio ad Magnif. Domini Cancellarii postulata anno superiore
ad Magnificentiam ejus pervenerint. Nam ejus nulla
mentione facta, idem qvod tunc et totidem verbis hoc anno postulatum
est. De eo si proximo ao Domini Doctoris beneficio
certior fiam, est, unde praeterea gratias agam. Aliqvid tum re.sponderam
de Rhythmis Islandicis et mensium ac dierum appellatione
vetusta, tum Regnorum, Regionum, Urbium nominibus.
Libellum etiam addidi Rhythmos habentem Latino-Venaculos,
cum simili nomenclatore hic excuso. Qvod reliqvum est, diu
multumqve Dominus Doctor, in florentissima Academia florens
ipse, vivat et vigeat, precor. Dabam in Islandia Boreali
15 August. 1626.
Clarissime Domine Doctor, si qva re humanitatem tuam
demereri valeam, gratitudinem pollicerer, ut studium illud meum
in negotio Antiqvitatum conqvirendarum Magnifico Domino
ancellario per occasionem commendares. Is superiore anno favoris
sui spem mihi in posterum exspectandi benignissime fecit.
Exposui difficultates meas in vice Domini Episcopi supplenda per
Dioecesin Holensem. AgnoscoDomini Cancellarii nutu factum (si
meae ad ipsum redditae sint) ut Praeses noster Rosecrantius mecum
convenire, haeredum Episcopi nomine, jussus sit. Ut hue
ventum est, ecce 5o Joachimicis conducor, nec enim apud Praesidem
aliter obtinere potui; sed nihil hac in re ad Magnificentiam
Domini Cancellarii hoc qvidem tempore defero, verum aliud,
nempe dignetur speciali mandato cavere, ne personae Scholasticae
Docentium aut discentium absqve meo consensu assumantur
aut dimittantur. Nam si qvidem id, ut hactenus, penes Dn
Episcopum, adhuc bene valentem, fuerat, nescio, qvomodo

p.295
ego, cui eadem inspectio, Episcopi nomine, demandata est, eo
jure, vel a qvo (nisi superioris Magistratus nutu) privari debeam:
vod qvidam intentant, et me refragante Hypodidascalum
Holensem immeritum exeluserunt, aliumqve me spreto susfecerunt;
ut sciat Dominus Doctor qvid huic petition subsit.
Atqve haec est superioris voti appendix. Rogavi autem praestantissimum
Socerum tuum, ut me ignotum notum jam tibi faciat,
et a tenuitate mea siqvid officii suo tempore proficisei possit,
Arngrimus Jonas,
aolae et Dioecesis Holensis
KKK
Inspector.
ccC.
OLAUSVOR
ATITT
Armgrimo Jonae.
iteris tuis, Arngrime Clarissime, gratius mihi nihil accidere
potuit, tum qvod occasionem de variis, Antiqvitates nostras
spectantibus, conferendi ansam suppeditarunt, tum qvod
ab animo in me propenso profectas animadverti. Caeterum qvod
Historiae conscribendae munus mihi incumbere existimes el oneri
me imparem agnoseo, nec eo deduci me qvotidiana praxeos medicae
patitur intentio. Sed ubi per graviora licet, nullo stipendio
conductus, nullo adhuc praemio illectus, Antiqvitatibus nostris
erendis me oblector, cujus specimen jam edidi in Fastis
nostris, qvos Thorlaco meo misi, in qvibis et tui factam esse mentionem
honorificam videbis. Hisce igitur locupletandis si Symholam
adjeceris, vel ubi in tantis tenebris aberratum, monueris,
rem feceris gratissimam. De Literatura Runica, qvae commentatus
sum, praelo sunt vicina; sed vestratem aliqvem horum peritum
prius expeterem censorem, et, ni loci impediret intercapedo,
transmitterem. Haec de meo instituto, ad tua ut venim,
Magnifico D. Cancellario mihi a te perseripta retuli, qvi literas
tuas se accepisse respondit, excusationem admittere; sed in prinis

p.296
tua in jam transmissorum collectione delectari diligentia, favore
singulari compensanda; se saltem cipporum istorum, qorum
a te Cap. 3. Lib. I. Crymogaeae fit mentio, accuratam et picturis
expressam jam exspectare delineationem, una cum accolarum
de iis relationibus. De litera, qvam Tu notare refers,
monumenta vero apud Nos extantia per R exprimunt, anxius
disqviro, nec qvid statuam, video, nisi pro eorum diversitate
potestatem variasse existimandum Ac cum reliqvarum literarum
nomina rem aliqvam exprimant, ut Aar annonae bonitatem
etc. qvid V denotet, qaeso edoce. An Litterae illae, qvibus ad
Magiam abusi sunt Majores nostri, ac Ramruner vocarunt, figuris
a ulgaribus distinctae fuerint, haesito; pro utraqve opinione
mihi rationes haud desunt probabiles. Tuqvaeso subleva, ae
siqvid ad hanc rem illustrandam habeas, communica. Vides,
ut petitionum importunitate Te obruam, cui veniam dabis eo
propensius, qvo a te earum suppeditata est occasio major. Interim
Vale, Vir Clarissime, et conatus nostros juvare perge.
Libri a te transmissi, ad Magnum Cancellarium pervenere
sed undis ac naufragi adeo laceri, madidi ac sqvalidi, ut vix literam
discernere datum, horum usum aliqvantisper sibi indulgeri
cupit idem Heros. ann. 162.
KKK
KKK
TTT
A NNTMo NAS
D. Oloo Wormio.
i Anacharsis hospitem Solonis (jam sexagenarium, si non fallit
memoria) amicitiam ambientcm adducendo, donum maximum
Solon afferre visus est; Annon magis me dono et beneficio
maximo affectum rebor, cui tua, Eximie Vir et Clariss. Dn.
Doctor Vorni, tanto omnibus modis me superioris, qvanto hospitem
illum ipse Solon praeiverat discrimine, modicula occasione
data, contingat amicitia, et humanissima juxta ac eruditissima,
a tu parte, commutatio: De qva humanitate et facilitate non
solum summas gratias ago; verum etiam, qvod Magnif. Dn.
Cancellarium mea caussa compellare, mihi tam clemens Magnificentiae
ipsiis responsum reseribere summa tua humanitas et in
hominis ignoti comnoda propensio gravata non sit. Sed in summa
temporis angustia, negotiorum turbulentissima turba, ad

p.297
rem venio: Fastos Wormianos, vix aspicere nedum inspicere licuit,
qvos tamen communis amicus D. Thorl. Episcopalis officii
Candidatus (cum Deo et Rege Sereniss.) nihi dono miserat.
vos qvanti faciam, pro temui ingenii judicio, utinam tam facile
scriberem qvam sentio, non sane ultimus collaudatorum forem,
siqvid tamen collaudationis a canis meis et animo nalis
publicis et privatis pene extincto exspectari poterat: Qvod in
Fastis mei fiat mentio, indignissimus omnino eram, interim eorum,
qvae ex Cymogaea allegare Dn. Doctor est dignatus, constans
ego testis. De cippis et eorum delineatione, vix tanti est
ut postuletur, neqve id in totius Insulae trepidatione, ob piratarum
immanissimorum pericula, praestari potest. Crede mihi,
D. Wormi, umbra est, imo fumus, qvod haberi a nostratibus
otest, de unicis, prae illis, qvae video in Fastis, praeclare unalibus
eruta priscis. odsi omnium cipporum inscriptiones
postulentur, peragratione et itineribus opus erit, ac tum tamen
omnia erunt obsoleta, nec literarum ductus satis conspicui. Nam
in durissimo Saxo, qvod Blaagriot, eller Blaagryte vocamus, excisa
sunt ista Epitaphia, adeo rara, ut vix 4 aut 5 in Boreali Islandia
numerem; et cum jussu Magnif. Domini Cancellarii inscriptiones
postulo, negant se legere posse, atqve id de cippis.
Accolarum vero de iisdem relatio nihil est. Venio ad literam
qvam pro expressit Crymogaea nec aliud investigare possunt,
qvum tamen vestratibus eadem sit R. Hic, qvia postulat
atqve injungit candor tuus, dicam, qvod sentio, conferendi gratia.
Vobiscum autem facit, qvod in qvendam nostratium inciderim,
qvi diceret Islandos dictos, eo qvod literam r valde
acuerent, et tamen Rintelligendum venit, hae vero literae et figura
et sono multum dissident,, c, R, valde probabilis est conjectura
a Domino Doctore subjuncta, de qva tamen non est conferendi,
ut apud me nulla scientia, ita nec otium. Significationem
literaeevel r qvod attinet; sic habent nostratium annotationes,
siqvidem in haec me mysteria detruditis, - Vr, i e. V
Sendur i. e. tensus, oqi i e. arcus: Sarbaqa i. e. Militiae,
aqu i. e. commoitas ffu i. e. teli, fytcr vel fseitr id est delator
vel feslinator, triplex est nominis expositio, eodem tamen recidens,
et sic reliqvarum Runicarum, qvas vexpositiones vocaut
bry eiler qvasi triplices expositiones, a verbo eg ri, tre ile

p.298
i. e. partior, ut in lingva Danica: Atqve jam dixisse videor significationem
literae vl h. e. Vr et nisi statuerem etiam
reliqvarum literarum tricotomas epositiones brnbeilur plus
satis notas, reliqv adjungerem: haec ad vestrum postulatum de
F- litera. Haec tantum pro temporis angustia, et negotiorum
turba et turbine, in qvibus est morbus Epidemicus, ahl nimium
dissitum morborum terrorem D. ormium inclamans. timum
D. Vomii postulatum de Ramm - Runis tale est, ut ei vix
niqvam satisfacturum me sperem; de illo enim ego, ut caecus
de colore. Ac licet sint omnino et jam hic magiae suspecti, nunqvam
mihi aut aliis sua mysteria pandent. Ego interim puto veteres
magos literatura aliqva, ac inprimis vulgari, usos, sed virgulis
et punctis corrupta, qva ipsis illusit Diabolus, tamqvam alicujus
ponderis, cum se ipsi antea dedisscnt. va ratione Paracelsi
medicina characterum insolitis notis constet, meum non est
judicare: Runicas de origine literas nihil magicum habuisse potissimum
persvadeor. Depravatae autem nunc sunt ulterius primae
sed supersiitiose, unde ummtuner h. e. fortiores unae, dictae
videntur, nam #Rammur i. e. validus, vel fortis, ac robustus
sic apud nos vocatur vir famosus #Findbogie hin Ramme. Item
dicimus: ammur ab aofle - i. e. polens viribus SRam Sunet
i. e. Magia validioribus Runicis exercita, per metonymiam effecti.
Siqvid vero, Clarissime Wormi, expiscari posfim per
alios (mihi enim minus se credunt) ejusdem erit seqvente anno
Interim literahic in literis tuis delineata in
Cryindicium.
mogaea sicqvod idem esse statuo) nomen Vr sortita, nostratibus
Vdenotat, ut est in Coymogaea. Reqvisivi ego adhuc apud
unum et alterum Alphabetum Runicum, sed eodem res recidit.
Vobis autem literam Rexprimere scribit Dominus Doct. et sane
ipso stridore nominis facile in vestram descendlerem sententiam,
nisi obstaret inprimis, qvod literam Rvix alia figura qvam qva R
Fasti exprimant, et tam vestrum qvam nostrm alphabetum Runicum,
obstat etiam, qvod, cum vestram agnoscatis, interim
n Alphabeto Runico Fast. libr. Il Cap. Il. non extet: ut neqve
altera. Plastur pro b ac n. stunginn biarean pro illa (ut denotat)
Stunginn ie substituatur, Sed vldeo exceptionem in titulo
capitis, de titulis Runicis, qvibus exarati hi Fasti: fortassis igitur
alibi habeatis literamcum vestram, ut dixi, agnoscatis, et
Rnotare statuatis ex monumentis. Jam vero Fastor. pag. II8. in

p.299
Octobri Remigius scribatur per Ero non S sed M notaret
fed i facile ad etratum Typographi refero pro substituentis,
inverso tpoAper incuriam. c.
Scripsi ad Magni. Dn. Cancellarium, de meo aliqvo commodo,
data jam occasione; juva, mi Doct. Wormi, ut aliqvali
otio literario frui detur: tanto ego facilius et liutius cum Dn.
Doctore de rebus antiqvis conferre potero. Inprjmis. hoc consulo,
ut aut Princeps, aut Dn. Cancellarus seriqo injungat Praefecto
Insulae, uti volumen vetustum de rebus Dan. et Sveticis ab
Hredibus Theodori Lognanni et qvibusis aliis extorqveat, et
mihi in nanus tradat, illud inqvam volumen, qvod mihi ante
visum et oblatun est. Tuus ero, Doct. Wormi, aut index ex
hoc volumine, aut aliqvalis interpres. Qvod reliqvum est,
vale Doct Vorni, hominum, una cum meo D. Fincio, humanissime,
et ab hoc rngrimo, si non penitus ad rastra res redeat,
tam animo qvam literis perpetuum colende et consalutande.
Vale. 23Aug. 162.
AAVII.
ATO aT
OV.O
rngrimo Jonae.
audeo, Clarissime Arngrime, tibi Fastos meos non displicuisse,
sed inprimis gratias ago, qvod tam candide de qvibusdam
tuam communicare sententiam volueris ac in tantis tenebris
titubantem erigere. De nota illa qvae communicasti, valde grata:
Mihi enim in literatur mea Runica negotium haud exiguum
facessebat, an videlicet decimam fextam constitueret veterum
literam, an vero, ut Svecus qvidam existimat, excludenda, ut
qvindecim saltem sint primaevae. Sed potestatem qvod concernit,
video eam longe aliam apud nos fuisse, qvam apud vestrates.
Naim in monumentis adhuc apud nos durissimis in cautibus extantibus,
inter alia haec reperio, in Trygveldensi #gstelden Systur.
Item [runice] Uftir, in Valkerano item [runice] in
Opagriensi [runice] in qvibus non per Y sed per R necessario
exprimenda venit, de qvibus plura in mea Literatura videbis. Caeterum
multum ad mei regotii Ilustrationem facient ydeilu
(qvorum mentionem facis, et qvos hic habere a nemine potui,)
si per te mihi fuerint communicati. De Ramrunis in eadem fere

p.300
tecum sum sentntia. Qvod fasti R non exprimant nisi per R, et
in aliqvibus vestris non respondeant literarum ductibus, ipsemet
probe satis doces. Non enim animus fuit, omnes literarum Runicarum
varietates eo in Ioco prponere, sed eas saltem, qvas ex
Fastis excerpsimus, reliqvas vero literaturae nostrae reservare,
qvae, ut spero, tibi in hisce abunde satisfaciet. Eam igitur hic
transmitto, obnixe rogans, ut, si tantum tibi otii, perlegas,
sententiam tandide exponas, si licubi aberratum, ir viam reducas,
ac, si qvid habes, qvod ad ejus illustrationem facere possit,
communces. Neminem enim in toto septentrione melius
te de eo judicare posse certus sum. Pro eruditissima tua communicata
Apologia gratias ago. Te interim Deo et bona conscientia
fretum feliciter hos superasse scopulos gaudeo. vantis
hic nos jam premamur bellorum malis, ex aliis malo Te,
qvam ex me cognoscere; interim literarium hoc colloqvium ne
abrumpamus, cum sperem olim tranqvillioribus affulgentibus
solibus, patriae, cui nati sumus, profuturum. Vale. 128.
Cccxnl
ARNGRIMUS IONAS
D. Olo Wormio.
DRaeclarui et rarum (qvidni rarum, cum prorsus novum?)
Runicae Literaturae opus Wormianum ad me allatum est:
dico iterum indignum me, cui talia mittantur, allatum interim
est, verum adjecta conditione, ut per mercatorem adferentem
remittatur. Sed qvam hoc factu sit impossibile, dicet ipse mereator,
nisi non inspectum remitti deberet; qvod ego non immerito,
svavitatis abstrusae avidus, aegre ferrem. Glacies Gronlandica
an Ilandica) littus Boreale cinxit in Augustum usqve
jam adultum, et Mercator vix dum portum ingressus abitum molitur:
sed nos interea foeni defectu laborantes, et aeris summa
intemperie oppressi, mercatorum tam negotiis destinemur et
tantum non rumpimur. Praedonum metus accedit Nihil proficitur,
cum otium nullum et vix ad docendum et orandum reliqvum
sit. Igitur exemplar putavi retinendum, ut non nisi inspectum
remitteretur, ubi si delictum a me est, Excellentia tua
in optimam partem interpretabitur. Nam, si mihi interea aliqvid
humanitus contingat, Deus clementer permittet, ut illud

p.301
hoc idem exemplar meo munitum sigillo ad Auctoris manus
reservetur.
Jam de Fastis, qvorum perlectioni otium liberalius pe
hiemem impendi, sed exiguo cum fructu, qvantum ad collationem
aliqvam vel symbolam, qvam D. Wormius postulavit. Illud
tamen, qvicqvid est, semel aut iterui inspectum meus Wormius
Vulcaniae cuftodiae tradat.
Illa de Cyclis Dionys. et Ouinqcagesim. commentatiuncula
nondum satis adparata fuit, qvia exemplaria discordantia subinde
exspectantur, qvorum nulli eyclus Fastorum penitus respondet;
qvem omnino credo per literas non numeros et ponendum,
et inqvirendum, an puncta illa seu virgulae nunc ante nunc post
literam in autographis, vel non extent. Codices receptos norit
clarissiimus orm, qvos gaudens accepi, propter qvendam Asinum,
ob eorum absentiam calcibus me male ferientem. Eddam
et conjunctam Salldam, qvia meus codex est, D. ormio libenter
concedo, qvamcunqve volet diu.
rideilur (tricotomias) si qva ratione tempus sinat, his
adjungam;: sunt etiam 5immbeilur Stibeilur Solfeilur
sed nihil dicunt, nisi qvod ridilur, h. e. vem eandem mutatis
verbis intricant. Qvod in relectione Operis Runici commodum
annotare potero; qvod confidentia favoris tui fretus (ut dixi) retinendum
putavi. Qvicqvid meo commodo in Aula successit,
D Wormii intercefsione et Magnif. D. Cancellarii favore perfectum
agnosco, et agniturus sum indefessa cum gratiarum actione.
Illud vero Dominos meos non Iateat, optatum et expetitum
beneficium dimidia parte, interpretum prudentia, esse imminutum,
contra qvam seribit D. Resenius, qvi ferme aeqvivalens
ex verbis optimi Cancellarii pollicetur. Sed abrumpo; nihil
enim ad fastidium tantis cum viris agendum.
Epigramma meum, rude qvidem illud, sed tuae, D. Wormi,
virtutis et sapientiae amore fusum, peto boni ipsa illa tua virtus
consulat: Si forte videatur, licet non mereatur, ad calcem alicujus
horum operum ponendum, ut te talem non incolas modo,
sed et accolas, etsi spretos et remotos, magni fecisse posteritas intelligat.
Nihil enim Monarehae derogatum voluit, qvi dixit,
Tibi serviat ultima Thule. Ubi interim de Thules nomine aut
situ nihil a superiorum Annorum conceptis diversum innuo, sed
a comparatis me excuso.
Si forte Jonas Ottonius, cognatus meus, se offerat, testinonimis

p.302
bonis instructus, valde amem, qvicqvid ejus commodo
bene factum ab amicis fuerit. Atqve his ita qvam festinatissime
exaratis, Excellentiam Tuam felicissime valere opto. .Sept.
I28. ex Islandia Boreali.
Sed est etiam adhuc in qvo Domini fautoris reqviritur
opera. Ego jam provectioris aetatis discessum ex lachrymosis
mundi hisce miseriis per gratiam Dei meditor; et successorem
n laboribus Eeclesiasticis eum optarem, qvi jam aliqvantisper
collegam egit, Dn. Illhugonem Ingaldif. Qvod ut a Superioribus
mpetratis literis eo spectantibus obtineatur, nisi Dominus D.
providerit, frustra expeto, igitur et hic ad favorem vestrum confugio,
et exemplum optatae indulgentiae conceptum hic includo.
Hoc sive Regis sive Cancellarii literis injungatur, a Praefectorum,
munera Ecclesiastica seculi more divendentium, difficultate
Iiberi erimus; et ego me novo beneficio affectum reputabo,
ac, si ullis obseqviis demereri possem, eadem polliceor. Ill\
enim viro praedicto aeqve cupio ac fratri aut filio, ac interim de
felici rei Eeelesiasticae administratione, Deo propitio securus
sum. Haec jam si gratia impetretur, qvae nullo cum damno aut
expensa Regiae Majestatis conjuncta est, eam Dominus Fautor suis
ad me literis includet, qvo Politici ejus minus consci fiant Et \
tttor poi oitocule
CCCXIX.
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae, Islando.
Exoptatissimas tuas in Fastos meos notas, una cum literis 4.
Septembr. anni praecedentis exaratis, 4. Aprilis hujus anni
demum accepi, per hyemem enim in Norvegia latitasse affirmabat
Mercator. Me tamen accepisse, ex animo gaudeo, ac pro
praestita ac navata opera gratias ago ingentes. Sphalmata agnosco
haud pauca, partim a me ad calcem libri annotata, partim nunc
demum animadversa. De aliis maxima ex parte meam sententiam
in Literatura Runica expositam invenies, qvam doleo
te diutius tecum non detinuisse. Sed cum adhuc spe tenear haud

p.303
levi, te per otium eam adhuc percursurum, doctisqve tuis candoris
et amoris notis, patriae commodo, exornaturum, ecce remitto,
tuaeqve discretioni et commoditati committo; non duhitans,
qvin cum foenore suo tempore ad me sit reditura Nec
nim festinatione opus, cum saevus Martfis furor Musas nostras
: adhuc silere faciat, ac tristissima rerum mearum facies, ob amissam
Conjugem dilectissimam, omnem harum rerum in me penitus
exstinxerit ardorem. Deus Opt. M. solatii inopi consilio et
auxilio adsit salutaril Jonam Ottonium tuum nondum videre
contigit, ad me si venerit, qvaevis humanitatis officia exspectabit.
vam vellem me aliqvid in causa Illugonis praestitisse, sed
absentia Cancellarii obstitit, qvo minus votis potiri datum; qvintus
enim jam agitur mensis, a qvo Lubecam, cum Regni Proceribus,
pacis negotia tractaturus, discessit, unde necdum reversus;
quanquam spe nos lactent, brevi, re ex voto confecta,
rediturum. Faxit DEus opt. M. ut tandem exoptatissimo frui
iceat pacis bono, qvo praesentissimo nostro cum periculo hactenus
fuimus destituti. Monumentorum apud nos extantium
mitto specimen, quod, popularium judicia exploraturus, in
lucem prodire passus sum; si aeqva expertum fuerit Censorum
judicia, ultra trecenta ejus generis, qvae in meis servo archivis,
suo tempore, Numine favente, dabo. Tu quaeso, pro tuo candore,
ut soles, in iis quid desideres, exponere haud graveris,
rogito, qvo malum id emendari facilius qveat Vale, Arngrime
svavissime, et a doloribus ac curis confecto animo tumultuariam
hanc scriptionem boni consule. Te fervet iucolumem Christus
Esus, quo, si ipsi visum, literarium hoc commercium, magno
Patriae nostrae bono, diu salvi exercere valeamus. Iterum vale,
et importunitati ignosce. 162.
M US O NAS
KKK
Cl. Viro D. Olao ormio Salutem.
On possum non eadem oberrare chorda, eandemque canere
Lcantilenam, D. Wormi clariss. et fautor perpetuum colende.
vaenam illa, inquis, chorda, quae cantilena? illa, inquam,
qva Domini Fautoris humanitatem, plus fere quam humanam, et

p.304
benignitatem plus quam bonam (Divinam igitur utramque,
qvantum in homines cadat) tum superioribus annis praestitam,
tum hujus anni literis faventissimis exhibitam, agnovisse debui,
et denuo agnoscere teneor. Nam quod meo commodo apud
Magnif. Dominum Cancellarium Dominus Fautor profudit, nunquam
ulli obli vioni dabitur, et qvod humano animo Vir tantus
et liberali amore meas superioris anni excepit literas cum chartulis,
non possum animo, nunquam delendo charactere, non
nfixum servare. Etsi autem de quibusdam speciale responsum
expectaveram (ut de Cyclis illis ingeniosissimis etc.) illud tamen
quod desideratur, temporum iniquitati, rerum omnium difficultati,
luctus domestici acerbitati (cui DEus opt. max. benigne
medeatur) totum adscribo. Belli metu et incommodis liberatam
Daniam quod ex D. rochmanni oratione intelligo ibentissime
audio et gaudeo. Nos hic interim piratarum metu et formidine,
ut antea nunquam, si proximum biennium ab eorum
diris maleficiis elapsum excipias distinemur. Sed DEus oratus
et exoratus providebit.
Rediit ad me Opus vestrum Runicum bona fide a Gunnaro
Biornonis exhibitum [cum literis] in an. seqventem Domini
Fautoris jussu detinendum. Sed absque foenore, ita me Runae
ament: Adeo enim elaboratum existimo iunc qvam superiore
Anno maturius allatum ut vix sperem vel minutissimum, pro
jussu et voto Domini Fautoris annotari ame posse. Interim in
lectione eorum, quae capere possum, Autori parebo: Nam
qvid ad meam ignaviam Hebraeis et Graecis fontibus eruta? Ub
dissimulare non possum, qvod ad expositionem imii (qvae et
vestra est) vocis, Rinna, contra Etmologistam, nescio qvem,
directam, nostrum doioma valde qvadret, si alterum n adimatur,
et Rinitiale ad nostri aevi consvetudinem non aspiretur; ut Proavis
nostris usitatissimum fuit, qvod R et L vix unquam aspirabant
initiales syllabae. Rina igitur (modernis Hrina) vociferationem
profundo pulmone emissam (tali affectu qvem notastis)
non literarum ductum, sive Runas denotat. Pluraliter Rinur
(vel hrinar): vociferationes, a verbo, eg Riinvel hriin)
o: clamo, vociferor, etiam incondita voce, qualis est eqvorua
ferocior hinnitus, suum acerbior grunnitus etc. qui literales
voces non edunt. Sed ista saltem; jam vacat.
Si pro Illhugone ad superiorum literarum vota aliqvid obtineri
posset, Deo ia disponente, licenter accepto. Sed et

p.305
fortassis ipse ego, ad mea obtinenda, vel potius retinenda, continuato
Magnific. Domini Cancellarii favore, mox egeam.
Erunt enim (ut fama mussitat) qvi meis commodis insidientur,
sed clam, et medicamenti panchresti interventu, Verris alicujus
instar, Seculares nostros delibuturi, ut id qvod Regis clementia
olim obtinui parochiolam) postea jubente Rege, ut Domini
Gudhrandi coadjutorem agerem, partito cum Sacellano eodem
subsidio; et hic in vicinia tenuissima conditiuncula concessa, ninc
alterutrum deseri jubeant: Ovi successus ut illis non procedat,
si tentent, magnopere Dn. meum Fautorum apud Dn. Magnif.
Cancellarium providere rogo. Negotium istud non distinctius
propono, sperans rem per juris aut processum aut praetextum
agendam; ubi si viribus, non juribus Tut ita solet vincar, appellationi
locus erit, Nec enim me, etsi annosum et pannosum,
mutum tamen experientur.
Vitam Dn. Gudbrandi p. m. nostratis Episcopi desideratissimi
Dn. Thorlaco edendam, scripsi et in manus tradidi. Iterum vale.
CCCXXI.A
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Te bona fide Literaturam meam Runicam accepisse ex animo
gaudeo; nec dubito, qvin jam egregiis tuis observatioonibus
et. notis locupletata, adme sit rcversura. Singularis
enim tua, toties mihi jam probata humanitas, et Patriam juvandi
studium indefessum facit, ut de voluntate tuanihil dubitans,
multa mihii jam pollicear, non sine honorifica tui mentione,
suis inserenda locis. Pro Illugone, magnatibus nostris ignoto,
obtinere nihil licuit. Sed te de tuis reditibus securum plane
jubet esse Magnisicus Cancellarius; se vivo, frustra laboraturos
omnes tuos sive aemulos sive adversarios, certo promittit, iniqvum
ratus, Virum de Patria, de bonis omnibus tam bene
meritum, a qvoqvam premi, multo minus opprimi. Primum
tuae Cymogaeae librum, inter alia antiqvitates statumqve complectentia
Regni nostri, in Belgis elegantissimis typis nuper edidit
M. Stephanus Johannis nostras, nescio, an videris? Vitam Dn.
Gudbrandi, a te consignatam, videre unice gestio; si vestra eam
expresserint praela, ab Episcopo Dn. Thorlaco exspecto. Nugas
meas Runicas tanta commendatione vir tantus qvod dignetur,

p.306
gratias ago ingentes; ut et cum pro caeteris in me
meritis, tum pro transmissa effigie, mihi auro cariore, ac inter
et diu Patriae bono vive ac vige. 1630.
CCCXXII.
ARNGRIMUS JONAS
D. Olao Wormio
Aetas et scribendi desvetudo faciunt, clarissime Dn. Doctor,
Fautor omnibus modis honorande, qvod humanissimas
iteras tuas his incultis pro temporis et occupationum ratione
excipere cogar. De eo tamen minus solicitus, si expectationi
Domini Fautoris ulla in parte, in relegendo Opere Runico satisfacere
potuissem. Qvod tam longe abest, qvam qvod
longissime.
Delphinos enim natare doceat dotetqve Argum oculis,
qvisqvis ad Runas Wormianas aliqvid momenti afferre tentet.
Ovid igitur a me talpis caeciore hic expectari poterit. Detinui
gitur Opus Runicum tot mensibus, cum nulla restituendi
copia daretur; sed absqve foenore ad Autorem redituro. Interim
summa cum admiratione et delectatione ex his, qvae utcunqve
capere potui. Ut vero qvam sim notarum et observatiomum
inops appareat, seqventia exaravi; qvorum, nisi candor
ormianus aliud svaderet, me puderet merito.
Cap, Il. (Nisi obstare videtur, qod a Runa extet diminutivum
Rulla, vomeris detergendi instrumentum) Si Rulla figuram
habeat aut triqvetram, aut etiam stimuli cuspidati (ut Plin.)
minus obstare videtur, cur a telo ducta sit appellatio methaphorica,
et ullae interim sua constet significatio. Erat missilis
qvoddam genus Veteribus, qvod triangulum qvempiam repraesentasse
crediderim; illis Gaflo.
Cap. V. (Voce Runer adeo delectatisunt Veteres, ut propria
mulierum nomina inde deduerint, ut apparet in Gutbrun) Augeri
poterit, si libet, hic paragraphus pluribus mulierum propriis,
ut Hugrun (Hugur animus est) item Solrun, et reliqva, qvae
anni superioris Notae suppeditant. vin etiam reperiuntur Vixorum
propria a Runis deducta, ut Runulfur, ex duobis integris

p.307
conflatum, videlicet Run et Ulfur, lupus. Hujus diminutivum
est Runle etiam, qvasi blandientis, ut a SSeiter eiteren,
Germanis. vid? annon etiam in media Germania ejus
rei vestigia extant: Ut Run-ger, veteribus Run-gen, similiter
ex duobus integris ut Runulfus. Etenim Geir simplex, viri est
proprium, ensem vel gladium denotans.
Cap. eodem Gutlrunus, suscepto baptismo Ethelstanus Re
Daiae etc. Guthruni ejus nomen ignotum prorsus est: vi
si interm Regnum Angliae aliqvando adeptus est, crediderim
in nostris Antiqvitatibus Adalsteinum vocari, qvi filium Harald
Pulcricomi, Norveg. Regis, in Regia sua educari curavit. Unde
Haqinus ille Norveg. Rex postmodum Hlacon Adelsteins Fostre
dictus est qvasi ab: delsteino nutrius. Porro ut dictum, Guhruni
nomen nobis ignotum, qvum Guthrunae appellatio omnium
sit freqventissima.
Ibid. (Nescio an eadem, de qn rngr. Lilr. 2. Crymog.
p. I5.) Paginas libelli istius citare, ob Typographi incuriam
nimis turbatas, minus tutum est. Sed chartulae in Alphabetum
distributae (et libri secundi Genealogiae, loo capitum) commodum
allegari poterint, Gudrunae igitur pessimae foeminae; sed
nobili Baronum Nor. stemmate oriundae, sed in Islandia natae
mentio sit, Crymog. Libr. 2. Genealogia .T. ult. pg. priore. Cujus
dolus erga Iiartanum e medio tollendum superius ibidem
tangitur, Genealog. .s. 3. pag. Posteriore. Vixit autem iartanus
ut ibidem legere est) ac proinde ista Gutruna, tempore
Olai Tyggonis Norv. Regis. Nec idcirco eadem cum illa
Sa onis libr.. Commemorata foemina Danica esse poterit.
Unde verba illa (Nescio an eadem et c.) commode omitt
possunt.
Cap. I. (etrenqb ans b) Dicterium illud votenus
ita redditur,
viri mentum.
Ruptum
renqs ans t Tvel Sata
Aersutus est igitur pilam.
5lnde ti Boll.
Innuit autm qvempiam pilae luo mento vulneratum, pilan
vel pilae lulum fugisse vel aversatum esse. Est autem, Srenq,
participium praeteritum a verbo, at prenqe varie usurpato:
Ad prenqe Sull i. c. aperire hulcus. prenue Slnasen i. e.
rumpere esicam sic at Sprenge Pannen: hagen: est pro vulnerare

p.308
(non vel gladio vel ense) sed obtuso aliqvo et duro interim
corpusculo, ut pugno, ligno, lapide, pila, qva olim lignea,
non scortea usi sunt, illis nottur, unde notletten i. e.
pilae ludus.
Exempli gratia, qvum nihil haberem, haec tetigi: Ovibus
etiam addo, post datas ultimas, severiore et sagaciore indagine
apud Runistas nostros, Runarum qvandam appellationem,
extra superiorem Runarum catalogum, emersisse: Videlicet Dum-Runer,
qvasi mutas Runas. Nam dum, vel dumbe, mutus
est. Dum-Runae, nobis nova appellatio, Harum appellationem
dum intentius cogito, videntur illae Maal Runis, a sermone
vel loqvela, rectissime opponi. Non qvod mutae prorsus
sint, sed qvod minus qvam Maal Runae loqvantur. Hinc primam
Thesin, in superiore Runarum divisione paulo aliter informandam
censeo. Ita fere,
Runae dividi posse videntur inscriptas et non scriptas: qvas
lapp- Runas vocitant.
Runae scriptae aut sunt Maal- Runae aut Dum-Runae. Hae
mutae (instar mutarum consonantium,) illae vocales vel loqventes
exponi possunt.
Maal- Runae, superioris anni notis, qvod ejus sieri potuit,
explica tae, ut etiam ipsae lapp- Runae, hic repeti neqveunt.
Supersunt itaqve Dum- Runae, superioribus illis opportune
inserendae.
Dum- Runas igitur a vocalium freqventiore Eeclipsi dictas
existimo. Constare enim videntur utplurimum ex solis fere
consonantibus, nulla saepius expressa vocali (nisi ubi vocalis
sola qvandoqve syllubam efficit) qvae tamen Vocalis ex potestate
non autem nomine vel appellatione consonantis (sive ex
mutarum numero illa sit, sive semivocalium) intelligi et exprimi
debet, ut syllaba efficiatur.
Exempla ipsis Regulis magis diserta erunt: Ovemadmodum
in 2do latere Monumenti Lriagriensis etc. Vo.
calis qvidem l exprimitur, qvae facit syllabam cum seqvente
consonante qvae in tota Literatura Runica singularis est, qvam
nec mutam, nec semivocalem dixeris integram vero dictionem,
Udhar legendam putant, eo qvod potestas literae Tnon vero
nomen; bagall vocalem a (ut ha) suppeditet.
ltasevs dcto iidem et fuerit lelalla.
Nisi enm ita sit (ajunt) vocem vel llabam nullam illinc elici

p.309
posse. Illic ut vocalem A; ita B vocalem E includit, rations
utdictum, poteslatis, non appellationis (Eiaran et Hagall)
Et ita ex his reliqvum istius dictionis patet. Interim voces istae
nobis penitus ignotae sunt.
Hic porro scribendi modus, dum vulgatis Runis sive Runicis
literis conslat, mimus negotii fecerit, vocalium illam eeclipsin
(sic enim occultationem vel interclusionem illam vocalium vocitare
liceat) observantibus. t vero peregrinas Runas accersit,
et Runarum varietate ludit, plerisqve hodie inextricabilis evadet:
praesertim si qvid lingva etiam peregrina (Hebr. Graec. Lat.
Gallica) admixtum exaretur. id qvod occultationum et involucrorum
studiosos assectasse et factitasse nullus dubito, et res ipsa fortasse
loqvetur. Interponere hic conjecturam liceat.
Nummos, arma, clenodia, imo auri bonam copiam constat
ex variis monumentis veteres invidisse posteris, etiam
cognatis et agnatis: coqve non semper propriis sepulcris condidisse,
sed nunc hic, nunc alibi satis profunde defodisse, aut
puteis altis demersisse.
aeram nunc a sagaci Lectore et talium rerum aestimatore,
annon poterit circa literam vel literaturam Runicam idem
accidisse, ut admiratione et impossibilitate qvadam legendi, vel
exarata asseqvendi, voluerint sibi aestimationem et scientiae opinionem
conciliare.
Et ut hoc non in omnes cadat, qvorum monumenta facilius
evolvuntur; fuisse tamen hoc ingenio et animo praeditos aliqvos
qvibus inextricabilia illa adscribi possint. Sed qvid ineptus
ego et solitarius conjiciam?
Qvod jam de 2do Latere Monumenti Lciragriensis dictum
est, etiam de primo latere ejusdem valere volunt Non posse
sc., alia ratione syllabas aut dictiones indidem erui.
vod latus, in bene prolixa inscriptione duabus saltem
vocalibus aliqvoties expressis constat: nempe septies et
Isimplici tantum ter: punctato autem sexies iterato. Siqvidem,
ajunt, nudaum consonantium congeries muta et alogos
existat.
Sed et prius illud Monumenti Leiragriensis latus praeter
Dum- Runarum naturam, h e. Vocalium freqventiorem (et alibi
continuatam) illam qvam vocavi Ecclipsin, duas insuper remoras
Lectori objicit, Lingvam Tut autumant I. peregrinam,

p.310
et fortassis corruptam (certe qvantum ad Orthographiam) ae
2. Characteres bene multos vulgo ignotissimos.
Addo tertium, sed omnibus Runis (qvod ego sciam) familiarem;
interim intricationis et obscuritatis matrem, Ideoqve
Lectori summe exosam. Haec est distinctionum et subdistinctionum
etc. per commata, cola, periodus, negligentia an inscitia,
tum majuscularum et minuscularum nulla observatio, nulla
in laude ponenda, et nescio cujus literaturae exemplis
excusanda.
Redeo ad I. Latus Monumenti Leiragriensis (si de latere
errem, Dominus Autor corrigat) cujus primam dictionem nostri
,, (qvos vocavi) Runistae legunt Rhamdhat observata videlicet
,, superiori regula, et seqventes ita Beharut, muti,
,, hamplet, behadem [putant valere, eadem] miham [putant valere meam]
,, [tum voculam seqventem intactam relinqvunt]
,, seqv. halham, miha, Rux, hamhardhad, mufeldhakam miha Idberg,
,, meha te dumru per aeter n.
Est autem Idberg, Idbiorg, Islandis nomen foeminae, cujus
foeminae monumentum illud putatur.
Haec omnia ex lingvis peregrinis petita et literis, pro lubitu
excogitatis obscurata esse firmissime statuimus. Qvibus si
acumen Wormianum lucem aliqvam adferat, non faciet nos
exemplaris expertes ut nec editi . libri Crymogaeae in Belgio, cujus
exemplar avidus expecto, qvod nisi per D. Wormium contingat
nunqvam continget. In omnium rerum difficultate haec
exaravi, nautis sub ipsum abeundi tempus appellentibus: Ubi
et calamus et atramentum me deficiunt.
Multa adhuc scribenda forent: et ego dum amicorum
literis scribendis inhaereo, voluptatem aliqvam percipio: Sed,
qvam priori pagina attigi, nautarum obstat importunitas saepius
etiam deplorata. Nam mora, qvam hic faciunt, in adeundo
et redeundo, ac rursus adeundo, tota consumitur procul dissitis:
ita ut in carcere minus sqvalido multi commodius agant: ut aeris
intemperiem, saevas tempestates etc. taceam. Qvae omnia et singula
DEus faxit ut in fidei vera obedientia toleremus. Jam de missa
medicina, tempus est, ut Domino Fautori ex animo gratias agam,
referendas etiam, si ulla ratione cum mercatore, ubi denuo
conveniemus, transigere qveam. Nam numos non habemus,
et merces soli redimere volunt.

p.311
Valde doleo, non datam occasionem exemplar Crymogaeae
revidendi ante editionem Belgicam: tot enim et tantis scatet
erratis typographicis, ut me primae editionis pigeat. Interim
natae editionis si a D. AWormio fiat copia, erit longe gratissimum.
Pro favoris aura, qvam a magnif. Domino Cancellario literae
Wormianae spirant, in conspectu Dei ero utriqve gratissimus.
Habebit Vir ille, ut ut excelsus, in hoc humillimo cliente, ardentissima
pro ipsius Fxccllentia ad Deum vota. Majorum est
misereri. Interim constet, nihil hoc anno tentatum contra mea
commoda. Sed superiore anno Praefectus datis literis, satis
humanis, aliqvid attentavit. Nihil tamen ille, pro qvo tum
intercessit, hactenus obtinuit, nec, ut spero, obtinebit.
Vale Vir Cl. I. August. 163o. Dat. Melis Midfiordensum,
in lslandia Boreali.
Desii esse nspector Iclandiae Borealis, postqvam Episcopum
Dn. Tlorlacium nacti sumus. nde hic titulus mihi
non competit.
cccxxII.
O LO A2IS
ATT DATITT
Arngrimo onae.
DRo notis Tuis in meamLiteraturam gratias ago ingentes, operamqve
dabo, ut omnes Literaturae nostrae studiosi sciant,
ingenue me fateri, per te me tantum profecisse, qvod non sine
honorifica tui mentione publice extare volo. Crymogae tuae editionem
Belgicam curavi ut Auctor Ipse ad te mitteret, qvod
ultro ac laetus facit, eo qvod vir sit antiqvitatum nostrarum studiosissimus,
qvi tuam vehementer expetit amicitiam et operam.
Professorem jam agit Eloqventiae in nova nostra Sorana Academia.
Occupatissimus haec scribo, te jam longeac qvam optime
valere jubens. Prodierunt hisce nundinis Commentaria
vasta Joannis Isaci Pontani de Historia Danica, in qvibus tui
mentionem crebro facit honorificam; sed circa finem, de Ilandia
agens, tuas redarguit (modeste tamen) rationes, qvibus

p.312
Thulen esse Islandiam negas. Sed mihi omni ex parte non satis
facit. Vale. I631.
CCCXXIV.
ARNGRIMUS JONAS
D. Olao Wormio.
S. Clarissime Dn. Doctor, Domine et fautor multis nominibus
honorande, colende. Nihil porro est novi, qvod ad
Literaturam Runicam afferri possit. Qvin potius Opus istius
Literaturae Wormianum, sive jam editum, sive edendum, expecto:
utpote ipsius scientiae Runicae apicem, a nullis praeterea
tentandum. Huic si Dn. Fautor adjungat exemplar Lib. I.
Crymog. in Hollandia nuper excusi (qvod indicatum fuit anno
superiori et ego tum obnixe rogabam) erit inprimis gratissimum.
Intelligo prodiisse Historiam D. Pontani Danicam (Danice an
Latine, nescio:) Facite, Viri longe Clarissimi, absentem amiculum
harum rerum non tantum consciunm, sed etiam compotem
per exemplaria compacta. Mercator solvet. Nos qvibus
malis premamur, ad Clariss. Finium attigi, ut et ad Rev. D. Resenium.
Jam vero Dn. D.Wormium supplex rogo, ut Laconismo
Vitam Rever. Dn. Gudhrandi, p. m. typis Hamb. exscriptam,
memini Dn. Fautorem poscere, sed an exemplaria inter
Dn. Dn. Prosessor. Hafn. distracta sint, nondum certior factus
sum. Tot autem et tam magnis mendis Typogr. chartae illae
scatent, ut me illarum pigeat. Dn. Superintendens Exemplaribus
abundat, ut cujus nutu ista Hamburgi edita sint.
Herba, qvam alii Indicam, alii snctum (vulgus ohat)
alii Nicotium, et Nicotianumetc. vocant, qvid praestet, per tubulum
(intrusa) hausta, ita ut fumus peros et nares exhalet, libenter
proximis a Dn. Fautore edocer eupio, et qvae dosis, ac qvoties
ejuno an aliter iteranda, eo modo, qvem ex nautis didicimus.

p.313
Alii fumum istum ita haustum dicunt capiti et pectori prodesse.
Alii buccellam masticatam probe et deglutitam ajunt alvum
resolvi, et etiam per vomitum purgare. Haec est medicina
nautica, ex hac herba lora confecta asserunt, et pro
tubuli usu, minutim confecta et denuo exsiccata, ut ignem
concipiant.
cCCc
ATT VID
AITT
TOVVVO
Arngrimo Jonae.
Oleo, Arngrime amicissime, meas anno praeterito ad te non
delatas, iis enim adjunctae a M. Stephano Steplanio, qvi
tuam edidit in Belgio Crymogam. Tradidi eas Civi cuidam nostro
Jacolo Petri, qvi diu in lslandia vixit, et Fpiscopo vestro
semper familiarissimus extitit. Cum hac de re ipsum hic convenirem,
dixit, se ad Episcopum Vestrum et tibi et aliis amicis
destinatas simul misisse. Forsan jam exhibitae sunt. Has per
Dn Gislavium, nuper hic in Fpiscopum Scalholtensem ordinatum,
transmitto, idqve jussu Magnifici Domini Cancellarii, qvi
petiit, sibi Cantilenas priscas historicas, tam in Historia Norvgica
qvam alibi extantes, fiolnnqa Biser, ni fallor, vocant)
cum interpretatione integras transmitti; qva in re ejus Magnificentiae
operam tuam si addixeris, gratiam inibis singularem.
De eo, velim, te etiam cum Dn. Magno Olaio conferre, cui,
cum ordinario mercatore, etiam jussu Magni Cancellarii, scribam.
vod si hisce Cantilenis notulae addi possent, ut harmoniae
qvoqve constaret ratio, eo forent gratiores. Literatura mea
Runica nondum lucem vidit. ln monumentis priscis enucleandis
jam versor, in qvibus praesentem tuam implorarem operam.
Specimina qvaedam hisce adjungo, de qvibus tuam avidus exspecto
sententiam, ut et de baculo, apud nos invento, cujus exactam
delineationem in ligno, ejusdem magnitudinis, qva verus
conspicitur, transmitto. Ad proximas tuas, cum ordinario
mercatore, risteu Jensn Deo volente, uberius respondebo.
Haec saltem, ut mature Dn. Cancellarii mandatum insinuarem,
festinus exaravi, Vale. I632.

p.314
CCCXXVI.
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Qvamvis, ante dies non ita multos, per Dn. Episcopum ad te
scripserim, non possum tamen, qvin iterato te jam compellem,
et ea paucis addam, qvae in proximis meis desiderare jure
posses. Pontani Historiam, ut et Crymogaeae tuae editionem Hollandicam
mitto; illa 5. thaleris imperialibus, haec tribus
constitit marcis, a mercatore solutis, Literatura vero mea
nondum lucem vidit, nec scio, an brevi visura; ubi prodierit,
actutum ejus participem re reddam. Mitto Noregi Topoga
phicam delineationem, hic nuper excusam. Mea cura, sub praelo
fervet Snorronis Sturlae filii Historia Regum Noragicorum, cuus,
qvantum perfecit Typographus, tantum addo, ut, qvid de ea
Versione tibi videatur, mecum communices, ac siqvid ad ejus
llustrationem teneas, publicae utilitati haud invideas. Opus
absolvisse non videtur auctor; in nostro namqve codice ultima
Historia est Haqvini Haqini silii: reliqvae desiderantur. vas
si ad Margaretam usqve habere liceret, opus extaret omnibus
numeris asolutum. Si igitur in pluteis tuis qvempiam habueris,
qvi Snorrorem nostrum continuaverit, boni publici ergo,
ut communices, rogito. Nicotianae Historiam perlecutus est Clusius,
et nuper integro Commentario Bremensis qvidam, Johannes
Neander. Planta est frigidis et humidis constitutionibus
apprime salutaris, modo usus ejus fuerit moderatus, ut aliorum
medicaminum. Per tubulum haustus ejus fumus, more nautis
consveto, pituitam e cerebro et organis sensuum evacuat,
cerebrum exsiccat, catarrhos et destillationes tollit: Per noctem
in vini haustu macerata qvantitate nucis moschatae infusioni vim
largitur emeticam; sed in suhstantia, nescio, an tuto intra corpus
summi pcssit. Cantilenas, de qvibus nuper scripsi, ut
et Schioldungicas narrationes, avide exspectat Cancellarius.
Fac igitur voti per te ut reddatur compos. Patronum singlariter
tibi hoc officio demareberis. Vale. 1632.

p.315
CCCXXVII.
ARNGRIMUS JONAS
D. Olao Wormio.
Peculiare negotium, et ipsi Epistolae subtractum, peculiari
continebitur chartula. Est autem rusticum, de piscium qvorundam
captura longe difficillima. Esoces sunt vel Salmones,
interdum mugiles: sed omnium hac aetate valde rara captura:
in amnibus vel rivis: nulli sere in mari: nisi qvi in ipsum littus
reti extrahuntur. Salmo hamorum inescatorum structas
insidias spernit. Amnes autem qvibusdam locis stagnant vel lenitet
fluunt, alibi torrentem rapidissimum essiciunt interqve
inaccessos scopulos ruunt qvam fluunt verius. Ast pisces huc vel
maxime congregantur. nde si ullo consilio aut ratione abigi
possent in alium piscationi commodiorem locum, alicui emolumento
nobis foret. Haec nuper ut mecum revolvo, in mentem
venit de herbis, qvarum alias pisces odoratu allicere Physici tradunt:
alias arcere eosdem. vale etiam de Castoreo scribunt,
qvod balaenas, abigat. Similia sunt, qvae de herbis hic meminisse
uvat: ngos (dubium Lexicis, an cbnoo herham
esse ad pisces necandos idoneam, qvam Romani Raptum terrae
umlilicum terrae vocitent. Item Lactuc sponte nascentis
primum genus est ejus, qvam caprinam vocant, qva pisces in mare
dejecta protinus necantur, qvi sunt in proximo. Plin. libr. O.
c. 6. et Lib. qvoqve 25. c.. Piscatores Campaniae (inqvit) radiccm
eam (ristolochiae rotund) qv rotunda est, venenum terrae
vocant, coramqve nobis contusum, immista calce, in mari sprsere:
Advolant pisces cupiditate mira, statim eanimati fluitant.
et similia: vae non tibi, Domine D. scribo, qvi Naturae cunctam
ast variam suppellectilem, et secreta, uno contuitu discreta
tenes: sed ad refricandam hebetem mihi et collapsam memoriam.
Et ut ad istam rem consilium aliqvod ac pharmacon consiciatur,
ad pisces odoratu suo vel enecandos (si postea in cibariis innoxii
sint et sine veneno) et inebriandos qvasi, vel e locis intricatis
et pene inaccessis arcendos, vel qvo commodum sit, alliciendos
et congregandos. Et cur non poterit tale pharmacum sacculo

p.316
vel pertusa arcula, vel corbe raro vimine contexto, in aqvam
demitti, et imp acto fune retrahi. Nam si piscibus projectum
in cibum esse deberet, vel gustum etc. magna copia opus
foret. Solvet autem Mercator vicinus, siqvid tale venale procuretur;
idqve ad Domini Doctoris praescriptum. Haec ita festinanter,
qvibus ut ignoscatur oro. 25. Junii 1633,
cccxll.
ARNGRIMUS ION
. Olao ornio.
Inas hoc Anno abs H. T. Clariss. Domine Doctor, Domine
Pet Fautor exoptatiss. accepi literas, singulari savore, ut solent,
refertas, priores qvidem missas per Dn. Giclaum Fpisc.
Schalhollt. vibus tum ut et superioris anni literis intempestive sane
post omnium navium discessum) e vestigio responsum. Scripsi
diligentius de singulis, tum qva Magnis. Dn. Cancellarii postulatum
de #Skioldunga Wiser, tum qva Dn. Fautoris voluntatem de
hacillo Runico et adjunctis aphorismis etiam Runicis. De his qvidem;
judicium de coloribus a caeco peti (qvod antea Domino
meo satis constat:) qvamvis interim summa T. elucescat humanitas,
harum rerum mecum aliqvid conferre dignantis. Dabo
autem operam per hiemem si diligentiss. inqvisitione facta reperiatur,
qvi ex intricatiss. istis aliqvid conficere qveat, ut id
qvicqvid erit Domino Fautori proximo anno innotescat. Ubi
interim monendum, nostros homines timidius mentem vel notitiam
suam aperire, Qvod Runica tractantes in suspicionem
magiae veniant, praecipue apud Praefectos Danicos, et parum albsit,
qvin in qvaestionem arripiantur. Idem de Saxis Runis inscriptis,
qvorum typum annis superioribus miseras, dicere habeo.
Nempe suspicionem illam a qvibusdam in excusationem praetendi:
sic qvidem illi, sed ego literaturae istius meram ignorantiam
interpretor. Jam de Scbollungorum ytlmis etiam respondi,
eos hic, qvod scire adhuc possim, ne qvidem sando auditos esse.
Interim Chronico Regum Norv. Affixi qvi apud vos reperiantur,
interpretor esse Regum encumiastica Carmina: Nam a Schioldo
illo Dan. Rege factum est appellativum, ut eomnes ubiqve Reges,

p.317
nostra lingva praesertim Rhythmistis, Schioldungar dicantur:
vod superioribus meis literis, per Dn. Gislaum procurandis,
insinuaveram. Sed nuperime audivi vixisse in remotissimis
nostris oris anum qvandam, hujusmodi antiqvitatum non ignaram.
Ea si adhuc vivat, mittam nuncium, cumqve poetam,
qvi talia ab ipsa perconttur,; qvod hactenus, per temporis
angustiam, minime omnium fieri potuit. Optassem istorum carminum
exemplar, ac inprimis autographum, ad me missum fuisse.
Nec qvod ad Snorronem nostrum an vestrum potius, qvibus
lucem et se ipsum profunda oblivionis nocte erutum, debeat
continuandum puto apud nos repertum iri. Reges ab Hqino
Haqvini f. ad D. Margaretam, in Crymog. nomine saltem
notati leguntur. Et ego existimo aliqvid simile ex Norv. monumentis
a Dn. Hitfeld. editum Danice, forma, ut vocant, Octav.
Sed qvid est, mi Domine Doctor, qvod ista hic qvaerantur,
cum Norvegiae Topographus (anv. vester Bibliopola) qvem
benigne communicasti, absolutiss. Norv. R. R. historiam pollicatur
in Epilogo operis? illinc igitur haec petenda sunt. Nam
qvi vobis ista inviderem? utinam haberem saltem. Qvicqvid
horum compilaveram, de mandato Regis Serenissimi, ad Historicum
R. Doct. Nicol. ragium olim miseram, prout superioribus
annis, cum beneficium aliqvod a Reg. Maj. peterem, insinuatum.
Nec ullum mihi eorum exemplar reliqvum. Ovaterniones
aliqvot ad Histor. Nor. a Dn. Hitfeldio editam, cujus
modo memini, notata continentes, pluteos cverrenti
bvii fuerunt; qvorum jam piget et pudet. vos mitto
tamen ea lege, ut inspecti aut Vnlcano tradantur,
aut mihi remittantur: nec ulliusnisi solius D. Wormii conspectum
subeant. De D. Pontani Opere Hist. Dn. Fautoris opera fa
ctum me voti compotem, gratias ingentes ago: qvamvis tam
vasto opere, tam gravi Historiographo ego indignus sim. Nec
illis aliud qvaero, qvam qa ratione meam et plurium sententiam
de Tbule, qva lslandia non esse perhibetur, infringat, discerem.
as pagulias ex toto Opere vix inspicere temporis
injuria et miseriarum nostrarum plaustra permiserunt. Potuisset
autem magnus illeVir meam sententiam satis redarguere,
absquc tam gravi et rtribunitia decisione, qva meae narrationis totius
fundamenta evertere satagit, alias indignum me nimis honorifice
compellans. od si ipsius eruditionem vel minima ex
parte fuissem asse cutus, minimamqvs partem ipsius autoritatem

p.318
adeptus, ostendere fortasse conarer, sat mature de mea
triumphasse sententia. Achilleum ipsi argumentum est ab aera
Angarii, et Diplomatibus Regis Ludoici et Pontisicis. etc. Ad
qvod si exceptio aliqva reperiri possit, non penitus meum
fundamentum subrutum jacebit, ut ille loqvitur. Nam ad
omnia alia facilior foret responsio, etiam aliqva, ex discursu illo
Pont. petita. Non minimum robur statuit in isto, qvod Thule
Ptolemaei, et Islandia, sub eodem sint parallelo. Hic abs
Hum. T. erudiri cupio, an Argumentum hoc sit necessarium
Foret enim haec propoitio: Ovaecumqve terrae parallelo conveniunt,
eadem sunt. etc. sed non est jam disputandi locus, ac ne
animus qvidem.
Superest ut praefatus veniam, votum meum pro Dn
Illhugone hic renovem. Ille ad ministerium Ecclesiae a Dn. Ortone
p.m. Episcopo Shalholltensi, cum inspectionem Dioecesis
Holensis, decumbente et tandem defuncto nostro Episcopo, Dn.
Gudrando, solus sustinerem, a me, ut meae parochiae labores
sublevaret, in Collegam adscitus est: qvamdiu sc. ego inspectionis
cura distinerer, ipsoqve propterea indigerem, ac ille agamus
viveret. Suffecto antem in Episcopiam Holensem Dno.
Tlorlaco, Collega ulterius non indigebam, et dictus Illlugo
uxorem duxit; ita ut jam libros et familiam alere cogatur.
Rogavi itaqve Dn Episcopum, ut ipsius rationem haberet: nec
qvod, dum Inspectoris partes agerem, Collega mihi fuisset,
ipsi fraui foret. Verum bonus piscopus auxiliandi moras
nectit, qvasi ego, vi in meum subsidium nuper ruscula pauca
Ecclesiae Holensis, a Serenissimo Rege, impetrare opus habui,
Dn. Illhugonem, meum antea Collegam, etiam deinceps sustentare
valeam. Fruuntur Pastores qvidam tenuioris sortis Annua
Regis Sereniss. Eleemosyna centum daleris constante, ipsis di
stribuenda. Sed istoruml nemo est, qvi praeterea vel parochiam
unam et alteram, vel residentiam pastoralem, qvantumvis
tenuem, non habeatque hoc Illbugone excepto, qvi nec FEleemosynae
parte, nec parochia ulla, nec pastorali residentia ulla
gaudet. Praeterea sunt ex Eleemosynariis Pastoribus illis, qvi
Ecclesias Divitum administrant tulhes Sone irfer sm
iiqe Soner ere Patroni o nener sstn til) satis locupletes,
ita ut suum Paslorem commode alere possint, ne aliis Eleemosynam
Regiam dcerperent, qvanqvam harum Ecclesiarum

p.319
sive patroni sive possessores, ut ipsi jactant, id ita haberi malint,
qvo suarum Ecclesiarum reditibus ipsi liberius fruantur.
Hinc est qvod Dn. Episcopum rogem, velit ad Dn. Illhugonem,
omni subsidio Ecclesiastico destitutum, aliqvam Eleemosynae Reg.
partem pertingere: praesertim cum Diploma Re. qvo
Eleemosynae Regiae distributio, pro ratione et instructione illorum
temporum, continetur, in Episcopi arbitrio relinqvat, ut,
pro varia temporum et personarum conditione, praescriptam licet
leemosynae distributionem, etiam de consilio Praefecti provincialis,
variare faciat. Episcopus autem, qvanqvam de hac
re mihi humanier respondeat, qvod nullus Pastorum Eleemosynam,
hactenus retentam, libentec amittat. tanqvam illorum
arbitrii res sit, etiam hactenus non raro mutata; nihil exoratur.
Ego igitur, pro dicto Illbugone, superiorum auxilium implorare
cogor, ut cum ipso commiserationem habeant, qvi nec docendi
facultate, nec diligentia, nec probitate aliis esserit, multos
autem superet.
Superest, ut Dn. Fautorem, adeoqve totam Domum
Wormianam, Deo ter Opt. maximo commendem, utqve
suum rngrimum, jam senem, suo favore Clariss. Wormius nunqvam
destituat, ad extemum rogem. V. 8. Aug. Melis Midfiordensium
in Islandia Boreali. 1632.
CCCXXIX.
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Qvas ad me praeterito anno dedisti literas, probe accep
omnes, easqve Magnisico Cancellario ostendi, ut, me
bona side curasse ejus mandata, te vero ad exseqvendum paratum,
intelligeret certius. Ab Anu tua jam qvaedam exspectamus, ut
et transmissorum dubiorum enodationem. vae communicasti
Historica Comnentaria, remitto, simulqve pro atectu gratias habeo.
Extant eadem inter Manuscripta nostrae Bibliothecae, unde
in usus meos aliqvoties desumpsi; ac nolo tuis igitur ulterius
te defraudare laboribus, siqvidem inde, cum lubet, petere mihi
integrum sit. Addo Historiae, qvan ante annum misi, Norvagicae

p.320
supplementum, seqventi anno tuum exspectans judicium.
Magnificum Cancellarium in causa Illugonis conveni: se literis
ad Praefectum Insulae ut et Episcopum Vestrum effecturum promisit,
voti compos ut fieret. De Salmonum captura, qvae expetis,
talia sunt, ut, etsi multa de ea ab Autoribus scribantur,
talia tamen sint, qvibus parum fidei tribuendum. Aqvis stagnantibus
qvaedam induntur, qvae aut stuporem aut vertiginem
inducunt piscibus, qvi escam talem degustaverint; sed in majoribus
fluviis, aut impetu magno ruentibus cataractis, vix locum
habebunt, eo qvod vis medicamenti, nova succedente aqa, abluatur
aut dissipetur. Aristolochiae rotundae (de reliqvis non
conveniunt Botanici; Ioqg maxima pars ciclaminum
esse putat, non capiendis sed necandis deputatum) mitto radicem,
ut et baccas qvasdam, qvae prae omnibus in hunc sinem commendantur;
in pulverem rediguntur, cum veteri casco, melle et
farina miscentur, atqve ex iis fiunt pilulae minoras piso, qvibus
degustatis, pisces in vertiginem aguntur, ac manibus facil
captntur. Apud nos Salmones non hamis, sed reticularibus
decipulis capiuntur, varic pro loci commcditate fabresactis. de
qvibus me melius piscatores nostri. Haec, in ipsis Comitiis
variis districtus, ad tuas brevibus respondere habui. Vale.
1633
cccx.
ARNGRIMUS IONA
KKK
. Olao ormio.
Excellentiss. Vir, Domine et Fautor summo aestimationis
affectu honorande. Mercatores nostri Boreales, magnam
aestatis partem, glacie Gronlandica portu prohibiti, in Augusto
demum appulerunt. Litterae redditae: cum adjunctis liberaliter
communicatis. De qvibus omnibus et singulis gratias qas
concipere possum maximas ex animo ago. Nam ut referendo
sim, vix unqvam sperem; exhausta hac heme tota fere Iclandia,
commerito (fateor) Dix. Majestatis lagello. Sed nunc
ordine ad singula literis Hum. V, contenta: qvantum qvidem
per miserrimum etc angustiss. temporis licebit spatium.

p.321
Qvacumqve ratione, Ao. superiore aut alias, me indignum
in Magnif. Dn. Cancellarii favorem insinuare Dn. Fautor
studuerit; tam mihi gratum, qvam qvod maxime, unde etiam
Magnificentiae ipsius auram ad nostrum Illugonem, Praefecto
et Fpiscopo commendandum, spirasse intelligo, qvamqvam
illud nec Praefscctus nec Episcopus, ullo manifestiore indicio,
hactenus designavit. Speramus tamen successu temporis futurum:
ut vestrae benignitati tanto plus debeamus. Jam ad transmissorum
superius dubiorum enodat ionem qvod attinet, et qvae Dn.
Doctoris literae commeminerunt, valde doleo me nihil afferre
posse, qvum et bacillum et adunctam literaturam multis ostenderim.
Nec facile hic repertum iri credam qvi explicet, sd
sol D. VWormio relictum esse. Ftiam Historia Norv. Vestca arte
et judici in perpetuum Regni Norvaici oramentum. concinnata,
gratissima venit. Qvod porro meum judicium Ao.
seqv. Dn. Fautor exigit, indignus ego et ineptus sum, qvi in
ensu habear. sed qvid mihi vestra non tribuit Humanitas
De aetate Dn. Perri Cl. Undalensis (qvem jam in fata concessisse
intelligo) certior fieri velim; Ad ipsius appendicem
Descriptionis Norv. qva Islandiam et Gronlandiam tangit, qvaedam
annotanda forent, et tecum communicanda Apparet enim
Dn. ndalensen, vulgi errore inductum, de Thul et Islandia
in D. Pontnni sententiam descendere: qvamvis ut in his concemeum
fundamentum aliqvid respondetur, non attingam.
Mitto interim. Viri Clariss. pagellas aliqvot, Speciinis
titulo inscripta, Clarissimo Dn. D. Pontano amice opponendas,
circa Then et Islandiam etium, si per superiores liceat, aliqvando
edendas. Nihil aestio illa, sive negata sive affirmata,
veritati aut dignitati Historiae Danicae detrahit: Unde spero,
supremum Magistratum non inhibiturum hujus libelli editionem,
qvin mseris lelandis suos Annales propugnandi libera relinqvatur
venia. De qva re proximis a Dn. Dn. Fautoribus certior
fieri cupio. Qvicqvid enim hic vestra prestiterit benignitas,
ut a Praeceptoribus et Magistris, humili subjectione
excipiam.

p.322
Pharmaca Salmonibus destinata, vasculo inclusa et cera
Hispanica obsignata (sic vocant, ut credo, at reddita sunt;
sed non radices, qvarum meminit Epistola: et mercator sibi
traditas negat, sed hujusmodi, in media negotiorum turba, facile
negliguntur. Utinam reliqvis pharmacis aliqvid proficeretur,
monstrarem seq. Ao. xemplum. Sed mellis nihil afferunt
mercatores. Caseum putridum forte nostrates adhibere valeant.
Facillime, ut capio, horum usum non esse posse nisi in aqvis
stagnantibus.
Non jam sinit 2. Augusti Dominum meum ulterius
interpellari. vo circaad vota conversus Te felicissime valere
ex animo jubeo. Dat. ut appar. I633. Melis Midfiordensium
ex Isl. Boreali.
Sed omiseram de Monocerote dimidiato, qvorundam
clypeo, exhibito. Instrue, edoce et informame, mi Dn. D. de
hoc hieroglyphico. Hieroglpicorum scriptores, prae ter Pierium.
nullos vidi, qvi hic nimis parcus.
cCccxxI.
ATT rDATITT
OL O VO
Arngrimo Jonae.
DEllegi per otium eruditissimam tuam pro Tule Apologiam,
solidis adeo superstructam fundamentis, ut nn videam, qvibus
machinis ea evertere valeat adversarius. Nisi enim omnem
antiqvitatem, omnem chorographiam, omnem gentis vestrae
historiam, omnes locorum, portuum et praediorum nomenclaturas,
de incolarum et inventorum nominibus et rebus gestis attestantes,
una litura inducere velit, vix hinc se expediet. Sunt,
qvi, ante te, in aliorum sententiis recensendis, candorem in eo
desideraverint. vae de Gronlandia scribis, plane docent, monachos
istos Islandiae nomen infarsisse diplomati, utinam non fisto.
Ovid enim non tentarunt, ut Sanctorum suorum legendas
redderent probabiliores, ac divis suis auctoritatem conciliarent
majorem. Formulam Diplomatis, ex primo Tomo Hvitfeldii
desumptam esse, liqvido ei constat, qvi antecedentia et conseqventia
plan codem translata vidit; Autographum vidisse

p.323
Pontanum, non credo. Casaubonus, qvem mihi inter antiqviores
referre videris, recens auctor est; cum eo enim ante annos
circiter 2O. in Anglia familiariter non semel locutus sum. Meam
de Tlule Scanica non satis assecutus videris opinionem, siqvidem
non Vir, sed lapis monumenti dictus Tlule. Fuit caeteroqvi
in Dania magnae auctoritatis Heros, Thule #Vognson dictus,
de qvo etiamnum cantillant nostrates: Lever hand Thule Vognsoen,
og det al hevnes. Telemarchiam Saxoni non fuisse Thulen,
colljgere mihi videor ex ejus libri vi initio, ubi exercitum
enumeraturus, qvem contra Haraldum in aciem produxit Ringo,
Thelemarchos a Thylensibus distingvit et qvidem Telemarchos,
Norvegiensibus secernere videtur. Primo recenset Thelemarchos,
qvos fortissimos vocat, mox Noregos, hinc ex othrica regione
ortos, demum a le, cujus etiam pagos vel provincias qvasdam
enumerat, Mithfridi nempe, Skierum, Scaba Fyrki. Consule
locum, si placet. Sed qvia omnia illa ex rhythmis Starkatheri
desumpta fatetur, si illi adhuc superessent, rem omnem
expeditam redderent, ac clare docerent, qvid per Tylen Saxo
noster intellectum vellet. Investiga, qvaeso, et si inveneris,
me participem redde. Idem Saxo paulo ante in Haraldi exercitu
qvendam Blend, ultimae Tyles incolam militasse refert. In
vernaculo qvid Tyles loco extat, doceri velim. Unicornu fortitudinis [forditudinis ed.]
plerumqve typus fuit, vide Psal. 12. Esaiae 34. qvandoqve
aeqvitatis et integritatis, Deuter. 28. exultationis etiam,
Psalm 91, 28. et 77. Pinxerunt veteres unicornem se in gremium
Virginis demittentem, amoris vim indicaturi. Qvidam Papae,
ut Clemens VIII et Paulus III. in suis Symbolis unicornem
pinxerunt, indicaturi exultationem, fortitudinem, justitiam et
amorem in subditos. Sambucus in emblematis depingit cum hoc
lemmate, Pretiosum qvod utile, ad vires, qvas ei adscribunt,
respiciendo. Longum esset singula recensere. Vale diu sospes,.
et vive. I63.
De Undalensi historiae Norvagicae translatore qvae habui,
videbis in praefatione circa finem.

p.324
CCCXXXII.
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Naufragio periisse ea, qvae anno praeterito nobis destinasti,
-non sine dolore accepi. Non enim dubito, qvin si ad ma,
nus nostras venissent, grata multa. priscam nostram Literaturam
illustrantia, vidissem, et Apologiam, ex voto edendam, habuissem.
Nolui jam silere; sed commune malum deplorans, rogare,
iterare concepta ut haud graveris, et ut tantam jacturam
minori molestia feramus, essicere. Fuit hieme praeterita apud
me Vir doctus, Johannes Elichmannus, Medicinae Doctor, Silesius,
qvi totum se dedit Lingvis Orientalibus et Arctois excolendis,
et tua impense aestimat, et, ut ad Apologiam (de qva
psi multa dix) edendam hortarer, petiit: Is tecum familiaritatem
per literas colere, me mediatore, gestit. Priscae nostrae
lnguae multum tribuit, et cum Persica summam habere affinitatem
ait, adeo ut ejus dialectum esse arbitretur, et Asianos istos,
qvi huc cum Otthino venerunt, Persas fuisse suspicetur, qvod
se demonstraturum promisit. Ex priscis locorum nominibus, qvae
tua exprimit Apologia, se multum subsidii habiturum sperat.
vocirca ejus rogatu haec scribere volui. Jam inter Literatores
Lugduni Batavorum degit, Vir candidus et modestus. Tuas cum
foenore, circa autumnum exspecto. Vale I6S.
cccxIII.
TATT DRTTTT
V TVOAV VDO
rngrimo Jonae.
Vid dicam? mi Arngrime, etiamnum ita ludit in humanis
divina potentia rebus, ut me plane tuo alloqvio
poliatum velit Capitur a piratis mercator noster, apud
eos mortem oppetit, nihil tuarum video. Heu, qvantum
infortunium Nolui interim tacere, cum te locutum plane
confidam, sed nil est, nisi Literaturam meam affectus in te mei
testem ut sapias, habeas, censas. Memoiam tui colam strenuus,

p.325
etsi manu et mente spolier. Interim tu favere perge,
et etiamnum aditum ad nos per literas moliri haud desine.
Vale. 163.
KKK
AAIV
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Audeo, svavissime Arngrime, tandem post tot naufragia et
infortunia literas tuas ad me devenisse, una cum eleganti
et nervoso pologiae tuae tractatu, qvem magna cum delectatione
evolvi, aliisqve amicis ostendi. D. Meursio, IM. Steplanio
omnia arrident, qi editam percuperent. Sed haec est typographorum
nostrorum sordities, ut in proletariis qvibusdam chartis
potius, qvam in bonis auctoribus cudendis, operam locare
malint. Fateor, tcmpora esse difficilia ob continuatum in Germania
belli tumultum, libros nondistrahi, chartam care emi,
ob devastatas molas chartaceas, omniaqve ferme sepulta jacere
mercimonia, ut non sit de nihilo, qvod praetendunt. Ipsemet
Literaturam, meo aere eoqve haud levi, praelo subjicere sum
coactus, nec, qvi gratis excuderet, inventus. Qvocirca, qvod
nondum exspectationi tuae satissiat, vehementer doleo. Reverso
ad nos Cancellario librum tuum tradidi, qvi eum adhuc tenet.
Forsan non abs re esset, eum per Epistolam a te rogari, ut editionem
procuraret, qvod ipsi futurum esset facillimum. Ex literis
tuis colligere non valui, meas anno praeterito, una cum
Literatura, ad te transmissas, ad manus tuas venisse, qvas tamen
juveni Islando, Senoni, Fpiscopo vestro familiari, bona
fide curandas tradidi. Si ad te non delatam scirem, iterato
mitterem. Jam cape Historian Noragicm integram, qvam
expetis. Boni consule, et siqvae praeterea in iis occurrant, obelo
digna, mone. In transmissa charta, Eddae auctorem videris
constituere Samundum oda, cum tamen Crymoga, qvam secutus
sum pog. 2. Snorroni Sturlae silio id operis attribuat. id
sentiendum, disertius edoce, rogo. Percurrens pologiam tuam,
incidi in descriptionem glutinis cujusdam, qvo, loco atramenti,
usi sunt veteres. De eo si plura habeas, communica qvaeso; instituto
enim meo apprime inservit. Qvod de Balaenarum habes

p.326
dentibus, mihi dubium ingerunt, annon hi iidem sunt, qvos
pro unicornu venditat vulgus, de qvibus vide, qvid commentatus
sum ad disputationem nuper a me hic habitam. Si qvae
tibi sint, qvae hisee lucem afferre possint, communica qvaeso;
plura enim de iis meditor. Epitaphia transmissa excudenda curavi,
qvae una mittuntur. Typographi addo schedulam, u,
qvantum exposuerim, videas. Mercator tamen vester mihi
mox satisfecit. Vale, mi Arngrime, et qvam diutissime vige.
1638
CCCXXXV.
ARNIGRIMUS JONAS
D. Olao Wormio.
Literam nostrarum, aliqvot retro annis fatum sinistrum,
licet frustra, multum deploravi (neqve enim absqve meis
datis annus praeteriit) et etiamnum deploro, utpote non modo
Dn. Fautori molestum, verum mihi qvoqve damnosum, ut qvi
ob meas licet datas, ast non acceptas, de favore T. periclitari
possem, nisi superiore Ao. I63. oblatae insperato Hum..
literae aliud svaderent, meqve in spem meliorem erigerent.
De qvibus idcirco summas ac infinitas ago agamqve gratias,
neqve minores de adjuncto literis munere chartaceo, Opere
videlicet Literaturae Runicae consummatissimo, planeqve divino:
cujusmodi a solius D. AWormii genio expediri et expectari poteratque
canente verissime Westhovio. Qvod vero inter nobiliora
artis suae encomia meum illud salebrosum Epigramma locum
habere Dn. Fautor passus sit, praeter spem meam evenisse contestor:
ac interim, qvia publicum jam factum est summae Humanitatis
T. argumentum, acqviesco. Jam qvod censuram
me poscit etc. Vir tantus; inter impossibilia censeri poterit:
Nam
Si nisi qvi RuNs, Criticum se praestet OAI,
Me duce nullus erit, me duce, nullus erit.
Interim, qvia censuram postulor; noto me versiculo expediam:
qvia in antiqvissimo Runarum negotio.

p.327
Tute sapis solus: volitant alii velut umbrae.
Id qvod disertissimus nervosc extulit esthovius: Cura
fuit (aliis Runarum studiosis,)
GENTUS defuit ille tuus.
am qvod responsum ad has ultimas hactenus desideretur,
in causa est tabellarii vilis et segnis procuratio, ita ut nulla,
post easdem redditas, oblata sit scribendi occasio post omnium
navium discessum, id qvod his paucis Dommum F. scire volui.
Interim ad meas proximo autumno datas responsum cupide
expectans, qvae etiam Specimen Islandiae etc. revisum, adjunctum
habuerunt. In qvam occasionem, si qvae erunt reliqva, temporis
hic articulus nimis arctus cogit rejicere. Vale, vir divine
et excellentissime, atqve in senium jam vergentem tuum
Clientem solita fuvoris aura in posterum recreare et complecti
digneris, nova gratiarum actione dignissime, qvod Arngrinmuin
T. Operis Runici pagina non una, immeritis laudibus
cumulare non piguerit, qvibus etsi me longe indignissimum
agnoscam, meum tamen fuerit, in tanti viri judicio et favore
acqviesc ere. lt. Jun. o. I6 3.
Habuerunt tam proxime elapsi autumni literae: qvam
superiorum, Scliolldunga ysaer (qvos Rythmos sic vocari posse
arbitratus sum) connexas cum aliqvali commentario. tinam
tantum redditae sint.
O Neptunum, o piratas nostrarum literarum commercio
invidente!s Sed erit post nubila Phoebus.
CCCXXXVI.
ARNGRIMUS JONAS
D. Olao Wormio.
Qvidnam obstiterit, Clariss. Dn. Doctor, qvo minus ad superiores
An. 1637. literas conjunctam Literaturam Runicam
habentes, respondere potuerim, ex meis hoc An. I 63. in
Julio ineunte (si probe memini) datis cognoscitur, qvas etiam
nunc redditas spero. Qvum vero plura sint, ad qvae hujus
An. Dn. Fautoris Epistola, ut humanissima (more Wormiano)

p.328
ita optatissima, responsum postulet; Libellus meus apolegeticus
primum occurrit, Ovem qvod nec Dn. Fautor, nec alii
magni nominis Viri, qvibus est coumunicatus, aspernati sint,
qvin eundem probarint; id totum Tibi Tuaeqve commendationi
debere me agnosco. Sed auget maxime debitum, qvod
Magnis Dn. Cancellario sit oblatus, et qvicqvid cum ipsuus
Ma gnificentia. pro tractatu isto, a Domino Faut. actum est: ut et
admonitio tua de eadem, editionis causa, interpelanda et imploranda:
id qvod mihi nunqvam im mentem venisset.
JamFpitaphiorum cura, adeo benigna, debitum confessum non
mminuit, sed accumulat: in qvibus Typographi menda nonnulla
conspiciuntur, qvae in acceptis Exemplaribus penna emendari
poterint,; sed annotanda tamen propter Typographum, ut, si forte
exemplaria qvaedam sibi retinuit, illa ipse in peculiari chiartula
notata videat, ac corrigat.
Jam eo ventum est, ubi Literae praesentis Anni
ndicant, Senonem Jonae nostratem, egregium juvenem,
Anno superiore, Opus Runicum cum Fpistola, in
suam fidem suscepisse. vem nescio qa abripuerit incuria
etc. qvum sit alioqvi mei etiam studiosissimus, et Disputationem
Spormanni, non rogatus communicaverit, propterea
qvod illa alicubi rngrimnm nominet. TDeinde a me per
literas salutatus, respondit prolixe et familiariter, et qvum de iis
interrogassem, qvae in Progranmate pralectionum publ. vester
Spormannus pollicetur, retulit Sveno, promissis non stetisse, relicta
Academia. Nec minus anixie apud eundem nostrum Senonem
inqisivi, qvod in ejasdem anni dicto jam Programmate
(qvem psum Annum programma illud intcgrum satis exhibet:
reum exemplar, lacerum, aerae jacturam secit) a D VWormio
promittitur, his verbis: D. Olaus Worm. Medic. P. P. et p. t. Academiae
Rector, ahsoluta Tlerapeutica, Hora III. rariorum et
mirandorum quae in museo tenet, tam Natalium qvam
Artisicialium, succinctam exhibebit Historiam -a) toysiv
singula consimaturus c. sed affimat Sceno ante suum ex
Academia discessum, Dn. Doctorem id laboris non exorsum esse.
Sed interim de misso ad me D. Wormii libro aut literis, verbum
nullum.
Non est vero dssimile, a Svenone, alio divertente, esse
Holis relictum, unde tam lento gradu ad e delatus eit, ut respondendi

p.329
non facta sit copia. Neqve in Senonis fidem ultra
inqvirere visum est, qvum id non studio aut voluntate, sed casu
ita evenisse sciam.
Porro, D. MWormi, illa intimatio de Mirandis
etc. qvantam mihi sitim, qvamqve aviditatem corundem
cognoscendorum excitaverit, non facile dixero. Snlomonis R.
scrus visu auditu beatos etc. Regina illa, non Regnum
et divitias, omnibus aliis praeferens, asserebatque Fgo DVVovmii
Auditorium. etc.
De Autore Ed objectum scrupulum, illo eximendum
sentio, qvod in monumentis Nostr, manifeste legitur
in haec verba: Snorre Sturlusson par i Maum nnnlua,
Mucts. anu (Snorre) jut uit pa ctu som aemuupur,,
prsiur bin frobi afo aur saisett etc. hoc est. Snorro Stur,,
lae viit tempore Gunlaugi, cogu. Monacli sc. Thingorensis,,
Coenobii. qvi An. 12I. mortuus est Ille Snorro Eddam,,,
a Seundo Prebytero, Mn fro multiscio prium delineatum
et digestm, adauxit etc. Hinc est; qvod Edda utriqve, Saemundo
et Saorroni, in Antiqvit. adscripta reperiatur; ita ut Sannndo
initia et fundamentalia; Sorroni locupletatio et opusculi absolutio
debeatur. Non aliter ac Clronicon Curionis etiam Melanchtloni
imputatur.
De dentibus Balaenarum peculiari glutine etRc.
inscriptis, statuendum, fuisse satis vulgares et in qvalibet
Balaena dentata, tannfist dicta, obvios. Nam qvos
pro Unicorni cornu vulgus habet, admodum rari sunt,
nec in antiqvit. admodum notati, praeter unicum, Rqsnols
tnn dictum, qvem bestia marina ex Balaenarum genere, habeat
unicum talem, unicornis non dissimilem cornu. Dicta est illa
bestia taahnnlur a Morticiniis (naa, cadaovuer morticinium
est, praesertim humanum) qvibus illa potissimum gaudeatque
et etiam qvia comesta lethalis est, et ex vivis morticinium vel
cadaver faciat, qvum reliqvae Balaenae, sine noxa, in escam humanam
pleraeqve vertantur. Illa vero [Raahvalur] praeter
dentem unicum illum, nihil utile, imo, ut dixi praesentanea
nece, noxium praebeat. Dentem vero ipsius putant cum cornu
monocerotis magnitudine vitute, sive efficacia, certare.
Habent etiam ex phocarum genere, seu potius vitulorum marinorum,

p.330
Rostungar dicti, mandibula prominentem dentem,
ulnae vel duarum longitudine; sed inutilem, ac ita durae
materiae, ut nihil indidem, sicut ex communibus Balaenarum
dentibus, affabre fieri possit. Eo tamen, in petrarum rimas impacto,
suspensus dormire fertur Rostungerus. Est enim cum sui generis
aliis minoribus, et dente illo carentibus, amphibion, ad
tempus bene longnm in sicco commorantes. Sed phocam dicere
non veritus est Pota, Stertentes litore phocas. (nec enim
semper, et non nisi dente de rupe penduli, dormiunt) in littore
autem, undis destituti, facilius capiuntur: qvorum hic jam
opia nulla est piscium: ut nec fere Balaenarum, undis in littus
projectarum. vae commoditates terrae nostrae ademtae peccati
obstinati mercedem arguit.
od Balaenas dentatas dixerim, ad disserentiam
dixi reliqvarum, qvae edentulae deprehenduntur et praestantiores
habentur, qvasqve pro dentibus Natura branchiis
armavit, unde Siidfica vulgus vocitat, et Siid (tam
sing. qvam plur.) Branchias. ita qvidam vulgo et inScholastico
Vocabulario sive nomenclatore. sed Lexica majora non consentiunt.
Vellem saltem intelligere, qvid illud sit, in Balaena non
dentata, qvod vernacule Siid appellatur, pisciqve dentium vicem
praestat, sunt autem veluti bracteae qvaedam, valde slexibiles,
solidae numero plurimae cornu duritiem non prorsus adeptae
unde multa confici solent, ut pyxides, item viminum
loco vasorum astrigmenta (Saanb paq tonber q sere
tr) tum flagella eqvorum, qvin etiam puerorum, sive serulae,
in volam utramvis impactae, sive virgae ad dorsi
castigationem destinatae. Hujus bracteae rasura (facile enim
scalpitur et raditur) adeo intractabilis non est, qvin tenuioribus
plumae usum ad cervicalia et grabatos sutfarciendos saepe praebeat.
Colore omnis haec materia est nigricante, sive nigello.
Islandice, ut dixi, Siid: item tale. Plinius, ut existimo, Balaenae
nomine angustiore, qvam nos, significatu utitur. Nostrae enim
lingvae, palur aeqve late patet, ae Cetus Latinis, qvi sic definitur:
Cetus est nomen mqjoribus omnibus marinis piscibus commune,
iis prcipue, i nimal pariunt, nonum, cujusmodi
sunt Balaenae, Orcae etc. Plinius vero Balaenas solas vocat, qvae
Branchiis careant, i. e. dentatas etc, unde omnes Ceti non dentati
Balaenarum numero excluduntur. Sed vide, qvam dentium

p.331
Balaenarum glutine signatorum injecta mentio in littus propemodum
me detraxerit. Caeterum glutinis istius, vel atramenti
glutinosi, arte sic contemperati, nulla ulterior contigit indagatio,
supra eam, qvae tract. apologetico visitur.
Disputationem Dn. Fautoris publicam de Balaenarum dentibus,
qvam missam literae tradunt, fascem chartaceum Epitaph.
scrutans, nusqvam reperi. Qvam casu relictam doleo,
Nam etsiad hanc rem nihil contulero, occasionem tamen alios
sciscitandi, accepta praebuisset illa jam desiderata Disp.
Miranda illa vestra, qvae nomine tenus in praedicta intimatione,
auditoribus offeruntur, mihi tenacius memoriae inhaerentia
vaestiones Problematicas unam et alteram, de nonnullis,
hic mirandorum numero habitis, elicuerunt. Ovas
etiam singularis chartula exhibet. Jam, qva est humanitate,
Dn. Fautorem, rogatum obnixe volo, ut haec indocta et consusa
boni consulat: ac clientem remotissimum suae curae, ut hactenus,
commendatum habeat: ac DFO opt. maximo vicissim in aeternum
commendatissimus vivat et prosperrime valeat. II. Aug.
I63. Melstadio Midflordensium, in lslandia Boreali.
aestiones.
I. Ovi fiat, ut pupilla ovis, pleno undarum maris accesu,
rotunda sit contemplanti, recedentibus autem et decrescentibus
uadis, oblongam formam vel figuram acqvirat Unde
remotiores a littore, qvam ut maris fluxum et refluxum cernere
qveant, de eodem, ex ovium pupilla et hirqvis certiores
fiant
II. vi fiat, ut pingvedo Balaenarum, phocarum, vitulorum
marinorum (Saltran Saffalletraan ccltraan) ac forsan
piscium qvorumvis, cum mari tantam habeat sympathiam, ut
si, in undarum accessu summo, vas qvodvis dicta pingvedine (fluida
enim est) repleatur, in undarum recessu (aar det r cb)
notabili differentia pingvedo illa in eodem, antea repleto, ase
subsideat, Redeunibus vero undis (aar det er lot iaic)
ipsa qvoqve vase contenta pingvedo crescat, ut labrum vel csalum
vasis, ut antea, contingat?
III. Qvi fiat, ut regis domestici Aries. qvum tempore
hiberno potissimum latus sinistrum, inter procumbendum,

p.332
premat, appetente vere, et Sole in arietem ingresso, domesticus
hic aries latera mutet, et dextro libentius incumbat? De
Ovibus Upiliones; de piscium pingvedine piscatores rustici, testes
sunt oculati.
cccxxI.
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Melstadium.
Vam doleo, mi Arngrime, votis tuis respondere eventum
non potuisse. Libellum tuum supplicem Magnifico Domino
Cancellario obtuli, ut apud Regiam Majestatem causam
tuam ageret; sed id obtineri qvod petis, nullo modo posse regerebat,
tum qvod res foret mali exempli, tum qvod Regiae
ordinationi et consvetudini receptae adversum. F ffecturum interim
se spopondit, ut si tibi humanitus qvid contingeret, viduae
ac liberis alio medio prospiceretur. In qvo responso acqviescendum
erat mihi. Jam Alpologiam tuam qvod attinet, de ea
monuit Pontanum communis noster amicus, M Stephnus Sehanius,
qvi ejus responsum legendum Sora huc nisit, in qvo
inter reliqva haec continentur, qvae charta separata transmitto, ut
videas, qvantopere ipsum jam facti poeniteat. Scripsit ad me
ex Anglia amicus meus, Henricus Spelman, cujus in Literatura
injectam esse mentionem vides, te officiose ut salutarem. Hc
enim ejus sunt verba: Cupio, ut, si obviu tibi eneri rngimus
Jonas Islandicus, eum meo nomine salures. Existimat bonus
ille Vir, res nostras ita esse comparatas, ut coram congredi et de
antiqvitatibus nostris sermones miscere sit concessum. od
utinam fieri posset. Vides saltim, qvo Nominis tui famam deduxerit
Literatura mea. Histori am rariorum in Museo meo contentorum
qvod spectat, eam nondum ad umblicum perduxi. Collegi
in peregrinationibus meis, ac indies ex Indiis aliisqve locis
remotissimis ad me adferuntur varia, terrarum, lapidam,
metallorum, vegetabilium, piscium, avium, animalium terrestrium
species, qvas diligenter asservo, eum in finem, ut

p.333
cum fingulorum historiam breviter auditoribus proposuero, rem
ipsam illis manibus palpandam ac oculis videndam objiciam, ut
an rebus congruant, qvae dicantur, ipsimet judicent, ac omnium
scientiam sibi acqvirant exactiorem. Fx vestra Islandia lapidum
qvaedam species mihi sunt, sed non dubito, qvin qvamplurima
essent, huic institnto inservintia, si curiose inqvirerentur. Ubi
non suppetit integrum animal, ejus pars de toto testabitur.
Grata mihi, qvae de halaenarum dentibus addis, meae historiae
suo loco symbolam collatura. via vero spasmo te detineri
qvandoqve conqvereris, ex eo phocarum genere, qvod Rustinge
vocas amuletum petere potes eximium; annulli enim ex
ejus dentibus fabrefacti et digitis gstati hic commendantur
maxime. Ad qvaestiones tuas problematicas fuse responderem,
si otium suppeteret. Tribus igitur verbis me expediam: Prima
et secunda a Lunae domino dependere videntur. Haec enim
humoribus omnibus cum imperet, et in dictis vires suas exercet;
Sic ostreas, canoros, gammaros, mytulos, crescente luna,
succi plenos invenimus, decrescente, exsuccos, flaccidos
et nauci fere. Nil est ad tertium, qvod addam, nisi inter arietem
caelestem et terrestrem sympathiam qvandam statuere liceat.
Nam defatigatus in altero latere, cur se potissimum tunc
temporis in alterum convertat, rationem aliam non video;
KKK
qvamvis de qvaestionum harum T o non minus dubitari
possit, qvam de I olc si. Disputationis neglectae iterum mitto
exemplum, cui addo rcliqvas qvae eo pertinent. ae enim
desunt ad integrum Systema complendum, DEO vires et valetudinem
largiente, suo tempore addendae. Fusius tecum agere
hac vice impediunt negotiorum tam publicorum, qvam privatorum
curae, qvibus hoc tempore, qvo haec scribo, nimis
distrahor. Vale, et me porro amare pergc. 2O. Jun. I63.
CCCXXXVIII
ARNGRIMUS JONAS
D. Olao Wormio.
Te Virum excellentissimum, et de me, ut paupere cliente,
qvotannis ene merentem, nunqam satis honorifice

p.334
et digne compellare potero. Ne vero tamen nihil sit, summas
ago, etiam de proximi anni mearum rerum et petitionum cura
et studio. ae licet negentur, Aormii tamen mei benevolentiae
perpetuus ero debitor. De illo autem, qvod res dicatur
mali exempli, nec non contra ordinationis decreta; qvia
cum superioribus disputare veritum, conticescam, et Deo O.
M. omnia mea committam. De D. Pontani, ad M. Stephanum
aliqvali (circa Tlulen et landiam etc.) responso, non dissimulo,
me manum illam nimis indiscretam legere et asseqvi non
posse: ut cui idcirco, vel privatim saltem ad Dn. Fautorem, respondere
minus qveam. Miror autem, qvod clarissimus ille Vir
(nam qvaedam ex apographo olfacere videor,) navigationem ex
Norvegia in Thulen pro sua sententia (si mea inspexerit scripta)
identidem urgeat. Deinde, Cur mirum illi sit, qvod
antiqvitatem Thules, Islandiae derogare tantopere coner etc.
vasi incerta antiqvitas Thules, veritati primum habitatae Islandi
ac Annalibus nostris, orumqve certitudini praejudicare
debeat, et nobis ISlandiae antiqvitas, Historiae cum detrimento,
mendicanda sit. tinam tantum meae mihi restituantur
chartae, utut nunqvam publicam in lucem emittendae.
as forsan, semel revisas, ad ipsum D. Pontanum, vita suppetente,
mitterem; ut ipse judicium ferret, qvam inclementer
sit hic a me exceptus, aut qvam non agnoverim, qva is ingenii
clementia, mei saepius, licet immeriti, mentionem faciat,
in Opcre suo laudatissimo. Nam id utrumqve, apographi verbis
postulari qvodammodo intelligo. Certe prior libelli mei
pars, de Ilaudiae chorographia, sine veritatis injuria suprimi
non poterit. De reliqva parte alias: qva Clarissimo Viro paene
supplex factus sum, ut hanc sententiarum collationem aeqvo
ferret animo, suamqve mutaret. Illa vero excusatione, qvod
inserto prolixo operi doctorum ingenioqve valentium virorum
catalogo me praeterierit Clariss. Pontanus, nihil opus erat.
Neqve illa verba, nisi ab integerrimo Viro profecta scirem,
dextre interpretarer: acsi aliqvod ambitiosi animi indicium uno
aut alio loco prae me tulissem: cum tamen doctorum hominum
tenuissimam et vilissimam umbram, me et agnoscam, et fateri
soleam, etiam alicubi typis publicis. Nam, ut docti nomen
non sim meritus, scire tamen videor, qvis vel qvid sit Vir doctus.
nde illorum Virorum catalogo ac numero, cujus praesentia

p.335
D. Pontani verba meminerunt, me longe indignissimum
agnosco, et dum vivam, agnoscam, idqve sine fuco. Multa in
misso apographo intacta cogor relinqvere, ob causam ante dictam.
Forsan proximis emendatior manus contingat. Ovin id
scire discupio; an libellus iste meus iteger ad D. Pontanum
pervenerit: an vero rumor saltem et fama, per M. Stephanii
literas.
Nobiliss. D. Henricum Spelnan, (cui, ut aliisforsan,
beneficio Lireraturae Run. D. Wormii innotuerim) faxis obsecro,
ut literae tuae, prima qaqve occasione, meo nomine resalutent.
vem et ipse propria manu salutarem, si de ipsius in Anglia
domicilio constaret, aut per aucupes Anglicanos exqviri posset.
Sed et de Johanne Eliclnanno, postqvam in Bataviam concessit,
nihil audio.
Pergo ad viciniora, ex remotissimo interim orbe, Indiarum,
aliunde etc. acqvisita Naturae mysteria; qvibus te, D.
Wormi, Virum omni commendatione majorem, abundare intelligo.
Ego vero jam, urgentibus annis, unicam eu)qanasi/aj
curam (juvante me Deo) mihi imperavi. Unde qvoqve
est, qvod lapillorum alicujus momenti, qvi hic reperiri creduntur,
nulla me cura possit tangere; qvae nec hactenus tetigit,
qvos ego sane rariores existimo. Interim alia alibi proveniunt.
Islandiae Meridionalis crebra ignis montani eruptio fortasse
olim et nunc aliqvid hujus generis eructavit: sed illius Insulae
tractus incolis tantum notum, qvod, si qvid sit, aegerrime
communicant, ipsis licet nulli sit usui. Sed Episcopus
Scalholtensis, a D. ormio rogatus, de his, ut auctoritate et
consilio valens, inqvirire poterit. Etitem puto a qvibusdam
dici lapillum, mihi aliqvando visum, possessum nunqvam, forma
rotunda, colore subfusco, ponderis paene nullius, et tamen
qvi altero qvasi praegnans exaudiatur. In littore repertus, putatur
eodem ab undis ejectus. IS praegnantium et jam parturientium
foemellarum amuletum habetur, ad dolores mitigandos
et enitentium facilitatem juvandam, si potui tantum injectus
sit integer et incorruptus. Urde multas aetates durare
posse videtur etc. Sed taedet me incerta referre, qvum Dn. Fautor
ipsum hunc Etitem, cum exactiorc ejus historia jam, ut credam,
antea nactus sit.

p.336
Consilum de Annulo, spasmi medelam habituro, etiam
ab aliis audivi. Sed dum Annulum talem mihi pollicentur se allaturos,
fallunt. Mitto igitur dentium balaenae qvaedam fragmenta,
qvorum unum (si non omnia) putatur Rostungeri;
nihil ab illis sperans, nisi ut tua benevolentia jubeat talem annulum
apud vos confieri, (nam hic artifice destituimur,)
mihi destinandum. Fragmenta seu particulae qvatuor sunt: et
qvamcunqve Rostungeri noveris, exigua sui portione huic petito
inserviet. Sed hoc mihi valde magnum est paradoxum,
qvod talis annulus digito gestatus, coxarum, pedum, et reliqvorum
interiorum spasmum amoliatur. At qvis experientiae
contradicat
Ergo tandem, qvod superest, Naturalis scientiae novum
et incomparabile c, D. Olaus Wormius, fautor, Maecenas
ac tandem permittente ejusdem humanitate, amicus
summus et sincerissimus, etiam a paupercula Conjuge, septimum,
hujus decennii, meditante puerperium, humillime salutatus,
valeat. Ex Islandia borcali d. 2. August. I6 3.
Caeterum dubiorum anni superioris, de qvibus Dn.
Doctorem consulueram, promptissimam enodationem, paene
neglexeram. Hoc senectutis et turbarum oeconomicarum vitium
est; et cerebri, per totam fere vitam cum hemicrania
conflictantis, imbecillitati donandum. Interim Humanitatis
Tuae facilitatem ad subveniendum meis dubitatis, imo et ignoratis,
prolixiori memoriae mandabo.
CCCXXXIX.
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Non sine dolore te percepisse arbitror, Optimum nostrum
Maecenatem Dn. Christianum Frisium, Magnum Regis et Academiae
Cancellarium, dicm suum obiisle, suiqve desiderium nobis
reliqvisse magnum. Hinc est, qvod de tui despondeam autographi
restitutione, petenti tradere cactus sum, (qvis enim

p.337
ei qvidpiam negaret?) jam cum ab Haeredibus deposco, negant
constanter in ejus Bibliotheca reperiri; hinc suspicor, ad
Pontanum (qvem etiam fuerunt jam in Belgio e vivis excessisse)
transmissum esse. Doleo certe, fato tam sinistro obnoxium eximium
hoc opus, qvod exoptassem typis toti mundo communicatum
fuisse. Deum testor, mea non factum culpa. qvod ad alienas
devenerit manus, nec restitui ex voto possit. Spelmannum
tuis per literas salutavi verbis; vivit enim adhuc senex septuagenarius
senarius Londini in Anglia in vioo Barbacan, ac anno
praeterito edidit primum Tomum Conciliorum. Decretorum Constitutionum
Ecclesiasticarum orhis Britannici, opus certe laboriosum
et grande, cujus, qvi restant, Tomos duos utinam feliciter
ad finem perducere posset. Habet filium, paternae virtutis aemulum,
Johannem Spelmannum, a qvo etiam praeclara exspectamus.
Elichmannus hoc anno Lugduni Batavorum fatis concessit, magno
Reipublicae literariae detrimento. vem tu vocas titem,
procul dubio ille est, qvi a vulgo etiam nostrate pro aetite venditatur,
cum nihil minus sit; Fabae enim marinae genus est, a
qvibusdam cor D. Thomae dictae, qvod ad Insulam D. Thomae copiose
reperiatur. Cordis figuram aemulatur, colore castaneae
compressae. Fjus mihi aliqvot sunt exempla, etiam involucris
suis opertae. Ex transmissis dentibus Rosmari nemo Artificum
nostrorum annulum ejus sigurae, qvam expetis, fingere potuit;
qvam potuit maximum eo, qvo vides, modo qvidam non sine
diffioltate concinnauit. Lapideam ferme duritiem qvidam ex
iis contraxerunt, et operi inhabiles ferme sunt effecti. Iunii
I6qo.
cCcxL.
KKK
M USJON
DTTAR
. Olao ormio.
1ctuosissimum nuncium, luctuosissima Dominica, qvae est.
Trinitatis, accepi, inspectis tuis literis, de lugubri regno et
Ecclesiae calamitate, ob ereptum nobis fato Magnum Dn. Cancellarium,
illum omnium bonorum perfugium, privatorum etjam
clintum, (in qvorum adscriptum me fuisse numerum, saepius

p.338
mihi gratulabar,) Patronum et praesidium. O vere calamitatem
publicam! Jam qvae et qvanta mei privati luctus inde
existat causa, ob ademtum mihi tantum Maecenatem, insensatus
sim et ingratissimus, nisi agnoscam, Ubi hoc unicum relictum
mihi est, qvod videam dimidium spei meae in Dn. D.
Wormii favore esse repositum: qvi pariter, ut olim, apud superiores
prodesse poterit. Qvod vero ad adversaria illa mea,
de Thule et landia, spectat, abalienata, hominum ego qvorumvis,
nedum Bonorum, consortio et commercio indignus fcrem,
si id Tua ulla culpa factum suspicer. Deum testari possum,
mihi tam sinistrae suspicionis, de tua fide, nihil in mentem
venire. Neqve vero, suspiciende Fautor, amissas illas
chartas doleo: utinam ad Pontani nostri manus pervenissent, et
ille responsum aliqvod, sed magis exqvisitum, qvam qvod habuit
superioris anni chartula, mihi ex amicorum literis tuo
communicata beneficio, perscripsisset, aut jam editum aut brevi
edendum: de qvo Dn. Fautoris cura, edocendus forem. Ovis
Iciet? Annon publicandi aliqvando Speciminis etc. occasio satis
necessaria videretur? anqvam, absqve eo sit, editionis illius,
satis magna sit occasio et necessitas. Ego de conqvirendis
et recolligendis iis, qvae in pluteis meis sparsa adhuc reperiuntur,
animum non despondeo, et forsan aliqvot locis auctioribus,
qvae scilieet ad speciminis illa adversaria spectant. Id saltem
optarem, ut interveniente tua prudentia et consilio, veniam
libellum publicandi, si typographum aliqvando inveniat,
obtinerem: licet tum qvaedam, uno aut altero loco, mutanda
et ad praesens tempus accommodanda forent: modo fama de D.
Pontani obitu vera sit. De qva re, hoc tempore, satis.
Nunc lapidem mitto, (modo lapidem) forma sive sigura,
tum colore, pondere et duritie aliis, meo judicio, differentem.
Ille in littore sinus maris vicini, solus hujus generis repertus,
ad me delatus est. Et ut ea, qvibus ab aliis videtur differre,
obiter repetam; illorum dixi figuram mihi animadversam peculiarem:
ut qvae Cordis aliqvam formam repraesentet, non
qvidem animalium terrestrium plane: nec aqvatilium vulgarium,
praeterqvam Canis marini, (ql el qljun) qvae ab
una parte plana fere est, ab altera nonnihil convexa, qvum animantes
et pisces vulgares cor gerant teres et oblongum, magiqve
supernc acuminatum, pamidi naon dissimile. Color

p.339
autem, qvem visus optime discernit, commentatione non eget,
ut neqve pondus: quo ab aliis paris magnitudinis vulgo censente,
hunc in exccssu discrcpare existimem. Duritiem vero
plusqvam adamantinam non immerito miramur, quae nulli v
exteriori cedat: ignem excipio, de qvo periculum factum non
est, Verum saxis illisus grandioribus, infragilis manet: neqve
cotis aut chalybis attritu ullum in ipso vesligium relinqvitur.
Hoc qvicqvid est lapidis, aliis destitutus, ad te transmitto, ut
qvo inscitia mea non pertingit, eo me penetrantissimum acumen
tuum, vix aliqvid, ut credo, in Natura rerum inscrutatum
relinqvens, qvantulum ad hujus lapilli cognitionem attinet,
perducat. Ad qvam si Chymistarum forte ars vel usus reqviratur,
neqve illorum experimentum tui scrutinii indagationem
effugiet. Tu interim, Excellens Vir, votis ardentibus
DEO commendatus, felicissime valeas. 14. Augusti 1640.
CCCXLI.
TATT VDRTTTIC-
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Hac vice de negotio meae curae commisso saltem tecum agendum
duxi, ut restet, de quo cum ordinario vestro mercatorc
scribere valeam. Supplices tuas literas Canccllario nostro,
Viro Optimo et literarum Patrono insigni, ostendi: Is tanti
momenti negotium hoc esse non existimabat. ad Regiam Majesltatem
illud deferri ut necessum esset, cum sufficienter per Insiulae
Praefectum expediri possit, qvocum se acturum promisit,
voti compos ut fieres sine ullo dispendio. Ipse qvoqve, jussa
Cancellarii, Virum illum Nobilissimum conveni, remqve totan
ex praescripto supplicationis exposui, qvi in chartam memorialem
illam conjici, me praesente, curabat, tuae exspectationi
ut fieret satis. vin imo, ne Ipsi hoc excidat, inclusas hasce
ad ipsum exaravi, qvas ubi obtuleris, non dubito, qvin promis
sorum memor, in noslra vota facilis sit futurus. De tuo contra
Pontanum seripto Dn. Cancellarius ita sentit, ut institutum

p.340
hisce diebus de Aureo cornu, in cimbria invento, rogatu Serenissimi
Principis, Dissertationem edidi, qvam mitto, ut legas, deqve
ea tuam candide proximis exponas sententiam. Non dubito,
qvin dudum tibi innotuerit, adversar ium tuum e vivis
excessisse. suamqve Historiam Danicam mancam reliqvisse.
Valt. I61.
cCccxLII.
OLAUS WORMIUS
rngrimo onae.
Terato te hoc anno literis meis fatigo, tum qvod id pollicitus,
tum ut respondeam iis, qvae adhuc in ultimis tuis restant.
De Specimine tuo data opportunitate cum novo nostro egi Cancellario,
qvi, ubi ejus a me percepit argumentum, indoluit periisse,
siqvidem dignum, qvod manibus doctorum tereretur, utpote
ad originem gentis vestrae et Insulae antiqvitates illustranas
maxime necessarium. Si potes, pluteos excute, chartas
dispersas collige, fac ut qvem juvenem gentis vestrae vindicem
hactenus salutarunt, ut optimum, exterorum sapientissimi, senem
ingenio non minus validum agnoscant. Mitto succi Liqviritiae
tantam portionem, qvantam ho anno tibi sufficere
existimo; boni consulas, siqvidem non est, qvod mercator
qvicqvam eo nomine a te exigatque ipse persol vi. Addo annulos
ex dente Rosmari, qvales apud nos confici potuerunt; majores
non tulit ossis constitutio. Gratissimus mihi fuit transmissus
lapis, qvi e genere Pritum est; aliqvid aeris hujusmodi
lapides continere solent, qvidam vero steriles sunt. Sed forma,
durities et elegantia e genere vulgarium eum eximit.
Inter rara mea diligenter asservabo, et titulo Arngrimi mei superbiet.
De negotio commisso nuper ad Te scripsi, et Cornu
meum transmisi, de qvo jam exspecto judicium. Vale, et,
ut soles, ama. Hafn. 2I. Jul. 1641.

p.341
CCCXLIII.
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Binas a te anno praeterito accepi literas, ex qvibus dolenter
percepi, te nec meas, nec Liqviritiae succum, (cujus
libram misi nec annulos ex dente Rosmari confectos accepisse.
Nescio, qvo fato ad vos tendentes naves crebrius periclitentur,
qvam qvae aliis destinantur, nostra per literas colloqvia
ut toties turbentur. Sperabimus posthac meliora. Invenimus
tandem in Bibliotheca Magnifici Cancellarii Manuscriptum
tuum, qvod Jobannis Jnnsonii, Typographi cujusdam
Amsterodamensis, famulo, apud nos tum forte commoranti, tradidi,
ut cum hero de ejus editione ageret. Nuper Amsterodamum
scripsi, ut, qvae ipsi mens esset, expiscarer. Rescripsit se
editurum, ubi illa, qvae jam sub praelo fervent, absolverit, et de
conditionibus tractaturum. Egre Auctori pro labore qvicqvam
concedunt illi homines; exspecto adhuc ulteriorem responsionem.
Interea de Dedicationc et alias, si qvae sint, qvae mutata velis, cogitare
poteris, ac mihi proximis transmittere; Valde enim dubito,
ipsum qvicqvam tentaturum ante mercatorum nostrorum
ad nos reditum. a forma editum velis, una indicabis.
Titulos Cancellarii, qvos petis, addo, dedicationi forsan inservituros:
Viro Illustri, Magnisico, Strenuo, Dom. Christiano Tbo
maeo, Domino de Stougard c. Cancellario Regio, Regni Daniae
Senatori primario, Academiae Hafi. Conseratori Summo,.
De reliqvis ipse videris. Ad priores tuas in Augusto datas
ut veniam, de literis Exspectantium, ut vocant, ne sis sollicitus:
cum Magnifico Domino Cancellario hac de re egi, qvi
morem hunc vehementer improbat, seqve effecturum promisit,
ut posthac huic obviam eatur malo. Qvocirca securum te
esse jubeo. De prole eregia gratulor, ac si contigerit silios
tuos huc venire, iis si Deus vitam largiatur, consilio et auxilio
haud deero. Vale. m. Jun. I642.

p.342
CCCXLIV.
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Qvia, an ad te Amsterodamo delatus esset liber tuus ibidem
excusus, ignorabam, hoc, qvod mitto, exemplum a typographo
comparavi, tibi ut mitterem. Spero bona tua factum
venia, stridulum qvod ei apposuerim carmen, qvod fudit
iners mihi vena in tui amorem rapta. Strepit et anser inter
olores. Maturius misissem, ad forum nempe veslrum generale,
sed huc non appulerunt Bibliopolae Amsterodamenses ante
mercatorum nostrorum ad vos abitum. Musci mei Catalogun
qvod spectat, is non librorum sed rerum est qvas asservo, aut
ob raritatem aut ob usum eximium commendabilium, quibus te
etiam symbolam olim contulisse meministi? eo vero fine misi,
ut si qvid ejus generis apud vos occurrat, qvod in Catalogo
non extet, oni publici causa communices. Mitto jam Ionumentorm
Danicorum nuper a me editorum exemplum, qvod ubi
pellegeris, rogo, tuum de iis judicium ne me celes, et si qvae
notanda observaveris, candide, ut soles, perscribas, ut ejus
in iterata editione, si opus sit, ratio habeatur diligentior.
Plura jam non licet. Vale, et bono publico diutissime vive.
Hafniae, 14. Iun. 1643.
KKK-
CCCXLV.
ATATATTT-
ARNGRIMUS JONAS
D. Olao Wormio.
* * *
Praestitam circa editionem Speciminis mei operam, ac multorum
annorum curam solicitudinem, benignitatis et favoris
raro exemplo, fungus sim, si non animo longe gratissimo
et gratiarum actione exquisitissima excipiam. Ubi cum ex Tua
parte summa sint omnia, Virorum, qvos sol vidit, humanissime
et beneficentissime, excellit tamen Epigramma, divina vena

p.343
et incomparabili fusum, qvo vel solo Lector allectus,
tenuem meam opellam inspectione dignabitur. Additum
etiam literis tuis, nuper redditis, praeclarum diu praeparatum
Antiqvitatum Danicar. opus, pretiosissimum illud, rerumqve
dignitate excellens, Europae totius in se conversurum oculos.
vo munere, utut indignum me agnoscam, fama tamen patriam
complebo.
Nihil nunc apud nos est novi, aut qvo symbolas Bibliothecae
tuae locupletare possim, tantum visendum telum, an sagittam,
vix unguem longam aut latam, mitto; ex lapide lydio,
ut conjectura fert, factam. Haec se obtulit in lardo Vituli
marini, bene magni et annosi; (nam et in dentibus annorum
indicium habere ejus generis animalia dicuntur) Bestiam illam
Rusticus vicinus sagitta uncinata confixit, et alligato sagittae fune,
peremit. Bestia dum mactatur, reperitur, ut dictum,
lapidea illa sagitta, in media laridi spissitudine: qvae propterea
besliae innocua fuit, ut alias deprehenditur. Nisi enim larido
penetrato, interiorem carnem contingat, non sit lethalis, interior
illa caro Deste, hanc circumplexa pingvedo sive laridum,
Spi, cum Danis et Germanis, vocatur. Repertam sagittam
lapideam rusticus piscator, dentibus primoribus tentavit,
atqve insulsus cuspide exarmavit, ut videre est. Hujusmodi
vero materiae sagitta cum in Islandia nusquam usurpetur, conicimus
esse Gronlandicam, aut nescio ex qva circumjacentium
terrarum, habet latior sagittae finis exiguum foramen, qvod
forte filum, ex subtilioribus balaenarum fibris, bestiam lethaliter
ictam attrahendi fine, insixum habhuerat.
Epitaphium, his adjunctum, a Typographo vestro, accurate
editum, et exemplaria 6O. (qvorum unicum in membrana
imprimatur, opto) seqvente anno suo pretio redimam,
fed et hoc neglexeram, ut Dni Fautoris indicio resciscam,
qvo animo Dedicatio Speciminis excepta vel admissa sit. vae
vero occasione exemplaria huc deferantur aliqvot, aeqvo pretio
redimenda, vix satis invenio. Poterit autem Typographus,
si e re ipsius foret, per Johannem Mumium, civem Roterodamensem,
huc mittere aliqvot Speciminis exempla, per ipsum
distrahenda, cui etiam, nominetpographi, meam operam locabo.
Mummius ille auceps est (Falle - Faenger,) et privilegio
munitus, falconum captram, multis jam annis, per

p.344
totam fere Islandiam magno suo commodo obtinuit exereuitqve.
Jam ut haec crassiore Minerva sripta Dn. Fautor, ad
mea omnia connivens, placide excipiat, etiam atqve etiam rogo.
V. 2O. August. 163. cum ex molesto itinere, mei parum
compos, domum eram reversus.
Prosapiae
TTA
DDvi N
consignatio,
Oam tabulae operculi facie exteriori
contineri voluit descriptam:
ARngrimus Jonas et Sigritha Bernardi, facti sunt anno
1628. Conjuges: ille qvidem, secundum maritus; aetatis
robustioris Anno 6O. Haec virguncula, annos nata 2.
vibus ex novena sobole, Liberi .superstites relicti sunt:
nempe mares .et tres foemellae: qvorum Nomina et nativitates,
ad patris aetatem accommodatae, sic recensentur,
Tlorchillus, natus anno 61.
Bernardus aet. pat. O.
KKK
Thorlachus
63.
KKK
KKK
66. Gunnerus, vixit dies
Solega, nata
Ingehorga
6. I. nat.vum
praedictus Arngrinus Jonas ex priore 31. annorum
matrimonio, liberos tantum. suscepisset. Nec enim
Germaniae philomela abs re cecinit:
Ahdita res est
Conjugii ratio: FaTO CONNUBA TNT
trosqve solatus, divites nempe, prolis inopiam lugentes:
ac vicissim inopes, ob prolis abundantium pene desperantes.
Ast posterioribus Psal. 127. animum addit.

p.345
Aemula certabit gravibus tua Vitibus uxor,
Qvae repsere domus per latus omne tuae
Qvam multus placidae succrescit fructus Olivae,
Tu qvoqve tam multa prole beatus eris.
Gaudebis propriae spectans convivia mens,
Delicias mens, pignora chara, tuae
cccL.
ATT VDRITI
KKK
O VVVIIO
Arngrimo Jonae.
DRo transmisso telo lapideo, vere raro, gratias ago: de eo
in eadem plane sum sententia, hoc nempe armatam fuiss
sagittam, qva bestiam petiit piscator. vos lapides vocas Etites,
nihil minus sunt; fahae namqve Indicae duo genera vidi,
qvorum majus Cor D Thomae vocant, eo qvod ad Insulam
hoc nomine celebrem, in magna crescat freqventia; sunt mihi
loculi fracti, seu lobi fructu hoc praegnantes. Nuclcus
exsiccatus, et a cortice abscissus, concutiendo strepitum
illum excitat, qvem a faba provenire somniat vulgus. Succi
Liqviritiae et Tinciberis conditi, ut petis, mitto portiones,
per annum, ut puto, spatium Tibi suffecturas. Epitaphium typis
expressum addo. In summa temporis angustia et occupationibus
qvam plurimis, plura scribere non licuit. Vale. 2O.
Jun. 16a.
cccLVII
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
urbatus et anceps rerum nostrarum slatus solitam ad Vos
navigationem non modo incertam scd et minus tutam
reddidit. Hinc, licet qvomodo, per qvos, aut qva commoditate
ad nos literas dare concedatur, vix constiterit, non potui
tamen, qvin fortunae aleam experirer, atqve has exararem, incertus,
tuas ad mius an unqvam sint pervanturae. Qvae per

p.346
mercatorem Hans Simenson transmisisti, recte accepi, qvamvis
non sine difficultate. Exspecto am animadversiones tuas in
Monumenta mea, qvas diligenter, rogo, mercatori commendes;
multum enim tuo in hiscc tribuo judicio, nec scio jam qvemqvam
alium, cui Antiqvitates nostrae adeo sunt curae, ut
iis operae aliqvid tribuere velit. Est apud nos Legatus Gallicus,
Dominus de la Tuillerie, Vir humanus et eruditus, qvi in sua
familia Virum alit egregium, Isaacum Peyrerium, mihii familiarem,
qvi magna curiositate colligit, qvae auditu vel scriptis de Islandia
et Gronlandia habere valet; ei Opera tua mutuo dedi, x
qvibus decerpsit, qvae amicis in Galliis per literas communicaret
de statu et conditione Septentrionalium. Vehementer
delectatur lectione Speciminis et Cymogae, mecumqve de non
ntellectis confert. Is cum resciret, me jam ad te literas daturum,
jussit, officiose ut salutarem, qvod hisce facio, et simul valexe
jubeo. Hafn. Cal. Jul. 6a5.
Haerent adhuc in confinio utriusqve Regni Legati nostri,
de pace tractaturi, qvorum expeditionem felicem indies
praestolamur. DEU corda utriusqve partis ita disponat, ut
ecxoptata pace frui benigne valeamus!
CCCXLVIII.
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Ex ultimis tuis conjicio, ad te, cum eas exarares, non devenisse,
qvas tibi miseram per sludiosum, qvem tamen
ingenui hominis officio jam defunctum credo. Pro transmisis
Animadversionihus in Ionumenta mea gratias ago maximas,
eorumqve ut non sine Nominis tui grata memoria habeatur ratio,
si qvando rursus sint exudenda, operam dabo. Non mihi
sclum sed et toti Patriae rem gratam praestitisti. Nam mihi,
tum Antiqvitatum tum idiomatis prisci haud satis gnaro, non
potuit non contingere, labi, errare ac cuncta non adeo accurate
asseqvi. Voluntatem candidi pro fsacto interpretabuntur;
et erit forsan aliqvando, uvi qvod in meis desiderari possit,

p.347
ulteriori diligentia expoliat, ut non penitus pereant nobis a
majoribus relicta fortitudinis et gloriae rudera.
am aliud indicare neqveo, qvod ad te spectet, qvam
studiose a Legato Gallico apud nos per me conqvisita fuisse
omnia Opera tua, ut Bibliothecam Cardinalis Maaini Parisiis
exornent; ex qvibus, qvanti te tuaqve faciant ejus nationis
Literati, colligere licet. Vale, et magno Ecclesiae et Rcipublicae
literariae bono diu vige ac vive. Hafn. I. Jun. I6q6.
cccxL.
A RNGRIMUSIONS
KKK
. Olao Wormio.
KKK
lium habeo Torchillum, annos natum I. is in schola nostra
Holensi aliqvantisper Grammaticae rudimentis operam
dedit, simulqueLogicae et reliqvarum praecepta degustavit, post alios,
praeceptore usus exi mio viro Runolpho Jon, Acad. vestrae alumno,
per biennium, etadhuc in aestatem seqventem, Deo volente,
utetur. Hic si vivat mcus filius, a vestrum Athenaeum, jam
jam naturae instinctu, nec invito parente aut praeceptore, anhelat:
nam licet hic vita tantum degatur rustica, informanda
tamen erunt, qvantum cujusqve ferat conditio, vel prima
aetate, alicujus spei ingenia, qvibus progressu temporis, in ministerio
Ecclesiastico uti DFEus destinaverit, ad qvod etiam facit,
qvod subsidiorum spes, omnino necessaria, diplomate Regio
iis (etiam ex nostratibus,) praecidatur, qvi insalutata. Academia
promoveri cupiant. Itaqve silii, ad vos ablegandi, propositum
ut succedat, Dn. Fautoris providentia et consilio,
proximis literis impertiendo, mihi (secundum Deum) summe
opus erit. Eorum enim, qvae hue spectabunt, notitia
mihi nulla est, de conditione et statu ibidem degere volentium:
qvanti scil. istic apud cives vulgares (praeter vestitum,)
vivatur? et an DD. Professores convictores studiosos alant?
an sit spes aliqva Elcemosynae Reg. ut olim? et qvam cito notrates
ad ingressum Communit. Regiae admittantur? Nam

p.348
Regia Indulgentia Islandi mox adventantes primi erant exspectantium,
Doctore Paulo Matthiae hoc illis privilegium procurante,
qvanqvam murmur et invidiam ea res habuit apud vulgum
studiosorum. De his per epistolam consilii tui compos ut fierem,
cum navi in portum occidentalis Iclandiae umharvog,
prima aestate appulsurae, optarem etc. Ex Islandia boreali,
et domo mea Melstadensi anno I6q6. I6. Augusti.
TON
KKK
ISL. V
Monumentum, ab ipso annum aet. .ingresso,
et DEI beneficio adhuc supcrstite, licet valetudinario,
sibi confectum, tabulae ligneae
mandandum, et sepulcro proprio suo
tempore apponendum.
On caret exemplo, sibi qvando epicedia vivi
. Mortales mortis conficiunt memores.
Mos sane egregius, qvem non pigt undiqve canum,
Arte licet metrica sim nihil ipse, seqvi.
Nubivagam jungas si AOVILAM cum CASSIDE, nomen
Arngrimi proprium Lector amice, tenes.
Barbarici ratio, nunc nominis ominis atqve
(Reddita qvippe alias,) non repetenda, jacet.
Vis patrium monstrat cognominis ille Propheta,
Cui vice navigii vasta Balaena fuit.
Hocce loco exuvias animae posuisse caducas
Allubitum est, reqvies ossibus unde venit.
Ut sic faginea moriens absconditus urna,
Parte mei coelo sim meliore super,
Auspiciis, bone CHRISTE, tuis: tibi gratia, teqve
Gloria Laus et Honor perpetuo maneant.
Ecce Ecclesiolam, cui me prodesse volebas,
(vod, modo sic factum, est nominis omne tui.)
Hanc tibi discedens commendo, Sancte Redemtor,
Ne lupus omnivorus foedet ovile DEI.

p.349
Pignora chara mei, casta cum Conjuge, lecti
Suscipias alis, CHRlSTE, tuenda tuis.
Pupillis PATERafsulge, viduae simul Idem
Haec ita cum nutu Numinis evenient.
Vos reliqvi dulces, multum valeatis, Amici,
os mihi sincerus conciliavit amor.
Ne me praemissum valde doleatis, amussim
Verbi divini rite tenente fide.
Est ubi laetemur post mortem, nubila nostra
Afacie ad faciem discutiente DEO.
Coilus in vita nobis fuit unus et alter,
Hos etiam caelo, Rex benedicte, bea.
Nec levis his obstet, nihili facienda, simultas,
vos nunc ut fratres, corde animoqve colam.
Ante obitum, ista meo post apponenda scpulchro,
Praecentor panxi funeris ipse mei,
Exemplo inductus Gravium qvandoqve Virorum,
Dum testamentis funera praeveniunt.
t vel eo pacto lethi memor, omnia COLO
Posthabeam mundi gaudia ut et lachrimas.
Saepius immodicas funebria carmina laudes
Cogunt: me pietas simplicitasqve juvent.
Ast, mihi qvando solum Coelo mutare datum sit,
aesumus haec addat, si qvis amicus erit.
Hoc Epicedium meum in Tabula lignea, sive qverna
(nam cedrina pretiosior est, et nimio constabit) sive alterius ligni
durissimi solidissimiqve, praestanti minio inscribendum curet
benignissimus Dn. Fautor. De magnitudine tabulae pictoris consilium
reqviratur pro characterum modo et numero versuum,
cum titulo. Addatur catenula dimidiamspithamam longa, ex
fusili electro probae materiae, quae in circulum congruentem desinat,
Tabulae superne ad aeqvilibrium innectenda, unde haec sepulchro
apponenda suspendatur. Mercator noster omnem rei
hujus sumptum praesliturum se est pollicitus. V.

p.350
CCCL.
OLAUS WORMIUS
Arngrimo Jonae.
Qvanta fieri potuit et res ipsa postulavit industria, qvae injunxisti,
curavi. Tabellam, qvam Epitaphio destinatam voluisti,
longe ampliorem desiderabat capacitatem, si tot versus excipere
deberet, qvot misisti. Et tantae latitudinis asserem reperire
haud datum fuit, qvantum res postulabat. Inea, qvam
fieri curavi, qvamqve mitto, tabula ita compaginata sunt omnia,
ut omnem spernant tempestatem et aeris injuriam, tuoqve sperem
desiderio satisfacturam. Tota structura mutanda fuit, scopum
ut asseqveremur. Pro minio auum sumpsimus levi
impendio; pluris enim laborem pingendi aestimabat artifex,
qvam aurum ipsum; quocirca hoc illi praetulimus: si qvid praeterea
inscribi velis, valvis inscribi potest. Catenula qvia tanta
moles suspendi neqvit, clavos addo qvi ad basin et latera slructuram
firmabunt. anti singula constent ex adjuncta schedula
videbis. Addidi tuis in charta impressis, leve Epigramma:
qvod si minus arrideat, deleri facile potest, philyra
chartae mundae ei superagglutinata. Amor in te meus hoc
extorqvebatque qvem tibi ad rogum volo illibatum. Contra
scorbutum vix suffiiet ungventum, qvod tu praescribis. Ex
herbis appropriatis, Coclearia hecapung, Nasturtio Aqat.
ejusqve generis aliis, qas non dubito apud vos crescere, si
potiones, succos, condita, praeparaveris, iisqve usus fueris,
melius tibi prospicies. Supra vapores calidos decocti harum plantarum
si crura et pedes posueris, atqve ita sudores elicueris,
tibi melius foret consultum. Annulos duos mitto ex dente
Rosmari ad praecavendum spasmum. Filium qvod spectat, cum
huc ubi miseris, qvocunqve possim officiorum genere juvabo,
atqve eleemosynae Regiae prima qvaqve commoditate particeps
ut reddatur, laborabo. num est, cujus enodationem hac
vice a te desidero, siqvidem ipse hinc me extricarc neqveo.
Invenies ad calcem meae Literaturae Runicae, ut et Historiae Norvagicae
nomina Scladrorum Danicorum, Sveticorum et Norvagicorum,
Principum item qvorundam, inter qvos hi sunt, de

p.351
qvibus certior fieri cupio: Eistenus Sanctus qvis sit et qvalis?
Biorno ad Hauge? Ericus Taefelif.? Sturbiornus fortis? Jona
Baro Sverchiae f.? SonoBaro Ivarif.? Carolus Baro Sonae filius?
Qvando hi vixerint, et qvales fuerint, apud Svecos annotatum
non invenio. Si qvid igitur de iis habeas, communica qvaeso.
Plura tecum disserendi non datur hac vice mihi occupatissimo
commoditas. Vale igitur, et bono publico diutissime
vive. Hafniae a. d. 13. Junii I6.
Lignum transmissum remitto. De omnibus certiorem te
reddet mercator: qvi mihi pro expensis omnibus juxta schedulam
satisfecit I. daleris vilioris monetae cum marca una et
12. solidis.
cCcLI.
C. sViro.
D. AO VORMIO
KKK
o o
Larissime Vir: Duae sunt causae qvibus moveor, ut
Vignotus et longe absens, te hisce literis compellare non
erubescam, qvarum prior humanitas summa, cum aliarum amabilium
virtutum excellentia, mihi a meo D. Tlorlaco Sculonio
de te saepius praedicata, qvae mihi animum auget, ut posteriorem
liberius exponam, qvae est silii mei Benedicti, peregre
abeuntis praesentesqve exhibentis, necessitas, qvi animum
literis excolendi gratia celeberrimam vestram Academiam invisere
cupiens, de Patrono aliqvo, cui commendetur, vehementer
est solicitus. FEtsi enim audacter et inverecunde facere videar,
qvod obscurus ego tantum Virum de hoc negotio solicitare
non dubitem, tamen, qvia Dn. Tlorlacus author mihi hujus
rci exstitit, et affectus paterni verecundiae limites aliqvando egrediuntur,
humanitatem tuam hunc affectus excessum fac ile condonaturam,
facile mihi persvadeo. Fateor eqvidem, tenuissimos
illum fecisse profectus, utpote qvi proximis hisce annis
ob rei familiaris angustias, a saevitia hyemis annorum I623.
et I62q. et pecudum strage potissimum ortas, non literis, sed
laboribus rusticis, ut miserae hujus terrae fert condio, insudaverat.

p.352
Ne vero literarum initia frustra deliaverit, in illis inceptis
sibi pergendum statuit, confiditqve, favente DEO, Praeceptorum
ope et propria diligentia, qvam pollicetur, parvis
hisce initiis accedere posse majora, ideoqve re angusta domi a
proposito se retrahi non patitur: qvod etiam ipsi in nomine
Esu Christi indulgeo. Hunc igitur Filium meum Benedictum,
ut unicum, sic dilectissimum et obedientissimum, humanitati
tuae secundum DEum, qva possum paterni animi submissione
commendatum cupio, et opto, vir Clarissime, ut eum in discipulorum
tuorum numerum, inter postremos recipere, ad pietatem
et diligentiam in artium liberalium studiis crebro adhortari
digneris, inqve studiosorum album receptum, data occasione
promovere, ut mensae liberae, in communitate Regia,
eleemosynam conseqvi in primis possit; alias ub subsidiorum
inopiam aegre se sustentabit. Hujus beneficii remuneratorem
largissimum habebit humanitas tua Deum Opt. Max. peregrinorum
supremum Patronum, Parentis etiam pauperis animum,
jugi voto Te DEO commendantem, et in qvacunqve re possit
gratisicari paratissimum, inqve resurrectione justorum pium hoc
opus praedicaturum. Interim inEsu Christo felicissime precor
ut valeas anima et corpore, Vir praestantissime. Laufasii an.
I626. 13. Cal. Septemb.
Humanitaotis Tuae
observantiss.
MAGNUS OLAVIUS
Eccles. Lausasinae ad sinum Borealis
Islandiae Eyfiord indignus Minister
m. pp.
CCCLII.
OLAUS WORMIUS
Magno Olai Islando.
Gratae mihi tuae fuerunt, mi Magne, vel eo nomine qvod
de te bene merend, deqve studiis, Antiqvitates nostras illustrantibus

p.353
conferendi occasionem suppeditarunt commodam,
Filium, cui mox ab adventu de Mensa Regia ut et Museo libero
prospexi, de nota meliori mihi habebo qvam commendatssimum.
nec patiar, ut meam ulla in re desideret operam: sed vellem,
te aliqvantulum eum admonere officii, nescio enim, qvomodo
mihi visus sit ad pocula aliqvanto proclivior Caeterum, qvia
te literaturae nostrae antiqvae peritissimum intellexi, cui enucleandae
ac in lucem proferendae horis succisivis, me devoverunt.
ii, qvorum jussis obtemperare aeqvum est, ut me de qvibusdam
erudire haud graveris, amice contendo. De eadem ha
Literatura librum conscripsi, qvem, ni locorum impedirea
intercapedo atqve amissionis metus, tibi censendum mitterem.
Sed siqvae habeas, qvihus rem hanc illustriorem reddere possis,
mecum ea communicare ut haud graveris, rogo. Eddam a
alios literis Runicis exaratos te possidere libros intellexi, qvorum
usum per semestre mihi indulgere si non graveris, sincere
polliceor, bona fide per mercatores nostros remittendos aut fili
tuo tradendos fore. De Ramrunis, qvibus in Magicis usi sunt
nostrates, haesito, an eaedem fuerint notae cum vulgaribus, a
vero diversae? Tu, qvaeso, mentem tuam aperi. Extant
adhuc apud nos monumenta qvaedam saxis insculpta,
qvae diversam a vulgata prae se ferunt literaturam, de
qva neminem adhuc reperi qvi me erudiret. Ea igitu
tibi mitto, ac obnixe contendo, ut, qvid de iis statuas,
proximis tuis indicare haud graveris. Trygveldense illud, qvanvis
qvibusdam in locis non usqve adeo sit obscurum, attame
et tuam desidero explicationem. Vobis sacilior multo esse posset
hic labor, utpote qvibus antiqva nostra lingva adhuc familiaris:
Mihi ejus imperitia remoram crebro injicit, ac doleo,
imo miror, neminem ex vestratibus hic degentibus reperire,
cujus opera in hoc negotio uti valeam. Hac in re navatam a
Te operam, honorifica in monumentis meis mentione, depraedicabo,
tibiqve vicissim qvaevia mea oficia paratissima offe
rro. 1627.

p.354
CCCLIII.
MAGNUS OLAVIUS
D. Olao Wormio.
Vir Clarissime, fautorqve debita observantia plurimum colende.
Qvod literas meas anni superioris apud te pondus
habere ostenderis, filioqve meo de mensa Regia et libero Museo
prospexeris, qva possum animi devotione gratias ago immortales,
Deumqve peregrinorum patronum, ut tibi hujus
beneficii largissimus sit remunerator, sedulus precabor. Caeterum,
qvod Clariss. Dn. D. de prisca illa literatura scribit et
mittit, frustra est; illius non sum peritus, sed nunc magno
meo cum dolore, qvod in re tantilla prodesse non valeam, fateri
cogor. Nunqvam enim illam didici, certa qvadam de causa,
neqve ullos libros litteris Runicis scriptos possideo, alias multo
lubentius tibi illorum usum, imo posse ssionem indulsislem, qvam
unqvam optare potuisses: desiit etiam apud plurimos vel ante
meam aetatem istius literatur studium. Interim juvenis, vetustae
scriptionis Norvegicae vulgarisqve et in ea abbreviationum
variarum, ut et obscuritatis veterum Rhythmorum, qvi difficultatis
aliqvid habere videntur, studiosus inqvisitor exstiti, utpote
a natura ad rem Rhythmicam aliqvantum inclinatus, Idcirco
et hoc negotii aliqvando mihi injunxit praeceptor meus
honorandus Dn. Arngrimus Jonae, ut Eddam nostram antiqvam
sine ordine congestam, in aliqvem certiorem redigerem, qvam
ex vetustissimis aliqvot, qvae haberi potuerunt, exemplaribus,
omnibus tamen mutilatis, ita conscripsi, ut nunc a plerisqve
nostris Rhythmistis usurpatur. Nec Eddam unqvam, aut in
illa qvicqvam, Runicis literis exaratum vidi; sed mira illic
abyssus atqve intricandi et obscurandi sensus ratio deprehenditur.
qva in re enucleanda aliqvid forte operae conferre possem,
si utilitati esset. Verum, qvod Runicas illas Literas
attinet, duo puto illarum haberi Alphabeta, discrepantium
characterum, idqve pro certo ausim dcere Ramrunas illas,
qvibus praecipue in magicis usi sunt nostrates, diversarum esse
ab utroqve illo notarum praeter qvod vulgarilus Runis uniam

p.355
composuerant aliqvam literam, additis ex aliis apicibus,
integram dictionem, qvae illorum proposito inserviret, conficientem.
Fjusmodi etiam nominis proprii intricatam scriptionem
per unicam literam vidi aliqvando in prisco sepulchri assere.
Puto etiam veteres illos, nescio qvo consilio aut superstitione,
data opera studuisse, ne facile legi posset, qvod saxis sepulchra
libus inciderant; alioqvin a vulgari literatura non recessissent
aut peregrinas miscuissent notas. Sed nunc nihil in hisce expedire
possum, nisi, volente DEO, proximis literis fieri possit
Haec enim tempora, dum apud nos Boreales praestolantur naves
Hafniensium, adeo sunt inqvieta, ut nec respirandi, ne
dicam scribendi aut meditandi locus sit. Concurrunt pera foenilia,
crebra et difficilia itinera ad negotiandum cum extraneis,
qvi hac aestate adnos et sero venerunt, utpote circa IO. Augusli,
et nunc maxima festinatione rem agunt, ob metum imminentis
periculi a piratis, qvi, novo hic mali genere, Islandiam
latrociniis et homicidiis ferociter insestant, vinqve etiam
naves Danicas, nautis aliis intersectis, aliis captivis abductis,
surripuerunt, ut magnopere nobis, praecipue maris accolis
metuendum sit. Grassatur adhaec morbus qvidam epidemicus
per totam fere insulam, multos passim prosternens, ut
nunc ille nunc alius invisendus sit aegtotus. In hac itaqve temporis
angustia, et rerum perturbatione, rudem epistolam ut
ignoscat Clarissimus Dn. D. humilibus votis contendo, utqve
me in peregrinorum amicorum numero habere flio favere. ad
studium pietatis ipsum hortari, a negligentia in discendo et
ebriosorum consortio deterrere, ad optima qvaeqve crebro incitare,
qvasi paterno jure pergat, propter Deum ex animo oro;
ut exiguum hoc temporis, qvo in vestra vivere datur Academia,
bene et in bonis rebus collocet; stultus siqvidem est lahor
ineptiarum, ut inqvit ille. His mihi meus Dominus rem
fecerit propria vita gratiorem. Et te Domino vitae JEsu Christo
cum anima et corpore commendo, Vir Clarissime, fautor
aeternum colende. Laufausii in lBoreali Ilandia 6. Cal. Sept.
anni Christi 1627.

p.356
KKK
D. D. OL. WORMIUM
KKK
SKAKIS
KKK
eum missis:
KKK
Latrones ad lites
Ludicras haut rudes,
Cavea clausos levi
Clare vir duc in lares.
Cura campum dari
KKK
Gens discolor, enses.
KKK
Transtulit in monstri
Thyrso plectenda Cyrce,
Sermone, sic, formas
Satellites, atro,
Postqvam Vidas vir castus
Versu cecinit terso,
Forte qvod confertim
Canam laeserint anum.
Talis forma Rhythmi ge
Norveg. ut etiam Danica, qva
vulgo cantahile; Drott enim t
roum facta decantabant.
Vides, Vir Clarissime,
ti Tuae, qvod adeo pueriliter
auderem, nisi nunc temporis
ponerent. Vive et vale.

p.357
CCCLIV.
OLAUS WORMIUS
Magno Olavio.
Literas tuas una cum transmissis Scacchis probe accepi, Vir
ernditissime, pro qvibus gratias ut ago debitas, ita occasionem
de te vicissim bene merendi oblatam iri unice exoptarem. Literaturan
nostram ut et Poesin elucidantia qvae communicasti,
exosculor; De iis enim librum conscripsi, ut spero haud inutilem,
in qvo suo merito S hiaec locum invenient. non sine tui honorifica
mentione. Qvod si a te Rythmum Drotqvet antiqva
nostra linga, juxtaqve poeseos vestrae leges conscriptum, in hujus
commendationem impetrare possem, magno me affectum beneficio
existimarem. Utqve libro meo in tui memoriam Runicis
literis expressum praefigeretur, curarem. Ad eorum, qvae de prisca
Poesi consignavi, illustrationem multum facere posse confiteor.
Rationem literas intricandi, qvam doces, me etiam in
qvibusdam monumentis observasse memini. In eo qvod ad te
misi, non solum inversione usi sunt, sed etiam characteribus
ab usitatis diversissimis, nec qvenqvam adhuc reperire mihi datum,
qvi ex hoc me expediret labyrintho. Tu si qvid praeterea habeas,
qvod ad hujus negotii spectet illustrationem, ejus rogo me facias
participem. Filio tuo ex animo bene cupio; si ipse tam promptus
ad obediendum qvam ego ad monendum et ad honesta qvaevis
hortandum, exspectationi et votis tuis qvin satisfacturus esset,
non dubitarem. Interim qvod mei est officii, dum apud nos vierit,
facere non desinam eumqve ut proprium silium amore proseqvi
paterno; ac si qvid sit, qvo tibi in aliis usui esse valeam, non
deero. Vale. 1628.
CCLV.
KKK
KKK
MAGNVS OLAVIUS
D. Olao ormio.
Clarissime Dn. Doctor, fautor, mihi inter praecipuos honorande.
Qvod primum est in affectu, primum nunc occurrit in

p.358
scriptione, ut pro filio meo Benedicto, qvi hac aestate ad patrios
rediit lares, promotione, institutione, paternis adhortationibus,
qa possum animi devotione gratias agam maximas: Proximum
est ut inscitiam mcam profitear, vel etiam deprecer, qvod Runas
veterum in charta ad me, ante biennium, transmissas, nondum
potuerim expedire. Characteres certe pleriqve, etsi ex variis
priscorum alphabetis coacervati, luculenti sunt et liqvidi, sed
tanto variationis et transmutationis studio collocati; ut ne una
quidem syllaba elici possit integra Infinitam apparet fuisse, et nullis
certis adstrictam legibus ejusmodi licentiam apud veteres Runistas.
Fxemplar misi ad mystas, qvos putavi harum rerum;
qvod adhuc non recepi, et diffido cum foenore rediturum.
Eddam nostram hac hyeme, injongente nostro Dn. Episcopo,
ex mandato Magnifici Cancellarii, inlatinum sermonem
si tamen latinum, converti: invisum opus valetudinario, qvalis
ego toto fere hoc anno fni. Hanc ad Dn. Cancellarium Episcopus
noster missurus est. Merae ibi nugae, et minus dignae, in qvibus
bonae perdantur horae, nisi Magistratui parendum sit, cui
etiam animos delectandi ministerium a subjectis deberi existimo.
* * * Laufasii 22. Augusti 1629.
CCCLVI.
TATT VTDAITT-
OLAUS WORMIUS
Magno Olavio.
Magnificum Cancellarium jam denuo, tuo nomine, conveni,
qvi votis vestris satisfactum, et per Insulae Praefectum
responsum delatum, referebat. Vides igitur, me nullum
non movisse lapidem, cuncta ex voto tibi ut succederent. Muli
istius recalcitrantis non moror impetus, ingrati sui animi tandem
mihi dabit poenas. Bonis placuisse mihi sat est. Runas meas enucleatas
a te jam exspecto, ac pro erudito carmine gratias ago ingentes.
Discursum tuum de Veterum Poesi, Eddae additum mihi admodum
placuisse, faxo ut intelligas, ubi Lireraturae meae insertum,
suo tempore, videris. Vale, Vir optime, et me meave
studia amare perge. 1630.

p.359
CCCLVII.
MAGNUS OLAVIUS
D. Olao Wormio.
* * *
Elapsa hyeme usi sumus Boreales hujus insulae incolae strictissima,
et post hominum memoriam, tempestatum freqventia
et altitudine nivium prodigiosa, notabili, ita ut passim
villae, sicut nullae, usqve ad festum Pentecostes aut circiter,
sub nive delituerint, unde labes et strages exstitit pecorum, et
rei familiaris angustia apud multos damnosa. vum e diverso
austrum versus habitantes in hac eadem insula, aestiva paene
fruerentur coeli tcmperie: sed nihilominus [nihilomnius ed.] in istis oris non
procul a Schalholtia, et ibidem simul, insignis terrae motus
praedia haud pauca destruxit, qvo homines aliqvot et pecora
interierunt, hatusqve in terra facti, aspectu horribiles, qvi
viam publicam, hactenus sine impedimento tritam, effecisse inviam
S transitum denegare dicuntur. Runas illas, ut antea
aliqvoties scripsi, nunqvam enucleatum iri crediderim: Misi
exemplar ad Dn. rngrium; Runistasqve plurimos consuluimus
frustra. Sed restat adhuc unus peritissimus, qvi necromantiae,
in foro nostro publico, hac aestate insimulatus, nescio
qvo aufugit: qvem in hac re etiam consuluissemus, nisi jam
male audiret. Erraticam illam lit eraturam, qva usi sunt nostri
veteres, n communibus literis, seu Romanis, ad Dn. Doctorem
animi gratia mitto. Per omnes illos modos Runica tua
perqvisivi, sed laterem lavi; mallemqve aureum vellus Colchide
petendum mihi injunxisses, nisi gloriam istam praeripuissent
Argonautae. Discursum uberiorem, si placeret, de nostra
promere possem Re Poetica, sed non poetice, si Dn. meus senis
rustici et paene sexagenarii in tali declamatione inscitiam
excusaret. Vehementer aveo de rebus istis priscis tua scripta
videre, qvando edita fuerint, et pretio exemplar redimere. Vale,
Vir Clarissime et amice honorande, ac, ut cpisti, me amare
nunqvam desine. Laufasii 4. Sept. 1630.

p.360
Illllll
Aolllell
lllllnnloo
l li l l q
KKK
ll lo
lallclalell i lu
clelclatlllclule
altslcllos l l
KKK
ooo st
Il lTr
KKK
1IIII II VII1A I
KKK
o s
Dlo l Ie1IoI
KKK
c l tl llIIA
Ell la
KKK
KKK
rsl l ulcl
nlolPlq lullyglb l
aI r ul
lmonl help
KKK
KKK
Nomina Ordinum seu Alphab.
. j8menninqar i. e. Vulgares, scil. Literae: sic Romanas
appellitabant. .uualtur, i. e. tumulorum,

p.361
s. collicolarum, vel etiam Faunorum literatura. 3. Sfuqleletur
hio mera i. e transversa literatura major, nam
ratica seu deceptoria ILiterat. 6. Ramillinqar i..
fortissimi errones, sed ative, qvod in errorem ducant..
Stalruner, nota est dictio. 8. Sorfenninqar qvasi
deformata elementa dixeris.
PS. Literis obsignatis, exemplum occurrit ejus qvod in iis
scripsi. Lnica haec litera composita
t plR
Olafur: sic nobis est nominativus in hoc nomine.
In Runis deniqve, qvas ad me misit Dn. Doctor,
si ordine colligantur, qvo scriptae sunt, literae cognitae, vi integra
haberi potest syllaba. Profecto ergo usi fuerant etiam in
hoc Alphabeto inversione, ut in vulgari, qvod illi Villeletir (Literaturam
Erraticam) appellarant. Exemplar vulgaris subjicie
tale:
xd e b c tIhin m
a bc d e fg b i lm n
bqpsrga vf o
o por s t
Sed haec rimari ulterius non patitur hoc tempus. Vale.

p.362
CCCLVIII.
OLAUS WORMIUS
Magno Olauio.
Immerito offensionis alicuius tibi obrepit suspicio, mi Magne;
cum is non sim, qvi amicis inserviendo defatiger, aut levicula
de causa offendar. Sed side haud bona, praeced enti anno,
mecum egit Mercator qvidam nostras, qvi et tibi et Arngrimo
et Episcopo destinatas accpit, ac curaturum promisit; sed et
vos et me eum fesellisse demum intellexi, cum de neglectu literarum
conqverantur omnes. Sed ferenda, qvae mutari neqveunt.
Cum Magnifico Cancellario de rebus tuis iterato egi,
qvi, (si tibi visum essct, filio parochiam resignare conditionibus
tolerabilibus, ut sc. ipse onera subiret, contentus stipendio,
qvod jam habet; tu vero toto vitae tempore reditus acciperes
se apud Praesidem vestrum Rosencrantium effecturum promittebat,
ut, qvae volebas, rata haberentur, ac sic omnis
spes aliis succedendi praeriperetur. Jussit interim, ut abs te
peterem, sibi veteres Cantilenas omnes bistoricas, qvotqvot
haberi possunt, ut colligeres, interpretatione Danica exponeres,
adjunctis Narrationibus Schioldungicis, ut vocant, utqve
ad se transmitteres; tui vicissim filiiqve commodis sc haud defuturum,
pollicebatur. jus nomine ad Arngrimum etiam hac
de re scripsi, ut si visum, mutuas hac in re conferre possitis
operas. Fffari enim neqveo, qvantopere iile ejusmodi Antiqvitates
nostras continentibus delectetur, et in commune bonum
propalare gestiat, eosqve amet, qvos hoc studio capi novit.
Fac igitur, sentiat me imposito munere ad te hac de re scribendi
probe defunctum esse. Vale et silium Benedictum meo
nomine saluta. Hafn. 22. May 163a.
KKK
KKK
KKK
ATTT
MA o O LAV
. Olao ormio.
Vod ad veteres illas Cantilenas, dolet profecto, qvod Generosi
illius Herois voto, ut maxime vellem, tam subito

p.363
satisfacere non possim, propter angustiam temporis; qvod, dum
hic negociantur mercatores Dani, contractius est, occupationumqve
et itionum plenissimum, Deinde, qvia libri, unde excerpi
debent, in promtu nondum sunt, rari etiam acqvisitu, ac nescio
qvomodo dissipati. Memini me juvenem, magnum fasciculum,
ab Episcopo nostro Dn. Gudbrando Thorlacio p. m. missim,
Nobiliss. Viro Arnoldo Hitfeldio offerre. Laic autem
nostri, qvi tales antiqvorum relationes possident, aegre
communicant, sed iis, ut auro angves, incubant, nullo
cum fructu, nisi ut tempus aliqvando fallant. Rhythmos autem
admixtos pauci, aut nulli ex illis dextre intelligunt, intactos
idcirco praetereunt. Verum hisce dicbus fortuito ad manus erat
libellus, qvi ad calcem habebat Ragnari Lodbrol, prisci Danorum
Regis, fatalem Cantilenam, sed ob nigrorem membranae
et vetustissimam scriptionem lectu difficillimam. Eam demum
laboriose erutam, hoc, qvo vides, modo explicui, ut qvasi obligationis
qvaedam tessera sit, Oedipum me plurium ejusmodi
futurum, ubi consecutus fuero. Danica interpretatio, ut
facile cernitur, mihi vix favet. Declarationem ergo hujus cantilenae
poterit aliqvis Islandus, Hafniae agens, qvi lingvam bene
norit, Danicam facere, si Magnif. Dn. Cancellarius ea videre
debeat. god vero hac vice exiguum raestem, veniam
enixe rogo. Relationes, qvas vocant Sioldunga Sogu, non memini
me legisse, neqve scio ubi haberi qveant; nihil ergo hic
cxpedire possum: Tantum legi, Siolldum fuisse Regem
Daniae, ejusqve posteros Siolldunga appellatos, et ctiamnum,
ut olim, ex illius nomine Rex qvilibet, Sioldungur
rhythmice vocatur. Inter Dn. rngrimum Jonam praeceptorem
olim meum semper honorandum, et me, tanta nunc est
et tam difficilis locorum intercapedo, ut vix semel aut iterum
in anno inter nos literae commeent, omnis fere collationis spes,
qvod utriqve dolet, excludatur. Valeas felicissime, Vir Clarissime,
et mihi, ut coepisti, favere non desinas. Laufasii in
Islandia 28. Augusti an. I632.

p.364
CCCLX.
OLAUS WORMIUS
Magno Olavio.
Clarissime Vir, Amice honorande.
vam grata, tam Magnifico Dn. Cancellario, qvam mihi
extiterit docta illa et ingeniosa Regneri Lodbrog cygneae
cantionis enodatio, effari neqveo. Ex ea enim, tanqvam exemplo
praeclaro poeseos vetustae multa didicimus, qvae praeceptis
et regulis tradita, non ita facile capiuntur ab artis et lingvae
priscae ignaris. Esficiam, ut inter mea, Antiqvitates nostras
complectentia, locum tuo cum honore obtineat haud postremum.
Si ejus generis plura ad te pervenerint, ut memor promissi,
eorum nos reddas participes, rogito; in primis si earum
cantionum, qvae a Saxone nostro, in Operis initio, Latinae
redditae sunt, et a vestratibus mutuatae, vel ipso fatente,
qvaedam occurrunt, tua opera enucleata ad nos ut veniant, ex
petimus. Nemo certe apud nos est, qvi ex istis se extricaerit;
adeo cvanuit jam ingenii nostri vigor, et novellae qvisqviliae
Majestatem priscam exterminarunt. Rediit ad vos jam
Theodorus noster islavius, juvenis modestus et probus, qvem
ob ingenuitatem amo, et vel tui causa commendatum porro habebo,
si ad nos redierit. Res alioqvin tuas, ex voto curatas,
spero; filioqve Benedicto (qvem meo nomine salutes) bene
prospectum cupio. Me tuis hic non defuturum commodis,
penitus tibi persvasum ut habeas, velim. Interim vale, et me,
ut soles, amare perge. 5. Jun. I633.
KKK
M HO IO
ATTT
ATTT
. Olao Wormio.
Ro tui in me favoris constantia, Vir Clarissime, nihil habeo
qvod digne rependam, praeter animum gratum, et intime

p.365
precantem, ut Deum Opt. Max. piae constantiae authorem
et datorem, in vita et morte et deinceps in aeternum constantissimum
obtineas amicum. Laetor Ragnari Lodbroi Eicedium
cum meis qvalibuscunqve scholiis placuisse; dolet iterum,
qvod nulla jam ejusmodi mittere licet. Conqvestus sum in
proximis, me libros aegre adipisci, unde Cantilenas istas desumere
qveam, qvum in omnibus antiqvitatum Relationibus non
exstent. Praetendo eqvidem Dn. Cancellarii, de illis ad tempus
usui dandis, voluntatem, apud cos, penes qvos aliqvot esse
crediderim, sed frustra. Collegi sane Centuriam unam ejusmodi
Visorum, (fas sit mihi hoc vocabulum alieno inserere idiomati:
Visa apud nos in foeminino Rhythmus est,) ex Relationihus
Jarlorum Orchadum, qvas sero tandem impetrare potui,
ubi multi nobiles Scalldi (Sclld Rhythmista appellatur) priscis
verborum formulis, plerorumqve nunc transcendentibus
intellectum, artificiose rhythmiant; candemqve Danica inprimis
interpretatione illustrare conatus sum. Etsi vero in has
antiqvitates Fddicas indagandas, singulari ferar studio, et libens
velim has cupientibus obscqvi, impediunt tamen perturbationes,
tam internae qvam externae, qvominus, nisi rariuscule
et raptim, talibus immorari qveam meditationibus, amanuensi
etiam hoc tempore destituor, praecipue qvi Danica pure
exscribat. Filius enim, qvi illa praestare potuisset, praecedente
bruma in familia Domini Episcopi nostri vixit, et adhuo
vivit; mea autem manus vacillat et deficit: FEgo etiam haec littoraria
incolens, merae Rusticitatis utor vicinia, eaqve satis salsuginosa.
Ovod itaqve hoc anno stare pollicitis non possim,
humiliter mihi ignoscatur peto. Dabo operam ut Centuriam
collectam, si vita et valetudo permiserint, seqventi anno
cum foenore videas. Vale vir Clarissime. Laufasio .Sept.
1633
cCCCl
TATTG VVDATTTT
VTO V
Magno Olaio.
On potui, Amice honorande, qvin iterum te literis meis
compellarem, et promissi memoriam refricarem, ut qvam

p.366
avide exsectamus, priscarum Cantilenarum Centuriam tandem
videamus. vantam enim non modo delectationem, sed etiam
ad Antiqvitates nostras recte intelligendas haec ferant momentum,
indies experimur. Saxonem certe nostrum tantum iis deectatum
animadverto, ut integras qvandoqve metro Latino
emphatice donaverit. Confer saltem, si vacat, fragmentum sermonum
Biari, a te paraphrasi exornatum, cum iis, qvae habet
Lib. 2. p. 2. edit. Francof. Oyus evigilet, qvisqvis se Regis
amieum etc. Non sine delectatione leges, qvam pulchre et
sensum et verba Biaronis sit assecutus. Sed in sdem Saxonis
versibus nodus occurrit, qvem nemo facile praeter te, Vir Clarissime,
enodaverit, Circa finem Biarco Rutam alloqvitur hisce
verbis:
Dio mili, Ruta, precor, usqgam si conspicis illum
Ottinum intelligit, qvi moribundi animam ad inferos deducturus
eratque cui Ruta respondet,
Adde oculos propius, et nostras prospice chelas
Ante socraturus c.
vid sibi velint chelae islae, et qvales fuerint, nondum
inveni, qvi rite enodaret. Ego arbitror, vas fuisse, aqva
repletum, in qvo per hydromantiam esfigiem aut umbram Otthini
advenientis ostentabat. Alii helas signi coelestis, Librae
nempe aut Scorpionis intelligunt, prope qvas Otthinus visebatur.
Si nobis esset vernacula Cantilena, qae a Saxone hic est
translata, scrupulus omnis esset exemptus. Hic te nobis facilem
praesta, mi Olavie, et gratam promitto memoriam a Viro doctissimo,
M. Stephauo Stephanio, qvi in Saxone nostro enodando,
et a mendis purgando jam totus est, qviqve non me solum;
sed et alios hac de re frustra consuluit.. Lodhrogis Epicedium
ei communicavi, qvod non sime tuo honore suo loco inseret.
Nolumus, rebus tuis incommodes, hisce vacando, horas
aliqvot succisivas nobis tribue saltem, nec penuria te tardet
amanuensis. Satis enim et manum et mentem tuam asseqvimur,
solita usus ubi fueris dictione Danica. Tibi tuisqve
inserviendi nostram vicissim experieris promptitudinem. Vale
ac diu felicissime vive. Mitto vestratis Snorronis Sturl Historiam
Norvgicam mea cura typis commissam, qvam boni consulas,
rogo, ac si qvid in ea animadversione dignum offenderis,

p.367
mone qvaeso, ut cura secunda emendetur. Qvod si Starchaters
Carmen qvo bellum descripsit Bravicum, alicubi apud vos
extet, illud nobis procurare ut haud graveris, amice peto.
D. 12. un. I63A.
VTIII
. III.
ATTT
KKK
KKK
KKK
. Olao Wormio.
arissime Vir, Amice multis mihi nominibus honorande.
Tuas, una cum Historia Norvagica, hac aestate probe accepi,
pro utrisqve ex animo gratias agens maximas, et operae pretium
fecisse judico Clariss. Wormium in hujus operis editione,
qva Norvegiae et nostri Sturlonii nomina multum reviviscunt.
Sed importuno hoc tempore Praefationis legendae vix datur occasio,
qvod sane compensabit seqventis hyemis major tranqvillitas;
etsi mea illic censura nihil addere possit, tamen si de aliqvibus
monendum videro, admonebho, si vita sinat, et valetudine
prosperiore fruar qvam hoc elapso anno factum; nam ab initio
Decembris usqve in mensem Majum ita catarrho et peripneumonia
premebar, ut saepius in limine mortis sederim. Ovare
etia in veterum Rlyrlmis colligendis et interpretandis minus
effectum, qvam voluissem, ut vix sciam, qvo fato, vel
contra meam intentionem, ab hoc studio, olim mihimet ipsi
jucundo, disturber. Perterritus autem reddebar, ubi in literis
tuis Centenarium videbam te urgere, qvum Ovinqvagenarium
polliceri voluissem, qvem nunc mitto. Oaecunqve vero ejusmodi
Rhythmica in Regis Olai Haraldi, cognomento Sancti,
Historia habentur, seqventi anno faxo legi possint, si DEUSvelit
et haec qvae nunc mitto, non omnino displicant, etsi fateri
cogar, et ipsa testetur Poesis, ingentem in antiqvitate ista
eruenda reqviri laborem; Cunctos etenim modernos Saldos,
etsi maxime Eddiantes, neqvcqvam consulo, soli mihi in hoc
pulvere sudandum.
Vocem Chelas qvod attinet, de qva in Saxone ambigitur,
vix occurrit qvod scribam. Ego illum authiorem ad manus
non habeo; interim tamen haec mea est conjectura, illum per
Chelas non ipsum Odinum, sed Procas indigtare Odinicas,

p.368
qvasi ipsius praesentiae pignora, qvarum nomina speciatim recensentur
in Edda, Apologo 3. sed generali nomine Walkyriur appellantur,
i. e. morticanae. Has moribundis, vel post sacrificiorum
singulares ritus, vel etiam sponte ostendisse Satanam facile
credidero, qvi varie cum gentilibus istis collusit, id qvod
ex Rhythmico elogio Haddingi, cujusdam militis, exspirantis,
apparet: Seig fogd Fadar- feolnis mear: dur hesir mer Odin
sendar: Villat gladur i Vingolffolga: o med Einherium ol drela.
Seig: Sia aun el: videre possum. Fogd f. mortis praesentia amictas
Odini virgines, Vos ad me habet Odinus missas, Vitlat,
Vil ydin: volo vos hilares in Vingol (qvi alter cum Valholl
locus est beatorum Odini,) seqvi, et cum Einheriis etc.
item ex illo Ragnari in Epicedio: Heim hroda mer Disir, (sic
Parcas illas appellat) aet er fra Herians Hollu hefir Odin mer
sendar etc. Sed Walkyrias, Chelas vocasse Saxonem in fluxu Poetico
conjicio, vel ob cognationem aliqvam soni, vel etiam
significationis; qvia sicut hoc scorpionum genus, qvod Chelas
vocant, suis cancrinis alis, qvicqvid apprehendit, enecat, ita
harum HVnllyriarun apprehensio inextricabilis. Nec in praesentia
verisimiliorem ullam afferre possum rationem, qvum Rhythmo
destituamur; nam initiales illas Saxonis hic inveniri posse,
vix credo, antiqvitates; meam alias operam in illis eruderandis
promtissime communicarem, neqve illud Starchateri Carmen
de bello Bravico nominatum qvidem hic unqvam audivi
Laufasii 29. Augusti 1634.
CCCLXIV.
OLAUS WORMIUS
Magno Olavio.
Laufasiam.
Transmissas anno praeterito cantilenas et Magnifico Domino
Cancellarlo et mihi gratissimas fuisse, vel ex eo percipies,
qvod magnum istum Virum tam facilem habuerimus ad
petitionem tuam de filio promovendo et Sacellano vocando.
cce enim, ejus munificentia literas mitto Regias, ea, qa petiisti,
verborum forma et modo exaratas, ad successionem spectantes.

p.369
Ecce literas ipsius Cancellarii ad Insulae Praefectum
de fundis Regiis filio elocandis, qvarum tenorem adjuncta tibi
indicabit copia. Ecce qvae Episcopo scripsit de filio promovendo,
ex qvibus facile colliges, qvam tibi tantum Virum Antiqvitatis
studio devinxeris, qvamqve tibi ob nobis locatam operam
faveat. Fac, qvaeso, porro, eodem hdc medio tantum
favorem ejus foveas; me, ut hactenus, ita semper, habiturus es
proxenetam fidelem. Tuam de voce Chelas sententiam, ut jucundam,
ita gratam legi; sed si ipsum Saxonis contextum lustrare
datum fuisset, qvin aliud qvid subesse fatereris, non dubito.
Promissas ex Historia Olai Haraldi cantilenas exspectamus.
Domino Cancellario si ipsemet scripseris et gratias egeris, non
abs re foret, nosti enim, Magnatum animos, beneficiorum
praestitorum grata agnitione, ad nova magis accendi. Tibi a
DEO Optimo maximo prosperam valetudinem et vitam longam
precamur, ut porro priscae nostrae literaturae illustrandae vacare
possis. Utinam esset, qvi nobis Glosarium vocum et locutionum
priscarum poeticarum concinnaret; labor foret utilissimus,
et ad lingvam veterem, ab interitu vindicandam maxime necessarius.
Siqvid in Historia Snorronis observaveris obelo dignum,
candide mone, qvaeso, qvo altera editio prodeat emaculatior.
1635.
CCCLXV.
MAGNUS OLAVIUS
D. Olao Wormio.
Qvod ad nostras attinet antiqvitates, lentea me in illis
nuclcandis proccditur, nelcio inter alia, an ob aliqvas fascinatrices
lingvas, qvibus merum est absinthium, me, in Superiorum
gratiam, in istis praeter alios qvaedam posse expedirc;
Si uspiam, certe in hoc orbis angulo tale viget seculum, ut nulli
bono bene esse possit. Mitto nihilominus aliqvot pagellas
veterum Rhytmorum, ex Historia Regis Olai H. collectorum:
qvi vero restant, cum tempore jungentur levibus illis Animadversionibus

p.370
in Chronicon Danicum. Qvaedam inibi mihi desiderari
videntur, qvae suppressurus eram, nisi tua auctoritate mihi
prodenda sint; sed ista nunc nec sunt exscripta nec perfecta;
vicqvid vero hactenus in hoc negotio segnius egi, in id deinceps
acrius incumbam, DEO vitam et valetudinem concedente,
qvum tantis Viris adeo ista placere intelligam. Sed in
explicatione Rhythmorum omnia ex asse non excussi, qvum
percipiam vos multarum priscarum vocum et sententiarum pro
be gnaros.
Cernis autem, Vir Clarissime, Scaldos illos eadem fere
oberrasse chorda, et Eddicarum appellationum multiplici varietate
plerumqve magis, qvam sententiarum pondere, triumphasse,
prout qvemqve extemporaneus ille impetus agitarat. De
Glossario prius mihi in mentem venit. Magni est laboris, ob
infinitos paene Eddicos, in appellationibus confingendis, discursus
et licentias, sed si vel initium fecisse contingat, operae
pretium fecisse videbor. * * *
Laufasii in Isl. Bor. 28. Augusti an. 1635.
KKK-
CCCLXVI.
ATtI-
KKK-
KKK-
OLAUS WORMIUS
Magno Olavio.
Laufasiam.
Qvas miaisti cantilenarum lucubrationes, nobis fuere gratissimae,
utqve porro in promissis praestandis pergas, rogo.
Notas in Historiam Norvagicam et alia exspectamus. Magnificus
Cancellarius, se Cantilenas qvasdam, res Danicat continentes,
enucleandas tibi per Praefectum missurum, mihi dixit,
qvarum sensum qvo citius ad nos transmiseris, eo gratius. Ne
te pigeat, hisce insudasse. Qvod enim publico bono, qvod Magistratus
jussu, qvod amicorum hortatu tractatur, Tibi gloriam,
famam et bonorum omnium favorem, non sine fructu
privati boni, conciliabit, qvicqvid contra blaterent alii. Pulcherrima
virtus invidiam comitem semper in orbe habet. Qvod
si Arngrimum videris, saluta officiose; nescio, an hoc anno ipsi
sim scripturus, cum, qvod scribam, non habeo. Biennio

p.371
integro nullas ab ipso habui, non qvidem ipsius culpa, qvem
seripsisse scio, sed sinistrae fortunae; pelagus mihi destinata absorpsit.
Utinam repeteret hoc anno, meliori fato, qvae elapsis
nos scire voluit. Valete amici integerrimi. 1636.
CCCLXVII.
OLAUS WORMIUS
Johanni Erasmi, Pastori Feroensi.
Tuas Torshafniae datas 2. Non. Aug. anni elapsi Roschil-
diae (qvo nos pestis Hafniae grassantis adegit saevitia) accepi.
Gratum mihi inprimi, qvod nostri curam adhuc habeas,
inque naturalibus rarioribus colligendis mei haud sis immemor.
Me tibi tuisqve perpetuo addictum faxo vicissim ut comperias.
Conchas varias et raras ab Insulae vestrae praefecto accepi, qvae
mihi gratissimae fuere. Si qvid praeterea collegeris, sive e piscium
suve avium sivc conchyliorum genere, qvod raritatem qvandam
prae sc ferat, cjus me, rogo, facias participem. Vides ut
negotiorum cumulo te onerare non vereor. Amor in Te meus,
tuusqve benevolus in me affectus impudentiae velum sustulit, meqve
eo adegit. Tu porro me amare perge, et vale. Hafniae
d. 12. May 1626.
CCCLXVIII.
JOHANNES ERASMIUS
Faeroensis
D. Olao Wormio.
Literas tuas, humanitatis et officiorum plenas, dic 2. Aprilis
anni currentis manu tremula exaratas, 23. Ejusdem mensis
accepi, legi et relegi, qvod mihi tuum candotem, fidem atqve
beneficia in me et uxorem aegram ubertim collata praedicarent.
Exuvias, qvas potui hac vice per amicos venaeri,
mitto, Corvum item albis nigriqve pennis variegatum

p.372
mergum etiam, scd juniorem; nec non alias qvasdam, qvarum
nomina in papyro collo circumdata conspicere licebit. Totus
interim in eo fui, ut cura, qva feri potuit, maxima exsiccarentur,
idqve per totam aestatem, excepto Corvo, qvem nuper
accepi; sed roavi navarcham, curaret fideliter, in itinere
ne periret. Oras Syderoae apud nos hyeme proxime elapsa,
Cetus mortuus, sed putredine fere consumtus, appulit, in cujus
capite inventa est corolla ossea, cingens cranium, cujus
has particulas mihi dono dedit loci istius Pastor, qvas Tibi
una mitto. Vale. Torhaffniae Faeroensium d. 19. Septemb.
1650.
CCCLXIX.
OLAUS WORMIUS
Johanni Erasmio, Feroensium Praeposito.
Qvamvis vix sit, qvod hac commoditate ad te perscribam;
nisi gratias ut agam, et pro transmissis tibialibus et pro
exTi avium rite curatis, non potui tamen, qvin literarum
commercium continuarem, et amicitiae inchoatae et duraturae inter
nos hasce ut testes transmitterem. Ovibus et de valetudine
conjugis tuae, foeminarum optimae, et de statu rerum tua
rum certiorem reddi me cupio, non dubitans, qvin si qvid rari
anno hoc praeterito tibi obviam sit factum, ejus me participem
sis redditurus. Inprimis cum sciam, ad oras vestras haud
raro Balaenarum copiam appellere, cuperem, ut, si praegnans
qvaedam sexus foeminei occurrat, foetus integer exmatur, exenteretur,
ac siccatus ad me transvehatur, qvod te facile a piscatoribus
impetraturum scio. Hac igitur in re si mihi gratificaveris,
ad officia qvaevis alias obligatum me habebis vicissim paratissimum.
Rara certe et nunqvam antea, qvod sciam, ab ullo
observata fuit corolla cetacea, cujus mihi anno praeterito trans.
missa fuere frusta, qvocirca delincari curavi, ut non sine honorifica
tui mentione Historiae Musei mei inserantur. Si qvid apud
nos sit, qvo Tibi gratificari valeam, mone, et promptum invenies.
Interim Te totamqve familiam protectioni Divinae commendo.
Hafn. 13. April 1651.

p.373
CCCLXX.
OLAUS WORMIUS
M. Torberno Hasebardo.
Binas a te, Vir Reverende, paucis interjectis diebus, accepi
literas. Prioribus qvidem Carmen addidisti doctum et
elegans, meis destinatum Fastis, ex qvo benevolum tuum in
me animum, antea non eis indiciis declaratum, cum abunde
colligam, est qvod gratias agam, et ad qvaevis humanitatis
officia vicissim me offeram. Ubi eo deducta res fuerit, operam
dabo, ut libro meo addatur; hoc tamen haud aegre te laturum
confido, si in locum literarum, qvibus. noster destituitur
typographus, aeqvipollentes substituero. Posterioribus vero
duorum Monumentorum addis delineationes, (q as jam remitto)
de qvibus meum expetis judicium. Ut igitur, qvod sentiam,
dicam, perplacet tam delineatio, qvam desciiptio, atqve
ex animo optarem, ut reliqvi tua hic premerent vestigia.
Illud saltem additum cuperem, ut de nominibus propriis diligentius
aliqvanto inqvireres, an unqvam de talibus patriis narrationibus
qvid hauserint accolae? Deinde de rebus memorabilibus
vel eodem in loco, vel in vicinia olim gestis, an pagi
aut loca alia inveniantur, qvae cum propriis istis cognationerm
habeant, et alia ejusmodi, qvae aliqvo modo in horum notitiam
deducere nos possint. In lapide Vallcerensi e
gendum arbitror. notae enim tibi contractiones o et L, nec
obstat, qvod ductus superior solito aliqvanto sit elatior; nosti
enim d in hisce desideratam. Ductus vero alter,
qvi triangulum qvasi claudere videtur, vix a sculptore profectus.
v. tritissima contractio, nomen igitur est Olause, i. e.
olaus. et R propria lunt, ut recte aseris.
sed qvid de g dicam, nondum habeo; ad hodiernun
idioma tam propria, qvam appellativa qvaedam, neqvaqvam
accommodare valemus. De eo igitur solicite inqviram, cum x
in Sueticis crebro reperiam. Tu modo, ut coepisti, perge: qvia
patriae et Magistratui rem gratam sis facturus, non dubitabis.
1626.

p.374
CCCLXXI.
OLAUS WORMIUS
Torherno Hasebard.
Qvid rerum agas, mi Torberne, an in Monumentorum collectione
pergas, et num in Hallandia aut Blegingia qvicqvam
laude dignum praestiterint investigatores, scire aveo.
Saxum, qvod prope Vismaerloss conspicitur, dignissimum videtur
accuratiori examine, cum plures literas in latere orientali
continere alii perscripserint, et septentrionem versus neqvaqvam
inscriptione destitutum esse retulerint. Oaeso, eo aliqvando
si perveneris, aliqvid operae ei adhuc tribuas; non enim videtur
e numero vulgarium Inscriptionum. Istius, qvod Leragrae
conspicitur, exactam percuperem delineationem; si ipsam sive
per te, sive per alios habere mihi concessum fuerit, gratissimum
foret. Si documentorum traditorum tibi usus non fuerit
ulterior, remissa exoptarem. Si facultas datur hasce ad
Bertilum Canutium transmittendi, ut ad eum defcrantur, ro
o, cures. I626.
ATTC r AT
OVVNIV
Torbeno Hasebard.
Ro transmis Hallandicis Antiqvitatibus gratias habeo, ut
et eleganti oda a te inclusis ostentis; utinam ad seriam poenitentiam
divinae hae admonitiones animos flecterent. Bleingica
ad Synodum vernalem te exspectare ais, utinam majori cum successu,
qvam hactenus Hallandica. Si eo venerit M Bertilus
Canutius, de remittendo meo Beroso admoneas qvaeso. Bis ci
hoc nominc scripsi; sed responsum vidi nullum. Si ex Catalogo,
qvem tibi tradidi, Monumentorum, Scanica ad suam
classem, Bleingica ad suam, Hallandica item ad suam reduceres,
mihiqve mitteres, rem faceres gratissimam. Fastos tibi mitto;
ut boni consulas, rogo, prius habuisses, si tot a typographo

p.375
nostro extorqvere potuissem, qvot amicis efferendi essent.
In frontispicio qvosdam a te delineatos agnosces lapides.
In carmine unicam transpositam esse literam, demum animadverti
iis describendum necessario fuit characteribus, qvos typographus
suppeditavit, alioqvin ne apicem mutassem. Ovia Episcopum
nostrum eorum fecisse mentionem refers, qvodnam
cjus fuerit de is judicium avide exspecto. Solet enim in alionis
rigidum se praebere Censorem. 162.
1 I
KKK
OLAUS WORMIUS
Dno. Severino Olai.
Um domum properaret noster Olaus, nolui hanc ad te
scribendi occasionem intermittere, in primis cum Fastorum
nostrorum laborem ad umbilicum perduxerim, ut, qvid hoc in
genere a me praestitum sit, ostenderem. Mitto tibi igitur exemplum,
qvod boni ut consulas, ac siqvid vel ipsemet habeas, vel
ab aliis expiscari poteris, qvod ad uberiorem hujus rei enucleationem
spectare valeat, mecum id communices, rogo, qvo
cura secunda auctiores prodeant. Inprimis peto, ut, data occasione,
saxi Runici, in horto Stenhaltensi existentis, accuratam
delineationem ad me trasmittere haud graveris, tam qvoad
longitudinem, latitudinem et figuram, qvam qvoad totam Inscriptionem,
tum qvid de co referunt accolae. De Monumentis enim
Runicis suo torsan tempore et qvaedam meditabor. Vale
Avuncule honoratissime, et Uxorem ac liberos officiose a me
saluta. 1626.
CcCLI.
TI rtrr AT
CHRSTIAlo S-C
D, Olao Wormio.
Hafniam.
Mitto, Vir Excellentis. fautor et amice exoptatissime, pauca
qvaedam naturalia, qvae casu qvodam et praeter voluntatem

p.376
reperi, cum per Capitaneum, verius piratam qvendam
Anglum, in ipso Tamefis lumine capti, in insulam Scheept
ad ostium cjusdem fluvii sitam deduceremur. Ubi cum diebus
alivot ad castrum et oppidulum vinberry commoraremur, in
haec, qvae mitto, naturalia incidi, qvae si non pretio, consideratione
tamen digna sunt. Tres sunt ostreae plane lapideae et praeterea
Iignorum aliqvot srusta, qvorum qvaedam jam lapidescere,
qvaedam media eaqve exteriori parte saxosa, interiori
vero lignea adhuc manifeste apparent; qvaedam tandem plane
in lapideam substantiam vi maris et ejus salsuginis degenerarunt.
Omnes ferme, qvos istic loci vidi collectos, lapides mineram
refcire videntur, non tam ponderis gravitate qvam coloris affinitate;
Et revera sic esse mihi ipsi persvasissem, nisi edoctus
tuissem, omnes istos, qvotqvot fuere, ad littus ejusdem insulae,
recedente maris aestu, studiose collectos fuisse, et alios
qvotidie colligi, atqve in usum alium coacervari. Plures qvidem
habere poruissem, si vel necessarium existimassem, vel occasio
transmittendi se obtulisset, haec pauca ob figuram et materiam,
unde constant, placuerunt qvam maxime. Sed et aliud
habeo, qvod de iis dicam: Ubi ingentem lapidum copiam collegerunt,
per spatiosam aream terrae mistos spargunt, donec
imbrium illuvie, accedente solis aestu et calore, in terram istiusmodi,
qvam adjunxi, salsissimam ac nitrosam, ex parte etiam
sulphuream, odore praetereuntes offendentem, resolvantur ac
plane putrescant. Interea universa aqva pluvia qvae decidit, et
se plumbco, amplo, ad justam spissitudinem, 5. 6. vel .dierum
spatio subjectis carbonibus coqvitur, posteaqve in vas aliud
plumbeum effunditur, immissis asseribus aliqvot, qvibus aqva
illa cocta et refrigerata sensim per particulas instar glaciei
adhaeret, et in vitriolum, qvale mitto, abit. Nec hoc praetereundum
arbitror, nullo alio vase contineri aut coqvi hoc lixivium
posse, qvam plumbeo, qvin statim aut parvo temporis intervallo
salsuginis acrimonia arrodatur et consumatur. lmo,
qvod magit est, ne ebullire qvidem istud lixivium potest commoe,
nifi plurima ferramenta veterisqve ferri frusta injiciantur;
qvae omnia inter coqvendum dissolvuntur omnino et consumuntur.
De globulo isto, qvem adjunxi, penes Clariss.

p.377
D. D. judicium esto; videtur omnino ferreus ante fuisse vel
stanneus, et cortex exterior pulpam duritie longe exsuperat.
Haec sunt, qvae hoc tempore pauca habere et scribere potui,
qvae rogo velit D. Doctor pro humanitate sua boni consulere.
Si qvae inposterum offerantur, diligenter curabo, ut ea ad vos
perferantur. Caetera qvae hic sunt nova habebit Clariss. D. D.
ex Cl. Bartholino nostto. Vale, Vir excellentissime, et Stogardum
tuum, ut soles, ama. Salveant a me omnes nostri
officiosissime.
Raptissime Londini Anglorum pridie Calendar: Sextil. 162.
OLAUS WORMIUS
Christiano Stogardio.
Vas ad me ex Anglia dedisti, probe accepi, mi Stugardi, simul
ctiam ostrcas, ligna et globulos in lapides conversos;
qvae ut locum suo merito inter rariora mea obtinent haud
infimum, pro iis gratias ago immensas. Jucundissimum profecto
naturae spectaculum est, adhuc praeter pondus, vix plumbo cedens,
indies ex iis videre, copiose vitriolum exsudare sulphureum,
superficiei ita adhaerens, ut abradi levi negotio possit.
Sed ligna vix ab aeris conservantur injuria; attrahunt enim
(ut ipsum vitrioli caput mortuum) aerem humidiorem, qvo
resolvuntur eo modo, qvo de aqva in vitrioli ex iis praeparatione
ture scribis. Si qvae praeterea in peregrinationibus tuis
occurrant rara, qvae thesaurum meum naturale locupletare
possint, mei memor ut sis rogo. D. Saltmannum, si in vivis
est, hospitem qvondam meum optimum, saluta, qvaeso; aliqvoties
ad ipsum literas dedi, sed responsi nihil obtinui,
unde factum, ut, an vivat, subdubitem. Vale, 1627.

p.378
CCCLXXVI.
CHRISTIANUS STOUGARDIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Literas tuas per Charisium nostrum accepi, Vir Clarissime,
longe gratissimas, sed iis actutum respondere per occupationes
non licuit, urgente festinationem tabellario et sine mora
poscente literas. Reddita, qvae ex Anglia misi, naturalia, et
placuisse, summopere gaudeo, atqve utinam ea tempora, ea
occasio esset, ut majus qvid et amplius praestare poslem, operam
darem, neqvid in me jure posset desiderari, Vitriolum
et ligna sicciore loco servanda arbitror, ne plane resolvantur,
et saepius abstergenda, si qvid forte humiditatis attraxerint.
Degenerant enim ve levissimo negotio istiusmodi salia in pristinam
naturam, Habui et plura ejusdem generis et lapides et
ligna, qvae absente me, in navi sacculo reservata, piratae diripuerunt,
inducti spe reservatae et abditae inter ea pecuniae;
qva frustrati, indignabundi maximam eorum partem, qvasi per
contemptum vilissimae rei abjecere. Drachardo nostro solutum
esse meo normine per Fuirenium, ita mihi placet, ut maximas
etiam tibi gratias agam ob praestitam utriqve nostrum hac in
parte operam: Nam et ante abicum meum in Angliam Affini
meo Lassonio Viburgum scripseram, ut, me absente, in patriam
reduci creditori optime de me merito, sponte satisfaceret.
Saltmannum veterem hospitem tuum compellatum salutavi,
qvi nullas omnino a te sibi literas allatas qverebatur, professus
literarum istud commercium, si qvod inire placeret, freqventare,
longe sibi gratissimum futurum. Raptissime Argentorai
16. Nov. 1628.
Commendato a te mihi Charisio nostro deesse, clarissimorum
ipsius affinium in me merita non permittent, si qvae tamen
mea in ipsum officia constare poterunt.

p.379
CCCLXXVII.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Paschasio.
Purgatorium tuum vidi, mi Paschasi; De eo vis dicam qvid
sentiam? Vastissimo illi, tot animarum myriadibus a
Papicolis destinato, longe praefero: illud enim sibi benedictionem
Divinam, naturae foetibus communicatam, fundamentum vindicare
video; hoc super Diaboli astus ad incautos in superstitionum
barathrum trahendos aedificatum cernimus. Illud ex vegetabilium,
animalium et mineralium selectissimis corporibus arte
dexterrima constructum hoc ex meris otiosorum monachorum
deliramentis et fabulis, dolis ac fraudibus consutum perspicio.
vidni igitur tuum Purgatorium Papistico longe praeferendum
censerem? Caeterum non deesse, qvibus commode
locupletari possit, temet ipsum facile animadvertere scio. In familia
vegetabilium certe est Gummi illud a qvibusdam Gutta
Jencu dictum, qvod dolet se excludi, ut et Jalap radix, sine
sapore, et blandissime saburram pituitosam ducens. Sed
tui instituti omnia persqvi non esse sat scio. Interim amanuensis
festinatione sphalmata qvaedam irrepsere orthographica,
leviora qvidem, qvae tamen correctionem desiderant, anteqvam
manum rudioris experiatur Typographi. Vale. 162.
CcCLxII.
OAUS WORMIUS
. Thomae Veognero Episcopo Stavangriens.
Ram suam, qvam saevis indiciis DEus O. M. huic urbi nuper
ostenderit, te inaudivisse reor, dum turbine ac tempestate
speciosissimum illud ad Nicolaum Templum, cui tot annis
tu praefuisti, penitus et miserandum in modum disjecit; Horreum
Segium, ccisis aliqvot boum et vaccarum centenariis,

p.380
solo aeqvavit, aedificiorumqve urbis haud pauca laceravit.
Qvid portendat, qvivis pius videt. 1628.
CCCLXXIX.
OLAUS WORMIUS
M. Thomae Vegnero, Episcopo Stavangr.
Reverende Domine Episcope, Amice
integerrime.
Qvod per literas te salutandi aliqvantisper intermiserim ofcium,
(serio et ex conscientia loqvor) nulla factum est
affectus in te mei remissione, sed qvod rarius se mihi ad te
scribendi offeratur occasio; ac si forte qvidam hinc ad Vos tendant,
me tamon plane inscio, hoc contingit. Regni Norvegi
Descriptionem, qvam Magnifioo misisti Cancellario, non vidi;
si ad meas unqvam pervenerit manus, aut de ea sermonem
ipse mecum contulerit, ut tibi restituatur, allaborabo.
Non te nimium fatiget monumentorum istorum operosior delineatio;
si forsan se studiosus aut Pastor, picturae aliqvantulum
peritus, se offerat, qvi se tibi in visitationis itinere comitem
adjungere velit, per occasionem eorum haberi potest ratio. Jam
funus paratur Illustrissimae Reginae SOPH, ad qvod deducendum
12. Novembris Roeschildiam se conferent invitati omnes
tum Professores tum studios hujus Academiae. Ovin et
hujus Regni Episcopi omnes hic exspectantur. Plura alicujus
momenti jam non occurrunt; sed Divinae protectioni te commendantes,
cum uxore et liberis, valere jubemus. Hafniae
Cal. Novembr. 1631.

p.381
CCCLXXX.
OLAUS WORMIUS
M. Thomae Vegnero.
Stavangriam.
CIarissimeVir, et Amice integerrime.
Ut nullam te salutandi praeteream commoditatem, ecce,
eo ipso momento, qvo Socerum tuum hinc ad Vos abitum
accelerare intellexi, haec exaravi, cumqve aliud non habeam,
qvod scribam, indicare lubuit, me, cum tuo nomine cum
Magnifico Dn. Cancellario de restituendo Manuscripto agere
decrevissem, illud ipsum sub praelo fervere intellexisse; et qvia
jam extrema ei imposita est manus, non potui non tibi ejus
exemplum transmittere, obnixe rogans, id ipsum boni consulere
ut haud graveris. Bibliopego compingendum prius tradidissem;
scd revera de soceri praesentia nihil prorsus inaudivi,
anteqvam jam in procinctu esset, adeo ut haec festinus exara
re cogar. Vale igitur, ab amicis communibus officiose salutatus.
xorem et liberos, meo nomine, salutare haud graveris.
Hafn. 5. Jun. 1632.
CCCLXXXI.
OLAUS WORMIUS
M. Thomae Vegnero.
Stavangriam.
Mense Junio, cum Socero literas ad te dedi, E. V. qvibus
a praelo ferventem adhuc adjunxi Norvegia descriptionem
illam, qvam Domino Cancellario tradidisti. Scriptam ab
eo obtinere cum haud licuerit, utpote qvi Typographo excudendam
concesserat) typis exaratam misi. Sed literas mcas probe
curatas subdubito, siqvidem hoc autumno, me neglecto,
amicis reliqvis scripseris, et ad meas haud responderis. Ut tamen
videas, mc ab officio haud desistere, nullamqve ad te

p.382
scribendi commoditatem praeterire, ecce iterato has ad te dare
non dubito, qvamvis vix aliud sit, qvod scribam. Si scirem,
te nondum Descriptionem illam Petri Claudii vidisse, mitterem:
Proximis, si lubet, mone. Citat in hoc opere qvaedam, qvae
de Animalibus Norvegiae concinnavit, qvorum miro teneor desiderio.
si apud haeredes aut alios ea expiscari valeas, communica,
qvaeso; digna videntur mea cura et recognitione; emendata
forsan et aucta ut ad te redeant, efficiam. Bona apud
nos rara nova. Revocationem M. Ditlevi Mejeri, fratris Pastoris
Teutonici mitto, ut videas, qvid in Holsatia molitus sit
novi. Sublato inferno, recta ad coelum ibimus omnes, mali
pariter ac boni. sed haec extra meum forum. Sanitatis potius
tuae cupidus, et te et uxorem liberos omnes qvam rectissime
valere jubco, Hafn. .Octobr. 163 2.
KKK
O LO VO
ATT VTATTTT
Thomae Venero.
E cum uxore et liberis et tora familia ex voto valere,
qvod literae docuerunt, mihi cognitu gratissimum. Faxit
aeternus DEus, magno Ecclesiae commodo, nostroqve gaudio,
in multos annos prosper ac felix vigear valeasqve. Nobiscum
DEus Opt. Maximus, ut solet cum liberis suis, qvos amat,
egit: maligno variolorum morbo filiam natu minimam et mox
filiolum unicum ad se evocavit; reliqvae supersunt, duae vix
evaserunt. Ita, ut placuit, factum est; ipsi honor et gloria.
Mitto Historiae Norvugicae exemplum, mea qvalicuqve cura in
lucem editae, qvam excipiet, si votis DEus aspiraverit, teqve
faventem habuerimus, de Animalibus Historia diu exspectata.
Nova, qvae referam, te digna non habeo; nisi qvod Illustrissimus
Princeps noster ULDARICUS, capta Silesiorum Niesa, inter
opima, qvae a Jesuitis tulit, spolia, Globum aencum coelestem
chonis Brae, magnitudinis stupendae, recuperavit, qvem
huc transmissum Academiae iconsecravit. Donum nullo aere aestimandum.
umores vanos non addam, qvum ex aliis eos haurire

p.383
te malim. Valere perge, amice integerrime, et tuos
omnes officiose saluta. Hafn. 23. April. 1633.
CCCLXXXIII.
OLAUS WORMIUS
M. Thomae Vegnero.
Stavangriam.
Luctuosus rerum mearum status ab obitu dulcissimae conjugis
tibi proculdubio innotuit; cum ergo pluribus non expono,
ne cruda adhuc refricem vulnera, praescrtim cum sciam, te,
ut amicum sincerum, meis calamitatibus tangi. num est, qvod
am velim exoratum, ut promissam operam in Monumentis tuaeDioeceseos
colligendis et describendis haud differas. Absolvi sex libros
eorum, qvae partim ipse collcgi, partim amici transmiserunt.
Editiomem urget Cancellarius, qvam maturare ctiam me
cogunt exterorum ad me literae haud rarae. Vellem, et tuum
nomen in iis legi, nihilqve est, qvod me remorabitur, ubi
tua habuero. Bergensia misit piae memoriae Episcopus D. Paschasius,
cgregie delineata. Asloensia D. Petrus Alesius Medicus,
vivis coloribus a pictore expressa. Nidrosiensia Dn. Episcopus
Schelderupius. Res tibi expeditu facilis crit, si juvenem
qvendam, Studiosum inprimis, picturae utcunqve gnarum, literis
tuis commendatitiis ad Praepositos et Pastores amandes; illi
ipsi, tui causa, necessaria ad iter, et victum ibenter suppoditabunt,
ope et opera juvabunt. Notet ille (1) Locum, in
qva provincia, qa parochia, (2) Situm, orientem, occidentem
etc. versus,;) Magnitudinem, qvoad longitudinem,
latitudinem, crassitiem, () Ipsam Monumenti faciem et structuram
depingat, (5) Interpretationem, qvam habere potest,
addat, (6 Acolarum de eo relationes, etsi sint fabulosae, ()
Memorabilia, qvae circa locum hunc gesta, et siqvae sint aliae
circumstantiae, qvibus juvari conatus noster possit. Ejus generis
in (1) Findoe, in baptisterio, 2) in ITonstad, in pariet
templi, (3) in Lunde, in janua templi, (a) in Framvarde, in
scopulo, (6) in Odvals cmiterio, () in Holand, (8) in
Segnedal, prope Aagard, (9) in coemiterio Nierum (10) in

p.384
templo Wang, (11) in Blidre, (12) in Urdal, in campana,
(13) in templo Skrotvald, (14) in Aals templo, I5 prope
Bornhags hafn, in scopulo, (16) in Bore - Kirke, in atrio, 17)
ibidem, prope [probe ed.] januam. Haec novimus penes vos esse; qvin plura
occurrant diligenter singula lustranti, non dubito. vae so,
da operam, ut habeamus, et Tibi grates referam solenniter
debitas, Dioecesi Tuae famam, et celebritatem concilies.
Ignosce, frater dilecte, qvod his te fatigem; publicum bonum
et labores inchoati co me impulerunt. Vale qvam prosper
rime. 1638.
KKK
A V
NTTT
TATT V
VTVOVVVV
Thomae Vegnero.
Stavangriam.
TRansmissas Inscriptiones Runicas probe accepi, pro qvibus,
et meo et totius Patriae nostrae nomine, gratias ago maximas,
publice non sine honorifica Nominis tui mentione acturus,
qvando Monumenta nostra lucis hujus usura frui contigerit.
Nam, ut res jam sunt, ferme despero. Majus enim opus
est, et graviores reqvirit sumptus, qvam ut privatus eo sim ferendo.
Scripsissem cum eo, qvi tuas tulit, sed, me inlcio,
discessit. Nunc hanc opportunitatem praetermittere haud potui.
Filius tuus se indies examini Thcologico accingit. DEus
conatibus adsitl Si penes me aeqve atqve alios staret, spes tuas
eousqve non dilatas, certo credas. Varia hic rerum facies,
qvam harum lator me melius apud Te expediet. Desiderantur
in Academia duo Theologi. Eloqventiae Protessionem obtinebit
M. Christ Stougardius, potices M. Christoph. Munthenius.
Filiam meam natu majorem Ingeram despondi M ano
Schelderupio, Concionatori Aulico. Nuptiis dictus mensis Augustus,
utinam auspicato. Salutat te tuamqve uxorcula Motsseldia,
qvam ante septimanas sex, tot expertus lubricae fortunae
casus, domum duxi, benignius fatum a summo rerum
Moderatore submisse exspectans. Vale. Hafniae, 4. Jun. 1639.

p.385
CCCLXXXV.
OTHO SPERLING
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Salve, Vir Excell. Wormi. Saepius ad te seribere volentem,
deterruerunt infidae illae Alpes et dissita, qvibus a te dirimebar,
locorum spatia. Nunc vicinior vobis factus, oecasionem
optumam elabi mihi nolui, cum praesens Vir juvenis ad vos
cogitaret. Ita etiamnum haerent infixa pectore merita, qvibus,
ut alia taceam, devinctus Tibi vivo. Vivo eqvidem, sed non
mco voto, submotus hic ad Arctoum orbem. Cogitabam
in Angliam, tempestate in Noruegiam ejectus sum. Hanc mihi
hac hyeme sedem elcgi sBerghis:, omnia ctiam tuta timens, et
ignes suppositos cineri doloso. Si mihi bene vis, fac ut te brevi
in literis tuis videam, et eum qvi in Sperlingium esse solebas.
vas inclusi ad D. Finclium et Bariholinum, qvaeso te.
curentur, et responsum simul urgeas, cum hic idem Vit
juvenis ad nos sit rediturus. Nihil enim mihi gratius accidere
posse existimes velim, qvam amicorum alloqvio allevari
vod si qva in re mea opclla Tibi possit essc usui, non jubeas,
scd inuicem imperes. Valc. Berghis. Sptembr. I628.
ae2AV
T VVT
LO VV
, Oltthboni Sperlingio
KKK
Ratissimum cognitu mihi fuit, Sperlingi doctissime, salvum
et incolumem, honoribus in Medicina et Philosophia
adauctun summis, ad patrios lares et hinc in arctoam hanc
orbis plagam te appulise. Gratulor igitur tibi ex animo, Deumque
rogo, conatus prosperet, atqve in sui nominis gloriam,
amicorum gaudium, tuum v. commodum et utilitatem

p.386
cuncta dirigat. De me porro hoc tibi persvasum habeas velim,
tuis commodis me defuturum nuqvam, ac si qvid sit qvo tibi
in his oris usui esse possim, mone, promptissimum reperies.
Caeterum si qvid habeas de Rhodio aut aliis nostratibus, de e
data occasione certiorem me facias rogo, dudum n. est ex qvo
aliqvid ab ipso litterarum accepi. Haec festinante calamo ad tuas
responderc volui, ut de pristino meo in te affectu nullatenus
dubitares; D. Fincium ut et Bartholinum suo etiam in re
spondendo satisfecisse muneri arbitror. Valc. 13. Octobr.
a628. Hafnia.
CCCLXXXVII.
OTTO SPERLING D.
D. Olao Wormio
Hafniam.
Salve, Vir Ecxell. Multis Tibi debeo nominibus, sed nunc
eo magis, qvod amicissimis Tuis hominem in extrema solitudine,
in squallore et situ semvivum, ad auras reuocare volueris.
Tanti certe hoc bencfiium interpretor, ut, qvi ante u
nice Te aestimabam, nunc co impensius amare Te incipiam.
Pro officio isto, afsectu, et voto, qvo conatus meos proseqveris,
gratias Tibi ago maximas, et idem ego Tibi cum felicissimi
anni auspicio precor. De Rhodio nihil fere habeo,
qvod addam, cum a Majo usqve nullas ab ipso viderim.
Patavii erant datae sub Februari decursum, Mantuam tunc
cum aliis cogitabat, qvanqvam nihil hic Princeps Germanorum
Filomaqeian moratur. Basileae ipsum nunc vivere, a
Doctore Michaele Christierni, qvi hic Berghis nunc degit, ac-
cepi. Qvicqvid id est, nihil ego affirmare possum, cum totam
hanc aestatem, ab amicis oinnibus et parentibus semotus, ho
qvid rescivero, taciam ut Tu seias. Interim si me Tuis qvandoqve
invises, in lucro hoc omne deputabo. Vale. Berghis
raptim ao. Decembr. I628.

p.387
CCCLXXXVIII.
OLAUS WORMIUS
D. Sperlingio.
Roschildiam.
Est prope Reschiliam Curia, Selsoe dicta, Ernesti Normanni
propria; hic, ante annos paucos, dum fundamenta
molendini struerent, inventum esse integrum Gigantis sceleton,
ab accolis accepi. Qvod si igitur occasio tibi fuerit,
in hoc otio, eo excurrendi, rogo, ex ossibus, qvae haberi adhiuc
possint, qvaedam nobis colligas, inter rara mea locum habitura.
Huic negotio operam suam Praefectus (qvi crebro Roschildiam
excurrere solet) rogatus sine dubito accommodabit.
KKK
V L
KKK
KKK
. Olao IWormio.
asniam.
Alve amicissime Dn. Doctor Wormi. Cum Legatos qvosda
Italos Hafniam venisse intellexissem, multum adlaboravi, ut
Icirem, qvo nomine et a qvo Principe missi venissent; qvod
eqvidem rescire hactenus non potui. vae caussa est, mi
. D. ut haec ad Te eo liberius scriberem, qvo mihi penitius
Tuus effectus est perspectus, et qvo minus hactenus habui,
qvod ad Te scriberem. Si Veneti sunt, forte aliqvas mihi
promitto literas ab illustriss. meo Contareno; sin alii sint,
nihilominus gratum id erit, ut per te sciam, ut, si Fridericoburgum
se forte contulerint, ego qvoqve magnificentiae istius
loci famam eadem opera videam. Vale, et audaciae ignosce,
Virorum optume Wormi. Roschildiae 2. Octobr.

p.388
CCCXC.
OLAUS WORMIUS
D, Otthoni Sperlingio.
Roschildiam.
Mantuani sunt legati, qvos ex Italia huc venisse inaudivisti;
qvid agant, qvidve tractent, plane noslatet. Cum qvidam
ex eorum comitatu aegrotare hic coepisset, contagioso hoc,
ut putabatur, morbo, Ibstrupium sunt translati, ubi cos adhuc
degere existimo; qvo tendant, aut qvamdiu ibi sint commoraturi,
expiscari non potui. Is, qvem aegrotare dixi, hic di
em suum obiit, et sine omni pompa, vespertino tempore, in aede
S. Spiritus sepultus est. Bergis ad nos appulit navis, qvae
de Medico nova attulit plane nulla: adhuc ibidem saevire conragium
pestilens affirmat, et ex familia Episcopi qvosdam abreptos.
De sceleto Giganteo quid Iperandum? Valc 1623. a6.
Octobr.
KKK
OTT O SPI
D. Olao lWormio.
Hafniam.
Alve, Vir Clarissime, Domine et amice honorande. Ue
aere me tuo liberem, ecce utendum mitto Calceolarii Museum:
qvod si certior ante se obtulisset mittendi oportunitas, non
commisissem eqvidem, uti libri desiderium impatientius ferre potuisses.
Amianthum Cyprium, et Cluthii pagellas de conservandis
bulbis et radicibus etc. ante paucos dies Roschildiam misi, ut
lafniam ad Fredericum vestrum curarentur, qvae num recte
ad manus tuas pervenerint, intelligere necdum potui. Cluthii
de lapide Nephritico an videris, dubito: ex Belgica in latinam
Laurenbergius, si recte memini, transtulit: si desieras, a me
habebis. Qvod si hoc qvid possim amplius, non commendes,
sed imperes. si qvid Tu in me et Plinio ornando opis feres, in
ingratum certe non colocaveris. Semina qvaedam pro horto tuo

p.389
intra paucas septimanas a me exspectabis, si qvibus te delectari
intellexero: Te meo vicissim non defuturum spero. Salua,
qvaeso te, Virorum optumum, adfinem Finceium, Tuqve ipse
cum Tua, meo meaeqve nomine iterum salve et Vale. Ex praedio
meo Jernlse 3. Mart. MDCVI.
KKK
KKK
OLAUS WORMIUS
DOtthoni Sperlingio.
Vae misisti, omnia probe accepi, Vir amicissime, ante octiduum
circiter, una cum literis tuis. Clutii conservandorn
bulborum ratio, ut et Amianthi frustula, mihi sunt
oblata. Nunc exoptatum et exspectatum Calceolarii Museum vi.
deo, cujus moram qvod impatientius videar tulisse, insito tam
rara tam cara videndi et tractandi ardori, non vero de tuo candore
et promissis dubitandi animo adscribas, velim. Gratias
igitur pro singulis ago ingentes, utqve tua venia jucundissimo
huic museo paululum immorari liceat, rogito; adeo placet, ut
ab eo aegrius avellar. Clutii de lapide Nephritico, a Laurenbergio
in latinum translatum, libellum, Rostochii excusum, habeo.
Praeter ea, qvae nuper monstravi, hactenus in Plinio, alujus
momenti qvod esset, non observavi; siqvid occurrat praeterea,
in tuum usum annotabo. Ex potioribus, qvae mihi jam
suppetunt, Tibi mitto semina qvaedam, inter qvae Cretica qvae
videris, per manum nostri Rhodit ad me sunt deiata. Ex hisc
facile conjecturam facies de iis, qvae desiderem, qvorum te,
Florae pullum genuinum, nos copia beaturum, confido. Interim
vale, et, ut soles, ama. Tuam tuosqve officiose salutant
nostri omnes, qvos, tuo nomine, compellavi. 1636.

p.390
CCCXCIII.
OTHO SPERLING
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Salve, Vir Excell. Domine et amice observande. Coram de
his, qvae a congressu nostro mihi visa, tecum agere volentem,
temporis angustia deterret. Tribus proinde littcris indigitare
volui, ut hujus meae oblectationis particeps fieres.
Chaledoniorum optimae notae frustula inprimis monstrabat spectatus
ille Docimastes, ex qvibus integras esse conflatas rupes,
in Farreis Insulis, fando se accepisse referebat. Legerat ista
in littoribus Insularum, qvas jam nominavi, et cum his innumeras
portiunculas lapillorum ex Pseudo - opali et Molochitis fa
milia proferebat. vidam in his pallidiores illas certe Turchinas
gemmas imitabantur. Sed haec in transitu, nullo delectu
erant lecta. Non dubito, qvin septentrio hisee hominibus divitias
polliceatur, sed uti iis mehercles haud norunt. Vale
mi D. Doctor, me, qvod facis, ama et cum Lectissima tua
J,, v
T TATTTT
KKK
O VVNILO
. Otthoni Sperlingio.
Hafniam.
Romissi memor, ca qvae ex tuo a nobis abitu circa Regiam
. Majest. cntigere, brevibus exponam. Eo die, qvo discessisti,
qvi erat 12. hujus mensis, largius aliqvanto pransus
et Rex, qvam cum simul aderamus. Hora 3. rursum electuarium
praebuimus, ac toto die meliuscule habuit. subscqvens nox
qvietior fuit. Cum hora8. diei 13. accederemus, dixit se unicam
saltem sedem habuisse, eamqve circa .matutinam i qvin imo

p.391
alterationem sensibilem ex electuario percipere. Dedimus dosin,
qvam cum difficilius solito deglutiret, paululum vini exhibuimus,
ad faciliorem deglutitionem. Libenter prandentem vidissem;
sed me admittere noluit Noster, hunc enim honorem
sibi soli reservatum voluit. Narravit redux Regiam Majest.
valde debilem fuisse, nihil ferme comedisse, qvod tamen ex
Generali A. qvi una adfuit, percipere neqvivi. Rediimus hora
tertia, post exhibitum Electuarium; qvaesivi, num aerem frigidiorem
in templo (aderat enim sacris,) ferre potuerit, Respondit,
sc ante finitam concionem discessisse. Regerebam,
mihi videri Reg. Majest. nimium alterari ex aere frigidiore, et
hoc etiam die Veneris observasse me; consultius forsan ele,
ut sacra in conclavi audiret. Nihil respondit. vaerebat,
num in parato esset emulsio, qvam cubiturus Iumeret? Ovia
rem hanc solus curavit F. et tarde nescio qva de causa, respondit
ipse, nondum Hafnia huc delatam, od aegre tulise M.
R. mihi videbatur. Mihi interim Danice dixit, se eo die nihil
dejecisse. Decimo qvarto accessimus, solita hora, invenimus
in sella sedentem; ac mox conqvestus, se jusculum suum solitum
non sumpsisse, qvaerenti mihi causam, dixit se hora V.
surtexisse, sed cum admodum ei doleret ventriculus, coactum
fuisse rursum ad lectum se conferre, hinc intermissum jusculum.
Electuarium more solito sumpsit. Hora 1O. prandenti jussus
adfui, repugnante altero, et certe pro ratione status morbi
utcunqve bene comedit et bibit. Interim mirabatur Noster,
non plus profuisse magnam nostram antidotum (ita enim loqvebatur.)
Regessi ego, bidui spatio nos tantum ea obtinuisse, ut
et melius dormiat M. R. et sedata sit diarrhoea, et appetitus
plane antea prostratus, aliqvo modo redeat: vires qvoqve non
adeo sint dejectae. Hora III. rursum dedimus Electuarium.
Hora IX. cubitum iturae Emulsionem. Die XV. reversi, intelleximus
noctem inqvietiorem fuisse, qvater M. R. surrexisse,
sed, cum de dejectionibus qvaererem, respondit se pauca sed
vale flatulenta egessisse, nullum adhuc sentire se ex medicameutis
alterationem. Respondi, obtinuisse nos tantum, ut cesset jam
alvi iste fluxus, qvi vires prosternebat, hinc meliora speranda.
Assidue adhuc de dolore circa ventriculi regionem conqvertbatur
magnus aeger unde a prandio turbata alvo multa faeculenta

p.392
et ruda dejecit. Hora III. usus consveto medicamento,
melius aliqvanto habuit.
DEus Opt. Max. salubria nobis suggerat consilia, qvibus
Optimo egi subvenire et difficillimum morbum expugnarc valeamus.
Fridericsburgi 15. Februarii 168.
KKK
OLAUS WORMIUS
D, .Otthoni Sperligio.
afiam.
TUas hodie accepi, et credo te meas qvoqve, ni fallant
internuncii. Citius scribere non placuit; qvia monui
me non scripturum, anteqvam qvid nostro proficeremus consilio
animadverterem. Minutius singula persecutus sum, qvia e
re nostra fore animadverti. Relationem continuabo. Hodie,
qvi VI. est, consveta hora accessimus: Bene se praeterita
nocte dormivisse retulit Rex. Medicamentum sumpsit solito melius;
hilarior nobis visus est. Semel horis matutinis ejecit solidiora,
et melius concocta. Urina sedimentum copiosum ac
laudabile habuit. Laetabar valde et rem in vado existimabam.
ocirca ad templum nos contulimus. Rex mansit in conclavi.
Hora prandii rediimus, conqverebatur deterius se habere,
nec aliqvid comedit, momenti qvod esset alicujus. Hora III.
decumbentem in lecto accessimus; pharmacum praebuimus more
solito; meliuscule se habere visus est. Accessit Prorex, eui
omnia exposuimus, qviqve humanissime de omnibus nobiscum
egit. vid dicam? omnia infida, cum nos maxime tutos speramus,
subitaneae superveniunt revolutiones, qvae spem nobis
adimunt. Jam in eo sumus, ut de novo nostrum paretur Electuarium.
Meo suasu duplicabitur in eo Theriacae dosis. Tu
an ita fiat animadvertes, qvia Noster solus cuncta curabit.
sibi omnia Dn. Prorex melius exponet. Vale. Fridericsburgi
die 16. Febtuarii 16a8.
Samuel Pharmacopoeus ex o, qvo hic sum, me conscio,
nil nif Emulsionem, de qva convenimus, praeparavit.

p.393
sed qvia ea nil proficere nos animadverti, ulterius ea usi non
sumus. Frigida omnia ejus constitutioni inimica mihi
vidontur.
KKK
OLAUS WORMIUS
Ottboni Sperlingio.
Hafniam.
obe curatas fuisse meas gaudeo; tuas hodie etiam accepi.
Narrationem meam continuabo, ut tibi omnia aeqve constent
ac mihi, paria facturum Te, hu ubi veneris, certo confidens.
vid et qvomodo res inter nos acta sit, hora matutina
diei VI. ex Dn. Prorege, qvi una aduit, intellexisse te
arbitror. Lapsus aliqvantulum memoria tunc videbatur Serenissimus
Rex. Urina laudabile exhibuit sedimentum, excrementa
concocta, Defecit nostrum Electuarium; et qvamvis saepius
de novo parando antea monuerim, nihil tamen a Nostro
obtinere potui. Causam dcinde subolfeci hanc, qvod Noster
ille nempe Electuarium abrogatum, et suas Rotulas substitutas
cuperet. In prandio meliulcule se habuit, solito more bene
comedit, ac ultra dimidiam mensuram vini ebibit. Omnes
cjus alacritatem adseripserunt conversationi cum Dn. Prorege,
optaruntqve diutius hic commoratus ut fuisset. Nec dubium,
qvin, si talem virum, qvocum de necessariis agere posset,
semper secum haberet, ejus valetudini multum conduceret.
Hora tertia in lecto invenimus, non tamen debiliorem solito,
in defectu Electuarii Rotulas dedimus, qvas Fabricius ordinaverat:
dixit constare ex ol. cinnam. succin. alb. solut. perlar.
sal. corall. matris perlar. cum saceharo. Rotulas sumpsit tres,
vinum superbibit more solito. VI. nox utcunqve bona,
ipso Reg referente: ter surrexit, semel dejecit concocta; Urina
flava, sed sine sedimento. Rotulas praebuimus; sed dixit se
nolle ulterius illas, verum Electuarium solitum: qvod auctum
commode ante horam tertiam Hafnia accepimus. Prandium
ferme, ut die praeterito. Hora tertia Noster in aureo orbe Rotulas
tres, et simul dosin nostri Electuarii obtulit, ut sumeret
Rex utrum lubecrt; rejectis rotulis, electuarium sumpsit more

p.394
solito. Conqverebatur horis matutinis, os et fauces lenta ac viscida
pituita obstrui, qvam difficulter ahmodum exsereare valeret:
vocirca in defectu aliorum, gargarismum confecimus
ex Rob de Rubo idao, Aq. hyssopi et Rsarum. Dic I. optime
ab electuario nostro ea nocte conqvievit; semel surrexit;
sed nihil dejecit: Urina, hora octava, crassior crat solito,
sed flava, cum bullis. De nulla re conqvestus est. Gargarismate
usus, parum saltem pituitae exscreavit. Hic claudo;
qvoniam jam ad vos abituriunt omnes. Noster cre valde se
jam mihi praebet amicum, cui tamen qvantum fidendum, scio:
qvousqve per consclentiam possum, ei me accommodabo. Vale.
Fridericiburgi a. d. 19. Febr. 1648.
CCCXCVII.
OLAUS WORMIUS
Magno Cancellario
CHRISTIANO FRIIS.
Petiit Dominus Jonas Schonvigius, eujus industria hactenus
L usi sumus in Monumentis conqvirendis, Magnificentiam
Vestram meis intercessoriis ut compellarem, apud Majestatem
Regiam causam ejus agere ut haud gravetur, ad Parochiam
qvandam, in Dioecesi Bergensi vacantem, cujus conditiones
pluribus ipse exponet, promoveri ut possit. via vero utilem
nobis hactenus navavit operam, submie rogo, Magnificentia
Vestra in hoc negotio ei adele, et petitioni ejus locum
dare ut haud dedignetur. Qvod si voti compos factus fuerit,
forsan ea, qvae adhue in Cimbria restant, pari diligentia ante
abitum delineabit. Ni molestus essem nimium, obnixe contenderem,
ut, si ulla sese offerret occasio, mei etiam apud Majestatem
Regiam memor esse vellet, ne repulsae taedium animum
plane dejiciat, omnemqve Antiqvitatum nostrarum curam
excutiat. vid enim dissimulem, tot exantlatorum laborum
denegatum praemium, domestico luctu exacerbatu, ab isti
curis alieniorem me reddidisse? A Magnificentiae Vestrae favore

p.395
totus pendeo, qvi me ad haec instigavit, qvi me, opera
et consilio, juvit, qvi haud frustraneum spopondit laborem;
Dotataqve virtus
Crescit, et immensum praemia calcar habent.
Deum supplex veneror, Magnificentiam Vestram, cum tota
Generosae Familiae prosapia, nobis salvam et incolumem praestet,
et periculosa hacce tempestate sub umbra alarum suarum
clementer protegat. Hatn. 162.
KKK
ITT
INL NAOOO
C. Viro
. Olao Vorm
Salutem et Officia.
Larissime, humanissime Vir. Accinctus itineri Svedieo (vo.
catus nempe per literas passus liberi seu immunis a sumtibus,
ut me S. R. Mti sistam, priusqvam in Germaniam me
conferam) non possum non verbulo te salutare, ac pro Epitaphio
Runico nuper abs te donato, mittere Institutionem hanc
lingvae Runicae, in Svecia editam. Plura forsan brevi communicabit
coram Nobiliss. Dn. Jonas Buraus, Agens S. R. Mtis
Sveciae, cognatus Burei illius Upsaliensis, de qvo nuper nobis
sermo fuit, vir sane humanitate, candore aliisqve virtutibus
dignissimus; cujus amicitiam omnes boni exspectant.
Ovodsi illi etiam ostenderis miranda tua, mihi nuper commonstrata,
rem humanitate tua dignam et mihi gratissimam facies,
nec minus gratam, si occasionem illi dedcris contrahendi amicitiam
cum Claris. D. Bartholino, qvam meo svasu expetit.
Scriberem eadem opera ipsi D. Bartholino, sed propter itineris
comitem festinantem impedior. vaeso saluta illum millies
millies, et roga, si qvid respondere dignabitur ad literas meas,
ante sex circiter dies a me missas, id mittere ne gravetur a
dictum Dn. Buram. Vale et Salve millies cum Clar. D. D.

p.396
Collegis. Spero me propediem reversurum. Nam Ser. Maj. R.
Sveciae brevi ad fines Daniae ventura dicitur ad colloqvium
cum Sereniss. Rege Vestro instituendum, spero maximo utriusqve
Regni ac totius orbis Christiani bono. Helsingorae I5.
Febr. 162.
Cave aliqvid Danicis Antiqvitatibus tribuas, qvod Svedicum
est; aut magna inter nos orietur (amica tamen)
contentio.
KKK
OLAUS WORMIUS
ohanni Narssio, Historico Svetico.
Ratissimae mihi tuae fuerunt, Narsi Clarissime, tum qvod iis
inita amicitiae foedera mihi visus sis etiam absens continuare,
tum qvod missa Institutione Runica (qvam tamen dudum
vidi) conatibus meis ludicris prodesse studueris. De me vicissim
qvaevis, amico grata, tibi ut polliccaris, velim. Adventus
Nobilissimi Buraei, qvem avidus exspecto, mihi gratissimus
erit; Ita enim Viri, ut puto, in hisce haud leviter versati,
de nugis meis judicium expiscabor commodius, et tanti
Viri exoptata conversatione et familiaritate in luctuoso hocce
meo statu haud parum recreabor. Nihil certe tam rarum et
charum in meo erit Naturalium thesauro, qvod non lubens
libensqve ostendam. Bartholino qvoqve nostro gratius nihil accidere
potest, qvam ejus frui colloqvio, ad qvod occasionem
ego, ubi venerit, suppeditabo. Is te vicissim officiosissime salutat,
et, ni fallor, scribet. In meis nihil qvicqvam invenies
Danis tributum, qvod non fide dignorum testimoniis aut
ci stabilitum3 qvocirca nullius virgulam metuo censoriam.
sed tu cave, ne, dum alienis oculis videre, et alienis
auribus audire cogeris, commissi muneris limites (jocari
licet) transgrediaris, a Polonis jaculis et obelis configendus.
Salutant te nostri omnes. Effigiem, qvam nuper promisi, en
mitto, ut, hujus aspectu, amici abscntis ctiam qvandoqve
recorderis. Vale Narssi amicissime.

p.397
Literaturam meam Runicam, qvam praesens ostendi, si
brevi epigrammate exornare placeret, mihi gratissimum foret.
Cal. Martii, 1629.
CCCC.
OLAUS WORMIUS
Nicolao Andreae.
Petiit a me spectabilis Dn. Decanus M. Joh. Alanus, ut
id qvod ipse publico programmate, ego privatis meis ad te
literis praestarem, te videlicet, cujus nobis explorata vitus et
eruditio, ad instantes Majo mense Magistralis Laureae honores
invitarem. Cum igitur tibi tuisqve rebus semper bene consultum
cupiam, non potui non ejus petitioni morem gerere, teqve,
ut hos ab Academia oblatos honores neqvaqvam respueres,
adhortari, idqve multis de causis, qvas praeseus malo exponere,
qvam infidae committere chartae. Non est, qvod sumtuum,
(qvi jam, lublatis conviviorum impensis, tolerabiles
plane redditi sunt,) te deterreat magnitudo, cum non dubitem,
qvin Nobilissimi tui Patroni sine tuo impendio illos sint
suppeditaturi. Plura privato reservo colloqvio. Vale et veni,
27. Mart. 1629.
CCCCI.
OLAUS WORMIUS
Joanni Schelderupio.
Vitebergam.
Qvod animi mei cruciatus et angustias, ex tot amicorum
funeribus, tempestate adeo nobis luctuosa, contractas,
literis tuis lenire conatus fueris, gratias ago ingentes. sed crede
mihi, mi Schelderupi, tot tantaqve sunt, qvae me cumulatum
obruunt, ut, nisi Divinis edoctus Oraculis, cnncta haec, fumi,
umbrae aut nihili instar evanescere, meosqve non amissos
sed praemissos scirem, ferendo vix essem. Non enim uxor

p.398
modo, et Bartholinus affinis, sed Pater, soror, D. Fuirenius
aliiqve ex affinitate qvamplurimi hanc ingressi sunt viam, ut sibi
laetam, ita nobis relictis luctuosam. Nec adhuc, undiqve pestifero
septi contagio, nobismet ipsis crastinum polliceri valemus.
Academia dissipata, Professores dispersi, qvidam etiam
(ut probitatis illud exemplum M. Hermannus Nicolai) hac luc
penitus sublati. DEus misereatur nostri, ac tandem peccatis ignoscens,
salvos ns praestet, teqve tuaqve studia ad sui Nominis
gloriam et Patriae salutem dirigatl Vale. m. Novembr. 62.
OLAUS WORMIUS
Jobanni Cabeliavio elgae.
Inas a te, Vir Clarissime, ab obitu mariti, viri Celeber
Brimi, D. Casp. Bartholini, Affinis mei aeterna memoria colendi,
accepit literas Vidua moestissima, ac prioribus qvidem
ut responderet, qvendam ex amicis nostris rogavit; qvod cum
haud factum vel neglectum ex posterioribus tuis colligat, iis
ut ego satisfacerem, expetiit. Ac qvamvis prae moerore vix,
qvod dicendum, efferre valeam, qvia tamen necessitas id postulat,
tribus verbis cape, Bartholinum tuum ad superos migrasse,
nobisqve indelebile sui desiderium reliqvisse. vando,
qvomodo et ubi, adjuncta te docebit charta. Gratias interim
agit Vidua moestissima pro affectu intemerato, ad extremum
usqve durante, ac serio dolet, ad tot tuorum amicissimorum
mortes et hanc accessisse, qvae ut tibi accrba, ita ipsi acerbissima
Meditationes cjus in Crationem Dominicam lingva vernacula
conceptae, sub praelo sunt. Commentarii in Officta Ciceronis
liberalem exspectant Typographum. Alia ejus monumenta, Saeris
qvibusdam exceptis, publicari Ipse vetuit. De Eqvesti Ordine
Danico cum qvibusdam ex nostratibus egi; ubi qvid ab
iis memoria dignum accepero, communicabo. Artificium illud
hernias curandi absqve sectione et testiculi exemptione, me
non latet; sed totum in #e)gceirh/sei consistit. Ejus meminit
Platerus, tomo tertio Praxeos de curatione Procidentiae partium,

p.399
pag. m. 620. Haec sunt, Vir Clarissime qvae ad tuas ut responderem,
petiit Vidua. Interim si qva in re vices affinis pie
defuncti subire valeam, tuis conatibus non deero, meqve tibi
commendatum cupio. I62.
ATT
T A
KKK
V. Cl.
OLAO VORMIO
M. Doctori
. 2
Hafniam.
Ost inmensas qvidem moras, Vir Claissime, tandem tristissimae
tuae mihi redduntur, qvarum sane ctio adeo pectus
sauciavit meum, ut adhuc miserrime fluctuet. Credideram, jam
satis Parcae me litasse, tot doloribus defunctus. at, ecce, ad
tot meorum morts, accedit insuder BARThOLINI (heul
mei hactenus) occasus. vi qvantum animo meo inflixerit
dolorem, ex constantia mei erga ipsum amoris fac ile perceperis.
Est, cur lugeant Dani, cur langveat Academia, cur vos
consangvinei lamentemini. Sed et mihi vices debentur. si ullam
abs me consolationem exspectes, mi ormi, falleris. non
go alios consoler, lachrymis ipse madens. qvin imo usqve adeo
consolationibus exhaustus sum, ut, qicqvid eo a me proferri
qveat, jam praestiterim. vid igitur dicam Certe doleo
Viduae statum, ac posthumorum vices. Dignaberis ipsi meo
nomine gratias agere maximas, qvod in tanto casu adhuc mei
meminerit. Te autem, qvi scribendi provinciam suscipere
malueris, qvam me ulteriori exspectatione fatigari,
vehementer laudo. qvem insuper accumulas affectum,
utrisqve amplector ulnis. En vicissim tibi meum. Studia autem
mea sic tibi consecro, ut, qvicqvid inde commodi redundet,
tuum esse putes. De Ordinibus Eqvestribus qvod addis, utinam
serio xpisceris Si me amas, ut amas, hic ostends. Rem

p.400
tam gratam mihi praestiteris, ut vel solo isthoc nomine me tibi
in perpetuum obstrictum habiturus sis. Diligenter itaqve, mi
Vorm, investiga, ac transmitte, Si cito dederis, bis dederis.
Ego vero de te omnia mihi polliceor optata. Si qva manuscripta
literaria habeat Vidua, per sacra Musarum rogo, ut mihi
communicentur. Ego qvidem tam religiose omnia servabo,
qvam candide meum dilexi Bartholinum. atqve ita haec tractabo,
ut onem inde gloriam ad amici mci nomen derivaturus
sim. vae supersunt monummenta, obsecro, ut divulgari cures.
Commentaria in Officia Ciceronis, si ita scdet, hic venustissimis
sacile curarim typis imprimi. sed haec res tui arbitrii esto. Ut
me omnibus Academiae Hasniensis Professoribus commendes, etiam
atqve etiam rogo. Salveat a me Vidua. Tu, mi lormi, vale,
ac me amare perge. Hagae Comitum I. Julii c11cxxx.
Ut freqventer ad me scribas, te obtestor.
KKK
TTA
ATTTT
KKK
V a jVO
e. Olao Iormio.
KKK
S. D.
Aahiam.
Am bis ad Tuas, Vir Clarissime, respondi. as si aeceperis,
facile intellexeris, qvantis concupiscam votis. ut
te mihi in Chiffsetiana causa commodes. vare non possum,
qvin iterum Te rogitem, ut serio invigilare ne graveris. Non
promoveris Ordinem Eqvestrem, qvin et Tu scanderis codem
qvo Dominus Ciffetius, vir ingeniosissimus. are autem
adeo Te urgeam fit, ne amicus alioqvi puret, segnem me
aut supinum esse. Ut ne Academiae Hafniensis ac Soranae Professoribus
commendes, jam ante scripsi. Qvocirca petitionem
hic meam novare nolim. Tu modo fac, ut sentiam, qvid meo
nomine et velis, et possis. Sripseram, ante menses aliqvotr li.
ras ad Serenissimum Daniae Regem. vas num Bartholinus no.
ter,; Magno Cancellario tradiderit, scire laboro.

p.401
Qvod si Tu expiscari qveas omnino velim, uti facias. Ego
vicissim hic totus tibi patescam. Praestantissimo Viro, Johanni
Meursio, meo nomine, salutem annunciari cupiam: ut et, si
grave non est, Johanni Erasmo, et, qvem priore loco nominare
debueram, Magnifico Rectori, Reverendo ac clarissimo Viro,
D. Casparo Erasmo, eujus Orationem funebrem non sine lachrymis
perlegi. a potissimum via literas ad vos meas ablegaturus
sim, novisse gestio. Salve, mi Hormi, et me redamare
perge, qvi Te amabo in aeternum. Hagae Comitum IV.
Aug. clo Iocxxx.
IOH. CABELAVIUS
D. Olao lWormio.
Hafniam.
Am aliqvoties tibi scripsi, Vir Clariss. de meo erga te adfectu.
Male mecum agitur si literarum ad te mearum nihil
pSerferatur. Cujus qvidem rei per te certior fieri ardeo. De
Ordinibus Eqvestribus si qvid intellexeris, aut nunc forte a Proceribus
expiscatus fueris, te etiam atqve etiam obtestor, ut
mihi omnia prima qvaqve occasione perscribas. Qvod si feceris,
mihi pergratun., nominisqve inde tui famam auxeris.
vousqve me tuo digneris adfectu, hoc, amabo, appareat.
Ego vicissim tuis ad nutum nsibus desudabo. nec enim aliter
inter veros obtinet amicos. Brevi scripta qvaedam accipies
qvibus indelebilem tibi amicitiae nostrae tesseram propinaturus
sum. Qvod pluribus nunc, si liceret, dilatarem. sed proximis
de omnibus qvam copiosissime. Interea, mi Wormi, vale,
et me ama. Dabam raptim. Hagae Comitum xix. Octobris
M DCXXX.
CCCCVI.
OLAUS WORMIUS
Johanni Cabelavio.
Ex qvo ego de tristissimo Bariholini nostri obitu certiorem [ceriorem ed.]
te feci, ternas tuas accepi; ac duae priores qvidem, 12. Jul. et

p.402
2. Aug. datae, una eademqve hora ad me delatae sunt, qvibus
etiam mox respondi. Sed meas ad manus tuas haud pervenisse,
ex iis, qvas hodie accepi, I. Octob. a te exaratas, satis colligo.
vocirca, qvae fcripsi, paucis repetam. Doleo eqvidem,
tuisvotis et exspectationi de Ordinibus Eqvestribus satisfaccrc
me haud posse; ex omnibus enim, qvibuscum hac de re contuli,
nihil memoria dignum expiscari adhuc licuit. Hoc saltem
atum, viguisse in Dania Eqvestrem Ordinem, Divae Virgini diatum,
longe ante tempora Regum ex Familia Oldenburgica
creatorum. Hujus socii pensilem ex auro Deipara effigiem ex colo
gestabant, in catena ex elephantibus et peronibus alternatim
conftata. Ipso vero Coronationis die et actu, hunc honorem bene
meritis a Regibus collatum esse, ex variis documentis acsepimus.
Ac plura qvidem de eo Ordine, jam fere obliterato,
habere non Iicuit, qvam qvae refert Isaacius Pontanus in sua
Daniae Chorographia, qvae sub praelo Amstelredami jam fervet;
qvem, si lubet, consulere hat de re poteris. In Historia Christiani
II. lego, eum (cum Anno 152o. Stoholmii in Sveciae Rgem
coronarerur) in solenni illo actu, Eqvestrem dignitatem
Danis tantum qvibusdam contulisse, aegre ferentibus Svecis,
nemini suorum hunc honorem habuisse. Serenissimus vero Rex
noster, Christianus uartus, confecto bello Svetico, cum Victor
ac trumphator rediisset, ex Proceribus Regni duodecim selegit
(qvi, omnium consensu fortiter pro Patria pugnando, summos
promeriti erant honores in qvos novi Ordinis Eqvestrem
conferret dignitatem; Inter qvos primas obtinuit Magnificus
Canccllarius Regius, Christianus Frisius de ragcrup, Vit de
Patria et bonis omnibus, praesertim literatis, optime meritus.
In publicis Comitiis, Coldingae habitis 616. praesentibus variorum
Principum Lcgatis, per Praeconem Regium eorum proclamatis
meritis et nominibus, magna pompa Eqvites eos
creavit auratos, collato insigni, (ex auro et gemmis confe.
ctum est brachium, strictum vibrans ensem) qvo exornatos eos
qvandoqve in magnis solennitatibus conspicere licet. Ordo vero
hic, qvia virtute acqvisitus, haereditarius non est, nc in
fuccessores aut Haeredes transit; sed pari virtutis merito acqvirendus
restat. Ab omni aevo Patriae nostrae hoc extitit fatum,
ut majori semper laboraverit inopia eorum, qvi res memoria
dignas literis ad posteros trasmitternt, qram qvi literis

p.403
digna gererent. Hinc factum, ut et jam te non minus, qvam
Chifletium tuum, contra spem et voluntatem, spe falsos, invitus
dimittere cogar, veniam submisse precatus. Vidua D. Bartholini
varia qvidem tenet ejus Manuscripta, sed paulo ante obi.
tum testamento cavit, ne divulgarentur, paucis exceptis Theologicis
et Commentariis in Oscia Ciceronis, qvae lubens ad t
transmitteret, si tuto fieri posse speraret. Cum Magnifico Do
mino Cancellario de literis ad Regem scriptis gi, sed retulit,
se in tanta rerum graviorum cura meminisle haud posse, an ad
Majestatem egiam pervcnerint. Salutant Te nostri omn
qvibus tua commendavi studia. I63o.
KKK
KKK
T A
. AVL
D, Olao ormio,
Hafiam.
Ost longas demum moras, Cl. nami, humanissimae tu
literae mihi traditae sunt. Meas autem omnes, qvas miseram,
perlatas esse gaudeo. Utinam et sic tuas accepissem at
ego vero, ut recte colligis, nihil tuarum vidi, post obitum
qvidem celeberrimi BARTHOLINl nostri. Qvod qvantopere
me urat, nil attinet multis diffundere. De ordinibus Eqvestribus
qvod seribis, qvando aliter esse non potest, aeqvo animo
ferendum est. Gratias interim immortaleis tibi ago, mi Vormi,
qvi hactenus votis nostris, qvantum in te qvidem fuit,
adspiraveris. Qvod transmittis, etsi parum tibi videtur, acceptum
tamen erit magno illi Chiffetio mco. Ego autem agnosco
industriam tuam, et amplecto. Vic issim tibi, qvando opus
erit, vacabo ac patebo totus. De literis nostris ad Sereniss.
Regem Vestrum bene se habet. Et hic officia tua aesti.
mo ac laudo. qvinimo insigni me cumulasti benificio, qvi nomen
meum Magno Regni Cancellario commendaris. Et ego omnia
tibi mea offero atqve mancipo, qvae honori tuo prodesse
qveant. De manuscriptis praestantissimi Earthclini nostri, qvid
itane cavit ille testamento suo, ne ea, qvae hic exspectamus
avidi, publici fiant juris? qvid dicam? non ego ultimam Tanti

p.404
Amici voluntatem impotenti votorum aestu fatigem ultra. qvanqvam
vellem, aliter statuisset., at nunc per me ratum esto,
qvod mandavit. De Commentariis ejus in Officia Cicernis, S
qvam jucundum fuit id qvod scribisl utinam por o id efficias,
ut opus illud ad me perferatur. nae tu, et me tibi, et posteros
omns aeternum devinxeris. Ego qvidem tanti beneficii memor
ero, qvamdiu aura aetherea vesci dabitur. Curabo sedulo, ut
qvam splendidissime in gloriam ac laudem Daniae vulgentur.
Non deerunt hic mihi typi Eleviriani. Praeterea agam nia
qvae ad Bantholini nostri famam pertinebunt. Seqventi septimana,
Lejdam cum Musis meis commigrabo, ut vl hinc facile
colligas, qo animo et consilio scripta illa velim postulemqve.
Poslent qvidem tuto transmitti, si istic alicui describenda traderentur.
vod ut fiat, in manu tua situm est. Utcumqve autem
miseris, pergam jam inde maris rogare Deum, ne sol vat
interea aut laxet praecipitem Africum Decertantem Aqvilonibus,
Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti. Tu vero, Vir Clarissime,
nihil hac in re praestiteris qvod non ad honorem tuum redundaturum
sit. Fac itaqve, te qvaeso, me voti mei compotem,
ac ostende, qvantum me ames. Proximis mittam Centuriam
Epistolarum mearum alteram. et sic alias, cum ono Deo, plu
ra. Exactius scripsissem, si differre visum fuisset, at nunc, ecce,
eadem illa hora respondeo ad tuas, qvas ultimas accepi. Sale,
mi Wormi, ac saluta omnes istos, qv.bus pr te innotui.
Salveat iam vel ter a me Vidua Nostri. E museo meo, Hagae
Iv. Ja cIO IScxxI.
Ut singulis, te per sacra Musarum nostramqve amicitiam
rogo, occasionibus scribere ne graveris.
CCCCVIII.
OLAUS WORMIUS
Joanni Cabeljapio.
Leidam.
Ultimas meas ad te pervenisse gaudeo: qvod vero exspectationi
non responderint, non mea, d eorum, qvi
res nostras cosignare debebant, factum ess cualpa, agnoscere te

p.405
arbitror. Vidua D. Bartholini aegre qvicqvam ex Mss. dimittit,
tum qvod filium habeat optimae spei et indolis eximiae, cui
haec olim committere se tuto posse sperat: tum qvod gener
Hallervordii, apud nos bibliopolam agens, avide iis inhiet, et
haud levi aere vulganda conqvirere studeat. vot ego fecerim
jacturam librorum Mss. qvaedam ad Jacobum Marci, tpograpl
um Vestrum, (qvi mecum hic de iis vulgandis egit) transmittendo,
narrare poterit nostras Jacobus Svabe, Med. Studiosus,
qvi apud vos degit, qvemqve tibi ob modestiam commendatum
velim. Ni idem periculum metuerem, Literaturam
meam Gothicam censendam transmitterem, et forsan veslris etiam
typis committerem. Sed piscator ictus sapit. Tuarum Epistclarum
Centurias ecqvando habebo? Clarissimum Scriverium st
qvando convenire detur, officiosc, qvaeso, meo nomine salutes,
ac, qvod honorificam adeo mei in sua Tpographia fecerit
mentionem, gratias age; me Tanti Viri benevolentia gaudio
affecit magno, mutuum amorem nunqvam non testaturum
Vale et bono publico diu vive. Hafnia 163I.
TADTATT
l DL V
Cl. v.
Olao Wormio,
KKK
Hafniam.
DEne ergo se habet, mi Varmi, de qvo seribis. Non ego
Pte ulterioribus fatigabo votis. qvinimo gaudeo, magnum
illum Bartholinum reliqvisse tantae spei filium. Faxit DEus, ut
paterna aemuletur vestigia. itaa profect confirmabitur, feroces
aqvilas imbellem haud parere columbam. De Gothicis tuis qvod
addis, matura. Noli, Iormi praestantissime, sp es nostras suffla.
minare. Ego sane, si qvis tuorum, tua videre ardeo. Secun.
daee meae Centuriae, de qva tu tam serio, exemplar en tibi. Alterum
qvod adjunxi, Reverendo Brochmando debetur. Tu simul et omnia
mea qvidem officia, liberaliter ei offer. Centuria tertia, jam
hiqvoqve brevi exsculpetur: ut et tractatus, De interpunctionibus. Nihil

p.406
qvidem meum publicabitur, cujus non te participem facturus
sim si qva in re inservire tibi possum, qvaeso, significa. Nihil enim
est, qvod affectem magis, qvam ut dete, Viro tam praeclato,
bene merear. ln amando me, ut coepisti, persevera. Ego sane
nunqvam non te amaturus sum. cujus testem appello Deum,
cui te committo. Svavius, juvenis et humanus et literatus est.
Patbo ipsi, qvia sic te vele non ambigo. Vale, mi Wormi,
diurna. Lgcuni xx. uni c1 1c xxxI.
KKK
OLAUS VORMCO
oanni Cabeliavio.
Leidam.
cusationem meam apud te locum obtinuisse gaudeo, eoqve
magis, qvod de meo conatibus tuis inserviendi studio te
minus dubitare, ex ultimis intelligam. Gratias vero ago ingentes
pro eruditissimarum Epistolarum Centuria secunda, qvam ut
brevi reliqvae excipiant, voveo. Caeterum profusum et sincerum
tuum in me affectum exosculari deb.te neqveo, qo non
solum largissime aureos ingenii tui fructus offers, sed etiam catalogo
amicorum, Clarissimorum, inqvam, totiqve meliori
orbi Celeberrimorum, meum etiam inserere nomen haud sis
dedignatus; Ut animo et inserviendi studio tantae de me exspectationi
respondere valeam, gratus allaborabo. Gothica
nostra nil nisi industrium exspectant typographum, qvi necessariis
instructus voti nos reddat compotes. Mitto specimen
Monumentrum, apud nos extantium, qvod, judicia Doctorum
nostri aevi exploraturus, rogatus edidi. Ultra ducenta ejus generis,
variis in locis disjecta et dissipata Daniae et Norvegiae, conqvisivi,
qvae, si me operae facturum putarem pretium, suo tempor
pluribus communicarem. Interea hisce viam sternet Literatura
Gothica Brachmanno tuas obtuli, ut et Centuriae Epistolarum
cxemplum alterum, Ejus, ni fallo, hisce adjunctum
habebis responsum. Vir est, ut clegantis doctrinae, ita in amicitia
colenda candidus et constans, qvi et tuis summopere
delectabatur, et se Tanti Viri amicitia antiqvius nihil obtingere

p.407
posse, abunde testabatur. Meursio, ubi ad venerit, meqve more
suo salutaverit, salutem tuam nunciabo amicam. Interim de
tuo in me affectu nihil te remissurum confido. Vale Hasniae
12. Septembris 1631.
CCCCXI.
JOH. CABELIAVIUS
V. Cl.
Olao Wormio.
S. D.
Hafniam.
Vir Amicissime, #ej to / d' h (me / raj commodam mittendi
literas occasionem praestolatus sum. Jam ante, ad te saepenumero.
Nihil unqvam responsi accepimus. Unde dubitare
subiit, schcdaene nostrae ad manus tuas pervenissent, an minus.
sed et de morte cogitare coepimus. Tandem, ecce, Mjerus qvidam,
tibi, ut gloriabatur, notus medullitus, animo nostro
scrupulum eximit. Ovod nobis adeo acceptum, ut mox inefabilem
qvandam animi laetitiam, vultu pariter ac gestu, vel
proderemus, vel testaremur. Dccreveram, tunc denuo ad te
scribere. et jam promiseram amico. Verum, impediebant Propinqvi.
qvod facile tum fidem, tum veniam, merebitur Duxeram
enim uxorem jam haud ita pridem. qvae dum inseritur
ac maritatur tamiliae, tantis qvidem studiis ferent Consangvinei,
ut facile meam in amicos caeteros pietatem sufflaminarent.
His sic gestis, ad tractum Bremensem, ubi sita nobis
praedia, me confero. Ubi dum digero ac dispono mea, forte
fortuna incido in harum latorem, Nobilis alicujus Dani servum,
qvo Daniam crepante, tandem ego Interrogare coepi,
num ormios novisset. Hinc mihi nata praesens occasio. qvam,
ut patet, negligere non potui, qvamqvam ne nunc qvidem a
pricor. Ergo, mi MWormi, qv vales? qvid cogitas? qvid lo.
qveris? qvid agis? jam seculum est, qvod taces. Aut necabis
me, aut non celabis tua studia diutius. Nos, taurice nunc
valemus. Adeo naritalibus officiis non cmedullamur. Anteqvam

p.408
uxorem duxeram, macer eram, indefessis adesus lucubrationibus.
qvae dum remittuntur hodie, incredibile qvantis incrementis
ac viribus gliscant praecordia, fbris animo distentis. qva
cum vescor aura nunc aetherca, generosior studia tracto. Fieri
potest, ut heic perhyemem. si hoc fiat, non effluet mihitempus
inane. Adeo magni qvid meditor. Eo inprimis, qva Philosophus,
mihi conducet aeternae famae Bartholinus. qvippe stat,
aliqvot Philosophorum controversias epistolari forma penitius
excutere. Qvod, sun qew, tam abunde fiet, ut nulla Philosophiae
pars manscrit intacta. Idem, in Theologia. sed
et, in Jure ausim addere? etiam, in Medicina. Materiam monumenti
vides. qvae, ut crescat, tu, scio, deinceps, pondus
ac momentum addes. Neqve feceris hoc sine nominis tui honore.
Ex omnibus Amici nuper nostri operibus (cujus, ecce,
sine lachrymis non memini,) praeter Systema Physicum, nullum
est, qvod vel legerim saepius, vel cum majore admiratione.
Liqvebit jam inde luculenter, qvo ego loco communis
nostri Amici eruditionem habeam. De Metaphysica ejus majore
multa mihi polliceor. Hactenus legere non dabatur, Nunc porro
ita volvam, qvicqvid demum illud Ingenium peperit, ut
vel ipsi manes illius eo nomine gavisuri sint. In Medicina si qvid
praestiteris, ut omni procul dubio, qvaeso, communica. nam
et tecum, despumat mens, idem stadium decurrere. Etsi nihil
tuum vidi unqvam, ex tuis tame literis perspectum habeo,
qvam, si qvid edideris, doctum illud et subactum fuerit. Et
qvi aliter augurer? divina enim solent esse, qvae ab entheis
illis Naturis promanant. De omnibus reddar, obsecro, certior
in posterum. Studia mea Magno Daniae Cancellario oblata atqve
commendata velim. Si qvid usui esse qveant, honori mihi
maximo fuerit, qvae tantoHeroi desudent. Sed fortasse tu mihi,
l ne oic; Sola obseqvii
gloria me eo stimtlat ac urget. vando enim pridem
intellexi, non tantum Illustrem illum Virum osse ipsum eruditissimum,
verum etiam maximum, si qvem tantae dignitatis
alium, litteratorum Vindicem ac fautorem, non possum, pro
meo in Musas adfectu, qvin illi deferam ex animo, qvicqvid
vel a Natura hausi, vel ab Arte didici. Magno nomine me tibi
obstrinxeris, si tu, mi Wormi, hac in parte Cabeliavium indueris.

p.409
vo id animo feceris, fac, prima occasione intelligam.
Ovi hascc tibi tradet, brevi huc se reversurum, pollicetur.
Noli, ipsum redire sine litteris. Nuper scripseram de Notis
Bartholini (nuper, eul nostri) in Officia Ciceronis. Ecqvid prodiit
earum in publicum? si minus, cura opus illud maturari.,
Tantum qvidem dehes manibus auctoris, tantum amicorum votis.
Has ad Clarissimum Meursium procurare velis. sed et
simul responsum. De Ordinibus Chiffsetianis, qvid tandem? Si
qvid praeterea exspiscatus es, tranmitte. Eorum, qvae nunc
typis aptata sunt, exemplaria tibi bina polliceor. Interim haec
Epithalamia legito. Reverendum ac Clarissimum Brochmandum
meis verbis qvam officiosiffime salutare ne graveris. ut et ohannem
Cluverum, Svavium, caeterosqve. Vale, mi Vormi,
et Cabeliavium tuum amare perge. Nuclae, qvod est
in praedio nostro dotalitio, Bremae vicino. xxvI. Julii
c1IS IcIII.
ATTATTTT
KKK
IVOVVVDLIO
ohanni Cabeliaio.
Nuclam.
Olidum effluxit biennium, amicissime Cabelai, qvo nullas
plane abs te accepi literas, praeter hasce, Nuclae 26. Jul.
hujus anni datas, qvibus, saepenumero te scripsisse, nec responsi
qvicqvam retulisse, conqvereris. Sancte iterum affirmo, me
nullas vidisse, ex qvo Epistolarum misisti volumen melitissimum
et eruditissimum, tum vero mox, una cum Brochmanno, reseripsi.
Sed hilariores et gratiores a te hisce accepi nunqvam, in qvibus
animum agnosco, praeter morem, exultantem, laetum,
et novis amoribus turgidum. Faxit DEus, peren nec tibi tantum
bonum, tum et Cyprius ille fons pectus tam fervidum
irrigare non desinat, donec Cabeljavtis tam liberis qvam libris
recreemur, ut numerosissimis, ita optatissimis. Thalamumsecundet
et foecundet Altissimus, voti mei summa est. Mihi jam torpet
animus, et qvotidianae praxeos moles omnem ferme excutit
graviorum studiorum curam, qvin etiam multoties a publico

p.410
docendi munere avocat, ut dignum qvid luce meditari haud liceat.
A privatis Medicis et Philosophicis lucubrationibus ad
Antiqvitatesnostras ubi magnis pollicitationibus avocasset Canceilarius,
Fastos edidi Danicos, qvos mitto, Lteraturam priscam,
vulgo Gothicam, justo volumine complexus sum, sed lucem ei
invidet typographorum nostrorum sordities Monumentorum,
eadem literatura in Dania et Nor vegia ornatorum, collegi et
enucleavi centurias, qvorum specimen est Tulshoj, qvod addo;
sed cum blattis et tineis luctabuntur, cum nondum inveniant,
qvi e tenebris eripiant. Plane itaqve haec seposui. Olim Physicam
hic docens, Aristotelem de mundo exposui, qvem edidit,
sed mendis et erroribus refertum, typographus Rostochiensis,
ut ei postmodum qvippiam committere haud ausus fuerim.
Latent apud me hujus generis haud pauca: In .libr. Acroaseon
Commentaria, Controversiarum per universam Physicam Astotelicam
volumen, aliaqve minutiora. Ex eo, qvo Medicinam
docere coepi, Artis Systema ca claboravi methodo, qva
Bartholinus piae memoriae Philosophiam, Theoremata a notis et
Commentariis secernendo, et fidis ac solidis praeceptis cuncta
tradendo. Phytologian Danicam absolvi. Notas ad Bartholin
ossibus libellum dictavi. In Aphorismis Hippocratis jam vers.
Per intervalla Controversias Medicas publice disputavi, qvarum
ecce specimen, siqvid forte ad tuam salivam et praeclaras
Epistolarum meditationes; qvas, cave, interpellent svaviora
Cypridis mysteria, #e)ij e)/rwta pa_j a)nh!r sofw/teroj.
Jam, obrepente senio, laborum satur, qvantum licet, qvieti
me dedo. DEus de reliqvo provideat. Bartholini nostri, qvae
nondum edita supersunt, vel curabit gener, M. Jacobus Matthias,
Eloqventiae hic Professor eruditissimus, vel, qvem habet,
filius optimae ut spei, ita indolis. Domino Cancellario, data
occasione, non desinam studia tua commendare, officia deferre,
cui si qvid ex divite ingenii tui penu oblatum cupis, offeram
promptissime, nec patiar, ut hoc in negotio Wormii tui
operam desiderare possis. via festinavit, qvi tuas obtulit, (bi.
dui enim saltem moram apud nos traxit) a Meursio responsum
non licuit exspectare; decem enim et amplius a nobis Sora
distat milliaribus, nec ordinarii, aut qvotidiani inter nos sunt
tabelliones. Cluverius in Dithmarsia generalem Ecclesiarum
agit Inspectorem. Svavius Sorae naobilium qvorundam est Ephorus.

p.411
A Brochmanno, qvi, auditis laetis Hymenaei Tui nunciis, prae
gaudio exsultavit, gratulationem habiturum te puto. Ad Ordines
Clarissimi Chifletii, non habeo, qvod addam, nisi qvod
hisce Comitiis, cum Duci Holsatiae feudum conferret Serenissima
Majestas Regia, ex Nobilitate de patria bene meritos
decem Ordinis Danici magna pompa et solennitate creaverit
Eqvites. De ortu, incremcntis, inignibus et legibus plura non
in veuio, qvam qvae hactenus ad te perscripsi. Pro Epithalamiis,
ut eruditissimis, ita jucundissimis, gratias ago magnas. Macte
porro, Cabeljavi svavissime, Veneri Tuae non desis, dum ardent
viscera, tument praecordia. Vive, Vale.. Septembr.
633.
ccccxni.
KKK
AT5
KKK
T.VVO
C. Olaso lWormio.,
S. D.
aniam.
ACcepi Monumenta tua litteraria, Clarissime rmi, qvibus
Amini qvidem isthoc tempore nihil jucundius accidere potu
it. Tua autem Phyfica de Mundo, perplacent. Capio acumen
tuum, mirorqve. Disputationes, qvas addidisti, acutae ac nervosae
sunt. Amplius aliqvando de istis judicabo. Fastis vero
tuis Danos tibi omnes obstrinxisti. Opus est, tanto Rege ac
Regno dignum. Praeclare fecit Illustrissimus Cancellarius, qvi
qvi te eo accenderit. Cum vero nunc in is verseris, operam
non perdideris, qvin pertexas ea, qvae adhuc supersunt. Controversias
illas Peripatetlcas, eloqvi non possum, qvam expetam
videre. Mi Wormi, ne, qvaeso, delitescant diutius. accinge te
continuo ad editionem. Si cuiqvam tuorum, cerce mihi, gratum
feceris. jam pridem enim ardeo tua imbibere. Artis Medicae
systema, qvod te elaborasse scribis, Medicus non es, diu
tius si premas. De posthumis Bartholini nostri monumentis bene
habet. Non dubitandum est, qvin gener cjus, si Vir ille
tantus, tandem sit omnia cum laude editurus, praesertim, si

p.412
tu stimulum addideris. qvod ut constanter facias, te per genium
Musarum rgo ac obteslor. De Conjuge mihi perqvam
amanter gratularis. Exosculor votum tuum. Dabimus operam,
ut exspectationi tuae olim satis fiat: et jam omnino virtutis
Cabeliaviae rudimentum posuimus. Brevi haeredem nacturi sumus.
si masculum, vel ab ipsis incunabulis docebitur patrios
mores aemulari, qvod est, me interprete, colere studia, et
amare probos, qvibus auspiciis, veniat tandem exspectatusl
De Thalassione qvod scribis, valde gratum. Exspectabo igitur,
qvicqvid tu mihi Brochmanni nomine polliceris. Celeberrimum
Cluverum, ubi occasio dabitur, qvam officiosissime salutabis.
Gaudeo Viro tam honesto, tam docto, commendari. Litteras
tuas, qvas Eleviriis curandas tradidisti, nondum accepi;
scripsi continuo, ut huc mitterent, itaqve eas indies exspecto.
i nuper meas tibi refundebat, domi nunc mansurum
intelligo. vare hae tam serotinae. Illustrissimo Cancellario me
totum offero. Velim titulos mihi omnes perscribi: Non gravaberis
heic mihi commodare. Utinam tecum in codem loco
vivere liceretl Eqvidem ego tam vehementer lWormium mcum
amo, ut exprimi non possit. Oando vero coram non datur,
te etiam atqve etiam rogo, u hoc commune damnum crebrioribus
litteris pensemus. Canutius ile, qvalis? Ovantum e scri.
ptis apparet, vir eloqventissimus est: absqve duhio eum noveris.
Si ita, qvaeso te, uti me ipsi tradas. scripsi illi pridem,
sed, ut colligo, meas non acceperit. Novi qvendam nuper
Crabbium, xlegatum tunc temporis ad Gustavum Magnum.
Et de hoc Virorum candidissimo certior reddi amem. Si vel nomen
tantum nostrum audierit, mox, scio, revocabit in memoriam,
qvo ipsum studio proseqvutus fuerim toto illo tempore,
qvo in Suecia commorabatur. Saavium diligo. Dignus
promoveri est. Si me amas, rationem ejus habe. vomodo
inter nos prima coeperit amicitia, fortasse tibi coram explicuerit. Imo,
hWormi, qvia te magni faciebat, ideo eum dignum scmper
habui, cui ex toto animo faverem. Eqvidem ego amare illos
soleo, qvi de Amicis meis aut honeste sentiunt, aut praeclare testantur.
od cum ille, qvo nihil suavius, praestaret utrumqve,
merito ipsum tuo nomine complexus sum. Ut autem me diligere
pergas, t unice rogatum cupio. Ego qvidem perpetuo tui amantissimus

p.413
extitero. Vale, mi ormi, et vive felix. xxIII. Novembr.
M DCXXXIII.
CCCCXIV.
JOH. CABELJAUIUS
Cl. V. Olao Wormio.
S. P.
Hasniam.
Ante menses jam aliqvot, MWormi eruditissime, ad tuas istas
suavissimas respondi. simul etiam, ad Praestantissimi Brochmanni,
Non ambigo, qvin meas acceperitis. ut jam minime
sit opus longa serie iterare, qvae scripsimus. Litteras vestras
Batavi illi typographi perdiderunt. qvod valde me afficit. Impune
non fecerint, simul in Hollandiam rediero. Titulos Illustris
Cancellarii exspecto. non dedignaberis petitioni nuperae
gratificari. uxor mea, novercante Iucina, abortum fecit. qvi
casus ut inexspectatus, ita gravis. Perferimus tamen, passi graviora.
Effigiem tuam seorsim exsculpi mihi velim. voties
Fastos tuos volvo, toties non possum, qvin vults tui majestatem
exosculer. vae posteritati elucubrasti, qvaeso, sub dium
rape. Noli diutius obscuris premere tenebris, qvae lui publicae
debentur. inprimis autem ego Controversias illas eripateticas
videre, legere, mirari, ebuccinare gestio. Rogo ac obtestor
te, milormi, per omniaMusarum sacra, ut vulges ac communices,
qvibus communia studia elevari qveant. Alias, scire tuum,
qvorsum? Eqvidem Scire tuum nihil est, nisi, tescire, hoc sciat
alter. Non invidenda sunt proximo, qvae caelitus accepimus.
ut coelesti omnes cognatione jungimur, ita alter alteri commodare
tenetur. Sed et insuper humanae amicitiae aliqvid debemus.
vocirca operi te ata, et nos voti nostri damna.
Ego vero tuus et vivam, et moriar. Generum Divini Bartholini
nostri saluto, Non gravaberis vice mea fungi. Ex literis,
tamqvam ex ungve leonem, facile cognosco, qvam
eruditus noster Brochmannus sit. si potes, potss, insinua

p.414
me penitius. Vale, mi Wormi, et amare perge tuum Cabeliavium.
In Nuclano nostro xx. Aprilis M DCXXXIV.
JOH. CABELJAVIUS
CCCXV.
Olao Wormio.
S. D.
Hafniam.
Num ultimas meas, qvas III. Cal. Julii exararam, acceperis,
scire laboro. Late in eis scripseram, qvid vellem in
rem meam ageres. Totum negotium Rev. ac Clarisl. Brochmannus
noster tibi aperiet, si nescis. Non dedignaberis tentare,
qvousqve sperare liceat. Multa sunt arcana, qvae tibi suggesta
velim. Caeterum, non ausim tam ventosae cliartae secreta mentis
committe1e: dici mavult id, qvod te scire velim, qvam scribi.
si autem de fide nostra dubitetur, in Hollandia grandes sunt,
qvi isthoc nomine caveant, fide jubeant, expromittant. Plura
non adnecto. Heus tu, Wormi, qvid rursus aeternitati pangis
Ovaeso, ea, de qvibus tu ad me nuper, matura tandem. Exeat
in lucem, qvod jam dudum Musa deducit in astra, groqe Invidet
orcc. vid i Monumentis Eruditissimi Bartholini praestet
Gener, cognoscete amem. Clati. Arnisaeum salvere jubeo.
si me amas, exosculare mca vicc illum virum. Illustriss. D.
Cancellario omnia mea studia et officia plane offer. Vale, mi
hWormi, et diu patriae, Musis, interqve tuos mihi, vive incolumis.
In Nuclano meo. XIII. Aug. M DCXXXIV.
CCCCXVI.
JOH. CABELIAVIUS
Cl. OLAO WORMIO
Med. D. S. D.
Hafniam.
Ita statim accipio, Archiepiscopum nostrum, dum Francofuto
domum festinat, in via animam exhalasse. Nunc igitur

p.415
restat, ut novum Dominum ac Caput ex Dania exspectemus.
Faxit DEus O. M. fic omnia succedant, uti ego qvidem optem
ex animo. Ego interim me totum sperato Archiepiscopo mancipo
et consecro. Dignaberis qvaeso, cum Illustrissimo Dn.
Hisce hucusqve conscriptis, qvidam intimus enucleatius
mihi omnia sgnificat. Secundo hujus mensis obiit noster Princeps.
Sveci dtinent corpus qvorsum, augurari licet. Interim
tamen non est, cur qvisqvam nostrum de Dano Domino
ac leroe dubitet. Si coram essem, multa tibi arcana politica.
Salveant omnes, inprimis Illustriss. Dn. Cancellarius, cujus
titulos jam pridem novisse gestio.
CCCCXVII.V
JOH. CABELIAVIUS
Olao Wormio
S. D.
Hafniam.
Qvas ad te dedi ultimas, si acceperis, ut accepisse credo,
iterum te rogo, ut meminisse nostri digneris. inprimis autem
apud Magnum Regni Cancellarium. qva intellecto, novisti
caetera, qvae velim. Titulos, qvibus eum Rex Serenissimus
illustravit, didicisse ardeo. fac ile hoc in negotio gratificari
mihi poteris. Ut scias, qvot ad te exararim litcras, ad qvas
tu nihil hactenus respondisti, aut, si qvid respondisti, nihil saltem
ego nactus sum, scias, has ipsas, qvas nunc tibi cudo,
nonas esse. neqve pauciores ad ingeniosissimum Brochmannum,
cujus Thalassionem tu adhuc expromissor debes, missa sunt.
Comminisei hactenus non datur, qvid causa silentii siet Nostri
autem oblivione memoriam officii et aftectus segnescere, ve
si ipsa Pitho, id ut credam, suggerat, haud credo tamen.
qvin, illud potius, altius ac tenacius animi vestri penetralibus
insculptum me esse, qvam qvi ullo unqvam modo funditus
exterar aut expungar. Bremae nunc moramur. ut nihil hodie

p.416
obstiterit, qvo minus tot scribendi occasiones captemus, tot
faciamus ipsi, qvot exercendae amicitiae nostrae conducant.
Exspues et expelles me ex tuorum area, si qvid alibi aut unqvam
partes meae claudicarint. vas ad stupendum magnis
dotibus Brocmannum vides hic, non trades, nisi junctis mihi
officiis. Alteras ad Nobilissimum nostrum Meursium, illud Vir.
tutis atqve Litterarum Theatrum, sic refundes, ut simul is
percipiat ac discat, qvanto me amore complectaris. qvem qvidem
honorem mihi non invidebis. Magno Cancellario prorsus amem
deberi. Offeres Heroi usum et sructum totius Cabeliavii,
cui salutem plurimam qvam officiosissime annectes. Vale, mi
Si qva commoda via possis, ut potes, aut te posse
saltem credo, te per amicitiae nostrae sacra, ut et Rev. Clarissimumqve
Brochmannum nostrum rogatum cupio, ut me Archiepiscopo
nostro de meliore nota commendetis. Dum mihi
duplex nobile praedium in hac dioecesi, et hinc mihi processus
cum nobili qvodam, cogor, velim nolim, tantisper hic commorari,
donec ad finem omnia perduxero. ut vos laudarim, si
me insinuaveritis. Id qvod vehementer etiam atqve etiam cupio.
Nec aspernarer, Ejus Celsitudini alibi esse ab officiis. ut
ita demum aliqvid foret, qvod cum honore agerem. Ego vicissim
vestro nomini atqve dignitati omnem meam operam
. v, av
KKK
KKK
ATT TT ATTT
. OAVVDITO
Johanni Cabeljavio.
Bremam.
Iteras tuas, 1. Febr. datas, Hamburgd ad me transmisit
Hagemejerus, qvibus me reum neglecti officii agere videris,
qvasi novem ad me datis literis nihil prorsus responderim; sed,
inaudita caula, sententiam ferre non solent Juris Consulti.
Anno praeterito ternas saltim abs te acccpi, qas sigillatim mox

p.417
meae exceperunt; sed, qvod idem subierint fatum qvod reliqvae
tuae, mea neqvaqvam factum est culpa. Memini, me se.mel
cuidam Dn. Schultio a servitiis ad te perferendas tradidisle,
reliqvas Hamburgum misisse. vid subsit, qvo minus rite
fuerint curatae, subodorari neqveo, nisi forsan, ubi Nucla tua
sita sit, ignoraverint tabellionum magistri. Cautius posthac mercabor,
et, si minus molestum fore intellexero, siqvid posthac
scripturus sim, ad Hagmeierum dirigam lamburgum, qvo certius
curetur. D. Brochmanno tuas in manus tradidi; et ad Mursium,
(qvi duorum dierum itinere a nobis remotus, Sorae degit)
sibi destinatas, per certum misi internuncium, siqvidem
raro ad nos excurrere solet. Serenissimus Rex noster, una cum
Cancellario, et tota Aula, tota hac bruma, in Cimbria hybernarunt,
nec adhuc ad nos redierunt, Ubi reversi fucrint, non
desinam tuas apud Magnates noslros, qvod saepius feci) qvorum
hic inelusos mitto titulos, partes agere. Archiepiscopo vestro
vix puto meum innotuiss nomen, utpote qvi, qvantum
potuerim, ab aulicis me semper subduxerim, tantum abest, ut
mea aliqvod apud Ipsum pondus habitura sit commendatio.
vod igitur hac in parte amico gratificari neqveam, doleo.
Votum tuum Brochmanno, qi diu in aula Principi familiaris
vixit, concredidi; ille se Dn. Schultio, qvi Srenissimo a consiliis
est, negotium fideliter commendaturum pollicitus est.
Interim Wormium tuum dc pristino in Te affectu nihil
unqvam remisisse, faxo, alius intelligas. Pridie Iduum Aprilis,
1635.
KKK
TT A
ATTT
T A.VVO
Olao IWormio,
Hasnam.
Eosculanti flium, ecce traduntur mihi suavissimae tuae,
qvas pridie iduum Aprilis dederas. Mox uxori restituitur,
qvod amplexandum mihi praebuerat, tuasqve pergo cum summa
voluptate legere. Scribis, te neglecti officii reum haberi a
tuo Cabeliavio, non esse ferendam sententiam, nisi causa utriusqve

p.418
cognita. unas duntaxat nostras accepisse te. et ad singulas
respondisse. mi Wormi, nimis diligenter te excusas. neqve enim
te adeo culpae insimulare memini, ut video videri tibi. Novi
tuum erga me adfcctum. non fugit me animi tui constantia.
vare dolui tantum, non etiam perstrinxi, intermissionem litterarum.
De tuis Schultio cuidam traditis, caeterisqve Hamburgum
missis, nihil eqvidem mihi constat. Ne autem tuae fluctuent
in posterum, recta, si placet, ad ohannem Hagmejerum
dirigito. Degit, ut mihi scripsit frater ejus Joachimus,
qvi nunc Lipsiam tendit, apud qvendam Johannem Scroteringim
in Appia divitum platea. Jam saepius te nostri meminisse
pud Magnum Cancellarium, idqve te crebro facturum, ex
animo gavisus sum. De Illustrissimo Archiepiscopo nostro, vellem,
posses, qvod, si posses, velles. si Clariss. noster Brochmannus
id, qvod scribis, praestiterit, reapse sentiet, qvanto me
officio sibi obstrinxerit. Tituli Magnifici Cancellarii tempori observabuntur.
Mirabaris, scio, cum legeres mox in initio de meo
filio. Ovidl inqvis, itane auctus es familiam? imo, mi lorm,
tandem voto meo benedixit Deus. dedit mihi masculum haeredem,
puerum bonae spei, si Medicis credendum. ut augurantur
omnes, statura corporis superabit olim me parentem. Faxit DEus,
ut etiam ingenio caeterisqve famae momentis. Egregie indies
grandescit. Nuper pellicebatur Thalassionem noster ille,
vere alter Erasmus. solverit fidem, si nunc pepigerit Genethliacum.
qvod, cum jam pridem expromissor factus es, vel ultro
urgebis. Clarissimo Arnisao, ut et doctissio Bertilio, si ibi
sunt, plurimam meo nomine salutem annunciari curabis. Vale,
mi ormi, et perge Reipubl. litterariae superesse. Brema
IV. Maji c1o Icxxxv.
KKK
KKK
KKK
KKK
KKK
KKK
T LV
Olao Wormio
S. D.
Hafniam.
Ad ultimas tuas jam dudum respondi, Clarissime Wormi,
Aut cottidie nunc responsum abs te iterum expectem. Nuper

p.419
ad te, ut meministi, de Eqvestribus Ordinibus Chiffletii mei.
Paucum est, qvod hodic forte iterem. Ex scheda vides, qvousqve
te consultum velit. Si qvid possis, ut hic ptes, te etiam
atqve etiam rogo, ne graveris tandem id praestare, qvo tibi
magnas animas concilies. Iconismum Novi illius Ordinis,
qvem Rex Serenissimus nuper instituit, facile curaris. ut et simul
illustria Eqvitum nomina. Gratissium feceris, si magno
Viro operam hic dederis. Sed et multam inde gloriam vobis
Danis conciliaveris. Immortale moumentum est, qvod tractat.
Ovocirca non possum, qvin per sacra studiorum iterum atqve
iterum serio te precer, ut communi voto gratificeris. Caetcra,
qvae nosti, satis tibi commendata. Ovid vero nunc parturias,
ctiam scire velim. Et, qvid alter ille Erasmus? Ecqvid Bartnolini
editum hactenus? iste Commentarius in Osficia Ciceronis,
qvando tandem? Tasios Danicos augebis. ingeniosum opus est.
vel inde sati collcgi, Vir qvantus sis. Metio te Dani colunt,
et in pretio haben. Nos vero exteri, amamus te, et miramur
affatim. salve, grande Danorum decus, et Cnbeliavim tuum
redana: c pege. Magno Cancellario amem manciari. interim
usum fructum nostri Illustri Hleroi dicare sustinc. Vale. Bremae
Ill. Maji cIO Ic.
ATT VTDAITT
KKK
VOVO
Johanni Cabeliaio.
Nuclaus.
Rimas, qvas ad me de Everibus ordinibu Chieti scripsisa
te, narras, non accepi. Hisce vero ut responderem, curavi,
ut ab Eqvite hnujus ordinis, amico meo insignia haberem,
qvae delincata hic mitto. Eleplas est albus, ab aurea dependens
catena, Turrim coeruleam pinnatam, rubro tecto insigncm,
dorso gestans, intcr qvatuor adamantes cffigiem Regis, affabre
elaboratam, ostentantem. A turri coeruleum dependet peristroma;
inter qvatuor adamantes cataphracti brachium, strictum

p.420
tyro qvidam artis pictoriae haud satis affabre, ob festinationem
expressit; facile autem emendabit, qvi aeri mandabit. Hoc
nulli, nisi qvi in bello Svetico se strenue gesserunt anno 1616.
sunt exornati, Reliqvis, qvotqvot exinde ad eqvestre evecti
sunt dignitatem, data sunt prisca illa Elephanti, ut vides. Sed
ut omnia Chistotii sint clariora, ecce totum ritum, Nomina simul
Eqvitum, qvotqvot ab hoc nostro Rege hactenus sunt
creati, typis excusa mitto: inde singulorum pleniorem hauries
enarrationem. Me qvod attinet, ex eo, qvo de prisca Danorum
Gothorumqve Literatura justum tractatum et monumenta,
hisce characteribus apud nos extantia, absolvi, qvieti me dedi,
et, ut verum fatear, ferme laborasse jam poenitet, cum
qvi haec typis posteritati tradat, non sit inventus. Tibi itaqve,
aliisqve Magnis Nominibus lampada trado, in tenebris qviete
delitescere mihi jam volupe. Vale. 5. Jun. I635.
KKK-
CCCCXXII.
JOH. CABELIAVIUS
KKK-
TTI-
Olao Wormio.
S. D.
Hafniam.
Ut notes tabellariorum incuriam, ecce uno ac eodem tempore
binae mihi redduntur, quas tu diversissimo ad me
dederas. qvarum primae, ut apparet, qvinqve propemodumt
menses fluctuarunt. alterae vero sex septem septimanarum sunt..
utrasqve enim jam ante qvatriduum accepi demum. Dolere te
scribis, te tam raras abs me accipere, idem et ego vehementer
doleo. Ausim et ego affirmare serio, praeter eas jam ultimas,
et istas, qvas novisti, nuperas, integro triennio, si modo recte i
memini, tuarum nihil vidisse me. ut vellem eqvidem et eg,
telicius officia nostra freqventari: Ea vero, qvae in rem Ma-gni
Chisffetii nostri de lineari curavisti, cum incffabili qvadam t
voluptate nactus sum. qvin imo ter, crede mihi, ad os, ad hoc 2
pectus meum, pressi: Fraudi itaqve non erit tibi, qvod adeo6
communi bono velificari sustines. Laudabit te hinc noster supras
atra, nomenqve tuum scripto nunqvam perituro commendabit.

p.421
Interea, qvod unum possum hodie, immortales ago tibi gratias.
Ego vicissim, nomine amici, omnia prorsus officia, qvae
unqvam praestari qveant, tibi offero ac defero; nil negabitur
tibi, cui nihil non debcmus. Mittam haec tua, qvae amplector
indies, qvamprimum tuto dabitur, ad eommunem nostrum a
micum. non cunctabor desideriis cjus satisfacere. nec oportet.
scio enim, qvantopere isthaec Danica salivet imbibisse. Non res
Romanae, perituraqve regna, non qvodvis aliud tam gratum et
acceptum fuerit, qvam haec Eqvestria. qvod ipsum nunc porro
ipsemet inrelligas. Tantum de eo. Aliqvamdiu tertiana maceratum
tabuisse te, non libens audio. multo minus, de hypochondriaco
qvod annumeras. Grave atqve triste malum hoc est. ex
parte novi, qvantum pectns humanum rodat. Debes bono a
nimo esse, suavissime meorum, et littcris consolari te. Has
insertas Nobiliss. Meursio. Domino Brochmanno, qvi mei prorsus
obliviscitur, salutem plurimam, ut et Celeberrimo Arnisaeo.
Vale, mi Wormi, et frcqventioribus me bea. In Nuclano
V. Novembr. c Ic xxx.
ccccxxIII.
TI ATAITTT
. LVO
Olao Iormio
D Vo
Aafniam.
DIllustrem scribens Reventlovium, non potui, qvin, hac
Aoccasione, ad te, intimum Amicum meum, pariter. Jam
saepius conqvestus sum, super oblito amicitiae cultu. Manifesto
ostendi documento, qvantum inde adficerer. Provocavi te,
variis literarum officiis, ad ingenium antiqvum. et tamen, ecce,
ad hunc usqve diem ignorare, qvi valeas, me, sinis. S
adhuc homo es; et me solito dignare studio: oro te, Vir Praestantissime,
per nostram amicitiam; ut, tandem, silere desinas.
Ita magno me scrupulo liberaris. neqve enim tranqvillo possum
animo esle, nisi me statum tuum edoccas. vi, nomine Serenissimi
Regis vestri, hic residet Legatus, Martinus Tancius
Vitr Regno utilissimus, mihiqve, propter egregias animi dotes,

p.422
ingeniumqve nobile, charissimus mortalium, suasit, maximo
Revenilovio innotescere. I te ipso luculentum habes exemplum,
ut ego gestiam eruditis placuiss. qvod mihi qvia cessit optime:
pergo, ecce, etiam ulterius Daniam vestram penetrare.
Idoneum autem comitem sum nactus. cui tuas si partes glutinare
sustineas, jam, vide, de gratia laudatissimi Herois dubito
nullus. id qvod humanitatis tuae officium prorsus mihi ipsemet
polliceot. Novi enim bene satis tuum erga me adfectum. qvem
s hic promoveris, ut eqvidem mihi persvadeo, magno tibi beneficio
obligaris me. Commendabis igitur me summo Viro, ut,
conciliata Tanti amicitia, jam, Apollinari sublimis triumpho,
mediis caput astris inumbrem. Brema posita, Trajectoque, Hagae
nunc commoror hactenus. Sed nec hic consenescere licebit.
ad calendas enim Majas, hinc, cum tota mea familia, Amstelodamum
migraturus sum. ubi, (ne ignores mutationis hujus
causam,) in Gymnasio Illustri, sub auspiciis potentissimi atqve
eruditissimi Magistratus, Jus et Historias profitebor. id
qvod, DEus op. max. faustum mihi felixqve velit Tu novis
his conatibus adspirare ac favcre perge. ita qvidem animosius
spartam mihi commissam adornar. Solent enim amicorum applausus
magnis stimulare motibus. Hic desino. Vale, mi ormi,
et reciproco adfectu pabulum dolendi suffoca. Hagae.
Martii cI 1cxL.
KKK
TATTc
DAT
LOVVNIVLO
Iohanni Cabeliavio
KKK
I. .&&&
Amsterodamum.
iL arissime Cabelsavil Anni effluxere bini, ex qvo nihil tu
arum vidi literarum; nec ubi locorum esses, expiscari potuerim.
Tantum abest, ut eas viderim, qvibus te ad debitum
officium toties me provocasse scribis. Fateor in amicitiae leges
graviter me peccasse, si pectus tam amicum debita non amplecterer
reverentia, illudqve mutuo ac debito defraudarem amici

p.423
officio. Sed ut ut se res habeat, in perturbato hoc Germaniae
tatu negligentius curari ea, qvae inter amicos aguntur, qvid
miri? vin has ipsas, qvas a te jam lego, 25. Martii Hagae
Comitis exaratas, hodic primum, vi decimus est Maji, accepi
per amicum, qvi alioqvin in istis curiosus esse solet. Caeterum
tibi in Gymnasio Amsterodamensi demandatam esse provinciam
Jus et Historias docendi ex animo gaudeo. Deus conatus
dirigat in sui Nominis gloriam, juventutis commodum, tuiqve
honcris incrementumEst, qvod tibi applaudamus omnes, tam
splendidum qvod nactus sis honoris theatrum, in qvo praeclari
ingenii tui libere se exserere possunt impetus. Cum Nobiiissimo
Dn. Reventlovio nulla prorsus intercedit mihi familiaritas,
alioqvin in commisso negotio nullas paterer desiderari in me
officii partes. vantum possum, me ab aulicis retraho turbis
in ista ingravescente aetate, nec eo me nisi invitus adduci pati
or, mihi meisqve Musis Academicis, ubi praxis qvotidiana aegrorumqve
sinunt qverelae, unice deditus. Nunqvam splendida illa
mihi placere potuit miseria. Si gvando ob adversam Magnatum
eo vocor valetudinem, qvam possum, me brevibus expe
dio, eqsqve longum valre jubeo. Hic rerum mearum status,
qvem cum Purpuratorum permutatum nollem, viribus et valetudine
qvictem svadentibus. Te interim, praeclaris ausis ad
famae anhelantem ternitatem, qvam prosperrime valere cu
pio. Hafniae, 1. Maji 16ao.
KKK
Illustrissimo Domino
KKK
LH MO NI CI1
Sereniss. Danicae Majestatis aqud An los
Legato,
HENRICUS SPELMAN
Salutem humillime cum dignitatis
incremento.
Valde placuit, Illustriss. Domine, qvod e vestra clientela
nuper mihi ostendit eruditus juvenis Axilius Julius TULSH?I

p.424
illud Monumentum Danicum, ab Olao Wormio docte, splendide
et ingeniose enarratum. Non adducor tamen ut credam,
Tottorum cognomen sub Anno Christi CCLXXXX. usqvam
gentium innotuisse, cum Germani, Galli, Britanni, et, ut alios
taceam, populi omnes boreales, Graecorum Hebraeorumqve
more simplici uterentur appellatione. Iottum igitur, de qvo
meminit Saxo Grammaticus sub illo seculo, inter majores Toronis
Iotti, qvi recentius vixit Soo, annis, ideo numerandum
non censeo, qvod vo5 esset, ut nec Assuros illos He.
braicos ad Assurum Totti fratrem gentili spectasse cognatione.
Danos tamen, Norvegos et Gothos (qvos olim Getas,) ab
Hebraeis oriundos, cum enixius id evicerit Arngrimus Jonas in
sua Crymogaea, non inficiabor.
Certe apud Historicos nostros, qvi de Danis copiosius
tractarunt qvam ipsi Dani, nullus, qvod sciam, occurrit Saxo
vel Danus, gentili fretus cognomine. Nec ejusmodi qvempiam
reperi inter Gallos veteres, apud Gregorium Turonensem,
nec sib mediis seculis apud Aimoinum, nec inter Longobardos
apud Paulum VVarnesridum seu Diaconum. Fateor tamen in historiis
ut et aliarum gentium, deprehendi interdum alium atqve
alium bino compellatum nomine, neutro tamen gentili,
sed hoc ex contingenti aliqvo adventitio, et per probrum
saepe, (qvod Plautus improperium vocat, nos a Nichname,)
illo autem genuino et legitimo.
Nostrates seu Anglo-Saxones, sive Anglo-Dani, ante
introitum Normannorum, gentili non sunt usi cognomine,
nec in tota patria mea, qvae prae caeteris tota paruit Dano,
Danorumqve hodie villis scatet et prosapiis, ullus mihi accuratius
indaganti compertus est binominis. Exstat in memoriam
rei vetus qvaedam narratiuncula: Normannam nobilem, Angli
repudiasse nuptias, qvod duplici non honestaretut nomine. Brevi
igitur in Normannicum ruunt omnes morem, cognomina
sibi aut a praediis, villis, oppidis, (qvod Normannis atqve
Gallis usitatissimum fuit,) aut ab animi corporisqve dotibus,
officio, magistratu, artificio, rebus gestis et hujusmodi, adsciscentes,
eademqve ad nepotes et propaginem suam diffundentes.
Sed de his nimium.

p.425
Antiqvissimi moris est in campis sepelire, etiam totam
simul cognationem in eodem monumento. Sic Abraham, Isaac
et Jacob cum uxoribus suis in spelunca, qvae fuit in extremitate
agri nuncupati Machpelach, qva et parentes sui primi Adam
et Eva, si Doctoribus credamus) inhumati sunt. Nec inane
hic, qvod dicitur, in extremitate agri. Ritum enim alium antiqvissimum
suggerit, cujus e Platone meminit Cicero in fine lib.
3. de Legibus: in arvis scil. non condendos mortuos. Extremitates
enim agrorum incultas olim reliqvere, qvod et in Tulsho
videtur observatum, prout sanctius a Danis et Saxonibus nostris.
Hos enim animadverto tumulos passim ex aggesto cespite eminentius
per loca extulisse, haud tamen in frugiferis arvis,
sed in ericetis camporumqve finibus minime Cereri atqve
Eaccho arridentibus. Priscum igitur violarunt morem, qvi pirum
in sepulchro serure: multo enim haec recentior est, nec in
coemeteriis unqvam vidimus arborem fructiferam; agrestes vero
saepissime et feras. Judaeos tamen in hortis alias posuisse monumenta
atqve tumulos, non ignoro, sed haec pluribus disserenda
transeo. Miror tamen, Toronem Tottum, monasteriorum
conditorem, illic sibi non delegisse sepulturam, cum id
primis fundatoribus admodum gratum esset, et futurae arrha
beatitudinis, qvam nec cedentibus Monachis ipsi cederent praesertim
a Christianis fratribus ad Ethnicos redire, a fidelibus
transfugere ad infideles. Forte alius fuit hic Torus Tottus, cui
ne molestus sim, molliter ossa cubent.
De literis Runicis plura cupio: unde nomen, qvaenam
regio, et qvis populus? Rinucorum meminit Plinius, eosqve
hodie ponunt authores juxta Batavos atqve Frisios, Frisorumqve
lingvam hodiernam veterum illorum Teutonum et Gothorum
admodum consonantem praedicant. Et qvos Tacitus. in
Germania Sunicos vocat, qvidam Runicos Iegunt. Expediret
procul dubio singula Doctiss. Wormii libellus de Literatura Runica,
si ejusdem haberetur copia.
Ego Monumenti inscriptionem Gothicis plane exaratam
literis censeo. Gothicarum autem variae species, varia Alphabeta.
Unum ex Anonymo dedit Bon. Vulcanius, et ab amicis
aliunde perqvisita qvatuor alia, sed haec parum inter se distantia,
adeo ut praecipua duo tantum vidcantur genera, eorumqve

p.426
alterum a Galfila (aliis, Gulfila et Ulphila) Episcopo Gothico
sub aera CCCCXV. juxta Isidori Chronicum excogitatum, Trithemius
Abbas aliud etiam perhibet recentius a Normannis,
(qvos a Gothis Asiaticis ducit,) inventum. Et apud nos reperitur
aliqvando Gothicae scripturae genus, Monumenti non absimile,
sed alio atqve alio dispar charactere, Wormiiqve dignum
enucleatione. Breve ecce specimen.
sMRIt.
Sculpta fuit haec inscriptio Episylio crucis lapideae, Beueastri
partibus Angliae borealibus, (ubi Dani pluri, num versabantur,)
Camdenoqve et mihi simul exhibita Anno Domini
I61S. ab Antiqvitatum inter Proceres Angliae peritissimo Dn.
GCuilielmo Hovard, novissimi Ducis Norfolciae filio. Habetut
et ex eodem tractu, sub Brigantibus Cumberlandiae in Cambdeni
Lritannia, literis aliqvot magis obsoletis et exoticis alia inscriptio
(Danica reor,) qvam utramqve intueatur, cupio, vester
Mystagogus Wormius, exponensqve vel alterutrum erit mihi
magnus Apollo. Nec deficiens qvidem minoris pretii, nam
haec forte #tou!j e)n a(/dou triaka/daj e)pizhtei_n. De caeteris,
cum minus generalia, verba non faciam. Haee, ut Vestra
novit Excellentia, satis aeger et detentus aliis, peroravi. Spero
me initurum cum Authore amicitiam, et per literas
aliqvando nos acturos pluribus. DEUS Optimus Maximus
Amplitudinem Vestram in vestrum patriumqve decus diutissime
tueatur. Londini IV. Calend. Maj. MDCXXIX. st. vet.
CCCCXXVI.
OLAUS WORMIUS
Viro Illustri et Generoso
DN. HENRICO SPELMAN,
Eqviti Anglo-Britanno S.
Non possum non, Vir Illustris, tantam tuam humanitatem,
et incredibilem benevolentiam exosculari, qua me facie

p.427
ignotum, nullaqve vel minima re de te tuisve unqvam bene
meritum proseqveris; non solum eruditum tuum, laboriosissimoqve
ingenii molimine expolitum, Archaeologum dono mittendo:
fed etiam nugas meas Strbenses tanti faciendo, ut iis
excutiendis aliqvid etiam temporis tribuere haud sis veritus.
Pro qvibus officiis fateor me tantopere tibi obligaturn, ut si
qvid a mea proficisci possit tenuitate, qvod honori tuo dilacando
inservire qveat, illud non immerito totum tuum esse gratus
agnoscam. Ut vero aliqvo indicio mutuum declarem affectum,
ccc Fastos tibi mitto meos, ex summis tenebris in hanc, Majorum
voluntate potius qvam meo voto, protrusos lucem. In
qvibus eundem, qvo in Stroensi Monumento examinando usus
es, libere ut exerceas candorem, amice peto. Sunt enim haec
talia, qvae a nemine tentata hactenus, unius hominis, glaciem
frangentis, infinitisqve aliis indies distenti negotiis, facile
effugere possunt diligentiam. Si qvae occurrunt minus expedita,
illa, DEO volente, suo tempore clariora reddet nostra Lteratura
Runca, cui tristissima rerum nostrarum hoc belli tempore,
facits, tpographorum qvinetiam sordida tenacitas, hactenus
lucem inviderunt.
Monumentum TUI.SHDIa te diligenter adeo perlustratem
qvod attinet, illud amici cujusdam mei rogatu publicasse
me scito, ut doctorum in patria, de talibus explorarem judicia,
et an reliqva ejus generis, magno labore et sumtu ex ruderibus
et saxis Daniae et Norvegiae eruta, digna luce ducerent,
expiscarer. ne operam aliqvam his ulterius tribuendo, bonas
horas severioribus dcstinatas, temere perderem. Tanti igitur
aestimii chartam hanc esse non arbitrabar, ut Tui similiumqve
antiqvitatum Proccrum experiretur censuram; qvam tamen,
ut gratissimam, exosculor et veneror. Utqve, per Nobilissimum
Axilium Juliumn nostrum communicatam, curae et cordi
tuisse agnoscas, qvae mihi, ea pellecta irrepscre dubia, tanta
fsretus humanitate, in sinum tuum liberius deponam, utqve
aeqvo excipiantur animo, ac candido enucleentur, unice
exopto.
Non credis, Tottorum cognomen, sub Anno Christi
CCLXXXX. usqvam gentium innotuisse, cum Germani, Galli,
Britanni populi omnes Boreales, Gracorum Heraeorume
more simplici uterentur appellatione.

p.428
Sed magna mihi indigere videtur probatione, Omnes Boreales
tunc temporis simplici usos appellatione. De Germanis, Gallis,
Britannis nil jam dicam: de Danis, Norvegis, Suecis contrarium
evincunt, tum historiae fide dignae, tum Nobilium genealogiae,
aliaqve apud nos exstantia documenta. Ut Adelingos
Longobardorum, Amalos et Baltheos antiqvissimas Danorum et
Gothorum taceam familias, de qvibus etiam docte disserit Ar.
chaeologus: Gungincos, de qvibus Paulus Diaconus lib. l. dc gestis
Longobardorum cap. 1. qvi an nostri fuerint Gungi, qvorum
adhuc in Scania integer est principatus; qviqve se veterum
Gothorum progeniem gloriantur, qvibus, sagittandi peritia vix
cedunt, dubitatur: Lithingos, apud eundem ibid. cap. 21. Hi
omnes Lithingi fuerunt, sic enim apud eos qvaedam noblis prosapia
vocabatur, ait arnesridus: licet qvidam legant Adelingi, ad
explicationem ipsius Pauli respicientes. A Sioldo Danorum Regc,
juxta Saxonem, IV. qvi, ut ferunt annales nostri, circa annum
mundi 36. vixisse putatur, Sicldungos dictos inseqventes
qvamplurimos, testantur Historici nostri. Rolvo, qvi circa an
num mundi 333. imperavit, cognomine fuit rage. Fridlevus
I. anno mundi 381. fasces tenens, Snare dictus. Frotho
sI. cujus anno I. Gothie Dania migrarunt, qviqve tempore
nati Christi vixit, Gefsmild salutatus. Haraldus Il. anno 26.
nati Christi imperium obtinens, Hylletand dictus, Ulterius non
progredior in Regum Danicorum Historia. Norvegos jam consule,
non ab Haraldo Harfagre, qvem anno Christi 860. imperium
inchoasse referunt, a qvo ad majorum nostrorum tempora
vix qvisqvam fuit, qvi cognomine aliqvo non gaudebat, sed
Regulos, ante ejus tempora fasces provinciarum tenentes, aspice;
maxima parte non simplici, sed duplici usos nomine reperies.
vid juvat referre Ivarum Vidfadne, Aasam Ildraada,
Olaum Tratelge, Haldanum Hvidbeen, Halfdanum den Milde,
Gudrodum den Gamle, aliosqve qvam plurimos? Sueci tibi enumerabunt
Rodericum Slyngebaand, Alricum Gestblind, Ericum
hin Vise, Haldanum Bergram, aliosqve; qvos tibi in hi.
storiis versatissimo in memoriam revocare piget. Magnatum et
Ncbilium non minorem recenserem (Danorum saltem) catalogum,
si apud te genealogias per manus nobis traditas pondus
aliqvod habere scirem. Rosacrantxiorum, adduximus in Tulsnq,
addere possem lrnorum, Bannerorum, Brheorum, Gyldensternorum,

p.429
Langorum, aliorumqve, si necessitas efflagitatet,
exempla.
Vixere fortes ante Agamemnona
Multi, sed omnes illacrymabiles
Ilrgentur, igotiqe longa
Nocte, carent qvia vate sacro.
vid Cambdenus, in descriptione Cornvalliae, de Godolphi.
aorum referat familia, plana sunt et Spelmanno notissima.
Tottum igitur, de qvo Saxo (cujus autoritas non temere
repudianda,) e numero majorum Toronis non exclusero;
nisi alios Totttos tum viguisse, aut hanc 8oo. annorum
lineam interruptam, documentis evidentibus probaveris,
Assuros illos Hebraicos ad Asserum Totti fratrem gentili
spectasse cognatione, nuspiam dixi, sed qvia eadem in gente nostra,
qvae in Hebraica, reperire licet Heroum nomina; ab tHebraeis
oriundos nos contendo, qvod te ultro largiri gaudeo.
via vero haec de cognominibus disceptatio, varias
parere posse difficultates animadverto: submone cognomina
in familiis qvibusdam Danicis, a summa fuisse antiqvitate,
sed qvibusdam seculis, in nonnullis interrupta, a posteris tamen
tandem revocata. Idqve nobilissimorum qvorundam, a
pud nos igentium, edocent exempla: vi, etsi abunde constet
qva stirpe et familia orti, malunt tamen longa serie,
addito saltem parentis proprio salutari, eo modo qvo Graeci,
patris nomen postponentes, ut #EUGNIC EUBIOU, in ara
qvae exstat Messanae in Sicilia, et Romani in nummis, JULIA.
C. JUL. CAES. IMP. filia scilicet. Id elapso seculo multo
fuisse nobis freqventius, testatum reliqvit Nobilissimus Daciae
Historiographus Arnoldus Hvitseldius, in Vita Friderici Primi
circa finem, ubi refert dictum Regem Nobilitati Danicae autorem
fuisse, ut obliterata jam ferme familiarum revocarent cognomina,
et clypeorum signa; ne tribuum fieret confusio, et stirpium
irrevocabilis obreperet oblivio. Nec hoc dissimulo, qvasdam
etiam reperiri familias, qvae licet ante secula non ita mul
ta cognomina primum acqvisiverint, majorum tamen seriem

p.430
non interruptam, a remotissimo numerant aevo. Et hoc sensu
Toronem ex Tottiorum fuisse majoribus asserere is posset, qvi
aliis destitueretur fulcris. sed generosissimi hujus stemmatis genealogiae
mihi instar omnium fuere.
Qvantum valeat autoritas negativa peregrinorum de
rebus Danicis disserentium, me melius nosti. Tuos Anglos,
Gallos, Saxones, Danica tractantes, si cum nostratibus Mss.
praesertim et nondum editis conferas, bone DEusl qvan jejuni,
qvam manci, qvam omnium rituum nostrorum ignaril Possem
tibi nostrorum Nobilium cognomina in hujus anni Gallorum
Relationibus annotata, et miseris adeo modis depravata
recensere, ut vix a nobis ipsis agnoscantur, et, nisi rei gestae
series conjecturam firmaret, plane pro peregrinis haberentur.
Ex qvo qvantum in talibus exteris sit habendum fidei,
facile aestimaveris. Sed haec te ipsum animadvertisse non
dubito.
vod Anglo Saxones aut Anglo -Dan ante introitum
Normannorum in Britanniam gentili haud usi sint nomine, faci
argumentamur.
Ritum totam cognationem simul in campis sepeliendi
in eodem monumento, tanta tui ingenii ubcrtate locupleta
tum, ad nos rediisse gaudeo. Sed non possum, qvin hic annotem,
qvae apud nos diversa reperio ab iis, qvae ex Ciceron colligis.
Non enim in ericctis et camporum saltim finibus colles
et tumulos hujusmodi arte elaboratos, ut sepulchra Magnatibus
luppeditent, apud nos freqventissimos reperies: sed etiam in
frugiferis arvis, Cereri (de sBaccho non loqvor, nobis minus
familiari,) dicatis, adeo ut a colonis nostris haud paucos ex
parte aratro eversos cernere liceat. Nec priscum morem adjecta
piro violatum crediderim. Ostenderem enim, annosas fagos,
qvercus, aliasqe arbores porcorum saginis destinatas,
qvosdam coronae instar cingere tumulos, qvosdam vero
ad caput aut latera exornare. Haec ocularis nos docet
inspectio, nullis opinionibus aut conjecturis evertenda.
Sacras literas si consuluerimus, inveniemus Reges Juda
etiam non in arvis frugiferis, sed in hortis suis tumulatos.

p.431
De Manasse testatur caput XXI. Libri IV. Regum v. I8. qvod
post obitum in horto domus suae, in horto Ozae sit sepultus.
Qvin et de filio ejus Ammone idem memoratur v. ult. ejusd. c.
sepelieruntqve eum in sepulchro suo in horto Oza. Non igitur infreqvens
fuisse videtur multis gentibus, Reges et Magnates suos,
in hortis et arvis laeta fruge consitis tumulare.
Miraris Toronem, tot Monasteriorum conditorem illic sib
non delegisse sepulturam. Miror et ego, et qvi factum, documentis
nullis evidenribus probare datur, Conjecturas meas in medio
positas vides, et ni elogium propositum, familiae constans relatio,
similiaqve alia me moverent exempla, plane tecum negarem;
Utut sit, hisce fidem ut adhibeamus necessum est, donec
contrarium probetur. Nondum confirmatis in Religione Magnatibus,
lucri cupidos Monachos multa concessisse, ne rigore
nimio jacta doctrinae fundamenta cverterent, a ratione neutiqvam
alienum.
De Runicis mirari satis ego neqveo, ex Historicis Britannis,
qvi de Danis copiosius (te autore) tractarunt, qvam
ipsi Dani, nihil percepisse Spelmannum. De qvibus tamen Danorum
vulgus aslidue tot tantaqve cantillat et disserit, Norvegi,
Sueci, lslandi scribunt, referunt et ostendunt. Imo, qvibus
tritius nihil in ore omnium. Et qvia Litteraturam meam, totum
hoc expeditum daturam reris, ecce ejus Ideam tibi mitto; et
qvae de nomine Runarum publicanda ex usu esse duxi, plenius
addo, ea candido et accurato tuo judicio lubens submittens,
luce ccessioneqve aliqva locupletata reditura sperans.
Monumenti inscriptionem Gothicis literis exaratam, censes
et recte: Gothicae enim nil aliud sunt qvam Runic, et illa qvae
exteris dicta est Gothica, ab iis, qvi eam primum in peregrinas
advexerunt regiores, nobis Runica est literatura vero et
genuino nomine, qvod caput qartum Literaturae expeditum
dabit.
Inscriptio epistylii crucis lapideae Beucastriensis vere
Gothica seu tunica est, ab imerito haud plane descripta; nam
nec integra est, nec .5... I2. notae confusionem et de.pravationem
effugre. Ovod etiem de monumento in Comitatu
Brigantino exstante, a Clariss. Cambdeno delincato, conqveror:

p.432
alioqvin non hic ullo opus foret Apolline. vid si
ita legendum?
[run.]
Rino satu Runa stina d.
RINO LAPIDES HOS RUNICOS POSUIT.
Qvod si tanta apud Excellentissimum Spelmannum pollerem
autoritate, ut accnratius aliqvanto a qvodam hujus literaturae
non plane imperito haec delineari curaret, efficerem
ut agnoscecet nihil mihi gratius esse, qvam in talibus amicis
gratificari.
Vides, Excellentissime Spelmanne, qvo fine haec ad
Te exaranda duxerim; nempe, ut pro insigni benevolentia et
amoris in me affectu, gratias agerem debitas, spem Tuam haud
irritam redderem, amicitiae et familiaritatis inter nos futurae
fundamenta ponerem, imo me ipsum, meaqve omnia Tibi
tuisqve studiis devoverem. vae spero te in meliorem interpretaturum
partem, cum ex iis facile colligas, ea qvae vel ab exteris
vel a nostratibus de septentrionalibus sunt divulgata, minimam
partem esse eorum, qvae adhuc in archivis ap. nos latitant
et ob nimiam familiaritatem neglecta aut despecta contemnuntur.
vae, nescio qvo fato, tanto cum detrimento,
antiqvitatum cultoribus hucusqve subtrahuntur. Me, aliis licet
iisqve severioribus devotum, nulla famae cupiditas, aut aurae
popularis ardor, sed merus patriae amor, ad lusus hosce horis
detrusit succisivis, qvos eo, qvo profecti, animo bonos
et candidos, Teqve inprimis interpretaturum scio. Vale.
Hafniae 18. Julii Anni MDCXXIX.

p.433
CCCCXXVII.
HENRICUS SPELMAN
Anglus
OLAO WORMIO
Ornatiss. Eruditissimoqve Viro
Doct. Med. et Profess. Pub.
S. P..
Hafniam.
Elapsum est semestre spatium (mi Olae) ex qvo literas tuas
humanissimas, cum libro tuo, liberi genii et doctissimi
testimonio, suscipiebam. Respondere tamen non interea licuit,
clauso alias mari, et desiderato alias tabellario. Incertus
etiam jam nunc scribo, nec effundam igitur oleum in singulos
literarum tuarum apices, sed qvo te maxime compellatum aveo,
de voce Runica. Nec audaciae videatur, Anglum me et Danici
idiomatis omnino inexpertum, de vocum Danicarum origine
disputare. Intelligendum enim est, lingvam nostram ex eisdem
ortam esse radicibus, et qvadruplici mixtione Danicae conjunctam.
Primo veterum e Germania Saxonum. Secundo Jutarum
seu Gothorum, cum Saxonibus venicntium. Tertio veterum
ipsorum Danorum. Et qvarto Norvegiensium, qvi tunc
cum Danis, postea cum Normannis introierunt Angliam. Res
in confesso est, nec Auctorum geat laudatione.
Non dubitemus igitur, latere apud nos uniuscujusqve
starum Gentium vocabulorum origines complurimas: Et cum
hoc in aliis sat feliciter experti sinus, sine (obsecro, mi Olae,)
ut de origine vocis vestrae RR seu Rid
est, Runica, pro genio et ingenio nostro, effunda paucula.
Ducor eqvidem, ut aa te dissentiam. Neqve enim a,,
pro ductu aqvarum, qvod et nostra lingva sonat,) nec eR
pro sulco in terra, qvamvis a re agraria humilibusqve int 1
multa o im exorta noverim sed a Ryne, alia geryne Saxonico.
qvod mysterium et rem occultam significat. Sic Lucae cap.8. 1o.

p.434
Eor is geseald e ge virun Godes rices geryne en oderum on bigspellum.
Vois datum est nose regn ei mysterium, et alias parabolas.
Sic Matih. 13. II. Marc. a. II. Godes rices gerynu i. e.
Regni Dei mysteria. Sic Runlice, et cum augmento Saxonico,
Gerynelice, idem sunt qvod mysticum, vel mystice et occulte.
Beda 1. Regum 1. as he gerinelice vvord sprecende, id est, mystica
verba locutus est Et hinc Ic rung, alias Runere, susurro,
vel occulte loqvor. Unde in hodierna nostra lingva vernacula,
to rvne one in the eare, occultae aliqvem in aure alloqvi, vel,
in aure alicujus clanculum susurrare. Ita prorsus in Glossar. vet.
Anglico Latino MS an. Dn. 16o. To rcny to gither, susurro;
et sic Codex alius impressus Anno 1ay.
Priscas igitur illas Danorum et Gothorum literas non
appellatas censeo Runcas, qvod ad similitudinem aqvaeductuum,
sulcorum, araturae, ut vestra fert opinio,) vel rei alterius cujuscunqve
formarentur, sed qvod essent et mysticae et occultae,
sacerdotalium illarum instar Egyptiacarum, qvas in simulacro
Canopi, Antverpiam aliqvando allato Goropius exhibet
Hleroglyphic. lib. .pag. Is. Nec vulgatum olim nomen,
Runica; nam Isidorus in Gothorum Chron. sub Era A15. dicit
Galsilam eorum Episcopum Gothicas literas (non Runicas) adinvenisse.
Sed cum subjunxerit ipsum etiam scripturas sacras in
candem lingvam convertisse: ansam videatur, fateor, praebuisse,
cur dicerentur Runicae, scil. qvod rebus sacris, mysticis et
occultis conserandis essent jam adhibitae. Sed nec Trithemius
Abbas in sua Polygraphia, nec Bon. Vulcanius in Commentariolis,
qvos de Gothorum et aliarum Gentium borealium literis edidit,
vel qvidqvam produnt de voce Runica, vel agnoscunt eqvidem
nomine tenus. Ne (qvod miror) ipse Algrimus Jonas
in sua Crymogea, ubi pluribus agit de hisce literis.
Runicae ptaeterea nucupentur, sive mysticae et occultae,
tum qvod ab aliarum Gentium litcris, mira discrepant insolentia:
tum vero qvod in occultis suis scientiis (puta magicis et
praestigiatoriis, qvibus borealis illa mundi pars prae caeteris pollet
et polluta est,) hujusmodi literae et characteres (ut illae Ca.
nopi in Egypto) maxime claruere. Dicantur et perinde harum
literarum et scientiarum professores, Runici, sat apposite, qvasi
Mystagogae: habeanturqve iidem apud Danos et Gothos, qvi

p.435
Britannis nostris atqve Gallis Druides, Magi apud Persas,
Gymnosophistae apud Indos, et in qvavis pene Gente
similes.
In co deniqve, qvod Saxonibus olim alias Rne, alias
Rune, alias Geryne et Gerune legimus inconstanter: intelligendum
est, ge particulam esle cum apud Saxones nostros, tum apud
Germanos omnes (sed aspiratam, ghe, ab inferioribus)
qvae non mutat vocis significationem, sed auget potius et adornat.
Praepositam vero alias verbis et participiis praeteriti tempo
ris, alias verbalibus, et ad Auctoris aliqvando placitum, nonnullis
aliis. Majores nostri Normannos imitantes hanc in ymutarunt,
ut Chaucerus passim. Et qvoad u in migrationem, et
e contra, illud etiam unicuiqve cessit pro arbitrio inter Anglo-Saxones,
ut infinitis palam est exemplis. Vides qvo naevorum
meorum rapior blandimentis; tu qvod sanius tibi videbitur,
amplectere, initaqve nostram cole amicitiam.
Bene vale. Londini (pullulante jam epidemia, qvam avertat
DEUS) Nonis Maji c1o 1cxxx. e vico Barbacan.
KKK
AVI
OLAUS WORMIUS
Henrico Spelmanno, Eqviti Anglo
Londinum.
Ruditissimas Tuas, Vir Generose, Nonis Maji 163o. da:
tas, ato Novembris ejusdem anni tandem accepi; qvodqve
Librum meum benign exceperis, ac in ITe compellando audaciam
in meliorem partem interpretatus sis, gaudeo, ac gratias
ago. Utqve agnoscas, nil mihi prius in votis elie, qam ut initam
amicitiam constanter colam, non potui non, hac data
commoditate, paucis ad tuas respondere. vae de origine Lingvae
vestrae disseris, ita se habere comperio; atqve hanc esse
causam reor, qvod nostra vestrae, et vicissim vestra nostrae, manus
auxiliatrices praebere in multis valeat. Qvod etiam in
Archaeologo vocibus laud paucis experiri posles, cujus alteram
partem avidissime exspectamus. Diutius igitiur seculo literato
tantum thesaurum ut haud subtrahas, per omnia Musarum sacra

p.436
Te obtestor, et qvin idem mecum multi faciant literati,
non dubito. De origine vocis [run.] Vestris Antiqvitatibus
qvae disseris, perplacent ncc enim a re ipsa abhorrere
video, qvamvis in nostra lingva vocis hujus Ryne aut Geryne
vestigia non inveniam; aptissime tamen qvadrare agnosco, fi
rem ipsam respicias, qvamvis dubitare qvispiam posset, num
Ryne et Geryne potius a Runer, qvam vice versa sit trahendum.
Sed nunqvam cjus fui animi, ut mordicus meas defenderem o
piniones; lubet potius, aliorum doctorum in medium afferre,
ut cordatus Lector arripiat qvam rationi magis consonam existimet.
De Gulsfila, qvem non solum Isidorus sed et alii qvidam
Gothicarum literarum ponunt auctorem, qvid statuendum, suo
loco docebit mea Literatura. Agnosco qvidem exteris vix cognitam
hanc vocem Runer, vel, si cognita, pro barbara habi.
tam et neglectam, substituta Gothica, unde minus innotuisse
potuit. Apud Tacitum tamen pro Aridia Alruniam legendum
putat Lipsius; et Jornandem, item Abbatem Urpergensem, Paulum
Diaconum, V. Laxium, Cornelium Agrippam, ut de Munstero
nil dicam, Alrunarum mentionem facere, in confesso est,
De Arngrimo libere affirmo, vocem Runicam ipsi totiqve Islandiae
perspectissimam; id enim testantur, qvae singulis annis ad
me deferuntur ejus literae, de hisce nostris Antiqvitatibus erudite
disserentes. Hujus Viri mihi amicissimi de hujus vocis origine
et Runarum variis divisionibus sententiam suo loco habebit Literatura.
Haec pauca, infinitis distentus negotiis, non potui
non ad amicissimas Tuas respondere, Vir eruditissime; utqve
hanc tuam mihi heic locatam operam gratam fuisse videas, si
qvando Literatura mea Runitca luccm viderit, non sine honorifica
Tui mentione (bona, ut spero, tua venia) verba Tua
inseram; cum tantum absit, ut a mea mente dissentiat, ut potius
cum ea amice conspiret. Ego enim (ut diligentius trutinata
Liieraturae verba ostendent) existimo P, vocem esse
primitivam; sed siqvis contrarium statuat, in nostra lingva nondum
inveni vocem, a qva commodius trahi possit, qvam a
[run] vel [run.]. via vero jam intelligo, in antiqva Saxonica
extare Ryne et Geryne, mysteria exprimentia, hae ad hujus
negotii expeditionem haud parum conferre videntur. Interim
Favori et benevolentiae Tuae me commendans patrocinio,
valere Te jubeo. Hafniae 6. Cal Decembr. 1630.

p.437
CCCCXXIX.
HENRICUS SPELMAN
V. Cl.
Olao Wormio.
S. P.
Hafniam.
Supervenit mihi non opinanti (vir eximie) discessurus illico,
qvi novissimas tuas, licet ante annum abhinc datas, mihi tradidit,
coegitqve ut qvae pluribus tunc cupiebam, subito ad te
scriberem et fuccincte. Elabitur nihilominus me qvidem inscio,
et huc usqve alius non occurrit tabellarius. Putas me interea
(nec sine causa,) immemorem nostrae amicitiae, sed hoc jam
cognito, res salva est. Placuissc tibi gaudeo sententiam nostram
de origine vocis Runer, et qvod scribis est verissimum,
in antiqvitatibus eruendis lingvam Vestram nostrae, et vicissim
nostram vestrae, manus auxiliatrices in multis praebere. Ego
igitur operam dedi ut e Dania vestra priscum aliqvod vocabularium
Danico Latinum librosqve alios, de Legibus vestris et
antiqvis ritibus compararem, fed parum hactenus feliciter navata
mihi opera. Cupio certior fieri, an dum prodiit liber vester
de Literatura Runica, cui si et qvidpiam de Saxonicis nostris
aliisqve exoletis literis, qvas Trithemius Abbas in Polygraphiae
suae libro V. et Bon. Vulcanius in suo de literis
lingva Getarum libello, addideris, bene se habiturum censeo
Si probi nobilesqve amici mei Auxelius Julius et Johannes
Jacobi Schort prope vos degerint, salutaveris obsecro eos
nomine meo cordatissime. Scripsi ad eundem Johannem per Secretarium
D. Legati Regis nostri, qi jam ex Anglia venturus
est in Daniam et cum literis meis ei (prout petiit) duo
exemplaria Archaeologi nostri, unum scil. pro Prorege Norvegiae.
Nescio autem qvonam pacto nec ubi loci sunt tradenda.
Obsecro igitur, ut hanc illi atqve mihi gratiam praestes, traditionem
in te suscipere, et curare, si haec aliter non possit fieri.
Pro Fastis tuis iterum atqve iterum gratias ago. Bene vale.
Londini e vico Barbacan III. Cal. Aug. MDCXXXII.

p.438
P. S. Obsecro te, si qvid noveris aut inqvirendo intellexeris
de Genealogia D. Arnoldi Whitfeld nuper Cancellarii
Regni vel Regis Daniae, mihi id totum exaratum mittas,
etiam ab origine illius gentis et familiarum. 15. Augusti
1632. Bene vale. Raptim vehiculum jam et rus
ingressurus
Tuus
Henr. Spelman.
CCCCXXX.
OLAUS WORMIUS
Henrico Spelmanno.
Non ita pridem ex Anglia ad nos rediit bonarum literarum
studiosus qvidam, mihi familiaris, qvem cum de amicis
sollicitius percontarer, referebat, te rarissime Londini esse, sibiqve
toto eo tempore, qvo ibidem morabatur, facultatem haud
fuisse, tuo aut frui alloqvio, aut gaudere aspectu. Rem interim
mihi gratam, sed utinam veram, narrabat, fervere sc. sub
praelo laboriosissimi Archaeologi tui partem alteram, qvam tanto
desiderio, tantoqve affectu eruditi expetunt et desiderant omnes,
qvotqvot ex tenebris istis medii aevi eluctari gestiunt.
Mihi certe donum, auro carius, utilitatis attulit plurimum: aliisqve,
qvibus ob raritatem commune mecum feci, tantum praebeo
delitiarum, ut, qvod mecum ese debebat, vix paucis horulis
frui jam detur. Instant, urgent, hortantur omnes, alteram hujus
Operis partem ab Amico extorqveam, tantumqve bonum
meliori orbi diutius ut haud invideat, efficiam; imo ex Magnatibus
apud nos sunt, qvi magno aere, si modo prostaret, se redempturos
asseverant. Certe tam Legibus nostris priscis, qvam
monumentis caeteris tantum lucis evulgata attulisti, qvantum
a nostratium nemine exspectare potuissemus unqvam. Cave igi
tur, Vir humanissime, tot vigilatarum noctium taedio, tot olidarum
membranarum foetore, tot priscorum voluminum tricis,
ingenium te frustra fatigasse, dicat posteritas. Cave, talentum
concreditum diutius ccles, tantoqve bono nos defraudes.

p.439
Fac, qvaeso, mi Spelmanne, Archaologi partem alteram, prima
commoditate videamus; fac amicos eo munere exhilaremus;
fa, hanc aeternam nominis ac famae tuae statuam, integram,
suisqve membris decoram, totus mundus veneretur. Tot bonoum
exspectationi, tot doctorum desiderio ut jam jam satisfacias,
voti mei summa est. Frustra appetitum irritaveris, nisi satiaveris.
Spe plenus haec scripsi Hafniae ad diem 1. Octobris
1633. Vale, ac vive, Literatorum nobilissime.
CCCCXXXI.
HENR. SPELMAN
D. Olao Wormio
S. P.
Hafniam.
Visis literis tuis (Vir eximie) sperabam laetus te meas recepisse,
qvas superiore anno ad te misi. Ruptis vero et perlectis,
nullaqve in eisdem de meis occurrente mentione, fidem
causor deferentis, nec illatam mihi solum injuriam, sed et tibi
aliisqve Viris optimis, Johanni Meursio et amicis meis prope
circulum arcticum degentibus, qvibus etiam lucu enter scripsi.
Deferebat eas non plebejus qvispiam tabellarius, sed vir nobilis
(Holus nomine) Secretarius Illustrissimi Comitis Leicestria, IL egatione
functi a Britannica Maj. al Regem Vestru Daniae.
Promisit is qvidem certam traditionem, imo stipula: us est,
accedentibus et cura ipsius Comitis et mandato. Frustratus igitur
exspectationis, hominem literis compellavi, qvi nudins qvartus
ad me veniens, respondit candide omnem se diligentiam
adhibuisse circa traditionem, sed commorante tunc Rege Daniae
in citeroribus suae ditionis (Rensburgi scil. in Ducatu Holstein,)
legationem illic absolvisse Comitem, nec in partes vestra
ideo pervenisse. Literas autem nostras una cum duobus Archae.
ologi nostri Codicibus semet commisisse asserit D. Josepho Aver
Viro splendido et Regis nostri apud Hamburgenses Residentiario,
qvi benigne traditionis munus in se suscipiens, certius pollicebatur
exseqvendum. Nos hc contra, nihil, at si tibi
ideatur integrum et citra molestiam, cupio ut memoriam Residentiario,

p.440
aut literis suggeras aut nuncio, qvod et ipse faciet
Secretarius. Et si demum (qvod ab initio cupiebam,) ad manus
vestras pervenerint, cura obsecro, ut qvae aliis destinata
perspexeris, mittantir designatis.
Qvoad Archaeologi nostri partem alteram, cujus videndi
gratia honoratissimus vestras Dn. Palamon Rosencrantrius,
dum hic in Anglia Danicae Maj. Legatus ageret, ad aedes nostras
humanissime descendit,) parietibus adhaeret, blattis et tineis
exposita: nec de impressione qvidpian hactenus aut conatus
sum, aut in futurum cogita vi. Perperunm hominum genus Bibliopolae
et Typographi nostri, qvi partem primam sumtibus
meis impressam, technis suis naufragam mihi reddidere et inutilem.
Sed toto jam sexennio me ab hujusmodi studiis avocavit
provincia gravis, mihi inter alios a Rege imposita ad cognoscendum
de extorsionibus et repetundis Magistratuum et officialium
Regni tam Ecclesiasticorum qvam Civilium, et cum in rure tum
in urbibus consistentium. Interea tamen non mihi excidit aut
memoria aut desiderium, novissima Archaologi primis adjungendi,
et mediocriter me non excitarunt tuae inter plurium amicorum
literae humanissimae, partem editam tibi et Vestratibus
perqvam gratam referentes. Cupio vero ut in edendo libro tuo
de Literis Runicis mihi sis exemplo. Scribis amicos tuos partem
illam editam ita indies a te avocare, ut vix paucis horulis apud
te ipsum acqviescat, aliud igitur exemplar ejusdem incompactum,
una cum praesentibus ad te mitto, per eundem
nuncium qvi literulas tuas mihi tradidit. Vide ne hoc etiam
subtrahatur. Bene vale, et foveamus diligenter invicem conceptam
amicitiam. Londini in vico Barbacan IV. Februar.
MDClil. stil. vet.
OLAUS VORIUS
Henrico Spelanno.
Londinum.
TUas IV. Fcbr. hujus anni datas ut accpi, atqve ex iis
intellexi, haud probe curatas, qvas amicis in hisce oris

p.441
anno praeterito, destinasti, Nobilissimo D. Josepho Avery,
tuo ductu, scripsi, ut siqvid de transmissis constaret, ejus me
certiorem redderet, qvi mox, per Mercator em nostratem, et literas
et fasciculum transmisit, addens, se tam diu haec detinuisse,
qvod sibi spes facta fuisset legationes brevi apud nos, nomine
Sereniss. Regis Vestri, obeundas. Scriptas itaqve Cal.
Aug. anni 163 2. Cal. Jul. hujus anni 163 accepi, ac mox
D. Meursio destinatas Soram misi. fohanni vero Jacobi Scort,
nuper ex Gallia reduci, et literas et Archaeologi exemplaria duo
in manus tradidi, qvi, se prima commoditate responsurum, et
gratias acturum, spopondit. Qvod me iterum Archaeologi tui,
ratissimo honorario, beare haud sis dedignatus, ingentes habeo
gratias, nihilqve mihi prius in votis, qvam ut aliqvo grati
animi indicio affectum vicissim testari val am. Age qvaeso, alteram
partem brevi videamusl Rempublicam Literariam perpetuo
aere Tibi co nomine obstrictam tenebis. Promptiores procul
dubio ad edendum in Belgio habebis Typographos, qvam
apud Vos Video enim, eos pari cum nostratibus segnitici incedere
passu, nec tam raros a utiles, qvam sibi proficuos
et vulgo vendibiles curare libros. vo fut, ut et mei de Lteris
othicis et Monumentis Literatura Runica exaratis adhus
premantur tractatus; ni melior affullerit commoditas, vix e tenebris
emcrsuri. vae Vulcanius et Trithemius de nostris his
habent literis, dudum integritati suae restituta, Literaturae meae
inserui. Sed ad Saxonica vestra me non diffudi, nec instituti
id permisit ratio. Sed si monumentorum, qvae apud Vos ex
tant, nostris notis consignatorum, mihi probe expressa daretur
copia, appendicem ad nostratia mihi praeberent exoptatissimam.
vod ex tractu Brigantino nobis exhibet Cambdenus, haud
sco, n ita gendum: xR MIR In
Ri IvR nbR nR
id et, ut eg ad leges lingvae nostrae interpretor: Haraldus
Cumulum secit, lapides erexit in memoriam Matris et Mabroki.
Sed certi nihil assero, anteqvam sit, qvi accuratius descriptum
illud nobis suppeditet. Fragmentum, qvod ex Bevcestria
nobis transmittere dignatus es, vide, annon sic exaratum,
[run.] Rino posuit lapides
unicos. tinam Seldenus aliqvis vestras in hisce operam poneret,

p.442
et curiose cuncta ejus generis, qvae apud vos extant,
colligeret, ansam majoribus suppeditaret, eaqve erueret,
qvae Hictoricos vestros forsan adhuc latent. Pri.
scae Lingvae nostrae nullum, qvod sciam, unqvam extitit Vocabularium.
Ejus, qvo pueri nostri in Scholis jam utuntur, mitco
exemplum. Adeo certe modernum a prisco degenera vit idioma,
ut qvae legibus priscis contineantur, vix decimus qvisqve
intelligat. De antiqvis nostris ritibus nihil unqvam typis mandatum.
Leges nostrae trium sunt generum; aliis utuntur in Cimbria
degentes, qvae, utpote petfectiores, lingva, qva jamutimur.
typis expressae, vulgo extant vendibiles. Selandicae rarissime
cernuntur, manuscriptae sunt apud qvosdam. Scanicae olim ab
Andrea Sunonis, Archiepiscopo Lundensi Latinitate donatae, et
ab Arnoldo Hvitfeldio typis divulgatae; sed jam vix haberi possunt;
mitto tanen exemplum, qvod meis usibus olim acqvisivi, ex
cujus praeloqvio tantae diversitatis causas agnoscas. Utinam esset,
qvo nobilissimos tuos conatus heic, praeter ea juvare posem,
promptissimum invenires. De Hvitfeldii Gencalogia, habere
qvae licuit, hisce addo; Maternum genus e Regia amilia eum
trahere invenio: fuse cuncta deducere operosum foret. Siqvid
desideras, mone, nihil eorum, qvae apud me sunt, clam habebo.
Et mihi de ossa judiciali dubium, in qvo enodando opera secundae
partis Archaeologi maximopere indigeo. Ut igitur in hoe
enodando facilem Te mihi praebere haud graveris, etiam atqve
ctiam rogo. Puto, me in Archonomia Lambardi legilse ossam
udicialem fuisse panem eucharisticum, certis ritibus accusato
oblatum, qvi si absqve difficultate deglutiebatur, absolvebatur
accusatus; sin secus, reus habebatur. Sed in Archaeologo ad vo
cem Judicium Dei, videris offam judicialem, utpote pane hordeaceo
constantem, ab Eucharistia dislingvere. t se res habeat,
qvaeso expone. Vides, x qvibus nos extricare valeat secunda
Libri tui pars, qvam ne nobis diutius invideas, per omnia Musarum
sacra Te iterum atqve iterum rogito. Pervolvens Cata
logum Gloriae Mund Cassanei, incidi in vocem Corveas, qva
saepe utitur Parte I. Consider. 6. cujus genuinum sensum cum
ex Archaeologo peterem, non inveni. Siqvid igitur de ea habeas,
communica qvaeso. Vides audaciam, qvam tua mihi instillavit
beneyvolentia et amor prolixus, cui propterea ignoscendum. Vale

p.443
Spelmanne amicissime, et Archaeologi tui parte alteta nos
qvam primum bea. 1634.
CCCCXXXIII.
HENRICUS SPELMAN
Eq. au. Angl.
Doctissimo amico suo
Olao Wormio
S. P.
Hafniam.
Qvas XI. Calend. Novemb. anno jam elapso dabas (Vir ornatissime)
ego sub Calendis instantis hujus Junii accepi
et his una benignitatis tuae munera, Leges Scaniae et Nomenclatorem
Danicum. Gratissima certe omnia et magno mihi desiderio
expetita, sed deest (et hoc aegre fero,) qvod retribuam
subito. Interea bene res se habet, qvod literae et libri, qvae
tertio abhinc anno ad te et alios amieos nostros vestri tractus
misimus, tandem aliqvando ad manus tuas integre pervenerunt.
Factum id agnosco eximia tua cura et perplures ago gratias:
vod de Offa jiudiciali qvaeris, certum est, panem fuisse non
eucharisticum, sed hordeaceum qvendam conceptis e ritu verbis a
Sacerdote consecratum, vel qvod rectius dixeris execratum
ex eo enim apud Anglo - Saxones nostros vulgari nomine
Corsned appellatus est. Differentia fit perspicua e Canuti Legi.
Ecclesiast. Cap.5. ubi sic hahetur: And gif man sreondleasne e.
ofodpaegn mid tihtlan helecge. e ah fultum naebbe. ga to corsnae.
de. and ar onne at gefare h at pat god ville buton he on
husle geladian mote. hoc non ego, sed Interpres vetus ita reddit
Si qvis altari ministrantium accusetur amicis destitutus
sit, cum sacramentales non habeat, vadat ad judicium, qvod
Anglice dicitur Corsned, et fiat sicut DEus velit, nisi super sanctum
Corpus Domini permittatur ut se purget. Vides hic liqvido,
aliud esse Corned seu panem illum hordeaceum, qvi et offa
judicialis nuncupatur, aliud corpus Domini seu panem Eucharisticum.

p.444
Praeterea ex hatc lege observandum est, Corsned istud
sive offam judicialem, minus solennem fuisse purgationis
modum, lenioremqve illo, qvi per sacram Eucharistiam factus
est. De his fusius alibi. Tristem me faciunt qvae scribis de retentis
adhuc in carcere lucubrationibus tuis Literaturae Gothicae,
Runicae et Aqvilonaris. Liberas obsecro facias, et cognatam
nostram Saxonicam, qvam Vulcanius non praeteriit, tu ne rejice.
Gratias ago ob interpretatas, qvas cupiebam inscriptiones
Runicas: apud nos autem rarissime emergunt (nescio an dicam)
duae aliae. Gratias utiqve ob Huitfeldi Genealogiam; sed qvas
possim maximas ob insignem tuam benevolentiam et in conatibus
nostris promovendis alacritatem. Petis m calce literarum
expositionem vocis Corveas, qvam occurrere ais saepiuscule apud
Cassaneum in Catalogo Gloriae Mundi Parte I. Considerat. LVIII.
Certe in meo codice impresso Francofurti An. Dn. I5q. habentur
in Parte I. tantummodo 38. Considerationes. Forte codex
vester auctioris est editionis, sed loco non inspecto, certi
nihil statuam. Proprie autem significat Corea operis aliqvod,
qvod Vasallus e tenurae ratione praestare domino tenetur vel
propria sua persona vel eqvorum aut plaustri sui ministerio, puta,
angarias, averagia, manoperas precarias, opera gratuita, et
hujusmodi, a Gallico Corvee haec omnia significante. Vivat,
valeat, foreat Olaus ormius qvasi o A oooc. Londini
in vico Barbacan V. Id. Julii an. Dn. MDae.
OLAUS WORMIUS
Henrico Spelman.
Eondinum.
Mportunis et creberrimis amicorum eorumqve, qvorum auctoritatem
merito aestimare debeo, assidue sollicitatus precibus,
non possum non tibi molestias, sed nobis omnibus totiqve orbi
literato gratas creare. Urgent, postulant, extrudunt Archaeologi
tui partem alteram. vaeso, boni publici causa, diutius
tobis tantum tamqve necessarium bonum non invideas. Perpende

p.445
rerum humanarum vicissitudinem; qvod si tibi humanitus
qvid contingeret, forsan aut ad perpetuos tenebrarum carceres
ab invidis aut aliis, ad qvorum manus pervenire posset,
damnaretur, aut forsan ab alio, dissimulato tuo nomine inepte
et non ad Auctoris mentem divulgaretur. Rumpe moras, qvae
so; tot bonorum, qvi assiduis precibus me fatigant, ut eum
a mihi amicissimo extorqvere non desinam, desideriis ne
desis ulterius. Talentum concreditum, satis diu defossum,
proter. Sin vero stet sententia, cunctari aliqvantum, cura
per amanuensem aliqvem, meis sumptibus, describi san
cte polliceor, me redempturum qvocunqve aere. Age, Vir Generose,
tot tui amantium votis et precibus annue, et bono pubico
diu et feliciter vive. Hafniae 1636.
KKK
ATT AITT
, O VI
enrico Spelmanno.
Londinum.
Ntibi, amicissime Spelmanne, Lteraturam meam Danicam,
qvam eo fine ad te mitto, ut alteram Archaeologi tui
partem (qvam bono publico diutius subtrahere te nolle, confido)
remittas. Lege per otium, si libet, et Iibere cense, si
qvando exorbitasse me senseris, more Tuo, amice in viam revoca;
mihi gratius nihil praestiteris unqvam. Scio enim me in
re, vix ab ullo tacta, a nemine exculta, non posse non labi et
errare. Honorificam tui in ipso limhe injectam mentionem invenies,
qvod haud gravate Te laturum spero, cum hic amori
non potuerim non indulgere meo. Scripsi, ante menses aliqvot,
ad Te, sed vereor, ut probe curatae sint literae. Ab amicis,
praesertim Magnifico Regis Cancellario, instigatus sum, omnibus
modis ad maturandam editionem ut te provocarem, qvod,
rerum humanarum vicissitudinem, bonum publicum, commissum
talentum dum perpendis, non potes non facere. Vides,
ut nobis abreptus celsi ingenii Seldenus. vis sibi crastinum polliceri
audet? Qvod si hinc migrandum, qva conscientia tineis
et blattis vel invidis aut ingratis tantus thesaurus relinqvatur,

p.446
perpende. Qvod si manuscriptum ad me deferri posset, qvovis
aere redimere. Ne inter mala nomina tuum reperiatur,
dudum enim in aere apud melioris notae Viros fuisti, libera te,
et bono publico natum ostende. Vale, Vir praestantissime, et
tot bonorum votis annue. 28. Octob. I636.
KKK
KKK
ss,
doctissimoqve Viro
D. OLAO VORMIO
Medic. D. et in Hafniensi Academia
Professori.
KKK
Hafniam.
ACcepi (Charissime Olae) summa eum gratulatione literas,
Aatqve una Literaturam tuam Runicam. Magnae mihi erant
utraeqve voluptati: etiam nuncius tuus varus Bangius, juvenis
sane doctus, comis et modestus. Subito autem regressuro,
nec qvam cupio possum cum eo amicitiam contrahere, nec qva
tibi teneor observantia gratum aliqvid exhibere. In urbe qvippe
hospes ipsemet versor, solus, et pro tempore solitarius, dum
familia nostra integra (ad declinandam, si DEO placeat, contagionem
pestis,) rusticatur. Lugere te in literis video Seldeni
nostri mortem: parce, vivit, etiam sospes, nec (qvod sciam)
ulla unqvam delibatus infirmitate. Nos interea omnium calculo
pro mortuo habiti fuimus. sic campana populo praedicavit;
sic Regi ipsi nunciatum eft, qvi e sepulchri faucibus DEI misericordia
praeter spem erepto, Regiae munificentiae testimonium
contulit perexemium. Evasi fateor, (Deo Opt. Max. immensas
ago gratias) sed concussis pene et excussis radicalis vivacitatis
omnibus facultatibus, memoriae praesertim, qvam tamen
nunqvam tibi in officio defuturum spero. Bene vale.
Tuus et tuorum
HENRICUS SPELMAN.
Londini in vico Barbacan ipsis Calend.
Julii MDCXXXVII.

p.447
CCCCXXXVII.
OLAUS WORMIUS
Henrico Spelmanno.
Londinum.
Qvas per Bangium nostrum curasti, anno praeterito probe
accepi. Gratum mihi, Literaturam meam delatam; extorqvet
forsan tam diu promissam Archaeclog alteram partem.
Sostra et soteria Deo meo debeo, qvi tam clementer Te
e faucibus lethi eripuit, mihiqve amicum tam benignum in
istis locis servavit. Is poro Te sospitct, una cum Seldeno (qvem
vivere et valere, contra qvam rumor apud nos spargebat, gaudeo)
in multos annos magno Ripublicae literariae bono superstitem
et incolumem velit Saeviit et apud nos contagium pestiferum,
qvod mihi dulcissimam abstulit conjugem, familiamqve
meam magno luctu et moerore replevit, vigoremqve mentis
adeo prostravit, ut nmuneribus solitis vacare hactenus vix
potuerim. Sed qvid agam? Voluntati Divinae qvis resistat? crudum
adhuc vulnus refricare, sine magno moerore neqveo. Is,
qvi inflixit, sanabit. Caeterum, cum de T nuper apud Nobilissimum
Axilium Julium sermo incideret, atqve inter reliqva
Legum nostrarum cupidissimum te esse exponerem, liberali manu
mihi priscum codicem Legum Cimbricarum, qvi hic rarissimus
inventu, communicavit, tibi cum officiosa salute mittendum,
qvem per praesentem cape. Memoriam tui, cum apud
nos est, officiose colit Vr optimus, et Cancellario nostro gener.
Bangii instinctu, mitto bibliopolae vestro Simoni Stephani,
Literaturae meae 5O. exempla, nulo assignato pretio. Poterit,
si ipsi visum, mihi qvaedam, apud vos edita, remittere, qvae
studiis meis videbuntur commoda. Si opus mum internuncium
consilio juveris, me hic habebis ad qvaevis vicissim promptissimum.
Vale, mi Spelmanne, et, ut facis, amare pergc.
Hafn. 22. May 1638.

p.448
CCCCXXXVIII.
S. P.
Justum et et debitum (Olae optime,) ut tuis literis respondeam,
sed ne multis utar, prohibet jam adversa valetudo,
in qva utinam tuo licuillet frui judicio. De libris qvos misisti
ad Philemonem Stephensem IBibliopolam, rationem accepturum
te ab eodem spero satis gratam, una cum his nostris literis, curasse
enim hoc se asserit ex meis precibus diligenter. Contendit
hic a me qvidam Eqves nobilis, et in fisco Regio amplissimae
eminentiae, Dn. Petrus Osburn, ut mea intercessicnc, tuam
referat sententiam in his, qvas mittit, qvaestionibus. Dignus
qvidem est, ut ei satisfacias, et suo nomine vehementer rogo.
Maximas tibi gratias ago, et Axelio ncbili pro Codice
Legum Cimbricarum. Non habeam subit qvod retribuam. Sufficiat
autem obsecro in praesenti ut propria mea manu salvere
vos optaverim et Valere. Londini 4. August. sti. vet.
1638.
Aeger, sed cordate tuus
HENRICUS SPELMAN
Cupio ut si obvius tibi venerit Arngrimus Jonas
Islandus, eum meo salutes nomine.
Quaesita D. Petri Osburn
Equ. au.
Olaus Wormius in suo libro de Literatura Runica cap. 28.
pag. I68. inter alia Gothica vel Danica nomina, qvae
(ibidem dicit) sunt antiqva et significantia, haec habet, qvae
sunt nomina familiarum apud nos in Anglia, et videntnr inde
esse deducta:
Al, Doral, Lother, Olasr, Orm, Otbiurn, Rlf, Rudt,
Sibern, Suein, Tue, Tume, Ill.
Rogo hanc gratiam, ut intelligam derivationem eorum,
et qvam habeant significationem. Ac similiter, an apud illos etiam
in cognomina abierunt, sicut et apud not in Anglia.

p.449
Inter nomina Poetarum, qvos vocat ille Scaldros, invenio
Thorbiornum, Thorbernum, Halbiorn, Biorno; qvae videntur
aliqvam habere affinitatem in derivatione cum Osburno.
In hoc maxime cupio intelligere, rectane sit coniectura
mea.
Si fortuito apud se habet exemplar antiqvi alicujus monumenti,
inscripturae etc. de nomine Osbiurni, cupio hanc cum
eo inire gratiam, ut ad me mittat transcriptum, una cum
interpretatione.
CCCCXXXIX
OLAUS WORMIUS
Henrico Spelman.
Londinum.
Pro curato ex animi mei sententia negotio librario, qvas
possum, gratias ago maximas; optimc enim mecum egit
Philemon vester Stephanus bibliopola, cui etiam vicissim gratificari
paratus sum, scd tibi maxime, cujus instinctu et ductu omnia
sunt peracta. Dolco vero de infirmiori tua valetudine.
Deus te in Reipublicae literariae commodum diu nobis sospitem
et incolumem servetl Utinam Iocorum tanta distantia meam
non excluderet operam, promptiorcm tuae sanitatis curatorem
vix haberes me ipso, Interim hisce humanae fragilitatis sortem
tibi in memoriam revocare vult Divina Majestas, ut, qvae
adhuc latent, praeclari ingenii tui monumenta diutius literato
orbi invidere desinas: alteram, inqvam, Archeologi partem, et
reliqva, qvae in pluteis recondita tenes, qvae tibi extorqveant
bonum publicum, patriae amor, bonorum qvorumvis desideria.
Postulato Nobilissimi Otburni, ut potui, respondi; si omnia,
ut debui, minus sum assecutus, voluntatem pro facto ut capiat,
rogo. Interim qvicqvid praestitum, tui causa factum, cui qvovis
modo gratificari semper allaborabo. Arngrimum a me separat
vasta Oceani intercapedo, nec ipsum unqvam de facie vidi;
interim literario commercio annuatim utimur per mercatores
nostros, eo euntes. Qvod igitur voce neqvivi, calamo praestiti,
tuo videlicet nomine salutavi diligentissime. Responsum,

p.450
ut spero, mihi dabit autumnus, ubi mercatores nostri Islandici
redierint. Faxit DEus, de Te optata ut referat hic internuncius,
utqve vivere et valere pancratice Te audiam. Vale.
16. Jul. 1639.
Ad Qvaesita Nobiliss. Dn. Petri
Osburni.
Hortatu Amplissimi Viri Dn. Henrici Spelman, amici mei
honoratissimi, qvaesitis Nobilissimi Dn. Petri Oburni respondere
lubens tentabo, non qvod sperem, me omni ex parte
ejus voluntati satisfacere posse, sed ut aninum amicis inserviendi
promptum ac facilem agnoscat, meisqve conatibus porro
favoris sui aura aspirare non desinat. Si qvando a recto tramite
exorbitasse me viderit, id rei difficultati et oblteratae fere antiqvitatis
in lucem denuo revocandae tenebris ut adscribat,
rogo. Ne vero qvicqvam intentatum relinqvam, singula eo,
qo mihi proposita, ordine, repetam, momenta expendam,
qvidqve nostris antiqvitatibus consonum de iis dici possit, notabo.
vin cuncta in meliorem partem interpretaturus sit
Nobilissimus Dominus, nullus ambigo.
Primo ait me pag. 8. Literaturae Runicae, inter alia
Gothica vel Danica nomina, qae sunt antiqva signisicanta,
habere seqventia, qa sunt nomina familiarum in Anga, et
nde videntur deducta.
Verba Literaturae, ex qvibus haec collegit Nobilissimus
Osburnus, citata pagina ita habent: Exstant adhuc vestigia (nominum
propriorum) a magnanimitate, servitio, ursis, seris,
propugnaculis, aliisqve rebus desumtorum etc. vorum non
ea est sententia,; omnia nomina propria antiqva esse ejus generis,
imo nec ea omnia, qvae ibidem recensentur, sed eorum
qvamplurima. Multa enim casu imposita, multa pro arbitrio
parentum, qvorum ratio reddi jam nulla potest; multa vero significantia
sunt, qvod mox in exemplis, qvorum enucleationem
flagitat Nobilissimus Dominus, ostendendum. Caeterum,
qvod familiarum in Anglia noina, a qvibusdam nostratium
sint deducta, dubitare is neutiqvam potest, qvi commune,

p.451
qvod ibi habuimus, imperium, nostratium eo delatorum cum
Anglis conjugia, affinitates, et commercia ex historia utriusqve
gentis diligentius collegerit. in eadem igitur cum Dn. Osburno
plane sum opinione. Demonstrare id qvodammodo tentavit
vestras Richardus Verstegan in suis Antiqvitatibus pag. 3o3. sed
eo usqve non penetravit, antiqvitatum nostrarum et documentorum,
ut arbitror, penuria. Et qvis qvaeso, sibi persvaserit, tot annorum
decursu, ex qvo Dani Angliam invaserunt, eamqve
suo sub imperio tenuerunt, eos plures familiarum suarum post
se non reliqvisse notas, qvam qvas ill recenset? Rectissime
igitur judicat Vir Nobilissimus, qvas proponit familias nostris
gaudentes nominibus, hinc esse deductas. Illas igitur ordin
contemplemur:
II. Als, Doral, Lother, Olasr, Orm, Osbiurn, Rolf,
Rudl, Sribern, Sen, Tucle, Tum, Uls.
ALF. Priscum fuit nomen Magnatum apud nos proprium,
sed ex corum genere, qae primitiva cenemus, qvaeqve
aliam nullam apud nos obtinent significationem. Saco Historiae
Danicae scriptor celeberrimus libro V, refert qvendam hujus nominis
in Hetmarchia imperium obtinuisse. Verba ejus haec sunt,
Eodem terpore regnabat Al in Hetmarchia, filium habens Amundum.
Mox Biornonis cujusdam fit mentio, de qvo plura in
Osbiurno. Patet igitur hinc vetustissimum fuisse nomen in septentrionali
plaga. Libro VII. Regi Sigaro Dano filius fuit Al
nomine, caeteris animo formaqve praestantior, ut inqvit idem Saxo,
qvi pluribus ejus venustatem et res gestas perseqvitur ibidem.
Libro VIIl. etiam Alsi Aggi filii sit mentio. t dubicare nemo
qveat, qvin usitatissimum apud nos exstiterit nomen sed
proprium et primitivum, cujus ratio reddi vix potest.
DORAL, etiam ex vetustioribus est nominibus propriis
sed alterius census, compositum ex Thor et al. Qvod ut
melius capias, observa qvae citato a te capite Literatur meae
ad nomina a D. incipientia notavi: pleraqve nempe, qvae initialem
B habent, antiqvitus per Th prolata. Qvod factum, qvia [run.] litera
prista, qvandoqve D latina, qvandoqve Th exprimenda.
Pro Doral igitur Thoral efferendum. Thor vero inter DEos
septentrionales primatum obtinebat, ut ex Saconis libro .constat
Ab eo itaqve denominationem sortiri, maagnae laudis olim

p.452
erat. Hinc variae deductae non solum virorum, sed et mulierum
appellationes, ut Thora, Thorilda apud eundem nostrum
Historicum libro citato, qvod ignem seu ftammam amoris Thori
notat. Thoraldus ibidem, qvasi totum Thoro devotum dicas. A
namqve totum notat, et particula est pertectionis, ut docuimus
Literaturae nostrae cap.3. Thorbiorn, ursa Thori: pro qvo
jam Thorbernum dicunt. Thorild, Thoronis fons; aliaqve ejus
generis infinita, ex Thoro et adjunctis composita. Doral igitur,
seu Thoral plane Thoro DEO devotum notatque qvod ut olim
proprium freqventissimum, ita jam apud vos in cognomen degenerasse
nil mirum.
LOTHER primitivum mihi videtur, et Regibus nostratibus
familiare, ut ex toties citato constat Saxone; nisi qvis derivare
velita Loth, qvod sortem, et Er, qvod honorem notat
qvasi Honoratam sortem vocares.
O. AFR, plane proprium primitivum, nobis etiamnum
in freqventislimo usu. Latine per Olaum exprimunt
Olonem qvibusdam in locis Saxo vocat.
ORM appellative vermem notat: interim proprium
fuisse tam apud nostrates, qvam apud Britannos seu Anglos
Saxo docet. Lib, .IV. Crmonem memorat Norvegum, qvem
Regis germanum cognominabant. Lib, VII. Haraldum sibi
qvendam in Britannia Orm cognomento sBritannicum adscivisse
refert, et cundem hunc mox in principio libri seqventis Orm
Anglicum vocare videtur, ubi inqvit. His agglomerantur Or
Anglicus, Ubbo Fresicus. Ut dubitem, an a Danis ad Britannos,
an a Britannis ad Danos hoc nomen defluxerit; qvan-
quam prius magis arrideat; qvod vox sit apud nos significativa.
Hoc manifeste in cognomen degeneravit: ita enim me
totamqve meam familiam, aliosqve apud nos cognominant,
licet vulgo scribatur Worm, ad Germanicam prolationem
(qvam nimis affectant nostrates) habito respectu, qva etiam
delectati sunt majores mei.
OSBIURN, qvasi Oisbiurn, compositum ex Os vel
Ois, qvod ostium fluminis vel sinum maris notat, ut et literam
O, vid. Literatur. Run. cap. 1. pag. IO). I38. et Biurn, qvod
Ursum indicat, Est igitur Osbiurn Ursus fluminum vel maris; seu

p.453
is, qvi in bellis maritimis fortem ac strenuum, ut ursus, se
praebeat. Vox haec Biurn primitiva, qvamplurima de se produxit
composita, ut Obiurn, Sibiurn, Thorbiurn, Halsbiurn,
aliaqve plura. Caeterum, qvem Obiurn veteres dixerunt,
jam Esbernum vocant Romanorum mollitiei studentes. Sed
de Osbiurno plura in Monumentis, qvia ex professo hoc a
gitur.
ROF, proprium primitivum, nullius, qvod sciam,
ignificationis appellativae, licet hoc titulo gavisi sint Reges
Daniae, ut ex secundo et tertio libro Saxonis constat: jam Rudolphum
malunt.
De RUDL aliud non habeo qvod dicam: Significativum
enim non est, scd pro arbitratu vocantis impositum.
SIBERN, seu Sibiurn, ex Biornoet Sib compositum,
ut supra monui; Sib navem, Biurn ursum denotante.
Eum ita vocarunt, qvi in navibus aut praelio navali hostes
haud secus agredicbatur, ac ursus venatorem aut praedam
aliam.
SVEIN, primitivum et simplex appellative juvenem praeclarum,
exercitatum et industrium, signifcat, qvi tyrocinii annos
egressus, inter veteranos recenseri meruit. Sveno Saxoni dicitur,
apud qve hujus nominis plures reperire licet. vin et
hodie in freqventi est usu.
, apellative crasum, obesum notatque sed proprium
et olim et jam. Tycho malunt moderni.
TUME, mere proprium, tam soeminis, qvam viris.
Virili sexui adscriptum apud Saconem invenies Lib. VIII. Foe.
minis tribuunt Monumenta nostra literis Runicis saxis
insculpta.
CL, Lupum denotat, ex qvo non secus ac ex Biurn, varia
exstant derivata et composita. Hinc Ranul, et lfilda, de
qva Saxo, qvi et pro Ulf lvo ponit. Ex ejus dentibus cognomina
qvi sortiti sunt apud nos, vigent Nobiles antiqvae prosa
piae Ilssctandorum. Ex dictis igitur constat, verum esse, qvod
asserit Literatura: Nomina propria veterum desumpta esse partim
a serviiis, ut Svein3 partim ab ursis, ut Biorno, Osbiurn,
Skibiurn; partim a feris aliis, ut Ulf et Orm: de qvibus fusius
disserendi hic non est locus.

p.454
Tertio qvaesito his maxima ex parte satisfactum esse reor.
Derivationem enim eorum, qvantum licuit, paucissimis exposui,
una cum significationibus propriis. Sed in cognomina apud
nos non eodem modo omnia abierunt. Olim qvidem raro aliis
usi sunt cognominibus nostrates, qvam parentum propriis, ut
Alf Thoralson, qvi erat Thoraldi filius, Lother Olasirson, qvi
Olai eratque nisi in bello aut alibi a praeclaris facinoribus vel eventu
qvodam memorabili, vel corporis notabili qvodam naevo
illis qvaedam attributa. vorundam tamen vestigia adhuc legimus,
qvibus familiae vetustissimae discernebantur, in qvorum
censum ex enumeratis nulla reponenda duco, praeter Orn,
Tucle, Uls.
De qvarto dubio rectissime judicat Nobilis. Dn. Osburvus.
Scaldrorum enim, a nobis enumeratorum nomina haec,
Thorbiurn, Thorbern, Halbiurn, non secus a Biurn seu Biorncne
deducta sunt, ac Osbiurn. Biurn enim et Biorno idem sunt,
hoc ductum Romanum, illo priscum Danicum agnoscente. Thorbiurn
et Thorbern synonyma, Dei Thoronis ursum, vel, si mavis,
Divorum ursum, Halbiurn dimidium Ursum, seu qvi ad
ursi veri perfectionem nondum devenit, denotantibus. Proba
igitur conjectura.
Postulato ultimo ut qvodammodo satisfiat, ex Monumentis
nostris saxeis, literis Runicis inscriptis, duo admodum vetusta
adducam, in qvibus Osburni fit mentio, utrumqve in Scania
existens, alterum juxta pagum Sirup, alterum probe Hunestadium.
Prius saxum hanc inscriptionem exhibet,
Sagsi seti stin desi euftir Osbiurn sin filaga Tusas sun sem
fotu egi at Upsalum Anua maden Vabn efdi.
h. e. Saxo lapidem hunc posuit Esberno socio suo, Tufae filio,
qem ego Upsaliae enutrivi, Anua insignia et ornamenta
addidit.
Hunestadense vero, elegans, et praeclarum monumentum,
ex octo conspicuis et grandibus confectum saxis, (qvorum
duo charactcres obtinent Runicos, tria deinde urs, eqvitis
et lupi monstrosas ostendunt imagines, reliqva tria
lineamentis carent,) in altero lapide talem exhibet
scripturam,

p.455
Oburn aug Tume deir seutu stain densi eftir Ru aug Leigfrud
sunu Kunu henter.
h. e. Esbernus et Tume lapidem hunc posuerunt Rui et Leigfrud
nurui suae.
In altero saxo hanc:
Asburn seti stain densi estir Tuma, sun unu henter.
id est: Esbernus lapidem hunc posuit nurui suae Tum.
NB. Minus nec essarium duximus, hoc loco inscriptiones
hasce Runicis characteribus exhibere; videri enim
possunt, cum ipsis Lapidum figuris, et ampla ormii
illustratione, Monumentorum lib. III. a pag. 1S5. ad
pag. I.
CcccxL.
KKK
Aximas tibi ago gratias (Olae mi dilece) pro eximia
V tua opera in negotio Dn. Petri Osburn Eqvitis nostratis
rogatu ieo erudite impensa. Misi ad eum diligentius libellum
tuum, qvam cito acceperam: ied me vereor non suscepturum
responsionem ejus ante tabellarii vestri discessum, qvi hinc sub
triduo regressurus est, ut refert. Versatur enim Eqves jam in
rure, sed cum animum ejus intellexero, te qvam cito liceat
certiorem faciam. Gratias etiam nec minores tibi habeo, qvod
salutis nostrae adeo temet studiosum praebcs; male vero huic
consulis, dum me velut anhelantem jam senio ad sepulchri li.
mina, novum suades pensum aggredi, et hoc qvidem ingens illud
Archaeologi nostri, semivivi, semimortui. Praesertim cum animam
mihi pene exhausit liber hic noster de Conciliis Britannicis,
qvem dudum edidi et ad te jam mitto cum his nostris,
rogans pro amore nostro, ut s qvid calleas in obsoleta illa lingva
Saxonum antiqvorum (a vestratum olim non omnino aliena,)
et me vel in ea vel re alia qvalicunqve lapsum deprehenderis
vel errantem, notes sedulo et admoneas. Mitto et qvod e
praelo liberum jam primum exit, filii mei Psalterium Latino-Saxonicum
optoqve ut in patris sui amicitia cum habeas successorem.

p.456
Vale. Londini in vico Barbacan 23. Augusti 1639.
sti. vet. Tuus ex animo
HENRICUS SPELMAN.
CCCCXLI.
OLAUS WORMIUS
Henrico Spelman.
Londinum.
Oblata commoda hac occasione, non potui, Vir Nobilissime,
qvin pro insigni tua in me benevolentia, egregiis ad me missis
operibus denuo declarata, gratias agerem debitas. Opus certe
illud de Conciliis Britannicis, ut laboris immensi, ita prima Religionis
Christianae apud vos incunabula sccutantibus ucilissinmum
aeternitati Nominis tui famam inseret nullo aevo obliterandum.
vam gratum, qvam jucundum, priscam mirari simplicitatem,
et qvibus gradibus paulatim ad istam majestatem Romana ascenderit
curia, contemplari. Tibi non solum patriam eximio hoc
opere devinctam tenes, sed et omnes, qvi melioribus disciplinis
imbuti, antiqvitatis majestatem admirantur. DEus te porro
incolumem servet, ut reliqvos Tomos, pari felicitate, ad umbilicum
prospere perducas. Non est, qvod a me qvicqvam exspectes,
qvod ad exasciati hujus operis illustrationem spectare
possit. Singula probe expensa, accurate descripta, ut nec
Momus ipse haberet, qvod carperet. Vocem unam atqve alteram
offendi, qvae cum nostris affinitatem habere videntur, scd
tanti non sunt momenti, ut in disqvisitionem trahantur. Pag.
oa. vyrste nobis rate denotat articulationem illam, qva carpus
jungitut ulnae aut pedium tibiae, atqve hoc sensu hic qvo
qve capi, mihi persvasum. Sic pag. 23. Evorice, convenit cum
Germanico Ehebruch qvod adulterium notat. Pag. 62. voc.
aeht, nobis vox freqvens, progeniem, prosapiam et sangvinis
nexum notatque sic dicimus: an er a b t: honestis ortus
parentibus aut prosapia; Hoc in loco arbitror ae ht consanvineum
denotarc. Pag. seqventi vox Ceor, nobis farl, virum
robustum aetatis maturae notat. Pag. 65. Leg. 3o. dristh nos

p.457
rifper perpetrare, committere; unersenge, unbersangt audere.
Ejus generis saltem paucula notavi, cum nostris affinitatem
habentia; sed digna non judico, iis te ut remorer. Perge modo,
ut coepisti; melioris orbis certum exspectabis applausum.
Effari neqveo, qvantopere gavisus sim, ubi pag. 352. Glossarii
injectam vidi mentionem, etiam in iis, qvae desideramus: aut
excusum jam integrum, aut brevi proditurum, ominabar. Oneri
humeros submittat filius, Vir, qvod gaudeo, Parenti aemu
lus, et laboribus ferendis aptus. Te jam nollem ab exorsa avocatu
tela, sed filium Parenti subvenire cuperem, ne tam utili
tamqve necessario etiam ad meliorem Conciliorum ete. intellectum
opere diatius destitueremur. Multorum enim in his lucem,
non nisi ex Glossario petendam, video. vis me jam
MANCUSAS docehit, illo destitutum? infinita praetereo. am
vellem, contus nostros Nobilissimo non displicuisse Oburn.
Ex qvo ad vos ea amandavi, Monumentum Hunestadense diligentius
lustrari curavi, et diversa qvaedam ab iis, qvae transmisi,
(non qvidem in literis, sed in aliis lapidu ornamentis) offendi,
qvae accurate delineanda curavi, ut, siqvando monumenta
mea lucem aspexerint, emcndatum cum reliqvis prodeat.
Filium tuum officiose saluto, utqve Parentis insistens vestigiis,
me suo haud dedignetur favore, rogito. Vale. 2.
Martii, 1640.
CCCCXLII.
JACOBUS SVABIUS
D. Olao Wormio.
Londinum.
Clarisime Wormi. Haud facile verbis asseqvi possum magnitudinem
laetitiae, qva sum affectus, perlectis utrisqve tuis
literis. Spirabant enim insignem amorem, et qvi non potest
proficisci aliunde, qvam ab integerrimo affectu. Id etsi jampridem
permultis et certissimis signis depredenderam, gratissimum
tamen fuit manus tuae symbolum epistolari monumento consignatum.
o nomine ingentes gratias tibi debeo, qvi non
dedignatus fueris juvenem, caetera qvidem nullius meriti, Tui

p.458
tamen, qvod praecipuum in se putat, observantissmum. Porro
nihil mihi gratius in tuis obvenit, qvam qvod crescenti meae
virtuti plurimum faveas, adeoqve methodum mihi ac semitam
qvandam praescripseris, qvam insistere tuto possim in addiscenda
Medicina. Ego vero fateor, qvod tamen sine arrogantia dixerim,
me ultro ire iis vestigiis, qvae et tu patefeceris, et optimus
qvisqve fideliter presserit et, qvamvis haud passibus aeqvis,
in codem tamen curriculo, ad eandem metam anhelare. Ex animo
laetor et glorior, Clarissimos Medicos Heurnium et Falloburgium
nuperrimis mensibus ternas celebrasle publice humanorum
cadaverum sectiones, in qvibus qvid viderim, didicerim, pro
be animo liqvet. Illud sane diffiteri non licet, vivam inspectionem
artificiose dissecti cadaveris longe praeferendam speciosis
illis et operosis picturis, in qvibus eruditionis Anatomicae puppim
proramqve permulti collocant, qvae tamen et sua laude
non spolianda, cum oculos mentemqve umbratili idea pascant,
cum vera non lice. Sed vides, Excell. MWormi, qvam neqve
heic frigeat frigida hac anni tempestate Phoebea nostta et Medica
Facultas? sane videtur Natura, dum aliis novercatur satis,
huic celeberrimo loco benigna mater contulisse omnia, qvae ad
Medicinam, nobilissimam artem, non dicam exornandam, sed
perficiendam pertinent. Etenim, qvid Philiatris hcic, seu aestivo
seu hyboerno tempore, qvod addiscant, qvo se in studiis exerceant,
deele possit, haud video. Sed qvaeres fortassis, ccqvid
ego agam, qvi nactus hasce rerum benc gerendarum occasione.?
Post publica vero Lectiones, qvarum non infreqvens auditor
sum, singulis dicbus cum aliqvot Philiatris inviso ad Clariss.
Vorstium, fundamenta artis nobis cxplicantem plenissim Est
sane Vir locuplcte rerum omnium scientia non leviter tinctus,
sed imbutus penitus, cui nihil exoptatius contingere potest,
qvam si cum pluribus communicetur, si qvid valet ingenio, uti
maxime valer, et eruditione.
Mitto aliqvid seminii, ex pluribus iisqve rarissimis,
qvod sciam, hujus loci stirpibus, qvarum nomina et chartis
illevi, et hocce catalogo typis expresso maximam partem continentur.
Optassem eqvidem a te catalogum, qvo constitisct,
qvarum potissimum stirpium semina a te desiderarentur. Non
enim sum nescius, ea qvae magni hic aestimantur, apud vs
subinde depretiari, utpote in patrio solo ubivis forte obvia. Sed

p.459
lineam hic figo, et omni asfectu operaqve te rogo, ut eum
complecti ac fovere pergas, qvi in omnibus rebus, qvae ad
laudem tuam pertinent, voluntatem, operam, observantiam
prorsus defert suam. Lugduni Batav. al. Mart. st. nov.
1631.
CCCCXLIII.
OLAUS WORMIUS
Jacobo Svabe.
Audeo, mi Svabe, cursu tam felici ad optatam te properare
metam, praecipue cum tam praeclaram rerum bene gerendarum
occasionem nactus sis. Perge, conatibus DEus ex alto
benedicet. Caeterum pro transmissis seminibus, Horto ipso et
aliis gratias ago ingentes; effari enim neqveo, qvam opportune
advenerint, qvamqve hortum meum iis exornaveris. Ubi
de pretio constiterit, solvam lubens, qvicqvid crogatum, et suo
forsan temporc ex iis ipsemet fructus praesens capias. Siqvidem
ternas te vidisse corporis humani dissectiones hac hyeme, scribis,
scire velim, an Anatomici vestri lacteas in mesenterio demonstraverint
Assellii venas? qvid item de circulari sangvinis motu
in corpore, juxta decretum Angli istius, statuant? In cane primum
hac heme ipse vidi, auctoris secutus manuductionem.
Res certe magni est momenti et usus. Tu tuos de iis consule.
Cum Tutore tuo egi, et, publica Magistratus auctoritate,
tuis rebus ut non deeslet, obtinui, cujus te fructum jam
percepisse arbitror. Acolastum istum coelum non animum mutasse
audio; sua eum maneat sors. Finchium tuo salutavi nomine,
qvi vicissim salvere te jubet, et officia offerre. Tu modo
literis audacter ipsum compella, habiturus in commoda
tua eo promptiorem. Saluta Meierum, et hasce Cabeliavio,
qvem forte apud Clarissimum Heinsium offendes, tradas,
qvaeso. Vir cst humanus, qvi mecum per literas haud raro
agere solet. 1631.

p.460
CCCCXLIV.
JACOBUS SVABIUS
D, Olao Wormio.
Clarissime Wormi. Qvanti nunc tibi sim, propenso amoris
udicio, qvod a vero facile declinat, vel opinione aliqva
virtutis ac bonae mentis, ad qvam aspiro alacriter, hoc mihi
sufficit ad fidem, qvod me nuper immerentem amicissimo tibi
Cabeliavio, Viro supra qvam calamo mentis interprete exprimi
potest, humano, lubens ac sponte tua commendasti, ma
nifesto benevolentiae testimonio. Neqve id tantum, sed qvantillum
mihi a Parentibus p. m. venit haeredium, paterno plane
more affectuqve promovisti, agno mearum rerum stabilimento:
cohortatus tutorcm, ut patris affectum in me indueret, meaqve,
me absente, non oscitanter haberet. Accedit his etiam,
vel in maxima felicitatis meae parte deputandum, qvod primos
aditus tua mihi commendatio ad illustrcm gratiam Clar. Fincii
patefecerit, qvem si ament alii, ego depereo, si colant, ego
veneror et revcreor. Ac vel idco me plurimis devinctum tibi nominibus
prositeor, qvando tam impense studiis meis faves et
votis. Sed qvid? Ecce cum hu manissimas tuas, qvibus profusum
erga me affectum expromsisti, lego, novam qvandam et
inauditam de reciproco sangvinis motu sententiam ab Anglo qvodam
divlgatam edoceor. vae res tantum in me effecit, ut
integrum plane octiduum altioribus istius rei cogitationibus
canderem. At vero cum pectus meum per me exsaturare vix
possem, industrio cuidam Mcdicinae studioso, Conringio nomine,
qv familiariter utor, rem omnem aperui, qvi, ostenso
Harveji scripto, tam egregie, tam subtiliter dislerebat de circulatione
sangvinis, ut pene videretur esle in eadem haeresi.
Mox autem ut animum perpruriscentem rei novitate, nimis titillari
animad vertit, nimis allici, infit, haec contemplatio in
se qvidem elegans est, et prima facie valde probabilis, qvam si
Harveus potuisset autopsia et anatomica administratione demonstrare,
nae ille punctum omne tulisset. Haec ille. Postea me qvoqve
contuli ad Clarissimos Viros, Heurnium et Falcoburgium,

p.461
qvi libenter ambobus, qvod ajunt, pedibus ibant in Conringi
sententiam, nisi qvod adderent, oportere nos in antiqvis mutandis
novisqve approbandis timidiusculos potius et cunctabundos
esse, qvam audaculos et temerarios. Atqve en, qvae experiri
licuit, tantorum de re tanta Anatomicorum judicia. Ita vale,
Vir Exc. et addictum me tibi cense. Lugd. Bart. 13. Jul. 1631.
KKK
ATT TAIITT
KKK
OVVMiO
Jacobo Svabe.
as, 13. Julii datas, probe accepi, qvibus ad Clatissimum
Fincium exaratae annexae crant; pro illis ut gratias ago,
ita hasce probe curavi, qvod ex ipsius Soceri forsan ubcrius percipies
responso. De Harvei scripto, idem qvod vestri, hactenus
et ego sensi. In arte enim nostra, praesertim qva humani
corporis ex partibus connexio spectatur, manus oculatas nos
habere oportet, ut illud saltem credamus, qvod videamus.
Ovia in officiis offerendis liberalem te adeo video, ignosces,
si iis iterum aliqvantulum abusus fuero. Desunt mihi Nasturcii
Indici semina, ut et Momordicae, Amaranthi holoserici, Mandragor,
Tabaci ver; qvae si per te habuero, reducem te coronabit
laeta Flora nostra. Est mihi elegantissima et rarissima planta
ex Lusitania transmissa, qvam in Vestri horti non reperi
Catalogo, Arachidne sc. cujus semina, antidori loco, transmittere
possem, modo grata scirem. Vides, ut fretus ingenuitate,
officia duplicare non desinam. Ignosce, et paria hic exspecta.
Vale. 25. Septembris, I631.
CCCCXLVI.
JACOBUS SVABIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Parum te constanter amare atqve aestimare viderer, Celeberrime
Wormi, Fautor et Patrone incomparabilis, nisi veterem
affectum, qvem in hoc pectore constanter alui, mea manu

p.462
tibi consignatum, cultumqve, qvem insignis doctrina tua atqve
virtus merentur, amica scriptione testarer. Nondum sensibus
meis excidit liberalissimae humanitatis tuae affectus, qvin in me
immerentem usqve praeclarissume eluxit. Post expeditum et
prosperum nobis iter, Andegavum tandem pervenimus, inelytum
illud civilis literaturae domicilium, ubi nunc commoramur,
non sine fructu Nobilissimi Tottii, qvantum ad lingvam, mores
et civilem illam prudentiam facit. At dum incensis et relucentibus
hic dubiarum causarum facibus, Bartolus et Baldus
mutuis se litigiis conficiunt, bonus dcrmitat Hippocrates: cui
hic non tantopere litatur, atqve Parisiis, ubi libentius ive:
rem feliciusqve,
god si fata meis paterentur ducere vitam
Auspiciis, et sponte mea componere curas.
Interim versari cum elegantissimis Medicis soleo, qvo
rum singularis doctrina multarumqve rerum peritia nescio qvid
salubre animo cottidie instillet, ut procul negotiis Medicinae
momenta accuratius expendam, annos occupem, et locum votis
assignem. Ajunt non idem solum perpetuo premendum. Ut
ab uno flore mel suum apes nec sugunt nec conficiunt, sed
sparsim e pluribus: sic eruditionem hinc inde hauriendam.
Habere suos Italiam, Germaniam, Galliam praestantes doctrina
Viros, a qvibus responsa utiliter petantur. Sed qvid ego alios
apud te nomino, Vir Excellentissime? Licuisset per hanc qvidem
causam pedem non movere. Tu unus mihi instar omnium
es, qvi tot unus abundas virtutibus, ut omnium facile laudes
exhaurias. Invitus tu hoc qvidem audis: sed tamen cogit a
mor exprimere, quem ardentissimum tui profiteor, sensum.
Non ultra in laudes eo, cum et tua singularis modestia et mea
me ingenua verecundia refraenent. Haec autem calentis calami
impetu effusa, voluntati meae testandae suffecerint, et observantiae
promtissimae, qvam Wormianae familiae aeternum consccravi.
Vale, Celeberrime Wormi, Patrone incomparabilis,
mihiqve favere perg. Dabam Andegavi IIII. al. Febr. anni
136. qvem faustum felicemqve voveo.
Claris. Excellentissimumqve D. Thomam Fincium, Patronum
mcum magnum, amica salute complector, omnemqve

p.463
ei cultum et obseqvium nuncio. Qvi hasce literas tibi tradet,
est popularis noster, ornatissimus Dn. Ericus Olai, qvem ut
amore et benevolentia complcctaris, peramanter rogo. Meum
certe amorem insigniter provocavit. Est vero meliorum literatorum
studiis atqve Mathematum admodum excultus.
TII
KKK
TT TTA
Ml OL D3
o Cetns Burg la lS,
KKK
. Olao lWormio
E lyv.
afniam.
Larissime doctissimeqve Vir, Amice honorande. En me
mor promissi, mitto tibi monmenta duo Runica: alterum
rudi saxo, prope fuvium Randrusium perfluentem
Guden, literas magnas Runicas, ut vides, continens; Alterum
bacillo huic literulas Runicas accurate incilas habens Ccrte singulare
monumentum hoc, mihi olim a eneroso meo Praeside
Otnone Schelio datum, repertum fuit in agro Viburgensi ante
plures annos annos a scholastico qvodam, ut retulit mil i Vit
ornatissimus M. ilhadus, ector Viburgensis, tum temporis
Scholae illic Rector. vid sibi velint istae literae, facile videt
Vir Clarissimus. Caeterum in combinatione literarum:
facie prima et latere ato., ut et in signo hoc lat 3 haereo.
Ita enim ego lego: Byr asn vet, fac. 1. acrasta manefac. 2 aden
estol (ubi clauditur signo superius ex lat. 3. depicto et seqvitur fac.
4a.) ande landum. Qvid sibi velint nescio. Utinam prodirent
in publicum, ut spero, doctissimae tuae lucubrationes de
Antiqvitatibus ejusmodi Runicis, ut videat etiam posteritas majores
nostro in ista barbarie, puto circa annum Domini oo.
non plane fuisse rudes et literarum ignaros. Cujus rei specimina
qvaedam edidit Vir Clariss. Bonaventura Vulcanius libello d
literis t linga Getarum sive Gothorum.

p.464
Sed mitto ista, Vir Clariss. et, qvod reliqvum
est, tibi gratias ago maximas pro cura et laboribus
in privigno restituendo: operam dabo, ut nos gratos invenias,
sicut oportet officiorum memores. Plura non addo. Tu Deo
opt. max. eum dilectissima Conjuge liberisqve dulcissimis commendatus,
salve et vale in Christo JEsu. Alburgi 10. Marti
an. I632.
CCCCXLVIII.
OLAUS WORMIUS
D. Joachimo Bursero.
Soram.
Petitioni tuae qvo minus ex voto respondere valeam, facit
tum hortuli mei Flora, praeterito anno minus nobis,
ut nosti, propitia, tum qvod ab amicis hoc anno nihil ad me
delatum sit, tua dignum cura. Paucula interim mitto, qvae
hisce annis ex meis collegi, plura missurus, si faetura gregem
suppleverit. Interim boni ominis reor, qvod primus amicorum
sis, qvi hoc anno nostrum dotare Hortensium voluerint. Gratiae
tibi arridebunt omnes, meqve semper habiturus es beneficii
memorem. Vale, tuosqve omnes officiosissime saluta. 1633.
mens. April.
CCCCXLIX.
OLAUS WORMIUS
Joachimo Bursero.
En tibi Florae nostrae ftus aliqvos, apud te postac educandos.
Cancellarius noster etiam ex horto meo Violariarum
copiam magnam accepit, qvam Lindholmium hodie defert
ejus famulus. Semina qvaedam nuper mihi mifit Hortulanus
Fridricburgensis ex reliqviis Arnisai, qvorum tibi mitto partem
dimidiam; boni consule, qvaeso. Vale, mi Bursere, et porro
favere perge. 1637.

p.465
CCCCL.
OLAUS WORMIUS
D. Joachimo Bursero.
Soram.
Amicum tuum, qvem semper expertus sum, exosculor affectum,
qvo etiam adversis et tristibus meis tangi, condolere,
et dolorem, mihi tam acerbum, gtatissimis tuis literis lenire eonaris.
Oratias igitur ago magnas, et laeta qvaevis apprecor,
tantis adversitatum procellis nunqvam deturbanda. Caeterum ea,
qvae percurrendo in eruditissimis tuis commentationibus Physicis
vidi, perplacent omnia, nemoqve erit, cui tantum veritatis
curandae studium, rationum momentosarum ponderibus stabilitum,
abstrusaqve naturae tanta perspicuitate docendi felicitas
non magnopere probabitur. Utinam brevi et auspicato lucem
videat, qvin juventutis magno id futurum sit commodo, nullus
dubito. Cum Sartorio. qvid eo nomine actum, exponet fra
ter. Me ubi convenerit, qvin de nota meliori, ut meretur, o
pus sim commendaturus, non dubitabis, tum qvoqve, qvando
manus operi sit admoturus, expiscabor, teqve de omnibus certiorem
reddam. Commode hac vice fieri non potuit ob rationes,
qvas a fratre percipies. Vale amice integerrime, et porre
me ama. Hafniae d. 1. Jan. 1638.
AITITTD
KKK
O DDOD
. Olao Wormio.
Londinum.
cellens et Clatissime Dn. D. ormi, fautor et amice plu
rimum honorande. Per Dominum Spormannum, Collegam
tuum, et communem amicum nostrum egi cum Sartorio, Typographo
vestro, de Cogitatis meis Physicis, vellet typis suis excudenda
curare. Qvo nomine etiam aliqvod eorum specimen,
qvod Meteorologiam continet (licet ea tractatus pars pauciora

p.466
habeat peculiaria, qvam caeterae) nuper ipsi per fratrem misi
et inspiciendum reliqvi. vandoqvidem vero tecum qvoqve
antchac tum de proposito meo, tum de qvaestionibus nonnullis
(qvarum decisiones operi meo passim inscrui) collocutus sum,
Tibiqv e adeo de rebus istis meis non parum constat, tiam atqve
etiam rogatuu te velim, ut ne graveris cum praenominato
Sartorio agere de hoc ncgotio, et ex ipso certi qvid resciscere,
velitne laborem hunc impressionis suscipere Et si annuat, qvonam
tempore cogitet manum primam admovere, qvamqve
cito absolvi posse speret (novit enim jam magnitudinem operis)
Deniqve an post feliciter absolutum opus duodenam exemplarium
dono accipere ab co possim, ne plane frusira laborasse videar.
Haec ubi ex co didiceris, de omnibus qvaeso breviter certiorem
me redde per hanc ipsam occasionem, ut secundum ejus
responsa res meas instituere et disponere possim. Ignosce
meae in molestiis tibi creandis audaciae. Vale feliciter Sorae
a3. Januar. An 1638.
P.S. Dissimulo in literis, qvod tibi mea scripta antehac inspicienda
dederin. Causam dissimulationis nosti. Interim
tam pro suscepto in iis percurrendis labore,
qvam pro amico judicio gratias ago, non qvicqvam magis
in votis habeo, qvam ut tibi vicissim aliqva re gratificari
qveam. Vale et fave.
CCCCLII.
OTTD-
JOACHIMUS BURSER
KKK-
D. Olao Wormio.
Hafniam.
S. et felix novi anni auspicium una cum
multa gratiarum actione.
KKK-
Vir Clarissime, fautor et amice honoratissime, qvam doluerim
sortem tuam, nolo pluribus dicere, ne vulnus
refricem. Certe vehementer dolui. Semper speravi occasionem
t coram alloqvendi, sed ea hactenus nulla suit, nulla est etiamnum.

p.467
Interim hasce exaro, tui qvoad caetera status exploratrices
simulqve consilii, aut verius auxilii oratrices. Dixi ali
quando, me in chartam conjicere Cogitata mea Physica, (cau
sam, qvae me impulit, alias narrabo,) conjeci jam, absolutum
cst opus, qvaero typographum. Sartorius vester multas causatur
difficultates, interim mitti sibi legendas cupit pagellas qvasdam,
qvasi deliberans adhuc, qvid facere velit. Ablego ego fratrem
cum maxima tractatus parte, non tam ut praenominato
Sartorio, qvam ut Tibi ostendat, an forte tantum a rebus tuis
otii Tibi sit, ut titulos saltem et summa capita evolvere aus
inspicere possis, atqve sic Sartorio judicium tuum indicare,
in qvo uno haud dubie acqviescet homo. Vide ergo, ut c
persvadeas impressionem, siqvidem praelo dignum censeas scriptum.
Sed qvia mirabilc et saepe heteroclitum est caput hominis,
velim categoricum ab co responsum, et qvam cito cogitet
manum admovere. Nam si tergiversetur, praestat aliam potius
venari occasionem, in Hollandia aut alibi. qvamvis propterea
mallem Hafniae imprimi, qvod ita possem errata, etiam
post correctionem relicta, aut relinqvi solita, notare sub finem
operis. Pro labore meo contentus ero pauois exemplaribus,
modo dare ea velit typographus morosior. Tibi, amico sincero,
omnia committo. Poteris horulae spatio pervolvere, aut
pagellam vel caput aliqvod perlegere; nam aliud exemplar non
habeo, cujus tamen descriptionem per scholasticos nunc molior,
qvorum laborem nolim interrumpi aut tardari diuturniori
mei hujus exemplaris emansione. Vale et fave. Properanter
Sorae die a5. Jan. Ao. 1638.
KKK
KKK
OLAUS WORMIUS
D. Joachimo Bursero.
Soram
Um Sartorio nostro de Physices tuae editione egi. Mirus homo
est, lubricus, planeqve inconstans. Categoricam cum urgerem
responsionem, coepit se plane excusare, qvod tempora
jam sint difficilia, libri emptores non habeant, ad exteros

p.468
transmitti neqveant, charta care ematur, et haberi vix possit,
libris scholis deputatis occupetur, senio gravetur, et nescio,
qvid non praetextus habuerit. Qvamvis autem pleraqve ejus
argumenta diluerim, opusqve pro merito commendaverim, nihil
tamen obtinere potui. Dixit, se tibi omnia literis suis expositurum.
vocirca frustra plane hic sumus, ac doleo, nos incassum
laborare. Mihi non adfuit, aut concreditum specimen
ostendit, anteqvam jam a me vocatus. votqvot hic sunt
typographi nostri, homines nauci sunt, qvi in chartis qvibusdam
vernaculis et proletariis, vulgo vendibilibus, oc
cupantur, auctores bonos et frugi contemnentes. Ipsemet
anno praeterito meis sumptibus coactus sum Literaturam
Runicam divulgare non sine insigni damno. Male igitur me habet,
qvod hic excudi neqveat. Sancte dico, me omnem movisse
lapidem, ut hominem permoverem, sed frustra. Qvod si alio
medio negotium promovere possem, haberes mc paratissimum.
Vale. Hafniae, 26. Jan. 1638.
ATT TDATITT
OVV DIO
Henningo Arnisaeo.
Fridriciburgum.
A Bsente Collegii nostri Decano, nunc Academiae Rectore,
Magnifico D. Thoma Fincio, mihi hanc ad te scribendi
provinciam demandavit Magnificus Dn. Cancellarius. Consilium
a te expetit in causa dubia, Collegii Medici censurae subjecta, cujus
momenta ex additis facile pcrcipies. Mulier qvaedam Helsingorensis
homicidii accusatur, qvod foetum suum enecasse suspicentur
obstetrices, ex eo qvod lac ubertim in mamiilis habuerit,
et abdominis cutim crebris fissuris exaratam invenerint.
Illa factum constanter negat, scd tribus mensibus in utero gestatam
massam, ovi anserini magnitudine, praeter spe et opinionem,
se ejecisse asserit. Res aliqvamdiu, tam domi, qvam in
foro Provinciali, agitata, tandem a judice ad Medicos remissa.
id decernendum existimes, verbulo indicare ut haud graveris,
amice rogaris. Nos vicissim ad qvaevis humanitatis officia
venics paratissmos. 1633.

p.469
CCCCLV.
Clariss. et Excellentiss. Viro
OLAO WURM
Medicinae Doctori et Professori im Academia Hafniensi
praecipuo, Domino et Amico suo
maximopere honorando.
Literas tuas, Vir Cl. et Excell. Dn. et amice singularis, una
cum volumine Actorum, qvae jussu Magnif. Domini
Cancellarii, etc. absente Dn. Decano, ad me transmisisti, heri
circa vesperam accepi, statimqve perlegi. Etsi vero non tam
sum intempestive curiosus, ut in convivium aliis paratum ingerere
me velim non vocatus, qvod ne Homerus qvidem in fratre
tolravit sine nota reprehensionis, Ovia tamen ita vult ac jubet
is, cuius authoritatem defugere non licet, perscribam meam
sententiam, et qvidem rudi Minerva, ut festinas canes parere
dicunt, non ut cuiqvam, nedum Doctiss. vestro Collegio,
praejudicio meo praescribam, sed potius, ut qvicqvid hujus a me
scriptum fuerit, censurae vestrae debito obseqvio submittam.
Ut autem ad rem veniam et arcem causae: si mulier,
de cujus capite agitur, perstitisset in prima inficiatione negassetqve
se vel gravidam fuisse, vel peperisse, potuisset duobus
illis signis, in qvibus hodic summa totius probationis consistit,
puta, acte albo et copioso in mammis, nec non rugoso et
collapso ventre, convinci, lacte qvidem, qvod concepisset, rugis
vel fissuris, qvod peperisset, qvanqvam probatio per illa sig.
na non fuisset cvidens et ad condemnandum suffic iens, sed praesumtiva
et conjecturalis. Lac enim in mammis, si Hippocrati et
Galeno in Aphor. et Aristot. de Histor. Anim. credimus, non
praebet indicium partus necessarium, sicut nec fissurae ventris,
sed praesumtionem tantum vehementem, ut et JCti recentiores
confitentur. Baldus qvidem praesumtionis violentae exemplum
dat: Lac hiabet in mammisE. corrupta fuit, et Setus Empi
ricus pro ccrto assumit: Si lac habet in uberibus E. concepit,

p.470
in qvem sensum etiam Artemidorus ait, #ve ioc
Oooicis om on. Recentiores vero JCti Alciatus, Menochius,
Mascardus, Carzana, postqvam inter violentam et
vehementem praesumtionem discrimen statuerunt, illam qvidam
Fabii: Peperit E. coijt cum Viro, necessariam reputant, violentam
et irrefragabilem, contra qvam exceptio non admittatur,
Fabius vocat jto insolubile eorum, qvae se aliter habere
neqveunt, hanc vero Sexti tantum vehementem, qvia etiam
non praegnantibus, alicubi Viris qvoqve, ubera lacte probo
et inculpato, qvod de rugis item ventris notat Pinaeus,
oriri scil. eas post qvemcunqve magnum addominis tumorem
dissipatum.
Caeterum exoletae huic et tritae (cui enim non dictus
Hylas puer) qvaestioni in praesenti casu locus non est, non solum
qvod non constet de praegresso tumore, cujus evanescentia cutis
abdominis collabi findive potuerit, sed potissimum qvod Rea
ipsa, secundo examine, contessa sit, se et concubuisse et concepisse
et peperisse, negat autem vivum fuisse et perfectum, qvod
peperit, et contra asserit, excidisse sibi qvarto circiter mense
rulem qvandam massam, qvam projecerit. Status igitur controversiae
est, utrum ex lacte, qvod in mammis post annum a concubitu
deprehensum est, et e sissuris ventris, de qvibus testantur
obstetrices aliae honestae fmina, qvibus inspectio ventris commissa
fuit, evidenter demonstrari possit, qvod mulier hac, vivum
partum et perfectum ediderit, eumqve interemerit, ita ut haec
probatio inficiationi mulieris praevalere, eamqve non confessam
damnare debeat, prout qvatuordecim Viris, qvi in
hac causa judices dati fuerunt, visum fuit. Id qvod simpliciter
negandum censeo. Lac enim in mammis etiamsi album fuerit
et copiosius deprehensum in prima, qvam secunda inspectione,
nihil amplius indicat, qvam eam concepisse: Fissurae ventris nihil
aliad testantur, qvam eam peperisse. Utrum perfectum et
vivum foetum justo, an immaturum et inchoatum abortivo partu
exc luserit, id vero ex signis hisce, qvae communia sunt, et
utrumqve partum seqvuntur, distingui ac dijudicari nullo modo
potest. Habent qvidem Medici signa Diagnostica, qvibus
abortum a partu legitimo discernant, qvorum qvaedam recapitulait
acchia in qq. Medico Leg. lib. 3. t. a. sed ea fidem

p.471
non faciunt infallibilem, et de qva dubitare non liceat, sed verisim
ilem tantum, ambiguam et precariam, nec distingvunt alterum
ab altero, nisi in muliere ex rccenti partu adhuc calente.
Interallum enim et progressus temporis confundunt omnia, nec
inter ea recensertur lac et fissurae, qvae, uti jam monui, tam partum
legitimum, qvam abortum coitantur. Molam non
fuisse, qvam projecit, bonitas forte lactis demonstraret, siqvidem
Hippocr. in lib. de Steril. in molam gestantium mammis
lac non apparere, Recentiores vero, ex qvibus Salium et aeohaam
nomino, apparere qvidem aliqvando, sed aqveum, lividum,
paucum, et inutile testantur. Ut autem mola non
fuerit, potuit tamen esse abortus imperfecti foetus, qvem lactis
proventus necessario secutus fuit, et qvaedam etiam distractio
cutis, ita ut ex his signis nihil contra confessionem reae concludi
vel minimum possit.
Miror autem judices in his nauci et inutilibus signis sententiae
suae fundamen posuisse, cum potius, tempus concubitus,
qvod ex confessione utriusqve partis liqvidum est et certum,
contendere debuisscnt, cum iis, qvae Rea iterum iterumqve incerta
confessa est. Nam cum inspectione obstetricum territa
confiteretur, qvod ante obstinate negaverat, secundam qvoqve
confessionem suspectam fecit mendacii. Unde judicum partes
fuissent, postqvam constaret de facinore, de tempore patrati
facinoris apud eos homines inqvirere, apud qvos morata fuit
o tempore, qvo se affirmat abortiise, aut qvo parere debuisser,
si infantem vivum in lucem pertuliset. Tempus abortus describit
ipsa et testatur, abortiisse circa festum Johannis Baptistae.
Tempus Iegitimi partus incideret in solstitium hibernum, aut
praeter propter, si a principio coitus, qvem utriqve refcrunt ad
Eqvinoctium vernum, qvadraginta septimanae computentur.
Nunqvam enim tam occulte labores suos celare potuislet, qvin
aegritudine aliqva, pallore, tumescentia uteri, pollutione sangvinis,
suspicionem sinistram de se excitasset apud eas mulieres,
in qvarum vel consortio vel servitio, qvovis tcmpore fuit, unde
utrumqve definiri tempus posset partus, qod obstetrices negant
se ex inspectione dijudicarc posse, et qvidem jure merito.
Nam de fissuris nihil referunt, utrum copiosae fucrint, profun.dae,
patulae, inveteratae, cicatricolae, an vero paucae, superficiariae,
recentes, molles et adhuc rubentes, ut inde judicium

p.472
de tempore dubio capere licuisset: nec lactis copia et albedo
certum indicium est recentis partus, utut verisimilem conjecturam
praebeat, partum recentiorem fuisse, qvam Rea affirmat.
Ovi enim per novem aut decem menses (tanto enim intervallo
distant inter se tempus partus, qvod ipsa agnoscit, et
tempus inspectionis obstetricum) mulieri non lactanti, lac non
supprimeretur et, si non in totum saltem maxima ex parte, delitesceret?
Tum etiam si abortiit circa festum Johannis, id est,
qvarto mense, plagae vel fissurae ventris non possent esse copiosae,
hiulcae, amplae; qvia trimestris foetus non admodum distendit
uterum, ideoqve collapsus exigui tumoris non reliqvisset
post se multas et latas fisluras. Sed haec obiter tantum moneo,
qvod ad condemnandam mulierem qvidem nihil faciant, nec
qvaestionem Collegio vestro propositam attingant, sed judici tamen
stimuli loco esse possint, ut in facinus confessum, ejusqve
qvalitatem, qvae incerta adhuc est, et ex ropositis signis dignosci
neqvit, majori sollicitudine inqvirat, idqve eo magis, qvod
confessio mulieris suspecta sit, et si non evidenter, saltem conjecturis
verisimiliter redarguatur. Verisimilia enim signa, ut ad
decretoriam sententiam ferendam non sufficiunt; ita necessitatem
diligentius inqvirendi imponunt judici.
Pro Exodio, qvia Rea confitetur, se peperisse qvarto
mense, seu post 15. septimanas, considerandum judici relinqvo,
utrum per hoc excusari possit a poena infanticidii saltem extraordinaria,
dum foetum, qvi eo tempore vivus erat et animatus,
sceleste projecit, et qvis scit, si non Circeja arte abortum sibi
procuravit. Ex legis qvippe Divinae rigore capitis damnas est,
i praegnantem ita percusserit, ut abortia, si foetus fuerit animatus.
Eod. 2I.. 22. 23. qvod et Juri Canonico insertum est.
c. od vero. c. Moses. c. sicuti. 32. q. 2. Animatur autem foe.
tus, ut vulgo creditur, masculus post qvadragesimum, faemella
post nonagesimum a tempore conceptionis diem, qvanqvam
Augustinus qvaestionem de termino informationis corporis per
animam, temeritate sententiae praecipitandam non esse, circumspecte
monet, qvicqvid igitur fuit, qvod mulier enixa fuit,
si post centesimum diem prodiit, qvia verisimiliter et juxta ordinem
naturae vivere debuit, incumbet illi probandum, mortuum
fuiss in utero qvod projecit, qvod qvidem sine praegresso gravi
ai lapsu aut morbo fieri non potuit, aut, si vixit, ratio

p.473
reddenda erit, qvomodo vivere desiit: Qvin et locus ostendendus,
qvo illud, qvicqvid fuerit, projectum fuerit.
Et priora qvidem pro qvalicunqve propositae qvaestionis
decisione, uti Magnif. Dn. Cancel. voluit, a tenuitate mea
responsa ad te, Vir Clariss. remitto, qvae rogo Magnifico nostro
Promotori demisse renuntiari, sed non prius, qvam Collegii
totius censura accesserit, Posteriora vero pro ulteriori informatione,
qvia forte fortuna scribenti in mentem venerunt, adjicienda
putavi. Vos festino calamo ignoscite, et rem totam inter
vos maturius delibcrate. Valete omnes et Iu inprimis, cum
. nominis studiosiss.
KKK
KKK
IOI O
KKK
LLV
AT ADITT
OVVDIO
Henningo Arniseo.
ridriciburgum.
Ruditissimam et acutissimam tuam de proposito casu sententiam,
per nuntium, probe accepi, pro qva, nomine o
mnium, gratias ago ingentes. Magnifico Dn. Cancellario prima
commoditate legendam offeram, cuia te solo abunde satifactum
spero. Adeo accurate singula a te ponderata et examinata
animadverto, ut vix qvisqvam qvicqvam habeat, qvod
in ea desiderare possit, qvin igitur ei omnes calculum suum sint
addituri, minus ambigo. Noster conventus in adventum Decani
differtur, qvi adhuc in negotiis Capituli expediundis oeschil
diae commoratur. Radices plantarum, qvas petis, mitto omnes,
sed ex singulis unam saltem atqve alteram, qvarum, ut vidisti,
mihi rara copia. Additurus fuissem Ferulam, nisi transca
autumnum terrae commissa, vernali tempore felicius germinare

p.474
solent. Alcaea peregrina perennare in horto meo non
solet; addo igitur et ejus semina, qvae hoc anno provenerunt.
Jasmini plantulam a te, instante vere, exspecto, ac siqvae prae
tere a habueris rariora. 1633.
. V.
OLAUSVORMIIUS
Henningo Arnisaeo.
N. D. Paschasium, graviter hic decumbentem, ofcio, qvo
hactenus functus est, se abdicare velle intellexi; Ejus au
tem locum, inter alios, ambit, qvi has affert, M. Ambrosius
Rhodius, nobis a Te olim commendatus; juvenis, ut nosti,
industrius est, ingenuus, et in arte Medica bene versatus, qvod
vel exercitia tam Medica, qvam Astrologica, qvae magna cum laude
in nostra Academia publice et privatim instituit, abunde declarant.
Ovod si igitur ex usu esse judicaveris, conatus ejus
auctoritate, qva apud Majestatem Regiam polles, promove.
Hoc autem, ut a te impetrarem, submisse petiit, nec petitioni ejus
tam honestae ob affectum, qvo te ipsum proseqvi scio, deesse,
qvam vis valetudinc infirmior, potui. DEUS, qvi mihi, gravissimis
presso morbis, hactenus clementer astitit, te nobis
brevi salvum et incolumen sistat. Vale. 1636.
CCCCLVIII.
JOANNES MEURSIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Literas tuas, Vir Clarissime, recte accepi. Doles abiisse
eum, qvi meas ad Cabeljavium refcrre debebat. Nisi grave
est, sub involucro ad Gerardum Vossium mitte, qvi nunc Historiarum
agit Professorem Amstelodami. Is ad eum recte curabit.
Optime vero transmittet, si mittendi rationem ipse forte

p.475
ignorabis, Johannes von Gendt, mercator, habitans in urbe
vestra, e regione Christophori Ivari. Est is mihi amicissimus, et negotium
in se libens recepturus. Qvod de mense Agranio qvaeris,
nil inpraesens aliud occurrit mihi, qvam Coorum hunc fuisse;
sed, Atheniensium mensi cui responderit, tecum nescio. Vale,
Vir Clarissime, et me amare, qvod facis, perge. Sorae, ad diem
.Septembr. c1 IacxxxIII.
OANNES MEIO
TTT
Viro Clariss.
. Olao Wormio
Ecte tuas, vir amicissime, mihi tradidit communis amicus
noster, D. Burserus. De Mense Agranio utinam opera
tibi mea profuisset. Sed tu tamen, pro humanitate tua, gratias
agis. Si qvid postea invenero, qvod ad rem hanc pertinebit,
non celabo. De literis, qvas Cabeljavio destinavi, qvando is
Nuclae, uti scribis, tota hac hieme est mansurus, qvae ubinam
loci exstet, plane ignoro, tuo arbitrio negotium permicto,
faciesqve qvod videbitur ex usu. Qvod si per te scire liceat,
ubi gentium sit Nucla, et qva item conditione Cabeljavius hic
utatur, erit mihi id gratissimum. Intellexi ex Bursero, iterum
te prole auctum, eaqve mascula, gratulor qvam possum maxi
me, et, ut in virtute crescat ad doctrinam exemplo Patris,
DEum precor. Is te qvoqve diutissime sanum et florentem
fervet. Raptim, Sorae, ad diem IV. Septembris co 1oc xxx11I.
OLAUS WORMIUS
D. Johanni Meursio.
Ox ab abitu Burscri nostri, literas tuas per Mercatorem
Vohan van Gent ad Vossium curavi meisqve inclusi, qvibus,
ut data commoditate ad Cabelavium transmitteret, rogavi.
vid mihi constet de Nucla, ut et statu ac conditione

p.476
Cabeljavii nostri, ex proximis ejus ad me datis literis melius
percipies, qvam ex me ipso. Eas igitur mitto, data commoditate
reddendas. Pro voto amico, qvo filiolum meum, recens
natum, proseqveris, maximas ago gratias; nihilqve mihi
foret antiqvius, qvam ut brevi par pari referre valerem,
tuamqve familiam Meursio Dano auctam inaudirem. Qvod
KKK
TT T
KKK
O O O
D, Olao Wormio.
Larissime Dn D. Amice summe honorande. Ab eo tempore,
qvo ob thesaurarios Geryonacei generis hirudines, dam.
ni illos satores, sartores, messores maximos, patria dulcissima
mea relicta, ligneo eqvo per coeruleas vias Hafniae asylum
qvaesivi, (id qvod biennium et qvod excurrit, est factum,)
T. E. vere benevolentem mihi semper vixisse, bonamqve operam
sedulo dedisse, memoria probe teneo. Qvemadmodum
itaqve musca, loci alicujus dulcedine semel degutata, ad eundem
retrahitur subinde, Homero sie loqvente; ita ad T. E. data
occasione, hiscc jam recurro revertorqve, gratias gratas multas
denuo habens, pro omnibus in me abunde collatis beneficiis
et officiis.
Ubi loci fortunae meae hic sint, scire T. E. si avet,, sciat
principia mihi, Dei gratia, bene habuisse, optanti interim
tam multi mihi hic loci bene ut faciant, qvam multi bene volunt:
siqvidem in dando plurimi steriles adhuc satis, etiam u,
qvibus divitiarum est affatim, exceptis tamen Regiis nostris Praefectis.
Sumtus, in itineribus qvos feci semel atqve iterum haud
leves, Generosorum Nobilium arcessitu Haffnia Othoniam iter
hahens in media etiam hyeme, mihi nondum sunt restituti;
mentionem eorum modeste per amicos qvando facio, idem est
ac si ad sepulchrum mortuo diceretur jocus; ast qvid faciam?
parendum tempori est; volunt Nobilium ingenia duci, non cogi.
Novorum penuria laboratus; nisi qvod mense praeterito
D. ohannem Mulenium anima dereliqvit, Medicum aetatis plenum,

p.477
cujus beneficio Ecclesiastico jam gaudebit Secretarii Regii,
Ivari Vind, filius primogenitus, ni fallor. Excellentissimo
Dn. D. Thomae Finchio, Viro optime de re Medica et Philosophica
merito, pro fingulis in me collatis beneficiis gratias ut
agas rogo: nec non Magnif. Rectori, totiqve Reverendo Academiae
Consistorio me commendes. Summum inprimis Theologum
vestrum Dn. D. Casparum Brochmannum, Patronum meum
magnum, officiosissime salutari peto, ut et Dn. M. Volphgangum
Rhumannum amicum dc me optime cum D. Th. Fincio
meritum. Jamqve feliciter in Domino valeat E. T, eto.
Othoniae d. 1I. Junii 1633.
KKK
TATTC TDMTTT
VDVVVDL
D. Henrico Custero.
Tas, amoris, et benevolentiae, ut folent, plenas anu
Lnensem circiter, accepi, ex qvibus, qva integritate tecum
agant, qvos fautores et patronos agnoscere debebas, non
sine dolore perspexi. Miror rem tantam, sanitatem nempe, qva
nihil in mortalitate pretiosius, tantilli a tantis Viris fieri, de
ea ita ludere ut gestiant. Qvod si hoc pacto a Medico tractandi
isti, qvo ipsi Medicum, poeniteret profecto sacti. sed lenitate
et patientia emolliendi, qvos aliis mediis ad saniorem mentem
reducere, sanitatis praesidi non foret operosum. Dispurationem
meam anniversariam mitto, qvam aeger, et continnis catharris
divexatus, conscripsi; si igitur eam, qvam debebat, non oleat
o, ignosce. vaedam invenies a me, veritatis investigandae
gratia potius, qvam certi qvid statuendi aut determinandi
pertractata; inter qvae illa sunt, qvae de renum usu
ventilavimus, de qvibus tuum avide exspecto judicium. Mihi
in iis plane nondum satisfacio; sunt enim, qvae scrupulum adhuc
moveant, de qvibus alias, ubi amicorum expiscer candidas
censuras. Tu boni consule, et amice mone, si qvid minus
ad palatum; nihil enim mihi gratius illorum sententiis, qvi,
nulis effascinati praejudiciis, unicum sibi veritatis scopum habent

p.478
praefixum. A Regni Sveciae apud nos Residente accepi,
D. Averum mille Dalerorum stipendio evocatum esse, ut E
lectae Reginae valetudini praesit, qvam conditionem eum non
invitum arripuisse reor, ut vel hoc pacto adversariis vicissim
cruccm figat. Dabam occupatissimus Hafniae 26a Martii, 163A.
KKK
Exliteris
IRICI CUSTERI
KKK
OL. ORMIllM.
Ntermittere nolim, dum commoda sese haec scribendi occasio
per Secretarium Serenissimi Principis mei, ad socrus nuptias
Hafniam euntem, offerret, qvin hos mutui inter nos amoris
testes darem etc. Generosi Fionenses Domini mei, me Io.
Junii praeterita, cum gratia et favore laudabili dimiserunt,
salarium promittentes usqve ad IO. Julii anni currentis. Aula,
(in qva vada plerumqve et Syrtes) mihi qvomodo placeat,
KKK
KKK
ATT VATT
KKK
VOV VDILO
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
Rolixum tunm in me affectum, tum aliis indiciis multis,
tum nuperrimis literis, per Serenissimi Principis Secretarium
transmissis, abunde declaratum, ut non possum non exosculari,
Vir Clarissime, ita Wormium tuum vicissim tibi tuisqve
addictissimum, malo, re ipsa ut experiaris potius, qvam
ut verbis multa pollicear. Ut primum ab Episcopo Vestro,

p.479
tum apud nos commorante, et Empiricum istum Lomannum
dignis modis tractante, percepi, (eas enim, qvas te ex Fionia
ad me dedisse scribis, hoc anno non vidi) te in aulam Illustrissimi
Principis nostri vocatum, Ejus valetudini ut praesis, gavisus
sum ex animo, tum qvod inter eos posthac te versari contingeret,
qvi virtuti justum statuere pretium novissent, tum
qvod ibidem amicum tam incerum habere mihi datum sit.
Gratuior itaqve, Deumqve rogo, conatibus tuis benedicat, in
Principis Illustrissimi totiusqve Aulae valetudinem prosperam, tuumqve
commodum et utilitatem. Anniversariam meam Disputationem
indignam fateor eruditorum oculis; qvia tamen ita lubet,
mitto. Primarias Physiologia contrversias praecedentibus
siqvidem tractavi, placuit jam ab iis, qvae #u(fiei/hn concernunt,
ordiri; qvod sanitatis conservationem spectantia, praeponenda
existimem iis, qvae ejus amissae restitutionem promittunt.
Addo aliam de scorbuto, qvam nuper conscripsit, et, me
Praeside, ventilandam proposuit juvenis eruditus, M. Ambrosius
Rhodius, celebris istius Rhodii, Protessoris Vittebergensis,
cx fratre nepos, qvi etiamnum apud nos commoratur, et Physicam
privatim docet. Boni consulas, qvaeso, et si qvae minus arrideant,
dele. Spes, qvam nobis colloqvii facis, me multum
exhilaravit; amica enim tua conversatione nil mihi futurtum
gratius. Nova hic nulla. Navem enim nostram, Christianshaven
dictam, ex India bene onustam huc appulille, dudum te
percepisse reor, ut et reditum Serenissimi Regis nostri ex Norvegia.
Classis nostra, necessariis instructa, in freto Croneburgico
commoratur, cui fni, omnes latet. DEus Opt. Max.
pacem nobis largiatur optatam Nescio, qvo fato, hoc vere,
omnes ferme Medici nostri, Finchius, Arnisaus, Tancredus,
diu lecto fuere affixi: ego per 1. dies cum tertiana luctatus
sum, ex qva Divino favore, probe convalui; nec te immunem
fuisse inaudivimus. Deus posthac melioral Salutant te Brochmannus,
jam Academiae Rector Magnificus, Finchius, nostriqve
omnes, Val, mi Custere, et favere perge. Hafnia,
20. Jul. 1635.

p.480
CCCCLXV.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
Alteras a te jam accipio, Vir Clarissime, qvibus responsum
debeo. Prioribus qvidem, in Octobri datis nondum a me
satisfactum, non qvidem negligentia aut oblivione aliqva tui,
sed tabellionis defectu, qvi eas ad te deferret. Ovamvis enim
hinc ad vos saepius cant tabelliones: qvi tamen et qvando eant,
plane me latet. Jam igitur, hac commoditate, una fidelia du
os parietes dealbare conabor, neglecti officii me accusare ut neqveas,
efficiam. Novembri praeterito intermissum a me fuit anniversarium
disputationis officium, tum qvod extraordinarie
partibus meis qvodammodo eram defunctus in M. Ambrosii
Rhodii de Scorbuto exercitatione, qvam Tibi misisle me, me
mini, tum qvod aliis impedicbar momentofioribus, inprimis
Pharmacopoliorum visitatione, Regiis literis iterum severe no
bis imposita. In pharmacorum pretio aestimando jam occupa
mur, cum indies conqverantur tam pharmacopolae, qvod, hc
rerum statu, tam vili sua neqveant divendere, qvam aegri,
qvod carius, qvam praesriptum, necessaria emere cogantur.
Siqvid hisce annis observaveris, ad hanc rem spectans, rogo,
publici boni ergo, qvam primum communices, ut ejus haberi
possit ratio, anteqvam praelo Taxa (ut vocant) committatur.
Meum de prisca nostra Literatura tractatam publici juris ut
faciam, urgent variae amicorum literae, tum et ipse Cancellarius;
sed ea in re difficiles admodum sunt typographi nostri.
Specimen characterum, huc spectantium, ligno incidi curavit
nostratium qvidam, cujus mitto exemplum, ut eorum, qvae
huc spectant, gustum aliqvem habeas, et siqvae occurrant hujus
generis, me moneas; non sine honorifica tui mentione futurum
id spondeo. Sunt apud Vos, in Lalandia et vicino tractu,
monumenta his insignita, qvorum qvaedam ad me delata,
Tiletsense nempe, Brignicense, Scolengense et Tirstedense. Ad
haecce si forsan perveneris loca, lustra qvaeso accuratius aliqvanto,
et delineationes, accolarumqve de iis relationes communicare

p.481
haud respue. In iis enim, qvae ad me de hisce sunt delata,
multa desidero. Sed nimis Tibi molestus ut sim, facit inter.missum
scribendi officium et exspectati tui (cujus nobis spem
feceras) adventus dilatio. Caeterum tibi ex votis cuncta minus
cedere, doleo. Principium omne grave. Non dubito, qvin,
si Serenissimo Principi, per Patronos, status et conditionis tuae
ratio fuerit exposita, de stipendii auctione aliisqve necessariis sit
cogitaturus, qvod unice cupio et voveo. Mea siqvid hac in r
possint, sive vota, sive consilia, Tibi paratissima ut spondeas,
volo. Interea tibi tuisqve annum hunc prosperum ac felicem
ex animo opto. Vale. Salutant te cuimei omncs. Vale.
6. Febr. 1636.
IAAV
Ex literis
KKK
KKK
KKK
OL. IoRM.
Eas sortunas qvod spectat, salvus DEI gratia cum meis hic
egi hactenus; alias hic una litera fcrme plus sum qvam
Medicus, ex salario me sustentans: qvod et tenuius, qvam ut
mihi ac familiae in hoc loco alendae sufficere possit. Promissis
in initio susceptarum Vocatoriarum, largiter datis, de beneficio
Ecclesiastico lautiori accipiendo, necdum effectus respondit.
Auget inopiam meam, qvod Nobilitas Lollandica, ex instinctu
Borchardi R. ducentorum imperialium thalerorum mercede
annua non ita pridem conduxerit Medicum qvendam, olim castrensem,
ex Holsatiae obscuro ac lutulento oppidulo, Lichenburg
qvod vocatur, venientem, jamqve Nascoviae degentem:
qvicqvid etiam Vocatoriae meae contradicant, qvibus expresse
dicitur, Serenissimum Principem clementer annuisse, ut in Falstria
et Lolandia libera praxi frui mihi liceret. Hac vero nunqvam
ex voto frui dabitur, nisi apud Nobilitatem inprimis;
nam vulgi aut plebis fortunae non sunt tales in his terris ut Medicum

p.482
possint alere, sola Rostochiana cerevisia qvicqvid morbosi
curantes. Si qvid igitur habes remedii, Vir optime, qvo
mederi meo malo possis, fac me, qvaeso, participem, habebis
cbtemperantem et obseqventem aegrum. D. Jacobum Fabritium
Professorem Rosiochiensem, Medicum Regium ferunt factum,
certa tamen conditione, nempc qvatenus egia Majestas viri
ejus consilio et ope in Holsatia indiguerit, non vero in Dania.
Avide hic praestolamur Taxam Medicamentorum novam impressam,
qva commodum publicum egregie promovebitis, ne ansa
major detur Pharnacopoeis, istis pecuniarum accipitribus,
deglubere vulgus. Bimestre est, qvod Sereniss. Rex carnificem
Gluclstadiensem, Chirurgiae peritum, huc miserit, ad medelam
constantem, qvam pleno ore promisit, Serenissimo Principi,
ex carie pedis, uti fert, et ossiculis corruptis et vacillantibus,
laboranti faciendam. ILicet initium satis hene habuerit,
KKK
KKK
ATT TATTTT
OL O VNO
DHenrico Custero.
Nycopiam.
Vantopere svavissimae conjugis tam praematurus obitus animum
meum dejecerit, et in qvantas angustias et moerores
onjecerit, nemo, nisi talibus jactatus procellis, cogitatione
afsseqvi unqvam valet. Et qvavis, praeter domesticas amicorum
consolationes, crebris absentium et jam amicissimis tuis non
parum erigar literis, humana tamen imbecillitate victus, adeo
animi angor, ut nec mens, nec corporis debilitati membra,
officio defungi qveant. Interim pro amico affectu non possum
non tibi gratias agere, qvod et tristibus meis condolere, et malo
tam acerbo medicam manum adhibere coneris. Doleo, res
tuas familiares nondum lautiori adauctas salarii augmento. Ita
est, spe suos lactare solent aulici, si non inani, lenta tamen.
Utinam mihi datum, huic malo mederi, facerem, promptissimum
experireris Medicum. Suspensa hactenus fuit Academia;

p.483
hinc factum, ut cessaverint exercitia, nec ego coepta continuare
potuerim. Ad Festum Paschatos reditum ad consveta molimur;
tum mox, si Deus vitam et valetudinem concesserit, secundam
Disputationem de tuenda valetudine, pro Regio stipendio
obtinendo, defendet silius M. Tancredi: ubi typis mandata,
mox mittam. Taxa Medicamentorum, qvalem exoptant pharmacopoei,
confecta qvidem est, sed qvia iniqviores in pretio
assignando nobis videntur, praetendentes temporum difficultates,
teloniorum et periculorum magnitudinem; adhuc dubii
haeremus, annon praestaret, editionem in meliora tempora reservare.
Ubi enim semel pretia auxerint, nunqvam diminuent.
Pestis hic ultra qvinqve millia abstulit; jam vero benignitate
Divina contagium serpere desiit, ut rari audiantur, hoc morbo
decumbentes. Dcus nos porro clementer conservet, teqve
cum tota familia nobis salvum et incolumem praestet. Vale.
Hafniae, 28. Jan. 1638.
D. Finchius, pedibus aeger, adhuc Roeschildiae haeret.
D. Egbertus utcunqve sanus officiose Te salutat.
CCCCLXVIII
HENRICUS CUSTERUS
D Olao Wormio.
Injurius in te sim, si qvenqvam meorum, occasione data,
salutem; te vero insalutatum relinqvam; licet hac vice te
dignum non habeam qvicqvam, nisi qvod ad conjecturam delabar,
Serenissimum Principem meum etiam apud vos, uti audio,
vulgi fabulam esse, ob curam methodicam, qvam, necessitate
flagitante, non ita pridem institui curavit, ansam ad hanc
maximam praebente Empirico, carnifice celebri Glucstadiano.
vi in fine anni praeteriti a Regia Majestate, optimo proposito,
huc missus, ob summe refrigerantium et adstringentium
continuum et externum usum, puta, gallas, nitrum, vitriolum
et acetum, pedi affecto refrigerationem, indurationem,
callositatem, gangraenam, atqve, ex repercussione humorum
intra corpus pectoris, angustiam, inqvietem insolitam, hypochondriorum

p.484
dolorem, lienis obstructionem, haemorrhoidum interdum
nimium fluxum etc. induxit. Nunqvam enim per totum
illud bimestre spatium et qvod excurrit, qvo Empiricus dictus,
tam aptus ad hanc curam, qvam asinus ad lyram, curationi
praefuit, pedem affectum vidi, multo minus in consilium adhibitus,
(Deum testor, cui nescio mentiri,) priusqvam et dum
curae praeficeretur ille: Et qvis qvaeso, nisi cui cor inhoneste situm,
cum tali hominum faece consilia Medica instituet? Et
licet ex solo effectu repercussio dicta humorum a me deprehensa,
Serenissimoqve Principi plus vice simplici a me indicata fuerit,
contradicente tamen carnifice, idem fuisse comperi, ac
si ad sepulchrum mortuo jocus dictus. Siccine Hygicine nostra
sacerrima permittet de se fieri et ferri Comoedias, imo Tragoedias?
siccine satis lusisse de corio hominis, Principis qvoqve,
imo futuri Regis? Hem qvam plectuntur Achivi, imo Reges,
qvicqvid delirent isti Empirici pessimi, non digni, qvibus pediculi
regimen ac curatio committeretur Idcirco certiorem te
facio, Serenissimum Principem meum, per bimestre proxime
praeteritum, a qvo, abrogato pediculoso dicto rege (cum ducentis
imperialibus thaleris et cantharo argenteo majori, intus
et extra deaurato,) per qvendam Chicurgiae et Medicinae Docto.
rem, Electoris Brandenburgici ordinarium Medico Chirurgum,
Helvicum Dieterich, in manualibus oerationibus talibus exercitatissimum
(hominem alias ambitiosum et nigrum; sed hoc
in aurem,) pes laesus manibus propriis viri dicti methiodice
curari coepit, ob cruciatus atrocissimos, a cauteriis potentialibus
excitatos, os enim tibiae ad dimidiam spithamam denudandum
hisce erat, qvo gangraena latens, dictis impense refrigerantibus
et adstringentibus vere introducta, carics ossis duplex
exrerius nigra, interius alba, instar cretae, calcis vivae
vel ovorum putaminis combusii apparens, calli ctiam
bini intra os et carnem cartilaginis instar haerentes etc.
conspici possent) lecto affixum haesise; jam vero, Dei gratiaa,
scipioni innixum, per triduum proximum ambulare in cubiculo
coepisse, sublatis maxima ex parte, uti voveo, qvae Serenissimum
urgebant, malis. Taxam Medicamentorum conceptam,
praestat supprimere, qvam tpis mandare, ob rationem tuis
litteris additam. etc. Nycopiae 13. Martii 1638.

p.485
CCCCLXIX.
HENR. CUSTERUS
D. Olao Wormio
Hafniam.
Duplex non ita pridem beneficium a te accepisse me profteor,
et scriptionis tuae, et doni, qvod misisti. Ipsa profecto
scriptio mihi, ut hactenus semper, gratissima, firmumqve
animi tui, sic in me affecti, testimonium? vid de dono dicam?
breviter et fideliter, charissimum et elaboratissimum esse
atqve a se mereri, in tabulas accepti cum filio ut referam:
Placuit etiam summopere Corollarium, boni publici causa an
nexum, minus, ut puto, mercatoribus gratum. Tradidi etjam
exemplar Thesium transmislarum Chirurgo Medico nostro,
officiosa salute praemissa; qvas per transennam qvasi perlustrans,
nullas, qvod sciam, gratias ad te perscribendas mihi egit, dilaturus
forsan in adventum ad vos, qvem, uti scribis, praestolaris.
Dictus Chirurgo Medicus aegerrime tulit, qod literas ex
Germania a conjuge et amicis ad te mislas, et ad ipsum huc
remittendas, a tabellario ordinario recipere nolueris; vae num
vera necne, tibi constabit. Dici praeterea neqvit, qvantas hic
vir turbas nobis det in aula, nihil rectum putans, nisi qvod
ex suo, tanqvam Jovis cercbro, unde meras scilicet projici autumat
Pallades, profectum; nos reliqvos Bocotos esse, aut vervecum
in patria crassove sub aere natos prae aliis existimans
parem non ferens, ruina aliorum, ut videtur, famam qvaerens,
bonis viris detrahens. Nuperrime enim in literis ad Regiam
Majest. missis, in qvibus affectum Serenissimi delineavit, immerito
gravissime invelitur in Chirurgos, initio huic curae praefectos,
dicens hosce Screnissimum pessime tractasse, ligamenti
majoris paulo supra calcem intra et infra utrumqve taleolum,
per omnia secula hactenus inaudita, et nonnisi extremis Chirurgorum,
carnificum potius deliramentis digna, stultissima et
sponte facta incisione, ipsissima cruce et nece dignissima; cum
tamen nullus unqvam Chirurgorum tale facinus perpetraverit,
sic ipso mihi referente Sereniss. Principe. Plura ut addam,

p.486
Chirurgo-Medicus dictus, Chirurgum nostrum ordinarium,
virum in operationibus Chirurgicis clarum, cubiculo Principis
prohibuit, qvo clam faciat omnia in pedis affecti curatione.
Adversus Pharmacopoeum Principis plumbeas iras gerit, colaphos
ipsi impingendos afferens, carceremqve minitans. De me qvid
dicam? qvid mali mala ab hoc viro mihi ob ectum manu? et qvid
advorsum me contechnatus? longos logos ne loqvar, me socium su
orum consiliorum et participem in Serenissima jam curanda habere
renuit. Prohibuit insuper Pharmacopoeo severe, ne receptas,
qvas vocant, a se conscriptas praeter vulgaria, qvod sciam,
nil continentes,) mihi det conspiciendas. An verum hic illud
Cclsi: parum qvi habet, parum sibi detrahi patitur? Verum
autem ut fatear, qvantum meum fert judicium, aestimo certe
hunc Virum, in me licet injurium, ceu Chirurgum rationalem
et expertum: In reliqvis, salva rectius sentientium censura,
fibi ipsi videtur placere nimis, supercilium vertice altius gestare,
et maxime sc cfferre, fortunae forsan prosperiori, et Principum
gratiae, raro alias haereditariae, consisus: am qvidem
ipsi non invideo, ob virtutem in Chirurgia dictam, modo reverenten
eam haberet; nemimem enim fallit, nisi qvem decepit, Seneca
teste. De remuncratione laboris habiti ac habeni ab hoc
Viro (omnia in aurem,) qvid addam? Primo cantharum
maxintm argenteum deauratum, uti et cistulam auream, conugi
suae jam transmissam, cui diadema pretiosum impositum,
am acccpit, una cum qvadringentis imperialibus thaleris, ceu
sumtibus itinerariis a se expositis: acccpturus adhuc, (ut fama
hic fert,) duas catenas aureas, junctis efigicbus Serenissimi
et Screnissimae Principis; insuper et summam ad minimum bis
mililium imperialium thaleror. Haberem plura de hisce tccum
communic anda, sed temporis viduitas prohibet, nec tuto calano
confidere qveo; dabicur sinc dubio occasio coram pluribus
talia communicandi. Tu salve, tibiqve soli haec serva;
forsan in tm qvuqve commcdum. Sat sapienti. Raptim
Nycop. 4. April 1638

p.487
CCCCLXX.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
Gratissimum mihi fuit, ex literis tuis Serenissimi Principis
valetudinem percipere, inprimis cum ad prosperiorem
tendat. Faxit aeternus ille DEus, ut ex voto cuncta succedant,
et principiis exitus respondeat, qvod omnes unice speramus
et confidimus. Male sit pessimo isti carnifici, qvi ita de corio
tanti Principis ludere non sit veritus. At mirari satis neqveo,
tale hominum catharma non solum admissum, sed et ob tot tamqve
periculosos admissos errores tantis praemiis ornatum, qvanta
vix nostratium qvispiam, etiam in arte excrcitatissimus, rc bene
gesta, et Principe optime ex artis praescripto curato, reportaret.
Dignus fuisset catena, led ferrca. T non admissum in consilium,
facile mihi persvadeo, cum nemo sanae mentis cum tali hominum
facce commercium excrcuerit, vel ex plcbc jis aut vulg
tum qvod hoc hominum genus cane pejus et angve eruditos
et in arte exercitatos fugiat, horrenda sua praetendentes secreta,
sc. qvae nolunt divulgata. Ita effascinare mentes etiam Magnatum
norunt. Sed DEI singulari factum providentia, qvod opportune
Vir in Chirurgicis excrcitatus supervcnerit, qvi methodice
ex arte rem aggressus sit, qvem (si Princeps porro morigerum se praebeat)
Voti et sui et nostri compotem futurum speramus. Deus
porro conatibus benedicat Curavit me, ignotum qvamvis,
per aliqvot amicos huc venientes salutari, qvocirea, ni molestum
sit, eidem vicissim amicam salutem, co nomine, nunciare
haud gravere. Mihi nihil futurum gratius, qvam, ubi
huc appulerit, ejus alloqvio et conversatione oblata srui. Mitto
secundam meam institutionum disputationem, adhuc a praelo
calidam, filii tui, optimae indolis juvenis usibus destinatam;
Te enim crepundiis hisce, tyronibus nostris destinatis, haud
affici, satis scio. Siqvid occurrat, in qvo me exorbitasse videris,
mone, et amico nil gratius praestiteris. Corollarium,
qvod vides chartae implendae destinatum, paradoxum prorsus,

p.488
mihi bonum extorsit publicum et conscientia, qvae non permisit
me dissimulare, qvod oculis et sensibus comperi ab aliis non
animadversum, et multis proficuum, licet nostratium qvidam
id aegre sint laturi. Tria Tibi sisto exempla; tibi et filio bina
destinantur, tertium Dn. D. Helvico, si eum hisce capi pu-
tes, alioqvin alteri, cui lubet, amico. Vale, et amare perge.
Hafnia [!?], ipsis vigiliis Paschatos, 1638.
CCCCLXXI.
HENRICUS CUSTERUS
D. Olao Wormio.
Binis meis jam te affatus sum, silentium vero tuum pro responso
hactenus mihi habendum fuit; tribuo tamen id
omne distractionibus tuis, partim publicis, partim privatis, qvae
sine dubio te mihi tamdiu eripuere, nec nisi cogitationem et
affectum, uti omnino mihi persvadeo, passae ad me mitti. - -
Res meae loco antiqvo sunt, a Mareschallo nostro spe vana lactati,
de qvo pluribus aliqvando coram. Sereniss. Princeps meus
valetudine minus firma fruitur ab eo tempore, qvo Medico-Chirurgi
curae se subjecit. Pes inducias, si non pacem, dedit;
ast lien, maligni ulceris, ut arbitror, fomes, turbas
freqventes ac seditiones non leves movet, adeo qvidem ut
appetitum frme prostraverit; a coena enim Serenissimus praeter
consuetudinem abstinet omnino; pavores etiam in somno
satis graves et freqventes animadvertens, non obstantibus duobus
fonticulis tam in pede laeso, qvam sano, ex consilio
Medici Chirurgi, et, uti rumor est, Fabritii qvoqve. vid
novi isti importaturi, inprimis is, qvi prope locum affectum,
(nulla praecedente Revulsione per fonticulum, in pede sano
existentem, qvam tamen, ut nosti, medendi methodus suadet,)
autumnus nbis dabit. sed optanda optima, in firmam sanitatem
Principis, DEs bonel tam probi, si vix speranda. Nova in
hac aula nulla, nisi qvod Vicarius Regni Daniae hrne ante biduum
Sereniis. Principis conviva fuit, et regie exceptus, uno
prandio, uti ferunt, ferculis centum et viginti. Rumor est,

p.489
D. Casp. Brochmannum Theses meditari adversus opinionem singularem
Generosi Domini Oligeri Rosencranti, si qvid certi
hac in re, edoce me, qvaeso, simulqve, nisi grave, Theses communica
mocum. Vale hisce, amice etc. Salutem adscribo D.
Fincio, Brochmannis et Egbrechtio. Nycopiae Falstrorum 22.
Julii i638.
cccCLxxI.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Nycopia.
Vod votis tuis nondum omnia respondeant, aulicae con
svetudini tribuendum; sperandum tamen et ferendum,
qvo mutari non potest. Vices Optimi Principis serio dolemus,
qvi toties excarnificatus adhu, a perfectae sanitatis portu tam
procul abese cogitur. Dum lien et viscera interna laborant, frustra
pedis laesi grata speratur sanitas. Ferunt, Medico-Chirurgum
huc reversurum, et sedes fixas apud nos habiturum, qvod
tamen certo asserere non valeo. D. Brochmannum publice qvidpiam
contra Rosaecrantium moliri, non credo; scd runor forsan
inde ortus, qvod Theologis nostris qvaedam ex Roscrantii
scriptis censenda obtulerit Regia Majestas, de qvibus etiam conjunctim
suas scntentias privatim scriptis suis ei obtulerunt. Sed
haec secrete adeo aguntur, ut nec illa, nec hasce videre, nobis
reliqvis fas fuerit. Nova in Academia nulla, nisi qvod Eloqventiae
Professor publicus, M. Jacobus Matthia, in aulam
Regiam sit vocatus, Reg. Majest. a concionibus futurus. Mense
Majo, ex mandato Regio Helsingorae fui, pharmacopolium
ibidem lustraturus, ubi tui praesentis alloqvio fruiturum me
sperabam, sed frustra. Dabimus posthac utrinqve operam,
ut certius et rectius literae curentur. Valc. Salutant te officiose
nostri omnes. Hafn. 28, Jul. I638.

p.490
CCCCLXXIII.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero
Nycopiam.
Perplacuit, Vir Clarissime, qvod de natura morbi mecum
per literas conferre haud sis gravatus. Speciosa certe et probabilis
prima frote tua mihi visa est opinio; sed, re accuratius
trutinata, nondum tanti momenti esse vidi, ut me praeceptorum
castra deserere compelleret. Non enim video, qvo pacto,
proprie loqvendo, dici possit, morbi naturam in eo consistere
saltem, ut instrumentorum ldat sanitatem. Cum enim morbus
contrarius sit sanitati, am non tam laedit qvam tollit, imo potius
sublatae succedit. Et ut morbus est affectus contra naturam,
ita sanitas secundum naturam, qvae simul ambo, lege contrariorum,
subsistore neqveunt. Utqve sanitatis essentia in potentia
ad actiones,, ita morbi in impotentia consistit. Nec instrumentorum
saltem sanitatem laedere dici potest, nisi morbos similarium
partium et solutionis continui exclusos velimus. Soli
namqve morbi organici et solutionis continui instrumenta afficiunt.
Acccdit, qvod subjectum morborum sint partes omnes
tam similares qvam dissimilares seu organicae. vin dum Dn.
D. concedit, morbi contrarium nullum esse, praeter sanitatem,
inde liqvido patet, morbum suurn contrarium non tam laedere
qvam tollere, et in aliud qvid agere, qvod manet,
iublata sanitate, qvod est ipsa actio partium corporis.
Objicis:
(I) Morbum esse diathesin sanitati contrariam instrumen.
torum. Concedo esse sanitati contrariam, sed non instrumentorum
solum; et, hoc dato, nullam video seqvelam liqvidam
satis: Qvicqvid est contrarium morbo, ab eo laeditur. Verum
esse potest, si cntrarium praesens sit, et in se mutuo agant,
at, praesente et agente morbo, cjus contrarium sanitas abest,
(2.) Addis, sanitatem non esse actionem. Certum: potentia

p.491
enim est. Inde ego infero, a morbo non laedi, sed id,
qvod eam seqvitur, actio.
(3.) Qvaeris, cur morbus opponatur actioni, non sanitati?
Non opponitur actioni, sed sanitati, interim causa statuitur
vitiatae actionis. Qvando enim dico, morbus est affectus
praeter naturalis etc. actiones laedens, perinde est, ac si dicam:
Morbus est non sanitas, qvam seqvitur actio laesa ut causam
effectus.
(4.) Dices, actionem, in qvantum est actio, non a sanitate,
sed a partibus, tanqam animae instrumentis, immediate
promanare. Qvod omni ex parte concedi neqvit, nisi per partes,
pattes animae potentiis dotatas intelligas, ad actiones edendas
aptas et dispositas. Hae enim sanae sanas, morbo infestatae
imminutas, depravatas aut nullas edunt. Ovocirca morbus
non immediate sanitatem, qvae abest, laedere potest, sed actiones,
qvod ipse fatri cogeris, dum addis: Eamqve suljecto pellit,
atqve in locum depulsae sanitatis ipse succcedit. Qvod ubi factum,
per se laedit actiones, qvamvis, proprie loqvendo, non
morbus, scd morbi causa, pellat sanitatem, qa sublata, subseqvitur
morbus actiones laedens. Recte mentem mam asseqveris
in vocibus primo et per se. Hiscc feriis silent apud nos cuncta.
Dn. Egebertus (qvi periculose hisce dicbus decubuit, accedentibus
ad consvetos dolores arthriticos hypochondriorum inflationibus
et ventriculi dyscrasia) te oficiose salutat, ut et
Brochmannus noster, in Synodo Pastorum unanimi consensu
in Episcopum elcctus, Finchius, reliqviqve omnes amici.
Novum hunc annum Tibi tuisqve prosperum ac felicissimum
apprecor. Vale, et, ut facis, ama. Hafniae, prid.
Calend. Jan. 1639.
KKK-
CCCCLXXIV.
HENRICUS CUSTERUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Altera jam scriptione te occupo, priusqvam priori respondeas.
3 mensis enim ferme est qvod literis tuis proximis prolixe

p.492
respondi, simulqve gratas grates egi pro Thesibus tuis benigne
ad me filiumqve missis, qvas hisce reitero. Statum nostrum
qvod attinet, diem et novercam et parentem, ut sunt
humana, experimur; qvamvis ego, DEl gratia, propter adauctum
ad o. imperiales salarium annuum, non habeam, de
qvo conqverar, mea sorte contentus; nisi qvod comperiam,
ambitiosum qvendam per mei nominis aut officii ruinam
parere sibi gradum ad tantopere exoptatam nominis celebritatem;
sed non sineDeus, cui studia mea curae esse expertus jam pridem
sum. Sereniss. Dominum meum qvod spectat, is ferme ehcul
in pristino luto haeret; unde et Medicus p. t. Regius ante
bimestre tempus a Regia Maj. clementer huc missus, qvi et adhucdum
hic haeret, utriusqve nostrum vere amicus, (cui et
Theses tuas perlegendas dedi, imprimis de balaenae dente, qvas
avide desiderabat et commendabat,) D. Jacobus Fabricius,
compater meus, parum adhuc commendat, qvae hactenus plenis
buccis decantata de Seren. Principis restitutione in integrum,
facinusqve peractum facile intra gloriam mansurum mecum autumat,
dicens, palliatum hactenus malum, non curatum, coeptum,
non perfectum; ingens enim infammatio pedem non ita
pridem, jam dudum affectum, atroci dolore juncto invasit; qvalis
renovatio ulceris non infreqvens, ubi os substratum male affectum
qvam cutis, ulceri maligno circumstantis gangraena
illico comitabatur, sine dubio [dubi ed.] brevi vires eundo acqvisitura, nisi
principiis obstitum, qvibus DEus benedixit clementer hactenus.
sed haec in aurem. vid factum de Germano, qvi apud vos
Historiarum Professionem ambiit, in proximis me edocebis;
de qvo jam hic silentium altum. Per jus veteris amicitiae te oro,
ut me commendes Dn D. Casparo Brochmanno, D. Finchio,
caeterisqve DD. Professoribus, qvorum cliens adhuc sum; id
si feceris, illustri beneficio me demereberis. DEus te publico
et mihi mcisqve incolumem diutissime servet. vibus salve, et
hunc inchoatum novum annum atqve alios felix et laetus vide,
simul etiam per praesentium exhibitorem, Ericum Bredalinum,
hujus scholae Rectorem, amicum meum singularem, rescribe.
Nycopiae 8. Januarii 1639.

p.493
CCCCLXXV.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Prolixi tui in me affectus testimonia exhibuerunt ultimae tuae,
qvas ad me dirigere haud es veritus, etiamsi responsum ad
priores nondum acceperis. Ovod tamen nulia mea culpa
factum, mecum testabitur Bibliopola noster Moltkenius, cui
eas curandas tradidi. Illum ipsum, ultimas hasce tuas ubi accepissem,
cum convenirem, de non curatis expostulans, sancte
asseruit, nullam hactenus ipsi oblatam com moditatem, praeterqvam
die ab illo tertio, qvo ipsas se transmisisse retulit. Spero,
me iis dubiis circa morbi a me positam definitionem ita respondisse,
ut rationes non videam, cur a trita hactenus discedam
semita. Gratum mihi, qvod Clarissimo Fabrici non displiceant
crepundia nostra; qvantum fama accepi, humanun ferunt et
eruditu, Regi valde charum; de facie nunqvam vidi. Spero
eum aliqvando hoc venturum, ita amicitiam cum eo contrahiendi
occasio dabitur commodior. Tibi, qvod sint, qvi invidoant,
nil mirum, cum nemo bonus, qvi non suos habeat osores, vel
ob solam virtutem. Vulgo jactatur: Misera fortuna, qvae caret
invidia. Tu contra audentior ito. Germanus noster, ubi de
maturanda disputatione pro Cathedra in Consistorio a Profeisoribus
fuisset admonitus, eo qvod adessent competitores, Viti
eruditi nostrates, stipendiarii Regii et alii, qvi cum co gestirent
certare, hinc discessit, nec ex eo, ubi sit, aut qvid moliatur,
rescire potuimus. Nova: instinctu Divino, et hortatu
amicorum, re ita exigente familiari, vitam hanc solitariam et
aerumnosam cum socia commurare in animum induxi, mihiqve
honestissimi civis, tibi procul dubio noti, Petri Motsfeldti fiiiam
elegi, cum qva, qvicqvid supersuerit vitae, placide transigere
decrevi. DEus clementissime conatibus adsit, omniaqve dirigat
in sui Nominis gloriam nostrumqve commodum et emolumentum.
D. Brochmanno, Fincio aliisqve Collegis, ut saepius,
ita et jam te tuaqve comendavi, qvi officiosa salute
Te impertiunt, amicorum muneribus haud unqvam defuturi.
Vale, et me, ut facis, ama. Hafn. 22. Jan. 1639.

p.494
CCCCLXXVI.
HENR. CUSTERUS
D. Olao Wormio.
Ita est, Clariss. et Experientissime Dn. D. amice non uno
nomine aestimande, Ubi amicus, ibi opus. Exemplum apud
me habes, aliunde ne petas. Longius ne abeam, idqve
solum, qvod res est, ut dicam; Regiae, hisce junctae, ad
me missae sunt literae, de Canonicatu meo Londinensi, non ita
pridem accepto, agentes; qas prima oblata occasione, sed
ccrta, ad Dn. Episcopum Londinensem D. instrupium si miseris,
insigni beneficio me demereberis. Nova, qvod sciam,
hic nulla, nisi qvod in nuptiis ultimo hujus mensis celebrandis
aula sit occupata tota; qvibus finitis, rumor est Serenissimum
in Holsatiam illico iturum. In hunc finem in Rodby, Lollandiae
freto, adornantur octo naves, 4. Julii, nisi qvid impediat,
ad iter parandae ac ineundae. In causa Dn. Tchonis Brahe contra
M. Tancredum qvid actum aut conclusum, plus semel ex
me scrupulose sciscitatus est Seren. Princeps meus; facies mihi
rem gratam, si in responso tuo ad hasce dicti negotii mentionem
feceris. Actorem Actorum transmissionem ad Germaniae
Academiam qvandam meditari, ex fide digno habeo, nisi res
transigatur. Hisce vale etc. Nycopiae raptim 17. Junii 1639.
CCCCLXXVII.
OLAUS WORMIUS
D. Custero.
Nycopiam.
Actionem qvod attinet Brahai in Tancredum, replicam suam
satis dentatam ubi pro duxisset Dominus Tcho, auctores
omnes fuimus Llio, operam daret, amice ut omnia per intercessores
componereutur, cumqve alios non haberet in promptu,
me rogavit, hoc munus ut susciperem: Feci lubens, qvantum
potui, tantumqve cffeci, ut Dn. Tycho totam actionem per

p.495
spatium menstruum in suspenso reliqverit. Interea aliorum ope
utetur Laelius, componi totum ut possit, Rem omnem forsan
tibi exponet pluribus ipse Tycho, ad vos ubi venerit, Vale,
Vir amicissime, et si qvid sit, qvo me tuis commodis prodesse
posse putas, non jube modo, sed impera; promptiorem
habebis neminem. 1639.
CCCCLXXVIII.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
OL. WORMIUM.
Praeter Canonicatum dictum, clementissimam promissionem
Regis generalem de Vicariatu in qvocunqve Capitulo,
proxime qvi vacaverit, habeo, (sed hoc in aurem.) Qvod si
itaqve de qvodam jam, vel inposterum, vacante, et lautiori,
tibi constiterit, meqve mature monueris, prolixe me demereberis,
hocqve iterum iterumqve te rogo, oro et serio obtestor. DiesSerenissimi
Principis itineri, Gluclstadiam ituri, dictus est dies
. Julii. Generosus Dn. Tcho Brahe, qvantum mihi constat,
totus adhuc in fermento, dilaturus actionem suam post partus
tempus, qvod felicissimum voveo. Salutem adscribo DD. Fincio
et Brochmanno. Generosus Dn. Rosencrantius suam Apologiam
Serenis. Principi meo hodie obtulit scriptam. salve et me
ama. Nycopiae Cal. Jul. 163y.
eTT T T
aD. DLD O
. Olao IWormio.
Romiso ut satisfaciam non ita pridem coram dato, Claris.
Dn. D. amice amicissime, scatulae praesenti obsignatae impositam
mitto mappam convolutam, ut et panem, qvo Persae
communiter utuntur, huncqve oultro minime scindunt, sed

p.496
juxta longitudinem manibus in comedendo divellunt. Tu haec
inter #keimh/lion, si lubet, repone. Rariora teqve digniora si
haberem, lubentissime communicarem.
Vester recens natus Anatomicus, Aulae nostrae Medicus
audire petiit (Bestalter n us u8 ut vocant Germani,)
per Secretarium nostrum, cujus intimus est, sua officia Sereniss.
Principi meo offerens; ast illico repulsam passus: qvod
facinus stultum Generi Socer resciscens aegerrime tulit. Sed
hoc in aurem, Tibiqve soli - - - Nycopiae Falstrior. 13.
Novembr. 1639.
Generosum Dn. Jost Hog officium suum Sorae resignasse,
haud te fugiet.
CCCCLXXX.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Nycopiam [Nytopiami]
Latuere aliqvamdiu apud me Dni Episcopi Lundensis literae,
qvibus inclusas esse arbitror Regias, qvas ipsi Capitulo
offerendas misisti. Eas etiamnum penes me detineo, cum non occurrat,
cui tuto credere possim. Has eo fine ad te jam do, u,
siqvis a Vobis huc ablegetur, cui eas committendas putes, moneas.
Ovod tibi gratum intellexero, expediam protinus. Nihil
apud nos novi; nam de Elephante foemina, qvam huc advexit
mercator qvidam, dudum te inaudivisse reor. Bellua est
magnitudinis vastae, et supra qvam credi potest, docilis;
proboscide ea perficit, qvae melius nemo hominum dextra;
saltat, choreas ducit, stricto ense adversarium provocat, genua
flectit, scopis sese purgat, linteo tergit, caput pileo
tegit, et detegit, sessores admittit; in summa, qvaevis a
Magistro imperata confestim exseqvitur. Vale et annum
hunc novum feliciter transige. Hafniae, 2. Jan. 1640.

p.497
CCCCLXXXI.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
OL. WORM.
De Elephante qvae memoras, Sereni. Principi me retuli,
Aqvi jam ad vos ivit cum Serenissima, visum vastum sagaxqve
istud animal. Literas Episcopales apud te latentes,
qvibus inclusae Regiae, qvas Capitulo legendas olim misi, peto
praesentium exhibitori Gabrieli, Sereniss. Principis mei Musico
praeclaro, huc deferendas tradi, ac summopere simul
KKK
KKK
KKK
TTDT5
KKK
KKK
D. Olao Wormio.
Edux non ita pridem ex Holsatia et Jutlandia huc sactus,
non potui non ad scribendi officium, tibi, ut amicissimo,
debitum, redire, salvere simul et valere cum tuis
in hoc noviter inchoato anno te plurimum jubens. Peregrinatio
nostra, sub brumam licet instituta, hactenus satis feliciter
cessit, DEI gratia; nisi qvod Sereniss. Princeps meus de sua
hypochondriaca affectione adhuc circa primas noctis horas conqveratur,
si non singulis, alternis tamen noctibus utplurimum.
Regis personae Medicus ipsi utendum suasit Pulverem stomachalem
ercetani, ex rad. Pimpinell. Aron. Ocul. cancr. etc. ut
et pilulas, parum admoduma nostris differentes, nisi qvod
grana aliqvot Mastichis spec. diatr. sant. addita habeant. suecessum
posthac videbimus. Ita eheul fit apud Magnates; si
non statim juvemus, ad alios et alia transeunt. ast aliter Hippocrates
2. Aphor. 52. sed transeant haec. De aulico Concionatore

p.498
nostro sine dubio ad te relatum, aegerrime tulisse Regiam
Majestatem, qvod Panegyricam suam Concionem, jussu
Reginae Sveciae non ita pridem Nycopiae habitam, adulatoriam
a Regia Maj. appellatam,) publicae luci dederit, et
Hamburgi tpis imprimi curaverit: qvam typis impressam, serio
et sub indignationis Regiae poena, fama uti fert,) supprimere
jussus; nisi qvod Reginae paucissima exemplaria communicare
ipsi indultum, octo vel decem. Sed haec in aurem; malim
enim te hujus rei historiam ab aliis, qvam a me percipere.
Vale. Anderschoviae 13. Januar. 1641.
P. S. Regina Sveciae Gottorpii hybernatura. Judicium tuum
de Judaei Zacuti Amsterodamsis Operibus Medicis praestolor,
mihi nondum lectis aut visis, a Regis nostri personae Medico
Praefatione ornatis, mihi ut relatum.
KKK
KKK
OLAUSVORMIIUS
D. Henrico Custero.
Abes hic una exemplum Disertationis meae de aureo Cornu
Principis; boni consulas, qvaeso, et in meliorem cuncta
interpretare partem, si qvos rosores apud vos habere animadverteris.
instigatus ab aliis, hoc subii laboris, qvo eventu, dies
dabit. Principi se oblaturum spopondit Gestrupius, qva fronte
eam excepturus sit, avidus exspecto. Tu, qvaeso, me de singulis
mone. acutum qvod attinet, minor sum qvam ut de ejus
Operibus sententiam feram. Vir est multae Lectionis, in arte
probe exercitatus, qvi Galeni et Principum Medicorum presse
legit vestigia, recentioribus qvandoqve parum aeqvus; utilem
certe Esculapii filiis navavit operam, sed in qvibusdam judicii
desidero oc. Sex mihi sunt tomi Operum, in O.
cta vo editorum, de Historiis Principum Medicorum, sed in nullo
invenio praefationem Medici personae Regis. Sponsum nostrum
quae moverint, Gagelmannam ut praeterierit, cum ignarissimis
ignoro, nec eum nisi semel vidi, ex qvo apud vos

p.499
una fuimus. Invitatus, promotioni Doctorali aut disputationi
interesse noluit;, se plane a nostro consortio et societate
Academica alienum gerit. Vale, et, ut soles, fave. 1641.
Januar.
CCCCLXXXIV.
HENR. CUSTERUS
D. Olao Wormio.
Qvs per Generosum Dn. Gerstorfium, Aulae nostrae decus
eximium, jam sponsum, ad me misisti literas, junctis The.
sibus inauguralibus et Dissertatione de Aureo Cornu Sereniss. Principis
mei, rite accepi. Perqvam grata Sereniss. Principi, tuo
nomine aa me oblata, Dissertatio ista fuit, (Gerstorffio enim
ob nimiam in Fioniam et Cimbriam festinationem non data Serenissimum
adeundi copia;) ne qvid dicam de Serenissima;
qvae exemplar meum illico etiam expetiit, Gottorfiam mittendum,
qvod huic denegare minime ausus fui, dolenti Germanic
aut Danice non editam. Princeps ipse diligenter Dissertationem
perlustravit, et hactenus, a qvo tempore submisse dictum
librum ipse obtuli, nullum prandium, nec coena nulla praete
riit, qvin honorifica ejus sit facta mentio: Commendat non
solum genuinam Cornu delineationem, sed praeter reliqva, illa
inprimis, qvae ex Danicis Historiis optime deducta et allegata.
Nec dubites velim de compensatione, et inprimis de poculo
argenteo aurato ampliori, posteaqvam Nycopiam reversi fuerimus,
uti spero et voveo. Judicium tuum de acuto mihi ac
ceptum. Coronidis loco addo, Ser. Principem mihi serio in coena
hesterna injunxisse, ad te ut scriberem, teqve rogarem,
num a te unqvam visus et perlustratus Lapis in Falstria, (ni
fallor, prope Stubcopiam,) ad maris ripam ibi erectus, aliqvot
ulnas longus, Runicis literis ornatus. De quo nil tibi
si constiterit, Serenissimo stat sententia, reduci in Falstriam
facto, te istuc arcessere, qo certior fiat te interprete, qvid
sibi literae istae lapidi insculptae velint. Anderschoviae
25. Januar. 1641.

p.500
CCCCLXXXV.
OLAUS WORMIUS
Henrico Custero.
Gaudeo, haud displicuise Sereniss. Principi conatus meos,
tibi vero gratias ago ingentes, qvod forma meliori eidem
eos offerre haud sis gravatus. Nisi se sponte hic obtulisset
Gestrupius noster, animus erat te sollicitandi, ut eo, qvo jam
defunctus es, munere, meo nomine, haud invite defungereris,
De lapide, qvi prope Stubcopiam in Falstria extat, nihil hactenus
inaudivi, qvin valde dubito Runicis eum exaratum
esse literis, siqvidem ante annos non ita multos ad onnes Episcopos
et Provinciarum Praepositos literae devenere Regiae, ut
Pastoribus per totam Daniam et Norvegiam injungerent, sollicite
ut in ejusmodi inqvirerent monumenta, eaqve descripta
cum omnibus circumstantiis huc transmitterent, qvod etiam factum,
siqvidem collectanea meae fuere potestatis. Aut igitur
mala fide nobiscum egerunt Falstrienses, a qvibus plane nihil
accepimus, aut nostris literis insignitus non erit lapis. Ex
Lalandia qvae accepimus, transmitto, qvorum descriptionem
et explicationem cum reliqvis, qvae in Dioecesi extant Fioniensi,
dabit Liber IV. Monumentorum nostrorum, siqando lucem
viderit. vantos fecerim sumptus in hisce colligendis et exprimendis,
effari non audeo; sed qvid inde commodi? Nisi
succurrat Rex, peflum ibunt omia. Ovod si Serenssimus
Princeps lapidem hunc .depingi curaret, atqve ad me transmitteret,
locum inter mea inveniret; sed ut ego meis sumptibus,
relicta praxi, ex qva lucelli aliqva spes, eam solum ob causam in
Falstriam eam, nullius favoris sed magni oneris luco ducerem.
u, qvantum potes, dissvade, cum per alios expediri id commode
possit. Pastori loci hoc injungatur negotii, pictorem qvi
sibi jungat Sernissimo Principi a servitiis. Mea nec valetudo
nec conditi tot sustinet labores incassum. Alibi tempus ac
studia Antiqvitatibus qvi impendunt, amplis remunerantur stipendiis;
hic, ut video, oneribus gravare satis ducunt. via, qvod
tibi misi exemplum, vendicarunt alii, aliud mitto, qvod tibi
serves. Addo tentamenta Germanica, qvibus Bibliopola

p.501
noster Moltkenius vulgo gratificari conatus est, qvae inter amicos
nostros in Aula, qvi Lingva minus delectantur Romana,
meo nomine ut distribuas, rogo. Vale, fave. Hafn.
27. Jan. 1641.
CCCCLXXXVI.
HENR. CUSTERUS
D. Olao Wormio.
Officium in eleganti (Seren. Principis mei verbis ut utar,
ita sim salvus,) et jucunda Dissertatione tua, de Aureo
Cornu, offerenda adeo amplas non meretur gratias: feci in eo,
qvod amico debui facturus posthac qvoqve, ne laboris exantlati
te poeniteat. Commendavit eandem Dissertationem summopere
coram Sereniss. Principe Pro- Rex Ulfeldius, teferens se dono
eandem a te, ni fallor, accepisse. Pro exemplari optimo
denuo trasmisso, gratas tibi grates habeo. Exemplaria Germanica
(uno excepto, mihi servato,) avide expetiit Serenissima,
Gottorfiam ea qvae mittet. Lapidem Falstricum ad maris
littus, duobus ferme milliaribus a Stubcopia situm, Runicis literis
ornatum, pertinaciter adhuc defendit Serenissimus, fretus
testimoniis Regiae Majestatis, Archi-Episcopi FRIDERICI, Dominae
ibicla et aliorum clarae famae Virorum. Ovamprimum
in Falstriam redierimus, (qvod post mensem siet, Deo juvante,)
anxie eum inqvirere Principi stat sententia; qvo facto
delineationem desideratam ut habeas, faciam. sin minus, adde
exantlatis laboribus id unum, et clementi vocationi Principis
obtempera. Comperics re ipsa immunem te non abiturum
v 2 aa
KKK
. AVI
V O.VVV
TT VDATTT
KKK
Henrico Custero.
Nycopiam.
Um hisce diebus Monumenta Runica, a mo collecta, per
currerem, incidit illud, qvod hyeme praeterita ad me de

p.502
Lapide Falstrico, nomine Serenissimi Principis, scripsisti. Inqvisivi
diligenter apud Studiosos et alios, qvi in vestra nati provincia,
an aliqvid fando de eo audiverint, aut eum unqvam
viderint, sed negabant strenue. Ut igitur certus hac de re sim,
qvaeso, proxima data commoditate indicare haud graveris, an
Serenissimus Princeps in eum inqviri jusserit? qvid invenerint?
ubi locorum extet? Si aliqvid subsit, non negligam occasionem
ad vos excurrendi, viarum ubi lenita fuerint taedia, mihiqve
ab aegrorum cura aliqvantulum respirare licuerit. Valc, et
more tuo fave. Hafn, Calend. April. 16q1.
ccccLxni.
H E N.O
eTT
D, Olao lWormio.
Unc tandem, post aliqvas moras, scribendi occasionem
nactus, certiorem te facio, Seren. Principem meum Lapidem
istum, de qvo antea scripsi, investigari curassc solicite,
non procul a Stubcopia, in maris littore, ubi perhibent eum
situm fuisse; Pastoriqve istius loci in mandatis dedisse, ulterius
in eundem diligenter ut inqvirat, qvi si qvid invenerit, fa
ciam ut scias, prima occasione. Aulae nostrae statum qvod attinet,
scito eum satis bene Dei gratia habere. Accessit nos heri
ex improviso D. Dieterich Helvich, visitaturus Sereniss. Principem
meum, offerens simul ipsius Celsitudini sua officia ac mi
nisteria, mire, ut audio, simul depraedicans, qvam lautis vocationibus
Rex Poloniae, aliiqve innumeri Principes Viri sese soli
citaverint. vandiu et in qvem finem hic mansurus, (Vocato
rias a Serenissimo, nisi erro, ut impetret, proximae meae te
plenius edocebunt. Caeterum, charissime Dn. Doctor, octiduum
est factum, qvod Sereniss. Princeps eus mihi retulerit,
de aureo eornu opinionem aliam, a tua aliqvanto diversam, literis
essc conceptam. Hanc avide videre et Iegere expetens, enixe
rogavi Generosum Dn. Gerstorfium nostrum, istarum literarum
copiam mihi ut faceret, qvod cum impetrassem, non
potui non, tui inprimis in gratiam, easdem, prout Ser. Principi
fuerunt oblatae, describere, tecumqve amice communicare.

p.503
Tu, postqvam eas perlegeris, certa occasione facies, ut
recipiam chirographum meum. Qvod si etiam tibi libuerit,
sententiam tuam de istis literis aperire, certo statuas, me fideliter
eam Clementiss. Domino meo, ut et doctissimo Dn Gerstorfo,
mei amantissimo, relaturum; mansurus interim tuus tuorumqve
amicus constantissimus: ita sim salvus. Qvod si Archiater
Regius Dn. D. Jacobus Fabricius reversionem ad vos
fecerit, salutem ipsi meo nomine dicito plurimam, ut et
D. D. Finckio ac Episcopo Brochmanno etc. Nycop. 21. April.
1641.
CCCCLXXXIX.
T T-
HENR. CUSTERUS
D. Olao Wormio.
Qvas ante octiduum, nempe 20. Aprilis ad te dedi literas,
qvibus juncta erat Epistola de aureo cornu Serenissimi Principis,
ad Generos. Dn. Gerstorfium scripta a D. Ernstio, ad manus
tuas pervenisse vix ambigo, responsum, juncto autographo
meo, certa occasione praestolans. De Lapide Falstrico Runicis
literis inscripto, a Reg. Majestate olim viso, necdum
jam reperto, ad te qvoqve scripsi; qvi si posthac comparuerit
faciam ut scias. D, Dietrich Helvig per octiduum hic commoratus,
hodie Nycopia relicta, Hamburgum, indeqve Dresdam
ibit, post bimestre nos resalutaturus, uti retulit, anchoram hic
solvens: qva intentione, literis credere necdum ausim; forsan
aliqvando coram narraturus. prid. Cal.
Maji 16I.
KKK
ATT TATTTT
KKK
VODVVVDILVO
Henrico Custero.
Nyeopiam.
AMoris et candoris tui in me haud leve edidisti specimen
Custere Clarissime, dum me participem istius epistolae ad

p.504
Principem missae reddere dignatus es; in qva cum Auctor et
gentem nostram salse perstringere visus mihi sit, et me non uno
in loco meamqve dissertationem vellicare, simulqve nihil
adferre, qvod ad rhombum faciat, non potui non eam expendere
et examinare. Acrior forsan si tibi visus fuero, hoc hominis
impudentiae tribuas, qvi totus in eo est, ut nostras antiqvitates
elevet, et Danici nominis odio nil non molitur, aureum
istud cornu nobis ut auferat, et suis Rugianis vindicet. Nomen
interim dissimulavi et crimen ab ipso qvantum potui, amovere
conatus sum, cum mei nominis ctiam non faciat mentio
nem, et longe doctiora nostraeqve genti acceptiora ab ipso seper
exspectaverim. Tu, qvaeso, Nobilissimo Gerstorfo offer, et
ad Serenissimum Principem ut perveniat, cura, ut intelligat
qvam praeclaris rationibus fretus, nobis tam eximium #keimh / lion
eripere satagat, et sciat esse, qvi ejusmodi ineptias intelligant.
egiae Majestatis serium hisce dicbus accepi mandatum
qvo jubeor ad vos me conferre, inqvisitum lapidem
istum, de qvo scripsisti; qvam vellem inventum ante meum adventum,
ne nimium mihi facesseret negotii; Me igitur brevi
exspectabitis, si DEus voluerit. Tu iterim fac, et cura, haec ur
expendantur. Nycopiam ad vos si venero, de aliis pluribus.
Vale. Manum tuam remitto.
CCCCXCI.
KKK-
KKK-
HENRICUS CUSTERUS
D. Olao Wormio.
Officium tibi exhibitum in transmissa epistola adversarii insperati
tui, gratiam non meretur; Feci ia eo qvod amieo
debui, condolens interim istam Epistolam tam freqventem
tibi nauseam, uti scribis, excitasse. Notas et animadversiones
tuas studiose perlegam; et postmodum cum Nobiliss. Dn. Gerstorsio,
amplo isto aulae nostrae decore, et optime de me meriro,
eommunicare, ipsiqve, uti petis, offerre stat sententia. nec est
qvod dubites de excusatione ulteriore petita, de qva plenius coam.
Ego, salvo rectius sentientium judicio, vix patior mihi

p.505
persuaderi, hoc aureum cornu poculi vicem sustinuisse olim,
tum ob rationes a te adductas, tum qvod tam exacte absqve ullo
operculo ab antiqvitate ad centenas uncias fabrefactum animadvertam:
duas enim istas drachmas cuma coeno purgaret
ac qvisqviliis aurifaber, dumqve particulam aurifabro examinandam
offerri curaret puella Dana, periisse, nec operculm
constituere potuisse censeo. Multo minus poslum illi adsentire
lententiae, qva dicitur opulentisfmum Rugianum thesaurum, ex
insulae Rugiae metropoli Arcona, hae enim idolum habuit,
genti sacerrimum, Svantevit, qvasi Sanct Vit appellatum)
oldemarum Primum secum in Daniam attulisse; cm non
solus Voldemarus, sed ope Casimiri et Bugislai, PomeraniaePrincipum,
ceu amicorum tum temporis, Arconam, istiusqve
idolum everterit, uti Petrus Lindenbergius in suo Chronico ostochii
a. I5q6. edito, lib. I. c... 32. testatur: qvi procul
dubio haud permiserunt, tam amplos thesauros ex sua ditioneper
amicum, in regnum peregrinum avehi. sed haec, ut
dixi, entqve cadantqvc rectius sentientium judicio.
Nyeop. 3. Maji 16a1.
dS. D. Dietric Gottorffiam, et inde Dresdam ivit, post
bimestre huc reversurus, qvo fine dies docebit.
Deposuit hic interea apud aulae Concionatorem,
uti ferunt, am plau pecuniae summam, 3000.
imperiales.
CCCCXCII.
TATT VVDRTTT-
OLAUS WORMIUS
Henrico Custero.
Nycopiam.
A meo discessu nihil ad te hactenus dedi, qvod opportunitatem,
qvam mihi jam cum M. Marco suggeris, exspectaveram.
Valemus adhuc Dei gratia, et vivimus; sed ea ipsa
nocte, qvam praecedente die ad vos abieram, ingens incendium
in domo Regiis Eleemosynariis deputata exortum esle, te inaudivisse
non dubito; in co maxime res meae periclitabantur,
sed singulari providentia Divina, Regiaeqve Majestatis cura

p.506
factum, latius ut non serpserit malum. Bibliothecam amisit
socer Fincius, et suppellectilis atqve aeris summam haud exiguam.
Annona alumnis deputata maxima ex parte igne consumpta;
vastitas atqve hiatus in area Collegii ingens. Resarciri
damnum hoc haud facile potest. DEO optimo maximo gratias
dcbitas agere neqveo, meos meaqve illae sa qvod servaverit. Ex
qvo apud Vos fui, haec in causa adversarii acta sunt: Scripsit
mihi epistolam, in qva vehementer conqveritur, verba sua in
alienum sensum a me distorta, eamqve per affines meos misit,
Stephanium et Drachardum, qvi voce retulerunt, ipsum non putasse,
rem ita casuram, expetere nihilominus, firma inter nos
ut maneat amicitia. Respondi per epistolam, amici munere
ipsum haud defunctum esse, me inscio epistolam inter suos dum
spargit, meae apud Principem existimationi haud parum obfuturam;
nihilominus habiturum me in utrumqve paratum, seu
pacem seu bella movet. Hoc credo esse responsum, qvod ad
mea moliri se spargit apud suos; sin aliud, mutum me non inveniet
Halecem Rugianum. Huc demum appulit, ut inaudivi,
(non ut a consiliis esset Comiti vVoldemaro, ut spargit) sed ut
me apud Magnificum Dominum Cancellarium accularet, ut demum
animadverti, Ab ejus enim abitu ad coenam me vocavit,
ubi inter reliqva familiaria retulit conqvestum de me esse, i. e.
nimis duriter a me qvod fuerit tractatus; cui respondi, sibi ipsi
hoc imputandum, qvod primus Camarinam moverit, qvodqve
se indigna seripserit, utqve hoc constaret, obtuli responsum
meum, utqve eo pellecto, an ipsi injuriam facerem, judicaret,
submise petii; altera enim parte inaudita, sententiam
ferre eum non posse. Ac valde gavisus sum, tam commodam
mihi oblatam occasionem Apologiam meam ei insinuandi,
qvam ante non viderat. Ex eo nihil plane de adversario audivi.
Mox ut domum veni, cum Bangio de debito tuo egi, is
refert, Tanderupium in Norvegia tenui adhuc valde stipendio
Comministrum agere Sacerdotis cujusdam, se per literas de
debito, prima qvaqve commoditate, moniturum. Interim,
si mora aliqvalis Dom. D. non foret molesta futura, ut cum
foenore gratus solvat. Filio, meo nomine, ubi scripseris,
gratias age maximas; faxo, ut me vicissim in sua commoda
paratum inveniat. Qvas ad eum mihi dedisti literas,

p.507
nondum curavi, qvod junctam velim meam Epitomen. Vale,
amice constantissime, 2. Jun. 1641.
CCCCXCIII.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
OL. WORMIUM.
Pro seminibus Herbae vivae transmissis gratias tibi ago. Obtuli
ea illico Sereniss. Principi meo, qvi hortulano tradidit
et commendavit. Tibi num foetum Flora benigna de retentis,
aut D. Sperlingio, qvem officiose saluto, indulserit, edoce me,
qvaeso. Nova, qvod sciam, hic nulla, nisi qvod Ducem Holsatiae
exspectemus, ut et Ducem Lauenburgensem, Hamburgi
degentem, qvi Viduam Bethlehemi Gaboris duxit in uxorem.
vo in loco res tuae versentur cum adversario, ex literis tuis
plene animadverto. Is hic per mensem ferme latuit, et adhucdum
apud socrum, indies iter Soram, ut ait, maturans, moram
tamen interim ex mora nectens, qvo fine, mihi incompertum:
Num reditum nostri Gerstorsui praestoletur, ptaeterit me.
Conqveritur saepe saepius, tecum in arenam qvod descenderit,
suaqve verba a te in sensum alienum, si non pravum, distor.
ta asserit. De amicitia, qvod scribis, oblata qvid tibi promittere
valeas, pro tua prudentia, qva polles, habes per te, qvod
colligas. Retorsionem sub manibus adversarium premere, certum
est. Aulae Magister noster Serenissimae hic sparsit, ex
conjuge mea qvod habeo,) adversarium tuum dicam tibi procul
dubio in proximis Comitiis regni scripturum. Adversarius
spem ponit maximam in Canccllario Regni, litem componendam
fore. D. Dietricum, vestimentis suis, supellectiliqve toto
denudatum ac spoliatum a militibus Germanicis, (ut refert Serenissimus,)
indies exspectamus, qvo pedis, tibi noti, freqventi
et antiquo succurrat dolori; ast hoc in aurem. Vale etc.
Nyc. 11. Julii 1641.

p.508
CCCCXCIV.
OLAUS WORM
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
Serius tuis qvod jam respondeam, adversae meae valetudini
est qvod adscribas: de scala enim praeceps delapsus in sinistrum
hypochondrium partium vicinarum ipsius etiam diaphragmatis
doloribus aliqvamdiu excarnificatus, jam primum liberius
aliqvanto respirare incipio. Molitiones adversarii ne tantilli
tacio; Ejus Apologiam ubi videro, ni firmioribus nitatur rationibus
qvam reliqva ab ipso edita, faciam, ut me non elingvem
experiatur. Fulgura ex pelvi sunt, qvae de Comitiis minatur.
vaeso, si in aula qvid sparserit, fac habeam. Nihil plane
aut mihi aut D. Sperlingio ex transmissis enatum est seminibus;
cariosa fuere maxima ex parte, et, ut arbitror, ob vefustatem
vi omni prolifica destituta. An vester Hortulanus nobis
tuerit felicior, proxime docebis. D. Dietericus nuper Helsingorae
fuit; ajunt enim eum Regiomontum ivisse, familiam suam
Nycopiam ut transportaret, constituisse namqve apud vos
nulli obnoxium privatam agere vitam. An ita sit, videbimus,
Librum hunc data opportunitate ad M. Marcum deferri ut cures
amice rogo. Officiose te salutat Brochmannus, Finckius
et reliqvi. Vale. Hafn. 7. Augusti. 1641.
CCCCXCV.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
Olaum Wormium.
De D. Dietrico si qvid habes, edoce me qvaeso: altum de
eo, a qvo tempore nos salvere simul et valere jussit, hic
lentium. Ex Aula Gottorfiana sub .Julii, ab Archiatro D.

p.509
Oslero haec habeo, seqventibus verbis: Zobelius ex cura ac
,, studio a Regina reportavit ducentos imperiales, honorarium sane
,, huic Medico satis amplum. Insuper et hoc moneo, D. Dietericum,
,, (qvi nuper, ut audio, in Archiatrum Illustrissimi
,, Principis vestri receptus fuit, et pro annuo salario meretur
,, 500. imperiales,) ad nos ex Dania rediisse, et idem qvoqve
,, obtinuisse apud Illustris. Principem nostrum, et per absentiam
,, Archiater lucratur annuatim 250. imperiales, liberas
,, aedes, et ligna necessaria rei domesticae. Habitabit Chilonii
,, cum familia sua. Obtinuit hanc functionem ex eo, qvod
,, promiserit scrophulam cujusdam Nobilis puellae ex Gynaeceo
,, nostro, qvae haeret in glandulis colli, et ad magnitudinem ovi
,, anserini jam excrevit, radicitus tollere; de qvo ego, forsan
,, et ipse Medicus mecum, nunc ut antea, qvam maxime dubito.
,, Caveat sibi ab infamia, ni res feliciter successerit:
,, Nam acceptis literis stipendiariis, statim altero die iter moliebatur,
,, nimis maturando, qvod mihi magnam movit
,, suspicionem.
Haec ille. Qvod vero Dietricus in Archiatrum
receptus a Serenissimo, de eo nos adhuc in nostra, qvod sciam,
Aula nil certi habemus. Vocatorias eum necdum aceepisse
certum est: Dubito qvoqve adhuc de consensu Regio et voluntate
Sereniss. Principis mei. Tantum hac vice, qvibus salve
et me ama, plurimamqve salutem dic Rev. Dn. Episcopo
D. Brochmanno, mei amantissimo. Raptim 12. Aug. 1641.
CCCCXCVI.
OLAUS WORMIUS
Henrico Custero.
Frridericiburgum evocatus fui a Principe Serenissimo, Filiae
Regiae, febri epidemia conflictanti, ut mederer: hinc
factum ultimis tuis qvod non responderim. Accedit, qvod
Ante aliqvot septimanas Tibi scripsi, et librum M. Marco tra
dendum transmisi, qvem num acceperis et curaveris, indica qvaeso.

p.510
Fridricsburgi dum essem, duo aderant nobiles a Duce Holsatiae
ad Serenissimum Principem missi, cum qvibus in mensa ultra
citroqve de rebus Medicis dum dissereret, me praesente, Regina
tui fecit mentionem valde honorificam, seqve tibi multa
debere, fatcbatur ob fidelem sibi praestitam curam; cumqve
alter illorum interrogaret, qvid de obelio ejusqve curandi
modo sentiret, dixit se nunqvam usam illius opera; ex ejus
tamen discursibus intelligere, impostorem et fumivendulum potius
esse, qvam rationalem Medicum, utpote qvi multa promitteret,
pauca praestaret. Emisse se ab co tincturam
corallorum, qvam cum D. Dieterico ostendisset, docuit hic
nihil minus esse qvam tincturam, qvocirca mox illam ahjecisse,
mirariqve satis se non posse, Ducem Illustrissimum
sanitatem suam huic homini credere velle. Non
igitur videtur probabile, qvod ex aula scribunt, a Regina ducentos
reportasse. Nihil plane ex eo de D. Dieterico inaudivi,
altumqve adhuc apud nos de ipso silentium. Mitto, qvas dedisti
meo nomine ad filium literas; ante paucos enim dies Lug
duno Batavorum remisit is, ad qvem destinavi, asserens, filium
tuum domum concessisse. Qvod si apud te sit, saluta officiose
meo nomine. Vale, et, ut facis, ama. Hafn. I.
Septembr. 16q1.
KKK
KKK
Ex literis
KKK
. O
KKK
D. Olaum lWormium.
IOva, qvae hic, atqve inprimis Aulicus Pastor noster qviad
mali mala objecerit manu (furti ferme speciem habentis,
lalvo rectius sentientium judicio), Pastori nostro oppidano Dn.
M. Laurentio Petraeo, Viro doctissimo; et qvam docto dolo, apud
Sereniss. Principem, hunc in transennam duxerit, ob temporis
viduitatem addere jam prohibeor. habebis alias, sub fide
tamen silentii; nolo enim litem alterius facere meam, dum
uterqve amicus. Dicam scripturum praedictum Dn. M. Laurentium
Aulico Concionatori, retulit mihi Sereniss. Princeps

p.511
meus in mensa hesterna: Qvo successu, nos dies docebit.
Tantum hac vice. Nycop. 9. Januarii 1642.
P. S. De adversario tuo, a qvo tempore Dn. Gerstorfius
aulae vale dixit, altum hic silentium. Socrus etiam illius ultra
anni qvadrantem Sorae latet. Dn. M. Marcus Christierni
Humbletius, amicus meus, in locum defuncti Episcopi Viburgensis
D. Joh. andaliniut succedat, (ex promisso Regiae Majestatis,
per Dn. Cancellarium Regium, ipfi praeterito anno
Hafniae clementissime, de promotione, facto,) efficias, te enixe
obtestor, qvantum possis omnibus modis, commendatione
scil. apud Dn. Episcopum vestrum, et, si fieri possit, Dn.
Cancellario dictam promissionem in memoriam revocando, pri
usqvam occasioni tempus sese subterducat. Pastoratus sic etiam
lautior vacaturus est. Literae hisce junctae, ad Regium Pastorem
Aulicum scriptae, Dn. M. Marci promotionem spectantes, fa c
qvaeso rite ut curentur.
KKK
OL. VORM
D. Henrico Custero.
Vae te hactenus a scribendi avocarunt munere, adem mihi
remoram injecere. Utinam se offerret commoditas M.
Marco nostro gratificandi, Deus novit, qvam bono isti Viro
cupiam bene. Non multae elapsae sunt septimanae, ex qvo diem
suum obiit Episcopus Viburgensis. Si ex nostris qvispiam eo
vocatus fuerit, forsan erit, de qvo moneri Cancellarius possit.
Est et aliud, sed nescio, an ad ipsius gustum: Pastor Amagriensis
Ecclesiae Tornby dictae (cujus tutela penes Academiam
est) adulterii accusatus est, nec facile ab hoc crimine se purgabit;
si publica sententia reus judicatus fuerit, vacabit et illa
provincia, sed haud scio, an ipsi commoda? Interim for
san non abs re erit, si per literas Magnificum Dnum Cancellarium
(qvi jam in Cimbria nuptiis interest) ipse de priori monuerit.
Nihil ego intermittam, qvod ipsi commodum intellexero.

p.512
Hisce diebus Patavio literas a Thoma Bartholino accepi, qvi
inter reliqva narrat haec: Aureus ille aureit ingenii tractatus jam
modo inter Barberinos Cardinales Romae innotuit, de nova Hieroglyphicorum
explicatione aliqvid Bononiae meditatur Licetus clarissimus
in edendo de annulis tractatu, ut mihi nominis tui studiosissimus
Rhodius narravit. Memini, in Tehnicotheca Florentina non
absimile cornu a Turcis spoliatum cum Emblematibus vidisse, qvum
pertransirem. Mnumentorum meorum opus jam sub praelo fervet;
cnstitui Dissertationem de cornu auctam et a nugis advcrsarii
liberatam ei inserere, locum inter Falstrica ut obtineat,
cum distracta jam ferme sint exempla prius excusa. Hac ipsa
vespere tuas demum accepi ac jam ad lucernam haec
scribo, qvia cras summo mane Soram pergo, invitatus
ab Affine M. Biornone, ut filii recens nati, et per baptismatis
Sacramentum renascendi Propatrem agam. Si
qvid inciderit scitu dignum, faxo, data commoditate scias.
Literas ad Episcopum, qvam fieri potest optime curabit
uxor mea, qvae te et tuam salutat, vobisqve junctim
annum hunc novum precamur felicissimum. Hafn. I2. Januarii
1642.
CCCCXCIX.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
OL. WORM.
Demum relatum est ad Sereniss. Principem meum, (a D.
Fabricio, ni fallor,) Celeberrimum Dn. Longomontanum,
vestrum Astrologum insignem, Thema coeli erexisle Ser. Principi
meo, hocqve typis imprimi curasse; Qvod ipsum avide cum
videre cupiat Ser. Princeps, jussus sum a Dn. Mareschallo nostro
Aulico, tui amantissimo, ad te scribere, idqve ut serio
agas expetere, qvo liber iste, cui Thema dictum insertum, ad
Dn. Marescallum mitti possit. Sumtum, qvem feceris, in libro
isto emendo, aut mutuo sumendo, tibi plene persolvendum
erit, Raptim 20. Januar. 1642.

p.513
KKK
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Natalitium Serenissimi Principis thema, a Longomontano editum,
me nunqvam vidisse fateor, qvocirca auctorem adii,
utqve me de co accurate erudiret, nomine Serenissimi Principis
petii. Primum negarc coepit, qvicqvam tale a se profectum,
dcinde, a D. Fabricio hoc assertum in aula ubi ursi,
diit, se suppresso nomine in Astronomia sua Danica Lib. 2. cap.
6. Sphaeric. exempli loco tecte illud adduxisse, ac locum monstravit.
in addidit, in clevatione Poli paululum erratum, qvia non
Hafniae sed Helsingorae Principem natum existimabat, cum haec
scriberet. Liber vero hic, qvi Amsterodami apud Jansonium
lccundo typis divulgatus est, apud nos non prostat, sed Molienius,
se curaturu, ut proximo vere afferatur, spopondit.
Ab auctorc exemplum petii; is se non nisi unicum habere ait,
qvo carere neqveat. Retulit vero, se Screnissimo Principi ante
annos aliqvot misisse, cum ejus appendicem de Cometis illi inicripsisset,
et jam procul dubio in ejus inveniri bibliotheca. Ubi
redierit Magnif. Dnus Cancellarius, ipsi literas M. Marci
coram exhibebo, causamqve cjus, qvam fieri potest, agam sollicite:
interea penes me ut qviescant, necessum est; qvod
ipsiut indices, rogo. Vale ac vive, Amicorum optime.
Hafn. 2y. Jan- 16a2.
P. S. Sorae fui ante hos 1. dies mecum ad convivivum
invitatus Adversarius, comparere noluit.
Nec qvicqvam ibidem de nostra actum
controversia.
KKK
5 VATITT
I A V VVIIO
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
Hisce diebus reduci Magnifico Dno. Cancellario M. Marci
obtuli epistolam, simulqve viva voce in memoriam et promissa

p.514
revocavi. Ille probe sibi conscius omnium, sancte promisit,
sc ejus futurum memorcm, ubi qvid occurrat, qvod e re
fore existimet. Haec data occasione ipf ut significes, cupio,
qvo intelligat, me petitioni ejus, qvantum in me erat, satisfecisse.
Non ita pridem diem suum Lundae obiit M. Nicolaus
Erilus ex Senioribus Capituli unus. Speraban inde aliqvid
x bonis communibus ad nos redundaturum, sed, ut audio, id
non permittunt Statuta Capitularia. em posi se reliqvit Vicariatum,
tuo nomine sibi dari postulabat Dominus Episcopus;
at obstitit I.ector Theologiae, qvi suae professioni deberi protestabatur.
Controversia igitur haec a Capitularibus decidenda restat.
Haec aliorum debeo relationi, nam ab Episcopo nondum
qvicqvam acccpi; qvae non potui, qvin indicarem,
ut videas, me nihil celare, qvod c re tua futurtum intellexero.
Interim valc, et, ut soles, fave. Hafn. 2. Februar.
62.
DII.
OLAUS WORMIUS
D, Henrico Custero.
Nycopiam.
Spero te meas jam accepisse. M. Marco favorem et officia promittit
Cancellarius, ut tum qvuqve indicavi pluribus. Gaudeo,
in Galliis qvoqve repertos, qvos cura aliqva nostri Corni
tangat. Vidaat ig itur Svantoviti patous, praeclarissima Italiae
et Galliae ingenia illud tanti facere, ut lienter horas, non
perdant, sed ei locent, idqve tanti apud eos esse, ut temporis
bonam extral: at partem, secus ac ipse judicat. Mihi gratulor,
qvod scopum assecutus sim meum, aliis nempe praeclacis
ingeniis ansam suppeditando, de hoc uberius cogitandi, ac
causa fuerim, pluribus qvod innotucrit. Spero, in ermania
futuros, qvi etiam operam aliqvam huic sint locaturi. Scripsit
enim Regiomonto [!?] amicus qvidam ad me, Chymicum ibidem
esse, qvi, in eo veram rationem conficiendi Lapidem Philosophicum
contineri, se lemonstrarc posse confidebat. vid pulchrius,
qvam ita ingenia praclara ad honestam et amicam aemulationem

p.515
excitare, simulqve de Patria et Principe optimo
bene mereri? Regiam Majestatem in horas exspectamus.
Sunt, qvi in Selandiam venisse referant; sunt, qvi Callingburgi
Eum commorari ajunt. Nihil certi est qvod scribam.
Monitus Gagelmannus de literis meis, se dudum eas
curase, retulit3 qvod non acceperis, miror. Hafn, 6,
Mart. I6A2.
KKK
Ex literis
TT DT
ae L
KKK
. l. Wormium.
TEfuncto, et terrae jam mandato, Praefecto Regio Aalhol.
Vmensi et Nycopiano, Dominus Pallante Rosencrantio,
(tres tonnas auri cum dimidia haeredibus linqvente, ut
retulit nobis Dominus Gerstorffius,) successor designatus est
ost Friederich von Papenheim: Halstedienfis Coenobii Praefectus
Ericus Rosencrantius audit. De Santoviti patrono
jamdudum nihil audivi: Hujus socrum septimana hac reducem
exspectamus, hirundines, Plinius uti notat, sub undosis
fluminibus hyberno temporc latitantes, imitantem. M. Nicolaus
Erylaus defunctus, num viduam reliqverit, annum gratiae habentem,
(qvem vocant,) anceps haereo. Negotium Biblicum
M. Laurentii, Pastoris oppidani nostri, adhu sub judice,
qvo successu, exitus dabit: Amicabilem adversarius qvaerit compositionem,
qvam renuit M. Laurentius, jus persecuturus, nec
agniturus ullam aliam compositionem, qvam Bibliorum per vim
majorem, uti loqvuntur Jurisconsulti, ad solam adversarii relationem
sibi ablatorum, legitimam restitutionem, sive hoc fiat
per compositionem, seu transactionem, vel per judicis non suspecti
sententiam. Tantum hac vice, qvibus salye etc. Nycop.
22. Martii 1642.

p.516
DIV.
HENR. CUSTERUS
D. Olao Wormio.
Haud oblivione tui tactum est, in hoc usqve tempus scriptionem
ad te meam qvod distulerim; sed peregrinationes illae
nostrae bimestres, satis difficiles, impedimento fuere, Gluckstadium,
Brehmerforde, Oldenburgum, Delmenhorstum, Hamburgum
et Gottorfium versus ubi cuticulam curavimus. Ad
officium itaqve rediens, te cum tuis miliqve bene cupientibus
salvere plurimum jubeo. Nova in itinere dicto te digna nulla.
Cornu Oldenburgicum, tibi ex Chronico Oldenburg. notum,
vidi, et vino repletum cvacuavi. Ex qvo metallo fabricatum,
nemini constatque pes unus dissractus, a nullo aurifabro
reparari potest, qvia non patitur agglutinationem, sed qvam
primum igni apponitur, (cujus solius beneficio glutinandus for t)
diffringitur. Potus in eo, vinum inprimis, aliqvandiu contntus,
pravum acqvirit ac valde nauleabundum saporem. Tractatus
tuus, de Cornu aureo, valde in istis locis decantatus. In
Aula Gottorfiana D. Dietrich Medicus extraordinarius audit,
in ile oppido habitans; Brevi ordinarius ibidem et Archiater
auditurus, ob dimissionem D. Oslero Ordinario Medico aulico,
Duce Holsatiae non ita pridem indulgenter concessam. Nuptias
Archi Episcopi Bremensis, in ver futurum dilatas, (alias
Glucstadii hoc anno celebrandas,) scito. Nycopiae I.
Augusti 16a2.
P. S. Medicus Ordinarius Comitis Oldenburg. D. Casparus
Ringelmannus, te tuumqve socerum salute
plurima impertit.
Glucstadii cum degeremus, Sereniss. Princeps meus
pro Themate natalitio suo erigendo, lolvit Judaeo, Mathematico
et Medico, sales appellato, octingentos imperiales.

p.517
DV.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
Ol. Wormium.
Rariora Musei tui publicae luci data mecumqve amice communicata,
non solum mihi, sed et multis aliis, amicis
meis, qvibus perlustrandi copiam feci, gratissima fuere. vae
Hamelmannus de Cornu ldenburgico argenteo, et auro oblutato
recenset, me haud fugiunt; proxime qvidem merallum
id, ex qvo factum, accedere ad argentum, non inficias eo,
argenteum tamen non esse, visus facile dijudicabit; accedit,
qvod hoc metallum ferrumiationem non patiatur;, uti plurimi
aulici mihi Oldenburgi retulere: vae causa cur pes istius cornu
vacillet adodum. Abominandus etiam et valde ad nauseam
provocandam aptus sapor vini in hoc cornu, ad horae dimidium
saltem contenti, aliud docet. Pergratum mihi fuit
resoonsum Magnifici Dn. Cancellarii vano solicitatori datum de
putativo Vicariatu in Capitulo Lundensi vacante; qvod si posthac
tibi qvid certi constiterit, virum istum Reverendum, cujus
mentionem facis, tanqvam Prognosticis ferme relicti, ad
beatos ivisse, fac me mature certiorem. Dici neqvit,
qvam pessime audiat Medicus, (qvem alias omnes Viri doti
Experientissimum et doctissimum testantur mecum, mihi
sola fama, non facie notum,) qvi curae aegri dicti praet,
ob hypercatharsin a validiori cathartico (uti retulere
istae, qvae ultra vulgus sapere videbantur,) excitatam. Sed
absit a me, calumniandi animo talia revelare. etc. Nycop. 12
Septembr. 162.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Ale me habet, affectu isto, Literatis familiari, tantope
Are te gravari, a qvo nec ego immunis, licet hactenus

p.518
DEI gratia praecaverim, in tantam #a)kmh!n ut haud pervenerit.
De ejus natura et causa tecum multis ut disseram nccessum
esse non arbitror, nisi noctuas Athenas ferre laborarem3
dubium enim nullum est, qvin vasa in mesenterio, praesertim
lactea, hujus mali foveant fomitem. Video praeterea, iis te
ui, qvae in hoc casu ab omnibus commendantur. Ego ad pillulas
illas de Ammoniaco, tanqvam ad sacram anchoram, confugere
soleo; sed modus uendi mihi longe diversus. Soleo circa
tertiam pomeridianam parvam dosin sumere, sine omni cura coenor
morc consveto, cubitum me confero circa nonam, nihil molestiae
per totam noctem sentio, nec consvetum somnum ullo
modo turbari; seqventi die, qvandoqve ante prandium,
qvandoqve post prandium, sentio alvum laxiorem solito,
et pro copia materiae peccantis unam atqve alteram sedem;
i necessitas flagitat, bis singulis septimanis utor eo, usqve dum
discussos flatus et sympotomata profligata animadverto; alioqvin
singulis mensibus bis. Ex crebro igitur earum usu, sed
in exigua dosi, non dubito qvin multum emolumenti sis
percepturus. Blande enim tractari vult hic hospes, nec selectiva
admittit. Hiuc Crato in qvodam consilio svadet, ut Me.
dicos et Medicinas in huc affectu fugiamus. Alvus ut semper sit
lubrica sive per se sive clysteribus, sive ejusmodi benignis optimum
est. In diaeta multum situm, qva recte uteris, viscerum
dyscrasiae siccae contraria. Ego saepiuscule in prandio et
coena primum haustum capio vini absinth. cui infusa fuit me
lissa, carduus benedictus, flores centaurii, radices gentianae,
cortices citr. ejusqve census alia tibi nota; et certe ventriculo
visceribusqve naturalibus robur haud leve conciliari percipio.
Infusis hisce in vino optimo Rhenano, si Hispanici tertiam addideris
partem circiter, palato gratuna reddes. In uno peccare
te, ex literis percipio, qvod inoerore et curis te nimium crucies,
Haec enim ut causa, ita qvoqve effectus hujus morbi esse
solent, Animus aeger semper corpus in consensum trahit. Ho.
rum igitur rationen qvam maximam ut habeas, s adeo; jucundae
cum amicis confabulationes et conversationes hic palmam
obtinent. Ego loco emplastri Fabriciani in freqventi usu habere
soleo Foresti de Ammoniaco dictum, qvod apud nos in pharmacopoliis
prostat, cujus insignes vires magno cum successu

p.519
crebro expertus sum. Vina medicata in hoc casu valde probo,
qvod grata palato egregie penetrent, et visceribus robur concilient.
Conserva et condita cordialia temperata, in
qvibus caloris non magnus exceslts, maximc ex usu. Sed qvid
tibi notissia inculco? Pauca eaqve commode et opportune
exhibita in morbo hoc longo et contumaci sufficere arbitror,
ne vires et appetitus multis et vehementibus prosternantur. sed
haec omnia tu me rectius nosti. Vaic ac, moerore seposito, valetudinem
tuam cura diligcnter. Hafn. I2. Febr. 1643.
DVII.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Qvod de Episcopo Ripens scribis, ita se habet; sed ei neqvaqvam
substituendus aut D. Jacobus Matthias, aut M.
Tilemannus, sed Dn. Ericus, ad S. Spiritum apud nos Pastor, cujus
locum qvendam ex Cimbria occupaturum ajunt. Arhusi
ensis adhuc vivit, sed desperata valetudine. Nisi Serenissimi
Principis ad Cancellarium obtinuerit M. Marcus commendatitias,
ar prosicimus. Importunus Domino Cancellatio ejus
nomine saepius fui, sed nil nisi promissa refero. Tot hic indies
a Regia Majestate audiuntur, ut eorum vix iniri possit numerus.
Nihil certe ego in me desiderari patiar, hujus negotii
promotionem spectarc qvod possit. Inscriptionem gladii Neronis
qvod attinet, mihi valde et suspecta, cum illam sapcre non
vidcatur antiqvitatem, qvam venditat. Obiter apud Pictorem
van Manderen semel vidi, sed characteres asseqvi non potui.
vae mittis, hunc sensum habere posse videntur; CU, sc. gladio,
HEBERTIBI (per Heberum populum Israclicicum et Hebraicum
intelligo, tibi genti Hcbraicae) NERO IMPEAT PARERE,
ut sensu sit: Nero inperat tibi ebero parere huic gladio. Sed
haec pro ailiter saltem conjicio, certi nihil adstruens, cum,
ut dixi, inscriptio tota cjusqve characteres seculum Neronis
mimine sane redoleant. Vide, annon alludat impostor al locum in

p.520
Sveton. Neron. cap. o. Cura diligenter ut valeas. Hafn. ipsis
Calend. Mart. 1643.
DVIII.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
OL. WORMIUM.
Exemplar tractatus Egardi de Cornu aureo desideratum, a
Dn. Leibzellero nostro, qvi te officiosissime salutat, mutuo
sumtum, transmitto. qvo ad comitia uqve, frui poteris. Non
placet (in aurem hoc,) Commentarius iste Sereniss. Domino,
utpote nimis longe petitus, si non adulatorius dicendus.
Arridet contra tuus (Deum testor, cui nescio mentiri, me
hoc non dare tuis auribus,) et qvidem adhuc indies magis qvam
antehac, ob invidiosam adversarii chartam. sat sapienti. Librum
qvod attinet, a Steenvincelio Screniss. Principi tuo nomine osfferendum,
an is rite curatus necne, ignoro: qvod si per librum
illum intelligis Monumenta Danica, rubro deaurato operculo
obducta, et filis sericis viridibus dc ligata, ea vidi in cubiculo
Sereniss. Principis mei, in manibus Nani et morionis Ducis Saxoniae
Mauricii, viri literati, Mathematici et Medici, spe dicti,
cujus parens olim Professor Vittebergensis, ni fallor,) praelegentis
Serenissimo Principi, qvi valde attente illum audiit.
Tantum hac vice etc. Nycop. I5. Mart. I63.
P. S. Salutat te filius meus Henricus, qvi Regiomonti
Disputationem publicam habuit de opio Pipere; simul addens
in literis, tuam de aureo Cornu Dissertationem avidissime desiderare
ibidem Professores et Doctos hiscc nondum visam. Dn.
M. Marci Ghristierni memor vive, eumqve, si potes, juva

p.521
DIX.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
D. Olaum Wormium.
Serenissimum Principem electum, Dominum nostrum, Rensburgi
adhuc, sub cura Chirurgorum, ex pede olim fracto,
carie nempe ossis, denuo laborantem, ante I5. Augusti hic nondum
exspectamus: forsan cito sat, si modo sat bene: id qvod
mecum vovebunt ex animo, qvi optimo Princip cupiunt optime.
Vatem olim verum me fuisse, cum plenis interea buccis
sanitas pedis, jam denuo eheu laborantis, thrasonice a nonnullis
depraedicaretur, cmperio, qvando monui, radicem mali
tum temporis nondum sublatam Generum mcum
ad Professionem Soranam Thcologicam vacantem vocatum, te
inaudivisse, minime dubito; incertus, de hac qvid futurum
sit: Tu si qvid certi comperies, vel aa Magnif. Dn. Cancellario
Regio vel apud Episcopum Brochmannum, fac qvamprimum id
ut sciam, nec diu nimis animi pendeam. Inauditum contribuendi
modum seu exemplum enarrasti in tuis literis, nempe hoc
pacis tempore juberi omnes vestrae jurisdictioni subjectos sextam
pendere non solum usurarum, et pecuniae foenori datae, sed
et domi adhuc asservatae, a qvo onere oncrosissimo nec sti
pendia immunia. vid, qvaeso, futurum, si bellum, qvod
DEus clementer avertat, huic regno ingruat? de aliis vestrae
jurisdictioni subjectis ne qvid dicam, certe Medici, ex tali contribuendi
modo, si diuturnus fiat, citra dubium, litera una
plusqvam Medici numqvid futuri? A talibus vero tributorum
generibus Academia mea patria adhuc immunis plane est,
bello aperto licet ultra 2o. annos jam oppressa Nycopiae
2. Julii 1643.

p.522
DX.
OL. WORM
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
Paucos ante dies mihi responsum Episcopi Arhusiensis monstravit
D. Scavenius, qvi sibi de tuo gratulatur adventu,
utpote qvem sperat consiliis salutaribus morbo suo chronico opem
laturum expetitam; petit vero, tibi ut significetur, siqvid
rerum tuarum praemittere velis, aut qvid ante acccssum curatum,
id maturc indices, curaturum s ut amici non desideres operam.
Non est, qvod magnopere te sollicitum habeat haec migratio,
siqvidem et amicos ibidem sis habiturus, et Arhusia
Melico destituta una cum Nobilibus ejus Districtus, damnum,
siq vid iter hoc attulerit, abunde sint compensaturi. Optimi
Principis dolco vices, qvi icerato manus Chirur gorum experiri
cogitur, putabam, te co vocatum an alii praeter Primum
adsint, scire vellem. Miror, ipsos hisce canicularibus curam
aggressos; utinam feliciter ac prospere cuncta succedant, ut de
integra valetudine sibi gratuletur Ejus Celsitudol De cura Cinnabariana
non satis asseqvor, qvid velis. Nescio, an dolor ex
obitu filioli mei, nuper defuncti, ita memoriam labefactaverit,
ut horum recordari non valcam. Utcunqve mihi videor asseqvi
Actoris ac Rei personam, sed casus mihi minus perspectus. Gencrum
tuum ad Professionem Thologicam Soram vocatum fuisse,
rumor apud nos erat constans, ac ita rem se habuisse, demum
certo intcllexi. Narravit enim mihi Concionator Regius,
Asfinis meus, Vit prisea fide, se ex ore Regiae Majestatis nupcr
hic percepisse, vocatum fuisse Generum auum, sed provinciam
detrectasie, qvod lautiori Haderslebii vivat stipendio, qvam
Sorae sperare posset; sed hoc minus aegre tulisse Majestatem Re.
giam, qvippe qvi operam ejus valde utilem et necessariam ibidem
expertus sit, in insolentiis Pastorum compescendis et collapsa
disciplina restauranda. Soram vero jam venire Ecclesia.
stem Glucstadicnscm, qvi olim Regi GSTAVO erat a Sacis;
tlebium, ni fallor, vocant. Regia Majeias apud
nos jam commoratur, maansurus aliqvantisper. Cancellarius

p.523
in Cimbriam ivit, relictam ab obitu Rosaecrantzii haereditatem
divisurus. Nostri omnes officiose te salutant. Vale. Calend.
August. 1643.
DXI.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
D. Ol. Wormium.
Qvod Sereniss. Domini mei affectum doles statum, juste
facis; indies tamen, laus Deo, malum mitigatur, si non
tollitur. Curationi praeest inprimis D. Helvicus Dietricus, et
Chirurgus noster Christianus, Viduae Electoralis olim Chirurgus,
vir satis expertus. Jam suppleo ego vices D. Dietrici,
plane ad dies aliqvot decumbenris, ob podgram misere hunc
virum torqventem, lectoqve asfigentem. Viro huic Gluclsta
dii, (per meam absentiam, ex clcmentia Principis ad tempus
mili indultam,) fuerunt ad; uncti Medici egii, D. Fabricius
et D. anus; licet non adco bene convenerit inter ipsos haud
raro, uti audio. Sed dissentirc bonos in rebus iisdem incolumi
nonnunqvam licet amicitia. M. Mlarcus Christierni designatus
Pastor Hafniensis S. Annae lRotundae, Tychopolin ocatus ad
Regiam Majestatem est, cum Legatis ad. pacem saciendam, in
Germaniam iturus, Concionator dcputatus, fa ma uti fert, sed
aliqvantum dubia. Diem discessus nostri I5. Sept. dictum ferunt;
tu si qvid interea habes, vel hic, vel inJudtlandia seu
Cimbria, vel Tychopoli, qvod curatum velis, impera, non
roga. Vale etc. Nycopiae 26. August. 163.
KKK
O LAOVIO
T TTTT
D. Henrico Custero.
Audeo Serenisimum Principem aliqvo modo reslitutum;
utinam de firma ac stabili valetudine Ipsius Celsitudo porro

p.524
gaudere posset! M. Marcum commendatione Concionatoris Regii,
D. acobi Matihiae, ei muncri, de qvo scribis, designatum
esse, certum est. Viro enim lingvarum perito et docto, qvi
cum aliarum Nationum Ecclesiasticis conversari posset, indigebant
Legati. Tychopolim si perveneris, D. Janum meo nomine
officiose salutes, qvaeso, ac, ut memor sit promissi mihi
svave fragrantis Lapidis, mone; si tibi tradiderit, non dubito,
qvin recte ad me curerur; in ejus memoriam et initae amicitiae
pignus servabit Muscum meum. An noster Fabricius
destinatus sit Comiis Valdemari Medicus, certo expiscari adhuc
neqveo. Retulit mihi amicus, se ex ejus ore audivisse,
Comitem Valdmarum sua manu datis literis hoc petiisse, se
vero respondisse, si duorum millium et qvingentorum Dalerom
summam sibi in annum destinaret stipendium, operam
addiccre, sin secus, hinc non discellurum. Ovas silio Regiomontum
destinasti, probe curabuntur. Vale. Salutat te Dn.
Episcopus, (qvi ex duplici tertiana, qva per septimanas tres
conflictabatur, jam primum convaluit) ut et Fincius, Scave
nius et amici rcliqvi. Hafn. a. Sept. 6q3.
am jam a Studiosis qvibusdarn Regiomonto venintibus
accepi, hospitem filii tui in vitris liqvores qvosdam tenere, qvi
cum sole ascendant, eodemqve occidente descendant, aliaqve
praestare mirabilia. Ut res se habeat, ubi iterum scripseris, fac
doceatque mcis enim raris in Musco asservatis magnopere essent
haec accommoda.
DXIII.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Fridricsburgum.
Diu multumqve anxie de te qvaesivi, nec qvisqvam erat,
qvi, ubinam hoc perturbatissimo rerum nostrarum statu esses,
docere potuerit. Dudum est, ex qvo Sperlingium viderim,
qvocirca de te nihil ab ipso habere potui. Gratum vero mihi est,
qvod jam ex te ipso intelligam, salvum et incolumem, licet
non sine periculis et difficultate, Fridricsburgum delatum. Qvid

p.525
in communi calamitate faciendum, nisi adversa patienter ferre,
et divinam opem devote implorare? Nos nil nisi excitatae
procellae turbines indies exspectamus, tam ad resistendum imparati,
qvam qvi imparautissmi. Ncminem credo unqvam in tali
egni constitutione vidisse aut audivisse tantam socordiam,
tantam salubrium consiliorum inopiam, tantamqve rerum necessatiarum
penuriam, qvanta hic premimur, ut, nisi DEus singulariter
succurrat, de nobis actum sit. Attamen nos omnium
tutissimos putant ii, qvi indies reculas suas huc transportant;
at acccuratiori trutina hujus urbis constitutionem qvi expendunt,
aliter judicant. Interim siqvid tu habeas, qvod velis ejusdem
fortunae aleae subjectum, cujus nostra sunt, mitte;, sigillo
tuo probe munita inter mea servabo accuratissime, ut, si haec
salva fuerint, et illa sint, sin praeter exspectationem qvid contigerit,
mihi non adscribatur. Sancte enim polliceor, in ajori
cista, ut res meae, locum inventura. Interim a me, ut hactenus,
ita posthac qvaevis sinc ci amici officia tibi pollicebere.
V. Hafn. 26. Jan. 1644.
DXIV.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
D. OL. WORM.
Sperlingianum negotium, tibi notum, qvomodo cesserit, avide
hic scire desideramus, ut et, num Pestix semina apud
vos sparsa. Ferunt hic qoqve omnes Medicos lHafnienses sese
opposuissc Acidulis at cialibus D. Dietrico inventis, et Regiae
Majestati summe commc: datis: vid in hoc rumore veri,
velim me doceas.. Olaum Vind apud mortales esse defiisse,
narrant; qvod si ita, M. Marcum Christierni Hombleti.
um, Pastorem in arleby tibi commendatum ut habeas, te amanter
oro. Nycop. 5. Januar. 16q5.
C. Dn. D. Peculiarem si qvem de Lapide Beoar habes
librum, mecum communices rogu. Rariora, qvorum nuper

p.526
mentionem in scheda ad te missa feci, hac hora benignissimo
jullu Screniss. Principis mei, per Generos. Mareschallum aulicum
nostrum et me, Magnifico Dn. Rectori, ab Academia ut
conserventur, in memoriam gratiae Principis perpetuam, sunt
oblata. Pro Bibliis Hebraicis Judaei Hispani obtuleruntSereniss. Principi
aurum pondus Bibliorum aeqvans; ast praevaluit auro Hispanorum
Italorumqve patrocinium ac gratia erga Academiam
Haffnienlem. Tantum est.
KKK
ATT TTTT
LOVVO
D, Henrico Custero
KKK
Nycopiam.
Etuo amore minus ut dubitarem, qvam plurima mihi sa
ne argucnto fuere; non solum officia creberrima, compellationes
per literas haud rarae, meiqve apud alios facta mentio
honorifica. Qvocirca in perpetuo aere tuo me esse fateor,
ac, si sortem neqveo, usuram ut reddam allaborabo. Minus
firma te gaudere valetudine doleo; mea talis, qvalem aetas et
freqventes aegrorum visitationes adferre solent, dum aliis inserviendo
consumimur. Contagium apud nos nihil remittit; integrae
familiae dcumbunt; evadunt tamen plurimi.AS. Reg.
Maj. Facultati Medicae injunctum, Consilium contra luem hanc
in vulgi gratiam vernacula lingva ut edatque qvod brevi fiet. Gener
meus Divina gratia vivit ac valet, sed utrumqve amisit
Comministrum, hoc morbo. exstinctum. Vindius bene se habet.
ac heri concionem funebrem in exseqviis uxoris Dn. Cancellarii
habuit. Negotium Sperlingianum adhuc haeret, animum Regiae
Majest. mitigatum iri patronorum intercessione sperat, suspensum
itaqve aliqvantisper manet. Pestis verae indicia nondum,
qvod sciam, apud nos comparuere; nec enim audivi qvenqvam
bubonibus aut anthracibus cruciatum. Pestilentes alioqvin satis
et symptomatis gravioribus affigunt petechiae. Acidulis artifici.
alibus Dieterici nos qvidem nihil opposuimus; sed cum Prorex

p.527
illarum ingredientia mineralia et antimonialia, pr Pharmacopolam
Regium, qvi cjus compositioni ex parte sc interfuisse
narrabat, nobis exponi curasset, ac qvidam, qvi iis usi fucrant,
(inter qvos ex ipse,) de affectu capicis tcmulcnto, qvidam de dentium
vacillatone aliisqve smptomatis conqvesti fuissent, consul.
tum judicavimus, ab iis ut abstincret Maj. fegia, dum aliiis valetudini
inservicntibus uteretur. DeHalece pcculiarem non edidi discursum,
sed in Disputaticne anni 163. qvem me tibi misisse puto,)
problema de Halecis salubritate ventilatum est. Viit
instrupius Malmogiae; Hgius et D. Jacobus Matthiae cum
qvartana adhuc strenue conflictantur. De pacificatorio conventu
non habeo qvod dicam; ambigui sparguntur rumores; bene
sperare jubet Gallus. Deus solus faciet. Vale. Hafn. a. d.
11. Januar. 1645.
DXVI.
Ex literis
KKK-
HENR. CUSTERI
KKK
D. Olaum Worm.
Actionem Sperlingianam antehac suspensam mansisse, moramqve
pati, pergratum mihi. Sereniss. Principem meum
huic viro gratiose favere, non obscure animadverti, modo se
praeclare, uti spero, evolvat ex coeptis tricis. Patronorum intercessione
mitigabitur haud dubie animus Regiae Majestatis, alias
uditenax
et constans in opinione semel concepta
cium Facultatis Medicae vestrae de Acidulis artificialibus Collegae
mei D. Dieterici, adi Seren. Principem mcum est delatum;
qvi mihi gratios demandavi, te ut qvaerere, qvinam illi
nominatim, qvi in et ex usu Acidularum dictarum, de dentium
vacillatione (de aliis symptomatibus a te enarratis ne qvid
dicam,) conqvesti. Cum enim aciditatem sensilem vitriolatam
habeant, laxitati adversantcs, (nisi erro,) eam, qvam
refers, dentium vacillationem scorbuto, corporibus corum immixto,
qvi Acidulis usi, attribuendam suspicamur; nisi fortassis

p.528
cerri sitisde copiosoMercurioAcidulas has ingrediente Temulentum
capitis aftectum num antimonio vel Mcrcurio adscribatis,
tuam qvoqve expcto sententiam; citra dubium Mercurio, si copiose
Acidulas ingrcditur, caput ferienti, replenti, humiditates
resolventi etc. Ego alias antehac de ingredientibus dictis
audivi minimum, sed de stanno septies vel novies ignito,
iterumque exstincto. - - Nycopiae 20. Hanuar. 1645.
KKK-
DXVII.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Oblata scribendi hac commoditate, non potui qvin consilii
Medici, cujus in nuperis meis mentionem feci, copiam
facerem. Jussu Regio vulgi nos accommodavimus captui et
crumenae. Discursus longiores ad ejus palatum esse non solent.
Est praeterea qvod velim. Ferunt D. Diethericum acidulas suas
ante annos apud Pharmacopolam vestrum praeparari curasse;
qvod si ab eo istarum descriptionem impetraveris, communices
rogo, ut, an conveniant cum iis, qvas hic qvibusdam
propinavit, xperiri possimus. Contagium adhuc strenue apud
nos serpit. Obiit nudius tertius D. Chritianus Stovgardius, Professor
in Academia Oratorius, die morbi 14. Moltkenii etiam
uxor, aliiqve tibi noti. Legati Belgici 5. hujus mensis
ad Pacificationem discesserunt, Gallus 18. nostri 2o. DEus insititutum
corum clementer fortunet Ferunt Vrangrelium, neminc
resisente, pro arbitrio rem in Cimbria gerere: Suecum
qvove Malmogiam cum exercitu tendere. omnia ubivis ferme
. avv
KKK
ATT VVDATTT
VOVDL
. enrico Custero.
Nycopiam.
Nsumma temporis angustia, festinante tabellione, paucis ad
. tuas respondeo, 2o. Januari datas. Sperlingium speramus gratiam

p.529
Regiam impetraturum; patronorum qvorundam intercessione
emollitum animum Regium accepimus; qvamvis adhusententiam
decisoriam urgeat Actor Secretarius Regius Otthragius.
Nos nullum e Acidulis istis judicium scripto tuli.
mus: sed, qvia in casu qvodam a Viro Illustri nobis propo.
sito, earum facta fuit mentio, dum aegrum iis uti retulrit, et
varia de ingrediente magna qvantitate ii et addiderit,
simul relatum Regiam Majest. Canutum Ilseldium, Georgium
Seefeldium, ohannem Bramium aliosqve de temulento affectu
ex earum usu conqveri, et hunc inprimis de dentium vacillatione,
suasimus, ut aeger noster ab iis desisteret, dum aliis curaretur. Cum
nemo nostrum sit, qvi veram earum teneat descriptionem, eas
in genere damnare non potuimus; sed qvia in enumeratis et aliis
talia animadversa sunt symptomata, ex effectis nostro aegro
non congruere putavimus. De et ejus relatione, qvem
alias nominavi, habemus. Tu, si verum teneas componendi
modum, communica, ego nunqvam antea de eo fui sollicitus.
De pacificationis negotio nihil habemus, nisi qvod omnes,
qvi hic erant, Legati, eo discesserint. Vale et, ut
soles, fave. Ea ipsa hora, qva tuas accepi, 25.) Januar. 165.
Ex literis
vTT T
aed I VO LLNA
KKK
KKK
L. u M.
Iterae tuae dum exigant idem negotium de Acidulis Dieterici,
nempe descriptionem earum, qvas noster Pharmacopoeus
praeparat, ut sollicitem, egi id sedulo, at frustra: Ci.
tius enim ab Hercule clavam qvam ab ipso desideratam descriptionem
impetraturus; utpote qvam sub jure jurando a D. Dietherico
sibi prohibitum, ne alteri communicet, sancte asseverat
yir dictus. Id annon negotium hoc suspectum magis reddat,

p.530
tuo aliorumqve judicio relinqvo. Interim qvod Antimonium,
sulphur et nitrum Acidulas has ingrediantur, palam fatetur; nec
negat stannum (hoc ex eus famulo habeo) ignitum aliqvoties
exstingvi in aqva illa, qvam necesario adhibent ad Acidulas
praearandas. Id num Mercuriales vapores, qvibus plumbum
alias refertum, dictis qvoqve liqvoribus communicet, alii judicent.
Mihi jam per 2O. annos nota fuit praeparatio alicujus
aqvae acidae, x mineralibus dictis confectae, qvam Clyssum vocant,
sccretum ingens tum temporis apad Pclonos et Livonos;
nsi eravero, haud dissimilis haec erit cum illis: de qvo alias
et forsan coram plura, dum Clyssi descriptionem, qvod doleo,
in libris Hafniae adhuc depositis genuinam servem. Vale etc.
Prid. Calend. Februar. 1a5.
ATT VTTTT
O Lo DO
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
Teratis tuis non habeo, qvod respondeam, qvoniam tibi
proximis meis satis factum credo. Hoc saltem addam, Sereniss.
Regiam Majest. ex co, qvo ab istis abstinuit aeidulis,
(qvam vis difficillime ad abstinendum pertractus,) ac nostro
usus suit consilio, optime jam valere, nec insuetas vigilias,
(de qvibus etiam alii conqverebantur,) aut affectum istum
temulentum ulterius incusare. Bramtum, qvi de vacillatione
dentium qverebatur, scorbuto unqvam laborasse, aut jam
laborare negat Medicus jus familiaris Sperlingius, qvi cum
Sereniss. Maest. Regia in gratiam jam rediit. De Antimonio,
Mercurio, Vitriolo, Terra sigillata nobis in praesentia Aulae
Magistri retulit Regius Pharmacopus Samuel: istarum com
positionem non ultra moror, nec morabor, ni praestant iores
etiam effectus vider. Multum et sapore et colore differre ab
iis, qvae ex Borussia adferri solent, experti sumus omnes, dum
utrasqve gustandas praebuit lseldius. Vestrarum copiam, qvam
misisse te scribis, non vidi, nec exhibuit tabellarius. Interim
pro amico affectu et clyssi tui mentione gratias ago. D. Fabricius

p.531
Fridericburgi apud Regem moracur. Vale. Hafn. a. d.
4. Febr. 1645.
DXXI.
HENR. CUSTERUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Literas tuas, d. 4. Februar. scriptas, praelegi Sereni Principi,
fueruntqve cae perqvam gratae, ob id inprimis, qvod
Regia Majestas optime jam valeat, qvo tempore abstinuerit
ab Acidulis, ob Mercurium et Antimonium suspectis: Dc cujus
valetudine alias soliciti hic fuimus, jussusqve biduum ante
ad Archiatrum Regium ca de re scribere, cujus responsum adhuc
praestolor. Sed hoc in aurem. Qvod Acidulae dictae vigilias
et temulentum capitis affectum excitent, nobis hic non fit
verosimile; cum temulentus capitis affectus soporem potius,
qvam vigilias, post se trahere vidcatur. Bramii sedentaria vita,
pallidus color, cacochymicum corpus, a scorbuto id vix liberum
ostendit; testimoniumqve Medici ordinarii, a te nominati, suspectum,
ob causam tibi notam. Mercurium ingredi has Acidulas
(qvas jam iterum transmitto,) a nostroPharmacopoeo praeparatas,
ncgat is et pernegat. Interim sibi soli servat descriptionem;
qvam, per me licet, servet sepulchro: Ego enim eam
haud moror; bis terve Acidulas gusta vi, sed magnam pectoris
constrictionem inde post aliqvot horas animadverti. Novi
hic etiam, qvi iis usi, absqve fructu tamen sensili; sapuore alias
gratae satis. Differentiam qvam enarras saporis, coloris et
virium, earum, qvas Elbingensis transmisit antehac Medicus,
non satis ostendere videtur, (loqvor ex sensu aliorum,) qvod
hae sint diversae ab illis. Color, sapor etc. inducuntur saltem
in edulcoratione, qvae modo fit saccharo, (qvo praesentes sunt
edulcoratae,) Syr. violar. Tunic. etc. Qvicqvid sit, qvamdiu
me latebit genuina praeparatio, auctor ipse iis utatur: Ego
cas nemini commendare ausim, nec judicium feram de ignotis,
nisi qvantum per juvantia aut laedentia judicare mihi licuerit.
In gratiam rediisse D. Sperlingium gratum mihi fuit auditu.

p.532
DEUS vos omnes diu servet incolumes, pacemqve tantopere
exoptatam nobis largiatur, qvi adhuc inter spem et metum,
sacra et saxum stamus, incerti, qva hora foedifragus hostis
nos invasurus sit. - - - - Nycopiae 14. Febr. 1645.
DXXII.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Qvae hic observata sint symptomata in iis, qvi acidulis istis
usi sunt, bona fide retuli. Vivunt adhuc omnes, qvos al
legvi, vivunt Medici, qvibus aegri conqvesti sunt hac de re,
qvos qvi interrogaverint, testimonium perhibebunt indubitatum.
Qvin ipsi aegri, ex qvo bibere desierunt hanc aqvam,
meliuscule se habuerunt. Qvis vero, nisi plane sensibus fidem
derogare voluerit, hinc aliud collegerit, qvam temulentum istum
affectum cum aliis, huic adscribendum esse? Qvod regeris,
temulentum capitis affectum soporem potius, qvam vigilias,
comitem habere, id ita se habere fateor in ebriis et aliis qvibus
a vino aut aliis narcoticis spiritibus orta temulentia, non
vero in iis, qvibus ab acribus exhalationibus cerebrum turbatur,
spiritus animales praeter naturam agitantur, ac qvasi in vertiginem
rapiuntur. soporis namqve causa proxima non temulentia,
sed narcosis, ut nosti. De Bramio non disputo, siqvidem
ejus curae nunqvam fui admotus, nec de corporis ipsius constitutione
magnopere fui solicitus. Si Mercurius non ingrediatur
eas Acidulas, qvibus tum usa est Maj. Regia, nos omnes fefellit
Pharmacopoeus Regius, qvi sublimati haud exiguam copiam
se iis miscuisse coram retulit. Non tam sapore et colore,
qvam effectis, diversas esle ab Elbingensibus judicavimus, experientia
convicti: qvamvis et illa, undecunqve accesserint, differentiam
etiam qvandam accidentalem constituant. Nec vestrae
(pro qvibus gratas ago,) Elbingensium sapiunt naturam,
qvibus atomi qvidam rubicundi innatare solent, qvaeqve tanto
acore palatum ac lingvam non mordicant. Sed desino de re minus
adlhuc satis perspecta fusius garrire, ne aliqvid famae auctoris
detraxisse velle videar. Convenisse utrinqve Legatos in

p.533
Ponte limitaneo, amice collocutos, et adversam partem multa
de pace verbis declamitasse accepimus, sed, qvid pectore clausum
gestet, tum nondum protulisse, Tot hic de Vrangelio et
onigsmarchio sparguntur rumores, in nostram perniciem, ut
referre pigeat. DEUS Protector noster clementer nos respiciat,
alioqvin periimus. Hafn. a. d. 18. Febr. 15.
TATT rATTT
VLVOAV I IO
D. enrico Custero.
Nycopiam.
Agnas hic cieri turbas de Acidulis D. Diherici audio,
Aatqve eo in cardine rem versari, ut meae ad te in jus vocentur
Epistolae. Qvod si ea, qvae amico privatim communicantur,
eo trahi debeant, ut aliis periculum et damna creent,
qvis tuto per literas cum amico agere poterit? Ovin
igitur pro tua prudentia ita rem sis acturus, ut hic a molestiis
simus immunes, non dubito. Vale et festinationi ignosc.
31. Marrtii 16a5.
vvvTTT
aO D
D. Olao IWormio.
Hafniam.
Nopinatis tuis, ultimo Martii ad me datis, dedi. Aprilis
responsum, idqve tradidi Dn. Secretario nostro itinerario,
Hectori Poimer, qvi id suis inclusit, atqve ad Dn. Leibellerum,
Camerae Secretarium, ad te haud gravatim illico mittendum,
codem die, per postam repente Hafniam ablegatam, misit, cui
Testimonii mei per Serenissimum Principem, jussu, uti audio,
Majestatis Regae, iteratis vicibus scrio a me postulati exemplum
fuit inclusum; Qvod, prout conceptum vides, Seren./
Principi hesterna primum die, (aliter ficri dum non potuit)

p.534
posteaqvam Ipsius Celitudini praelegeram, in manus submisse tradidi,
serio atqve enixe simul petens, apud Majestatem Regiam
ipsius Celsitudo id studiose ut ageret, qvo a molestia ulteriore
(periculo et damno, qvae metuis, nihil Serenis. Princeps.
tibi benvolentior, affine in hac causa videt,) immunis maneres.
Id autem adhuc inprimis in qvaestione esse, rumuor est,
cur Medici Hafnienses Acidulas D. Dietherici sibi sumpserint judicandas,
cum egia Majestas id iis non mandaverit? Num tibi
libuerit, (salvo tuo judicio te eo exculare, qvod de negotio,
jam (uti scribis) apud vos turbas ciente, non absqve praescitu
Sereniss. Principis mei ad te ego scripserim (verba testimonii
mei uti habent expressa,) teqve Seren. Principi, utpote Magistratui
tuo, qvomodo res gesta, celare non potuisse, nec debuisle,
tuo arbitrio committo; censens, animum Regium eo com
modius placari posse, si forsan commotus. Fuit enim, uci par,
Sereniss. Princeps tum temporis, cum audiret, nescio a qvo,
deliberationem aut consultationem duodecim Medicorum super
Regiae Majest. infirmitate Hafniae institutam, Acidulasqve dictas
ab illis tanqvam inuriles ex parte judicatas, de paterna aegtitudine
admodum sollicitus. Protestor interim denuo solemniter
ac sancte, (de qvo Dium etiam testor, cordium scrutatorem,)
qvae a me peracta per publicationem epistolae tuae, 25. Januar.
qvantum memoria tenco datae, animo laedendi, aut violandi
amicitiam nostram (tam sancte, Deus bonel habitam) aut malitiose
offendendi qvenqvam, facta minime. Ego, ut verum
fatear, audiens a Ser. Principe, Acidulas istas a Medicis atniensibus
improbatas, tum primum te sciscitari hac de re aggressu
sun, neqve a te antea ullum verbum, (vel a qvoqvam alio,
test m nii mei verba uti habent,) perlatum ad me fuecra,; ncc
cau am, cur improbatae Acidulae, cognovisse datum fuit. Istanm
vcro ne ciens, summopere de Seren. Principe meo fui sollicitu,
qvi, ex consilio, ni fallor, Dn. Dietherici, nephelranis
antchac freqventer usus Acidulis. Si qvid vero in publicatione
Ep isto ae tuae incogitanter, praecipitanter, aut impruden
ter a me factum censueris, homo sum, delicti venia pe
tens, et, ne ob id animum benevolum et amicu tuum
me averta, enixissime obsecrans. Ansam etiam non levem
rei p aebuit inpia Epistolae dictae, in mensa Seren. Principis,
int r prandium, (cui gratiose julus ego interesse) a qvodam

p.535
priusqvam aperirem, indicatio, de qvo plenius aliqvando coram.
Qvod si qvoqve meae ante dictae, 5. Aprilis datae ad te non pervenerint,
cum testimonio isto adjuncto, sollicites submisse, si opus,
testimonii mei prolati exemplum, ptiusqvam respondeas.
Nam in codem profiteor, tuam epistolam mihi deesse, cum a
Serenissimo mihi olim non demandatum eam ut servarem de
qva etiam curiosius investiganda non erc solicitus amplius, nisi
summa urgeat necessitas, dum contenta testimonium habeat,
combustas partim, partim dilaceratas et abjectas, ex tuis ad me
datis, certus sum. Vale hisce, Vir Optime et verbositatem in
dicto negotio recte atqve amice accipe. Salutem adseribo Dn.
Episcopo, Dn. D. Fincio, D. Sperlingio, Dn. D. Fabricio et e
jus genero D, Simoni Pauli, aqve reliqvis, mihi bene cupien
tibus. 8. April. 16q5.
OLAUS VORMIIUS
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
vas misissc te scribis accepi, nlis exceptis, qvas Bertram
raditas refers. At respondere non licuit, ob infirmiorem
valetudinem. Catarrhus enim in dextrum latus delapsus et tussim
validam et lateris dolores excitavit, ex qvibus nondum convalui.
Declarationem tuam Serenissimo Principi oblatam legi;
non est qvod in ea desiderem. Interim mihi offensa Majestas
Regia, qvod ad te hac de re scripserim, nec qo medio
in gratiam redire valcam, video, siqvidem ad colloqvium non
admittor, ut me excusem, nec camarinam hanc movere consultum
duco. Qvod si ita agendum, praestat a literarum commercio
abstinere, qvam hoc pacto benignissimi Principis gratia
excidere. Val. Hafn. 14. April. I645.

p.536
DXXVI.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Serenissimum Principem innocentiam meam sibi commendatam
habere, valde laetor. DEus novit, nec tu diffiteri poteris,
qvam ego in hac causa omni culpa vacuus; qvocirca
ne verbulum amplius. Utinam pax publica rediret, ac tam facile
publici sedarentur tumultus, atqve haec de nihilo orta tempestas.
DEus nostri misereaturl Aves istas ad Sperlingium probe
delatas intelligo. Vale. Hafn.. Maji, 16a5.
KKK
KKK
5 T
N O L L O
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Ccasione literas mittendi data, munere salutationis fungar;
etsi qvod scribam, non habeo, praeter vulgare id;
Si vales, bene est. ego antiqvum obtineo, valetudine minus
firma, vacillante et variante fruens, die uno matrem se gerente,
novercam altero, ob hypochondriacum pertinacem affectum,
cum qvo interdum habeo inducias, pacem aegre sperans. Me.
dicamenta aversor, sola diaeta ferme cum morbo pugno, eumqve
abjecisse interdum videor sed ut Antaeus qvispiam virescit
et resurgit, seu, ut ille olim a me visus,) in Etna ignis intervalla
sua habet, et cum desaeviisse creditur, redit, ex mesenterii
venis illis (ex Lipsio ut loqvar) venenatis. Consilium prudens
tuum, inecum ante biennium fuse communicatum, cum
aliis mihi perqvam acccptis scriptis, fuga praepropera Judtlandica
abstulit. Deus pro meritis perfido rependat hosti. Num D.
Sperlingius tecum loqvutus, ex ipsius promisso, de planta Norvegica,
Orbin appellata, qva ibidem in acetariis utuntur, sic referente
Regia Majestate, scire aveo. Ut et qvid censeas de
Aqva fontis S. Helonae Judicium enim Medicorum Hafniensium

p.537
de ea reqvisitum audio. Scripsit ad me non ita pridem D. Sperlingius
de ea, qvod acceperit elapsis septimanis literas Regias,
et vitrum, aqva fontis S. Helenae plenum, sex circiter librarum,
ut qvid contineret, exploraret, qvod cum faceret et destillatione
evaporaret, exiguam terrae salsae portiunculam, vix
serupulum unum pendentem, in fundo relictam deprehendisse;
Num nitrosae an altrius naturae, facies ut sciam; inprimis
si vel tu, vel alius majori in qvantitate periculum ejus fecerit:
Alias mira hic sparguntur de ejus viribus et facultatibus. Scripsit
ad mc non ita pridem Dn. Episcopus Scaniae D. insirupius,
se per optionem Capitularem, uti vocamus, Praebendam Nbole,
qvae ab obitu Galthii vacabat, cum arupiano Canonicatu
meo, Oppido tenui et exiguo, meo nomine commutasse,
consili Dn. Villichii Vesthovii. Num confidas, aliqvot
annorum spatio, in florem pristinum restitutum iri Scani territorium,
bonaqve imprimis Capitularia nostra, a vicinis Harpyiis
ac perfidis hostibus deplorandum in modum devastata, si
pacem redonare velit Clementia Divina tuum expeto judicium.
Generum meum, tui amantissimum, Superintendentem
et Pastorem Ducis Holsatiae audire, Doctorisqve in Theologia
titulum, ni fallor, 23. Julii nuper praeterito, suscepisse
Rostochii, tibi citra dubium jam innotuit. vis in Haderslebiensi
Praepositura ipsius successor futurus, altum apud nos
silentium. Adversarium olim tuum qvendam, Pseisser nomine,
promotum cupere, non nemo hic mihi narravit. Filius meus,
natu major, ex Borussia plurimam salutem tibi denunciat ossiciosissime.
Vale etc. Nycopiae Calend. Augusti 1a5.
rII
KKK
OILAUSVORMIUS
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
E planta orbia nihil plane a Sperlingio hactenus hausi. Singulis
Medicorum aqvae Fontis Heleniani vitrum transmisit
Regia Majestas, ut de eo sententias separatim ferrent; sed
qvilibet sus abundabat sensu. Ego nihil praeter margam qvandam

p.538
ochrae permistam in ea reperi; hinc, qvid praestare valeat,
ipse facile collegeris. Multa de miraculis ibi editis sparguntur;
sed ex iis, qvos ego conveni, qvi hoc fonte usi sunt,
neminem adhuc vidi, qvi dicere posset, se eo restitutum. Ut mihi
de Praebenda Btam, ita Tibi vicissim de snbolle gratulor.
Nomen inane tenemus, cui parum jam subest rei. An brevi inde
aliqvid sperandum, mihi aeqve atqve Iibi ignotum? De
promotione generi tui antea nihil plane sciebam. Tibi et Ipsi
gratulor. Rogo officiose, meo salutes nomine, ubi scripseris.
De Successore altum apud nos silentium. Hafn. I.
hugust. 16a5.
Ex literis
KKK
KKK
. MIl M.
KKK
afniam.
NTaxam Phrmacopolarum vestram, nuper publicatum, vitiis
plurimis scatentem, num consenseris, edoce me qvaeso:
uti et, num familiaris tibi Vurtembergensis non ita pridem
advena ad vos factus Medicus, aurum potabile (modo
non putabile) ac irreduciile venditans; qvidqve sentias, poft,
aurum potabile irreducibile posse effici, num unqvam excrtus,
liqvorem hunc adeo salutarem esle humano corpori,
ut vitae balsamus praecipuus merito appellari possit, Chymici
uti credunt. In hoc ego antehac ac etiamnum inc redulus Tho.
mas sum; qvicqvid ctiam Plinius de auri viribus sentiat. No.
va te digna hic nulla, nisi qvod decantatum illud Naturae lumen,
HUGO GROTIUS, in aula Regia Gallica Legatus Svecicus
(acerrimus hujus regni hostis,) non ita pridem ex Svecia
redux factus, ingenti naufragio, in Cassubia qvod passus,
constornatus, Rostochii vitae exhaeres factus, iverit, unde negant
redire qvenqvam, qvo Divus Tullus et Ancus, qvo Paulus
et Adam; Cadaver a Medicis Rostochiensibus conditum, in

p.539
Galliam remissum. Regis Poloniae Legatus, cum numerosissimo
comitatu ad trecentos homines se extendente, ad sponsam
ex Galliis petendam et in Poloniam inferendan, Rostochium
pertransiens, in diversoriis nimis parce sumtum fecit, ut fama
fert. Comitatui dicto interfuit Regis Poloniae cubicularius Medicus
D. nepheluus. Hic toti adhuc sumus in muniecnda arce
et oppidulo, labore sine dubio ad aliqvot annos continuando.
Vale etc. Nycop. 17. Sept. 1645.
DXXX.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
Qvae penes me erant rerum tuarum, tradita sunt uxori
omnia, ut spero, salva; Faxit DEus, qvicte et sine erturbatione
iis frui ut possint etiam nepotes tui. Taxam novam
qvi probarem, cum eam nunqvam viderim, anteqvam typis
excusam mihi ostenderit Moltlenius noster. Medicum, qvi
aurum illud potabile venditat, in plateis qvidem vidi, sed nulla
mihi cum eo intereedit familiaritas. vid ejusmodi pharmacis
tribuendum, per te nosti; satis enim a Medicis ventilata
haec est controversia. De viribus sit ut vclit, praeparationem
fine corrosivo irreducibilem, ut vocant, qvando videro et
probavero, credam; Nam Antoinm Anglam, famosum illum
veri auri potabilis venditorem, omnes fefellisse novi. Interea iis
utor, qvae longa experientia fulti majores nostri tuta, sana a
proba esse judicarunt. Magno desiderio videndi aureum Cornu
slagrat Legaus noster Gallicus: forsan pcr alios Illustriss. Principem
solicitabit, voti ut siat compos. Vir est optimus, literatorum
fautor summus. Nil hic novi, nisi qvod omnes sibi de
acqvisita pace gratulentur: et jam onere militum liberari si possint
incolae, praeclare secum actum putabunt. Vale Hafniae
23. Sept. 1645. Mitto iteratam et auctiorem editionem Catalogi
mei: boni consule.

p.540
DXXXI.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
Ol. Wormium.
De salario annuo, qvod, ut fama fert, a Pharmacopis Hafniensibus,
pro Physicatu, ut vocant, ducentorum imperialium
thalerorum exigit D. Simon Pauli, scire exopto. Stat
sententia Sereniss. Principi et Serenissimae ipsius Conjugi, nisi
aliter vortat qvi omnia moderatur, prino vere futuro ad Acidulas
et Thermas ire, Langensuvalbenses et Veisbadenses. Jupiter,
qvi genus colis alisqve hominum, per qvem vivimus
vitale aevum, da felicem et salutarem tam sumtuosi, si non et,
hoc rerum in Germania turbulentissimo statu, periculosi itineris
successum, Serenissimorum Principum, totiusqve regni hujus
diuturno bonol ne illis obveniat, de qvo Abrah. Schopffius,
Aulae Virtembergicae Medicus, in sua Omnium praesidiorum Medicorum,
niversalium et Topicorum, Disqvisitione p. 83. conqveritur,
nempe, qvod aegri nonnulli, posteaqvam defatigati
,, a Medicis, parvum successum videntibus, ad balnea et thermas,
,, ceu ad sacram anc horam ablegentur, in iisdem inunctionem
,, et ablutionem corporis recipiant, unde qvidam viribus
,, omnibus exhausti, vix domum reducantur, alii in Emaus
,, abeant, ipsisqve pro Laetare Reqvies aeterna canatur. Facultatem
vestram Medicam, super hoc tam arduo negotio, in
consilium adhibitam, vix ambigo. Ego, salvo aliorum judicio,
Acidularum thermarumqve usum non inutilem censerem,
qvotannis earum usus iniri ac continuari posset. Sed haec
omnia in aurem; licet toti aulae nostrae de itinere dicto constet
abunde; dum eqvis id et qvadrigis jam adornetur a nonnullis.
Danus, nescio qvis, ex Italia redux, Medicinae D.
in Chymia inprimis excellens, apud vos degens, nobis hic
commendatur. - - - - Nycop. 12. Decembr. I645.

p.541
DXXXII.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
Pro tua de statu nostro solicitudine merito gratias ago. Vivo
eqvidem, et de valetudine, sic satis bona, gratias Deo
debeo, nec non de liberorum ac familiae incolumitate. De
Taxa nostra non habeo qvod scribam, siqvidem de ea aut mu
tanda, aut rursum imprimenda, nihil aliud audiverim, qvam
qvod Pharmacopolae conqverantur. Bramii valetudo desperata
est D. Fabricio, qvi cum Sperlingio ejus agit curam. Pharmacopoe
simpliciter renuunt se qvicqvam daturos D. Simoni auli,
cum res sit inaudita, Physicum Civitatisa Pharmacopoeis stipendium
flagitare, ejus nec expetentibus operam, neqve ea indigentibus.
Ac, ut scias, non ducentorum, sed qvingentorum
postulat annuatim summam, cum medicamentis pro sua fami
lia, charta, atramento, aliisqve nescio qvibus. Disputationis
ordinariae bina mitto exempla, qvorum alterum tibi, alterum
filio tuo dicatum. De ultima ejus controversia tuum expeto
judicium, siqvidem certis de causis reliqvis adjecta. vis cathedram
Theologicam sit occupaturus, adhuc plane ignoramus.
Barthnolini filius natu maximus nuper pro Catheura Philologica
hic disputavit. Huic proximus Thomas, scriptis clarus, Basileae
gradum Doctoratus in Medicina nuper obtinuit. Dum in
Botussia commoratur filius tuus, suaderem nefelii ut ambiret
familiaritatem: mira enim et rara de ejus medendi methodo
retulit mihi illustriss. Legatus Gallicus, qvi qvibusdam ejus
curationibus in Belgio interfuit. De Sereniss. Principis ad Thermas
itinere nihil plane inaudivi, anteqvam haec ad me perscriberes.
Deus sanctis suis angelis eos conducat, et successus largiatur
prosperosl Is qvi ex Italia rediit Medicus Chymicus,
ab iis qvi smiliariter ipsum Venetiis viderunt, tanti non fit,
qvanti apu vos aestimari scribis. Hominem qvidem novi, sed
nullam mecum colit familiaritatem; nec qvenqvam, qvi ejus
opera in medendo hie usus sit, novi. Vale feliciss. et
novum hunc annum prosperrime cum tota transige familia.

p.542
Salutant te officiosc nostri omnes. Hafniae ipsis Calendis Januar.
1646.
DXXXIII.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Nycopiam.
Gaudeo tuo tuffragio approbatam nostram controversiam ultimam,
qvam etiam tangere ausi non sunt ii, qvi ei dedere
occasionem, de qvo fortasse fusius, ubi convenerimus.
vod ad Ulfeldium nostrum attinet, is, me inscio praeterqve
exspectationem meam, reliqvos abdicavit, meqve solum valetudini
suae praefecit; qvod certe agre admodum fero, idqve palam
indicavi, cum res nondum eo sit deducta, ut consiliis plurium
non egeat. vid agam, inter sacrum et saxum haerens?
Morem si non gessero, offendo; si permansero, culpam omnem
in me immeritum conjicient reliqvi. Caeterum appetitus adhuc
dejectus; ventriculus suum non facit officium, vires qvoqve
prostratae; alioqvin morbus sic satis in declinatione. Hic in
petechiis mox in principio morbi, plethora aut aliis indicationibus
praesentibus, venam tundimus, qvo, dum vires adhuc
constent, materia ex parte evacuetur, sangvinisqve impetus tardetur,
tum qvod post vix adeo commoda se offerat occasio.
Ego vocatus ad laborantes hoc morbo, si alvi sint durioris,
mox clysterem injicio, hinc discordium exhibeo, seqventi die
venam seco; deinde alexipharmacis et confortantibus per totum
morbi decursum pergo. De D. Dietherico nihil accepi,
nisi qvod ab officio in Regia aua sic remotus; qva de causa,
ignoro. Discamus fortunam reverenter habere: Aulica gratia
vitrea. Vale. 2. Februar. 1646.

p.543
DXXXIV.
Ex literis
HENR. CUSTERI
KKK
D. OL. WORM.
Nova hic pauca; nisi qvod audiam, iter illud ad Acidulas
et Thermas a Regia Maj. confirmatum esse. D. Dieterich
in isto itinere Collegam habebit D. Janum, Glucstadiae ha
bitantem, utpote istorum locorum et balneorum probe gna
rum. D. Diethrici faeinora apud Dominam Vibhe, periculose
decumbentem morbo solito arthritico et scorbutico, intra gloriam
mansisse certum est: qvae jam D. Jano utitur, ut et
Judaeo Hamburgo vocato. Secretarius itinerarius noster refert,
D. Helvicum Diethric non amplius audire Personae Regis
Medicum; causa me latet; citra dubium ex offensione dictae
Dominae hae lacrymae - Nycop. Cal. Februar. 166.
KKK
KKK
Ex literis
KKK
KKK
LND. O
KKK
D. Olaum Wormium.
Hafniam.
filio meo majore, qvem cum bono Deo reducem exBorussia
futuro mense exspecto, nondum edoceri potui, qvod filius
Laurenbergii Regiomonti calamum strinxerit contra Anatomiam
Bartholin, nec credo, filio meo qvicqvam de dicto Laurenbergiano
conamine forsan constare, um Elbingae aliqvandiu,
tuo etiam suasu, haeserit, beneole habitus a Medicis istius
loci, in Chymicis celebrioribus, puta D. Nesselmanno, atqve
inprimis a D. nesfelio, qvi jam Cracoviae apud Maj. Regiam,

p.544
periculosissima Epilepsiae et arthritidis recidiva laborantem,
commoratur. umor hic est, D. Sperlingium vestrum,
gratia pristina impetrata, officium suum denuo recepturum;
qvamvis qvidam Flensburgi degens Medicus, summo, uti audio,
conamine totisqve viribus, patrocinio regni cujusdam
Primatis nixus, id egerit, qvo successor D. Dieterici, nimis
care sese habentis, audiret, tam qvoad hortum Regium, qvam
qvoad enodochium. Hic nuper per qvatriduum Hamburgo,
jussu gratioso Ipsius Celsitudinis, nescio qvam ob causam, vocatus
nobis adfuit, triduum ante festum Paschatos abitum vicissim
maturans, ob conjugem valetudinariam, calculosam,
spleneticam, uterino scirrho et prolapsu laborantem, cum
qva ad Acidulas et thermas suo sumtu, verno hoc tempore, iter
ingredictur per Hollandiam. Nos hic, non sine magno incolarum
sumtu, toti sumus in magnis moeniis muniendis. vis
ille Medicus Italo - Danus, potabile aurum apud nos venditans,
de qvo non ita pridem qvaesivi, edoce me qvaeso; ferunt Generosam
Dominam Vile ejus consilio et ope jam uti, qvo successu,
ignoro. Causam si noveris, cur D. Diethericus ab officio
Medico in Aula Regia tam subito remotus, facies me participem
.. . Nycopiae die nativitatis Sereniss. Principis mei,
qvi erat 10. Aprilis 1646. qvo Ipsius Celsitudo ingressa annum
qvadragesimum qvartum; Faxit ter Opt. Max. felici et pacifico
regni bono!
DXXXVI.
OLAUS WORMIUS
D. Henrico Custero.
Nycopiam
Adventum tuum praestolabimur ad 6. Maji, tum liberrimus
filio patebit ad sceleton meum aditus; claves enim tradam,
ut pro lubitu utatur. Incepi jam jam a Feriis Paschatos juxta
praescriptum Bartholini Osteologiam docere, ita ut, qvam fieri
potest, brevissimis, ossa corporis humani auditoribus ostendam,
more singulis annis a me recepto. Si ante ejus adventum
non absolvero institutum, forsan et mea qvalicunqve in

p.545
hoc studiorum genere uti potest opera, qvam etiam lubentissime
ipsi accommodabo. Major natu ubi redierit, me visitare si
voluerit, gratissimum fecerit. A fide digno accepi, per te No.
bilissimo Dn. Gerstrupio scriptum esse, disputasse juniorem
Laurenbergium contra Bartholinum, verum, ubi et qvando,
non addidit, qvi retulit; qvocirca, rem totam a te me uberi
us percepturum, sperabam, eumqve in finem meas nuper ad
te dedi. Siqvid subsit, non dissimulabunt alii. Sperlingius cum
Aulae Magistro in gratiam rediit, sed, qvod pristinum locum
sit occupaturus, nondum percepi, nec adhuc qvenqvam hisce
muneribus praefectum credo. Medicus ille Italo Danus procul
dubio est Olaus Petri Hafniensis, qvi Patavii in Italia titulo Do.
ctoris est exornatus; ferunt ipsum qvaedam apud Dominam
Vibiam tentasse, sed nec Regiae Majestati nec ipsi aegrae placuisse
ejus tentamina. Ego aliqvoties jam ad ipsam sum vo
catus, inveniqve morbo Iaborantem non admodum periculoso,
nec curatu difficili, modo se sanis accommodaret consiliis.
Ovid D. Dliethericum ab aula removerit, una eum
ignarissimis ignoro, nec curiosius in hanc rem unqvam in
qvisivi. Vale, et tuos officiose saluta. Hafn. 1. April. 16a6.
KKK
KKK
Ex literis
TNR. CuSTERI
KKK
D. Ol. uWorminm.
Helig Diethrich, ad acidulas et thermas, cum conjuge
V morbosa, a Sereniss. Principe eundi permissionem qvi acceperat,
mire earum successum felicissimum depraedicat, in
scriptis nuper huc datis: Conjux antehac paralytica vel contracta,
jam per integrum milliare cum marito ambulare valet:
Maritus antehac cephalalgia freqventiori, vomitu, nausea,
hypochondriaca affectione, podagra maligna satis pet
intervalla laborans, se ab omni malo dicto liberatum depraedicatque
tam bonis novis citra dubium animum in his locis

p.546
addens, anno seqvente idem ut experiamur. sat sapienti. 22.
Jul. 1646. postqvam ex itinere inprimis sumtuoso, qvod in
Holsatiam cum Clementissimis Dominis meis habui, reversus
essem.
VVINI
DRTTT
O L OS IO
D. Henrico Cust ero.
llius tuus, ex Borussia redux, me ubi convenerit, cum de
voluntate Parentis certiorem reddam. Tantum Thermarum
et acidularum fructum qvod perceperit D Diethericus, bene
se habet; at hic rumor est, gratia Serenissimi Principis excidisse
eum; qvod non credo, cum tam familiariter ad Aulam
vestram referat minutias domesticas. Ad qvid de Thermarum
facultatibus dicemus, cum omnes fontes Oscherlebienses
illi et ipsam qvidem naturam superent, si vera, qvae tot
ordinariis relationibus ad nos deferuntur. An in Holsatia qvidqvam
de iis perceperis, proxime docebis. Vale, et amare
perge. Hafn. 3. Aug. 16a6.
Aulae Magister ex Senatoribus comitem, qvod sciam,
habet nullum. Sperlingius vero paulo ante abitum Legati me
convenit, ac, se cum eo iturum, dixit, unde etiam literas
ad Dn. Thuillerium et amicos alios in Galliis dedi: sed, ut
ideo, adhuc apud nos haeret; an secuturus sit, me latet.
KKK
ATT
KKK
TTT
OVV
Henrico Fiurenio.
Seidam.
Ratissimae mihi tuae fuerunt literae, mi Fuireni, qva una
cum seminihus et Spiegelii Isagoge recte, licet tarde, acepi,
pro qvibus ut gratias ago magnas, ita tuam non possum
on laudare industriam, qvi tempus et impensas ita locas, ut

p.547
nec [nee ed.] ignavo otio torpescere, nec pravorum sodalitio ad sinistra
abreptus audiaris. Perge, qvo coepisti pede, nec ab Avi consiliis
deflecte: sic Parenti aemulus, qvin Patriae commodo, nobis
omnibus gaudio, optimarum disciplinarum thesaurum nactus,
tandem sis rediturus, non dubito. Si qvid Anatomici vestri
in venis lacteis mesenterii (qvas apud me in cane te vidisse memini)
observaverint peculiare, de eo certiorem ut me reddas,
rogo. Mitto hiujus annI exercitationem, in qva de Renum usu qvaedam
videbis, de qvibus aliorum expeto judicia. Non displicetBota.
nicum apud Mothium exercitium, etiam in media bruma, qvum
non dubitem, qvin in horto suo singularem faciem una sit ostensurus.
Methodus enim illa Sennerti potius plantarum vires
et facultates spectare videtur, qvam externum earum habitum
et faciem, qvae omnino non negligenda. vid enim juvat
scire, qvibus Rosa praedita sit viribus, si qvid aut qvalis flos
Rosa sit, ignores? Hoc vero crebra ipsarum tractatione et inspectione
hauriendum, cui haud parum confert plantarum in
certas clasles juxta figuram et formam externam congestio.
vamvis in transmisso horti catalogo sint, qvorum magno tenear
desiderio, tamen hac vice, ut in posterum promptiorem
habeam, tc eorum cura non onerabo. Mothium saluta, qvaeso,
et mone, ut, si se offerat occasio, hernias per puncturam
auream curandi rationem discere et cxercere haud negligat
moniti qvin olim fructum percepturus sit uberrimum, non dubitabit.
vod et tibi dictum cupio. Vale, et me paterno plane
affectu tibi tuisqve conatibus addictum certo statue. Haf.
niae 6. Februar. 163A.
LAUS WORMIUS
KKK
Henrico Fiurenio.
as iterum videre qvod mihi contigerit, perqvam grate
accidit. od nostrae tardius curantur, non mirum; antiqvum
enim obtinent tabelliones aliiqve, qvibus talia committuntur.
Mirari satis neqveo, Anatomicos Vestros tanta oscitan
tia subjecta rractare, ut vasa tam necessaria, tam utilia, a

p.548
tot non modo accuratis Anatomicis, sed etiam studiosis et Tyronibus
animadversa et demonstrata, contra omnem oculorum
fidem, negare aut supprimere ausint. Non ita olim Pawius;
non alii, qvi Academiae famam peperere. Tu interim qvae
praeceptoribus observata, et ad oculum demonstrata, etsi contra
totius antiqvitatis decreta, diligenter conde. Secula in his-
ce indies proficiunt, et eorum fructum olim reportabis.
Vale. Hafniae 9. Maji, 1634.
DXLI.
HENRICUS FUIREN
D. Ol. Wormio
lo RO-
KKK-
Salutem et Observantiam.
Constitui aliqvoties, Clarissime Dn. Doctor, diuturnum silentium
interrumpere, literisqve meis non tam obseqvia tibi
offerre, qvam ad ulteriorem mei amorem, cujus uberrimum
hactenus fructum percepi, stimulos addere. Verum, qvod ingenue
fateor, tantum mihi animi non fuit, hoc ut aggrederer:
jam vero exoptatissimis tuis, qvibus I, Junii adscriptus
erat, excitatus, libens agnosco errasse me hac in parte non
leviter, veniamqve erroris ut concedas, etiam atqve etiam
rogo. D, Elichmannum tuo nominc salutavi qvi postulanti ea,
qvae injunxisti, dixit se proxima vice promissis uis satisfactu
rum: fecisset autem dudum, nisi praxis, qvam hic summa
dexteritate administrat, aliaeqve, qvibus implicitus est, curae id
hactenus prohibuissent. Ab eodem accepi, Salmasium, qvi,
saeviente superiore anno pestifera lue, in Galliam abiit, brevi
huc reversurum eundem vero Salmasium Plinii novam editi
onem nunqvam meditatum esse. Commentarios autem de Ma.
teria Medica, qvos publici juris facere constituit, ad tempus
seponere eum cogit scriptum de Militia antiqva, qvod jussu Principis
Auriaci editurus est. Studia mea qvod attinet, privatum
qvidem collegium in Medicina aperuit D. alaeus, in
qvo summa fide Institutiones enucleat, dubiaqve a nobis objecta
solvit. Public profitentes audio D. Vorstium, D. Heurnium

p.549
et Dn. Boxhornium, qvi ultimus tanta laude Metamorphosin
Ovidii explicat, ut Professores etiam, qvi crebro lectionibus e
jus intersunt, doctiores semper recedant. Ex libris, qvos desiderasti,
nunc mitto de Laet Descriptionem novi orbis, missurus
postea Clusii Opera, qvando ea mihi procurarit Elevirius,
nulla cui jam in promtu erant exemplaria. Hisce vale, C.
Domine, mihiqve ac meis studiis porro fave. Lugd. Bat. Io.
Septembr. 1636.
KKK
KKK
OLAUS ORMIUS
Henrico Fuirenio.
Ro transmislo clusio, ut et literis amicissimis, gratias ago
maximas; inpriis vero gratissimum fuit communicatum
exercitiorum vestrorum specimen. Placet mihi grata brevitas,
judicii dexteritas, methodus expedita; non sine grandi studiorum
tuorum accessione hinc discedas, scio. Setas porci istius
Americani inter rara mea repcnam, non sine honorifica Tui
mentione. Porcus ille, ni fallor, is est, qvi Indis ahinus dieitur,
aliis Coya Metl. Mamma, de qva loqveris, in dorso
existens, qvibusdam ejus umbilicus esse putatur; alii per eam
respirare credunt, a qvo non abhorret Lerius. Ejus historiam
collegit Nierenbergius ex variis auctoribus, cui addam tuas
observationes Anatomicas, diligenter adeo annotatas. Mitto
Jacobo Marci promissa Literaturae meae exempla: qvaeso, ne
grave sit tibi, ei tradere, ac schedulam acceptilationis, mihi
mittendam, ab eo postulare. Ubi fasciculum recluseris, invenies
tria exempla in meliori charta, tibi, fratri et Elichmanno
deputata, qvae haud gravate dispensabis. Qvod si
plus meo nomine expensum, qvam missum, dictus acobus
restituet,; nollem enim tibi qvicqvam incommodi creatum..
Fratrem, meo nominc, osficiose saluta. Hafniae, ipsis Calend.
Aprilis, 1637.

p.550
DXLIII.
HENRICUS FUIRENIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Promiseram in postremis, qvas ad te 8. Januar. dederam,
me de iis, qvae a me exegeras, per popularem nostrum
Jacobum Otteson certiorem facturum. Voto igitur debitoqve meo
qvodammodo ut satisfaciam, denuo in conspectum venio tuam.
Prioribus eqvidem haec adjungi potuissent; temporis vero angustia
id fieri prohibebat.
Post Riolani, qvi jam cum Regina Matre Lugduni moratur,
abitum, cui primas tribuam partes, dubito. Omnes
singuliqve Facultatis Med Paris. Doctores summam in publicis
disputationibus doctrinam qvavis fere septimana praeclare demonstrant:
Professores doctis praelectionibus artem nostram illustrant:
Nullus tamen est, qvi scriptis se qvid scire pro dignitate
testetur. Ante annos tamen aliqvot D. Guilielmus du
Val Philos. Professor Regius, Aristotelis opera cum annotationibu
edi curavit. D. Cornuti plantarum qvarundam Historiam
sripsit. Jam vero sub praelo fervent Hippocratis et Galeni
opera, cura sumtibusqve D. Renati Chartier Graece et Latine
octo tomis edenda, qvorum dimidia pars ante festum incarnationis
absoluta erat, altera qvae restat, annuo, ut a typographo
accepi, absolvetur spatio. Exemplaria viliori chartae
impressa sexaginta, qvae vero in meliori excusa erunt, septuaginta
prostabunc florenis. vi vero et qvot Facultatis
nostrae Doctores hic sint, x adjuncta Pharmacopoea fa.
tile cognosces; qvam aeqvo ut accipias animo, impense rogo.
Hisce vale, Fautor certissime, et amor ac commendatione
tua me porro dignare. Dab. raptim Lutet. Paris. d. Febr.
st. n. An. 1638.

p.551
DXLIV.
HENRICUS FUIREN
D. Olao Wormio
S. et O.
Nescio, qvibus fascinatus officio non diu satisfecerim meo.
Nugis veritatem tegere animus mihi non est: peccassc vero
contra te, qvi deprecanti veniam facile dabis, solatium.
Ne interim cum literarum scriptione studia simul mea
omisisse videar, qvid elapsa hyeme inceperim, qvid praestiterim,
qvidqve observavcrim, dicam. Chymica qvidem, monstrante
ad haec viam D. Davidsono Scoto, serutatus, ad Anatomica
animum appuli, tum qvod anni tempus huic destinaveram
exercitio, tum etiam qvod in Anatomicis Medicos Parisienses
plurimum valere perceperam. Sectionibus itaqve corporum humanorum,
tam publicis, qvam privatis sedulo interfui, ita qvidem,
ut ex septem omnino nullam omiserim. In his duo notatu
digna observa vi: (de vasorum spermaticorum varietate ni
hil dicam, cum naturam in iis utplurimum ludere animadver.
terim,) unum erat, qvod vena c non minus in dex
tra, qvam in sinistra parte inveniebatur. Alterum rarius e
ratque In cranio enim inter duram et piam matrem sx reperie
bantur ossicula, piae matri sic adhaerentia, ut non, nisi laes
ea, possent avelli; tenuia erant nulliusqve certae figurae. Nulla
interim cranii fractura, nullum durae meningis vulnus, nullum
etiam usqvam vel fracturae, vel vulneris vestigium videbatur.
Horum ossiculorum duo in sincipite (a qvovis latere
unum) qvatuor reliqva in duplicatura tenuis meningis erant.
Ad Botanica etiam me tum anni tempus, tum Praesidis Horti
Medici eximia erudito, qvam ex libro Gallice evulgato de natura
et viribus plantatum abunde patere arbitror, invitavit. At
qvod animum discendi cupidum expleret, nihil inveni. Igno
ti qvidem doctrina me invitaverat, noti vero morositas me ab
ulteriori commercio absterruit. Objccit nimirum, Iiberum in
hortum intromissionem petenti, eum plantis satis instructum non
esse, seqve demonstrationibus illarum, utpote in libro, qvem

p.552
meditatur edere, de Medicina naturali et sensibili, aliisque curis
qvotidianis occupatum, vacare non posse. Ergo hac spe
frustratus, majori ad privata studia fervore me contuli. Hicqve
subsisto, unice nunc rogans, ut amore me, qvo soles,
amplecti pergas. Vale, et in commodum plurimorum diu vive.
Parisiis 31. Julii 1638.
Mitto semina Herb viventis, qvae superiori anno e
India Lugdunum Batavorum apportata sunt, sperans grata tibi
fore. Iterum vale,
KKK
T ATT DATTT
OVVD L
Henrico Fuirenio.
arifios.
TUas, Lutetiae Parisiorum datas 31. Julii, 2. Octobris
accepi, qvibus literarum raritatem excusas, deqve studiorum
tuorum statu certiorem me facis. Non est, mi Fuireni,
tam operose qvod mecum agas, cum mihi benevolus ille tuus
in me animus abunde sit perspectus, et valetudo infirmior,
lociqve tanta distantia a crebriori literarum commercio abunde
te excusatum reddant. Toties te morbis conflictari, mihi ingratum,
nescio, an ari ejus loci minus salubri tuoqve temperamento
forsan adverso, hoc adscribendum. vid, si cum
salubriori permutares? Si eo in statu res Medica apud Montipelienses
esset, qvo olim, illuc ut te conferres, svaderem.
Sed jam ab aliqvot annis certe nihil de ea Academia rescire potui.
Olim et Anatomiae et Botanices et praxeos et Disputationum
exercitiis, nulli totius Europae cedebat, ut taceam, qvod aeris
salubritate et sumptuum mediocritate qvamplurimos Medicinae
candi latos pellicuerit, sed tute melius ibidem singula expisc
aberis. Gratae mihi fuerunt observationes illae Anatomicae.
Vena aliqvam et ipse Basiloae et Patavii in dextro latere obscrvavi
se de ossibus istis, inter duram et piam matrem sitis,
mirum. Cuprem scire, qa valetudine fuerit illud subjectum?
an morbis capitis, et qvibus laboraverit? Puto te

p.553
vidisse sex illa ossicula in sutura, lambdoide, hic saepius in
sceletis nostris a me ostensa, et a nemine Anatomicorum, qvod
sciam, animadversa. Sed illa cum reliqvo cranium constituunt,
et nihil cum tuis istis habent commercii.
Vale. 23. Octobr. 1638.
KKK
HENR. FUIREN
D. Olao IWormio.
Ensis ab eo tempore, qvo Patavium videre licuit, elapsus
est, Ut autem, qva ratione iter nostrum instituimus, tibi
pateat, brevissime id enarrabo. Lutetia 15. Aprilis relicta,
Lugdunum primum appulimus, ubi qvatuor dicrum
spatio familiaritate utebamur Viri humanissimi, D. Henrici
Gras, Practici ejusdem urbis experientissimi, cui nos D. Pau.
lus Moth commendaverat. Hic omnia humanitatis contulit officia:
Bibliothecam suam nobis aperuit rarissimis instructam libris:
ad aegros secum deduxic: famulum concessit, qvi ad
urbis deeora contemplanda, Nenodochium et orphanotrophium,
nos duxit: commendatitiis insuper nos instruxit ad Clarissimum
Academiae Montispessulanae Cancellarium, Dn. D. Ranchin.
His muniti, recta Monspelium perreximus, eoqve, lustratis
in via Valenciorum et Arausionum Academiis, 6. Maji
venimus. Multa dicenda essent, cur hujus loci genius majo
rem in modum mihi arriserit, qvae brevitatis causa nunc prae
tereo. Ex iis tamen tacerc neqveo insignem Professorum huma
nitatem, horti Medici praestantiam, crebrasqve disputationes
qvae tam a Medicis, qvam Pharmacopoeis habentur; qvae om
nia, diuturniorem mihi moram hic suasissent, nisi nervus rerum
gerendarum Venetiis qvaerendus fuisset. Et sane, ut qvod
res est dicam, poenitet me temporis, qvod Parisiis contrivi,
qvod majori studiorum meorum emolumento, minoribusqve
Monspelii exactum fuisset sumtibus. Hinc per Massilianm itinere
facto, Genuam appulimus: visa deinde Pisarum Academia,
ejusqve horto Medico lustrato, Florentiam ivimus, indeqve per
Bononiam Patavium, ubi finem molesti itineris d. 3. Junii assecuti

p.554
sumus. Postridie literis tuis Dn. Rhodio oblatis, commendationis
tuae vim expertus sum: offcia namqve sua nobis oblit
promtissima, de hospitio prospexit, eumqve se gessit, ut tam
ipsi qvam tibi, qvi commendasti, gratiae a nobis dcbeantur immortales.
Adeo is nunc in edenda de Acia Celsi est occupatus,
ut ad scalpendas aures vix tempus ei supersit; literas vero,
qvas te ante biennium ipsi dedisse refers, nunqvam se vidisse
testatur. Salutaris interim ab eo fratreqve meo. Vale, Vir
Experientissime, meqve amore solito complcctere. Patavii 28.
ulii, Anno 163.
ATT VTTAITT
KKK
LLU VVVMIS
Henrico Fuirenio.
Patavium.
Vam gratae mihi fuerunt tuae, Patavii mense Julio datae,
cffari neqveo; de multis enim erudierunt de qvibus diu erasollicitus;
imprimis Montispessulanae Academiae statum ad
pristinum ferme reductum inde scire perplacuit, sed ante omnia,
te, superatis tot viarum et terrarum periculis, tot praeclaris
lustratis Academiis, salvum Patavium appulisse. DEus porro tuis
adsit conatibus, firmam valetudinem et sana consilia suppeditet:
Alicujus ponderis apud Rhodium meas fuisse gaudeo; priscam
namqve familiaritatem ipsi animo nondum excidisse, colli.
go. at eas, de qvibus ad te scripsi, probe curatas non esse doleo;
adjunxi namqve meum de Literatura Runica libellum, de
qvo ejus judicium exqvirere mihi animus erat. Affini ejus
Bardschero curandas tradidi, sed qva incurta perierint, ignoro.
Expiscare, qvaeso, an unqvam libellum illum viderit. Qvod
s in Italiam delatus non sit, dabo operam, ad ipsum deferri ut
qveat. Aciam Celsi enodatam eum brevi nobis daturum audio,
sed ecqvando integrum Celsum, tantopere exspectatum? Pro transmissa
Pharmacopoea Parisiensi gratias ago maximas; ante mensem
circiter primulum accepi, adeo segniter concredita curant Studiosorum
qvidam. De rebus nostris certiorem te reddet mater,
iis qvocirca non immoror. Nuptiis Sororis tuae et filiae meae Ingerae

p.555
hisce diebus occupati fuimus toti. Unicum addo, tibi, ut
reor, minus gratum futurum, Virum Clarislimum, D. Joachimum
Burserum, Sorae maligna febri, circa Augusti finem, ex
tinctum, D. Christianum Matthiae Dithmarsum ibidem Theologiae
Protessorem sponte officium resignasse, et in Belgium concessisse.
In Academia nostra, qvae hactenus extiterit rerum vicissitudo,
dubio procul dudum percepisti. Noster Thomas Bartoolinus
Leidae diligenter studio Medico invigilatque industriam
et profectum juvenis satis laudare neqveo. Singulis mensibus
ferme ad me scribit, et de obviis qvibusvis certiorem me reddit.
Tu, ut facis, perge mi Henrice, et subinde lircris tuis me
recrea. DEus te sospitem nobis servet, et incolumem reducat
Rhodium et fratrem saluto officiose. Hafniae, 8. Sept. 163.
NR FUIREN
D. Olao Wormio.
Hafniam.
literis tuis .Sept. datis superiores meas gratas tibi fu
isie non absqve summa intellexi voluptate. ratas igitur et
has fore mihi promitto, qvae, qvid Medici hic agant, qvaqve
ratione in coepto studiorum curriculo progrediar, indicabunt.
Finitis feriis aestivis, ad lectiones solitas 3. Nov, sese accinxerunt
Professores pariter omnes. Omnium lectionibus, cum
numerus eorum decimum qvintum aeqvet, interesse tes meae ac
studia, qvae Medicinae soli addixi, non ferunt, indicabo saltem,
qvid Medici, qvorum auditor sum assiduus, agant. Hora itaqve
matutina prima D. Johannem Velingium audio plantarum
virtutes explicantem. Hinc ad Aphorismorum Hippocratis enodationem
me comfero, qvi D. Jo. Dominico Sala explicantur.
Postea o. Baptistam Soncinum adeo, infimi ventris affectum pro.
ponentem. Post meridiem autem febrium doctrinam institu.
it D. Benedictus Sylvaticus, cujus doctissimas praelectiones ne.
mo, cui cordi est Medicina, sine jactura negligere poterit,
Privatis interim lectionibus D. Soncini qvotidie intersum, audioqve
ab eo maximo cum fructu morborum muliebrium explicationem.

p.556
Consultationes insuper idem singulis diebus extraordinarias
horis promeridianis instituit. Haec vero ita tracto,
ut praxin exercentem D. Marchet diebus extraordinariis
comiter, a qvo insignes hactenus vidi operationes chirurgicas.
Habes breviter, Clarissime, studiorum meorum cursum.
Ovi si tibi placuerit, gaudeo; sin minus, qva in re delinqvam,
qvidve mutandum sit, me doceas, rogo, qvi monita tua, haud
secus, qvam oracula veneror. Jam et qvid Rhodius noster agat,
videndum. Is absoluta de Acia Celsi dissertatione, totus jam
est n Scribonio Largo corrigendo, qvi brevi forsan publici juris
fururus est. Cornelius Celsus vero ejus opera repurgatus jam
qviescit, nihilqve fere ad ejus impressionem desideratur, qvam
ut nitide describatur. Prodiit non ita pridem Venetiis tractatus
de sanginis a dextro in sinistrum cordis ventriculnm defiuentis
reperta vi, autore Caecilio Folio, qvo demonstrare conatur
per anastomosin venae cavae cum arteria venali sangvinem in sinistrum
cordis receptaculum ferri. Hujus autem opinioni opposuit
se D. Hordanus Venetiis etiam praxin exercens, cujus scriptum,
cum sub praelo adhuc ferveat, nondum videre mihi licuit.
Hic subfisto, meqve favori tuo commendo. Vale. Salutaris
a Dn. Rhodio, fratreqve meo. Dabam Patavii I. Decembr.
163.
TAT VTAITT
V. OVVIO
Henrico Fuirenio.
Patavium.
Ltimas tuas, 1. Decembris anni praeteriti datas, 22. ejusdem
accepi. Dc tota studiorum tuorum ratione probe me
erudierunt. Perplacet institutum, tibiqve gratulor, qvod commoditatem
tam eximiam nactus sis, studiorum tuorum cursum
ad scopum optatum perducendi. Unicum saltem est, qvod
hisce monitum velim, nempe, ut, qvantum poteris, te iis adjungas,
qvi felicius praxin apud vos exercent, commodita
tem alibi vix habiturus mcliorem. Rhodium in purgandis bonis
auctoribus assiduum esse, ex tuis colligo, sed ad nos nihil eus
deferri doleo. Iterato ei ante menses duos seripsi, meamqve

p.557
misi Literaturam; an acceperit, expiscare. Videtur omnem veterum
amicorum deposuisse curam, cum tot meis ne verbulo
respondeat. Scilicet magna illa et alta apud vos ingenia Baeo.
tos nos ex alto despiciunt. Ipsum nihilominus salutare meo nomine
non desine, ut et fratrem. Vobis omnibus felicissimum
hunc precatus annum, finio. Vale. Hafn. 18. Jan. 1640.
DL.
T T-
HENR. FUIREN
D. Olao Wormio
S. et Obs.
Hac sese offerente occasione per popularem Dn. Petrum Ivaridem
officio diutius meo decsse nolui, post reditum ex
monte Summano, qvo me cum D. Veslingio fratreqve meo plantarum
studio contuleram, de subitaneo inexspectatoqve Ivaridis
in patriam regressu certior nunc primum factus. Consilium de
studiis meis, per ultimas a te communicatum, merito exosculor,
gratiasqve, qvantas poslum, ago, operam daturus, ut,
qvantum in me est, nihil in vanum a te dictum videatur. Hospitio
praeterea cum Dn. Rhodio, diu satis exspectato, jam fru
or communi, cujus qvotidiana conversatio qvantum studiis prosit
meis, satis narrare neqveo. Qvod autem Dn. Rhodius tuis
non responderit literis, excusationem sane meretur. Tempo
re enim qvadragesimali, cum Regiis, qvibus ad Professionem
Medicam in Academia Sorana invitatus est, tum tuis responsurus,
Venetias abierat. Ovod autem voto non responderit eventus,
in causa fuit infortunatus casus, qvo os femoris dextri
luxatum ei est. Fasciis itaqve arctissime vinctus Venetiis per dies
6o. in lecto detentus est, iisqve elapsis, vix veniam a Chirurgo
huc redcundi impetrare potuit. Rediit tamen, fasciisqve
dierum aliqvot intervallo solutis, cerata ad roborandum articulum
applicuit, qvibus parum juvantibus, primum aqvam Aponensem,
mox lutum D. Helenae, qvo qvotidie adhuc utitur, adhibere
incepit. Ne interim voluntati tuae deesse videretur, librum

p.558
denuo a te transmissum in lecto perlegit, nihilqve magis
optat, qvam ut pristinae sanitati restitutus, tibi satisfacere qveat.
Miror autem ejus scriptum de Acia nondu ad vos pervenisse,
cum praeterito autumno 5O. exemplaria, partim Dnn.
Professoribus, amicisqve aliis distribuenda, patim bibliopolis
vendenda affini suo transmiserit. Hic me subiistere jubet conterraneus;
qvapropter nihil addo, nisi qvod enixe rogo, ut
Prosperum Alpinum de Plantis Aegyptiis cum notis Veslingii nuper
editum hilari accipias mente, nec tam libri pretium, qvam
meum respiciens animum. Salutant te Rhodius et frater meus.
Dab. Patavii 12. Junii 1640.
DLI.
OLAUS WORMIUS
Henrico Fuirenio.
Patavium.
Per Petrum Ivaridem literas, qvas misisti, accepi, at Alpinum
neqvaqvam; refert sportulas suas se exspectare cum
Bangio qvibus et hunc et eum, qvem Avo misisti, tradidit,
qvi ubi venerit, nos munera tua habituros. Non possumus
satis dolere, qvod, qvae Studiosis committuntur, non solum
tarde sed et male curentur. van male me habeat qvod nonlum
Rhodii Aciam videre contingat, effari neqveo; Scripsit,
se mihi exemplum misisse, sed nec ego, nec qvisqvam i Pa.
tria nostra, qvod sciam, ex qvo commodato habere detur, eum
adhuc vidit librum. Nostta qvod spectat, ante paucos dies
solennem hic celebravimus Doctorum promotionem, in qva
tres Thcologi (inter qvos primus Jacobus Matthias noster) a
Brochmanno Episcopo, unus Medicus Stougardus a me summis
honoribus sunt dotati Avus enim, propter valetudinem, hanc
in me derivavit curam. Qvam vellem meorum Schediasmatum
qvaedam tibi, Rhodio et amicis transmissa, sed nulla se offert tu
ta et commoda occasio. Institutiones meas jam absolvit Typographus.
Tractatus de Aureo Principis nostri Cornu, ante ante
annum hie invento, lub praelo fervet. Fastos scio Rhodium
xspectare, seqventi vers, qvid per Elvrios praestare possim,

p.559
tentabo. Scribit Rhodius, Peirescium Fastos meos laudasse; qvaeso,
expiscare, an privatis id factum sit literis, an vero publico
scripto, et si hoc, qvonam et qvali. Interim vale, et mse,
ut facis, ama. Hafn. 2o. Decembris, I6o.
DLII.
KKK
NIO O
D. Olao lormio
Salutem et Observantiam.
afniam.
Irari satis neqveo Petri varidis in fide servanda negligentiam.
Hinc namqve disceslurus recepit non solum literas,
sed et libros, tibi et Avo dicatos, secum in bulga ad vos apportare.
Cur autem fidem violaverit causam non video. Literas
interim meas tibi redditas gaudeo, etiam spem mihi aliqvam esse,
ut observantiae meae testimonium, qvamvis exiguum, tandem
tibi offeratur. Verebar namqve, ne cum ejus supellectile
et libri in latronum abiissent manus, a qvibus in Brabantia septies,
nisi fallor, se spoliatum huc scripsit. Caeterum gratias
tibi, qvantas possum, ago, qvod absentis mei memoria adeo apud
te vigeat, ut schediasmata tua, cum Dissertatione de aureo
Cornu, si per Elevirium liceat, mittere velis. Ab Excellentissimo
Rhodio ea, de qvibus certior fieri cupis, percontatus
sum. Refert autem, Peirescium Fastos tuos privatim diversis
commendase Antiqvitatum studiosis, inter qvos est Naudaeus,
Romae in aula vivens Cardinalis Bagni, cujus literae Rhodio saepius
offeruntur. Nihil autem edidit ipse Peirescius, sed aliis
stimuli auxiliiqve loco, dum viveret, fuit. Mortuus est in
Gallia Aqvis Sextiis. Sociorum fidei propagandae de Literatura Runica
judicium expiscari nondum potui, cum Rhodius ulteriora
a ircnero, Collegii istius Praeside, per Naudaum exlpectet.
Rumor huc ante menses aliqvot pervenit de Professore Anatomico
Hafniensi: cum autem hactenus nihil certi de eo explorare
potuerim, rogatum Te velim, ut, si per otium liceat, innumetis
tuis erg me meritis hoc addas, mihiqve certiora de eo

p.560
communices. Excusabis autem hanc importuanitatem, cum Mater
in iis, qvae in patria geruntur, mihi pericribendis parca
admodum sit. Vale meqve, ut facis, amre tuo porro dignare.
Patavii 4. April. 1641.
DLIII.
OLAUS WORMIUS
Henrico Fuirenio.
Patavium.
TUas, Patavii .Aprilis datas, 22. ejusdem accepi, unde
intelligo, te ultimas meas probe accepisse; gratias vero
jam ago, qvod de Pierescii censura me certiorem reddideris.
Edidit anno praeterito Lugduni Batavorum Notas in Epictetum
Salmasius, in qvibus hujus Viri obitum vehenenter deploratque
sed qvia nihil unqvam ab eo literis mandatum vidi, qvid praestiterit,
inqvirendum duxi. Qvam vellem Cornu mei ad
Vos deterri exempla, qvae ad Elevirium eo nomine misi; in
hieroglyphicis ejus enodandis pto modulo desudavi. Vehementer
ircheri de eo judicium desidero. Esset forsan, qvod eximium
cjus, qvod promisit, de Hieroglyphicis opus locupletare
hic posset. Nondum ab varide, qvae misisti, adepti
sumus; Hamburgi res suas jam delitescere ait, qvas in horas
exspectat. Nec Rhodii Tractatus de acia ad nos delatus, unicum
si exceperis exemplum, qvod secum huc detulit Bangius, cujus
mihi usuram per diem unum concessit. Valde mihi placuit
judicium acre, lectio varia, stylus comtus et cum cura
lectus. Urge, et incita, ut qvae in Celsum et Scribonium Largum
mcditatus est, diutius haud differat, sed ut largior in iis
sit, et patri suae atqve amicis eorum usum fructum non invideat.
Verum video, eadem difficultate a vobis huc deferri
libros, qva a nobis ad vos. De novo Anatomico, ita se res
habet: Ut primum in aulam vocatus fuit D. ac. Fabricius,
pro ea, qa pollet, auctoritate effecit, ut Regia Majestas no.
vum stipendium 2O Dalerorum annuum Anatomicae professioni
deputaret, cui ejus gener D. Simon Pauli una praefectus est,
qvi hac hyeme librum Galeni de ossibus explicavit, at nihil secuit,

p.561
causatus sibi Theatrum deesse. Fridericus Andreae brevi ad
Vos rcversurus est, substituto enim Framio, ejus vices in Aca
demia qvi subeat, cum Schelio in Belgium, Gallias et Italiam
iturus est, nondum peregrinationum satur. De tuo instituto et
mora in Italia, vellem, me certiorem aliqvanto redderes. Thomam
Barthoinum forsan brevi apud vos habebitis, juvenem,
siqvis alius, ingenio et eruditione praecellentem. Edidit nuper
in Belgio Parentis Anatomiam cun novis recentiorum inventis,
iconibus accuratis et typis nitidissimis. Pollicetur majora, qvae
indies exspectamus; utinam valetudo et vires ingenio et industriae
sIufficerent, redivi vum in co certo haberemus Parentem.
KKK
KKK
rTD T
KKK
. Olao IWormio.
Hafniam.
literis tuis 21. Junii mihi redditis, gratissimum fit ea,
qvae de Academiae nostrae statu communicare voluisti, intelligere.
Me qvod spectat, in Italia me detinent non qvidem
vluptatum illecebrae, sed studium in Medicina proficiendi. Parisiis
enim male, ut ingenue fatear, contritum tempus resarcire
satius duco, qvam Facultatis meae imperitum me ac igna
rum patriis laribus reddere. Ovod an alibi locorum melius
fieri possit dubito, cum Medicos praxin, cui me totum dicavi,
excreentes comitari cuivis hic liceat: consilia praeterea,
ab aegris, tum praesentibus, tum absentibus, creberrima qvae
petuntur, qvantum ad tyronum faciant commodum, ipse melius
nosti, qvam ego id exprimere valeam. De Fratre meo
mecum degente qvid dicam, nescio. Vereor sane ne in tabem
desinat crebra floridi sangvinis et spumosi per tussim exspuitio.
Elapso enim proxime vere, qvamvis ex D. Sylvatici consilio
remedia adhibuerit, non solum thoraci dicata, sed qvae adstrictam
solvere alvum, ac dysuriae succurrere debuissent: perseverarunt
tamen cum tussis, tum alvus impedita, ac urinae

p.562
difficultas; imo elapsa septimana sputum sangvinis rediit. Cum
igitur suspicer arem hunc subtiliorem maxime ipsi noxium esse,
optarem, si fidum invenire comitem posset, ut in alia se conferret
loca; aut, cum sanitati omnia sint posthabenda, si tibi
amicisqve reliqvis ita visum fuerit, a Matre domum vocaretur.
Cum autem ci haec significarc non audeam, ne pejora sibi de
co imaginetur, ad te, Vir Excell, confugio etiam atqve etiam
rogans, ut data occasione eam, nulla tamem mei facta
mentione, hac de re moneas. Ignoscas autem, si hac in re molestias
tibi creem, cum fraternus id ut faciam cogat amor, aliumqve,
cujus operam implorare possim, non habeam. Vale,
et si qvibus tibi inservire possim, indices injungasqve precor.
Patavii., Julii 16aI.
KKK
HENR. FUIREN
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Iteras tuas cum adjuncta Aurei Cornu delineatione 23 Set.
recte accepi, illa qvidem tanto gratiore, qvod Romae me
offenderit, ubi Antiqvitatum scrutatoribus ejus videndae copiam
facere potui. Obuli itaqve Dn. Naudaeao, qvi statim Cardinalis
Barberini Bibliothecam hoc munere ornare gestiit. Patet
ea Bibliotheca cuivis honestiori literato: in qva et Fastos
tuos Danicos, prope Historicos nostrae gentis locatos, haud sine
insigni voluptate deprehendi. Pergratum ergo fuit, concessum
mihi consobrino Thoma Bartholino cxemplar operis alterius
tui eo inferre, nominisqve tui memoriam gloriamqve hoc
monumento in tam instructa Bibliotheca augere. Qvamvis autem
privatorum etiam hac ratione satisfieri posse euriositati vidcatur:
constitui tamen mihi destinatum exemplar, qvod pro
pediem ex valetudinario (Laaretto) cum adjunctis aliis ex
Belgio libris liberatum iri spero, Dn. Naudeo tua cum veniu
transmittere, qvi irchori de eo judicium haud difficulter explorabit.
Iter Romanum felicius, qvam speraveram, absolvimus.
vae vero in itinere collegi cum semina, tnm alia rariora,

p.563
libenter tibi nunc mitterem; sed qva ratione id fieri possit,
non video. Tentabo tamen, qvid per Petrum Christiani Roch,
Dn. Lindenovii Ephorum, facere possim. Prodiit paucis ablnc
mensibus Romae ircheri Magnes, qvem, si potero, strenae loco
adjungam. Vale interim, Vir Clarissime, meqve, ut facis,
ama. Salutaris a Dn. Rhodio, Consobrinis et Fratribus meis,
qvi mecum felicem faustumqve tibi ominantur anmum, Patavii
xxyvI. Decembr. II.
KKK
ATT VTDRTTT
LH OV
Henrico Fuirenio.
Patavoium.
AMicissime Fuireni, gratias tibi ago ingentes, qvod non
KKK
solum morc tuo de statu rerum vestrarum et peregrinatione
Romana (qvam ex voto Vos absolvisse gaudeo) certiorem
feceris, sed et mei nominis studiosum adeo te praebeas. Gratissimum
mihi, qvod cornu aureum ad te delatum tam bene collocaveris,
qvodqve operam Antiqvitatibus nostris impensam etiam
a magnis istis ingeniis aestimari intelligam. Utinam mihi daretur
commoditas ad vos transmittendi, qvae euperem, tibi tot
hujus generis suppeditarem, qvot amicis tuis sufficerent. Conqvestus
sum nuperis meis ad Rhodium de inhumanitate Elxevirii,
ad qvem tibi et Rhodio destinata omnium meorum in hoc
genere scriptorum exempla praeterito vere misi, sed per totam
aestatem secum retinuit, et adulto autumno remisit, ad literas
meas, qvibus rogavi, cum suis Rhodio ut mitteret, ne verbulo
respondens. Vides igitur, in qvanta constituti fimus difficultate,
qvidqve causae sit, cur ad vos nostrae tam ngligenter
curentur. Rhodium monc, qvaeso, ad eum si scripserit, hanc e
ut exprobert malitiam, ut, si fieri possit, ad vota nostra alias
habeamus faciliorem. Utinam Naudao et irchero in Hieroglyphicis
versatissimo Cornu mei daretur facultas, qvo mihi
Virorum tantorum constare possent de eo judicia. Jam enim
sub praelo fervent Monumenta mea, qvibus observata de Cornu
nsererc decrevi aucta et a cujusdam mei adversarii nugis liberae.

p.564
ta. Te igitur qvaeso, ut, siqvid intelligas ab hisce aut aliis desiderari
in eo tractatu, qvam maturrime me moneas, qo in
iterata hac editionc ejus haberi possit ratio. Video enim, literas
tuas diligentius curari, qvam qvas alii mittunt. Hasce, qvibus
jam respondeo, datas video Patavii 26. Decembris; accepi vero
hoc ipso die, qvi est 22. Jan. s. v. at Thomae datas 13. Novembris,
IO. Jan. hujus anni accepi. Bene facis, per Petrum
Roch Magnetem irclri qvod mittas; cutaturum diligenter,
qvae miseris, non dubito, cum cjus mihi a multis commendatur industria.
Fidem tandcm jam lioeravit Petrus verdes, et Alpinum
ante paucos ohtulit menses. Gratias ago naximas, et, ut
aliqvando referam, si DEus vitam et valetudinem largitus fuerit,
allaborabo. Rhodium nostrosqvc omnes oofficiose salutabis.
Nova hic nulla, nisi qvod Episcopus Viburgensis D. ohan.
KKK
KKK
literis
OL. VORMIII
KKK
Henricum Fuirenium
TIssis Aldrovand opera, Bononiae edita, hic 6o. veneunt
Imperialibus; qvanti ibidem constent, scire aveo. Tibi si
comparaveris, procul dubio non sine lucro hic vendes, si displicuerint.
Brevior jam sum, qvod, ut x matre intelligo, te ipsum
anno seqventi xspectemus. Vale, et bonis avibus bra.
bejo promerito ornatus veni. Hafn, 2. Mart. ITq2.
TIII
KKK
KKK
KKK
D. Olao Wormio
S. et Obs.
Hafniam.
Idem tandem suam liberasse Petrum Ivaridem gaudeo; gratissimumqve,
qvod videam tibi levidense istud munusculum

p.565
placuisse. Petrus Roch cum Dn. Lindenav Roma, ubi jam qvinqve
mensibus commorati sunt, nondum rediit, cum redierit,
cjus operam in transferendo ircheri Magnete implorabo. Cornu
tuum Venetiis apud Bibliopolas jam prostat, cujus exenmplum
ante tres hebdomadas Romam Eqviti Cassiano de Puteo,
Antiqvitatum studiosislimo, misi. Cum enim ejus delineationem
apud me vidisset, animadverteremqve cum hujus desiderio tneri
promisi me ipsi in grati animi signum pro praestitis nobis
beneficiis missurum. Rhodius, cujus in relpondendo mora elapsa
hebdomada tibi scribere vetuit, hisce suas annectit. Hisce te,
KKK
KKK
OLAUS WORMIUS
Henrico Fuirenio.
Esterna die eodem momento qvaternas a vobis accepi lite.ras,
omnes, ut solent, amoris et benevolentiae plenissimas.
Gaudeo, vobis ex voto cuncta succedere, inprimis te de
pristino in me affectu nihil remittere; qvin imo impensis non
parcere, qvo pulcherrimorum a vestratius editorum librorum
fiam partices. Qvam vellem me paria referre posse: sed itinerum
difficultas et eorum, qvi talia curare velint, obstat malevolentia,
utrinqve votorum qvo minus reddamur compotes.
Spero Dn. Rochium ad Magnete descrenum facilem futurum.
vod opusculum meum de Aureo C rnu a ma; nis expetatur ingeniis,
mihi gratulor, sed qvod tuo re impensis acqviri debeat,
male me habet. Monumenta mea sub praelo fcrvent, sed
jam suspensa manebunt, usqve dum a Rhodio ircheri de Cornu,
qvod iis inscrendum, retulero censuram, qvam mox a reditu
Naud promisit. Egregia accessione numismatis sui illud mactabit,
ejus delinationem ubi nactus suero, qvama Bertilo Bartholin
exspecto, ut et Florentinum Cornu a Thoma. Posthac
Rhodli monitu facilorem habiturus fote sum Elevirium, qvi
occasionem suppeditabit, de vobis vicissim bene merendi. In

p.566
locum defuncti Episcopi Viburgensis succedet M. Hasebardus,
ei M. Vindius. Digna relatu plura non occurrunt. Vale.
6. April. 1642.
DLX.
HENRICUS FIUREN [!?]
D. Ol. Wormio
Salutem et Observantiam.
Ante octiduum qvod Avi matrisqve literis tibi destinatas non
adjunxerim, in causa fuit Typographi in finiendo Horti
hajus Academici Catalogo mora. Hunc igitur nudius tertius absolutum
inpraesentiarum tibi mitto, rogans, ut leve munuscuam
hilari accipias mente. Male autem me habet, qvod irchei
de Magnete opus mittere non potuerim: causatus namqve
cum esset Petrus Rochius cistam tantae capacitatis vix esse, ut
totam Lindenavuii suppellectilem posset capere, ampius instare
nolui, alii occasioni servaturus, vel cum meis transmissurus
rebus. si interim ejus videndi teneris desiderio, Rochius suum,
qvod scum tulit, tibi mutuum dare non recusabit. Caeterum
qvod gratissimis tuis 16. April ad me datis antea non responderim,
factum est per qvotidianas aegrorum visitationes,
qvos duce Viro Excellentissimo Jo. Dominico Sala adeo; nec non
Nationis nostrae negotia Consobrino meo, Thomae Bartolino,
qvem Civium nostrorum suffragiis satisfacturus in Consiliariatu
successorem meum declaravi, solito commendanda ritu.
vam acceptum fuerit Cornu aureum Eqviti Cassiano a Puteo,
a me missum, et qvanto desiderio Monumenta tua ab ipso exspectentur,
ex annexo literarum ejus ad me datarum apogtapho
constabit. vapropter finitis iis, apud Bibliopolas Batavos de
mittendis in Italiam exemplaribus ut instes, roo, qvo nobis
aliisqve ea petentibus satisfieri possit. vibus si jungatur
Literatura Runica, non abs re fore existimo. Plura non occurrunt,
nisi, ut pristino tuo favori mc commendem. Vale.
Patav. 14. Aug. 1642.

p.567
Assai mi teneva io favorito, ch ella si compiacessc haver
,, dell affetto da me dedicatoli, qvando essa fu qvi, amorevole
,, memoria, ma hora favoritissimo bisogna che mi confessi,
,, et in un istesso tempo obligatissimo, havendo di qvesto
,, sto primo riscontro con la ricevuta se del amorevolissima sua
,, lettera, che del pretioso libro dell erodito e curioso Sr. Wormio
,, sopra il corno d oro della Maesta del suo Re, et misteri
,, in qvello descritti. Resto tantoobligato di cosi cara dimostratione,
,, che non mi si porgera mai occasione dell haverla a
,, servire, che non sia per essere da me piu che volontieri presa,
,, onde la prego e per se e per amici suoi a volermene favorire,
,, e come con sommo desiderio attendero di sentir che venga
,, a luce dell medesimo Sr. Wormio il tratato delle antichita,
,, che si vedono nel Dominio di sua Maesta, cosi per opera
,, di lei sperero di poterne participare. Resta in tanto, se
,, di qvi alcuna cosa le potessi inviare che li fosse agradevole,
,, che mi lo avisi, che sara servita come affetto et obligationi
,, che li professo, richiedono. Con che le bacio le mani
,, augurandoli ogni magiore prospcrita. Di Roma a 12. April
1642.
Di V. S.
Devoto et obligmo
CASSIANO dal POZZO
KKK-
KKK-
DLXI.
OLAUS WORMIUS
Henrico Fuirenio.
Patavium.
Pro oblato Horti vestri Catalogo maximas ago gratias, insigni
copia et raritate superbire video. Miror tamen, qvod Herbam
vivam seu mimosam in eo non inveniam. Ex transisso ojus
semine mihi in horto una excrevit, qvae jam qvinqve usten
tat folia similia leguminosis, sed tractantem non respuit aut

p.568
fugit manum, ut, an verum ejus plantae fuerit semen, valde
dubitem. Ex reliqvi Laplab ad cubitalem jam pervenit altitudinem.
Eeiora, qin vestro catalogo non video, qvatuor
ostentabat folia, 1. a formicis (qvae Mimosa meae jam
qvoqve insidiantur) erosa periit. vae eo fine narro, ut videas,
nostrum solum ac coelum ejusmodi exotica non plane respuere,
licet ad frugem pervenire vix permittant. Julicium
Illustrissimi Dn. Casiani dal Poa mihi gratissimum; Ei meo
nomine gratias ut agas, rogo. Nescio qvi magnis istis ingeniis
apud Vos arridere possint ea, qvae hic spernuntur, et ab
invidis ad nauseam usqve arroduntur. Sed habent sua fata libelli.
Ejus exspectationi in reliqvis ut fieret satis, lubentissime curarem,
si in vota nostra faciles haberemus Amsterodamenses.
Nondum ad vos pervenisse video, qvae vere praeterito ad lxevirium
per fratrem ejus misi; nimium se nobis praebent difficiles.
De tuo ad nos reditu qvid sperabimus? An literae meae Patavii
seqventi vere te invenient, si placet mone. Deus vos
omnes, officiose a me salutatos, servet. Hafniae 3. Septembr.
1642.
DLXII.
OLAUS WORMIUS
Henrico Fuirenio.
Patavium.
Nonn est, qvod tarditatem responsi excuses, siqvidem affectu
in me tuus, dudum documentis haud raris abunde perspectus,
nihil sinistri unqvam de te suspicari permittit. via ver
bulbis et seminibus colligendis ante abitum operam navare
place, moncre volui, Dentis canini et Granadilla, qvam Florem
passionis vocare solent, ut et Herbae mimosae me nondum
apud nos vidisse plantas. Edidit D. Sperlimgius hic Catalogum
plantarum, qvas in horto Regio aluit; mitterem, si commode
fieri posset; mirareris tantam hic inveniri exoticorum copiam;
sed earum pars maxima non nisi folia et germina ostentant, ad
florem frugem non pervenicntes. Bulbi et tubera optime conservantur
et transportantur in capsulis ligneis, musco arboreo

p.569
involuta. via vero, qvae ad vos mense Majo anni praeteriti
per Elxevirium misi, nondum curata percipio, cogor multa
omittere, qvae vobis communicata cuperem, inrer qvae Mo
numenta mea, qvibus supremam manum jam imposuit typographus.
In exstruendo Theatro Anatomico jam toti sumus, qvod
ubi absolutum, miracula promittit huic tei praefectus, qvi
tamen toto fere biennio, qvo apud nos fuit, ne canem qvidem
secuit. Miror Rhodium nihil respondere ad ea, qvae nomine
Gerstorsfii mensc Augusto ad ipsum perscripsi. Eum salutabis,
ut et fratres ac Bartholinos nostros. Vale, et bonis avibus,
commoda tamen opportunitate, ad nos advola. Hafn. q.
Febr. 163.
Plantae cujusdam iconem nuper ad me Aureliis transmisit
P. Charisius, qvam se a Rhodio accepisle scribit, in Italia
in monte Lihio provenientem, et ab accolis Fumanam dictam;
siqvid de ea perceperis, aut ejus lemen haberi possit,
ex qvo apud nos provenire qveat, conjecturam de ea facere
possemus meliorem; nescio, ad cistos an referri debeat.
KKK
ATT TATTT
O Lo uO
Eenrico Fuirenio.
Patavium.
Udum tibi, mi afnis, scripsissem, nisi te Patavium reliqvisse,
et in itinere ad nos esse suspicatus fuislem; jam aliter
a atre edoctus, qvae de maturiore tuo ad nos reditu,
turbulento hoc rerum nostrarum statu, desperare mihi videtur)
non potui non te literis meis compellare, et de rebus nostris
certiorem redderc. Ovae sit facies Patriae nostrae, dudum vos
percepisse arbitror, nec sine dolore perfidiae Svecorum et inopinatae
irruptionis contra pacta et fidem meminisse possum.
Saelandia, Fionia reliqvaeqve insulae ab hostis insultu Divina
gratia immunes sunt, at Cimbriam occupavit totam, et Scaniae
provincias depopulatur qvasdam, qvamvis speremus brevi,
hostis conatibus obicem objectum iri; validum enim indies

p.570
exercitum conscribit Serenissimus Rex noster, et in omnes
occasiones satis intentus est, In Scania depraedationibus hostis
felici hactenus successu se objecit Serenissimus Princeps; cui
vigilantia et industria utinam par csset Nobilitas. Caetera ex
matre disces. Ovod si in lucem prodierit Liceti de Annulis
liber, ni mole nimium molestus, vide, an per popularem
qvendam nostrum huc euntem transmittere possis, sin secus,
illud caput, qvod de Cornu aureo agit, descriptum. vieqvid
co nomine exposueris, gratus solvam. Valet adhuc Divina
gratia avus et affines; nil nisi gratissimam pacem votis omni
bus expetimus. Vale. Hafn. I5. Mart. I6aa.
KKK
HENR. FIUREN
D. Olao Wormi
S. et Obs.
afniam.
Nfelix patriae status qvamvis animum maxime angat meum,
civibusqve nostris hic degentibus non mediocrem inferat do
lorem, qvod ab hostilis invasionis tempore nihil Iiterarum ad
ipsos delatum fit; in communi tamen malo ipsis feliciorem
me gaudeo, qvod amicorum alloqvio nondum privatus sim,
et, qvod magis est, qvod a te ad scribendi munus, aliqvantisper
mea neglectum incuria, denuo inviter. Prodeo igitur,
negligentiae meae culpam deprecaturus, veniamqve a te exoraturum
me sperans qvodammodo. Discessit hinc, per Germaniam
patriam repetiturus PetrusJull, cujus Ephoro, Christiano
Brodt, fasciculum commisi tibi tradendum, consignatum mihi
Venetiis a R. P. Angelico Aprosio Vintimiglia, qvo liber continebatur
italico idiomate ab ipso, ficto tamen nominc, editus
in defensionem Adonidis Marini contra Stiglianum. Totum
cqvidem scriptum Consobrino meo, Thomae Bartholino pro hujus
anni strena dedicavit; singula vero capita singulis qvibusdam
inscripsit. Tibi vero caput undecimum cum dicaverit,
speremqve has prius t visurum, qvam Brodium: capitis principium,

p.571
qvo de Cornu aureo te alloqvitur, cum annexo elogio
mitto. Eandem operam qvod praestare non possim in describendo
capite, qvo de eodem cornu agit Licetus, male me habet.
Ex qvo enim hinc discessit illc, nemini hic degenti vel minimam
ejus libri de Annulis nondum praelo Utinensi absoluti,
partem videre contigit. Optimam rgo praetermittere ejus
libri mittendi occa sionem cogor, qvae oblata erat per Laurentium
Bordingium, elapsa septimana cum Antonio Jull hinc proectum.
Ante mensem circiter ad Bibliopolam Venetum delati
sunt libri ab eruditis hactenus desiderati, Literatura scil.
Runica, ac Monumenta Danica. Thomas Bartholinus rclicta Neapoli,
ubi cum fratre meo in aedibus Severini aliqvo tempore
vixit, in Siciliam tranfretavit, qvo paulo ante a Delegatis
Messanensibus ad Professionem Medicam stipendio satis splendido
frustra vocatus erat. Vale, meqve amarc perge. Patavii
19. Maij 1644.
DLXV.
OLAUS WORMIUS
Henrico Fuirenio.
Patavium.
De pristina benevolentia nihil te remisisse, amicissimae tuae
abunde testantur literae, qvibus haud pauca mihi cognitu
jucundissima communicasti. Inprimis grata qvae ex Vintimiglia
descripta addidisti; mihi certe adeo salivam moverunt, ut
Brodiun nostrum anxie exspectem, qo integrum scriptum plenum
satiet appetitum. Rem vero gratam mihi praestiteris, si
proximis indicaveris, qvis et cujus conditionis sit hic Reverendus
Pater Angelicus Aprosius, qvis item ille Marinus, qvis
Stiglianus; nomina enim mihi sunt plana ignota, nec constat,
qva de re controvertatur, ante qvam transmissum videro librum.
Pighettus qvoqve, qvi clegantis istius Auctor celebratur
monumenti, qvis et unde? Nos, hic ab istis ingeniis praestan
tissimis remotiores, nil nisi vestro ductu habemus. Liceti, qvae
cornu nostrum tangunt, ubi acceperis, exspecto. Ovae Venetias
destinavit Moltchenius noster, eo appulisse antea rescivimus,

p.572
sed remissa a Juntis nondum vidit. Qvod si inter ipsos commercia
stabiliri possent annua, forsan, qvae hic geruntur, communicandi
melior daretur occasio. Edidit hic nuper Pastor
Roschildensis, M. Envaldus, novum Tractatum Theologicum
de Aureo Cornu, in qvo ejus auctorem statuit Regem Danicum,
Svenotthonem, Christianis Sacris initiatum, omniaqve
Emblemata ex Sacris eruit, qvo successu alii judicent, mei qvia
honorificam semper facit mentionem, suo sensu abundare eum
permittam. Thomae famae et existimationi multum accessit solenni
illa vocatione ad professionem Messanensem; scd recte fecit,
hoc munus detrectando, siqvidem ratione stipendii Regii Patriae
obligatus est. DEus et Te et illum, familiae nostrae decora,
vovo, sospites et incolumes nobis restituat. Vale. Hafn.
22. Jun. I6a.
Hodie ad Serenissimum Regem nostrum, ante paucas
horas, ab amplissima victoria navali reducem, vocatus sum,
nec satis effari valeo, qvantum animi vigorem, qvantamqve in
Patria defendenda constantiam in optimo Sene invenerimus. O
ex junioribus no stris athletis animo ipsi pares essent multi, res
brevi ex sententia foret confecta. Deus Ipsum servet, et exoptatam
benigne restituat pacem.
DLXVI.
HENR. FUIREN
D. Olao Wormio.
Promiseram in ultimis ad te 19. Maji datis caput, qvo de
Cornu aureo agit Licetus, descriptum data occasione missurum.
Vetuit tamen id praeproperus consobrini mei Caspari
Bartholii disceslus. Obtinui pridie saltem ante ejus abitum a
Liceto, qvi cum ipso Bononia huc venerat, unicum, qvod secum
ferebat, xemplar, capite et cauda carens, a typographo
qvippe nondum absolutis. Jam, ad totumi caput, satis prolixum,
describendum tempore destitutus, consobrino totum tibi afferendum
tradidi librum. Spero enim brevi vos visurum, cum
iter in patriam, per Germaniam, ipsis Calendis Juniis, cum

p.573
binis Rosencrantziis eorumqve Ephoro Selingero auspicatus sit,
nisi Argentinae aliove in loco, qvod vercor, pedem sistere
tenue cogat viaticum. Ab co tempore a Liceto libri ejusdem
finem habui, qvem hiscc inclusum mitto, principium qvoqve
cum obtinuero, pari millurus ratione.
Th. Bartholinus, perlustrata, cum fratre meo, Sicilia
insulaqve Melitensi Neapolin seliciter rediit, ubi cob aestum nunc
haerentes ambo, tecto solitaqve Cl. Severini fruuntur familiaritate.
Scriptum molitur de Clossopetris, occasioncm praebente earum
copia et varietate, qvam ex naturali loco erutam secum
ad vexit. Ovae de iis in museo tuo scripta reperiuntur, excerpta
ipsi rogatus misi: nec dubito, qvin, si qvae postea observaveris,
etiam sis communicaturus. Vale, Vir Cl. solitoqve
me prosqvere amore. Dabantur raptim Patavii 16. Junii
1aq.
KKK
KKK
ATT TTTT
O VVV.IDO
Henrico Fuirenio,
N mis officiosus es, amicissime Fuireni; vix mensis labitur,
ex qvo non tuas habeo, et qvidem rerum pulchcrrima.
rum mihiqve gratissimarum copia praegnants. vid dicam?
adeo me officiis et affectu obligas, ut expediundo vix sim. Mi.
hi interim crede, factis qvod negatur, affectu et voluntate compensabitur.
Caput promisisti, integrum mittis librum, et, neqvid
desit, ante caput et corpus caudam teneo. Spero tamen,
Casparum reliqvum brevi allaturum, et forsan ante fratrem
Bartholum, qvi in Galliis et Belgio hucusqve substitit, ac necdum
conparuit mihi, taediosam valde reddens moram ob denegatum
Vintimigli scriptum; brevi tamen adfuturum speramus,
qvia sarcinas praemisit. Gaudeo, Thomam cum fratre tuo incolumes
Neapolim rediisse, et eo magis, qvod rerum utilissimarum
et curiosarum praegnantes adsinr. Non possum, qvin, occasione
a mihi data, brevibus de instituto ejus agam, qvia materiam
agitat curiosam, qvae multarum rerum jucundissimarum
rationes secum trahit nec dubito, qvin pro ingenii sagacitate

p.574
officio debite sit functurus. Qvamvis ego brevibus de ea in Musei
mei egerim descriptione, nihilominus, ut affectus agnoscas
studium, paucis mentem meam aperiam. Audio, Fabium Columnam
in fine Ecphraseos ex professo egisse, ac demonstrare
conatum fuisse, lapides hosce, qvos Glosepetras vocant, dentes
esse Canis Carcharii, a vi lapidifica in eam, qvam videmus,
concretos duritiem. Auctorem non vidi, nec, qvibus utatur
rationibus, novi. Interim pro ipso militare puto, reperiri
in istis tractibus Melitae Insulae, in qvibus colliguntur Glossopetrae,
alias piscium partes, pati ratione in lapideam duritiem
concretas. Vertebrarum dorsi qvasdam, ita induratas,
mihi cum aliis raris obtulit cx istis tractibus redux Charisius
noster, terrae item massam, et dentibus ejusmodi et aliis ejus
generis praegnantem; qvae omnia pro Columna facere mihi videntur,
ac cvidenter docere, in istis locis succum, aut spiritum
potius, esse lapidificum, qvi haec praestare sufficiens sit, ossea
corpora penetrando, et in sui naturam convertendo. Interim
non diffiteor, esse praeterea, qvae me moveant, ut adhue dubitem,
an omnes ejus generis lapides, qvi pro Glossopetris
venditantur, sint dentes canis carcharii in lapides conversi.
Locum dum considero, in qvo reperiuntur, aliud svadere
videtur; in Germania enim, prope Luneburgum, in fodinis
aluminosis, a mari multis miliaribus distantibus, in arenosis
prope Daventriam alibiqve, qvo nunqvam aut mare alluvione,
aut canis carcharius corpore appulit, ejus generis qvidam
inveniuntur, qvos dentes fuisse carcharii canis, non credidero;
Etiam variis in locis a gri Veronensis, inter rupes et
terram caementosam reperiri testatur Musaum Calceolarii. Figuram
considcra; qvidam serrato ambitu dentem saepius dicti pi
scis aemulantur, qvidam Iaeves plane habent ambitus; qvidam
fgura triqvetra, qvidam oblongiori styloidea; qvidam dorso
magis gibbero, qvam sint eri dentes canis carcharii. De
colore nihil dicam, cum dentes candidi plane sint, hi aut nigricantes,
aut purpureo, aut cinereo, aut aliis coloribus visantur,
qvia hoc pro natura et colore spiritus lapidifici contingere
pcsse autumo. Magnitudine praeterea tanta conspiciuntur,
ut qvit piscem, nisi plane Balena sit, vix dari credat, qvi tam
grandes dentes in tanta copia rictu oris ferre possit. Est mihi
inus cjusmodi lapidum, qvem dono Charisii nostri teneo, qvi

p.575
longitudinem tenet 5. unciarum, ambitu vero pedem Roma.
num obtinet, pondere unciarum sex cum dimidia. Jam vero
immensum rictum esse oportet, qvi ejusmodi ducentos sustineat.
Tot enim sunt numero in capite canis carcharii, qvod in
meo servo museo, triplici ordine tam in superiori, qvam in.
feriori maxilla conspicui, ita ut minores proxima faucium occupent,
majores oris anteriora; at qvidam majorum vix dimidiam
attingit unciam longitudine, candidi omnes et serrati, planiores
longe iis, qvos in lapidem conversos volunt. Suspicor
itaqve, in locis maritimis, praesertim ubi et piscis hujus copia,
et limus vi lapidifica praeditus, dentes mortuorum piscium in
lapides converti, et alibi in mediterraneis Iudentem naturam
lapides ejusdem figurae fingere, praesertim cum videamus, id in
aliis ejus generis fieri. In Museo silicem, hominem diaphragmate
tenus aemulantem, ostento; pedem sinistrum exacte refert
alius; est, qvi avem referat, ossa hominum, osteocolla, cornu,
et unicornu fossile; pisa aemulantur guttae Thermarum Carolinarum.
De conchite, Bucardia aliisqve ejus generis nihil
dicam. Sed ut se res habeat, melius dijudicabit is, qvi loca,
in qvibus talia proveniunt, diligentius et accuratius examinavit,
e qvorum numero gaudeo essc Bartholinum meum, qvem
spero solidi qvid de his novis daturum. Mire ludit natura, ubi
ministerio succi aut spiritus lapidifici utitur. Ex Hispania massan
acccpi, in qva cernere datur conchas planas, striatas,
rugosas, cochleas niveas, cinereas magnas, parvas, lapides,
saxa, silices, coloribus variis distinctos, hoc succo in unum coag
mentatos, ita tamen, ut cujusvis figura et color distincte appareatque
ubi mirari licet et vim heterogenea hae conglutinantem,
et, qvae antea testaceae erant naturae, in solidum lapidem
convertentem. In talium inqvirere naturas et generationes,
liberali ingenio prorsus jucundum duco negotium. Paucula
haec, petitioni tuae satisfacturus perscribere volui, turbatissimis
hiscc temporibus, spcculationibus amoenioribus exclusus,
ut sit qvod ad Thomam nostrum perscribas; qvo munere
ego supersedeo, doncc ad proximas meas responderit, et de
itinere Melitensi certiorem reddiderit. In massa autem dicta
hoc mirum, qvod inveniam crustas conchyliorum et cochlearum,
non tam in lapidem qvam calcem conversas, interiora vcro
succo lapidescente repleta, plane solida et saxea, volubilibus

p.576
spiris figuras testaceorum exacte exhibentia. Hae et forsan
alia olim apud me non sine delectatione videbis. Innulla enim
re jucundius, qvam in talihus occupari ingenui animi specula
tiones arbitror. Bertilo, dum apud Vos erat, lcripsi, si fieri
posset, secum nobis afferret copiam Lapidis Bononiensis lueiferi,
qvi lumen a sole recipit, et in tenebris reddit; an attu
lerit, nescio. Tibi si ejus fieri copia possit, non negligas, qvaeso.
Phosphorum, ni fallor, vocat ircherus. Eum crudum et
praeparatum habere, ex ulu foret, puto enim apud nos in
Norvegia reperiri, nisi me fallant indicia a Poterio allata. m.
August. Iaa.
KKK
HENR. FUIREN
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Am feliciter ad vos pervenisse Casparum Bartholinum cum
fratre Bartholo, qvaeqve cum illo misi, spero atqve auguror,
cum Amstelodamum delatos esse mense praeterito, ex literis
Caspari intellexerim. Nunc ad ea, de qvibus certior per me
fieri cupis, me accingo. Ventimiglia Monachus est, summum
ordinis Augustinianorum ornamentum, in coenobio D. Stephani
Venetiis degens; cui nihil nisi habitus cum Monachis commune,
Animum is ab ineunte aetate ad studia applicuit, vae
inprimis humaniores spectant literas. Unde non solum cum eruditis
familiaritatem inire gaudet, sed et, qvas vel concionibus,
vel alia acqvirit ratione, pecunias in libros erogat. Nihil tamen
hactenus, nisi Italice conscripta in lucem edidit opuscula.
Si effigiem ejus cupis, inclusa icon, Thomae Bartholini epigrammate
ornata, exactissime faciem ejus repraesentat. Jo. Baptista
Marinus, Peta Italus, varia conscripsit lingvaa sua poemata.
Inter haec unum est, qvo Adonidis historiam salaciori, nec
satis pio calamo (qvo nomine inter prohibitos libros hic numeratur,)
describit. Insimulatur hoc Poema a Thoma Stigliano,
Eqvite Melitensi, ac variis in locis ad examen vocatur,
imo reprehenditur tanqvam a vera lingvae proprietate devium:

p.577
Non defuerunt vero alii, ac inter eos nuperrime Ventimiglia,
qvi nullum contra Italicum idioma delictum in eo inveniri contenderent.
De Pighetto qvod dicam, vix habeo: hoc saltem
nstat, causarum patronum Venetiis ipsum agere; animus
tamen ejus a literarum studio, qvibus, cum Patavii ante annos
circiter decem degeret, totum se fcre dicaverat, nihil defecit.
Thomam Bartholinum, qvantum ex proximis ejus colligo
literis, jam cum fratre meo credo Romam se contulisle, ut
metamorphosin Romanam, post nuperam Pap Urbani VIII. obitum
introducendam praesens videat. Edidit is, post reditum
ex Sicilia, de Aneurismate Dissertationem, qva historiam dissecti
a Cl. Severino Brachii accurate describit. Trium vel qvatuor
foliorum mensuram totum non excedit scriptum hinc, ut parem
rependeret gratiam, Ventimigliae illud dicavit. Vale. Patavii
11. Augusti An. 1644
DLXIX.
HENR. FIUREN
D. Olao Wormio
Salutem et Observantiam.
Hafniam.
Qvae de Glossopetris monuisti, descripta ad verbum omnia
Romam ad consobrinum Thomam misi. Casparum librum
Liceti de annulis tibi jam attulisse spero, nisi cum fratre diuturnior
in Belgio mora a patriis eum adhuc detineat laribus. Primum
ejus folium qvod nondum transmiserim, hactenus qvidem
typographi negligentioris culpa fuit; post mortem vero
Papae Urbani VIII, in Licetum transferenda. Hic namqve futuri
Pontificis volens aucupari gratiam, d edicatoriam in magis oportunum
differt tempus. Lapidem luciferum Bononienfem, cum
Liceti de eo tractatu, (ircherum namqve illud tractasse argumentum,
hactenus non percepi,) Consobrinus meus Bartolus
cum supellectile sua, nisi fallor, Amstelredam um hinc mifit,
domum cum appulerit, tibi offerendum. De crudo
accipiendo solicitus ero, sive per Licetum, sive per Thomam Bartholinum,
Bononiam in reditu traseuntem, ejus fieri qveam

p.578
compos. Qvod si per neutrum effici possit, credo sufficere
portiunculam ejus, qvae cum librorum meorum parte Amstelredami
meum exspectat adventum. Si interim alia tibi occurrerint,
in qvibus opera mea tibi prodesse possit, indica qvaeso,
cum omnia, qvae mearum sint virium, ino me ipsum, jamdudum
tibi dicaverim, nec eredas vel minimum hinc mihi molestiae
creari, nec te importunum esse posse, cujus merita hisce
longe majora exigunt. vapropter hujusmodi ex animo tuo
exulare jubeo cogitationes, teqve cum tota valere familia.
Dab. Patavii I5. Sptembr. An. 16a.
KKK
ae2
ATT ATTTT
O VV VDIL
Henrico Fuirenio.
Patavium.
Gregie satis exspectationi meae satisfecisti, gratissimam mihi
Vintimigliae effigiem mittendo, et de statu Viri doctissimi
abunde erudiendo. Doleo vero, me nondum mihi destinatum
ab ipso vidisse tractatum: alioqvin Viro optimo jam icripsissem,
et epistolae respondissem. Haerent jam per menses aliqvot
Amsterodami ambo Bartholini, nec qvicqvam illorum fidei commissum
adhuc curatum. Vides qvam negligenter tractent negotia
ipsi amici, de qvibus maxima nobis pollicemur. sed morbo
impeditum eorum ad nos reditum percipio. Huc qvidem nuper
appulit Christianus Brodt, cui a te commissus fuit Vintimiglia
fasciculus: is retulit, se, cum in Norvegiam Amsterodamo discessurus
esset, Bartholo, qvem se citius ad nos advolaturum
sperabat, omnia tradidisse. Longe rectius mercatores sua curant,
qvi nunqvam sic fallere solent. Probe enim accepi et alteras
tuas, qvibus inclusus erat Epilogus libri Liceti ae Annulis;
sed nec ipsum opus, nec titulum adhuc vidi. Responsum meum
ad has ipsas eredo te jam accepisse; segnitiem enim detestari
soleo. Eorum qvae de Aneurysmate consignavit Thomas, titulum
et pagellam ultimam a D. Severino habeo, ac in hac designata
exstant opera, qvae aut edidit aut edere decrevit idem noster.
Mater tua, qvae solicite vestrum exspectat adventum, periculose

p.579
satis per aliqvot hebdomadas morbo petechiali maligno
conflictata [cnflictata ed.] est; ex qvo jam Divina gratia convalescere incipit.
Vale. Hafniae 14. Spt. 1644.
DLXXI.
OLAUS WORMIUS
Henrico Fuirenio.
Patavium.
Gaudeo tandem appulisse, qvas de Glossopetris ad te misi literas:
Certus eram me tibi respondisse; nullam namqve
intermittere soleo occasionem amicorum literis satisfaciendi. Utinam
Bartholino meo et fratri tuo bene sit. Praeter consvetudinem in
scribendo segnior est ille, qvod facit, ut de valetudine ejus
anxie laborem. Reliqvi duo nondum Amsterodamo ad nos rediere;
hinc factum, ut nihil plane acceperim aut viderim eorum,
qvae ex Italia ad me misere amici. Lapidis luciferi, cujus
mihi spem fecisti, primus, qvod sciam, meminit P. Poterius
in Pharmacopa Spagyrica cap. 28. ubi ait, a qvibusdam
vocari lapidem luciferum, ab aliis solarem, ab aliis lunarem;
integrum vero caput in eo describendo consumit. vae de eo
scripsit Licetus, non vidi. ircherus lib. 3. Magnetis cap. .qvast.
2. Lapidem vocat phosphorum, seu luminarem, ac citat
Liceti libellum Litheophorum: egregie de eo disserit, unde mihi
salivam movit, ut eum tanqvam Musei mei insigne ornamentum
possidere discupiam: qvod per vos impetraturum me confido.
Crudi vero eo majori tencor desidererio, qvod existimem in fo
dinis nostris Norvagicis etiam reperiri; qvod certo asserere neqveo,
anteqvam cum nostris contulero. Nunc alia nova, qvae
referam, non sunt, nisi qvod spes pacis nobis affulserit magna
et mater tua Divinaa gratia sanitati plene jam restituta, vestrum
ad nos reditum anxie praestoletur. vi ut faustus ac felix
sit, Dum veneror. Vale, et Rhodium salvere jube, a qvo
pullitiem Veslingii exspecto, ubi prodierit. Hafniae 3. Iduum
Octobr. 1646.

p.580
DLXXII.
OLAUS WORMIUS
Henrico Fuirenio.
Patavium.
Opportune tuas accepi, cum ipse jam ad te scribere meditarer,
gratias debitas acturus, postqvam munere tuo Kircheri
Magnes et Geneses Didaci ad manus meas pervenetunt. Ovos
qvidem libros, non a manu Bartoli, (qvi adhuc Amsterodami
cum fratre, nec morbo nec aliis, qvod sciamus, impeditus, siqvidem
nec matri nec aliis nostrum, qvid cos moretur, indica.
runt;) sed qvia sarcinas reserare coacta est mater, atqve ibidem
fasciculum librorum tua manu mihi inscriptorum offendit,
cum ab illa confestim missum, accepi. In Liceti de Annulis pagella
ultima, qvam literis tuis inclusam alias misisti, qvaedam
legi de Annulorum fractione apud Danos; nunc qvia penes me
esset illustre ejus rei documentum, exArchivisSorensibus depromptum,
non potui non ejus apographum ad te destinare, qvod lingva
donatum Latiali, procul dubio Liceto haud erit ingratum: si igitur
visum, data, occasione, praemissa salutatione mea, offer.
De vestro Basileam versus itinere, ne verbulum qvidem in literis
Thomae inveni; ast a matrc tua qvaedam percepi. Cave, periculo
te exponas, jugis montium nivibus horridis, neqvaqvam
te committat. Retulit mihi Christiernus Brod, in urbi Estensi palatium
exstare Senatoris cujusdam Veneti, cujus nomen exprimere
haud potuit, in qvo variae statuae, monumenta et inscriptiones
visu dignae. Inter reliqva vero in area lapidem rudem
conspici literis Runicis insignitum. Ejus formam, magnitudinem
et descriptionem accuratam si per amicos procurare posses,
rem mihi praestares gratissimam, qvam tui honorifica mentione
suo loco et tempore compensare studebo. Vides qvo me redigis
facilitate tua: qva si abusus fuero, tibi ipsi imputa, qvi
etiamnum literis tuis me, negotium ut tibi facessam, cogis qva
si. Ovod si ante abitum prodierit Veslingii Pullities, pro me
exemplar allaturum te confido. Dum te tenet Italia, me simul
in ca versari videor; adeo nihil non rerum praeclararum ibidem
gestarum mecum commune studes facere. Vale, ac novum
hunc annum feliciter transige, ac bonis avibus ad nos propera.

p.581
Si prius non liceat, Basilea a te literas exspectabo. Bauhinum
ibidem salutatum cupio, a qvo sine dubio responsum ad ultimas
meas habuissem dudum, si recte meae curatae per Hofman
num fuissent. m. Januar. 165.
KKK
HENR. FUIREN
D, Olao Wormio
S. et O.
Hafniam.
Vod hactenus me debito non liberaverim, tuaeqve non sa
tisfecerim exspectationi, varia m impediverunt. Iter qvi.de
Taliaqve accusare possem impedimenta. Sed iis missis, hanc
saltem silentii causam afferam: qvod, qvae per literas fieri debuissent,
in patriam redux praesens efficere statucram; Reditum
autem cum de die in diem, praeter spem, nescioqve qvo fato,
prolongari videam, diutius officio meo supersedere nec potui
nec debui, praesertim qvod urgerent annexae Rhodii cum inclusis
Ventimigliae literae, qvae mihi ante triduum oblatae sunt. Adjungo
characteres, qvos ante discestum nostrum ex Italia cum
consobrino D. Bartholino, summa, qvaa fieri potuit, diligentia
ex lapide satis vetusto, qvi Atestae in horto Georgii Contareni
invenitur, descripsi. An Runici sint certe ignoro, valdeqve
dubito; alium tamen eo loci invenire non potuimus, qvi cum
Runicis similitudinem haberet. Si alia in re tibi hisce in oris
ante abitum inservire potero, promtum me paratumqve ad omnia
habebis. Non enim discefsum meditor, ancteqvam supellectilem,
qvam Venetiis mercatori huc transmittendam reliqvi,
videre mihi contigerit. Vale, Vir Clarissime, meqve
amare perge. Lugduni Batav. I5. Junii 1646.

p.582
DLXXIV.
OLAUS WORMIUS
Henrico Fiurenio.
Leidam.
Si, qvod rarum, charum, utiqve non potuerunt non charissimae
tuae esse, qvae ram raro ad me deferuntur. Accipio interim
oxcusationem, et affectum ac voluntatem agnosco promptissimam,
re saepius mihi declaratam. Primo vero non possum,
qvin tibi ex animo gratuler summos in Medicina honores, qvos
magno tuo merito et laude in inclyta Basilea feliciter te obtinuisse,
non tam ex amicis rescivi, qvam ex eruditissima tua,
qvam Avo misisti, de Hydrope Dilertatione. Faxit Deus, cedat
in sui Nominis gloriam, Patriae commodum, tuum honorem
et emolumentum. Caeterum pro locata nobis opera in describenda
Pyramide Atestensi gratias ago ingentes. Tantum certe
ex tua delineatione obtinui, ut jam non dubitem, qvin inscripcio
sit literis Runicis exarata; agnosco enim vestigia literarum
f. g. m. o. a n. u. i. d. c. s. sed colligere ex iis non
datur qvicqvam, anteqvam accuratius singula sint excepta, ac
totius Pyramidis figura probe delineata, qva de re ad Rhodium
seribo. Tu si alios ibi habeas, qvos hoc nomine sollicitare poteris,
ne negligas, rogo; et ignosce molestus qvod sim. Ex matre
intellexi, res tuas salvas ad nos delatas, de qvo tibi gratulor
vel eo nomine, qvod desideratum reditum vestrum eo speremus
fore maturiorem Deus Angelis suis vos conducat, et salvos
nobis sistat Ut Ie res nostrae haheant, spero vos jam
perccpisse ex Casparo, qvi in Comitatu Nobilissimi nostri Legati
Galilias jam iterato cum suo petit lseldio. Si apud Vos
adhuc sit, roga, ut, ubi sarcinas suas rescraverit, mihi promissa
tibi ad me deferenda tradat, sclopetum ventosum et
reliqva. Vale, et, ut facis, me ama. Hafn. m. Jun. 1646.

p.583
DLXXV.
D. PAULUS MOTH
Viro Clar.
Olao Wormio
Salutem et Observantiam.
Ex diligentia literarum aut freqventia verus si judicandus
amor, culpandus certe eslem, tanto qvi temporis spatio
scribendi plane distuli officium, nec qvicqvam ad te, Vir Excellentissime,
literarum adhuc dedi. Verum cum videam exploratumqve
habeam, cundem nostrum amorem literarum
haud semper desiderare diligentiam, aut usqve altero niti fundamento,
sed altiora petere, maxima me spes tenet, huic
diuturni silentii mei morae veniam datum iri, eam cum in posterum
crebrioribus sim paginis compensaturus. t igitur hac
vice de studiorum meorum cursu nonnulla referam, scias,
Vir Excell. me Anatomicis maxime delectari, eoqve tempore,
qvo Dn. Charisius nobis adfuit, felicitatem mihi obhtigisse, diu
qvaesitam votis, ut demortui foetus cadaver, qvod ab obstetri.ce
qvadam nactus fui, ca qva potui manus facilitate, praesen.
tibus commensalibus meis tractaverim. Cum autem hujusmodi
rarae sint operationes, imo ne publice qvidem eas hic liceat
sperare, illa, qvae in ipsa notare sectione potui, lubens tecum
communicare volui, probe conscius magni illius desiderii,
qvo totus qvqve traheris rerum anatomicarum, Observavi au.
tem in pericardio copiosam satis et subviridem vnm; stigmata
qvoqve vidi multa, qvae notabant proria: coi mmbra.
nam. 2. Tanta le moles Epatis in abdomine ostentabat nulla ratione
proportionata tenello foetui: occupabat enim pcrfcte utrumqve
hypochondrium, ut ipsius ventriculi facies a nis conspici
non posset: tamen hepar floridum et undiqvaqve hepati
sanorum simillimum. 3. Vesicula fellis non apparebat suo excremento
vacua, sed repleta satis materia crassa et nigricante:
Ductus ipsius vesiculae, qui alias secundum naturam inseri de.
bebat intestini jejuni initio, implantabatur ventriculi fundo.
4. Lienem si, Clarissime Vir, vidisses, ipsum parenchyma hepatis

p.584
dixisses, tam florida enim rubraqve constitutione erat, ut
haud probabile esset, naturam tali tamqve nobili visco fecisse
tam sordidum excrementi melancholici hospitium. 5. Ventriculus
totus scatebat, cum intestinis, excrementis crassis ac nigricantibus,
ut vix arbitrarer fuisse hoc excrementum particulare
cx alimento particulari ipsius ventriculi. vae cette observatio
me eo ferme deduxisset, Liceti ut sententiae subscripsissem.
6. Inprimis autem notatu dignissimum erat, qvod in
processu occurrebat vermiculari, de cujus usu Anatomici multum
disputant: seil. num ille ipse processus excrementa infantis superflua
in utero materno recipiat: negant alii; verum contra
ipsam #a)utoysi/an. Ipse enim vidi totum illum processum plane
infartum crassis illis excrementis. .Cum Clarissimo D. Adriano
Falcoburgio, Anatomico hic alias insigni, nunqvam hactenus
renes succenturiatos, qvos alii Anatomici scriptores vesiculas
atrabiliarias vocant, videre in demortuis licuerit, qvamvis ummo,
ut ipse publice saepius et privatim confessus, studio hos
qvaesiverit; coepi per occasionem datam, hanc diligentiore manu
tractare partem; et ubi vesiculae jam dictae atrabiliariae in
conspectum sese darent, Clariss. Dn. D. Falcoburgium ad aedes
meas vocavi, ipsiqve easdem naturali adhuc Ioco adhaerentes
monstravi: qvas qvanta cum laetitia aspexerit, qvantasqv mihi
pro illarum commonstratione egerit gratias, vix possum scribere.
8. Neqve vesicula urinaria immunis erat a suo excremento
seroso, sed multum continebat humoris serosi subflavi.
9. Testiculi, qvos hospitari natura voluit in scroto, morabantur
intra abdominis cavitatem, mira venarum ac arteriarum
structura ac insertione. De tertii ventriculi contentis, Capitis
nimirum, nihil adjicio, omnia cun viderentur secundum naturam
constituta; nisi qvod cranium ossaqve exsiccaverim reliqva,
ea qva potui diligentia, atqve ex iis sccleton erexerim;
viscera etiam exsiccata, ut pulmones., cor, ventriculum, cum
vesiculis atrabiliariis, uretcribus, testiculis, pene, vesica ac
vasis umbilicalibus, imo ipsam etiam cutim mihi servaverim.
Haec de isto impraesentiarum argumento tecum, Vir Clarissim,
agere volui, qvae ut aeqvi boniqve consulas, enixe rogo.
Verum, priusqvam finio, praeterire silentio non possum
qvantum utilitatis meis attulit studiis studium illud divinum

p.585
Mnemonicum, cujus ego beneficio nunqvam non hic praestiti,
qvae in admirationem adduxere etiam ingeniosos et doctissimos
Viros, qvibus meas lucubrationes et labores exhibui mne
monicos. Conscripsi etiam ista methodo mnemonica uon Hip
pocratis solum Aphrismos omnes, materiam medicamentorum
purgantium tam simplicium qvam compositorum; led primas etiam
medicamentorum facultates et medicamenta cuilibet membro
appropriata: Emollientia qvoqve et indurantia atqve reliqva
cuncta qvae ad hanc videntur facere doctrinam. Simplicia
omnia, secundum istum, qvem Clariss. D. Sennertus in suis
Institutionibus observavit, ordinem, binis paginis in qvarto,
uti vocant, sum complexus, et jambis inter privatos parictes
nonnullis Medicinae studiosis sic exposui, ut istis maximo cum
studiorum suorum emolumento mecum nunc fruantur. va
jam usus methodo in his fui Simplicibus, ex hac si non displiet,
adjecta cape decade. Sed non esto idem de reliqvis judicium.
Varios enim pro materiae ratione adhibui modos; qvod
ipsum maxime commendabat Clarissimus Vossius, ipsi cum nuper
Anstelodami adessem, meamqve mnemonice conscriptam Chronologiam
ac Historiam perlustrandam exhiberem. Si qvaeras, Vir
Excell. qvalis ista sit Chronologia; negare haud facile potero,
qvin grave nuper intricatumqe, attamen jucundum, nec mihi
inutile futurum, aggressus studium, tribus sim ea tradere
paginis conatus, maximi qvae Chronologi a mundi creatione
ad haec usqve tempora nobis consignata reliqvere. Verum ut in
his qvoqve probe mentem percipias meam, ordine qvidem, sed
breviter tamen, relicta ipsius operis partitione, qvomodo haec
mihi conscripta Chronologia, recensebo. Primum igitur introduco
periodos, qvatenus a summis rec ipiuntur Chronologis,
Scaligero, Petavio, Galvisio, Helvicoet aliis, qvorum vestigiis in
hoc maxime insisto opere. v. g. Prima periodus a mundo condito
usqve ad diluvium comprehendit annos I656. qvod non
solum ex prima probo imagine, sed unicuiqve personae per numerum
aliqvem artificialem mundi annum qvoqve adjicio, factaqve
horum praecipua enarro, ac librum, unde hujusmodi
habentur, digitis qvasi demonstro. Cum qva periodorum nartatione
non Patriarchae solum omnes ante et post diluvium recensentur;
sed Judices qvoqve omnes, Reges ante divisionem
regni, deinde post regni divisionem ad captivitatem usqve Babylonicam.

p.586
Post hanc Judaeorum iterum introducuntur Duces,
ut a Seder Olam recitantur, et Pontifices ad stirpem Hasmonaeorum,
qvos ipsa seqvitur tasmonaeorum stirps sive Pontifires
Maccabaeorum, ac tandem Dynastia Herodiadarum, sub qva ipsa
Judaea a Romanis in provinciae formam fuit redacta Continet
ergo res Judaeorum prima pagina, qvam hac Thomae Fuirenio
occasione transmifi, ut eandem tuae qvoqve Excellentiae
exhiberet. Secunda pagina primam, secundam et tertiam habet
Monarchiam, cum omnibus harum Dynastiis et imperiorum
divisionibus. Tertia Monarchiam continet qvartam Romanorum,
usqve ad Ferdinandum II. Haec, de qvibus jam dixi, et
alia cum Clariss. Vossio, Chronologo et Historico hoc tempore
insigni, offerrem, ad explorandum Viri de tali meo labore
judicium, cognovi, inter alia mihi certe gratissima, ipsum Clar.
Vossium per annos jam viginti usum arte fuisse hac divina Mnemonica;
qvo autem fructu, testentur, qvi qvotidie profitenvtem
cum admiratione et stupore summo audiunt. Me vero Cl.
Vossi de hisce meis laboribus judicium eo redegit, ut haud veritus
fuerim nonnullis hic studiosis, amice et solicite idem a
me petentibus, collegium aperire Chronologicum, qvod intra
scptimanas etiam sex, vel ad summum octo, Deo juvante,
sumus finituri. Faxit DEus, cuncta ut vergant in sui nominis
gloriam, proximi utilitatem, et studiorum meorum felicem
successum, solum qvem in his qvaesivi hactenus, in posterum
qvoqve mihi qvaerendum. In charta cum ipsius Decadis subjeci
explicationem, hic subsisto, maximopere te rogans, eo ut omnia
accipias, qvo hic dicta sunt, animo. Vale Patrone ac Fautor
singularis, meaqve juvare studia et conatus, ut hactenus,
ita et in posterum tua perge opera. Qvod illa de punctura aurea
Dn. Fuirenii injecisti literis, tantas tibi habeo gratias,
qvantas concipere possum maximas, referre qvoqve studebo,
dum spiritus hos regit artus. Salutabis a me officiosc Cl., Virum
D. Thonam Finclium, Fautorem meum summum, Dn.
M. Johanne Erasmi, M. Jacobum Finckium, et qvi de hoc
sunt praeterea genere. Iterum vale, ac, ut petii, tui amanredamare
perge. Dab. 3o. Martii Lud. Bata. 1634.
stylo novo.

p.587
DLXXVI.
OLAUS WORMIUS
Paulo Moth.
Leidam.
De pristina tua industria ac sedulitate Te nihil remittere,
gratissimum mihi fuit cognitu, atqve eo gratius, qvo prolixius
ex tuis, ad me datis, id colligere datum. Dignissima
visu fuere, qvae in tenelli foetus dissectione a te observata.
Stigmata cordis, ut et copiosa illa in pericardio aqvae viridis
colluvies, mihi malignitatis cujusdam, vitalem facultatem prosternentis,
indicium praebent; hepatis magnitudo nutrivae facultatis
bonitatem. In majoribus natu et tale qvid alias observatum.
vod fellis vesicula suo excremento referta, non mirum
attractus enlm sa ngvis maternus ab infante alteratur, et sua
ad emunctoria deponit excrementa. Ductum communem qvan.
doqve in fundum ventriculi etiam in adultis, qvi TIoAa;
v, inseri notarunt, atqve inter illos noster Bartholinus piae
memoriae. Nostrae sententiae praeclare favet lienis constitutio.
vod ventriculus excrementis crassis et nigricantibus onustus
cernebatur, plane praeter naturam; sed de intestinis non mirum,
talia enim a puerulis recens natis cgeruntur. Non omnia, qvae
in morbo consumptis, aut violenter per abortum expulsis foetibus
obser vantur, naturaliter sese habentibus accommodari
possunt; qvocirca rationes firmiores esle decet, qvae nos ad
Liceti ducant opinionem. Perplacent reliqva, de qvibus tecum
fusius disserendi mihi, ob negotiorum molem, non est opportunitas.
De Hernias curandi methodo nova qvod nuper monuerim,
facit crudelis illa laniena, qvam saepius hic cum dolore
videre cogor ab Agyrtis nostris. Utinam aliqvando manu
prompta et solide docta videre hic liceret Chirurgum, qvi
Barbitonsorum nostrorum ignorantiam et errores eradicaret,
artemqve praestantissimam digne hic exerceret; qvin magno suo
lucro id esset facturus, non dubitarem. Fac, mi Mothi, qvem
o inclinare gaudeo, te reducem talem habeamus; et Patriae
et nobis qvin futurus sis gratissimus, non dubito. Vale. 9.
Maji, 1634.

p.588
DLXXVII.
OLAUS WORM
Paulo Moth Flensburgensi.
Genevam.
Te Nobilissimorum Bechiorum studiis et peregrinationibus
praefectum indicavit mihi Mater eorum, Domina Elisabetha
Bilde, Matrona, ut nobilissima, ita omnibus virtutibus
cumulatissima, rogans, filiorum suorum curam tibi de meliori
nota ut commendarem. Et qvamvis de tua fide et integrita
te, mihi tot annis jam perspecta, minus dubitandum esse indicaverim,
putavit tamen meas aliqvid apud te ponderis habituras.
Rogo itaqve, eorum commodis haud desis, sed eum te
in exteris erga eos praestes, qvem hic apud meos Te comperi,
Non solum famae tuae eo multum accedet, sed et in memores
ac gratos operam te locaturum confidas. Sangvine et affinitate
Primates hujus regni tangunt fere omnes, ut vel hoc
nomine tuis commodis promovendis haud parum suo tempore
sint valituri. Hafnia, ipsis Non. Febr. 1638.
TVI
A V
PAULUSMOTHD.
D, Olao Wormio
sr a
KKK
OCA VI
Hafniam.
Ro nuperrima tua ad meas literas responsione, qva mihi
in omnibus abunde satisfecisti, Vir Excellentissime, gratias
ago Igentes. Utinam istum aliqvando diem vidcrem, qv tibi
tuisqve vicissim inservirem, deqve hujusmodi materiis tecum
praesens conferrem. Ante paucos dies in agro Nobilissimi Dn.
Hilarii Bilde sepulchrum qvoddam, qvantum ego judicare poslum,
(Latronum speluncam rustici illud appellant,) inventum,
structurae mirae et operosae, uti praesentium exhibitor coram docebit,

p.589
in eoqve repertae res variae sunt, ossa nempe humana,
lapides diversae figurae, et qvaedam metallica. vae ex his ad
meas pervenerunt manus, per praesentem Magistrum Brunonem
Jacobi, ne vacuus plane rediret, tibi transmittere volui. Inter
reliqva, qvae in Musei tui Catalogo continentur rara, cum
ossicula illa tria acustica non invenerim, illa si grata, tihi prima
occasione mittam. Noster nobilissimus aeger Dn. Hilarius
Bilde, cujus morbi historiam nuperrime tibi exposui, meliuscu.
le se habere jam incipit. Vale, Vir Excellentissime, et Mothium
tuum, qvi te summa animi observantia usqve proseqvitur,
more solito amare perge. Dab. Ouby prope Nacebol
3. Julii 16a8.
KKK
ATT VAIT
OV VD
D. Paulo Moth
Alvum et incolumem Serenissimo Regi nostro stitisse vos
Principem Illustrissimum gaudco. Deus porro Ipsum conservet,
et vestros prosperet conatusl Contagium pestiterum
indies magis magisqve serpit, adeo ut praecedenti septimana
ultra 18o. sint sepulti. Professores ut et Studiosi, qvorum res
lautior, alio se contulerunt. Mitto expetitam copiam rescripti
pharmacopoeorum, sed a Dano descriptam, qvocirca, si sphalmata
animad vertis, et orthographiam Germanicam vitiatam,
est, qvod ignoscas. Fuirenius cum reliqvis ad tutiora se contulit;
cum eo igitur agere non licuit de iis, qvae nostri illi ipsi
objecerant. Loca nobis reliqvit, qvibus NB. adscripserunt,
qvae mitto, siqvid ex iis colligere detur. Deus nostri misereatur,
et irae suae flagellum benigne mitiget, undiqve enim
cingimur infectis. Vale. Salutant Te nostri omnes. Hafn..
Jun. 1654.

p.590
DLXXX.
OLAUS WORMIUS
D. Simoni Pauli.
Rostochium.
Literas tuas, amoris et benevolentiae plenissimas, mihi tradidit
Vir eruditissimus Dn. M. oan. Reinboth: cui, vel
tui causa, nullis humanitatis aut benevolentiae deero officiis,
meam ubi imploraverit operam. Jucundissimum vero cognitu
fuit, te non solum in celebri ista Academia ad Cathedram Medicam
evectum, sed etiam Clarissimi Viri, D. Fabricii affinitati
insertum; ut tibi ex alto Deus benedicat, et tam conjugii
coepta, qvam officii munia prosperet, ex animo voveo. Interim
nihil mihi prius, qvam ut eum, qvem animo concepi,
verbis et calamo exprimere valeam, affectum. Sed
Ipsemet nosti, qvam desveto aegre excidant juveniles lusus
et laetiora illa humanitatis studia. Menti meae si responderet
Carmen, gamelium haberes Eneade augustius; sed frustra jam
aqvam e silice extorqves. Amicitiae nosrae me multum debere,
fateor; sed in aere isto ut moriar, necesse est, cum solvendo
non sim. vantum tamen ei tribuam, ut gnoscas, malo inter
olores strepere, qvam vel neglecti officii a te accusari;
Cape igitur, qvod, inter occupationes infinitas, et scriptionem
festinam, urgente Reinbothio nostro, fundere potius, qvam
scribere licuit, cujus Tibi interpclandi, aut una litura delendi
plenarium jus esto. vae deesse vides, facile addideris. Affectum
boni consule et animum agnosce. Seminum rariorum ex
horto paupere copiam exspectare haud potes. Ad frugem si
qvid pervenerit, tuum erit. Vale, et, ut facis, me amare
perge. Hafniae 2. Jul. 163. Brochmannus, ut et Fincius
meus pro transmissis gratias agunt, et gratulabundi
officiose salutant.
KKK
KKK
Aoe
KKK
KKK
KKK
KKK