p.5
OLAI WORMII
ET AD EUM
DOCTORUM
VIRORUM
EPISTOLAE.
TOMUS II.
Havniae 1751.

p.591
KKK
KKK
D. OLAI WORMII
ET AD EUM
DOCTORUM VIRORUM
EPISTOLARUM
PARS ALTERA.
DLXXXI.
Viro Clarissimo
OLAO WORMIO
Doctori Medico
FRANCISCUS de FLEURY
S. D.
Hafnam.
Tua me singularis humanitas ad scribendum impulit, pietas
ad petendum. Enimvero cum is sim, qvi vix tibi de
nomine sim notus, neqve majorem tecum consvetudinem
aut familiaritatem habeam, qvam qvae aliqvot dierum spatio.
nostro una cum Ogerio, sermones tecum miscendo fuit comparata;
idcirco nisi tum maxime is nobis visus esses, qvi cum
eruditione non vulgari singularem humanitatem conjunxisti,

p.592
nunqvam te publicis rebus bene occupatum voluissem interpellare.
Dicam paucis, qvid rei. Meministi, Vir Clarissime, an
te menses aliqvot, cum in comitatu lllustriss. Regis Galliarum
Legati essemus Hafniae. tuoqve consortio frui nobis daretur,
inter ea, qvae in Museo tuo vidimus, te post sat magnam optimorum
librorum copiam, qvandam nobis crucem crystallinam
visendam praebuisse, simulqve aliqvas Sanctorum reliqvias, qvae
in illa cruce qvondam asservabantur, separatas ostendisse, Ex
eo tempore mihi fuit animus, a te obnixe petere, qvod jam data
occasione precibus a te contendo, ut, eas nobis velis tradere,
atqve dono dare, praesertim cum eae res non sint in eo pretio
apud vestrates, qvo apud nos sunt. Hoc eo securius atqve
lubentius a te efflagitamus, qvo novimus, qvanta sis in omnes,
maxime vero in exteros humanitate, certi insuper, qvod te
monuisse sufficiat, ubi de beneficio conferendo agitur. Interim
vero, si qva in re apud Gallos nostros tibi a nobis obseqvium
praestari possit, promtos nos ad hanc rem invenies, qvos tam
tibi deuinctos habes. Salutat te plurimum Ogerius, cujus etiam
nomine scripta haec est Epistola. Holmiae VI. Nonas (VII. Kalendas)
Martii An. 1635.
DLXXXII.
FRANCISCUS de FLEURY
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Qvos ad me misisti, plenos eruditionis et reconditioris doctrinae
libros, accepi, simul et veterum Danorum vestrorum
aliqvot monumenta a te explicata: Et haec et illos ut genuinos
Musarum partes dignamqve viri docti sobolem sicut lubens
vidi, sic semper deosculor [deoscolor ed.] amplectorqve, gratulorqve qvod
ita feliciter vetustissimas orbis arctoi Litteras nostro seculo exhibueris,
ut jam non solum pro Gothicae Litteraturae restauratore
passim a viris doctis habearis, sed et inventor, author
et parens ab omnibus praediceris. Est in ea opinione Vir Clarissimus,
qvi jam Hamburgi commoratur, Joannes Tersejus Gallus,
qvi eapropter et tibi innotescere, et at amari cupit: hoc

p.593
illum brevi asseqvuturum pro ea, qva es erga Viros doctos propensione,
facile mihi persuasi, ubi de illo verius, qvam de
ullo nostri aevi viro dictum intelliges, esse omniscium, et ad
miraculum doctum: Experiaris, qvaeso, an Viro amico imponam.
Caeterum facies rem gratam, si ad illum et Fastos Danicos
et has ultimas tuas lucubrationes transmiseris: sic mutuo
literarum commercio unus alteri magis magisqve innotescet.
Bene vale et semper me ama. Hamburgi d. IX. Augusti
1637.
Literae ad Virum Cl. Jo. Terseium poterunt dirigi ad
Georgium Fredericum Frobenium, Bibliopolam Hamburgensem.
Ego paro reditum meum in Gallias futura septimana.
DLXXXIII.
OLAUS WORMIUS
Francisco de Fleury.
Parisios.
Benevolum in me affectum, Vir Clarissime, humanissimis literis
tuis abunde declaratum, ut non possum non exosculari,
ita de censura chartarum mearum plus qvam amica non
possum non gratias agere maximas. Vereor vero, ne affectu benigniori
in amicum abreptus, plus tibi ab eo pollicearis, qvam
aut hactenus in hoc genere, aut posthac praestare valeat. Interim
in difficilibus hisce conatum a candidis et probis haud sperni,
mihi gratissimum, qvod ad majora, si Deus vitam et valetudinem
largitus fuerit, me porro animabit. Sed non satis
fuit, privatim in levibus hisce amici memoriam recolere, nisi
et Viros magnos et eruditissimos una mihi conciliares, inter
qvos merito Clarissimum repono Tersejum, cujus Viri amorem
tibi acceptum fero, et qvoad vixero, recolam, Respondi,
hac ipsa commoditate, amicissimis ejus literis, simulqve, qvae
petiit, transmisi; utinam bona fide reddantur Nihil mihi gratius
erit unqvam, qvam et ipsum et te in hisce oris qvovis
officiorum gener devinctos tenere. Interim, siqvae in Galliis
versanti occurrant, qvae nostrum institutum promovere valeant,
mei memor ut sis, rogito. Audio, apud Vos 1. miliaribus a

p.594
metropoli Turonensi prope urbem Loche sur Indre monasterium
esse, in cujus area pyramis visitur, literis Gothicis exarata.
Ejus exactam delineationem Tua opera habere si mihi contigerit,
gratissimum erit. Vive, et vige, meqve amare perge.
Scripsi Hafn. luctu ob praematurum dulcissimae conjugis
obitum ferme confectus, Idibus Septembris, 1637.
DLXXXIV.
OLAUS WORMIUS
Gislao Otthonis, Episcopo Schalholtensi.
Doleo, me ad Literaturam nostram Runicam perficiendam
adjumenti nihil ex Tua Dioecesi sperare posse, et eo magis,
qvod magicis superstitionibus inqvinata non qvaeramus, sed
pura, et qvibus, ad animi sensa invicem communicanda, sine
omni dolo usi sunt majores nostri. Institutum meum nostri, qvod
si congiario aliqvo Antiqvitatum vestrarum exornaveris, non sine
nominis tui gloria fiet. Si qvae occurrant Veterum cantilenae,
imprimis a Saxone nostro in Operis Historici initio citatae,
apprime nobis inservirent. Sed Tibi molestus hisce esse nolo,
ultra id, qvod sponte se offert, Me interim, ut facis, amare
perge. Hafniae, d. 24. Maii, 1635.
DLXXXV.
Ex literis
DN. GISLAI OTTONIS
ad
D. OL. WORM.
Ad Literaturam Runicam nihil uspiam invenio in hac Dioecesi,
praeter pauca ista, qvae hisce meis includo, qvaeqve
fortassis D. D. jamdudum vidit vel audivit. Superstititiones magicae,
laus Deo, ferme exularunt a patria nostra, aut, minimum

p.595
evacuatae sunt, qvantum qvidem ego intelligo, et mihi
sperare fas est. Libros Antiqvitatum crederem plerosqve ad
Magnif. Dn. Cancellarium jam pridem delatos, et partem eorum
per Dn. Arngrimum etiam vobis cessisse. Unicum qvoddam
veteramentum mihi nuper repertum, ad Nobiliss. Dn. Cancellarium
jam mitto. De Cantilenis veterum, a famosissimo
Saxone citatis, nescio qvid sit, qvod in hac natione exstiterit, et
in usu ac manibus majorum nostrorum, praeter Eddu et Skalldu,
qvae jam multo tempore vestris sunt in manibus, ni fallor, per
Dn. Arngrimum nostrum. Neqve ego huic studio unqvam operam
dedi alacriorem. Vidi eqvidem, et obiter percurri; verum
avocatus ad graviora, neglexi. Sperabam aliqvando, mihi hoc
otii relictum iri, inter occupationes plurimas, ut pauca qvaedam
annotarem, in gratiam Magnif. Dni Cancellarii, de Lapidibus
et Herbis, et qvibusdam aliis mirandis hujus Insulae, qvae
doctissimus Arngrimus sicco pede fere transiit, fortean qvia
non ipse totam Insulam perlustravit, sicut ego nunc aliqvoties
maximam partem. Sed iste foetus futurus est mihi fere elephantinus.
Si autem qvicqvam concepi, non qvidem, propter
sterilitatem mei ingenii, luce dignum, patiar tamen aliqvando,
DEO adjuvante, ut sub tanti Viri auspiciis pateat. Contemplationi
istorum admirandorum nuper et anno qvidem praesente,
occasionem dedit monstrum qvoddam Hrita, qvod in
profluente proximo amne, qvatuor praesentibus testibus, hisce
meis oculis se obtulit mense Junio. Sed, qvia distantia loci
vetuit formam ejus dispicere, aut accuratius discernere, visa
est nobis qvasi Insula qvaedam nova, in medio fluminis gurgite
atqve ad inferiorem terminum instar aqvilae ibi assidentis.
Qvod paulatim, intra fere horae spatium unius, demersum
est. Postea eodem mense, in hoc ipso flumine, Pastor
qvidam navicula trajiciens et eqvum ducens, repperit cum
navarcho vadare eqvum in summo gurgite. Rursus in qvodam
alio loco ejusdem fluminis, ad distantiam plus minus duorum
milliarium, visum est multis idqve saepius eodem mense
Junio, instar magni serpentis, nempe 1revoluriones tres
eminentes super aqvam; Qvarum qvaevis, qvantum ex ipsorum
relatione habeo, illis qvidem visa est 2O. passuum aut
ultra. Qvid illud monstri sit, novit Deus. Solent alias ejusmodi
monstra, et in hoc profluente et in aliis, rarius oculis

p.596
hominum sese obtrudere. - - - Skalholltiae in Islandia
pridie Kalendar. Augusti 1635.
DLXXXVI.
OLAUS WORMIUS
Dn. Gislao Otthonis.
Schalholtiam.
De matrimonio, in tertio gradu contrahendo, tuo nomine
cum Magnifico Domino Cancellario egi, qvi difficilior
aliqvantum visus, me ad Episcopum nostrum remisit, ut
ex eo qvaererem, an tibi concedi posset, qvem cum minus in
vota nostra proclivem scirem, id distuli; sed cum Domino D.
Brochmanno hac de re egi, qvi etiam a te ejusdem argumenti
literas accepisse retulit, et spem fecit aliqvalem, de qvo
Ipse forsan fusius ad te. Gratum fuit Cancellario Naturalia
Patriae conscribendi et colligendi institutum, qvod ut urgerem
apud te, serio jussit, qvo brevi ejus specimen haberet; addidit,
concepta jam, posse deinde ulterius expoliri, temporum lapsu.
vi has offert, vestras est, Studiosus, ut mihi videtur
probus et ingenuus; petiit, pro se ut apud te intercederem,
qvo, si promovendi daretur occasio, eum favore tuo commendatum
haberes. Qvod vel meo nomine te facturum, confido.
Interim me tibi rebusqve tuis semper addictum habebis.
Hafniae 6. Maji, 1636.
DLXXXVII.
Ex literis
GISLAI OTTONIS
ad
OL. WORM.
Ad Magnificum Dn. Cancellarium mitto Annales veterum,
qvos aliqvando, in membrana descriptos, vidit Pater meus

p.597
sanctae memoriae, atqve inde excerpi curarit qvam diligentissime:
qvia nullum mihi tempus vacat, qvo possim plura addere
hac vice. Addam autem fideliter, cum bono Deo, qve
de naturalibus et admirandis Patriae sunt collecta, sed non digesta.
- - Ad literas Runicas qvicqvam addere non contingit.
- - De monstroso ignis et arenae, vel potius pumicis arenosi
vomitu inde usqve ab. Maji in hunc usqve diem, alias minore, alias
majore, et qviden qvandoqve per intervalla, sed breviora, ex
monte Hella, referent forte mercatores, qvibus hoc ipsum
nobiscum communiter videre contingit. Tum qvae annonae
raritas etiam apud nos, ipsi referunt. - - - Skalholt, d.
20. Augusti 1636.
DLXXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Gislao Otthonis
Transmissa scripta magnifico Dn. Cancellario nondum obtuli,
eo qvod ob pestis contagium (qvod et mihi dulcissimam
abstulit conjugem) hactenus a nobis fuerit remotus,
et necdum redierit. Malignitas illa ultra qvatuor millia hujus
urbis abstulit, et luctu ac moerore nos undiqve replevit. Ex
nostro ordine succubuere Magnificus Academiae Rector, M.
Vulfgangus Rhuman, uxor M. Longomontani, meaqve heu multum
dilecta et desiderata conjunx; DEus misereatur nostri, et
Spiritus sui Sancti solamine moestis et luctus sqvalore ferme
confectis adsit. Plura neqveo. Vale, 10. Maji 1638.
Cum aliud non sit, offero Disputationem, a me de
sanitate conseruanda nuper habitam. Tu boni consule, et ignosce.
DLXXXIX.
OLAUS WORMIUS
D. Georgio Horstio.
Ulmam.
Tuo nomine germanice 4. Aprilis exaratae, 29. ejusdem
mihi redditae sunt, qvibus filio, dum apud nos commorabatur

p.598
locatam a me operam Tibi gratam fuisse nuncias
simulqve affinem tuum, Georgium Fingerlinum, (parentum et
cognatorum partes in nuptiarum solennibus in me derivando)
commendas, Prius qvod attinet, qvamvis filio tuo, juveni optimae
indolis speiqve eximiae, tum ob nominis tui celebritatem,
tum ob officia paria Giessae olim mihia te praestita, multum
me debere, fatear, attamen tum negotiorum, qvibus indies
distrahebar, moles, tum valetudo infirmior, qva valebam,
minus permiserunt. Siqvid tamen a me profectum sit, qvod ejus
studiis aut commodis utile, mihi gaudeo, utqve affectum
Tibi omnibusqve bonis debitum, benigne interpreteris, rogo.
Affinem tuum, Dn. Fingerlinum, qvod attinet, viduam duxit
honestam et opulentam, qvae cum mihi duplici nomine affinitate
sit conjuncta, qvaecunqve a me in nuptiarum (qvae magna
pompa hic sunt celebratae) festivitate praestari poterant,
praestiti, vel maxime tuis instigatus literis. Singula, malo tibi
ex ipso affine, qvam me, pluribus exponi. Interim plane hoc
tib persvasum habeas, siqvid a me, tuo tuorumqve honori et
commodis profuturum, proficisci qveat, id totum tibi tuisqve
devotum. Vale. 1636.
DXC.
JO. CASP. BAUHINUS D.
Medic. Prof. Ord. Basil.
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Clarissime Excellentissime. Oportune ad vos abiturienti insigni
hocce literarum latore D. Hoffmanno, qvi maximo suo
merito ab Ordine nostro supremum in arte #brabrei_on obtinuit,
non potuit non salutem tibi dicere, et mea offerre officia:
Homo nempe ignotus, qvi tamen virtutes tuas veneror, et
qvam cum Patre coluisti amicitiam non leviter aestimo. Excusabis
facile, pro humanitate tua, spero, V. CL. meam audaciam,
et hoc qvicqvid est importunitatis, amicitiae paternae memoriae
acceptum feres. Illius hactenus apud me latentes scintillae

p.599
in hasce flammas exardent. Multum T. E. debebo, si in
signum non deperditi amici, opella mea pro occasione data uti
volueris. Academiae nostrae totius, ut et meum statum, Hoffmannus
noster, vivae epistolae vicem enarrabit. Vale V. CL.
et Excellentiss. Finchio socero tuo ceterisqve, apud qvos aliqva
paterni nominis est memoria, omnibus revoi obseqvia
mea defer. Basileae KL. Junii MDCXXXVI.
DXCI.
OLAUS WORMIUS
Jo. Casparo Bauhino.
Basileam.
Qvas V. idus Junii MDCXLIV. ad me dedisti, qvarto
ejusdem mensis hoc anno demum accepi; delituerat enim
in Belgio suis studiis vacans huc usqve, qvi attulit, Bartholinus
noster. Gaudeo vero, Te non solum eruditione literis
melioribus sed et humanitate constantiqve amicorum paternorum
cultu tam feliciter tanti Viri virtutes aemulari, Mihi certe
gratulor, qvod beatos Praeceptoris et Fautoris mei magni manes
in filio exosculari mihi detur, ac per literas, cum coram negatum
sit, (nisi forsan et olim per filium) debitum Praeceptori
affectum declarare. Certus sis, siqvid in his oris occurrat,
qvo vicissitudinem amoris declarare valeam, me effecturum, ut
in Wormio nihil desiderare possis, qvod constantem et officiosum
reddat amicum. Ex Italia ad Vos jam veniunt, vel forsan
adsunt, juvenes duo egregii nostrates, in arte Medica bene
versati, Henricus Fuirenius et Thomas Bartholinus, scriptis
clarus, affines mei, exantlatorum laborum brabeja a Vobis
reportaturi; hos si, more paterno, affectu et consiliis juveris,
mihi id factum reputabo. At immortalitate dignissimis laboribus
Botanicis Parentis et Avunculi tui qvid tandem siet Specimina
et apparatum, bone Deus, qvalem utriusqve coram
vidi et Basileae et Mompelgarti. Prodromi spem nobis
fecerunt magnam. Si tua cura jungantur a prodeant, vix erit,

p.600
qvod accuratius in hoc genere qvisqvam exspectare possit.
Interim vale, et amare perge. 8. Cal. Jul. 1645
DXCII.
HENRICUS ERNSTIUS
Viro Cl.
Olao Wormio.
S. D.
Hafniam.
Etsi nullum mihi fere scribendi argumentum adhuc fuit, Vir
Clarissime et humanissime, tamen nihil ad te prorsus dare
alienum ab amicitia nostra censui, imo ab officio meo. Singulari
enim tuae humanitati, qva me ad incredibilem tui amorem
pellexisti, plura certe debeo, et volo etiam, qvod DEus
novit. Qvare hac vice salutem tibi saltem dicere, et qvod
vides munusculum mittere malui, et, ut opinor, debui potius
qvam committere, ut officium abs te meum desideretur, aut
nimis ipse inhumanus existimer. Rogo ut illud boni consulas,
et paucis mihi, nisi grave est, respondeas: Gestio enim tuam
de his libellis audire sententiam. Si intelligam in hisce operam
me non prorsus lusisse, atqve haec usui aliqvibus esse, alios libros
in tempore addam. Vitam modo mihi servet, et valetudinem
sufficiat benignus ille omnium nostrum parens. Utinam salutare
otium, et firmum et honestum ille omnis boni auctor mihi
tribuat qvod si fiat non pauca habeo, partim instituta, partim
destinata, qvae absolvere cupiam, qvibus juventutis studia
provehi nonnihil, a lonum publicum in parte juvari posse credam.
Sed haec fiant arbitrio ejus, qvi unus omnia moderatur. Tu,
Vir. Cl. et humanissime, mihi favere, et si qvos poteris, bonos
Viros, amicos mih istic parare non dubitabis. Hoc mihi
gratius facere nihil potes: idqve ad multa pertinere inde mihi
liqvet, qvod multos parum modeste de me sentire intelligam.
Verum Deo semel negotia mea commisi, cui te etiam una cum
tuis ex animo commendo. Vale. Dab. ex Acad. Sorana V.
Kal. Jul. MDCXXXVI.

p.601
DXCIII.
OLAUS WORMIUS
Henrico Ernstio.
Soram.
Gratissimas tuas, 5. Calend. Jul. exaratas, una cum aureis
Observationibus, mihi, jam inclinante die, tradidit tabellarius;
cum vero instanter responsum festinus urgeret, non
potui non pro tam benevolo in me affectu ac dono tam grano,
gratias agere [agare ed.]. Percurri obiter, et hinc inde in tanta festinatione
summa capita libavi; gavisus sum, tandem exortum illud jubar,
qvod et Patrias Antiqvitates illustrare, et multis spreta
et neglecta nitori restituere aggrederetur. Nescio enim, qvi fiat,
qvod externa miremur adeo, extollamus, exornemus, nostra
vero despectui habeamus, et vix digna judicemus, qvibus aliqvid
impendatur operae, cum tamen, exteris si innotescerent,
non minori forent pretio, qvam qvae in melia Romana sita sunt
curia. Peregrinationis fructum video uberrimum, qvem aliis
qvod non invideas, candori tuo est qvod adscribant. Vix legendo
fatigari qveo, adeo cuncta, qvae vidi, sunt ad meum palatum.
Perge, Vir eximie, bono publico exantlatos labores divulgare.
Rumpantur ut ilia Codro. Bonis placere sufficit, ne
Jupiter qvidem ipse malis. De meo in Te affectu ita statuas,
velim, ut, qvi tibi tuaeqve existimationi magis addicti sint,
paucos apud nos sis habiturus. Dabam occupatissimus, ipsa hac
vespera, qva tuas accepi. 11. Julii, 1636.
DXCIV.
HENRICUS ERNSTIUS
D. Olao Wormio.
Salutem in Christo.
Hafniam.
Amstelodamum statim ac veni, Clarissime mihiqve multis
nominibus charissime Domine Wormi, amice plurimum

p.602
honorande, calamum arripui, qvo Tibi monstrarem, nihil tui
memoria mihi esse jucundius, tum etiam, qvod me tibi devinctum
esse sciam, atqve solvere cupiam, et ubi non possum,
profiteri tamen debui, qvantum tibi deberem: animum nimirum
integrum, ab omni fuco et fallacia alienum. Utinam illucescat
illa dies, qva Tibi, Virorum optime, aut tuis egregiam
meam erga vos voluntatem probare possim Amo Te,
mi Domine Wormi, hoc DEus novit; o utinam, si tamen
Deo meo ita videbitur, amicitia [amicia ed.] nostra in tertio augmentum
sive potius necessitudinem caperet! Sed Jehova in monte providebit.
Mitto Tibi libellum, qvem adolescentulus ante aliqvot
annos edideram, nunc autem certis rationibus ductus ad
incudem revocavi. Eidem fasciculo etiam alium inclusi contra
Barlaeum scriptum, qvem puto te non vidisse. Tu
velim, Vir humanissime, animum, non facultates respicias.
Exemplum libelli mei qvod hisce adjeci, ne graveris, Cl.
Dn. Jacobo Matthiae meo nomine offerre, meqve apud ipsum
excusare, qvod ei non scripserim; id qvod pingvibus feriis,
aut fastidio meo non tribuet, sed potius freqventibus his meis
excursionum incommodis, qvae me saepissime ab officio impediunt.
Tu, Virorum eximie vale. et me qvod facis, amare
perge Deus opt. max. Tibi Tuisqve benedicat. Festinabam
Amstelodami prid. Id. April. MDCXXXVII.
DXCV.
OLAUS WORMIUS
Henrico Ernstio.
Parisios.
Annus ferme elapsus est, ex qvo ad tuas, Amsterodamo
ad me missas, nihil respondi, qvod forsan aut tui oblivioni
aut negligentiae adscripseris. Sed crede mihi, sollicite qvaerenti,
nulla se obtulit commoditas, qvae meas ad te deferret, nostrarumqve
rerum ea fuit conditio, ut miseriis et calamitatibus
referta, vix qvid agendum nobis aut considerandum reliqverit.
Amisi enim, mense Augusto, miserae hujus vitae unicum solatium,
grassante epidemica lue, Conjugem dulcissimam,; amisimus

p.603
ex amicis complures, et vix a tanta clade respirare tandem
nobis jam datum. Caeterum pro transmissis elegantibus notis
tuis, ut et Barleana controversia gratias ago ingentes. Perge
elegantis ingenii foetibus de literato orbe bene mereri; sic tibi
famam et apud bonos omnes favorem conciliabis aeternum. Me
certe qvod spectat, claras tuas dotes ita semper amavi et aestimavi,
ut jucundiori et arctiori tua familiaritate gaudere, mihi
volupe foret. Deus conatus tuos dirigat in sui nominis gloriam!
M. Jacobo Matthiae, qvi etiam filiolam hac tempestate ad superos
transmisit, destinata tradidi, pro qvibus credo ipsum gratias
acturum. Vidimus hic sententiam, in Parlamento Gratianopolitano
latam, qvae foeminam, qvae sine congressu mariti
concepit et peperit, absolvit, et pro honesta proclamavit. Fabula
an sit, nec ne, haesito. Qvod si res ita se habeat, qvibus
Medicorum innixi fundamentis, paradoxum hoc defendant
judices, videre gestio. Siqvid in tuis peregrinationibus occurrat,
qvo Literatura nostra incrementum capere possit, moneas,
rogo. Lochense monumentum per occasionem exspecto. Vale
et Nobisissimum Aulae Magistrum officiose a me saluta. 24.
Februarii 1638.
DXCVI.
HENRICUS ERNSTIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
honorande, de amicitia in me tua nunqvam dubitavi.
Confirmavit me tamen in ea, qvam pridem de te conceperam,
opinione, epistola tua, qvae Lugduni nuper mihi, qvum
ex Italia reverterer, reddita fuit, qvae causa est cur ad eam tam
sero respondeam. Misi nuper ad Ill. et Magn. Dn. Cancellarium
Frisium antiqvam inscriptionem in Etruria inventam, qvam,
uti credo, tecum communicabit. Illam, cujus in aedibus tuis
meministi, heic in Gallia a l' Inder invenire haut potui. Sententia
illa Gratianopolitana, qvam vidisti, mendacium est, Parlamento

p.604
impositum. Attuli mecum libellos qvosdam Medicos
ex Italia, qvos habebis, qvando libros meos Hafniam mitto.
Nunc prae manibus habeo Observationes ad Antiqvitates Etruscas,
qvas ad Dn. Cancellarium misi, brevi videbis, et ridebis.
Contuli qvoqve Valerii Probi Antiqvitates cum vetustissimis
MSS. notas adjeci, vulgatamqve editionem media parte auxi.
Et multa alia habeo, qvae bono cum Deo monstrabunt, me
non fuisse otiosum. Vale, Virorum optime, meqve amare
perge qvod mutuum certe feceris. Dab. Parisiis Id. Maj.
MDCXXXIX.
DXCVII.
OLAUS WORMIUS
Henrico Ernstio.
Qua injuria et gentem nostram et me affeceris, mi Ernsti,
ex meo ad Stephanium liqvet epistola. Conscientiam appello
tuam. Te, ut amicum, semper colui et veneratus sum; persvadere
igitur mihi non potui, ab Ernstio haec profecta, anteqvam
jam culpam ingenue fatearis. Si ab ignoto aut adversario
(qvem Divina gratia me spero habere nullum) haec prolata
fuissent, aeqviori tulissem animo, at ab eo, qvem inter amicos
haud vulgares senper habui, qvemqve nunqvam, qvod
sciam, laeserim, ita praeter meritum, praeter exspectationem,
tam indigne tractari, aegre non immerito tuli. Nosti famam
et vitam pari ambulari passu. Egone unqvam tuum judicium,
qvod tum in rerum natura non exstabat, arguebam, ut mihi
impingis? Egone apud indoctos eruditionis et acuminis
gloriam aucupor? ut mala fide mihi affingis. Egone
variorum Auctorum contorta testimonia et sententias attuli
Judicet jam totus orbis literatus, cui, si ita lubet, communicabitur
et tua invectiva et justa mea excusatio. At privata
tua fuit ad Nobilissimum Gerstorffium epistola; scilicet privatum
illud, qvod per universam Principis vagatur aulam, qvod extra
eam literati pleriqve jactitant, qvod Collegae tui divulgant,
qvod descriptis exemplaribus ad me variis ex locis mittunt amici,
ad vindicias stimulantes Id vero ea feci moderatione, etiam

p.605
privata ad amicum, harum rerum peritum, epistola, tuum
ut praeterierim nomen, atqve in alium culpam ut transferrem.
Qvibus motus rationibus, me insontem amicum tam frivolis
et ineptis provocaveris, meamqve famam et existimationem
apud Serenissimum Principem denigrare tentaveris, conscientiae
tuae relinqvo. Si boni Viri, si amici defungi partibus
voluisses, qvae in mea Dissertatione animadversione digna observasses,
privatim per literas monuisses; si tuis tum non satisfecissem
rationibus, occasionem forsan habere potuisses, de me
triumphos agendi. Monuerunt de qvibusdam amici alii,
qvibus gratias agere satis neqveo. Loca enim qvaedam
bonorum auctorum ad negotii illustrationem communicarunt,
conatusqve mos bene exceperunt. Eorum igitur
hoc nomine suo tempore mentionem faciam honorificam,
ut videant omnes, me candidis publici boni aestimatoribus justum
statuere pretium. Minas tuas qvod attinet, scias, me illas
flocci facere. Si tu male feriatus tua epistola sin necessitate
me non provocasses, fideqve nescio qva, Serenissimi Principis
gratia extrudere non tentasses, privatim inter nos actum
fuisset. Age, qvicqvid lubet; nunqvam obtinebis, ut ad nugas
ejusmodi sileam, aut ad falsa tua in Patriam, in populares
et nos omnes scommata conniveam. Qvousqve tuae penetraverint
injuriae, faciam justae meae ut seqvantur vindiciae,
idqve ut spero, bona summi magistratus venia. Patriae gloria
omnibus postponenda. Interim si Tibi libuerit amice de re
ipsa sine ullius agere injuria, pergas, et ad ea, qvae scripsi, respondeas.
Si recte sentientium judicio viceris, lubens cedam. Diversa
de rebus iisdem sentire incolumi semper licuit amicitia.
Arripe, qvod lubet; in utrumqve sum paratus. Haec ad minas
tuas. Sed siqvam voce et calamo profiteris Christianam
charitatem, et conscientiae integritatem, facto exprimere velis,
mihi gratis erit, coeptam constanter fovere amicitiam, qvam
de nugacibus et ad rem nihil facientibus ineptiis serram contentionis
reciprocare. Abunde enim mihi est, qvod agam,
Christi gloriam et proximi commodum magis spectans. Interim
vale et fac, inter bonos bene ut agatur. Hafniae IX. Maji
1641.

p.606
DXCVIII.
BENEDICTUS MAGNI
D. Olao Wormio.
Amplector beneficia tua, Clarissime Domine Doctor, Praeceptor
Fautorqve multis et magnis nominibus honorande,
aestimande, colende: Amplector, inqvam, toto animo beneficia
tua qvam plurima, in me indignum, qvod ingenue fateor,
haud exiguo cumulo collata. Qvae omnia et singula, qvamvis
mea tenuissima opera et cultu compensari neqvaqvam possint,
memoria tamen intuebor ea, verbisqve, ut aeqvum est;
praedicabo: Illud enim Senecae cogites oro, non opus esse, ad
liberandam fidem, facultatibus, sed animo; cum enim reddidisse
beneficium ait, qvi libenter debet.
Pater per totum fere annum praeteritum morbo detentus
est, ita tamen, ut officio suo praeesse posset; die vero 21.
Julii templum more solito visitabat, deniqve de vespere dormitorium
accedens, lecto se composuit, audivitqve lectionem Biblicam.
Circa horam XI. vespertinam morbus magis magisqve
aggravabatur, ut nihil aliud speraret, qvam liberationem ex
hac vita, piis igitur praecationibus et ad DEum suspiriis, sumtoqve
viatico corporis et sangvinis Christi, ad iter se accinxit,
consolationibusqve divinis toto animo inhaerebat. Circa 8. matutinam
diei seqventis, me cum sorore ad se vocabat, benedixitqve
nobis; eoqve ipso tempore uxori vale dixit, et Psalmum
63. Davidis ad finem usqve recitavit. Ita hora 9. diei
22. Julii, qvi Veneris erat: inter haec verba: Redemisti me Deus
veritatis, placide in Domino obdormivit, completo aetatis
anno 63.
Literas tuas, Vir Clarissime, ad Patrem datas, tribus
diebus post beatum ipsius obitum, per mercatorem nostrum
Christoph. Bremensem recte accepis pro qvibus gratias ago
longe maximas, sed cur eis minus juste respondere possim,
caussa est mihi satis prolixa. Imprimis tamen gratias immortales
ago pro fidelissima apud Praefectum insulae nostrae intercessione
qvam tamen frustraneam fore ex ipso intellexi:

p.607
nam cum ego ipsum convenirem, pollicitus est per verba Magnifici
Dn. Cancellarii in ea re tantum facturum qvantum posset;
ita res est. Non te lateat, Vir Clarissime, esse qvondam inter
amicos defuncti Patris, qvi hunc nostrum Dn. Jonam Magni
de hac parochia Laufasensi detrudere conantur, Regiasqve literas
labefactare, (qvas anno praeterito patri misisti,) qvod
non sine magno matris viduae damno et moerore fiet.
Cantilenam, cui nomen indidit pater Riddara Christians
Frys drapa, ad te transmitto, qvam more veterum Poetarum
in honorem Magnifici Dn. Cancellarii anno praeterito edidit,
tibiqve ei offerendam mittere jussit. Glossarium vero qvod
conscripsit, una cum Raudolfs Paetti anno seqventi, si DEus
vitam et fortunam concesserit, opera nostri Dn. on pure transscriptum,
ad te mitti curabo, qvod opus tam nostratibus
qvam extraneis nationibus summe utile erit. Noster ille Jonas
tantus est Poeta, qvantus in hac Boreali Islandia non reperitur:
ipsum qvoqve patri in hoc genere succedere posse puro.
Has insulsas literas pro humanitate tua boni consule et,
ut soles, favere perge. Salutat te lugens vidua mater. Vale.
Laufasii 1. Sept. 1636.
DXCIX.
OLAUS WORMIUS
Benedicto Magni.
Obitum Reverendi Patris tui qvam acerbe feram, exprimere
satis neqveo nosti enim, qvam mihi fuerit familiaris,
qvam gratus amicus, qvi operam suam in antiqvitatibus enucleandis
nobis nunqvam denegavit, cujus idcirco nomen in
scriptis meis invenies aeternitati consecratum saepiusqve honorifice
allegatum. Sed qvis voluntati Divinae resistere valet
ferendum, qvod mutari neqvit. Spero, te intercessionis meae
apud Nobilissimum Insulae Praefectum fructum aliqvem retulisse;
sin secus, mone, et, qvocunqve nomine tuis rebus consulere
possum, faciam. Exspecto hoc anno cum Glossario Raudolfs Paetti

p.608
juxta promissum. Matrem saluta officiose, ut et Jonam Magni,
qvem parentis Cathedram occupasse, plane mihi persvadeo.
Vale. 1637.
DC.
OLAUS WORMIUS
Benedicto Magni.
Me nihil intentatum relinqvere, qvo tuis commodis prospiciatur,
abunde ex iis, qvae anno praeterito ad te dedi, perspicis.
De Episcopi voluntate, non est qvod dubites; chirographo
enim se tibi obstrinxit, nec arbitror, insulae Praefectum literas
Cancellarii irritas relicturum. Hinc discessit, dum ego peregre
in cura Nobilis cujusdam Matronae occuparer; alioqvin
coram de te cum eo egissem, qvod tamen alias feci. Qvid
tamen praestiterit, monere per literas poteris. vae restant in
Lexico transmisso, hoc anno avidus exspecto, ut et Raudolfs Paett,
qvem promisisti. Parentis effigies, tua manu delineata, mihi
gratissima; eum inter reliqvos amicorum meorum asservabo.
Vale. Hafniae 20. Iun. 1639.
DCI
BENEDICTUS MAGNI
D. Olao Wormio.
* * *
Ego jam tandem diu promissum Raudolfs Paett mitto, qvod
Regale somnium, vel potius vaticinium in Regnum Norvegicum
continere videtur. Conferre enim potes ab Olao Rege
Sancto Haralldi incipiens, prophetiam illam, cum illius regni
Monarcharum subseqventium temporibus, et videbis Raudulfi explicationem
non incommode eis applicari. Danicam, etsi magis
fortassis impropriam, interpretationem ex adverso exaravi,
ut eo facilius ea, qvae desiderantur, emendare, et verborum
proprietati restituere possis. Res meae eodem loco sunt,

p.609
qvo antea. Negotii enim mei apud Nobilis. Islandiae Praefectum
spem omnem mihi praescindi video, cum adhuc qvid certi
mihi non responderit. Studiorum et sumtus aliqvem tamen
fructum retinuisse mihi videbor, si te auspice, ab anniversario
tributo liber efficiar. Cujus voti compos si fierem, ulterius
meis petitionibus te non molestarem. Tributum autem illud
est, Thalerus in specie (ceu vocant;) ita enim Leges Islandicae
habent, ut qvilibet, qvi decem possideat Asses Islandicos,
(Assem enim hic vocant qvatuor Thaleros in specie,) is viginti
ulnas, sive Thalerum anniversario solvat. Et cum studiosi
in plerisqve regionibus hacce fruantur immunitate, putabam
me eadem non adeo indignum, qvanqvam magistratus noster
ea me non gaudere permittat. * * * 1639
DCII.
CUNRADUS DIETERICUS D.
Ecclesiarum Ulmanar. Superintendens
D. Olao Wormio,
S. et F.
Rector Magnifice, Vi praeclariss. Domine Fautor
et amice pl. honorande.
Traditae mihi non ita pridem sunt literae, qvas M. T. ad
spectatissimum Reipublicae nostrae Archiatrum Dn. D. Gregorium
Horstium, affinem meum, dum viveret, dilectissimum
scripsit. Utinam vero hae eidem vivo tradi potuissent! At in
vivis jam tunc esse desierat, affectu nescio qvo, praeter omnem
exspectationem nostram, e medio nostrum, die August. 9. pie
et placide in Domino exemptus, non sine publico urbis luctu,
in dormitorium, viventium illam domum, postera die 3. elatus
est Vir, bonorum qvorumvis judicio, longaevitate omni dignissimus:
cujus praematurum obitum (erat enim qvinqvagenario
major, annorum, praeter propter, qvinqvaginta demum
et octo) eruditi omnes merito lugent, cum Germaniae, qvi

p.610
defuncto scientiae medicae palmam aut praeripere, aut dubiam
minimum facere tentaturi sint, supersint, me judice, vel nulli,
vel certe paucissimi. id vero agemus? anne qvod Dominus
incurvum fecit, nos corrigere praesumemus non faciemus:
In Domini beneplacito pie acqviescemus, et illud Jobi
ingeminabimus, Dominus dedit, Dominus abstulit. Sit nomen
Domini benedictum in Seculum! Caeterum praestita a M. T. et
filio et affini praecipue, pie defuncti, Dn. Fingerlino humanitatis
simul ac pietatis amicissima officia, honestissimae Fingerlinorum
familiae, non sine caussa sunt longe acceptissima. Pro
iisdem M. T. ingentes gratias agit, sua itidem studia eidem,
qvalia, qvalia, pro ultimo tamen posse suo, mente amica a
grata offert, reponit, spondet: nihil magis in votis, qvam
hoc unum, habens, ut reapse aliqvando eadem testificari ac
demonstrare erga M. T. qveat, id qvod, me interprete, scire
eandem voluit. Ego a M. T. efflagito, ut Fingerlinum nostrum,
Haffniensem civem, gentis suae non degenerem, sed probam
sobolem, sibi porro commendatum habere dedignari non velit.
Nullus enim dubito, qvin ejusdem favore ac patrocinio magnifico
se qvam dignissimum integritate sua jam olim comprobarit
ac porro sit comprobaturus. Sicqve M. T. qvam optime
et salvere et valere jubeo. Ex Imperiali Svevorum Ulma
Calend. Octobr. I636.
Officiosissimam salutem adscribo Rev. et Cl. Dn. D.
Brochmand, amico et in Christo fratri pl. honorando, eiqve vitam
et prosperitatem omnem pie adprecor.
DCIII.
OLAUS WORMIUS
D. Augerio Clutio.
Amsterodamum.
Clarissime Vir, petiit a me amicus qvidam, calculo obnoxius,
melioris notae lapidem nephriticum qvovis pretio
sibi ut procurarem, qvo cum fructu adversus sibi familiare
malum uti posset. Cum vero sciam, te et eo et rarioribus
multis gaudere, amice peto, ut ei, qvi has tradiderit,

p.611
unum et melioribus, ubi pretio condigno eum a Te redemerit
tradas, gratum me, et ad paria officia habebis paratissimum
Hafniae 19. Octobris, 1636.
Est apud nos qvidam, qvi Cornu Monocerotis speciosum
et integrum habet, magnitudinis insignis, qvod si emptorem
inveniret liberalem, pretio tolerabili vendere non dubitaret;
Si qvem noveris ejus desiderio teneri, mone, et ut ad
vos deferatur, procurabo. Vidi cranium integrum, eui inhaesit,
ut de animali ipso, de qvo hactenus tam diversa, incerta
et fabulosa commentati sunt multi, qvale sit, mihi dubium sit
nullum, qvod non potui non tibi, naturalium scrutatori indefesso,
hisce indicare.
DCIV.
JOH. MELCHIOR HUPFAUFF
Magnifico Dn. Rectori
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Clarissime, amice honoratissime. Gratias eqvidem novi
me tibi debere, qvod praeterito autumno me in aedibus
tuis humanissime exceperis, meumqve propositum de petendo
apud vos gradu Doctoris explicanti, aures sat faciles concesseris.
Cumqve adhuc sirma mihi stet sententia, primo qvoqve
tempore (qvo qvidem a laboribus practicis abesse potero) negotium
illud, a qvo per annos fere sex me Patriae turbulentus
status et fortunarum in persecutione amissio retraxerat, suscipiendi,
amice peto, ut paucis mihi significare velis, qvodnam
tempus commodius huic operi futurum, qvidqve omnium
primo mihi agendum, et an materiae disputatoriae electio et
conscriptio penes me sit: Item an ulterior qvaedam Praesentatio
praeter eam, qvam nuper coram peregi, reqviratur. Si qvae
forte ante-actorum testimonia Collegio vestro monstranda sint,
mittere illa possum; e qvibus patebit, me non sine Academicorum
approbatione ad praxin accessisse. Spero, Clariss. Domine
Doctor, tuae notae humanitati haud grave fore, de talibus reqvisitis

p.612
me qvam primum certiorem facere, Tuumqve Venerabilem
Dn. Collegam meis (ignoti licet) verbis officiosissime
salutare Si qvae vicissim a me proficisci possent amicitia officia,
ea qvidem non parata modo sed et a me exoptata essent.
Non dubito tamen, qvin progressu temporis, dum melius vobis
innotesco, firmior et jucundior amicitia inter nos contrahi
possit. Hisce vale cum Tuis, mihiqve semper fave. Lundiae
Calendis Febr. anni 1637.
DCV.
OLAUS WORMIUS
D. Johanni Elichmanno.
Leidam.
Dum promissum praestolor Persicum carmen, aliasqve in
Literaturam meam notas, labitur tempus, et moram aegrius
ferre visus est noster Cancellarius. Meis igitur sumptibus
editionem adorno Literaturae, cujus aliqvot exempla
Lugdunum ad Jacobum Marci distrahenda misi, ex quibus unum
in meliori charta tibi destinavi, qvod jam te accepisse
confido. Cum vero, tuo nomine, me nuper compellasset
Laelius noster, scribendum duxi, ac promissa mittenda, ut
coeptam amicitiam continuandi occasionem praebeam meliorem,
deqve tuis in praeclaro conatu successibus certior fiam.
Non dubito, siqvid occurrat, qvod nostram sive Literaturam,
sive Monumentorum descriptionem illustrare valeat, qvi ejus
me facturus sis participem. Qvod si librum meum per Gallias
distrahendi commoditatem suppeditare posses, mihi foret
gratissimum; rari enim, ut nosti, apud nos sunt, qvi hisce
delectentur. Vale, et save. Cal. Maji 1637.
VI.
OLAUS WORMIUS
Thomae Fuirenio.
Leidam.
Tristis aspectu hoc vere mihi hortulus fuit, anteqvam,
qvas misisti plantas ac semina acceperim, pro qvibus gratias

p.613
ago magnas, daturus operam, ut affectu, si non
effectu, gratum vicissim animum declarare valeam. Adeo
Flora mea hisce exhilarata, ut cum aliis aliorum pulchritudine
certare videatur. Scripsi nuper fratri tuo cum Mercatore
qvodam nostrate, et fasciculum misi Literaturae meae, Jacobo
Marci tradendum, cui tibi destinatum inclusum erat exemplum,
sed, an acceperis, ignoro. Non dubito, qvin Henricus
de toto eo negotio me certiorem sit redditurus, prima qvaqve
commoditate. Saluta eum officiose meo nomine. Plura occupationes
graviores jam non sinunt. Interim vale, et Patriae
hono, optimarum disciplinarum studiis strenue, ut soles, invigila.
Hafniae, Cal. Maji 1637.
VVI
DCVII.
IVARUS JOHANNIS BANGH
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Qva fidelitate, qvanta cura rem mihi a M. T. commissam,
cum primum Londinum appuli, inutili tamen labore, egi in
literis meis, ante hoc trimestre ad te datis abunde demonstravi.
Qvippe Nobiliss. Dn. Spelmannus tunc temporis ruri, propter
pestem hic grassantem, degebat. Bibliopolae vero, qvos ad emenda
aliqvot exemplaria libri tui sollicitavi, conditionem omnem
repudiarunt, praetendentes Anglos de antiqvitatibus nostris Gothicis
aut parum aut nihil esse curiosos. Intervallo tamen temporis
relicto, occasio sc mihi obtulit commoda Londinum eundi,
ubi jam reverso Dn. Spelmanno librum et literas T. M. obtuli:
qvi me non tantum verbis, et convivio, tui caussa, humanissime
excepit; verum etiam Bibliopolam procuravit, qvi
50. exemplaria a M. T. jam exspectat assignato pretio moderato.
Possunt transmitti, si placet, vel per praesentium literarum
exhibitorem, vel per navem, dirigente omnia Johanne Bram: novit
enim ille ad mercatorem meum Londinensem ista certe expedire.
Librarii nomen est Simon Stephani, qvi commoratur
prope Ecclesiam D. Pauli, ad insigne aurei Leonis. Si ego in
Anglia bimestre adhuc non maneam, qvod vix sperari potest,

p.614
Dn. Spelmannus, amicus Tuus singularis, se id praestiturum
pollicitus. Interim mandatum M. T. exspecto, opellam meam
Tibi deferens sedulam, qvi alias ad qvodvis onus tuo nomine
subeundum paratissimus. Ita Te Deus sospitem, ac cum conjuge
dulcissima incolumem praestet diutissime. Festinatiss.
scribebam Londino discedens 12. Maji 1637.
DCVIII.
OLAUS WORMIUS
Jonae Magni.
Laufasiam.
Reliqvisse humana haec Virum, eruditione et pietate praestantem,
Dn. Magnum Olavium, valde doleo; amici enim
amicum in istis oris carum, antiqvitatum scrutatorem eximium,
mihi in instituto meo necessarium. Deus viduam moestissimam
et orphanos consoletur, suaqve gratia benigne adsit Caeterum
non dubito, qvin juxta voluntatem Serenissimi Regis nostri,
(cujus in eam sententiam ad Dn. Magnum piae memoriae transmisi
diploma) in ejus locum jam sis surrogatus, ut ut sine ratione
restiterint qvidam. Certus sum, Nobilissimum Insulae
Praefectum Regiarum literarum, ut et voluntatis Magnifici
Cancellarii, vindicem futurum acerrimum. Cum igitur te loco
pie defuncti amici mei gaudere certo confidam, ut pari alacritate
in antiqvitatibus enucleandis nobis adsis, petimus, Glossarium
promissum prima commoditate exspectantes. Mitto Literaturam
meam, amicitiae inter nos stabiliendae arrham, qvam
boni consulas, rogo; ac si qvid occurrat, qvod huic negotio
illustrando conducere posse putas, candide communica qvaeso.
Vale. Hafniae, 6. Jun. 1637.

p.615
DCIX.
Ex literis
JONAE MAGNI
ad
D. Ol. Worm.
* * *
Totis viribus id agam, ut vestris qvantum in me sit,
votis satisfiat. In cujus rei Testimonium duas saltem
schedulas ex Glossario jam transmitto, ut initia et modum videas
opusculi illius, a nostro optimo Du. Magno relicti, qvi in
hac prima sua descriptione propter festinationem non ordinate
omnia posuit, sed prout occurrebant voces in lectione Historiarum,
dicta veterum et paroemias continentium, idiomate vernaculo
in qvibusdam locis raptim conscripsit. Horum qvaedam
rudi stylo juxta nostrum Islandismum vertere sum conatus; cui
satis inconcinnae versioni ut meliore Minerva aliqvis ex nostratibus
apud vos degens subveniat, facile Dn. Doctor procurabit.
Integrum corpus operis superest, qvod sane meo judicio in
infinitum locupletari potest. Qvod ad me attinet, ego in illustrandis
priscorum Rhythmis et literis obsoletis plane inutilis
sum. * * * Laufasiae 5. Sept. 1637.
DCX.
OLAUS WORMIUS
Jonae Magni fil.
Gratissima Lexici illa mihi transmissa continuatio, in qva
tuam cum agnoscam facilitatem et in publica commoda propensionem,
ut debita laude non defrauderis, suo loco efficiam.
Qvin hioc anno id, qvod restat, sis transmissurus, non
dubito. Utqve porro videas, qvantopere haec opera Magnifico
Dn. Cancellario placeat, me intercessore, mittit tibi dono ad
templi restaurationem, qvae cupiebas, 24. asseres 9. ulnarum,

p.616
et 4. ligna majora: sic et tibi et templi inventario prospectum.
Qvo nomine per literas Ipsius Magnificentiae gratias agere poteris,
mihiqve indicare, an probe omnia ad te delata. Pro
vectura nihil solvendum dixit Cancellarius, siqvidem ea, qvae
in pios usus conferuntur, gratis transportare tenentur mercatores.
Tu vicissim, in antiqvitatibus inqvirendis [inqverendis ed.] et enucleandis,
Tanti Maecenatis favorem tibi conservare strenue allabora.
Me proxeneta libere utaris; nihil enim unqvam intermittam,
qvod tuo honori commodo promovendo inservire possit.
Vale Hafniae, 20. Jun. 1639.
DCXI.
Ex literis
JONAE MAGNI
ad
OL. WORM.
* * *
Putaram qvidem (qvod non est sapientis dicere,) aliqvando,
compositis jam nostris reculis, occupataqve commoditate
loci et temporis, qviete et otio, cum libertate a curis, frui
mihi licere, eorundemqve, interpositis studiis, animo et amicis
obseqvendi gratia, copiam dari; sed jam mediocriter expertus,
didici nullum ferme in vita hac finem dari laborum et sudorum,
ut si maxime qvasdam horas amicorum negotiis, vel singulari
exercitio, studium et diligentiam expostulanti, dedicare animus
sit, proposito tamen eventus minime respondeat, Vix enim fere
sors et conditio oeconomorum in hac misera terra, ut literis ultra
horulam per diem simul operam dare, sine magno rei familiaris
detrimento liceatque qvae fabula nostri status infinitarum
occupationum prolixior est, qvam ut literis his absolvi aut
committi qveat. Nihilo minus in hoc totus fui, ut opusculum
nostrum ad finem perducerem; auctariolum, qvod desiderabatur,
an plenum alphabeti ordinem V. H. conspiciendum
nunc mitto, progressu temporis, Deo etc valetudine permittente,
idem facturus, si qvid occurrat exqvisiti, annotando,

p.617
ut suo loco et ordini inseratur. Plane interim confido, Te apud
Magnificum Dn. Cancellarium meas vices acturum meqve
excusatum inprimis redditurum, qvod tantae dignitatis Viri
oculis informem literarum foetum, ego rudis formularumqve
prorsus ignarus, subjicere non praesumam; Ipsius tamen
Magnificentiae pro 2. asserum munere plane heroico, ad templi
nostri instaurationem liberali animo mihi exhibito, immortales
ago gratias. * * * Laufasi 28. Augusti 1639.
DCXII.
OLAUS WORMIUS
Jonae Magni.
Gratum nobis fuit, qvod colophonem Glossario, a Decessore
tuo Viro ut eruditissimo ita in nostra vota prono et facili
coepto, imposueris, a nobis vicissim amicam mentem exspectabis.
Cancellario piae memoriae, ante obitum, literas
tuas ostendi, tuoqve nomine pro munere gratias egi, qvi,
ut se sedulo ad Antiqvitatis studium hortarer, jussit. jus
vero munere plenarie frui qvod neqviveris, causa fuit, qvod
famulus, qvi ligna illa emere debebat, se ejus magnitudinis
tum conqvirere non potuisse regerebat. Jam vero, cum sors
asperior ejus nos orbaverit benignitate, et iis, qvae tibi destinavit
et liis, genti vestrae commodis carere cogimur.
Spes tamen affulget, ejus successorem, Virum in literas et
Literatos singulariter propensum, suo tempore nobis etiam
favorem suum haud denegaturum. Vale. 25. Jun. I640.
DCXIII.
Ex literis
JONAE MAGNI
ad
OL. WORM.
* * *
In Antiqvitatibus conscribendis et enucleandis parum proficio:
attamen, ne nihil prorsus a me habeas, sophisma

p.618
Kroka-Refi ex ejus Historia exscriptum mitto, una cum commentario
Regis Haraldi Gulkampi sive Gullkampi, ob flavam sive
aurei coloris barbam sic dicti * * * Laufas, ipso die
Bartholom. 1640.
DCXIV.
Salutem plurimam a fonte
salutis.
Miraberis forsitan, VIR CLARISSIME, in ipso statim limine,
qva fronte homo de facie ignotus Humanitatem
tuam compellare, et amicitiam ambire audeam. Ejus ego rei
causam tibi eadem exponam ingenuitate, qva tui notitiam exspecto
sinceritate. Nimirum, ex qvo ante annum Fastos tuos
et Monumenta Danica Lutetiae, nuper Characteres Runicos, Doctiss.
Dn. Fleury transmissos, Hamburgi perlegi, illico animum
libido subiit, auctorem tantorum Operum cognoscendi, et qvoniam
coram adorare non possem, devotis e longinqvo literis
venerandi. Ita in scriptis tuis cum eruditione certat curiositas,
cum novitate antiqvitas, eloqventia cum historia; ut priscus
nunc demum septentrio reliqvis mundi plagis innotescat, et
tuis sub auspiciis de rerum gestarum gloria cum Graecia et Latio
contendat. Macte insolita antiqvitatis cognitione, Vir clarissime,
perge de orbe Arctoo bene mereri, vetustae oblivionis et ignorantiae
tenebras discute, et gentium septentrionalium historiam,
qvarum gesta nec Graeci nec Romani nec Saraceni unqvam
aeqvarunt, nova istius eruditionis luce porro illustra. Sic non
modo a literis et literatis ubiqve terrarum maximam inibis gratiam,
sed patriae etiam, a qva mortalem vitam accepisti, immortalitatem
reddes. Ego qvidem, si majora praestare officia
neqveam, qvocunqve terrarum me fata tulerint, merita tua
praedicare, et qva dignum est admiratione proseqvi non desistam.
Qvod ut commodiore opera efficere possim, qvoniam hic locorum
nuspiam ea reperire licet, Te per famam nominis tui etiam atqve etiam
rogo, ut mihi unicum singulorum librorum tuorum exemplar,
qvo libuerit pretio soluendum, transmittas, et per Mercatorem
qvendam vestratem notae fidei Hamburgum ad aedes Praecellentissimi

p.619
Domini d' Avaux, Regis Christianissimi extra Ordinem
in Germaniam Legati, in urbe nova, ad insigne Principis
Auraici, destines. Sic et Viro Excellentissimo, et de te bene
merendi avidissimo calcar addes, meqve ad omnia ubiqve
obseqvia semper experiere paratissimum. Vale et salve,
Vir Clarissime, meqve perfectum tui admiratorem redama.
Dabam Hamburgi X. Calend. Septembris, decurrentis anni
MDCXXXVII.
Dominationi Vestrae
addictissimus devotissimusqve
servus
JOHANNES TERCEJUS
PALATINUS,
Regius Lutetiae Mathematum et Historiarum
Professor, et pro tempore Legationis
Gallicanae extra ordinem destinatae
Secretarius et
Interpres.
Inscr.
Clarissimo Doctissimoqve
Viro
DN. OLAO WORMIO,
Doctori Medico, et in Regia Hafniensi Academia
Regio Medicinae Professori, deferantur.
Haffniam

p.620
DCXV.
OLAUS WORMIUS
JOHANNI TERCEJO, PALATINO
GALLO,
Regio Lutetiae Mathematum et Historiarum Professori,
pro tempore Legationis Gallicanae
in Germaniam Secretario et
Interpreti.
Hamburgum.
Recte ominaris, Vir Clarissime: Tantam humanitatem,
tantamqve benevolentiam, qva me Vir tantus ignotum
nulloqve meo merito proseqveris, non possum non mirari.
Nec enim fama, nec meritis, nec precibus me id unqvam assecuturum
sperabam, qvod ultro jam offertur, tantorum sc.
Virorum amicitiam et familiaritatem. Caeterum pro affectu plusqvam
benevolo, qvo tentamina mea priscam nostram Literaturam
e tenebris eruendi proseqveris, non possum non gratias agere
ingentes. Si vel minima elogiorum, qvae in me congeris,
me promereri putaveris, laboribus exantlatis abunde satisfactum
crederem. Amicum interim exosculor affectum, cui omni
officiorum genere vicissim respondere ut valeam, haud segniter
allaborabo. Mitto, qvos petis, a me editos in hoc genere libros,
qvos in amicitiae pignus et arrham ut tibi dono serves, cupio;
si sors melior plura, qvae adhuc meditor hujus generis, luci
non inviderit, dabo operam, ut ad te deferantur, modo, ub
locorum sedem fixam habiturus sis, cognovero. Absolvi namqve
sex libros Monumentorum hac literatura insignitorum,
in Dania et Norvegia extantium, qvibus septimum adjungerem
peregrinorum, in Hispania, Gallia, Italia, Anglia sitorum, si
Tua aliorumqve bonorum porro adjutus fuero opera. sse enim
in Gallia qvaedam accepi, inprimis in monasterio prope Loche
sur l'Indre pyramidem, Gothicis literis insignem, cujus per
te si mihi fiat copia, gratius mihi nihil obtingere posset. Qvaeso,
hasce ad Dn. de Fleury dirigere haud grave ducas ac,

p.621
ubinam locorum commoretur, cujusqve dignitatis ac status sit
indicare; magna enim inter Ecclesiasticos autoritate esse, qvidam
retulit. Adde igitur mihi amicissimi Viri titulos, ut
commodius porro meae ad ipsum perveniant. Vale, Vir amicissime,
et Wormio Tuo porro favere perge. Hafniae, Idibus
Septembris, 1637.
DCXVI.
S. P.
Clarissime Domine WORMI,
Amice praestantissime.
Literae tuae humanitatis plenissimae, cumqve iis libri hactenus
desideratissimi, ineunte mense Octobri recte mihi redditae,
ingenti animum laetitia perfuderunt, cum ex iis insperato intellexi,
tantum virum non modo amicitia me sua dignatum, sed
et muneribus tam splendidis donatum voluisse. Ad eas jamdudum
respondissem, et debitas pro liberalitate tam insigni gratias
egissem, ni inopinus Celsiss. Principis Dni Landgravii obitus
eo ipso momento me ad Aulam Hassiacam, et Regis Christianissimi
negotia inde porro in Hollandiam, evocassent. Unde
vix ante paucos dies redux, nihil prius in animo habui, qvam
intermissum scribendi officium repetere, et qvamcunqve possem
tuis in me meritis [miritis ed.] gratiam reponere. Primum igitur pro humanitate
tam eximia erga hominem ignotum, mox pro munificentia
erga immeritum grates habeo qvam maximas: etc si ex accipientis
voto, non dantis arbitrio aestimanda sunt beneficia, sancte
affirmanti credas, rogo, nec gratiorem sub tuo auctoramento,
nec praestantiorem meo judicio mihi gazam obvenire
potuisse: qvippe in qva antiqvi Septentrionis arcana, prisca
Cimbrorum, Gothorum, Vandalorumqve, gloriae monumenta,
et orbis arctoi contra reliqvas mundi plagas trophaea panduntur.
Ego sane, qvantum per negotiorum publicorum remoram
licet, majorem qvotidie ex eorum lectione voluptatem
capio, nihilqve prorsus dubito, Characteres sermonesqve Runicos
prima et orbi paene coaeva fuisse Indigetum vestratium inventa,
nec antiqvitate ullius gentis literaturae cedere. Et sicut

p.622
populi Arctoi omnes Europae regionis triumphis suis illustrarunt,
ita a Vandalis in Africa, Gothis in Thracia et Graecia,
a Visigotthis in Hispania, ab Ostrogotthis in Italia, a Normannis
in Gallia, innumeras hujus rei relictas fuisse Inscriptiones,
qvibus explicandis qvi incumbunt, me judice non minus
de antiqvitate, de patria, de posteritate bene merentur, qvam qvi
evanidos Graeciae, in barbariem versae, titulos, et elogia rerum
nullibi exstantium ad nauseam usqve revocant. Qvicqvid
sit, Monumentorum tuorum Runicorum libros sex jam ad umbilicum
perductos, summa cum delectatione percepi: et si famae
aestimationiqve tuae, qvae jam privatim apud amicos tuos summa
est, etiam in publico consulere velis, eos qvamprimum
in lucem edas rogo, meqve vade et sponsore confidas, Gallis
nostratibus ea nunc potissimum studia probari, in qvibus subtilitas
cum raritate, historia cum usu nostrorum temporum,
elegantia cum utilitate componitur, ipse qvidem summi honoris
loco semper ducam, ad tam splendidi operis perfectionem
vel minimam opellam contulisse: et nuper Amstelodamo
ad urbis Lochensis Advocatum Regium, juvenem doctissimum,
meiqve amantissimum scripsi, ut nunqvam satis laudatis conatibus
tuis hac in parte gratificaretur, et Inscriptionem illam Pyramidalem
iisdem characteribus designatam nobis qvamprimum
transmitteret, in qvod eum qvantocyus effecturum, nullus
dubito. Dominus Fleuy, amicus noster communis, qvi virtute
et eruditione sua titulum Doctoris Sorbonici ab Universitate
Parisiensi, Canonici Virdunensis a Cardinale Barberino meruit,
mense Septembri Lutetiam discessit, eo ego literas tuas
statim direxi, ab eoqve alias interea accepi, qvibus Te
qvam officiosissime sto nomine a me salutari petit. Obtestanti
mihi vale dicens promisit, se laudum tuarum praeconem
Lutetiae, Romae, Londini fore perpetuum: ipseqve
qvoniam hyemem totam Hamburgi exacturus sum, et incredibili
Politicam, Historias, mores septentrionis cognoscendi amore
teneor, nihil magis in votis habeo, qvam si per otium
humanitatemqve tuam licuerit, crebra tecum literarum communicatione
uti. Id qvod affectui meo in te singulari, magnaeqve
illi aestimationi tuae tribuas, meqve ad omnia ubicunqve
locorum obseqvia semper tibi paratissimum credas, etiam

p.623
atqve etiam rogo. Vale, Vir Clarissime, et me amare perge.
Dabam Hamburgi, ipsis Idibus Januariis, ineuntis, qvem tibi
faustum felicemqve precor, Anni MDCXXXVIII.
Dominationi famaeqve tuae
addictissimus et studiosissimus
JOHANNES TERCEJUS
Matth. et Hist. Professor et Legationis
Secretarius Regius
m. p.
DCXVII.
OLAUS WORMIUS
JOANNI TERCEJO,
Historiarum et Matheseos Professori
Lutetiae.
Hamburgum.
Gaudeo, probe ad te delatos esse libellos meos, atqve eo
magis, qvod pretii alicujus apud te esse intelligam. in
conatus meos in meliorem sis interpretaturus partem, non dubito,
ac, siqvid occurrat, qvo juvari possint, amice communicaturus.
Lochensem pyramidem inprimis avidus exspecto,
qvam, tua opera, nactus si fuero, grata mente, in monumentis
meis, tantam humanitatem melioresqve literas promovendi
studium, depredicare non desinam. De Monumentorum
meorum editione certi qvid polliceri [policeri ed.] neqveo, cum omnia
mihi desint adminicula. Peritum artificem, qvi aeri aut ligno
ea (sunt ultra ducenta) insculpat, desidero, qvi apud nos
nullus. Typographi praeterea nostri difficillimi hisce temporibus
difficiles admodum in iis excudendis se praebent. Alibi qvominus
fiat, impedit characterum defectus et corrigentium in
hac Literatura imperitia. Interim omnibus modis allaborabo,

p.624
ut aut Serenissimi Regis nostri aut aliorum Magnatum ope difficultates
hasce superare valeam. Qvotidie aliqvid eis accidit,
vel propria observatione notatum, vel amicorum symbolis collatum.
Qvod et de Literatura et Fastis dico, ut, si recudendi essent,
et auctiores et emendatiores prodirent. Unum Te celare
nolo, in Literatura mea corrigendum cap. 25. p. 147. Assero,
me antiqviorem non vidisse auctorem, qvi plane et omni
ex parte literis Runicis in membrana aut charta fuerit exaratus.
Ex eo, qvo haec scripsi, misit mihi amicus qvidam Codicem
Legum scanicarum integrum, elegantissimus Runicis literis in
membrana ante annos bene multos scriptum, cui circa finem
Leges Ecclesiasticae, Regum Danorum Catalogus, gesta maxime
memorabilia, et Reginarum nomina continens, Limitum inter Daniam
et Sveciam termini, sunt adjuncti. Opus egregium, rarum
visu dignissimum. Sic itaqve edita indies amicos stimulant,
ut de Patria bene mereri, mihiqve in arduis hisce conatibus
suppetias ferre studeant, qvibus publice gratias ut agam dignas,
elaborabo. Vides amice, qvam libere de studiis meis tecum disseram;
Ignosce, et in meliorem partem interpretare. Nostro
Fleury si scripseris, saluta officiose, meoqve nomine roga, ut,
si in suis peregrinationibus qvicqvam occurrat, qvod huicBR>instituto servire possit, amici memor ut sit. Vale. Hafnia,
24. Jan. 1638.
DCXVIII.
Ex literis
SVENONIS JONAE
ad
OL. WORM.
Temporis et importunitate et angustia impeditus, nihildum
antiqvorum libellorum, Dn. Doctori transmittendum,
acqvisivi. Qvare et Catenam Athletarum Islandicorum, Islandico
Poemate, ab insigni qvodam nostrate Poeta contextam,
hyeme cum bono DEO, continuabo et Latine explicabo: et
reliqva, qvae acqvirere potuero, seqventi anno transmittam.
Holae nonis Sept. 1637.

p.625
DCXIX.
SVENO JONAS
D. Olao Wormio.
Etiamsi, Clarissime Dn. Doctor, in patria nihil adhuc proficiam,
qvippe qvi nec munere fungar ullo, nec conditione
ulla gaudeam, attamen cum Dn. Doctorem salvum et incolumem
esse, ex suis ad me literis intelligam, non possum
non animo esse laetissimo etc. Catenam Athletarum Islandicorum,
qvam promisi, pro ingenii modulo, explicatam cum
mercatore Herm. Villerio transmitto. In qva qvid desideret
Clariss. Dn. Doctor, perqvam scire cupio. Non dubito
autem, qvin qvorundam Athletarum, in Crymogaea non memoratorum,
succincta desideretur historia, qvam exemplarium
historicorum inopia adjungere prohibuit: * * * Holae
9. Septembr. 1638.
DCXX.
OLAUS WORMIUS
Svenoni Jonae.
Qvam transmisisti Athletarum catenam, cum adjunctis, qvibus
meum nomen celebrare placuit, mihi fuere gratissima.
Agnosco animum ad officia paratissimum cui affectu et
opere ut respondeam, allaborabo. Causas, qvibus impeditus
confestim votis tuis annuere non potuerit, ad me perscripsit Dominus
Episcopus: promittit tamen se effecturum, ut agnoscas,
hoc anno, si antecessori aliqva aperiatur promotionis via, neminem
futurum sibi te potiorem: in cujus viri promissis ut paululum
acqviescas, svadeo. Abunde enim ex literis ad me datis,
collegi, sibi non minus ac mihi, te tuaqve curae esse. Qvod
igitur differtur, non aufertur. Tantulam moram patienter ut
feras, necessum est. Probe curata esse, qvae per te ad Arngrimum
dedi, proximae ejus docuerunt literae; Gratiae igitur

p.626
tibi debentur utrinqve. Patriis antiqvitatibus per otium invigilasse
non poenitebit. De meo in te affectu plane securum esse volo.
Vale. Hafniae 20. Jun. 1639.
DCXXI.
Ex literis
SVENONIS JONAE
ad
OL. WORM
* * *
Tuae jam humanitatis consilio in exspectanda patienter
Scholastica functione lubenter acqviescam. Praemium meorum
hoc tempore laborum sunt viginti tantum Joachimici,
qvi ad vestes et reliqva comparanda non sufficiunt. Utiqve vero,
et Dn. Doctori bene suadenti, et Episcopo consentienti
gratias ago, ipsisqve in nomine Domini morem geram.
Ut antiqvitatibus, ex tuo monitu, per otium vacarem, in
manus sumsi historiolam qvandam, Islandico idiomate conscriptam,
latine, qvoad fieri possit, vertendam: agit ea de Rege
qvodam Daniae: qvam qvia ob negotia ordinaria mihi imposita,
ante mercatorum discessum ad finem perducere neqvivi, seqvente
anno, si DEUS vitam et valetudinem concesserit, transmittam.
* * Holae in Isl. Boreal. 4. Sept. I639.
DCXXII.
OLAUS WORMIUS
Svenoni Jonae.
Gaudeo, mi Sveno, tandem res tuas eo deductas, ut exantlatorum
laborum aliqvod saltem tibi obtigerit praemium,
ex animo gratulor qvoqve. Faxit Deus, Ecclesiae suae utilis,
tibi salutaris et commoda existat haec functio, qvae ad majora
et meliora, procul dubio, suo tempore aditum patefaciet. Nec

p.627
de Episcopi in te benevola et propensa voluntate dubito, nec
DEUS benedictione sua deseret fidelem in vinea sua Ministrum.
Mei memor qvod sis in antiqvitatibus conqvirendis,
est qvod gratias agam, ut verbis, ita opere; affectum
in te meum testatum reddere ut possem, unice exoptarem.
Experieris certe me in tua commoda ubivis pronum. Vale.
Dabam festinus Hafniae 25. Junii 1640.
DCXXIII.
OLAUS WORMIUS
Svenoni Jonae.
Reverende Domine Sveno, amice dilecte. Binas a te praeterito
anno accepi, amoris et benevolentiae, ut solent, plenas:
tibi vicissim ni tantum tribuam, qvantum amicis soleo,
ingratissimus forem. Pro transmisso vero tractatu, me in aere
tuo esse fateor, cujus ut relinqvam indicium, cape qvam mitto,
nuper a me editam de aureo Serenissimi Principis nostri
cornu in Cimbria invento dissertationem: cui illustrando, si qvae
in antiqvitatibus vestris occurrant, communices qvaeso. Addo
Institutiones meas Medicas, qvas boni consulas, rogito. Ingenuum
juvenem Dominum Erlendum mihi a te commendatum
lubens in meam suscepi clientelam vel eo nomine gratissimum,
qvod antiquitatibus eum delectari videam, qvibus qvoqve
haud leviter tinctum comperi: ut verum fatear, nullus
est vestratium, cujus opera lubentius utar, qvam ejus, mihiqve
gratulor, eum partes eas utcunqve sustinere posse, qvas
tu olim apud me obtinuisti: modestus est, promtus, facilis
et diligens, meum igitur erit efficere, ne ipsum operae mihi locatae
poeniteat. In nuptiis Domini Brynolphi, mei qvod feceritis
mentionem, gratus agnosco, utqve vices rependam apud
eos, qvi autoritate et imperio apud nos valent, allaborabo.
Promissa cum mercatore exspecto, si qvid mea in tua commoda
possit opella, paratum spondeo. Vale et, ut facis, ama.
Dabam Hafniae 2. Jun. 1641.

p.628
DCXXIV.
Ex Literis
SVENONIS JONAE
ad
Olaum Worm.
Aenigmata, qvae transmitto, qvamvis leviora et pauciora sint,
animi tamen mei voluntatem declarabunt. Ex qvibus facile
intelliget Dn. Doctor, ingenium nostrorum hominum non
fuisse admodum sterile. Subolfeci, exstare alicubi aenigmata
hisce ingeniosiora, qvae qvia a Daemone nescio qvo composita
esse qvidam existimarunt creduli, enodatione indigent exqvisitiore.
Ipsa vero cum ab antiqvitatum et aenigmatum Islandicorum
Oedipo industrio ad perfectionem nondum sint elaborata,
seqventi anno, si Deus vitam et valetudinem concesserit,
Tibi una cum ea, qvae haberi potest, explicatione transmittenda
curabo. Gratias caetera habeo Rev. Domino Doctori, tam
pro solito favore, qvam pro honorifica de aureo Cornu scripti
communicatione, longe maximas. * * * Holae Hialtadalensium
15. Sept. 1641.
DCXXV.
OLAUS WORMIUS
Svenoni Jonae.
Pro transmissa Aenigmatum enucleatione gratias ago magnas;
ex iis enim de pristino tuo in me affectu te nihil remittere
collegio. Ut me vicissim in tua commoda pronum agnoscas,
allaborabo. Qvod si Cantilenas, qvae in Knytlinga sagu
extant, more, qvo soles, enodare per otium tibi integrum esset,
id valde exoptarem, eoqve rem mihi praestares gratissimam. Codicem
procul dubio Domino Episcopo habebis, qvi ejus descriptum
huc transmisit. Autographum aut ipse habet, aut ab
amicis curabit. Doleo vestratium paucos apud nos jam esse.

p.629
qvi aut velint aut possint conatibus nostris manus praebere auxiliatrices.
Ni ad Antiqvitates vestras et priscam lingvam animetur
juventus vestra, ne penitus pereat et exstingvatur, metuendum.
Tu pro viribus Patriae gloriae velificari perge; qviqvid
enim huic studio impenditur, pietati proximum est. Vale
et, ut soles, ama. Hafniae 3. Maji 1642.
DCXXVI.
Ex literis
SVENONIS JONAE
ad
OL. WORM.
Cantilenae, qvae in Historia Knytlinga Sogu extant, hoc anno
transmitti non possunt; non enim habet autographum Dn.
Episcopus. Ego autem rescivi nuperrime, exstare in loco qvodam
remotiore: qvocirca, si Deus vitam et valetudinem concesserit,
seqventi anno effectum dabo, qvod Cl. Dn. D. in iis
desiderat. Hospitem caecum, seu Aenigmata Heidrico, Danorum
Regi ingeniosissimo, olim proposita, pro modulo ingenii enucleata
et concinnata, transmitto. An Tractatum Islandicum,
qvem nos Brynhildarmal gomlu nominamus, a qvopiam nostratium
acceperit aliqvando Dn. D. certior fieri aveo. Holae
an. 1642. 21. Augusti.
DCXXVII.
OLAUS WORMIUS
Svenoni Jonae.
Amicissime Domine Sveno, pro transmissa Bibliorum Islandicorum
parte prima, gratias ago maximas, ut et aenigmatis
adjunctis, vereor, v. ne in Biblia expensas feceris majores,
qvam res tua ferant: rogo itaqve ut indices, qvo rependendi
mihi sit occasio melior. Antidori loco Monumentorum meorum
nuper editorum mitto exemplum, qvod boni ut consulas, rogo,

p.630
ac ubi evolveris, candide moneas, si qvid offenderis a priscae
lingvae norma alienum, qvo, in iterata editione, ejus ratio
haberi possit accuratior. De successione in locum Arngrimi
cum Domino Cancellario egi; at ipse respondit, illum per
literas petiisse, ne in filiorum suorum praeiudicium cuiqvam
spes succedendi concederetur, idqve ei promissum, tum ob merita
in patriam, tum ob nuper editum et Magnificentiae ejus
dedicatum librum. Alteram qvod attinet parochiam in Stadarstad,
jam duo hinc discesserunt vestrates studiosi Theologica
muniti attestatione qvi cum sibi, juxta diploma Regium,
deberi parochias existimaverunt, etiam Domini Cancellarii ad
Praesidem literas obtinuit alter. Qvocirca svadeo ipsemet supplicem
libellum ad Dominum Cancellarium ut mittas, qvo te
operam patriae nostrae et mihi, in antiqvitatibus eruendis,
haud contemnendam, eo fine hactenus locasse referas, ut inde,
praemii loco, ad majora promotionem reportares: jam vero
qvia egestate et rei familiaris angustia premeris, submisse petere,
ope sua tibi ut adsit Magnificus Dominus Cancellarius etc.
Hunc libellum ad me si miseris ac una indicaveris, qva re tibi
prospectum esse velis, ego offeram, et pro virili allaborabo,
responsum ut referas optatum. DEus novit, qvam tibi
cupiam bene, qvamqve res tuas promotas vellem, si penes
me staret. Interim data occasione non desinam omnes vias tentare.
Domino Thorstano Illugi et tui et Domini Episcopi nomine,
qvibuscumqve possum modis, ope et auxili adero. Tractatum
Brynhilldarmal gamlu nunqvam vidi, nec qvicqvam
de eo unqvam percepi: ejus gustu si me beaveris, rem feceris
gratissimam. Vale Hafniae 15. Jun. 1643.
DCXXVIII.
Ex literis
SVENONIS JONAE
ad
OL. WORM.
Non cessabo, antiqvitates rimari, inqve ejus rei testimonium
Cantilenas ex Historia Knutlinga Sogu transmitto.

p.631
Porro monumentum Brynhilldarliod ita procurabo, ut, modo
aut Dn. Arngrimus, aut Dn. M. Brynolfus illud hoc anno non
miserint, seqventi cum explicatione a me sis habiturus. Qvanqvam
mihi in animo est, Lexicon Islandico-Latinum, ordine alphabetico,
conscribere, cum tamen nesciam, an alicui sit placiturum,
haereo. Qvod si Magnif. Dn. Cancellarius serio posceret,
mihiqve in posterum conditionem lautiorem indulgere
dignaretur, utiqve opus illud perficiendum aggrederer. Verum
hoc meum institutum qvaeso nemini Islandorum dicas aut scribas,
ne ad invidiam mei incitentur. Si qvid haberet Re. Dn.
Doctor de privilegiis Studiosorum, qvi Academicis legibus aliqvando
fuerant subjecti, obnixe rogarem, id mihi ut impertiretur.
Tanto enim onere premimur Islandi, qvi ex ordine
sumus literatorum, a politicis, ut pupilli et pauperes, sive vetulae
sive senes, sive alii mediae aetatis, vel caeci, claudi, maniaci,
et id genus alii, qvi nobis sunt sangvine qvoqvo modo
propinqvi, imponantur sustentandi, ubi deficere incipiunt. Qvod
onus inter nullas alias nationes esse existimo. Vix enim libros
et vestes retinemus, qvin eas qvoqve ad ejusmodi egenorum sustentationem
vendere cogamur.
In versione illa, qvae ex Knitlinga Sogu desumta, ad calcem
Monunentorum Danicorum fuerat addita, puto aliqvid corrigendum:
sic enim habet historia: Danmar er mykid ryke, og
liggur miog sundur laust, i. e. Dania amplum est regnum, et in
multas insulas divisum. nam sundur est, dis, et laust, solutum.
Venia autem Dn. Doctoris fretus, hoc innuo. Vale etc. Holae
31. Augusti 1643.
DCXXIX.
OLAUS WORMIUS
Svenoni Jonae, Islando.
Holam.
Pro praestita nobis opera in cantilenis Knitlingsagu enodandis
gratias ago maximas; ut vicissim, qvantum in me est, tuis
prospiciam commodis, operam dabo sedulam. Difficilia admodum
apud nos jam sunt tempora, ut Procerum alloqvio aegre

p.632
admodum gaudere valeamus, aut amicorum res pro voto
tractare. Interim in proposito, qvod nuperis indicabas, perge,
et nominis immortalitatem et Maecenatum favorem qvin
tibi conciliaturus sis, minime dubitabis. * * * Hafniae
25. Junii 1644.
DCXXX.
OLAUS WORMIUS
Dn. SVENONI JONAE
Melstadii Midfiordensium Pastori.
Literis tuis anni praeteriti me privavit infelix Mercatoris vestri
interitus; qvid enim ipsi factum, cum ignarissimis ignoramus.
Mirari igitur desine, si nihil ad eas jam habueris responsi.
Vereor, ne hic casus me privaverit Antiqvitatum nostrarum
thesauro haud vulgari a te huc destinato; sed communi
calamitati et haec jungenda, ut una concoqvantur. Inclusas
Dn. Arngrimo deputatas, acturum, qvaeso, cura, ut, si
fieri possit, per vestrum Mercatorem responsum habeam; nullae
enim nostrarum navium eo tendunt. Dn. Episcopus operam
suam in hoc negotio tibi haud denegabit. Scripsi ei ante aliqvot
menses, per Erlandum nostrum, qvem omnia rite curasse
arbitror. Saluta eum officiose, atqve ut Thorsteinum nostrum
juvenem honestissimum sibi curae esse patiatur, roga. Vale
Hafn. Cal. Jul. 1645.
DCXXXI.
OLAUS WORMIUS
Svenoni Jonae.
* * *
Qvid jam agas, ut num in Opere Lexici vocum antiqvarum
et obscuriorum pergas, scire aveo. Labores Dn. Magni Olavii,
penes me sunt, egregii sano, de qvibus publicandis non

p.633
semel cogitavi: sed omnia differo, donec, qvid tua nobis sucgerat [!?]
diligentia, videro. Specimen aliqvod si communicaveris
gratum erit. Antiqvitatibus eruendis mihi jam amplius non
suppetit otium, nec vigiliis par valetudo; interim magnopere
his delector. Audio, Dn. Brunolphum selectam conqvirere Bibliothecam
Manuscriptorum, vestra lingva exaratorum, sed cum
eo nullum mihi per literas commercium; sufficit, qvandoqve
videre, qvae Historico nostro Regio Stephano Stephanio communicat.
Rari apud nos sunt vestrates Studiosi, qvorum opera
in talibus aut vertendis aut explicandis uti licet. Qvocirca mihi
jam sufficit aliis exemplo praeivisse, sperans futuros, qvi suo
tempore excolendis, qvae restant, operam sint daturi. Tu a
solita cura haud desiste; merces si non alia, honor tamen et
Patriae illustratae Te manebit gloria. Vale, 24. Jun. 1646.
DCXXXII.
OLAUS WORMIUS
Svenoni Jonae.
Vivere et valere te, ex literis tuis intellexisse pergratum
fuit, sed, qvod nondum voti compos sis factus, nec functionem
tuis meritis dignam continueris, prorsus injucundum. Si
qvid ego hac in re praestare valeam, ne dubites, qvin totis viribus
sim annixurus, bene tibi ut sit, et optatis fruaris. Eximium
Glossarium MS. mecum communicavit Dn. Magnus Olai, in
qvo obscuriores voces, qvae in Historiis et priscis [prisciis ed.] cantilenis
inveniuntur, docte explicavit, ac auctoritatibus ex Edda, Knitlinsogu
aliisqve confirmavit, dignissimum certe, qvod lucem
videat. Qvia vero meae fidei commisit, operam dabo, si faventes
habuero Typographos, aliqvando in lucem ut prodeat. Nihil
habet affinitatis cum Nomenclatore Junii, nihil cum aliis,
cum rariora saltem tangat et illa, qvae peculiarem qvendam ritum
et antiqvitatem sapiant. Janus iste Severini nec genti vestrae
magnopere favere videtur, nec dignus est, qvi a nobis
solicitetur. Existimo, brevi alium ad hoc officium promotum
iri, penes qvem aliqvid obtinendi dabitur potestas; tum

p.634
tui aliorumqve amicorum non ero immemor. Vale, et, ut
facis, ama. Hafn. 16. Iunii 1647.
DCXXXIII.
OLAUS WORMIUS
Suenoni Jonae.
Holam.
Quod mihi misisti Lexici Islandici specimen, cum delectatione
legi, nihilqve magis mihi in votis, qvam ut integrum
opus typis descriptum videre liceat. Hortor igitur in proposito
ut pergas; rem non solum pubi Scholasticae in Islandia
praestiteris perutilem et necessariam, sed et exteris literatis, qvi
lingvae vestrae tenetur desiderio, qviqve hoc adjumento intelligent,
qvae eo idiomate scriptis mandata sunt et ex abstrusioribus
se expedient commodius. Non est, qvod laborem transscribendi
in te suscipias, eo fine, ut mihi mittatur, sed ubi typis
vestris absolutus fuerit, exemplum communica, et rem mihi
feceris gratissimam. Perge ejusmodi literariis adjumentis
Patriae et aliis prodesse; hinc nominis immortalitatem et bonorum
favorem tibi certe conciliabis, Vale. Haf. 10. Junii
1648.
DCXXXIV.
OLAUS WORMIUS
Dom. Svenoni Jonae.
Barstad. Fliotensium.
Qvod binis jam annis nihil literarum a me habueris non
amoris aut favoris intermissione, sed variorum negotiorum
distractione, et materiae, de qva scriberem, penuria factum.
Accedit, qvod anno praeterito, cum literae exarandae essent,
infirma adeo fuerim valetudine, ut vix paucas lineas ad Dominum
Episcopum [Episcpum ed.] exarare potuerim. Caeterum de functione opimiore
tibi gratulor, utqve prospera succedant omnia, voveo.
Qvamvis Arngrimi nostri obitum aegre admodum feram, novi

p.635
tamen, patienter ferenda, qvae mutari neqveunt; et spero, Deum
qvempiam vestratium excitaturum, qvi patrias res excolendo,
et ad posteros literis transmittendo, pari pietate probae
antiqvitati litare velit. Si monueris, per qvos mercatores commodissime
ad Te literae nostrae deferri possint, occasionem diligentius
scribendi suppeditabis. Vale, et, ut facis, amare perge.
Hafn, 13. Maj 1651.
DCXXXV.
OLAUS WORMIUS
Dn. SVENONI JONAE,
Bardensis Ecclesiae Pastori.
Pergratum mihi est, mi Sveno, qvod coeptum inter nos literarum
commercium diligenter conservare studeas. Per me
non stabit, qvamdiu vitam ac valetudinem largitus fuerit Deus
Opt. Maximus, qvin annuatim continuetur. aestio, qvam
proponis, vix commode expediri potest, nisi ab eo, qvi terrarum
istarum tractus viderit et exploratos habuerit. Conjectura
qvicqvid asseqvimur, incertum plane est, nisi experientia fulciatur.
Utraqve te proposita opinio probabilis videtur, sed cui
potissimum assentiri debeam, nondum video. Navigationem in
Gronlandiam hoc anno duabus navibus instituerunt Mercatores
nostri; ubi redierint, diligenter expiscabor, an qvicqvam observaverint,
qvod huc facere possit; interea judicium suspendo.
Vale. Hafn. 6. Maji, 1652.
DCXXXVI.
THOMAS FINCKIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Clarissime et Excellentissime Vir, Gener ac Collega optatissime.
Hoc ipso momento allatae mihi sunt Illustris ac Magnifici

p.636
Dn. Cancellarii literae, una cum alteris Clariss. a praestantissimi
Dn. M. Trancredi [!?] Laelii, de stipendio Medico ejusdem
filio tribuendo. Eas ego hisce inclusi, ut, re aestimata et forte
cum reliqvis Dnn. Professoribus Collegis nostris communicata,
qvid hic rectissime fieri, dimissa Academia, et possit et debeat,
demum intelligam. Eqvidem gaudeo, aliqvem se offerre, qvi
stipendii medici usum sibi profuturum animadvertat, et qvidem
Medici filium, jam ante, nisi me fallat memoria, a Dn. Doctore
de industria et diligentia commendatum. Nec qvicqvam
mihi gratius esset, qvam si actui huic et Disputationi praeesse
possem. Sed qvia ea est valetudinis meae in audiendo incommoditas,
ut in publico propterea comparere non audeam, spero
Dn. Doctorem id hic facturum, qvod et filio et Patri satisfacere
possit, longe mihi qvoqve gratissimum, in reliqvis paratissimo,
qvae ab amico socero et collega praestari possint. Vale,
Vir Clarissime, ad omnem etiam voti mei sententiam felicissime,
et cum lectissima familia salve. Roskildiae festinante
calamo, 22. Novembr. 1637.
DCXXXVII.
OLAUS WORMIUS
Margarethae Johannis fil.
Gratum mihi fuit, bellissima virgo, ex literis, tua manu
eleganti scriptis, valetudinis prosperioris aliqvantum statum
intellexisse; inprimis qvod officio suo probe defunctum sit
applicatum cervici vesicatorium; dubium enim nullum est, qvin
multum oculis subtraxerit prurientis materiae. Prudenter vero
facis, qvod caniculares hosce aestus fugiens, ab usu horum,
ut et aliorum, medicaminum desistas. Nam, sub cane, et ante
canem, omnem medelam vires suas minus commode exserere
monuit dudum Hippocrates noster. Saltim cura ne sub cane tibi
solis radii oculos feriant, aut lucibus aliisqve commotionibus
nimium corpus incalescat: ventorum et fumi acrimoniam oculis
noxiam per te nosti: nec nendo, aliaqve minutiora opera
puellarum tractando, aciem nimium defatiges, velim. Circa

p.637
autumnum, si opus fuerit, reliqvis morbosis, Deo volente, a
nobis prospectum erit. Matris tuae Matronae prudentissimae,
consilium etiam magnopere approbo, qvod sororem tuam tenellulam
tempore hoc, pharmacis minus commodo, iis non defatiget.
Saluta eam, ut et Patrem, meo nomine, officiose,
atqve pro transmisso munere gratias age maximas, qvas Tibi
referre allaborabo. DEus Te porro sospitet, et animi ac corporis
Tibi largiter concessis bonis, in sui Nominis gloriam, et
Parentum tuorum prolixum gaudium, indies incrementum largiatur
perenne [perenue ed.]. Vale. d. Juli 1638.
Inscr.
Eximiae indolis et spectatae formae Virgini,
Margaretae Johannis filiae, mihi
multum dilectae.
DCXXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Willichio Westhovio.
Aakirkianum nostrum qvod attinet negotium, nunqvam mihi
alia mens fuit, qvam ut caverim, ne inde ad me aut
haeredes detrimenti qvid redundaret. Qvocirca et a Procuratore
meo D. Fossio petii, ut eo unice consilia dirigeret, et ut
Fridericus idem tibi indicaret, rogavi. Qvod bona fide factum
gaudeo. Animus mihi non est, ulli collegarum litem movere,
sed mihi saltem meisqve cavere. Tibi si ita visum, fac saltim,
ut Actis Capituli et libro rationum templi manu Notarii auctoritate
publica inseratur: me aut haeredes meos non teneri ad
debiti ante mea tempora contracti collectionem aut solutionem.
Hoc autem ut fiat, nec Friderici, nec alterius opera opus esse
existimo; Tute enim pro ea, qva polles inter Collegas auctoritate
hoc facile obtinebis, praesertim cum et alios, ut nosti, hoc
tangat negotium. Utqve videas, me omnes occasiones litium
fugere paratus jam sum vel hac sola de caula (si ex prioribus
me nullus sit, qvi id petat,) Brokirchianum beneficium optione

p.638
cum Aakirkiano commutare, in qvo negotio ut in reliqvis te
mihi amicum semper voveo, qvi vicissim a Wormio nil nisi amicum,
et tibi gratum exspectabis. Nobilissimo Galtio amicissimam
a me nuncia salutem. 1638.
DCXXXIX.
WILLICHIUS WESTHOVIUS
Com. Palat. et Eqves, Lundensis
Canonicus.
D. Olao Wormio.
Amicissime Domine D. Olae, Scripta tua, Literaturam Runicam,
tenebrosa obscuritate sepultam, illustrantia, singulariter
infusum a Deo spiritum indicant, et supra communem
humani captus sortem aliqvid peculiare sapiunt. Si enim rerum,
adeo abstrusarum, cognitio ex mera ingenii humani industria
ortum traheret, qvidni alius literator per multa secula
idem praestitisset? praesertim literatissimi Saxonis Grammatici
aevo, indeqve ad nostra haec usqve tempora. Imo ne tentare
qvidem hoc eruditorum Heroum ullus unqvam ausus fuit. Incassum
ergo laboraret, si qvis perversae mentis aretalogus in
laudatissimis operibus vel minimum carpere praesumeret. Qvod
vero excellens in varia literatura Spelmannus a tua discedit sententia,
in etymologica vocabuli Rune deductione, id nihil controversiae
importat. Tua enim dictio primam istius vocabuli
originem indagat: Spelmanni assertio ejus vocis usum doct.
Alii si qvid carptim mussitant, eos neglectu punies.
Perge, mi Dn. Collega, istam divinitus collatam genio tuo
et eadem opera gloriosam nominis tui memoriam literato terrarum
orbi inculcare. Lundiae Scanor. Cal. Maji 1643.

p.639
DCXL.
OLAUS WORMIUS
Willichio Westhouio.
Lundam.
Nobilissime Domine Collega! tot me beas beneficiis, ut
illorum cumulo, parum absit, qvin obruar. Non satis
erat, tua praesentia me nuper beare, sed et elegantissimis Galtii
nostri Emblematis pictis me dotas, qvae cum sine additis a te
Epigrammatis mortua qvasi et anima destituta videri poterant,
ea jam amice mittis, ut plena me bees delectatione. His non
contentus, in meorum Schediasmatum laudes eleganti epistola
animo plusqvam amico veheris. id dicam? aut qvid referam?
Vereor, ne amore mei praeter meritum abreptus, nimium
affectui tribuas. Interim benevolentiam exosculor et, qvas
possum, gratias ago, relaturus, ubi se melior obtulerit occasio,
Qvae in Monumentorum meorum explicatione observanda putas,
sana judico, et exosculor, eorumqve habebitur ratio, siqvando
contingat iterato excudi. Rogo, ut, si plura ejus generis
inter legendum occurrant, amice de iis moneas. Non enim is
sum, qvi qvicqvam humania me alienum esse putem, Cum
cras mane arduum Retoris munus mihi solenniter deponendum
sit, abrumpere cogor, utqve festinationi ignoscas, rogare.
Vale, Vir Nobilissime, ac aeternum vige. Hafn. prid.
Calend. Jun. 1643.
DCXLI.
OLAUS WORMIUS
Willichio Westhovio.
S. P.
Malmogiam.
Nobilissime Domine collega. Ab obitu Galthii mihi optionem
in bonis concedi intelligo. Qvia vero Tibi, ut Seniori res tota
optime perspecta, utpote qvi et Galthii fuisti familiaris, ejusqve

p.640
reditus optime omnum nosti et, qvantum Bornholmica
mea tribuant, expertus es: rogo per amicitiam nostram, cordate
et sincere, qvid mihi faciundum sit, edisseras, ac sano
consilio adsis. Plures in Nybolliana Praebenda invenio colonos,
reditus etiam plures. Unde amicorum qvidam hic optionem
suadent, alii dissuadent, me non operae pretium aliqvod facturum
putantes, cum rustici omnes (qvod tamen commune malum,)
ad incitas redacti. Me maxime dubium reddit, qvod
Tabulae redituum, qvas hic vidi, non sint ejusdem tenoris,
sed maxime discrepent. Qvocirca ni nimis foret molestum, a
Te exactas, qvalibus usus ipse Galthius, expeterem. Me vicissim
ad paria et majora obstringo. Vale ac vive qvam prosperrime,
amice exoptate. Hafnia 25. Januar. 1645.
DCXLII.
OLAUS WORMIUS
Willichio Westhouio.
Malmogiam.
Benevolus tuus in me affectus, officiis haud levibus aliqvoties
declaratus, facit audacius compellare ut haud verear,
iterumqve consilium tuum implorare; importunitati itaqve ignosce.
Nosti ab obitu Episcopi Gotlandi et Paynckii duo jam
vacare in Capitulo beneficia, ex qvibus unum optandi (illis,
qvi ante me sunt, id nolentibus) mihi jus esse ferunt. Dubius
haereo, qvid facturus. Tu, qvaeso, salubri consilio succurre
primo, an consultam putes optionem? (permutationem svadere
videtur aetas ingravescens, et duo illi, qvi me priores, si
pingvius occurrat, arrepturi) deinde, utrum horum praeferendum,
haereo. Ejus, cujus tu svaseris optionem, redituum tabulas,
qvas exactas te habere accepi, haud gravate si miseris,
rem feceris gratissimam, ut et mensae Arindal, qvam mihi cessisse
ferunt. Nimium si fuero molestus, ignosce; me vicissim
ad paria aut majora offero. Vale, Amice honoratissime, diu
publico bono vive. 3. Maji, 1645.

p.641
DCXLIII.
OLAUS WORMIUS
Willichio Westhovio.
Pro praestita opera gratias, qvas possum, ago maximas: si
qvid occurrat, qvo tuis commodis vicissim consulere valeam,
promptissimum habebis. Ex communicatis colligo, ex
usu fore, mihi Praebendam unam ut seligam; sed intellexeram,
ex obitu Windii Dn. Phocam praebendam Eschildstrup optasse;
cum igitur et illa jam vacet, mens mea erat scire, utra harum,
Wram sc. et Eschildstrup esset praeferenda? Wram prae ista
commendant hic amici; at, qvia judicium tuum antea expertus
eram candidum, amicum, sincerum, et jam illud implorare
non dubitavi, ut in eo acqviescerem. Nimis, fateor, molestus
sum, ac facilitati tuae et candori meam ex parte adscribas,
velim, importunitatem. Vale. I5. Maji, 1645.
DCXLIV.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Qvam vellem me Excellentiam tuam vel serenam et moerore
expertem affari posse, vel contigisset sacro silentio obsignare
luctum hunc, qvi nunc E. T. coqvit, et versat sub
pectore fixus, et facit, ut inter mea verba cadat lingva silentio.
Certe qvemadmodum tristis non ita pridem rumor ad aures meas
pervenit, morborum cohortem terrae patriae dulcissimae incubuisse,
multosqve sidere pestilenti afflasse, ita non possum non
dolenter affici, qvod eas qvoqve domos ausa sit atra mors injuriae
causa intrare, qvae aeternitatem merebantur, et pullam laureatis
foribus induxerit vestem. Scilicet, sicut semper est solita,
ita per omnia violentior fortuna ivit. Nulla enim domus in
toto orbe terrarum aut est aut fuit unqvam, sine aligva comploratione,

p.642
sicut praeclare Seneca inqvit. Qvin imo infandus nuntius
et rumor ad aures tristissimas accidit, Matronarum omnium
et virtutis exemplar, Sanctissimam T. E. conjugem ordinibus
Superorum ascriptam esse et mortalitati exemptam. Profecto
pietas et virtus intaminatis honoribus fulgens, si morti indomitae
moram afferret, Matrona haec ad ungvem facta diutissime:
coetibus miserorum mortalium interfuisset, et sero ad istam felicitatem,
qva in coelo fruitur, pervenisset. Sed qvod sentio, dicam;
Beatissima illa Matrona virtute et meritis fastigium humanae
sortis excessit, nec terrena moles ultra sustinere potuit tam
splendidum depositum. Virtus et pietas ejus adhuc spirat, spirabit
et post nepotes, qvantumvis illam vitiis nostris iniqvam ocior
aura tulerit. Qvanqvam autem omnibus flebilis occiderit,
frustra tamen Deum illam poscimus. Si precibus fata recluderentur,
utiqve feriremus qverulis verbis sidera, et junctae ad
coelos irent preces. Excellentissime Vir, tuum erit modum ponere
luctui et moerori, qvum Deus haec in sedem benigna vice
reducet, qvi omnia suo moderatur arbitrio. Ego, qvi tanqvam
Matrem merito eam semper suspexi, memoriam Virtutum ejus
desiderio nunqvam non extendam. Atqve hoc eo magis, qvo
Majoribus sum a beata illa anima affectus semper beneficiis,
qvae silentio veneror, et qvietem defunctae pie aprecor, terramqve
super ossa levem. Sed de Excellentiae Tuae in me meritis
qvid dicam? unde exordiar, aut ubi desinam? Non mihi, si
lingvae centum sint oraqve centum, omnia beneficiorum genera
effari possem, qvibus jam inde a pueritia T. E. fui obstrictus.
Invidia mortis cum p. m. Parens meus desiisset, qvod in felicitatis
maxima parte pono, Te parentis loco Tutorem nactus
sum; Usqve eo autem omnia Parentis et Tutoris munia implevisti,
ut dubitem fuerimne parenti germano charior, an
Tibi magis curae. Usqve adeo nunqvam sensi tuum in me benevolam
affectum claudi, ut omnium mearum felicitatum (Deum
si excipiam) auctor fueris et princeps causa. Reliqva beneficia
suppressis labiis sancte venerabor, qvum et numerus et
granditas illorum silentium imperet. num atqve alterum tegere
inpraesentia non possum. Nempe Domini Doctoris me et
in exteris comitatur benignitas. Illius intercessione factum, me
participem Finckianae munificentiae, dissimulare neqve volo,
neqve debeo. Hujus eximii beneficii gratia Tua est, qvo etiam

p.643
nomine aeternum sum obstrictus. Gratus semper agnoscam cum
Avi venerandi pietatem, tum Clariss. Curatorum facilitatem.
Intra hosce benevolentiae et benignitatis terminos Clariss. Dn.
Doctor se non continuit, sed latius se diffudit, largaqve manu
nostrum sublevavit iter. Cum Flacco exclamo: Satis me
benignitas tua ditavit. Nihil autem, qvod tantis beneficiis par
esse possit, in benignitatem T. E. refundere possum. Nihil, inqvam.
Nudum offerro animum, beneficiorum merita depraedicatione
memorem, qvem si non aspernatus fueris, novo nomine
me aeri tuo implicari fatebor. Cujus arrhabonem has volui
esse literas, qvanqvam non suffecturas sciam, qvippe et se rius
venientes, et altum nihil sperantes. Sed praestare puto humi serpere,
qvam cum Daedalo volare per aera. Nos postqvam
solum patrium mutavimus, Belgium consensu et auctoritate Amicorum
et Fautorum sedem elegimus, felicem per mare tempestuosum
auram, qvod Deo acceptum volumus, experti. Commune
Leydae cum consobrinis clarissimis hospitium delegimus.
Sicut autem loci hujus et amoenitas et celebritas non potuit non
nos inescare, ita vicit opinionem sumptuum impensa. Omnia
enim magno veneunt, adeo ut nummus et merces aeqvali
videantur libra emptoribus suspendere Belga. Pro qvadra ut et
Museo in singulas hebdomadas florenos sex pendimus, vilissimum
qvidem Lugduni pretium; aliis enim hospitibus solvunt
alii septem, non pauci octo, aliqvi etiam novem florenos, Opinio
nonnullorum fert, posse nos facilius privata vivere qvadra,
et ipsos nos implicare hac cura: sed cum qvibuscunqve consilia
nostra super hac re communicavimus, dissvasum iverunt et animo
et mente. Exemplo nobis praeluxerunt Dn. Fuirenii, aliiqve
conterranei, ut et Vir Clarissimus M. Johannes Fridericus,
qvondam Scholae Coagianae Rector, qvi tantum abest ex illa
oeconomia emolumentum perceperint ullum, vel sumptus impensam
contraxerint, ut affirmarint omnes, majorum se interdum
sumptuum fecisse jacturam. lgitur nos qvam minimis possumus
impensis vivimus, cura cibaria solu et vacui. Vestes
lineae lavandae singulis mensibus unicum florenum diluunt.
Nec libralia suppellex necessario comparanda gratis
datur. Vinum et qvicqvid praeterea ad conservandum integro
statu corpus fragile pertinet, seorsim solvendum est.
Corporis enim cura his regionibus admodum necessaria est,

p.644
qvippe mari innatantibus. Tentatus fui olim febricula, nunc
obstructionibus perpetim laboro, id qvod et Thomae Fuirenio usu
venit, dum his moraretur in oris: qvare medicamentorum
usus apud me freqvens est, qvem tamen Medicorum Schola
damnat. Experientissimi Domini Doctoris hac in parte desidero
experientiam et consilium tutissimum, qvod qvidem seqvi
cum salute putabo conju: ctum. Corporis illa gymnasia,
qvalia sunt saltatoria ars et pugilatoria, lusus pilae et similia
a nobis etiamnum, qvia plenum est aranearum marsupium praetermittuntur.
Collegia privata magno stant pretio. Et siqvando
vestes novae his detritis superinducendae sunt, vereor ut ducenti
illi Imperiales in singulos annos nobis legati possint in hac
re esse auxilio. lapsa hyeme sectiones corporis humani tres absolutae
fuerunt. Ottho Heurnius unicum secuit subjectum, idqve
seqvioris sexus. Falcoburgius vero, qvi Heurnium et diligentia
et in monstrando, docendo, secando, fidelitate longe
post se relinqvit, bina sexus virilis corpora aperuit et secuit.
Priori me interfuisse fateor, reliqvis vero per tempus non licuit;
Non enim sum tam ab aliis studiis otiosus, ut tota mente
in Medicum incumbere possim; Tua Excellentia, Venerandus Avus
et Curatores caeteri honorandi facile hanc dabunt veniam.
Adolfus Vorstius Botanicus hortum publicum necdum aggressus
est aperire, dubio procul brevi telam ordietur. Si qvae hic hortus
sinu suo foveret, seu semina, seu plantas, seu radices, qvas
desideraret cultissimus Excell. Tuae hortus, non cunctanter transmitterem,
dummodo vel literula signare nomina non dedignetur.
D. Elichmannus hic in re lauta est. Uxor Belgica et opes
splendidas et religionem impertita est. Bibliothecam instructissimam
sibi paravit, ornatam etiam trecentorum MSS. librorum
thesauro. Opusculum Arabicum publici dat juris: Nisi erro,
Pythagorae sententias. Limatissimum T. E. opus de Danica literatura,
seu Runica, sicut manibus Doctissimorum Virorum teritur,
ita ab omnibus cum opere politissimo, aeternae memoriae
dignissimum Viri nomen digne aestimatur. Petrus Scriverius,
inter Doctos qvi hic familiam ducit, usqve eo opus istud exosculatur,
ut ex illo in amorem devenerit et desiderium Effigiei Cl.
Dn. Auctoris, qvam inter monumenta Illustrium et Clarorum
Virorum qvae magno studio collegit, referre gestit. Eloqventiae
Professorem Marcum Boxhornium de literatura Antiqvorum

p.645
et monumentis saxo insculpi solitis pro lectione publica
disserentem, opus hoc cedro dignissimum ad testimonium honorifice
citantem audivi. Ubi id solum dubitationem mihi movebat,
qvod literas illas Runicas nihil aliud qvam Graecas, olim
usurpari solitas, diceret. Bibliopolae de chartae solum vilitate
conqveruntur, nam belgarum oculi paulum sunt delicatiores.
Sed, ne in longum excrescat Epistolae decens brevitas, verba ad
compendium referam. Nullus dubito, qvin et reliqvi Honoratissimi
Domini Affines et Excellentissimus Dn. Doctor studiorum
meorum specimina videre aveant, atqve adeo exigant, ut
temporis et sumptuum ratio sibi constet. Sed inpraesentiarum
ignoscant, qvod eo non sim defunctus munere. Qvandoqvidem
templum illud celebratissimum Dianae plusculis annis exstructum,
et erectum fuit; Annus unicus id effectum non dabit,
ut studiorum praeclara possint dari documenta. Interim me meo
non defuturum officio sancte polliceor. Excellentissimus Dn. Doctor
solus mihi restat exorandus, ut me studiaqve mea et omnia
suo favore, consiliis, authoritate, domi forisqve, qvemadmodum
huc usqve, ita et in posterum paterne sublevare velit. Ego
E. T. Virtutum, humanitatis, benignitatis et Clarissimi nominis
nunqvam non sum futurus praeco, admirator, cultor.
Deum T. O. Max. humillime veneror, ut larga benedictione
merita beneficiaqve, qvibus me familiamqve mactavit, in
T. F. refundere velit, sero in coelos evocet, aeternum florere
et vigere jubeat. Lugduni Batavor. MDCXXXVIII. X. Id.
Martias.
DCXLV.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Multis nominibus mihi literae tuae fuere gratissimae, dilectissime
Thoma, nam, praeter singularem tuum, qvem in
me spirant, affectum, luctuoso hoc rerum mearum statu, solamen
attulerunt haud leve. Gratum mihi fuit ex utrisqve (priores
enim tuae jam demum curatae) percipere, et de solita industria

p.646
Te nihil remittere, et insignem in Literatura Latina fecisse
progressum. Macte indolis optimae juvenis, et Parentis piae
memoriae vestigia sic presse premere perge; Patriae ornamento,
mihi reliqvisqve tuis qvin futurus sis gaudio, minus dubito.
Caeterum pro transmissis naeniis, ut et libellis reliqvis, gratias
ago maximas, referre ut valeam, allaborabo. Certo enim
Tibi persvasum habeas velim, inter tuos vix qvemqvam futurum,
cui affectu in te cedere decreverim. Ex posterioribus,
primo redditis, colligere mihi videbar, te, studio sacro vale
dicto, arti Medicae animum applicasse, qvod an serio facias,
scire percuperem. Si enim stat sententia huic immorari, non
intermittam, non consiliis modo, sed et ope, tam nobiles conatus
promovere. Nihil svadeo, sed qvo genius fert, seqvere.
Invita Minerva nullus unqvam praeclari qvid praestitit. Deus
te Spiritu suo sancto regat, et in vias ducat salutares. Status
rerum vestrarum mihi jucundus fuit intellectu; ex aliis dudum
percepi, care omnia ibidem comparari; sed ita fert rerum
hodiernarum conditio, nec impensae nimiae esse qveunt, qvae
bene locantur. Recte facis, valetudinis tuae, alioqvin infirmioris,
rationem qvod habeas diligentem. Nollem, te nimiis fatigares
pharmacis qvae nativum destruunt calidum, et vires
qvandoqve prosternunt. Alvi constitutioni occurres, si jejunus,
horis matutinis, passularum majorum pugillum comederis,
sub hausto jusculo; vel si hoc minus profuerit, pilulas qvasdam
familiares tibi compara, qvae, naturam stimulando et aperiendo,
officium suum faciunt, ut pilulas de Ammoniaco Qvercetan.
ex qvibus, si opus, bis singulis septimanis 3. vel 4. pondere
drachmae ante coenam caperes. Ipse, qvid ex usu futurum,
facile animadvertas. Sed cave, naturam, ad excretionem stimulantem,
impedias. Qvocunqve diei tempore consvetudo multum
potest. Juvaret, si singulis matutinis, anteqvam te studiis tradas,
ut et vesperi cubitum iturus, in loco secreto excretionem
sollicitares; etiamsi prima aut secunda vice non successerit, natura
tamen crebro sollicitata, tandem, sui qvod est officii, faciet,
cujus motum caute observa, et statis horis vacare haud desine.
De Elichmanno qvae scribis, mihi grata, sed qvod mei
memori plane obliteratam habeat, miror. Scriverium accedendi
si detur occasio, Virum optimum, meo nomine, officiose
saluta. Affectum in me suum abunde in libello de Typographiae

p.647
inventione declaravit, qvod ubi vidi, non potui non gaudere,
nugas meas tanti a Viris tam magnis fieri, et ut verum
fatear, vel ejus solius judicium non parum me animavit ad Literaturam
et Monumenta, qvae restant, elaboranda. Dabo operam,
ut grati erga ipsum animi mei publicum extet monumentum.
Iconem mitto, qvam expetere eum refers. Sed
qvis ego, qvi locum inter tam praeclaras mentes obtineam
Optimo Viro ut morem geras, offer. In charta meliori Literaturae
addo exemplum, qvod, si visum, adjunge. Qvibus
indiciis Boxhornius nostram Literaturam priscam Graecorum esse
colligat, ignoro. Utinam tibi daretur facultas, hac de re
cum ipso disserendi, forsan haurires ea, qvae ad nostrum institutum
haud parum facerent. Vir est, ut ex scriptis vidi, eruditus,
et in antiqvitatibus eleganter versatus, non animadversa
a nobis aut aliis forsan suggeret. Plantarum qvarundam ex
Catalogo horti transmisso notavi nomina; harum qvasdam,
qvae sine difficultate et tuo incommodo haberi possunt, transmissas
vellem in ver instans aut semine ut radicibus. Pretium
tibi numerabit bibliopola vester, Jacobus Marci, cui Literaturae
meae distrahenda 50. misi exempla. Nisi molestum, hominem
convenias, et ex divenditis, roges, mihi emat tractarum
qvendam Gallicum anonymi de Meteoris et aliis adjunctis;
Leidae edidit in qvarto Joannes Maire, ni fallor. Si
apud Vos degat Georgius Hilarii, elegantis ingenii juvenis, saluta
meo nomine, et pro transmissis Thesauri mei ornamentis,
Turbinibus inqvam et cochleis, gratias age. Probe enim
ad me devenerunt. Mitto pro transmissis Naeniis exiguum grati
animi indicium, qvod boni consule, et me, ut facis, amore,
literisqve, data occasione, invisere, perge. Laelius, qvi
has offert, stipendium Regium obtinuit. Ubi certi fuerimus,
qvo tua serio feratur industria, forsan non deerunt, qvibus
sublevari possit, atqve in eo ego totus ero: Dominus providebit.
Vale, 19. Iunii 1638.

p.648
DCXLVI.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Iam dudum justo pudore suffusus sum, qvod ita cumulate in
me beneficia tua conferas, ut beneficium accipere existimes,
qvum in hominem Clientem confers. Hanc divinam mentem
satis abunde mihi aperuit qvem per Dn. Laelium nuperrime adornasti
ad me nuntium. Parvum etenim fuit antea innumera
affectus tui in me dedisse documenta, nisi et in exteris me comitaretur
ardens ille in Clientem animi benevoli amor. Parvum
fuit qva consiliis, qva ope me sibi totum obligasse: jam etiam
prioribus majora superaddis totumqve animum tuum Plus qvam
paternum excutis. Summus ille arbiter humani generis pro meritis
tibi det gratiam: mearum enim non est virium digne aestimare
illa, qvae sua laborant magnitudine, qvamvis saecula viderem.
Id unice tamen agam, ut minimum sim magnarum tuarum
virtutum cultor indefessus, qvas merito mecum suspiciunt, qvotqvot
sive domi sive foris inter doctiores caput efferunt. Cujus
nominis depraedicator me praesente nuper extitit et noster Scriverius,
cui nomine tuo missum Literaturae Runicae exemplar
obtuli. Qvi acceptissimum hoc donum laeto vultu suscepit,
qvaevis officia et studia Excell. tuae refundens. Petiit, ut nomine
suo officiosissimam salutem et gratas gratias Dn. D. perscriberem.
Affirmavit se maximo olim suo commodo Calendarium
Excell. tuae perlegisse, nobis autem est gratulatus, qvod
talem lingvae et Antiqvitatum nostrarum nacti simus Vindicem
et indagatorem. Nonnulla exemplaria Joanni le Maire Viro
spectatae fidei et industriae, Bibliopolae primario, tradidi divendenda,
ex qvibus statim sibi exemplar praestinavit Cl. Jacobus
Golius Arabicae L. et Matheseos Professor. Eo autem pretio se
distracturum pollicitus est, qvo maximo posset, donec a Dn.
Authore certior redderetur. Interim ab eo Domini de Cartes
Tractatum Gallicum de Meteoris etc. qvem velle Tuam Excell.
ex literis cognovi accepi, qvem nunc ad T. E. delego. Plantas
autem seu semina signata una transmisissem, nisi id nonnullorum

p.649
seminum immaturitas vetuisset. Cl. D. Vorstius demonstrando
hortum ante ferias percurrit: Lectiones ob ferias jam dudum
suspenderunt Professores, haud dubie brevi retractandas. Initis
tamen statim feriis pro honoribus et privilegis in Medicina conseqvendis
publice hic disputavit ex Otthonia Practicus, cujus
positiones mitto. Egregie partes suas est tutatus. qvae laus alias
his locis insolens est. Qvid in mentem illi venerit divinare
non possum, qvod, domesticis Diis relictis, ad hosce se contulerit.
Rursus ad gratiarum actionem delabor, qvorsum me impellunt
partim communicatio Partis alterius Systematis
Medicinae sub Excellentia T. a Laelio defensae, qvovis thesauro
mihi charioris, partim de novo in me repetita affectus documenta,
qvae in studiis meis utramqve faciunt paginam. Exosculor
submisse oblatum ab Excell. T. Paterni animi pignus
et qvum videam decretum illi esse, mores illos benignissimos
usqve perseqvi, materiam isti animo suppeditabo. Mater mea
svavissima per literas mihi indicium fecit, institutum meum
de studio Medico mirum ad aures sibi accidisse, a qvo me variis
argumentorum momentis abstrahere sategit. Verum hoc
meum propositum, in qvod peculiari aliqvo instinctu affatus deveni,
nuperrime ad Honoratissimos dominos Affines per literas
detuli. Excellentiae Tuae hanc rem ita tum curae et cordi fuisse,
satis me docuerunt literae, qvas ab illa spei et auxilii plenas accepi.
Ad qvem igitur, velut ad sacram anchoram, confugio,
a nutu illius consilium velut auspicium petiturus: illi ubi meum
probavero institutum, securus ero. In hanc vero sententiam
et cognitionem me deduxit fortunae volubilitas, qua varie
mortalium res volvcre solet, cujus fortunae ludibria qvotidie oculis
nostris hic obversantur. Non pauci enim pulsi patria,
bonis fortunae omnibus exuti vitam aegerrimam tolerant. Praeoccupanda
autem esse fortuna lubricae tela exemplis his edoceor,
eo qvidem studiorum genere, qvod cultorem suum eximit
fortunae iniqvitati, etiam sub cursu nimium propinqvi solis. in
terra domibus negata. Deinde nec genius meus huc invitus fertur,
cui studio indefesso: blandiri est animus. Neqve tamen ita
huic curae me immergo, ut Philologiam et Philosophiam intactas
relinqam, nam et in his mea occupatur industria, qvas
veluti socias vel verius ministras superiori adjungere non abs re
erit, Aestivis hisce mensibus in aliqvalem plantarum cognitionem

p.650
deveni, qvas, ne memoria excidant, per hyemem ex
herbario meo vivo recolere possum. C. Dn. Walaeum Med.
Profess. Extraordinarium Virum perhumanum et affabilem conveni,
ut in authoribus evolvendis judicium illius exquirerem.
Anatomiam ille mihi parentis mei p. m. ante omnes commendabat,
cui ut Spigelii, donec, ex Italia qvae exspectatur, in
majori forma adveniat, adjungerem author erat. Deinde Fernelium
Sennerto in Institutionibus ut sociarem svadebat, et ita
qvidem, ut illum huic anteponerem. Tandem addendos censuit,
qvi singulas Physiologiae partes fusius sunt perseqvuti, ut
Cremoninum de calido innato, aut Sperlingerum. In Historia de
Humoribus qvi de hac materia solus scripsit Sancta Cruz Hispanum,
in reliqvis Physiologiam concernentibus sufficere Parentem
meum. Qvos autem desiderarem, sese lubentem usibus
meis concessurum spopondit, qvod ipso etiam facto statim
comprobavit. In te autem, Experientissime Vir, spes meae omnes
sitae sunt, cui me fortunasqve meas, studiaqve omnia commendo,
spe firma fretus, fore, ut consiliis E. T. ad studium hoc
feliciter perficiendum adjuver. Illa enim aura spirante vela ventis
dabo, et cursum per vastum hoc mare intrepidus dirigam.
Impetrabit V. E. sua intercessione et authoritate, ut eo usqve
sumptu stipendii Finckiani sublever, dones ad aliud admittar.
Interim me illi totum dedo, et jussis omnibus obseqvium commodabo,
cui omne a Deo felicitatum genus ex animo precor,
ut Patriae lumen et decus qvam diutissime supersit, vivat, floreat.
Vale Patrone benignissime, meqve in numero Clientum
tuorum porro numerare digneris. Lugd. Batav. An. MDCXXXVIII.
23. Augusti st.n.
Postscriptum.
Finitis superioribus literis commodum a Bibliopola Jacobo
Marci in pretium exemplarium ab illo amissorum extorsi Biblia [Bibblia ed.]
Svecica in illius nata officina, qvae Dn. D. nuper per literas
petiisse affirmavit. Nominatus Jacobus Marci summo exoptat
opere, ut sibi potestas fiat hac forma, hoc nitore, Biblia nostra
Danica excudendi. Iterum vale.

p.651
DCXLVII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Leidam.
Amoris et officii plenissimas tuas accepi, qvibus juncta Biblia
Svetica et Tractatus de Meteoris Gallicus, pro qvibus
gratias ut ago magnas, ita majores debeo, qvod in negotio
meo librario expediundo sedulum adeo et promptum invenerim.
Faxo, ut, me commodis tuis vicissim hic non defuisse, intelligas.
Recte fecisti, qvod a negligentissimo isto homine, Jacobo
Marci, Literaturam meam repetieris, et aliis tradideris distrahendam.
De pretio non sum sollicitus, vendant, qvanti
possint, et aeqvum judicent. Non tam qvaestum qvaero, qvam
ut ad manus doctorum delata, de nostris antiqvitatibus testetur.
Nec, nummis ut rependant, cupio; mittant saltem ex eorum officinis
qvicqvam, meis studiis aptum. Clarissimo Scriverio non
plane displicuisse gaudeo; multa enim Viro isti magno debeo
ob honorificam mei factam mentionem in vernaculo scripto de
Typographiae origine. Dabitur alias occasio ipsi scribendi. Seminibus
rarioribus colligendis, nolim, te nimium fatiges; paululum
in hortuli mei ornamentum misisse suffecerit. Rara nimis
et pretiosa non expeto; obvia mihi grata. via stat sententia,
Medico studio ingenium tribuere, non dissvadeo, sed
a DEO Optimo Maximo felicissima et faustissima qvaevis tibi
precor. Is conatus tuos dirigat in sui nominis gloriam et patriae
commodum! Ego nihil unqvam intermittam, qvo tam
nobilis tuos spiritus recreari posse cognovero. Cum Avo sedulo
agam, tibi ut stipendium prorogetur, usqve dum Regio gaudere
detur. Is etiamnum Roeschildiae haeret, ubi per aliqvot septimanas
commoratus est. Perplacet consilium, qvo Philologiam
et Philosophiam latriae jungere decrevisti; qvantum enim
usum, non solum in Medicina, sed et aliis disciplinis,
hae habent, dudum animadvertisti. Consilium Valaei saluberrimum
seqvere, et non poenitebit. num addo: Cum Pharmacopoeo
urbis celebriori, ut et Chirurgo, familiaritatem ineas,
velim, (si apud eorum qvempiam hospitium habere

p.652
haud licet) qvo, aliud qvasi agendo, per otium ab illo simplicium
omnium Medicis usitatorum cognitionem habeas, ab hoc
nobiliorum operationum et casuum inspectionem, qvibus te, a
severioribus defessum recreare valeas. In Chymicorum adyta
te suo tempore Gallia forsan deducet; qvocirca, ne copia
nimia obruaris, de hisce pluribus jam monere desino. Perge
modo, qvo coepisti, pede; ex alto benedictionem exspectabis.
Nova nulla jam narro, nisi qvod diem suum apud nos obierit
senex grandaevus, Resenius, Selandiae Episcopus. Londini in
Anglia, maximo Parentum moerore, epidemia lue abreptum
maximae spei juvenem, Christianum Brochmannum vos percepisse,
sat scio. Decumbit graviter affinis, D. Joh. Brochmannus,
Academiae Rector Magnificus, cum uxore optima, de qvorum
tamen restitutione spem foveo optimam. Vale. Hafniae
9. Octob. 1638.
DCXLVIII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Facit summa illa tua, qvam sancte semper veneratus sum,
humanitas, faciunt merita illa, qvibus jam dudum impar
succumbo, ut freqventiori scriptionis munere intrepidus etiamnum
defungar. Ita enim heroicae illae ingenii tui dotes et profusissimi
amoris in me et benevolentiae #tekmh!ria defixum stupor
detinent, ut criminis damnatum me censeam, qvotiens
sine teste aliqvo animi mei internuncium patior discedere.
Non diu est, qvum prolixiori scriptione negligentiae labem a
me eluerem, et pariter praesentis scriptionis materiem
exhaurirem pene omnem. Tractatum Domini de Cartes
Meteorologicum et Biblia Svecica curavi, ad Excellentiam tuam
ut devenirent. Plantarum semina, qvorum segetem magnam
penes me habeo, ubi primum per occasionem licuerit,
curabo ad Excell. Tuam ut deferantur. Neqve enim praesenti
literarum harum exhibitori Dn. Wilhelmo Lejel terra iter emetienti
sarcinam hanc injungere sum ausus. Cujus internuncii indicium

p.653
mihi fecit Cl. Dn D. Elichmannus, qvem alias nomine
Excellentiae tuae salutavi, alias de pilulis conveni suis, qvas
magno successu hic omni morborum genere laborantibus
exhibet, qvarum admirandos effectus satis mirari non possum.
An tale universale remedium dari possit: an illud ex genere vegetabilium,
an Mineralium constare debeat, lubentissime a limatissimo
tuo judicio edocerer. Morborum enim diversitas tam
ex causis diversis, qvam ex subjectis dependens, diversitatem
qvoqve reqvirere videtur remediorum. Meorum autem studiorum
rationem proximis, qvas cum fasciculo ad Ex. T. dedi,
literis submisse exposui, a penu tuae sapientiae consiliorum adminicula
avide exspectans, qvae ubi sub venerint, de onere levato
mihi gratulabor. Proxime elapsa sabbathi die in Nosocomio
publico, qvo his in singulas hebdomadas confluunt sculapii
alumni et Professor Medicinae Practicus, ut in morborum naturam,
causas et remedia inqvirant, sectioni cadaveris human
interfui. Occupabamur investigationi causae mortis latentis,
verum ex principalioribus partibus, qvae praeter naturam se haberet,
invenimus nullam, qvare causa in spiritus vel humores
referebatur. Verum internuntius abitum minatur, et, ut filum
orationis abrumpam, compellit, qvare reliqva seqvuturae occasioni
reservabo. Vale Maecenas Honoratissime, et me porro
tuo favore dignare. Lugd. Bat. 3. Octobr. st. n. 1638.
DCXLIX.
OLAVS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Leidam.
Ex tuis 13. Octobr. exaratis, 20. vero Decembr. ad me
delatis, Te nondum eas accepisse percepi, qvibus
prolixe ad primas tuas respondi. Doleo tam negligenter
et segniter res nostras curari. Tradidi eas juveni Studioso
Christiano Petri filio, ad vos ituro. Si nondum acceperis,
de homine inqvire, ac cepti rationes ut reddat, aderant
et a Matre Tibi inscriptae. Verum tempestatibus et flatibus
adversis, in freto Croneburgico aliqvot septimanis detentum

p.654
eum fuisse, demum intellexi. Scripsi vice secunda cum Hortulano
Nobilissimi Nicolai Trolle, qvem Tibi eo nomine commendavi,
qvod semina, bulbos, plantas, frutices, aliaqve herilis
horti ornamenta conqvisiturus, hortorum vestrorum praefectis
innotescere discupierit. Sed et is re infecta adversae tempestatis
remoris impeditus, ad nos reversus, literas reddidit. Pro
rebus meis ex voto expeditis, iterato gratias ago et nisi meas ad
te jam delatas existimarem, ad singula prioribus tuis literis contenta,
fusius responderem. Pilulas Elichmanni qvod attinet, de
iis [is ed.] olim cum Authore, dum apud nos esset, egi. Asserebat basin
esse qvasi cremorem qvendam ex Thermis (Aqvensibus, ni
fallor) destillatione collectum, qvi vi insigni polleret obstructiones
aperiendi et abstergendi, a mineralium spiritibus procul
dubio profecta. Hanc vero basin varie aliis adjuvantibus, corrigentibus
et dirigentibus, pro ratione instituti, se affectui appropriatam
reddere addidit. Sed qvod universales sint hae pilulae,
omnis generis affectibus et complectionibus dicatae, vix mihi
persuadeo. In morbis chronicis e viscerum obstructionibus
et cachexia ortis multum posse credo: qvamvis mihi noti sint,
qvi in talibus affectibus nullo cum successu iis usi sint. Misissem
anniversariae meae Disputationis exemplum, nisi celerioris
ordinarii internuncii id recusaret ratio. Grata mihi qvae in Nosocomio
observasti, si qvae porro occurrant rara, mone. Vestratium
Anatomicorum De Venis Lactes qvae sit sententia, easqve
an demonstrent, scire percuperem. Vacavit apud nos per
qvadriennium stipendium Medicum Regium; qvicqvid interea
repositum, tibi ut procurem, allaborabo. Negotiorum moles
me plura volentem retrahit. Te igitur per totum novi hujus
anni decursum prosperrime valere cupio. Hafniae 7. Id. Jan.
1639.
DCL.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Nuperrimae cum Wilhelmo Lelio et ante has cum fasciculo librorum
an ad Ex. T. sint recte prolatae eqvidem ignoro.

p.655
Exinde tamen ab officio debito scribendi non absterreor, cum
ex hac importuna forsan interpellatione a facilitate tua de facili
veniam sim impetraturus. Plantarum semina, qvalia in Autographo
E. T. habentur, commoda hac occasione tranmitto,
qvorum v. copia mihi fieri non potuit, nota ad marginem signavi.
Obnixe v. peto, velit qvidvis huic homini imponere; sufferet
enim, et ea, qva par est, diligentia curatum reddet. Hoc
enim omne pro servitio illi debeo. Qvid vero rerum agat Medica
nostra Facultas, brevibus exponam. Elapsa septimana cadaver
cujusdam facinorosi publice dissecuit Cl. O. Heurnius. In
qvo peculiare nihil observavimus, nisi qvod musculi Pyramidales
desiderarentur, et ejus rei causam dedit Heurnius, qvod recti
Musculi sua carnositate vicem illorum subire possent. Ideoqve
etiam finis musculorum rectorum plane erat carnosos adinstar
principii, qvod alias insolens praedicabat Anatomicus.
Hepar illi inusitatae magnitudinis, adeo ut dexter tantum lobus
magnitudinem vulgaris hepatis excederet. Lienem fateor me
non unqvam majorem conspexisse. Scilicet fuerat ille plethoricus,
qvod venarum amplitudo et arteriarum exilitas indicabat.
Professores Practici in singulas septimanas bis studiosos Medicinae
in Nosocomio publico ad praxin manuducunt, habito diligenti
morborum et remediorum examine. Qvorum in gratiam Catalogus
hic, qvem F. T. mitto, Pharmacopoei et horti Nosocomici,
jussu Magistratus est editus. vatuor ex studiosis Medicinae
deliguntur singulis septimanis, qvi qvotidie aegros illos
visitent, et medicamenta, a Practico et studiosorum concilio
prae scripta, ut exhibeantur, efficiant. in imo Theatrum
ibidem Anatomicum exstruxerunt, in qvo cadavera morbosa defunctorum
a Chirurgo praesente Medico aperiuntur et examinantur.
Vidi nuper cadaver cujusdam Holsati dissectum, qvo
ex gravi percussione lateris dextri versus dorsum in tribus primis
costis spuriis flatulentum oedematosum tumorem habuerat,
ex qvo in musculis gangraena et in illis costis caries effecta fuerat.
Illud saltem admirabile in illo fuit, qvod in mediastini
intercapedine vomica existebat crasso pura repleta. Similis etiam
sterno sub pleura insidebat eo loco, ubi mediastinum connexum
erat vomica affectum, ita ut inter sese duae hae vomicae
communem aditum haberent. Vidimus et alium casum: Paulo
post aperuimus aliud cadaver cujusdam tabifico morbo

p.656
extincti, nomine Thomae Gvalteri, cujus lien densissimae erat
complexionis, coloris valde nigricantis et prorsus exsangvis.
Hoc supra naturam aderat, ut ovi columbini magnitudine appendix
ipsi subtus adhaereret, exiguis simul qvibusdam excrescentiis
ei ad latera adsidentibus. Appendix v. haec eandem cum
liene substantiam, eundem colorem habebatque Reliqva v. viscera
mediocriter sese habebant. Dum haec tractant Practici,
Joh. Walaeus nobis privatim operam dat in Collegiis tam Institutionum,
qvam Practico disputatorio, qvorum primo intersum,
alteri, ne confunderer multitudine negotiorum, interesse ex
re mea non fuit, nec svasit ipse Walaeus, sed duxit consultum
hoc negotii differri in aliam occasionem Johannes Laelius nobiscum
vivit, propter aegritudinem tamen hactenus Medicis
nullis praesens adfuit exercitationibus. Disputationem Ex. T. Diaeteticam
adeo impense concupivit Cl. D. Elichmannus, ut vix
potuerim meum exemplar ab illius vi vindicare. Verum diutius
nolo festinantem nuntium morari, qvare filum abrumpam,
Excellentiae T. liberisqve lectissimis felicissimum et florentissimum
annum, cujus exordia nunc nobis sacra sunt, animitus
precatus. Dabam raptissime, ut ex contextu literarum apparet,
Lugd. Bat. 4. Jan. 1639.
DCLI.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Interpellator sum parum commodus, qvi tempora Tua moror
et publicis commodis et Epithalamiorum sacris destinata.
Spero tamen veniae futurum locum, qvod crebriori scriptione
tuam benevolentiam studeam conservare Praeterita proxime
hebdomada bis canem privata industria dissecuimus, ut venarum
lactearum originem serutaremur. Aderat antiqvorum
fautor strenuus pariter et doctus, Cl. Vorstius, cui illud pro commento
erat, qvod qvaerebatur et monstrabatur. Distincte tamen
videbantur candicantes hae venae in mesenterio et intestinis tenuibus,
distinctae a meseraicis. Arterias non esse, quod Galenus

p.657
videtur inuisse, ideo concedebat nobis qvod pulsu carerent.
et utrumqve vas distinctum appareat. Pro nervis argumenta
ursit [!?], qvia et mesenterium et intestina tenuia sensum habeant,
et nervi qvoqve medullam molliusculam recondant, qvod
in cerebro videre est et spinali medulla. Visum tamen nobis
fuit, nervos liqvidum humorem hujus commatis non continere,
nec disparere emortuo corpore. At ille fidem nobis denegaturum
affirmabat, donec origo et insertio in hepar, truncusqve
monstretur, id qvod difficile factu est, qvum extincto animali evanescant
cito propter morientis dolores. Facilius forsan posthac
insertio patebit, qvando sine mora ulla ad glandulam mesenterii
magnam cultros promovebimus, in qva harum venarum
fit concursus. Hanc enim per pancreas intellexit Asellius,
qvod male alii de substrata ventriculo glandula acceperunt. Et
certe qvum illam in transitu secaremus, non absimilem chylo
liqvorem deprehendimus. Mirum autem mihi visum est, qvod
nuper Amstelodami ex Tulpio Anatomico insigni audivi, in sectione
cadaveris strangulati publice hyeme praeterita facta, qvinto
post die venas lacteas apparuisse: cujus eqvidem causam ignoro,
nisi in obstructione harum venarum in hepar desinentium
lateat, et cruoris egressu. Cupio hac de re a Te erudiri. In altero
cane ob defectum alimenti inconspicuae erant, nisi fibrillas
albicantes admittamus, qvas semper pingvedo comitatur. Tres
ille renes habuit, duos in dextro latere, invicem sibi impositos.
Alterius renis parenchyma absumtum, cujus locum occupabant
vermes duo digitum crassi rubicundi, in gyrum intorti, sive ex
corrupto parenchymate nati, sive ex impura aqva, qvam saepe
canes bibunt. In sectione Apoplectici cujusdam nupera, observata
fuit in sinistro cordis ventriculo pingvedo in arteriam
venosam adscendens, ubi cum ejus orificium clausisset, in duo
cornua dividebatur ad similitudinem literae Pythagoreae. Si, ut
volunt, a causa frigida concrescat pingvedo, mirum certe in
calidissima regione adeo luxuriare. Inter magnos Viros Salmasium
et Vorstium lis orta est literaria, scriptis ultro citroqve
dirimenda. Dulcis ea est, qvia de Saccharo, an nempe nostrum
idem sit qvod antiqvorum, de qva controversia actum ab
illo in exercitationibus Plinianis, ubi saccharum priscis celebratum
ex arundine credit fuisse, arboreae magnitudinis et Mambu
ab Indis vocari. Differre qvoqve viribus, qvia antiqvorum

p.658
saccharum fuit #eu)koi!lion ex Dioscoride, h. e. ventris morantis
incitamentum, qvod oculorum obscuritatem absterserit,
qvod renes et vesicam juverit exulceratam. Saccharum praeterea
illorum siticulosum non fuisse, teste Galeno, sed sitim sedasse,
adeoqve pro potu inserviisse. Mannam vero nostram
potius pro saccharo veterum accipit, qvia conveniunt pleraeqve
notae. Cl. Vorstii responsiones non vidi, dubio procul eruditas,
qvia Vir est solide doctus. In his ego minus adhuc versatus,
putarem cannas magnitudine variare pro terrae coeliqve
varietate. Satis longas olim apud Parentem meum videre me
memini. Si parvis magna componere licet, Malva nostra humilis
est, Indica vero, qvam in hortis vidi, major et arboreae
proceritatis. Nescio tamen an eapropter qvoqve viribus differant.
Nostrum qvoqve saccharum ad sollicitandam alvum enematis
miscetur. Ophthalmicis aqvis saccharum nostrum feliciter indi
ex Medicis audivi, et pro siti vinum saccharo edulcoratum
strenui potatores hauriunt. Sed qvid ego sus Minervam. Nollem
dubiam mentem meam Salmasius subolfaceret, alioqvin
amicitia illius, qvam magni facio, facillime exciderem. Egre
enim fert aliter sentientes. Arbiter summus Te cum liberis
lectissimis, et lectissima Virgine sponsa perpetuo florere jubeat
et dulce conjugium post tot luctus Tibi largiatur. Vale. Leidae
26. Apr. 1639.
DCLII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
In spem erigor repetitas jam aliqvoties literas Tibi non ingratas
fore, qvanqvam an rectae sint curatae, qvas prioribus
mensibus misi, dubitari cogar. Torporem ferentium damno,
inprimis qvi semina Tibi destinata diutius justo occultarunt,
ut veris commoditas jam sit transmissa. Interea licet fortuna
et aliorum negligentia conspirent, de meo tamen officio nihil
remittam. Dum lineas has ad Te meditor, commodum

p.659
qvasi dato signo ex Phoebi cubili seu occidentali India mercibus
pretiosis onusta navis appulit. Miserat cum illa ad horti
Academici ornamentum Vir Excellens D. Piso Archiater Mauritii
Auriaci, Indiae Occidentalis Gubernatoris, rararum aliqvot
plantarum semina, siliqvas bene magnas arboris Cassiae,
exuvias serpentis, et frustulum arundinis saccharini. Plantarum
semina nonnulla a Laelio missa credo. Siliqvam Cassiae
arboris unam ego transmitto, qvam aegre hortulano extorsi.
antum ex literis Cl. Vorstij intellexi, experimento compertum
fuit, nullam purgandi vim huic Cassiae inesse, secus ac
vulgo creditum, qvod solet hujus Cassiae dosin imminuere
propter putaticiam facultatem excellentiorem qvam sit orientalis.
Hisce arboribus consitas esse integras apud Brasilianos sylvas
ibidem narratur, et siliqvas earundem a vento inter se collisas
tantum strepitum edere, ut praeternavigantes terreantur. Qvantum
oculis observare possum, occidentalis haec ab orientali differt,
haec rotunda, illa plana magis est. Alia jam nunc non
occurrunt qvae tu curiositati immensae satisfaciant: nam ovum
Struthiocameli, qvod penes me est, in Tua Technicotheca instructissima
suspensum memini, et seminum rariorum curam, in
qva cupidum animum exerces, Ver poscit. Interea feliciter vale,
et si me porro inter tuos numeraveris, sublimi feriam sidera
vertice. Raptim Leidae 1. Jun. 1639.
DCLIII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Leidam.
Nimis, mi Bartholine, in tuum amorem et promtitudinem pecco.
Aliqvot a te jam literas teneo, qvibus hactenus non
respondi. Causa vero hujus dilationis frater fuit Casparus Bartholinus,
qvi indies ad vos abitum meditabatur, sine meis vero
ad Te venire piaculum duxi, sed nescio qvae mala fortuna et
hoc verterit. Dum enim itineri accinctus me de literis compellat,
avocor subito extra urbem ad Nobilem faeminam, Hemiplexia
laborantem. In cujus cura dum occupor, ipse discedit,

p.660
ego spe mea cado. Domum reversus iterum a Te et
Loelio literus invenio, qvibus jam per ordinarium Tabellionem
respondeo, ne me Tui plane oblitum existimes. Caeterum plane
Tibi persvasum habeas velim, in maximis meis occupationibus,
literis uis jucundius nihil mihi contingere posse, tum
qvod animum curis defessum magnopere recreent, tum qvod
egregiis observationibus utplurimum scateant. Cum igitur interpellari
jucundius nunqvam possim, officioso excusationis munere
supersedere posses. Miror de Venis Lacteis multos tam
literatos tam celebres sensibus et oculis propriis adeo diffidere.
Res tam clara, tam splendida, tam necessaria ad varias difficultates
Anatomicas enucleandas, qvem non alliceret? Sufficienter
a vobis frigidis illorum effugiis responsum. Qvid? etiamsi
venarum lactearum nunqvam demonstrari posset origo et
insertio, an propterea oculis omnium obvia negare possunt?
De usu forsan illis assignato dubitaverit qvispiam, donec ortus
et progressus demonstretur, sed de re ipsa nullus nisi caecus.
Animo discendi cupido abunde satisfecit Asellius cap. 19. usqvedum
dies meliora et certiora doceat. Praestaret inventis addere,
et jactis bene ab Asellio fundamentis jugi inqvisitione accuratiora
superstruere. Tulpii observatio digna notatu: rationem ejus
rei a Te adductam non satis asseqvor. Obstructio enim harum
venarum in hepate desinentium, impedire qvidem potuit
ingressum lactei succi ex chylo elaborati in Hepar: Sed egressus
sangvinis in chylum qvorsum? Qvid si suffocati violenter,
cum diu doloribus non torqveantur, Hepatis tractum habeant
nullum, unde in vasis lacteus succus remanet inexhaustus.
De pingvedine in sinistro ventriculo cordis Apoplectici observata
qvid dicam? Non multum abludit ab eo, qvod Anno 1608.
Basiliae in dissectione Phthisici cujusdam observavi. Praeter alia
ex utroqve cordis ventriculo, carunculae. qvaedam interius albicantes,
exterius colore rutilo emergebant, figura pyramidali,
peculiaribus fibris in ipsis ventriculis radicatae, per vasa cordis
ramulos suos dispergentes, digiti minoris crassitie, longitudine
sesqvipalmae. Qvid si illud a Tulpio observatum, non vera
pingvedo, sed ejusmodi corpus albicans extiterit. In Phthisicis
et Hydropicis haud raro ejusmodi reperiuntur. In eodem
subjecto ad dextrum Renem duae ferebantur venae emulgentes,
altera pollicis crassitie, minor altera. Controversia inter Salmasium

p.661
et Vorstium de saccharo procul dubio cedet in Rei literariae
magnum emolumentum: ita enim veritas elicitur, et aliis
de iis meditandi occasio suppeditatur uberior. Pro transmissa
Cassia Americana gratias ago ingentes, inter fructus rariores locum
in Museo meo obtinebit haud postremum, tui nominis titulo
superbum. nam siliqvam antea dono D. Sperlingii obtinui,
verum nec tam grandem nec tam pulchram. Ejus mentionem
facit Nierenbergius lib. 14. Hist. Natur. c. 88. Nisi in
arboribus proveniret, dubitarem an esset phaseolus Brasilianus,
qvem describit Clusius lib. 2. Exot. cap. 12. et ex eo de Laet
lib. 15. Ind. cap. 50. praesertim cum ea destituatur facultate
purgatrice, qva praedita est Cassia. Sed dissectio docebit an ad
Cassiam referenda. Adjunctas haud gravatim ad Dn. Laelium
procurabis data oportunitate Hilarium et Michaelium amice
saluto. Vale et ut facis amare perge. Hafniae 28. Junii.
1639.
DCLIV.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Excellentissime Vir, Fautor et Promotor
honorande.
Hafniam.
Mihi inprimis gratulor de consveto tuo in me affectu, qvem
per optatissimas literas mihi voluisti perennem, et de qvo
frater meus mihi spem fecit minime dubiam. Ego vero
mei duco officii premere, qvod coepi, et de diligentia in scribendo
nihil remittere, certus tuis occupationibus nullam moram
allatum iri. Inprimis vero id Excell. Tu in praesens duxi significandum,
magno literarum et Antiqvitatis nostrae damno humanis
ereptum D. Elichmannum, magnum tui et Patriae aestimatorem.
Ovi, nuperrime ipsi cum adessem, more suo totum se
in humanitatem componens varios ultro citroqve de Patria ejusqve
Antiqvitatibus sermones habuit, magno meo commodo,
Subinde ubi tu injecta mentio, fausta omnia E. T. apprecaturus,

p.662
ut fit, schyhos [!?] non semel siccandos mihi propinavit, et
qvovis modo animum suum depromsit. Sed praeter omnium
spem, cum tertiana affligeretur, 18. Augusti circa vesperam,
subito concurrentibus aliis symptomatis, exstinctus est.
intestatus. Qvod factum nollem. Speraveram enim fore, ut
si testaretur, nobis lucubrationes suas Patriis antiqvitatibus insumptas
legaret. Sed spem intervertit urgens fatum. Ubi primum
dabitur occasio viduam conveniendi, cum ea hac de re
agam, et MSS. libros Islandicos, numero non paucos, certo,
si fieri possit, paciscat precio. Nec enim ex re esset Patriae,
alienis oris istos distrahi, qvi ad illustrandas nostras antiqvitates
magnum: momentum afferrent. Praeter haec Patriae ingentem
illum MSSorum Arabicorum et Persicorum thesaurum,
qvibus superbit Bibliotheca Elichmanniana, optarem. Fando
accepi viduam Magnati cuidam certo pretio oblaturam MSS.
omnes, qvos ingentibus sumptibus ex Arabia et Persia sibi defunctus
paravit. Existimo vero hic non defuturam Regiae Majestatis
liberalitatem, alias in literas pronam. Ego affectum meum
in defunctum exiguo monumento testatum feci, qvi apud
omnes triste sui desiderium reliqvit
Ante ferias dierum canicularium pro Laurea Doctorali
disputavit Henricus Citadinus, olim Cl. M. Olai Tormii domesticus,
cui, meo judicio, ad ingenii felicitatem nihil deest,
praeter modestum de Clarissimis judicium. In ipso disputationis
actu parum viriliter se gessit. Cum enim Chirurgus qvidam
sat peritus contrafissuram prolato cranio dari ad oculum
ostendisset, et alia insuper Galeni loca inculcasset, praeter, Non,
non, nihil qvidem respondit, omniumqve experientiarum sidem
rejecit, nisi qvae vel ipse observasset, vel cujus causam
sciret, toto auditorio in risum et plausum soluto Ut taceam,
qvae de mera putredine pestis causa thesibus inseruit, contra
recentiores qvidem plerosqve, sua tamen probabilitate non
destituta. Theses ipsas ipsius Authoris rogatu Tuae Excell.
mitto, omnem a DEO felicitatem Tibi Conjugiqve et liberis
lectissimis a DEO precatus. Vale Vir aeternum amande,
meqve sub tutela tua porro fove. Raptim Leydis Batavicis
31 Augusti An. 1639.

p.663
Venit jam ex Scania Practicus qvidam Nobilitatis Scanicae,
qvi Lauream Doctoralem ambit; privatim vero et disputabit
et promovebit. Qvid patria de talibus male sit merita,
augurari neqveo.
DCLV.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Leidam.
Qvas per Petrum Vilhadium misisti, probe accepi 1. Octobris,
una cum disputatione Hupausii apud Vos privatim habita,
pro qva gratias ago magnas. Elichmannum diem suum
obiisse, doleo; mihi enim erat amicus, et ab eo, priscam nostram
lingvam concernentia, rara qvaedam exspectavi. Sed ita
erat in fatis, tandem hinc migrandum. Qvod etiam exemplo
suo nuper apud nos docuit Magnificus noster Cancellarius Christianus
Frisius, qvi non sine insigni Academiae et multorum literatorum
detrimento, eodem die, qvo tuas accepi, febri
maligna extinctus est. Vilhadio, qvo possum modo,
opera et favore adero, cum juvenis modestia et probitas
id mereri videatur. Caeterum qvas te per Elzevirium misisse
scribis nondum vidi; huc qvidem appulit ex ejus familia qvidam
qvem de literis a te ubi convenirem, respondit, se qvidem
fasciculum ad me accepisse, sed in cistula reliqvisse, qvam
prima commoditate exspectatque ubi accepero, prima data occasione
respondebo. Nuper Patavio ad me scripsit Henricus Fuirenius,
totius itineris Italici rationes exponens, sed de Academiae
statu nihil, qvia eum nondum exploratum habuit. Dolet, se
tantum temporis Lutetiae Parisiorum trivisse, et ad Monspelienses,
qvos in transitu visitavit, non ivisse: ejus enim Academiae
commoditatem, tam ob exercitiorum freqventiam, qvam
ob aeris salubritatem et exspensarum moderationem, commendare
satis non potuit: qvod significare lubuit, ut, si aliqvando
in Gallias transitum meditareris, qvid tibi agendum, diligentius
expenderes. Vale, et, ut soles, me ama. Salutat Te
uxor, nostriqve omnes. Hafniae, 11. Octobr. 1639.

p.664
DCLVI.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Leidam.
Tandem tuas 31. Augusti datas. et per Elzevirium transmissas,
11. hujus accepi. De Elichmanni, amicissimi mihi
Viri, obitu retulerunt; graviter certe me affecit inopinatus
iste casus; exspectaveram enim ab eo qvam plurima, ad
priscae nostrae lingvae instaurationem spectantia, de qvibus coram
mecum egit. MSS. ejus qvod attinet Islandica, anteqvam
de iis redimendis transigatur, Catalogum eorum huc transmittere
e re esset, ut constaret, an qvippiam teneret, qvod
aut nobis non visum antea, aut momenti alicujus esset. Ame
qvamplurima habuit, qvorum #au)to/grafa adhuc teneo. Idem
sentio de Arabicis et Persicis; ex qvo enim nobis ereptus
est Magnus Academiae et Literatorum Patronus, Dominus Cancellarius,
rari erunt in Aula, qvi Regem ad haec redimenda
permovebunt. Pro transmissis Epigrammatis, ut et disputatione
Citadini gratias ago. Dum apud nos vixit, ingenio mihi
visus est plane Gallico, hoc est, levi, desultorio et procaci.
Ad Vos confugiunt, eo qvod Clarissimus Dominus Decanus
Facultatis nostrae, Avus tuus, in hac decrepita aetate promovendi
labores subterfugiat, et ipsi sumptibus deterreantur.
Mitto anniversariae disputationis exemplum; boni consulas, rogo.
Restat jam unica de medendi methodo, qvam ubi absolvero,
siqvis apud Vos esset Typographorum, qvi, in forma octava
aut duodecima, eas, simul in Medici Enchiridii normam
redactas, praelo suo recudere vellet, post adhibitam limam,
facile consentirem. Tu animos eorum tenta, et rescribe.
Qvod si le Maire, pro tradita Literatura, qvidpiam suis typis
expressum remittere vellet, mihi gratum foret; qvid et
qvantum, ipsius arbitrio relinqvo. Val. Hafniae, 26. Novembris,
1639.

p.665
DCLVII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Pro transmissa, nuperrima occasione, Disputatione anniuersaria
gratias, qvas tua merentur, ago maximas. Operis
dignitate et tuo jussu permotus, uni atqve alteri nostrorum
Typographorum cum debita auctoris et operis commendatione
obtuli, et, si vellent, facile impetraturos ab auctore novam ejus
operis editionem minori forma, spem feci non dubiam.
Conditionem non repugnanter amplectuntur, nec hanc opellam
refugit noster le Maire, si prius opus consummatum videret,
et paulum a cudendis libris Cl. Salmasii praelum ejus vacare
posset. Catalogum Bibliopolii sui commoda data occasione
T. E. per me mittet, ut pro tradita ipsi Literatura Runica,
qvos velis, excerpas. Auctio Bibliothecae Elichmannianae circa
festum Pentecostes habebitur. Islandica MS. non habet,
praeter Poetam qvendam antiqvum, et Mythologiam seu de Diis
veterum Danorum, qvam memini me apud ipsum adhuc superstitem,
in latinum idioma semi-versam vidisse. Ejus vero
a)uto/grafa nulli patent, ab amicis diligenter custodita. Catalogum
ejus Bibliothecae typis exscriptum mitterem, nisi commoda
occasio prohibeat, hoc praesertim tempore, qvo nullae
naves, Ordinibus prohibentibus, ad vos transcurrunt. Sunt
hic ex Bibliopolis aliqvi boni Viri qvi Anatomiam Parentis mei
elegantibus typis recudere sollicitant; nec enim alius liber magis
in his locis distrahitur. Figuras aere incisas modo consectas
habent sat accuratas, ut mihi indicat Cl. Walaeus. A me vero
petierunt, Walaeo interprete, ut hinc inde paucis adderem novas
observationes et opiniones, qvas aetas haec post Patrem tulit,
praesertim Asellii et Haruaei, qvorum figuras qvoqve expresserunt.
Vix possum horum petitionem et illius authoritatem
subterfugere, praesertim cum eam alias opellam ab alio efflagitarent,
qvod periculo fieret Parentis mei. Contuli recentiorum
observationes, Riolani, Spigelii, Asellii, Harvei, Zacuti,
Hofmanni et aliorum, qvos vel ipse habeo, vel mihi a D.

p.666
Walaeo, copia est facta. Novas vero observationes paucis tango
easqve non omnes, sed alicujus momenti, et si subinde a
Patre meo divortium faciunt, ut fecit in Collegio suo Anatomico
P. Laurenbergius more suo Patri infensus, brevissima responsione
Parentem vindico. Operis vero censorem, anteqvam edatur,
se D. Walaeus obtulit, festinant enim et urgent editionem
Typothetae. Nihil tamen sine authoritate tua agere certum est,
Vir Excellentissime, cujus super hac re judicium et qvid velit
vel addi vel omitti, obseqventi animo exspecto. In subjectis
hac hyeme dissectis nihil rarum observavimus, nisi qvod subjecti
foeminei testes plane fuerint maculosi, nigris maculis subinde
exstantibus, et ileo intestino adnata sit #a)po/fusij
qvaedam penis virilis magnitudine et figura. An haec in prima
conformatione, an postea in lucem editae acciderint, ignorare
se fassus est Falcoburgius. Duo praeterea hoc mense monstra
tulit urbs nostra, foetum bicipitem mulier, et vitulum bicipitem
vacca; ille amplius mense uno supervixit. Vale Fautor
et Pater venerande, cum conjuge et liberis lectissimis, meqve
clientem solito amore dignare. Cl. D. Moth officiosam salutem
T. Cl. per me transcribit, qvi nobis praesens est, et nullo non
officiorum genere mactat. De Patria invisenda vel relinqvenda
adhuc ancipiti consilio vacillat, dignus meliori sorte. Raptim
exarabam Leydae 27. Martii 1640.
DCLVIII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Leidam.
Pro praestita opera in commendandis nostris Institutionibus
Typographis vestris, est, qvod gratias agam. Si Deus vitam
et valetudinem concesserit firmam, summam iis imponam
manum hoc anno, unica namqve restat disputatio qvod ubi
factum, si adhuc ibidem perstiteris, ad te integrum tractatum
transmittam. Catalogum Le Maire ubi videro, qvosdam annotabo
libros, qvos pro Literatura remittere potest, si ipsi
visum, Gratum auditu est, qvod Parentis tui Opera Anatomica

p.667
recudere tentent vestrates; gratius, qvod iis revidendis et locupletandis
operam tuam impendas; nec enim vellem, a peregrino
qvodam hanc Tibi praereptam laudem. Ita Columbi Anatomiam
observationibus locupletavit Posthius, Parentis junior
Bauhinus. Macte egregio hoc ausu, qvi tuam industriam omnibus
in patria commendam reddit. Forsan ex usu esset, ut tua additamenta
charactere alio a textu excuderentur. Harvaei observationes,
qvamvis arrideant qvibusdam, easqve approbare videam
Dominum des Cartes, ab aliis tamen exploduntur, et justo
tractatu eas refutavit in Anglia Primirosius, qvem an videris
nescio; ego ex Anglia adferri curavi. Qvod eo nomine non
moneo, qvod exclusas ejus observationes velim, sed ut etiam
moneatur, qvid Primirosius in eis desideret. Memini mt apud
Parentem tuum piae memoriae vidisse eleganter depictas rararum
suarum observationum figuras, qvas aeri insculpendas magnopere
desiderabat: has si habere et jungere posses, ad operis elegantiam
multum faceret, tum qvod capsulas atrabiliarias
aliaqve, a Parente tuo inventa, eleganter expresserint. Si ipse
non habeas, aut inter Parentis adhuc latitant scedas, aut ad
Hallervordium transmisit. Effigiem ejus, sat scio, addes. Cum
hic publice in sceleto nostro tractatum parentis tui explicarem,
in cranio nostri sceleti in ipsa sutura lambdoidea sex inveni
ossicula, tria qvidem in dextra ejus linea, tria in sinistra, in
utroqve cranii tabulato tam exteriori qvam interiori conspicua,
ampliora et magis conspicua in interiori qvam exteriori lamina;
qvae ab aliis non memini observata aut descripta. In superficie
convexa cranii minora apparent, et suturae dentibus majoribus
dilatatis ita implicantur, ut non nisi diligenter inspicientibus
appareant. Horum infimum in hoc cranio ad processum mamillarum
situm est; medium paulo supra, vix dimidii digiti intervallo;
tertium longius aliqvanto a secundo distat. Figurae
sunt variae, triqvetra, ovalis, incertae. In sinistro lambdoideae
ductu majora, qvam in dextro; Maximum pollicis ungvem
non superat. Inveni primum anno 1628. Parente tuo adhuc in
vivis, eiqve ostendi, qvi mirabatur non animadversa a se aut
aliis, cumqve dubitaremus, an peculiare esset huic cranio,
alia lustravimus et invenimus, sed magnitudine, numero et
figura differentia. Meminit Andernacus lib. de Vet. et Nov.

p.668
Med. pag. 209. cujusdam ossis triangularis in vertice, ad formam
lapidis, piscis ciprini; sed haec ossa non in vertice sed occipite
sita sunt, et tam situ qvam numero differunt, nec foras
prosiliunt salpello tacta, qvod de suo asserit. Haec non potui
non referre, ut aliqvid etiam in commune conferrem. Mothium
meo nomine vicissim saluta. Nova haec addo, ad extraordinariam
professionem Anatomicam huc Rostochio vocatum D. Simonem
Pauli, qvi nondum huc appulit, licet ante brumam
pro Cathedra disputaverit. Filiam meam Sostratam Collegae nostro,
M. Erico Tormio, addixi; sponsalia celebrabuntur 21.
April. Faxit DEus, ut in sui Nominis gloriam omnia dirigantur.
Vale, 18. April. 1640.
DCLIX.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Semper tuorum meritorum sum memor, qvae et publicum
in scriptis et ego in literis experior. Ab illo famae immortalitatem,
a me gratum animum expectabis. De utroqve sollicitus,
persuasi fere nostro Marco, sed non Tullio, ut Institutiones
tuas Medicas, qvas olim ego cum aliis ex ore tuo hausi,
et in publicis ventilationibus in patria Academia tuitus sum, ut
ad plures elegantis compendii fructus derivetur, minori forma
excuderet, modo laborum pretium indicaveris. Cl. Walaei nostri
consilio Institutionibus Anatomicis Parentis manum admovi
et eas variis inventis locupletatas Hackio commisi. Sangvinis
motum circularem tandem admisit Cl. Walaeus, crebris factis
in animalibus exprimentis, ad qvae nos non raro invitavit et
admisit, jamqve in eo est, meo rogatu, ut chartae haud periturae
committat, qvidqvid Harvei invento illustrando et confirmando
conferre potest, qvod onus in me derivare voluit, sed tandem
vix impetravi, ut Epistolis rem totam complecteretur, meo operi
annectendis. Elichmanni Librorum indicem mitto. Obiit ille
18. Augusti anni superioris intestatus, qvod factum nollem,
qvia, pro nostra familiaritate, promiserat mihi nonnullas lucubrationes

p.669
in patriae nostrae laudem insumptas. Sed spem intervertit
urgens fatum. Carmine tamen Manes Viri optimi proseqvutus
sum. Ne subcisivae horae mihi inanes elaberentur,
Pygmaeorum historiam a Parente concinnatam pervolvi, variisqve
additamentis auxi, qvae forsan nostris praelis subjiciam.
Scrupulum tamen movet Ath. Kircherus in Prodromo Coptico
cap.. non nisi a Te solvendum. Veros homines fuisse negat, sed
Daemunculos montanos, qvi circa metallifodinas oberrare solent,
de qvibus Agricola de Anim. subterr. et multa de his septentrionales
narrare solent, audiviqve a Norwego amico, cubitales
hos homunculos circa metallifodinas in Norwegia oberrare,
nec cuiqvam damnum inferre, nisi laesos. Tales qvoqve aliis
in locis conspiciendos se praebent, si fides narrationibus. A
Belgis vocantur Kabauter, Mancke, a nostratibus Nisse,
qvi subinde de nocte operas exercent: ut exemplo recenti
Pistoris cujusdam Leidensis notum est, qvi non reversus
est, postqvam nova tunica donatus fuit a Pistore. In patria
qvoqve memini aniculas multa de illis fabulari, pultesqve illorum
in gratiam coqvere. Aa hi ex Daemonum sunt genere,
de qvibus Platonici multa. Solent vero illi infimos Daemones
malos aliqvando nominare, qvia ad infimum generationis etc
sensibile bonum suo qvodam, ut ajunt, officio nos alliciant,
divertere autem a summo bono ad minimum, comparatione
summi, malum jure censetur. Ajunt etiam supremos Daemones
ad contemplationis, medios ad actionis, infimos ad concupiscentiae
bonum ducere: qvodqve his omnibus et uti possumus,
et abuti, et utentibus qvidem bona contingant, abutentibus
vero mala. Multa in hanc rem Ficinus ad Platonem.
Qvis verum dicat nescio, et Pygmaeos aeqve dubii Daemunculi
videntur probare, caecusqve caecum ducere. Sed in scribendo
jam parcior sum, qvia valetudo impedit, qvam forsan Thermis
Spadanis sublevabo: si suaseris. Tuum enim Consilium
seqvar. Vale Affinis magne, me tuum fove. Officiose Te
salutat Cl. Golius, qvi ad Arabum fontes nos fideliter manu
ducit. Leidae 10. Apr. 1640.

p.670
DCLX.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Leidam.
Credo Te jam meas accepisse, qvibus iis respondi, qvas per
Tabellionem publicum misisti. Institutionum mearum editionem,
in annum seqventem differre cogor, qvod tantum mihi
jam non sit otii, ut supremam iis manum imponere valeam.
Si Jacobo Marci tum visum fuerit, minori forma eas recudere,
ipsi mittam, nec qvicqvam pro labore expeto, nisi ut aliqvot
transmittat exempla, amicis communicanda. Qvamvis e re
futurum sciam, ut Te praesente et dirigente haec curentur,
curae tamen, qvibus jam circa nuptias filiae meae Sostratae distineor
vix permittent, ut ante tuum abitum ad vos eas dirigere valeam.
Gaudeo Parentis Tui Institutiones Anatomicas praelo vicinas
esse, spero me eas visurum, ubi in lucem prodierint.
vae de Circulatione Sangvinis commentatus est Clariss. Walaeus,
videre gestio, rem gratam feceris si transmiseris. Ego hactenus
adduci non potui, ut fidem Harvaei inventis adhiberem. Qvae
mihi moverint dubia, longe ante qvam qvicqvam Primirosii
viderim (Parisanum enim nondum habere licuit) ex IV. nostra
Exercitatione Medica videbis, qvam eo nomine, cum aliis mitto.
Pro catalogo Auctionis Bibliothecae Elichmannianae gratias ago.
Ex iis qvae ex officina prodiere la Maire, qvaedam selegi, qvorum
qvid et qvantum ipsi visum, pro meis transmittere poterit.
Tuo arbitrio omnia committo. Perplacet consilium de Pygmaeorum
historia a Parente elaborata, tua cura praelo apud vos
committenda. Qvid si Cassanio de Gigantibus adderetur, ut
contraria haec juxta se posita essent illustriora. Non est qvod Te suspensum
teneat Kircheri nuda opinio, nullis rationum momentis
stabilita. nam et observationibus fide dignis et sanae rationi adversatur.
Pygmaeos esse et fuisse gentem peculiarem et longe aliam
qvam spectra illa, qvae in Metallorum fodinis oberrant, praeter ea
qvae Parens tuus p. m. adduxit, qvam plurima sunt qvae evincant.
Pauca addam. Joannes Alvarez Maldonatus anno M. D. LX.
ultra montanas Andes hanc gentem reperit, statura cubitum

p.671
non excedentem. Pila plumbea emissa a milite fugacem foeminam
occidit. Captum marem intra sex dies tristitia viduitatis et servitutis
confecit. Foemina moribunda, cum accederet percussor, manum
opponebat oculis, ne videret, ad temperamentum impotentis
odii. Argensola genus qvoddam hominum perpusillum non
ultra qvatuor dodrantes reperiri asserit in orientis qvadam Insula,
qvae tota aurifodina est. Non dissentit Antonius Pigasetta,
qvi hanc insulam unam ex Moluccis statuit, et ipse Insulam Aruchetto
reperit. Hos Pigmaeos veros esse qvis dubitabit? Homines
vero anima et corpore praeditos relata docent: at spectra
metallica potius ad Daemones retuleris. antum igitur homo
a Daemone, tantum Pygmaei a spectris istis differunt. Haec
spiritus sunt, qvandoqve phantasticis corporibus apparentes ut
hominibus imponant, pro lubitu se visendos praebent ac mox
disparent. At veri Pygmaei vero corpore sunt praediti, qvod
nunqvam deponunt, sed animae ad mortem usqve sociatum
tenent, unde semper conspicui. Tangi, occidi possunt aliisqve
modis, ut reliqvi homines, tractari. Metallurgi isti spiritus,
nec carnem nec ossa habent; Pygmaei nullo horum destituuntur.
Testis Sceleton qvod Parens apud Electorem Saxoniae
vidit, testis Maldonatus, aliiqve qvi eos viderunt et tractarunt.
Qvid multis? ipse Agricola non homines sed Daemones
haec spectra vocat, etiam Cobalos et Gutelos, qvos reliqvis
benigniores statuunt. De Screlingis qvod citat ex Olao Magno,
in mea editione Romana invenire non potui. Interim falsum
qvod Screlingers, cubitales denotare ait. Sunt enim Screlingeri
populi qvidam Occidentalis Gronlandiae, statura non minores
reliqvis Gronlandis. Cum iis orientales saepicule bella gessisse
ex nostris Antiqvitatibus MSS, colligo. Neminem igitur Kirchero
fidem adhibiturum confido, nisi et sanae rationi, et tot
fide dignorum observationibus reclamare velit. Infirmior tna
valetudo valde me tenet sollicitum. Cave ne importunis vigiliis
et lucubrationibus ita corpusculi enerves habitum, ut etc te
ipsum sanitate et patriam tuam praeclaris ingenii tui dotibus
defraudes. Exemplo Tibi sit Parens p. m. qvi in adolescentia
adeo se stndiorum laboribus defatigavit, ut cum maxime prode
sse patriae debuisset, morborum irruentium ita obruebatur cumulo,
ut minimam partem eorum, qvae in votis erant, expedire
potuerit. Felix qvem faciunt aliena pericula cantum. Moderata

p.672
durant. Interpone tuis interdum gaudia curis. Perturbato
adeo Germaniae statu, vix tutus satis, ut opinor, Thermas
adeundi tibi dabitur transitus. A diaeta et Pharmacia alia
Tibi petenda sanitatis praesidia. DEUS Te nobis servet incolumem.
Clarissimum Golium, qvi tanto me dignatur honore,
ut Te interprete, mihi ignoto salutem nunciare haud dubitet,
officiosissime vicissim a me salutare haud desine: ejus favore et
amicitia nihil mihi erit antiqvius. Vale, mi Bartholine et valetudinem
tuam cura diligenter. Hafniae. 11. May. 1640.
DCLXI.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Communis mea fratrumqve res ad iteratam scriptionem vocat,
qvae tuum in re dubia consilium nobis impetret. Apud
animum enim nostrum constituimus, relicto Belgio, Gallias
commodissimo anni hoc tempore petere, utinam avibus
secundis et Cl. amicorum consensu. Id enim hoc triennio egimus,
ne in Philologia, cujus causa huc venimus, plane simus
hospites, sed ejus studii usum fructum patriae, si opus, possimus
offerre, pro modulo impensi in rem amplissimam temporis
non longi. Restant in Gallia absolvenda studia Philosophica,
nullibi magis opportuno loco, ut ex Clarissimis nostris Viris
et aliis hausimus: qvibus se tanqvam comes adjunget Medicina
et si qvid ulterius patria, cui devoti sumus, a nobis
exspectat. Praeter haec momenta necessitatem inevitabilem mihi
imponit valetudinis meae ratio, satis jam loco periculoso, obdiuturnam
in aere hoc densissimo et humidissimo moram, et doleo
me habitum contraxisse gravissimorum symptomatum, qvae
perpetuae per tot annos obstructiones invexerunt; adeo ut
a phthisi mihi, ob laesum ex defluxu humorum ex capite pulmonem,
et a tabe vitiatum et ventriculum et hepar, metuam
et utinam phthiseos me indicium fallat, qvod ex freqventi spuitione
sangvinis habeo [habbeo ed.]. Qvibus de causis plane constitueram

p.673
thermas Aqvisgranensis invisere; sed via ab exercitibus intercepta
propositum plane evertit: svasere tandem Medici et Dn.
D. Moth, ut itineri Gallicano me accingerem; promittere enim
aeris ibi temperiem, et thermas non ignobiles hujus dispositionis
pessimae mutationem. Omen acc pi, et ubi primum de
voluntate tua et reliqvorum amicorum ero certus, nihil fer
restat ad felicem progressum itineris, Fratri nostro Casparo uno
ore omnes suadent, ut contubernium fratrum relinquat, ob
causas ad matrem per me perscriptas, et parem in studiis successum
Gallia promittit. Plurimi suat Viri Doctissimi, qvi per
alios conterraneos de qvavis humanitate et nullo non officio
nos, ob famam parentis, et commendationem Clarissimorum
Virorum Salmasii, Vossii, Golii etc. qvos semper benevolos hic
experti sumus, certos fecerunt. id de editione Anatomiae
nostrae judicet T. Exc. summo desiderio etc ego et typothetae
exspectant. Omnibus enim ad editionem paratis tamen opus
suspendere jussi, donec de voluntate tua certus sim, et id in
me CL. nostro Walaeo nimis quam placuit. Dn. Golius summam
salutem me ad te jussit perscribere, uti et magnus ille
Vossius, cujus humanitatem nuper, cum Amstelodami essem,
expertus sum, diei unius apud eum mora. Vir est candidus
et humanissimus, adeo ut pari felicitate utrumqve cum doctrina
conjunxerit: Ubi, post longos habitos sermones in tui mentionem
incidit, ille qvamvis corpore aegerrimo ob aetatem et alia
symptomata, qvae a publicis lectionibus eum diu avocarunt
et lecto affixerunt, tamen laetabundus exsurrexit, mihi patriaeqve
de tali Viro gratulabatur, et filios suos Clarissimos et doctissimos
in me subornavit, qvi in praesentia Patris, qvia ipse
dolebat se non posse, in salutem Dn. Wormii pocula propinarent.
Addidit se mentionem Wormii fecisse, qvalem meretur,
et in Opere Grammatico, qvod vidi, et in magno illo, qvod
jam sub praelo est, de Theologia Gentilium, duobus voluminib.
in 4. comprehensum. Ego idem in Literatura Runica a D.
Wormio factum dixi, et qvia istam non viderat, exemplar nitide
compactum obtuli, in cujus compensationem opus illud
magnum. qvod brevi prodibit, Cl. Wormio promisit. Tanta
est nominis tui apud doctissimos religio et veneratio, cujus
magnitudinem si ob tenuitatem non asseqvor, at nunqvam
committam, qvin, ut possim, omnibus fiat notum. Vale,

p.674
Vir Excell. et me tibi ob merita devinctissimum consilio maturo
et amore solito dignare. Dabam raptim Leydae 8. Maji
1640.
DCLXII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Qvod tamdiu calami justa obseqvia protulerim, imputabis
instanti itineri, ad negotia non pauca vocanti in ultimo,
ut solet, rerum articulo. Qvod enim felix faustumqve
sit, ex consilio amicorum et permissione, iter suscepimus, qvod
DEI et ventorum arbitrium praestolatur. Sed est, qvod prius
me purgem T. E. qvia insalutato te Leydam reliqvi, et hic
in naturae utriusqve confinio, cogor morari. Nempe spes venti
secundi oportunae occasionis moram nostram decurtabat, et
Leydam subito relinqvere coepit: huc vero delati, et ventorum
et occasionis experimur difficultatem, non nisi cum magna
sumtuum jactura. Ante discessum vero Leydae reliqvi praesentium
exhibitori, amico integerrimo et digno favore doctorum,
Severino Matthiae rara nonnulla, qvae bona fide ad te delaturum
se promisit. Majora volui, si per hominum horum iniqvitatem
licuisset. Haec enim levidensia vix pretio et prece
impetravi. Avem hanc, qvam Paradisi vocant, ol raritatem
mihi commendabant, eo qvod rarae cum pedibus reperiantur.
Flabella ideo haberi merentur, qvod ex papyro serico ab ingeniosis
Chinensibus sint tacta. Eorum qvidem hic apud virgines
freqvens est usus, sed pergamen a vulgari constant. Muscas
illas Indicas ipsa commendat elegantia, ut et conchas, Radix
illa Brasilianis in cibum venit, patart ab incolis nuncupata, cui
panem, qvem mitto, addunt, ex radice Cassave (ita vocant)
coctum, prius expresso succo, ob vim venenatam, qvam habere
dicunt. Fabae illae rubro nigrae qvomodo appellentur,
qvum nautae ignorant, et ego ignorare cogor. Nuces, qvas
mitto, nigras de arbore ppe (ut vocant illi homines) ob
insignem vi purgandi mecum in Gallias defero, experiundi

p.675
ergo. Tuum erit, Patrone honorande, omnia ut offeruntur,
excipere, ab eo, qvi se majoribus obstrictum fatetur. Disputationem
Walaei nostri pro Harvejo una mitto: reliqva vero experimenta,
Anatomiae nostrae subjungentur; qvod forma epistolari
sc facturum promisit et obtulit Cl. noster Walaeus, qvi te maxime
aestimat, ut merentur, qvas illi praedicavi, dotes tuae. Qvam
optarem, ad me pervenissent literae primo ad me datae, de qvibus
binae per Fuirenium mihi a te allatae loqvuntur; magnum
utiqve momentum ad Anatomiae nostrae perfectionem afferrent:
nunc opere perfecto et reviso, omne negotium absens volenti
Walaeo commisi, qvi sedulo curabit, ne sphalmata typographica
irrepant; est enim Vir mihi plane addictus. Novas, qvas
curavimus Capitis figuras elegantissimas, qvamprimum perfectae
fuerint, ad te mittam: in iis enim expressimus sinus aliqvot
novos, non ita pridem sub auspicio et sectione Francisci Sylvii
M. D. observatos, uti et ventriculorum cerebri novam et veram
figuram, non, ut alias depingitur, lunarem, sed rotundam,
soleae eqvinae simillimam, qvam col nos docuit.
Ultimis Anatomiae partibus pauca addere potui, itinere nostro
distractus. Laurenbergium, juratum Bartholini adversarium,
parce attigi, nisi ubi nominatim Bartholinum errare calumniatur.
Nec enim, qvi nominaretur, dignum judicavi. Unde
profluxerit aqva et cruor in historia Passionis, an ex thorace,
qvod Parens meus voluit, an ex pericardio, ut contra Bartholinum
probat Lauremb. in suspenso adhuc haereo. Utrinqve graves
rationes urgent, nullae tamen, qvae jugulum petant. Tuum
de hac controversia judicium et momenta avide exspecto.
Statui enim id si in ipso opere non possit, saltim in Praefatione,
qvam operi perfecto praefigam, contra Laurenbergium,
si falsus est, agere. Pro missis a te Controversiis Medicis gratias,
qvas merentur, maximas ago: eas roganti D. Walaeo concedere
sum coactus. Argumenta contra Harvejum olim Walaeo
objeci, ut habentur in Excerc. T. qvibus ille ex tempore utcunqve
satisfaciebatque; Interim majoris momenti nonnulla in sua
adversaria conjecit, ulterius expendenda. Sed loci importunitate,
saevienteqve mari et tormentorum boatu impedior,
qvo minus plura addam. Si DEUS iter secundaverit, brevitatem
hanc freqventiore scriptione compensabo. Vale aeternum

p.676
Fautor venerande, et me amare perge. Vlissingae
3. Iulii.
Prima data occasione le Maire, libros a T. E. consignatos
se missurum, stipulata manu mihi promisit abiturienti.
DCLXIII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
* * *
Controversiam, a Te enodatam, bene et polite satis tractasti,
Parentemqve egregie vindicasti. Existimo illum sibi
fingere Christum in cruce passum, qvalem depingere solent
Pictores, ut rivi sangvinis et aqvae ex latere fluant vel chyatos
repleturi. Si vel guttula aqvae aut ichoris aqvosi emanasset, suffecerit.
Non habeo, qvod addam, perge in instituto, vix
poenitebit. Philosophiam qvod excolere statuas ibidem cum
medicina. recte facis, si modo id ferat valetudo tua; fere
apud nos ad interitum vergit, cum rari aut nulli ferme sint,
qvi auxiliatrices porrigant manus. Verum crebrioribus velitationibus
te exerceas, velim, ut promtum et expeditum te praestes
in omni congressu. Sed ante omnia valetudinis curam ut
geras diligentem, hortor. Plura hac vice non sinunt occupationes
jam enim currum conscendo, in Falstriam ad Serenissimum
Principem, graviter decumbentem, profecturus.
Vale, ac fratres et Fuirenium saluta. Hafniae, d. 8. Octobris
1640.
DCLXIV.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Qvod hactenus diutius justo 'calami obseqvia protulerim',
de facili ignosce, qvi rerum pondere felicissimo genio pensare

p.677
didicisti. Habent hoc praeter caetera itinerum difficultates
et insita nobis cupido ea visendi, qvae a nostris finibus natura
removit, ut, dum operas partimur et animos, debitas in scribendo
vices negligamus. Mei vero silentii apologiam hic texere
neqve tibi gratum erit severioribus occupato, et ab omni
seqviori suspicione plane alieno, neqve res permittet, qvae causam
suam apud te aeqvum judicem tanqvam de facili probat.
Vlissinga per Dn. Severinum Matthiae literis datis, tuum genium
adoravi, addita taciti et subiti ex Belgio discessus ratione,
qvam, cum rationibus una scriptis, qvin placido vultu exceperis,
me dubitare Wormiana virtus vetat. Dubii tum moti
solutionem anxie exspectavi, ut eam suo loco praefationi Anatomi
insererem; nempe unde ex latere Salvatoris sangvis et
aqva effluxerit. Hic enim more suo contrarius est Laurembergius.
Parentis mei assertionem facile est contra objectiunculas
ejus vindicare, si tuum hic accedat judicium, utramqve paginam
faciens. Eorum qvae a me contra illum ex tempore responderi
poterant, specimen mitto, ut tuo judicio vel emendes
vel confirmes. Alias qvid de Anatomia agatur, a discessu non
audivi, non dubitans, qvin omnia a Typographo bene curentur,
et Cl. Walaeo qvi hic operam suam mihi absenti addixit.
Tractatus noster de Pygmaeis tibi de maximo ornamento et augmento
huc collato obstrictus erit, ubi per Typographum lucem
viderit. Libros a te notatos aliosqve pro Literatura Runica se
missurum prima data occasione abiturienti mihi spopondit le
Maire. Qvod de Musis hic lutosis referam, nihil habeo, qvia
jam a longo tempore silent, et otio immersae torpent, donec
canicularium dierum fuga ad solitas officii vices revocentur.
Interea me hujus lingvae exercet difficultas, ab aliis seriis avocatum,
ita volentibus, qvorum consiliis usus sum. Inprimis
Cll. Moraei et Parini, Medicinae Professorum doctissimorum, humanitatem
non possum non depraedicare, qvi ignoto mihi omnia
benevolenti officia exhibuerunt, et patentem familiaritatem,
ille ob sola parentis in rem Medicam merita, hic partim
commendatione D. Mothii, partim veneratione communi adductus,
studiorum meorum maximum incrementum pollicetur.
vi, uti et alii humanitate his pares, loci hujus taedium leniunt.
Philosophiam hic conjungere placuit, si id bono patriae
futurum existimes, cui unice serviendum cordato cuiqve. Tractatus

p.678
alter Botanicus Dn. de la Broche nondum prodiit, ut Typographi
retulerunt. Sanitatis meae eadem est conditio, non
tamen adeo molesta, pejoribus assueto, futura melior, nisi
mora longior in pessimo Belgii aere deteriorem habitum impressisset,
qvi vix medicamentis cedet. Asinini lactis effectum adeo
decantatum longiori ejus usu experiar, tuo consilio unice intentus,
qvod ad solidam eruditionem et firmiorem habitum viam
faciat expeditam: si, de qvo dubitare non ausim, prisci amoris
in me vestigia relinqvere pergas, qvi aeterno obseqvio tibi
tuisqve me dudum devovi. Vale, paterna veneratione colende,
et patriae nobisqve diutissime superstes esto. Raptim Lutetiae
Parisior. 8. Sept. 1640.
DCLXV.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. Facit verecundia, ut denuo ad calamum
redeam, non ita pridem a scribendo cessantem. Heri enim,
cum mihi traditae sint literae, qvae de mora in scribendo me
incusarent, committere nolui, ut apologiam meam differrem
diutius. Pro me tamen sententiam dicent litterae, qvas internunciorum
mora tandem haud dubie deferet, ut in pristinum
amoris et favoris gradum restituar, qvod unum est votum.
Dni Wichmannus et Hilarius patrios lares repetierunt, qvibus
bonas aves precor et felix iter. Tuam de controversia nuper
ame mota sententiam avidus exspecto, ut habeat, in qvo acqviescat
animus. Qvid porro sit cum Medicina conjungendum
ex te sciam: Philosophia valde me allicit, si id publico patriae
bono futurum arbitreris. Parebo monitis qvibuscunqve, ut
cui unice servio, Patriae tandem prosim. Vale Patrone optime.
Raptim Parisiis 18. Sept. 1640.
Cum Ivaro Bang, ex Italia jam reduce, pluribus vestras
virtutes colam, fusioribus literis.

p.679
DCLXVI.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. Non longum tempus effluxit, qvum
debitas in scribendo vices exsecutus sum, literis ordinario
tabellioni traditis. Et qvanqvam inopia materiae laborem, nolui
tamen committere, aliqvid ut in me desiderares qvod officii
negligentiam argueret. Medicinae Professores ad solitas lectiones
necdum reversi, adhuc silent, interim me alia studiorum
genera habent, per vices partitum. Monspelium
transgredi, qvod olim suasisti, minime, ob saevitiam pestilentiae
omnia vastantis, tutum; et Lutetia, lutosa licet, me vario
delectu afficit et in sui amorem pellexit. Omnia autem carissimo
pretio veneunt, et literae et alia corpori sustentando necessaria,
qvam caritatem jucundissimum omnia discendi desiderium
de facile lenit. Anatomiam p. m. Parentis propediem
confectam reor et absolutam. Amicis meis id dedi negotii
ut, re confecta, in Patriam ad Venerandos meos Praeceptores et
Fautores referant. Septimana proxime elapsa, genio distante,
Apologiam trium vel qvatuor plagularum exaravi pro Defensione
Parentis, de Controversia in Praefatione brevibus attacta,
inter parentem et Laurenbergium, ventilata, circa
sangvinis et aqvae effluxionem e latere Christi aperto.
vae tuum praesidium et tutelam implorabit, si lucem
videat. Brevi nitide descriptam, tuae censurae subjiciam et calamo.
Rapit me nonnunqvam genius ferventior et in certam
materiam ingenii debilitatem deflectit, ut ex minimis major potentia
voluntas elucescat. De tuo favore perennaturo et consiliis
ad finem aptatum necessariis, supplex veneror, qvi tibi
aeternum obstrictum prae me feram. Vale Patrone et Pater
observande, cum uxore et liberis lectissimis. Raptim Lutet.
Paris. 27. Octobr. 1640.

p.680
DCLXVII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Parisios.
Qvae per Severinum Matthiae misisti, jam primum 20. nempe
Decembr. accepi; sed male adeo habita fuere, ut non possum
non detestari hominis supinam negligentiam. Adeo negligenter
curantur, qvae studiosis traduntur; Certius multo et tutius
per mercatores res geruntur. Maximopere mihi placuit
avis ista Paradisiaca, inprimis qvod pedibus non destituatur: iis
enim praeditas esse, negavit maxima pars eorum qvi aliqvid de
iis commentati sunt. Sed nolim te tantas mei causa faccre expensas:
nam apud nos valde care venduntur, et magno sunt
precio. Hanc adeo male tractavit internuncius, ut et caput abruperit,
et flagellorum alterum mutilaverit, et pennas cum
detrimento complicaverit. Flabellorum pulcherrimum fregit
qvoqve et pessime tractavit. Conchae sunt venereae dictae, qvarum
licet ante mihi fuerint exempla qvaedam, tamen minores,
qvas misisti, omnium sunt pulcherrimae. Radix transmissa est
Yuca Clusii, Mandiuca Latii. Haec ut et panis ex ea confectus,
raritate se valde commendant; antea enim videre non contigit.
Phaseoli isti corallino atri a Clusio describuntur exot. libr. 2.
c. 13. et Rarior. Plant. lib. 6. Nuces purgatrices, sunt Clusio
Ficini Americani, Pinnones de Brasilia Latii. Insecta illa, Cantharis
nempe et Scarabaeus, praeclara sunt. Cantharidum qvidem
unam antea habui, sed non Scarabaeum. Omnia raritate
sua et precio sunt eximia, tibi sumptus in ea collatos lubentissime
refunderem, si annotares. Interim singula suo loco in
Historia nostra describam, non sine honorifica tui mentione.
Jam primum etiam libros qvos Maire misit, accepi, at Parentis
Anatomiam nondum vidimus. Ad proximas tuas, qvas 21. Novembr.
accepi, nondum respondi, tum qvod peregre, circa
Illustrissimum Principem curandum, tum qvod domi in promovendo
ad summos in arte nostra honores D. Stougardium, occupatus
fuerim. Huic sc junxere Theologi D. Jacobus Matthias,
D. Nicolaus Paulinus, D. Laurentius Martini. Disputationem

p.681
nostram transmitterem, qvae ultima est mearum Institutionum
de Methodo Medendi, sed commode per ordinarium Tabellionem
fieri neqvit, alioqvin et aliqvot exempla adderem,
ut Gallorum vestrorum qvoqve de hac docendi methodo expiscari
posses judicia. Sub praelo jam mihi fervet Aurei Cornu, apud
nos ante annum inventi, Historia. Sed qvo medio haec ad vos
commode deferri possint, ignoro. Vides qvam prolixe et aperte
tecum agam, ut raritatem, qvam nobis imperare video locorum
distantiam, longitudine compensem. Tu animum, ut
semper, aestima. Tuis commodis vix qvempiam hic habiturus
es proniorem. Fratrem Bartholum indies expectamus, qvem a
Cancellario huc vocatum intelligo. Vale, et ut facis ama. Hafnia
12. Decembr. 1640.
DCLXVIII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Experientissime et Pater Venerande. Audeo foetulum
hunc meum tibi sistere, tuo fretus judicio acerrimo, ut, qvia
indiget propter infantiam, te Patre et teste gloriari possit. Facies
r1ogo, et munere parentum defungere, qvi naevos infantum
et vitia blande tractant, ita tamen, ut tollantur, et tibi
gloria tanqvam Nascentis DEO tutelari aetatem debebitur.
Qvid in minimis possim, indicio erit, qvid auderem in magnis,
aliorum erit suspicari. Omnes qvos citavi, legisse me memini
ipsum, si paucos ex antiqvioribus Patribus, ut Ambrosium,
Cyprianum, Hieronymum, Damascenum, Bernardum, excipias,
qvos aetatis et otii defectus necdum legere permisit,
bona vero fide citatos adduxi. Tu pro lubitu alia vel emendabis,
vel approbabis, anteqvam sub nominis tui clarissimi
auspicio in lucem prodeant; et, si operi non invideres, Epistola
responsoria, (una excudenda) calculum tuum dictis dare,
haberet opus unicum ornamentum, adversarius vero terrorem
ex tanti nominis consensu et fama. Si perlectum remiseris aut
correctum excudi jusseris, de tuo judicio certus ero, qvod ut

p.682
Oraculum consulo. Musae nostrae lutosae nimis qvam frigent
cum hyeme, cum tamen in aestate non caleant. Monspelium
excucurrissem, si ordinaria pecunia tantas moras non nexuisset.
Tuo consilio, hyeme exacta illuc evolabo, si maturius Mater
succurrat: majores enim hic sunt expensae, qvam pro loci
dignitate et studiorum meorum commodo. Anatomiam propediem
confectam prima data occasione habebitis, ad nos necdum
perlatam. Leydae eam in collegio praelegit amicissimus mihi
et accuratus Anatomicus. Fr. Sylvius, multarum observationum
author. Nuper hic sectionem publicam vidimus, sed ad fastidium
et summam miserationem. Cujus ad me Epigramma vides,
juvenem doctissimum favori tuo insinuo; ut ad magna qvaeqve
natum, tuo consilio et ope, si in patria nobilior aliqvis ejus
indigeat, juvare non dedigneris. Alias plura, qvando per catarrhum
satis molestum licuerit. Vale, Pater venerande, meqve
et fratres, qvorum literas brevi habebis, constanti favore
protege qvi aeternum cum illis tuus cliens, T. B. Lutet.
20. Decembr. 1640.
DCLXIX.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
De nupera favoris et benevolentiae solitae, per literas 12.
Decembris die datas asseveratione denuo gratias ago, qvas
meretur, id est, infinitas, tanto majore laetitia, qvanto tibi
qvae miseram, gratiora fuisse intellexi. Vilia erant, sed pretium
affectus addet. De perlatore Dn. Severino Matthiae sinistra
non suspicabor, qvia animum ejus ante exploravi fidum, honori
tuo et meae amicitiae addictissimum. Mora longior, et forsan
illi necessaria, de transmissis nonnihil detrivit, caput jam
ante abruperat venditor, et flagellorum alterum nonnihil durius
tractaverat, caetera itineris incommoditati, non perferentis
malitiae adscribas, vice ejus rogo, qvi favoris tui auram nunqvam
non vehementissime captavit. De Cornu Aurei sine dubio
aurea descriptione spem feci nostris Medicis Philologis;

p.683
non diffugiam tabellario solvere, modo tanti scripti appetitum
expleas, qvem apud me jam summum rei novitas et authoris
dignitas fecit. Qvem nuper misi examinandum libellum meum,
de latere Christi, sine dubio ad vos pertulit fide bona internuncius
ordinarius, qvi, si dignum videbitur scriptum, eadem fide
ad me reseret. Qvem in Dedicatione ejus veneratus sum, ulterius
et alio scripto venerabor; tamen inpraesens non mutabo
factum, qvin sub ejus tutela prodeat, qvod alias tutoris, praeter
te, non indiget. Qvoniam vero ita vobis, qvibus obseqvium
addixi, visum, cancellarii Magnifici favorem alio scripto
venabor. Non pauca habeo, qvae publico destinavi, si tempus
et otium faveat, de Antiqvitatibus Natalium, Anatomia superstitiosa,
de Nihilo, Philosophia Antiqvorum, praesertim Platonica,
(qvae me inescavit,) etc. omnia Leydae incepta, cum
tempore perficiam. Praemittam brevi Anatomiam superstitiosam
vel ejus tantum specimen, nempe qvid veteres Pagani singulis
membris superstitionis et religionis inesse crediderunt, et ejus superstitionis
causas. Materia fusissima, sed qvia itineris mei tempus
urget et instat, specimen aliqvod ejus absolvam, Cancellario
inscriptum. Ante iter aliis literis tuum favorem et amicorum
ambiam, ut terris semotus longius, vos semper tamen praesentes
habeam. Vale aeternum, et me solito amore proseqvere,
Nominis tui indefessum cultorem Th. Bartholinum. Lutetiae
26. an. 1641.
DCLXX.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Pellegi, dilectissime Thoma, Apologiam tuam elegantissimam,
nec habeo magnopere qvod addam aut demam. Illud saltem
monitum velim, e re fore, siqvidem e vivis jam excessit adversarius,
mitius aliqvanto cum eo ut agas, ne in idem incidas
vitium, qvod tantopere in eo culpas Praestat omnia illa delere,
qvae acerbitatem aliqvam prae sc ferunt, et forsan semel
vel nunqvam nominasse adversarium suffecerit. Qvaedam punctulis

p.684
in margine notavi, qvae expuncta cuperem. Legit Avus
tuus, ut et Episcopus noster, qvi sibi in eo valde placuere,
unico hoc excepto, qvod si mutaveris, magnam tibi modestiae
laudem conciliabis, qvae juvenem decet; nec enim acerbius,
eo in loco, qvem examinas, in Parentem, qvicqvam eructavit
ille, sed nude nominavit. Non dubito, qvin hic futurus
sis facilis. De Epistola mea qvae scibis, lubentissime tibi
gratificarer, nisi dissvasissent variae causae, qvas in chartam conjicere
jam neqveo, In tuum tamen commodum tendunt omnes.
De Dedicatione, proximis meis in Decembri scriptis, mentem
meam aperui. Mihi sufficit affectus in me tuus, qvi satis superqve
perspectus. Cancellari, vellem, tibi hoc ipso conciliares
favorem; deleta itaqve ad me Epistola, (in qva nimium tribuis
affectui, easqve cumulas laudes, qvas sine pudore legere
neqveo, cum iis me parem haudqvaqvam agnoscam) aliam
substitue, in qva et Heroi huic gratulari, et tua studia ei commendare
valeas, qvod non sine fructu futurum spero. Beringium
salutabis vicissim meo nomine; de eo cum Dn. Episcopo
egi, qvi ipsi impense favet, jussitqve, monerem, ut qvam
maturrime se huc conferret; esse enim jam in promptu ea, qvae
desiderat, ne alii igitur praeripiant, maturato opus est. Elegans
et doctum scripsit carmen, qvod libello tuo ut praefigas,
svadeo. Mitto Dissertationem, qvam nuper jussu Principis de
Aureo Ejus Cornu edidi; boni consulas, et ubi sphalmata correxeris
typographica, in meliorem cuncta interpreteris partem,
rogo. Dudum est, qvod mater ad vos pecuniam deputatam
ablegavit, miratur valde, qvod nondum ad vos pervenerit.
Vale et valetudinem tuam cura diligenter, Hafniae Calend.
Febr. 1641.
DCLXXI.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Parisios.
Effluxere menses duo cum semisse, ex qvo tibi scripsi, et
scriptum, qvod mihi misisti de sangvine et aqva, e latere

p.685
Christi profluente, remisi, addita Dissertatione, de Aureo Principis
nostri Cornu, qvae an probe acceperis, dubitare me facit.
qvod hactenus nihil a Te responsi acceperimus. Nunc hasce ad
te ut darem, hoc ipsum ursit, tum hisce inclusae, qvas Dn.
Episcopus ad Vitum Beringium destinavit, qvarum summam
esse arbitror, actutum domum ut se conferatque esse enim, in qvo
ejus operam desideret. Hasce igitur cura diligenter, et, ut iter
maturet, nec se in itinere detineri patiatur, procura. Ei si
qvid ad nos dederis, procul dubio recte curabitur; qvamvis
cuncta rectius per ordinarium tabellarium, qvam per alios.
Velim Avo scribas, tbi stipendium diutius ut indulgeat: Elapsi
enim jam sunt anni, in fundatione constituti. Ego causam
tuam serio egi; cum perceperim ex tuis esse, qvi pro aliis
intercedant. via responsum ex voto non tuli. velim ipse
petas: et, si visum, qvem mihi inscribere decrevisti tractatum
sub ejus nomine edas. Pervenere ad nos Parentis tui Anatomiae
duo exempla, elegantibus typis tua cura edita, qvae
Typographus huc misit. Non potest non omnibus placuisse, tum
ob typorum elegantiam, figurarum nitorem, sed maxime ob
praeclara inventa, tua cura breviter et nervose addita. Tibi
maximas debeo gratias tum pro transmissis, tum qvod mei aliqvoties
mentionem feceris honorificam. Epistolae Walaei ferme
in suam me trahunt opinionem; dubia saltem mihi restant qvaedam.
qvibus si satisfactum fuerit, illucescenti veritati obviam
ibo gratus. De itinere certiores nos reddas, ac qva commoditate
ad te nostrae perferri possint. Cura, ut valeas. Hafn.
16. April. 1641.
DCLXXII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Vir Excellentissime. Pater aeternum colende. Montis Pessulani
infelicibus rixis intinerisqve necessarii taediosa mora
hactenus impeditus, debitum scribendi munus, invitus licet,
negligere sum coactus. Qvae Monspelii nostra fata fuerint, ad
Matrem perscripsi. Disputatione pro nova Lactearum Venarum

p.686
et Circulationis opinione acrius a me ibi contra Professorem
publice instituta, invisus primum obstinatis Galeni sectatoribus,
mox ob reseratas Collegii fores timendus, tandem
gravissimo Fratris morbo delassatus, in Italiam avibus infelicibus
perrexi, et sedes hic qvietas constitui, ad qvas tot nos
difficultates pellexerunt. Peregrinationes detestarer, nisi meliore
voto alias currerent. Sed tamen omnium infortunia levat
tui in me constans amor, qvem a tacente sperare ausim, etiam
extra solis terminos delatus. Avi in prolongando stipendio
animum invictum forsan flectes, si ex re mea ita judicaveris,
cui omnia committo, vel certe ad regium, elapsis Laelii annis,
perduces. Res angustae nescio an fallaci indicio bonam mentem
testentur, ut Arbiter arbitratus est. Si abest haec, ad minimum
expetitur, et ut veniat, malo paupertatem comitari, qvam
cum hac emanere. Aurea illa aurei ingenii tractatus jam modo
inter Barberinos Cardinales Romae innotuit: et de nova hieroglyphicorum
explicatione aliqvid Bononiae meditatur Licetus
clarissimus, in edendo de Annulis libro, at mihi nominis tui
studiosissimus Rhodius narravit. Memini me in Technicotheca
Florentina non absimile cornu, a Turcis spoliatum, cum emblematibus
vidisse, qvum pertransirem, Meus de carne lucente
recenti, nuper Monspelii visa, brevis discursus Avo dedicandus,
brevi forsan [forfan ed.] in loco hoc difficili prodibit, si ita judicaveris:
a reliqvis me seriora avocant, ad qvae loci commoditas
invitat. Tu si favere pergas, de reliqvis securus ero, qvi in
aeternum tuus cliens T. B. Batavii 13. Nov. MDCXLl.
DCLXXIII.
OL. WORM
Thomae Bartholino.
Qvod integro jam anno, a tuo Lutetia discessu, nihil literarum
acceperimus, et itinerum difficultati et peregrinationibus
adscribimus. Jam cum Te Patavium pervenisse ex matertera
perceperim, non potui non de itinere feliciter absoluto
gratulari, et porro de rerum tuarum successu inqvirere, siqvidem
inde ad nos scribendi occasio se offerat indies. Nuper in

p.687
annua exercitatione, de Manucodiata agendi mihi suppeditata
est occasio; eam igitur, qvam mihi misisti, delineari curavi,
ut pedes habere ostenderem, non sine honorifica tui mentione,
qvod ut melius tibi constet, specimen mitto, integram missurus
Disputationem, si per tabellarios liceret. Charisius hic apud
nos periculose duorum mensium spatio decubuit, sed DEl ope
nostraqve industria jam primum convaluit, et iter Aureliam
versus ante octiduum ingressus est. Vellica, qvaeso aures H.
Fuirenio, ut ad ultimas meas respondeat, et de itineris Romani
successu nos instruat. Si ad Kircherum Cornu nostrum detulerit,
qvid is de eo sentiat, me faciat certiorem. via ejus exempla
omnia sunt distracta, animus mihi est, illud reliqvis
Monumentis, qvae jam sub praelo fervent, auctum et locupletatum
inserere; cui rei multum inserviret Kircheri enodatio,
si mature ad me deferri posset. Beringius noster Sorae studiis Nobilissimi
Tottii praefectus est, post annum cum eo Gallias et Italiam
petiturus. Caetera apud nos salva, nisi qvod Episcopus
Wiburgensis D. Wandalinus diem suum ante paucos dies obierit.
Saluta fratres et Fuirenios, ac cura ut valeas. af
prid. Cal. Januar. anni 1642, qvem tibi faustum ac felicem
cupio.
DCLXXIV.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime, Fautor aetatem Venerande. Inter moerorem
et gaudium ambiguus, utriqve indulgebam, qvum
lectis nuper literis tuis, Calendis Januariis datis, nec matri
meae nec Maecenati aliqvid de itineris rerumqve nostrarum successu,
ob literarum mearum defectum, constare serio dolui.
Terrarum infelicitas et distantia internuncios non raro intercipit,
malo nostro, qvod proximis diebus factum intellexi.
Rediit tamen legenti tuas animus, ubi affectum sensi eundem,
qvem dudum mihi ausus eram sperare. Inprimis tamen devoti
animi mei nunqvam sopitas flammas excitavit copiosissima
tua et diffusa humanitas, publica disputatione intertexta et

p.688
divulgata, qvam indignus ego aliter nunqvam interpretabor,
nisi, ut seculo nostro constet, Te esse, qvem cum
Clarissimis aevi Viris, solum venerabor, et cui perpetuo
me obstrictum fatebor; interim in Tui obseqvium haec
penna, hic animus aeternum jurabit. Kircheri de hieroglyphicis
Aurei Cornu judicium indies exspectat Rhodius, qvod ob iter
Naudaei in Gallias moras nectit. De Liceto in nuperrimis literis
scripsi, aliqvid in libro suo de Annulis meditari. Cornu ipsum
aeri minuto curabit incidi, et, nisi fallor, figuras hieroglyphicas
omnes ad res gestas Haraldi solius restringet. Qvod
si iteratam editionem paulisper suspendere velit Typographus,
brevissime utriusqve, et Kircheri et Liceti, mentem scripto conceptam,
transmittam, literis enim ipse, si Cl. Rhodio per negotia
iterum non liceat, utrumqve compellabo. Advenere huc
Venetiis exemplaria, Bibliothecis Vaticanae et Mediolanensi a me
comparata, qvae destinavi prima occasione mittere, ut undiqve
Aurei scripti fulgor enitescat. Retulit mihi consobrinus
H. Fuirenius, se in Barberini Bibliotheca Fastos Danicos vidisse,
qvibus se additurum dixit Aureum Cornu, Romam cum illis
mittendum, qvae Naudaeo et a Puteo destinavit. Feliciter et accuratissime
sectiones Anatomicas peregit Amicus et Fautor hic
meus summus Excell. Veslingius, veritatis summus amator, cui
etiam more solito carmine gratulati sumus. In Anastomosin
Venae Cavae et Arteriae venosae diligentius inqvisivimus, sed
inter plurima cadavera non nisi semel apertam invenimus, idqve
singulari cordis constitutione, obstructa via ordinaria per
Venam Arteriosam, maxima pingvedinis, seu potius phlegmatosi
humoris copia utrinqve secundum ventriculos exsurgente;
ut observationes Folii istius, cujus ego in Praefatione mea memini,
plane falsas deprehenderimus, vel potius nimis particulares:
de qvo jam cum ipso Folio agam praesens, dum ad Saturnalia
huc evocatus sum. Vale Pater observande, et serio
tibi devotum, serio porro ama. Venetiis 21. Febr. 1642.

p.689
DCLXXV.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Patavium.
Pauci admodum effluxere dies, post datas ad te meas, cum
tuas acceperim, qvae de difficultate Monspeliensi et itineris Italici
me erudierunt. Ut ex animo laetor salvum te eo appulisse,
ubi uberrimum peregrinationis fructum te reportaturum spero,
ita mirari sat neqveo Monspeliensis Academiae statum adeo mutatum
ab eo, qvem ego ibidem offendi. Ingenia meliora absterrebunt
posthac, ne se tantis studiorum causa exponant periculis.
Interim posthac meminisse juvabit. De stipendio cum Avo
egi. Is votis nostris annuit, multis a me persvasus argumentis.
Continuabitur igitur tibi stipendium, sed qvousqve, incertum.
Rectissime feceris, si de carne lucenti ei qvae meditatus es obtuleris,
typis descripta. Instituti te nunqvam poenitebit. Stipendium
qvod spectat Regium, sine difficultate illud obtineri posset
post Laelium, si titulo Magisterii esses insignitus. Jam enim strictissime
urgetur Fundatio Regia, qva cautum, ne ulli nisi legitime
promoto Philosophiae Magistro illud conferatur. Siqvid
huic obstaculo noris remedii, indica, et me causae hujus Patronum
invenies paratissimum. Si simul utroqve frui posses, rebus
tuis optime consultum putarem. Qvam primum aliqvid de
sententia Liceti circa Hieroglyphica nostra olfeceris, communicare
haud graveris. De Cornu Florentino, vellem, disertius
aliqvanto mecum ageres, an aureum? an magnitudine nostro
respondeat an iisdem dotatum Hieroglyphicis? an inflatile?
an ex pluribus laminis conflatum? cui usui olim destinatum?
et qvicqvid de eo observaveris. Si rem hanc peculiari destinaveris
epistolae, et ad me, qvam fieri potest maturrime, deferri
curaveris, addam cam iteratae editioni, qvae jam est in procinctu,
non sine nominis tui honorifica mentione. Cum Fuireniis
optime curantur, qvae scripseris. Nostros omnes saluta,
inprimis Rhodium, cujus de Cornu meo etiam avide exspecto
judicium. Vale, et amare perge. Hafn. 22. Ian. 1642.

p.690
DCLXXVI.
OL. WORM
Thomae Bartholino.
Pataviam.
Ex ultimis tuis, Venetiis 21. Febr. datis, te meas, qvas 22.
Jan. ad vos dedi, nondum accepisse colligo; iis enim et
de stipendio Finckiano, qvod ab Avo tibi impetravi, certiorem
te feci, et qvid de Regio sperandum indicavi, a qvo unica
te jam excludere videtur difficultas: cui obviam ire qva ratione
qveamus, tuum est arbitrari, meqve de eo instruere data
opportunitate. Magno me beaveris beneficio, si qvam fieri potest
ocissime, qvas promittis, Kircheri et Liceti perscripseris de
Cornu nostro opiniones. De cornu Florentino, qvam vellem,
mihi singula, qvae observasti, particularius et accuratius exponeres,
magnitudinem nempe, materiam, figuram; an continuum?
vel pluribus constans annulis, ut nostrum? an inflatile?
an iisdem aut diversis praeditum Hieroglyphicis? Qvae
communicaveris, meo operi non sine honorifica tui praefatione
inseram. Aliqvoties ex me qvaesivit Magnificus Dominus
Cancellarius, an a te literas acceperim? an brevi ad nos sis rediturus
amat enim vos singulos ob Parentis merita, te vero
inprimis, cum multa de tua industria et in meliori Literatura
ac Medicina profectu ipsi depraedicaverim. Vale, et fratres
ac consobrinos meo nomine saluta, inprimis Henricum, cujus
indies exspecto ad ultimas meas responsum. Hafn. 26. Mart.
1642.
DCLXXVII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Qvod nuperrimis meis promiseram, ita volente, qvem hoc
spectabat negotium, jam demum tibi sisto utinam tempestive,
ob operarum vestrarum fervens studium. Redditae mihi nudius

p.691
tertius literae ad meas responsoriae summi Italiae Philosophi
et Antiqvarii Fortunii Liceti, de Aurei vestri Cornu interpretatione,
a me per literas Venetiis nuper datas efflagitata,
qvae his verbis in data ad me Epistola, post alios discursus,
concepta legitur: ,,Ad explicationem postea vetustiorum Emblematum
,, Aurei Cornu Danici qvod artinet, eqvidem in
,, Cap. L. voluminis de Priscorum Annullis hujuscemodi rem
,, ago paulo diligentiori dissertatione. Cujus summa est, Cornu
,, fabrefactum fuisse jussu Regis antiqvissimi apud Cimbros,
,, non in alium usum, qvam ad tentandam Praesidum vigilantiam
,, in regendis Provinciis, et populorum integritatem
,, in abstinentia a furtis; ideoqve projectum expositumve fuisse
,, in bivio Ripensi. Simulacra vero in eo formata censeo
,, nihil aliud indicasse qvam Optimi Regis Danici mores et attributa,
,, tum belli tum pacis tempore Regnum sibi subjectum
,, bene gubernantis. Qvam opinionem ex apta singulorum Emblematum
,, explicatione confirmo, distincte qvibusqve particulis
,, eorum examinatis, Inclyti Wormii diligentiam suspiciens,
,, et ab ejus placitis non admodum discedens, etsi non semper
,, iis adhaerens. Haec ea sunt, Vir eruditissime, qvae festinanti
,, calamo potui nunc occupatissimus elegantissimae epistolae
,, tuae respondere etc.,, Reliqva ejus Epistolae verba fusiora
non referam, qvia ad rem hanc nihil faciunt. Nomen Regis
non expressit, qvum sine dubio Frotonem Magnum velit, armis
et gloria illustrem. Liber de Annulis necdum in lucem prodiit;
qvamprimum prodierit, ejus capitis contenta perscribam; interim
qvum crastino die mihi ad Clar. Viri literas sit respondendum,
dubia mea proponam, qvae conjecturam illam primam
vix admittent. Ouo enim teste evincet, tali expositione subjectorum
fidem exploratam in re viliori tentandam et minus
conspicua? Emblematum expositiones majorem veri speciem
prae se ferunt, qvas facili negotio ad unius Regis mores ex tuis
conjecturis moralibus arctabit. Tamen qvum Hieroglyphicorum
significata ad veterum Egyptiorum et Romanorum sensum mentemqve
interpretetur, dubium mihi, a Te facile, ut spero,
solvendum, utrum veteres nostri Dani iisdem Emblematibus res
signarint? a qvibus ea communicata, et in Septentrionem traducta,
vestigiis Authorum edoceri vellem: Sin Romanorum et
Aegyptiorum fama et secreta scribendi ratio illis ignota fuit.

p.692
verisimile apparet, diversis qvoqve notis interiorem mentem
occultasse, adeoqve Hieroglyphica aurea ad sensum Orientalium
vix posse accommodari. Sed haec aliaqve levidensia facile
discuties, cui in omnium seculorum arcana summum imperium
concessit Deus Immortalis. Cornu Florentinum, cujus desiderio
te teneri humanissimae literae nuper testabantur, brevi depictum
magnitudine et figuris suis insignitum mittam, qvamprimum
Amicus, cui Florentiae id negotii dedi, per ordinarium internuncium
remiserit, qvod statim proxima hebdomada futurum
confido. De Kircheri judicio adhuc nihil, propter absentiam [absentam ed.]
Naudaei affertur, spero tamen literis meis eum aliqva redditurum.
Non enim piguit aut pigebit hunc calamum famae Nominis
tui consecrare, omnibusque, qvos aetas nostra colit, hujus
laudes et divinas dotes sistere, in qvas jamdudum coeli conspirarunt
et doctorum summi. Qvantum vero Tibi virtutibusqve
Tuis debeam, nullos unqvam ignorare patiar, nec depraedicare
desistam, qvia indies illarum argumentum debita animi
veneratione suspicio. Musae nostrae innocentes tibi debebunt in
aeternum, qvod subsistant. Dubium Avi animum in partes nostras
flexisti, et, nisi valde fallor, ad superioris beneficii usuram,
exactis Laelii annis, auctoritate tua perduces. At sine
laurea ulla caput nudum contemnent severiores? Regiae Majestatis
rigorem temperabunt aeqviores Interpretes, vel Licentia
in utraqve facultate donatum admittent, qvam hic vel alibi
locorum, dato publico eruditionis specimine, minoribus impensis
de facili impetrabimus. Primae Laureae conceditur beneficii
fructus, cur non a suprema proximae Tuum erit, Pater
Optime, pro arbitrio omnia moderari, sortemqve temperare,
ut visum fuerit, ejus qvem pro cliente tuo hactenus agnovisti.
Vale, summum seculi docti decus et porro fove
devinctissimum Tibi
Thomam Bartholinum Casp. F.
Patavii 20. Marti 1642.

p.693
DCLXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Patavium.
Tempestive satis ad me delata est Clarissimi Liceti de Cornu
nostro judicium. Qvamvis enim in cudendis Monumentis
occupetur Typographus noster, priores tamen tres saltim absolvit
libros, in qvarto locum obtinebit Cornu, cujus editionem,
suadente etiam Rhodio, differam, usqve dum censuram Kircheri
numismatis Trojani apud Rhodium extantis delineationem, et
cornu Florentinum a Te mihi promissum, nactus fuero Caeterum
vehementer mihi placet Liceti institutum, etsi videam
cum in qvibusdam a me dissentire, fundamentum enim suarum
meditationum ex meis depromit, et illud qvod ego ad calcem
tractatus mei, aliis tractandum reliqvi, opportune arripit.
Docet suo exemplo errare invidos ac morosos qvosdam apud
nos, qvi palam profiteri non verentur, dignum hoc subjectum
non esse in qvo horae aliqvot perdantur, nec tanti esse ut temporis
ullam extrahat partem. Cum tantum Virum in hisce desudare
intelligam, nunqvam impensi laboris me poenitebit. Sunt
haec, in qvibus dissentire incolumi semper licuit amicitia, modo
non injuriis, sed rationibus res agatur plausibilibus. Nolim igitur
de dubiis, qvae multa occurrere possunt, ei facessas negotium,
ne irritatus ab incepto desistat et benevolentiam in vindicias
convertat. Subditorum fidem hoc pacto a Frothone exploratam
Saxo docet, loco ad calcem libri a me allegato, qvi
procul dubio Liceto de hisce cogitandi occasionem praebuit.
Hieroglyphica qvod attinet, certum et ratum, qvod nostratia
cum Aegyptiis in multis non conveniant. Nec enim
Canopos, Isides aut alia ejus generis monstra expectabis, sed ab
animalium qvorundam, et rerum aliarum sibi familiarium proprietatibus
multa sunt mutuati, ut docent adhuc apud nos extantia
saxa et monumenta a me delineata. Sed qvae mea sit
de Danicis Hieroglyphicis sententia, siqvidem in tractatu de
Cornu pag. 49. 50. et 51. sufficienter, ut puto, exposuerim, hic
plura non addo. Cumqve talia sint, ut propter diversas qvae

p.694
eidem rei insunt proprietates, diversimode etiam explicari possint,
ut de Scythicis ibidem docuimus, non mirum si in diversas opiniones
distrahantur interpretes. A me discedant alii probabilibus
inducti rationibus: tantum abest litem ipsis sim moturus,
ut gratiam potius debere me fatear, modo candide sine convitiis,
ut Viros bonos decet, mecum agant, et humanae memores
sint conditionis ad lapsum etc errorem pronae. Florentino
cornu accessionem nostro futurum spero insignem, non sine
grata tui memoria, Kircheri praesertim si accesserit judicium.
Huic enim Viro in hisce multum tribuo. Vale. Hafniae 16.
April. 1642
DCLXXIX.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Festinans nuper manus non pauca exclusit qvae ad judicii
tui tribunal sistenda fuissent, Qvare postliminio jam reversa
officii debiti telam resumpsit. Qvid Liceto nostro Clarissimo
de Cornu Aureo in mentem venerit, ea qva ad me perscripsit fide
retuli. Nihil vero ab illo tempore prioribus addidit, nisi
commune gaudium qvod prodituri Monumentorum Tuorum Danicorum
operis fama excitavit. Aliorum tamen doctiorum vota
eo inclinant, ut separata in publicum exeant diversi argumenti
monumenta, neve communi copula jungantur Monumenta cum
aureo cornu, qvam curam ego Authori Excellentissimo, cui facti
sui et consilii ratio constabit, puto relinqvendam. Faceta alia
ingenia nescio qvid cde cornu aureo jocantur. via de Cornubus
nobis sermo est, sed alienis, nec a nobis possessis, Cornutus
qvidam dubium mihi movit, a te facili negocio solvendum.
vum nuper Historiam inclyti Scriptoris Thuani volverem,
incidi lectionis ordine ad librum Historiarum 123. ubi
cornuti illius Fr. Troviluvii circa annum Christi 1599. in Gallia
oberrantis seriem exponit; non dubitavi qvin ex eodem hoc
authore hauserit Emanuel Urstisius id, qvod ad Fabricium Hildanum
perscripsit, nisi aliter persuaseris prompte credituro.

p.695
Neqve scio an hujus census esse velis qvod Ahenzoar l. I. Theisir
tr. 6. l. 2. c. 5. de qvodam homine narrat, cujus dorso concretum
os instar cornu, non ita tamen durum ut os naturale,
surrexit. Et qvod de se ipso ibidem subjungit, natum sibi super
dorsum os graviter molestum crassa vacuantibus pharmacis et
emplastris dissolutivis ademisse. Qvibus similia ex Ingrassia in
aureo Tractatu p. 13. observavi. Qvid porro Cornu Ammonis
apud Plinium, Gesnerum, Agricolam sit, clarius nobis explica,
qvale in Museo suo asservat Fr. Calceolarius Veronensis, sicut
testatur in edita Musei descriptione, Sect. 3. ubi inter rara alia
Manucodiatam delineavit suis coloribus, sed sine pedibus conspicuam,
qvamvis pedes eam habuisse non inficietur, qvales
in illa visebantur, qvam nuperis annis ex belgio Tibi transmisi,
De cornu illo Florentino per amicum Rhodii nostri refertur,
qvod non unum solum ibi sit, qvod visum mihi sed plura
variis emblematis et literis antiqvitatem sapientibus insignita,
qvae omnia accurate depicta qvam citissime mittet conductus
aere pictor. Ex Ebore conflatum insigni opere variis animalium
figuris per circulos distinctum idem narrat, cum hac inscriptione
INFANTE DOM LUIGIS. Qvamvis ille non bellico usui
credit apud Turcas inserviisse, qvod tamen incolae mihi retulerunt,
sed potius venationi, ex animalium serie conjectet. Qvis
Infans ille fuerit, ex vett. Annalibus et Historicorum fide diligenter
interim investigabimus, donec proximus internuncius
ipsa cornua depicta et descripta attulerit. Hisce diebus titulus
libri cujusdam Anonymi nohis oblatus fuit, qvae se probaturum
jactat, chylum omnem immediate et ventriculo ad hepar deferri,
intestinis insalutatis. Qvod de universo chylo an sit probaturus
valde dubito. Kircheri de Magnete Opus ad iter paratum
habet Consobrinus Fuirenius, qvi haec rariora semina per
me transmittit. Ego qvo minus paria faciam, pondere literarum
impedior. Vale Raptim Patavii X. April. 1642.

p.696
DCLXXX.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Patavium.
De Liceto nuper scripsi, gaudere me vehementer qvod Vir
ille celeberrimus huic operi etiam manum admoveat. Inprimis
cum intelligam ad Regem Danum Hieroglyphica dirigere.
Sunt haec ejusmodi, ut facile diversas admittant interpretationes,
qvod pag. 50. ingenue fassus sum et exemplo demonstravi.
Qvod reliqvis Monumentis Danicis cornu hoc jungam,
causas habeo praegnantes. Praeterqvam enim qvod monumentum
esse negare nemo possit, an Danicum, dubitare ausus
est qvispiam apud nos, qvi docuit cornu hoc illud esse qvod
Suantovith Idolum in Rugia manibus gestabat, de qvo vide
Saxonis libr. 14. Titulum detorqveant alii pro lubitu; qvid intelligam
res ipsa docet. Moros istos non Moror. Cornutus ille
Franciscus, cujus Thuanus meminit. is ipsus est qvem Urstisius
delineat, sed a Thuano neqvaqvam historiam suam est mutuatus.
Narrat enim loco a me allegato se anno 1598. Parisiis
eum vidisse, cornu tetigisse praesentibus D. Jacobo Feschio et
discipulo suo Joanne Echenstenio. Rem eandem plures eodem
tempore videre possunt. et diversimode delineare. Hic apud nos
est Doct. Christianus Fabricius, qvi eodem tempore Parisiis fuit
ac eundem vidit. Abenzoaris locum tibi acceptum fero. Lapis
qvi cornu Ammonis dicitur, a Plinio inter gemmas recensetur,
sed perperam, ut mihi videtur: delineatur exacte ab Anshelmo
Boetio a Boet. libr. 2. cap. 246. Mihi unus fuit, qvi convolutum
in spiram anguem exacte referebat, hunc Magnifico
Dn. Cancellario p. m. concedere coactus sum, qvod ab aliis
persuasus esset, a serpentibus conflari et viribus stupendis pollere.
Vereor ne nimis tibi molestus sim cornuum Florentinorum
delineatione. Qvid chylificus ille nobis apportet novi
expectabimus. Lacteas omnes ad intestina delatas nolis abrogabit
prius qvam suum obtineat scopum. Henrico Fuirenio pro
transmissis seminibus meo nomine gratias age, si qvid ex iis
enatum fuerit, eo ipse ad nos redux gaudebit. Audio enim

p.697
reditum ad nos anno seqventi moliri, Deus ipsum conducat
ut salvum videamus. via non dubito qvin librorum et aliorum,
qvae apud nos aut rara aut nimis chara, praeclaram sibi sit
comparaturus suppellectilem, monere volui, Aldrovandi opera
hactenus Bononiae excusa a Bibliopolis Amsterodamensibus hic
vendi 80. Imperialibus, qvae procul dubio minori apud vos habebit
precio. Kircheri Magnetem valde commendari audio,
magno me beavit beneficio, si transmiserit, de precio ubi ad
nos redierit conveniemus, Tuas laudes in Praes. libri 7. Prax.
Hist. decantantem Zacutum Lusitanum nuper vidi. Vale et Vige.
Hafnia 5. Mai 1642.
DCLXXXI.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Binis meis non ita pridem amandatis literis, omnia expedivi,
qvae vestris, 26. Martii exaratis, erant consignata. De
utroqve stipendio certior, illic spe, hic longiori usu fructu auctus,
meritas grates illi verbis rependi, qvi fortunae meae author,
jure sibi omnia mea vindicaret. Dubium de gradu expedivi,
si superi velint. Liceti sententiam, ad me perscriptam
retuli, fusiorem additurus, ubi in librum illius incidere dabitur.
Heri Patavium venit, hodie de hac re mihi conveniendus.
Florentinum cornu indignabundus exspecto, propter ejus moram
taediosam, cui hoc negotii serio dedimus. Partus tamen
brevi instabit, nisi sit Elephantus. Kircheri qvoqve responsum
indies, non sine spe, exspectamus. Interim per amicum, Auream
dissertationem Mediolanensi Bibliothecae nuper misi, Venetiis
emptam, ubi inter rarissima seculorum omnium monumenta,
velut inter caetera metalla aurum, justo splendore enitescet.
Magnifici Cancellarii in me affectum tibi imputabo, ut
auctori, qvem si auxeris, summa felicitate auctum me tua facilitate,
praedicabo. Vaga mea studia si ejus assensu in certum
finem fixeris, illuc tutius collineabo, et colligam tela, qva
ob scopi ultimi incertitudinem dispersa varia volant et incerta.

p.698
Certa studiorum generi me parem praestabo, si certior fiam.
Aliis subsidiis si destituar, Medicinae me involvam, qvae
Sala praxin inspicio, et varios morborum casus et remedia,
qvae mihi forsan, si patria voluerit, ornamento erunt
potius qvam utilitati. Caeteris igitur diligentiae meae monumentis
non possum vacare, qvae in charta signata hac spe mitto.
ut, si qvid in his occurrat, communicare non dedigneris,
qvi utramqve in omnibus paginam facies, Vale, unica spes
fortunae nostrae, et indignum licet, favore tuo proseqvere.
Raptim extemporis necessitate, Patavii XXIX. Maji 1642.
DCKXXXII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Patavium.
Tuas XXIX. Maji datas 16. Jun. probe accepi, ex qvibus
colligo, nondum redditas, qvas mense Aprili et Majo ad
Vos dedi. Interim, qvid, tui causa, in stipendiorum egerim negotio,
te intellexisse gaudeo. Avum enim hoc anno Matri
suum numerasse scio; de reliqvo suo tempore videbimus. Cancellarii
in te affectum non desinam data opportunitate firmare;
solet enim qvandoqve, num a Vobis literas habuerim? inqvirere.
Missum tractatuum tuorum ostendam catalogum qvi
haud parum ipsum recreabit, tibiqve favoris dabit augmentum.
De Unicornu, essent forsan, qvae tuo proposito inservire possent,
tam icones qvam rerum momenta. Vidisti, qvid de eo egerim
obiter in Corollario ad Disputationem meam. secundam Institutionum,
ad Membrum 3. Cap. 2. libri Parentis tui de Unicornu
spectans. Habui enim in manibus, ac pro lubitu tractavi, et
genuina sua magnitudine et proportione delineari curavi cranium
integrum hujus animalis, cui illud, qvod cornu vocant,
adhuc inhaesit, cum tamen cornu neqvaqvam sit, sed dens,
ut docuit #a)toyi/a, et rationibus firmis evicimus. Frustulum
ejus Pharmacopoeus noster, a Regia Majestate sibi traditum,

p.699
calcinatione, ut vocant, Philosophica (qvae per calidum
fit liqvoris vaporem praeparavit, cujus etiam mihi copiam fecit.
Hoc in tenuissimas laminas resolvebatur, qvod in cornibus
ita calcinatis non contingit. In dente Rosmari et elephanti
idem experimur. Hujus animalis (cetus namqve est) iconem,
sed rudiorem, mihi transmisit Episcopus Islandiae Borealis,
Thorlacus Sculonius, qvi cum glacie Gronlandica eo appulsum
vidit. Minutissima cranii et dentis hujus rimatus sum, et fusius
in Praelectionibus de rebus in Museo meo exstantibus, descripsi,
atqve in icone Auditoribus ostendi. Est mihi frustum
duarum librarum pondo, corii item particula ex cranio abrasa.
Si omnia, qvae hic observaverim, et notaverim, enarrare vellem,
libri mediocris implerem chartas. Tibi tamen suo tempore,
si Deus vitam et valetudinem concesserit, communicabuntur
omnia. Studiorum qvod spectat scopum, tibi Medicinam hactenus
propositam, persvasi sumus, qvo fine et tibi stipendium
utrumqve concessum, nullis aliis usibus impendendum.
Hinc igitur te dimoveri si patiaris, et spe de te nobis concepta
excidamus, ne repetundarum te reum reddas, vide. Interim
Philologica et Philosophica aliud agendo horis subcisivis qvod
tractes, recte facis; de reliqvo Dominus providebit. Cum
Avo egi, (hoc tibi in aurem ac nemini, nisi in tuam perniciem,
revelandum volo) ut, si jam, completo curriculo, ad
nos redires, qvia ipse jam emeritus, et officio publice docendi
vacare neqvit) te ut vicarium substitueret; si hoc pacto pedem
in Academiam semel intuleris, hand facile inde dimoveri
possis. Nec displicuit consilium. Deus modo ipsum in
reditum tuum servet, successu non cariturum consilium spero.
Plura, qvae me in gravi hoc Rectoratus premunt onere, non
permittunt negotia. Intra paucos menses Monumentis meis
finem imponet Typographus. Vale. 20. Jun. 1642.
DCLXXXIII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Cornuum Florentinorum iconibus tandem potitus hac levi
vetustatis externae accessione auctiorem Tractatum vestrum

p.700
proditurum non tam meo qvam Reipubl. literariae nomine gaudebo,
qvae ipso venerandae antiqvitatis fulcro nisi sustentaretur,
de brevi futura ruina metuerem. Atlante te salvam spero et
auguror, qvi ejus majestatem solus inter taciti seculorum silentii
tenebras sustinuisti, eruisti [erusti ed.] primus. Loqvetur posteritas grata, qvod
mordet invidentium livor. Novum seculo huic non est, omni
aevo in canina familia usitatum, conatus majorum odisse qvos
asseqvi per genii infelicitatem vel non posset, vel non vellet
per ignaviam. Semper tamen inter tam sordidas mentes sublimius
evecta virtus ab aliis vel neglecta vel desperata feliciter
expedivit, tempsitqve invidos, qvorum miserae conditionis fatum
seqvuturum tempus deplorabit. Te, Virorum maxime, hoc
nomine amant omnes et venerantur, qvod seculum nostrum
diutius latere non permiseris, qvae a majoribus nostris effecta
de illorum pariter et Tuo testentur ingenio. Ad testimonium
non vocabo tot Belgii, Angliaeqve lumina, qvae praesens vidi
Loqvantur propriis verbis Kircherus, Ferrarius, Puteanus Eqves,
Licetus, Naudaeus, Viri ad aeternitatem dudum destinati,
qvorum de Cornu judicia publicis typis meditor submittere.
Qvid autem ad Cornu tuum haec Florentina? Ex opere impari
dignitatem vestram aestimabit orbis. Deest enim his ex auro precium,
ex Wormii genio lumen, ex antiqvitate veneratio. Utrumqve
ex ebore formatum antea ex relatione fida scripsi.
Author primus Rex, ut videtur, Lusitanicus, qvem ex Historiis
accepimus Barbariam reliqvasqve orientis plagas occupasse.
Figurae insculptae ad venationem omnes tendere videntur,
cui forsan primo destinata. In triremibus autem Turcicis
a Magno Florentiae Duce occupatis vice buccinarum inflata
ad pugnam incitarunt. Ovo id tempore sit factum, expiscari
non potui. Cornua ipsa vetustatem qvidem ostentant,
sed a multis seculis non repetendam, qvippe Eqvites venatoresqve
hinc inde depicti conspiciuntur calcaribus eqvos ad cursum incitantes,
qvae qvidem calcaria non nisi posteriorum seculorum inventum
est, qvum antiqviores eqvos calcaneo solo concitarint, ut
Antiqvarii proponunt et Statuae Romanorum omnes demonstrant.
Christianorum vero opus primum fuisse, sculpturae docent,

p.701
qvas et Mahometani et Judaei omni aevo abhorruerunt. Crux
praeterea evincit signum expeditionis Christianae in Orientem.
Insignia in altero Cornu eminentia Lusitanorum Regum propria
esse illius terrae gnari mihi retulerunt, qvibus et Infantis titulus
tribui solet, ut proprius. Alia ex defectu et Historicorum
et Relationum de his referre non possum. Magnitudinem justam
pictura ostendit, reliqvaqve fideli opera adumbrasse pictorem
ame precio conductum testatur amicus Rhodii, cui id negotii
datum suerat. Licetus noster humanissimus nunqvam rogare
desistit, ut data per literas meas occasione Wormium officiosissime
salutem, cum promta affectus oblatione. Absoluto
jam contra Galilaeum libro, typis brevi subjiciet Opus suum de
Annulis, cujus Caput XL. cursim percurrens, multa egregia in
laudem antiqvitatis nostrae et Authoris Wormii deprehendi cum
doctissima Hieroglyphicorum enodatione parum a Tuis diversa.
Corda novem totidem Cimbrici Regni Provincias (Sy?eler
dictas nobis) denotari arbitratur, nec consentit in explicatione
Circuli Terti, ubi per hominem alterum vulnerantem
Aqvilinarem poenam hoc argumento non significari evincit,
qvod et in abdomine ventrisve parte anteriori pluribus fissuris
vulneretur, qvum illa Aqvilinaris tergum ejusqve costas
duabus tantum divaricationibus diviserit. Sed dubia res ut
varias admittere solet interpretationes, ita unicuiqve de laude
pari contribuit, qvam nullus, nisi Dis iratis natus, Tibi derogabit,
authori antiqvitatis nostrae et unico defensori, cui in
aeternum debebunt qvicunqve patrii amoris scintilla vel minima
calent. Qvo nomine qvum publice me qvoqve devinctum
testabor, domesticis beneficiis in praesens omissis, id
restat a favore tuo impetrandum, ut patriam et me lumine
et affectu proseqvaris pro solito. Vale Patriae decus, columen
meum, et pro meritis senescentem orbem comitare
pari aevo. Pat. 26. Iun. 1642.
DCLXXXIV.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Et operae et sumptuum in procurandis cornibus Florentinis
impensorum faxo ut haud poeniteat. Gratissima qvippe fuere

p.702
et exspectata. Transmissa mox sculptori tradidi, qvi minori
forma exprimet, ut Dissertationi meae commode annecti
qveant, sed non sine tua historia; constitui enim vel integram
vel maximam partem tuae addere Epistolae, ut primus ipse sis,
qvi haec in lucem protraxeris, et publicum tui erga me extet
affectus testimonium. A magnis istis ingeniis apud vos tanta non
exspectaveram; bene ipsis sit Hic habebit, in qvo dentes frangat
adversarius Svantovitianus. Eruditissimum Licetum vicissim
lata occasione sive per literas officiose saluta meo nomine, eiqve
gratias age, tum pro amica censura, tum qvod Aqvilonares
hasce Antiqvitates dignas judicet exactissimi sui ingenii luce:
Et ego et universa patria plurimum huic Viro nos debere fatebimur
qvippe qvi primus inter Italos suo calculo in publicis
et eruditissimis scriptis eas approbare et commendare haut sit
dedignatus; favorem tantum Magni hujus viri meritis ac mutuis
officiis excipere ego pro virili allaborabo. Qvae de IX. cordibus
commentatur, rata sunt, et evidens testimonium Danicae
possessionis. Nec de Aqvilina plaga multum repugno.
Interim meminerit rudem plastae manum omnia eo aevo ad amussim
exprimere haud potuisse. Nec ego pro rato habeo, exacte
poenam illam ibi exprimi, cum expresse scribam, me subdubitare,
an eo referri debeat, ut videbis, textum si consulueris.
Interim hic commode inseri posse ritum istum, a paucis
animadversum, nec, qvod sciam, ab ullo ante me publicatum,
existimavi, Sed de ejusmodi facilis inter nos erit consensus,
cum, qvae protulerim, non tanqvam decreta praetoria,
sed ut probabilia aliis examinanda exhibuerim, huic
ita incumbens negotio, ut, ubicunqve se obtulerit occasio,
qvae ab aliis de priscis nostratium ritibus antea non divulgata
vidi, ea propalare haud destiterim, ut sensim Majorum nostrorum
neglecta resurgeret gloria. Haec, ut Tibi mens mea da
ejusmodi constaret, celanda non duxi. Vale, et patriae bono
vige. Hafn. 20. Jul. 1642.
Fratrem Bartolum, ut, qvantum potest, reditum ad
nos maturet, hortare, ob causas sibi, ut spero, jam notas,

p.703
DCLXXXV.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Ex tribus qvas mense Aprili, Majo et Junio recte accepi,
indefessum et sollicitum in promovendis rebus meis studium
Tuum satis intellexi, nec aliud mihi relictum, qvam ut Tibi
me meaqve in aeternum consecrem. Revelata mihi presso ore
servabo, dubia qvamvis, vestrae tamen in me curae evidentia
argumenta. Corollarium illud de Unicornu suppositicio dudum
meo autographo adjunxeram, et nunc gaudeo in eam rem mihi
plura documenta suppeditata et iconem ejus extare apud vos,
qvam facile impetrabo ab eo qvi laboribus meis favet. Delineationem
Unicornu Fridericiburgensis ab sororio meo, D. Jacobo
Matthiae mihi spondere ausim, ex anglia enim, Gallia et
Belgio exspecto ab amicis, qvae ibidem vel vidimus ipsi vel servari
fando accepimus. Aliqvas Unicornuum species a Patre praetermissas
diligenti lectione adjunxi, ut Bucampen Unicornem
a Columna annotatum; Scarabaeum unicornem et alias.
Ovis autem ille piscis Illetif in Indico mari freqventissimus,
unum cornu gerens, de qvo ex L. Romano Renodeus l. 3.
libenter edocerer, uti et de avibus Aethiopicis, qvas Unicornes
vocari apud Elianam reperi. Ab Avo nuperis literis aliqva
lucentium animalium documenta sollicitavi, ut iis potirer
anteqvam librum meum typis committam. Bononia qvoqve
ab Aldrovandi haeredibus responsum expecto, an de his, ut
fama est, aliqvid in schedis reliqverit. Alia propter urgens Consiliarii
munus, refugienti impositum, in praesens differre cogor.
Vale, et me ama. Patav. 7. August. 1642.
DCLXXXVI.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Patavium.
Novos honores Consiliarii ut tibi gratulor, ita ad majores in
patria olim obtinendos aditum ut struant, ex animo

p.704
voveo. Conatus tuos ut qvantum in me est promoveam, iconem
capitis unicornis cum dente, qvod manibus hic tractavi
et accurate per pictorem in debita proportione exprimi curavi,
transmitto in arctiorem tabellam redactam. Cujus hic erat ratio
Cranium ipsum mandibula inferiori destitutum, nullisqve praeter
magnum hunc praeditum dentibus, colore erat griseo nigricante,
qvalis ossium esse solet aeri diu expositorum et ad putredinem
tendentium, inaeqvalibus variis foraminibus et protuberantiis
praeditum, qvibusdam scabrum, substantia ossis partim
natura porosiore existente, partim a cutis particulis et fibris
tenaciter ei adhaerentibus talis reddita: Figura triangulari ferme
in longitudinem protensa. A vertice ad extremitatem proboscidis
seu tenuioris ejus partis, cui dens inserebatur, duos exacte
habebat pedes Romanos. Ab unius latioris processus qvi cilia
firmabat et oculum dextrum muniebat extremo, ad ultimum
processus qvi sinistrum tegebat, cranii latitudo erat pedis unius
cum semisse. Ea enim parte latissimum erat. Hinc paulatim
gracilescere et imminui coepit, in extremum usqve oris.
Occipitium in diametro pedem paulum superabat. Sed extremitas
oris parte sinistra, cui dens inserebatur, pollicum erat trium
cum dimidia, substantia fungosa. Dens ipse integer non
erat, sed tertia ferme sui parte mutilatus, qvinqve interim pedes
longus, duos pollices si exceperis, crassitie, inaeqvali.
Baseos, qvae fundum cavitatis seu alvei occupabat,
diameter duorum erat pollicum, circumferentia sex cum
dimidio. Hinc paulatim in ampliorem surgebat molem, usqvedum
cancellis alvei liberatus, libere vagari coepit. Egressus
alveum, in diametro tres ferme habebat pollices, in circumferentia
octo. Diameter summitatis, cujus portio periit, pollicis
erat unius cum dimidio, circumferentia qvinqve. Ex
qvo qvanta ejus desideretur pars facile colligere licet. Figuram
candem obtinebat, qvam reliqvi omnes hujus generis.
Multa mihi scribenda de eo supersunt, qvae hujus chartae angustiae
capere neqveunt. Vide qvaedam hujus dentis experimenta
apud Philippum Hechstetterum Obs. Med. decad. 5 casu 9. Aliqvot
ex animalibus, qvae Tu ad classem Unicornuum refers,
Rhinocerotis titulo ab aliis insigniri animadverto. Cujus generis
est scarabaeus ille unico cornu praeditus, qvi hoc anno,
praeter solitum, freqventissimus erat in hortis nostris, ex qvibus

p.705
aliqvos collegi qvos in Museo servo. Aldrovandus et Ferrandus
Imperatus, qvi diligentissime eum delineavit, scarabaeum Rhinocerotem
vocant. Ludovicum Romanum obiter pervolvi, sed
qvae de pisce Illetif ex Renodaeo adfers, apud ipsum invenire non
potui. Si qvis sit jus generis a nostris, qvi circa Gronlandiam
stabulantur, non multum differre arbitror. Qvod Aelianus
libr. 17. c. 10. aves unicornes in Aethiopia nasci ait; de illa
ave intelligendum arbitror, qvam Indi Topau vocant, alii Rinocerotem.
Hujus accuratam descriptionem apud neminem adhuc
videre licuit. Conjecturas qvasdam proponit Aldrovandus libr.
2. Ornithol. Cap. 20. Sed Curiosis vix satisfacient. Ideam capitis
ex transmissis picturis exhibet, sed qvam ego hic tibi mitto,
ad vivum ex ipso cranio qvod in Musco meo teneo depromta
est, hoc autem ex india Orientali secum attulerunt mercatores
nostri. Ex qvo apparet illud qvod cornu vocant, proprie
cornu non esse, sed molliorem apophysin qvandam, in eam
qvam vides formam a Natura effectam. Elegans alioqvin rostrum
est et mirum; coloribus, luteo, albicante, purpureo
et nigro pulcre variegatum, magnitudine spectabile utpote
qvod pedem Romanum longitudine attingit, latitudine uncias
qvinqve in Historia Musei nostri accuratius illud descripsimus.
Bizontes Unicornes in Borussia inveniri refert Erasmus Stella
circa calcem lib. 1. Antiqvit. Boruss. In Regno Basman unicornes
esse docet M. Paul Venetus l. 3. de Reg. Orient. c. 15. qvorum
tamen descriptionem apud ipsum si expenderis, per Unicornu
Rhinocerotes eum intelligere videbis. Id etiam intelligendum
venit de iis, qvos in Regno Lambri conspici dicit.
Qvae de Lunariis et noctu lucentibus commentatus est Conr.
Gesnerus, vidisse te puto, Fuirenios et fratres officiose saluta.
Plura volentem et negocia publica et chartae retrahunt angustiae.
Vale qvam felicissime. Hafnia 26. August. 1642.
DCLXXXVIII.
OL. WORM
Thomae Bartholino.
Patavium.
Nonn te, curis publicis impeditum, multis detinebo. Verbulo
ad ultimas tuas, 9. Octobris datas respondebo, cum

p.706
et me publica urgeant. De turbis Italicis qvaedam ex ordinariis
percepimus chartis, sed statum rei, qvalem nobis delineas,
ita nondum accepimus; gratum igitur fuit, in qvo cardine
res versetur, cognoscere. Affinis tui literas qvod attinet,
de iis nihil mihi constat, nisi qvod narrasse eum meminerim,
se consuluisse, ut qvandoqve data opportunitate ad Cancellarium
et D. Fabricium scriberes. Et certe valde mihi probatur
consilium. Jam status Italiae tibi commoditatem praebet optimam;
adde instituti tui rationes, utqve conatibus faveat, roga, ac qvid
tibi in patria sperandum, qvo ec collineare studia tua possint.
Cum Fabricio facile invenies qvod tractes, dubia si qvae
occurrant de carne lucente, deve unicornu, aut aliud. Viam
haec tibi praeparabunt expeditam ad altiora. Oportet certe hic,
qvi emergere studet, Patronos prensare, et sese eorum favori
insinuare, qvod commodissime literis fit, qvas nullus ferit metus;
et qvia styli tui elegantia delectari eos novi, qvid faciendum
tibi sit, vides. Ne latum qvidem ungvem a proposito te
dimoveri ullius persvasionibus sinas. Urge sedulo artem Medicam,
ut soles, et ad amoena Philologiae vireta defessus subinde
recurre. Qvae bono publico meditatus es, ut tandem lucem
videant, cura. De caeteris Dominus providebit. Hac septimana
finem meis Monumentis imponet Maranius; si ulla ratione
fieri possit, ut ad nos deveniant, procurabo. Miror de reditu
suo ad nos nihil aut Fratrem aut Fuirenios, qvos indies exspectamus,
nunciare. Saluta omnes et singulos. Qvod ante
semestre per Elzevirium afferendum jussi, an acceperitis, monebis.
Vale. 28. Octobris, 1642.
DCLXXXVIII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. Pro-Rectoris et Syndici munus nuper
mihi repugnanti impositum, silentium literarum imposuit
et inducias. Nunc vero ex modestia, ad vitandam invidiam et
majores ambientium turbas, omnibus officiis in praentia Rectoris

p.707
et Professorum resignavi servato solo titulo Pro-Rectoris
et privilegiis. Unde ad studia laetior campus redit, qvem impediverunt
negotia. Anatomiam meam Bibliopola Frambotus
recudere gestit, paratis ad id omnibus necessariis, ut cum Leydensibus
certet. Figuras antiqvas eliminabo, novasqve ad vivum
instanti sectione pingi et sculpi curabo. Operam hic suam
qvoqve addixit mihi Cl. Veslingius Anatomicus, ut sperem
bene succcssurum opus. Si qvid mutandum aut addendum judicaveris,
pro candore tuo significabis, et qvid de dedicatione
existimes faciendum. Reliqva mea Opera propter hoc jam dormiunt.
De Luce Animantium tamen per occasionem expediam.
Qvis ille piscis ardentibus oculis in Norvegiae mari, de qvo
Olaus lib. 2 .c. 3. scire averem, et qvis ille Poeta a te citatus
de Cornubus Moysis. Iconem novi ductus inventi in Pancreate
mitto, qvem ipse vidi ea figura, ut expressus est. De usu ambigitur
ad lienem chylum deferre putabamus, sed insertionem
nullam videntes, ex humore contento aliud conjecimus, esse
nempe excrementi biliosi ductum a correctione in Pancreate
facta. Qvippe stylum colore bilioso nigriore tingit. Plura in
praesens differre cogor, qvia nondum plane Universitate expeditus.
Vale, Pater observande, et porro fave. Patavii 8. Decembr.
1642.
DCLXXXIX.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Venet.
Laboriosis Te expeditum muneribus gaudeo mi Bartholine,
non qvod honores tantos Tibi invideam, sed qvod ad consueta
scribendi officia ac studia privata Te paratum magis futurum
videam. Utinam et ego his solutus vinculis amoenioribus
vacare possem, at aliqvantisper adhuc in turbis hisce mihi desudandum.
Lubens audio Bibliopolam vestrum Parentis Tui Anatomiam
velle recudere: Sed vix credo ipsum aut typorum nitore,
aut chartae praestantia, aut iconum accurata delineatione
superaturum Belgas. Novae figurae opus insigniter commendabunt,
modo accuratae et docta manu elaboratae. Nil ego momenti

p.708
alicujus qvod mutatione dignum observavi. De sex ossiculis
in ipsa sutura Lambdoidea a me primum notatis alias monui,
et nisi eorum historiam dudum misissem, hic repeterem.
De Dedicatione nescio qvid suadeam, nisi placuerit Dn. Cancellario
offerre, siqvidem Rosencrantzius, cui parens eam inscripsit,
diem suum hic Hafniae 2. Octobr. placide obierit, ut
is iure qvasi haereditario succedat. De Pisce ardentibus oculis
in Norwegia existenti, nihil plane apud Olaum Magnum inveni
eo, qvem citas, loco libro nempe 22. cap./ 3. Agit qvidem
ibidem de piscibus Islandiae, sed ne verbulo tangit eum qvi ardentibus
sit oculis. Editio mihi est Romana in folio At libro
praecedente, 20. nempe, capite ultimo, ex libro 9. Plinii cap./
61. cujus nomen more suo dissimulat, de Dactylo qvaedam
recitat, qvae ad rem tuam facere videntur. Sed
qvam Plinius concham, ipse piscem vocat. Inspice locum et
non poenitebit. Concha autem haec Dactylus dicta, qvibusdam
Solen, aliis Onyx seu ungvis vocatur, Venetiis cappa longa.
In foro vestro piscario haud infreqvens esse solet; qvocirca an
vera sint qvae Plinius referat, facile experiri poteris. Causam
splendoris Rondeletius, glutinosum esse ejus succum refert, siqvidem
qvae tenacia et veluti glutino compacta sunt ea laevia, aeqvalia
atqve perpolita esse solent, atqve ob id relucentia, ut pix,
asphaltum, albumen ovi: cui opinioni etiam subscribit Aldrovandus.
Sed praeter glutinositatem, aliud qvid subesse suspicor,
cum ipsum gluten in tenebris non luceat, nec picem aut
Asphaltum lucere unqvam animadverterim. Aliud igitur lucis
hujus prw_ton deiktiko!n esse oportet. Reperiuntur etiam in
mari Norwagico hi Dactyli, sed conchae eorum saltim ad me
sunt delatae, magnae satis. Longitudine dodrantali crassitie
pollicis in meo extant Museo: in qvibus lucis nihil deprehendi.
Poeta a me de Mose citatus, incertus est. Carolus Paschalius
de Coronis lib./ 10. c./ 4. Drepanium esse suspicatur. Novi
ductus Pancreatis delineatio mihi gratissima, miror nulla Lactearum
venarum observata vestigia. Qvid si ductus hic chylum
a duodeno sorbeat, per lacteas deferendum, a faecibus purget,
ut commodius per angustas eas vias ad Hepar feratur, receptum
vero excrementum demum ad intestina mandet, ut vim
expultricem stimulet et faeces nigricante colore tingat. Monumenta

p.709
mea ad umbilicum jam perduxit Typographus, in qvibus
etiam tuam invenies epistolam. Eorum exempla lubentissime
vobis transmitterem, si ulla daretur commoditas. Nescio
an videris ea qvae de Coccojus insecto Americano lucem noctu
fundente tradit Petrus Martyr decad./ 7. cap./ 9. inprimis Nierenbergius
Hist./ Nat./ lib./ 13. cap./ 3. Qvid tibi videtur de causa lucis
in Noctilucis qvam reddit Margarita Philosophica lib./ 10. tract./
2. c./ 10.? Consule lib./ 4. Vossii de Idololatr./ cap./ 71. 93. et 94.
item 48. Vale Hafniae pridie Cal./ Jan./ 1643. qvem tibi prosperum
ac felicem precor.
DCXC.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. Tandem ad vos venient opusculi mei
ungves, qvos ea de causa exsertos mitto, ut donec trans
mare ipsum corpus possit transvolare, spem non inanem sustentent.
Ad umbilicum enim perduxi, post abdicatos Pro-Rectoris
fasces, qvi antea non parum remorabantur. Qvanqvam
multa in iis dubia animum adhuc versent, qvorum solutionem
a Viris doctis exspecto, litteris ad calcem apponendis.
praesertim de subjecto proximo, et apparitionis causis, tum qva
ratione coeleste lumen, qvod nobis insitum pono, cum elementaribus
concurrat. Ex ingenio omnia deprompta, qvia rara aliorum
vestigia in hoc argumento leguntur. Tuum erit, ut soles,
omnia in meliorem partem interpretari, donec meliora
tempus concesserit. Literae Romam, Neapolin, Bononiam
etc. ad Viros doctos mittendae, impediunt, qvo
minus, suasu vestro, Cancellario et D. Fabricio debitum
per literas cultum insinuem. Occasionem meliorem praestolabor.
Et, ut verum fatear, differre officium amo, ne illis
insinuatus, citius a studiis ad patriam revocer. De Unicornu
opusculum icones a Matre exspectat, qvibus missis lucem statim
videbit, a Typographo expetitum. Frater Bartolus Romam salvus
vidit et accessit, futura aestate peracto itinere, certo patriam
revisere constituit. Elzevirii adhuc nihil miserunt, unde
summo desiderio vestra exspectamus, qvibus et nos et Italia

p.710
inhiat. Liceti de Annulis prodiit, necdum mihi visus liber:
alias nullo fere insigni opere fatigantur praela. Est tamen qvidam.,
qvi Encyclopaediam Medicam meditatur, brevi, ut promittit,
edendam. Vale, Pater Venerande, et laetos anni novi recursus
laetius perge. Officiosissime a me salutantur Cl./ Generi
vestri. Venetiis 18. Januar./ 1643.
DCXCI.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. De communicata Dactyli censura necessaria
inprimis mihi gratulor, et operi sub incudem ferventi.
Reliqvis enim Plinii fabulis etiam. Dactylorum splendor
annumerandus, cum qvo tamen facit Lippii epigrammata:
Dactylus illustrar radiato lumine pontum; Appositus mensae, lumine
menso nitet. Falsum me in Olai Magni citatione doleo. Inopia
librorum, qva hic laboramus, locum in eo revolvere non
possum. Glutinosum succum splendoris non causam puto, sed
subjectum, qvi ab innato omnibus lumine omnem splendentium
faciem deduco. Margaritae Philosophicae conjecturam vidi, ad
ignem fulgores hos referentem, qvam sine dubio seqvi debebit
Vossius (qvi ad has oras nondum advectus,) qvia ignis ea apud
antiqvos laus. Sed et ignem ad subjectum reduxi lucis, non
eausam, qvum per se ignis non luceat, nisi ob admixtum lumen.
Coccai mentionem apud Ortelium inveni et Cardanum,
qvi ex illo liqvorem lucentem promiserat. De sex ossiculis in
sutura Lambdoidea nihil unqvam ad me perscriptum memini,
qvare ingenti opus nostrum ope juveris, si illorum historiam
texueris. Variasse suturam illam, modo duorum modo trium
ossiculorum compage recordor, consuetum numerum tamen
raro superasse. Ductum in Pancreate modo simplicem, modo
geminum ostendit Natura, freqventius unicum, eundemqve
valvula aliqva ad intestinum spectante et aperta donatum, ut
stilum vix introrsum versus sine vi admiserit, indicio non infimo,
ex ipso Pancreat in intestina aliqvid deferri, non versa

p.711
vice. Vellem in mittendis desideratissimis Monumentis vestris
operam navaret Elzevirius, non exigua felicitate te me meosqve
bearet. An in Danonum monumentis antiqvis perpetuarum
lucernarum vestigia ulla apparuerint, discere optarem, qvum
hic illarum historiam pro fabulosa traducant Docti. Sed aliis
morari tempora vestra, publicis destinata, supersedeo, qvi et
nuper omnem scribendi materiem cum libri titulo exhauserim.
Vale feliciter, et nostri memor perpetuum flore. Scripsi Patavii
5. Februar./ 1643.
DCXCII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Patavium.
Librum tuum de Luce Viventium videndi maximo teneor desiderio.
Omnibus innatum lumen unde ortum trahat, cur
se in tam paucis prodat, scire gestit animus. Coccui historiam
eleganter tradidit Mousettus in Teatro Insectorum lib./ I. cap./
15. qvem si consulueris, invenies qvae ad rem faciant: etiam
de liqvore ex iis praeparato, noctu lucenti. Cum Lugduni Batavorum [Bavavorum ed.]
adhuc haereres et Anatomia Parentis editionem meditareris,
de ossiculis Lambdoideis me tibi scripsisse memini;
sed qvia, qvae tum exarabam, excidisse videntur, jam repeto,
modo usus alicujus esse possint. Anno 1628. cum freqventi
auditorum coronae ossa sceleti humani demonstrarem atqve
exponerem; in ipsa sutura Lambdoidea, ossicula sex inveni,
qvae utrumqve tabulatum cranii perforabant, a nemine,
qvod sciam ante animadversa. Diversissima enim sunt ab
iis, in qvae os ipsum qvandoqve dispescitur, qvod sutura
Lambdoidea circumscribitur, Triqvetra qvibusdam dictis
Tria in dextro totidem in sinistro ejus extant ductu, magnitudine,
figura et situ discrepantia. Infimum ad processum mammillarum
conspicitur, medium paulo superius, vix dimidii digiti
intervallo, tertium aliqvanto longius a secundo distat. Figura
sunt varia, triqvetra, oblonga, ovalia. In sinistro ductu
majora omnia apparent, qvam in dextro. Maximum ungven

p.712
pollicis non excedit. In concava cranii superficie distincte magis
qvam in convexa apparent, qvocirca ablata calvaria melius
observantur. Ut omnia sint clariora iconem addo. A. portio
est suturae sagittalis. B. sutura Lambdoidea. C. sectio serra
facta. D. primum os sinistri ductus. E. secundum. F. tertium:
G. primum dextri ductus. H. secundum. I. tertium. K. magnum
cranii foramen per qvod medulla in spinam descendit.
LL./ Processus mammillares. Dissimulare interim hic neqveo,
in diversis craneis, tam numero, qvam magnitudine et figura,
item situ variare haec ossicula. Dum haec scribo, mihi ad manum
qvinqve sunt crania; qvorum duo suturam sagittalem per
os frontis in nasum usqve protendunt. Horum alterum, qvatuor
saltim istorum ossiculorum ostentat, atqve, ex iis unum in
ipsa junctura sagittalis cum lambdoidea, qvo in loco Triqvetrum
dictum conspici solet: in altero vero duo saltim extant,
eaqve in dextro ductu tantum. Verum haec crania integra erant:
si calvariam auferre licuisset, forsan plura ostendisset interior
superficies. Sed cum naturam in ossibus majoribus,
suturis ipsis et aliis humani corporis partibus varie ludere videamus,
qvid mirum si in hisce antiqvum obtineat? In monumentis
ac sepulchris majorum nostrorum licet res variae reperiantur,
ut lib./ I. cap./ 7. Monumentorum nostrorum docuimus,
lucernarum tamen perpetuarum nulla prorsus vestigia.
Inter veterum inventa deperdita eas, ni fallor, refert Pancirollus,
qvi de iis ex professo agere videtur. Vale et bono publico feliciter
vive. Hafniae 6. April./ 1643.
DCXCIII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam
Gratissima ossiculorum cranii idea ductu pictoris mihi transmissa
me et literariam Rempublicam ad ulteriorem tui venerationem
excitabit. Hoc solum me angit qvod ex priori editione
tabellariorum incuria exclusa sit. Hac tamen observatione

p.713
auctiorem prodituram, qvam meditor, in parte laetitiae habebo.
Librum meum De Luce Animalium Typographorum
solita oscitantia moratur. Omnibus innatum lumen, unde trahat
ortum, ex ipsa qvaestione eruo, nempe innatum esse
et a parentum semine in nobis transferri conjicio, non secus
ac animam. Ad ulteriorem originem si me qvis ducat, in
creatione prima subsistam, qva cum aliorum elementorum mixtura
lucem Produxit Plastes simul et mixtorum corporibus insevit,
ut propagaretur per generationem. Pauca tamen et ob Naturae
indigentiam, corporibus ita dispersa, ut in Universa coelorum
fabrica, per rariorem partium segregationem, qvae nisi orbium
coelestium instar condensentur et coeant, non magis in
nobis lucent qvam in mundo coelum. Paradoxa videntur, sed
qvibus omnia fere explicamus qvae aliis negotium facessunt. Licetus
nudius tertius advenit, opus de Circulatione Sangvinis a
se concinnatum monstravit, cui non pauca rationum momenta
opposui. Duplicem enim circulum sibi imaginatur, in venis unum,
alterum in arteriis, utrumqve autem in suo vase proprium;
sanguinem vero ex dextro in sinistrum ventriculum non
per pulmones, nec anastomosin, nec deniqve per septum pervium,
sed per venam Coronariam ferri. Cum Bibliopola Veneto
egi, qvi nihil magis in votis habet, qvam cum nostris
commercia exercere. Publicas res qvod attinet, adhuc in dubio
sunt, turbata Italia. Vicinum Ferrariensium agrum cis
Padum Venetus exercitus occupavit, urbiqve ipsi imminet Dux
Mutinensis. Romam meditarer instante autumno, si per has turbas
liceret, qvum hic frigeant studia ob scolarium petulantiam.
Typographi nostri fere feriantur. Caprilium tamen de febribus
secundo praelo subjecerunt, et brevi Veslingii nostri Opobalsamum
dabunt. Miraculi loco nuper in nundinis Galli hujus cornuti
cornutum filium ostentarunt, cujus iconem mitto, Alias
plura. Vale. Patav./ [Batav. ed.] 18. Jun./ 1643.

p.714
DCXCIV.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Patavium.
Probe curatas ultimas meas gaudeo, in primis qvod observata
a me in sutura lambdoidea ossicula non displicuerint.
Anxie librum tuum de Luce Animantium exspectamus. Qvas
ponis hypotheses licet concedamus, restat nihilominus adhuc
nodus, cur qvaedam animalia luceant, qvaedam minus, qvid
illis concesserit natura qvod his negavit, etiam in ejusdem speciei
individuis. Hoc est, cur inter omnes carnes agninas, qvas
in macello Monspeliensi vidisti, unica illa solum relucebat. In
eo negotii cardo verti videtur, ut ostendantur causae, qvae faciant
ingenitam lucem magis lucere in uno, qvam alio. Sed haec
omnia a Te expedita arbitror. Eruditissimum Licetum controversiam
de sanguinis Circulatione, satis, ut mihi qvidem videtur,
adhuc dubiam, eximio ingenii sui acumine excussisse, lubens audio.
Procul dubio solidi qvid, in qvo animus acqviescet, exhibebit.
Ego hujus negotii decisionem ex Anatomia et autoyi/a
pendere arbitror. Mihi, qvos hic olim ventilandos proposui
scrupulos, nondum exemerunt Harvaeus aut Walaeus. Cur qvaeso
Natura operosior fuisset in arteriarum qvam venarum structura,
si eundem humorem continere debuissent? Cur per plura id
praestitisset, qvod per pauciora potuisset? Cur, cum arteria secatur,
id non sine vitae fiat periculo [perticulo ed.], venae vero impune aperiuntur,
si idem sanguis in utrisqve? Nonne ocularis demonstratio
docet sanguinem in arteriis contentum ab eo qvi in venis
consistit, differre substantia, colore, subtilitate omnibusqve proprietatibus?
perpende qvaeso an sanguis ab arteriis in venas
ferri possit, sine comite spiritu vitali, qvi illo multo subtilior,
mobilior et ad penetrandum aptior. Sed nolo hanc controversiam
meam facere. Has omnes difficultates vitare videtur Liceti
sententia, qvae eo qvoqve futura plausiblior, si ad rationes
firmas accesserit ui et observationes accuratae. Pro

p.715
icone Galli cornuti gratias ago maximas, sed arte et mangonio
talem redditum suspicor. Nosti mulierculas nostras, cum castrando
ex gallis capones faciunt, cristam amputare, ac in ejus
locum calcaria ejusdem avis substituere, qvae coalescunt, crescunt,
et in cornuum visendam formam augentur. Hoc hic factum
mihi persuadeo. Celeberrimum Licetum, Rhodium nostrum,
fratres et consobrinos vicissim meo nomine officiose saluta, ut
et Bordingium: de illorum ad nos reditu per occasionem certiorem
me redde. Sed ingemino iterum iterumqve tritum illud
Tullii: Valetudinem tuam cura diligenter. Hafniae 7. Julii
1643.
P. S.
Dilectissime Domine affinis, iterato cum Avo egi,
qvi summopere tuum exoptat adventum, ut ejus vices in profitendo
Medicinam geras, jam enim senio adeo premitur, ut
ei muneri vacare neqveat, ac te prae reliqvis nepotibus sibi expetit
vicarium. Si moram traxeris diuturniorem, vereor, ne alius
tibi hunc bolum e faucibus praeripiat. Consule, rogo, valetudini
et rebus tuis. Iterum vale.
DCXCV.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Dubia eruditissima sunt, qvae officiosis literis et auro contra
aestimandis annotasti contra lucem meam, circulationem
Harveanam, qvae tacitus magis venerabor, qvam operose
contra strepam. Tua enim authoritas mihi pro ratione est.
Eo tamen es candore, ut aegre non feras dubitantes, qvum
etiam olitorem non fastidias oportuna loqvutum. Plerasqve
difficultates expedivi in lucente libro. Cur autem ingenita lux
magis subinde luceat in uno animali, qvam alio, variae esse possunt
causae, vel ratione subjecti vel causarum externarum vel
ipsius lucis connatae. Ratione subjecti, si compactius sit corpus
lucemqve comprimat, et putredini non ita obnoxium, qva laxatur
corpus ut luci egredienti pateat aditus. Causae externae qvoqve

p.716
promovent splendoris manifestationem, si aeris ea sit dispositio,
ut facile resolvatur corpus. Ita hoc veris tempore Monspelii
carnes pleraeqve ad putredinem disponebantur, et ideo pleraeqve
in macello splendebant. Sic de piscibus et ligno notum
est, splendere, si putrescant. Ipsa deniqve lux se exserit si copiosa
sit, si a causa qvacunqve vel vinculis laxetur, ut se exserere
possit, vel condensetur, ut videatur. Sic in coelo non
omnes partes lucent; sed eae tantum qvae in stellas condensantur
et cometas. Nec semper lapis Bononiensis lumen concipit et
conservat, sed tantum calcinatione praeparatus. Circulationem
suam Cl./ Licetus qvomodo defendere qveat, non video, qvia
experimentis destituitur, solis rationibus contentus. Res vero
haec tota ex vivis sectionibus dependet. Cur natura diversam
arteriarum et venarum fabricam molita sit, hanc circulationis
fautores causam reddunt, qvia arteriae moventur a sanguine
spiritibus propter cordis viciniam turgido; Venae vero qviescant
et sanguinem recipiant, qvi deferbuit longo itinere, postqvam
partes meliorem substantiam ad sui nutritionem suxerunt. Eadem
causa est, qvod periculosa sit arteriarum sectio, qvia scilicet
difficulter reprimitur arteriosus sangvis ob spiritus copiosos,
deinde qvia partes privantur suo nutrimento qvod per arterias
ipsis apportatur. Qvantum ego potui ex circulatione comprehendere,
differt qvidem uterqve sangvis, qvod alter subtilior
et facilis motus, crassior alter et difficilis, praeterea qvod venosus
non nutriat, sed solus arteriosus; verum id circulum
non impedit, qvo minus ex arteriis in venas sangvis commeet,
et locum mutet, et pro loci mutatione variet. Exemplo rem
illustrabo. Aqva per canales in hortum deducta, sicut in Provincia
Galliae et Narbonensi tractu per molas fit, eadem initio
est qvae proxime hortum per primos canales ingreditur at segnior
deinde eadem aqva procedit, ubi canales sunt longissimi et a
faecibus horti inqvinantur, transitqve aqva in ipsas areolas.
Sed de his balbutientem rectius ad doctiores remiseris. Fiduciam
tua humanitas facit, qvod ea qvae necdum accurate didici,
titubanter proferam. De amicorum, qvos salutas, ad vos reditu,
nihil certi scribo, qvia necdum Italiam perlustrarunt.
Valetudine impedior, qvo minus plura addam, et qvotidianis
aegrorum cum Medico sene venerando Joh./ Dom./ Sala visitationibus.

p.717
Vale, Affinis optime, et me ama. Patav./ 13.
August. 1643.
DCXCVI.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Oloa Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. Pro transmisso Monumentorum Danicorum
exemplari infinitas ago gratias, qvas meretur et
Auctor et opus aeternitate dignissimum. Nondum tamen, nec
a Moltenio adjuncta, comparuerunt, de qvibus simul ac venerint,
cum Bibliopolis nostris sincere agam et fervide. Francofurto
advenit cum aliis exemplar unicum Venetias, qvod
subito Consobrino H. Fuirenio pretio cessit. Expetitur ab omnibus,
et novitate argumenti operisqve omnes excitat insui desiderium.
Licetus ejus videndi summa tenetur cupiditate, ut
capiti illi de Annulis, nondum impresso, addat, qvae a Wormio
amplius in hanc rem notata credit: spem feci, et brevi promissis
me liberabo, qvamprimum librum, apud Doctos hinc
inde errantem, Consobrini beneficio nactus fuero. Mentionem
enim ejus honorificam factam monui, unde crevit affectus
et devotus Wormio animus, cui per me et gratias et officia
refert Licetus. Ego, qvod pro me addam, non reperio, adeo
stupet animus in tanti operis consideratione: magis tamen miror,
qvod Epistolae et nominis mei umbra tantae luci accesserit.
Beneficiis innumeris id annumerabo, qvibus hactenus et publica
et privata gratia devinxisti clientem addictissimum. Ad schedulam
inclusam non responderem, nisi scirem spe nimia apud
vos me excessisse Maturiores annos reqvirit Cathedra et doctrinam [doctrinem ed.]
perfectiorem, qvam in me ipse desidero; cum aetate augendam
et ulteriori diligentia. Tibi interim mea commendo,
privatam qvietem amantia potius, qvam turbas publicas, qvibus
imbecille qvidem corpus non sufficeret, at animus par forsan
esset, Tibi patriaeqve devinctissimus. Vale, meae felicitatis
auctor a fratribus Consobrinisqve officiose salutatus. Patav./
20. Aug./ 1643.

p.718
Qvos cum fratre Bartolo libros misi, in tempore spero
adventuros, favente Aeolo.
DCXCVII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Patavium.
Nondum ad Vos pervenisse a Moltkenio transmissa, miror;
certo accepimus 26. Iun./ Texelia solvisse navem Belgicam,
qvae Venetias commissa veheret. Tibi displicere vitam apud nos
Academicam, tanqvam turbis publicis refertam, invitus audio,
cum qvietior in tota patria non detur; turbas, DEI gratia,
nullas experimur, singulis septimanis ter qvaterve in Cathedra
ea, qvae tyronum sunt captui, docere certe ludus et jocus
est. Ad Disputationes minus eris obligatus, dum avo vicariam
praestes operam, et certe privatis tuis studiis non minus hic
qvam ibi vacare possis. Tandem de fine cogitandum: Patrimonium
dilabitur, et occasio praeceps, valetudo deteritur,; nec
scio, ubi in patria majori cum honore, minori cum labore et
molestia aetatem transigere possis, qvam in nostra societate.
Vereor, ne apud vos sint, qvi minus sana suggerant consilia.
Adhuc tecum res tuas rumina, ac vide, an, peracta peregrinatione
Romana, te ad ver proximum patriae sistere valeas.
Deus novit, me ore amicorum omnium loqvi, ac nil nisi
tuum spectare commodum. Bartolum fratrem Gallias adhuc
meditari audio, idcirco sero rediturum puto. Qvando Henricum
Fuirenium exspectaturi simus, nondum indicasti. Saluta
eum officiose, ut et reliqvos praesentes. Imprimis celeberrimo
Liceto meo nomine, pro benevolo affectu gratias
age solennes, utqve ea qvae in mei protuli defensionem, aeqviori
ferat animo roga. Vale. Hafn./ 16. Sept./ 1643.

p.719
DCXCVIII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. Itinere difficili expeditus, ad debitas
scribendi vices revertor, qvas tui desiderium, pari veneratione
conjunctum. jure suo exigit. Neapoli redux, Romae
subsisto, ubi omnia bellicis tumultibus plena sine certa pacis
spe, qvam nomine suae Reginae urget pro viribus Cardinalis Bichi,
e Galliis missus ad componendas Italiae turbas excidium
minaturas. Qvid effectaturus [effectarus ed.] sit apud obstinatos Principum animos,
eventus docebit. Auguria si in pretio essent, sinistra portenderent:
heri enim fulmine Vaticanum, Pontificis sedes, tactum,
laesiqve bini e custodibus Helvetis. Nos sane insolitum urget
frigus, nec adhuc itineris cruditas composuit, ut qvid de studiis
nobis polliceamur, adhuc ignorare cogamur. Neapoli
qvidem commoda omnia visa apud summos Medicos mihiqve
addictissimos Marium Schipanum, Paternum amicum, et Marcum
Aurelium Severinum, Chirurgiae Instauratorem, qvi pro
humanitate sua aedes suas et omnia obtrusit reversuro. Hinc
tamen nos tenet summa Eqvitis Cossiani a Puteo, tui amantissimi,
familiaritas, cui ab Henrico Fuirenio per nos missa Monumenta
Danica summopere placuerunt, ut merentur. Caeterum
interceptas militum Ferrariensium tyrannide literas a Vobis nuper
missas aegre a Consoborino intellexi, tum qvod omnia, qvae
ex tuo calamo effluxerunt, aestimo pro Oraculis, tum,
qvod contentorum in illis ignarus sim. Qvicqvid sit, in Vestri
obseqvium juravi etiam cum studiorum incommodo, qvae
Tibi, scio, cordi sunt, ut ex praemissis literis penitus intellexi,
et dato fortunae meae arbitrio, qvod Laurea moratur, cui forsan
necdum maturum caput. Si tamen dignum vel Tu vel
Basileenses judicaverint, parebo monitis, qvamprimum permiserit
Apollo noster, qvi vestrum hac in re consilium exspectat.
Interim Musei tui memoria me exercuit, cui Lignum
fossile, nuperis annis in Umbria erutum, hic conciliaturum
spero, aliaqve, qvorum catalogum a Te scire discupio,

p.720
ut commodius defectus suppleatur. Vale, Patrone summe,
cum familia lectissima, meqve, ut soles, indignum ama. Roma
20 Nov./ 1643.
DCXCIX.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Tuas 20. Novembr./ Romae datas, ultimo Decembr./ probe
accepi. Gaudeo Neapolitanum iter ex voto successisse, teqve
tot illustrium Virorum familiaritate auctum salvum Romam
pervenisse. Caeterum ultimas nostras licet doleam interceptas,
nihil tamen meae continebant peculiare, praeter Avi, reliqvorumqve
amicorum desideria, qvibus reditum ad nos tuum urgebant,
et adhuc urgent, praecipite labente occasione, qva tuis commodis
prospectum cupimus. Qvod de Museo meo locupletando
solicitus adeo sis, gratias ago maximas, ejus ante annum editum
mitto catalogum, ut videas qvantum desideretur ad universae
naturae complendum Theatrum. Ex eo qvo editus, haud parum
mea crevit supellex. Litheosphorum Liceti nec qvo ad
rem, nec qvoad verba videre adhuc contigit, Fratri Bartolo
apud vos adhuc existenti ea de re scripsi, sed num secum
tulerit ignoro, siqvidem Parisiis adhuc degat. Nec vidimus
tuum de Luce librum, ut, ad umbilicum perductus an
sit, dubitemus. Parentis Anatomiam si (ut olim monuisti)
recudere gestiant Typographi vestri, ne manum operi adhibeant,
anteqvam Hermanni Conringii de Sanguinis Generatione
motu legeris Tractatum, hortor. Multa in eo libro invenies
paradoxa, et vulgatis Anatomicorum decretis contraria, qvae
forsan instituto servient. Moltkenii fasciculum Venetias appulisse
certa relatione accepimus, ut Tibi destinatum Monumentorum
exemplum habeas monendum duxi. Romae si adhuc haereas,
ac facultas sit Kircherum conveniendi, vide expiscari ut
possis, qvaenam sit illa materia, qvam ab Arabe qvodam emit,
qvae solem indissolubiliter seqvatur, ut pluribus docet in Magnetismo
Plantarum fol./ 6. edit./ Coloniensis. Rerum nostrarum

p.721
status solito turbulentior jam est, Deus pacem largiatur
optatam. Vale. Hafnia ultimo Decembr./ 1643.
DCC.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. De statu nostro Roma non ita pridem
scripsi, celeri calamo, pro temporis necessitate, responsumqve
dedi illis, qvae perierant, ex suspicione, qvam facile
percepi de itinere patriam versus suspiciendo, qvod qvam
vellem prorogari posset! Nunc, ob aeris Romani minus salubris
intemperiem, Neapolim concessi cum Consobrino, eo
qvoqve allectus ab Amicis, qvos inter Doctiores fama nostra
merui non paucos. Inter qvos eminet Marcus Aurelius Severinus,
orbi notus ob editum de Abscessibus opus, et alia qvae
premit brevi proditura, inter qvae est eruditus de Vipera Commentarius,
jam jam typis Patavinis subjiciendus. Hujus
domestica utor familiaritate, nec poenitebit facti. Marium
Schipanum, a Parente in Anatomia laudatum necdum conveni,
ut nec Santorellum, Viros Clarissimos, nec minus addictos,
qvorum hic nuper de Sanitatis Natura, post Postpraxin suam,
volumen edidit, illum vero famae minus cupidum intellexi
Meas vero observationes de Vnicornu novas, Patavii sub incude
relictas, brevi forsan exspectabitis, cum Iconibus variis qvas
forsan Avo nuncupabo, si qvidem nimias in excudenda Luce
Animantium moras trahat Typographus. Ad calcem Judici
doctorum de aureo Cornu Wormiano subtexui, ut alibi promiseram.
His vale, Pater desideratissime, et mei memor, alumnum,
qvamvis longius distantem, ama. Neapoli Cal./
Febr./ 1644.
Roma qvum discederem, advenerat exemplar Monumentorunm
Danicorum, e Belgio cum aliis libris, qvod statim in
usum Bibliothecae Barberinae ab Holstenio comparatum.

p.722
DCCI.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Neapolim.
Quamvis turbatus Patriae status, qvo Sveci et Cimbriam et
Scaniae magnam partem insidiose [insiodose ed.], nemine tale qvidqvam
cogitante, invaserunt, me incitare posse videatur, ut de reditu
ad nos maturando nihil ad te scribere tentarem, praevalet tamen
Avi voluntas et decrepita senectus, qvae indies abitum minitatur.
Huic vero si humanitus qvippiam [qvipqiam ed.] contigerit, consilia
amicorum irrita erunt, nec facie tuis commodis prospiciendi
par se offeret occasio. Tu igitur diligentius singula expende,
et rerum humanarum vicissitudinem accuratius considera. Nos
nihil nisi tuum commodum meditamur, cui hoc rerum statu
melius prospicere haud valemus, Caeterum ex ultimis tuis
Neapoli datis Calendis Febr. intelligo, te eas nondum accepisse,
qvas Romam ad te dedi, et prioribus respondi. Gaudeo,
te in familiaritatem M. Aurelii Severini irrepsisse; Vir enim
est undiqvaqve doctissimus, et Chirurgorum nosti seculi facile
Princeps; Ejus de Abscessibus doctissimum opus, qvod mihi
dono dedit Charisius, et proximis nundinis Francofurti denuo
excusum vidi, abunde id testatur, qvocirca ejus diuturniorem
conversationem (si res tuae ferrent) minus inviderem. De
Unicornu observationes tuae nobis futurae sunt gratissimae; eas
si Avo nuncupaveris, Lucem Antimantium Cancellario destinare
poteris.
M. Envaldus, Pastor Roschildensis, nuper novum de
Aureo Cornu edidit Tractatum Theologicum, in qvo totus est,
ut obtineat, cornu hoc a Rege qvodam Christiano elaboratum,
ac ejus Symbolis praecepta ad vitae emendationem et securitatem
nimiam hominum animis excutiendam contineri. Meum de
eo, anteqvam ederetur, dedi judicium, qvod ad calcem addidit.
Libenter mitterem, sed nulla se offert commoditas, nec
tuto ad vos, qvae a nostris eduntur Theologis, deferuntur; sed
coram cuncta olim melius lustrabis. Vale, et res tuas diligenter
cura. Hafn./ 17. Martii, 1644.

p.723
DCCII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Non dubito qvin et Tu et Mater nostra suavissima de rerum
nostrarum statu anxias cogitationes versetis. In salvo tamen
sumus, laus Deo, hisce diebus vitatis et Scylla et Charybdi,
splendidam Siciliae Messanam ingressi sumus, ut qvem locum
Amplissimus Senatus non ita pridem, in Academia amplo
stipendio obtulerat, praesens lustrarem, et pro oblato honore
gratias agerem. Amicos et faventes ibi Nobiles inveni, et per
humani P. Castelli familiaritate utor, qvi totus est in edendis
variae eruditionis libris. In Museo varia naturae curiosa congessit.
Sceleta animalium a se constructa habet, Zibethae,
Xiphiae et alia. Oculos Zibethae cum vase Civetico monstravit,
sicut in animalis istius Historia descripsit. Varia conchylia petrificata
possidet. Falmae Indicae fructum apud illum vidi, qvi
incudem cludat. Dedi Catalogum Musei Tui, qvi satis placuit,
nisi qvod usualia ossicinarum semina contineret. Certum
tamen est, ad naturae complementum et varietatem etiam illa
rcqviri. De instrumento Villelmi Regis Siciliae Messanensibus
communicato cum Sigillo literis Gotlicis apposito, cujus exGualthero
mentionem facis in Ionumentis Danicis, plura expiscari
non potui, nec instrumentum videre contigit, Archivi inspectoribus
semper moras trahentibus. Nummum alioqvi ejusdem
Vilhelmi de pingit Placi dus Samperus Soc. Jes. qvi hoc anno
Iconologiam lB. Virginis edidit, Mariae dicatum, cum literis
Gothicis seu Lombardicis Monachorum antiqvis neutiqvam
Runicis. Alium idem affert cum hac Inscriptione:
[diagram]

p.724
In prima facie effigies Mari visitur, in circuitu Rei,
literae, ut putat, Arabicae extant. In re Medica pa
urrunt qvae scribi merentur. Hortum Messanensem in fossi u
bis instruxit Castellus, cum officinis chymicis, thcatro, ia
etc. et iV. qvadris, cujus plantas in catalogo signavit v
T6SaO. am vero neglectus jacet. Pauci alii sunt qvi rcn
dicam illustrent. Pisanus Antidotarium hoc ipso anno i
hlicum emisit, plenum barbarismis, a Pharmacopo a complatum
ProsimusAbscessum puerorum suffocativum anno praeterito adum
bravit. Andreas Temanci nuperrime Anatomiam edidit carmine
vulgari ex Galeno, Hippocrate, Avicenna: aliisqvc excerptam
Oliverii qvoqvepologia extat, contra Liceti Epistolam d io u.
Prae omnibus vero caput Castellus esfert. vinqvaginta
nnni sunt ex qvo Theriaca hic nulla fuit confecta, Roma, Neapoli,
Alexandria huic defectui succurrentibus. Priore vero
Collegii P. Castello i;. Jo. Dom. Cardullus ad insigne S.
Georgii dispensare coepit, cujus descriptionem publicam dedit,
sed authore eodem Castello; et ex Sicilia et Calabria plurimoxum
simplicium sibi copiam oomparavit. Oleo sesamino abundat,
cui Romae aemygdalinum substituunt. Adeo enim sesamum
hic est copiosum, ut panibus nigrioribus inspergatur saporis
gratia. Eregione Collegii amplum Nosocomium visitur
ex septem parvis in unum compactum, secretis stationibus Capucocinorum,
mulierum et exterorum. Morbus hypochondriacus
hic vulgaris, qvem feliciter curat Castellus suo Electuario
Diatartaro, cujus nobis dedit descriptionem. Exhibeturqve pon
dere Unciae unius hora una ante prandium, et large ventrem
fubducit. Freqvens etiam est angina puerorum suffocativa, qvae
parentes qvoqve subinde invadit, si cum filiis conversentur.
Sola purgante potione ex Syr. ros. et melle hanc jugulat Catellus,
qvi venae sectionem in ho morbo inutilem deprehendit.
Solennis piscatio est piscis iphiae mensibus Majo et Junio. Aversa
fronte cum illo pugnat canis Carcharias, qvi cauda acuta
Iaepe natantium hominum pedes amputat, unde non audent
urinatores longius se in mari ex littore demittere. Ejus capitis
Sceleton in Museo Imperati Neapoli vidi, et cutem apud vos
satis notam et obviam scio. Nobilis Messanensis inter alia rariora
duo Cornua magna Rhinocerotis servat, et alia qvae Monocerotis
esse feruntur. De qvibus judicium ferre non possum,

p.725
qvia Gazellae cornua hic plurimis imponunt. In horti locis
montosis Corallium nascitur in petra duplex, geniculatum hinc
inde dispersum, qvod pluvio tempore apparet terra magis dissoluta,
alterum spongiosum rudius ex ipsis petris enatum et a
nobis erutum, tuoqve Museo dicatum. bi etc reperiuntur aliae
lapidum formae, instar glossopetrarum, conchylia petrificata,
etc, qvae qvasi in mineris suis nascuntur, non ex mari advecta,
qo hoc loco a mille annis vix fuit, nisi eo tempore
alluvione maris congesta sint. qvo Sicilia ab Italia disrupta fuit
et divu sa, si q dem unqvam divulsa fuit, qvod qvidam Geographi
strenue ntgant. Oportet ut id factum sit ante tempora Saturni,
q. hc portui nomen dedit, qvum falcem, qa patris
pudenda lsciderat, hic recondit, unde ferunt falcata figura
elegantissimum Messanensium portum emersisse, urbemqve Zancleam
dictam ab Arabica voce, qvae curvum notet, qva olim usi
Messinenses. Hunc autem Saturnum de Chamo interpretantur,
qvi pudenda patris irriserat. In rei memoriam adhuc Messanenses
Mensc Augusto colossos duos circumferunt, alterum cum
falce, alterum pro Rhea seu Cybele seu Ope uxore Saturni,
qvibus tamen sacris interesse non vacabit. Celebratur etiam antiqvis
fons ancle, qvi est ille qvi hodie Messanae dicitur Poo
Leon, crediturqve Nymphae dicatus, unde hi versus subjiciuntur
nomine Nymphae ancleae:
Enceladi fomimas fugieus per operta viarum
Hic caput attollo Nmph perennis aqvae.
Cum mea sensissem venturam ad littora elassem,
Protinus exilii Nmpha latentis q.
Tempore D. Pauli qvoqve erat navigabilis hic sinus Italiam
inter et Siciliam, ille enim Syracusis per Rhegium ad
Puteolos navigio perrexisse dicitur in Act. Apostol. Sed nimis
ego provehor, prolixitate negligentiam compensans, qvae itinerum
variorum culpa excusationem apud Te reliqvosqve amicos
merebitur. Vale, Vir summe, et favere perge. Messanae
thnam petiturus. XI. April. MDCXLIV.

p.726
DCCIII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Neapolim.
Te infirmiore hactenus fuisse valetudine ex literis Theodori ad
matrem intellexi. Male certe me habuit, etqvod semper
metuebam, contigisse doleo, animi tui ita rationcm te habitutum,
corpus plane ut negligatur. In qva opimione tot in pexegrinatione
a te elaborata opuscula me confirmant. Sed vide
qvid agas. Moveat te Parentis exemplum. Moderata durant.
Tuam operam diuturnam reqvirit Patria, cui te protinus ut
restituas, omnium vota jubent. Non repeto, qvae alias scripsi,
nec de intermisso literario colloqvio tecum expostulo; cum id
abu nde resarciveris, Celeberrimi et vere Aureoli Viri ID. Severini
mihi conciliata amicitia. Tibi enim hoc totum adscribo, ut et
Museo meo destinata rara, cum qvibus utinam brevite nobis
sisteres. Fratres tui Bartolus et Casparus Amsterodami haerent,
nec qvid eos moretur, intelligimus. vam vellem Istitutiones
mas edicas, Monumenta item et alia Severino transmissa:
sed, ut scis, modus, qvo deferri possint, haud in promtu.
Excusa qvaeso. Est mihi symbola, qvam tuis conferam Armillis,
si ante reditum ad nos lucem non viderint. Vale. Septembr.
1644.
DCCIV.
KKK
KKK
KKK
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
TIr Fcellentissime. Literas dudum debeo, qvas infirmior
corporis valetudo et locorum mutatio diutius me invito intermisere.
Redeo tamen nunc, tam ex itinere, qvam nglecto
scribendi obseqvio, teqe propius intimioris animi afsectu
enerox, cujus constan ssinum in me amorem nupeis literis
KKK

p.727
intellexi. Suadebas amica consilio in studiis temperamentum,
qvod sane dudum servavi partim amicorum consortio, partim
necessariis itiaerum molelliis, ut seriorum fere sim oblitus.
Opuscula ex facili calamo sponte fluunt, ut prius in chartam
conjecta qvam cogitata, qvod ingenii benignitati potius qvam
debitae diligentiae condonandum. Utinam optatum otium Patria
indulgerct, singula imo majora cum temporc expedirem. Seerintum
nostrum literarum tuarum alloqvio summe beasti, qvi virtute
tua inescatus nil nisi Wormium sonat, cujus qvoqve nomen
laudavit in nuperrimo de particula ET tractatu, idiomate Thusco
edito. Discursu de Fungimappa penes me servo, fama ejus
minorem. Efigiem ejus mittam seqvutura occasione. Romae a
arclero sautaris perofficiose, qui majorem illam ab Arabe
ntam radicem esse Heliotropii suspicatur, de qvo coram plura.
De transm: ssis Monumentis Danicis prolixas gratias ago qvae
Bibliothecae Mediolanensi destinavi. Messanae diligenter de instrumenti
Vilhelmiani characteribus inqvirens, dc qvibus in
fine lib. 6. Monum. Danic. non Runicos inveni, scd vulgatis
ILongobardorum literis affines, qvibus plcriqve eo aevo delectabantur,
et infiniti MSS. libri exarati passim in Bibliothecis
volvuntur. Illustrius est saxum prope Morsalam, de qvo Gualtherius,
FINES INTER VANDALOS ET GOTHO S. Index
ratiorum [!? ] Museo vestro destinatorum ab eo tempore crevit, sed
huc cum literaria suppellectile nondum qvicqam pervenit, unde
et patrium iter in instans ver differre cogor. Interea Tibi et
Patriae omnia felicia voveo, et mihi solitum Wormii affectum.
Vale, Pater observande, et in longa secula flore. Venet. 14.
die Octobr. MDCXLIV.
DCCV.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Patavium.
Qvantopere me literae tuae exhilararint, efsari neqveo. Intelexeram
enim Te afflictioris fuisse valetudinis, ac turbulento
isto Italiae statu, haud tutum omnibus futurum iter per loca

p.728
militibus obsessa transeuntibus, probe noveram. Verum ut
ex tuis vidi Venetias vos appulisse, salva omnia gaudebam. De
Seerini mihi gratulor amicitia, sed doleo occasionem non dari
arebrioribus literis de variis artem nostram concernentibus confabulandi.
Caeterum commodum accidit, tuas ubi accepi,
qvod in horto meo Heliotropium invenerim, cujus radices mox
collegi, experturus an Tibi imposuerit experimentum. Collegi
igitur, ac a sordibus et pulvere mundavi, exsiccavi et primo
scindulae ligneae impositam, pelvi aqva repletae commisi, visurus
qvo tenderet, qvam motus rationem observaret. Sed frustra,
ad motum aqvae primo paululum movebatur; sed hac qviescente,
qvievit et illa. Locum qvem utraqve extremitate ostendebat,
diligenter, pelvi incisa linea, notavi. Post aliqvot horas
rediens, in eodem qvo antea inveni situ, nihil a primo
distante. Hinc sine scindula nudam aqvae imposui, innatabat,
levis enim est, sed pari successu. Non igitur possum qvin dubitem
de hoc arcano. Si res ita haberet, dudum hoc ipse expertus
fuisset ircherus, qvi in minutioribus curiosior esse solet,
et nihil, ut scribit, sine experimento prodere. Planta namqve
adeo rara non est, a radicem habet teneram, lignosam, fibris
crebris divaricatam, cortice puniceo, interiori substantia candidam.
De monumento Vilhelmiano in Sicilia qvod certiorem
me reddideris, gratias ago. Inprimis qvod sollicitus sis adeo de
Museo meo locupletando. Avus longiorem tuam in exteris moram
aegrius ferre videtur, utpote qvi adventum tuum hac
hyeme exspectaverat. Dus Te salvum et incolumem cum reliqvis
nobis sistat. Vale. Hafnia 29. Novemb. 1644.
VI.
THOMAS BARTHOLINUS
KKK
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir excellentissime. De Heliotropio Kircheri mentem percepisse
te, inprimis laetor, nec minus in investigandis arcanis
conatum admiror, paucissimis aevi nostri communem. Monuit
tamen ircherus, qvum caetera praesenti aperiret, terrarum diversitatem

p.729
effectus non raro variare, omnium fere venenorum
exemplo qvae nobis alio sole calentibus innoxia, secus ac id
in Orientali plaga evenit. Cujus judicii arbitrium ad te devolvo,
Rerum Naturalium aestimatorem unicum. Opusculi mei
de Unicornu primas pagellas ad Avum misi, ne diutias vana spe
promissi immemor lactarem, qvum totius operis contextum perferre
internuncius subterfugiat. De muneris fato investigabis
vel ex ipso Venerandi Senis vultu, donec praesens totam compagem
stitero, in qvo nominis tui splendorem audacius ubiqve
advocavi praesertim cum de Ave Topau, Cornu Danico, Unicornu
Gronlandico, cornuum usu sermo incidit. Faciliqve tua
venia factum arbitror, qvod totam de Dente marino Dissertationem,
Disputationi publicae annexam, capite XV. curarim recudendam,
ut et qvae de cranio ejusdem eruditissimis tuis literis
conceperas, authori debita nominis sui memoria sua reddens.
Opus sane rerum varietate non injucundum, et figurarum elegantia
conspicuum, qvod amicis jam placuisse vidi, tibi si probabitur,
omne tulisse punctum putabo. Vale, colende Pater,
et me porro ama nominis tui meritorumqve indefessum cultorem.
Scripsi Patav. 9. Febr. I645.
VI.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
KKK
Basileam.
Vamvis, ex qvo Basileam appulistis, nullus plane a vobis
habuerim literas, qvibus respondendimihi incumbat neccssitas,
qvia tamen occupatos vos hactenus novi, et sunt, qvae
tua intersint, cohibere calamum neqvivi, qvin seria veslra interturbaret.
Vacant apud nos duae Professiones, Oratoria altera,
altera Elegantiarum. Istam frater Bartholus ambit, et, ut
spero, exambiet. Haec procum habet non unum: Tibi vero
desponsatam valde cupio. od si mecum sentias, suadeo qvam
maturrime te huc conferas. Cum Magnifico Dn. Cancellario
hac de re egi, qvi tuis conatibus valde favet, et nihil praeter
praesentiam desiderat, ne ex mora nimia detrimenti qvid capiat

p.730
Academia. Ego fidem meam interposui, te ante proximum
ver nobis adfuturum: vide, ne me deseras; tua enim maxime
nterest. Ostenli catalogum librorum a te scriptorum et editorum,
qvem Panormo ad me misisti; addidi te brevi coram oblaturum
ultimam editionem Institutionum Parentis ipsi dedicatam,
(cujus cxmplum ante paucos dies Amsterodamo accepi)
Ovae, cum urgerem ut te sibi comendatum haberet, non poterant
non haec verba ab iso orqvere; digntu comnendaione
i se adeo commenut ipse. Plura occupationes scribere vetant,
Vale et accele a.
Saluta officiose Bauhiium cujus amicissimic literis ante
annum respondi, sed nescio an turbulento hoc rerum statu
ad ipsum meae sint delatae. Henricum qvoqve Fuircntmeum
cum fratribus amice saluto. An vobis de insignibus octoralibus
gratulari jam debeam, nescio, t doce, utut sit, bonis
ominibus conatus vestros proseqvor. 1645.
DCCVIII.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. Culpa mea fateor factum, qvod hactenus
negligentior fuerim. Excusabunt tmane itinerum ambages
et curarum varietas. Basilea nos optatis honoribus onustos
dimisit, utinam merito nostro. Panegyricam meam de
Monstris Orationem typis ibidem commisi, qvam praesens deferam.
Lugdunum cum transirem, in Institutiones Medicas Casp.
Hosfmanni ibidem impressas nuper incidi, in qvibus totum
caput contra Barholinum ejusqve Anatomiam instituit,
injurius sane et parum ex Senis decore. Defunctus itinere responsionem
moliar, pari forsan verboram pondere. Ridicula
enim nonnulla oggcrit, et Medico homine indigna. Ibidem loci
Medicus qvidam Gallica lingva donavit natomiae meae editionem
posteriorem, de qva edenda litigat inter se Typographi
et certatim procantur. Credo tamen delri Haclio, qvem
jam Parisiis novam editionem adportassc sidem fccerun hic amici.

p.731
Aveo videre ipse, an ex voto successerit. Eam hortatu tuo
Magnifico Cancellario inscripsi. Clarisium nostrum incolumem
deprehendi, qvi tibi vitae restitutae causas defert. Primo vere
iter in Patriam cum familia meditatur. Nos qvoqves qvia
Lutetia nos ob temporis frigidioris injuriam hac hyeme ambit,
ubi in scribendo partibus meis non deero: nunc enim
urgt internuncius. Vale, Pater colende, et me, ut soles,
ama. Offiiose a Consobrino comite meo salutaris. vod
officii qvoqve amicis domesticis nomine meo deferes. Aurelia
24. Novembr. 1645.
KKK
TATT VDAITT
OLAUS WORMIUS
KKK
Thomae Bartholino.
Aureliam.
lteras tuas Aureliis 2A. Nov. datas 6. Januarii accepi, qvo
tempore mater tua, ut et matertera, vestras Parisiis datas
simul monstravere. Gratulor vero vobis de acqvisitis in celebri
Academia sasileensi summis honoribus, in qva et Parentes
et ego eosdem nacti sumus. Deus porro conatibus adspiret,
patriae honori, vobis emolumento ut cedant. Miror vero Te
non respondisse iis, qvorum Tua maxime intererat, cujus qve
gratia ultimas meas ad Te dedi. Est procul duhio qvod Te moretur,
qvodqve haud scio an ex usu tuo sit futurum. Homannus
generalem sibi in omnes censuram vindicare videtur,
qvomodo tractet ernelium, Comitem Montanum etc alios, non
sine indignatione vidi. Sic satis pro imperio omnia. Institutiones
non vidi. Omnibus insultare qvi gestit, paria exspectabit.
Elegans fateor est ultima editio Anatomiae Bartholininianae, qvam
Hakius nobis dedit, nec credo futuros qvi typis et iconum
splendore eum superabunt. Noster Simon Pauli Germaicam
ejus meditatur versionem in Chirurgorum gratam, sed, ut intelligo,
in Snopsin redactam. Charisium bene valere cupio,
ejus de reditu in Patriam meditationes, tot fuere annorum,
ut jam spem frangant omnem. Ante nensem cnciter ad me
per venit Loehensis monumenti accurata descriptio, sine

p.732
literis mittentis, sed nisi me fallit manus, Charisiana referebat
lineamenta. Si ab ipso Profecta, summas age gratias meo nomine
assinis ejus Johannes Pnulinus Helsingorae his diebus obiit,
qvod num ad ejus aliqvid conferre possit reditum ignoro.
D. Henrico Fuirenio fausta qvaevis meo nomine precare: in aere
meo est, siqvidem ad ultimas meas nondum r. spondit. Est in
Belgio prope Bruxellas, ni fallor, mirus Faradoxorum faber
ohannes Baprista van Helmont, qvi Medici nomine indignum
judicat, qvi febricitantem non restituit intra qvatriduum, qvi
unica falce amputat omnium febrium causam occasionalem, qvi
per emplastrum centenas qvartanas se tuto sanasse absqve recidiva
gloriatur, aliaqve miranda in re Medica praesta re se posse
ait. Eo si veneris, hominem inqvire, ac num qvid veritatis hisce
subsit ampullis investiga. Vale feliciter. Hafniae 24. Januar.
1646.
KKK
DCCX.
KKK
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. Superum favore Belgio redditus, commodum
binis tuis humanissimis lassum ex itinere animum
recreavi. Prioribus id agis, ut salutimeae prospieias, patriaeqve
negociis immisceas. Non iniqva sane conditione, qvamvis
qvid novum sibi nomen velit, non satis intelligam. Scis enim,
genio ita volente Philologiam semper me severiorihus junxisse.
Nec muto animum dulccdine illius inescatus. Verum
cum inter conterraneos, Leydae, inter nos de Academiae slatu
ortus esset sermo, retulit ex ore parentis sui Scavenius, alii elegantiori
desponsatum manus. Perculit illico animum tacita
cogitatione, nec satis fidebam relationi, majus tuis literis pretium
ponens. Iter enim, qvantum hoc tempore licuit, acceleravi,
vel eo nomine ne te desererem, fidemqve Magnisico Viro
datam solverem, ut ad veris tempus mc sisterem. Si mutata
sint inde consilia, qvaeso edoceas, ut dubium animum iterum
componam. Iterea Leda me habet, sqetigri Musarum

p.733
otio percommoda, ubi veteres amicos incolumes inveni omnes,
Vindicias meas contra Hofnmannum ante abitum Lutetiae pertexui,
ibidemqve typis mandassem, nisi me retinuisset Dedicatio,
de qva tuum exspecto consilium, ut nulla interposita mora his
publici juris faciam. De Gundaeo Rosaecranio cogitavi, cui ut
parentis operis defensio non indigna videbitur. Ne tamen Lutetiae
sine symbola agerem, praelo commisi de Angi: a Puerorum
Lpidemica Exercitationes, jam, ut audio, confectas, qvas mittam,
qvamprimum nobis miserit Typographus. Opus tneum
de Unicornu pridem Patavii excusum doleo nondum advenisse:
Avo enim, cui inscripseram, commoda hac occasione transmitterem.
De reliqvis opusculis posthac inibo consilium, si faventes
video Bibliopolas. Cl. Paullum vestrum Germanicam consuetudinem
Anatomiae nostrae dedisse retulit Hacius, qvi figuras
Parisiensi Typothetae divendidit ad Gallicam editionem. Unde
de aliis erit cogitandum posthac. Lochensc monumentum
misit Charisius. Atestense brevia Consobrino habebis. Helmont
phreneticus fatis cessit, nec puto promissis stare potuisse. Jactabat
enim singulare contra pestem antidotum, et tamen uterqve
filius lue hac interiit. Caeterum tuas Conroversias ambiverunt
non pauci Parisienses, qvorum votis respondere non potu
ob libridefectum. Vale, Pater colende, et me ama. Amstelod.
7. Martii 1646.
VAI.
TTT
v A
KKK
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafiiam.
sedere, qvum operam suam in perferendis literis osserret Ohonides.
Huic tradidi qvoqve exemplar Anatomi nostrae ultimae
elegantius eompactum, Magnifico Cancellario destinatum. Adjunxissem
ad eundem literas, si operae pretium facturum me putassem.
Difficilius enim in has officii partes inducor, qvum
tantum Virum alia animo suo olvisse videam, qam prae se

p.734
tulit, fictaqve mei memoria votum tuum delusisse. Aegre qvidem
non fero aliorum felicitatem, nec illorum rebus opimis
macresco, qvos digniores scio, verum id composito animo haud
qvaqvam accepi, redeundi necessitatem spe vana imposuisse festinanti.
nde gressus sedatiores jam stti, et publicas hias cogitationes
coepi damnare, nescio an tuo consilio, a qvo dependeco.
Placeret lar secretus, nullius obnoxius invidiae, qvam
studiis nostris meremur, uhi nec torpesceret calamus nec genius,
de qvo uberiorius literis alias perscribam; jam enim instat
internuncius. Venerando Avo una misi disputationem Orationemqve
meam Inaugurales, ut moram, qvam suppellectili librariae
objccit Neptunus, interea lenirem. Nullum enim operis
de nicornu possideo exemplum. Fasdem nugas inaugurales
ribi qvoqve transmittam, si dignas judicaveris, qvae aspectum
tuum subeant.Necdum enim Rhenus nobisres commislas
illi Basileae reddidit. Commentario meo de Luce, qvem Jo.
Maire Leydensis typographus suis typis subjicere meditatur, qvaeso
Patronum indica, laborum re potius qva verbis aestimatorem.
Deniqve exorandus mihi es, nomine plurimorum
Doctorum, inter qvos Lutetiae erant Moraeus et Patinus, ne diutius
Controversias Medicas elegantissimas publico, uno volumine
comprehensas, invideas. Vale, Fautorum princeps, et
me ama. Leydae . 11. April. 1646.
DCCXII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Leidam.
Ex ultimis tuis Lugdnni Patavorum 11. April. datis intellexi
ad te non pervenisse meas, qvas fratri rasmo perferendas
tradidi. Nervosissimam tuam Disputationem Basiliensem,
ut et Orationem elegantssimam apud Avum vidi; qvorum parti
cipem me qvoqve reddas, cum scias avidissime me expetere
qvae a Te proficiscuntur, utpote ingeniosa et raro judicio elaborata.
De Luce tua cogitans, non possum qvin referam qvid

p.735
hisce diebus mihi contigerit. Emcrat in foro piscario nuper
ancilla mea, inter alios pisces Scorpium marinum, Schonveldio
sic dictum, nobis vulgo en ult, hunc cum excoriasset, ac
exuvias cum capite In locum sordibus excipiendis destinatum
projecisset, postdies aliqvot illac circa crepusculum
transiens famulus, vidit insolitam lucem in tenebris
ibidem micantem, qae terroris haud parum ejus animo
incussit, unde domesticos reliqvos convocans ostentum demonstravit.
Oi attoniti cum aliqvamdiu lucem hanc aspexissent,
x iis animosior qvidam propius se admovit, qvid subesset rei
exploraturus. Offendit vero caput et corium piscis exenterati,
qvod in diem seqventem studiose asservavit. Mane me convenit
ac rei gestae historiam pluribus exposuit circumstantiis. Jussi
corpora luminosa adferret, qvae semiputria in angulum Musei
abdidi. Aliqvoties vero in diurno lumine versanti ac tractanti,
nihil tale animadvertere licuit. Vesperi vero ingruentibus
tenebris, rem ut narravit comperl accuratius vero observanti,
qvatuor qvasi discretaeluculae oculis observabantur, ex qvaruor
diversis capitis partibus emicantes; supra qvemvis oculum
una, ad inferiorem mandibulam utrinqve una. Hae autem parts,
unde lux emicabat, per candelam lustratae, non ut corium
reliqvum, nigrae, sed candicantes et mucosae observabantur. Spectaculo
hoc per noctes qvatuor aut qvinqve diversis temporibus
oculos pavi aliisqve id monstravi, donec calore ambientis aeris
exsiccatum caput, paulatim lumine destitueretur. Humidum igi
tur illud lentum et mucosum in subjecto niveo ad putredinem
disposito, ad hujus lucis naturam multum contulisse arbitror.
Haec dum considero, venit mihi in mentem qvod non ita pridem
legeram in Epistola Allatii ad Licetum, de Gammarorum
reliqviis in tenebris lucentibus. Extat vero haec Epistola in doctissimo
Clarissimi Liceti tractatu de Lapide Bononiensi cap.
33. Pag. I23. sed haec hactenus. Controversiarnm mearum
spem nulli facere valeo, cum non sit, qvi excudendi laborem
in se susciperc velit. Vale et porro ama. Hafniae 24. April.
Anni 1646.

p.736
DCCXIII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Leidam.
Incolumes Vos in Belgium pervenisse gaudeo; utinam huc
ad nos! Tot praesentes proci Helenam illam, qvam tibi destinavi,
eripuerunt, ut recte docuit Scavenius. Sed audi! adhuc
restat una Penelope, qvae, ut exambiatur, solam tuam
praesentiam postulat. Res ita se habet: Ad Professionem Theologicam,
qvam reliqvit Scandorpius, promotus M. Svaningius,
affinis noster, hinc Syriacae lingvae docendae munus in Bangium
derivatum, cum unus utriqve Hebraeae sc. et Syriacae sufficiat.
Vacat igitur cathedra, qvam novo decreto Ethicam esse volunt,
hanc Tibi vellem destinatam, atqve cum Cancellario hac de re
cgi, qvi non plane abnuebat, sed ad deliberandum negotium
sumpsit. vicqvid eveniet, cum videamus praesentes munera
tollere, svadent omnes, ut acceleres, Hoc enim si non successerit,
vicarium docendi Medicinam munus offert Avus, ut,
si semel pedem Academiae intuleris, non sit, qvi te expellat.
Si igitur Amicos omnes, si me audis, da operam, prima commoditate
ut hic sis. Vindiciis tuis Gundaeo dedicandis placet consilium;
tibi enim bene cupit, ut ex nupero ejus colloqvio (a
pud nos enim jam moratur) satis intellexi. Vellem, singulorum
a te editorum Opusculorum exemplum tecum ferres; objecta
enim haec valde movere solent sensus. Percepi nuper, filium
Laurenbergii Regiomonti publice contra Parentem et Te
disputasse; ad amicos scripsi, exemplum ut mitterent, sed nondum
voti compos fieri potui. Mitto tibi auctiorem editionem
Catalogi Musei mei, in qva inserta videbis ea, qvae, in Italia
dum eses, promiseras, adeo securus eram ac certus de iis, ac
si jam in potestate mea essent; addo iconem cranii monocerotis
et balaenae, ut ad me ex Islandia transmissa. Ubi abeundi
stat sententia, convenias, qvaeso, Amplissimum Virum Dn.
oannem de Laet, amicum meum, ac post officiosam
meo nomine salutationem roga, numqvid rerum exoticarum
ad me velit delatum; solet enim ex amplissimis suis thesauris qvandoqve

p.737
communicare rara et grata qvaedam. D, Furenium salutare
ne negligas officiose; Ejus advcntum non minus atqve tuum
anxie indies jam praestolamur. Plura non addo, qvod frater
de singulis plenius. Te instruere valeat. Vale. Hafn. 16.
Mart. 1646.
KKK
KKK
DCCXVI.
KKK
KKK
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hasniam.
Ir Excellentissime. vum praesentium exhibitor iter suum
Vmihi exposuisset, per doctissimum Juvenem Virum Petrum
Scavenium nostratem, commodum Basilea advenerunt pridem
illinc transmissae res: inter qvas .qvum unicum exemplar Observationum
mearum de nicornu delitesceret, illud transmittere
operae duxi pretium, ut dum elegantiora, Tibi Avoqve
destinata, Venetiis commorantur, interea taediosam inter vos
leniat moram. Adjunxi Historiam meam Aneurysmatis, qvam
hactemus invisam vobis existimo, ut et minutias Basileae divulgatas,
qvae eo excipies animo, qvo mittuntur et nostra soles
excipere. nicornu meum ab illo, qvo lucem vidit, tempore
non parum crevit, observationibus nonnullis ad editionem se.
cundam destinatis, praesertim Viri cujusdam Turonensis in Gallia,
cui ex maxilla dextra enatum fuit praeteritis annis cornu
arietinum item mulieris Amstelodamensis, qvae adhuc in fronte
corneam eminentiam praefert, ut taceam varia auctorum,
qvae hinc inde lecta suis locis debentur. Aneurysmatis qvoqve
historia in majus volumen apud me crevit, qvod secretiori otio
reposui, si Deus vitam, tu vero favorem mihi perennaveris.
Vale, Patrone maxime, et, si mereor, favere ne desinas,
in qvo unica voti spes haeret. Raptim Lugduni Bat. 20. April.
aerae Christ. 1646.
DeAngina Exercitationes nondum reddidit Gallia: hoc, qvod
mitto per publicum internuncium, typographus decurtatum literis
meis transmisit. Alias alia. Nunc qvicqvid in penu notro
latuit, deprompsi. nieornu, si ex te mea judicaveris,

p.738
Avo Veneraudo concedes, ne m immemorem putet. Mallem
sane nitidiori charta alia fuissent in promptu. Sed hoc debemus
Neptuni mercatorumque ludibrio. Tu omnium sincerus
eris interpres et me ama.
DCCXV.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. Tanto carior adventus tratris Erami suit,
qvod literis tuis sociaretur, plenis solito in me affectu
et amore, qvem mihi praeter meritum perennas. Perspicio singularem
in promovendo honore meo curam, qva distineris. Ex
tua voluntate omnia metior, qvanqvam non successerint, qvae
pronus tuus in me animus proposuerat, non tibi tamen mihi
addictissimo, sed majorum forsan invidiae subtrahentiuu scio
deberi. Pro tot conatibus Tibi aeternum me obstrictum profitebor.
Verum qvum de sedula tua pro me cura adeo sim certus,
salutis meae te auctorem laudo, qvam magis promoveres,
si de diuturniori in exteris mora sollicitus esses. Scio immensum
illum in me amorem tuum et amicorum nihil intentatum
relinqvere, qvo me ad patriam retrahant? Sed, qvaeso,
mi Pater, cur me adeo ad fatum voeatis? Annon hic invidiae
satis pateo, ut necesse sit plurium ibi experiri torvos vultus?
Non qvidem unqvam sectatus sum invidiam; nescio tamen qvod
fatum meum hoc sit iniqvum. Hofmanni et Laurenbergii novisti
in me futuras diras, succenset qvoqve Riolanus, qvia Patri
illius de nervis pudendi non accesserim. Prodit et alius, qvi
pro Cartesio respirationis modum contra me asleratque adeo ubiqve
offensae; nec apud vos dcesse intellexi magnos qvosdam
Viros, qvi contoqvere non possunt tot Bartholinorum in Academia
operam, qvasi haec fratrum copula ibi sit inaudita. Unde
jam satias me coepit harum injuriarum, qvanqvam aeqvo animo
feram subdolas illas vobis mihiqve absenti pollicitationes.
Frigida sane est absentiae meae excusatio, qvam magnus ille
Vir tibi oggessit; qvum nec praesens fucrit Mulenius, nec Emvaldius,

p.739
et si verum alias fassus est, dudum praesentem meam
famam habuit. vid amplius praesentia possit, haud scio,
nisi ut securius deinde illudamur. Ethicam introductam inprimis
laetor, qvam tanto lubentiori animo illi relinqvam, qvem fama
huic provinciae destinari refert, qvanto a studiis meis haec magis
aliena. Caeterum ancipiti spe huic illiqve et isti inniti, qvam sit
periculosum et inglorium, ipse non diffiteberis. Unde si rebus
meis optime consultum volueris, qvia peregrinis adstringi
qvod tamen augurantur Astrologi,) amici nollent, fac
qvaeso ne patriam adhuc videam. Laurenbergii Disputationes
avide exspecto, anteqvam Apologia edatur, qvam hactenus
supressi. Pro Catalog Musei auctioris maximae tibi
debentur gratiae, vel eo nomine, qvod evicula illa interserueris,
qvae cum supellectile libraria Venetiis misi. vaenam illa
Terra sit Antiscorbutica, et qvalis alia Aqva Wormii antiscorbutica,
in Catalogo Pharmacopoliorum Hatniensium signata, lubenter
a te discerem. Balaenae cranium perelegans olm in ob
servationibus meis de nicornu ad te auctorem retuli: utinam
habuissem tum totius. Balaenae ideam, qvam jam transmittere dignatus
es, magis sane de publico bono meruissem. Inserviet tamen
editioni iteratae, cum aliis novis, qvae posterior ob
servatio suggessit. Dominum de Laet qvamprimum conveniam,
ut debitas amici partes agam. Opus de Lapidibus
meditatur Boethio adjungendum, cui si symbolam tuam contuleris,
sine dubio et de ipso et publica re literaria bene
mereberis, qvod tibi, ad scculi gloriam nato, proprium superi
voluerunt et eruditus genius. Vale, Patrone unice colende,
nec invitos illos surdosqve Patronos pro me amplius
sollicita. Faveas modo tu, cui omnia debeo, donec nostra
adoleverit virtus. vid alios moror vana jactantes? Melius foret
memoriam Nostri deponerent, qvam toties frustra repeterent.
Adhuc mea messis in herba est. Iterum vale, et scribentis
libertati ignosce. Salutat te D. Fiurenaus et frater amantissimus.
Lugd. Bat. 2. Maji 1646.

p.740
DCCXVI.
Thomas Bartholinus
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir maxime. Ab illo tempore, qvo ultimas meas ad te de.
di, in amicitiam Ampliss. Domini de Laet veni, in qvam ipse
me vocavit humanissime, viso apud Cl. Salmasium opusculo meo
de Unicornu, qvod utriqve adeo placuit, ut auctores fuerint
Typographo nostro, ut iterato praelo subjiceretur, in qvod tamen
necdum consentire potui, qvia prioris editionis exemplaria
aliqvot adhuc mihi supersunt, qvae ex Italia exspecto. Plurimas
vero observationes de Monocerotibus mihi promisit de Laet,
praesertim de Ave monocerote ex Indis allata, necdum mihi visa.
In Topau qvoqve a nobis dissentit, qvam non credit
eam esse cujus ad me misisti sceleton, siqvidem diversa Topau
sit descriptio, qvam monstrabit. Musei tui Catalogum concede.
re ipsi coactus sum eo fine, ut qvae illi desunt, per me tibi
transmittat. Haga eum jam habet, qvo evocatus est hisce diebus
negotiorum publicorum causa. Uhi reversus fuerit
de singulis accuratius perscribam, qvae tibi destinavit. De
Lapidibus commentarium meditatur, editioni novae Boethii adjungendum,
unde a me desideravit de Glossopetris Diertationem
meam, qvam, adhuc in schedis meis latitantem, ostendere
non potui; si qvid in materia hac habeas, ne homini amico
invideas qvaeso. Sceleton mihi missum Balaenae monocerotis accuratius
perlustrans, cum Consobrino meo charissimo, de dente
illo inveni dubium, qvem ad latus sinistrum cranii positum
videot mihi videre, qvum tamen in icone totius piscis recto
ductu ex media facie emergat: de qvo qvaeso apertius me moneas,
ut auctior evadat, clariorqve nova editio. Dissertationem
meam de Latere Christi, tibi dudum inscriptam, penes
se habet Cl. Salmasius, mihi addictissimus, cujus censurae subjeci,
anteqvam in publicam lucem emittam. vid vero is de
ea sententiae tulerit, necdum mihi aperuit occupatissimus.
Vale, Pattone maxime, et me, ut soles, ama. Leydae 16.
Maji 1646.

p.741
DCCXVII.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Non te ulterius [ulrerius ed.] defatigabo aut reditum urgebo, cum spe hac
vice excidisse nos videam, et de reliqvo Avum mentem suam
Tibi expositurun credam, ut, qvod ex usu sit, ipse eligas.
Non est, de invidia qvod conqveraris, cum illa virtutrem non
secus, ac umbra corpus, comitari solet. Melius qvidem mea
sententia olim Praeceptor meus p. m. Casparus Bauhinus dicere
solitus est, se invidiam sperare, misericordiam spernere. vae de
Laurenbergio juniore, relatione amici cujusdam mei habui, ita
se non habere, diligentius rem inqvirens, intelligo. Terra
illa antiscorbutica, cujus mentionem facit Catalogus, prope Bergas
in Norvegia reperitur; eam mihi attulit Fabricius Medicus
Regius, qvi ait, ejus civitatis Poliatrum non sine successu
ad sudores in Scorbuto movendos ca uti, Drachma una in in aq.
appropriata. Cum effoditur, impura valde est, radiculis et sa.
bulo repleta: munda lentorem et pingvedinem nullam habet,
sed formam pulveris refert, colore Turpethi mineralis, ex Mercurio
confecti. Ego ejus experimentum nunqvam feci. Aqvae
meae antiscorbuticae, cujus miram hic indies experimur efficaciam,
descriptionem mitto. vid conferre possim laboribus Domini
de Laet Commentarium in Boethium meditantis, non video;
cum vix qvicqvam in eo genere possideam, qvod ab aliis non
sit descriptum: Noctuas ergo Athenas feram. Interim lustrabo
capsas meas, ac, si qvid invenero notatu dignum, ad Dn. de
Laet proxima commoditate perscribam. Inter rariora, qvae
ex Hispaniis attulit Eilhardus Llfeldt, et lignum erat qvadra.
tum, qvod literas insculptas tenebat Arabicas, ea serie, qvam
hic vides; ipsum enim lignum a typographo nostro exprimen
dum curavi, ut tecum communicarem. Vale Hafniae 22.
Maji, 16a6.
Jam hasce ad umbilicum perduxeram, cum alterae tuae
afferuntur, qvibus eadem opera respondendum duxi. Felicitatem
istam vestris literarum Antistitibus non possum non invidere,

p.742
qvod egregiis tuis opusculis de Unicornu et aliis gaudeant,
nobis vero hic ne tantillum qvidem concesum. Iterim gaudeo,
te familiariter uti magno Salmasio et meo Latio viris de Rep. literaria
optime meritis. Si animus sit iterum de Unicorn agere,
svadeo, legas Samuelis Purchassi Angli Anglica lingva conscriptum
Tom. 3. libr.3. Cap I. 22. et libr. A. cap. IO. etc. ubi de
hisce animalibus observationes invenies haud ingratas. Avis istius,
qvam Topav vocavi, rostrum aqvodam mercatore accepi hoc ipso
nomine ex India advectum. Interim non me latet ab Aldrovando
Rhinocerotem avem vocari Ornithol. libr. 12. cap 2O. ADomino
de Laet in exoticis istis versatissimo, certiora disces. Interim
neminem adhuc videre licuit, qvi integram hujus avis
historiam proposuerit. Rostrum saltim habuisse videtur Aldrovandus,
ego totum Caput cum rostro. Balaenae Narhual sceleton,
ut potuit, delineavit glyptes: Ita est, ut dicis, non accurate
observavit in totius icone, sinistram maxillae partem occupare
dentem, aut minuta ista forma exprimere non potuit
corrigi hoc facile potest ex reliqvis, qvae junguntur, cum
accurate satis id ostentent. Penes me adhuc extat eranium mutuo
acceptum a Nobili Viro, qvod te vidisse exoptarem. vid
jam agat Salmasius, mone. De Materia Medica opus meditari
mihi retulit qvidam; utinam huc cogitationes dirigeret. Nemo
enim ipso melius hoc saxum volvere potest, ut abunde nos docent
Exercitationes Plinian. Ebenbeterum cum nemo Iiteratorum
nostrorum in Arabicis versatorum nobis det, valde miror, cum
vel hujus solius auctoris versio gloriam polliceatur immortalem.
De rebus tuis, in Italia relictis, vel Neptuno commissis, qvid
Tibi sit spei, mone. Vale.
DCCXVIII.
KKK
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Leidam.
Vas ad me 20. April. dedisti Lugduno Batavorum cum aduncto
fasciculo literas, jam primum 2. Maji accepi.
Gratias vero ago maximas pro transmissis et diu a me desideratis

p.743
Opusculis, in primis qvod in tractatu de Unicornu, non
solum saepicule mei mentionem facias honorificam, sed ad calcem
Doctorum de Aureo Cornu judicia subjunxeris praeclara.
Si qvid in tui honorem vicissim a me proficisci possit, senties
me in paribus haud segnem. Avide et magna cum delectatione
ubi perlustrassem eruditissimum De Untcornu opus, juxta mo
nitum, Avo tradidi, qvi summis laudibus non semel illud extulit.
Perge, non de Patria modo, sed toto orbe literato hene
mereri: si non aliud, certe immortalem nominis gloriam hinc
reportabis. Caeterum qvia intelligo tam ex literis tuis, qvam
catalogo Nundinarum Francofurtensium, Te iteratam ejus moliri
editionem, non potui qvin, qvae percurrendo animadverterim
notatu digna, monerem, ut si inde conatibus tuis qvid
accedere possit augmenti, diligentius expendas. Erat et mihi
cum doctissimo et nobilissimo Viro Dn. Isaaco Peyrerio Gallo,
qvi in comitatu lilustriss. Dn. Lgati de Thuillerie hic fuit, dum
Christianopoli de pac tractabant, per literas de Unicornu
colloqvium, qvod communicandum duxi iisdem qvibus inter
noes habitum verbis, ut inde aliqvid in rem tuam decerpas. In
meliorem partem cuncta interpreteris rogo. Vale mi Bartholine
et amare me perge. Hafniae 5. Junii 1646.
Qvae obiter percurrendo librum tuum de
Unicornu observaverim, haec sunt:
Pag. a. Si erraverim vocando avem Rhinocerotem Topau,
in erorem inductus sum a Mercatore nostro qvi rostrum
attulit. Facile igitur me corrigi patiar a Clarissimo amico meo
de Laet, in his exercitatissimo.
Pag. 53. Rhinocerotis insecti aliud genus, depictum ex
Galliis mihi transmisit Charisius noster, cornu ostentans in extremitate
bifidum et in dorso gibberum valde eminentem bifidum
qvoqve. Anemine, qvod sciam, hoc animal depictum
magnitudine et reliqvis lineamentis cum eo convenire mihi videtur,
qvem tu proponis.
Pag. I. Inter pisces cornutos nonimmerito Centrinam,
nobis aamuut et canem marinun, Haa nostratibus dictum
retuleris, qvi unicum cornu, vere corncum et acutum in dorso
gestant, qvo ad dentes purgandos, ctiam argento et auro ornato,
utuntur nostrates, a doloribus et aliis incommodis praeservare

p.744
credentes. vamvis alii hoc cornu aculei nomine (cum
parvulum sit respectu totius piscis et aliorum cornuum) potius
dotandum censeant. Illorum piscium duos in Museo teneo,
marem et foeminam, uterqve duplici praeditus est genitali.
Pag. 65. Anteriori dentium serie, c. Balaena nostra
nullos plane habet dentes, praeter unicum illum longissimum,
qvem nicornu vocant, unde arbitror illum, qvem vidit Holstenius,
Rosmari fuisse. Nec probe Spitrbergam invenitur aut
capitur; sed in freto Davis Gronlandiam alluente Mercatores
nostri totas naves hisee non implerunt, sed inter reliqva mercimonia,
particulas qvasdam et unum aut alterum integrum,
ab incolis emptum, reportarunt.
Pag. 1o3. Strias in dente non rite expressit glyptes tuus,
radicem etiam tenuiorem justo finxit, melius meus,
qvamvis in radice exprimenda etiam erraverit, cum crassitie
aeqvalis ferme sit parti vicinae. Forsan ex re esset monere, datam
Te effigiem partem palati interiorem referre, ne in
dextra maxillae parte situm dentem qvis existimet. Accuratius
cuncta exhibere mihi videtur tabella nupere tibi a me missa.
Pag. 1O. Non puto Scaligerum per Elg intelligere Uros
seu Uhroxen. Elgenim convenit cum nostro Els qvo, addito) iur,
Alcem exprimunt nostrates, cum cervo majorem qvam cum
bove habentem asfinitatem.
Pag. I23. Carnem Alcis gustavi, duram, nervosam,
concoctu diffic ilem, qvae qvam diu asservatur cruda, sanguine
ichoroso scatet, ut ego in srustulo mihi dono dato expertus
sum.
Pag. 1aO. Poculum ex cornu Rhinocerotis in India eleganter
elaboratum possideo, colore succinum referens flavum,
nisi qvod in fundo maculas qvasdam nigras ostentet. Iconem
misissem, si fa visiet pictor.
Pag. 11. Ex eodem animali dentem possideo molarem,
qvem ad dolorem dentium summe depraedicabat is, qvi
ex Indiis attulit.
Pag. I2. Mitor cur porosam substantiam tribuas cornu
Rhinocerotis, cum aeqve sit solida ac cornuum boum nostratium.
In pocula ad aptatum liqvorem infusum percolari aut

p.745
iffluere non sinit. Graveolentia exusti cum omnibus cornubus
ipsi est communis. Pro nutu animalis contrahi, extendi et slaccescere,
vix mihi persuadeo, cum solidae, durae et corneae
ejus substantiae hoc repugnet.
Pag. IO. Cavitas illa naturalis est omnibus ejus generis
dentibus, ut in aliqvibus qvos tractavi aniniadverti, et ex Epi
stolis qvas mitto uberius percipies.
Pag. 1q. Subtilitas non impedit, qvo minus ex iis pocula
onficiantur, cum natura cavi ex parte sint dentes hi, ut ex
Aldrovando lib. 1. De vadrupedibus colligis, ubi iconem
proponit poculi Sigismundi Regis Poloniae ex o confecti.
Mihi particula est hujus dentis pedem Romanum longitudine
superans, adeo cava, ut ex ea facili negotio posulum
cximium conficere valeam.
Pag. 2o. Cavitas naturae dentium non repugnat, cum
dentes Elephanti, Apri, Rosmari et aliorum ejus generis animalium
cavi sint ex parte.
Pag. 23. Cornu Sereniss. Regi nostri non apte satis
expressit. Striae enim angustae nimis, ut supra monui, et radix
tali involucro, qvale proponit, non tegitur, saepius enim
vidi et tractavi. In omnibus radicem concernentibus, cum
nostro convenit.
Pag. 25. Mihi sunt aliqvot sagittae, ex Lapponia,
ut credo, allatae, cornubus acutis armatae, ea parte, qva
scopum tangere debent.
Pag. 25. Edda non est conditor Historiae alicujus,
nec nomen Viri, aut Auctoris alicujus: sed liber ita dictus,
continens fabulas varias, qvarum usus est in Poesi Danica prisca.
Similis plane liber ei qvem edidit Natalis Comes, qvo
Graecorum et Latinorum fabulas perieqvitur, qvibus in carminibus
uti solent Poetae.
Sed manum de hac tabula.

p.746
DCCXIX.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Nycopiam.
Vir Excellentissime. Graviter me affligit diuturna tua absentia,
et vellem rumpi moras illorum, qvi valetudini Celsissimi
Principis alioqvin praesunt. Atuo autem discessu nihil occurrit
scriptione dignum, nec tamen temperare calamum potui,
qvin tuo desiderio plenus interpcllaret absentem qvietem.
Bonas aves precamur cuncti, et junctis votis nudius tertius in nuptiali
festivitate memoriam tui recoluimus. Utinam vel cito ad nos
redeas, vel nobis ad te excurrendi detur occasio. Ex Italia
nihil habuimus literarum, nec ex Galliis. Ex Belgio retulit
frater Erasmus, opus mtum de Latere Christi ad umbilicum
qvidem esse perductum, sed tertiam insuper addi epistolam, a
Cl. Salmasio oppositam Adolso Vorstio, qvi in Epistola sua ad
me de Hyssopo in Christi crue ab eo difiensum alit, De Luce
Iiber brevi luce donabitur. Schedon meum de Armillis confeci,
sed propter iter Annibalis, cui destinaveram, praelo feriabi
tur, vel ideo etiam, qvod Bibliopolae nostri videantur sumtus
exiguos refugere. Ad Consistorium nuper cum Facultate Me
dica jussu Regio nos convocavit Fabricius, ut de raucedine M.
Damiani consultatio institueretur, qvem ferunt alio a Rege
Serenissimo amandari. Charisii nomine te saluto, qvem nu.
per Elsingorae invisi, redux ab Annae Longomontanae puerperio,
solitis convulsionibus misere afflicta. Avum adhuc pedis digiti
tumor dolorqve lccto asigit, eui perennem vitam precor, tibiqve
felicem ad nos reditum. Vale, Pater omni cultu proseqvende,
et me amare perge, semper tuum T. B. Hafniae 2.
Februar. 1647.
DCCXX.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Hafniam.
Utrasqve tuas probe accepi, qvae continebant maxime desiderata:
gratias itaqve ago, ac parem a me semper exspectandam

p.747
promitto amoris et officii vicissitudinem. Aulicae hu.
jus vitae tantum me taedium cepit, ut qvidvis potius esse velim,
qvam aulicus: non qvod omnia ex voto non succedant; nam
benigne satis et gratiose mecum agitur, omnibusqve qvae desiderare
valeam, adeo abunde mihi satisfit, ut vix ex aulicis sit
qvisqvam qvi mihi praeferatur. Sed qvod tanto temporis tractu
ab uxore, famila, jucundissima tua et aliorum amicorum conversationc
divellar, me angit. Hanc spartam Tibi Tuiqve simi.
libus magis, qvam mihi vetulo, competere arbitror. Saepe apud
Celsissimum et Optimum Principem tui mentionem feci, et,
nisi ad Hypausium in Scaniam scripsisset, constituerat te secum
ad Acidulas ducere, qvin imo, si reluctantem ipsum offenderit,
forsan adhuc fet. Optarem me de tua certiorem reddi voluntate,
negotium majori fiducia tractarem. Anceps enim haereo,
an iter hoc nostris votis in aliis incommodare possit. Mit.
to tibi transmifsum mihi ab uxore, Vintimigliae tractatum, (per
qvem ex Italia advectum, ignoro,) Tibi ab auctore destinatum,
uti et alterum a Nihusio, tibi inscriptum, cum literis qvas eo
nomine ad me dedit. Invenies mitem, non tam tibi, qvam
Salmasio, adversarium; qvo forsan remoram adhuc paululum
tuo injiciet de Latere Christi tractatui. Percurri, sed verbis vidi,
non rebus praegnantem. Salmasio procul dubio bilem movebit,
et qvartam forsan extorqvebit Epistolam; ita opus tuum in immensum
augebitur. Praesens si essem, narrarem hic auditaa
Principe, qvae forsan operi tuo de Luce lucem haud levem af.
ferrent. Brevibus dicam: Serenissimo Regi nostro, dum in ephebis
esset, scintillae ex capillis capitis emicabant, qvotiescunqve
mundum indueret indusium. vod cum credere nofuisset Re.
gina mater Sophia, advocata aliqvoties, oculis spectaculum cum
usurpasset, exclamavit, Non posse non magnum aliqvid hoc portendere.
Id mihiPrinceps nudius tertiusnaavit. Ipsi verorincipi nostro
Clementissimo, cum frigus hoc intensius urget, crispantur praeter
solitum capitis capilli, qvod oculis meis hic vidi, idqve
narrationi huic occasionem praebuit. Huic discursui subjunxit
Principissa aliqvod non minus rarum, qvod cum Regina Sueciae
sqvae hic ante biennium circiter apud Sereniss. Principem aliqvantisper
commorata fuit,) Maria Elenora hinc discederet atqve
togam indueret, togam igneam multis visam fuisss. Rai

p.748
onem horum redde. Ego qvae ab ore utriusqve Principis habeo,
promo. Sed jam avocor, et horum desino. Si detur occasio,
Charisio scriendi, vicissim meo nomine saluta, ut et
D. Fuirenium meum aliosqve amicos, qvorum sua vi consuetudine
invitus aliqvantisper adhue carere cogor. Vale et ut facis,
ama. Nicopiae. Febr. 1647. Transmisit ad me sine literis fasciculum
uxor, in qvo continebantur Tractatus Doninici Panaroli
de Chamaleonte, et efigies qvorundam Literatorum in Italia. Suspicor
D. Fuirenium transmisisse; si res ita sit, maximas meo
nomine age gratias, donec praesenti id expedire detur.
KKK
KKK
DCXXI.
THOMAS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Nycopiam.
Ir Expericntissime, Pater colende. Prolixas tibi debeo
Vgratias, qvod honorificam adeo apud Celsissimum Principem
mei feceris mentionem. Agnosco affectum vere paternum,
nulla apud me memoria obliterandum. Utinam autem votis
tantis essem par. Novisti juxta mecum provinciam illam arduam
nimis, nec meo humero facile convenire. Taceo longioris
experientiae defectum, qvem longiore demum inter practicos
labores tempore supplebo. Unica virium ratio pro me interpellat,
qvam qvaeso pro animi tui candore sincera interpretatione
accipe. vietem amo, ita suadente imbecilli corpusculi constitutione.
Non tamen possum, qvin mihi de tanto Patrono
gratuler. Tu omnia benigne apud Heroem interpretaberis. Difficiliorem
ejus valetudinem ancipitemqve nollem per me in pejus
deflectere, itineris difficultate et diuturna forsan apud minus
profuturas acidulas mora. Rem eloqvor, ut est. Majori
profecto me obstrinxeris beneficio, si me huic scopulo exemeris.
Pro transmissis opusculis pares debeo gratias. Nihusium vix
dignum crediderim responsione, nisi ita judicaverit consulendus a
me Salmasius. Breviter tamen respomderem, si per otium liceret.
Vix enim vacat haec studia retractare: adeo omnium me vexat

p.749
taedinm. Triste heic spectaculum nobis sunestum armamentarii
incendium exhibuit. Ex Belgio per fratrem finem Operis
e Latere Christi accepi, nec non de Luce foliolum primum,
qvod mitto, ut qvo pacto se gerat Typographus, judices. De
Armillis tractatum confeci, sed qvia de Patrono ambigo, parumper
seposui. Tuum vero reditum ex animo desideramus, qvem
votis omnibus urgcbo. Vale, mi Pater, et favere perge, utinam
praesens. Salutant te Charisius, et frater consobrinusqve.
Hafniae 20. Febr. An. 1647.
DCCXXII.
OLAUS WORMIUS
D. Thomae Bartholino.
Qvas mihi exhibuisti pagcllas, nsgaOla Theati aturae
atrochymicae rationalis Viri Clarissimi Domini Hieronymi
Bardi continentes, avide perlegi prima enim fronte magnum
qvid et eximium prae se ferebant. Apparatum vidi insignem rerum
pulcherrimarum, ex universo naturae penu depromptarum,
qvae si debito modo et ordine perspicue tractentur, rescissis incertis,
confictis et usu medico non probatis, non potest non auctor
magnam ab eruditis et curiosis inire gratiam, sibiqve ad im.
mortalitatem viam sternere expeditam; de qvo non dubitamus,
siqvidem Romae tot eruditissimorum Virorum calculos obtinucrit
niveos; inter qvos est etiam Clarissimus ircherus, in Na.
turae arcanis eruendis versatus: Cujus si brevi videremus promissum
mundum subterraneum, qvin de mineralibus et Metallis aliisqve,
qvae sinu suo sovet terra, rara et miranda haberemus, vix
ambigerem. Communem amicum, Clarissimum D. Aurelium
Severinum, Gymnasii Neapolitani decus et Chirurgorum nostri
seculi Principem, suum hic etiam tulisle suffragium, video.
Non possumus igitur, qvin magnum et eximium qvid hinc polliceamur.
Magnum certe est, universae Naturae ambitum peragrasse,
mineralium, metallorum, vegetabilium et animalium provincias
singulas lustrasse, eorumqve ad corporis humani incolumitatem
vite ac proprietates perspectas habuisse, debiteqv

p.750
singulis affectibus ita applicuisse, ut praesens sanitas conservetur,
amissa iis restituatur. Acris judicii multiqve laboris et experi
entiae est, Chymicorum aenigmata enodasse, ex eorm fornaculis
extraxisse ea, qvae cito, tuto et jucunde saevissimos morborum
tollant langvores, aegrisqve sine periculo exhiberi possint.
Nulla enim re jam magis laborat haec ars, quam farragine incertorum,
periculosorum et nullo usu probatorum pharmacorum,
cum qvibus de corio humano nimis impune qvandoqve ludunt
eorum praecones. L audandae curiositatis cst, rimari, qae
India utraqve, qvaeqve aliae nationes exterae ferunt rara, caqve
puhlico bono in lucem proferre, siqvidem inexhaustae Naturae
thesauti hactenus a nullo mortalium sufficienter extructi, ac digne
literis commendati sunt. In hisce cum animadvertam,
Dn. Bardum sc Virum praestitisse, variaqve rara et arcana promisisse,
qvis debitis laudibus eum satis extollet? Inter haec non
dubito, qvin modum traditurns sit ex plantis magisteria extrahendi,
qvae, leviculi caloris ministerio in vitris, ipsas, ex qvibua
extracta sunt, vivis coloribus, foliis, floribus forma spirituali
exhibeant plantas. Age igitur, mi Bartholino, Virum doctissimum
urge, tam eximium opus nobis diutius non invideat, sed
publicae utilitatis memor illud qvam primum praelo tradatque
qvin immortalis gloriae SocsSc apud rerum peritos sit habiturus,
nullus dubito. Vale. Hafn.5. Non. Mart. 1653.
KKK
KKK
DCCXXIII.
OLAUS WORMIUS
D. Thomae Bartholino.
Ratissimas tuas hodie hora 1o. aceepi; pro tanta tua sollicitudine
gratias ut habeo maximas, ita ignorare te noo
affectum meum mitioribus aliqvanto symptomatis recurrere
qvandoqve, sed maxime me torqvet onerosissimum illud Rectoratus
munus, qvod periculofissimo hoc tempore humeris meis
imposuerunt Collegae, cui ferendo me imparem plane agnosco.
Caeterum valemus adhuc Dei gratia in nostra familia omnes,
etsi latius indies serpat contagium. Deus nos porro incolumes

p.751
praestet! A filio literas habeo 1. Maji scriptas, ex qvibus colligo,
ex votis eum valere, sed necdum tractatus mei initium
fecere typographi, sculptoris causantes valetudinem infirmam.
Ei data commoditate mittam tuas. Sctipsit, D, Sperlingium cum
familia in Sveciam migrasse, exspectari intra duos menses Reginam
Sveciae, cum Ulseldio olim nostro, Principem Arausiensem
cum Matre Lugduni sedes habiturum, Viduam Salmasii
valde vexari a Moro qvodam, Professore Amsterodamensi, et arresto
detineri, qvamvis hic innumeris beneficiis olim a Salmasio
sit affectus. Collegium Naturae Curiosorum mihi placet, sed sunt,
qvae me dubium reddunt, an successum aliqvem sit habiturum.
Vidi et legi qvae transmisisti de Collegio illo, plausibilia certe,
sed eventum exspectabimus; remitto jam summa cum gratiarum
actione. Lacteas tuas Thoracicas Londini impressas hic vendit
Moltenius noster. Ottho Tottius Medicum suum huc ablegavit,
ut rursum consilia Medicorum in casu noto expeteret; jussu
Dom. Cancellarii in aedibus meis convenerunt, sententias dicturi
vantum intelligimus, ingravescit malum, et curationis spes
ambigua. Gaudeo, Illustrissimo Principi tuum placere tractatum;
forsan et meum Ipsi offeram Museum, nam talia sine
spe compensationis nostris commendantur, ut nosti. Si rescripseris
oli, ei meo qvoqve nomine gratias agas. Deus Te nobis
cum tota familia servet inelumem Salutant Te totamqve
familiam uxor liberiqve omnes. Utinam diem illum videam,
qvo sal vi et incolumes convenire possimus, gratosqve pro
more sermones miscere. Vale. Hafn. 22. Maji, 1654.
DCCXXIV.
OLAUS WORMIUS
Thomae Bartholino.
Roeschildiam.
PeErcurri obiter transmisa Riolani opuscula, qae, ne diutius
iis defrauderis, gratus remitto. Semper verum credidi, qvod
in triviis decantatur:
Didicisse fideliter artes
Emollit mores, ne sinit esse feros

p.752
Sed contrarium in Riolano nostro experior, qvi etsi literatus
et scriptis Anatomicis celebris, ejus tamen mores, nec
Musae, nec aula, nec anni emo.lire potucrunt hactenus. Credo
cum in vetularum educutum ccntuberniis, in qvibus rixari,
scommatis et sarcasmis certare, bonrumqve famam proscindere
volupe est. Nec amicis compcllationibus, nec errorum demonstrationibus
movetut antiqvior ille Scholae Magister, qvin
convitia et maledicta toto horreo effundat in bene meritos, qvi laboribus
suis Reipublicae literariae prodesse student. Solus domina
ri, et tanqvam Numen aliqvod Anatomicum adorari cupit.
Ovae haec insolentia? Tuum est, mi Bartholine, alto supercilio
et silentio morosi senis scommata contemnere, Docti ac probi,
qvi utriusqve legunt scripta, et justa lance rem expendunt,
nugas ejus scurriles spernunt. Siqvidem rem raro tangat, et
ut plurimum ineptiis ludat. Aegrius, crede mihi, feret nugas
ejus contemni, qvam si vcrbis acerbius tractetur. Cui
bono de ejusmodi contumeliis serram contentionis
reciprocare.
Baccho bacchanti si velis adversarier, ex insano stultiorem
reddes.
DEus Te nois incolumem ad majora et utiliora servet.
Valemus DEl gratia in nostra familia omnes, et Te
tuosqve salutamus ac valere jubemus. Hafniae 16. Jun. 1654.
KKK
DCXXV.
OLAUS WORMIUS
D. Thomae Bartholino.
Roskildiam.
Perlegi, qvas misisti, obscrvationes Chirurgi istius Leidensis;
perplacuerunr, et dignae videntur, ut locum in tuis inveniant
Centuriis. Pro communicatione gratias habeo maximas.
Adhuc saevire non desinit pestilens contagium. Nos sub umbra
alarumJehovae hactenus tuti delituimus. Ut hinc pedem jam
moveam, consultum non videtur. Terrent me vestigia, nam
mutatio illa sine pericul fieri non potest. Faxit aeternus DE.
us, ut tandem salvi et incolumes coram gratos sermones miscere

p.753
valeamus Vale, et amicos omnes, qvi apud Te sunt,
nostro nomine salvere et valere jube. Hafn. 20. Jul./ 1654.
DCCXXVI.
GEORGIUS HILARIUS
D. Olao Wormio.
Clarissime Dne Doctor, Praeceptor, Fautor et Promotor re
Vverende. Ut iteratam scriptionem hanc maturarem, pluscula
fuerunt qvae commonebant, qvorum tamen omnium vel
primum judicari debet Magni Praeceptoris singularis in me hu.
manitas et rara benevolentia, qvam qvotiens recolo, recolu.
sse a. semper oportet,) toticns gaudeo et de tanta mihi parta
telicitate gratulor; ctenim qvid Juveni optatiu, qvid obtingere
eidem beatius unqvam poterit, qvam Clarissimorum
Virorum imprimisqve Praeceptorum, non modo benevolentiam,
sed ctiam amorem atqve studium sibi conciliasse? ideoqve cum
de Reverendi Dni Praeceptoris mei benevolentia tantum mihi
pollicear, qvantum expectare qvisqvam valeat, ea omnino uten.
dum, nec ullam eandem exambiendi occasionem praetermit.
tendam putavi, qo qvae semel accensa est sufflari exinde et
grandescere magis posset. Et qvamvis non parum verear, ne
freqventiori scriptione mea, abuti benignitate Reverendi Praeceptoris
videar, tamen ornem mihi obortum metum paternus
tuus qvi mihi hactenus affulsit animus sic demit, ut tale qvid
suspicari, nefas ducam. Lugdunum studiorum domicilium praemeditatus
elegi, studiorum qvodnam esset arripiendum genus,
multum diuqve deliberavi, a variis varia, et qvidem ad varia,
mihi communicata consilia, meditatu sum, recoxi, utrum
acceptarem, etiam tunm omnino dubius. Sed ut debuit, sic
praevaluit authoritas Revcrendi Dn. Praeceptoris ejusdemqve saluberrime
mihi communicatum consilium, qvod mihi suo qvidem
tcmpore qvam sit fururum proficuum, vel jam videre mihi
videor. Medicinae, ad qvam nimium propendebam, renu.
ciavi, praeclaro lingvarum studio (utinam feliciterl me initiavi,
cui omnem mcam dum alco operam et studium consecrabo,
et ad casdem in sciolis profitendas dirigam. Lingae Graeeae,

p.754
eae, cujus hactenus, qvam decuit, imperitior fui, sic jam studeo,
ut a meo huc accessu Graecorum Scriptorum non minimum Isocratem
propemodum absolverim, descriptis exinde vocabulis
difficilioribus, phrasibus et sententiis selectioribus, et ad imitationem
jam a graeco in latinum, jam a latino in graecum subinde
formatis styli exercitiis, secutus in hoc Ciceronis nostri
prudentis tum scnis consilium, dum in suo ad Mareum filium
libro cum cum graecis latina conjungere proficue hortatus est.
Hac jam incepi via, eademqve, dum valco, continuaturum spero.
Extraordinarias Valaei Professoris Medici de sanitate tuenda
lectiones ut et botanicas Vorstii, per caetera qvando licet, audio,
sectionem anatomicam ubi semel videro, mihimet, qvoad
medica, satisfecisse tum videor. Etenim solae Clarissimi Dni
Praeceptoris lectiones, (qvibus legendis qvicqvid exteris suffurari
possum temporis, impendo) omnia mihi, et qvidem
mira oblectatione, qvantacunqve in Medicis desidero suppetunt.
Peregrinationibus, aut ociosis excursionibus plus impendissc
temporis, nec sat tutum, nec sat proficuum credo, etenim
ingens, qvae mihi restat, studiorum moles illis tempus
exemisse videtur. Certum itaqve est annum hic vel plus ultra
subsistere, interea alibi si commodius vivi posse audivero, forte
et illuc ibo, sed inconsulto Praeceptore nil unqvam occeptabo.
In his omnibus, si qvae sunt, qvae pro amplissimo judicio et
maximo experimento, notanda censueris, ea ut pro singulari,
qva me hactenus prosecutus es benevolentia, monere haud
graveris, humillime sed confidenter peto. Mei ego interea non
immemor officii, me ipsum totum, tibi, tuiqve nominis famae devovebo
et qvod debere me confiteor, te cum tuis omnibus
conspectui Benignissimi DEi precibus qvotidianis pie sistam,
um supplici voto, velit tibi et tuis cunctis ex alto benedicere,
atqve te ipsum magno Patriae, (adeoqve et meo)
bono, qvam diutissime et felicissime servare. Vale, Vir Magne,
Praeceptor venerande, fautor observande, et me tuarum virtutum
admiratorem et cultorem adamare neqvaqvam desine. Lu
duni Batavor. die 2. August. Anni I638.

p.755
DCCXXVII.
OLAUS WORMIUS
Georgio Hilarii.
Me absente, ad aedes tuae sunt delatae, qvas ubi vidi, gaudebam,
qvod ad celeberrimum illud omnium disciplinarum
emporium salvum te pervenisse perciperem. Inprimis gratum,
qvod instituti studiorum cursus rationem exponere haud sis veritus:
perplacet; conatus sedulo urge; consilii nunqvam poe
nitebit.Viros ibi habes, qvorum manuductionem si seqveris,
spe non frustraberis. Paulo ante, qvam has tuas accepi, delata
ad me est conchyliorum, turbinum et cochlearum elegantissimarum
copia, haud contemmenda, meo Thesauro locupletando
a te destinata, sed sine literis, pro qvibus, ut debeo,
gratias ago magnas, utqve affectui tam benevolo, officiis
qvibuscunqve, vicislim respondere valeam, allaborabo. Perge
modo, institutum ea, qva apud nos fecisti, sedulitate urgere,
qvin Patriae commodo et ornamento insigni sis futurus, non
dubitabis. Si subinde de rerum statu me tuarum certiorem reddideris,
rem praestiteris gratissimam. Vale. Hafniae 3. Octo-
bris 1638.
KKK
DCCXXVIII.
Ex literis
TTVTNTTTT
PETRI PAULI WINDINGII
KKK
ad
Ol. Wormium.
Ego crastino die abitum paro, si Deo visum fuerit, in Bra.
bantiam ad Academiam Lovaniensem, ubi morabor per
spatium semianni. Tuo nomine Clarissime Vir salutem precatus
sum Ill. et Exc. Viro Dn. Spelmanno, qvi vicissim omnia
fausta et felicia tuae Excellentiae adscribit: Colloqvia produximus
ad tres horas; haec igitur de ipso teneas, Glossarium suum

p.756
de manibus posuisse, qvia alia opera ad manum habet, uti
mihi exhibuit, Concilia orbis Britannici usqve ad adventum Normannorum,
Tom. I. cum Literatura antiqva Anglico Danica,
qvae prorsus injuria temporis est perdita. Filium habet doctis.
simum qvi sub praelo habet Psalterium Davidis in eadem lingva.
Exemplar circa Pascha habebis: Cogito enim redire in Angliam,
si Deus vitam et valetudinem concesserit. Rumpere
filium cogito, qvia qvid praeterea scriberem, hoc tempore non
eratque Tua Excellentia bene valeat cum Regia Academia. a
ptissime noctu dabam, ut ex contextu literarum apparet. Lug-
duni 1638. 27. Sept.
DCCXXIX.
OLAO WORMIO
Viro CIarissimo.
Hafniam.
Expetitum diu tuum e Litteris Runicis librum, Vir doctime,
accepi tandem sub finem praeteriti mensis nam prius
exemplar, qvod ad m jam pridem miseras, non iniqvo pro tua
laude fato, in potentiorum manus inciderat, qvam a qvibus illud
honeste repeterc possem. De Patrc ac de Fratre Aauxii
nostri intelligo, Ilustrissimis pariter ac doctissimis Viris, quo
rum uterqve locupletissimam habet Bibliothecam, ubi tuum
opus, melius qvam apud me, collocari ac, consecrari debuit.
Verutamen, ut verum fatear, qvoniam rarus est, qvi pro
ingenio velit cuiqvam cedere, displicebat mihi hanc eximiam
tuam lucubrationem, amoris erga me tui pignus atqve tesseram,
mihi subtractam, et ad alios translatam fuisse. Et haec causa
fuit, cur tam libere atqve fidenter te compecllauerim, ut alium
ad me librum mitteres. Factumqve est commodissime, ut libri
tui involucrum, Programma fuerit, qvo Clarissimorum Collegarum
tuorum, qvi in Academia Hafniensi prositentar, nomina
comprehensa erant qvorum mihi memoriam refricatam
fuisse etiam atqve etiam laetor: rapioqve inde occasionem, ut
te rogem, Vir humanissime, Celcberrimum vestrum Longomontaum
meo nomine plurimum salutes; tametsi nomen meum,

p.757
qvam exiguum est, illius memoriae insedisse vix putem. Universum
vero Collegium vestrum, nationemqve vestram amo,
atqve observo, optaremqve vehementer, ut qvemadmodum in
humaniorum artium studio vobiscum literati omnes Galli
consentimus, ita ejusdem Theologiae ac rituum Divinorum sensu,
eadem vestra nobiscum mens esset, atqve consensio. Vale.
Lutetiae 25. Novembris 1638.
CAROLUS OGERIUS.
DCCXXX.
CAROLUS OGERIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Aeqvum est tandem, Olae Wormi Vir doctisme, ut tibi
de tua humanitate confitear. Accepi ante aliqvot menses
tuum de Danica Litteratura librum, de qvo hactenus tibi
gratias agere non potui. Rogaveram certe Illustrissimi Legati
Gallici Secretarium, qvi Hamburgi versatur, ut hoc munere
meo nomine apud te defungeretur; cui qvidem, ut est mihi
amicissimus, illum non defuisse facillime adducor ut credam. Nunc,
qvoniam ita se tulit occasio, postulavi a GenerosoDominoFlusteau,
qvi in Sueciam per Civitatem vestram pergit, ut tibi ex meis votis
eam salutem impertiret, qvam tu ipsi, si indigeret, ex arte illa,
qvam diguissime profiteris, procurare posses. Dedi illi praeterea
artis etiam tuae Poema, cujus dignitatem ipse pro tua solertia
aestimabis: Et cum ad me rescribes, consilium dabis, an hujusmodi
Chirurgo, qvi istorum carminum auctor est, venam
meam tuto committere possim. Plura non addam, qvia premor
tempore, neqve putaueram hominem istum per portus vestros
navigaturum. Saluto Academiam vestram, Daniamqve totam;
atqve in tui amandi observandiqve studio constantissime persevero.
Lutetiae Parisior. 12. Maji 1639.

p.758
DCCXXXI.
OLAUS WORMIUS
D. Petro Winstrupio.
Narravit mihi Clarissimus Vir D. Joh. Resenius, affinis tuus,
extitisse in Bibliotheca D. Resenii senioris librum qvendam,
literis Runicis exaratum, qvem meis usibus junctim amice deputaveritis.
Eum vero cum teliqvis tuis libris hinc avectum, cum
intelligam, obnixe rogo, ut, si eo carere neqveas, boni publici
causa mihi aliqvantisper saltem concedas. Siqvid ex eo nostris
antiqvitatibus accederet lucis, non sine honorifica Tui mentione
id futurum spondea. vin pro eo, qvo semper in me fuisti,
affectu id facilis sis concessurus, nullus dubito. Annum hunc
novum prosperrimum tibi tuisqve serio voveo. Vale. Hafniae,
29. Decembr. 1638.
DCCXXXII.
PETRUS WINSTRUPIUS D.
D. Olao Wormio
S. P.
Hafniam.
Experientissime Dn. D. Wormi, Amice ac Fautor honoratissime.
Mitto tibi #w) gu / gia qvaedam, dubio procul #a) / rija,
in vetustis saxis inventa, prope Eustadium terra erutis, qvibus
opus tuum de Literatura Runica locupletari et illustrari posse
viadetur. Praepositos et Pastores meos in futura synodo rogabo
ommes, ut loca rerum gestarum memoria maxime famosa, num
consimilia inde erui qveant, fodiendo explorari curent: Et,
si plus deliciarum ejusmodi, qvae tibi arridere solent, nactus fuero,
tecum lubens communicabo; facturus insuper haud gravatim,
qvae tibi et publico rei literariae bono utilia esse poterunt.
Vale cum Tua et tuis, qvos ego et mea amice salutamus. Lundiae
2. Decembr. an. 1639.

p.759
DCCXXXIII.
PETRUS WINSTRUPIUS D.
D. Olao Wormio
Salutem et Officia.
Hafniam.
Clarissime et Experientissime Vir, Amice honoratissime,
Collega, olim in Academia, nunc in Capitulo, exoptatissime.
Exhibetur tibi per Affinem meum, Dn. D. Johannem Resenium,
scriptum aliqvod meum Poeticum, de Aureo Cornu Serenissimi
Principis, turbas afflictissimae patriae hieroglyphice et emblematice
adumbrante, ut ante editionem illud tu perlustres, qvi de
codem Cornu primus non sine laude scripseras. Si qvid, inprimis
de materia et re ipsa, monendum censes, qvippe materiae
istius gnarissimus, communicare ne graveris, amice peto. Carminis
hujus lectionem maturari, atqve illud, ubi perlegeris,
Affini meo D. Joh. Resenio restitui velim, ut Typographo in lucem
edendum committatur. Tibi vicissim et commodis tuis servire
non desistam. In schedula, hisce literis inclusa, signavi antiqvos
qvosdam characteres, insculptos aureo annulo vetusto,
qvo Nobilissimae Matronae Mariae Irup, Conjugis lseldii, digitus
qvotidie ornatur. Eorundem lectionem et sensum, te inqvam
diutissime. Malmogiae 25. Augusti Ann. 1644.
DCCXXXIV.
OLAUS WORMIUS
D. Petro Winstrupio
S. D.
Elegans ac pium tuum de Aureo Cornu Poema exulceratissimo
huic seculo satis congruum. In materia et re ipsa nihil
animadverti prototypo non respondens; nisi qvod circuli primi

p.760
flores in cruces vertas, cum qvibus affinitatis nihil habent, nisi
qvod folia ipsa decussatim se pedunculis secent, argumentum
alioqvin praebituri efficacius iis, qvi Christianis artificibus illud
vindicant. Majorem cum cruce affinitatem habent duo illa nigra
foramina stellata in circulo sexto, qvae aves aut volucres tibi
videntur. Haec enim ut et triqvetra illa qvinqvies terna nigro
colore expresla, ad sculpturam cornu non pertinent, sed foramina
sunt, primam laminam penetrantia, in qvem ustm, ignoro,
interim a reliqvis cornu ornamentis diversissima. Transmissi
characteres annuli Uropiani vetustatem prae se ferunt nullam.
Usitatas enim nobis vides numerorum notas, diversissimas certe
vel a medii aevi scriptorum ductibus. Confer cum notis numerorum
in Monumento primo Scanico, qvod in templo tuo Lundens
habes, vel cum Manuscriptis ante centum annnos exaratis,
videbis aetatem istam haec non tangere. Habes H. et S. latinum
plane. vid vero notent, meum non est explicare. Cifrorum
enim istorum, ut vocant, infinita fingi possunt gene
ra, qvibus nomina amicorum et amasiorum vulgo involvunt.
Mysterii hic praeterea nihil latere arbitror. Forsan ipsa Matrona
nobis omnibus haec melius enucleare noverit.Vale et favere
perge. Sept. 1644.
KKK
DCCXXXV.
OLAUS WORMIUS
D. Petro Winstrupio.
Reverende Domine Episcope, Amice officiose honorande.
via mihi rerum vestrarum vicissitudines ita innotuerunt,
ut spes certa sit, Seholae vestrae Rectorem, affinem meum dilectum,
M. Olaum ad majora promotum iri, rogo amice, affinis
mei Motfeldii rationem ut habeas; aeqvum enim esse videtur,
ut is, qvi jam aliqvamdiu labores Scholasticos istos sustinuit,
cui nota discipulorum ingenia, qviqve suam tanto temporis
tractu industriam, ut sporo, in concredito officio approbavit,
praeferatur peregrino, de Schola nullis officiis bene merito,
discipulis ignoto, et de cujus futura industria incerti adhuc estis.

p.761
Fac igitur, Episcope vigilantissime, ut tuo favore et benevo.
lentia agnoscant clientes tui, se non sine promotionis et praemiorum
spe laborare; sic alacres, sic laetos, sic Tibi gratos habiturus
es subditos, ac certatim honesta ingenia, sub tuis auspiciis,
Scholis et Ecclesiis scrvire gaudcbunt. Vale, ac petitioni
pondus inesse sine. Hafn./ 1649. m./ Nov./
KKK
KKK
DCCXXVI.
PETRUS WINSTRUPIUS D.
D. Olao Wormio
KKK
Salutem et Officia.
Hafniam.
Clarissime et Experientissime Vir, Amice et Collega honora.
tissime. Martinus Paulinus, qvem a Regio Praeside Tottio
commendatum, scholae nostrae, praevia censura Universitatis Haf
niensis, praeficere constitueramus, id tandem responsi dedit,
se munere isto fungi nolle, imo nec posse. Ipso itaqve renuente,
Dn. Conrectori, M. Henrico Motseldio, summum ludi moderamentum
obtuli, eumqvc enixe rogavi, ut ex praescripto Re.
giaeConstitutionis se haud gravatim sisicret Profesioribus Hafniensibus,
atqve eorum censuram suiret: Sed et ille oblatam spartam
recusavit; sorte sua et conditione qva fcuitur impraescntiarum,
am optime contentus, aliam in posterum expetit atqve
exspectat prometionem, cui me strenue velisicaturum serio polliceor.
Nemini priorum cum obtudi possit vacans provincia,
itur ad M. Jacobum Bigium, ut eam capeslat, modo, qvod
optamus et speramus, a Dnn. Plofessoibus Hafuiensibus dignus
censeatur. omo est indefessi laboris, summae dexteritatis
atqve probitatis; qvem. M. Mlotseldio optatissimum fore parastaten
nullus dubio. aeso, Experientissime Dn. Doctor,
honoratissime Dn. Collega, mihi ne succenseas, neve qvicqvam
de me seqvius opineris. Confido me literis ipsius M.
Henrici Motfeldii, aut viva cjus interpretatione, abunde ecusatum
iri. Si qvae a me proficisci poterunt, tibi tuisqve grata

p.762
et accepta, c facturus sum lubentissime. Vale,
meqve tibi tuisqve addictissimum ama. Lund. 30. Nov. 1649.
DCCXXXVII.
OLAUS WORMIUS
D. Petro Vinstrupio.
Lundam.
De tuo in me meosqve afectu nunqvam dubitavi, nec, si
penes Te solum stetisset, qvin voti compos factus fuislet
affinis meus, haesitavi, Hoc saltem me male habet, qvod eo
ipso tempore, qvo Cancellarium con venirem, pro alio, me
inscio, intercederet Capitulum. Et qvidem haud scio, an amici
et affinis officio defunctus sit noster Baggerus, qvi mihi
adfuit, et de omnibus aliis fuse dislerebat, anteqvam literas
Capituli exhiberet, et ne vel minima vocula ejus mentionem
fecit. Si enim me monuisset, supersedere potueram
officio Magnificum Cancellarium conveniendi. vi me omnibus
Collegis opponerem? Candorem Magnifici Domini Cancellarii
satis laudare neqveo, qvi mox literas vestras legendas
mihi tradidit, et, qvam callide omnia agerentur, ostendit.
Nemo enim tam obesae naris esse potest, qvi non illa olfaceret.
Sed spe tui favoris confisus, qvin sanis consilis sit obtemperaturus
affinis meus, non dubito; qvocirca rogo, Patrem
ac Patronum, ut hactenus, ita porro Te ut habeat. In me
non desiderabis qvicqvam, qvo Tibi Tuisqve vicissim usui esse
possim. Vale. 4. Decembris, 1649.
DCCXXXVIII.
OLAUS ORMIUS
D. Aegidio Joannis.
Randrusiam.
Commendato mihi abs te Juveni, qva possum, ope et opera
tui causa lubens adero; nihil enim mihi antiqvius unqvam

p.763
accidere potest, qvam amicis qvovis modo officiis affectum te
statum reddere. Caeterum memorabilem Nopilissimae Brochiae
casum qvod attinet, de eo, qvae mihi constant, et qvae partim aliorum
relatu, partim hisce oculis observavi, brevibus referam.
Huc appulit 2o. Januarii hujus anni, levi oculorum lippitudine
laborans, sana alioqvin, et viribus integris. Convenit M. Tancredum,
cujus opera saepius usa est, de remedio sollicita. Ille
corpus impurum necessario expurgandum urget. Statum corporis
purgantibus ineptum praetendit illa; se enim tertio jam
mense uterum ferre gravidum, ingenue fatetur. Ille rem ita
se habere negat, qvod tot annis jam sterilis extiterit, et sine
omni periculo corpus benignis expurgari posse asserit, ut ut se
res habuerit. Renuit illa constanter, casus aliqvot ipsi objiciens
sibi notos, in qvibus abortus catharticis sit provocatus. Tandem
persvadentis victa rationibus, consentit. Sumit Resinae Scammonii
grana aliqvot cum cremore tartari. Prima die vehementer
purgata est non sine cruciatibus abdominis, secunda et tertia
codem modo, uqve dum ea, qvae ingerebantur, inconcocta
plane per alvum dejicerentur. Vocatus Medicus externis dolores
lenire satagit frustra. varta circa noctem cum mucosis ex
crementis sangvis mistus, et paulo post purus totu non sine
insigni virium lapsu, vigiliis et doloribus exqvisitis dejectus. Haec
Ipsius aegrae piae memoriae relatione habeo. D. 25. Jan. media
nocte circa horam I. Nobilissimus maritus me convenit, cum
lachrymis miserum uxoris statum conqvestus, utqve suppetias
ferrem, et una secum aegram visitarem rogavit. Precibus lu.
bens annui; eo vero ubi perveni, eam offendi doloribus, vigiliis
et dejectis vehementia mali viribus exhaustam; tres mihi
ostentabant pelves, puro sangvine per alvum excreto onustas,
ut nil nisi de morte beata cogitaret. Ego ad praesentem Medicum
conversus, de morbi ortu et progressu breviter seorsim
disserui, qvibus intellectis, aut subito restringendum esse fluxum
et dolores sedandos, aut mortem opinione citius exspectandam,
pronunciavi. Renuit primo ille, acrioris materiae suppressionem
majorem exulcerationem excitaturam praetendens. Ego, virium
habendam esse rationem, attendendum ad id, qvod magis urgebat,
mortem praecavendam, et siqvid ex materia suppressa
metuendum animadverteremus, leni clystere et alvum aperiri
et intestinis prospici posse respondi. Trepidus et consilii inops

p.764
consensit tandem. Mox arrepto calamo, ego bolum exiguum
praescribo, qvem confestim ex pharmacopolio allatum ei exhiheo,
une mox qvievi, dolores sedati, luxus immoderatus
cohibitus, ut tota illa nocte sine ullis dejcctionibus placide dormiverit.
Scqventi dic roborantibus institimus qvamvis dolores
plane sopiti non essent. Alvus tum spont officiu suum fecit,
mucosis qvibusdam cruore leviter tinctis egestis. Me deinde so.
lum, abdicato priori Medico curae praecsle voluit, qvod aegrc
admodum feci, inccrtus, qaenam in tanta virium dcjectione,
praegnante aegra, inseqvi possent symptomata. Mariti et aegrae
precibus tandem victus consensi, per integrum mensem in matre
et ftu corroborando, et scorbuticis symptomatibus sedandis
occupatus. In principio Martii hinc discessit utcunqve restituta,
sed nihilominus semper de debilitate insigni conqvesta.
Haec, me praesente, acta. Maturo jam foetu, feliciter pepetit
mense Augusto, qvod etiam maritus, datis ad me literis, indicavit:
sed vix pauci effluxere dies, cum eam subito, praeter
omnium exspectationem, extinctam fama refert, idqve verum
esse, res ipsa docuit. Exinde retulerc mihi Nobiles qaedam
Matronae, qvae funeri praefuere curando, subito intumtisse totum
corpus, livore insigni foedatum, qvod illae qvidem malignitati
assumpti pharmaci purganti adscribebant; ego vero scorbuto,
cui a teneris erat obnoxia, tribuendum docui. Maritus mox
prstita cura, litem M. Tancredo, de male curata uxore, in
Consistorio coram Collegio Medico, movebat, sed mea et aliorum
intercessione, sopita hactenus, utinam plane exstincta.
Haec tibi, amice dilecte, de tota cura Nobilissimae Brochiae, bona
fide credita cupio, ob causas tibi notas cuivis non revelanda.
Observationibus tuis simillimae crebro mihi in praxi occurrerunt,
et ita rem se habere, indies experimur. Catharticum, qvod
Nobili nostrae exhibitum, granis x1. Refinae Scammonii constabat,
qv saepius in eodem subjecto feliciter se usum referebat
M. Tancredus, commotis in scorbutica constitutionc acrioribus
humoribus, mira subseqvi solent symptomata. Se in tanta
virium prostratione, tot praeccdentibus dejectionibus etiam
cruentis, nihil passum esse foetum, qvis no miretur Vivit
enim adhuc et viget. D. Hosnannum ut et Lassonium meum
officiose a me salutare haud graveris. Te vero Tuamqve valere
jubeo. Hafniae, 27. Sept./ 1639.

p.765
DCCXXIX.
OLAUS WORMIUS
Laurentio Bordingio.
Ripas.
Vereor, mi Bordinge, ne magis ex affectu, qvo me proseqve.
Vris, qvam ex rei dignitate, de mea Rerum naturalium judices
Historia. Mihi certe animus est, studiis adolescentum, qvi
magis rcrum praeclararum capiuntur amore, qvam verbalium
sophismatum strepitu, hisce confulere. Brevitatem rerum copia
imperat, methodum discentium commodum. Eo usqve jam
progressi sumus, ut, absoluta primi libri, qvi de sosslibus agit,
Sectione prima de Terris, Salibus et Sulpuribus, et sccunda de
Lapidibus, in tertia de Metallicis jam occupeaur, progressuri,
Deo volente, ad Vegetabilia et Animalia in reliqvis libris. Egregia
vero accessio rebus mcis per te jam tacta, pro qva gratias
ago ingentes, relaturus impensas, ubi ad nos redicris, tuumqve
nomen in eorum descriptione gratus depraedicaturus.
Hippocapum antea habui, nam et in nostro Oceano qvandoqve
reperitur, juvat tamen in pluribus varictatem observare.
Piscis, qvem anc vocas, a Gesnero sub titulo Cuculi marini
descriptus est. Videtur, sed omni ex parte non qvadrat,
cum ctaphracto magnam habere afsinitatem. Sunt mihi mone
rae qvaedam Indicae, scd qvas misisti, non habui; altera characteribus
Arabicis exornata, et ex plumbo consccta Turcica
aut Arabica videtur, qvae tamen suum apud Indos habet pretium.
Sunt mihi ex Argento ejusdem fermec generis. vaedam
ex iis, qvae de Regiis narras gariophyllis, etiam ab eo accepi,
qvi mihi, qvos possideo, dono dedit, sed mrhi tua narratio ut
plenior, ita gratior. Lapis sonitum edens, tites est, callimum
fovens, qvem inter lapides descripsi. Aderat et chartae Iaponicae
frustulum, cujus duas integras teneo plagulas. Corpus illud,
telis Aranearum simile, rarum est; interim memini, me talia
multa in aere volitantia hic anno praecedenti in Augusto vidisse.
De ejus generatione aliqvid dicam in mea Historia. vid
lapis Lucius et Soroach sit, non intelligo, nisi videro. Animal,
qvod Legon vocas, Igana est Nierembergio, qvi illud deseribit,

p.766
Plura non sinunt occupationes. Interim pro studio, conatus
meos juvandi et promovendi, gratias ago magnas, in tua commoda
me vicissim habiturus es paatissimum. Parentes meo
nomine officiose saluta. Vale. Hafn. 17. Januar. Anni 1640.
DCCXL.
OLAUS WORMIUS
Laurentio Bordingio.
Ripas.
Opportune satis, qvae collegisti, accepi, gratias igitur ago
maximas, et me in opere Monumentorum non sine nominis
tui honorifica mentione egisse comperies; placuere enim
valde. Industriam et diligentiam in singulis commendo. vid
vero de iis sentiam, videbis, ubi prodierint; jam enim in iis
sculpendis oecupatur glyptes meus. Miror non fuisse qvemqvam,
qvi secundi lapidis Landerupensis autorem designare potuerit,
qvi non Runicis sed Chymicis constat notis, ut suo tempore
docebo. Recens namqve est inscriptio vix qvinqvaginta annorum,
in ea namqve mentio sit Serenissimi Regis nostri et Re.
ginae Annae Catharina. Inqvire, si datur occasio, et autorem
habebimus. Collis obiter mentionem fecisti, in qvo olim stetit,
sed optasscm, accuratius suis circumstantiis eum delineasses.
Pleraqve spero me assecutum, exccptis iis, qvae primus continet
lapis Landerupensis, qvem ob freqventes lituras vix qvis.
qvam enodaverit. Nondum prodierunt Icones Regum Dani,
qvas a me accepit gener Tormius. Segnior justo est Passius noster.
Christophorus Ivarius librum, cujus mentionem fecisti, non tenet,
sed Secretario Ivaro Vindio se tradidisse refert; Ast mihi
unus est, forsan non inferioris pretii, cui etiam res gestae
rhythmis junguntur vernaculis, qvi forsan suo tempore prodibit.
Musei mei mitto Catalogum, qvem boni consule. Vale,
et, si qvae occurrant, aut ad Historiam naturalem aut Antiqvitates
pertinentia, mci, ut soles, sis memor. Hafq. 5. Jul.
1642.

p.767
DCCXLI.
OLAUS WORMIUS
Laurentio Bordingio.
Uldborg.
Gratum mihi fuit, ex tuis percipere, ad lautam te provectum
esse functionem, in qva Deo servire, studiis invigilare,
tuaqve urare qviete possis. Edda, cujus mentionem facis,
liber est rarissimus, nunqvam editus, et ab Islandis magno in pretio
habitus; conscriptus vero est lingva Islandica, qvae a qvovis
intelligi neqvit. g magna cum difficultate ab Arngrimo
Jonae exemplum obtinui, qvo utor qvandoqve, interprete Studioso
qvodam Islando; alioqvin vix haberi potest. Frater tu
us meam ubi imploraverit operam, consiliis et auxiliis non deero.
Dudum est, ex qvo ipsum vidi. Musei mei locupletati
mitto exemplum. Val, et, ut facis, ama. Hafn. Non.
Septembr. 1646.
DCCXLII.
OLAUS WORMIUS
Laurentio Bordingio.
Uldborgum.
Reverende Domine. Literas tuas mihi exhibuit M. Paludanus
affinis tuus, qvae me non levi affecerunt gaudio, tum
qvod pristinum amoris affectum illibatum mihi adhuc servare,
trum qvod vivere et valere et commoda statione frui te intelligam.
Gratulor tibi et prospere cuncta ut succedant, precor:
vamvis optassem te nobis propiorem, ut subinde de nostris
Antiqvitatibus aliisqve conferre possemus. De me tibi semper
ca pollicearis, qvae ad tuum commodum et honorem spectare
ullo modo possunt. Gratum mihi fuit, qvod de Hiermindan
mones monumento; dabo operam, ut per amicum qvendam
e districtu Viburgensi ejus particeps fieri valeam. Nihil hactenus,
qvod alicujus esset momenti, in antiqvitatibus Danicis

p.768
a me editum; senili langvore et morbis torpet animus, ut vix
posthac ad ea me demittere valeam. Constitueram qvidem Literaturam
Runicam auctiorem majori forma (in folio voc ant)
edere, cum Glossario priscarum et Poeticarum vocum, jam exoletarum,
ut caeteris in folio jungi possit: sed difficiliores invenio
Typographos. Ad Monumenta Danica etiam Paralipomena
servo, qae his addere decrevi: sed nescio an, ob typographorum
inertiam, lucem unqvam sint visura. Totus sum in revidenda
Musei mei Historia, qvam urgent qvidam. Si qvae occurrant
aut Piscium, aut Conchyliorum, aut Lapidum rariora genera,
mei memor ut sis, rogo. Lapidem, qvem misisti, non
accepi; RosRildiae se eum reliqvisse retulit Affinis, inqve reditu
huc directurum promisit. Gratias habeo, et cum aliud non
sit, qvod hac vice rependam, mitto Epistolam de aureo Cornu
non ita pridem a me editam, Disputationes qvasdam, et Musei
Catalogum. Vale et, ut facis, ama. Hafniae 21. April 1648.
DCCXLIII.
Viro Clarissimo, Experientissimo
D. Olao Wormio
salutem et obseqvia.
Hafniam.
Ignoscas, qvaeso, Vir Clarissime, si forte importuna Epistola
gravis fuero. Accedo ad scribendum non temerario ausu,
sed tui obseqvii impulsu. Dn. Thomas Bartholinus, qvum abitum
a nobis maturaret, me rogavit, ut prima occasione tibi,
vir Clarissime, aliqvot libros a Bibliopola Leydensi, Le Maire
nomine, transmitterem. Rogata detrectare nec debui, utpote
observantia tibi, ut Praeceptori, debita obstrictus; nec jure
potui, ob amicitiam et humanitatem rogantis. Si autem serius
mittuntur, non mea id factum incuria, sed qvia antea a
Bibliopola haberi non poterant. Consignationem librorum, ab
ipso bibliopola mihi exhibitam adjungo, ex qa pretium constabit.
vantum autem intelligo, pro Literatura tua Runic
solutio erit. Haec sunt, qvae per meas literas edoceri debebas.
Si interim aliqva tuo nomine hic loci expediunda sunt, me tuo

p.769
servitio mancipatum invenies. Vale, Vir Clarissime, Academiae
nostto bono, eqve tuo favore dignare. Scribebam Lug
duni Batav. 22. Aug. 1640. qvi Tuam Claritatem
colit ac aestimat
Casparus Hammermuller
Olim Magnifici Dn. Cancellarii p. m
filiorum Praeceptor in aedibus Ven.
Dn. Episcopi.
KKK
DCCXLIV.
OLAUS WORMIUS
TTT
Casparo Hammermullero.
Leidam.
Cripsit mihi Thomas Bartholinus ante abitum, typographum
vestrum, Jacobum Marci, Institutiones meas Medicas recudere
in forma octava decrevisse, modo mea cum venia fiat. vaeso
te, expiscari haud grave sit, an adhuc ejus sit sententiae.
vod si annuat, mihiqve viginti exemplaria pro labore velit
mittere, faciam, exemplar mea manu corrcctum prima commoditate
ut habeat. am fieri potest ocyssime responsum ex.
specto, qvod ad Johan Hermandson Amsterodamum si transmi
seris, per ordinarium tabellionem probe ad me curabit. Ignosce,
tibi molcstus qvod sim; commodis tuis vicissim me non
de futurum certo tibi persvasum habeas. Vale. 17. April, 1641.
A LV
DCCXLV.
OLAUS WORMIUS
Casparo Hammermullero.
Leidam.
Literas nostras tam male curari, non possumus non dolere;
interim ferenda, qvae mutari neqveunt. Gratias tibi ago3

p.770
operam qvod mihi tam liberaliter addicas tuam: tibi ipsi igitun
imbutabis, si non cessavero ulterius molestiam creare. Insti
tutionum mearum exemplum dedi ornatissimo juveni, achari
Lundio, Oligero Vindio qvi a studiis est. Is promisit, se ti
bi illud oblaturum, Leidam si ipsi venire contigerit, aut minimum
prima data commoditate missurum Ultrajecto, qvo nempe
ire meditabatur. Ubi acceperis, siqvem apud vos inveneris,
qvi forma octava nitidis typis excudere velit, tradas, modo
mihi 2o. pro labore remittat exempla. Si se difficiles praebuerint,
non est, qvod magnopere urgeas. Operi ubi se qvis accinxerit,
praefationem cum dedicatione transmittam. Puto apud
vos morari adhuc Henricum Custerum, Medicinae studiosum,
cui hasce offerre haud grave sit; ni fallor, curam aget, ut
sphalmata, fiqvae occurrant, emendentur, ac emaculate pro
deat. Vale, et me tuum esse certo statuc. m./ Jun./ 1641.
KKK
DCCXLVI
JOACHIMUS TIMMERMANN
RTA
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Ore qvam calamo hoe exeqvi maluisem, Excell. Domine
VDoctor. Sed dum in negotio mihi commisso optimam partem
anni pono, neqve ante hyemem commode qvo vellem pervenire
possim, hic subsistendum arbitratus sum. Neqve enim
locus incommodus, aut conversatio inepta meis studiis, in qvibus
promovendis in tuum locum successit D. Daniel Becerus,
hospes meus, Vir sane omni laude dignus et in studio medico
singularis expericntiae, cujus observationes practicas propediem
videbimus. Debeo malis nominibus, qvod Haffniae et hic in
consvetudinem cum tantis viris venerim. Sed et debeo maximas
gratias DEO, qvi susceptum meum iter in exigendis nummis
Dn. M. Erici hospitis mei honoratissimi, feliciter beare voluit.
nam tandem praeter omnium exspectationem, coram Sereniss
Electore debitorem debiti convici, de qvo in solutionem
hac vice transmitto centum imperiales Germanicos, propediem
reliqvum missurus. Laetor vehementius, qvia nimium diligentiam

p.771
meam non prodesse potuisse ei, cui plurimum debebat, doluissem.
Ego tuae Excell. transmitto Succinum, mufcae culicumqve
vivum sepulchrum, qvod si inter rariora tua locum in.
venerit, gaudebo. Transmisit meus Dn. Hospes Becerus Lugdunum
tale qvid, et una corollas et armillas ex succino conjugi
Dn. Heurnii, qvi magnas gratias eo ipso inivit. Succinum
namqve, qvemadmodum scribit Heurnius, omnem pituitam
capiti et oculis debilitatem subtraxerat suae conjugi. Cujus similia
exempla plura hic observari ex relatione mei Dni Hospitis
habeo. Hem qvam libenter tale qvid mitterem, nisi vererer
jocum, ut qvi solidissimo auro, qvod vestrates gstant, succinum
succenturiare voluissem. De periammate apoplectico ex ungula
Alcis, nihil hic expisc ari potui; misissem alias. Neqve
enim qvicqvam mihi gratius, qvam qvacunqve occasione meam
tuorum beneficiorum memoriam indicare. Humanissime te salvere
jubet mcus Dominus Hospes, suaqve officia tuae Excell.
promptissima defert. Vale et me tuum esse patere. egiomonti
4. Septembr./ An./ 40.
DCCXLVII.
Viro Excellentiss./
D. Olao Wormio.
Qvod tibi debeo, Excell. et Experientissime Dne Docor,
fautor venerande, tenerrimus meus affectus tuis literis
exuit. Exosculatus et veneratus eas est. Neqve enim aliud
postulabat tua in me continua benevolentia, et singularis affectus;
Non erat Succinum illud tanti faciendum, ad qvod
mittendum, cum id subodoratus eram, ex solido tenebar, ut
illud tibi placuisse significares. Sed tua insignis humanitas effecit,
ut ultra meritum aestimationem mereretur. Aureum Sereniss.
Principis cornu, eruditissimis tuis commentariis verissime
aureum redditum, summa cum voluptate perlegi, nec citius
resistere poteram, qvam avida mente totum cornu exhauseram.
Certe operam praestitisti tibi tuisqve totiqve Patriae gloriosam.
Miratus sum exqvisitissimi ingenii conjecturus, qvibus ita artificis
animum pervidisti, ut si viveret, tantam sagacitatem stupesceret.

p.772
Sed vivit hic nobiscum qvidam phantasticus Hermeticus,
qvi nobis persvadere conatur Runas et Scaldros vestros
fuisse Chymicos. Certe heri suis conjecturis nobis splenes pene
disploserat. Disputationem inauguralem una accepi, gratulor
vestrae Universitati, et amplissimae Facultati vestrae Medicae,
ut et Clarissimo Dn. Candidato. Ego similibus occupationibus
hic detentus fui. En capiat benevole Excell. tua et meam
Disputationem, cum additis, non qvod ingenium in cis re
conditum sit, sed ut videas, qvae egerim, et conjecturam facias
de elegantissimis nostrae Facultatis statutis. Certe nihil
in eis reprehendo, qvam qvod sine Praeside totum diem hic altercamur.
Magni id mihi constitit. Competitores habebam, sed
hoc terriculamentum erat. via vero domum de promotione
significaveram, solus in maximas expensas conjectus sum, Utinam
mihi scire licuisset vestrum promovendi animum, fortassis
minoribus sumptibus hoc negotium vobiscum expedivissem.
Sed et alias pene trahebar, et publice inter disputandum dudum
ante ad id adhortationibus impellebar, ita ut iniqvum videretur
vocantibus fatis reluctari. Nunc dum literas aliunde exspecto,
hic rogatus, Collegium de Medicamentis simpl. compos. exorsus
sum. Physiolgicum qvoqve oratum me venerunt auditores.
Et certe, qvando post habitam Disputationem, qvae nunc
sub praelo est, Facultati associatus fuero, non deero illorum
petitioni. Sed communis sors nos qvoqve vexat, qvod pauci
videantur in gurgite nantes: nam Medicinae studiosorum proventus
hic non I6. numerum excedit. Unde parum lucrifacere
possum; imo constitui, nisi a locupletibns, nihil capere. Si
Hafniae essem, fortassis mihi copiam darent docendi Phsicam
privatim, ex qva plus sperare auderem. Hic vero id non conceditur;
satis nemqve Magistrorum hic eam docentium est,
qvorum hic pene major copia est, qvam, in exigua civitate,
ciuium. Rus abiit qvidam studiosus medicinae, qvi me Praesi.
de propediem Deo volente disputabit; is ubi reversus fuerit,
videro ut habeam aliqvid adamantinum, nan et hic adamantes
colliguntur, qvorum fortassi copia tibi nondum facta est. Vi.
ginti qvoqve milliaribus abhinc effoditur terra qvaedam, qvam
per decantationem purgatam huc ante ali vo septimanas miserant,
et tanqvam Lemniam aut Silesiacam plurimum commendubant.
Si potero, curabo, ut ejus qvoqve specimen qvoddam

p.773
proxime habeas. Ante biennium Doct. Dietericus cunctis per
svadere voluit, acidulas hic in vicinia in qvadam convalle scaturire,
certe persvaserat Sereniss. Elcctori p. m. qvi magno cum
detrimento sanitatis id hausit. Verum meliorum suffragiis argillosa
et noxia tantummodo scaturigo est. Ad Doct. Dietericum
qvia veneram, is hic magnet oti laborat. Ser. Electoris fatum
ipsum accelerasse non sine conjecturis nonnullis, vulgo persvasi
sunt. Ipse gloriatur, se a Serinissimo Principe nostro vocatum
ad munus Medici Cubicularii; qvaeso sciamus, nisi id molestum,
an huic rumori, qvem alit, aliqvid veritatis subsit; Certe Serenissimus
noster meliore Medico dignus est. Hunc ex Belgio
misso scripto reum necis Marchionis Brandenburgensis facere
voluerunt, cui, ut ajunt, antimonialibus et Mercurialibus vitam
et vires magna ex parte evocaverat: Mortuus is, ex Marchia o
profectus, ibi fuit. Sed haec tanqvam apud Parentem, certe
Praeceptorem meum. Vale. Regiomont./ 8. April./ Ao./ 41.
Excellentiae
devinctissimus
Joachim. Timerman
Med. D.
KKK
KKK
DCCXLVIII.
KKK
OLAUS WORMIUS
D. Joachimo Timmerman.
Regiomontum.
Pro transmissis Thesibus tam inauguralibus, qvam qvas pro
. receptione in Facultatem Medica publice defendisti, gratias
ut ago magnas, ita tibi ex anim de honoribus istis gratulor,
Deumqve rogo, in sui Nominis gloriam, tui commodum,
amicorum gaudium, multorum cedant sanitati et incolumitati.
De me hoc tibi persvasum habeas, velim, nihil unqvam omissurum,
qvod, tuis commodis et honoribus profuturum intellexero.
Nostrae Academiae tibi abunde exploratus est status,

p.774
cum Theologiae maxima se dederit pars studiosotum nostrorum;
de Philosophia et humanioribus pauci admodum sunt solliciti:
hinc rari, qvi privatim expetant sive in Philosophicis
sive aliis informationem. Ad Dietericum qvod attinet, is hac
transiit ad Serenissimum Principem nostrum, qvamvis ipsum
non viderim) qvantum ego expiscari potui, ab eo non compellatus.
Interim ut iter, qvod Dresdam et Hamburgum se
adornare retulit, commodius ac sine periculo absolvere posset,
jusdem Serenissimi literas obtinuit salvi conductus. Ferunt,
eum post menses aliqvot reversurum, sed an stipendio Cubicularii
gavisurus sit, incertum. Habet Serenissimus Princeps
certe Virum ut doctissimum ita in arte exercitatissimum, D.
Henricum Custerum, cujus hactenus feliciter usus est opera,
qvem vix credo Eum abdicaturum, cum suo cum laudc defun
gatur officio. Disputationes qvod spectat meas, eas in forma
octava junctim edere ante annum statuit typographus qvidam
Leidensis, acobus Marci; sed qvia tum ad umbilicum eas non
perduxeram, voti compotem eum reddere haud potui. vid
jam facturus sit, ignro, nec enim magnopere de iis sum sollitus.
Exemplum tibi mitto integrum, usus alicujus si esse possit.
Vale. 21. Maji, 1641.
DCCXLIX
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Clarissime et Excellentiss. Domine Doctor, Fautor
et promotor pl. colende.
Gratias qvam maximas tuae Excell. habeo, qvod meas disputationes
serena fronte dignari voluisti. Agnosco qvoqve si
mul benevolum tuum gq me affectum, qvem sincera tua congratulatione
prodidisti. Erit, Deo volente, qvandoqve tempus,
ubi utrumqve melius asseqvi potero. Hactenus vero tamdiu
mea officia tuae Excell. tuorumqve commodis devoveo,
Precor qvoqve, ut tuae Excell. ea omnia feliciter eveniant, qvae
in cam unqvam commode cadere possunt, prsertim ut ad parem
spem, si non majorem, tui qvoqve filii succrescant, videasqve

p.775
benedictionem Domini a generatione in generationem. nstitu.
tiones mihi satis usui esse potuerunt, qvapropter gratissimae.
nam et in eo cxemplari, qvod antea habebam, tertia disputatio,
qvae in charta bibula excusa rat, totum opus dedecore
afficiebat. Nunc vero id cuidam tironi dono dedi, et magnam
gratiam inivi. Ego hinc propediem discedere paro. vorsum,
nec dum certus sum. Ubicunqve tamen fuero, peto, tua Ex.
cellentia non patiatur sibi molestum esse, qas daturus sum
literas, accipere. Interim qvoqve tuae Excell. commendo fra.
trem meum, itidem Medicinae studiosum. IS apud Generum
tuum Clariss. Dn. Tormium honesta conditione fruitur. A pueritia
sub liberali institutione facilitatem morum sectatus est, ut
sperem cum propterea tuae Excell. etiam me tacente, commendabilem
fore. Si tamen meae intercessioni aliqvid tribueris,
ut non dubito, id, tanqvam ex gratiarum tuarum penu unice
profectum, majus stimabimus. Jactationes D. Dieterici frivolas
esse dudum ominabamur. Habet has communes cum Agyrtis,
qvorum qvoqve characteristicam methodum et empiricam
seqvitur. Sb aliena persona meum senem Doctorem, qvi me
secum Hafniae per plateas et vicos trahebat, refert; Sola lingvarum
notitia elegantior. Salutat tuam Excell. meus Dominus
Hospes, qvoties cognoscit me ad vos litteras mittere. Vale,
Regimont./ 30. Maji Ao./ 1641.
T. E. Officiosiss./
Joach./ Timerman D./
Facult./ Med./ Regimont./
Adjunctus.
DCCL.
JOACHIMUS TIMERMAN D.
D. Olao Wormio
S. et O.
Qvanqvam rarius ad te scribo, Vir Amplisime, autor et
amice pl. colende, nunqvam tamen tui memoriam depono.

p.776
Nunc vero scribo, ut ex fumo flammam, ex paucis literis officiosissimae
mentis desiderium cognoscas, et qvanqvam nihil sit,
cujus te faciam certiorem, malui tamen inanes literas dare,
qvam nullas, qvod modestissimo viro et exiguum sufficere arbitratus
sum. Mitto tamen odam, qvam, non ita pridem, cum
prope Jelling in nobilium praediis versarer, concepi; Eam tum,
ne nihil agerem et forte religione memorabilis saxiJellingensis
tactus, simulqve amore tui incitatus, effudi. Heri vero eam
mecum vidit Mejerus, eamqve sibi placere affirmavit, autorqve
fuit, ut mitterem tibi legendam, ut tu qvuqve videres, qvam
nunqvam tui oblivio nos capiat. Feci id; nuncqve officiosissime
peto, ut meum cultum, qvem tibi defero, tibi placere
jubeas. Et me, meumqve fratrem tibi commendatissimum esse
patiaris. Vale, vir excellentissime, et vive feliciter. Dabam
Ripis Cimbror./ 2. Octobr./ An. 42.
DCCLI.
KKK
M. AMBROSIUS RHODIUS
Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Clarissime et Excellentissime, Afnis et Fautor admodum
honorande. Dedi proxime ad te literas, qvibus promisi
gratum animum pro praestita benevolentia, praesente adhuc
uxore mea charissima. Majora vero debeo, qvod absente illa
etiam nobis deesse noluisti Omnia, ut spero, finem optatum
jam sunt consecuta. Officiose ergo te sollicito, ut de re bene
gesta pauca ad me perscribere digneris. Ignoscas autem qvaeso
meae importunitati, qvae tibi tantam facessere molestiam non
erubescit.
Si praeterea, pro informatione, ex tuae eruditionis thesauro
pauca velles subjungere, qvaenam sit tua sententia de
Elementorum doctrina Viri qvondam doctissimi, D. Petri Severinii,
maxime gauderem. Primo intuitu videtur absurda illa doctrina
et Aristoteli contraria: Verum ego hactenus mecum istam doctrinam
bene consideravi, et, ut mihi videtur, ab adversariis
huic Viro maxima fit injuria, qvi forsan eum non intellexerunt.

p.777
Gratificare qvaeso. Hisce commendo T. Excell. cum omnibus
suis Divinae protectioni. Dab. Christianiae d. 7. Detembr./
1640.
DCCLII.
OLAUS WORMIUS
M. Ambrosio Rhodio.
Christianiam.
Es ex sententia in bonorum distributione confecta est. A
A pud me latent tum tabulae rationum, tum 12. Imperiales,
qvi tibi adhuc debentur. Percuperem, ut prima qvaqve
commoditate indicares, per qvem Tibi missa haec velis. Nemini
ego credere audeo, minus mihi noto. Si qvispiam fide
dignus a vobis huc ablegetur, cui velis tradenda, mone,
et tradam; alioqvin dubiae fortunae non committam.
Dolco vehementer, qvod tam inopinato et praeter spem
et exspectationem mihi impositum sit munus Stougardum
cum Theologis in Doctorem promovendi, ut te de eo certiorem
reddere non potuerim. Testabuntur mecum, qvotqvot hic
sunt Collegae et alii, dbcro prorsus fuisse, repente adeo
literas ad te ablegare, multo magis adventum tuum praesto.
lari. Ignosces igitr, qvod promissis stare mihi haud fuerit
concessum. Alias forsan, Deo volente, fiet. Vale. 20. De-
cembris, 1640.
TTIT
DCCLIII.
KKK
M. AMBROSIUS RHODIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Clariss. et Excell. Affnis, Fautor et promotor colende.
V tuis cognovi, rationum tabulas et 12. thaleros apud
te latere, qvos mihi cuperes transmissos. Ne vero perferentem
solicitare necessum haberem, tantum pecuniae Illustris Dn

p.778
Prorex mihi numeravit. t ad meas monstratas literas, et
chirographum tibi traditum benevolentissime velis reddere, officiose
peto. De gratiis referendis meditor, et do operam, ut
cjus testimonium, Deo volente, brevi exstet.
Ad Elementorum doctrinam T. Excell. respondet, sese
facere cum Horstio. vin meas meditationes breviter tecum
communicem, intermittere non possum. Ignosce qvaeso importunitati.
Ab Aristotele et plurimis aliis ponuntur IV. Elementa,
qvae omnium corporum constitutionem absolvant Circa unumqvodqve
dubius haereo. Terra dicitur Elementum frigidum et
siccum: qvo jure qvave injuria, non video. Ex variarum enim
rerum miscibilibus Terra constat. Unde Hippocrates: vae
plantantur et seruntur, qvando in Terram veniunt, attrahit
unumqvodqve eorum et acidum et amarum, et acerbum,
et dulce, et insipidum et omnigenum. Haec ergo potius compo
nent corpus mixtum. Ne qvid dicam de Terra argillosa, bituminosa,
sulphurea, aut alterius generis. Dcinde Aer dicitur
calldus et humidus. Ergo qo purior et desaecatior hic exstiterit,
eo calidior crit Neqve enim ab aliis vaporibus impeditur.
Sed contrarium deprehendimus, vid ergo? Terram non
minus in expanso coelesti versari, qvam astra, Astronomia Danica,
cum Palingenio, statuit: Et ab hoc expanso frigiditatem
sub coelo sereno puto manare. Aerem vero, qvem Aristotelici
dicunt calidum et humidum, ego voco effluvium, qvod continua
evaporationc in ltum ascendit, et suo munere perfunctum,
ad inferiora recedit. Sicuti enim ex corporibus Animalium vapot
et mador exsudat, sic etiam ex Terra. Non tamen hoc
effluvium est semper calidum et humidum, sed jam has, jam
illas exserit qvalitates. Aqvam mitto. Ignem puto spiritum calidum,
cui opponatur spiritus frigidas et glacificus. Breviter:
Terram puto sedem omnium Elementorum, seu miscibilium,
ex qva et exeunt, et ad qvam revertuntur. Conciliationem cum
Petri Severinii sententia differo in aliud tempus. Unicum adhuc
addo. Datur Lacus hic in Norvegia, cognomine Mo: Dicunt
cum sine fundo profundum. Si in eam aqvam, qva parte est
profundissima, lapis fuerit conjectus, subito oriuntur tempestates.
Periculnm fecit Pastor illius viciniae. Sic in
Iocis remotioribus versus septentrionem in qvodam maris
tractu cognomine Trumsee hiatus patent, qvi ad certum temporis

p.779
spatium aqvas absorbent et revomunt. vid ex hisce?
Num Terram esse animatam? Exspecto Tuum judicium. Hisce
bene vive et vale, cum omnibus tuis, et me, qvod facis, amare
perge. Dat. Christianiae d. 21. Martii an. 1641.
Pro libro transmisso gratias ago maximas. Legam et
legendo fructus metam. Si qvae mihi dubia fuerint oblata, Te,
ut ea solvas, solicitabo. Iterum vale et fave.
KKK
DCCLIV.
OLAUS WORMIUS
M. Ambrosio Rhodio.
Christianiam.
Pro eleganti mihi transmislo carmine gratias ago magnas,
sed cum eum, qvi in se Institutiones susceperat edendas,
officio typographi se jam abdicasse audiam, de nova despero
editione. Si tamen qvispiam alius posthac in se hanc curam
derivari passus fuerit, curabo, ut praefigatur. De controversia
inter vos orta qvid dicam, nescio. Professores hujus Academiae
judices esse neqveunt, siqvidem cura Gymnasiorum Episcopis
reservata. Apud nos Rectoribus Scholarum maxima ex
parte tanqvam Gymnasiorum Professoribus haec relicta est provincia,
ut de discipulorum testentur profectu, qvod etiam locum
apud vos habiturnm non dubito; nolim igitur te huic
nimium immisceas negotio. Vale Hafn./ 24. Jan./ Anni 1642.
qvem tibi tuisqve prosperum ac felicem cupio,
DCCLV.
VITUS BERING
D. Olao Wormio.
Aretius Tibi, vir magne, obligari coepi, postqvam Thomae
Bartholini conatibus jam it adspiras, qvum magnorum
maxime favore juvenilis ingenii calor vegetetur. Alias ultra qvin
qvennium Pythagorae nascentes imperus infelix secali genius
castigat, et tantum non jugulat cos ausus, qibus ingenia ad

p.780
magnae doctrinae cultum examinantur. Fovenda sunt talia virgulta,
qvoniam pauca se diffundunt, qvae decidentium truncorum
majestatem sustinebunt, postqvam elanguerit pretiosus ille
surculus, qvem orbis Brochmanno erat debiturus. Ne tibi, vir
magne, suffecerit illi favisse, qvem sangvis tuae felicitati propius
admovet: ad me etiam, nulla tibi causa devinctum, nisi
qvod famam tuam in obscuro re vercar, humanitatem inclias,
ut qvo in plures sparseris beneficium, eo fama nomen tuum religiosius
extendat. vod autem in Patriam me magni Brochmanni
jussu concedere jubeas, et arctam celeritatem imponis,
vellem qvidem non defuissc meis commodis et tuae voci: sed
altior necessitas praecipitatum stringit. Expectandus est Jovis
imber et paterni sumptus, qvi me in difficultatem viae deducant;
nihil enim sinc auro tangunt Galli, ut scias in eos Midae
fabulam qvadrare. Sed ut primum expectata parentis humanitas
dissolverit, qvod brevi fore spes non incerta suggessit,
ocius ibo capturus beneficium, qvod vestra mihi benivolentia
decernit. Interea tibi, Vir optime, advolvor, ut si infelix
conditio vota vestra destruat, aut iter cum jussis vestris pari
celeritate non concurrat, verbo ime moneas, et grata voce inutiles
errores prohibeas. Satis enim temportis consumitur, dum
idem iter saepius remetimur, nullo fixi loco et nullis studiis diu
intenti in haec et illa abripimur, velut avium illae, qvibus rectum
iter natura interdixit. Jamqve dum hanc viam absolvo, anteqvam
studia reduxero in statum, qo jam dislolvuntur, impendetur
tempus, qo se infans ad vivendi dignitatem instruet;
vaeso, ne pigeat capeslere benefaciendi materiam, qvam
meo tihi commodo fortuna disposuit. Reddam Esculapio tuo auream
barbam, qvalem Dionysius ademit, Vale, Vir magne,
et gloriae tuae supervive. Parisiis Anni 1641. 5. die
Aprilis.
KKK
KKK
DCCLVI.
OLAUS WORMIUS
Vito Beringio.
Parisios.
Qvantopere me exhilararint Literae tuae, effari neqveo; manum
enim agnovi eam, qvam semper amavi, qvam aeternitati

p.781
consecravi, qvam non fine suspiriis mihi sublatam sinistra
retulit fama, ficti praviqve tenax. Gaudeo itaqve, te vivere,
valere, et rem bene gererc, tuorum memorem, et amicitiae
Sncerum cultorem. De me tibi hoc pollicearis, volo, nihil
me intermissurum unqvam, qvod tuo honori et commodo inservire
incellexerim. I modo bonis avibus, et felix in Patriam
redi. Verum si crebrioribus tuis literis de vestra peregrinatione,
ubi sedem fixam jam habituri sitis, et qvid apud vos moliantur
Literatorum proceres, me certiorem reddideris, rem feceris
gratissimam. Romam ubi veneris, da peram, Histortam
Naturalem Mexicanam a Lnceis conscriptam ut habeas. Detinetur
adhuc in claustris Cardinalis Casii, nec facile rues,
nisi opera Eqvitis Nobilissimi Cassiani de Putec, qvem si meo saluta
veris nomine, ejusqve operam in hoc exploraveris, forte si
net se exorari. Video ircherum, video alios opus citare
sed Bartholini et Fuirenii nostri obtinere tantum neqviverunt,
unicum ad nos ut perducerent exemplum. Tu vide
qvid praestari possit, co ubi veneris, et, an Mundus subterraneus
ircheri editus sit, doce. Plura non addo, anteqvam, qvo
in loco jam sis commoraturus, scripseris. Vale, et ama.
Hafn./ 3. Decembris, 1646.
DCCLVII.
JACOBUS MATTHIAE
ARHUSIUS
KKK
KKK
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime, Dn. D. Wormi, Affinis honoratissime.
Beneficii loco aestimo, qvod me etiam Dissertationis tuae
lectorem elegeris, qvam de Aureo Electi Principis Cornu ingeniose
concinnasti. Placuere sibi qvam maxime in hoc argumento
tum Cancellarius, tum alii, qvi, propitio genio, ejusmodi
conatibus debitum pretium statuere didicerunt. Certe
labor est, qvem Romulus olim civica corona sine plebiscito donasset.
Voti mei summa est, ut longum supervias, qo plu

p.782
rima praestes ad illustrandam patriae antiqvitatem valitura, in
qvo genere cum multorum applausu emines et omne punctum
tulisti. Ego certe in tuo aere sum ad sortis usqve defperationem.
Si qvid pro me fidejubere potest animus non de
gener, habebis me in tua vota et ad qvaevis obseqvia grati
animi promtum et paratum. Vale et salve a me meaqve, cum
omnibus qvi circa Te sunt. Coldingae 5. Febr. [Eebr. ed.] 1641.
DCCLVIII.
JACOBUS MATTHIAE
ARHUSIUS
D. Olao Wormio.
Clarissime, Affinis conjunctissime. Transmissas ad me
Schoningii literas remitto. Cohorrui ad earum argumentum,
maxime cum eo facinore suspicio illa videatur augeri, qva
multorum sermone diu increbuit. vid velim, scio te scire.
In re enim dubia dubie est loqvendum. Ille qvi #e) / kdikon habet
o) / mma commissa sub aulaeis scelera tandem in proscenium producit.
Tantum fiat justitia! Vale. Friderichburgi 11. Augusti
1643.
DCCLIX.
OLAUS WORMIUS
D. Jacobo Matthiae.
Non minus feliciter magni Piscatoris D. Petri navicula ac
reti, qvam cathedra Te uti, gaudeo, et mihi gratulor, in
primis cum inter socios me reputes, qvocum praedam dividas,
ut a submersionis periculo sis securus. Suspicor vero, illum,
ut ad rem semper fuit attentus, majores et lautiores sibi reservasse,
minutulos vero pisces ad alios projecisle; Tu contra magnos
et regios nobis indulges, ipsum liberalitate ut post te
relinqvas. Mact felici piscatione, atqve in seculum ita deeimare

p.783
pergel Hygeam propitiam expertus ego si fuero, videbo,
num Flora mea vicissim qvid parturiat, qvod escae inserviat,
ut ad nassam occurrant catervatim lautiores. Interea Salmoneus
ego in aerc tuo mansurus, felicia ac prospera qvaevis summa
cum gratiarum actione apprecor. Est adhuc, qvo Te fatigem
talionis jure. Scanderburgi, ferunt, terram inveniri rubicundam,
sigillatae aemulam; ejus, data commoditate, si trans
miseris particulam, gratum mihi erit. Vale. Hafn. Cal. Maji 1646.
DCCLX
OLAUS WORMIUS
Johanni Spelmanno.
Londinum.
Scripsi ad Parentem tuum anno praeterito, cum Legati no-
stri ad Vos irent, per juvenem nostratem Christianum Mul-
lerum, bonarum literarum studiosurn, qvi sincere pollicebatur
sc ci literas meas traditurum, in qvibus et pro transmissis exi-
miis operibus vobis gratias egi, at non condignas, et de qvibusdam
tuis minus obviis, qvae ad nostram lingvam aocedunt,
egi specialius. Promittebat juvenis hic, se curaturum, ut
cum Legatis nostris certo ad me responsum deveniret; sed qvia
hactenus nihil a Vobis habui, metuo, ne aut fide haud bona
nobiscum egerit, aut Parenti humanitus qvid contigerit. via
vero Parens optimus Te ut bonorum ita amicitiae inter nos
haeredem in ultimis suis ad me esse voluit, obnixc rogo, verbulo
indicare hac commoditate ut haud graveris, ut se res habeat,
vivante Parens ac valeat? meas an acceperit? qvid subsit, cur
responsium non tulerim ullum? Mitto Dissertatiunculam, nuper
de aureo Cornu apud nos invento, in gratiam Serenissimi
Principis editum, qvem boni consulere, deqve co tuam communicare
sententiam ut haud gravere, rogito. Parentis tui
Archaeologus ut integer brevi prodeat, effice qvaeso. Tuum
certe est, Optimo Parenti, laboribus ferme exhausto, si in vivis
sit, in hisce suppetias ferre, sin secus, haud committere, ut
tot vigilatae noctes, tot bonorum votis expetiti labores pessum
cant, aut ad ingratos deriventur. Parenti, si de ejus certo

p.784
mihi constaret statu, una scripsissem. Tanti amici jacturam
aegerrime feram. Utinam ut tibi ita ipsi valere et vigere diutine
apprecari liceat! Hafn./ prid./ Id./ April./ 1641.
DCCLXI.
BARTOLUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Experientissime, Fautor et Affnis suspiciende. Non
erubesco iterum manum chartae applicare, reputato apud
me luctuoso seculi hujus literarum fato, qvo tam otiose omnia curantur,
ut nisi asyla istis aperiamus gerulis, ante lucernas sit
pereundum. Sed vereor ne lucus alias sacer, magis tutam
improbitatem praestet, et ipsi Dii scelerum custodiam agant. In
tanum sculapii facessant, ubi ipsius Wormii sententia vel absolvendi
vel condemnandi. Non fabulis haee debetur origo.
nam si pagani (qvi pietatem qvae est kata! th! n e) use / beian
infra idololatriam habuere, qvia veram ignorabant,) homines
illa tempestate viuentes pro Diis agnovere, te Esculapium nostrum
vocare qvid vetat? Faciamus te ubiqve DEum, ut Terentianus
ille, tanto magis, qvia talium virorum in Dania non ma
gnus est proventus. Et cur non ipsi Dani debitis Wormium
laudibus in coelum extollent, cum et populi sub alio sole degentes,
mori ipium vetent? In Belgio tot erant nominis tui
buccinatores, et non injuria: Viderunt enim praeclara ingenii
tui monumenta. In Gallia, Parisiis praesertim, Wormii non
siletur nomen. Dn. Moreau, Patin, ille Professor Regius et
Medicus, hic Practicus, aliiqve mentionem de Wormio fecerunt
non semel honorificam. Hoc unum omnes dolent, libros
in Dania evulgatos ad se non transmitti, cum natura ipsa pe
mare ipsis hoc non invideat. Fama, maximum gloriae eruditionis
momentum, non Dania se continet, sed ubiqve locorum
currit, ut evulget, qvae Bibliopolarum nostrorum incuria
summa et negligentia celare studet. Utinam non semper hanc
nobis fidem praestent. Frena istis hominibus injicere oportet,

p.785
ne ultra metam saeviant. Rostochiensis ille, qvae suis sumptibus
typis curat, forsan cauta et industria celat fraude, qvia
charta ipsius ad delicatiorum non est gustum. In Belgio multi
hac de re conqvesti sunt, viso egregio illo de Literatura Runica
commentario. Nec mirum; ipsorum enim charta veluti ex
Naturae praecepto intumescens, nescio qvo genio, omnia vitia
declinat. Scd propositum hoc mutavit, ut ostendit se aureum
illud cornu, qvod, si typorum clegantiam, si chartae nitorem
qvis spectet, nulli secundum exsistit. Ipsum operis argumentum
praedicare nolo, cum de eo qvicqvid dixero, minus erit.
Si Itali, si Galli, si Angli, maxime in antiqvitate qvacunqve
curiosi, omnia haec videre possent, jam Wormii famam de omnibus
triumphare posle augurarer. Angli antiqvitatis maxime
sunt studiosi, ut ex Hollandia etiam peterent Literaturam
Runicam. Itali, qvorum etiam interest acta multis recto seculis
nosse, idem opus diu desiderarunt. Refert Petrus Charisius
se in Italia plus vice simplici audivisse, eos hoc desiderasse, et
dolentes conqvestos, his se fraudari. Tuum erit, Cl, Vormi,
et per Elxevirium et Janssonium, qvi per mare per terras
omnes currunt, curar, ne librorum commercium in Dania
prorsus exspiret; ita et Daniae et tuae gloriae velificaberis: nec
tibi deerunt cultores. Habes hic Aureliis Petrum Charisium,
affinitatis vinculo tibi conjunctum, virtutum tuarum praeconem
cui cum admirandorum tuarum, qvae intra claustra asservantur,
fecissem mentionem, suo officio dcesse noluit, statimqve promissis
suis tibi aliqvid consecravit. Videlicet; lingvas viperarum
mirae magnitudinis in Insula Maltha repertas, ut et earundem
oculos. Ova piscium, qvae lapidis induere naturam, et
alia id genus. Brevi in Hollandiam iturus est, ubi arcis suis
diligenter examinatis, Wormii satisfaciet curiositati. Heic Aureliis
ad secunda vota transiit. Virginem duxit, et forma et
prudentia praestantem. In qvo ipsum Paridi praefero, qvi,
spreta Pallade, Venerem elegit; hic utramqve, sed in una.
Maritus cum Uxore se omnibus amicis, praesertim tuae se commendant
humanitati. Geminatum jam efuxit octiduum, ex
qvo frater Thomas in procinctu est, Monspelium tenens; Casi
parum adjunxit sibi comitem, uterqve sibi consulens, et alter
alterius Ulysses. Sed anteqvam de tabula manum, in mentem
venit Rhodius noster, forsan totus Italus, cujus saepe Dn. Cha-

p.786
risio mihiqve est mentio. Delectat ipsum Italia; forsitan et patriae
teneretur desiderio. Si Canonicatum exspectare posset,
nec frustra, res esset ipsius voti et arbitrii, ubi sine curis et molestiis
publicis ingenii vires explicaret. Si patria cornua ipsi
obvertit, cum Teucro fortunam inveniet parente meliorem. Ita
patria erit, ubicunqve vir doctus sedem sibielegerit. ARepubl.
Veneta indies de mansione sollicitatur perpetua: si votis praebet
aurem, post mortem ingens ille MSS. thesaurus inter illos prae
dones sttangulabitur Doleo ego semper studiorum in patria
nostra tam incerta esse vestigia. Saepe, qvi Historiarum lectioni
totum se dedit, functioni Ecclesiasticae admovetur: Ei qvi Philologiae
tempus impendit, idem saepe exitus. Multi et prope
infiniti sunt tropi. IRbodius non mutat propositum, nec ego.
vod unicum erit remedium emergendi c latebris vulgi. Sed
qvid multa. Cum exteri, h. .Germani, nescio qvo fuco se
adornent, et notis patriae civibus sint beatiores. Sapienti sat
dictum. Vale, mi Affnis cum uxore liberisqve, et si nihil
de pristino remiseris affectu, habebis T. observantiss. B.
Bartholin.
Aureliis XIV. Maji 1641.
Vitum Beringium, juvenem doctum et poetam insignem
habeas tibi commendatum.
KKK
DCCLXII.
OLAUS WORMIUS
Bertilo Bartholino.
Dilectissime mi Bartholine, et primas et ultimas tuas, 1Ma
Lji ad me datas, probe accepi; nullus enim a tuo hinc dis
cessu ad me exaratas ante has ipsas vidi, pro qvibus gratias ago
magnas. Sed nn immerito de curatorum et tabellionum una
mecum conqvereris negligentia, qva me totics amicorum gratissimis
defraudarunt per literas alloqviis, qvamqve detestari nemo
bonus non potest. Rhapsodias qvod concernit meas, tanti
eas non aestimo, ut ad vos in Gallias aut Italiam migrent, rigidiorum
censorum ferulas experturae; sufficiat mihi patriis cecinisse

p.787
Musis, licet omnibus non ex aeqvo arrideant. Affini
nostro Charisio qvem cum uxore officiose meo nomine saluta
bis) gratulor, Deumqve rogo, coepta bene ipsi cdant. Longe
alia de eo sibi promittebant Veneres nostrae Danicae, qvas non
minus formae decor mentisqve commendat vigor, qvam istas:
sed trahit sua qvemqve voluptas. Maxima tibi debebitur gratia,
ipsius liberalitate meis exoticis ubi qvid accesserit auctarii.
Ante abitum a Thoma literas exspectassem et rcsponum ad meas.
Misi ei nuper ad Vitum Beringiura ab Episcopo nostro scriptas,
qvae si ipso absente ad te pervenerint, cura qvaeso, ut habeat,
et ut actutum se domum, ni sibi e faucibus opimum praereptum
velit bolum, conferat, instiga. ARhodio nuper literas
habui, qvi etiamnum de valetudine conqveritur, minus firma;
penes nos non stetisset, qvin largo satis dotatus stipendio, ordini
nostro fuisset adoptatus, sed nolentem qvis trahat? Non est,
qvod magnopere qvis conqveratur, se in patria neglectum, ubi
s bonorum favore dignum reddidit; sed qvi res nostras novit,
oportet ut cis sc accommodet, ni a scopo aberrare velit. Peregrini
lict multa occupaverint, suus tamen nostrates illibatus
manet honos, rerumve administrandatrum commoditas, se dignos
ubi praebuerint. De me tibi merito qaevis polliceberis.
Habes hic Cancellarium tibi et fratribus impense faventem, ha
bes Avum, cognatos et affines, tuis commodis qvi student, qvorum
consilia si tibi curae esse patiaris, et in praefixo graviter per
gas stadio, Dominus certo providebit, cui te tuaqve commendo.
Hafniae pridie Non./ Jun./ 1641.
KKK
DCCLXIII.
TTNTT
BARTOLUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Vir Experientissime, Affinis aestimande. In hoc felicitatis
Vmeae partem aestimo, qvod literae tuae ad me datae, recta
huc advolarint. Affectus in me tui ut et caeterorum amicorum
uberrima produnt documenta. Dn. Beringium, qvi revera su
pra vulgus sapit, curae tibi esse et cordi ipsi gratulor, et mihi
audeo. Hoc habent sibi peculiare animi ad magna surgentes,

p.788
ut semper ab iis, qvi amant bonam mentem, optima sibi polliceantur.
Tu qvi ipsius commodis studes, ipsum ad vota properantem,
itinere haud excludas: Geminatum est octiduum
ex qvo itineri se commisit. Diepae molesti qvidam obicem ipsi
posuere, qvod literis conductitiis non esset stipatus. Hoc tamen
non obstante, brevi se Patribus sistet. Opus illud eruditione
varia conspicuum, nuper a te evulgatum, haud esse ad
singulorum gustum, non miror. Nec ipse Jupiter omnibus
placet. Ut qvisqve nomen suum commendat immortalitati,
facillime obtrectatorum nascitur grex, qvi rubiginosis cuncta ro.dunt
dentibus. Ipse Homerus Poetarum parens aemulis non caruit:
et dente theonino a Eoilo illo Macedone fuit laceratus. Audentius
contra hos ivit Comicus noster, qvi sibi inimicos invidere,
qvam se inimicis maluit. Scivit ille turbam illam non paribus
votis conatus omnium excipere- Non propterea tamen revos
cari oportet a virtutis cursu, cum ipsa Pallas tutum quemque praes
stet, etsat sit placuisse bonis. Vale, Vir Experientissime, Affi
mis dilectissime, et sicut Patriae hactenus es velificatus, ta porr
publico bono vigila. Ita nulla spatia definient gloriae tuae
perennitatem. Bartholinum vero anxie semper famae t invigilantem,
et jam in Italiam cuntem, ut soles, am. Hoc fi
a te impetravero, cum ipso Jove de felicitate contendam. Aureliae
ad Ligerim 12 Aug. 1641.
KKK
DCCLXIV.
BARTHOLUS [BARTOLHS ed.] BARTHOLINUS
TTT
KKK
CASP. F.
Viro Excellentissimo
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Qvo verborum ambitu laudum tuarum incrementa comprehendam,
Vir Exccllentissime, ignoro. Ex quo enim Fasto
Tanicos, Runicam Literaturam, aliasqve ad antiqvitatis nostr
Danicae notitiam spectantia in lucem dedisti, virtus tua nums

p.789
pus, purae putae insigne antiqvitatis monumentum: qvod typis
exscriptum, statim famam tuam cum Italis, Gallis, Germanis
etc. communicavit. Neqve immerito. Cum et materia sit digna,
qvae ad doctorum judicia accedatque et ita a te exposita, ut
alio non egeat Apelle. Danica sphinx, cujus aenigmata nemo
Wormio melius solvit. vam cum ego diligentius oculis perseqverer,
coepi aliud ex alio cogitare. Pictorum audaciam mihi
anio conceperam, qvorum arbitria omnia sibi concessere.
evocavit ab hoc errore doctissima tua expositio, ut non tam
periculosae plenum opus aleae (ita cum Lyrico vate dicere liceat,)
videretur. Ova etiam fretus, in hac palaestra aliqvid tentare
ausus sum. Non sum amen tam male feriatus, ur tibi aliqvid
detractum velim: vis enim Iliada scriberet post Homerum? O
mnia dicta sint cum haesitatione; cum Sphingis hujus fidem, ve
stigia inccrta facillime tegant. Simulachrum esse rerum ab
Haraldo (vulgo Blaatand) gestarum existimo. Serpentes enim
in circulo primo, qvi morsibus minari videntur, fortunam ipsius
secundam contra Othonem Imperatorem, Sclauos, aliosqve
hostes, exprimunt. Tradit Josephus lib. 2 contra Appionem,
mottales cum aspidibus tantam contraxisse familiaritatem, ut
cum puerulis educarent, cpulisqve adhiberent; felices et divinos
reputabant, qvos illae mordicus invasissent. Septentrionales
etiam aliqvando angves nutriisse docet Saxo noster libr. I. Ho
mines isti nudi, in profligandis hostibus audaciam et temeritas
tem ostendunt: Nudi enim et inermes plerumqve conjunguntur.
Si reliqva penitius ex historia a Saxone commemorata
aestimaverimus, mirum dictu, qvantopere con veniant. ILance
am ab Othone in undas Lymici sinus, cum ulterius excurrere
vetaretur, conjectam, exprimit illa, qvae heic adjuncta cernitur.
Videmus eqvitem ad belli munia expeditum, reliqvos in
arma haud segnes; alios ritu serarum et bestiarum in hostes
animo ferroqve saevire: donec tandem omnes fugati, deletiqve
victoriam concesserunt, summa rerum priori Domino relicta.
vis Haraldi non miretur magnificentiam, qvam cornu
hoc conspicuam facit? divitias summas, qvas Reges ante ipsum,
ut Froto I. item Froto cogn. Fredegoed, aliiqve psi per posteros
transmisere? ut illas silentio praeteream, vas praedae Anglicae,
aliaeqve opimae ipsi peperere. Hoc nomine ingens,
avod divitiarum gloria fuerit praestana: Felisior, qvod animum

p.790
superstitione gentilium imbutum, Catholicae religioni addixes
rit. Ut vero ex monstris his Egyptiis patet, non ita momento
temporis religioni isti se mancipavit, qvin reliqviae qvaedam pristini
cultus eslent residuae. Nisi quis dicere velit, notis hieroglyphicis
melius exprimi rerum gestarum monumenta, etiam ab
ipsis Christianis: Sicut etiam ipsi non raro ad imitationem poetarum,
Musas aliosqve DEos fictos et pictos in carminibus invocant,
ut plus sani coloris in eis eniteatque qvos propterea aliqvod
cum paganis habere commercium, affirmare nemo susti
net. Cornu Serenissimi Ducis Veneti, de qvo pag. .agis,
Laurentio Pignorio Antiqvariae rei peritissimo, mitra est Trojanorum,
ut raris numismatis aliisqve statuis ostendit ipse in
Originibus suis Patavinis, Italice scriptis. Hac de re videatur
Paschalius lib. I. de Coronis, it. lib. 5. qvi fuse haec tractat.
Museum Rhodii nostri variis numismatis et antiqvitatibus instructum,
nummum etiam exhibet, exacte Trojanorum mitram referentem.
De viro hoc, qvem admirantur omnes, multa dicerem,
si verba praeconiis ejus sufficerent. Nullus dubito, qvin
tibi satis sit ob doctrinam et virtutes commendatus: Tu interim
in ejus commoda sis intentus. Ut antea scripsi, propositum
non mutat. Medicinae, ut scis, dat operam: in praxi est
felicissimus. Haec ideo significare volui, ut eorum detegeretur
error, qvi eum a praxi esse alienum minus vere affirmant. Plurimum
vales, mi Wormi, apud Cancellarium, autoritate et
consilio. Ecclesistica bona, qvae Canonicatus vocantur, in rudes,
etiam in immcritos conferuntur. Si qvis Rhodii causam
ageret, etiam aliqvid speraret. Bibliotheca Hafniensis, ut Vaticana,
Ambrosiana, Parisiensis, sub praefecto perpctuo facile
convalesecret. Hanc spartam non recusaret oblatam. Elet
doc e dignitate Academiae, et commodo Bibliothecae, ipsius
ductu in ordinem redigi, qvi tot abundat MSS. jam Hafniensi
Bibliothecae animo destinatis, ubi patriae erga se experietur asfectum
Magno conatu aliorum rebus intentum, propriis non
oportet deesse. De studiorum meorum ratione antea feci te
certiorem. Nosti Philologiae metam, qvam nemo feliciter
attinget, qi non cursum Juris etiam fuerit emensus. Scis
mc voto teneri, extra patriam omnes honores fastidire: Per
te impetrabo Licentiam in Jure, ut vocant, heic ambire; ipsam
laurum aliqvando in patria exspectaturus. Hujus meae petitionis

p.791
fi compotem reddideris, majori laude penatibus patriis reds
dar. Rei litterariae summa est penes vos Patres, qvapropter
ad aliud tribunal causam non ago. Museo tuo rerum admirandarum
aliqvid consecrarem, si scirem munera mea esse ad tuum
gustum. Croesi divitiis addere teruncium, idem est ac soli luccrnam
adhibere; Est tamen pars divitiarum. Ubi occasio emerget,
mcis non deero partibus. Vale, Vir Excellentissime,
Affinis observande, et si qvid heic curatum velis, jube, impera.
Uxori liberisqve salutem adscribo meam. Me inccrea tibi ha
be commendatum, qvem tot beneficiis reddidicti devinctissimum.
Patavii Antenoris XX. Martii 1642.
KKK
DCCLXV.
KKK
OLAUS WORMIUS
Bertilo Bartholino.
Patavium.
Nimio in me abreptus affectu, plus nugamentis notris tri
buere videris, qvam emunctioris nasi Critici vestri concedent.
Interim benevolentiam agnosco, et, ut paria reddam,
sincere allaborabo. Non displicet de Cornu nostro dissertatio,
sed ubi singula minutius expendere et applicare tentaveris, qvo
successu id fieri possit, videbis. De divitiis Haraldi multi du
bitabunt, cum earum nulla apud Hitoricos mentio fit, et qvae
ab decessoribus accepisse eum reris, Reges intermedii variis
cladibus dissipaverint, ut prae reliqvis hac dote maxime emicu
isse nemo testetur. Sed utut sit, si singula apte accommodari posi
sent, plausibile satis foret argumentum. Ego in meis adhuc
haereo meditationibus, donee accuratiores videro. De Mitra
Trojanorum, a Venetis in possessionem translata, bene mones;
utinam Numisma Rhodi depingendum curasses ac transmisisses,
locum in iterata editione oportunum invenisset. Non dubito,
qvin facile adhuc ab ipso sis impetraturus tantiper, donec dot
lineari curaveris. Impensas, in hanc rem factas, cum foenore
reddam; Sed maturato opus. De optimo isto Viro easdem
non ego solum sed et alii hic dudum foverunt cogitationes;
sed verentur, ne, ubi in hanc rem maxime desudaverint,

p.792
spem corum sit elusurus, ac tenue Bibliothecarii munus recu
saturus, qvi ordinarii Professoris et Medici Regiii dudum oblatam
provinciam detrectavit. Si certi qvid de ejus constaret instituto
et voluntate, in me non desiderari paterer qvicqvam,
qvod ejus votis responderet. Habet inter Proceres nostros Ptronos
summos, qvi et bene ci cupiunt, et ejus prsentia gau
dere summopere exoptant, ut de successu non desperarem. Sed
qvid ad tua dicam postulata? optarem talia esse, meum tibi
gratificandi studium iis declararut possem Sed ut candide
agam, teqve pollicitis splendidis haud frustra detineam, Avo,
Affini, D. Jacob et matri, cum qvibus solis ea communicavi,
adeo displicuerunt, ut severe prohibuerint, ne cuiqvam detegerem,
rebus tuis exitio futura. Utinam patriae tibi perspes
ctus esset status, utinam conditio Jureconsultorum apud nos
tibi explorata; alia tibi mens esset. Degunt hic qvidam nostratium
plane inglorii, nullius rci administrationi admoti, indies
aulam sollicitantes, sed frustra. Discessit hinc nuper me
lancholia et moerore confectus Charisius, omni promotionis spe
ferme destitutus. De aliis nihil dicam. At qva conscientia
sacramentum SS. Theologiae datum negligas? Videsis, ne et
Rosenrantius et Academia actionem repetundarum instituant
Sacro Studio destinatarum impensarum; et, qvod summum est,
ne hac ratione gratia summorum tibi excidas Patronorum, suspicionemqve
mutatae incurras religionis. Non potui, qvin
candide et paterno animo, qvae Tuorum circa hoc institutum
sit sententia, aperirem, qvam ut eo, qvo profecta sit, animo
accipias, rogo. Deum rogo, consilia tua dirigat in sui Nominis
gloriam, tuum commodum tuorumqve gaudium. Hafn.
16. April. 1642.
DCCLXVI.
BARTOLUS BARTHOLINUS
CASPARIS F.
Viro Excellentissimo
D. Olao Wormio.
S. P.
Hafniam.
Mentem meam de doctissima tua de cornu dissertatione
paucis nuper exposui. Qvod autem nummi istius ectypum

p.793
non simul miserim, pictorem incuso, qvi partibus suis
non probe fuit defunctus, non satisfaciendo promissis. Nescio
an officia mea, qvibus me in tua obleqvia indies demereris,
in consilio habuerit ex industria, ut iterato scribendi officio
virtutes tuas non semel aduirarer. Suppeditavit, ut ex litteris
supcrioribus nosti, Museum n. Rhodii nostri, nummum plumbeum,
vere antiqvitatis vestigia redolentem, qvem cum picto
ri imitandum dedit, sic penicillo expressit. tatem ejus si
qvis scrutari velit, actu mea sententia aget. Certum est plum.
beos nummos Plauti aetate in usu fuisse, cujus haec sunt verba,
in Casina Act. 2. sc. 3. Cui homin hodie peculi nummus non est
plumbeus. Unde liqvet, non magni fuisse pretii. Noster qvamvis
sit plumbeus, antiqvitatis certe nomine maxime est aestimandus.
Vides heic, Exccllentssime Wormi, mitram hujus Tro.
jani, qvae instar cornu est; de his fusius nuper tecum egi, Sub
bove et eqvo isto literae qvaedam erant Graecae, qvae qvum vetustatis
injuria essent victae, pictoris aciem oculotum fugiebant.
Neqve Rhodius aut ego eas asseqvi potuimus. Vale, Vir Excellentiss.
Affinis dilectissime, et me, qvi non plumbeos, sed
chartaceos tantum mitto nummos, ama. De petitione mea novissima
brevi facias me certiorem. Iterum vale cum familia to-
ta. Patavii X. April. 1642.
KKK
KKK
DCCLXVII.
OLAUS WORMIUS
Bartolo Bartholino.
Patavium.
Eleganter expressum ex Musco Dn. Rhodii accepi nummum,
qvi valde placuit; ejus ectypum iteratae editioni Cornu aurei
inseram; gratias igitur ago ingentes. Ut primum vidi,
memoriam mihi renovavit statuae aeneae antiqae, qvam in Museo
teneo, mitra plane simili ornatae, qvam delineari eo fine curavi,
ut tibi et Rhodio mitterem, de ea vestrum ut explorarem judicium.
Veram ejus magnitudinem et figuram expressam hic ha.
bes; sedentis et meditantis prae se fert habitum; in crurum
parte anteriore oculos qvosdam habere videtur, aut nodos iis

p.794
non dissimiles, qvos expressit Pignorius in imagine, inserta appendici
Imaginum Deorum Cartarii. Ferme in eam deveni opinionem,
ut existimem, Atidis esse statuam; scd non solum situ,
verum et habitu differre mihi videtur. vid de ea statuat
Rhodius, mone qvaeso. Constitui namqve, ob Mitrae figuram,
nummo jungere, et iteratae Cornu editioni inserere, An idolum
qvoddam Trojanorum? Elegans certe est, et neqvaqvam
hujus seculi argue ns artem. Ad petitionem tuam nuper candide
et non solum ex mea sed amicorum tuorum sententia re
spondi, qvod si minus ad salivam, ignosces amori et tibi optime
cupienti animo. Certo tibi persvasum habeas, velim, si
qvid me impetraturum sperarem, aut e re tua futurum existimarem,
omnem me moturum lapidem, voti compos ut fieres.
vocirca obnixe Te etiamnum rogo, has cogitationes
seponas, et Divinis, qvibus Te Deus destinavit, totum dedas,
qvae te ad altiora longe evehent; hujus te nunqvam consilii, ut
spero, poenitcbit. Hafn./ 5. Maji, 1642.
KKK
KKK
DCCLXVIII. [DCCXLVIII ed.]
KKK
BARTOLUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Vir Excellentissime. Affecus in me tui documenta in du
bium vocare, interpretis foret, qvi nodum vellet in scirpo
qvaerere. Ego qvi humanitatis in me tuae officia semper re
sum expertus, absens desii de iis esse sollic itus et suspensus.
Novi candorem tuum, qui non solum intra verha se non con
tinet: vires suas exserit, ut facta dictis conueniant. Multorum
est apud nos error, ut amicitias in lingva promtas habeant,
in pectore aliud claudentes. Hinc ingenuos lactant, falsaqve
spe producunt. vae contagio maxime magnates invasit.
Verborum blanditias ad satietatem expertus et Rhodius
noster, qvas non semel a Cancellario defuncto excepit; qvi se
in eo, qvod in rem ei foret, numqvam defuturum promisit.
Sed Promissiones fuerunt splendidae et nudis tantum nitebantur
verbis. Unicum affectus sui in ipsum edidit documentum, cum

p.795
Physicae Professionem offerret. vae sparta qvum Medicum ipsius
studium subverteret, merito fuit rejecta. Non ambitione
qvadam, qvam ille procul habet; (novi ego hominis ingenium,)
sed ut studiis suis consuleret melius. Non aegre tulit
M agnificus Cancellarius propositum; qvin potius crevit in Rhodium
amor: et nisi morte multis nimis acerba fuisset praeventus,
uberiora praebuisset affectus sui specimina. Regii Medici
operam numqvam detrectavit, numqvam oblatam. Ipsi qvum
haec exponerem, nescio qvid cogitationum. Nihil enim ipsi
hac de re unqvam per littcras. Si qvae enim in hanc sententiam
ipsi destinatae fucrunt, homines male feriati eas interceperunt,
ut aliqvo argumento ipsum hoc itinere excluderent.
Nullus dubito, inveniri qvosdam malis artibus imbutos, qvi suorum
commodis student. Hinc Germani nostris bolos
cripiunt: qvibus, ut male sit, voveo. Sciunt mortales illi
externo fuco speciosos induere vultus, qvibus se commendent.
Si doctrin tantus non sit apparatus, pudor defectui subministrat,
qvem illi dudum atriuerunt. Mirari satis non
qvivi Gcrmani hominis nuper vecordiam, cui qvum maledicendi
materia dcesset, de doctissima tua de Cornu Dissertatione
nescio qvid nugarum seminavit. Tu qvum doctiorum omnc
tuleris punctum, ignoro ego ex qva ille Criticotum prosapia,
qvi virtuti tuae et doctrinae non voluerit velificari. Germano
rum tastum novi, qvi, ut suae gloriae plus accedat, aliorum detrahere
student. Novit horum superbiam Alexander, qvi eos
domum remisit. Nos eos fovemus, alimus, aestimamus, ne
desint qvi nobis sint molesti. Tuum erit, Cl. Wormi, conatus
corum pro virili reprimere, ut Danos homines ipsis virtute
non esse secundos intelligant. In rem Rhodii, ut cepisti, in
cumbe: nec meis desis. Scio te autoritate apud Collegas valere:
qvos si de meis studiis certiores feceris, nullius rei repulsam
me laturum certus sum. Video propositum hoc meum
matri displicere, qvae variis argumentis Jurisconsultos omni
promotionis spe excludi, probare nititur. Non ego in hoc
studium incumbo, utJura aliqvando profitear, nisi qvantum Phis
lologici est fori: extra hujus mctam, cui me addixi totum, nos
lo decurrere; ne cum Ulyssc errem, et tempestatibus qvotidie
jacter. vod autem de honoribus istis nuper tecum egerim,
magis ambitione ductus eram, ut majori cum laude ventura

p.796
aestate, qvoniam ita urget mater, at non sine studiorum dispendio,
amicis frui possem. Trojanorum mitram, qvalem
nummus Rhodianus refert, nuper tibi transmisi. De Haraldi
diuitiis qvod apud Historicos nostros altum sit silentium, mi
rari desino. Nota Septentrionalium in relinqvendis antiqvorum
monumentis oscitantia. Et qvamvis, Dne. Wormi, Regibus
Bellona non parvo stet impendio; propterea tamen regiae
magnificentiae nemo aliqvid detrahet, qvum luxuria eorum, qvi
summas imperii tenent, subditorum nitatur exactionibus. Haec
mea est conjectura: tu judica. Dissertationem tuam de Cornu
jam vidit Italia: reliqvum est, ut Fastos Danicos, Literaturam
Runicam, opera Elevirii transmittas. Scio Fastos Danicos
Sartorium illum dudum ad oleum et piper condemnasse. Tuum
erit, ex illis atebris cos eruere, ne veteranus ille tam nobile
opus strangulet. Vale, et saluta omnes, qvi sunt ex nostro
grege,; inprimis D. Sperlingium et Dn. Tormium. In Academia
Antenoris XII Junii 1642.
KKK
DCCLXIX
OLAUS WORMIUS
KKK
Bartolo Bartholino.
Patavium.
Qvantopere ultimae tuae me exhilararunt, effari neqveo.
Video enim salutaribus amicorum monitis aures te praebu
vacivas. Dius te porro, et mentem hanc conservet: in
telliges, et re ipsa experieris, salvus Patriae ubi restitutus fueris,
nos nihil nisi tibi commodum spectare. vi meus in
veterem amicum Rhodium sit affectus, Deus novit, et testabuns
tur ejus, qvi apud nos sunt, amici. Spero brevi nos ipsum
habituros propiorem. De Medici Regii munere qvae scripsi,
ex iis habeo, qvi ex ore Pro Regis haec habent; vin manu
sua ipsam Majestatem Regiam eum huc arcessivisse non semel
mihi retulit Soror ejus, ut de Sorana Professione Medica tace
am. vid dicam? Non plane de nihilo est, de peregrinis,
bolos lautiores nostratibus praeripientibus, qvod conqvereris.
: nescio, qo fato in os adhuc proniores ineniamus Magnates.

p.797
Sed invia virtuti nulla erit via. Alastorem meum pro
merito me tractasse, monstrarem, si daretur commoditas. Sed
in reditum tuum haec et alia differam. Consilium tuum ims
probare neqveo; iucunda haec tudia: sed ad altiora, qvibus
destinatus es, si direxeris, necessariaet utilia. Vides, ut as
pud nos excepti Fridericus Andrca, Framius et alii, nullis titulis
insignes, qvibus supra modum onusti si fuissent, adhuc for.
san in luto haererent. vid de Rhodio nostro dicam, supra
omnes titulorum apices ab eruditis omnibus elato? Sed haec
jam probe DEi gratia intelligis. Nummi transmissi ideam cum
augmento mei Musei in Monumentis videbis. Pcriere Fasti,
nec ullo aere hic exemplum redimes. Invidia an malignitate
dicam, in transportandis nostris difficiliorem hactenus se
praebuit Elxevirius. Interim sortem hanc nostram est qvod
patienter fcramus. Vale, et ab amicis salve. Hafn. Calend.
Jul./ 1642.
KKK
DCCLXX.
BARTOLUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio
salutem dicit.
Litteras tuas, mi Wormi, cum adjuncta pictoris manu accepi.
Admiratione maxima affectus cas relegi, picturam
examinavi. Erectus sum, aliqvod etiam sui apud nos reliqvisse
vestigium artem tuam magnam. Ipsum archetypum videre
gestirem, nisi locorum intervallum obicem desiderio poneret;
Cujus aetatem multorum retro seculorum esse existimo, qvum
multi essent Lysippi, non pauciores Myrones. Seculo enim
consenescente perierunt artes pulcherrimae, ipsi nummi sunt
documento. nam qvi sub Imperii juventa excusi sunt, elegantia
artisqve perfectione caeteris praestant: qvos, summa rerum
declinante, Probus, Diocletianus, aliiqve nobis dedere, prioribus
multum cedunt; nec mirum. Qvum enim artes liberales
cum barbarie et plusqvam Cimmeriis tenebris luctarentur,

p.798
mechanicae sua etiam senserunt funera; donec tandem seculo
nostro renascerentur, ut ad summam priorum procederent. Vere
ergo antiqvam esse mihi persvadeo, qvum seculi nostri non
sit. Attidis non esse statuam, ex descriptione patet, qvam dedit
nobis Pignorius in Originibus suis Patavinis, in Magnae D.um
Matris Idaaea et Attidis initiis, ut et in Mythologia Cartari.
vam qvum oculis subjeci, Palladem mihi conceperam, qvalem
olim Magnus ille Pignorius habuit, eam describens aeream,
magnitudine sesqvipedali, oculis, ona et calceamentis ex argento
incisis. Nec mea haec conjectura multum a vero abhori
ret. Et qvia Palladem literarum studiis praesidere, fabulosa
finxcrit antiqvitas, non frustra haec meditantis prae se fert ha
bitum. Accedit capitis tegmen galeam ei fuisse; qvae pro artis
ficum arbitrio vatias habuit figuras. Jam enim plumis ornabatur,
jam iis carebat, et qvae a Pignorio deseripta superius,
cum aliis in omnibus non convenit. vi ergo hoc aes duci curarunt,
more gentis hoc tegumento usi sunt, a Lunae cornibus
non dissimili. Unde Sidon Apollin. Carm. 23.
Lunatam tibi ftecteres tiaram.
Haec sunt, qvae sub manu nascebantur, frivola, nec tuo judicio
digna. vae si minus ad tuum sunt gustum, Trojanorum
genium qvendam, vel alium gentis jusdem DEum nobis fini
gamus, qvod, me judicc, propius vero est. Deorum enim
illorum fugam, excidium Urbis secutum est; qvod vult Petronius:
Peritura Troja perdidit primum DEos. Pignorii Origines
Patavinas, si justam non excederent molem, tibi mitterem,
tuis Musis dicatas, magno labore conqvisitas. Hujus generis
libri in lucem heic dati, qvia ab omnibus expetuntur, diffi
culter et precibus et pretio habentur. Invenies in iis de Tros
janorum habitu multa, qvae variis figuris et nummis explicat
Autor. Libri hujus ipse ego ero ventura aestate gerulus. Dn.
Jacobus Lindenou in procinctu est in Gallias iturus, ubi aesta:
tem agere instituit. Vale, litteratorum decus, et meum in te
studium amplectere, tuum in me favorem fac porro experiar.
Dabam in Academia Antenoris 26. Jun. 1642.

p.799
DCCLXXI.
KKK
KKK
OLAUS WORMIUS
Bertilo Bartholino.
Perplacuit, doctissime Bartholine, erudita tua de transmissa
aereae statuae icone dissertatio; sed, ut verum fatear, ultima
de ea sententia magis ad salivam. et eo inclinare video
eruditissimum Rhodium. Mitram non satis accurate expressit
Pictor meus, qvam in typis vulgatam majori cura delineavit.
Si Attidis effigies est, qvam in nummo transmisisti, qvamqve
variis in locis expressit Pignorius, haec certe eam aemulatur, et
non inepte argumentuma braccis fihulis connexis trahit Rha.
dius noster. Ego iconem exhibui, judicium in medio relinqvens.
Non est, qvod de conqvirendis Originibus Patavinis
sis sollicitus; nuper enim apud amicum cas hic inveni, qvi
dono dedit. Adventum tuum sollicite praestolamur; incidit enim,
qvod forsan ad eum maturandum te sollicitabit, qvamvis in
aurem haec dicta velim. Ante annos aliqvot de nova Elegantiarum
Professione literas accepimus Regias, cui ex reditibus
Capituli Roschildensis destinavit bona, qvae tum possidebat
Holeius, ab ejus obitu Academiae perpetuo jure vindicanda. I
jam obiit, ut hujus anni reditus haeredibus cedant ad gratiam,
qvae circa Festum Martini exspiratque tum necessario de novo
Protessore nobis deliberandum. Ego haec animadvertens, ratione
officii, de variis Academiae negotiis nuper cum Cancellario
agens, etiam hujus mentionem feci, Te hac provincia digniorem
me vix videre qvemqvam innuens. vamvis tum responsum
ad id temporis distulerit, attamen, qvia praesentes
munera tollunt, ut, qvam maturrime fieri posset, te nobis hic
siteres, auctor essem Valde e re foret, ipsemet literis tuis
hac de re interea Magnificum Cancellarium ut compellares, ac
(qvia, de tuorum Studiorum ratione, fusse, qvi sinisterius
qvid ad aures ejus detulisset, subolfacere me, video) Philolo.giae
amore in Italiam te delatum doceres Rebus tuis hic ipse
si non defueris, ex voto rm casuram speramus. De nostra
sollicitudine sis securus; nam avo et matri hoc negotium (qvod

p.800
propalatum nollemus) communicavi. Si fieri potest, prima
commoditate ad Canccllarium scribere haud negligas, svadeo,
tui, siqvid hic inciderit, memor ut sit; Placebit, sat scio, et
obscqvium et styli elegantia. Unum est, qvod te rogem: Vidi
apud amicum Aagetem ircheri; is libro 3 pag 661.
memiit corporis cujusdam etallici, in argo Bononiensi inventi,
qvod rite praeparatum lucem attrahat etc. cujus si adferre
posses particulam, rara accessione Museum meum locupletares.
via ex tuis intelligo, Lindenovium in Gallias iturum,
cum o non est, qvod Magnetem a Fuircnio promissum ante
ejus ad nos reditum exspectem. Affinm Domini Rhodii Bardsker,
hisce diebus ad superos migrasse si nesciat, caute insinues
rogo, ne nimio dolore afficiatur. Vale. 20. Jul. 1642.
KKK
DCCLXXII.
KKK
BARTOLUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Vir Magnifice, Affinis desideratissime. Diu, praeter merita
tua, conqvieverunt literae meae. Si velles jure mecum
civili agere, posses socordiae mihi dicam scribere. Scis tamen
me Romae nondum vixisse, ubi in Auentino monte colebatur
olim Murcia Dea, cni nondum litavi. Officii in te mei moram,
idem iter cxcusabit. Scd nolo ego in causae patrocinium
loqvacem aliqvem Fabium mihi parare. qvum te optimum interpretem
rebus mcis impense favere sciam. Invideant alii, te
judice sto etcado. De literis meis non tam praeclarum exspectasiem
praeconiun, qvae arida pumice erant expolitae. Nescio
tamen, qv antum ipsis virium ex tuis verbis accedat. Ul
timam meam de statua tua sententiam magis ad tuum esle gustum
gaudeo. Ipse eam amplcctor; qvum prima, qvam omnia fere
in Antiqvitate nostra sint dubia, documento erat. Si ita
sunt incerta, mea sentcntia Philologi erunt Academici. Tu
qvia posteriorem meam narrationem a veritate non abhorrers
ais, facessat Empcdoclcs, qvi abstrusa omnia aestimat. Jam
sum i prtcinctu omam tendns: ncqis enim armorum strepitum

p.801
ego, qvi undiqve illas jam partes concutit, exaudio. Ma.
tri illud consilium displicet: scd praetcrqvam qvod studiis meis
in Vaticana Bibliotheca non parum sit subsidii, qvis crederet
me Tityro illi Virgili velle cedere? Ipse enim libertatis nomine
tanto Romam videndi ardebat studio,; ego studiorum In
Medicaea interim Bibliotheca, dum Martis furor defervescit,
propositum persequar. Coepi hic Dictyn Cretensem, Hirtii historiam,
Justinum, aliosqve cum MSS. conferre. Dictys cum
Hirtio medica manu maxime indigent, ex parte tamen mea ope
convaluerunt. Ita numqvam heic per otium dies exit. Bononiae,
a qva lapis etiam Bononiensis dicitur, votis tuis fatisfaciam.
Si qvid praeterea se offerat te dignum, meis defun.
gar partibus. Scis tuas apud me preces monitaqve infularum
loco esse: ut morem tibi gererem ad Cancellarium literas dedi.
A Rhodio nostro salutaris, qvi variis rebus occupatus, proxime
paria reddet. Vale et me ama. Patavii 23. Octobr./ 1642.
DCCLXXIII.
KKK
ATTT
TTTT
BARTOLUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Magnifice Dn. Rector, Affns desideratissime. Exactis aliqvot
in lustranda Parthenope hebdomadibus, Romam
reversus sum, ut ad obseqvium redirem scribendi. Locorum
illae mutationes ita me reddunt inqvietum, ut saepius negligentiae
suspicionem amicis confirment. Coram te hanc causam agere
supervacuum dueo, qvi olim has oras ipse oculis subjecis
sti, et nosti itinera his rcbus praebere patrocinia. Romae jam
dego qvietus, ubi Eminentiss. Cardinalis Earberinus Vaticana
Bibliothecae aditum patefecit. Foro est utendum: qvum tot
sint hic festi dies, ut putaret qvis omnes Deae Murciae in Auentiuo
monte litare. Ego ut nullum mihi diem per otium exire
patiar, duabus horis in Vaticana consumtis, amicorum qvorundam,
Leonis praesertim Allarii, subsidiis, in Musco meo neotiosus
sum. Interea si qvae hcic vis xpediti, per cum recte

p.802
curabis, qvi in vota tua est pronus B. Bartholin. Romae
VII. Febr. 1643.
OLAUS WORMIUS
Bertilo Bartholino.
Romae, Optimatum favore, liberum tibi ad Vaticanam
Bibliothecam patere aditum, gratulor,; conatibus enim
tuis haud parum profuturum arbitror. vod vero tuam mihi
hic offeras operam, gratias ago. Non est, qvod te onerem
nisi forte qvidpiam ibi occurrat, qvod ad Literaturam Runicam
aut Antiqvitates Danicas pertineat, illud diligentius ut notaveris.
Forsan non abs re erit, si ibidem cxtantium Manuscriptorum,
Historias Danicas vel Norvegicas continentium, titulos
ad minimum, si plura non liceret, excerperes. Est mihi
exscriptum de Norvegia, qvod anno 16o. Roma ex Vaticanae
Bibliothecae tertia classe (ut habet titulus) secum detulit
nostras qvidam. vin plura cjus generis ibidem reperiantur,
vix dubitamus. Siqvid rari inde tecum auferres, qvin eo tibi
Proceres nostros devincires, nullus dubitarem. ircherus in
Magnete suo Mundum promisit subterraneum, procul dubio de
mineralibus et metallis acturus; an brevi sit proditurus, facile
resciscs. Solida ac rara mihi videntur, qvae ex ejus prodeunt
officina, a doctis valde expetita. Plura non addo, qvia
te ipsum indies exspectamus. Vale. 6 April. 1643.
DCCLXXV.
OLAUS WORMIUS
Bertilo Bartholino.
Parisios.
Ut primum a matre tua fando accepissem, Lutetiam te jam
pervenisse, ac in procinctu ad nos esse, non potui, qvin ibidem

p.803
te literis meis salutarem, licet, qvod scribam, vix sit. A
Dn. Charisio et aliis multis nostratibus petii, ut ihi exscriptum
procurarent Gothicum Monumentum, qvod in pyramide
excisum extat in Abbatia Beaulieu prope urbem Lochensem, sed
nondum a qvoqvam obtinere qvicqvam potui. si tu operam no
bis per amicos locaveris, rem praestiteris gratissimam Edidit
ante annos aliqvot Doctissimus Medicus Renatus Moreau de Ca
lanticis carmen Elegiacum, qvod citat in eruditissimo suo in
Scholam Salernitanam commentario, pag.82. hot nobis ut procures,
rogo. Si alia ratione haberi neqvit, suppeditabit ipse
auctor, qvi adhuc in vivis, qvem a me qvoqve officiose salutatum
volo. Ei familiaris valde fuit frater tuus Thomas, ut per
literas olim mihi significavit. Charisium amice salutabis; qvod
si pto meis, qvae ipsi tradidi, seriptis, Salmasii in Solinum Exercitationes
procuraverit, cum tuis sarcinis commode huc transmittet.
Obiit hic nuper Arhusiensis Episcopus; hinc procul
dubio mutationes magnae occurrent, ac forsan in ipsa Academia;
vellem igitur, reditum ad nos maturares. Praesentes
munera tollunt. Scis, qvid velim. Hafn. 17. Novembris. 1643.
KKK
KKK
DCCLXXVI.
BARTOLUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excellentissime. Si sinistre de meo tam alto silentio
Vvelles, more seculi nostri, judicium ferre, nae ego qvici
qvid ab Affine et amico, qvi meis partibus favet, proficisce
rerur, libens exciperem. Sed ea est ingenii tui modestia, ju
diciiqve, qvo vales, excellentia, ut aequo animo hoc itinerum
continuis laboribus tribuas, cum qvibus abunde confictatus
sum. Mediolano enim Lutetiam nullus mihi erat comes, qvi
montium taedia societate aliqva lcuaret. Accedcbant sumptus
magni, qvibus maxime, qvi soli peregrinantur, sunt obnoxii.
Pericula ctiam, qvae saepe alios affieiunt, DEO duce, evitant.
Helvetiorum tamen auaritiam declinare non potui, qvi edocti
crumenam meam esse Hebraeorum e progenic h. e circumcisam,

p.804
ei se praebuere maxime infestos. Sed qvadratis illis, qvibus corpus
oneri est, nummi voluptati sunt, omnium peregrinantium
crumenae parent. Verbis cum illis, ut in Italia aut Gallia fieti
Mlet, contendere, supervacui laboris et: dicto oportet
obedientem esse. Illa jam me vestigia terrent, et certiora prsequor.
De monumento illo Gothico nihil adhuc constat. Dn.
Charisius omnes antiqvitatis peritos de co consuluit, sed et ipsi
n rebas patriis sunt hospites. Si tamen nemo hac in re nobis
possit satisfacere, ipsum monumentum me cognoscenae vetus
statis avidum eo trahet. Nescio fratresne Putean aliqva nobis
documenta promere possint. In horum Biboliotleca vidi primum
Mnumenta tua Danica, ut et hodic apud Dn. Aoreau,
qvi curiose de sanitate tua erat sollicitns. Carmen illius, vod
per litteras petiisti, pollicitus est, qvi etiam per me tibi salutem
adscribit. ILibros, qvos Dn. Charisio dedisti, ex parte
vendidit, pro qvibus ut Salmasium in Slinum habeas, utriqve
erit cura. Vidi nuper in Pinacotneca cujusdam, inter aia
rara, aviculas qvasdam, magnitudinis, qvam adjecta monstrat
charta: Foemina infra maris est magnitudinem. Ex America,
ubi Galli terras incolunt, in has oras dcvehuntur, unde
etiam, Mouches de Canada, cas vocant, qvoniam Galli ils
lam Americae partem possident. Cur autem illas Mouches appellent,
utrum qvod muscas vei vespas fcre magitudinc non
excedant, an qvod museis vescantur (utrumqve enim verum
est) ignoro. Amictae sunt pennis fulgentibus, ut apu nos
colla columbarum. Tuum hac de re judicium fac sciamus, et
sintne alicuus momenti; hic namqve magno pretio venduntur.
Salutat te Dn. Charisius. Vale, et me, ut soles, favore solito
proseq vere, qvi in hoc solum incumbo, ut tuae famae ser
viam. Dab. Parisiis 8 Januar. 1644.
DCCLXXVIII.
KKK
KKK
OLAUS WORMIUS
KKK
Bertilo Bartholino.
Parisios.
Absoluta difficili, ut percipio, et molesta Lutetiam versus
pregrinatione, salvum et incolumen eo pervenisse te gau

p.805
deo. Caeterum nollem Te magnopere defatigari in Monumento
isto Lochensi inqvirendo; verum, si per amicos ejus particeps
fieri posses, (cum a nemine in eo publicando qvid praestitum
sit) forsan si accurate a te describeretur, et juris fieret
publici, famam in Galliis tibi comparares. Mea in enodandis
Gothicis sive Runicis uti si vlis opera, promptum polliceor.
Insvetas tentare vias, proximus ad gloriam aditus est.
vinam sint Puteani isti Fratres, doceas, rog; nihil enim
hactenus de iis percipere licuit. vod in procurandis Salmasi
in Solinum commentariis et Tu et Dn. Charisius laboretis, gra
tias ago; me vicissim in vestra commoda habebitis paratissimum.
Avicula, cujus iconem misisti, Ourisia est Americanorum,
qvibusdam Sincelin, Vranciscus Lope Vecielin vocat,
Joseph. a Costa Tominejo, cujus historiam fuse perseqvitur Carolus
Clusius, Exotic. lib. 5. cap. 2. et Johan de Laet, lib. 15.
Descript. ndia Occidentalis, cap. .qvi et plures ejus species
recenser. Hic idem Johannes de Laet, amicus meus, cum qvo
per litcras jam aliqvot annis egi, variis exoticis liberalissime
Museum mcum exornavit, et nuper promisit, se ex Brasilia
procuraturm, ut habeamus hujus aviculae specimina; nec dubito,
qvin promissis stcterit Vir candidissimus. Clarissimum
Dn. Moreau vicissim meo nomine officiose saluta, cum prolixa
officiorum, qvae a me proficisci possunt, delatione. Salvere
etiam jubeo Charisium nostrum, qvem nostris conatibus fa
vere sat scio. Vale. 5. Febr. 1644.
KKK
KKK
DCCLXXVIII.
OLAUS WORMIUS
KKK
Bartolo Bartholino
Amsterodamum.
Diu est, ex qvo Amsterodamum pervenisse te intellexi; sed
qvoniam simul, fratrem infirmioris fuisse valetudinis narrarunt,
te co nomine reditum ad nos dislulisse credidi. via
vero, co restituto, omnes quotqvot inde ad nos redierant, vos
jam in procinctu esse, ut patriam reviseretis, constanter ale.

p.806
ruerunt, nolui hactenus te literis meis fatigare. At moram is
stam diuturniorem rebus tam tuis qvam nostris haud parum incommodi
allaturam cum videam, non possum, qvin pro solito
affectu, liberius mentem meam aperiam. Obiit hise diebus
Roeschildiae Lector Theologiae Bangius, vacat adhuc Cathedra.
Lundis ex Professoribus etiam unus decessit. Senio confectus,
lecto affixus et sibi ipsi mortem praesagiens, nil nisi extremam
horam exspectat bonus noster Longomontanus. D. Stovgardius
Eloqventiae Professor, morbo epidemio hic grassante periculose
decumbit, et jam eodem aegrotare coepit Rector Magnificus
D. Nicolaus Paulinus; ut magna rerum apud nos xspectani
da sit vicissitudo. Erit forsan inde, qvo tuis conatibus consulatur,
modo adventum non distuleris. Favet tibi Cancellarius,
amicorum haud destitueris suffragiis: tibi ipse ne desis.
Nosti mores Patriae: Praesentes munera tollunt, et obje
cta sensus movere solent. Avi decrepiti, magno desiderio te
xspectantis, uti et calidarum lachymarum matris, habeas
qvaeso rationem. Ipse ego non possum non avidius te exspectare,
utpote qvocum de rebu: Italicis et Gallicis confabulari
summopere gestiam. Adde qvod Brodius mihi retulerit, in tuis
sarcinis exstare a Vintimiglia mihi transmissa, ad qvae re
sponsum literis suis Patavinis aliqvoties ursit Fuirenius noster.
Ego vero nil nisi ejus effigiem ab eodem amicissimo nostro
communicatam tenco. vae sincere tibi bene cupiens et maximis
impulsus momentis jam scribo, in meliorem interpretare
partem, ac omnium responsurus votis, propera, nec te un
qvam consilii poenitcbit. Vossium rogo officiose meo nomine
salutes, ut et Cabeliavium, Parenti olim tuo p. m. et mihi
amicum. vod i Litheosphori qvid attuleris, verear, ne tan
ta mora omnem vim amiserit, qva jucundo spectaculo nos rc
creare posses. Vale. Hafn. a. d. I6. Januar. 1645.
KKK
KKK
KKK
DCCLXXIX
BARTOLUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio
Hafniam.
Vir Experientissime. vum in eo essem, ut vasa compo
nerem, traduntur mihi literae tuae. vibus necdum

p.807
lectis, argumentum cognoveram. Affectus in me soliti documenta
exponcbant, absentiaeqve moram diuturnae conqvere
bantur. vcrelis his ipsis et diu ego indulsi, cum scirem
Wormianas Musas studiis communibus haud parum collaturas
utilitatis. Febricula tamen bimestris invidit, qvae me ita exercuit,
ut vix ossibus haererem. Nec contenta vulgari more me
vexare, tussim reliqvit succenturiatam. Jam hibernum tempus
praesto erat, qvae maritinis itineribus ob Neptuni saevitiam
obicem posuerat: terrestria morabatur, propter latronum excursiones.
Foederibus compositis utraqve in nos conspirasse videbantur.
Speramus tamen faventiorem jam rediise auram,
qvae nos brevi patriae et amicis reddet. Becani opera qvia ra.
rissima sunt, voto tuo hac in parte non potui satisfacere. Vale,
et me Wormiani nominis cultorem, ut soles, ama. Amstelodami
25. Febr. 1645.
DCCLXXX.
OLAUS WORMIUS
Mag. Nicolao Bangio,
in Dalum et Sanderum Pastori.
Prolixum tuum in me affectum, tot indiciis et officiis praeter
meritum abunde declaratum, non possum non exosculari,
Vir Clarissime; utinam facultas daretur reciproco bene
merendi conuatu tam benignum vicissim nihi devinctum tenere
pectus, esset, de qvo gratulari merito possem. Caeterum pugionem
cum fibula et balthei eburneis ornamentis dono tuo
transmissum probe accepi, pro qvibus gratias ut ago magnas,
ita inter #keimh/lia mea reposita tuo fulgebunt nomine, nec
in eorum descriptione, in publicis praelectionibus, dissimulabo,
cujus liberalitate tam praestanti gaudeam, tam ob antiqvitatem
qvam ob raritatem aestimando, munere. * * *
De speculo conico qvaeso, data opportunitate, cum Wichmanno
age, meae namqve pinacothecae destinatum fuisse constanter
asserit noster, ut nosti, Hilarius, qvi dolet sua munera inter rara

p.808
mea conspici, hocce destituta. Itetum vale, et ut facis,
ama. Feria III. Pentecostes, 1641.
DCCLXXXI.
Nobilissimo Amplissimo Doctissimoque Viro
D. OLAO WORMIO
J. DE LAET
S. P. D.
Hafniam.
Tantopere ab omnibus praedicatur, Eruditissime Wormi,
humanitas tua, ut non desperem me facile veniam impetraturum,
si negotia tua veluti importunus interturbem: ea
autem eruditio, ut confidam a te discere posse, qvod ignoro.
Cepit me ab aliqvot annis desiderium lingvam Anglo Saxonicam
illustrandi, qvam Angli fere hodic negligunt, paucis exceptis.
Percurri anno superiori, cum in Anglia cssem, multos
Codices illius lingvae manu scriptos; inter alios librum
qvendam Medicum authoris anonymi, uti et Apulci Herbarium
eadem lingva exaratum: Inveni in illis multa herbarum
nomina, e qvibus me expedire non possum, qvia nusqvamex
plicatur qvales sint, neqve cx collatione cum nostra dialecto
Belgicae lingae qvicqvam certi potui colligere. via autem
scio Anglo-Saxones illos e parte Daniae in Angliam venisse,
eoqve lingvam importasse, venit in mentem, non posse me auxilium
melius exspectare, qvam ab iis qvi illas partes aut sal
tem illis viinas incolunt, e qvibus illi primum venerunt, qvi
qe adhuc eadem lingva incorruptius, qvam hodie Angli utuntur:
inprimis autem a IT. A. siqvidem jam editis libtis doctissimis,
tti orbi palam fecisti, qvantum polleas in cognitione lingvae
illius et omnium antiqvitatum septentrionalis illius tractus.
vare te obsecro atqve obtestor, per communia studia, ut mi
hi digncris explicare, qvae vobis sint illae herbae, qvarum nomina
e Mcdico illo MS. accepta in indiculo adjuncto mitto; nisi
forte et apud vos ea vocabula jam tusum amiserunt, qvod non
opinor. Caetcerum optarem cum T. A. interdum de illa lingva,
aqve, qvam tam docte atqve industrie illustrasti, per literas conferre,

p.809
et doceri a te qvae ignoro. Atqve in eo voto finem fa
cio, DEum ante precatus, ut T. A. qvam diutissime incolumem
et florentem conservet. Lugd./ Batav./ IV. April. Gregor./
MDCXLII.
Tradet tibi hascc filius Elzwirii nostri, cui si responsum reddere
digneris, commodissime ad me poterit mitti, aut ipso redeunt
afferri.
Herbarum Nomina in Medico
Anglo-Saxonico MS.
Flcatanvurt.
Omptan.
crind.
Fleotvurt.
Ontre.
Aelftyona.
Onalyb.
Foxcsclife.
Eferthan.
Rudmolin.
Fane.
Armelu.
Ricsa.
Foxesclathe.
Antran.
Svegles aeppel.
Ferdvurt.
Acmistel.
Scirtin.
Apeningas. fructus.
Gotsothon.
Selfaete.
Gescacvurt.
Escrinde.
Hcahhiolothe. Sanevyrt.
Betoce.
Stacthayrt.
Hofe.
Bercrago.
Sigsonte.
Haravyrt.
Bogthenc.
Syndrigea.
Hamurt.
Bulut.
Secglcac.
Haesicsragu.
Brer.
Secg.
Homorsecg.
Braedcuel.
Straelyrt. (oryrt
Holancersa.
Cerlice.
Deorvyrt sive The.
Hegerifr.
Cammice.
Threobread.
Heovbrem.
Casluc.
Tuningvurt.
Hamorvurt.
Camecon.
Thunoryrt.
Ingvurt.
Clifichtan.
Thungompre.
Lustmoce.
Caesterurt.
Teore.
Leaccersa.
Cicel.
Vouelle.
Lungervurt.
Dynige.
Vudufilla.
Menalyb.
Daegscade.
itmaere.
Monnessura.
Eoforthrotan.
Vaeterhaeferu.
Medovurt.
Ealifer.
Velige.
Merschofe.
Earvurt.
Vyryrt.
Nichtscade.
Earban.
Vyrmuyrt.
Onvhere.
Elene.


p.810
DCCLXXXII.
OLAUS WORMIUS
Johanni de Laet
Societatis Indiae Occidentalis Praesidi
Eminentissimo.
Leidam.
Utinam, Vir Amplissime, tantum mihi facultatis, qvantum
voluntatis, conatibus tuis inserviendi, efficerem utiqve,
ut agnosceres, nihil mihi prius in votis esse, qvam Tan
ti Viri qvovis officiorum genere mihi demereri favorem et be
nevolentiam. Jam vero, qvia in isto genere, qvo meam desideras
operam, tyro sum, imo rudis plane, aegre admodum fero,
tuae de me conceptae opinioni respondere qvod non valeam.
Antiqvitatum Danicarum ut et priscae Lingvae nosttae fatcor me
semper fuisse studiosum, eisqve horas haud paucas, ubi seria
magis permiserunt, tribuisse; sed tantum antiqvissima nostra
lingva, qvam sectatus sum, ab ea, qvae Anglo Saxonica
vocatur, distat, qvantum ab hac moderna, mediam ut si dixeris,
forsan non aberraveris. Eam qvia ab Anglis adeo corruptam
inveni, ut potius illorum, qvam nostratium, efflagitare
operam videretur, ei me nunqvam dedi; inprimis cum ad
minicula ad eam pervniendi apud nos extent nulla, sive MSS,
five alia, apud illos vero plurima; tum qvod doctissimorum
Virorum in iis regionibus, Spelmanni, Pattis et Filii, Lambardi,
Seldeni aliorumqve me nunqvam in hisce asseqvi posse in
dustriam viderim. Malui igitur ab incepto desistere, qvam
pueriliter ineptire. Tibi vero gratulor, cui tanta contigit facultas,
ut etiam difficillimis (qvalia Medica sunt) excolendis animum
applicare non dubites. Siqvid hic ope valerem, efficerem
certe, ut in me voluntatem ac studium neqvaqvam desiderares.
Ut tamen videas, qvid ex lingvae nostrae principiis
praestari in transmisso plantarum catalogo posse putem, dabis
veniam, si mentem meam de iis liberius aperuerim. Plantarum
nomina apud nos adeo sunt incerta, ut vix decem invenias,
qvae eodem nomine ab omnibus appellentur. Plantam

p.811
si sumpseris, ac de ejus nomine inqvisiveris uno in loco, alio
appellabunt nomine, qvam vicini reliqvi; qvod ipse expertus
sum, cum, qvotqvot possem, colligerem ante annos aliqvot,
et vernaculas carum appellationes, ut Vocabulariis vulgaribus et
Pharmacoplarum Taxae, ut vocant, insererem. Maximam
partem a Germanis mutuatam inveni, Veterum vero reliqvias
paucissimas. Incertum igitur plane apud nos hoc studium.
Catalogum missum qvod spectat, primum valde dubito, an omnia
enumerata ad plantas sint referenda, cum Medici non minus
a Metallis, animalibus, fructibus, seminibus, radicibus
etc. medicamenta mutuentur, qvam a plantis ipsis. Hoc certum,
qvod, qvaecunqve in Wurt terminantur, plantae sint;
Uurt enim etiamnum nobis plantam notat. Et ut specialius ad
singula perveniam, de adnexis hasce meas cape qvalescumqve
conjecturas. vod si ad manus esset integer contextus, forsan
ex antecedentibus et conseqventibus, viribus qvopve et facultatibus,
qvae iis tribuuntur, firmari singula possent. vin ex
collatione Apuleji Latini cum Anglo-Saxonico, multorum erui
qveant nomina, non ambigo. Haec sunt, Vir Amplissime,
qvae, petitioni tuae morem ut gererem, Iingvae noctrae consona
eruere licuit; sed an tuto iis fidere possis, ipse dubito. Anqvissimum
nostrum spectantia idioma siqvae occurrant, in iis operam
offero promtissimam. Forsan Spelmannum utrumqve,
Patrem et filium, qvi nobis ejus generis dedere specimina egregia,
de propositis consuleres non sine fructu. Vale, et nihil
mihi gratius futurum, qvam si crebrius per literas de anti.
qvitatibus nostris mecum agas, certo tibi persvasum habeas, velim.
Hafn. VI. Cal. Maji 1642.
Conjecturae de Nominibus in Medico
Anglo-Saxon.
Acrind, cortex qverci.
Aeferthan, an Taraxacon seu Dens Leonis? Dens enim
nobis Than, sed Aefer Aprum notabit, qvasi Apridentem
diceres.
Ac mistel, Viscus qvercinus. Aeg qvercum notat [motat ed.], mistel
viscum.

p.812
Aescrind, Cortex fraxini.
Betoce, an Beta?
Bercrago, Borrago.
Bogthene, Dentes fagi, forsan fructum innuit dentis acutioris figuram
exhibentem. Bog enim fagum notat, ut fusius in
Literatura docuimus.
Bulue, jam Bulme, hyoscyamus.
Brer, forsan Beer, bacae.
Braedcuel, Brassica lata, an Raedecuel, brassica rubra? Koel enim
moderni.
Cerlice, Cerefolium, jam Kyrrel.
Caesterwurt, Syllaba ultima herbam notat, priora non capio
Ealifer, Je liwer, Echium scorpioides.
Elene, Helenium.
Fane, Tanacetum, jam Renfane.
Fuchsis clate, Testiculus vulpinus, orchis.
Goscthon, Pes anserinus, Atriplex silvestr.
Harawyrt, Capillus Veneris.
Haeslesragu, Coryli segmenta.
Homorseg, Astacum nos vocamus Homor. Seeg seu Sax forpex,
forsan chelae astacorum.
Holan cersa, an verbascum, Candela Regia dictum?
Heowbrem, foenifimbria. Heu faenum, fimbria brem nobis dicitur.
Scd qvaenam planta ita dicatur, ignoro.
Hamorwurt, Herba mallei, etiam mihi ignota.
Ingwurt, an zinziber, nobis Ingefer?
Lungewurt, pulmonaria.
Monessura, forsan Lunaria. fors. Acetosa.
Medowyrt, Ulmaria, nobis Modurt.
Menelyb, Mandstreu, Eryngium.
Nichtscade, Solanu, Nachtscade modernis.
Onalyb, forsan Euphrasia, ?jentrost jam.
Ricsa, Oriza.
Swegles appel, an gallae? an poma erinacei?
Solfaete, pes phocae. Alchymilla?
Swanewyrt, Herba cygni forsan Nymphaea.
Socgleac, an sperma ranarum, nobis Padde-laeg? Qvod si verum,
Socg ranam notabit.

p.813
Theorwyrth, Viscaria; caules enim habet visco piceo qvibusdam
in locis obductos
Straelwurt, an Staelwyrt Verbena.
Threobread, Asser ligneus.
Teorwe, Cespes, vel Triticum.
Waeter haeferu, Avena aqvatica.
Wyrmwyrt, Herba vermium; puto esse Absinthium Santonicum,
cujus semine vermes abiguntur.
KKK
DCCLXXXIII.
OLAUS WORMIUS
Joanni de Laet.
Leidam.
Ante mensem circiter per Elevirium gratissimis tuis respondi
literis, ac, qvantum potui, in enodatiene Vocabulorum
transmissorum, praestiti. Nunc cum ad vos tendat amicus meus
D. Otto Sperlingius, Horti Regii apud nos Praeses, in Botanicis
et Historia rcliqva Naturali versatissimus, non potui, qvin
has ei ad Te descrendas traderem, ut occasionem ci praeberem
de hisce et aliis tecum confcrendi. Forsan si ipsi daretur fa.
cultas Codicem inspicienudi, ateccdentia cum scqventibus conferendi,
vires item hisce plantis tributas aestimani, non parum
conatibus Tuae Amplitudinis inserviret: Lingae enm nostrae
non est plane rudis; qvin et de hoc negotio ante cum ipso egi,
ut haud imparatus accedat. Caeterum, qvia in ultimis mentionem
fecisti Apuleji MS. Anglo Saxonici, amice rogo, mihi
indicare ut haud graveris, qvem prae se ferattitulum, siqvidem
Te non ignorare arbitror, maxiam partem Literatorum A
pulejum Madaurensem hujus scripti auctorem non agnosccre.
Memini, me audivisse, D. Turqvettum Majernum, Atehiatrum
olim Regis Angliae, amicum meum, excmplar M. S. tenuisse,
cujus hic esset titulus: In hoc continentur Libri qatuor Medicinae
Hippocratis, Platonis Apoliensis urbis, de diversis herbis, Sexti
Papari Placiti ex Animalibus. Item post qvadam: In primo
libro sunt herbae descript, qvas Apoliensis Plato descripsit.
calcem: Eplicist liber Plapnis de Herbis masculinis. In Anglia

p.814
aliud qvoqve extitit exemplum, qvod hanc prae se tulit inscriptionem:
Incipit Herbariolum Apuleji Platonis, qvod accepit a
Scolapio Chirone Centauri Magistro. In fine: Liber Medicinae
Platonis Herbaticus explicit. vid de his sentias, ni molestum,
expone. Audio, Tuam Amplitudinem variis gaudere rebus exoticis,
ex America allatis; utinam ea inspiciendi mihi daretur
acultas; Collegi et ego variarum rerum suppellectilem haud
contemnendam. Dum accuratius historiam Haut animalis,
libr. 15. Historia Ind. Occid cap. 5. descripti, cum Ignai delineatione,
ex Clusio allata, confero, videntur mihi haec animalia
parum aut nihil differre, licet icones discrepent, eo qvod
altera juxta vivi animalis habitum, altera juxta exsiccati sceleton
sit depicta. via Te ejusmodi exoticis abundare intelligo,
omnium rectissime omnia forsan edoctus mihi scrupulum
hunc exemeris. Licet curiosus ego varia conqvisiverim, qvorum
catalogum forsan alias mittam, horum tamen nondum da-
ta copia. Sed pluribus tibi molestus esse desino. m./ Majo 1642.
KKK
DCCLXXXIV.
J. DE LAET
D. Ol. Wormio
S. P. D.
Hafniam.
Literas tuas, Vir Amplissime, qvas VI. Kal. Maji ad me de-
disti, probe, licet serius, accepi. Est primum, qvod tibi
gratias agam pro tam promta et benevola responsione. Anglo
rum lingva, ut bene indicas, hodie valde corrupta est, siqvi
dem jam a multis seculis in illam admiserunt vocabula exoti
ca, maxime e Normannia Galliae petita, postqvam Normannos
Principes habere coeperunt: Ipsiqve ut plurimum veteris
suae lingvae sunt rudes, et paucissimi student illam cognoscere
et indagare. Fuit mihi magna familiaritas cum D. Henr. Speli
manno, qvi superiore anno obiit, paulo post meum ex An
glia reditum: Jam vix duos aut tres novi, qvi huic studio va
cent, eosqve multum impares ad aliqvod operae pretium facis
endum, qvia illarum lingvarum plane sunt rudes, qvibus prae

p.815
sidia petenda sunt. Itaqve ad Vos confugiendum fuit, qvia ve
teres Angli et Saxones e vicinia vestra in Britanniam venerunt.
vae ad Catalogum Plantarum a T. Aet a D. Sperlingio annotata
accepi, nonnihil opis attulerunt, qvae desiderem. Sperlingio
indicari, simulqve adjeci loca qvaedam, e qvibus certius
judicium sicri possit; siqvidem in eis fit mentio, qvibus morbis
medeantur. Oinnino autem mihi volupe esset videre, qvae
2. A. annotavit ad nomina Herbarum, qvae a Pharmacopolis
adhibentur, et si qvae forte adhuc a Rusticis accepisti, qvi o
ptimi esse solent veterum nominum custodes. atcor autem, me
incertum esse, an nomina illa, qvae in Catalogum conjece
ram, omnia sint herbarum; nam de iis qvae non desinunt in
Myrt aut Vurt, jure dubitari potest. Apulejius iste, qvo usus
sum, bonae est notae et antiqvus; Nomen haud dubie supposititium
est; in qvo genere multa sibi media aetas permisit. Ome
nino autem aliqvid praefandum erit de literarum figura et potestate,
qvas Anglo Saxones diversas habent a Latinis: De origine
qvoqve deliberandum. Non video aliqvam affinitatem
cum Runicis habere, nisi forte unam aut alteram eatum. Audio
T. A. totam in to esse, ut vetera monumenta edatque opus
erit accepvissimum eis, qvi majorum suorum qvove antiqvirates
discere desiderant. Accepi hisce diebus ab Elevirio f. Ca.
talogum Muse tui; qvod video tibi satis esse inctructum: Mihi
qvidem etiam cura fuit multa colligere, sed indigesta servo, ne
in eam necessitatem tandem incidam, ea ostentandi qvibus no
lim, et tamen sine offensa negare non possim. Concinnabo
tamen, si paulum otii nactus fuero, catalogum. Interea poteris
me monere, qvid potissimum in qvoqve genere desideres,
lubens enim tibi operam dabo: et mitto nunc paucula. Deprehendo
in catalogo tuo pag. 2. Terra miraculosa Scanica
standica: qvae illa sit et qvare ita appelletur, aveo discere. Lapides
nephritici (de qvo pag.. ) varii sunt coloris, desidero
fcire, qvem colorem maxime probes, confido enim vos experimenta
cepisse. vem vocas pag. IO. Oculum mundi? Nam
habeo oculos varii generis et coloris. Desidero inter metalla
plumbum album permistum lapillis nigris, flavis, candidis: ris
qvoqve species, qvas habes cadem pag. vaeso ut salutem impertias
D. Sperlingio: Caeterum DEum precor, ut T. A. diu incolumem

p.816
et florentem conservet. Lugd./ Batavor./ VIII Septemb./
MDCXLII.
Observationes ad Nominum Enodationem,
a Clariss. Viro acceptam, et qvid in
illa desideretur.
Acrind. Verum est, qvod annotasti, neqve mihi ignotum
Ac Anglosax. qvercum, Rind corticem notare: Saepe autem
hoc in Medico illo occurrit, cum corticum usum praescribit,
tam hujus arboris, qvam aliarum: sed distingvit voces; haec
autem vox composita est, et inter herbas recensetur, ubi nulla
corticum mentio. Adscribam duo loca, ut ex iis melius possis
judicare, qvid de hac voce sit statuendum: Contra perniones
et cum pedes cute nudantur: Genime neo tho vearde me
dovyrt and lus imocan and acrinde, gecuna eall to duste, gemeng
ith hunig, i ac na mid thy. Alter locus est contra Cancrum,
ubi cortices conjungit, ac rind, apuldor rin, slatorn rind etc. Ve
rum pene inducor ut credam etiam priori loco qvercinum
corticem designari.
Eserthan. Ut melius judices, utrum de planta debeat
intelligi, an vero de dente apri, adscribo aliqvot loca: primum
contra morbum ventriculi, qvem vocat Springr, et Gloss
sae Cantuarienses Anglos. interpretantur Carbunculum, praescribit:
Coqve in butyro Selfaetan, aferthan, and Springuyrt.
dcin ad ungventum in vulneribus: acrind, aeserthe, medoyrt
etc. tertio contra cancrum; conjungit cum medcurt et illis
corticibus quos ante recensui.
Antran et Ontran constanter scribitur, et litera r Anglos
Sax. non potest i videri. Anglosax: autem Gentianam vocant
Foldyrt.
Acmistel. Rem acu tetigisti; notat enim, ut dicis, viscum
qvercinum. uti et in scrinde.
Betoce. Ita est, ut dicis. C usurpatur pro, neqve hactenus
in veteribus MSS. Anglosaxonicis usqvam literam inveni.
Sed esse diminutivum a Beta non possum mihi persvadere.
Praescribitur a Medico contra papulas una cum merce, at
torlathe, rude, sec, ontre, clate, bishopaurt.

p.817
Bona est conjectura tua de boragine: Sed jam
Bercrago.
non occurrit, qvalem ad morbum ejus sit usus apud Anglosax.
Medicum.
Bulve. Scripsi, aut saltem debui scribere, Bulut. Inveni
autem nuper in Vet. Nomenclatore, buleth, cepa silvestris.
Brer. Ita habet Codex: Brer the nio pan on eaxeth.
Bradcicul- Non displicet, qvod mones de brassica: praescribit
illam Medicus contra vermes intestinales, in emplastro,
cum rubris tegulis in pulverem redactis.
Cerlice. non est cerefolium: nam Medicus id passim vocat
Cersille et Cerville: contra Erysipel. nim hunan and eselestan,
lexandrian, betonican, celedonian, cerlices saed drin inVine.
Cammioc. Sic scribitur, non Cammoce, qvae alia est
herba, et Medico qvoqve usitata, cui tamen dicitur Commuce.
Omnino has tres herbas invenio, Cammioc, Camecon, Commuce,
diversas utiles ad diversos affectus.
Clisfihtan. Amplius de hoc consulendum. uti et de Cicel.
Daegscade non est huic Medico MS, una herba cum Nicht
scade, qvia interdum utriusqve conjunctim meminit, praesertim
in medicamentis superstitiosis.
Eoforthrotan. Creberrime hac herba utitur : ad capitis dolorem:
cnm hymlican and tha readan netlan, ad dentos qvi a
vermibus eroduntur; ad femoris dolorem, cum muItis aliis3
contra humores gangraenatos; in vulneraria potione, cum agrimonia
et aliis.
Ealiser. De ea non dissentio.
Earvurt. lurt et lVyrt commune herbarum nomen esse
novi; sed de Earvurt amplius deliber.
Earban. Praescribit eam Medicus adversus nervorum con
tractionem, cum nasturtio et urticis et. an bulbocastano aut
terrae glandibus hoc conveniat, dispiciendum.
Elene esse Helenium, ut dicis, mih fit verifimile; utitur
eo ad repentinos tumores, ut vocatque item contra scabiem, cum
pulegio et plantagine etc.
Fleatanvyrt alia herba est a Fleayrt, qvam in Nomencl.
Anglo Sax. reperio redditam herba papirus. ignotum per ignoi
tius.
Fleotuyrt alia item herba: fleotan Anglo Sax. est despu
mare.

p.818
Foxisclise omnino alia esta Foxes glove; nam hanc inve.
ni ab Apulejo Anglo Sax. vocari Aglaophotin et Trichnon
manicuit.
Fane Medicus MS. miscet potioni ex nola Ecclesiastica
hibend daemoniacis, cum nmillefolio, betonica, foeniculo et at
liis herbis.
Foxesclathe. Pene judicas. sed locus, ubi usus ejus praescribitur,
jam non occurrit.
Feidurt. Si ita scripsi, male scripsi. Scribitur enim Fordyrt.
nam Gentianam ab ipsi dici Feldrt jam inveni in
Apulejo.
Godsothan. Anglo Sax. digitum pcdis vocant Ta, sicut nos
Belgae teen, qvod cum posteriore parte vocis satis convenit; sed
de antecedenti parte haereo, licet sciam Gose esle anserem.
Heah hiolothe. De Hleah hic non laboro. Anglo Sax. usur.
pant pro alto, et in compositis pro archi graecor. ut Hea Jaro
Archimandrita et similia: sed qvid hiolothe sit, qvaero. Habet et
aliam herbam Hind hiolothe.
Hose, adhibet Med. MS. in dolore capitis cum vino aut aceto,
saccharo dulcorato aut melle: item ad femoris dolorem
sive sciaticam; unde pene inducor ut credam, officinarum ungulam
caballinam, seu tussilaginem notari, qvae et nostratibus
Hoesfoladeren dicitur. Habet idem author et reade hose, id est,
rubrum: qvam cum pimpinella, plantagine, matricaria etc. commendat
ad affectum ventriculi, qvem vocat Springe.
Haratyrt non male convenit cum Harurt German, com
mendat contra podagram.
Hamyrt. Med. MS. commendat ad dolorem capitis, ju
betqve macerare in frigida, et cum expressione caput foverei
item contra variolos.
Haestes ragu. Haesle esse corylum agnosco; sed illud ragi
qvaero. Invenio enim apud eund. Med. Ciric ragu, et Chri
stes maeles ragu. Haestes autem ragu commendat cum agrifolii
cortice in ungventum ad vulnera
Homorsecg. qvasi dicas Gammarorum aut Astacorum che.
lae. Vellem paullo plenius rationem hujus interpretationis ad.
didisses; nam vocem Homor nondum in Anglo- Saxon. monu
mentis inveni; uti, qvid Sg sit, me docuit Gloslar. MS. esse

p.819
aricem. et Gloss. Cantuat. mare. Et autem Homorseg Medico
MS, herba, qvam commendat ad contusa membra cum mos
la et veteri lardo.
olarcerse. Speciem nasturtii agnosco: sed. qvid illud
Holan sibi velit, adhuc qvaero. Commendat illam ad maculas
in oculis. Scribitur et Holecesa.
Hamortyrt commendat contra tibiarum vitia, cum beto
nica et aliis: item contra tumores.
Ingyrt commendat ad asfectus ventriculi in ungvento,
cum millefolio, agrimonia et aliis; item ad vulnera: ita ut
verear hoc ingiberi non convenire.
Lustmoce pro rore solis accepi, sed tamean nonnihil hsi
tanter. Commendat contra perniones, cortice qvercino et aliis.
contra vulnera praesertim capitis et canis morsus.
Leaccersa. Nasturtii species esse videtur; sed qvod sit c
pinum aut porrinum, ignoro.
Lungeraurt pulmonariam credo, sed de specie haereo.
Menalyb commendat contra coryram. Levisticum vocat
ille Lusestice.
Monessura. Commendat contra vermes in carne haerentes.
non potest autem esse a mond ore; sed potius a monne homine.
Medoyrt, ut jam repperi, est melissa.
Nihscade. Commendat cum daegscade contra morbum,
qvem vocat Tbeoradle.
Ompran plures habet species, fen-ompran, sund-ompran, et
Thung ompran: Credo esse acetosam, sed de speciebus haereo.
Onalyb. Bene divinasti de Euphrasia; nam commendat ad
vitia oculorum.
Rica. Radices commendatque unde dubito, non esse
oryzam.
Swegles appel. Plura nomina Herinacei inveni, sed Swegle
nondum: Videtur potius simplex aliqvod esse; conjungit
enim cum myrrha et pipere qoqve contra visus hebetudinem;
item cum thure et sulphure contra morbum, qvem vocat
Seathan.
Selfaete. Commendat contra ventriculi vitia, et jubet coqvi
in butyro cum pimpinella et aliis: ita ut non opiner phocae
pingvedinem esse, sed herbam.
Secg, ut ante dixi, est carex aut mare: Leac porrum notat.

p.820
Theorwyrt. Recte illud de Tiaerwurt. Sed distingvendum inter
Thoor et Tor: Anglo-Sax. agnoscunt utrumqve, sed illud ipsis
significat ulcus qvoddam serpens, ignem sacrum et simil. hoc
vero idem qvod nostris Teer, et vestris Tiaer: Itaqve hic alia herba
qvaerenda, qvam Lychnis viscaria.
Threobread. Anglo Sax. Plantago dicitur Wegbraede. Commendat
ad fastidia stomachi Wermod sive Threobread.
Theorwe non est triticum, qvod Anglo-Sax. Hueate. Teorwe
autem commendat adversus Arthritidem, cum absinthio et
nasturtio palustri.
Wyrwyrt indiculi mei errore positum pro Wyrmwyrt: Ita
ut de eo non sit laborandum. Porro Absinthium Anglo Sax.
constanter vocant Wermod. Med. MS. Wyrmwyrt commendat
in ungvento ad vulnera cum asperula, sedo, pimpinella, aliis:
item contra papulas.
DCCLXXXV.
OLAUS WORMIUS
Joanni de Laet.
Leidam.
Pro luculentis amoris et benevolentiae in me tuae indiciis,
L qvas possum, ago gratias. Placuere oblata omnia, utpote
rara et chara; ad par rcddendum obligatum me agnosco, Elegantissimi
sunt turbines, notis Musicalibus variegati. Concham
cylindricam antea habui, ut et minores niveas dentatas, qvas
ad Venereas refero; vulgus crania serpentum esse putat. Patclla
striata et rosea, purpurea macula superfieic interiori insignita,
rara nec mihi ante visa? Cypriam ab Aldrovando vocari credo.
Corollam precariam x massa qvadam odorata et composita con
fectam reor. Si erravero, mone. Fructus oblongus sine titulo piperis
speciem esse arbitror. vem Nabac vocas x gypto ti
tulo pomi Nabe, mihi ante annos aliqvot allatus. Crystallos,
puriores Americanis, suppeditat Norvagia nostra, ut ex transmisso
specimine videbis. Picem istam fossilem Asphalti speciem
existimo. Maniaclachum cum Myrobalano Indico magnam
habet affinitatem. Mitto vicissim, qvae ex meis petis, cum autario;
boni consulas, rogo. vae desiderem, ex catalogo vi

p.821
des. Paucissima mihi sunt eorum, qvae in elegantissimo tuo Opere
Histori describis; ex qvibus, qvae Tibi sunt superflua, si
aut pretio tolerabili aut talionis lege communicaveris, gratum
me praestabo. Terra miraculosa Scanica, cujus Tibi dimidium,
qvod teneo, mitto, ita se habet: Anno II3. cum mos apud
nos invaluisset, linteamina in collaribus aliisqve ornamentis
caeruleo tingendi colore, atqve luxus hic a Ministris
Ecclesiae saepiuscule in concionibus taxaretur, DEus Opt. Max.
qvantopere hoc vitium detestatus t, aliqvot in locis Scaniae
declaravit, pluviam mittendo, qva terra haec coerulea decidit
multorumqve vestes maculavit. Particulam ejus, qvam tenco,
mihi attulit Clarissimus Socer D. Thomas Fincllius, Medicinae
in Academia hac Professor Publicus, qvi tum temporis in Scania
in curando Nobili occupabatur. Islandicam qvod spectat,
qvam in parte veli navis mitto, res ita se habet: Cum Anno
1625. Hecla ISlandiae, Modals ocel dicta, horrendo boatu et
multorum hominum ac pecudum strage arderet, ejus cineres
Norvegiam usqve sunt per aerem delati, itd ut, cum navis
qvdam in medio mari prope. Nidrosiam navigaret, iis adeo
obruta fuerit, ut transtra et vela non secus operirentur, ac si
nivbus oppleta essent, cinerumqve haec pluvia omnem aeris et
aqvae conspectum ipsis adimeret, ut in tencbris continuis media
die versari viderentur. Ubi vero cineres hi madefacti aqva fuere,
in terram degenerarunt, qvae ex velis ablui non poteratque
qvod ad nos rediens nauta dum narraret, ac vela hac terra infecta
ostentaret, ab eo particulam in rei memoriam obtinui.
Nephriticos lapides meliores cos expertus sum, qvi viridi sunt
colore ad nigredinem tendente, in qvibus nubeculae nigrican
tes multae ludunt; semper pingvi qvasi ac mucida superficie.
Mihi non nisi unica haec species est, qvam a Clutio Amsterodamensi
mihi comparavi, cujus etiam experimentum in multis
vidi praeclarum. Oculi mundi titulo mihi dono datus est lapillus,
qvem e genere Opalorum esse arbitror, qvi hoc obtinet
peculiare, ut, cum jam lactei ac minus perspicui sit coloris, si
in aqvam demittatur aliqvantisper, hunc deponat, et aqveum
eu vitreum induat, exemptus vero paulatim pristinum recuperet.
Lapis a nemine, qvod sciam, descriptus, unde titulum
hunc acqyvisiverit, ignoro; qvia duo saltem mihi sunt ejus
generis, alterum mitto. Tc oculos varii generis et coloris posfidere

p.822
dum mones, si ex iis qvibusdam carere poteris, qvin mecum
sis communicaturus, non dubito. Metalla, qvae desideras,
addo, ex Norvegia petita. Siqvid praeterea penes me sit, qvo
tibi gratificari possim, promptum invenies. Nomenclaturam
plantarum, qvas olim collegi, hic invenies. Doleo optimum
Senem, amicum meum honoratissimum, Henricum Spelmannam
diem clausisse extremum; satis superqve hoc ominabar, siqvidem
singulis annis semel atqve iterum literas inter nos com
mutare solebamus. Jam vero, ex qvo de aureo Cornu Dissertationem
ip misi, nihil plane ab eo vidi, qvanqvam in ultimis
scripserit, se filium Johannem (qvi mihi Psalterium Anglico-Saxonicum
a se editum donavit) relinqvere, ut studiorum et bonorum
ita amicorum haerede, qvemqve post obitum velit in munere
hoc substitutum. Priscam ab Anglis negligi lingvam
non mirum, cum et nostra perierit, si vestigia illa exceperis, qva
in Islandia apud paucos supersunt. Ego defessus jam, qvo
potui, in ea restauranda hactenus praestiti, aliis lampada tradens.
Laboris indicium Monumenta nuper hic vulgata mitto, qvaeut
boni consulas, ac in meliorem interpreteris partem, rogo. Nuda
cape, ne Bibliopegorum nostrorum ruditas vestris sit irrisui.
Literas Anglo Saxonicas post abrogatas Runicas, etiam apud
nos in usu fuisse, videre licet in libris MSS. in membrana prisa
nostra lingva exaratis. Cum Romanis conveniunt, paucis
exceptis: Fqvod ita pingunt, Runicum nostrum st,
qvoqve Runicum, D aut TH; reliqvi characteres [characteees ed.] nil sapiunt
peculiare, praeter ductus Monachis medii aevi in hisce regionibus
peculiares et abbreviationes qvasdam. Vale, et porro affectu
favere perge tuo ad qvaevis paratissimo WORMIO.
Hafn./ m./ Nov./ 1642.
DCCLXXXVI.
J. DE LAET
D. Olao Wormio
Hafniam.
Et jucundissimas literas tuas, qvas Non. Jan. ad me dediti,
et pixidem cum ariis mineris aliiqve munusculis, inpri

p.823
mis autem exemplar Monumentorum Danicorum ab Elzevirio
nostro accepi: ita liberalem retributorem aureorum munerum
pro aeneis te probas, ut pene desperem me parem gratiam reddere
posse. Mitto tam pauca, qvae haud injucunda fore arbitror,
et plura misissem, nisi absentia ab aedibus meis, et negotiorum
publicorum moles me prohibuisset, et nunc discessus
Elevirii me urgeret, qvem vacuum dimittere ad T. A. religio
fuit. Excutiam omnes arculas meas, et si qvid rari invenero,
quo indicem tuum carere videro, seponam i proximam occasi
onem; interea pro T. A. munificentia gratias summas ago, per
exiguas reddo. Corolla precaria, qvam ante misi, composita
et e Balsamo Americano. Fructus oblongus est piperis qvaelam
species oblongi ex eadem orbis parte. vereris pauci
fima tibi esse eorum, qvae in Historia mea Americana descripsi;
neqve mihi sunt omnia, qvaedam enim ab aliis expressa acce
pi; si tamen placuerit speciatim designare qvae desideres, operam
dabo ut illa conqviram; Interea qvaedam mitto, qvae cum
iconibus poteris comparare. Mitto qvoqve aliam speciem La
pidis nephritici nstris imprimis probatam; nam similis vires sae
pe in uxore sum expertus. Gemmula, qvam oculum mundi
vocas, credo genere opalorum esse, nam in aliis idem experimentum
cepi, sed tarde admodum redeunt ad opacitatem,
qvod et in tua deprehendi. Memini me longe aliam vidisse apud
gemmarium nostratem, qvae admodum opaca erat et instar
ossiculi, et celeriter admodum lucida ficbat, redibatqve ad pristinum
statum; sed illam non potui ab ipso impetrare. Dabat
lli aliud nomen, sed illius jam non memini. Pro nomencla.
tura plantarum gratias ago, qvae mihi nonnullam luccm attulit.
IDesidero, ubi paulum plus otii fuerit, et ubi diligentius
Librum tuum de Monumentis Danicis perlegero, de qvibusdam
tecum conferre, inprimis de potestate literarum Runicarum et
verborum qvorundam nuominumqve signifcationc, comparando
illa cum Anglo Saxonicis: maximopere autem optarem habere
aliqvem libellum veterem illa lingva et characteribus exaratum.
Audio brevi Islandica qvaedam Amstelodami proditura, e qvibus
haud dubie qvaedam haurire dabitur ad AngloSaxonicis lucem
foenerandam. Aecepi ab amplissimoHliberniae Primate Codicem
MS. cujus dictio multum ab aliis MSS. discedit; videturque metto
qvodam constare; qvia judicium tuum de eo desidero, initium illius

p.824
hic adjungam. Optimus senex Spelmannus reliqvit filium, earundem
literarum gnarum, et eadem qva parens humanitate Confidoautem
illum, ubi meliora tempora illi regno jam miserrime distracto
redierint, parentis scripta editurum, parata reliqvit, inprimis
Archeologum. Literas Anglo Saxonas, post abrogatas Runicas,
etiam apud vos in usu esse coepisse, lubens intelligo; ac
cepi nuper, et olim atqve etiam nunc in Hibernia obtinere. Magnopere
desidero vocabularium aliqvod Norvvagicum, aut, si
non exstet, saitem mihi describi nomina partium corporis huma
ni et qvarundam rerum, qvae maxime obtinent in communi vita;
itemqve in lingva Islandica, si inter se diserepant. Plura
jam non addam, sed DEum obsecro, ut T. A, diu ssorentem et
incolumem conservet; qvaesoqve ut plurimum meo nomine sa.
lutes D. Sperlingium. Lugd. Batavorum IV. Martii
MDCXLIII.
P. S. Si possis carere frustulo aliqvo aspidis. Farcensis:
et margarita una Norvagca, rogo ut per occasionem impartias.
Genesis, Lingva Saxonica.
(Inscriptio, sed recentiori charactere.)
Js is riht micel bt ve rodera veard. vereda vuldor cinung
vordum herigen. modum lifien. he is maegna spcd. hea
fod ealra heah gesceafta. frea aelmihtig. naes him fruma aefre.
orgevorden. ne nu ende cymb. ecean drihtnes. ac he bip
a rice. ofer heofen stolas. heagum trymmum. sob faest
and svi fcrom. sveglbosmas heald. a vaeron gesctte. vide
and side. urlige vealdgodes vuldres bearnum. gasta vc
ardum. haefdon gleam and dream. and heora ordfruman.
engla preatas. beorlte blisse. vaes heora blaed micel. De
gnas prymfaeste. edoen heredon. saegdon lustum lof. heora
lif trean. demdon ruhtencs duge bum, vaeron svipe
gesaelige. synna ne cuon. firena fremman. ac hie on fripe
lifpon. ece mid heora aldor. cller ne ongunnon. vaeran
on roderum. nymbe riht and sop. aer bon engla veard.
for oferhygdc. daelon gedvilde. noldan dreogan leng. heo.
ra selfra raed. ac hie of sib lufan. godes a hvurfon. haefdon
gielp micel. aet hie mid drihtne. daelan meahton.

p.825
vuldo seastum vic. verodes rymme. sid and svegl torht. him pae
sar gelamp. aetst and oferhygd. and paes engles mod. pe
one onraed. ongan aerest fremman. vefan and veccean.
ba he vorde cvaeh. nipes ofpvrsted. aet he on nor p de
ale. ham and heah setl. heofona rices. agan volde etc.
Sequuntur plara de Angelorum lapsu, et occurrunt multa
nomina verba, qae in altis MSStis non inveni.

KKK
DCCLXXXVII.
OLAUS WORMIUS
Joanni de Laet.
Lugdunum Batavorum.
Nimis in me liberalis es, Vir Amplissime, unde, eum nec
verba nec res suppetant, qvibus gratum me praebere valeam,
obmutescere ferme cogor. Verum ut Tibi constet affe
ctus, non potui non paucula haec transmittere, ex Insulis Feroensibus
et Norvegia maxima ex parte deprompta, qvae ut
grata sint, exopto. Libri prisco idiomate scripti rarissimi apud
nos sunt, ac rariores, qvi literis Runicis, adeo ut non nisi
duos, diligentissime omnia perqvirens, unqvam viderim. Fra
gmentum Legum Norvagicarum mitto, ut saltem Lingvae et Lieraturae
medii aevi apud nos habeas specimen3 qvantum cum
Anglo Saxonica conveniat, ipse facise videbis. Lexicon, qvo
in Scholis Islandiae utuntur pueri, addo, olim ab Arngrimo mihi
communicatum,; utinam inde in tuos conatus redundare qvid
posset utilitatisl Hoc autem scias, unam eandemqve esse priscam
illam Danicam et Norvegicam lingvam cum hodierna Islandica,
dialectis exiguum saltem constituentibus discrimen.
Sed jam hodiernum idioma multum a prisco differt, qvod facile
animadvertes, si libros, qvi jam apud nos excuduntur,
cum iis, qvos mitto, contuleris. Monumenta mea tanti apud
Te esse gaudeo, ut de iis mecum conferre haud dedigneris.
Ubi qvid occurrat, qvod tuis inservire posse putes, meaqve uberiori
indigeat enucleatione, mone, et me promptum habebis;

p.826
nulla enim re magis delector, qvam doctis ejusmodi amicorum
colloqviis. Ex qvo filius Spelmanni suum ad me misit
Psalterium, et ego ei vicissim meum de Aureo Cornu librum,
nullas plane ab Ipso habui literas. Exoptarem, Archaeaologum
Parentis integrum primo qvoqve tempore publici juris ut faceret;
sed turbulento hoc rerum Anglicarum statu vix qviqvam
a Literatis sperandum, siqvidem inter arma Musae silere
solent. Jaspides qvos cernis, exigui sunt, et circa littora re
periuntur; forsan fragmenta e rupibus avulsa, et crebra fluctu
um attritione laevigata. Si diligentior institueretur inqvisitio,
forsan grandiora in ipsis montium cautibus invenirentur ejus
generis. Chalcedonius ille, qvi stiriae: figuram praebet, abunde
arguit, succum ibi extare, gemmis efformandis haud ineptum.
Ego dono mercatoris nostri, qvi singulis annis inlulas
hasce visitare solet, haec possideo, Codicis tui AngloSaxonici
specimen meum plane superat captum, exceptis pauculis vo
cibus, qvae affinitatem aliqvam cum nostra habent lingva. vod
si Geneseos qvid contineat, paraphrasis qvaedam ut sit, aut
poetica, ut reris, translatio, necessum est, Paucissima ex iis capio,
nec sensum aliqvem elicio, cum ei lingvae me nunqvam
dederim. Hvititil seu Tominiam aviculam nondum videre
mihi contigit; nec Aovay fructum adhue possideo. Libenter
scirem, qvid discriminis esset inter Hayth et Ignavum; dum
descriptiones authorum confero, parum aut nihil discrepare
invenio, adeo ut in cam ferme devenerim opinionem, ut exis
stimem, unum idemqve esse animal. Nec me movent icones,
etiam a te ipso expressae, cum altera. vivum, altera mortuum
et exenteratum, vel potius pellem fartam, tantum delineat.
vae olim hic de eo scripserim, mitto, ut, si erravero, me in
KKK
viam reducas, siqvidem s hanc controversiam optime
omnium dirimit. Indicavit mihi Elevirius vester, Te prope
diem evulgaturum Indi Orientalis descriptionem eadem methodo,
qva Americanam exhibuisti, qvo totum orbem literatum
tibi siugulariter devincies. Perge, rogo, et gaudia nostra ulterius
haud morare; posteritatem qvin habiturus sis gratam,
minime dubitabis. Conatus tuos DEus prosperet, et in Ri
publicae literariae commodum qvam diutissime incolumem Te conservet
Vale. Hafn. 11. Maji, I643.

p.827
DCCLXXXVIII.
J. DE LAET
D. Ol. Wormio
Hafniam.
Elzwirius noster mihi reddidit literas, qvas VIII. Kal. jul.
ad me dedisti, cum praeclaris muneribus tuis, pro qvibus
maximas gratias ago, et aliqvando sum redditurus. Inptimis
mihi acceptum fuit Dictionariolum Islandicum, qvod mihi us
sui futurum spero: Legum Noragicarum fragmentum pls
habet operae, ut aliqvid ex illo hauriatur. Haud mirum est,
qvod nulas jam diu a Joanne Spelmanno acceperis literas, (i
dem et mihi cvenit;) provincia, in qva domicilium habet,
aut ardet bello, aut incendio proxima est. Nisi pax regno testituatur,
vix spes est Archaeologum impressum iri: Parens ejus
p. m. mihi affirmavit praelo paratum esse. Huititil sive Tominaeam
aviculam habui unicam, sed qvum neglexissem lupulum
ei apponcre, blattae plumulas omnes exederunt, non mo
do illius, sed et qvamplurium aliarum avicularum, qvas multis
annis conservaram. Fructum Avoay conabor ab amicis e
Brasilia impetrare. De animalibus Ignavo et Haythi qvod qvaeris,
non poslum dubium plane solvere. Ignavunm qvidem superioribus
annis hic vivum vidi non sine admiratione, ita len.
te se movebatque sed non diu hic vixit. Iconem Clusii accu
ratam esle deprehendi, neqve qvicqvam mutandum. aythi
autem effigiem ex Theveti Antarctica sumsi: sed qvi animal vivum
viderunt, ajunt nullo modo convenire esse enim ventre noh
pendulo, cauda mediocri, ungvibus qvidem prolixis, sed valde
retortis; non ferox, sed mansuetum, adeoqve tardum, ut
octo dierum spatio vix leucam absolvatque et aliqvando qvinqve,
etiam plures, menses in arboris (Ambaiba vocant barbar) ca
cumine moratur, et foliis illius victitatque non habet patens
mentum, nec faaiem rotundam, sed rostrum parumper loni
gum: Deniqve effigies a Theto expressa nullam habet simis
litudinem cum rei veritate. anqvam autem ingenium et mores
non differant, nc qvidcm forma, nomina tamen utriusqve

p.828
diversa produntur: Ignavus enim Brasil. dicitur Unav; cum
alter ab ipsis vocetur Hay sive Haythi. Dabo operam ut verum
asseqvar. Miror qvid Elzevirio venerit in mentem, ut tibi persvaderet,
me Orientalis Indiae historiam brevi in lucem daturum,
cum nihil adhuc de illa cogitaverim aut qvicqvam paraverim.
Decepit illum qvod promiserim, me Appendicem ad Americae descriptionem
daturum: sed neqve illa adhuc parata est impediunt
me tum alia negotia, tum studia: est tamen materies
satis idonea ad manum. Vidi nuperrimum foetum D. Arnrimi
Jonae, qvi me haud pauca docuit; sed vellem ab ipso doceri,
an in Gronlandia adhuc ulla vestigia sint oppidorum aut
vicorum, atque adeo Ecclesiarum: et an ea Gronlandiae pars, qvae
Islandiae regione objacet, adhuc incolatur a Christianis: et si
non (uti supicor,) qvis casus illam continentis partem ita incolis
exhauserit, et qvo potissimum tempore? Bene de me mereberis,
si haec ab Arngrimo mihi explicata reddideris: Ego vicissim
omnibus amieitiae officiis mutuum faciam. Salvebis
qvam officiosissime. Saluta, qvaeso, D. Sperlingium. Deum
precor, ut vos diu incolumes et florentes conservet. Lugd./
Batav./ V. Julii Gregor./ MDCXLIII.
KKK
KKK
DCCLXXXIX.
OLAUS WORMIUS
Joanni de Laet.
Leidam.
Gratissimum fuit, qvod tuam de gnavo sententiam communicare
haud sis gravatus. Saepenumero in Historia ex
oticorum eae occurrunt difficultates, qvae expediri vix possunt,
nisi a Viris earum rerum peritis, et qvibus talium copia esse
potest; qvocirca ignosce, tibi molestiam hisce si creavero. Lubens
petitioni tuae morem gererem, si facultas daretur ad Arnorimum
literas mittendi sed qvia singulis annis semel tantum
eirca Festum Pentecostes eo migrant nostri, atqve longe ante,
qvam tuas acceperam, hinc solverunt naves, hoc anno votis

p.829
tuis vix fiet satis. nterim qvantum ego ex historiis ac fide
digna relatione de Grnlandiae statu percepi, non dissimulabo.
An in Gronlandia ulla adhuc sint vestigia oppidorum, vicorum aut
Ecclesiarum, nec ego nec Arngrimus certo scire valemus. Trecen
ti enim elapsi sunt anni, ex qvo nullus nostrorum oras istas visitavit,
ncc qvisqvam inde huc ad nos appulit, qvi certi qvid referre
valuerit. Sumptibu certe non pepercerunt Reges nostri
Christianissimi, tam Fridericus II. Hujus Pater, qvam Rex
noster nunc imperans, statum ejus tractus ut explorarent, et
laboranti Religioni Christanae ut succurrerent. Integrae navium
classes eo ablegatae tum anno I53. tum anno I6o5. tum
nuper I636. sed Gronlandiae tractum illum, qvem olim tributarii
Regni nostri occupabant, praeternavigabant, et in fretum
usqve Davis penetrarunt, eaqve loca visitabant, qvae longissime
a vera nostra distabant Gronlandia. vocirca etsi homines
ejus regionis aliaqve corum utensilia reportarent, nihail
tamen, qvod nostram tangeret Gronlandiam, asportarunti
Apud Purchassium hae de re qvaedam in venies. Hinc secundae
qvaestionis dependerc enodationrm vides: an videlicet ea Grnlandiae
pars, qvae Islandiae objacet, adhuc a Christianis incos
latur? Illud enim aeqve nobis incertum. vaestionem illam
qvod attinet, qvis casus illam continentis partem incolis exhau
serit, qo potissimum tempore? de ea haec cape: Exhaustam
incolis unqvam fuisse Grnlandiam, nunqvam accepimus, qvin
certo statuamus, adhuc gentem istam vigere, et forsan in plures
dispersam esse familias; sed ab annis trecentis a nostris aut
ullis aliis, qvod sciamus, non est freqventata, tum qvod aditus
glacie praecludatur, tum qvod desint nautae, qvi eo classem
dirigere norint. Olim singulis annis tam ab Islandis qvam
Norvagis freqventer visitabantur, ac cum iis commercia exera
cebant nostrates; imo sunt adhue apud nos e Rosencrantiorum
familia Nobiles, qvi in tabulis suorum redituum ostendunt praedia
et terras in Gronlandia, ex qvibus ipsis annui debentur census;
tot annorum spatio nihil lueri inde perceperunt. Causam
hujus rei referunt, qvod, cum anno 135o. saevissima pestis
plusqvam dimidiam partem incolarum in Septentrione abstulisset,
simul eos exstinxit Mercatores et nautas, qvi sumtus in
hanc expcditionem faciebant, et navigia co dirigere solebant;
atqve ita dcrelicta huc usqve ab omnibus haec est previncia.

p.830
Ante aliqvot annos cum Episcopo llolensi Islandiae, olim meo
discipulo, Viro prudenti et docto. hac de re egi, et, an spes
aliqva eam recuperandi esset, inqvisivi, qvi respondit, facillime
hoc fieri posse, et se sub poena capitis spondere, si Serenis
simus Rex noster sibi, qvae cupicbat, indulgeret privilegia,
singulis annis seel, comparata suis sumptibus nave et sociis,
co iturum, sine suo dispendio. Ovod cum Cancellario
piae memoriae indicarem, obstitere Mercatores nostri Islandici,
qvi aliqvid suo lucro hinc deccssurum existimabant. Adeo ut
certo credam, siqvi eo navigaverint, inventuros Christianos et
gcntem minirme barbaram. Totam difficultatem in eo consi
stere, intellexi, qvod, qvi eo tendant, ad littora Islandiae exspectare
cogantur, donec glacierum Gronlandicarum moles eo
appulerit; tunc enim mare ad littora Gronlandiae navigabile esst,
ac tuto portus intrare licet. Multa adhuc apud nos extant
documenta de statu cjus Regionis, de cursu tenendo iis, qvi
eo tendunt, de Episcopis, qvi rei divinae ibidem praefuerunt, et
aliis, qvorum summam ante annos aliqvot edendam nostro idiomate
curavi, in Norvagiae descriptione; qvem librum mitto,
ut ea, qvae circa sinem de hac provincia divulgata sint, habeas,
cum facile apud Vos habiturus sis Studiosum Danum, qvi ea
enucleet. Mirum certe, qvod eodem in loco narratur, nivibus
non admodum gravari Gronlandiam, nec tantum ibi frigus
esse, ac in Islandia aut Norvegia, suum in arboribus copiosam
provenire saginam, triticum qvin etiam terrae commissum
feliciter excrescere, etc. Haec sunt, qvae de Gronlandia tibi
exponenda duxi; seqventi anto, si DEus vitam ac valetudinem
largitus fuerit, Arngrimum consulam, et, si qvid reportavero,
qvod ad rem faciat, operam dabo, ut resciscas. Interim,
siqvid Tu rerum novarum ex America habueris, mei memor
ut sis, rogo. Vale. Hafn. 22. Jul. 1643.
DCCXC.
J. DE LAET
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Desiderabam jam diu, Vir Clarissime, scribendi officium repetere,
aliqvamdiu intermissum, cum luculentissimam occasionem

p.831
dedit Clariss. Vir D. Thomas Bartholinus, ex Italica
sua peregrinatione ad nos reversus; a qvo et accepi Musei tu
Catalogum, anno superiori editum; simulqve intellexi, te in a1
nimo habere, cundem cum elucidatione corum, qvae illo continentur,
ad publicam utilitatem edere. Perlustrato itaqve
Catalogo, coepi dispicere, qvae illis polsem adjicere, ex mcis
qvae longo tempore et variis occasionibus collegi, licet indigesta
et locis separata apud me jacant: atqve adeo ad exemplar
catalogi tui indiculum moliri, cujus exemplar, ubi per otium,
qvod mihi perexiguum, absolvero, constitui ad te mittere.
Interea qvaedam, qvorum in Catalogo tuo nomina non
inveni, in capsulam conjeci, qvam D. Bartholino tradam, ut
tutius ad te possit pervenire. Inter qvae, opinor tibi non in
grata fore sceleton manus et costam monstri marini, freqventis
in mari ad oram Africae, prope Angolam: Lusitani suo idiomate
vocant Perxe de Moliher, qvasi Syrenem dicas: globus
los autem e costis tornatos singulare remedium praedicant adversus
haemorrhoidas, uti a Lusitano viro docto, qvi crebro
opem illorum erat expertus, didici. Spero autem me brevi iconem
animantis accepturum. Adjeci et alia, ut ex indiculo,
qvem adjunxi, observabis: De qvibusdam autem possum aliqvam
explicationem mittere, si desideres; de pluribus non
item, qvia tantum cum nudis nominibus accepi. Invenies
et varias conchas, qvarum nomina non addidi, qvae tamen ex
parte ex Aldrovando et aliis peri poslunt. Si qvo tibi praeterea
opus fuerit, ubi significare dignaberis, non eommittam ut
officium meum frustra desideres. Sum in eo, ut edam brevi
Commentarium meun de Gemmis Lapidibus, qvem statim,
ubi prodierit, mittam: Daturus sum, inter alia, varias icones
concharum petrifactarum, qvarum copiam mihi subministrarunt
varii amici ex Anglia et Gallia. De qvarum ortu variant
rerum naturalium Scriptores; ita ut desiderem etiam tuum
judicium de hoc intelligere. Accepi e Brasilia Descriptionem
Plantarum et Animalium omnium, tam terrestrium, qvam ai
qvaticorum, a doctissimo juvene Joanne Marcgravio Misnico
adornatam, una cum iconibus plerorumqve eleganter delineatis;
qvam aveo publico dare, sed moratur me operarum inopia,
qvi icones ligno possint incidere: nam icones sunt paene qvingentae;
sed spero me has difficultates aliqvando superaturum:

p.832
et saltem, si totum non possim, aliquam et potiorem partem
daturum. Invenics qvoqve in pixide Cerebellum Canis Carchari
sive Lami, qvem piscem nautae nostrates vocant Haye, cujus
insignis usus cst ad frangendum et dejiciendum calculum.
Perperam autem a Scriptoribus appellatur lapis; friabilis enim
est, instar pollinis, neqve qvicqvam habet lapidei. Habui aliqvando
magnam iilius copiam, cum conjux viveret, qvae isti
morbo erat obnoxia; illa defuncta, neglexi: Verumtamen in
ipsa nunqvam asus fui experiri, qvia ureteres habebat angustiores,
et hoc medicamentum valide admodum dejicit et cum
summa cautione est usurpandum: Habuerunt tamen a me multi,
qvi singulare levamen sunt experti. Est autem alius lapis,
qvi ad hoc malum commendatur, qvi eximitur e Pisce Mana
ti; qvi tamen potius durissimi ossis, qvam lapidis substantiam
xhibet; cujus et iconem dabo, qvanqvam et figura varient:
reperio illum in tuo Catalogo; piscis autem ipsius iconem ded
in Americae Descriptione. Pauca deniqve observavi in tuo Catalogo,
qvae desidero: Terra rubra antiescorbutica e Norvegia:
Marimor Garattonium: Porus roseus, undulatus, saccharinus, crispatus,
tubulatus, stellatus, durus, vermicularis: Talcum aureum,
nigrum: Magnes niger Noragicus. Si horum aliqvantulum
potes impartiri, gratissimum erit. Vale. Lugd. Batav.
1. Julii MDCXLVI.
DCCXCI.
OLAUS WORMIUS
Johanni de Laet.
Lugdunum Bat.
Diu desideratas tuas, 1. Julii datas, 15 Octobris tandem
accepi; per varios enim terrarum tractus oberrans Bartholinus
noster, prius huc non appulit. Gratissima vero fuere donaria,
qvibus Museum meum exornare placuit, cujus descriptionem
et historiam rerum in eo contentarum licet ante annos
aliqvot adornaverim, qvia tamen amicorum symbolis indies
fit auctius, ut vel ex ultima Catalogi editione ac iis, qvae
iam misisti, patet, multa adhuc describenda restant, anteqvam

p.833
de editione cogitem. Indicem tuum praestolari lubet, et Rerum
Brasilianarum Historiam tua opera publicandam, qvam meis
conatibus adjumenti haud parum allaturam confido. Optarem,
me symbolam qvandam eruditissimis tuis de Lapidibus Gemmis
commentariis conferre posse; sed curta adeo supellex vix
qvicqvam suppeditabit eruditis tuis oculis dignum. Interim, qvae
petis, qva possum ratione, mitto. Terram hic habes, rubram,
antiscorbutican, crudam et praparatam, seu a qvisqviliis purga
tam. Reperitur prope Bergas in Norvegia, et 3j pondere cxhibitam
sudores movere ajunt, qvibus scorbutici humores excluduntur.
Marmoris Garatonii non nisi unicum mihi est frustulum
politum, qvod frangi commode non potest sine totius
destructione, alioqvin dimidiam ejus partem misissem. Convenire
mihi videtur cum eo, qvod deseribit Imperatus lib. 2A.
Hist. Nat. cap. 2. 28. Iconem do, ac si lapidem ipsum omnino
desideres, data commoditate habebis. vadratus est lapis, uncialis
circiter longitudinis et latitudinis, crassitie tertia unciae
parte; per ejus centrum foramen visitur, per qvod filum crassius
trajici potest; videtur ornamenti loco gestatus, ut de iis
refert Imperatus. Addo iconem Brontiae favagineae a me dictae,
qvod favum apum exacte referatque cum rarus sit, et a nemine,
qvod sciam, destriptus, ejus delineationem non duxi omittendam,
si qvid tuis de Lapidibus commentariis addere possit or
nanenti. Magnitudine aeqvat ovum dimidium, sessili parte bas
sin habet digiti crassitie coloris cinerei inaeqvalem, ac si vermibus
esset exelsa, mammillacea qvadam apophysi dotata. Hui
basi insidet favus ipse, qvinqve radiis prominentioribus ab apice
ad basin excurrentibus, qvorum qvivis duobus ordinibus foraminum
qvadratorum constat, illis simillimorum, in qvibus
apes mella sua condere solent. Inter hosce radios qvinqve ordines
duplicatorum foraminum seu cellularum qvadratarum sed
atiorum continentur, depressiores aliqvantum iis, qvi caudas
serpentum exprimere debent. Summa: primo aspectu jurares,
favum, ex candida cera virginea factum, lapideae basi insistere,
um tamen totum corpus siliceae sit duritiei. Habes hic reliqva,
qvae a me petiisti, eo modo, qvo mittere licuit; cum
enim unicum saltem qvorundam mihi sit exemplum, detruncanda
mihi fucre, particulam ut communicare possem. Addo
alia qvaedam, qvorum titulos invenies in chartis, qvibus involuta.

p.834
Si rariorum tuorum miseris catalogum
qvem Te jam consecisse retulit Bartholinus, rem feceris
gratissimam. Ne dubites, qvin rem sis facturus gratissimam
omnibus rerum naturalium studiosis, editionem Historiae plantarum
animalium Brasiliensium maturando. Mihi certe salivam movet
hoc opus, cum credam, multa nova ac rara detecturum auctcrem.
Perge feliciter. De petrefactis qvid dicam aliud, qvam
qvod ab aliis traditum? Tria observo eorum genera: unu,
qvod, cum lapis sit naturalis, figuram tamen obtinet aut animalis
aut partis alicujus alterius rei naturalis aut artificialis:
alterum, qvod ante fuit vegetabile, artificiale aut animale, in
lapidem demum conversum: tertium, qvod, re manente sal
va, crustam lapideam superficici externae habet inductam; qvorum
generationem statuo diversam. vae enim verae sunt lapideae
substantiae, sed figura res alias aemulantur, non aliam
agnoscunt generationis rationem, qvam reliqvi lapides vulgares,
nisi qvod locus, in qvo generantur, figurae multum conferatque
si enim succus lapidescens in locum, in qvo antea pes,
caput aut simile qvid jacuit, inciderit, condensatus candem res
fert figuram, qvam locus, in qvo res, qvam exprimit, delituit.
vando vero res aliqva in lapidem convertitur, existimo,
spiritum qvendam salinum lapidificum subtilem sese corporis
poris insinuare, qvi junctus cum insito rei humore eundem
per morima coagulat, arqve ita rem in lapidem transmus
tat. Et qvia hic spiritus lapidificus non semper ejusdem est naturae,
hinc fit, ut talium lapidum duriores qvidam, qvidam
mclliores et friabiliores reddantur. Ultimum genus, qvod
forte crustaceum appellare licet, non tam a spiritu coagulante,
qvam humore tartaro praegnante fieri mihi videtur. Qvando
enim res qvaedam in talem humorem (qvi in Thermis, Carolinis
inprimis, freqvens esse solet) inciderit, vel insito vel adventitio
calore exhalat ejus succi phlegma, ac remanet tartarus
adhaerens corpori, qvod incrustatur. Hinc in ejusmodi rebus
crustarum apparet diversitas, una post alteram sensim accrescente,
.Imo hae ipsae crustae saepe ripis aut aliis saxis adhaeres
re solent, eodem modo generatae. Extorum ut et aliorum exempla
aliqvot meum suppeditat Museum. Habes brevissimc, qvid

p.835
de ejusmodi statuam petrificationibus, ita qvidem, ut ab aliis
meliora doceri paratus sim. Vale, et favere perge. Hafn. 26.
Octobr. 1646.
DCCXCII.
OLAUS WORMIUS
Joanni de Laet.
Leidam.
Doleo, Clarissime Vir, ad te non delata fuisse ea, qvae mense
Octobri anni praeteriti amandavi. Diligenti apud mercatorem
meum facta inqvisitione, nihil obtineo; ille nautae cuidam
Amsterodamensi, ad Staium qvendam ibidem degentem
deferenda tradidisse narratque hic vero, ut audio, se qvicqvam
accepisse negat. Sic illudimur utrinqve; ut tibi fusius narrabit
redux ad vos Erasimus Bartholinus. vanqvam ea spe teneor,
jam ad te delata esse, qvae volebam. Ccrte, si accepisses
et literas et capsulam, vidisses, qvae haud parum Historiae tuae
Lapidum illustrandae contulissent. Et ne falsa me narrare existimes,
cum res ipsas mittere non sinat Musci nei inopia, literarum
ad te scriptarum en copiam, ex qva qvid factum colliges.
Pro libello mihi misso maximas ago gratias, eleganti
certe et utili, cum rari sint, qvi hoc in genere qvicqvam prae:
stare valeant. Si nondum mea anno praeterito ablegata acceperis,
et qvidpiam in iis animadverteris qvo indigeas, ejus, ubi
monueris, aut mittam iconem, aut si copia sit, rem ipsam. Tibi
ex America si qvid novi, rogo participem ut facias. Avicu
lae Tominei spes mihi olim facta, ut et Ahovai illius Thevet
etc, Vale et, ut soles, fave. Hafniae Calend. Jul. 1647.
DCCXCIII.
J. DE LAET
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Haud dubie, Vir Amplissime, jamdudum miraris, haud

p.836
immerito, qvod literis tuis amicissimis, qvas I. al, Nov.
ad ne dedisti, non responderim; sed illae demum heri mihi
sunt redditae una cum pixide; ut nulla culpa in me haereatque
vod, qvanqvam jam occupatior gravibus negotiis, tamen significandum
duxi, ne frustra seqviorem opinionem de me conciperes.
Primum gratias ago pro iis qvae mittis, et inprimis
pro iconibus, qvae mihi ad secundam editionem Commentarii de
Gemmis et Lapidibus opportunae erunt; nam etiam alia e Gallia
ab amicis submissa. Indicem eorum, qvae collegi, perfice
re non potui, lubens tamen illius exemplar mittam. Strenue
procedit Historia rerum naturalium Brasiliaea, vix tamen audeo
promittere, ante hyemem absolvendam esse: Excusi jam sunt
tres libri de Plantis, unus de Piscibus, unus item de Avibus;
qvi agit de gadrupedibus jam est inchoatus; qvem seqvetur
de Insectis; et ultimo loco de Hominibus. Credo icones supra
qvingentas futuras, omnes ligno satis eleganter incisas; qvae
nobis longiorem moram ob artificum illorum paucitatem injiciunt,
sed jam paene qvadringentae sunt factae. Non dubito qvin
llud opus cum voluptate sis lecturus. Judicium tuum de petrefactis
vehementer probo; de qvo alias plura. Mittebat ad
me Amicus ex intima Burgundia plura illius generis, qvae in
tinere pericrunt. Accepi autem Burdigala qvaedam, et inter
alia gloslopetras aliqvot in vicinia natas, et asscripsit Vir qvidam
doctus hoc elogium: Horum lapidum haec est proprietas, si
qvis incommodum aliqvod patiatur in ore, ab aliqvo cibo impuro,
aut asperitate vcl acrimonia humorum instuentium, indendo unum
horum lapidum aqvae ontanae, excitabit alle statim bullas in aqa
ubi autem istae resederint, aqa illa gargarianda est, et os
bis terve colluondum, atqve ita inflammatio sedabitur et pustulae
siccabuntur, incommodum tolletur viginti qvatuor horarum
spatio: Reperiuntur autem ibidem interdum ita grandes, ut
tres digitos transversos, imo aliqvando qvinqve aequent longi
tudine, et ad radicem, qvae nigra est, qvatuor sint latae. Scio
D. Bariholinum vestrum Commentarium de Glossopetris scripsisse;
qvare valde desidero intelligere, an hanc facultatem in illis
observaverit; eg experimentum capere nondum potui, et destituimur
hic fontana; experiri tamen propositum in puteali.
Misit idem lapillos elegantes ibidem e petra erutos, qvorum duae
sunt species: una nigri coloris, instar gagatae aut marmoris;

p.837
altera instar seminis lini figura oculum repraesentantes; sunt autem
solidi et subtus cavi. Virtus illorum consistit in facultare expulsiva
corum, qvae oculos laedunt, qvod experientia docet, si
applicentur; Etenim, simul ac unus horum lapillorum oculis
immittatur, perambulat sine ullo dolore, et ubi occurrerit ci,
qvod oculos offendit, arripit illud et concavitati suae veluti ca
ptivum includit, et secum foras educit et oculum liberat Efficacissimi
autem sunt minimi, et qvi colorem obtinent lini se
minis. Utriqve vero ita naturaliter politi sunt, ut marmora
aut etiam pretiosi lapilli arte gemmariorum artificum perpoliti.
Plura jam addere vetat temporis penuria: Dabo alias prolixiores
ubi indicem meum describere per otium licuerit. Intes
rea, Vir Celeberrime, te plurimum salvere jubeo, et bene
valere opto: Saluta, qvaeso, D. Bartholinum Fuirenium.
Vale. Lugd. Batav. Julii nostratis, anno MDCXLVII.
DCCXCIV.
OLAUS WORMIUS
Joanni de Laet.
Leidam.
Vehementer laetor ea, qvae ante annum ferme Tibi destinaveram,
jam tandem curata. vam male me habuerit
nfida illa internunciorum tractatio, procul dubio tibi dudum
exposuit Er. Bartholinus qui, ut spero, jam apud vos est, me
asqve tradidit. Si qvid ex transmissis fuerit, quod seeundae et
ditioni inservire possit, est qvod mihi gratuler symbolam aliqvam
contulisse. Vaum et qvod iterato gratias agam tam pro
eleganti libello, qvam qvod mei honorificam adeo in eo mentionem
facias. Valde me affecit Brasiliana Historia, inprimis
cum ejus ideam uteunqve ex literis tuis perccperim; et gaudeo
eo usqve deductam: ubi prodierit, mihi qvocunqve tan
dem aere comparabo, de qvo ctiam praesens cum meo egi Er.
Bartholino, qvi curandi negotium in se suscepit. De petrefactis
qvae in chartam ruditer conjeci, non displicuisse mihi gra
tulor. De Glossopetris cum D. Thoma Bartholino egi, cui valde
placuit transmissa observatio, qvam, non sine nominis tui

p.838
celebratione, inseret suo de iis tractatui. Mihi inter alias una
est ex Melitensi insula allata, longitudine5. digitorum transversorum,
qvaeqve basin habet qvatuor. dissimilis caetera ejus,
cujus fecist i mentionem. Lapillos e petra erutos tibiqve Burs
digala transmissos suspicor esse lapides bufonios et chelidonios.
vi gagutis formam praefert, bufonium esse arbitror seu crapaudinam,
ut qvidam vocant, Garatronium Anselmi, lib. 2. c.
153. Pietra di Rospo Imperati, Hist. Nat. lib. 2A. cap. 23. ubi
eos lapides in saxis fungorum instar nasci icone pulchre ostendit.
Te ipsum qvoqve pag 8. de iis cgisse video. Alterum
genus, qvod colore semen lini refert, Chelidonium esse puto,
de qvo Boeth. cap 1O si secus videatur, mone; nam non
tam exacte ex delineationibus, qvam oculari demonstratione
res naturales dijudicantur. Sunt mihi horum chelidoniorum
qvidam ex Insula Melita allati, ubi fingunt oculos serpentum
esse in lapides conversos; sed malc: est enim mihi massa, in
qva tres aut qvatuor cohaerent pulchro spectaculo; qvae qvidem
ex Mclita apportata cum aliis eregiis a D. Thoma Bartholino.
Non mirum qvod oculis inditi illapsa eximant, eum ejus figurae
alii, qvamvis non adeo politi et scabriores sint, idem facere
solent. d enim crebro expertus sum in oculis cancrorum
dictis, cum tamen non sint oculi, scd lapilli juxta ventriculum
positi, apud nos freqventes: Saepe enim exemi gammaris,
praesertim circa festum Johannis, qvando exuvias et crustas deponere
solent; alio tempore vix apparent. Hinc putant, ex horum
lapillorum substantia novam istam rustam generari; qvod
verisimile, cum, gencrata jam ubi induruerit, vix in iis amplius
reperiatur. Sed corum historia sat tibi nota. Oficiose tc sa-
lutant Bariholinus et Fuirenius noster. Vale. Catalogum Mu-
sei tui exspecto, cum ratis si qvae ex America. m./ Jul. 1647.
KKK
DCCXCV.
OLAUS WORMIUS
Joanni de Laet.
Lugunum Batavorum.
Elegantissimum Historiae Naturalis Brasiliensis opus, liberali

p.839
tua manu mihi dono datum, nuper transmisit doctissimus juvevis,
Erasmus Bartholinus. Aureus certe liber et omnibus, qvi
cura rerum naturalium exoticarum tanguntur, jucundissimus et
utilissimus, pro qvo gratias ut ago maximas, ita optarem aliqvid
in mea esse potestate, qvo digne referre possem. Ope.
ram, qvam in Maregravianis recensendis, in ordinom redigen
dis et supplendis impendisti, optime locatam grata mente
agnoscent omnes literati. Utinam imenem tuum nobis dares
eodem modo exasciatum, qvin summo Reipublicae Literariae id
fieret bono, non dubitabis. Liber rarus est, a me nunqvam
visus, sed ex iis, qvae a Te citantur, colligo, Virum fuisse curiosissimum,
diligentissimum, et in Historia Naturali optime
versatum. Nec refcrt, qvod icones omnes non sint in promptu.
vod habes istarum rerum, avidis exhibe, progressu
temporis altera seqvi poterit editio auctior et accuratior; nam
ubi, qvae habes, communicaveris, invenies publici boni studiosos,
qvi, qvid habeant ad eum loeupletandum, sponte sint
collaturi. Age igitur, rumpe moras, et publico bono prodesse
haud desinel Nominis immortalitas et omnium bonorum favor
Te certo seqvetur. Siqvid nuper ex America allatum no
vi, ejus, qvaeso, me facias participem; Memini, Te olim
mihi spem fecisse Ourisiae et Ahovay Teveti, si copia sit, ne
negligas. Adferuntur ad nos ex India, ut ajunt, (nescio
qva) nidi qvidam avium, qvi substantia Ichtlyocollam re
ferre videntur, eosqve in jusculis dissolvunt, a exhibent iis,
qvi in castris venereis strenue militare cupiunt. Rogo, me
doceas, qvarum avium sint nidi, ubi inveniantur, et siqvae
alia habes huc spectantia, siqvidem neminem legi, qvi de iis
qvidpiam literis mandaverit. Vale, et importunitati ignosce.
Hafniae, 2I. April. 1648
DCCXCVI.
J. DE LAET
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Historiam Naturalem Brasiliae tandem tibi traditam gaudeo,
et mihi gratulor operam meam tibi probari. De Ximene

p.840
eqvidem saepe et serio cogitavi, sed semper me deterruit, qvod
sine iconibus minus gratum futurum judicarem;; Etenim, ut
nosti, peregrinarum plantarum descriptiones, qvas neqve vivas
neqve siccas habere possumus, parum utilitatis communi
vitae possunt adferre: acecdit, qvod nunc magna spes affulgeat,
nos Roma accepturos amplissimum promtuarium Plantarum No
va ispaniae. olim a D. Hernando Medico celebri, auspiciis
Regis Hispan. adornatum et ibidem impressum, de qvo aliqvandiu
frustra laboravi. Ex illo enim imenes ille pleraqve
sua hausit: qvod si ad manus meas venerit, denuo serio de il
lo cogitabo. Propter bellum in Brasilia a foedifragis Portugallis
illatum nostris, nihil eqvidem nuper ex illis regionibus accepi,
non enim alias praetermisissem te participem facere.
uid per ourisiam intelligas, cujus me tibi olim spem fecisse
memoras, haud eqvidem memini; Avohay Theveti qvid sit
novi; sed adhuc in eo sum, ut illud tibi et mihi conqviram,
neqve morabor, ubi acceperim, mittere. Nidi avium, de qvibus
scribis, ad nos afferuntur ex India orientali, ichthyocollam
referunt: dedi operam, ut cognoscerem qvales illi eslent;
et e duobus, qvi ibidem summa cum potestate praefuerunt, didici,
ad oram Indiae, qvae Coromandel vulgo dicitur, et prae
cipue Patanen, esse aviculas qvasdam, (qvarum tamen nomen
uti et nidorum non meminerunt) qvae e glutinosa qvadam
substantia, ut res ipsa docet, (nam nidorum illorum fragmenta
qvaedam ab illis acccpi, qvorum et te participem facere possum,
si desideras,) conficiunt nidulo: hemisphaericos, qvos
petris arduis et abruptis affigunt instar hirundinum, qvos indigenae
avellunt, et opulento commercio ad Sinenses et alios
mittunt. De facultatibus variant: alii enim aliqvid veneria
um illis tribuunt, alii non: diluuntur et coqvuntur in jusculis,
et materies cum sit glutinosa, furcillis decerpitur, et cum vo
luptate qvadam, ut ajunt, devoratur. Nomen autem avium,
ut jam dixi, ignoro; minimas esse testantur, a qvibus haec qva
liacunqve accepi, et in nidulis interdum visuntur plumulae et
interdum testularum ovorum fragmenta. Si qvid praeterea de
illis comperero, non sinam te illud ignorare: ab iis autem, qvi
illas regiones freqventarunt, discenda sunt; nam nihil hactenus
de illis scriptum vidi, qvamvis, ut audio, res ibidem vulgatissima
sit: Sed nosti illos homines tantum ad qvaestum attentos

p.841
esse. Propositum mihi aliqvid commentari de petreis plantis
et aliis qvae plantarum in modum in mari nascuntur. Bene
de me mereberis, si suggesseris, qvae tibi de illis observata.
Credo enim, litora et scopulos Norvagiae haud infoecunda illorum
esse. Paravi jamdudum Indiculum naturalium rerum,
qvae penes me sunt, qvem jam mitto, sed nondum satis per
fectum, qvia gravioribus occupationibus impedito, non licuit
omnia ea penitius excutere. Interea illo uti poteris. Volupe
autem erit freqventius literas a Te accipere, et si qva in re o
peram meam desideras, pro arbitrio tuo impera, habebis enim
me obseqventissinmum clientem. Salvere deniqve te et caeteros
amicos jubeo et inprimis Bartholinum: omnesqve vos bene
valere opto. Lugd. Batav. VII Julii MDCXLVIII.
DCCXCVII.
OLAUS WORMIUS
Johanni de Laet.
Pro transmisso indice rariorum tuorum maximas habeo gratias.
Complura invenio, mihi plane ignota; cujus generis
Lac Mariae, nisi sit illud, qvod Lac Lunae a Gesnero vocatur.
Haematitidis non nisi unam vidi speciem. Ovid Ardosia
Hibernica? Saragesso etc. Ourisia, qvam desiderabam, est a
Te sub nomine Hvititxil seu Tominei aviculae descripta. Si
qvae Tibi sit ratio avium exuvias a tinis et blattis conservans
di, rogo, ne me celes. Perierunt hoc pacto mihi aves elegantissimae,
et jam ruinam minatur Gvara Brasiliana, Avis
item Paradisiaca pedata, ut me haec res anxium et sollicitum
valde teneat. Nil prosunt Lupuli flores, nil absinthium, nil
fumus sulphuris, nil omnia alia tentata. Tu siqvid habes, rogo,
celerrimc communices, et magno me beabis beneficio.
Lignum, qvod Nephriticum vocas Brasilianum, notas nullas
habet veri Nephritici, nec enim aqvae inditum illam tingit, nec
colorem veri habet, qvod albicat, et leve; hoc nigricat, et
ponderosum est. Cur igitur titulo Nephritici dones, non vi
deo, nisi experimento didiceris, calculum pellere. De eo me

p.842
doce. Curam Ximenis, rogo, ne deponas. Tot annis nobis
spem operis Hernandini fecerunt Itali, sed ab iis, qvi inde ad
nos veniunt, intelligo, excusam saltem esse operis partem, eamqve
in claustris cujusdam Cardinalis (ni fallor, Caesii) ita
latitare, ut nulli inspiciendi, vel plagulam ex eo nanciscendi
detur facultas. Nescio, an invidia, an curiosorum animos
suspendendi amore, ita nos ludant. Si Tu de editione maturanda
certus sis, dic, qvaeso, qvibus id colligas indiciis; mihi
omnem spem adimunt studiosi inde ad nos venientes. Pro
Historia Nidorum Indicorum est, qvod maximas agam gratias.
Nidos qvidem ipsos habeo elegantes satis, tuaeqve descriptioni
respondentes, sed qvi me de iis erudiret, neminem praeter Te
hactenus invenire potui; non igitur aegre feras, si cam Epistolae
tuae partem Historiae Musei mei inseruero. De petreis plantis
nil mihi est peculiare; qvas teneam, ex Catalogo meo videre
poteris; qvarundam mihi copia est, ut, si desideres, earum
Te participem reddere valeam. Mirum, qvomodo ex duro
et solido lapide, radicibus intra cum non defixis, sed trunci
substantia ampliata, et fibris poris minimis insertis, crescere
qvaedam possint, atqve ita tenaciter saxis adhaerere, ut non
nisi vi (etiam exsiccatae) avelli qveant. Magis mirum, qva ratione
ex solido et exsucco lapide tantum trahere qveant alimen
ti, ut ad istam, qva conspiciuntur, magnitudinem assurgere
possint. Nec dicere possumus, per partium appositionem aug
mentari. Ex maris salsedine, spumositate et viscositate suc.
cum claborari necesse est, qvi se insinuet basi plantae, atqve
ita paulatim per totum corpus distribuatur, ut in alimentum
et augmentum sufficiat. Sed plana qvod ut plurimum conspiciantur
forma, ramulis non qvaqvaversum (ut in terrestribus),
ast ad duo saltem latera dispcrsis, nescio, an agitationi, qvae
a fluxu et refluxu contingit, adscribere debeam. Verum haec
longioris discursus et altioris sunt contemplationis. Sunt mihi
aliqvot exempla arboris marinae coralloidis a Clusio in Exoticis
descriptae, sed inter ea unum est, qvod aere udo et pluvio
sponte resolvitur, adeo ut rami decidant, et ad contactum in
magma qvoddam convertantur, qvod arguit, ex salina coms
pactum materia; qvae liqvore et aere humido dissolvatur. Exsiccavi
aliqvoties, sed redit ad pristinam naturam. Sapore etiam
est prorsus salino. Reliqvae vero ejus generis plantae nil

p.843
tale patiuntur. Dicere neqveo, qvam exacte nodi, qvi in ea sunt,
capita fimiarum referant diligenter intuenti. Haec scribenti mihi
obiter inciderunt: si specialius de tuo proposito, et de qvibus petrcis
plantis agere instituas, certior factus fuero, forsan erit,
qvod ad rem faciat. Crebrius ad Te qvod non scribam, facit,
tum qvod ad priores semper responsum exspectem, tum
qvod videam negligenter et tarde curari, qvae per studiosos miti
tuntur, cum, siqvid literis addatur, per ordinarios tabelliones
vix commode fieri possit. Mercatores nostri commdius rem
expedirent, nisi tam raro ad Vos irent, et Amsterodamum ubi
perveniunt, commissa ibi deponant, nec est, qvi Leidan ad
Vos transferat. Haec fusius, qvam putaram. Ignosce, si mo
lestus sum. Vale, 6. Sept. 1648.
KKK
DCCXCVIII.
J. DE LAET
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Accepi hodie literas tuas; qvas VII. Id. Septemb. ad me de
Adisti; et qvia is qvi mihi illas tradidit, indicabat studiosum
qvendam juvenem ad vos proficisci, nolui hanc rescribendi occasionem
amittere; praesertim qvia tandem nactus fui fructum
Avohay, qvem desiderabas; qvem huic epistolae includam. Video
te in Catalogo meo complura reperissc, tibi plane ignota: Fieri
potest, ut nominum diversitas aliqvam obscuritatem afferatque
nam mihi nondum tantum otii fuit, ut ea ad descriptiones ab
auctoribus fid dignis traditas examinarem. Ardosiae Hibernica
aliqvot frusta cum aliqva descriptione facultatum accepi; ea
ab illa, qva vulgo utimur in tectis aedium, neqve substantia
neqve colore multum distat, nisi qvod pingvior videatur et crassior.
Saragasse herba est mari innatans in diversis Americae ati
ve etiam Indiae orientalis partibus, qvam ad arenas et calculos
renum et vesicae movendos summoperc commendant. De
Avium exuviis conservandis qvod qvaeris, nullam eqvidem rationem

p.844
novi meliorem qvam flores lupuli, sed fingulis annis novi
adhibaendi sunt: Servavi eo remedio exuvias avium ad multos
annos, sed cum praetermisissem, candem jacturam passus
sum, de qva qvereris qvanqvam vereor, nt res ejusmodi tem
poris injuriam patiantur, qvicqvid coneris. Lignum nephritie
cum Brasilianum recte observasti diversum esse ab illo Nova
Hispaniae; est enim potius radix, verum ejusdem qvalitatis cum
illo ligno, ut a nostris in Brasilia est observatum: Reperies
illius deseriptionem in Historia naturali Brasiliae. imenis curam
non deposui plane, sed distuli, qvia nuper ad nos relatum
est, ea, qvae Romae diu edita suerunt, brevi proditura: Si autem
ea spes me fefellerit, deliberabo de eo qvod facto opus
erit. Historiam nidorum Indicorum tibi placuisse mihi gratulor,
uteris ea pro tuo arbitrio, neqve opus est, ut mei mentionem
facias, siqvidem aliorum fide ea tradidi qvae scripsi.
De petreis plantis nondum mihi licuit cogitare: habeo autem
qvamplurimas, et qvidem specie et substantia multum diversas:
qvaedam nim plane lapideae sunt, et marmoris instar percussae
tinniunt: aliae habent aliqvid lignei aut fere cornci intus;
praesertim cae qvae lapillis adhaerent ita arcte, qvasi ex il
lis enatae essent; cum tamen, ut bene observas, ex tam dura
et arida materia nutriri neutiqvam potucrint, multo minus cum
diversae sint substantiae, ex illis enasci. Extrahuntur autem etiam
ex ipso maris fundo, habeo enim arbusculam cum bolide
extractam, ubi mare ad sexaginta orgyias altum erat: cujus ini
terior pars lignea est, lpuma quadam purpurea instar calcis
succreta. Arcanum naturae et diligentius disqvirendum. Caeterum
llius (cujus truncum ambitu circiter duos pedes attini
gere scribis, et nodos ipsius simiarum capita aemulari,)
iconem eqvidem videre desidero. Si qvid sit, in qvo operam
meam desideres, impera modo, lubens paestabo. Salvebunt
amici mihi noti. Deum opt. max. rogo, ut Vos qvam
diutissime incolumes et florentes conservet. Lugd. Batav. II
Novembr. MDXLVIII.

p.845
DCCXCIX.
OLAUS WORMIUS
M. Lucae Bacmeistero.
Witebergam.
Tantas pro tantillo munere, non est, qvod agas gratias, mi
Bacmeistere. Tua mihi cum dudum perspecta sit integritas,
humanitas et benevolentia, in Affinis mei Motsfeldii commoda
prona, hanc mihi gratissimam esse, hoc ipso testatum
reddere volui; veterem enim ofsiciis adhuc te fovere amicitiam,
gaudemus omnes, operam vicissim daturi, hujus humanitatis
ut te nunqvam poeniteat. Eo vero fine potissimum
Dissertationem hanc tibi misi, ut qvaenam Philologorum vestrorum,
Clarissimi inprimis Buchneri, de ea sit sententia, comi
modius expiscari possem, qvod praestare ut haud graveris, amice
rogo, praesertim cum ab invidis apud nos lis mihi hac de re
mota sit haud exigua. Gallos et Italos supra spem expettus
sum amicos et faventes, qvod ex iterata editione brevi patebit.
vid vstri sentiant, exspecto. Vale, et affini ad honesta
tendenti consiliis sanis ne desis. Hafn. 26. Aug. 1642.
DCCXCIX.
OLAUS WORMIUS
M. Lucae Bacmeistero.
Agnosco, mi Bacmeistere, benevoli animi tui asectum,
Aqvem jam uberius doctissimarum tuarum Thesium oblatio
ne declarare voluisti; licet digne remunerate neqveam, exiguum
tamen Rosae nobilis, qvod mitto, munus animi in te
mei pignus tantisper boni consulas, rogo, donec occasio et fa.
cultas se obtulerit, officiis plenioribus eum uberius declarandi.
vod affinis mei commodis consiliis salubribus et opera faveas,
grati agnoscimus omnes, siqve occasio se olim ubtulerit, paris
tibi aut tuis rependendi, paratos invenies, Vale. Hafn. 29. Jan.
1644.

p.846
DCCCI.
Ex literis
GISLAI MAGNI
ad
Olaum Wormium.
* * *
Ego nunc Gluckstadium, ante mensem ex patria profectus,
tenso pede perveni, Franeqveram Frisiae et Lugdunum Batavorum
tuo ex consilio aditurus; unde, post annum unum aut
alterum, Musas Britannicas, per annum qvoqve freqventandas,
ac Gallicas deinceps, rei Medico. Philosophicae studiosam
operam navaturus, cum bono DEO cogito. Atqve id non
solius mci instinctu, nec fastu aliqvo aut insolentia aggressus,
verum certissimis rationibus Viro doctissimo Rev. Dn. Thorlas
co Sculonio, fautore meo inter summos eximio, inductus, qvod
scilicet pleriqve nostratium Theologicae operam eruditioni inprimis
atqve unice dare soleant, Ecclesiasticas prima qvaqve
occasione functiones ambientes; unde fit, ut Insulae nostrae politia
rerum atqve artium ad vitam oeconomicam feliciter ageni
dam necessariarum inscitia majore laboret qvam Ecclesia, qvae
semper et ubiqve bonis, iisqve multa eruditione ac fide praestantibus
viris probe munita, necdum iisdem orba, satis muls
tos ejus facultatis successores nutrire indies videtur. *** Glückstadii
Cimbrorum postridie Nonas Octobres anni 1642.
DCCCII
Ex litteris
GISAI MAGNI
ad
Olaum Wormium.
***
Amstelodamum cum d. 6. Novembris, itinere e patria bimestri,
pervenissem, aliqamdiu ibi substiti. Unde huc Lug-

p.847
dunum, cum primum potui per rerum mearum rationem, me
contuli, moram hic facturus futurum in autumnum; donee
Gluc stadium ad nonas Septembres, literasa meis excepturus
proficiscar; interim hic loci rei Philosophicae operam, pro ingenii
sorte, bono cum DEO navabo. Hospitio fruor honesto
et commodo, de qvo mihi prospexit praestantissimus Vir Erasmus
Brochmannus, qvem ad vos bonis avibus propediem rediturum
arbitror: Juvit humanissimus ille me, qvibuscunqve
indigebam, opera, re, consilio. *** Lugd. Bat. ipsis Cal. A-
pril. stil. nov. an. 1643.
DCCCIII.
OLAUS WORMIUS
Gislao Magno Islando.
Leidam.
Hasce ad me nuper transmisit Arngrimus noster, ad te ut di
rigerem; cumqve incertus essem, Lugduni Batavorum an
adhuc haereres, Bremero curandas tradidi. vod nihil hoc anno
aut a tc aut Parente tuo acceperim literarum, facile conjis
cio causam esse, qvod proximis tuis respondere neglexerim.
Jam igitur otficio satisfacturus, tibi gratias ago, utqve pristinum
in nos animum haud deponas, rogo. Unum est, qvod
jam velim: Si Lugduni Batavorum adhuc sis, convenias, qvaeso,
meo nomine, Clarissimum Virum Dn. Johannem de Laet,
Historiae Americana auctore, ac, praemissa officiosa salutatis
one, qvaere, num literas, qvas mense Julio per Studiosum
qvendam Argentinensem ad ipsum scripsi, acceperit. De ipsius
fide dubitare me facit diuturnum silenrium. Si intellexerit,
te Islandum esse, adventus tuus ipsi futurus est gratissimus,
qvoniam scio esse, de qvibus tecum conferat tam de lingva vestra
qvam de Gronlandia. Vir est ut eruditissimus ita humanissimus,
mihiqve amicissimus. De hilosophia Cartesiana si, qvid
nobis exspectandum sit, resciveris, mone. Audio, te Angliam
cogitare; sed cave, ne praesentissimo te exponas periculo,
siqvidem Anglis nobiscum jam haud bene constat. Qvae apud

p.848
Vos nova edantur aut cudantur, data occasione, si monueris
gratam rem praestabis. Vale. Hafn. 28. Octobris 1643.
DCCCIV.
Ex Litteris
GISLAI MAGNI
ad
Olaum Wormium.
* * *
Lugduni Batavorum cum hyemassem, mense Majo proximo
in Angliam me contuli, unde post menses duos Roterodamum
reversus, praestantioribus interim, qvibuscum mihi familiaritas
Lugduni fuit, salutatis, per has ferias Academicas subsistere
apud amicos Roterodamenses decrevi. Feriis vero exactis,
nisi parentes alias per literas rebus meis prospexerint, sub
autumnum redire Lugdunum est animus. Non tamen certo
mihi constat, an per hostem in Dania Societati Islandicae, anno
vertente, negotiari in patria tutum fuerit. qvae res si minus prospere
confecta, qvas a meis literas sperem, nescio. atqve id
eo minus, qvod qvi eo proximo vere profecti fuere Britanni,
ab Hibernis nomine sui Regis, in patria mea occidentali, capti
sint omnes, et in Hiberniam deducti publica in vincula sint
conjecti: in his, qvi hanc sortem sunt experti, populares mei
nonnulli, partium Angliae, qvae Senatui Regni seu Parlamentis
student. jam pridem facti asseclae. Per moram hanc Lugi
dunensem, operam qvandam philosophiae ac lingvarum studio,
navavi, directore Clarisi. Jacobo Golio, Matheseos ac ingvarum
orientalium Professore; sub qvo mihi Mathematicum per hye
mem fuit collegium. Tanta me humanitate complectitur exi
mius ille Vir, ut mihi nihil non indulgere videatur. Humani
tatis vero tuae consilium de rebus meis et studiis, et submisse
peto, et fidenter exspecto, certo confidens, plurimo, ut solet,
mihi non minus usui qvam honori futurum. Interim anno futuro,
modo per hostem liceat, in Daniam, indeqve in patriam,
si tibi ita videatur, cogitavero, * * * Roterodami 3. Idib. Aug. anni
MDCXLIV.

p.849
DCCCV.
OLAUS WORMIUS
Gislao Magni Islando.
Leidam.
Tuae Roterodami 3. Id. Aug. datae, 7. Octobr. probe ad
me sunt delatae, qvae vel eo nomine gratae mihi fuere,
qvod et de publicis et privatis rebus certiorem me reddiderunt.
Sub optimo praeceptore D. Golio Philologiae et Mathesi qvod te
tradas, rebus tuis haud male consulis. via vero decretum
tibi hac hyeme Lugduni persistere, perge qvo coepisti pede,
nec instituti poenitebit. Ovod si reditum ad nos circa futurum
ver mediteris; spero te hinc salvum navibus nostris in parriam
redire posse; Nisi aliter parenti tuo visum, qvod ex ejus literis
procul dubio jam intelliges. vae hoc anno Islandiam hinc
petierunt naves, sine omni impedimento magna ex parte inco
lumes redietunt Et jam in pacis negotio toti sunt apud nos
Legati allici et Belgici, qvod omnes speramus finem hab iturum
exoptatum. Ovod si occasio et res tuae ita ferant, Virum
Ampplis. Dn. Joanncm de Laet, Americanae Historiae auctorem,
amicum meum honorandum, officiose saluta. Forsan
erit, qvod tecum de Lingva agat vestra, cum occupatum eum
sciam in eo studiorum genere, qvod Lingv Islandicae cognitionem
ex parte reqvirat. Ab eo indies qvaedam exspecto, qvae
meo destinavit Museo. Si redeundi ad nos stet sententia, ante
abitum ipsum visita, ut si qvid ad me velit delatum, per Te
fiat. Vale. 9. Octobr. 1644.
KKK
KKK
DCCCVI.
GISLAUS MAGNI
D. Olao Wormio.
Insignem jam addidit Exccllentia tua cumulum in congressu
proximu veteribus suis erga me benefciis, qvorum in vita

p.850
dememinisse ipsa vetat, si qvae sit inter homines, humanitas
et gratia: etsi multu abesst, ut meritis aut gratiis aut officiis
praestandis sim, ut cujus facultatem tua benevolentia exsuperat
omnem. Attamen pro tua salute et prosperitate, indefessa ut
mea, ita omnium bonorum vota in hac patria mea insula, ut
coelo et solo trigida, animis tamen et precibus calente nec pa
rum fortassis valida, aetatem vigebunt.
Multis jam immorari prohibct praesens temporis angustia,
qvae me, a longiori in borealem Istandiam itinere, reducem
domum ac pluribus scribendis rctrahit. In portum optatum
Acerorensem salvi appulimus die 6. mensis Julii, contigitqve
mihi Parentes et cognotos, laresqve patrios sartos salvos visere.
Vidi et patriam majori in flore et rerum successibus trans
qvillioribus, qvam antehac meminerunt octogenarii: Politiae
et Ecclesiolis itidem si unqvam bene, nunc temporis nec male
est. Valent qvam optime Proceres nostri et rerum Curatores.
Animo qvidem certo mihi propositum habui, majorem Islandiae
partem hac aestate percurrere; sed me detinuerunt, qvos
conveni, fautores et amici. Interim certior factus sum a fide
dignis, plurima hic nasci, atqve gigni, qvae, si terra mariqve
justa adhibita diligentia ptudentiaqve qvaerantur, majori emoi
lumento futura sint et Regiae Majestati, et Patriae atqve Socie
tati Islandio Danicae. Indicia accepi locorum, ubi exstare ferunt
Argentum, Cuprum et Mercurium vivum. qvae tamen
loca 1on acccssi, nec oxperimentum cepi: id qvod negotii hoc
anno obeundum restat. Loca ferri feracissima permulta mih
sunt designata. Salis excoqvendi e marinis aqvis commoditas
rem et occasionem, satis commodam habemus, ut et aqvas satis
salsas,; qvod extra dubium est positum, qvamvis in praesenti
oculatam fidem ejus facere non potuerim, propter illa,
qvae obstabant, negotia. Probatum est solum nostrum et humum
ad colcndum esse aptissima; qvare jam id negotii tandem
nobis, cum caeteris, qvae ad hominum et patriae cultu
ram, atqve ad honeste et placide vivendum, pertinent, suspis
ciendum erit. Mitto nunc Exc. Tuae frumentum Islandicum,
stipulasq ve cum radicibus et culminibus, qvo videre possis is
psius magntucdinem; sed semina tota, in itinere, qvo adlata
ad mie sunt, deciderunt. Est nobis in animo ea hic srere, pei
ticulum facturi, num debitam maturitatem nanciscantur intra

p.851
aliqvot annorum spatium, ut et ob nativ consvetulinis qvalitatem
opinio. Huic frumento adjuncta est substantia qvaedam
mineralis, ex sulphuris todinis petita, qvam nostrates Salnitrum
vocant; sed ego vitriolum puto, eo qvod ab hujus rei
peritis in exteris inaudivi, nunqvam nasci nicrum cum lulphure,
sed vitriolum qvam freqventissime et familiariter. Subitantia
haec adeo usqve est permeans et penetrans, ut qvae crudum
corium trium horarum spatio magna ex parte penetravit,
et penetrando depurata est qvasi per cribrum, et postea in aeris
contactu coagulabatur et concrevit. Hanc matcriam crudam
misi, qvam ob angustiam temporis prae parare non potui. Sulphuris
nostri praeparati nobis et depurati experimentum mit
to; respondet hoc per omnia Italico sulphuri in Hollandia
praeparato, qvale in Pharmacopoliis pasuim in oblongam for
mam fufum divenditur. Hujus frusta mitto tria, rotundae
formae et minutioris qvantitatis; qvartum adfert secum mercator,
Petrus Johannes, hospes meus antehac, et hoc frustum
formae maoris ac itidem rotundae apud ipsum sumas qvae so
reddito ipsi uno ex minoribus illis. Ipse qvoqve hujus rei negotium,
apud suae sortis homines et Societatem Islandicam, urgebit.
Reperitur hoc sulphur qvatuor in locis in hoc insula,
qvod si effodi et tundi debeat, magnis id indigebit sumtibus,
labore, industria et periculo. Horum locorum unus ad Patrem
meum pertinet, reliqvi tres sunt in fundis Ecclesiasticis. Qvare
submisse velim rogatam Tuam Humanitatem, velit nostro
nomine, parentis et meo, apud Regiae Maj Dnum Cancellarium
experiri, de privilegio et concessione, qva solis nobis, Pa
renti meo et qvibus ille id sccum permiserit, liceat hoc sulphur
effodere, et praeparandum ac Reg. Majestatis Ministris, (qvos
secundo ab hoc anno futuro, vi hoc sulphur coemant, huc
mitti rogamus,) divendendum curare. Velit etiam Serenissima
Reg. Maj. certum pretium huic sulphuri, tam non fuso, qvam
fuso, qvanti aestimabitur et valebit, statuere. Nos vero vectigalis
loco Regiae Maj. vigesimam partem ex isto sulphure,
qvod Ejus est, aut qvod ex fundis Regis vel Coronae, ut vo
cant, qvotannis effoditur et praeparatur, trigesimam vero ex
hoc, qvod est in fundis Ecclesiasticis, prompte solvemus. Centum
autem pondo veneunt in follandia, sulphuris incocti seu
uon fusi, imperialibus qvattor. Sed nos hujus pretii dimidio

p.852
contenti erimus, ita ut 1o pondo apud nos vencant imperia
libus duobus, sulphuris non fusi, sed tamen loti et sicci. Verum
fusum et praeparatum qvanti veniret, rogavi Mercatores et
amicos nostros, ut inqvirerent cjususitatum pretium in Hole
landia; nam etiam aqviescemus dimidio ejus pretii: Sed certum
est, hoc carius vendi, qvam non fusum Sic et vitriolo
certum ut statuatur pretium, rogamus: opinor illud eodem
divendi, qvo sulphur. Mos fuit antehac, ut toti plebi esset
copia qvaerendi et vendendi sulphuris hujus; id qvod nunc ami
plius fieri non potest; nam longe melius consulitur rebus vulgi,
si a tali opere cohibeatur: nempe qvod vulgus omnia alia
sua opera intermittat, certitudine hujus captum. Si praeterea
impetrari posset generalis illa commissio, qvam antea, incertus
de parentum voluntate, qvaesivi, nunc autem voluntate atqve
consensu Parentum et Optimatum aliorum Patriae instructus
atqve animatus, iterum serio etiam atqve etiam rogo, si
ulla sit reliqva ejus impetrandae spes, foret res longe gratissima.
Atqve si dari posset mandatum vel commissio mihi generalis,
publicae curae de singulis, qvae posthac nova in usum Patriae
huc inferantur, inveniantur aut instituantur, maximo id mihi
mihi honori et gratiae ducerem; atqve co ne sibi devinctum
magis ad omne studiorum genus haberet Humanitas Tua: ids
qve aeternum nos et tota Patria Tuae Hum. deberemus.
Raptim Munkatuera Erafiordensium in Islandia boreali d.
13. Sept. ann. 1646.
KKK
DCCCVII.
OLAUS WORMIUS
Dn. Gislao Magni.
Munckatueram Islandiae.
Gratum mihi fuit, ex litteris tuis intelsexise, salvum et
incolumem te in Patriam appulisse, amicos et cognatos
totumqve Patri statum in meliori conditione offendisse; gratius
vero, te varia, metallica attingentia, invenisse, qvibus et

p.853
Respubliea Islandica locupletari, et mercimonia incrementum
capere valeant. vod mittis frumenti nomine, frumentum
non est, sed earicis species in arenosis apud nos freqvens; semen
vix farinam idoncam suppeditabit conficiendis panibus;
tentare interim licet; a nostratibus tanqvam nullius valoris
spernitur. Ovicqvid a te inventum anno praeterito, id indicare
haud graveris, et specimina, qvae habes, transmittere.
Transmissum corpus minerale ego, qvod majorem affinitatem
cum vitriolo qvam cum nitro habere video, puto esse Mqsi aut
Sory veterum, ex qvo procul dubio levi artevitriolum erues. Sulphur
transmissumMercatores nostri vald elevant, et operibus mi
nus aptum judicant, saltem, ut puto, qv ita minori pretio
obtineant. Ego svasi, in Belgium ut mitterent, Mercatorum
ibidem expiscaturi de eo sententiam. Ex tribus, qvae misisti,
frustis unum saltem accepi. Privilegia, qvae petis, aegre obtinui;
restiterunt enim, a qvibus maximum speraveram patro
cinium. Sed Secretarius ragius, me non urgente, negotium
expedivit. Mitto igitur Tibi et Parenti Diplomata Regia
simul ac literas Secretarii ad Parentem tuum, qvibus humillis
me ut respondeat, necessum est. Nescio, an Praefecto vestro
omnia tuto credi possint; siqvid sit peculiare, per me expediatur,
et operam offero. Sulphur non fusum plane respuunt Mercatores
nostri, fusum vilipendent, qvod plus lucri reliqvae merces
reportent. Puto, Diplomata et Privilegia Regia ad tuam voluntatem
esse consignata, qvamvis non sine labore rem eo perduxerim.
Exspecto jam specialem omnium, qvae invenisti, recensum,
ut Patronis nostris ea, qvae grata sint, de Vobis referam,
ac favorem jam impetratum conservem. Tu porro amare
perge. Hafn. 9. Maji. 1647.
DCCCVIII.
GISLAUS MAGNI
D. Ol. Wormio
***
Pro insigni illo et nunqvam non venerando Excell. Tuae favore
et molestiis, in procurandis meo nomine illis, qvae

p.854
anno superiore rogavi, Regiis diplomatibus, susceptis, gratias
summas et humillimas ago, tantas qvidem, qvantas poslum,
non qvantas debeo. etc. Mandato Regio de inqvirendis is, qvae
tandem suo tempore Regiae Maj. usui et hujus insulae emolumento
inservire valerent, subjectissime, statim atqve illud accepi
in fro generali, una cum Excell. Tuae literis, ego parere
coepi. Atqve iter sumsi ex Comitiis qvinto die Julii, per totam
fere Islandiam meridionalem, rerum naturalium indagandarum
ergo; qvod iter septem hebdomadarum spatio confeci. Postea
vero per semimensem partem Islandiae nostrae septentrionalem
peragratus sum, oh idem inqvisitionis negotium. In qvis
bus itineribus et in qvibus locis qvaecunqve inveni, qva par
et observantia, adjuncta Schedula signifieare tibi statui. Res
lationes, qvas Regia Maj. dare me jubet et Arehivis suis reponere,
vel ad arcana Cancellarii transmittere, hoc primo anno
referre non potero, sed anno demum futuro, si DEus valetudini
pepercerit, et singula qvae transmittenda, per responsa abs
te cognovero, ac opera instituta fucrint. Interim hae consignationes
per literas alphabeticas, in praesenti elationum lo
co sunto. Ovod si istae vero Relationes magnopere desiderantur
a superioribus, pud illos hac de causa me excusare digi
netur Excell. Tua I. qvod qvae hoc anno inveni, magna ex
parte ignota nobis sint. 2. qvod hac aestate, post illud inqvisitionis
mandatum a Reg. Maj. clementissime mihi communicatum
qvam fuit, in itineribus totus fui ob idem negotium.3.
qvod opera nulla adhuc sunt instituta, sed jam propediem illa
qvae circa res notas versentur, instauranda, ut anno futus
ro mercimonia illis locupletari possint, et ex parte naves onerari,
ut sulphure, sale, vitriolo, nitro et aliis. Ex his, qvae
jam dixi, experimenta nulla cum reliqvis, qvae mittuntur, dare
potui inpraesentiarum, nimirum ideo, qvia jam primum
heri ex itinere domum reversus sum, navi jam postrema velis
et ventis accincta. Interim illa anno praeterito probavi, et
tacili artc praeparari curavi et clicui. Mitto jam Excell. Tuae
semitonnam rerum naturalium experimentis, qvae hoc anno
domi et foris nactus sum, refertam, singulis speciebus papyro
invlutis, et per literas alphabeticas locis, ubi inveniuntur,
consignatis, qvam consignationem Relationum loco hujus ani
ni sumas et excipias, rogo: anno futuro, volente DEO, plura

p.855
et majora transmissurus cffectorum etiam in his utilibus
novis rebus, qvas adjuncta schedula indicat, Relationes dare
cogito. Exspecto tuam ad haee singula, nunc missa, responfionem,
cujus nominis, naturae, usus atqve valoris sint, ex
promisso tuo, nec non qva arte tractari debeant. Fortassis
DEus nostris fessis et propemodum collapsis rebus per tuum
patrocinium et operam opitulari et subvenire velit. Talem e
nim vultum et faciem prae se ferre mihi jam videntur apud nos
res omnes, ut cum bono DiO et ope indulgentis Magistratus
gravissimarum calamitatum finem brevi atcingant. Cptis no
stris plurimi, vel certe omnes in patria optimates, qvod sciam,
favent, inter hos praecipuus Dn. Thorlacus Sculonius, Septentrionalis
lssandiae Episcopus meritissimus, Vir pietate et sincero
benevolentiae in bonos omnes et inprimis in patriam affectu conspicuus.
Hcc anno triginta plantarum peregrinarum, in Dania
tamen vulgatarum, spec es scvi, in hortulo, qvem in Munchatueta,
domo et claustro Regio, exstruxl, nec non plurimas
plantas nostrates, qvarum qvaedam specimina Tibi mitto: inter
illas caricem illam, vl gramen marinum consevi, et frutices
nostros betulae et salicum ramos, qvo in arbores exsurgant,
plantavi, periculum faciendi causa: qvae omnia optime proveniunt.
Adeo ut satis jam probatum habeam, plurima, qvae ad
vitae necessitatem saltem, si non ad delicias, pertinent, hic
nasci posse et germinarc, si colantur. Hoc anno et plura et
majora plantarum vestrarum semina, mihi per Mercatorem
adlata, plura haec inter etiam nostrarum herbarum adjuncta et
collecta, totis in agris jam conseri curamus. Ex do-
mo Regia Munkatuera in Islandia septentrionali d. 16. Sept.
1647.
KKK
KKK
DCCCIX.
OLAUS WORMIUS
Petro Charisio.
Aurelias.
Amoris et benevolentiae plenas tuas accepi circa finem anni
praeteriti. Non ct, qvod te eo nomine maceres, qvod

p.856
in itinere perierint chartulae meae. Ferenda, qvae mutari non
possunt. Salmasii in Solinum exopta veram Commentarios, sed
idem metuendum periculum, si a vobis huc ablegatur. Ovae
per Hammerum ex Belgio misisti, probe accepi, elegantia, rara
et mihi grata, pro qvibus gratia ut ago maximas, ita, ut
referam aliqvando, allaborabo. De transmissa Planta Fumas
na non habeo, qvod dicam; cum rei Botanicae peritis de ea
conferam, si qvid rescivero, faxo scias. Monumentum illud
Gothicum, de qvo tecum egi, reperitur prope civitatem de
Loches provinciae Turonensis ad flumen d Indre; Abbatia enim
ibidem Beaulieu dicta; pyramidem tenet IO. aut I2. ulnarum
altitudine, in qva literae hae extant Gothicae; qvod fusius expositum
invenies in libro, Les Antiqvites et Recherches de France
dicto, pag. 520. Hujus delineationem si procuraveris, rem feceris
gratissimam. Prodiere jam Monumenta mea, qvorum, si
commoditas daretur, lubentissime mitterem exemplum sed
differre cogor, usqve dum se melior obtulerit occasio. Annum
hunc novum tibi precatus selicissimum, valere cum uxore et
familia jubeo. Hafn. 7. Jan. 1643.
DCCCX.
OLAUS WORMIUS
Laurentio Bordingio,
Arhusiam.
Studium tuum et industriam in iis procurandis, qvae bonum
spectant publicum, Patriae praesertim famam et honorem,
non possum non laudare, mi Bordingi, qvam vel ultimis hisce
testatam mihi reddidisti. Perplacet Vedelbyense Monumeni
tum, qvod integrum inscriptione nitet; perspicua satis appicta
crux, si ejusdem cum literis aevi (devo tamen valde dubito)
Christianismum redolet. De voce 3P alibi meam aperiam
mentem; invenio enim socios sic dictos. Difficulter admodum
ex Arhusiensi nos extricaverimus, cum fragmentum
saltem sit superiori et inferiori parte mutilum. Interim ex
vetustioribus fuise scriptionis series et ordo docere videtur, qvi
ad #boustrofhdo!n veteribus dictum referri posse videtur, de

p.857
qvo consule Literaturae nostrae Cap. 25. De origine, constituti
one ac tempore fundati coenobii Arhusiensis si qvid cognoveris,
communices, rogo. Erunt procul dubio in ejusdem Archivis
Diplomata et alia, qvae haec docere valeant, modo lustrandi
detur facultas. Si valetudo Episcopi permitteret, tibi forsan
ejus rei documenta suppeditare poslet indubia. Vale, et porro
conatibus tuis publico prodesse stude. Hafn. 11. Jan. 1643.
DCCCXI.
OLAUS WORMIUS
Laurentio Bordingio.
Arhusium.
Mitto tibi Magnifici Cancellarii literas ad Regium Districtus
vestri Praefectum, tibi de curru et necessariis ut prospiciat
in Monumentis priscis eruendis, qvin facturus sis, ut
tuam non desideremus industriam, nullus dubito. E re foret,
ut praesens ei literas exhiberes, qvo de toto negotio et instituto
tuo eum plenius erudire posses. Spero, eum conatibus
nostris fauturum. Audio, monumentum elegans Regis Hiarni
extare in Hiarno; eo si tendere lubet, ad Consulem Hottersnensem
Ernestum divertere poteris, qvi tibi omnem operam
et auxilium hic pollicitus est. Audio Erasnum Testrupium
civem vestratem raras qvasdam piscium et aliarum rerum
obtinere species, qvae meo inscrvire poterunt Museo; qvia earum
per internuntium mihi spem fecit, convenias qvaeso
et promissum urge. Si difficilior sit, vide, qvaenam et qvalia
sint, qvae tenet, et proximis indica, an operae pretium
facturi simus in iis eruendis. Vale, et, ut tuam hic experiamur
industriam, cura. m. Septembr. I643.

p.858
DCCCXII.
LAURENTIUS BORDINGIUS
D. Olao Wormio
Hafniam.
Vir Celeberrime, Fautor et Patrone meritissime. Sesqviannus
est, et qvod excurrit, ex qvo, relictis patriae oris, ad
exteros abii, Ephori et #o (dhgou_ munere apud Nobiliss. Magni
Cancellarii filium functurus. Ex eo cur nullas ad te dederim,
causae fuerunt multae et praegnantes. nam ut tacea,
me nondum invenisse, qvo curiositati tuae, in conservandis a
vium plumis, qvas in Museo tuo instructissimo servas, latist
facerem alia superfuit non minus difficilis, propter qvam hasce
differendas censuerim. Magni certe laboris est ea sibi comparare
qvae muneri alicui recte administrando inserviant. Sed
hic opus, hic labor, judicium de semet ferre, et ad hoc vel
illud munus aptum vel ineptum se profiteri. Duo enim hic occurrunt,
e diametro sibi contraria, Conscientia nimirum, eJos
vis, ut dicitur, tabulis, testis haud fallax; et proprius nostri amor,
sibimet ipsi non raro palpum obtrudens. Illa nos monet,
ut ad rem gerendam accedentes, caueamus, ne id modo
consideremus, qvam illa res honesta sit, sed etiam ut has
beamus efficiendi facultatem: Hic animum de gradu suo dejicit,
ut qvod aeqvum rectumve aut sincerum sit, nec videat,
nec intelligat. Tenet cum qvippe amabilis qvaedam insania,
et favet ipse sibi atqve plaudit, blando errore seductus. Hinc
nalcitur OA Palaemonis istius ac Suffeni longe insolentior,
qva nimium nobis tribuimus, aliis sua detrahimus, adeoqve
ad dignitatem non nisi per indigna ducimur. Hanc eqvidem
ceu scopulos, naufragium sano mentis judicio minitantes,
sedulo evitare adlaboravi, et ingenium meum probe noscens,
acrem me vitiorum ac virtutum mcarum judicem praebui. Unde
nec laudem cujusqvam, nisi approbante Conscientia, admisi,
nec malignas invidentium opiniones qvicqvam moratus sum,
certus me satis fiduciae in bona conscientia habuisse. Hac via
ad gloriam grassari in animum induxi. Neqve aliud huic rei obtinendae
deesse videbatur, qvam ut crtum itae genus deligeretur.

p.859
In qvo qvam anxius, qvam dubius fuerim, paucis
vix dici potest. Aliud enim natura, ald fortuna suadebat.
Hic aqva haerebat: ad Medicinam ingio et natura, ad ITheologiam
lortuna mc trahente. Sed vicit tandem fortuna, cu.
us partibus fa vebant parentum ac meliorum amicorum preccs,
qvibus refragari summa mihi scmper religi fuit. Accessit divina
vocatio, qva praecipue motus, sacrae Theologiae studio me
totum consccravi, in qvo qvos fecerim progrcessus, aliis potius
judicandum relinqvo, qvam ut de me temere qvicqvam
depraedicandum suscipiam. At non omnes, qvi in hoc stadio
ac studio versantur, eandem sortiuntur functionem. Ovidam
in Academiis Doctores audiunt, nonnulli in Ecclesiis verbi Divini
praecones; alii alias, licet infcriores, occupant cathedras,
Lectorum Theologiae titulo clari. Inter hos, si DEOet Magistratui
visum fuerit, nomen mcum profiteri non detrectarem,
cum id munus et naturae meae et aerati voqve convenientissimum
deprehendam. Non ignoro gloriam recte factorum comitem
esse, eandemqve a bonis viris non esse repudiandam; ego nihilominus
ea mente eaqve natur semper fui, qvi summos in
Republ. honores nunqvam exoptaverim, mediocrem a DEO
fortunam precatus, lautiorem aliis nunqvam invidens. Scio
namqve qvam mihi domi curta sit supellex, et expericntia dia
dici humillima qvaeqve esie tutissima, optimeqve cum vivere,
qvi bene latet. vid 8qvod ejus jam aetatis sim, qvae post
multos eosqve gravissimos labores exantlatos, honestum otium
immodicis honoribus et, qvi eos conseqvuntur, laboribus praeferat.
Non qvod labores effugere ant compressis manibus otiosus
sedere cupiam, sed ut in co vitae generc aetatem transigam
in qvo intervalla negotiorum dulcissimo literarum otio dispungere
liceat. His diligenter mecum expensis, orationem mcam
ad te, Fautor optime, convertere sustineo, summis a te precibus
contendens, ut pro ea, qva me semper prosecutus es, benevolcntia
Magnif Dn. Cancellario me de meliore nota commendes,
singulariqve tua facundia ac dexteritate apud eum obtineas,
ut, si forte Lector Iheologiae aliqvis, vel Otthoniensis,
vel Roschildensis, vel alius loci, sive ad meliorem
reqviem, sive vocatione ad honoratius munus transferatur,
in ejusdem locum ego substituar. Et, si nondum exspiravrit
tempus, qvo mea, in filio conducendo, opera uti Cancellarius

p.860
decreverit, vicem meam suppleat alius, qvi eo munere
dignus aestimetur. on improbabis, spero, Vir Clarissime,
qvod tam audacter te mpellem. Neminem enim habeo, cui
id negotii tutius meliusve posum committerc. ippe novi,
qvanta sit tua apud omnes bons, magno tuo merito, auctoritas,
qvantumqve tua valeat apud Ma. Dn Cancellarium intercessio.
Et quae a te antca benivolentiae testimonia accepi, mihi non levem
faciunt spem, te vota mea benigne suscepturum, facturumqve
ut ex tuis literis resciscam, qvem eventum honestum illud ac
pium justumqu mstitutum meum sortiatur. vod si a te, Praeceptor
aetatem honoratide, impetra vero, meam non modo hac in
parte felic itatem tibi acceptam feram, sed etiam omnia, qvae te
velle et ad te tuosqve pertinere arbitrabor, studiose ac pro virili
curabo. Vale, Virorum optime, atque publico multorum tuorumqve
privato bono in multos annos supersis, Ita vovet qui
Te tuasque virtutes
suspicit, colit, admiratur
L. BORDINGIUS.
Aureliae ad Ligerim 16. Maji
1649.
P. S. Excellentissime Vir. Ut totam mentis meae sententiam
in sinum tuum refundam, liberrime quod res est, edicam.
Ego sane nullum certum locum seligo, in quo vivere praeoptem.
Verum, si optio mihi data esset, Aarhusium prae caeteris deligerem,
in qvo, qvod reliquum est vitae, transigerem. Nec mirum. Is
enim locus est, in qvo primum auram vitalem hausi, et qvem
ctiamnum incolunt multi praestantissimi viri, sangvinis et amicitiae
necessitudin mihi conjuncti. Et qvonam me gaudio perfu
sum iri existimabis, si cathedram illam conscendere mihi liceat,
qvam avus meus paternus, cujus nomen refero, doctrina, pietate
atque industria sua olim cohonestavit? Ut nihil dicam de avunculo
meo, Dn. M. o. Cregio, et de eo, qui eandem jam
plusquam sexagenarius occupat, utrisque Praeceptoribus meis
grata memoria celebrandis. vorum merita ac virtutes magnum
mihi stimulum adderent, ad spartam illam, si aliqvando legitime
vacaverit, pro modulo ingenii digne exornandam. Ego vero
omnia providentiae Divinae resigno, ucqve alitcr ds me rcbusque

p.861
meis statuendum judico, quam uti Divina voluerit co,
cui me omniaqve mea commendo. De plumis avium conservandis
nihil habeo notatu dignum. Est Aureliae Canonicus qvidam,
nomine Tardificus, cujus Museum res nonnullae aftabre factae potissinum
commendant Hahct etiam aviculas qvasdam ex India
deportatas, qvarum plumas eo, qvo hi praescripsit, modo,
(mirum in modum conservat. vae conservandi rationum in
patria nostra valitura sit, eventus docebit. Iterum valc, Cl. Vit
a Nob. Sehestedio officiose salutatus. In amicis nostris omnibus
ac singulis salutandis sis mihi vicarius, quaeso, mihique faers
Perge.
(*) Adjecta schedula haec exhibebat:
Il faut mettre parmy le plumes du sublime avec poivre broy
et du pyrestre, toutes choses fortes, afin de faire mourir les vers,
qui pourroyent engendrer vermine et corruption.

KKK
DCCCXIII.
LAUR. BORDNGIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Celeberrime Vir, Fautor ac Maecenas meritissime: Ut tua in
me beneficia quotidie augescunt, ita animus meus nullo non
momento in eo occupatur, ut ca non modo sedulo expendat, sed
ut aliquod post sc relinqvat pietatis et gratae nemoriae vestigium.
Semestre est plus mimus, ex quo literas Magnif. Dn. Cancellarii
accepi, x quibus cognovi te non minori studio, meo nomine,
apud ipsum egise, quam si ad te ipsum res illa pertinuisiet.
Magnum certe benevolentiae tuae indicium, quo me adeo obstrictum
tenes, ut res nulla sit, quam non tua causa me suscepturum
promittam. Bimestre hic etiamnum consumere statuimus, non
sine praegnantibus luculentisqve rationibus. Habeant suas laudes
caeterae Italiae urbes, sed Roma semper, ut caput Imperii ac scientiarum
sedes, inter illas jure eminet meritissimo. Accedit Sum.
mi Pontificis ergaexteros utriusqve religionis huianitas, nec non
indefessa Illustris Equitis Casiani e Puteo, ac Reverendi Dn. Luae

p.862
Holstenii rebus nostris inserviendi voluntas ac studium. Qvae
causa est, cur illam prae caeteris elegi, in qva hyemem transigere
constituerim. Adventante vere, per Etruriae tractus, Venetias
revertemur, ut commode tandem iter in Germaniam instituamus.
E Germania in Galliam redire animus est, ac, perlustratis optimis
inferioris Germ niae urbibus, penates patrios cum bono Deo
revisere. Vidimus nic, quibus ceremoniis Portam, ut vocant,
Sanctam Pontifex aperuit. Res majoris est samae, quam fidei,
nec digna, cui tantum temporis atque itineris impendatur, nisi
ab opinione, nedicam superstitione, hominum cumulum laudis
mutuaretur. In rei memoriam moneta excusa est, cujus unum
mihi reservatum exemplum habeo, tuum aliquando futurum.
Vivit adhuc et valet Athanasius ircherus, qui opus Musscum
nuperis diebus in lucem edidit duobus voluminibus, quod non
modo ob auctoris ingenium sed etiam ob summam artis perfectionem,
inter doctos omnes punctum tulit. Oedipum Urbis meditatur,
quem rogatu nonnullorum, ut ait, ac consensu Pontificis
Imperatorisque, Reginae Suecorum dicare ac consecrare in animum
induxit. Vir ingenii supra aevum atque in rebus occultis
inveniendis disponendisque sagacissimi, cui omnes harum rerum
aestimatores seculum, imo aeternitatem precantur. Est qui Vitas
Pontificum ac Cardinalium promittit, Ciacconium caeterosqve in
nonnullis falsi convicturus. Frontispicium libri luci exposuit
Typographus, celato nomine auctoris. De caetero te, Vir Cla.
riss. enixe rogatum volo, me porro amore tuoqve favore proseqvi
pergas. Vale ac vive feliciter, publico multorum tuorumqvc
privato bono. Properabam Romae, pridie qvam Neapolin proficiscerer,
qui erat mensis Febr. IV. an. MDCL.
KKK
DCCCXIV.
LAUR. BORDINGIUS
D, Olao Wormio.
Hafniam.
Excellentissime Vir, Fautor meritissime. Cum gratissimas
tuas acciperem, Romae commorabar, variis multarum rerum
curis, maxime vero itineris Florentiam suscipiendi cogitatione

p.863
distentus. Tuae vero voluntati pro solita mea in te observantia
ut satisfacerem, contuli me ad aedes Illustr. Equitis Cassiani
de Puteo, quem quidem in vota tua facilem promtissimumqve
inveni, affirmantem etiam, se omnem movisse lapidem, ut
Historiam illam Mexicanam tibi procuraret; verum conatu hactenus
irrito, ob eorum maxime, qui libro excudendo praefuerant,
socordiam. Utqve omnem a se suspicionem removeret Illustr.
Eques, famulum suum una mecum misit ad FranciscumStillutum,
quem huic operi urgendo ac perficiendo praefecit Illustriss. ac Rev.
Dn. Abbas de Torres, Regis Hispaniarum adSummum Pontificem
Pro Legatus, a quo responsum tulimus, nonnulla adhuc desiderari
huic operi inserenda, quae ubi advenerint, nihil impedire, quo
minus liber ad umbilicum perducatur. De monumento Atestino
Runico, qvam vellem ita mecum comparatum esset, ut vota tua
exsequerer. Sed obstat trimestris nostra Florentiae commoratio.
Interim si res moram non patiatur, petii a Doctiss. Dn. Petro Scavenio,
cras Venetias discessuro, ut ea in parte vices meas obeat,
quod facturum se reccpit. Salutat te officiosissime Nobiliss Dn.
Sehestedius meus, laetus qvod adhuc sui memoriam serves. Reverendissimis
Dnn. Brochmanno, Scavenio, Resenio, Svaningio ac
Tormio, nec non Clarissimis Dnn. Bartholinis ac Frommio meis
verbis salutem si haud gravate impertias, rem gratissimam te mihi
fecisse putabo. Vale, Virorum optime. Florentiae ipsis Nonis
Maj. 1650.
KKK
DCCCXV.
Ex litteris
HENRCI MOTZFELDII
ad
KKK
Olaum Wormium.
***
In beneficiis tuis illud non est minimum, qvod non solum ite-
rato mihi scripseris, et tum effigiem venerandae istius tuae faciei,
tum rarissimarum supellectilium tuarum Catalogum transmiseris,
sed et una Monumenta tua patria, quae a toto orbe celebrari

p.864
scio, missurum promittas; qvo nomine gratias Tuae Magni
plurimas ago et habeo. Utinam hic qucqvam esset, qvod abs te
lgi dignum scirem, nihil tum profecto obstaret, qvin id per Lum
merum nostrum, qui vos iterum cst invisurus, ocyus tranmitterem.
Vidi qvidem in Bibliothccae Erphordianae Catalogo titulum
libri cujusdam Germanici, qvi circa tractatum tuun de Aureo
Cornu clcgantissuimum occupatur, laudatum vero an vitupes
ratum ignoro. Nondum enim ex Typographia prodiisse audivi.
Philologi nostri insignis Dn Buchneri judicium de scripto tuo
prope ad invidiam bonum est; sed apologiam, qvam pro eodem
contra Ernstium Professorem Soranum concinnasti, avet videre,
quum ut et exaliis, ita ex me, qui cam Hafniae vidi, de ea au
diverit. Ut vero novi qvidpiam ad te transportari curetur, lapis
dem quendam ab amico et commensali meo, D. Lutheri Pronepote
compatatum mitto, quem non tam ob ejus pretium, quam
ob antiqvitatem et animum offerentis in cultum tui projectum,
aestimes, humillime rogo Is autem Iaspis dicitur, gestatus a
jam nominati Megalandri Lutheri Fratre Dn Paulo Luthero Med,
Doctore, pro pugionis capulo, quod ex relatione commensalis
mei, Juvenis sane ingenui, habeo; cujus autem generis sit,
Feroensisne, an Orientalis, aut factitius quemadmodum Musci
tui Catalogus distingvit,) uterqve scire discupit. Unum adhue
est, quod, nisi molestus essem, abs Tua Magnificentia peterem,
ut Theses tuas de Ave Paradisiaca et Unicornu, cum celeberrimi
nostri Bartholini p m. Oratione de ortu, progressu incrementis
Academiae Hasniensis, cujus in primis tuis mentionem fecisti, per
nostrum internuncium mecum communicares, quae singula anxie
exspecto, obseqviosum vicissim animum tuorumque meritorum
memorem spndens. Vitae statum quod attinet, sanus et sospes,
ex Dci gratia hic dego cum intimo meo Bacmeistero et aliis, et spes
ro me auxilio Divino stadium literarum, quod felicibus sum ingressus
auspiciis, mascule porro decursurum; si modo a turbulenta
studiosorum male feriatorum colluvie immunes esse possimus,
qvi in causa sunt, qvod hactenus publicum quantulicunque profectus
mei spec imen exhibere non potuerim; qvod incommodi
populares quoqve meos non parum affligit; sed speramus fore meliora.
Dn. D. Nicolao Vichmanno, quem in Hispaniam commes
asse scribis, gaudeo fortunam benignam esse, precorqve ut Deus

p.865
ipsius sospitet iter, salvumque ac sanum reducat. Eidem vero
Te, Magnifice et Ampliss. Dne Rector, Affinis observande, cum
chara sorore, Conjuge tua dulcissima, et prole lectissima commendo,
precatus juxta, ut felici auspicio no vum annum ingredi-
amini etc. Dabam Witteb. I3. Januar. 1643.
KKK
DCCCXVI.
KKK
OLAUS WORMIUS
Henrico Motsfeldio.
***
Germanicum Egardi scriptum de aureo Cornu, cujus tu men-
tionem facis, nondum videre contigit, interim hisce diebus
ad aulam Serenissimi Principis (cui dedicatum) delatum accepi.
Mei in co honorificam satis fieri mentionem scribit amieus.
Theologice rem tractari ex titulo percepi, sed qvo successu, nescio.
Gaudeo, Duchnero nostra arridere. vid de iis statuant Clarissimi
qviqve Italorum, videbis in epistolis Rhodi et Thomae Bartholini,
secundae editioni Dissertationis meae lihr. 5. Monum. adjectis;
ubi Ernstii fundamenta, suppresso nomine, subruta inves
nies. Ovia tamen velitationes nostras lagitare scribis Virum
Clarissimum, siqvidem eum non subterfugio judicem, mitto, ita
tamen, ut non cupiam, pluribus ut communicetur, antagonistam
facti cum jam poenitcre intelligam. Pro transmissis muneribus
gratias ago ingentes; mihi enim gratissima, vel maxime illorum
nomine, qvi ca olim possederunt, qvocirca et inter jAt
mea rariora repono. Jaspis ille an ex India Orientali allatus sit,
dicere neqveo, siqvidem ejus generis in Bohemia reperiri constat.
Est interim genuinus et melioris notae, ad Heliotropium ac
cedens, ob guttas et venas ei inspersas sangvineas; qvo nomine et
sang vinis profluvio mederi facile credo. Figuram capuli pugionis
ab artifice sorritus est, sed ferrum ei unqvam aptatum fuisse
vix mihi persvadeo, cum foramine nullo sit pervius, cui inseri
aliqvid possit; agglutiari vero extremitati potuisse non video.
Globuli ex corolla D. Lutheri mihi non minus chari. Sed nigra
illa ex magmate odoratorun qvorundam confecta videtur. vae
pctis, nunc mitto, nempe duo Monumentorum morum exempla,

p.866
duo Catalogi Musei, Institutionum Medicarum unum; Controversiarum
quae supersunt qvaedam, ut et Programmata in fasciculum
collegeram, tibi ut destinarem, sed tantum onus ferre recusabat
Lummarus; qvocirca haec, qvae tibi maxime necessaria duxi, hac
vice selegi; reliqva in commodiorem differre cogor occasionem.
Placet mihi institutum tuum, in celebri ista Academia permanendi,
ac studia continuandi; nec unqvam auctor ero Parenti, te in
hoc proposito ut impediat. vod enim continue volvitur saxum,
vix musco obducitur: Non peregrinando, sed studendo eruditio
acquiritur. Tu, ut promittis, in instituto strenue pergc, ut Parentibus
et amicis honori, Patriae commodo, tandem ad nos egregie
doctus redeas. Hafn. 6. Martii, 1643.
DCCCXVII.
HENRICUS MOTZFELDIUS.
KKK
D. Olao Wormio.
Placeo ego mihi abunde, Vir Amplissim, Fautor et affinis
venerande, dum Tibi placere me intelligo: gaudeoque qvod
tantum apud Te valuerim, ut tum b. m. Bartholini elegantissimam
orationem, non nisi difficulter acqvisitam, tum tua ipsius vere
aurea scripta mittere mihi volueris. Eavero qvo magis desiderata
fuerunt, hoc et nostris Professoribus, a quibus non minus,
quam ab Italis, aestimaris, gratiora fore confido: inprimis Buchnero,
qvi tanta cum aviditate ut alia tua, ita praesertim pulchram
illam contra Ernstium Dissertationem (de qua jam pridem mecum
valde honorisice est locutus, adjiciens, velle se T. Magnif. proxima
data occasione per scribere,) usque hac exspectavit, ut plane
certus sim, instar aurei jA eam ipsi fore. Et certe qvantum
is tuo me nomine amet, publice contestatus est, dum elegani
tem commentariolum in Prudentii hymnum, abs se elaboratum
mihi cum conterraneorum nonnullis dedicavit: quem etiam per
modestum et doctum Juvenem Andream eyerholmium, amicum
meum fidelem, cum alio quodam scripto germanico transmitto.
Huic vero Juveni, qvia me hic familiariter usus est, optarem boni
aliquod meam ob causam faceres, inprimis cum nunquam nisi
fidem et amorem in ipso deprehenderim, Venit quoque, ut arbitror,

p.867
Hafniam, tui inprimis et Bangii videndi studio M. Jos.
Breverus, Rigae designatus Eloquentiae Professor, meus ex usu
Amicus, Vir, ut ipsi videbitis, non minori doctrinae, qvam humanitatis
laude conspicuus, qvi Bataviam et celcbriores Germaniae
Academias pervidit. Studia mea qvod attinet, ea in cele
berrima hac Academia, qvemadmodum Tibi et Parenti meo placet,
strenue Dei adjutus gratia urgebo, ut vestrae exspectationi
fiat satis. Duo ex conterraneis nostris in Bataviam abierunt, quos
nescio an suscepti itineris poenitcat. Novi aliud nihil est, qvam
qvod qvidam magisterii titulo hic sint donati, alii vero pro gradu
Licentiatus disputaturi. Vale longum et feliciter, ab Hospite
meo Viro plur. Rev. D. Milhelmo Lysero Theologo celeberrimo,
qvi hodic Magistratum deponet, quam officiosissime salutatus.
Vale iterum, divinae protectioni, cum conjuge optata et prole lectissima,
commendatus, et literis hisce meis ignosce, nec, qvam
in scribendo sim infans, sed qvam tui amans, considera. Witteber-
gae ipsis Calendis Maji 1643.
Jam, cum literas obsignare vellem, per tabellionem Lipsiensem
volumina tua ad me deferebantur, quae cum Buchnero, Philologo
illi insigni, multum desiderata esse novi, exemplar unum
bene compactum ipsi in tui memoriam offeram. V.
DCCCXVIII.
HENRICUS MOTZFELDIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Licet, Vir Amplissime, ante hebdomadas non ita multas, per
Andream Beyerholmium, Amicum haut fucate dilectum,
scripserim; non tamen continere me possum, quin eunti jam
tabellario nostro etiam aliqvid literarum ad te dem perferendum;
inprimis quum subinde nova benivolentiae in me tuae oriantur argumenta,
qvae me nolentem volentem ad scribendi officium compellunt:
vid enim est, quo luculentius animum maxime benivolum
in me tuum declarare possis, qvam qvod aureas tuas et
cedro dignas lucubrationes mihi mittere dignatus fueris, ex qvibus
cum Monumenta Danica Dn. Buchnero, Philologo celebratissimo,

p.868
offerrem, et ipse pauca in iis attentius legeret, honoriice
valde de te locutus est. Ilnter alia vero dixit: tale opus conficere
potuisse, in qvo tot pulcherrimae Antiqvitates, tot rara et mira
velut ex orco revocata, tam accurata et solida vetustissimorum
characterum expressio et interpretatio, tam infinita rerum omnis
um plerisqve incognita monumenta exstant, neqvaqvam esse cujusvis
ingenii, sed cultissimi, sed capacissimi et divinissimi simul:
ac certum se esse, cumulum laudis tuae, qvi jamdudum amplissimus
est, inde longe ampliorem fore. Ingrati namqve sint Res
ges et Principes, qvibus antiqvissimas Regni nostri laudatissimi
leges, statum et fata velut in tabella depingis, si non hujus tui
beneficii memores sint. Ingratus totus literarum ordo, qvem vel
hoc uno opere infinite ornas et auges, si non et grata mente et
promto ore virtutem tuam et rerum omnium cognitionem praedicent.
Epistolam Dn. Thomae Bartholini egi, in qva multa Celeberi
rimorum Virorum de Aureo Corna tuo judicia recenset, eaqve ty
pis vulgatum iri spondet, qvod si factum fuerit, precor mecum
communicetur. Tuam contra Ernstium Dissertationcm qvin apud
se retineat Buchnerus noster, non est qvod dubites: is et literas,
quas cernis, meis includi petiit. Vitae statum qvod attinet,
vivo ego ex Dei gratia et valeo bene, studiaqve mea sic conformo,
ut Hospitis mei venerandi, Dn. D. Hulsemanni, ac aliorum collegiis
tam disputatoriis, qvam lectoriis freqventius intersim. Juventus
quoqve jam sedatior est, qvam antehac fuit, adeo ut spes
rem tranqvilliorem, et a bellicosa qvorundam petulantium turba
liberam nobis posthac vitam futuram. Novi nihil et, nisi qvod
Monachus qvidam ordinis Franciscanorum, nomine Hugo Maria,
natione Italus ac promotus Theologiae Doctor, Dresda huc venerit,
qvem ad nostram religionem converti velle ajunt, ac ideo
conciones audire, collegia frequentare, opponere ac respondere
concessum ipsi est, usquedum idioma Germanicum didicerit, ut
et facilius coram plebe suos errores revocare, et ex concionibus
solidius in fide nostra confirmari queat. Audivi ego ipsum in Collegio
Dni mei Hospitis de honis operibus disputantem, et dicta
qvaedam sacra non qvidem infeliciter moventem. Si qvid vel ipse
de se, vel alii de eo typis vulgarint, curabo ad vos transferri.
Hisce, Vir Magne, cum conjuge et liberis longum ac feliciter
vale, meqve clientem tuum amare perge. Dabantur raptim Wittebergae
10. Junii 1643.

p.869
DCCCXIX.
OLAUS WORMIUS
Henrico Motzfeldio.
Wittebergam.
* * *
Quod promisit Bartholinus in epitola sua, vix effectui dare valet;
heri enim literas Patavio ab ipso accepi, quibus de
valetudine infirmiori conqveritur, oculorum inprimis hebetudine,
qvae studia ipsius valde morantur. Occupatur praeterea in
divulgando scripto suo de Luce animantium admiranda, cujus cum
mihi transmiserit titulum, eum tecum communicare lubuit, Gratias
vero inprimis tibi habeo, qvod in amicitiam Virorum Cla
rissimorum, Hospitis nempe tui excellentissimi, ut et Celeberrimi
Dn. Buchneri me insinuaveris; literas illorum accepi humani
tatis plenissimas, qvibus jam rcspondi. Rogo, cures diligenter,
qvo deinceps coeptam continuare commodius liceat. Recte facis,
qvod non negligas, qva jam prae manibus est, proficiendi com
moditatem, qva meliorem vix habiturus es alibi.
Monachus ille, cujus tu meministi, mihi in memoriam Italum
istum revocat, qvi anno superiori hic fuit, atqve se e Columnarum
illustri familia ortum menticbatur: itidem Theologiae Doctorem
jactitabat, huc vero venisse Religionis ardore. Ast cum
hic omnes magna pecuniae vi emunxisset, Sodomita et nebulo
pessimus deprehensus est. Hujusmodi erronibus minus fidendum.
Forsan idem ipsus est, qui hic fuit, dignus ferro et ultricibus
flammis. Bejerholmius in vicinia tui Parentis liberos Johannis
Stenlul instituet, honesto conductus stipendio. De Sorore tua
Eva, ab Hermanno Schrodero expetita, plura narrabunt Pater et
Sorores. Deus coeptis adsit, ac cuncta in sui Nominis gloriam
clementer dirigatl Hospitem et Buchnerum officiose salutabis,
Johannem item Viburgensem, de cujus me hic esse sollicitum fortuna,
olim agnoscet. Vale. Hafn. 7. Jul. 1643.

p.870
DCCCXX.
HENRICUS MOTZFELDIUS.
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Quod, Vir Amplissime, Fautor et Affinis plusqvam paterno
amore prosequende, cum Conjuge et liberis, meoque Parente
venerando, jam proh! senio et moerore confecto, vivas, ac
etiam fruaris sanitate, tam mihi gratum est, ut gratius esse nihil
queat, inprimis cum nemo sit, cujus in frtuna vel laetari vel contristari
magis debeam, quam in tua meiqve optimi et amantissimi
Parentis. Oratias autem, qvas debco immortales, ago habeot
qve, qvod tam amicam et honorisicam mei mentionem feceris in
iis, qvas mihi ad hospitem meum et Cl. Buchnerum dedisti. Effari
sane neqveo, qvam ex illis ipsis literis ceperint laetitiam,
qvamqve mirifice sibi in amore ac favore tuo gratulenter viri illi,
ad qvos scripsisti, maximi. Multum etiam de novo abs te mihi
praestitum esse puto, tum qvod mei in gratiam Beyerholmium nostrum
tam comiter exceperis, ac tam honorifice tractaris, (ut
ipse non ita pridem mihi retulit, cum huc venislet, deducturus
Suabium, morbo melancholico tum correptum:) tum quod librum
Bartholini tui de Luce Anim alium admiranda communicare
mecum volueris. Sed ex animo doleo, qvod ob afflictam valetudinem
ea, quae ad laudem tuam illustrandam conducunt, efficere
nequeat. Verum ut ego qvoqve tibi, Affini meo maxime omnium
charo, aliqvod observantiae et honoris exhibeam documentum,
et qvidem publicum, facere aliter non potui, qvin Collegii nostri
Theologici Disputatonem primam, qvam sub praesidio Excellentiss.
nostri Scharsii disputavi, tuo inscriptum irem nomini, certa spe
fretus, hosce meos ausus te pro singulari tua humanitate neqva
qvam simistre interpretaturum, sed potius animum meum in tui
venerationem et cultum semper projectum, inde etiam judicaturum.
Institutiones Medicas tuas Dn. Jeremiae Bertramo Medicinae
Doctori, qvi hie Profeslor et nobiscum commensalis degit, obtuli,
ut divinum illud tuum ingenium etiam ex iis cognosccret. Ovas
cum legisset ille, adeo tui accensus est amore, ut nesciam an qvis
sit Mcdicorum, qvem tibi praefcrat. Musei tui Catalogum apud

p.871
me vidit idem Doctor, fautor meus singularis, in quo, qvod de
muliere ovum enixa scripsisti, mirum ipsi videtur. Precor itaqve,
ut si tanto nos honore dignos judicas, paucis ea de re nos edoceas.
Audivi olim ex te, Institutiones tuas Medicas jamjam recensitas
Lugduni in forma octava exprimendas esse, qvod an factum esset,
lubens qvoqve scirem. Contubernalis meus Bartholinus circa
festum Paschatos Bataviam adire constituit: sane nihil mihi ma
gis in votis est, qvam illi me aslociare, cum jucundum sit varias
Iustrare Academias, et variarum nationum mores ac instituta ob
servare. Verum cum studiorum ratio id nondum permittat, et
Academia Vittebergensis facile longiorem moram merea tur, ex
re mea fore confido, si peregrinationem differam. Fortassis et
deinceps commoda se mihi offeret occasio in Bataviam trajiciendi,
cum amicissimo meo Johanne Jani, domestico olim Dn. D. Resenii;
is enim certo illic ctiam abibit. Monachus ille Columna,
de qvo ad me scripsisti, paucos ante dies huc quoqve appulit.
vid autem ipsi fiet, tempus dabit, Noster Monachus, cujus
ego mentionem feci, jam ad Ecclesiam nostram se convertit, ac
habita oratione errores suos publice revocavit et exsecratus est. Jam
mitto programma illud, quo coetus Academicus ad illum audiendum
invitabatur, ut et Venerandi Senioris nostri D. Jacobi Martini
Orationem Panegyricam in laudem incomparabilis Herois Dn.
Rosecrantii publice ac solenniter valde celebratam. Dn, D.
Vinstrupius, ut fama accepi, eidem Rosecrantio parentavit, cujus
utinam orationem oculis usurpare liceret. Ovod reliqvum
est, te, Vir magne, cum conjuge dulcissima liberisqve lectissimis
divinae commendo potectioni, rogans, ut me apud sororem
chariss. Magdalenam de omisso scribendi officio excuses. Witte-
bergae 20. Nov. 1643.
Literas has, postqvam scriptae
KKK
sunt, qvod tamdiu retinuerim, factum est invaletudine tabellarii.
Beati Gerhardi filii Disputationem de ritu coenandi veterum,
ut et de metallis librum recens editum nunc etiam mitto. Prodiit
Tubingae scriptum qvoddam Germanicum, pro Brochmanno nostro
contra Speculum veritatis Prandenburgicum, Nundinis autumnalibus
huc advectum, qvod etiam misissem, si illud a vobis non
possideri cognovissem. vod Institutiones Medicas tuas, ut nuper
ad me perscripsit Parens, iterum excudi velis, rem facis et
tuo nomine dignam, et publico gratam; an vero id hic fieri qveat,
valde dubito, cum typographis hujus loci angusta res domi

p.872
sit. Ego tamen, qvanrum in me est, omnem movebo lapidem,
ut id operis perficiatur. Rogo tamen, ut vel Buchnero vel Hospiti
meo ea de re aliqvid significes: Horum enim auctoritate operarios
multum moveri scio. Vale, et me amare perge.
DCCCXXI.
OLAUS WORMIUS
Henrico Motzfeldio.
Wittebergam.
Pro oblatis atqve huc missis, inprimis vero pro eleganti Disputatione,
mihi quoqve inscripta, gratias ago, utqve exiguum
munus qvod mitto Rosae aureae, gratitudinis indicium, boni coni
sulas, rogo. Medicas meas Institutiones qvod spectat, de iis non
magnopere sum sollicitus, siqvidem opus sit, ex qvo non magna
speranda sit gloria, utpote tyronibus nostris saltem deputatum.
Jacobus Marci Leidensis ITypogrophus, dum hic apud nos esset,
pctiit a me, ut sibi liceret eas praelo suo recudere, qvod, qvia
ipsi sic videbatur, lubens concessi; sed qvia se mox tvpographico
abdicabat officio, intermissum est, nec maguopere curo. Non
et igitur, qvod te hoc nomine tatiges. Historiam qvod attinet
o vi istius, qvod mulicr peperit, ita se habet: Anto I638. Foemina
qvaedam honesta Anna Omundi Filia, Gudmundi Erlandsonii
in Sundoy, Dioecesis Stavangriensis in Norvegia, Praepositurae
Ness, uxor, .Martii in morbum incidit, cujus naturam et causas
investigare haud poterant praesentes, duravitqve in mensem
Aprilem anni seqventis 163 q. Hlujus die 1. doloribus maximis,
parturientium in morem, divexari coepit, adeo ut vicinas convocare
coacta fuerit, qvae enitenti praesto essent; circa vesperam ejus
dici, cum se infantem credidisset parituram, ovum peperit, ovo
Gallinae prorsus simile, qvod cum fregissent adstantes, albumine
et viteilo plane communi respondebat. Hinc cessarunt paulisper
dolores in diem seqventem, qvi I8. erat, tum rursus recrudescere
coeperunt, atqve foeninam distorqvere, usqve dum, praesentibus
iisdem foeminis, circa meridiem cnixa ecsset alterum ovum, qvod
etneo; prccibus enim multis obtcstata est adstantes, id ne

p.873
frangerent, certo enim se scire dixit, hoc si fieret, et se et reliqvas
praesentissimo obnoxias futuras periculo. Ovum hoc a vulgari
ovo gallinacco nec magnitudine, nec figura, nec ullis differt accidentibus,
nisi qvod jam candor solitus remiserit, ac obscurius
fit, eorum instar, qvae putredinem contraxcrunt. Mirum certe,
qvod fassa sit, se antea duodecim peperisse liberos, sed in
nullo puerperio tam crudeliter dilaniatam doloribus fuisle, atqve
in hoc. Verissimam essc hanc hiistoriam, docet Instrumentum
publicum, trium virorum fide dignorum manibus munitum, qvod
una cum postremo ovo penes me est. Naturaliter hoc contigis
sc, non arbitror, sed praestigiis diabolicis adeo divexatam fuisse
foeminam, (a partu enim per aliqvot septimanas se loco dimovere
haud valuit) reor, atqve ova haec ca arte supposita, qva in abscessibus
qvandoqve transportati acus, cultri, novaculae, insecta
aliaqve cjus generis, de qvibus consule Cornel. Gemmum Cosmocrit.
libr. 1. cap. 6. ut et lib. 2. circa finem. Mihi jam otium non
est, singula perseqvi, qvae hac de re dici possunt; intento digito
haec in tui gratiam monstrasse suffecerit. In Historia Musei mei
pluribus hac de re egi. Apologiam Tubingensis istius Theologi
apud Brochmannum vidi, ab Auctore ipso transmissam, sed minus
ipsi arridet Ubi prodierit, qvae sub praelo apud nos fervet, accuratius
cuncta discussa vidcbis. Venio jam ad ea, qvorum fit
mentio in iis, qvas ad Parentem dedisti: Oratio mca de Baccalaureatu
non prostat amplius, nec mihi nisi unicum est excmplum,
qvo carere neqveo. Hortus Johannis Nicolai, Consulis
jam nostri, tanti non erat, qvanti vos facitis; bulbis qvidem florum
qvorundam abundabat, sed nihil raruim aut exocicum, alicujus
qvod esset momenti, possidebatque jam vcro, ex qvo Consulatum
obtinuit, omnem horum curam sepoluit, ut nihil ferm
habeat spectatu dignum. Sed Hortus Regius cura Sperlingii maxime
superbit exoticis, ut ex Catalogo, qvem mitto, videre li
cet. Si cum Praefecto per literas egcrit Bertramus, ac prior qvidpiam
ipsi transmiserit, forsan aliqvid obtinebit, qvod qvantivis
sit pretii; alioqvin difficilior elle solet. Addo Musei mei ut et
Disputationis mense Novemb. a mc habitae exempla, cum lin.
strupiana, qvam desideras. Cratione. Siqvae sint praeterea, qvos
rum teneris desiderio, ut corum tibi copia fiat, allaborabo, modo
ab ingruente calamitate immunes ns praestiterit Altissimus, qod
ut fiat, yestrum est, precibus nobiscum a Dco impetrarc. Vale

p.874
Hafn. 23. Jan. 1644. Officiose te salutat uxor mea, ac
liberi.
Reverendo et Clarissimo D. Hulsemanno salutem a me dicito
officiosam, atqve pro duoctissimo contra Grotium mihi transmisso
scripto gratias age. Tantam benevolentiam mutuis officiis ut
xcipiam, allaborabo.
DCCCXXII.
HENRCUS MOTZFELDIUS
D. Olao Wormio
Hafniam.
Ut ex literis paternis intellexi, videtur meus in patriam redi-
tus probari; qvod si etiam nunc in cadem estis sententia,
mihi haud gravatim, rogo, indicetur. Ego, si ita vobis visum
fuerit, ut ad amplexum patriae recurram, lubens parebo monitis,
licet difficulter Parnassum Leucoridos relinqvam, tum ob egregia,
qvae ibidem tractantur studia, tum ob Professorum in me favorem
singularem. vod illa, qvae miserat Bertramus, tibi
placuerint, multum mihi gratulor; ipse vero sibi plurimum, qvod
tantum apud te valuerit, ut ipsi io mittere non fueris
dedignatus. Scripsisset idem tibi, nisi subit Dresdam evocatus
esset, spero tamen facturum, qvam primum redierit. Inclusas,
qvas cernis, literas ad te mitti petiit optimus Buchnerus, cui
qvantopere placuerit huc missum scriptum latinum de persidia, ut
titulus habet, Suecorum, effari satis nequeo. Illud certe dolendum
est, qvod istius scripti auctor Vetrus Galthius, ob rem imprudentius
gestam circa classem, cui praefectus rat, navalem
tam miserum finem vitae habuerit. De Professione Thomae Bariholino
ab exteris oblata ex animo laetor, tum qvod ipsum ames
ac aestimes, tum qvod ipse magnum nostrum Bartholinum pareni
tem suum fama et scriptis toti Europaeo orbi notissimum dexterrime
aemuletur, ipsiusqve vestigia laudabiliter premat, tum etiam
qvod ex Dania nostra tantus tanti Patris filius prodierit, qvi non
minus exteris qvam suis charus sit et acceptus Turbulentissimum
patriae nostrae statum qvod attinet, nihil jam de eo audivimus,
misi qvod concilium de ineunda pace in confiniis utrinqve sit probatum,

p.875
qvod ut prosperum sortiatur eventum, faxit Deus benignissimus!
Novi qvod scribam mittamve nihil est, praeter ali
qvot numismata, qvibus etiam adjunxi vivas Beati Lutheri et
Philippi Melanchtonis effigies, qvas ne contemnas, sed potius
offerentis animum, qvam rei pretium, qvod aut nullum aut certe
exiguum est, respicias, qvam humillime rogo atqv obtestor.
Vale, Vir celeberrime, et me, qvem semel amare caepisti, amare
perge. Wittebergae 15. Febr. 1645.
DCCCXXIII.
OLAUS WORMIUS
Henrico Motsfeldio.
Wittebergam.
Novus vester tabellio, qvae a te acceperat, probe curavit,
nisi qvod negligentius aliqvanto effigies ex cera confectas
tractaverit, disruptae namqve et divulsae ad me pervenere. vod
facile, ipso inscio, contingere potuit molliusculae cerae. Pro iis
vero, ut et numismatis, maximas ago gratias, utqve sit, qvod
impensis in iis factis aliqvantulum respondeat, unicum remitto
nummulum qvem boni consulas rogo. Consultum judicat parens,
res tuas ita ut disponas, qvo ad mensis Maji principium
hic te sistere vale as, lauream Magistralem cum aliis ambiturus;
cumqve in finem de sufficientibus et debito solvendo et itineri perficiendo
tibi se prospexisse, per literas cambii, sumtibus existimat.
Vellet tamen te Lipsiam ante abitum, et Dresdam perlustrasse.
Tu omnia ita dispones, ut et Parentis voluntati et tuis comi
modis haud desis. Gaudeo Dn. Buchnero haud displicuisle, qvem
misi, librum; ejus tamen in literis ad me nullam facit mentio
nem. Auctor est, non Galthius, sed alius Nobilis, cujus no
men literis committere nolo, cum mihi sit amicus et familiaris, ac
adhuc vivat et plura ejus generis meditetur. Thomam Bartholinum
qvod attinet, profectus is fuit in Siciliam, ac coram Messanensis
Academiae Curatoribus, pto oblata Professione gratias
egit: munus vero ipsum honestc detrectavit, ob causas maxime,
qvas tu allegas. Iter Basileam cum Hnrico Fairenio jam meditatur,
ut supremis ibidem in Medicina aucti honoribus, circa autumnum

p.876
ad nos redeant. Bartholus, qvi adhuc Amsterodami haeret, ad
Cathedram ab obitu D. Stovgardii vacantem, vocatus est, ejus
qve adventum indies praestolamur. Nos hic qvamvis valetudine
fruamur, Dei gratia, adhuc prospera, ob bellicos tamen tumul
tus inter spem et metum haeremus, dum nihil adhue de Pace inter
Deputatos utrinqve sit conclusum. Vale. Hafnia 24. Mart.
1645.
Reverendum tuum hospitem officiose saluto.
DCCCXXIV.
HENRICUS MOTSFELDIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Ne T. Ampl./ in ipso limine justo diutius detineam, exponam
qvae me causa ad scribendum in praesens impulerit. Exigit
scil. ac reqvirit id ipsum elegans de ortu Regiae Academia Hafniensis
Oratio a Bartholino nostro, immortalis memoriae viro, jam pridem
conscripta, et publici juris facta, qvae nostra nunc cura hic qvo
qve lucem vidit: fecimus autem id permoti partim amore erga
pios Magni nos tri artholini manes, partim etiam accensi instinctu
Dnn. Profelsorum Vittebergensium, qvibus tantopere placuit
oratio, ut alteram editionem nobis serio suaserint, praesertim
cum ob defectum exemplarium difficulter admodum haberi qveat,
et non pauci eorum, qvi hic degunt, cam viere exoptent. No
vero ad unum omnes, qvorum studio recusa oratio prodiit, adi
aucta carminibus Dnn. Proselorum ittebergensium, qvibus
laudes lRegiae Hafniensis Academiae cgregie decantarunt, nihil
magis in votis habemus, qvam ut pium hoc studium nostrum benevolo
vultu prcbare dignentur omnes ac singuli Acadcmiae nostrae
Patres conscripti. vorum in numero, Vir Amplissime,
cum jure merito haut infimum obtineas locum, unum alterumve
exemplar hujus novae editionis communicare tecum volui,
mo debui, qvam possum humillime rogitans, ut, qvod offers
tur, ea, qva consuevisti mea, humanitate accipias, mihiqve
porro faveas. vod caeteroqvin literas paternas, mihi non ita
pridem allatas attinet, videntur illae haud obscure significare,

p.877
ut ad amplexum patriae recurram, ibidemqve nomen profitear
inter eos, qvi Philosophici Magisterii, qvod vocant, lauream
ambiunt: qvibus honoribus amplissimis licet me ipse non cense
am idoncum, cum meo me pede metiri nrim, et (qvod non parum
me torquet,) imberbis adhuc sim penitus, operam tamen
maxime sedulam dabo, ut vobis ita volentibus brevi #su! n QeJ_
adsim, et profectus qvalescunqve meos probem, qvi nullibi magis,
qvam in patria Academia honores istos appetere opto. An
vero solenni Magistrorum renunciationi, qvae ex prisco Acade
miae patriae more circa hoc tempus institui celebrariqve consuevit,
hac vice interesse possim, valde dubito: nondum enim 2
Parente meo venerando pecuniamadeptus sum ad dissolvenda
nomina, qvaeqve Hospiti ac caeteris debeo. Accedit, qvod ex
consilio Hospitis non ducam consultum, cum ignotis hoc praesertim
belli tempore iter solum ingredi. vocirca tantisper
exspectare cogor, dum optimus meus popularis Boethius, (qvi
una mecum Academiae patriae civem dedit,) patrios sit aditurus
lares, vd, adveniente cum literis cambii tabellario, absqve
omni fiet mora. Deus modo faxit, ut omnes vos ac fingulos
salvos ac incolumes reperiaml Inclusam hisce Disputationm,
mense Martio a me habitam, facili accipias manu, et conatum
qvantulumcunqve meum benigne nterprcteris rogo. Plura in
praesens non addam, netua tempora morari videar, qvare hlo
calamum sisto, teqve, Vir Ampl. cum conjuge et liberis Divinae
commendo tutelae, subnmisse precatus, ut in amorc mei perures,
meaqve studia promovere pergas. Dabam festinante manu Wittebergae
d. 18. April. 1645.
DCCCXXV.
AUGUSTUS BUCHNERUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Magnifice ac excellentissime Vir.
Ita pudori meo Musfeldius tuus institit, itaqve eum pressit undiqve,
ut daret manus, et se vincendum tandem ac expugnandum

p.878
ipsi praeberet. nam scribere ultro ad te, non certe hacte-.
nus a verecundia mea impetrare potui: semper metuens, ne
mihi objiceretur, Et tu tantillus ad Virum tantum? sed cum
Musseldius tuus, qvem dixi, ornatissimus Juvenis, et qvem ob
plures eximias dotes, ac ingens optimarum literarum studium,
plurimum amo, non qvidem praeclaram et copiosam eruditionem
tuam, de qva jamdudum ex praestantissimis, qvae edidisti
hactenus, scriptis abunde constabat, sed humanitatem facilitatemqve
miris modis depraedicaret, certo affirmans, nihil
futurum tibi gratius, qvam si ad te mitterem literas; Jeci aleam,
et qvod subveritus hactenus semper fueram, confidentissimo animo
suscepi. Accedebat, qvod liberaliter (pro qva comitate
tua merito tibi ago et habeo gratias) nobiscum communicave
ras, qvae Dn. Ernstio contra eruditiss. Dissertationem tuam de
Cornu aureo in mentem venerant, qvaeqve epistola complexus
eratque et qvod Musfeldius deniqve, tua fortassis auctoritate, abs
te novissime edito monumentorum patriae opere luculento ac
nobili, me benigne satis donavit. vod utrumqve ut de benevolentia
tua erga me et singulari humanitate testabatur j prolixe,
sic mirum in modum me incitabat, darem operam, ut Viri tanti
amorem et studium non dissimularem, verum augerem potius
aut conservarem. Non qvidem is sum, qvi sibi aliqvid esse videatur,
et nescio qvid eximii tribuat, id tamen ex vero gloriandum
habeo; non temere alium viros ingenio ac cruditione
praecellentes aut magis amare, mirariqve; aut cupere impen
sius, non dicam, amari ab illis, sed amantem colentemqve
haud sperni. vod impetrari abs te, Magnifice Vir, si patiaris,
et potestatem facias literis nostris libere commeandi ad te, magno
me beneficio affectum putabo. De qvo id tibi persvadeas velim,
me et libenter et sedulo facturum omnia, qvae par sit maxime
facere, quicum aut dudum amicitiam habeas, aut qvi habere
hanc secum summopere optat. Vale, Excellentissime Vir, et
ita statue, me summae ac singularis tuae eruditionis admiratorem
juxta praeconemqve petpetuo fore. Wittenbergae Nonis Junii
An. MDCXLIII [MDCXILII ed.]
Magnif. et Excellentiae T.
deditissimus
AUG. BUCHNERUS.

p.879
DCCCXXVI.
OLAUS WORMIUS
V. C.
Augusto Buchnero.
Vere Tibi affirmavit affinis meus Mosfeldius, gratius mihi
nihil contingere potuisse; qvam si tuis et literis et amicitia
frui daretur. Ea enim de tua humanitate mihi dudum praedicarunt
et Collega meus dilectus Bangius et Affinis Motsfeldius aliiqve,
qvi huc a Vobis venerunt, ut non possent non qvemvis etuditionis
et humanitatis aestimatorem in Tui amorem pellicere.
Tanta vero in eruditissimis a Te editis Monumentis melioris Literaturae
rerumqve elucet ac emicat varietas et scientia, ut nemo
nisi maxima cum delectatione ea volvat, atqve Te ut Literatorum
nostri seculi principem facile agnoscat ac veneretur. Ea.
dem certe, qvae hactenus obstaculo fuere, qvo minus mutuis lite:
rarum officiis nos invicem eompellavcrimus, et me retraxerunt;
qvae tua opera jam remota gaudeo ac gratulor, utqve coeptam porro,
data opportunitate, amicitiae hanc telam feliciter pertexere
valeamus, voveo. Caeterum, qvae inter me et Ernstium de Aureo
Cornu acta sunt, talia essc fateor, qvae solitam meam excedant
moderationem, qvocirca nec publici juris else cupio, praesertim
cum rem ipsam brevibus discusserim in iterata Cornu editione, inserta
Monumentis meis, qvae ab Affne meo tibi oblata gaudeo,
utve boni consulas, ac in meliorem interpreteris partem, rogo.
Siqvae inter legendum occurrant, in qvo me aberrass videris, candide
mone; nihil mihi futurum gratius. Ipse nosti, vix fieri pos
se, qvin homo, glaciem primus frangens, et aliis non tentata in.
cedens via, in lapsus sit proclivis. Interim, bonos et candidos
rcrum aestimatores conattus non improbatnros, mihi promittunt
qvorundam haud infimi suhsellii censurae. vod in Ernstium privatim
fuerim acerbior, causa fuit, qvod homo is semper se mihi
simulaverit amicissimum, usqve dum de Corn Dissertationem
ussu Principis mei edidissem; tum ille, qvem mihi charta ista
ubivis conciliabat, favorem et honorem invidens, me inscio, ln
ula Principis suam disseminabat epistolam, qva sperabat, se
mei minis ruina emersurum, atqve Principis gratim aucupaturum.

p.880
Sed incassum omnia; Amici enim qvidam, id aegre fe
rentes, exscriptam chartam mox ad me miserunt, atqve, ut acriore
salc hominem perfricarem, svaserunt; parui monitis, inprimis
cum me male haberet, hominem me sub specie amicitiae
decepie, ac ipsum privatim per literas me non monuisse, siqvid
esset, qvod offenderet, ut vel corrigerem, vel ipsi occasionem
meliora docendi praeberem. Sed cum facti ipsum jam paeoeniteat,
nolo ipsius famam doctis prostitucre, cum mihi suffecerit naevos
hominis amici ostendisle, ac meliorum calculos niveos, non lolum
ab eruditis in Patria, sed etiam extra eam, retulisse. Interim
censuram tuam et aliorum Literaturae principum non subterfugio,
meltora docenti cedere paratus. Pro eruditissimo Hymni tui
commentario ut et caeteris gratias habeo maxima, tum qvoque,
qvod Affinem meum reliqvosque nationis nostrae Juvenes amore
proseqvaris adeo prolixo. Nos vicissim nihil in nobis desiderari
patiemur, qvod ad tuum honorem et commoda spectare possit.
His vale, et me celeberrimo Nomini tuo devotum statue. Hafn.
7. Jul. 1643.
DCCCXXVII.
Clarissimo ac Excellentissimo Viro
D. Olao Wormio
AUG. BUCHNERUS
S. D.
Clarissime Vir, ut excellentem doctrinam tuam a ceruditionem
semper, prout debebam, feci maxime: ita laetatus
mirifice sum, qvod me existimaveris dignum, cui non tantum
responderes humanissimis literis, sed qvem in amicorum etiam
numerum prolixo affectu cooptares. nam si et vulgo amari atqve
audire bene delectare consuevit ac juvare animos,; qvem voluptatis
sensum afferet, summorum doctissimorumqve Vrorum
studia ac benevolentiam demereri? vare id mihi maximae curae
erit in posterum, ne in paranda amicitia tua felicior, qvam
studiosor ac diligentior in conservanda eadem tuendaqve fuisse videar.
Dn. Ernstium ad meliorem mentem rediisse, vehemeni
ter gaudeo. nam eruditas et sapientiae studiis deditas animas
nihil minus, qvam livor et obtrectatio decet. Sed aemulandi

p.881
studium, et laudis tamaeqve cupiditas saepe et optimas indoles fatigat.
Nec est cujusvis, et capere magnos impetus, et regere
posse. Tuam autem et gravitatem et sapientiam maximi aestimo,
qvi indux isti ita animum, ut offendentis poenitentia abunde satisfactum
tibi existimares. Affinis tuus Motsseldius, ut studiorum,
sic omnis in me officii diligentissimus est. Qvare non possum
non amare hominem, et singulari affectione proseqvi; nec
qvicqvam gratius haberc accessu ejus atqve sermonibus, qvos
suaves juxta modestosqve, nec minus doctos instituere solet.
Qvem affectum meum ut ipsi testatiorem facerem, scripsi non
ita pridem Jambos nonnullos, qvos Disputationi suae, qvam tum
edebat, adjiceret, qvos ibi leges. Tibi vero ita persuadeas velim,
me diligenter curaturum, ne ulla re unqvam desim, qva
rebus studiisqve ejus consulere possim, cum ejus, tum tua etiam
causa. Vale Clarissime ac Excellentissime Vir, meqve virtutis
et eruditionis tuae admiratorem candidissimum, amore tuo, qvod
facis, deinceps qvoqve dignere. Wittenbergae ad V. Id. Decembr.
A. MDCXLIII.
DCCCXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Augusto Buchnero.
Amicas tuas accepi literas, qvibus re ipsa potius qvam verbis
respondere ut possim, exoptandum mihi est. Certe siqvid
in me unqvam desiderari paterer, qvod coepto amori continuant
do inservire posset, indignus plane Tanti Viri essem benevolentia.
Non sufficit animum literis explicasse, nisi Affinis mei
conatibus tam docto tamqve eleganti applaudendum esset carmis
ne, qvo timuli gcnere non potest non mens ingenua incitari, ea
ut consectetur, qvibus se Tantorum Virorum elogiis dignam praebeat.
Sic laudata crescit virtus, et in majora fertur. Agnoscimus
officium, et qva par est ratione, gratias agimus. Res vero
nostrae eo jam inclinant, ut referre unqvam haud polliceri qveamus.
Exercitus enim Sveticus inopinato, nihil tale cogitantes
et imparatos plane, contra fidem et pacta, nus, Duce Torstenso
nio, invasit, tqve, anteqvam militem conscribere, eiqve ullo modo

p.882
resistere liceret, Holsatiam ac Cimbriam totam occupavit, direptionibus
cuncta subjecit, jamqve nihil non hostilitatis exercet,
ut, nisi Deus singulariter succurrat, metuendum sit, ne de nobis
plane actum sit. Heu salusl Dum Rex noster Pientissimus magnis
impensis per Legatos suos in Germaniae pace procuranda
occupatur, a vicinis suis et iis, a qvorum partibus, Religionis
nomine, maxinc semper stetit, tam perfide, sine omni legitima
causa aut praevia admonitione, provinciis ac subditis spoliatur.
Sic sperata Germaniae pax turbatur, tot piorum vota in ventos
abunt, nsqve calamitatibus obruimur, ut non possis non nobiscum
vindicem Divinam dextram ad ultionem provocare. Est
apud nos Thcologus, qvi in Aureum Cornu meditationes consripsic
haud ineptas, ex ipsa Sacra Scriptura petitas; hic, qvam vis
in qvibusdam a me discrcpet, conceptus tamen suos mihi, ante
qvam ederentur, monstravit, seqve me invito nihil in hac re
publici juris facturum siqvidem nunciaret, non potui non hominis
candorem longe ab Ernstii divcrsum laudare, qvin auctor
essem, ut pergeret, tamque pium institutum alacriter urgeret,
cum in gloriam Dei et vitae emendationem directum viderem. Di
versa de rebus eisdem sentire incolumi semper licuit amicitia.
vantum ex eo praelis hactcnus excusum, tantum mitto, ut gustum
aliqvem cjus habeas, ac qvid de eo sentias, aperias. A
Rege qvodam Christiano (ut putat) elaboratum esse nullo plane
argumento vel probabili demonstratum iri sat scio. Reliqvum,
data opportunitate, si Deus vitam et pacem concesserit, alias, ubi
absolutum fuerit, additurus. Utinam esset, qvi nobis ea, qvae
nos olim vobis, procurare vellet Halcyonia! Qvicqvid de nobis statuerit
Divina bonitas, dum vivimus, dum valemus, certam amicitiae
te lam pertexere haud desinamus. In me nunquam qvicqvam
desiderabis, qvod amori nostro continuando inserviat.
Vale. Hafn. 2. Januar. 1644.
DCCCXXIX.
AUGUSTUS BUCHNERUS
D. Olao Wormio.
Clarissime ac Excellentissime Vir.
Multum et laetor et gratulor ihi, qvod servas constanter,

p.883
qvem mihi praestare amorem cepisti semel, et qvo me animo prosequaris,
testatum etiam literis facis. vantum enim est pla
cere atque probari iis, qvorum nomen et fama, non per unam
aliqvam gentem aut populum, sed ubiqve terrarum, ubi literae et
sapientiae studia vigent, ac in honore sunt, celebrantur? Certe
VO RMlUM meum, non mater DANIA tantum, et qvicquid
terrarum ad Balthicum jacet, verum et erudita Germania, et
ingeniosa Italia, et facunda Gallia, miratur, colit, atqve in iis
aestimat, qvi post alias maximas artes, antiq vitatum et literarum
elegantiorum studio se dudum immortales rcddiderunt. vod
scribis, gratum tuisse, me tui Affinis, Praestantissimi Juvenis,
conatus prosecutum carmine; scias, VORMIClarissime, me
id virtuti hominis debuisse. Eum enim Museldius tuus se nos
bis praestat, ut ab omnibus, quibuscum solet versari, (versatur
autem cunm optimo qvoqve, atqve ex cujus congressu melior
doctiorque fieri possit,) humanitatis, modestiae, studii ac
eruditionis laudem facile auferat. ibus laudibus dotibusqve
praeclaris ut se commendat qvotidie magisqve ac magis, ita non
possum non eum amare plurimum, et qvibus licet modis proseqvi
atque ornare. Ad Dissertationem Theologicam de Aureo
Cornu quod est, plane tecum statuo. Deberi illi pietatis, deberi
ingenii industriaeqve ac eruditionis etiam laudem: sed quae
hic afferuntur, respexisse auctores persuadere mihi non possum.
Novi qvae vestutissimae Ecclesiae Christianae hieroglyphica symbola,
Clemens Alexandrinus aliiqve auctores rccenseant, et vetustissima
monumenta et marmora exhibeant. Et licet qvaedam
ex illis in Cornu isto inveniantur; eorum usus tamen jam exole
verat diu ante, quam Dania vestra fide doctrinaqve Christiana
imbuerctur. vo tempore si hoc conflatum eset cornu, et eo
qvidem fine ut de religionis et pietatis rebus nos admoneret, procul
dubio sanctisfimum crucis signum, qvo nulium aliud frequen
tius erat, ibi conspiceretur, qvod hactenus qvidem nullus potui
notare. Stat itaque tua sententia, VORMI Clarissime, et magis
verisimilia sunt, qvae tu de Cornu hujus natalibus sagaciter et
eruditc conjecisti semel. Interim Reverendi Viri conata non improbo.
Pium enim est ubiqve occasiones inveniendae et exercens
dae pietatis captare. vare pro missis paginis gratias ago: grate
accepturus propediem, de illis qvae restant. Vale, et patriam
tuam turbatam pessimo scelere qvam primum cum Germania nostra

p.884
pacatam vide, meqve amare haud desine: qvi sum
eroqve semper
Celeberrimi tui Nominis
observantiss. studiosissimusqve
A. B.
Wittenb. ad d. IX. Maji
A. MDCXLIV.
DCCCXXX.
OLAUS WORMIUS
Clarissimo Viro
Augusto Buchnero.
Qui tam candidi, tam eruditi et amici pectoris integritatem
non exosculatur, illum inter mortales hominis titulum
haud mereri existimo. Qvidni igitur tam svave per amicas literas
coeptum colloquium, tanqvam familiaritatis nostrae vinculum,
ambabus amplecterer ulnis et debito responso mutuam testatam
redderem benevolentiam, tot in me congesta elogia cum
ex amici affectus abundantia deflucre, non sine pudore aliquo
agnoscam? Operam vero dabo sedulam, ut vicissim in me non
desideretut qvicqvam, qvod affectui fovendo et conservando serviat.
Affinem meum a te tam honorificum integritatis et diligentiae
reportare testimonium, gaudet grandaevus Parens, nos
qve reliqvi grati agnoscimus, plurimum tuae manuductioni et
fidis exhortationibus tribuentes. vod restat ex Theologica de
Cornu dissertatione jam mitto, ex qa, qvae mea de ista mens sit,
uberius videbis, ac qvanqvam Author meis literulis qvaedam replicare
videatur, tanta tamen non video, ut non potius candidis
Lectoribus judicium relinquam, qvam ut contentionis serram
de levibus istis cum homine mihi alioqvin amico reciprocare teni
tem; Inprimis cum non solum ab eruditissimis Germanis, sed
et exteris aliis cum applausu haud levi nostra excipi indies anis
madvertam. Scripsit (ut huc tecum communicem) hisce dies
bus ad me Patavio cruditus juvenis nostras, Venetiis Virum esse
Reverendum Angelicum Aprosium Vintimigliam, qvi idiomate Italico

p.885
scriptum edidit, supposititio nomine, in defensionem Adonidis
Marini contra Stiglianum, (Nomina sunt mihi plane ignota)
cujus Caput I. mihi inscripserit, utpote deCornu Aureo tractans,
in qvo inter reliqva hoc, qvod mitto, habet a Dn. ighetti claboratum
monumentum. vod non eo refero, qvod mihi in Eruditorum
numero hominis calculis applaudam, sed ut Amico, quae
non omnibus obvia, communicem. Spero, me integrum illud,
qvicqvid est, brevi habiturum, modo promissis stererint curatores.
De turbato rerum nostrarum statu, Divino tamen praesidio
singularirer et miraculose laepius refocillato, affinis meus Te
uberius docebit. Vale. Hafn. 20. Jun. 1644.
DCCCXXXI.
Excellentissmo Viro
D. Ol. Wormio
AUG. BUCHNERUS
KKK
S. D.
Hafniam.
Excellentissime Vir, feramus libenter sortem nostram, et
pareamus Deo, et qvoniam ei ita visum fuit, ut studio operaque
vestra dum recuperaturos nos pacem sperabamus, vos
aeqve in bellum difficillimum implicaremini, acquiescamus voluntati
ejus sine murmure, et qvicqvid durum ac triste videbitur,
id recte ferendo vertamus in bonum. Interim numen ejusdem
orabimus ac venerabimur, ut qui utrinqve pacis ineundae
gratia indicti aut instituti conventus sunt, ita utrinqve excant,
ne qvas deinceps qverelas alter alteri alegare habeamus necesse;
sed de cjusmodi rebus per literas conferamus sermones, qvas neqve
scribcre injucundum sit, nec intelligere atque accipere molestum.
Suecorum arma jam in Bohemia sunt quae ut depellant,
Caesarcani suas contrahunt copias. vod si succedat, omnis ea
tempestas nobis denuo incumbet Apponendum itaqve lucro
erit, hoc qvicqvid qvietis interim dabitur. Affinis tuus, Orna.
tissimus Juvenis, id serio agit, ut spem a vobis coneeptam dc se

p.886
non aequet tantum, sed superet etiam, et talis revertatur in paetriam,
qualem redire maxime oportuit, qvi sese patriae natum
putet. Ouare merito suo et amo ipsum qvam plurimum, et
consuetudine ejus utor libenter. Omnia et ejus et vestra etiam
facturus causa, qvae commodo ipsi ac utilitati esse possunt. Ovid
in praesenti publice privatimque agam, programma istud, qvod
junxi literis, docebit. vod boni consules, et me amabis. vi
tuo te merito, Vir Excellentissime, nunquam non venerabor et
colam. Vale. Vittenbergae ad d. XII.. Februarii Anno
MDCXLV.
DCCCXXXII.
OLAUS WORMIUS
Augusto Buchnero
KKK
S. P. D.
Wittebergam.
Ita est, Vir Celeberrime, ad nutum Divinum ut nos componamus,
decet. Peccatis nostris pium Patrem offendimus et
ad iram provocavimus, juste igitur poenas luimus, et in codem
cum tota Europa haeremus luto. o non grassatur communis
hae calamitas? Venetos et Helvetios, hactenus immunes, corripere
jam videtur incendium. Nullus restat, qvi opem ferre valeat.
In solo Deo spes nostra, ut qvae inflixit vulnera solus curet.
De Pace ad limites regnorum tractant utrinqve Oratores
nostri, sed spe adhuc ambigua, cum iniqva adeo petantur, ut
assentiri iis nostri neqveant. Norvegi nostri strenue rem gerunt,
atqve aliquot Suecorum ccuparunt provincias; quod
num pacis conditiones tolerabiliores sit redditurum, videbimus.
Deux x alto nos respiciatl Affinem meum ita se vobis
probari gaudeo, ut tuo aliorumque Clarissimorum Protessorum
indignus haud sit favore et patrocinio. Reditum ejus ad nos
praestolatur jam parens, decrepitus ferme. Pro benevolo in
ipsum affectu merito et tibi et caeteris Viris Clarissimis gratias
agimus. Ego vero pro eruditissimo Programmate, quo qvan
topere juventutis commodo invigiles, abunde testatum reddis.

p.887
Deus te Reipubl. bono diu servet, ut in tam laudabili proposito
porro magno cum applausu progredi pergas. Mitto novam de
Aureo Cornu meditationem Episcopi Lundensis Vinstrupii, qvi
quamvis stridula quandoqve canat avena, huic tamen tempestati
haud incongrua quaedam protulisse videtur. Vides, fracta
glacie qvam facile funes trahant Helciarii. Vale, Vir Celeberrime,
et Wormium plane tuum statue. Hafn. 24. Marti
1645.
DCCCXXXIII.
OLAUS WORMIUS
Dn. M. Envaldo Nicolai.
Roschildiam.
Eruditum tuum de aureo cornu commentarium avide perlegi.
Non potuit non placere tam pium, tamque egregium tuum
intitutum, qvo gentis nostrae securitatem, pertinaciam, ac pro
tot a Deo opt. max. nobis collatis beneficiis ingratitudinem, vel
hoc medio excutere ingeniose allaboras. Nescio enim qvi fiat
qvod externis ejusmodi in oculos incurrentibus magis quandoque
moveri soleat vulgus; qvam ipsis verbi divini exhortationibus,
admonitionibus, et qvae indics proclamantur, comminationibus,
Nisi forsan
Segnius trritent animos demissa per aures,
am qva sunt oculis commissa fidelibus.
D. Paulum imitari mihi videris qvi Act. VII. visa Ethnicorum
qvae Athenis erat ara Ignoto Deo consecrata, illam apte proposito
suo applicuit ac inde ansam arripuit, de rebus vere Divinis disse
rendi, ac semina Religionis Christianae seliciter spargendi. Apte
et concinne e vivis Israelis fontibus singula derivas, ut vix credam
qvenqvam fore, qvi jure qvidqvam desiderare possit, qvod
ad vitam pie transigendam reqviratur. Ex te jam discat divi
norum beneficiorum audaculus contemptor, nobile hoc subje
ctum dignum esse in qvo bonas horas collocet is, qvi literas, qui
honestatem, qvi pietatem amat. At a Rege aliqvo Christiano
elaboratum ut credam hoc cornt nondum mihi persvadere va
leo.

p.888
Videmus primitivae Ecclesiae patres, nullam plane intermisisse
occasionem, qva Christi meritum ac passionem, si alia
nequirent, rudium animis insinuarent, vel crucis signo, vel JESU
nomine, vel aliis ejusmodi. De Labaro Constantini aliisqve
ejus generis nihil dicam. Cornua animalium, quibus potum
administrabant majores nostri, ejusmodi notis insignita in musaeo
meo nuper apud me vidisti, et qvidni horum vestigium aliqvod
in aureo loc reliqvissent? characteribus in eo extantibus non
tam sidei articulos, quam mores hominum informare ac vitia,
stupenda monstrosaque eo saeculo grassantia redarguere voluisse
Autorem facilis largior. In eo enim adeo operosos fuisse Ethnicorum
multos, ut Christianis vix cesserint, quis ignorat? Consule
Stoicos, Epictetum, Senecam, aliosque ejus sectae, in qvibus
vix qvicqvam praeter veram in Christum fidem desiderabis. Nec
tamen qvisqvam exinde, qvod prcepta ttadiderint honestati ac
civili conservationi congra, Christianos fuille collegerit. At
dices, exacte sacris literis congruere dogmata, qvae ex hisce Emblematis
eruuntur, ut ex iis plane desumta fuisie fateri nccessum
habeamus. In aliis profanis picturis idem experiri si qvis velit,
rarum erit si non ingeniosae se accommodaverint applicationi.
Tentarunt id in Ovidij metamorphosi qvidam, non sine suc
cessu; adeo ut integras historia sacras ex ejus elicuerint fabulis.
Inde tamen Nasonem Christianis sacris initiatum fnisse nemo
facile dixerit. Ovin nec per nigmata et Hieroglyphica docendi
modum, priscis patribus Christianis, in usu tuisse animadvertius.
Planam, perspicuam et eujusvis captui aptam reqvirebant
methodum, qua ab omni ferme humanitate alienis,
Christum insinuarent crueifixum ac secundum ejus normam vivendi
leges traderent. Aqua qvantum haec dister, novit is qvi
in hoc pulvere desudavit. Oedipo certe opus foret perpetuo,
qvi quotiescunque hoc cornu in usum venit, ex ejus sigillis ar
gumenta depromeret valida, ad anims percellendos, ac a vitios
rum coeno in virtutis semitam pertahendos. Conjecturis qvidem
hic agimus: sed quo probabiliores eo firmiores ac ponderis ma
joris.
Interim largimur faciles, ut ex tcrcore nnii margaritas
collegit Maro: ita ex profanis, divinis consona duci posse do
gmata non sine maximo vulgi emolumento. In hoc cum feliciter
adeo desudasie te videam, ut vix alter palmam tibi sit praereptu

p.889
rus, gratulor, utque pias hasce meditationes in Christi gloriam
et pietatis apud nos incrementum pluribus communes facias,
hortor. Mihi meisque conatibus tantum abest adversari ut putem,
ut potius de suavi consensu gaudeam; inprimis qvod scopum
meum assecutum me jam vidcam, qvo praeclaris ingeniis de no
bili hoc subjecto ulterius cogitandi occasionem praebere allaboravi.
Vale et vive Ecclesiae bono. Hafniae Idib. Nov. Anni
MDCXLIII.
DCCCXXXIV.
OLAUS WORMIUS
Christophoro Joannis.
Soram.
Qvae misisti Musei mei ornamenta, gratissima mihi fuere.
Miror, ubinam locorum tantam copiam Lapidis, quem
Oriam vocant Physici, inveneris. Sparsim hinc inde unum
aut altcrum conqvisitum obtineo, fed in tanta copia uspiam ini
ventum non memini. Percuperem igitur locum a te desgnari,
et in proximis ad me perscribi, ubi collegeris, ut ejus in Historia
mea mentio fieri possit grata. Porosum illud ae molle os, qvod
chartae separatim inclusum erat, Scpiae piscis est, aurifabris notissimum;
eo enim ad opera sua polienda, et tormas seu matrices
conficiendas, utuntur. Ad dentifricia in usus venit Medicos.
Non igitur sperma est Ceti, ut tu putas. vas tu vocas ceti squas
mas, testae sunt obstrcarum; cetacea namqve corio teguntur
leni, sqvamis destituto, ut Delphini ejusque generis alii pisces.
In tui memoriam haec tenebo, nec unquam sine industriae tuae et
in me propensi animi testimonio demonstrabuntur. Sivid ejus
generis alibi occurrat, colligere perge, et me bencficio beabis
grata mente recompensando. De meo in Te affectu sccurum
plane te esse jubeo. Vale. 10. Novembr. 1643.
Disputationis meae mitto exemplum.

p.890
DCCCXXXV.
OLAUS WORMIUS
Christophoro Joannis.
Soram.
Perplacet topographia transmissa tractus istius, ubi copiose
adeo reperiuntur Ombrii dicti lapides, nec te in nominis
etymo falli arbitror; ita enim Helsingora, Corsora aliaeque
apud nos civitates nomina a situ obtinuerunt, sed dolendum,
quod lapidem, panem triticeum et anatem referentem non una
cum reliqvis asservaveris, ac silicis nigrae et omni ex parte rotundae,
ut ais, tibi cura fuerit nulla. Prima enim species E
titis est a me in Hitoria Musei mei codem in capite delincata;
plerumque calimum seu alium lapillum in se continere solet, qvi
concussus qvandoque resonare solet, qvandoque non; foramine
praeterea dotatur exiguo, per quod stylum si immiseris, cretacea
materia erumpere solet. Si igitur facultas detur, fac eorum
copiam habeamus, ut et materiae, quae ochram colore refert.
Non mirum, ostrcarum conhas ibidem reperiri, cum non dubitem,
qvin saxis adhaerentes etiam vivae caperentur, si diligentius
investigarentur, Sinubus enim marinis gaudent, et jam
altero a Roschildia lapide in pari sinu captant copiole rustici, ac
ad nos venum exportant. Lucium, percam aliosque ejus ge
neris fluviatiles pisces ibidem capi, facile crediderim; ejus ei
nim sunt naturae, ut mare subintrent vor no tempore, ut foetus
suos melius excludant; aqua enim moderate salsa aeque dele.
ctantur ac dulci. Sic prope Nestvedam qvotannis ad ostium
maris copiose capiuntur; et ex Germania huc ad nos singulis annis
in navibus pertusis, qvibus marina copiose intrat aqva, deferuntur
iidem pisces. Si Gesnerum, Aldrovandum aliosqve,
qvi de hisce scripserunt, perlustraveris, haec ab eorum natura
non abludere videbis. Felicem adeo in pangendis carminibus
venam tibi gratulor, forsan tibi olim usui futuram. Vale, et
ut soles, ama. Hafn. 26, Nov. 1643.

p.891
DCCCXXXVI.
Mo. Illt. ed Eccs. Sig.
ll Corno d oro illutrato da V. S. Eccellentis. con erudition
cosi pellegrine mi diede occasione d abbellire la mia Sfera
Poetica col suo riveritissimo nome. Ho pensato percio inviarglene
copia con l occasione d alcuni di questi Signori, che partendosi
di Padoua tornano a ripatriare. Eun opera scritta da me
nel eta di ventitre anni, che non ha altro di buono, chel ornamento
che si lege in fronte a ciascum capitolo, cioe li nomi
di tanti letteratissimi ingegni, e particolarmente quello di V.S.
Eccellentiss. e de Signori suoi compatrioti. La supplico ad ogni
modo a riceuere col libro la mia servitu vivendo ambitiosissimo
d insinuarmi nella sua gratia. Che non essendo questa mia per
altro, le bacio affettuosamente la mano. Di Venetia li 3. febraro
1644.
D. V. S. Mto. Illre. ed Eccma
Servitore divmo.
Fra ANGELICO APROSIO VINTIMIGLIA
Agostiniano.
Al Mto. Illre et Eccmo Sigre e Padne. ottmo
Il Sigre. Dottore Olao Wormio.
Copenhagen.

DCCCXXXVII.
Molt' Illre. ed Eccmo Signore. Cu
Con l'occasione d'alcuni gentilhuomini di coteste parti, che di
Padova vengono a ripatriare, inviai a V. S. Eccelentisima
una mia operetta intitolata La Sfera Poetica,
nella qvale havera trouato registrato il suo nome, et un elogio
d'un mio amico sopra il suo libro de CORNU AUREO. Jo pero
non ho ancora riceuuto risposta alcuna, ne me ne maraviglio,

p.892
perche magnum chaos est inter nos, et vos. Hora che mi si presenta
un altra occasione, vengo di nuovo a rivcrirla per maggiormente
insinuarle la mia servitu, e confermarglela. Capitorno
li mensi passati li MONUMENTI DANICI, ed un altro libro
de LINGVA GETICA, opere di V. S. Eccelentiss. li quali sono
di grandissimo ornamento alla mia Biblioteca, li quali furono subitamente
da me divorati, e comendati a gli Amici: e prego il Signors
haver fortuna di vedere i FASTI DANICI, e le Note in
uscite dal suo ingegno sublime, dalle quali son sicuro
d esser per cavare molt cose per ornamento delle mie
opere. Sto compilando un opera de gl Scrittori illustri d Italia,
della quale mando l'incluso frontispicio. Sono state inviate al
Moltkenio alcune mie operette, che sono il Vaglio Critico sotto no
medi Masoto Galistoni: il Buratto, sotto nome di Carolo Galistoni;
L Occhiale Stritolato, sotto nome di Scipio Glareano: e la
Sferza Poetica sotto nome di Sapricio Saprici. Tra pochi giorni
si stampara il VERATRO, e con qualche occasione opportuna
glie lo faro capitare. Intanto V. S. Eccellentiss. sappia che ha
in Italia multi, che vivono divotissimi alla sua virtu, e che io non
sono de gli ultimi, come potra conoscere della Sferza Poetica,
che percio, se me conosce atto a poterla servire, la supplico a
comandarmi, mentre per fine resto
Di V. S. M. Illre. ed Eccma.
prontmo. e certissimo Servitore
Venetia li 12. Maggio 1644.
Fra ANGELICO APROSIO
VINTIMIGLIA.
Al M.to Illre. et Eccmo. Sigre. Sigre e Padne otto.
Il Signore Dottore Olao Wormio.
Copenhagen.


p.893
DCCCXXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Fr. Angelico Aprosio Vintimigliae.
Binas tuas, anno praeterito ad me datas, simul ferme accepi,
VII. sc. et Calendarum Julii hujus anni, qvarum qvas Bartholinus
attulit, adjunctam habuere elegantislimam tuam Scuticam
Poeticam, qva a Stigliano operi Marini adspersos docte
excutis scrupos. Ut pro eleganti transmisso Opere gratias ago
maximas, ita plures debeo, quod me in eo non solum peculiari
Epistola arbitrum dubiorum qvorundam constituas, sed et de
Aureo Ccrnu meditationes meas logio tam erudito, tam polito
ornare haud sis dedignatus. Agnolco affectum bcnevolum, qvem
reciproca amoris et benevolentiae contestatione ni exciperem,
nomen inter eos, qui literas amant, haud mererer. Caeterum
Musis gratulor politioribus, qvibus indies tam acres, tam sin
ceri succrescunt vindices, inter qvos Tibi non immerito locum
cedunt nostri aevi Literatores haud pauci. Ovis enim institu
tum tuum non approbet summe, qvo Viros de Republica literaria
bene meritos mortalitati eximis, et oilos aliaqve eorum famae
insidiantia monstra potenter reprimis, virtutique suus ut constet
honos, St enue allaboras? Perge, Vir Clarissime, aeternis ingnii
moumcntis et tibi et aliis de literis bene meritis trophaea erigr;
hac enim itur ad astra. Tibi in templo virtutis parata
vides gloriae et hunoris praemia. Me vero, inferioris licet subsellii
tyronem, tuis conatibus sincere favere, certo statues. Nihil
certe mihi gratius foret, quam tecum a me elaborata com.
municare, al locorum distantia et eorum, qui nostra curare deberent,
partim lifficultas, partim penuria me retrahit. Si tamen
per Studiosos, ad Vus euntes, qvid temporis progressu
curari possit, faxo voluntarem ut haud dc sideres. Interim vale,
et favere perge. Hafn. VII. Iduum Jul. MDCXLV.

p.894
DCCCXXXIX.
Clarissime atque Excellentissime Vir,
maxime colendo.
Literae tuae, Vir praestantissime, dum a me minus exspectabantur,
curante Excellentissimo Joanne Rhodio, heri ad me de-
latae fuerunt. Qvam gratae extiterint, ipse poteris conjectare,
Eccuinam non forent gratissimae, cum sint tanti Viri, et tam hu
manissimi? Eas pluribus abhin mensibus exspectabam, conficiebarque
moerore frustra exspectando. Meos lusus in Stilianum
tibi non displicuilse laetor: gratulorqve mihi, in his scribendis
non laceravisse dies. Dum placent tibi, aliis non placere non
poterunt. Mensibus elapsis prodilt in lucem pars secunda VERATRI
adversus eundemmet Stilianum. Aliqua exemplaria
consobrino Excell. Thomaea Bartholini consignavi, ut ea et tibi, et
aliis amicis meis exhiberer. Nunc praela sudant in excudedo
Rinaldi Clypeo, opusculo Italico sermone conscripto adversus
Luxum et Luxus sectatores, quod amicorum quamplurimi non
ingratum futurum confidunt. Caput ejusdem, in quo quaeritur,
an Capillorum longitudo foeminas deceat, Fuirenio nostro inscripsi.
Jacobus Hertius Bibliopola amicorum exemplaria curabit ad
Molteenium mittenda. Vos ex ipso accipietis. Caetera tua non
est cur labores ad me transmittere. Jam a Bibliopolis Monumenta
Danica, Fastos, et Literaturam Runicam comparavi: Hesio
dum invenire non potui, non tamen abs te petotuquc vale, et
quem coepisti, amare perge. Venetiis IIX. Idus Novemb.
MDCXLV.
Tibi dicatissimus
Fr. ANGELICUS APROSIUS
VINTIMIGLIA
Ordinis Eremitarum S. Augustini
Clarissimo ac Praestantissimo Viro Domino Olao
Wormio, Patrono plurimum honorando.
Hafniam.

p.895
DCCCXL.
OLAUS WORMIUS
Fr. Angelico Aprosio Vintimigliae.
Ex amicissimis tuis, tibi non ingratum fuisse, intellexi, quod
seria tua incultis meis interturbare non dubitaverim. Silentium
certe rupit tam amicus in me affectus, publico scripto
toti ordini literario indicatus, in qvo jucunditas cum eruditione
ita certare mihi videtur, ut, quoties mellitas tuas ad Amicos
lego epistolas, nescio, dictionis elegantiam et acumen, an rerum
pondera magis mirer, adeo ut desiderium reliqva, qvae nuper
e tua prodiere officina, videndi excitent non inediocre. Clypeum
tuum, spero, nos brevi habituros; nondum enim ad nos rediere
Thomas Bartholinus ejusqve consobrinus. Ni loci tanta obstaret
intercapedo, tabellionumque difficultas impediret, cre
briora inter nos literarum commercia sperarem3 per Hertaum
enim vestrum tarde admodum curantur utrinque cxspectata.
Hesiodum, quem qvaeris. non invenies; Francofurtum enim misi
ante annos aliqvot, sed, mortuo typographo, qui operam excudendi
condixit, periit et liber. Feisus jam quotidianis laboribus,
Tibi aliisque praeclaris ingeniis scribendi lampada trado,
meque qvieti, quantum possum, compono, bonorum interim
favorem privatis literis aucupandi studium non nisi cum spiritu
depositurus. Bartholus noster, qvi cathedram Eloquentiae apud
nos jam occupavit, officiose vicissim te salutat, et credo, eum
suis id jam praestitisse. Vale, Vir Reverende, et, ut cpisti, fa
vere perge. Hafn. 4. Id. Mart. 1646.
DCCCXLI.
Mto Illre Eccmo Sire e Pr6ne oso
alcunque volta mi giongono lettere di V. S. Eccellentis.
sento allegrerra si grande, che non so se fusse tale, se
ne rceuesse di mio Padre, che gia sono vent anni fece palsagio
da questa all altra vita. Ma come puo esscre altrimenti, mentre
scorgo tant affetto verso la mia persona, eonosciuta per la
semplics relatione d amici, e per quelle poche cosuccie, che per

p.896
fuggir lPotio mi sono uscite di mente, e publicate per merro del
le stampe, piu tosto per compiacer gli amici, cbhe per seconda
re il mio Genio? L affetto che mi porta, e parto della sua
gentilera, che si muove ad amare etiandio quelle cose, che
non son degne d amore. Vuole imitare in cio la divina bonta,
che ci ama non per la nostra, ma per la propria bonta.
Sarei ingrato, se non glie ne rendessi la pariglia: c gia che A.
more e premio d Amore, sono obligato ad amarla. Consegnai
due copie del mio Specchio del Disinganno all Eccell. Rhodio, aecioche
n inviasse una a V. S. Eccellentissima e altro al nostro
gentilissimo Signore Tommaso Bartholini: e credo che di gia sa.
ranno incaminate. E opera scritta contro la MODA, o per
dir meglio contro i costumi effeminati, che deturpano il Mondo.
Seguira appresso la Grillaja dischiusa (Cavea Grillorum reserata)
contro lc malc operationi de Christiani, che non hanno
di Christiano altro, chel nome: se ben so, che canimus surdis.
Mi parc ridotto il Mundo a stato piggiore, che a tempo
di Noe, perche ciascuno fa d ogn herba fascio: e chi dove
rebbe esser migliore, e piu pessimo. Ma non piu di cio.I
Signore Gio. Jacomo Hert m ha datta annessa per ilMoleenio,
la raccomando percio alla sua diligena. Se dovera man
dar libri, e gli piacera d honorarmi delli suoi Schediasmi so
pra la Medicina, li vedero volentieri, e gli daro quel luogo,
che meritano nella mia Libraria, nella quale si conservano libri
d ogni professione. Rendo poi duplicato il salute all
Eccellentissimo Signore Bartholo nostro, e saluto per infinite
volte gl Eccellentissimi Signori Thommaso suo fratello, e Si.
gnore Fiuren, che alla ricevuta di questa penso saranno giunti
alla Patria: e resto
Cordmo amico e partmo. Servitore
Venetia li 2. Settembre 1646.
Fra ANGELICO APROSIO
VINTIMIFLIA
Agostiniano.

Clarissimo atque Integerrimo Viro Dn. Olao Worm,
Medico ac Philosopho doctissimo.
Hafniam.

p.897
DCCCXLII.
Mto. Illre. et Eccmo. Sigre e Prne ossmo
Sono passati molti mesi, che V. S. Eccellentiss. non havera ve
lute mie lettere, e forse si sara data a credere, che io habbia
mandata inoblivione la nostta amicitia: Ma non e cosi.
esserc, da non so chc tempo in qua, stato occupatissimo ha cagionato
un Si lungo silentio. Pensava scrivere fino il Carnovale
palsato: ma convenendomi al improviso partire per Lubiana
Metropoli della Carniola, a predicare la varesima, non
mi permesse il farlo. Ritornato dopo Pasqua in Venetia mi ci
trattenni tanto poco, che apena hebbi tmpo di scriuere a
Eccellentissimo Rhodio, che io mi partiva. Parti dunque con
pensicro di paisare a Roma, indi a Napoli: ma cresciuti i caldi
mentre mi ritrova va ia Bologna, mutai pensiero, e venni a
trattenermi in Piacena fno che cominci a rinfrescare. Tra un
mese penso di proseguire il viaggio tralaslato verso le detteCitta,
finito il quale piacendo, a Dio andaro alla volta di Genova per
ripattiare. Eun gran pesso, che io consegnai all Eccellentiss.
Rhodio una copia del mio Scudo di Rinaldi per V. S. Eccellentissima,
e penso l havera ricevuta: per quest? istesso ordinario
scrivo a Venetia, che gli sia consegnata la prima parte del mio
Veratro, ultimamente stampata. So che dalla mia penna non
esse cosa degna di comparirle inani: ma non ignoro, che
la sua gentilea compa iica le mic imperfettioni. Riverisce
per fine gli Eccellentissimi Bartholini, e Fuirenio, e bacio a
V. S. Eccellentissima affett. la mano. Di Piacenza li 15. Lu-
glio 1647.
D. V. S. M. Illt. et Eccma.
Partmo amicoe svisceratissimo Servitore
Frat ANGILICO APROSO
VNIGLIA
Agostiniano.
Sigte. Il Signore
Al M. Illr, et Ecemo
Dottore Olao IWormio.
Copenhagen


p.898
DCCCXLIII.
OLAUS WORMIUS
V. C. Gabrieli Naudaeo, Eminentissimi Cardinalis
Mazarini Bibliothecario.
Parisios.
Vir Carissime, decus literatorum nostri
seculi eximium.
Mirabere procul dubio, qui ignotus ego, Te Virum celeberrimum
et gravioribus occupatum curis, incomptis
hisce avocare et salutare ausim. Verum insignis tua humanitas,
rara eruditione exculta, a Rhodio meo aliquoties, nunc
vero ab Illustrissimo Christianissimi Regis Legato Dn. Thuillerio,
fautore meo insigni, non solum depraedicata, sed et documentis
evidentibus demonstrata, efficit, ut omnibus pudoris
excussis repagulis, audacius compellare te non vcrcar. Ut
primum enim manum tuam ostendisset Illustrium ille Virorum
humanissimus ac prudentissimus, qua non solum meam ali
quantulum requiris operam, sed etiam laboribus a me exantlatis
pretium haud Ieve statuere videris, continere mc non potui,
quin pro tam amico affectu gratias agerem, meamque porro
opellam, si qua in re amico gratificari pollem, offerrem
promtissimam. Caeterum libros quod spectat, hic comparandos,
siquidem in eo opera mea uti pacuit Illustrissimo Dn.
Legato, eos procuravi, quos habere licuit, etiam e rarioribus
quosdam. Literatura vero Runica exarati rarissimc occurrunt,
co quod exteri qui prima Religionis Christianae apud nos sparserunt
semina, cum nostrorum characterum essent plane rudes,
ne duplici fatigarentur labore, et hos discendi et populum docendi,
eos abrogare totis viribus sint conati, suspectos Magiae
reddidere, et credulis sine impietatis nota libros iis conscriptos
tractari non posse persuaserunt. Hinc ad rogum damnarunt,
ac in eorum locum suos, id est, hodiernos, substituerunt. Hac
de causa rari adeo apud nos sunt Codices, qui hanc literaturam
exhibent, ut duos saltem ejus generis vidisse me meminerim,
ex quibus plurima, quae in nostris occurrunt operibus,

p.899
sunt deprompta. Alii antiquissimi MSS. paragraphos quosdam
his literis quandoque exhibent, sed et hoc rarum valde. Doleo
igitur exspectationi vestrae in hoc genere satisfacere me non
posse. Ut vero voluntatem agnoscatis promptam, ex meis
Archi vis Codicem Legum Islandicarum in membrana exaratum
mitto, ac Bibliothecae Eminentissimi Domini Cardinalis, una
cum Calendario, dico ac consecro. Munus externa facie in
comptum ac horridum, rarum tamen, et mihi labore non levi
comparatum. In cujus fabrica mutare nihil volui, ut quam
polita majorum nostrorum fuerint volumina, ex quibus antiquitatum
nostrarum monumenta haurienda sint, vidcatis. Boni,
quaeso, confulite, et Wormio, ad quaevis Vobis paratissimo,
favere pergite. Vale. Hafn. 18. Decembr. 1644.
DCCXLIV.
Eruditissimo D. Olao Wormio, Medico Con-
sultissimo et Philologorum Principi
meritissimo
KKK
KKK
KKK
GABRIEL NAUDAEUS
KKK
S. P. D.
Hafniam.
KKK
Egregia tua et in Patriam, et in Remp. Literariam merita,
doctissime Wormi, si quis est hoc tempore qui perspecta
et explorata non habeat, ipsum profecto in rerum omnium
praestantissimarum ignoratione versari fatendum est. Ovarum
in numerum si quis raram doctrinam, et in Lingvis ac rebus
deperditis fortunatissimo conatu restituendis industriam tuam
non referat, is omnino nec labores Academicos aestimare pro
singulorum valore, nec difficultatem, qvae in nonnullis major
quam in quibusdam aliis occurrit, intelligere, meo judicio videri
debet. Et vero licet mihi, inter Literatos istius seculi capite
tantum censo, tribucre quicquam quod vulgare et plcbejum
non sit, nec possim nec debeam, adeo tamen rudi et infelici
Genio mancipatus non sum, qvin aliquoties in publicis
studiorum theatris versatus distingvere inter illos possim, quos

p.900
orchesta populo spectandos exhibet, et tot alios, qui in angulis
et gradibu, infimis conspiciuntur. Te vero, celeberrime
Wormi, velut unum ex paucis illis, qui in orchestra sedent,
et amavi semper, et tacita veneratione suspexi: nec ad Rhodium
modo, Virum illum, in cujus pectore probitas et doctrina
sacrarium sibi posuere, sed ad omnes alios, quibuscum mihi ds
te loquendi occasio sese obtulit, qua praesens verbis aut absens
literis et eo semper modo de studiis et lucubrationibus tuis
mentionem feci, ut a quoquam alio nec verior nec honorifi
centior fieri potuerit. Elucet enim in tuis libris novitas grat
tissima, observationes rarae et aequali cum fide ac diligentia
expensae Felicitas in vetustis monumentis investigandis erus
derandisquc mira, studium in explicandis illis indefeslum, et
doctrina in ornandis ac illustrandis tanta, ut quantut ab igna
va plebe literis homines exculti distare videntur, tantum ah
ipsis literatis qui jaculum nunquam ultra terminum expediunt,
qvi premunt tantum aliorum orbitas et vestigia, verbo dicam
qvi langvide aut perperam aut insulse scribunt, distare mihi
et merito qvidem vidcaris. uamobrem Fortunae meae acces
ptum fero, quod occasionem mihi tribuetit operam tuam, in
amplificanda, Illustrissimi Thuillerii munere, Domini mei Cardinalis
Maarini Bibliotheca, implorandi, Benevlentiae vero
incredibili tuae, quod Literas ad me dare volueris, prolixae
benevulentiae tuae testes amplissimas; Magnificentiae denique
aut potius Megalopsychiae, quae in te est quanta olim fuit in
priscis Heroibus maxima, quod praeter studium et laborem in
optimis codicibus conquirendis, munus etiam ex tua Bibliotheca
in Juliae nostrae splendoren conferre volueris; et literis
illis Runicis, quae in tencbris, abque te fuisset, perpetuo jacu
issent, exaratum Calendarium, ad Eminentissimum Dominum
meum mittere. Ccrte acceptissimam illi fuisse egregiam hanc
voluntatem tuam, non ex literis modo istis, quas ad te suo
jussu scribo, deprehendes, sed dabit insuper operam, ut effigiem
suam in Numismate, quod nunc cuditur, penes te ha
beas, mentem ctiam et eximiam in te propensionem toties
habiturus, quoties per te, ut in aliqua re gratificari tibi possit,
dabitur occasio. uod vero de Librorum notis Runicis exa
ratorum penesvos infrcquentia tuis in Literis addebas, ea si
veritati et rationi consentanea sunt, ut de illis amplius investigandis

p.901
minime tibi laborandum sit. Neque profecto non eram
nescius, quando illos in indicem retuli, quam difficile foret,
me ulla diligentia tua voti mei compotem fieri, sed juvabat
tamen in re maximopere concupita temerariis conatibus ali
quid indulgere, et Fortunam experiri, quae maximo tuo beneficio
plus mihi ex Calendarii tui dono indulsit, quam sperare
unquam ab illa ausus fuissem. Spectabitur ergo Runicae Lingvae
monumentum istud ultimum in Bibliotheca Juliaet infra
sepositos Sinenses, Arabicos, Graecos, aliisque variis linqvis ex
aratos Codices, quos in illam subinde congero, fulgore suo
raegravabit. Neque per te stabit, qvin omnium, qvi Bibliothecis
selectissimorum librorum delectu instruendis a Principibus
Viris praefecti sunt, hoc munere tuo videri possim fortu
natissimus. Ovamobrem existimes velim, Hlumanissime Vori
mi, me tibi ex anmo devinctum fore in posterum, neque commissurum
unquam, ut inter alios, qui tibi obseqvia sua devoverunt,
me sive paratiorem habeas aliquem, aut qui melius doctrinae
humanitatisque magnitudinem intelligat. uas in te
virtutes ut antea propter se tantum et amavi et colui maxime,
nunc demum officiis quoque tuis provocatus, suspicere majorem
adhuc in modum et mirari non desinam. Vale. Dabam
Parisiis X. Kalend. April. MDCLV.
KKK
DCCCXLV.
OLAUS WORMIUS
Abbati Gabrieli Naudaeo.
Parisios.
Dudum ad amicissimas tuas respondissem, nisi ex Illustriss./
Legato de Thuillerie intellexissem Tc Italiam petiisse, nec
ante ejus in Gallias reditum reversurum. Occasionem igitur
seribendi meliorem captare haud licuit, quam cum Illustrissimo
hoc Viro, cui fortunas et pacem, post Deum, debemus,
Tui nominis studiosissimo, meo vero fautore singulari. Credo
eerte tantum Virum coelesti beneficio nobis missum, isque non
sine insigni labore ac valetudinis dispendio exacerbatos utrin
que animos tanta felicitate lenivit, ut pars utraque nunc habeant,

p.902
quo bi de ejus dexteritate gratuletur. Caeterum pro
tam prolixo tuo in me affectu non possum non summopere
gratias agere, et quamvis tam humanum de meis conatibus a
paucis exspectem judicium, mihi tamen suffecerit vel unico
Naudao, tantae celebritatis tamque exacti judicii Viro, proba
ri operam, tentatam certe paucis, nemine hucusque deductam.
In primis vero mihi gratulor, quod Eminentissimo
Domino Cardinali quidpiam per me gratum obtigerit. Tanti
Principis mihi ut porro servem gratiam, mitto per Dn. ILe
gatum, praeter Leges Istandicas in membrana exaratas, et Ca
lendarium medii aevi apud nos, (de quibus alias ad te scripsi,)
etiam in ligno literis Runicis exaratos cosdem Fustos, quos
libro secundo Fastorum Danic. cap. 3. descripsi, operamque por
ro meam in conquirendis ejus generis pluribus addico, si grata
haec Eminentissimo Dn. Cardinali fore intellexero. Jam
Islandum conduximus juvenem, qui juxta meum exemplar
Eddam describat et in lingvam verrat Latinam, cum liber sit
rarissimus intellectuque difficillimus, nec facile ejus haberi queat
antiquum MS. Promissam Dn. Cardinalis effigiem oscula.
ri si detur, eam tanquam favoris et benevolentiae insignem arrham,
inter rara mea condam, et quibus possim modis, tantam
munificentiam venerari submisse allaborabo. De suo interim securus
amore, officia defero quam paratissima. Vale. Mens./
Nov./ 1645.
DCCCXLVI.
Clarissimo Viro Domino
D. Olao Wormio,
Medico et Historico Celeberrimo
GABR. NAUDAEUS
S. P. D.
Hafniam.
Promissum tibi, ni fallor, ante triennium Numisma quoddam
aureum Regis Christianissimi, simulque machinulam

p.903
horariam ex carum genere, quae penes nos majorem ab Artisicis
industria, quam a materiae praestantia commendationem
obtinent, cum nuper Regis tui Prolegato tibi mittenda tradi.
dissem, Wormi doctissime, nihil etiam propius fuit, quam
ut ab hac scriptione, qua te forsitan molestius interpello, cala
mum temperarem. Tum hercle, ne pondus addere velle, mea
epistola, nugis cjusmodi viderer, aut potius quoniam pigebat
me, raptim illud facere propter molestissimas occupationes meas,
quod saltem dicitur in silentii purgandi et liquidioris vo.
luptatis, x colloquio tecum non ita testinanter instituto percipiendae
causa, majori profecto verborum copia et apparatu
facere debuissem. Verum postquam mihi tantum est in conti
nuo Libtorum delectu negotii, ut compellarc te longiori epi.
ctola non possim; obsequii vero in te mei magnitudo explicari
satis pro dignitate, quantumvis eloquenti silentio non pos.
fit: Illud tantum efficiam, quod in mandatis ab optimo Prin
cipe meo nuper accepi, ejusque nomine d officiorum, quae tu
cumulatissime in Bibliothecam Juliam contulisti, gratias tibi
habebo anplissimas, et muncris tenuitatem vel hoc nominc
potissimum excusare conabor. quod optime novit, te nullum
fructum aut mercedem ex Laboribus tuis praestantiorem ex.
spectare, quam quae ex bonorum opinione et summa in tePrincipum
Virorum benevolentia proficiscitur; quos tibi honeste
deuincire lucrum est, et obstrictos in aere tuo numerare, singulare
laudis et gloriae monumentum. Sane quod ad Domini
mei voluntatem attiner, eam, quoties scse occasio obtulrit,
ita promptam facilemque tibi polliccor, ut me tantum ejus
sponsore, non autem parario vel monitore indigeas. Certe
praeclaris tuis officiis viam ad illum tibi parasti adeo expedi
tam et apertam, ut cam munire velle externa aliqua commendatione
temerarii sit, nec probe intelligentis, quo in loco tua
sit apud Principem meum existimatio. Vale, Celeberrime
Wormi, meque, qnomodocumque voles, tanquam viro tibi addictis
simo utere, paratum enim ad omnia semper invenis. Dabam
Lutetiae V. Non. Mart. MDCLVIII.

p.904
DCCCXLVII.
JO. CASP. BAUHINUS
D. Olao Wormio.
Vir Clarissime et Excellentissime,
Adsum ad te scripto, qui amicitiam paternam affectu inte
gerrimo semper conservavi. Indicem ejus dare hactenus
non licuit. Jam vero Casparus Bartholinus, Celeberrimi Patris
haud degener filius, mihi de salute vestra percontanti ansam
porrigit, hisce, quod pridem animo gessi, expromere:
nempe eundem mihi in vos affectum, qui patri, reciprocam
bene volentiam vestram rogatum venire. Ccrtus sis, V. CLsi
modo ei ex voto declarando occafio sit, nullum in me uns
quam studium ac officium passurum desiderari. Vale. Basi-
lea a. d. V. Idus Junii MDCXLIV.
KKK
DCCCXLVIII.
KKK
KKK
JANUS DOLMERUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Excellentissime Dn. Doctor, Fautor et Amice integerrime.
Extabuere nunc morbilli Gyldenlöwii nostri, nullas cicatrics,
exigua tantum macularum vestigia relinquentes. Non de-
sino, ad praescriptum Dn. Doctoris, oleum, quod ex amygda
lis recens expressimus, maculatae facici illinere. Firma autem
noster satis est valetudine, et impatienter tantum fert, se sal
vum ac validum intra cubiculi claustra contineri. Unicum
ejus votum est, in apricum prodire, quod instanti festo absque
omni periculo concedi posse existimo. Praeter privatum gau
dium meum ob recuperatam ei pristinam sanitatem, publicum
quoque apud nos excitavit, magnum illud ac insigne praelii na
valis a Sereniss. Rege nostro commissi exemplum. Opus quidem
est paucarum horum, scd aevi omnis ac ingeniorum omnium

p.905
argumentum: et, si majorum acta aut omnem annalium
nostrorum fidem replicemus, vix quicquam reperiemus
majori virtute et felicitate ab ullo Daniae Rege mari gestum.
Conservet Deus, exercituum Dominus, hunc generosum
libertatis nostrae vindicem, ac vires Majestati ejus sufficiat, de
perfidis hostibus jugiter ac fortiter triumphandi.Vale, Vir
summe, et mihi benigne tavere perge. Scribcbam festinanter
Sorae 6. Junii 1644.
CL. Dn. Doctor salvebit plurimum a Gyldenlöwio nostro.
KKK
DCCCXLIX.
OLAUS WORMIUS
M. Johanni Dolmero.
Tam feliciter nobis cessisse curam Güldenlovii nostri, vehementer
gaudeo. Mater dudum restituta fuislet, nisi as
sidue perrexisset, ejulatibus et planctibus ruentem ad artus humorem
irritare; sed brevi eam convalituram (si sanis obtemeraverit
consiliis) spero. Non est, quod ulterius pergas faciem
illinere, naturae totum committe; ipsa, quod reliquum
est, praestabit. Jam quoque paulatim aeri liberiori se committere
valet, modo lente et pedetentim fiat. Legatus Imperatoris
nuper, cum Museum meum lustraret, arcu illud ditavit
Scythico eleganti. Pharetram et sagittas memini me hic in Arce
Hafniensi apud Nobilissimum Ulcaricum tuum vidisse; eas
(modo ipse non egeat) si huic junxerit, magno me beabit beneficio,
quo Ejus memoriam inter tot rara gratus colam. Vale,
et Amicos omnes officiose saluta. Hafn. 10. Jun. 1644.
DCCCL.
D. WILHELMUS LYSERUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Etsi pleraque omnia, quae hinc ad vos perferri possint, in
Dn. Motsveldii literis procul dubio contineantur; mei tamen

p.906
officii esse duxi, et hasce jungere. Verum tamen, proh dolor!
non nisi querulas pollum mittere literas: alia enim vix
sesc offerunt ad scribendum, quam calamitates publicae et communesi
harum vero tanta et tam copiosa exsurgit materia, ut
ubi initium vel finis scribendi faciendus fit, omnino ignuorem.
Nempe hoc unicum restabat, ad tastigium miseriis nostris imponendum,
ut rebus sic periculose stantibus, EcclesiarumSeho
larumque ministris cxtorribus, omnia halcyonia per hoc novum
bellum denegentur. Tantorum malorum auctores Deus aut
convertat, si corrigi possunt, aut evertatl Interea DEUS et
vobis et nobis tantum qvictis concedat, ut studia illa atque ari
tes, quae qvietem ament, porre pertractare possimus. uo
nomine perqam gratum fuit videre Catalogum Horti Regii;
cumque sciam T. Excell. apud Dn, D. Sperlingium Botanieum
Regium multum posse; Egoque jam in eo laborem, ut
Hortum Medicum, quem cum D. D. Eringio, olim Botanices
Professore, inchoavi, jam cum D. D. Jeremia Eertramo (uterque
ad numerum meorum convictorum spectavit atque spectat,)
porro adornem, gratum omnino foret, si aliquid de bulbosis ra
rioribus, per latorem harum habere possem, ad omnia gratitudinis
officia vicissim me offero. T. Excell. vero devotis votis
divinae protoctioni commendo. Witebergae Jun. 1644.
DCCCLI.
OLAUS WORMIUS
D. Wilhelmo Lysero.
Wittebergam.
Rebus nostris afflictis Christiana consolatione assistere quod
satagatis, est qvod pietatem vestram et benevolentiam
grati agnoscamus. Nec dubitamus, quin Deus Optimus Maximus
tot bonorum votis et suspiriis fatigatus, opem sit laturus
exspectatam; eoque magis spe erigimur optima, quod Di-
vinum auxilium praesentissimum experti simus non semel tam
in triplici navali praelio, quo penitus, auspiciis Serenissimi Regis
nostri, classis Svetica, quam a Belgis conduxerant, penitus
deleta et profligata, quam vlitationibus plurimis, irruptione

p.907
KKK
ex Fionia factis, in quibus, nostrorum nemine ferme desiderato,
deletis hostium turmis quamplurimis, praeda opima onuti
redierunt. Nupere vero occupata Itzchoa est, praesidiariis
omnibus aut deditis aut trucidatis, de quibus ordinariae relationes
fusius disserunt. Cum Sperlingio de mittendis bulbis egi,
sed rerum suarum tenacior est, quam ut gratis amicis inserviat.
Si a D. Bertramo ipse hoc nomine compelletur, respon
sum fortassis reportabit gratius. Ex meo hortulo semina qvae
dam mitto, quae ut boni consulantur, rOgo, me ccrte ad vota
vestra, siquid in mea sit potestate, habituri estis paratum. Vale,
Hafn. 20. Jun. 1644.
DCCCLII.
KKK
D. WILHELMUS LYSERUS
D. Ol. Wormio.
Hafniam.
Literae tuae etsi multis nominibus mihi perquam gratae es-
sent, gratissimae tamen fuerunt ideo, quod tam calentes ad
Deum preces et vota pro pace Germani continerent. Exaudiit
ea Altissimus ita, ut jam per inducias aliqua Halcyonia
obtineamus: attamen praesidiario adhuc premimur milite, mole-
stiisque quae istum scquuntur. Utinam ergo plenam Deus
concedat pacem, et odia Christianorum in communem Turci-
cum convertat hostem, qui non Italiae, sed ipsi Germaniae im-
minere dicitur, atque, nisi cito animi coaluerint, de omnibus
aeque actum erit. Viribus virisque exhausta Germania, facile
ipsi in praedam cedet; quid vicinis inde cxpectandum sit, quiuis
facile perspicere potest.
Colloquii Thoruniensis, Jesuitis primas tenentibus, alius,
quam praecedentium, exitus esse non potuit. Est tamen, quod
Deo gratias agamus, qui conatus hostium veritatis pessum dedit;
triumphum ante victoriam cecinerunt. Judicabit totus
orbis Christianus et deprehendet Jesuiticum candorem, qui
Confessionem nostram, quam tamen postulavcrant, ne audire
quidem volucrunt. Vicit ergo omnino veritas: Concordia
vero lucis et tencbrarum frusra tentatur, speratur frustra.

p.908
Vivit apud vos fratris mei D. Polycarpi p. m. filius M.
Fridericus Vilhelmus Lyserus, quem ut Excell. V commenda
tum sibi esse patiatur, summopcre peto, sicut et Fridericum Klingerum
atquc Christianum Frolichium: uterque ex meis aedibus ad
vos concessit, pluresque sequi vellent, inprimis M. Lucas Lyserus,
si commoda commorandi apud vos ei offerretur occasio, de
qua ut Excellentia V. cogitet, precibus itidem enixc contendo.
ADeo vero, ut felicissima quaevis largiatur. Ita voveo! Witemb.
11. May 1646.
KKK
DCCCLIII.
OLAUS WORMIUS
D. Wilhelmo Lysero.
Wittebergam.
Ratissimum intellectu mihi fuit, inducias vobis obtigisse,
quibus aliquo modo ab insultu hostis vaferrimi tutiores
sitis. Utinam vobis totique Germaniae brevi fida et germana
pax restituatur, quo Deo tuto servire, pietati et optimis disciplinis
quiete vacare liceatl Nos qvidem Divino favore ea fruis
mur, sed adeo lubrica, et ob vicini tricas et perfidiam infida,
ut stabile qvid nobis polliceri vix queamus. Deus clementer
omnia dirigat in sui Nominis gloriam, Ecclesiae et Politiae tranquillitatem!
Miror, neminem Acta Colloquti Thoruniensis litcris
consignasse. Speraveram, D. Hulsemannum hic suis defuncturum
esse partibus, inprimis cum a Jesuitis haud parum laesum
esse referant qvidam. Filius fratris tui, M. Fridericus Wilhelmus
Lyserus, honesta apud civem primarium hujus Civitatis fungitur
conditione; siquid a me in ejus proficisci possit commodum,
officiis non decro. Fridericus Klingerus procul dubio ipse literis
referet, quid tui causa praestiterim. Huc si venerit M. Lucas,
qvocumque possum modo, operam dabo, ei de honesta ut prospiciatur
hic apud nos commorandi commoditate. Interea Te
tuosque Divinae protectioni commendo, atque feliciter valere
jubeo. Hafn. 9. Jul. 1646.

p.909
DCCCLIV.
D. WILHELMUS LYSERUS
D. Olao Wormio.
Ad gratissimas T. Excell. literas si non responderem, ingratus
forem: exigunt id magna beneficia insuper, quae in
meos contulit, quaeque illi satis depraedicare nequeunt. Ego
cum recompensare ea haud valeam, Deum remuneratorem et
opto et spondeo. Ut porro et M. Friderico Vilhelmo Lsero et
Friderico Clingero, quos Hafnia vestra jam alit, favere pergas,
enixe rogo.
De Thoruniensi Colloquio altum propterea apud nostros
hactenus silentium fuit, quod inter partes convenerat, nisi Regia
auctoritate Acta ante prodierint, per sesquiannum silentium
servandum. Sed neque hoc fecerunt Calviniani, et sub Regis
nomine Acta prodiisse dicuntur. Prodromi loco ergo
aliquid a Dn. D. Hulsemanno editum: sed et Acta omnia et
quae ad Cclloquium porro spectant, antequam Lipsiam iret,
perfecta erant; brevi ergo lucem videbunt.
Pacis spe adhuc lactamur: sub induciis, inter gravissimas
tamen pressuras, Electoratus aliquantulum respirare incipit.
Illam nisi Deus benignissime largiatur, (ab hominibus enim
vix speranda,) malorum nostrorum finem nondum conspicor.
Valeat T. Excell. quam optime, et mihi meisque favere pergat.
Vittenberg. 12. Octob. 1646.
DCCCLV.
KKK
OLAUS WORMIUS
D. Wilhelmo Lysero.
Witebergam.
Clarissime Vir! Promptam tuam voluntatem, literario of-
ficio initam amicitiam continuandi, non possum non ex-
osculari; in meut nihil desideres, quo tibi tuisque gratificari
valeam, operam vicissim dabo. De Thorunensi colloquio quaedam
ad nos delata audio, quamvis eorum nihil adhuc viderim;
cundem, quem alii ejus generis Conventus hucusque habuerunt,

p.910
et habebunt semper, et hunc habiturum dudum ominabar
finem. Vera haec non videtur ratio, qua exacerbati utrinque
conciliari possint animi. Dcus ermaniae clementer pacem
restituat, (ut omnes constanter jam ominantur mitioribus
posthac animis Christiani ut ceant, et, ni sponte velint, vereor,
ne cogat communis hostis, qvi illorum cervicibus immint:
re videtur. Nos Diviuo favore pace licet fruamur exoptata,
honis tamen exhausti pejora metuimus. Omen clementer Benignissimus
avertat Deusl Nuper hic tres summa in Theologia
exornati sunt laurea a Claris. D Brochmanno. Primae A
polaogiae partis Principis Christiani MVlhelmi Confutatinem biduo
pro gradu hic disputarunt Candidati, quam, nn dubito, qvin
ad Vos alii una cum Programmate transmiscrint. uod si a
pud Vos haberi possit catalogus rariorum, quae Dresdae in
vu Illustrissimi Electoris continentur, libentissime vide
rem. In ea adipiscenda operam Tua Excellentia mihi locare
si possit, res mihi futura erit gratissima. Vale, et, ut soles,
fave. Hafn. 24. Nov. 1646.
DCCCLVI.
OLAUS WORMIUS
D. Wilhelmo Lysero.
Witebergam.
Festinanti Mercurio vestro non potui non hasce ad te committere,
licet nihil nuncient, nisi quod notum, quod lugubre,
quodque scitu acerbum ac triste utrinque esse potest.
Illusrissimum Principem nostrum prope Dresdam diem suum obiisse
percepimus hisce diebus: quo nuncio quantopere consternata
sit tota Dania effari nequeo, in primis Rex noster clementissimus,
qui ad reliquas ex bello nupero perceptas calamitates, etiam in hac
decrepita senecta tantum vulnus excipere quod debuerit, summe
dolendum. Clementia, humanitas et reliquae dotes magni Principia
multum certe nobis de eo pollicebantur: Sed cecidit jam spes no.
stra, et me certe privatim non leviter tangit clades, quippe qui e
jus valetudini non semel praefuerim, eamque semper expertus

p.911
sim benevolentiam, ut non potuerim non tam mihi quam
libcris de amplissimo favore gratulari. Inter reliqua, antequam
hinc abiret, dixit mihi se cum Illutrissimo Electore, Socero
suo, acturum, ut studiosi nostrates tutius apud vos studiis
suis vacare poslent. Sed jam et illi, hoc bono privati, catervas
tim in llclgium et per Gallias Argentoratum tendunt, ubi quie
tius Musis et sacris Evangelicis operantur; quo quantum vestrae
decedat Academiae, facilc intelligis. Ad sammam; tanti Prin
cipis jacturam sentiet non Dania modo, sed exteri, quorum
paci et pullicae quieti summe studebat. Praecesserunt obitum
ejus hic apud nos non tara omina, quibus recensendis supersedere
dolor cogit. Vohis prolpcriora quaevis precatus, te tuamque
familiam valere jubeo. Hafn a. d. 2. Jun. I647.
DCCCLVII.
MARCUS AURELIUS SEVERINUS THURIUS
CRATHIGENA THARSIENSIS
Clarissimo D. Olao Wormio
Regio in amplissima Hafniae Academia rei Medicae
dissertissimo Professori S.
Cum singularis et unica dos illustris ingenuum quempiam et
tudiosum virum saepenumero exornare, conspicuumque
facere visa sit inter observatores homines mortales: tua te, Olae
absolutisfime, et numero multa, et facultate praestantia ornamenta
extollunt, suspiciendumque cunctis terrarum gentibus
reddunt, Ingenium, Judicium, Industria, Stylus, Scripta. uorum
prima vis mentis ardua quaecunque atque aliis omnibus
negata conlequitur, Aquilae videlicet similis, quae volucribus
omnibus superuolat, adeoque sublimiter conscendit, ut etiam
in sinum se recipere credita sit Jovis. Cujus acuminis amore,
studioque permotus Sereniss. Rex vester amplissimis ac lectissimis
quotis quibusque honoribus te decorare, in magnis
habere, ac preciosissimis Gaae su thesauris anteponere consuevit:
quo regnatore Sapientissimo, Ptolemaeum Philadelphum
aut superante aut proxime saltem quante, Dania (quod nemo

p.912
non videt) feliciore jam seculorum conversione par Alexandriae,
vel Athenarum Lyceo, viris abundat omni doctrinarum genere
probatissimis, quorum cum ordo multiplex ab ca parente, tanquam
ex equo Trojano prodeat in dies, nihilominus tamen
micat inter omneis
Wormium sydus velut inter ignes
luna minores
Nimirum #Bo / rmioj bi / a kai! ormV_ th_j Boarmiaj paragra / yetai
mihi. Sed consilium propositumque studiorum sub
KKK
limium tuorum quis censor non fateatur incomparabile? qui
naturam universam comprehcnderc, arcana hujus quantumvis
abstrusa pernoscere, atque in numerato singula habere generosa
quadam animi praestantia conccpisti, sirma semper constantia
sustinuisti. Unde illud instructissimum Museum tuum, cujus
etiamnum ad nos Italos extremos de longinqua nobis, sed
proxime spectante vos Arcto, fama frcquens est peruagata.
Judicium praeterca tuum subactum, atque exactum, quo cuncta
rite recteque dirimis, componis, digeris, decernis, quis non
agnoscat rerum peritus? vis non faciat maximi vir eruditus?
Stylum vero, quis non commecndet, a scmetipso perbene com
mendatum? qvi gravis aeque ac clegans est, copiosus ut firmus,
amoenus, ut salibus plenus, tam autem secundus, ac ferax,
ut variis comimcntariis tuis Principum viroru Bibliothecas
complerit; quotum, ut nouissmum, ita gravissimum tacere
non possum aureum #to! e) xV / gmhma aurei cornu ex Regiis
thesauris non postremi, #tou_ de ke / ratoj th_j a) malqei / aj
e) uporwte / rou, cujus quot sunt emblemata, quot sunt Cimmeriae
cryptae, tot identidem tuae sunt coronae, tot lucidissimae stel.
lae, quibus caput tuum ornasti, memoriam tui coelo collocasti.
uam rem equidem dixi propterea, quod si staret divus divine
factis honos, sique Hcroica tempora forent, justissime esset hoc
cornu celsa inter sydera collocatum, Ejus precii tua sunt,
Wormi beate, commenta, ejus sunt ordinis monumenta. uo
quidem omni tuo splendore diu captus non me continui demum,
qvin tantam tuam dignitatem interpellare atquc orare fuerim
ausus, quemaduodum in praesens oro, quatenus me tuam
in clientclam admitterc non dedigneris, ut minime dedignaturum

p.913
facta quasi sponsione persuasit mihi Cl, Thomas Bartholinus
hospes et amicus meus officiosissimus. Cujus equidem in
natura vestiganda solertiam, studium, industriam quotidiano
satis experimento compertam, non satis tamen commemorarec,
vel animum intendam vel confidam. Sed et promptam humanitatem
atque in eruditos viros proclivitatem tuam confirmarunt
Bartholini germani fratres, magno Gaspare generoso digni
filii; comprobatunt et Fuireni tres fratres viri singuli studiosissimi.
qvorum virorum commune judicium et Petrus Jonas
Charisius eio5 o incliti illius Petri Severin
Nepos ex Filia sequutus est. vos tamen omnes praeivit litteraturae
tum solidioris, tum politioris Antistes Joannes Rhodius
Civis honorificentissimus vester. Per quorum plerosque
nobiscum jam coalitos, ac tantum non Italicos viros, interpretes,
aut proxenetas benignos, tuas ad me quaeso litteras
dederis; dederisque dono nobile quodpiam tuum monumen
tum, sedenter omnia maxime spectatissimae tuae speciei simu-
lacrum felicibus ehartis expressum, quod in dies revereri, venerari,
exosculari pro dignitate qveam. Interim mitto meum
hypomnima de fungifero, et tungi mappa ludo naturae utro
que non contemnendo, mox autem ingenti sedulitati cira naturam
tuae paro mittenda complura, quae de toto hoc genere
apud me collegerit D. Bartholinus istarum rerum Venator sedulus,
qvi reculas hasce commemoratas delaturus est. Vale
jam feliciter, et Severino tibi deditissimo favere deinceps assuesce.
Neapoli Campaniae al. Jul. M. D. C. XLIV.
DCCCLVIII.
OLAUS WORMIUS
Marco Aurelio Severino, in Acad. Neapolitana
Anatom. et Chirurgiae Prof.
P. S. D.
Eximium tuum favorem tam erudita tamque prolixa epistola
abunde erga me declaratam non possum non grato animo
excipere. Et quamvis, quas mihi tribuis animi et ingenii

p.914
dotes, in te potius elucere, tenuitatis meae mihi conscius,
agnoscam, tuaeque virtuti eo nomine gratulari merito debeam,
tamen non possum non, cum aliud haud suppetat, tam benevolo
affectui et humano alloquio mutuo alloquio respondere:
veniam petens interim, si hac importuna forsan interpellatione
a severioribus avocavero. Ex quo divinum tuum de Absces:
sibus opus dono Charisii mei accpi, avide illud lustravi ac legi
vidique in eo nihil prolctatium nihilque vulgare, sed disficillimos
casus tanta dexteritate cnucleatos, tanta felicitate curatos,
totque obser vationibus raris et praeclaris opus exornas
tum, ut de novo Esculapio sibi merito gratulari possit non sola
Italia, sed totus Europaeus orbis, qua literae, qua Medicinae
sacra pertingunt. uod et grate agnovisse videntur Germani,
qui Francofurti typis nitidis satis et figuris aeneis illud ante annum
rursus excuderunt, teque hoc ipso ad reliqua communicanda
animarunt: cum ex Italia non suppeterent exempla, quae
avidam doctorum explerent tamem. Perge igitur, Vir magne,
non tibi solum et Musis, sed toti orbi canere, et quae in pluteis
tenes hujus generis argumenta, Iuci non invidere. Si
minus promtos habes vestrates typothetas, paratos et gratos se
tibi exhibebunt Francofurtenses, auguror, cum ex ungue Leonem
jam cgnoverint. Magnum, crede mihi, incrementum
hinc ars nostra capiet, quamplurimi crrores detegentur, tuique
nominis fama non ad Arcton solam, sed et extremos Ga.
ramantas et Indos gloriose hoc modo propagabitur. Caeterum
de tanto favore amicitiaque tua serio mihi gratulor, officia vi
cissim offerens prompta parataque, nihilque prius in votis habens,
qvam ut ccx loco ad te deferri nostra possint,
tantique Viri censuram amicam subire. Verum locorum distantia
et tabellionum difficultas, quo minu commode fieri id
possit, impediunt. Attamen si qui hinc ad vos excurrant notrates,
aut facultatem suppeditaverint Fuireni reduces, opes
ram dabo, ut sensim qvid afferatur. Effigiem interim mitto
ante annos plusculos expressam, quae tanti qvidem non est, ut
in tuum recipiatur politissimum Museum; verum quia ita placet,
lubens concedo, mutuas in hoc ut praestes vices, amice
flagitans. Sed quas tibi reddam grates pro tuo, quod indies
exspecto, de Fungi mappa celebri hypomnemate, et raris ex
thesauro tuo Naturae partubus, quod meus feret Bartholinus,

p.915
juvenis quem genuini filii loco habeo: cui jam scripsissem, nisi
fasciculi moles tabellioni futura fuillet gravior. Non est
mearum virium, ut referam, in aere tamen tuo futurus; ut,
si quid noster ferat septentrio, quo dclecteris, usuram reddam,
cum sortcm haud liceat. Interim vale prosperrime, Vir inclyte,
et Reipubl. Medicae bono flore, vige ac vive, Wormii,
famae ac nominis tui studiosisimi menor. Hafniae 17. Kal.
Sept. 1644.
KKK
DCCCLIX.
FRIDERICUS ARNISAEUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Qvum existimem eruditionem sumam, quae in Te est, non
carere humanitate, lubenter feci, OLAE WORMI, Vir
Clarissime, ut scriberem ad Te. Quid enim facerem lubenti-
us, quam ut ea ratione, quae maxime honesta est, viam mihi
munirem ad amicitiam tuam, fruererque fructu svavissimo
tuae sapientiae? Itaque hoc primum a te peto, ut credas, te
tanti a me fieri, quantum eruditio tua meretur, meque in id
omni opera incumbere, et summa sollicitudine affici, ut occa
sionem nanciscar ostentandae voluntatis erga te meae, ejusque
rei causa et facturum esse omnia et passurum. vare de Te
ita sum locutus cum Conringio nostro, ut judicium illius honstissimum
de te possis, si visum tibi sit, ex Literis ejus cognosces
re, qvarum commercium instituere tecum animum induxit, nisi
tibi aliter placuerit. Habet ille sane, qvae narrare tibi velit,
de cornu isto aureo, qvod apud vos repertum est, de qvo qvum
accurate a te scriptum sit, lubenter audies, ut opinor, doctorum
Virorum super ea re sententias: vis autem Conringio doctior?
perferendis mora nulla siat, si quid scripseris, quod ut facias et
me ames, etiam atque etiam a te contendo. Vale. Scribeb.
Hamburgi V. Kal. Januar. An. MDCXLV.

p.916
DCCCLX.
Clarissimo et doctissimo Viro,
Dn. OLAO WORMIO
Doctori, et Medico Experientissimo.
Hafniam.
Clarissime et charissime Wormi. Tandem aliquando Christianopolin
pervenimus, contraria et invita arthritide, quae
insolenter et miserabilem in modum Illustrissimum Dominum
Legatum toto itinere vexavit. Malignus scilicet morbus ille
tentat aegrotorum pedes, ut illos impediat et remoretur. Imo
potuit luctator dolosus ille differre adventum Excellentiae suae
ad hane urbem, in ultimum fere condicti temporis teriinum.
Sed, qvae fuit fortitudo Excellentiae suae, se ipsum vicit Dominus
Legatus, ut podagram vinceret, et dolores omnes acerbissimi
morbi superavit, serendo. Stetit ergo constituta die Excellentia
sua, qvibus ei licuit pedibus, ad pontem Brenbro; ubi, qui
multa tulit invictus Heros, multa etiam fecit. Testudineis enim
suis, eundo et redeundo, passibus, plus itineris confecit in negotio
Pacis, intra trium horarum spatium, quam intra plures
dies confecisset alius, qui grallatoriis gradibus grandivisset
gressus suos. Nimirum, intra hoc breve tempus data et accepta
fuerunt hinc et inde diplomata Regia, quibus utrinque
concessa est potestas plena Illustrissimis Dominis Legatis Com
missariis deliberandi, et statuendi de Pace inter duo Regna.
Congressus deinde factus est Illustrissimorum Octovirorum in
ponte Brensbro, ad lapidem, qui limes agris vestris positus est;
tendentibus dextras Suecis, et sua jungentibus Danis; tanta
utrinqve significatione desiderii Pacis et concordiae, ut nihil
supra cogitari, nedum scribi possit. Purior ccrte et clarior
dies affulgebat celeberrimo huic conventui. Et quod bene
vertat, idem Sol, qvi eodem tempore solvebat glacicm pontis,
mollire videbatur duritiem, et dilucre amaritiem omnem, qvae
orat in pectoribus utrarumque partium. Convenit ultimo in.
ter illas, ut scriptis mandetur, quicquid petant Sueci et qvieqvid
Dani respondeant, ne inter loquendum oboriatur rixae mate,
ries, et recrudescat vulnus exulceratarum mentium. Sveci copiam

p.917
fecerunt [fecetunt ed.] suae Petitionis, cui jam sunt Dani responsuri. Haec
tibi ego, charissime Domine, breviter perstringo, more meo,
et Vasconum, qui breviter loquuntur, quia male, ne taedio
sint. Scribam ad te fusius, cum mihi erit seges et occasio
amplior, parum enim mihi otii esz. Vale, humanissime Wormi,
et vive diu, sed memor mei, qui sum
Tibi addictissimus
ISAACUS PEYRERIUS.
Christianopoli, 3. Kalendas Martias secundum
Gregor. Anno [Annno ed.] 1645.
Illustrissimus Dominus Legatus plurimum salvere jubet
Wormium, nec non sperare intra paucos dies seriem Numismatum,
quam illi promittit. Redde, si placet, D. Bangio qvae
sunt D. Bangii; libellum scilicet hunc suum, et Epistolam in eo
conclusam, qvam ego illi scribo.
KKK
KKK
DCCCLXI.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Christianopolim.
Ut gaudeo, salvos vos Christianopolim pervenisse, ita valde
doleo, Illustriss. Dn. Legatum tam afflicta in itinere fuisse
valetudine. Si adfuissem, leniendis ad minimum si non
prorsus tollendis doloribus istis arthriticis, pharmacum in multis
hactenus expertum, me ejus Excellentiae fuisse exhibiturum,
credas. Interim tanta animi magnitudine violentiam morbi
superatam, ut nulla remora tractationi Pacis inde sit injecta,
Divinae Providentiae adscribendum. Habent hoc proprium excelsae
mcntes, ut, quanto altioribus occupatur curis animus, eo
minus iis, quae circa corpus gerantur, tangatur. Separata e-
nim a corporea mole, in fuis sibi gaudet contemplationibus
mens generosa, ut nulae eam a tramite recto, quantumvis
magnae, abripere valeant terrenae molestiae. Sed Deo Opt.

p.918
Max. totum hoc acceptum ferendum, qui sine tanto Mediatore
tantum negotium transigi noluit. vod ut optatum sortiatur
eventum, Deum omnes invocamus. Invite cunctata licet
fuerit Ejus Excellentia, ea tamen cunctatione effecturum
illud speramus, qvod Fabius apud Ennium, cui his acclamatum:
nus homo nobis cunctando restituit rem. Caeterum
magnas tibi debeo gratias, qvod rerum apud vos gestarum co
piam mihi facere haud sis gravatus. Principia tam laeta spem
faciunt de feliciori succeslu. Perge, quaeso, ac quo res casura
sit, si ullo modo fieri possit, mature amicum doce. Nos vicissim,
cum nihil aliud nequeamus, calidis Deum solicitabimus
suspirlis, vos omnes Spiritu Pacis regat, atque totum ne
gotium in sui nominis gloriam benigne moderetur et horum
Regnorum prosperitatem. Inprimis pro sanitate et salute Illustriss.
Dn. Legati, magni mei Patroni preces fundam assiduas,
ut aeterna nominis sui gloria laetam nobis olivam Pacis reducat.
Cui, quod inter graves istas curas mei qvoque me
mor esse voluerit, gratias ago quas possum maximas, meaque
officia ac studia cum omnis prosperitatis voto vicissim defero
paratissima. Vale, Amice honoratissime, ac porro tuo favere
perge Wormio. Hafn. a. d. 23. Febr. 1645.
KKK
DCCCLXII.
ISAACUS PEYRERIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Si qvid novi et boni habuissem, scripsissem ad te saepius,
Wormi charissime. uae nuper gesta sunt in Episcopatu
Bremensi, et quae referuntur de delectis copiis Caesaris a Tortensonio,
animos addiderunt Suecis, et remoram negotio Pacis
vestrae. Spero tamen Illustriss. D. Legatum brevi impositurum
ultimam manum huic Tractatui. Illud certo scias Exeell. Suam
hinc non discessuram esse re infecta. Scripseram per te ad D.
Bangium, qvem velim salutes meo nomine, quemadmodum
ego te nomine Illustriss. Dni. Legati. Nullas accepimus hebdomade
hac epistolas Lutetia, quod me male habet: quis hoc

p.919
turbaverit, nescio Vale, dulcissime Wormi, et me amare perge.
Chrislianopoli 4. Nonas Apriles sccundum Gregorium
1645.
KKK
DCCCLXIII.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Christianopolim.
Ita cum humano comparatum esse solet ingenio, ut modum
KKK
nesciat, rebusque secundis nimium efferatur, haud considerans
rerum omnium esse vicissitudinem. ut qui hodie Croesus,
cras Irus, qui hodie victor, cras victus ac catenis vinctus in
triumphum ducatur. Quid igitur est, quod ob velitationes istas
ac multo suorum sangvine chare emptam victoriolam, ob depraedationes
ac rapinas qvasdam Bremenses, disficiliores se
praebeant adversarii nostri? Nesciunt certe, qvid serus vesper
vehat. Interim Deo et causae bonitate fisi, speramus opera
Illustrisl. Dn Legati id vos effecturos, quod toti Reip. Chri
stianae futurum sit salutare, nobis gratum et pacatum. Spiritus
Pacis vos omnes regat, ut aliquis saltem statuatur modus sangvinis
Christianorum effundendi. Vides, ut cervicibus nostcis
immineat Turca. Jam Venetis et Melitensibus mari cruentum
minitatur bellum. Terra qvid ngariae et Austriae, tum per
se tum per Vaslallum suum destinaverit, est in propatulo; et
adhuc nullus latrociniorum inter Christianos finisl Heu, quo
ruimus? vae Bangio scripsisti nuper, probe curavi: si non responderit,
impeditum facile gravibus existimabo. Ipsum conveniam,
et tam de neglecto offcio expostulabo, quam tuo nomis
ne salutabo. vod Lutetia literas praeterita hebdomada non
habueritis, credo accidisse, quod ordinarius tabellio huc non
appulerit, impeditus in itinere tum grassantium in Holsatia militum
truculentia, tum tempestatum saevitia, quae mare Balthi.
cum transire haud permisit. Vale mi Peyreri, et Illustriss.
Dn. Legatum officiosissime a suo cliente Wormio vicissim salutare
haud neglige. Hafnia 4. Kal. April. [Apjil. ed.] Julian. 1645.

p.920
(Inscriptionem addimus, sub antigrapho huius epistolae, Wormii
manu adscriptam:)
A Monsieur, Monsieur Peyrere, Conseiller de M.
l'Ambassadeur de France, a Christianopel.

DCCCLXIV.
ISAACUS PEYRERIUS
D. Ol. Wormio.
Hafniam.
Victoria illa, mi Wormi, debuit dici Maxima, quam tu
Victoriolam vocavisti. Imo quater Victoria, qva Caesariani
exercitus quatuor concisi sunt. Crede mihi, charissime,
Exercitus ille Caesarianus, ex quatuor exercitibus conla-
tus, Herilus fuit Virgilianus natu major, cui mater Feronia
quatuor animas dederat, qui letho quater stcrnendus erat, et
quem Torstensonius una illa sua Victoria abstulit. Ouod nobis
ne male vertat, precor Deum, qvi potens est refcrre haec
omnia in melius. Hoc enim sibi jam unice contendendum existimat
Illustriss. Dn. Legatus, ut persuadeat Suecis, Dania ce
dant, et totis viribus Germaniae incumbant, quo nunc res
ipsa vocat illos. Atque illud acrius urget Excellentia sua, quo
vobis promptam et commodam Pacem vehementius cupit. Al.cedonia
fuerunt in his partibus huic negotio tota hac hebdo
made, qva Salvator noster laboravit. Sed in his Alcedoniis
miris modis agitatus fuit irreqvietus Domini Legati animus, qvi
putat in re Laborare semper, esse Orare semper. Deus Pacis
egerit interim secretis cogitationibus, apud utrasque partes,
quas dehinc facilius et felicius Excellentia sua impellat ad Pacem.
Relatio mea Istandica benigne accepta est Lutetiae ab amicis
meis, qvi gratulantur meo Wormio, cujus ille pars magna,
et maxima fuit. Petierunt illi a me omncs, ut quaererem a te,
utrum certa et comperta sint, quae de Insula illa refert Blesenius:
1. Corvos ibi fieri albos. 2. Unicum tota Insula Pontem
exstructum, atque illum non materia, vel lapide, sed solis et
solidis Balaenarum ossibus confectum. 3. Incolas ipsos qui ab

p.921
una parte Insulae transmigrare volunt in aliam, et quibus
nullum datur iter in maximis, salebrosis et inviis solitudinibus,
uti Pixide nautica, ad dirigendos, Terra in media, gressus
suos. De quibus oro te magnopere, ut sigillatim interroges
aliquem peritum ex Scholasticis Islandicis, qvi sunt Hafniae, qvi
illa refutet aut confirmet. Rescribas etiam velm, si qvid has
bes de celebri illo scopulo, qvi vocatur Hutisoch, et dorsum est
immane mari summo inter Islandiam et Groenlandiam. Sed illud
etiam rogo te, mi Wormi, ut certiorem me facias, utrum Mo.
noceros sit Caro, vel Piscis: Utrum sit Animal terrestre, an
Monstrum aequoreum? qvid de illo senserint veteres, et qvid
tu sentias Relatum mihi est te de illis multa coperta habere;
imo penes te esse effigiem veri Monocerotis, cujus Cornu ab ima
parte frontis, ubi concurrunt supercilia, vergcbat deorsum, ad
morem cristae pendulae super rostrum Galli Indici; cui itidem
ab inferiori gingiva excitabatur in altum cornu aliud primo simile.
vae si ita essent, jam non esset Monoceros, sed
Diceros.
Rescriptum esst Illustriss. Dno. Legato, nullas naves sosvisse
portibus Belgicis in Oresuntem, duobus abhinc menfibus;
quod ei dolet maxime, qvia hinc brevi sperabatNumismata illa,
quae tibi saepius pollicitus est, et quae Amsterodami sunt tribus
abhinc mensibus. Excellentia sua salutaria tibi et fausta precatur
omnia. Doce me, si placet, utrum Commentarii super
Saxonem, qui Sorae excudebantur, excufi sint, nec ne. Excu.
satum me habeas, si tot et tantis te qvaestionibns et precibus
onerem. Ego te Atlantem puto, qui totum orbem Arcticum
humeris sustineas. Vale, mi Iormi, et me ama. Christiano
poli 15. Kal. Majas, secundum Gregorium, anni I645.
DCCCLXV.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Christianopolim.
Lente apud vos omnia procedere miramur omnes: quid lau-
dabiles illustriss. Dn. Legati moretur conatus, nemo est qui

p.922
augurari valet. Omnes vero, qvi inde ad nos veniunt, ejus in-
dustriam, Iabores indefessos ac animum candidum satis depraedicare
nequeunt. Belgas multi suspicantur aliud clausum pectore
gestare, aliud verbis prae se ferre. Rumor de valida ab
eis in nostram perniciem coacta classe nescio quid sinistri
disseminat. Vobis procul dubio certiora constant. Deus ser
vet nobis vestrum Heroa, ejusqve conatus in sui nominis glori
am et nostram clementer dirigat tranquillitatem
Venio ad quae sita tua. Ubi primum ante omnia moneo,
mendacissimum et falsissimum scriptorem de rebus Islandicis esse
Bleskenium istum, cui fides nullo modo haberi debet: siquidem
solide et acute refutatus est a meo Arngrimo peculiari opusculo,
titulo Anatomes Blefkenianae, edito primum typis Holensibus
in Boreali Islandia anno 1612. postea vero Hamburgi
recuso. Ejus quidem mihi non est copia, sed operam dabo,
ut ab amicis habeam, ac tibi, ubi ad nos redieris, ostendam.
Corvos albos in Islandia unquam se vidisse negant om
nes, quotquot apud nos sunt ejus nationis Studiosi, Rumore
tamen aliquo se percepisse quidam ait, in qvodam insulae tra
ctu visum fuisse unum, qvi pro miraculo habitus.
Unicum in insula exstare ajunt pontem, in tractu orientali,
Joculsav dicto, sed ligneum; an unqvam osseus exstiterit,
ignorare se ajunt. Per totam insulam viae sunt regiae, ductae
ab uno tractu in alium, ut alio opus non habeant medio,
qvo hinc inde itinera capessant. Interim ubi omnia nivibus
obsita, et juga altissimorum montium caligine et pruinis infesta
sunt perreptanda, pyxidibus nauticis aut sciatericis Magneticis
uti aliquos non negant. Verum ordinarie id non fieri,
sed ingruente periculo, et viarum semitis obliteratis. De celebri
isto scopulo Hvidserk nil aliud compertum habeo, quam
quod navigantibus ex Rokenes Islandiae in Gronlandiam, ac cursum
occidentem versus tenentibus, primum omnium occurrat
promontorium seu rupes Hvitser cum socia Anarcl dicta, inter
qvas portus extat Sandhafn, tutam navibus stationcm praebens.
Haec ctiam habet descriptio Norvagiae vernacula lingva ante
aliqvot annos hic a me edira.
Monocerotem qvod spectat, certum est, osla ista, quae
ubivis apud Magnates, etiam in Galliis, pro cornibus monocerotis,
ostenduntur, dentes esse Balaenae, in mari Gronlandico versus

p.923
fretum Davis haud infrequentis: idque pro comperto habeo.
Haec cum glacie OGrnlandica aliqvando in Islandiam de
fertur, et ab incolis vulgo Nalhval vocatur. Naer enim illis
cadaver notat, Hval cetum seu balaenam. Ita vero vocatur,
qvod cadaveribus aliorum animalium vescatur. Caro ejus e
dulis non est, sed venenata, mortem edentibus accelerans. In
hujus rei cognitionem ante aliquot annos casu deveni; cum
enim Dn. Cancellario Frisio p. m. adessem eo tempore, quo
hospes vester Hafniensis cum sociis iter in Gronlaniam meditabatur,
in familiari eolloquio supinam hominum nostrorum
negligentiam accusare coepi, quod cum toties jam eo navigassent,
ac secum cornua illa, qvae monocerotis ab omnibus habentur,
asportassent, nullam aliam istius animalis partem aut
membrum una attulifsent, ex qvo controversia illa tam nobilis
decidi posset, qualenam esset animal, qvod ista gestaret cornua.
Tunc ille: Euge bone, respondit, noli adeo nostros incuriae
at negligentiae incusare. Monstrabo tibi caput cum cornu ab
ipsis allatum, ex qvo quale sit animal tu mihi eftare. Laetus
ego, summis precibus contendi promissum ne differret, gratius
vix qvicquam praestari mihi posse asserens. Afferri igitur curavit
cranium, cui adhuc adhaesit putatitii cornu frustum, quas
tuor pedes Romanos superans Ego prae gaudio me continere
non potui, quin statim lustrandum arriperem. Inveni cranium
hoc in omnibus cum balaenarum craniis convenire, in
vertice foramina ejaculatoria in palatum desinentia, per quae ut
aliae balaenae haustam aquam ejaculari solebat animal. Cornu
vero ipsum, nihil minus esse deprehendi, sed dentem: quem
quidem unicum ac solum habet, ex sinistra parte mandibulae
superioris enatum. Petii tantisper ejus mihi fieri copiam, ut
a pictore domi delineari posset, utque accuratius singula rimarer,
cum res esset momenti non exigui. Concessit benignissis
mus Heros: ego mox pictorem conduxi, qui eadem plane qua
erat figura et magnitudine accurate satis expressit, qvam imaginem
in Museo servo, et, si non animadvertisti, cum rediet
ris, ostendam una cum corii particula, qvam tum c cranio
evulsi, ut inter rara mea asservarem. Dum meis in aedibus
adhuc asservabatur cranium, amicos convocavi literatos et curiosos,
studiosos praeterea Medicinae meos discipulos, ut tetes
mihi essent istius, qvam meditabar, hujus dentis delineationis,

p.924
et mecum rei tam rarae spectaculo animos recrearent, Hinc
in publicam disputationem quaedam de hujus animalis natura
et dentis viribus consignavi, ac sic primus evidentibus docus
mentis #au)toyi/a publice docui, qualenam esset hoc animal.
Fufius vero singula persecutus sum in Historia Musei mei,
nondum edita. Nec hisce acqvievi, anno enim sequenti in
Islandiam scripsi ad Dn. Thorlacum Sculonium, Aqvilonaris
Islandiae Episcopum, olim hic in Academia meum discipulum,
in cujus Dioecesi animal hoc ante aliquot annos fuit inventum,
mihi ejus delineationem ut tranmitteret, ac, si quid ex
eo haberet, boni publici causa communicaret: quod et ultro
fecit. Hinc vides, quae me documenta de hujus natura, pro
prietatibus, figura et viribus erudierint. Jam vero dentem
esse ut statuam id, quod vulgus cornu, multa me movent ar
gumenta. Substantiam habet eandem, qvam dentes Elephan
tis, Rosmari aliorumque animalium. Eo in loco capitis situs,
in qvo dentes esse solent, in extremitate nempe mandi
bulae superioris, non in fronte aut cranii parte supremat pari
modo etiam cranio inseritur, ac alii dentes, per gomphosin;
non per symphysin, ut cornua: foramine cranii dimidia ulnae
profunditate, dentis radicem excipiente. Nullum, scio, un:
qvam vidisti cornu anialis, ita cranio aptatum, ut illud perforet
ac penetret, aut cavitati alicui inseratur; nam superficiei
exteriori saltem adhaerere solet. At contrarium hic apparet.
Cornua praeterea vel sunt concava, lineas quasdam qvasi torno
ductas circa radices obtinentia, vel solida, et ramis divaricata,
ut in cervis et aliis ejus generis viere licet. At nihil tale
in nostro conspicies dente. Sed quo labor? Omnia persequi
si vellem, quae hic animadverterim, non epistolam, sed volumen
conscriberem. Reservabo itaqve multa in adventum tus
um, coram narranda. Hinc nugas cognosces agere, qvi tibi
retulerunt, cornu illud ab ima parte frontis in morem cristae
Galli Indici pendulum, cui aliud ab inferiore gingiva sim le
respondeat. Unicum saltem, ut dixi, dentem cetus iste habet,
cumque recta linea a promuscide extensum co modo, qvo iphias
piscis gladium suum, pristes serram. Sed coram singula
accuratius persequar. via vero scire desideras, quae alii
tam vcteres qvam neoterici hac de re seripserint, varios tibi
nominare possem Auctores, qvi ex professo hoc egerint; sed

p.925
nemo accuratius Casp. Bartholno, peculiari opusculo, hic edito.
Cui notas suas et novas observationes (inter qvas meae sunt,)
nuper addidit filius ejus Thomas Bartholinus, qvas Patavii excudi
fecit. Hos si consulueris tibi abunde satisfacient.
Saxo cum Commentariis Soranis jam plane ad umbilicum
est perductus, ut ejus copiam habere valeat Illustris. Dn. Legatus,
ubi voluerit. Rogo meo nomine officiose salutes, et
de tanta solicitudine in Numismatis istis procurandis gratias
agas. Utinam quid esset in mea potestate, quo me gtatum
vicissim praestare poslem. Miror Dn Naudaum meis nihil res
spondere: Viri ejus eruditissimi familiaritatem et per literas
colloquium vehementer expeto Ego vero pardoxo tuo, quam
vis amicissimus, neutiquam assentiar; nisi tu Hercules audire
velis, qvi in Augiae stabulo rcpurgando tam Strenue jam occuparis:
utinam clava sapientiae tuae adversarios ita contunde.
re posses, ut brevi nobis aurea pax effulgeret. Innocue amicis
jocari licet. Vale amicissime Peyreri. a. d. 12. April. 1645.
DCCCLXVI.
ISAACUS PEYRERIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Quae praemia tibi persolvam, Wormi charissime, meritis erga
me pro talibus, et responsis illis quae mihi dedisti,
Deus bone! quam elegantibus et curiosis. Pulcherrima primum
tibi illa dabunt mores tui ingenui ad amicorum tuorum
obsequia adeo promti ac faciles, tum, si quid unquam possum,
efficiam ut nulla aetas me arguat beneficii tanti immemorem.
Optavissem, ut tu mihi expressius significavisses, qvae de
Ceto illo capto in Islandia ad te rescripsisset amicus tuus Dn.
Thorlacus Sculonius Aqvilonaris Islandiae Episcopus, quam delineationem
Monstri ejus ad te transmisisset, qvale corpus, quale
caput cjus, et an simile esset capiti illi, quod erat penes Dn.
Cancellarium Friis, et cujus tu imaginem tibi exprimi curavi
sti. Dixit mihi porro Illustriss. Dn. Prorex lseld, se ideo
conjicere Cornu esse, quem tu Dentem esse vis, quod animalia

p.926
haec deponunt sua illa cornua ad instar cervorum, qui sua itidem
quotannis deponunt. Deponere autem Cetos illa sua Cornua
alserit Dominus Prorex, qvia ait se olim juu Screniss.
Regis Vestri resecavisse frustum praegrande cornu Monocerotis
ex intcgro cornu, qvod erat penes S. R. M. et juxta radicem illius
invenise parvulum et novum Cornu insertum forammi
majoris et veteris. Verisimiliter autem credendum, novum
illud cornu veteri insertum idcirco inolescere, ut vetus cornu
trudat. Imo hinc fieri, qvod plura reperiantur cornua, quam
corpora illorum animalium. vae intricata gratissimum feceris,
si tu illa mihi extrices.
Desine mirari Dni Naudaei silentium. En ejus Episto-
lam, qvam ad te mittit Illustriss. Dn. Legatus. Scripsit mihi
itidem ille elegantissimam Gallico idiomate, qva benevolum
erga te Eminentisssimi Cardinalis nostri animum fuse explicat:
Et qua me identidem solicitat, ut ego tibi illud scripti et verbis,
quando videndi te mihi occasio erit, fusissime significem vod
facio hac epistola, et faciam verbis et omnibus mcis officiis, cum
te in reditu nostro amplexari daitur. Habeo etiam qvam tibi
renunciem salutem plurimam nomine Dni de Eertaut, egregii
illius juvenis et Nobilis literati, qui te saepius invisit, antequam
peteremus Stokholmiam, et postquam inde rediimus.
Caetera copiosius scribam, cum redierimus Calmari, quo Dn.
Legatus iturus est intra duos dies, invisurus Dn. Oxenstern
Cancellarium Sueciae, qvi ibi curat valetudinem suam. Vale
interim, amicissime Wormi, et tu itidem cura ut valeas. Chri
stianopoi pridie Kalend. Majar. anni 1645. Gregor.
Da operam, si placet, ut redatur epistola hic inclusa
Nobili illi Polono, quem tu saepius vidisti apud Dn. Legatum
et excusa male et raptim exaratum hoc epistolium.
Votre tres humble Serviteur
LAPEYRERE.


p.927
DCCCLXVII.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Christianopolin.
Ultimas meas tibi non displicuisse, laetor. Fusius singula
persecutus fuissem, si id temporis tulisset ratio, et epistolae
modum statucre nescivissem; nunc ea, de qvibus dubitare
videris, aut qvae ulteriorem disqvisitionem reqvirere videbatur,
paucis perseqvar, literarum tuarum vestigia presse legens.
Parcius, qvam vellem, respondit mihi Episcopus Holensis, ut
que te nihil celem, qvod huc spectat, ipsius addam narratios
nem, totidem verbis ex literis, anno I6 33. ad me exaratis:
rum loco ossa, carne et pelle mollicula obducta, habuit, pinnam
unam in dorso, et in qvovis latere unam. Locus respirationis
supra pulmones erat post occipitium, sed hic errare
cum, manifeste deprehendi in cranio, quod ego tractavi; nam
in palati medio ferme duo erant foramina ampla, quae transverse
cranium perforabant, et in superficie exteriore in unum
coalescebant juxta verticem, ad qvae foramina canales qvasi e
faucibus derivabantur, per qvos et respirabat, et aqvam haustam
ejaculabatur. Nisi me memoria fallat, ad triginta ulnas
Islandicas altitudine (puto longitudinem dicere voluisse) exsurgebat.
Haec Thorlacus. Delineationem ipsam quod spectat,
ruis satis illa erat, et manu non satis perita depicta, minuta
quoque, ut ex illa vix certi qvid collegerit quisqvam. Nar.
rationem Domini Pro Regis Ulsldii certam puto; idem enim a
Pharmacopaeo nostro, qui dentem illum dissecuit, pereepi; nec
repugnat ipsius dentis constitutio (aliquot enim enim vidi et in
tcgtos et fractos) ubi enim ex alveo suo emersit, dilatari incipit,
et excavari cavitate tanquam matrice potuit qvoque in
ista cavitate, a nutrimento et medulla veteris, novus et parvus
generari) et ab ampliore ambitu in angustiorem paulatim de
sinit, qvod et demonstrare valeo in eo, quod in Museo teneo.
Sed hinc elici non posse credo, cornu potius else, quam dentem.

p.928
Nonne et dentes cadunt, ac renascuntur Res liquida
satis; sed modus, quo cornua renascuntur, diversus ab eo, qvi
in dentibus observatur. Cervus, qvaudo cornua deponit, locum
relinqvit glabrum, nullum novorum cornuum, e cavitatibus
veterum exortorum, aspcritatibus horridum, unde paulatim a
radice excrescunt sine praeviis aliquibus rudimentis nova. At
dentes naturaliter in pueris aut aliis animalibus ubi cadunt,
cbservantur in alveolis novi, qui veteres extrudunt; Adeo ut
hoc argumentum meae magis favere videatur opinioni, quanm
contrariae. Sed ut, qvod res est, dicam, quodque hac in re
observaverim, ingenue proferam, dentis hujus radix (radicem
voco totum illud, qvod alveus maxillae amplectitur) cava non
est, sed solida; ast, ut primum e maxilla emerserit, cavum redditur
corpus dentis ipsius, ita ut, quo propior maxillae extiterit, eo amplior
evadat cavitas et dentis substantia tenuior. Huic cavitati includi
teneriorem illum dentem, ceto nostro peculiare esse, ar
bitror. At hunc novum in locum matricis seu majoris succede
re posse mihi non fit verisimile, .vomodo enim extra cavita.
tem istam undiqu obturatam egrederetur, et in locum vcteris
se reponeret? quomodo alveo tam capaci adhaereret? qvid reliquum
vacui in ipso foramine impleret? Utinam facultas mihi
data fuisset, novum istum dentem inspiciendi, an radicem
habuisset similem veteri, quibus modis genitus fuisset, forsan
expeditius exploraslemus, et dubia hinc nascentia accuratius enodassemus.
Arbitror in cavitate majoris ex succo nutriente
generari posle novum talem dentem, qvi tamen usum alium
non habeat, qvam ut implendo cavitatem majoris firmiorem
ac robustiorem eum reddat. Trudere veterem dentem ncqvit,
siquidem maxillae non adhaeret, sed in visceribus aut cavitate
majoris continetur. Nec qvicqvam huc facit, qvod plura apud
nos reperiantur cornua, qvam animalia nullum enim hujus
generis animal unquam ad nos delatum, cornua vel dentes
multi. Elephantis dentes quamplurimi hic visuntur, ani
mal nullum. An hinc concludendum, dentes illorum decide
re, ac novis successuros, quod a qvoqvam naturalium rerum
scriptore nunqvam proditum Si unqvam in Grnlandia inventus
sit dens hic sine animali, qvod tamen a nemine un
quam percepi) opuortet reliquum corpus putre factum ac corruptum
fuisse,; quin imo attestari ego fide multorum aliorum

p.929
imo hospitis vestri Hafniensis possum, ultima nostra navigatione
Gronlandica, delatos ad nos fuisse dentes, quibus cruenta
adhaerebant ligamenta et membranarum particulae, quibus capiti
et alveo suo nectebantur, quod indicium est, ex nupere
mactatis cetis detractos fuisse, non autem sponte decidisse. Vides
totum illud, qnod de novo adfertur Cornu, meam magis
stabilire sententiam, quam infringere.
Ex doctissimis Naudaei literis de benevolo Eminentissimi
Domini Cardinalis in me affectu multa percepi. Tantum favorem
et honorem polliceri mihi nunquam poteram. uicquid
sit, totum Illustrissimo Domino Legato adscribo, cui pro
tantis beneficiis gratias nunquam solvere valeo sat magnas.
Ejus enim instinctu Celeberrimi Dn. Naudai amicitiam ambi
vi, atqve sic Eminentissimo Principi innotui. Nobilissimum
Dn: Bertaut vicissim, quaeso, ubi scripseris, amice meo nomine
et officiose saluta, utque memor sit promissi de Monumen
to Lochensi inquirendo, mone. Me hic ad paria habebit per.
petuo obligatum. Epistola tua ad Dn. Polonum probe curata.
Sed quid? De pace altumne adeo silentium? quo ruunt res no-
strae? Vale, et, ut soles, ama. 7. Cal. Maji. 1645 Iulian.
KKK
KKK
KKK
DCCCLXVIII.
ISAACUS PEYRERIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Unum est, mi Wormi, quod te oratum volo. Cum disce-
derem Hafnia, rogaueram ex Bibliopolis vestris illum, qui
latine loquitur, ut mihi seponeret libros quosdam in albo,
quos ili nominaveram, inter quos erat Chronicon Norvagicum
Danice conscriptum. Effice quaeso apud illum, ut extrahat ex
illo Chronico Noruag. quaternionem illum, in qno continetur
Chronicon Gronlandicum, quem tibi confidat, et quem tu
quamprimum velim hue ad me mittas, eum Specimine illo Istlandico
Dn. Arngrimi, cujustu antehac mihi copiam fecisti: o
quo lcgi quaedam de Gronlandia, quorum non bene memiri, et
quorum lectionem necesse est ut repetam Reddam tibi tuum
Secimen cum rediero Hafniam, et soluam Bibliopolae illo pretium

p.930
librorum omnium, quos mihi servaverit, et quos mecum asportare
in Galliam constitui. Fasciculum duorum illorum librorum,
quos a te peto, deferendum ad mc curabit Generosiss.
Dn. Wibe, quod illum enixe rogo. Caeterum de Pace, nihil
intentatum relinqvit Illustrissimus Dn. Legatus noster, ut illam,
quod spero, conficiat. Precor Deum, ut quod benignius parat,
celerius absolvat. Vale amicissime Wormi, et me semper ama.
Christianopoli pridie Nonas Junii anni Gregor. 1645.
KKK
DCCCLXIX.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Christianopolim.
Mitto Specimen Islandiae Arngrimi et expetitas pagellas Chronici
Norvagiae, qvas a Bibliopola nostro Moltkenio mutuatus
sum. Miror vero, tantum tibi jam otii, hisce vacare ut va
leas Hinc, quam frigide, quam lente pacem attingentia tractentur,
conjicere mihi videor. Nos, omnem ejus spem seponentes,
soli Deo causam nostram committimus, qui, e longinquo
quasi, oculo misericordiae nos respicere videtur. uae nupere
in Germania ob dissipatas Svecorum vires acta sunt, et
Vos plus satis expertos credo. Si vera ferat rumor, et domi
habeunt Belgae, quod agant, ut oleum alieno camino addere
tandem desinant. Illustrissimo Dn. Legato plurimam et officiosam
nuncio salutem, cujus sidei, integritati et industriae si
paribus officiis responderent reliqui, non dubito, quin ex voto
res esset confecta. Deus Ipsum et nos omnes benigne protegat
et tueatur. Vale. Hafn. prid. Calend. Jun. 1645.
DCCCLXX.
ISAACUS PEYRERIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Tibi sum, mi Wormi, unice devinctus pro illis, quae mihi

p.931
nupere, tanquam ex tripode respondisti. Optime, ita me Deus
amet, ingeniose et docte me et te expedivisti ex incommodis
illis, quae me admodum premebant, et quibus te non mediocriter
pressum iri existimaveram. Caetera videre et contrectare
liceat, ubi Hafniam repetere dabitur. vod ut brevi
sit, faxit Deus. Rem Pacis credebam esse in vado, et totum
negotium eo recta procedebat, cum ex transverso venere Batavi
qui omnia turbaverunt. Hoc certe et Illustriss. Dn. Lgatum
nostrum, et nos omnes miris modis male habuit. Deum
illi non putant, qui datam fidem non servant. Sed sperent
illi ipsi memorem fandi atque nefandi. Vos interim credite in
illum, qui ut et ipse confidentissime spero, sinceram Illustr.
Legati nostri mentem et consilia dit iget, ad Pacifici Numinis
sui gloriam, Serenissimi Regis vestri incolumitatem, et vestrum
omnium salutem. Scriptum puta, mi ormi, ex intimis meis
praecordiis, quibus et tibi sum virissime addictus. Vale, amis
cissime, et me semper ama. Dn. Legatus te musta salute impertit.
Christianopoli 10. Kalend. Jul. Gregorian. Anni 1645.
KKK
DCCCLXXI.
ISAACUS PEYRERIUS
D, Olao Wormio.
Hafniam.
Accepi Specimen Islandicum Arngrimi tui, nec non paginas
Chronici Gronlandici quas tibi dedit Bibliopola noster Moltkenius,
pro quibus solitas, id est, maximas tibi, mi Wormi,
refero gratias, qui me perpetuis afficis beneficiis. Curabo, ut
tunc tibi Arngrimus reddatur incolumis, cum Laetio et illo tuo
adversus Grotium, quem tibi seruo, et quem stupefactus dudum
reperi inter schedas meas: sicut olim Benjamin invenit pateram
Pharaonis sacco suo involutam. Habes Vasconem confitentem
Reum furti. Caeterum de Pace nihil certi et comperti
habeo, quod ad te scribam, nisi quod spero brevi illam futuram.
Neque illud Deus sinat, ut spes haec mca me in vanum lactauerit.
At certe, quaeso te Wormi charissime, qvid facerem, dum
otiosus et oscitabundus hic Pacem expecto, nisi legerem et quas

p.932
ad me scribis literas, et quos ad me mittis libellos. Numismata
illa, quae tibi toties promisit Illustriss. Dn. Legatus, jactantur
jam in Mari Balthico impetuoso hocce [hocee ed.] Africo, et brevi appellent
Calmariam, cujus rei spectamus indies nuncium, qui
et vobis illa hic salva sistat. Excellentia sua mittit ad te salutem,
quam et ipse, qvod faustum vobis sit, habet validam. Ego
valeo, et tu, mi Wormi, valetudinem tuam cura. Christianopoli
5. Kalendas Julias Gregor. anni 1645.
DCCCLXXII.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Christianopolim.
Quod transmissa probe curata sint, gaudeo; utere seciliter,
ut ultima ista Aquilonaris plaga etiam per te innotescat,
illustrata a pluribus. Non est, quod te torqveat Laetius; multo
minus volo, nomen tuum inter celebres locet Vascones; Tuus
erit, si lubet, qvamvis ab amica manu habeam, cum plura et
tajora tibi debeam. Hostium dudum mihi perspectae trieae,
quae nunquam me securum esse pasae sunt, quicquid tandem
boni de pace sperare juberes. Si is apud eos candor, qui in
pectore Excellentiss. Dn. Legati, dudum res esset ex sententia
confecta. Ovid a Consoederatis vetris olim exspectandum, as
perte videtis. Nos soli Deo confisi, eventum nihilominus prae
stolamur opinionibus feliciorem. Optimum et Excellentiss
Dn. Legatum tantopere et tanto tempore importunitate hostium
pacis delassari doleo, et, quod inter tantos labores mei memor
esse queat, ac numisnatum promissorum curam adhuc gerat,
miror. Ita est; quo altius mens generosa surgit, o humanior
se ad inferiora demirtit. Omni genere prosperitatis et
felicitatis, etiam in hoc negotio, mactatam Ejus Exeellentiam
valere cupio, et te, mi Peyreri, pancratice, qvem siquid praeter
votum ceciderit, mei memorem futurum confido. 8. Cal. Jul.
1645.

p.933
DCCCLXXIII.
ISAACUS PEYRERIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Ut scias, amicissime Wormi, me non vana tibi praedixise,
Pete Pacem, gestio tibi illam conceptis verbis et nomine
Legati nostri Illutriss. promittere. Imo nullus sim, nisi tibi illam
ffectam reddiderit Excell. sua intra dies paucissimos. Non
enim agitur jam de re, sed de verbis, qvibus res adstrui debe
at: Res tota in vado est. Sed et tuorum Numismatum, neque
Pacis tantum, curam egit Dn. Legatus, quae illi tandem red
dita sunt, et quae tibi servat E. S. quamprimum, Pace confecta,
Hafniam redierit. Haec sunt, quae paucis tibi jam perstringo,
donec Pacem ipsam ante oculos tuos positam videris,
stigmata vulnerum, quae accepit, attrectaveris, et te modicae
fidei hominem arguero. Vale interim, mi Wormi, et me ama.
Christianopoli 2. Kalendar. Augustar. anni 1645 Gregor.
DCCCLXXIV.
ISAACUS PEYRERIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
En accipe, humanissime Wormi, quas a me petiisti literas
Gothicas, inscriptas Pyramidi illi, quae est in Abbatia da
Beaulieu juxta oppidum de Loches, agri Galliarum Turonensis.
Pseudoigothicas comperies, quas puras puras credidisti Rhunicas.
Abbatiam illam ex professo petiit Amicus noster, mei
scilicet, tui, et Bourdelotii nostri, Dn. du Buisson, ut Pyramidem
illam inspicerer, et scrutaretur characteres, quos fideli et
erudita manu exscripsit. Hominem puta non publici saporis,
qui ficus, ficus novit, et quas novit ficus, ficus vocat. Ne
gocium Pacis in proclivi est, et intra hanc, ut puto, hebdo
madem consummabitur. Secure de hac re et in utramque aurem

p.934
dormias velim; quod te etiam rogat, ut facias, Illustriss.
Dn. Legatus, qui te plurimum salvere jubet. Nos athletice
vivimus, quod Vasconice est Bibimus. Et tu bibe largiter, mi
Wormi, ut diu et bene vivas. Vale. Christianopoli. Idus
Augustas anni I645. Gregor.
DCCCLXXV.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Christianopolim.
Quamvis constitueram tuum ad nos reditum exspectare, ac
coram de communicatis conferre, quia tamen opinione
nostra tardiorem futurum illum auguror, placuit duos parietes
una fidelia dealbare, et ad utrasque tuas hac una respondere.
Non potuere non gratissima esse, quae de pace promittis, at pectus
meum adeo tundere non valuere, ut Thomam exuerem,
sed Johannes maneo in eodem; non quod Illustrissimo Domino
Legato aut vobis caeteris diffidam, sed quod verear, ne candi
dissimus ille Heros ex suo, hoc est, candido, ingenuo, pacis
cupido animo Svecos metiatur, quibus nihil integri, qui nil
nisi dolos, insidias, juris et aequi violationem meditantur, utcunque
fistula dulce canat. Jam, ut putatis, omnibus ex voto
confectis, invenient in scriptis apicem, qui offendat, aut interea,
dum praesentia agitis, occupabunt provinciam novam, unde
omnia irrita et frustranea; hine de novo transigendum, atque
sic tempus terent, usque dum omnibus ex voto sint potiti. Meae
opinionis haud levia sunt argumenta. Alteram urbis nostrae
partem obsedit valida classis Svetica, alteram Belgica; utraque
infidiis et violentia oppottuna. Exercitus eorum Malmogiam
appropinqvavit, et, totam Scaniam peragrando, omnia vastavit.
Haeccine illa ingeminata pax? Adhuc cum Thoma exclamo:
nisi videro et tetigero, non credidero. Cum maxime blandiuntur,
maxime pungunt. Sed coram liberius mentem meam in
sinum tuum effunderem, quai jam sinant literae. Pro communicata
epistola Dn, du Buisson maximas ago gratias. Egregiam
juvenis illc et non poenitendam nobis locavit operam,

p.935
qua scrupulos non meo solum sed multorum exemit animis, qui
me inprimis magnopere torquebat, quod nullius ope Monumentum
illud famosum acquirere hactenus valuerim Agnosco, in
errorem nos traxisse gercetanum, forsan non sponte sed aliorum
relationibus deceptum. Si scripscris ipsi, officiose, rogo,
salutes, et vel meo nomine gratias age maximas. Ego in communi
Patriae naufragio patienter exspectabo, quid Supremum
Numen de nobis fieri decreverit. Vos interea vivite etiam Gasconice,
et valete. Hafn. 6. Id. Aug. 1645.
DCCCLXXVI.
OLAUS WORMIUS
KKK
Isaaco Peyrerio.
***
Summa petitionis Senatus Academici haec est. Sub poena
aeternae maledictionis Regiae huic Academiae nostrae debentur
ex Ecclesiis Hallandiae annuatim 6. imperiales cum una
octava. Ovam summam cum aliis reditibus et privilegiis Aeademiae
nos Profesores sub jurisjurandi religionetenemur sartam
tectam conservare et successoribus illibatam relinquere. Cum
vero nec Regi nec Regno haec debeantur, sed nobis et Academiae,
ac conclusum sit singulis Statibus sua mansura illibata, speramus
Serenissimam Reginam Sueciae haud iniquiorem in nos,
quam in Nobilitatem regni hujus futuram, neque iram Divinam
et maledictionem aeternam in se ac subditos suos, ob tam
cxilem interceptam summam, provocaturam. Qvae omnia speramus
Illustriss. Dn. Legatum, Maecenatem nostrum benignum,
ita expositurum, ut Academiae huic Regiae sua constet integritas,
nosque occasionem habeamus, tam illustre Nomen fasts
nostris, non sine perpetua ejus gloria, inserendi. Mitto icones
promissas Monocerotis nostri. Tu memor Wormii tui, vive
ac vale quam prosperrime. Deus vos Angelis suis conducat,
ut optatum feliciter attingatis portum. 9. Nov. 1645.

p.936
DCCCLXXVII.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Stocholmiam.
Tentavimus animos illorum, qui cum imperio, nomine Serenissimae
Reginae Sueciae Hallandiae praesunt; at illi absque
expresso mandato Regio se minus nostris postulatis respondere
posse ajebant, ob causas, quas Illustrissimo Legato fusius
suis literis exposuit Academia. Cum autem tanti momenti non
sint, nec quicquam nostris votis contrarium habeant Pacificationis
Articuli, speramus Illustriss. Dn. Legatum sua auctoritate
et intercessione obtenturum, ut adhuc salva maneant Academiae
nostrae privilegia, et reditus in tam pios usus (non sine indignationis
Divinae in violatores comminatione) a tot Christianissi
mis Regibus dicati. uod negotium ut felicius expediatur,
speramus te apud Illustriss. Legatum nobis futurum proxenetam
fidelem; si quidem literatis omnibus ut bene sit, ex animo
te cupere, abunde sciam; et conjunctissima nostra familiaritas
certo mihi persuadeat, preces meas non minus apud Excellentiam
Ejus atque apud Te ponderis habituras. Magnum nostrum
Maecenatem valetudine in itinere fuisie afflictiori hic percepimus:
quod me certe dolore haud exiguo affecit. Deus ipsum inco
lumen servet, et prosperrime ad nos reducat. Saluta eum meo
nomine officiosissime, et tu pancratice vale. Hafniae d. 26.
Decembr. 16a5.
Ante abitum a nobis magnopere gestio tecum colloqui;
sunt enim nupere ex Galliis et Italia ad me delata, quae tecum
velim communia, eaque haud ingrata, ut spcro.
DCCCLXXVIII.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Stockholmam.
Heus, mi Peyreri, ut vales? obriguisse tibi video calamum

p.937
in hac frigoris asperitate, manum non credo, aut animum. Accede
ad hunc ignem mutui amoris; incalesces. Ni me omnia fallunt
auguria, gelu hoc aquilonare calamum licet stiterit, stetque
ut Marpesia cautes, animum tamen non tetigit. Age, die, ut
valet magnus noster Maecenas? Literas nostras an acceperit?
ut valetis omnes? quando vestrum exspectabimus adventum?
sat jam habes, hac tempestate quibus respondeas. Pluribus
non obruam; nam et mihi jam manus frigore torpet. At oblitus
eram, Patrono meo magno, Legato fortunatissimo Thtllierio,
Chanutio, reliquisque in vestro comitatu meis, faustum
felixque meo nomine precari novi hujus anni auspicium. Strenam
redituris meditabar; alieno tamen nomine, si Deus volet,
habebitis. Salvc iterum amice, ac vide, ut inter Lacones versari
nos cogat Bruma. Hafn. 12. Calend. Februar. 166.
AeT IT
O O DO
D. Olao Wormio.
Hasntam.
Iqvid boni habuissem de Hallandia super Academia vestra,
promptissimum a me responsum habuisses, Amicissime
Wormi. Sed perinde, imo satius duxi tacere, quam scribere,
negatam Domino Legato hanc gratiam. Parvi momenti crat,
quod petebatis; Parvi momenti fuit quod vobis negatum fuit.
Auspicatior vobis alias fortuna cadet. Ipse qui ad te haec scris
bo, mei ipsius per hanc epistolam tibi praecursor; Accincti e.
nim sumus, ut vos et Hatniam vestram revisum camus. Cra.
stina luce, Deo favente, hine suus discessuri. Pluribus te
volo, mi Wormi, quam primum mihi data fuerit copia affandi
te. Interim tc etiam atque etiam rogo, ut valetudinem tuam
cures diligenter. Nos valemus et bibimus, id est, egregie. Vale
et me ama. Stocholmiae. Id. Februar. Anni Gregor. I66.
DCccLxxx.

p.938
OLAIORMII
KKK
OLAUS VORMIC
Isaaco Peyrerio.
Lutetiam Parisiorum.
Blata tam commda per Legatum nostrum ad te scribendi
occasione, intermittere non potui, qvin te literis meis
salutarem, et inchoatam inter nos amicitiam refricarem. Vos
salvos et incolumes in Galliam, re ubique ex sententia confecta,
pervenisse, confido. uod si in Bclgio, ut stabat sententia,
Dissertationem tuam de Prae Adamitis praelo subjeceris, ejus
me participem ut reddas, rogo. Nec, quaeso, desiderare me
patiaris exemplum Tractatus, de receptione udaeorum olim a te
editi, ac, si quid apud Vos occurrat, quod raritate et novitate
se commendet; eo ad patria vicissim me obligabis. Novi enim,
neminem te melius (qui indies in tanta luce familiaritate
tot doctissimorum hominum uteris) talia aestimare et conquirere
posse. Si quid apud nos occurrat te dignum, faciam vicissim,
ut habeas. Hic sub praelo typographico gemit opus eximium
et laboriosum Chronologiae Danicae, ad normam Chronologiae Helvician
elaboratum a Praeposito Insulae Sami, M. Johanne Sua
ningio; hoc ubi in lucem prodierit, faxo, ut habeatis. Adhuc
in Edda vertenda laborat Islandus noster, sed lentus admodum
est, et aliis studiis distractus, ut vix dimidiam absolverit partem;
ad umbilicum ubi perduxerit, ut mox ad Islustrissimum
Dominum de Thuillerie deferatur, efficiam. Apud ipsum excu:
sa me, quaeso, qvod jam non fiat. Hominem urgeo, moneo,
et praemiis ad diligentiam allicio, sed plus, quam dixi, perficere
haud potui. Si detur occasio, Illustrissimum Virum de promissis
mone, me sibi ad qvaevis paratissimum semper inveniet.
Dn Naudaeum, si apud Vos sit, officiose saluta; exspecto indies
ad ultimas meas ab ipso responsum. uae apud nos ab abitu
vestro acta sint, ab horum latore et aliis, qui in comitatu nostri
sunt Legati, melius haurics, quam ex meis literis; qvocirca
desino, et te serio rogo, omnes, quos VVornio favcre nosti, osficiose
salutes, inprimis Dn. de Marignis, du luisson et alios. Illi
scripsissem, nisi, quae a me scire desideravit, melius a nostris,

p.939
jam apud Vos praesentibus, ea habere posset. Vale, et, ut soles,
ama. m. Jun. 1646.
DCCCLXXXI.
ISAACUS PEYRERIUS
D. Ol. Wormio.
Hafniam.
Putaveramus, quamprimum Batauorum fines attigissemus
trajicere illico mare in Gallias, sed haesimus in vado, et remora
nobis fuit, quod Belgae aestate hac aegre copias suas ex
hibernis eduxerint. Imo hoc vix ab illis extorserit Dn. Legatus
noster, hominibus puta credulis, quibus Pacem Hispani
obtenderunt, et quibus Hispanica fides nondum satis comperta
fuit, quamvis illam sublestam toties experti sint. Vicit tandem
et suasit bellm Excellentia sua Pacifica, sed eo fine, ut
Pacem honetiorem certioremque procuret. Correptus fuit Dn.
Legatus acri podagra per hos 15. dies: Et quau cito convalue
rit, ibi, quibus illi licebit ire pedibus, ad Principem Auriacum
qui abhinc. diebus Haga discessit, ut exercitum suum omnem
cicca Bredam cogat. Nescio, quem finem peregrinationum
et laborum Deus nobis daturus sit. Invitant nos amici nostri
omnes, qui sunt Lutetiae, ut ad illos eamus: Tendunt illi
nobis manns suas, et nos vicissim illis nostram ripae ulterioris
amore: neque despero quin mutuis brevi jungamur amplexi
bus. Oquantas res illis dicam, de Dania, de Svecia, de Islandia,
de Gronlandia. et de Clarissimo Wormio, Monumento
rum Borealium indagatore acerrimo. Illud ego omne iterabo
tibi, ut factum et dictum erit. Mittam et tibi Licetum tuum
de Annulis, et, quod deest in Numismatis tuis, supplebimus.
Interim vale, Wormi dilectissime, et me ama. Salutem tibi
suo nomine adscribere jubet Dn. Legatus camque plurimam.
Hagae 15. Kalend. Jul. anni 1646. Gregor.

p.940
DCCCLXXXII.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Hagam.
Nihil minus cogitaveram, quam Vos adhuc Hagae commorari,
quocirca Illustrissimo Domino Legato et tibi scripi
Parisios per Sperlingium nostrum, qui in comitatu est nostri Legati;
literas autem istas an acceperis, nescio. Video, graves
causas reditum vestrum in Parriam impedivisse, et, si vera sint,
quae hic narrant, confectam sc. esse pacem inter Hispanum et
Belgas, non tam cito res erit a Vobis ex animi sententia confecta,
et reditus vester dilationem forsan admittet ulteriorem.
Doleo, Excellentissimum Dominum Legatum infirma adeo conflictari
valetudine. Deus conatibus Ejus benedicat, et salvum
ac incolumem reducat: uae apud nos hic aguntur, ut a vestro
abitu acta sunt, melius disces ex iis, qui penes nostrum
sunt Legatum, quam ex jejunis hisce literulis. Nuper Pata
vio literas a Rhodio nostro accepi, qui narrat, Naudaeum insi.
gnem optimorum librorum copiam ibidem conquisivisse in Biblio
thecae Illustrissimi Cardinalis Maarini usum, et jam Gallias ten
dere. Bangii quaedam per Sperlingium nuper tibi misi. Aliud
jam non occurrit, tuis auribus et oculis dignum. Saltem rogo,
Illustrissimum Dominum Legatum meo nomine officiose salus
tes, et cures, ut ambo pancratice valeatis. Hafn. 25. Iun.
1646
DCCCLXXXIII.
OLAUS WOMRIUS
Isaaco Peyrerio.
Lutetiam.
Quia Vos feliciter Lutetiam attigisse reor, non potu diutius
me continere, quin de reditu gratularer, atque initae
amicitiae muneribus facerem satis. Venit ad nos Dn. Sage,
qui quod nihil a te tulerit, miror; suspicor ad Dn. Legatum
et te non pervenisse, quae Doctori Sperlingio commisi. Adeo

p.941
incerta sunt quandoque, quae per amicos curantur. Islandus
noster pensum suum in Edda describenda jam absolvit; expisca
re, rogo, an Illustrissimus Dn. Legatus velit hunc librum traditum
Dn. Henneqvino apud nos Residenti, an vero alia commoditate
sibi transmissum. uod hac vicc ipsi non scribam,
excusabis; cupio enim de vestro adventu certior esse, antequam
negotia cjus interturbem. Naudaeo a me plurimam dic
salutem; ad meas, quas tibi tradidi, responsum exspecto. Unum
occurrit, in quo operam tuam implorandam duxi. Nuper
cum revolverem doctissimum Gaffarelli librum, quem Curiosites
inouies nominat, incidi cap. 5 parag.. pag. 11. in locum, in
quo disserit de modo, quo ex cineribus in vitro plantae resuscitari
possunt, ac refert, doctum quendam Chymistam, M. de
Claes, hoc ipsum singulis diebus spectatoribus demonstrare. Si
tibi cum docto hoc Viro intercedat familiaritas aliqua, rogo,
da operam, ut vel unius plantae cineres ab ipso impetrare possis,
mihi transmittendos. quovis solvam pretio, Residenti nostro hic
numerando. Non enim leve ornamentum Museo nostro ejus
accessione allatum iri existimo. Ignosce, nimium te si fatigem,
me hic vicissim ad tua vota promptum habebis. Saluta officiosissime
Illustrissimum Dominum Legatum et amicos, quos me
apud Vos habere scis, omnes. Vale. Hafn. 23 Oct. 166.
KKK
KKK
SO DOD
KKK
ATT
D. Olao IWormio.
Hafniam.
lspeream, amicissime ormi, si non mihi videor vel coelo
celapsus, vel in alium terrarum orbem delatus, ex quo
Lutetiam subii; ita me per vicos et plateas innumera trudit et
retrudi vis hominum hac et illac, non dicam currentium, sed
furentium. Certe in vastissima et frequentissima urbe apud me
non sum, ita pulsor, ita agitor, ita stupendo carrorum et carpentorum
tonitru quotidie contundor. Surdus sum, et minus
surdos existimo, qui in ipsis Nili cataractis habitant. Nec
proinde credas, tui vel curam, vel memoriam mihi unquam

p.942
cessisse. Excusatum velim me habeas, si in tanto et tam multiplici
aestu et tumultu nec mihi vel fere licuerit spiritum collis
gere, at multo minus calamum aptare digitis, ut te certiorem
facerem tum reditus nostri in Gallias, tum meae, quae semper
manebit, erga te observantiae. Adde, quod putavi me nihil
habere, quod ad te scriberem, quoniam Dn. Naudaeus noster
nondum huc revertit, ex quo pluribus abhinc mensibus discessit
ad Helvetios, et Germanos Helvetiorum conterminos, ut
innumeros in illis regionibus libros comparet, quibus Illustris.
simam Bibliothecam Eminentissimi Cardinalis instruat. Brevi
tamen hic aderit, imo intra solstitium hoc hihernum, ut sperare
jussus sum; Atque illud unice in votis habeo, ut Episto
lam tuam manu mea deponam in manum ejus. et de te longos
cum illo sermones conferam. Illustriss. Dn. noster de la Thuillerie,
capsam librorum praegrandem, ex vestro Septentrione
auctam, Eminentissimo Cardinali obtulit. Excepit illam hilari
admodum vultu Eminentia sua, et plura de te ad hanc rem
benevole et amice dixit Dn. de la Thuillerie. Exspectatur indies
Dn. Naudaus, qui capsam frangat, ut libros edat et ponat ordine.
Scribam ad te eodem tempore, quid facto sit opus Edda
exscriptae, nec non docti illius Islandi, qui illam exscripsit; quod
non temere, neque in vanum, factum ab illo, sibi persuadeat.
Serva interea apud te, quaeso, apographum hoc, imo curiose
aeque atque tuum autographum. Nihil audivimus a Doctore Sperlingio,
neque de illis, quae per illum ad nos deferenda curaveras.
Si sit in comitatu Illustriss. Proregis Legati vestri, ut spero,
huc venturus erit. Caeterum, vera sunt, quae scripsit ami
cus noster Dn. Gaffarel, de insigni illo Chymista Dn. de Claves,
quem et ipse vidi et novi, quamvis imagines illa forum, quas
exprimebat in vitro non viderim, sed certo certius est, plura
de his quondam dedisse experimenta. uo autem fato excesserit
Lutetia, pluribus abhinc annis, Dominus ille de Claves, non
mihi certo liquet. Habuit socium, qui vocabatur hilosophas
Miles, quem etiam vidi et novi olim sed quem jam adire veritus
sum, quia reus nuper fuit adulteratae monetae: Solutum
reatu dicunt, sed nondum carcere solutus est. Confido inven
turum alias, qui me rationem doceant eliciendarum harum imaginum
ex sale vel cinere florum; et si qvid de illis scivero,
continuo ad te rescribam; ut non solum Plantae unius copia tibi

p.943
detur, sed et hortos totos florum in Museo tuo sistas. Te
plurima eaque officiosissima salute impertit Illustriss. Dn. d la
Thuillerie nec non quamplures, quos habes Lutetiae, amici, Virtutis
tuae aestimatores eximii. Sed de his fusius, quamprimum
videro Dn. Naudaeum nostrum. Vale interim, Wormi charissime,
et me semper ama. Mittetur ad te, ut commode et tuto
fieri poterit, Licetus tuus de Annulis, et capsula egregia Numismatum,
cum supplemento corum, quae tibi desunt. Lutotiae,
Io. alend. Jan. anni 16a. Gregor.
KKK
KKK
ATT VIMITT
KKK
VOVV
Isaaco Pererio.
Parisios.
Ides, ut importunus ego amicitiae exactor; non desino urgere,
flagitare, rogare, ut scribas, et jam tertio, ex quo
Parisios venisti, scribo ego, etsi non sit, quod scribam; Tu ta
en taces. Respondebis, satr scio, ts in literis ad Legatum
Vestrum Henneqvinum me salutasse; at non sufficere hoc, ajo;
manum volo ac mentem. Sed non dubito, quin et negotiorum
multitudo et amicorum praesentium frequentiores interpellationes
te distractum adeo teneant, ut absentium facile oblivisca.
ris. Ut ut sit, importunitate mea te obruam, donec per te
rescivero, ut valeatis omnes amici, quid agat Magnus noster
PatronusThullerius? an nostrarum rerum meminerit, an vero obli
viscatur? ut tu? Naudus an apud Vos si? numquid nuperc ediderit?
quae Parisiis divulgata euriosa et nova? Vides, sat esse,
quod scribas: imo prioribus responde, sic non deerit, quo
amicum bees. Mitto jam Domino Thuillerie Eddam ab Islando
nostro descriptam, utinam ad nutum vestrum; si ejus indigeatis
opera, in Gallias se iturum spondet, modo honestis id fieri
possit conditionibus. Juvenis apud nos ejus nationis non extat
ullus eo modestior et Antiquitatum Septentrionalium peri
tfor. Nondum absolvit Typographus noster opus Chronol gi
Danicae, alioquin misissem et Edda adjunxissem. O! quoties
tui mentio crebra apud Henneqvinum et Sagium, qui

p.944
magno in Aula est pretio, Regemque, quocunque proficiscitur,
jam comitatur. Nil addo, nisi ut valeas, et extortae importunitati
ignoscas.. Decembris, 16a6.
V 3
AA.
DTTT
T 1D
ID. O O
. Olao IWormio.
Hafniam.
adsum, quem quaeris, quem urges, quem flagitas, quem
rogas, amicissime Wormil Et rescribo ad te sccundo, ut
secundas tantum a Te accepi literas, ex quo Lutetiam venimus.
Tertias enim illas, quas mones, nusquam vidi. Fusius
ad te scripsi nudius tertius, nec dubito, quin jam literae illae
meae ad te pervenerint, et sitim, quam tu habes mei, quodammodo
sedent. Tunc te pleno proluam poculc, cum Naudaeum
nostrum videro et allocutus fuero. Venit enim ille tandem,
ut antehac venturum monueram, et tribus abhinc diebus venit;
neque mihi adhuc videndi illum data fuit copia. Multis illum
volo, et super me, et super te, et super Suenone nostro Islando,
cujus adventum ad nos, et conditiones cjus curabo diligenter
atque haec omnia quamprimum sigillatim tibi explicabo.
Intricatus fui totis his diebus elapsis in morte et funere Altissimi
Principis Conadi Patroni mei, eui libros tuos dederam
paucis diebus, antequam diem suum obiret. At ille, postquam
multa me super te rogitavisset, multas mihi propter libros tuos
gratias egerat. Versantur libri illi tui Eruditorum nostrorum
manibus: inter quos plures sunt, qui tuo beneficio Linguam
Runicam jam apprime callent. Epistolium hoc praenuncium
est longioris futuri, ut videro Naudaum nostrum. Noli de
inceps inscribere titulo Epistolarum tuarum, al hostel de Conde,
sed, che Monsieur de la Thuillerie, ala rue Grenelle, a Paris. Et
si vis, ut tuto ad me deferantur, cura ut includantur fasciculo
Epistolarum Dn. Henneqvini, Residentis apud vos nostri.
Rescribet, ut opinor, ad te Patronus nosterDn. de la Thuillerie.
Certiores fac nos rerum Islandicarum, si quid novi illarum ha.
hes, et rgrimi Jona, amici tui, Herois illius inclyti Islandi.

p.945
Vale, mi Wormi; pergito propinare mihi, Tu et Dn. Hennequinus
et Dn. Sagius, sicut cgo vobis propino, et probinabo in
aeternum. Parisiis 3. Idus Januarias anni 1647. Gregor.
DCCCLXXXVII.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Lutetiam.
Jan. in Calend. Mart. Nycopiae Falstrorum apud
Serenissimum Principem nostrum in Ejus valetudine curanda
occupor, binas a te, auro certe cariores, accipio literas, al
teras Lutetiae 1ro. al. Jan. datas, alteras 3. iduum ejusdeim mensis,
quibus (ut una fidelia duos dealbem parietes) unis hisce
respondebo. Gaudeo incolumes Vos domum rediisse, sed magis
laetor, memoriam nostri tibi non excidisse. De me tibi
persuadeas, velim, amicitiae nostrae continuandae inservire quod
possit, nunquam intermissurum. uia vero tanto temporis
intervallo nihil acceperam literarum, variae curae animum versabant.
Jam suspicabar, te in teditu ab Hispanis interceptum,
jam amore gentis ad Islandos, Gronlandos, vel prorsus ad
Prae Adamitas in Americam transvolasse; adeo anxium, nihil
crat, quod in tuto collocaret, praeter tuas literas. Caeterum
Eminentissimo Domino Cardinali operam meam haud ingra
tam fuisse, lubens audio; siquid hisce in oris occurrat, quo E
jus Eminentiae gratificari valeam, me promptum invenit. Inprimis
magno meo Patrono Domino de la Thuillerie officia mea
cum salutatione humillima delata cupio. Sperlingius procul dubio
jam vobis aderit, in comitatu Dn. Legati existens. Quae
de plantarum ex cineribus resuscitatione scribis, auctoritate
Viri Clarissimi Gaffarelli confirmata, firmiter jam credo, licet
ante fieri hoc posse valde dubitaverim. Scribunt quidam et
describunt multi multa hac de re, sed nemini hactenus, nisi
qui oculis suis hoc spectaculum usurpaverit, credere potui, eo
quod praeparationis modum, mihi ab amicis comnunicatum,

p.946
sine ullo successu olim tentaverim. Inter alios quidam Philip.
Mullerus edidit Lipsiae opus titulo Miraculorum Chymicorum,
in cujus Libr. IV. Cap.. rem totam proponit, sed tentanti non
successit operatio. Optarem igitur saltem unicum specimen
videre ab eo, qui artem callcat, et mystcrium operatus sit.
Ovi enim ejusmodi sccreta aliis communicant, inidiae morbo
istis hominibus familiari, id quod maximi est in re momenti,
celare solent, ut, qui secundum eorum descriptiones labores
instituunt, operam perdant. uam gratum mihi fuerit ex al
teris tuis intelligere, rediisse domum Naudaum nostrum, effari
nequeo spero enim, ad meas responsurum Ipsum, meos.
que conatus Eminentissimo Domino Cardinali commendaturum.
Edda descriptum tradidi Nobiliss. Dn. Hannequino Residenti apud
nos, Amico meo dilecto, qui scribae pro labore satisfecit,
et prima commoditate procul dubio opus ad Vos et transmissurus.
Ab Arngrimo hoc anno nil nisi injucundas admodum
literas accepi, quibus et remedia contra morbum chronicum,
quo vexatur, expctit, et obitus sui praenuncium adjungit Epi
taphium a se ipso confectum, quod mea opcra hic in tabella
depingi ac confiei vult. Tanti amici jacturam aegre feram; spero
tamen, Deum vetulum nostrum, D. annum ingreslum, diutius
conservaturum, siquidem Socer meus D. Fincius36. jam
superaverit. Sed haec rara sunt. Apud Serenissimum Principem
dum fui, multus de Prae Adamitis tuis inter nos fuit sermo,
rationes tuae opinionis exponere coactus fui, unde valde novitate
hujus discursus oblectatus est; cumque varia de te et nostra
conversatione retulissem, dolcbat vehementer, le tuo consortio,
dum hic esles, usum non fuise. Si mccum Optimo
Principi adfuisses, ex aureo Cornu bibissemus Gasconice, et ex
eodem sanitatem Domini Thuillerie tii propinassem paneratice.
Tui hic immemores non crimus, dum vivit lacclus. Iterato
magnum nostrum Heroem, Thuillerium, Naudum et alios, quos
nosti mihi amicos, ut salutes, cupio. Hafn. 3. Nov. Mart.
1647.

p.947
DCCCLXXXVIIII.
OLAUS WOMRIUS
Isaaco Peyrerio.
Hagam Comitis,
Ante octiduum circiter redit ad nos Aulae Magister Ulfeldius,
Legatus ad Regem Christianissimum Extraordinarius; sed
neminem in cjus comitatu quidpiam literarum ab amicis in Galliis
ad me habere, valde miratus sum. Ad minimum Peyrerium
meum a solito salutandi amicos officio non ceslaturum
mihi persuaseram, cum, si recte animum ejus perceperim, tam
frigidi non sit pectoris, ut amoris igniculos subito adeo exstingvi
pateretur. Verum, cum in Belgio apud Illustrissimum Patronum
haerere ab amicis jam intellexerim, anxius animi, ne in
offensam incurrerim, me temperare non potui, quin literis hisce
cxpiscarer, quae tantae inexspectati in tam commoda occasione
silentii sint causae Ad eas, quas cum Sperlingio misi, (ut jurc
tecum expostulem,) mihi responsum debes. Ubi autem Naudaeus
noster? Pristinine affectus in Patrono nostro manent reliquiae?
Rumpe moras et laboranti succurre animo, ita ut te
salvum velint Musae omnes et Charites gratiosae. Hafn. a. d.
12. Aug. I6av.
L A
ATTTITT
HHHD VO
D. Olao Wormio.
Hafniam.
od nullas a me acceperis literas, advenicnte ad vos Iustrissimo
Aulae vestrae Praefecto, Patrono meo colendissimo, hoc
cero, dilectissime ac humanissime Wormi, praeter spem, et voluntatem
meam, venisse credas. Nescio quid enim turbatum
est inter me et Dn. dela Thuillerie, quo tempore Generosissimus
Prorex vester profectionem suam a nobis ad vos
parabatque et sub idem tempus, imo in ipso itinere, quo

p.948
viam ad Batavos eum illo institeram, ab illo me expedivi:
quod Vasconum more, tam celeriter, et inopinate adeo accidit,
ut cogitationibus aliis relictis, huic uni rei intendendum et satagendum
mihi fuerit. Pedem ergo, ex illo, horsum retuli,
et veterem cum Lutetia mea, et amicis meis, consuetudinem
inire caeoepi, apud quos, mi Wormi, et crebra et celebris fit tui
mentio. Nec est, quod dubites de Naudaei nostri erga te observantia;
Haec enim cura sollicitum illum habet, ut non so.
lum verbis suis, sed re ipsa testificante Cardinale Eminentissimo,
tibi signifcet, quam memor tui sit. Verum enim vero,
tot et tantis, quae vides, negotiis abductum, et diductum Hes
roa, ne dum affari, sed neque adire licet. Adde, quod tute
non nescis, mussare libros inter arma. Illucebit brevi, ut speramus,
Pacis facula, quae rei literariae, et tui mentionem,
apud Cardi. Eminentiss. quasi postliminio reducet. Penes me
est tuus Licetus de annulis, quem ad te mitter constitui cum
Narratione mea Groenlandica, quam sermone nostro vernaculo
edidi, in qua saepe, neque satis pro merito tuo, laudatus es.
Caeterum, gratias tibi ago maximas, pro lucubrationibus illis
eximiis, quarum mihi copiam fecisti, doctissimorum et elegantissimorum
Virorum, Bangii nostri et Bartholini, affinis tui,
quem et mihi amicum adoptari magnopere cuperem: qua ratione
et me illi mancipatum vellem intelligeret. Si quid ad me
rescribere volueris, quod te unice oratum volo crebro ut facias,
rescribe quaeso per Dn. Retx, qui a Vobis apud nos Residet.
Ille mihi est intimus, nec quicquam rei mihi sit cum Dn. de la
Thuillerie: Discidium enim mihi cum illo est, quod resartum
neque possem, neque vellem. Committam curae Dn. Retx
Licetum tuum, et Narrationm meam Groenlandicam, ut, quae
illius est erga me benevolentia, libros illos, et quam tuto et
quam cito ad te deferendos procuret. Dn. Gassendus noster,
vir eximius, qui te pluris aestimat, et cujus nominis famam ad
te pervenisse credo, in animo et in votis habet, describere vitam
Illustrissimi vestri Tychonis Brahae. Copiam ego illi feci Elegiae
illius, quam beneficio tuo Hafniae exscripseram; et reeepi insuper
me ad te scripturum, ut reliquos alios verlus, quos habes,
ejusdem auctoris, ad nos transmitteres, nec non adversa
ria omnia, qvae poteris hinc et inde coligere tum dictorum,
tum factorum tanti Viri. Patriae vestrae haec erit gloria, cujus

p.949
amantissimum te esse certo scio. Adde, quod te honoratum et
laudatum habebit Vir laudatus ille, in illo opere suo egregio.
Fac me quaeso promissi reum, et voti mei in hac re compotem.
uod de te spero, mi Wormi. Bene vale, et me semper, quod
facis, ama. Lutetiae Parisior. pridie Nonas Octobr. anni
1647. Gregor.
DCCCXC.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Lutetiam.
Quanta laetitia me literae tuae affecerint, effari nequeo; varias
enim suspiciones animo meo exemerunt, quae me huc
usquc haud parum sollicitum reddiderunt, Scis, quid Heros
Thuillerius de restituendo Liceto, de supplementoNumismatum,
de capsula iis deputanda pollicitus fuerit. Verum, cum nihil
horum apud nostros invenerim homines, non poteram non suspicari,
male ab iis res meas curari. Sed, quia jam, quo in
cardine cuncta versentur, per Te cognoverim, acquiesco. Caeterum
gaudeo, Clarissimum Gassendum quem a me officiose
salutabis) hanc curam in se suscepisse, ut Tchonis notri me
rita persequi Stylo eleganti velit. Legi, quae contra Flud et
Aristotelicos seripsit, ingeniosa certe, acuta et eruditionem maximam
spirantia; sed doleo, quod ex septem promissis contra
Aristotelicos libris unicum saltem nancisci potuerim; si apud
nos extarent reliqui, quovis aere redimerem. uam vellem,
me ejus conatibus in causa Tychonis symbolam conferre posle,
sed vix suppetit quicquam memoratu dignum. Mitto, quae a
pud me videras Epigrammata. inter quae quaedam sunt, quae,
dubito, an ab ipso Tychone sint profecta; Vos Ipsi delectum habebitis.
Reliqua, quae in chartis meis vidisti, dudum in Ejus
operibus excusa sunt, tria in laudem Copernitci, unum in ejus
Instrumentum parallacticum, in effigiem Ptolemaei Alexandrini etc.
Oratio, quam scripsit in laudem Astronomiaea, edita est cum
aliis Cunradi Aslaci ejus discipuli. Si in vivis esset Dominus
Longomontanus, qui hujus mensis die 8. obiit, non dubitarem,
quin multa de Tychone, cui per multos annos fuit familiarissimus,

p.950
haberemus. In ejus cathedram successit Dn. Frommius,
eum quo de Tychone egi; ait, sc habere cjus MS. opus in
Craigium Scotum, nondum editum, item Epistolas quasdam
familiares de suo itinere et e Dania discessu, sed tam subito
corradere ea non posle. Si moram aliquam res patiatur (de
quo proximis me mone) constituit ipse Gassendo scribere, ejus
amicitiam ambire, et simul, quae tenet, tranmittere. Ego interca
non cessabo Virum urgere, promissis ut stet, meamque
fidem apud Vos liberet. In eharta mea nomina reperiuntur
32. Studiosorum ejus discipulorum, qui successive cum Ipso
Uraniburgi vixerunt, et Astronomicis studiis incubuerunt, quidam
postea Cathedras in Academia obtinuerunt, quidam Epi
scopi etPatores facti sunt; sed, quia in hoc catalogo hiatus quidam
est, dignum non duxi, quem transmitterem. Sed quae apud Amicos
momenti alicujus conquisivero, data opportunitate mittam.
Interea Domino Gassendo me commenda, et officia defer promi
ptissima. Elogium Tychonis, quod Thomasinus edidit, dudum
dubio procul vidisti. Vale. 3. Id. Oct. 16a.
DCCCXCI.
ISAACUS PEYRERIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Quam lubenter et suaviter accepi a te, mi Wormi, et agnovi
posteriores literas illas, quibus tuum erga me amorem
testificatus es, nec non quae de Tychone Brahe a te petieram,
pluribus responso tuo persecutus es. Horum omnium copiam
feci eximio Gassendo nostro, de quibus gratias mecum tibi agit ma.
ximas, et tibi mittit, quod non habet, id est, salutem, quam ipse non
possidet validam. uae in Aristotelios instituerat, et quorum
desiderio tangeris, rejecit ille, ut opinor, in ea quae novissime
commentatus est ad librum decimum Diogenis Laeertii, de Epicuro,
quorum editio sudat adhuc sub praelo Lugdunensi, necs
dum absoluta est. Ibi curiosa, erudita, et acutissima pelleges
omnia. Interim ut suum erga te benevolentem animum
significet, dono tibi ille mittit librum, quem anno superiore

p.951
edidit, de Vita Epicuri, majoris illius prodromum: nec non
Clariss. Frommio vestro Institutiones suas Astronomicas, opus
elegantissimum, quo Systemata Ptolemai, Copernici et Tychonis
vestri, accurate et lucide expenduntur. uod ut boni consulatis,
tu et tuus Frommius, vos per me rogat opere maxino.
Rem certe gratissimam illi feceritis, et rei literariae perutilem,
si illis, quae tu et tuus Frommius scruari poteritis de discessu
et itinere Tychonis, nec non decessu jusdem in Gcrmaniam,
legitimis tum doctorum, tum scriptorum praecipue Tchonis ipsius,
testimoniis, illi communica veritis. Neque omittenda sunt,
quae de genere ejus illutri, de nomine patris et matris, fratrum
et Sororum, tum de matrimonio legitimo vel non, et de libe
ris ex illo progenitis, de muneribus quae gessit in Dania, et de
causis ejus discessus, pensiculatim edocere nos valebitis.
Caeterum, epistolio huic involutam accipies Epistolam
optimi Naudaei nostri, qui nomine Eminentiss. Cardinalis Maarini
mittit ad te Numisma aureum, quo Regis effigies ab
una parte, ab altera Reginae Matris, repraesentata est: nec non
horologium affabre factum, inclusum pixidi aureae, et electro
vermiculato compositae. uae Eminentia sua Ferre su tibi dat
monimentum pignus amoris. Remitto etiam ad te Licetum
tuum de annulis: et me promisso exsoluo de IRelatione Groenlandis
ca, cujus tu pars maxima es. uae deposita sunt apud Nob.
et illustrem Dn. Ret, qvi apud nos a vobis residet: cum nus
mismate, et Horologio, et libris Dn. Gassendi; quorum omnium
curam ad te transmittendorum suscepit.
Agitatur hic apud Philosophos nostros celebris quaestio
de Vacuo, cujus experimentum primus edidisse fertur Torricel.
lus Hetruscus, cum Mercurio fistulae vitreae incluso, hermetice
ab altera parte gypsatae: Etenim demonstrationem ocularem
superiori anno exhibuit Regi et fReginae Poloniae Valerianus
Magnus, Monachus Capucinus. Et quamvis non te fugisse existimem,
quod tam celebriter in vicina tua gestum est, non ab
re nihilominus fore duxi, si ad te mitterem Epistolam super hoc
argumento Gallice conscriptam ab amico meo Dn. Petit, insigni
apud nos Mathematico et Philologo, qui mihi illam nuper
dedit, cuique adjccit Valeriani Demonstrationem. Si quid tale
vel jam expertus sis, vel experiri libido subeat, rescribe quaeso
tuum de hac re judicium. Variae enim feruntur hic de Vacuo

p.952
illo opiniones, quorundam asserentium, plurimorum vacuum
illud negantium.
Novi et fama egregii nominis, et commendatione eruditionis
eximiae Bartholinum tuum, et plurimumtibi debeo, quod amicitiam
Viri adeo praeclari mihi conciliaveris. Rependo illi toto pe
ctore salutis officiosam vicem, quam ad me misit. Officiose itidem
salutes oro Dn. Frommium meo nomine. Lugemus et nos lumine
cassum laudatissimae memoriae Longomontanum vestrum, sed
digno et electo successore ejus nos consolamur. Vale, mi
Wormi, et me, quod facis, ama. Lutetiae Paris. kalendis Aprilibus
anni 16q8. Gregoriani.
KKK
. I
AeT vvT
IS AO LLO
D, Olao Wormio.
Hafniam.
On dubito, mi ormi, quin longum meum responsum ad
posteriores tuas literas acccperis, nec non illi inclusam
Dn. Naudi nostri epistolam, qua tibi significavit Eminentiss.
Cardin. Maarinum dono tibi mittere numisma aureum, et horologium
in pixide exquisita, pignus grati sui animi, pro illis
curiosis quae tu Emin. Suae dedisti, et suae erga te benevolentiae
monumentum. Dn. Ret qui tibi hanc traditurus est, rationem
illorum reddet, quae Dn. Ret fratri ejus, etResidentiapud nos
vestro, consignata sunt; nec non librorum quos ad te cum Liceto
tuo remitto. Plura et ille tibi renunciabit de Experimentis
Vacui, quae vidit hic fieri, et quorum testis est idoneus,
quorumque judicium tuum a te enixc peto, ut illius euriosos
amicos meos faciam participes. Mitte et illa etiam, quaeso,
quaecumque colligere poteris ad vitam Illustrissimi vestri Tychonis
Brahe pertinentia, quam persequi summopere cupit Dn. Gassendus
noster. Exspecto avide, quid mihi super his rescribas, et
te unice obtestor, ut mei sis memor, et me ames, quemadmo
dum ego te toto pectore colo, et observo. Vale, mi Wormi.
Parisiis pridie Idus Majas anni Gregor. 1648.

p.953
DCCCXCIII.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Lutetiam.
Responsi tui, quod longum vocas, dudum tranmisi responsum,
cui additae fuerunt ad Gassendum literae, et qvaecunque
de Tychone corradere poteram. Jam quaedam addo,
quae ex eo tempore expiscatus sum. Rediit ad nos OVenus Juel,
qui munera ab Eminentissimo Cardinale Maarino transmissa
attulit, pro quibus epistola hisce addita ad Dominum
Naudaeum gratias ago. Attulit idem et libros, quos Tu et
Gassendus misistis, sed nondum accepi, eo quod suppellex ejus
non sit ad manus. Hinc est, quod nihil jam habeam, quod
de Vacuo dicam. Epistolam tuam, cui jam respondeo, obtulit
Raetxius, juvenis eruditus, qui, licet quaedam de instrumento,
quo vacuum ostendere conantur, contulerit, explicare tamen
mihi tam exacte non potuit, ut omnia assequerer. Mihi videtur,
quod idem ostendi possit in vitris, quibus aeris temperamenta
xplorant; sed, licet liquor in iis ascendat ac descendat,
crescat et diminuatur, tamen nihil aliud inde colligi vere
potest, quam a frigore aerem in iis condensari, et minorem
occupare locum, quam ubi attenuatus fuerit; unde ob metum
vacui succedit liquor, et contra naturam suam (qua gravis)
ascendit, ac majorem occupat vitri partem. Hinc vacui impossibilitatem
potius quis elicuerit, quam ejus positionem; sed de
re mihi nondum perspecta judicium suspendo. Memineris,
quaeso, Te, eorum, quae olim ad Te scripsi de artificio Mons. de
Clavis, quo ex cineribus plantas spirituales resuscitare noverat,
ut, si ad Vos venerit, unius saltem experimentum habeam.
Vale, et, ut facis, ama. Adjuncta Clarissimo Gassendo, praemissa
salutatione, offer. Spero ad Ipsum dudum delatas prolixas
meas, quas Domino Residenti apud nos Gallico curandas
tradidi. Hafn. V. Cal. Aug. 1648.

p.954
DCCCXCIV.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Parisios.
Cum ad Vos se rediturum significasset amicus noster communis,
Dominus Hennequinus, Legatus Regis Christianissimi
apud nos Ordinarius, eum sine mcis ad te dimittere non
potui, tum ut resciscerem, quo in statu res tuae essent post tot
intestinas turbas, quibus Rempublicam vestram vexari intelleximus,
tum ut ad consvetum literarum commercium ansam
darem commodiorem. Non dubito, qvin Clarissimus Gassendus
omnia, quae de Tychone Communicaveram, nactus sit; an
in proposito adhuc pergat, significabis. Salutabis a me officiose;
si aliquid ex co tempore, quo ultima curavi, occurrisset
notatu dignum, hac commoditate misissem. Illustrissimo Comiti
de Harlay rara quaedam Legum nostrarum monumenta destinavi;
an acceperit, si poteris, inquiras, togo; valde enim
metuo, ne inter turbas istas vestras, quae ad amicos dedi, sint
intercepta, quod nollem. Nisi scirem, inter arma Musas silere,
quid vestri molirentur literarum antesignani, inquire
rem; inventum vacuum, est, quod repleant, ne Natura vim pa
tiatur. Glossarium ego meditor Runicum, Literaturae meae ad
dendum, si fata velint. uos nostro nomini addictos scis, officiose
saluta. Vale, et, ut soles, ama. an. 16q. mense Majo.
Bartholini nostr i in obitum Regis Christiani IV. mitto O.
rationem, quam boni consulas, rogo.
AT vv, DTT
IO ONNDO
D. Ol Wormio.
Hasniam.
Unquam mihi fsuavius fuit, amicissime Wormi, quam ubi
pellegi tuas litcras, quas ihi reddidit Dn, Hennequinus

p.955
noster. Atque inprimis gratulor, quod exillis intellexi te bene
valere, quod unum summopere expetebam. Tum gratias tibi
ago, quod vexata intestinis odiis et partibus Gallia, memor
mei fueris. Scias velim, mihi semper bene fuisse turbas inter
illas, quarum pars fui minima. Caeterum, brevi intelliges pacatos
undique nostratium animos ad se rediisse, ex quo Rex noster
Lutetiam rediit, quem scilicet princeps haec civitas excepit
votis et plausibus innumeris, nec non Iacrymis prae gaudio
effusis. Lutetia domus est benefica Solis nostri, qua malignas
tristium syderum irradiationes obtundat, et laetum pacis jubar
toti regno exerat. Dn. Gassendus noster cupiens vitare Parisiensium
dissidia, in majora incidit. Abierat enim hinc sub finem
anni elapsi ad Saliorum regionem, quae vulgo dicitur la Provence,
ubi opimo beneficio gaudet; sed bellum ibi gravius exarsit
neque dum sopitum est, sed brevi, ut spero, exstinguetur.
Ille tribus abhinc mensibus ad me scripsit, meque etiam atque
etiam rogavit, ut se excusarem apud te et Dn. Frommium, si
nullum, ut debuerat, literis vestris responsum dedisset: interpellatum
enim tuisse itineris taedio, tum quia fuit valetudine
incommoda, et partium discordium aestibus, quibus agitatus
est. Vidi et salutavi tuo nomine Dn. arlay, qui accepit libros
illos, quos ad illum misisti, seque tuae humanitati plurimum
debere profitetur; quod suis ad te literis apertius signifi
caturum pollicitus est. Optime dixisti, siluisse Musas inter arma.
Nihil enim novi apud literatos, neque dum vidisse mihi
licuit Dn. Bertaldum, Marigni, et plures alios, quos tibi ami
cissimos spondeo, et me eo nomine vadem tibi sisto. Dn.
Naudaus noster, cui pellegi tuas literas, et ostendi Iconem vuls
tus tui, ut audivit, ut vidit, ut gavisus est, et ut te quamplu
rimum salvere jubet. Dcbueras certe plures ad nos Icones
mittere, plures enim te expetunt. Gratias tibi et Dn. Bartholino
qua possum refero maximas, pro cgregia illa Oratione,
quam in honorem defuncti Regis vestri edidit, et qua me com
municare voluisti: cujts item compotes faciam plures amicos
meos, qui illam legere avent pro illa nominis Bartholini fama,
quae plurimum claret apud nos. Intelligat per te, quaeso, Bar
tholinus noster, quanti ego illum faciam, et quanta obscrvantia
illi addictus sim. Vale, mi Wormi, et me quod facis, ama.
Lutetiae 7. Kalend. Septembr. anni 1649. Gregor.

p.956
DCCCXCVI.
OLAUS WORMIUS
Isaaco Peyrerio.
Parisios.
Quam gratum mihi fuit ex literis tuis intelligere, te vivere,
valere, et inter turbas calamitatesque publicas in quiete
delituisse, effari nequeo. Tu enim unus jam longo usu peri
spectus amicus, cum quo liberius de rebus Gallicis confabulari,
atque animi sensa insinuare valeam. Gaudeo vehementer, quod
ad familiaria colloquia per literas cum Illustrissimo Comite de
Harlay sim admissus; singularem ejus experior bencvolentiam,
favorem et liberalitatem, quam optarem, mutuis officiis pro
dignitate excipere me posse. Hoc totum Dominis Chanut et
Hennequino est quod acceptum feram; si brevi ad nos sint redituri,
spero, quod promissa mihi valde expetita sint asportaturi.
Uhi intellexeris, Dominum Gassendum aliquid in vita Iyehonis
conscribenda praestitisse, moncbis. Naudaeum officiose
salutabis et reliquos, qui apud Vos sunt,
communes amicos.
Vale. Hafn. 12. Sept. 16a.
Anno praeterito in Islandiam appulit Balaena Nahual dis
cta, quae duodecim ulnas longitudine non superabat, cujus
cranium mihi obtigit, sed Regi dens, qni non integer, sed apice
mutilatus erat, 2. ulnarum cum una quarta. Is qui bestiam
vidit, ait figuram diversam habuisse ab ea, quam delineavimus.
Caput pro ratione corporis parvum, at venter amplus,
ut amplitudine longitudinem ferme aequaret, sed cauda angusta,
in dorso bina gestans grandia tubera, caeteroquin corio et
reliquis partibus balaenae vulgari respondens. Nec carnem
ejus venenatam fuisse, siquidem sine dtrimento eam comederint
piscatores. Haec non potui non ob communes conatus
monere. Cranium, quod accepi, licet male habitum sit ab iis,
qui dentem evellerunt, carnis tamen (quae valde fibrosa) et
corii multum adhuc obtinebat. Caetera coneniunt cum deli
neationc a nobis data.

p.957
TMTDIT
ET AL. 5
KKK
KKK
vrIT
IO LS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Ransegi magnam partem aestatis praeteritae et solidum fere
autumnum ad ripas fluminis Mosae, qua nostram Campaniam
a Luxemburgo dividit. Atque ubi huc inde redii, reddidit
mihi a te literas plurimum mihi colendus Dn. de Harlay,
qui et te plurimam amat. Intellexi ex illis, amicissime Wormi,
quam bene valeas, et quam nos bens ames: Utrumque, et be.
ne valere, et nos amare perge. Caeterum acceptum fero,
quod me praeclare monuisti de Balaena Narval, cujus eranium
tibi obtigit, ut referam in secundam editionem, quam medi
tor meae Groenlandiae, cum aliis, si Deus faverit, ejusdem ge
neris tractatibus. Nihil adhuc audivi, ex quo redii, de Gasendo
nostro. Naudaus, Bourdelotius, et plurima amicorum
nostrorum turba te multum salvere jubet. Vale, mi MWormi;
Tuus sum. Lutetiae Parisiorum 1o. Salend. Januar. anni I65o.
Gregor.
. L MIO.
Hafniam.
Olui intermittere, Vir Clarissime, quin hac occasione, qua
inclusas tibi a Dn. Naude mitto litteras, simul ad te scriberem,
tibique significarem, quam grata res acciderit Eminens
tissimo Domimo Cardinali Maxarino, quod duos illos libellos
caeteris Hafniae a me tua opera coemptis adjungere voluisti.
Certe Emin. Sua prolixe testata est singularem suam in te benivolentiam,
et quanti te tuasquc faciat virtutes, quemadmodum
ex ipsis Dn. Naude littetis amplius videre poteris; ita ut
si Emin. Suae dictos libellos ipsemet tuo nomine offerres, non
ingratum Illi fore existimem. Hoc tamen ante meum ad vos

p.958
reditum tibi faciendum non judico, quod Dn. Naude, cui
tibi respondendi negotium committeret, in Italiam ablegatus
est, vix intra trimestre inde reversurus. Auditu mihi jucundum
quoque fuit, Saxonem Grammaticum nuperrime praelo
commissum jam absolutum esse, ideoque te summopere rogo, ut
si forte, autequam vobis fiam redux, distrahatur, unum atque
alterum mihi serves exemplum. Interim vale, Vir Clarissime,
et a sincero nostro in te affectu promptissima quaeque tibi pollicere.
Dab. Christianopoli 3o. Aprilis 16a5. Tibi
ad officia paratissimus
TI,
E LA IL.
Illustrissimo Dom.
TTITTTDIT
sI. DE LA T
ACeepi, Excellentiae Vestrae cura, ad me missas Clariss.
Naudi literas; agnosco egregii istius Viri affectum et bevolentiam
eximiam, qua me meosque conatus, accuratissimi
judicii sui lampade expensos, benigne adeo excepit, ut Emi
nentissimo isti Principi eos commendare haud sit veritus. Nihil
mihi prius in votis, quam ut debica gratiarum actionc tantam
baenesicentiam excipere, Vestraeque Excellentiae, a qua tantus
extitit favor, studiis meis ac officiis obsequium declarare valeam.
Sequar confilium Excellentiae Vestrae, meumque ad Dn. Naudaeum
differam responsum in reditum vestrum, qui ut felix, faus
stus nobisque, exoptatam pacem anhelantibus, salutaris sit,
Deum serio rogo. Saxonis recens excusi exempla probe curabo,
ut in meliore charta praesto sint, ubi bono cum Deo coram
colloqui detur. Deus pacis Vobis adsit, cogitationes et
curas vestras ad optatum dirigat scopum, ut laeti Vos amplexari,
et de re bene gesta gratulari brevi possimus. Hafn. 7. Cal. Maji.
1645.

p.959
DCCCC.
Illustrissime Domine Legate
De la THUILLERIE.
Christianopolim.
Quae ab Excellentiae Vestrae Medico consignata erant pharmaca,
juxta praescriptam sericm, qua potui fide et indu
stri, curavi: Mittuntur omnia, unico excepto Defensivo Ru
bro, quod apud nos in usu non est. Si igitur visum fuerit Me
dico, nobis ejus parandi rationem indicare, curabo, ut actutum
praeparetur; vel si ei uti libet eo, quod nobis familiare est,
licet non rubrum, efficiam, ut prima commoditate ad Vos deferatur.
Erat praeterea in literis ad Clerquium datis peculiare
medicamentum, quod his adjunximus sub titulo Mixturae Diacatholici
mellis et sacchari rubri. Caeterum pro affectu tam be.
nevolo gratias ago maximas, mihique gratulor, quod dignus
inventus sim, qui officiis Excellentiae Vestrae inservire valeam,
et occasio oblata sit, promptitudinem meam aliquo indicio des
clarandi, magnoperc rogans, si quid occurrat, quod meam requirat
opellam, libere ut imperet, meque in clientum suorum
numerum benigne reponat. Ego vicissim precibus Deum sollis
citare non desinam, Excellentiam Vestram diu salvam et incolumem
nobis ut conservet, conatus in sui Nominis gloriam,
vestrae industriae et candoris immortale tropaeum, nostramque
tranquillitatem clementer dirigat ac moderetur. Hafn. 1.
Maij. 165.
oL..
OLAUS ORMIUS
Illustrissimo Domino de Thuillerie.
Uoties recordor, quanto favore et benevolentia Excellentia
vestra, dum in aurea pace restituenda apud nos tanta
felicitate occuparetur, me saepiuscule exceperit, quantisque
beneficiis obstrictum me sibi reddiderit, non poslum non dolere,

p.960
nihil in mea situm potestate, quo ad gratitudinem debitam
propensum animum declarare valeam. Intermittere interim
non potui, quin hac commoditate cum iis, qui sunt in comita
tu Ilustrissimi nostri Legati, Excellentiam Vestram salutarem,
ac officia ad quaevis obsequia paratissima offerrem. Speraveram,
fore, ut lslandus noster, qui in describenda et vertenda
Edda occupatur, suum jam absolvislet pensum; sed, me serio
monente et urgente hominem, id tantum obtinere licuit, ut
dimidiam ejus partem saltem absolverit; privatis enim suis distringitur
studiis, ut huic operi non nisi per otium vacare possit.
Interim non desinam urgere, donec finem labori impo
suerit. Opus Chronologiae Danicae sub praelo jam fervet, quod
ubi ad umbilicum perductum fuerit, ad Excellentiam Vestram
ut deferatur, allaborabo. Porro Excellentiae Vestrae savori me
commendo, ac, siquid sit, quo ipsi hic apud nos gratificari vas
leam, ut imperet obnixe rogo, a Deo Opt. Max. precibus
contendens, salvam et incolumemExcellentiamVestram diu nobis
ut praestet, in sui Nominis gloriam, totius Reipublicae
Gallicae commodum et incrementum. Vale; Hafniae. m. Jun.
1646.
DCCCCII.
OLAUS WORMIUS
Illustrissimo Domino de Thuillerie.
Quia Islandus noster ad umbilicum jam perduxit librum,
quem describendum et vertendum ei tradidimus, nolui
committere, ut diutius hic apud nos latitaret, sed, re cum
Residente apud nos Nobilissimo Dn. Henneqvino communicata,
quam fieri posset, citissime ad ixcellentiam vestram ut ablegaretur,
curandum duximus. Cape igitur, Heros lllustrissime,
Eddam Istandicam, librum, quo rarior et intricatior in Septentrione
vix invenitur, totius priscae Poeseos fontem et fundamentum,
in quo qui bene versatus non fuerit, frustra in veterum
carminibus et cantilenis enucleandis desudahit. Optassem,
me exemplum antiquum procurare ex Islandia potuisse;
sed adeo sunt rara, ut nondu voti compos fieri potuerim.

p.961
Amanuensi Islando numeravi decem Imperiales, quos reddidit
Dn. Legatus Hennequinus. Si quid praeterea sit, quo opera
mea inservire Vestrae Excellentiae quea, imperet modo, et
promptissimum inveniet Ne a severioribus prolixa oratione
avocem, Divinae protectioni Excellentiam Vestram commendo,
ut diu sospes vivat ac valeat, optoque, ut favere non desinat
suo D, MWormio. Hafn.. Decembris, I66.
KKK
Clarissime Vir.
Ubitabam, an humanitate tua recte satis uteretur amicis
simus Rhodius noster, cum non semel nomine tibi meo tur
bas negotiorum exhiberet: donec proximis ad eum literis tran
quillitatem animo restitueres, quibus et amorem in Rhoaium
abunde probasti, et me pariter benevolentia tua plurimum tibi
devinxisti. Ut jam religio mihi sit, longiore silentio gratias
premere, quas utcunque referre nequeam, ago tamen inprae
senti, habeoque maximas. Adderem immortales; saltem, quae
inchoata sub manu sunt, perficere aliquando sinat coelestis fa
vor. Daturus enim sum operam, ut et tu, Cl, lormi, et Serenissimus
Rex agnoscatis, haud indignum me fuisse, quem so.
lertiae vestrae symbolo beaveritis. Praestantissimum Virum,
Ottonem Sperlingium, Botanicum Medicumque Regium, olim
contubernalem meum, perofficiose saluto, quem redintegratis
publice Musarum Alcedoniis, memorem nostri confido. Vale
feliciter: Patayii V, Novembr. c1 1cxLv.
la. ae
KKK
deditissimus
OANNES VESLINGUS.
Clarissimo atque Experienti Viro, Dn.
D. Olao lVorm, Medicinae Professori Regio,
Patrono et amico plurimum
colendo.
Hafniam.

p.962
DCCCCIV.
OLAUS WORMIUS
D. Joanni Veslingio.
Patavium.
Non est, Vir Clarissime, quod de mea voluntate et amicis
inserviendi studio unquam dubites, inprimis ubi agitur de
negotio, publicum rei literariae bonum spectante; quocirca,
si quid, interveniente communi amico Rhodio, a me praestitum,
quod tibi tuisque conatibus gratum aut utile, mihi gratulor,
inprimis cum tam levi et exili officio tam agnum mihi comparaverim
Amicum. Si quid occurrat, in quo porro mea tibi usui
esse possit opella, impera, et faxo, ut promptiorem in hisce septentrionalibus
vix ad tuum nutum habiturus sis ullum. Lubens
audio, circa subjectum tam rarum, tamque jucundum te occu
pari, quod quamvis obiter tetigerint quidam, nemo tamen
cordatis ita satisfecit, ut assensum promeruerit, nisi quibus artis,
naturam aemulantis aut quandoque superantis, vires fue
rint perspectae. Perge divinis ingenii monumentis Rempubli
cam beare literariam; perennis te manebit in honoris theatro
fama ac gloria. Me vero, quo coepisti, porro prosequi affectu
ut haud desinas, rogo. Sperlingium tuo nomine conveni, quem
existimo in respondendo suo dudum defunctum esic munere.
Vale. Hafn.. Id. Mart. 166.
T VIDATTTT
AA VVDIO
Hermanno Conring io.
elmstadium.
Ltimum eruditum tuum de sanguinis natura et motu vidi
tractatum. Placuit is magnopere, non tam ob argu
menti varie jam agitati novitatem, quam novi hujus inventi

p.963
rationibus solidis confirmatam veritatem, ac stylo eleganti ad
methodum Aristotelicam ex his ipsis fundementis deductam
Nutritionis seriem. Coepi igitur diligenter reliqua, quae in
eo promittis, investigare, sperans fore ut aliquando cum ipso
auctore per literas familiarius de quibusdam agendi detur occasio.
Commodum interim accidit, ut huc ad nos veniret eruditus
juvenis Fridericus Arnisaeus discipulus tuus, qui cum b
familiaritatem et amicitiam, quae parenti ipsius p. m. hic me
cum intercessit, me conveniret atque familiarius de quibusdam,
et statum Academiae vestrae et lucubrationes tuas spectantibus,
disserens, tuam cum humanitatem, tum insignem eruditionem,
quae etiam ex scriptis elucet, depraediaret, suam in amore nostro
conciliando operam liberaliter obtulit. Nec quantum in
se fuit, spem fefellit: scripsit enim ad me Hamburgo nuper, se
non solum literas meas, si scripturus essem, ad te procuraturum,
sed etiam scire, esse tibi quae ad Dissertationem de aureo
Cornu monenda forent, quae si expcterem, haud invitus esses
communicaturus. Non potui igitur, quin et tua fretus humas
nitate et Arnisaei nostri provocatus officiis, te compellarem, ac
tum de Reipublicae Medicae eruditis communicatis meditationibus
gratias agerem, tum hortarer, ne diutius reliqua premeres.
uod si praestiteris, quin omnes Asclepiadeae familiae alumnos
tibi hoe ipso singulariter sis devincturus, ac nominis
perennem gloriam reportaturus, nullus dubitabis. Inprimis
vero si quae sit in meam Dissertationeom meditata, rogo privatim
benignc communices. Ex quo enim cpi primum hane
glaciem frangere, fuere tam nostrates, quam externi, Itali et
Germani, qui mea usi manuductionc hoc laxum volvere aggressi
sint. Est apud nos, qui Theologice hanc rem tractauit,
omnia, quae in sacris de cornibus, et iconibus in aureo repertis,
conquirere potuit, huc accommodans, sibi certo persua
dens, a Rege Daniae Christianis sacris addicto fabricatum fuisse.
Alius stylo poetico ad nostra tempora et bellorum, quibus
affligebamur, tumultus suum accommodavit stylum. In Italia
Fortunius Licetus maxima ex parte mum sequitur ductum, paucis
admodum xceptis, ac Haraldo Regi ejus tribuit fabricam.
In Germania Thcologus quidam omnia sacrarum literarum et
Religionis Christianae fundamenta Emblematis istis eontineri
contendit, qua felicitate, judicent alii. Fuit et Rgiomonti,

p.964
(ut mihi a viris doctis ejus loci perscriptum,) qui dejerabat
Lapidis Philosophici conficiendi rationem his emblematis includi:
Sed mentem suam nondum, quod sciam, publicis typis
prodidit. uid igitur tu statuas, Vir excellentissime, rogo ne
me celes. Argumentum enim tale, quod conjecturas admittit,
et in qvo dissentire liceat incolumi amicitia. Ignosce vero, siimportunis
hisce molestior sim; officia vicissim offero, ad quaevis
paratissima. Vale. Hafniae 3 Januar. 1646.
DCCCCVI.
HERMANNUS CONRINGIUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Quum hesterno die mihi traderentur literae tuae, Vir clarissime,
mirifice equidem me illae delectaverunt, nec uno nomine.
Impense sane laetabar, insperato videns illam manum,
quam propter tot erudita opera exarata, saepe adeo felicem hactenus
praedicaveram: multo maxime vero gaudebam, intelligens
amari ine ab illo, quem nemo non doctior doctrinae et virtutis
ergo sulpicit. Scilicet amori tuo adscribo quas mihi tribuis
laudes, cum tenuitatis meae sat mihi sim conscius: ut ut tuum
aliorumque tui similium benignum adeo judicium paene mihi
persuadeat, ut denuo ausm in thcatrum Asc lepiadeum prodire.
Neque vero, mi Wormi, hactenus, post editum illum de Sanguine
librum, id conatus sum; quod nondum satis mihi fiderem,
aliorum potius sententias exspcctans. Nisi forte argumenti
Medici dixeris esse, etiam illa, quae hoc superiore anno
edidi, de Germanicorum corporum habitus antiqui novi cau
sis. nam reliqua, de Origine Juris Germanici, Germanorum
Imperio Romano, ad Politica Aristotelis, et similia, nihil ad Ar.
tem nostram. Caeterum, ut ante dixi, calcar addunt ndn leve,
Clarissime Wormi, tuae et aliorum voces, ut porro in camp
illo amplissimo Artis nostrae decurram. Dislcrtationem tuam
de cornu aureo summa cum voluptate pariter, et tuae eruditionis
admiratione pervolvi. Verum non nisi volvere datum est,
quod hactenus non nisi unicum ad nos exemplum detulerit

p.965
Francofurto Bibliopola, idque mox in Aulam Guelphicam fuerit
delatum. Inspexi enim non nisi semel Pauli Hgardi conjecturas:
neque libuit amplius. uis enim sine nausea sustineat
eusmodi incptias legere? Eadem de caussa ne quidem optarem
videre, vel quae nelcio quis tuorum popularium vel Regiomontanus
ille deliravit.AFortunio Liceto exspecto meliora, certe
homine sano et docto digna. Ouo libro autem sententiam dixerit
ille, ignoro. neque mihi ejus viri de hoc argumento quiequam
contigit cernere. Utinam majore cura iterum liceret
tua lcgere, Clariss Wormi: Et vero dabo operam diligenter, ut
alicunde opus tuum mihi comparem. Neque enim dubito,
quae volventi mihi summe placuerunt, legenti accurate nectar et
ambrosiam spiratura. Mihi de hoc argumento nihil est scriptum:
et jam paenc exciderunt, quae tua volventi veniebant in
animum. Si recte memini, visum est opus non Germanicum
aut Danicum, sed Aegyptiacum: quoniam ea tempestate, qua
est cornu illud conflatum, (existimo autem esse antiquissimum,)
Magna Germania universa ignoravit auri vim, qua tamen abunda
vit gyptus, auri metallis per vicinos montes, jam olim
ab Agatarchde Cnidio descriptis, foeta: imagines quoque, quas
inscriptas habet, cum hierglyphicis Egyptiorum literis, quales
hodieque exhibent tabulae variae, Egypto advecta, prorsus
conveniunt; in Germaniae vero Magnae antiquissimis monumentis
(quod equidem sciam,) nihil apparet simile. Hujus
modi quaedam fortassis mihi tum in mentem venere: Absit vero,
ut tecum Clarissime Wormi, hac de re contendam. Vivet
scriptum tuum, et erit in admiratione doctorum, ubi jam usu
fuerit ipsum illud cornu detritum: nec est, quod vereare a
quoquam, palmam tibi praereptum iri. An literae hieroglyphicis Aegyptiorum
similes apud Cimbros, aut Teutones, aut Gothos
veteres fuerint in usu, itidem nemo te dicet rectius, ut qui patriae
res omnium habeas optime cognitas. Equidem #e) pe / cein
malo, quam a tua sententia disc edere. Vale, Vir Clarissime,
et commercium hoc literarum porro mecum persequere. Helmstadii
Cal. Martiis 1646.

p.966
DCCCCVII.
OLAUS WORMIUS
Hermanno Conringio.
elmstadium.H
Opportune accidit, ut in doctissimum hunc juvenem, Civem
vestrum, casu inciderim eoipso die, quo tuas accepi jucundissimas,
(erat autem dies 9. Maji) ubi vero latitaverint a
Calendis Martiis, quibus scriptae erant, ignoro. Hanc autem
commoditatem mihi eripi passus non sum, inter nos initam
amicitiam literis continuandi, deque tam benevolo in me affectu
gratias agendi. Caeterum ut vehementer gaudeo, te humaniter
adeo meas excepisse, ita mihi gratulor quod de cona
tibus tuis et egregie ac docte elaboratis ingenii foetibus certio
rem reddere haud sis dedignatus. Perge, rogo, quae in plutes
adhue recondita tenes, melioribus ingeniis communicare
quin et tibi famam et gloriam sis conciliaturus, artis vero nostrae
consecraneis utilitatem et commodum allaturus, nullus
dubitabis. uanto vero applausu tua exeperint eruditi,
vel ex eo colliges, quod in Belgio doctissimum taum
iterato ediderint de sangvinis generatione librum cum appens
dice notarum in libellum Billichii de fermentatione. Mihi certe
nihil antiqvius foret, quam integrum de nutritione, quod polliceris,
videre opus; ne igitur diutius tam necessarium ac utile
rei Medicae argumentum premas, iterum iterumque rogo; ceri
tus sis, quod eo de omnibus, quibus ars nostra curae, optime
merearis. De benevola, qua Loilorum et malevolorum san
nas ex alto despicis, censura Tractatus mei de Cornu Aureo
mihi gratulor, ut et de responsionibus ad objecta quorundam.
Editionem ejus auctiorem in lib. 5. Monumentorum Danicorum
videbis, et quia ad Vos haec vix deferri putem, si commoda
detur occasio, mittam. Egyptiacum esse Monumentum, vix
crediderim, eo quod auri tantam copiam ignoraverint eo secu
lo Germani et septentrionales: docet enim expresse Saxo noster,
lib. V. tempore Frotonis, qui sub Christi natalem sceptra Imperii
Danici tenebat, tantam hic fuisse auri copiam, ut in Jutia
magni ponderis armillam auream triviis affigi curaverit. Nec
Hieroglyphicain hoe cornu conveniunt aut figuris aut dispositione

p.967
cum Aegyptiis, ut conferentibus patet; sed nostrae genti
talia fuisse peculiaria, e monumentis Daniae patet, atque in eo
mecum sentiunt multi. Suum de Annulis librum ex Italia
transmisit Licetus, in cujus capite1I. ex professo de CornuAureo
agit, summam a me scriptorum candide proferendo, meique
praeter meritum mentionem faciendo honorificam, quams
vis in quibusdam dissentiatque quod non mirum, cum ea, quae
conjecturis nituntur, facile interpretationis admittant varietatem.
Ego mea mordicus non defendo, cum scopus mihi prae.
fixus fuerit Principi petenti gratificari, aliosque ab ingenio et
eruditionc praeclaros excitare, ut palmam etiam in hoc genere
affectent. m. Majo 166.
KKK
OILAUS WORMIUS
Hermanno Conringio.
lmstadiu.
Uamvis nupere per Studiosum quendam veftratem ad ul.
timas responderim, Vir Clarissime, nihilominus tamen,
cun haec se jam offerat occasio, idque flagitaret juvenis hie
ornatissimus, Henricus Fabricius, sine meis ad te eum dimittere
haud valui. Est autem Archiatri Regis, D. acobi Fabricii
lius, elegantis ingenii et optimae spei, qui cum me familiariter
in hac Academia usus sit, atque jam in Germaniam ac
Italiam tendat, petiit amicis meis commendari. Cumque in
ter eos et Te, Vir Clarissime, numerem, rgo, juvenem hune
ingenuum in tuam tutelam suscipias, conversationis et institutionis
participem reddas, et, qua licet ratione, commendatum
habeas. Non dubito, quin hoc ipso et Parentem ejus Clarissimum
tibi sis devincturus, et juvenem ipsum gratum ac memo
rem habiturus. Me vero ad paria aut majora promptissimum
semper invenies. Comitem habet juvenem eruditum, Poetam,
medicinae studiosum, Michaelem Kirstenium, cui etiam si meo
nomine quid gratum praestiteris, benevole agnoscam. Hi vero
cum diutius apud nos vixerint, de Academiae nostrae eonstitutione,
et quae apud nos geruntur, plenius Tecum, si lubet,

p.968
agent: quocirca pluribus occupationes tuas morari, iniquum
duco. Vale, Vir Clarissime, et importunitatem ignosc. Calend.
Jul. 16a6.
DCcCccCix.
TITT
AUS VOCo
D. Du Buison.
Biturus, a me petisti, ut quid de Succini generatione, ni
cornu, quod apud me vidisti, et Coralliorum concretione
sentirem, brevibus aperirem. Ac, quam vis harum rerum tractatio
disquisitionem requirat ampliorem, quam ut paucis periodis
comprehendi possit, non potui tamen, quin pro singula.
ri, quo me, quamdiu hic fuisti, complexus es favote, petitioni
tuae satis facerem, mentem meam quam fieri potest brevissime aperiendo.
Succinum igitur, quod a succo dictum quidam arbitrantur,
Gcrmanis veteribus Glesum, jam Bernstein vel Agstein, est
bituminosa substantia, e terrae venis in mare effluens liquida,
in quo agitata in lapideam duritiem concrescit, partim agitatione,
partim salsedine aquae marinae. Esse bituminosam substantiam
probat tum odor, tum quod incensum ardeat instar
bituminis aut sulphuris. Adhaec dum arte Chymica rite destil.
latur, ex eo elicitur oleum figura et odore bituminis, nigra
quoque substantia bituminosa, et sal tam volatile quam fixum.
Cum e fontibus suis scaturit, ac in mare delabitur, superficiem
cjus propter levitatem petit; hinc contingit festucas, araneas,
formicas circa litora vagantes in id incidere, atque cum se ex
pingvi ac glutinosa substantia expedirc nequeant, in coagulato
permanere, quarum rerum exempla haud pauca apud me vidi
sti. Reperitur copiose circa litora Borussiae, Cimbriae septeni
trionalis et alibi, ubi a Rusticis colligitur. Colore differt, a
liud nigrum, quod Gagatem vocant, aliud flavum, aliud aurei
coloris, aliud mixtos refert colores. Varia ex eo fiunt et
elegantiora opera. Balsamicam in Medicina vim obtinet, con
glutinando, constringendo, illinendo, exsiccando; malignitati
resistit; cordi utile est; utero et renibus amicum. Consule
Georgium Agricolam et Andream Aurifabrum, qui ex professo
de eo scripserunt.

p.969
Res illa, quae pro Unicornu venditatur, cujus etiam penes
me haud contemnenda vidisti specimina, Cornu non est, sed
dens Ceti, Islandis Nahval, id est, Ceti cadaverei dicti, qui cetus
navigantibus in Gronlandiam et fretum Davis versus haud
raro occurrit, ut in eorum navigationibus legere licet. Huus
piscis mentionem facit Gerardus Mercator in Atlante majore,
ubi de Islandia agit, belluam hanc quadraginra ulnas longam
referens. Ab Episcopo Islandiae lorealis habeo, quendam hu
us generis cetum ad littora Islandiae ante paucos annos appulisse,
triginta ulnassuperantem, reliquis Cetis vel Balaenis similem, pinnas
duas ad latera habentem, unamquc in dorso, in sinitra superio
ris mandibulae parte longiilunum dentem ostentantem, in vertice
vero foramina duo erant, per quae aquam ejaculabatur, ut reliqui
ceti. Cujus, ni fallor, vidisti vestigia in cranio, quod in Museo
ostendebam. Dentem vero, non cornu, esse statuo, I
quia substautia ejus ossea, et denti Elephantis, Rosmari aut
Apri simillima est, non vero cornea. 2. quia nec cornibus
cervorum ejuque generis anitnalium, nec boum, caprarum aut
ejus generis respondet. 3. Cranium perforat, quod nullum alteris
us ullius animalis cornu facit. a. Per gomphosin, ut alii dentes,
mandibulae inseritur. 5. Radices quorundam languinolen
tas adhuc et suis quasi periostiis dotatas hic vidimus. Sed alibi,
Deo volentc, fusius: videas interim, quae Dn. Peyrerio
hac de re communicavi. Iconem totius ceti et cranii cum dent,
ut in Museo meo vidisti, hisce addo: boni consule.
De Corallio cum multi scripserint auctores, non est quod
pluribus agam. Frutex vero marinus est, qui sub aquis mols
ior, extractus in lapideam substantiam, qua cernitur. induratur,
estque variorum colorum. Datur enim album, nigrum,
et rubrum; quod cum e mari extrahitur, cinera quadam ac
quasi calcaria obducitur crusta, quae in politura aufertur, ab iis
qui globulos aut alia ex iis formant. Apud vos in Gallia, Massiliae
inprimis vidi artifices, qui ex coralliorum politura sibi victum
quaererent.
Haec occupatissimus, in summa temporis penuria scripsi,
voluntatem tibi gratificandi ut agnosceres, quin vicissim solito
amcris et benevolentiae afsectu absentem Wormium sis prosecuturus,
nullus dubitans. Saluto officiose Illustriss. Dn. Legatum,
Peyrerium, Marigny, et reliquos in vestro comitatu mihi amicos.
Vale, Hafn. 25. Febr. 1646.

p.970
JOHANNES SVANINGIUS
Cl. V. D. Ol. Wormio.
Hafniam.
Ingrato armorum strepitu, propitio jam Deo, remcoto, te confidentius
studiorum meorum Patronum, multis mihi nominibus
publice et secreto suspiciendum, compello. Effecit hoc
non soum pronus ille affectus tuus, quo me olim Celeberrimi
Longoimontani domesticum prosequebaris, verum recens inprimis
officium, quo ita me tibi obstrinxisti, ut ambiguum mihi pror
sus feceris, utrum plus tibi, an ulli mortalium debam. Me
siquidem silente, in id curas et cogitationes tuas mittis, ut lucem
publicam videat Chronologia Danica, praeteritis annis a me
in ornamentum eorum, qui praeclare de Patria meriti sunt, ac
mereri conantur, conscripta. Non desinas opus illud, publico
Procerum Academiae judicio approbatum, Illustrium Virorum
oculis subjicere, ut velut in compendium coactos Reipublicae
tutores jucunde speculentur, utque cjus amore tacti editionem
suis promoveant votis. In illis nominare possum, monente
affine meo honoratissimo, Dn. M. Stephanio, Nobilissimum Dn.
Canutum Ulfeldium, ingens illud Patriae decus; Cui tua diligentia
commendatum intelligo opus meum ac tuum, tanta fide pris
vatum ac publicum. Video in te, Virorum optime, ut te tibi
repraesentem, humanitatem, rarum (mihi crede) in homine
bonum. Hic tuus in me animus, sive judicio sive amore natus,
tanti mihi est eritque, ut existimem jam optime positas esse
horas, quibus labor ille consumptus est, cum te tam benignum
ejus interpretem imo Patronum nactus sim. Alis hac tua industria
ingenia aliorum erecta, alias in otium iners collapsura.
Non potui mihi et tempori huic imperare, quin ingenua con
essione tibi aperirem, quanta pietate admirandam illam tuam
colam humanitatem. Perge, Virorum optime, mihi studiique
meis favere, et opus illud tibi vindica, ac maxima lReipublicae
bono diutissime canesce. In Insula Samo, dic 2o. April.
A. 16a6. Anno aetatis o Christiani IV. Clementissimi Regis Daniae,
cui Rex egum benedicat: Amen.

p.971
DCCCCXI.
OLAUS WORMIUS
M. Joanni Svaningio.
Samum.
Literas tuas amoris et benevolentiae plenissimas accepi, Vir
Clarissime; non est, quod officium tantillum tanti facias.
Et boni publici et Tui causa, quantum potui, in hoc fui et ero,
ut opus tuum Chronologicum diutius non supprimatur. Dignus
certe labor, qui omnium, qui Patriam amant, teratur manibus,
utpote sine quo caecutiunt ac quasi in tenebris versantur,
Hictorias qui legunt Danicas. Ego qvid simile meditatus sum
olim, sed quietis et otii penuria cogitationes has seponere coactus
sum; at, ut tuam aspexi Chronologiam, chartas meas abs
jeci, exisstimans, post Homerum Iliada scripturum, qui in hoc
generc accuratius quid tentaret. Magnopere placuit Ulfeldia
nostro, qui, si alio medio illud recipere recusarent Typographi,
se ex proprio centum Imperiales collaturum spopondit. Jam
vero cum Moltenio hac de re egi, qui cupit, ut quam primum
ad se mittas ita elaboratum opus, ut nihil sit, quod manum
typothetae remorari possit; mox enim operam conducturum
pollicetur: sed de idonco correctore prospiciendum. Mihi caligant
oculi, et laboriosa multa conantem, avocat praxis; alioquin
in vota tua me haberes facilem. De toto hoc nego
tio nuper ad Stephanium scripsi, a quo indies responsum exspe
ctc. Tu vale, et praeclaris ingenii monumentis Patriam illustrare
perge. Hafn. 4. Maij. 1646.
DCCCCXII.
ERASMIUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Celeberrime. Promissi memor, literis te compellare
aggredior, partim ut pro beneficiis praestitis et consiliis

p.972
communicatis gratum me exhibeam; partim ut, ubi opus fuerit,
nova a te exspectem monita. Opportune sane obvios hic
habui fratrem et consanguineum, a peregrinatione reduces, qui
mihi in nuper suscepto studio auxiliatrices manus praebere posi
sunt, cum tuum subsidium nisi in rebus gravibus implorare
pudeat. Salutaribus tuis monitis, quae abeunti denegare noluisti,
prima occasione parebo; sed vereor, ut Praesidem hoc in
negotio invenire liceatque non est enim, quod hic metuant, (ut
dicam, quod res est,) ne nimio se labore praegravent. Omnis
bus tamen viribus incumbam, ut propositum meum felicem,
cum Bono Deo, sortiri queat exitum. Nisi animus meus adeo
ad Mathematicas artes propendisset, et nisi tantum temporis in
iis excolendis insumpsissem, jam pridem mihi persuasisset frater
meus, ut, Mathesi relicta, me totum studio Medico dederem.
Sed non potui ab illis studiis, quae me tamdiu delectarunt, totus
abstrahi, quanquam, ut verum fatear, incredibilem mihi
amorem Medicinae concilia vit, ut fere animus fuerit majorem
temporis partem impendere Medico studio, quam Mathematico,
nisi svasislet genius proprius, aequo ea in pretio habere,
praesertim cum occasio loci et temporis aequam commoditatem
ea excolendi praebeat. ohannes de Laet promisit, se, data
opportunitate, Viro Expe ientissimo e thesauris suis quaedam
rariora mifsurum; petiit enim a fratre meo Catalogum Musai
Clarissimi Viti ut videret, si quae desiderari possent. Existimo,
cum cum fratre missurum, si ex colloquio aliquid conjicere liceat.
Optim vale Salutatur Affinis colendus a fratre D.
Thomna. Saluta, quaeso, meo nomine, uxorem et liberos officiosissime.
Dabam, nundinis Leidensibus, Leidae, anno 1646.
DCCCCXIII.
OLAUS WORMIUS
Erasmo Bartholino.
Leidam.
Binas tuas accepisse me memini, et quidem prioribus respondissem
dudum, nisi commoditatem ad te scribendi mihi abstulissent

p.973
partim itinera partim difficultates variae, quibus hactenus
implicitus fui. Nunc per fratrem ultimas tuas cum acces
perim, meum non esse putavi, ulterius responsum differendi,
qvin arrepta occasione, per nautam quendam Belgam has mit.
tere decrevi, cui etiam ad Dn. de Laet et capsulam quandam,
rarioribus quibusdam c meo Museo refertam, una cum literis
ad ipsum tradidi uae omnia an recte curaverit, proximis,
go, doceas. Caeterum hoc tibi certe persuasum habeas, velim,
nihil mihi gratius contingere posse tuis literis, praesertim
si nuntiaverint, quid novi in vestra geratur Academia, si qui
prodierint libri, ad artem nostram aut Hictoriam Naturalem
pertinentes, ac ejus generis alia. Aliquid enim meditari se,
scribit Dn. de Laet, Brasilianam spectans Historiam, quocirca, an
in opere hoc pergat, doce. De meo in te affectu, non est, quod
dubites; verum si quid sit, quo tuis conatibus prodessc
posse me putes, mone, et promptum semper invenies. Vale.
Hafu. 23. Oct. 166.
ATT VDATTTT
OVVVDO
Erasmo Bartholino.
Alvum et incolumem in Belgium pervenisse te gaudeo: gra
tum vero, quod dilgienter adeo in ea, quae Dno. de Laet
destinata erant, inquisiveris. uod Monumenta mea Amstero
dami non prostent, mirum non est; invidi enim adco sunt ho
mines illi, ut nolint cum nostratibus permutarc merces: Narrat
itaque Moltenius, remisla fuisse ea, quae ad Elevirium
misit, tanquam talia, quae vendere non potuerit Tanta homines
istos exercet iniquitas. ratissima fuere, quae refers, ex
quibus statum literatorum apud vos utcunque licet colligerc.
Si quid occurrat, quo tuis commodis velificari valeam, proms
tum et paratum me sempe habebis, nec committam, ut de meo
in te affectu remissiore quicquam conqueri possis. Vale.
Hafniae. Aug. 1647.

p.974
DCCCCXV.
EASMUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Vir Excelsentissime. Ex Anglia non multum, quod tibi latere
potest, novi affero, et, siquae fucrint ibi visu digna
et scitu, ea fratribus meis significavi, quum tibi ut viliora in.
dicare erubuerim. Unicum tamen praeterire non possum, Technothecam
Dn. Tredosci, quam singulari cura et admiratione conspexi:
in majorem tamen me abripuisset admirationem, nifi
tuam instructissimam illius multis superare parasangis persuasus
fuissem, quanquam Catalogus tui Musei ad manus mihi non
erat, nec ultimam cjus editionem mihi unquam videre contigerat.
Non diffiteri tamen possum, eum, naturalia quod spectat,
ex Indiis allata, e; regia possidere, quocirea et Catalo
gum eorum promisit typis excudendum Duplicem Londini
ut et Oxonii in horto Medico animadverti herbam vivam, unam
vulgarem, quae se contrahit attacta, ateram contrario prorsus
modo se moventem, ita ut ramusculis omnibus (satis grandis
enim erat cum foliis se resupinaverit. rat etiam praeter has.
ce binas tertia Oxonii, quae suo motu et quasi anima orbata
visebatur, unde tum temporis in mentem mihi venerat, quae
mihi praesenti narraveras de tua, incertus tamen, an plane exstinctam
significaveras, an vero saltem sensu destitutam; si hoc,
simile hic contigisse laetari poteris, et causam hujus rei vel saltem
peculiare experimentum edocuit Phoenix Mathematicorum
Renatus des Cartes, quod si nudo aeri exponatur eam talia pati,
quocirca vitreis tegumentis semper conservant Hortulani.
Sed de his tuum judicium audire et amplecti desidero. Apud
Elevirium hic nunc excuduntur Helmondi opera omnia in quarta
forma, ubi non tantum eximia illa, quae nobis, dum in vivis
erat, communicaverat de febribus, de calculo, et alia,
quae sat nosti, egregia prodibunt, sed et filius ejus Mercurius ab
Helmont plurima alia Parentis operi addet, adeo ut existimet,
ad sex Alphabetorum ordines totum Opus excreturum. Leidae
apud la Maire excuduntur omnes uno volumine auctores, qui

p.975
de circulatione sanguinis scriplerunt, sive in affirmantem sententiam,
sive in negantem iverint. Dn. Walaeum aegrum decumbere
mihi referunt quidam, quamquam id explorare ipse nondum
potui ob nuperum meum reditum et Consobrini celerem discessum.
Professionem Medicam valde differunt, et videntur
(ut retulit eurnius) ad aliquod tempus suspensuri, quod et
KKK
KKK
KKK
.OIO D AA O
D, Olao lWormio.
Hasniam.
Mni adhuc occasione prorsus destitutus nolui voluntatem
et memoriam beneficiorum eandem pati fortunam, prae
sertim cum id exigat liber tibi dono miius a Dn Joh. Laet.
Facile autem me veniam impetraturum confido, quod incompactum
ab ipso mihi missum contra injurias suscipiendi itineris
veste ornari curaverim, ut dignum matetia sua sortiretur in
voluerum, quod forsan curiositati tuae invideret negligentia
vestrorum Bibliopegorum Non diffitcor, me justo diutius animum
tuum ejus desiderio magnopere flagrantem suspendisse,
ut, quamvis nihiil cmiserim intentatum, veniam tamen petere
necesse habeam, quod, utrum inconstantia hyemis truci eum
committere pelago dissaserit, an commoditas nobis hic hae
rentibus (nec semper Amstolamum venientibus praesto est)
mittendi interdixerint, incertum sit. Misissem una de Nehallennia
Tractatum Boxhorni, quem tibi promiseram, sed intel.
ligens, Eoxhornium ea omnia Latio donaturum, et figurarum,
quae, Idolum hoc cum aliis Antiqutatibus repertis repraesentantes,
Hagae Comitis impressae sunt, explicatione aucturum,
consultius duxi, hanc praestolari editionem, praesertim cum bres
vi prodituram esse, spem ipse nobis fecerit. In hisce tamen
moniti tuam sequemur voluntatem atque jussa. Dn. Regius,
qui credcbatur Cartesianus esc, vel audiri volebat, de Anima
disputans, in thesibus Suis tam graviter in Philosophiam et

p.976
principia ejus impegit, ut coactus fuerit Cartesius, eas libesls
in publicum emislo refutare, et Regium e castris suae Philosos
phiae excludere, uti ipse ex notis ejus, quas tibi mitto, perspicias
luculentius. Orta est etiam inter Philosophos nostros
controversia in publicis disputationibus de methodo et doctrina
cjus de Deo, ita ut Dn. Stevartus Aristotelicus, cum publice
sibi non visus est satis partibus suis perfunctus, et ob id magno
strepitu explosus, ediderit Vindicias suae disputationis, quas tibi
et mitto una cum responsione Heerbord alterius Philosophi,
qui a partibus est Cartesi. Sed eo res tandem devenit, ut
jurgiis eorum et scommatis silentium imponere necesle haberenr
Curatores, atque Dn. Stevartum prohibere lectione Meta.
physices, quam antea docuerat, utrosque vero disputationibus
ejusmodi directis sive indirectis. Renatus des Cartes, instante
Majo, molitur reditum in Patriam, ut tandem petitionibus Res
gis sui subscribatque meditatus est egregia de hominis procreatione,
sed quoniam unum ipsi restet, in quo sibi non possit
satis facere, non vult, ut opus hoc lucem videat, quod mihi
praesenti narravit. Dn. de Laet editioni Vitruvii cum Commentariis
Variorum operam datque est autem non ultra tertiam
partem paratum opus. D. halaus tandem professionem obtinuit,
et, instante Majo, Studiosos in Nosocomium deducet.
A. Vorstius explicationem Aphorismorum Hippocratis exorsus est.
Barlaeum fatis concessisse, procul dubio jam constat. Herham,
cujus meminit ircherus, in aqua lagenae crescentem, an re
ceperis, significes, rogo; memini enim, te coram spem de ea
accipienda conceptam narrasse. uippe Doctor Joel Langelot,
comes noster in Angliam, et Serenissimi Ducis Slesvici nunc
Archiater, secretum hoc sibi notum esse affirmabat, me autem
precibus apd eum instante, de eo tibi communicando, promisit,
se plantam isam tibi missurum, tuoque Musaeo dedica
turum. uin et instrumentum auditus secretum Aquapenden.
tis a obtinueris, scire aveo, quippe brevi, ut spero, talia publici
juris faciet inter alia Ath. ircherus in sua Musurgia niversali,
quam in praesentia cum edere ex Synopsi, Roma huc
misla, perspexi, cujusque copiam videndi faciet frater D. Thomas.
Inventa hic jam est vera dec linatio Magnetis a quodam,
natione Gallo, qui Hagae Comitis vivit; inventionis autem ves
ritatem cupit a Nautis ants comprobari, quam praemium, ab

p.977
Ordinibus dudum inventori statutum, obtinere vult; tantopere
inventionis facilitati et veritati considit. Sed de his alio
rem o1 prolixius, nam febri tertiana hisce diebus detentus,
domi meae manere cogor. Vale, Leidae Anno I6q8. 1o.
Aprilis.
KKK
KKK
TI V DATITT
OV D
M. Erasmo Bartholino.
eidam.
dum exspectatas et gratissimas tuas mihi obtulit Frater
D. Thomas. Gratias vero ago tam pro transmissis, quam
pro opera tua in libro a Dn. Laet dato. Gratias ipsi quaeso
dicas meo nomine: ipsemet ubi a tertiana, qua confictatus
sum, convaluero, meis referam uberiores. uae de Nehallenia
et aliis commentatus est Boxhornius, ubi extrema iis imposita
manus, si miseris, gratissimum erit. Grata sunt quae de
Regio et Philosophis vestris narras. Credo Cartesianam Philosophiam
adhuc Eridos pomum futuram. De editione Vitruvi
opera de Laet procurata antea audivi: opus procul dubio placiturum
et expetendum valde; quod Jansonius huc mittere minus,
ut spero, negliget, absolutum ubi fuerit. Gaudeo Va
laum Professionem obtinuisse, quod intelligo virum esse doctum,
industrium et laboriosum, Studiosorum commodis dicatum. De
Langeloto, ex quo hinc discessit, nihil accepi: Scriberem ipsi
Gottorpium, si certo scirem ipsum Artificium tenere. Multi
descriptiones et modos habent ejusmodi salia praeparandi; et
ego duos diverscs teneo, sed ubi ad rem ventum, non succedit
operatio. Verum, quia mentem meam te non satis percepifse
video, altius quaedam repetam. Non quaero herbam, cujus
cx Libavio meminit ircherus in Art Magna Lucis et Umbra.
Haec enim non arte ulla, sed casu pullulavit, ut ipsemet legere
co in loco poteris. Sed illud quaero, cujus meminit uercetanus
Hermeticaea Medicin. cap. 23. cineres nempe, seu salem,
quem habuit Polonus quidam in phiolis diversis, ex quo levi

p.978
calore pro lubitu potuit producere plantas spirituales, vivis suis
coloribus ornatas, quae fatiscente calore rursus in salem suum
relabebantur. A quid tale a Langlotio praestitum videris,
quaeso mone. Non quaero, an descripti nem modi praeparandi
habuerit; sed an plantas aliquas ejus generis apud ipsum
videris. Jacobus Gaffarella in libro Gallice edito, quem vocat
Curiositer inoutes, refert quendam M. de Claves nomine, singulis
dicbus ejusmodi petentibus monstrare. uocirca scripsi Parisios
ad amicum meum Peyrerium, ut hominem investigaret, et
vel unicam plantam meo nomine emeret, quanto auctor vellet
pretio. Is respondit mihi, rem quidem certam esle, hominem
vero Parisiis non degere, quem si investigare unquam posset,
operam daturum, ut voti fierem compos. At, licet aliquoties
exinde a Peyrerio literas habuerim, hujus tamen nunquam meminit.
Ubi tu in Gallias veneris, percontare diligenter, ut
in hominem incidas, et ad minimum spectaculi hujus particeps
reddaris.
Instrumentum illud auditus non est Aquapendentis, sed
Fabricii Hildani. Ejus mihi spes jam per aliquot annos facta
est a D. Hupaufo Medico Lundensi; sed spes meas semper eludit.
Si quid horum nactus fuero, te non celabo. Sed rogo,
pergas de iis, quae apud vos occurrerint, subinde certiorem
me reddere: si tibi tuis ve studiis gratificari vicissim ulla parts
valeam, promtissimum invenies. Hafn. m. April. 16q8.
KKK
ITTT
ATT Vr
O LAO Nlo
Erasmo Bartholino.
Lugdunum Bat.
Ro votis, quibus m in oneroso ho officio prosequeris,
gratias ago. Tantis certe difficultatibus implic itum est, ut,
qui sc inde explicaverit cum laude, est, quod Deo gratias agat.
Nuper, instinctu fratris tui Thomaea, caulam tuam in
Consistorio egi, ut inscriptionem ad stipendium Mathematicum

p.979
bitur. A Langlotio adhuc nihil, etsi per literas sollicitaverim;
hoc tantum d eo retulit Thomas Fuiren, qui in Laboratorio Principis
cum ipso locutu est, eum nunquam tales salcs elaborasse,
sed, ubi otium nactus fuerit, tentaturum omnia. Jucundum
mihi fuit legere, quae de Rosa et citrea aqua vidisti;
profecto, si res haec successerit, haud contemnenda erit ad alterum
illud secretum via. Piscis ille, de quo scribis, est procul
dubio Orbis gyptius, a Rondeletio et Aldrovando, libr.. pisc.
cap. 5 descriptus, et experimentis auctus ab Athanasio irchero,
ILib. 3. Magnet. part. 6. Cap. 2.. 6. Is quidem non solis motum
sequitur, ed libere e tholo suspensus os et caput ad eam
mundi convertit plagam, unde ventus spirat. Tu lege irche
rum, qui plenius de cunctis te erudiet. uia vero Gallias te
cogitare intelligo, quaeso, Parisiis (ubi degere Auctorem secreti
intellexi) inquire in artem, qua coloribus tam subtilibus
tinguntur imagines aeneis formis in charta exprellae, ut, nisi
ad solem exponas, non videantur.- Modum quidem profitetur
ircherus, lib. 1O. Artis magnae Lucis et umbrae, arte 2. pag.8I5
Sed qui tentarunt, fallere eum referunt. Specimen hic apud
Sperlingium vidi, qui ex Galliis illud advexit, sed Auctorem
tantopere artem celare ait, ut nullo modo extorqueri possit. Eo
ubi veneris, salutabis communes amicos, Gassendum, Naudaeum,
Peyrerium et alios. Vale. 6. Sept. 1648.
DCCCCXIX.
OLAUS WORMIUS
M. Erasmo Bartholino.
Gratae mihi tuae fuere literae, Bartholine amicissime, in primis
quod et de tuo instituto certiorem me reddiderunt, et
de peceuliari isto boum affectu, quo hepar verme passeris figura
infestatur, docncre. Haec mihi in coetu honestissimorum
Virorum narranti regessit quidam, afectum hunc in hisce regionibus
et bobus et ovibus familiarem eile, eumque a rusticis
vocari lnner quod passeris marini simile quid in eorum he
pate reperiatur, curari vero muria aut salc frequentius exhibito.
Ex alimento putrido ortum trahre credo, cui sal inprimis

p.980
medetur. Hic apud nos et pecorum strages et frugum penuria,
annonae maximam minatur caritatem et subsecuturam
pestem. Deus omen avertat! Vale. Cal. Jun. 1649.
DCCCCXX.
ERASMUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Opportunitatem, quae mihi obtigit per lustrandi digna quaeque
in hiscer provinciis, cum Francisco a Schooten, Matheseos
heic Professore, mihique amicitia conjunctissimo, nei
gligere non potui, praesertim cum et feriae caniculares et serenitas
coeli invitarent. Nec sane me facti poenituit. Nam,
ut taceam ea, quae ex conversatione cjus erudita in itinere addiscere
licuit, occasionem nactus sum tum temporis, non solum
omnia ibi loca munita videndi, examinandi, et ipsam muniendi
praxin, quam antea in Theoria cognitam habebam, perpendndi,
urbes, atque quicquid curiosis oculis dignum reperiri
potuit, perlustrandi, sed etiam familiaritatcm cum Doctis et
alterius conditionis hominibus ineundi. Atque haec mihi primo
obtigit Gandavi, ubi amice exceptus sum a Patre Jesuita
regorio a S. Vincentio, qui opus illud ingens Gcometricum de
guadratura Circuli elapso anno evulgavit: quin et Lovanii,
cum Professore Matheseos, Doct. Gerhardo Gudscovio, Philosophiae
et inventis D. Des Cartes multum addicto, familiaritatem
contraxi, quam, nuper me Leidae revisens, coram declaravit.
Antverpiae et Bruxellis alios cognoscere, opportunitatem na.
ctus um. Sed in Medicina qui excellerent, paucos reperi,
praeter D. Oppenbheimium Professorem Lovaniensem primarium.
D. Plen pius codem temporc Amsterdami erat, et jam, ut audio,
post reditum Rector Magnificus creatus est. Inter Jesuitas
Lovani erat P. Aleander Barvoetius, qui indicem librorum
Manuscriptorum, qui in Bibliotheca, quae Salamancae est, repe.
riuntur, edidit, additum Cyrilli ccmmentariis in Jeremiam, Ant
verpiae excusis in 8 vo auctore Corderio. Hic, cum me ex nomine
cognovilet, rotait, ut amicitiam contractam literis

p.981
continuare vellem, quod et promisi, modo haud gravaretur
communicare subinde observationes, quibus cum P. Minstro,
dixit, se in Anatomia insectorum studere. Ottendit coram A
natomiae hujus curiosae quaedam specimina, in oculo muscae,
quem perspicillo suo seu microscopio inclusum habebat, et fidem
fecit iis, quae Italus ille de Anatomia oculi muscae edidit;
apparuere enim ad oculum innumerae particulae, retis plane in
modum connexae, quales credidit esse oculos omnium insecto
rum. Monstravit et multa MSS. Graeca, Mathematica, et ad
Antiquitates Eeclesiast icas spectantia, qnae ex Hispania secum
tulit Gaudemus et gratulamur nobis, quod Literatura tua
Runica auctior jam edetur, una cum Lexico Runico, quod et li
benter et summo cum desiderio a me audivere Salmasius, Golius
aliique apud nos Viri docti. Nuper in lucem prodiit ex officina
Mariana Geometria a Renato Des Cartes olim Gallice conscripta,
et Methodo editae anno 163. subjuncta, in Latinam
versa, et Commentariis Profesloris a Scooten illustrata. Cum
autem rogatus esset per literas a Mathematicis in Gallia, ut
quaestionem quandam difficillimam, hic a. Stampioenio ant
annos aliquot propositam, qui 6oo. Florenos, sponsione cum
alio quodam facta de quaestionis illius solutione, perdidit,
quippe Problema propositum solvere ipse non potuit) et Belgice
editam, subjungeret operi huic Des Cartes, additis Commentariis,
quibus via pateret unicuique perveniendi ad obscurissimam
et subtilissimam propositae quaestionis solutionem; noluit
petitionibus eorum refragari, et cum audivisset, me jam paratos
habere in eam Commentarios, quos memoriae causa conscripseram,
petiit a me, ut paucis eos subnecti concederem,
cujus me petitioni morigerum gessi. Renatus Des-Cartes precibus
Reginae Sveciae tandem vocatus est in Sveciam, finita tamen
hyeme reversurus. Tractatus ejus de Asfectibus, Gallice conscriptus,
sub praelo fervet. Nec non Salmasii de facinore Anglorum,
quem brevi absolutum iri ipse mihi auctor est, quam
quam fama fit, jam ad finem per venisse, sed a Magistratu detineri.
Amsterdami eduntur Musici veteres, Euclides, Alypius,
Aristoxenus etc. nitori suo restituti a Marco Meibomio, apud
Elzevirium in 4to. Lexicon Scapulae hic quoque ab Elzeviriis
correctius et auctius excuditur. Mitto delineationem dentis
Balaenae vel Unicornu Amsterdamensis in domo Societatis

p.982
Gronlandicae; repraesentatur autem facies interior capitis in duo
frusta transversim secundum oris ductum divisi; reperitur autem
ibi superior pars, cui annexus est dens, et quam hoc modo
depingere feci, ut appareret insertio dentis. Prominet autem,
quemadmodum in Xiphia (Suerdfisk nostris) sed et alteram
faciem una mitto, non nisi obscuris ductibus, quippe non
tam n agni momenti. Reperitur ibidem alius dens sine cranio,
subfuscus, sed quia in colore tantum differentia est, non visun
fuit operae pretium adjungere, cum magnitudine aequet
illum, cujus praesentem mitto picturam. uinam in locum
defunctorum apud nos Professorum substituentur, nondum certo
constatque competitores ajunt varios, van der Linden, rimerosium,
Eligmannum et Geestranum, Medicos hic Leidenses.
Van der Linden tamen vocatus est Professor Medicinae Ultrajectinus.
Sed vereor, ne prolixitate nimia molestus sim. Subsisto
igitur, ubi prius submisse te rogaverim, ut me eodem favore,
quo semper es prosecutus, deinceps complecti non dedigneris.
Lidae, die 2. (I2.) Novembr. 16ay.
OLAUS WORMIUS
Erasmo Bartholino.
Lugdun. Bat.
Editum Tibi ex Flandrica peregrinatione gratulor, inpri
mis cum tot praeclaris Vitis conversationem, ac pro vo
to felici gratias ago. Vivunt adhuc filiolae meae, ac valent,
faxi Deus, ut in sui Nominis gloriam et Parentum gaudium
adolescant. Illa, quam misisti, unicornu delineatio optime
cum nostra quadat. Anno praterito bellua integra in Islandiam
appulit, cujus ad me Episcopus Holensis transmisit descriptionem.
Cornu seu dens ex parte mutilatus Regi oblatus,
hoc anno cranium transmissum, quod egia Majestas mihi dono
nsit, plane convenit cum eo, quod ante habuimus, et cum
tua delincatione, nisi quod alveum, cui dens insertus, amputaverint
pscatores, ut eum radicitus evellerent. Adsunt et
auditus ossicula, quae desiderantur in priori, quod habui, cujus

p.983
mitto iconem. Cum acciperem, magna pars carnis et oesophagus
quoque ei adhaesit, a quibus propter faetorem ossa lis
berare coactus fui. uod dens alter Amsterodamensis fuscus
sit, nil refet, nec diversam constituit specimen; vides enim,
dentes Elephanti, ubi aeri diu expositi fuerint, talem etiam
exterius acquirere colorem, licet ii interius nivei sint. Operae
toret pretium, apud homines, qui capturae interfuerunt, in
quirere de figura et magnitudine ipsius balaenae, cujus iconem
habere ex usu foret, ubi Tu hoc expiscatus fucris, quid nostri
Islandi de ea referant, expnam. Valde gavisus sum, cum
intellexeram, tuam Problematis difficillimi enucleationem adi
junctam Geometricis Cartesiani; hinc enim occasionem arripui
de te apud Magnificum Cancellarium disserendi, tuosque conatus
commendandi, qui sibi in eo valde placuit. Rem igitur
gratam feceris, si, quam primum haec edita fuerint, ei exem
plum miseris. Perge hoc pacto quacunque data occafione profectus
tui specimina edere; haec enim te celebrem ac Patronis nostris
reddent commendabilem. Majoris enim, ut scis, fieri illa
solent, quae in exteris a notris eduntur, quam quae domi na
scuntur. Perge item, mi Bartholine, ut facis, de rebus vestris
subinde certiorem me reddere: mcum in te affectum, malo, re
ipsa experiaris, quam ut verbis eum pollicear. Vale. Saluta
Dominum de Laet, cui, ubi datur occasio melior, mittam lapi
dum quorundam apud nos rariorum delineationes. Interim siquid
ipse ex Indiis acceperit, mei sit memor. Ad ultimas meas
nondum respondit. Dominum Langium, Fossium item nostru,
a quo transmissum vivum Coati animal adhuc alo, aliosque ofs
ciosc salvere jubeo. Hafn. Cal. Dec. 16ay.
KKK
KKK
ATTTTT
R AS MIO D IIS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Iteras tuas desideratissimas, datas Calend. Decemb. perlegi
cum grato, ut decebat, affectu; intellexi enm prima fronte,

p.984
te non solum me eodem, quo solebas, amore prosequi, sed
indies me majorem fieri debitorem. uare maximas habeo gra
tias, quod apud Dn. Cancellarium mei injeceris mentionem, et
meos conatus ipsi commendaveris, quod stsi immerito meo sciam
esse factum, tamen dicere non possum, quantum mihi addiderit,
varia, quae meditatus eram, respiciendi. uae Gcometriae Dni.
des Cartes subjunctae sunt in quaestionem illam notulae, adeo sunt
hreves, ut non ausim Librum ipsum Magnifico Dno. Cancellario
ca de causa mittere. nam si a me ipso editae fuissent, prolixius
cxpositae forte fuissent et vel alio loco exponendae, cum nondum
a quibusdam, qui docti videri volunt, ipsum problema intelligi
tur, sed, cum divulgatae sint ab eo, qui nihil nisi brevitatem et sim
plicitatem amat, pati oportuit, eas quoqne eju: dem sieri for
tunae. uocirca mallem vobis una aliud aliquid mittere, quod
majorem haberet speciem, et priora paululum commendare posset;
quanquam non ignorem, apud vos non tam molc, quam rerum
pondere talia aestimari, nec ipse, nisi brevitate commendabile,
in publicum edi quicquam a me impetrare poslum. Doleo,
quod debeam tibi salutem, quam Dn. de Laet misiti, sine foe.
nore remittere, cum nuper diem obierit suum, Hagae Comitis
Apoplexia subito ereptus, sed hic Leidae scpultus. Ita apud nos
Doctorum magna incipit caritas, nam et D. Verchorst, insignis
apud nos Practicus fato functus est. Cl. Salmasius etiam iter instante
vere in Sueciam suscipiet, sed vix animo ibi commorandi,
tantum ut precibus Reginae, per literas propria manu scriptas,
morem gerat. Nondum de sueccslore Vali constat, nec ante
. Febr. quando Curatores Academiae nostrae convenient, quics
quam certi concludetur. Detinuit animos nostros hisce diebus
subjectum aliquod anatomicum virile, quod dissecuit Falcobur.
gius. Adolescens erat 16. circiter annorum, in Nosocomio nostro,
in ipso paroxysmo Epilepsiae strangulatus. Causam mortis
non invenire potuimus satis evidentem, nisi quod vntriculi
ccrcbri valde erant comptessi, ut, nisi sensim sensimque cerebri
substantiam abscidisset, visum facile effugissent, adeo erat cavitas
corum compressa. Ingentes Tibi quoque pro icone cranii balaenae
tranmisso ago grates; de bellua si mihi quaedam fignificaveris,
rem feceris longe gratissimam. Ex Amstelredamensibus non potui
quiequam certo cognoscere, cum referant, se suos e terra eruisse,
quod et convenit cum ratione a te allata nigredinis unius:

p.985
nondum tamen omnes credere volunt, balaenae esse dentem. Globus
iste magnus terrestris, cujus diameter erat 5. pedum, quem
Regi elebes prope Chinam mittendum fieri curaverat Societas
Indiae Orientalis, ultimam jam recepit manum, et jam jam ad iter
pararur. Leidae d. 6. Jan. 165o.
KKK
CRA ui A
TTT
NTT
D. Olao Iormio.
Hafniam.
Ecordatio tuorum beneficiorum, Vit Experientissime, non
patitur, apud me memoriam officiorum, quae semper tibi
onsecrata manebunt, exolescere. Et quamquam vel silentium
ipsum mearum literarum testis esse posset debitae bservantiae et
venerationis, quod occupationes tuas importune rumpere vererer,
tamen curiositatis tuae diligens aestimatio nunquam non ins
fringet silentium hoc, et calamum resumere svadebit. Mitto
Grammaticam Regiam, nuper hic cditam cum Dissertatione Boxs
horni de Lingua Scythica, quam boni consulas, rogo. Salmasius
itineri se committet, quam primum coelum aetati ejus faverit, nec
patietur se detineri tamdiu, ut a frigore sibi periculum afferri
possit, exemplo deterritus Renati des Cartes, cujus immaturum
obitum doctorum pleriquc valde deplorant Nam, certa rela
tione literarum ipsius Legati Galliarum Regis in Svecia commorantis,
cujusque fruehatur hospitio Des Cartes, uti et famuli ip
sius defuncti ad Dn. Hoghelandum et Toparcham van Bergen)
missarum, accepimus, ipsum, (ut precibus Reginae etiam hoc
daret) quotidie hora quarta matutina Reginam docuisle suam
Philosophiam, cujus discendae avidissima erat. Contigit autem
aliquando ipsa medietate saevientis hyemis, ut e Bibliotheca Re
ginae, ubi docebatur, domum reversus, tanto percelleretur frigo
re, ut spiritum vini in remedia posceret. Verum vis frigoris non
alia ratione magis leniri videbatur, quam si lectum repeteret. Regina,
nuntio dc infirma ejus valetudine accepto, misit statim unum
e Medicis suis, quem, cum venam secare vellet, admittere noluit
initio, postea vero, accedente post pleuritidem febri ardente, passus

p.986
est sibi venam ter aperiri, licet irrito successu, adeo ut Calendis
Februarii diem obierit suam, maximo cum dolore omnium
ipsiusque Reginae, quam in cera eum exprimi curasse inaudivimus.
Quamquam autem rogaret Regina ut magnifice illi justa
persolverent, atque in templo primario sepelirent, tamen superstitione,
nescio qua, humo mandatus est extra urbem in coemiterio,
ubi pueruli humari solent. Conjectura sane ducor ad
suspicandum svasu Jesuitae, qui apud Legatum ibi torte moratur,
id factum esse; quippe constat, eos tali superstitioni deditos,
etiam templa Retormatarum urbium, ab iis occupatarum,
prius virgis caedere solere, quam Sacra sua iis concredere. Ple
raque Scripta Des Cartes sunt in Suecia, quaedam tamen hic; et
si Legatus, sicuti promisit, candide egerit, non patietur oghe
land, apud quem cistae ejus servantur, multis utilibus inventis
commodum publicum privari. Scio quidem ipsum Tractatum
de Homine ingenio suo concepisse, coram enim fassus est, se to
tam naturam et constructionem hominis tam clare et distincte
cognovisse, atque demonstrare potuisse, atque demonstrationes
Euclidis; sed vereor, ne cum eo perierit, cum vix quicquam solidi
scriptis conceptum reliquerit; nec enim solitus est aliquid
literis mandare, antequam totum simul ingenio eruisset, atque
bene meditatus eslet D Heinsio literas misit Regina Sueciae, cum
nummo aureo effigie Reginae c spicuo, petens, ut filium, brevi
jam Parentem et Amicos visendi gratia reversurum, permitteret
rursus videre, seque institutione ejus, sicut antea frui. Typographi
in animo habent imprimere Calepinum Passeratii, addita
praeter l. linguarum species ante cditas lingua Danica velSuecica,
vel utraque, quanquam opiner, Haio satis persuasisse me, Dani
cam lufficere, atque ipsi hoc in negotio inservituros, qui nunquam
non heic reperiuntur, homines nostrae nationis, de quibus
vestrum audire judicium, utile et necessarium eslet. Apud
Haium imprimitur Piso de morbis ab illuvie serosa, quin Het
Leven ter Bramaeer, qui populi antehac non satis accurate sunt
descripti, quorumque vita et Chronologia, quam fere utChinenses
deducunt, satis notabilis. Elevirius imprimit Gilbertum
de Mundo hoc lublunari, Philosophiam novam in ato. cum figuris.
De Lithiasi editus est tractatulus a D. Charleton, Studiosis
Chymiae et Philosophiae Spagiricae satis laudatus. D. van
Straten, Principis Auriaci Medicum, Professionem primariam
Mes

p.987
ETAD EUMEPISTOLE. 8
Medicinae suscepturum, hisce diebus exspectant. Unicornu illud
Ultrajectense, literis Runicis insigne, delineatum quam
primum mittam, cum ex literis fratris de tua voluntate certior
sim factus. Postquam ex literis fratris intellexissem consilium
tuum de transmittenda Geometria Renati des Cartes nuper edita,
misi exemplar quoddam, quod tuae committo potestati, sicuti
a, quae habentur pag.3I8. seqv tuo et Doctorum omnium
submitto judicio, gratias agens immortales, quod mei semper
ubique et apud Dn. Cancellarium retineas memoriam: optarem
certe, me aliqnando tantae affectioni tantisque beneficiis, alia ra
tione quam voluntate, respondere posse. Spero tamen, me opportuni
atem tuo animo dignam inventurum, quae me edocere
possit, qua ratione debeam atque possim tuis omniumque tuorum
amicorum inservire commodis, et non tam privatim, quam pu
blicc testari, quod tota vita audire velim
uae eximiae eruditionis omniumque
virtutum sedulus cultor
KKK
S D 2o
Leida, 165o. 12. April.
KKK
KKK
t VTTIATITT
LO VVLI
M. Erasmo Bartholino.
Lugdun. Bat.
Ratissimas tuas 12. April. datas probe accepi, una cum
Grammatica Regia, pro quibus gratias ago ingentes; ut
referam, allaborabo. Spero, nos in transitu hic visuros Clarissimum
Salmasium; fratri enim tuo D. Thomae pollicitum hoe esse,
accepi. Dolemus omnes impensc obitum Domini des Cartes;
Vir enim fut rari ingenii, et ad disciplinas promovendas natus,
Geometra et Mathematicus excellens, cujus utinam nobis non inviderent
posthuma, qni eorum habent copiam. De ejus Geometria,
et tuis in eo genere proectibus non simplici vice cum
Magnifico Domino Cancellario, qui in his etiam haud superficiarie

p.988
versatus est, egi, et quamvis fuerint, qui hos extenuaverint,
fibi tamen valde placere abunde ostendit, inprimis cum
offerrem Geometriam tuis notis insignem, quae abunde ea, quae
antea de te retuleram, comprobarunt. Perge modo: non dubitabis
de tanti Patroni favore. Ego per mensem ferme gravi
atarrho ad pectus delabente cum capitis dolore conflictatus
sum, nec jam plane convalui utinam non gravius malum mihi
anno climacterico magno minaretur Interim Deo me totum
committo, cui parere par est Junior Heinsius hac transiens me
bis visuavit laborantem, et humaniter variis de rebus egit, effigiem
quoque Reginae auream ostendit, et ego vicissim ipsi a
Cardinale Maarino mihi missam. Tuum de Clepino Passeratii
probo institutum, quod forsan haud parum juvaret Stephanii noi
stri (ante dies quatuor heul Sorae exstincti) Dictionarium ma
jus. Ex iis, quae de Ultrajectino cornu literato percepi, videor
nihi litteris Runicis legere RR Serri, quod est Re
gis cujusdam Norvagiae, qui illud, ut arbitor, olim possidebatque
accuratius hac de re judicare licet, ubi iconem videro. Interim
pro hac et aliis mihi navatis gratias ago, operamque das
bo, ut haud poeniteat. Salutant te omnes. Vale. Hafn. 23.
April. 165o.
De Calculo quae scripsit Charleton, mecum communicavit
noster Fossius. uis et qualis sit ille lapis, quem ille Ludum
vocat, et Antverpiae extare ait, (lege ipse, quae narrat) vehementer
scire cuperem; quod si per amicum ejus copiam habere
valeas, rogo, mihi particulam data occasione transmittas. Ego
cum aliis Paracelsistis semper putavi, intelligere illum per Ludum
calculum ex humano corporc excretum, aut per sectionem
extractum. Tu si plura de hoc Ludo Charletoni expiscari poteris,
rogo, communices.
DCCCCXXV.
ERASMIUS BARTHOLINUS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Literis tuis mihi nuper redditis nihil accidere potuit gratius,

p.989
quae, nisi nuntium de adversa tua valetudine attulissent, me valde
exhilarassent; spero tamen meliores posthac rumores; et
faxit Deus, Dn. Salmasii opinionem de annis climacteriois tuo
exemplo tiam confirmari. Grates ago ingentes, quod rursus
mei apud Dn. Cancellarium injeceris mentionem, et commen
da veris conatus, quos optarem Patriae et publico bono prodesse
posse; go tudebo, tam sincerum affectum tantaque beneficia
memori mente tenere, et quibuscunque obsequiis demereri.
Parata habeo ad praelum quaedan principia eorum, quorum
gratia non opus jam habebunt reliqui exteras petere regiones,
cum iis nucem confregerim, et brevi addiscent ea, quae in Patria
non licuit. Cogito autem ea inscribere Dn. Cancellario,
ut videre possit, me non frustra tempus hic contrivisse, nihilque
inde exspectabo gloriae: nam nomen Francisci a Schooten,
a quo haec didici, etiam variis de causis praemittere decretum
est; dummodo eo animo, quo haec divulgari volui, excipiantur,
publici nempe inserviendi nec ulla ostentationis opinione,
acquie scam. Non defuisset quippe mihi materies alia in re ingenium
ostentandi, si propriam famam utilitatibus publicis
praetulislem; sed quia plane necesse erat, haec in publicum emitti,
et praecipue Patriam meam de ii fieri certiorem, nolui opportunitatem,
quam prae aliis id praestandi habui commodam, otiose
negligere. uoc irca in aliis quoque rebus Patriae nostrae aliquando
prodese deerevi; omnes enim fere populi sua lingua
translatum et editum habent Euclidem, aliaque Matiematica,
nostra autem Dania nihil. Si ergo commodam nactus fuero
occasionem, potero forsan aliquid ostendere eorum, quae ante
aliquod tempus in Danicam Linguam transtuli, Euclidem, Arehimedem,
aliaque ipsa fundamenta Matheseos spectantia Nec
enim videtur tolerandum, omnes nationes tanto compendio
addiscere posse ea, quae actionum humanarum tempore belli et
pacis sunt fundamenta, nostrates vero haec vel plane ignorare,
vel non nisi sero et per ambages multos percipere. Possem haec
innumeris aliis argumentis probare, et necessitatem ejus rei
octendere, nisi sapienti me sribere scirem, cujus judicio quoque
et consilio juvari exopto. Opus credo esse difficilius opinionc,
nec nisi opportunitate et tempore posse absolvi. Mitto effigi
em Dn. Des Cartes, quae ipsum ad vivum refert satis exacte,
quantum ego et reliqui, qui ipsum viderunt, judic are possunt.

p.990
Hactenus non potui plura ejus exemplaria habere, nam Auctor
ipse tantum centum imprimi curavit, ex quibus mihi duo ceslerunt;
si posthac alia obtinere possim, haud gravate mittam.
Et adhuc bis aeri excusus hic, et forma magnifica, artificio quoqueinsigni,
sed quia plane non exprimunt vultum Cartesii, non
visum fuit operae pretium, ea mittere. Cum Charleton vel
cum aliquo amicorum ejus nondum licuit colloqui; sed cum reverterer
ex Anglia cum D. Langelot, vidi ejus Ludi trustum,
quod D. Langelot impetravit a filio Helmontii (nam ex Helmontio
de eodem Ludo, qui circa Scalhabet
Charleton multa)
dim reperitur silex vel genus quoddam silicis, nam
lapis erat coloris vel argillacci, dicitur vero Ludus, quia
instar tesserae eruuntur omnes tales lapides forma cubica. Cum
essem Antverpiae, quaesivi anxie ad littora Scaldi, sed cum
effodiatur ex imo terrae, non factus sum voti compos. Hoc certum
est, non esse aliud Ludum istum lapidis, quam silicem ta
lis coloris, quod meis oculis vidi; forte aliam habent virtu.
tem, qui ibi eruuntur lapides, quam alibi. Erat frustum illud,
quod vidi, crusta quadam cinctum, sicut ab iis describitu. Siquid
ulterius intellexero, lubens significabo. Dn. Salmasium,
si promissis stare voluerit, brevi videbitis. Ego quoque itineri
Gallico accinctus, opto a te mandatis, si me quaedam exsequi
posse idoneum censueris, honorari. Interea obnixe peto, velis
me in posterum eodem favore, quem semper expertus sum, complecti,
et inter clientes numerare; ego non patiar, mihi haec
et alia beneficia, quae pudore meae ad remunerandum impotentiae
recensere abstineo, memoria exciderc. Sed antequam finem
imponam hisee literis, apponam carmen non inconcinnum, quod
P. Gregorius aS. Vincentio Jesuita, auctor istius guadraturae Circuli,
nuper cditae, sed minime inventae, mihi Gandavo scriptum
misit, in obitum Renati des Cartes:
Galia tegenuit, sed Suecia sustulit orbi,
Mercedem hanc Gallis, Suecia, retribuis?
Sed tua te virtus faciet chartaeque renatum,
Sic duplici, Alundo, sorte Renatus eris.
Vive igitur selix nunuam moriture Renate,
ui natus morti, morte renatus eris.
Hisce vale, et ama, ut soles. Leidae, 2. Jun. 1650.

p.991
DCCCCXXVI.
OLAUS WORMIUS
Erasmo Bartholino.
Patavium.
Tuas Patavii 6. Maji datas 3. Junii rite accepi. Gaudeo, te
salvum et incolumem eo pervenisse, et in itinere Viris
celebribus innotuisse. Titulum Analectorum Rhodii in Catalo
go Francofurtensi legimus; utinam non nimis diu in Scribonio
scribat. De Monumentis istis Brescianis nihil inaudivi; rogo
igitur, prima commoditate plenius me de iis erudias. Rhos
dium ipsum officio se a me saluta, et roga, ut ad meas, quas
ante biennium scripsi, respondeat, meque de Runicis istis certiorem
reddat. Ego nuper Historiam Muris, qui cum pluia in
Norvegia decidit, edidi, et jam diseipulorum meorum quidam
meditatur Synopsin methodicam eorum, quae extant in meo Museo.
Filius meus lilhelmus hisce diebus Lugdunum Bataxorum ivit,
ibidem Medicinae ut det operam. Spem habet Stipendii Medici
Regii, ubi anni tui exspiraverint. Ita vero inter fratrem tu
um D. Thomam et me actum, ut tu stipendio Mathematico, quod
post annum vacabit, posthac fruaris, (tandundem enim valet,
atque Medicum) ut sic filio Medicum resignes. Eo enim tibi
prospicietur, ut adhuc quinquennio eo gaudere possis, cum ex
Medico biennium exspiraverit. De hac re fusius a fratre doceberis,
et prima commoditate mentem tuam nobis aperies. Vale,
et, quos noveris nomini Wormiano addictos offciose saluta.
Hafn. A. Jul 1653.
KKK
KKK
KKK
ATT
KKK
TO VV viO
Erasmo Bartholino.
Patavium.
. Ratum mihi fuit, ex literis tuis intellexise, stipendii permutationem
placuisse, nec dubito, quin ex re tua futura

p.992
sit, quippe qui te totum huic studio consecravisti. Conatus
ctiam tuos in hoc genere omni laude dignissimos Domino Can
cellario commendare non desinam, ut fructus exantlatorum laborum
tibi tandem cedant solidi. Incidi nuper in ITractatum
quendam Theodosii Tripolit de diebus et noctibus excusum Romae
anno I53. in cujus praefatione Josephus Auria Interpres
varios rescenset Auctores Mathematicos, nondum editos, partim
existentes Venctiis in Bibliotheca Cardinalis Bessarionis, partim
in Bibliotheca Vaticana, partim in aliis Italiae, quod monere
volui, ut, si forte qui sint, qui tuo instituto inservire possint,
eos inquirere posses. De Cometa nuper viso nemo nostrum
adhuc aliquid edidit; quaedam observata premit Langius noster,
sed nondum in lucem prodiere. Opusculum meum de Mure
Norvagico, ut et Catalogum Musei mei mitto; Domino Cassiano
de Puteo, ubi data fuerit occasio, rogo, mittas, meoque nomine
gratias agas pro Historia Naturali Mexicana, quae in via periit;
sed deEjus benevolo animo me certiorem reddidit Langius, quem
prassem diligentius haec curasse.ARhodio nihil prorsus hactenus
accepi, sed Affinis ejus Bangius ostendit mihi tres quaterniones
notarum in Scribonium, Argolum de Ecclipsi futura,
Holstenii ad Rhodium Epistolam etc. Spero, nos brevi integrum
habituros Scribonium, ne ex Largo fiat Tardus. Tu
Rhodium meo nomine ofsiciose saluta, et, ne veteris amici prorsus
obliviscatur, mone. Siquid apud Vos novi moliantur Literatores,
mone; et me, ut facis, ama, tuorum commodorum
studiosissimum. Vale. Hafn. 18. Nov. 1653.
DCCCCXXVIII.
Clarissime Domine,
D. OLAE WORMI.
Inter reliqua, quae ad Aquas Spadanas dulciter miscuimus ego
et Helvicus Dietericus, Vir vere clarissimus et mihi multum
amatus, retulit et de. D. quantae sis eruditionis, quam literarum
amans, quam Studiolus antiquitatum, et quod nuper
edideris Librum de antiquitate Linguae Runicae, cujus apicum
formam et figuram prorsus asserit similem per omnia characteribus

p.993
antiquis Linguae nostrae Hibernicae, quos ipsi familiarius
ostenderam. Quibus perceptis, non poteram non mirari tuam
eruditionem et solertiam, in rebus tam abstrusis e tenebris ves
tustatis eruendis in Iucem, et quomodo nationes, et linguae
disparitate et terrarum divortio tam dissitae, conveniant in api
cum et scripturae similitudine, si tamen conveniant. uare
nec putui omittere, quin et D T. ut miraculum rarae eruditio
nis et doctrinae suspicerem, et gratulabundus e longinquo salutarem.
Tradidi etiam eidem Helvico nostro Alphabetum antiquum
Linguae nostrae Hibernicae, tibi porrigendum, ut, si
cum characteribus Linguae Runicae conveniat, librum istum per
manus ejusdem Helvici mihi una cum tuis literis transmittere
digneris. Hoc et me censebo et nationem nostram singulariter
honorari, et, quae in lucem edere vellem, tanti Viri adctipulatione
et testimonio confirmari. Supplico insuper, ut cum
odem nostro Helvico laborem sumas in reliquis Hiberniae antis
quitatibus e Dania habendis, in eo, quod ipsi dedi, memoriali
designatis: cujus operae et laboris non poenitebit; nomina
enim et industriam utriusque, si ita fiat, in meis operibus non
reticebo. Oua via autem ad me dirigas Tuas literas, idem
Clarissimus Amicus docebit. Interim Deus Opt. Max. conservet
D. T. incolumem ex voto. Leodio 1S. Aug. 16q6.
D. T. Servus et Amicus
r. Ao USGAo.
KKK
KKK
uas ad me dare placuerit, sic inscribas:
Renerendo Patri, Fr. Augustino Egano, Ordinis
Minorum in Collegio Fratrum Minorum
Hibernorum, Sacrae Theologiae
Profes. Lvanii
Recommendentur Reverendo admodum Patri
Guardiano Fratrum Minorum ad Olivas Coloniae,
Lovanium mittendae.

p.994
DCCCCXXIX.
D. HELWICUS DIETERICUS
D. Olao Wormio.
Si potentes peccant potenter, et puniuntur potenter. Idem
forte et hic, proh dolor! accidit, Vir Nobilissime. Hercules
enim hic noster denuo his diebus herculeo isto malo correptus,
valde opus habet opera Medica, cui et Deus subjecit
peccata morborum. Cum autem alterutri nostrum, et Jano
et mihi, his diebus abeundum sit Tychopolin et Chilonium,
rogaris amice, ut citius huc venias, serviturus Prineipi aegro,
clementissime id ipsum petenti. Colloquemur tum, quae res
erit, et offeram tibi literas Spada ab Antiquario singulari, Theologo
Hyberno, Professore Lovaniensi, cum quo habui, quae a
gerem Medice, mihi traditas. Spectant illae ad antiquitates Hyberniae,
quas in Arehivo Danico asservari is putat. Dixi de Runica
lingua, quam ille putavit, forte Hybernicam antiquam fore.
De his et aliis coram. Expedi te, ut venias citissime Rem
Principe dignam, et mihi et pluribus gratam praestabis. S. et V.
Anderschovia. XXIII. Decembr. MDCXLVI.
DCCCCXXX.
OLAUS WORMIUS
KKK
V. C. HELVICO DIETHERICO.
Nycopiam.
Altero ab abitu meo die, domum redii, sequenti mox Magnif.
Dn. Cancellario tuas obtuli, una cum menstruo, ac singula
quae literae tuae continebant, fusius explicavi. Respondit se
in procinctu jam esse, Regiam Majest. in horto existentem ut
adeat, mihi deinde, quid responsi laturus esset significaturum.
Circa quintam ad coenam me invitavit. Tum dixit se Regiae
Maj. pixidem obtulisse, tuo nomine, ac quod scripseris indicasse;
sed ingratum ipsi fuisle hunc sermonem, ac menstruum ac
ceptare noluisse, ac ut remitteretur mandasse. Reddidit igitur

p.995
mihi, ac cum vestrum hic exspectemus adventum, potius asservandum
co usquc existima vi, quam ut infidis internunciis committerem.
Tu si alitcr sentias, indica, et vluntati tuae fiet
sati. Cum Bartholino nostro de iis egi, quae Religioni contra
ria putantur in ejus de Latere Christi tractatu. Sd quoniam nondum
exemplar impressum vidit, se omnium recordari non posse
dixit: Interim cettum esse, nihil in co asseri, quod non SS.
Literarum aut Patrum testimoniis probari posset. uod ait viventium
esse, non mortuorum mereri, existimat nihil veritati detrahere;
siquidem alia sit ratio morienuium, alia mortuorum:
Christus dum moricbatur ac morte sua nos redemit, vivus adhuc
erat, ac salutem nobis morte sua merebatur. Ubi vero exspis
rasset ac mortuus esset, jam peracto redemtionis negotio, nihil
agebat quod aliquid mereri posset. Sed quoniam decrevit Ny
husio respondere, una mentem suam circa hoc negotium ita ex
plicabit, non sine honorifica Tui mentione, ut non sit quod aliquem
offendat. Mittit tibi cum officiosa salutatione suas de U.
nicornu observationes, atque ut boni consulas, rogat. Scribet
ipse ad D. Laurentium, et se de non mislo libro excusabit; sarcinas
enim suas, in quibus scriptum illud continetur, Neapoli
relictas nondum accepit. Exscriptum mitto schedulae Patris
Egani, cui per mercatores nostros Coloniam euntes respoende-.
bo, ubi cum Historico Regio per literas de postulato contulero.
Vale et, ut soles fave. a. d. 28. Febr. I6a.
D. HELICUS DIETERICs
D. Olao Wormio.
Ngentes habeo gratias pro praestito illo fidelitatis et amicitiae
officio, in referendo et urgendo meo negotio. Sed surdas
esse etiamnum Regis aures doleo. Aperirentur forte, si vel
hellebori, vel novi illius Indici vegetabilis radiculas Rex ipse
(quis enim alius hoc faceret?) inferiori suae auriculae pertusae,
loco annuli, inderet Credam tecum, ex nupero incendio armamentarii
glaucoma aliquod tuisse obductum, et barycoiam
inductam, ut ncuter ille sensuum fecerit officium. Sed graviora

p.996
magis metuo incendia et sufflabra animorum invidorum.
Sine dubio, mutato jam in melius Principis valetudinarii statu,
mutabuntur et multorum inter vestrates, qui mihi fuere Thibii,
judicia et sensus. Continuo quippe aperientium specificorum
ex antimonio et tartaro, nec non repetito vomitoriorum usu, omnia
et singula hic remittere videntur symptomata.Honori ergo et tibi
duces, interfuisse te coeptis illis, nec abfuisse a mca mente, quam
aversati sunt alii vestrum, in quos aliquando alia cudetur forte
faba. Sed nondum enatavimus hoc mare. Accedet hodie
Janus noster bifrons, adductis C, et M, minus. et quod
excurrit cistis, quas e myrothecio S. Petri et Pauli Romae et Syracusiae
coemit et corrasit, ut omni vi et metu fuget inde Aegri
magni malum; modo Diis fuerit visum, ut terreatur inde, audito
solo murmurel Hac septimana, cum Principe, Regi vale
dicturo, erimus vobis praesentiores, corpore, animo, ore. Tum
de pluribus, maxime vero necessariis, plura. Interim Menti
tuae Bonae porro persuasum sit, ut mihi faveat, cum mea et Tua
sit. V. Nicop. die Longini, qui Christo perfossit latus
MDCXLVII.
P.S, D. D. Bartholinum ex asse resaluto, cujus animum
vidi, nondum viso corpore. Princeps mandat Esaiae, ut Rostochio
curet apportari viperas Fabricii Italicas pro Theriaca sua,
hasque cerevisia Rostochiana subactas cogat in trochiscos.
KKK
KKK
D. HELICS DIETERCUs
D, Olao Wormio.
literis transmissis et remissa capsula partim affectum tu
um, quem magni aestimo, partim abalienatum
Regis anit um, quem Deo commendo, cognovi. Princeps nofter
interim bono me jubet esse animo, et ut se ad acidulas co
miter, mandat, Cl. Bartholinum, fama non ore notum,
denuo meo nominc salutari peto, addita gratiarum actione pro
transmisso Unicornu literato. Litem de merito Christi et mortui,
et post mortem bene, imo optime, de nostra aeterna salute merentis,
jam non facio meam, sed Theologis nostratibus decidendam

p.997
linquo, qui toto triduo mortis inferni furias Christo victore
opprcssas ferunt. Princeps cum Principe Conjuge te
clcmentissime salutat. Interim vellem, ut, te forte monitore,
Rex subinde per Dn. Canccll. melius instrueretur de meo negotio,
in quo valde invidi fuerunt, qui eum a me reddiderunt magis
alienum. Principis et totius egni salus versatur in hoc cardine,
a quo lubens abero et abberrabo, si hic erravi. Mihi unum
et idem crit, sive hic sive alibi serviam. Interim bona
conscientia fretus, temnam omnes, qui diffidunt me fidci et
fortunae. Tu, si potes et vis, causam meam non taceas, si qui
contra eam steterint. S. et V. Raptim Niopiae Falstr. 16a
Cal. Mart.
A L
TATT
DRITT
LLT OVVDNVII
DHelvico Dietherico.
Nycopiam.
TArde admodum ad nos rediit tabellarius, quem ad vos ab
legavimus: Tuas enim, una cumlllustriss. Principis lite
ris, Cal Martii scriptas, hodie primulum, qui nonus et hujus
mcnsis, exhibuit: quocirca responsi tarditaten et apudlllustrisi
simum et apud Te excusatam cupio. Ex quo redii, Maj. Regiam
non vidi; alioqvin fortasse oblata fuisset occasio de rebus tuis
disserendi; ast cum Cancellario fuse egi, omniaque ca fide exposui,
quajvelim me meaque curcs. Regis animum ex infausto
illo armamentarii incendio saucium, minus admisisse de aliis
sermonem crediderim; Tibi alioquin, totique negotio alienum
non offendi Dn. Cancellarium: Principis praesentiam multum
hic posse putarim. In opportunius autem tempus cuncta suaserim
differenda. Ex litteris Principis vos ante abitum huc
non venturos intelligo. Pharmacopoeus noster Esaias, qui te
salutat, Theriacam, in duodecuplo praeparandam, in meum di
stulit adventum; me vero ubi convenit, suasi differret in adventum
Celsiss. Principis, qui procul dubio tam illustrem
actum sua praesentia ut olim Rex,) esset condecoraturus, vosque
sic testes habiturus esset industriae et fidelitatis. Meis monitis
haud invitus paruit; sed quoniam nobis de vestra prasentia
spes praecisa videatur, forsan examinis initium fiet die Jovis

p.998
Vehementer laetor, nostris consiliis successum tam felicem dari.
Deus porro conatibus adspiret! In Tartaro et Antimonio ego
quoque tam pertinacis mali positam credo medelam. Ex ju
vantibus et laedentibus optimae et certissimae promuntur indicationes.
Fomes mali ni tollatur, frustra laboramus. Deus
iter vestrum fortunet, ac salvum et incolumem optimum nobis
reducat Principem. Salutat te officiose noster Bartholinus, qui
sperat se Theologos commoda explicatione haud offensurum.
Ni grave sit, M. Gesium meo nomine officiose saluta, ac indica
parentes et amicos Motfeldit pro affectu in filium benevolo
maximas agere gratias, sed minus consultum ducere, ut studio
rum interrupto filo, peregrinationibus se adhuc dedatque quamvis
ego hanc commoditatem non negligendam existimem. Ne
dubites, si quando tui aut apud optimates aut alias injecta fuerit
mentio, quin ita functurus sim amici officio, causamque tuam
acturus, ut sentias tuum ad quaevis amici munia paratissimum
Wormium. Hafn. a. d. I. Martii 16a.
KKK
KKK
Vo V
D. Olao IWormio.
Hafniam.
mpe, post neglecta principia, jam stamus, instar decurta
tae caniculae Brettanae. Scis, quid tibi coram saepius in
aurem dixerim, Vir ocularissime. uid juvant consilia nostra,
operae vacuae, Iudores tantum non Anglici, apud cos, quibus,
ceu surdis, narrata est et narratur toties repetita fabula? uid
facienus Medici seniores, saniores, cordatiores, quando, spreta
facie nostra Hippocratica, pedes hypobuli imponuntur
vertici nostro, ita ut vertamur et feramur ad Antipodes? Non
immerito ita exordiar Epistolam, quando indignam illam Prins
cipis pientissimi mortem tibi significare debeo. Deducti nempe
sic seductique sumus ad Acidulas Egranas, quae mihi placuerunt
nunquam. Et prorsus displicuit iter (fi verum fatear,) omne,
postquam crudelitas ultima adeo exercuit Magnum Patientem, ut
vires ejus prosternerentur et inhabiles fierent sustiuendo viae oneri,

p.999
motusque difficultati. Tacere nihilominus et a literis
Hafniam mittcndis abstinere jullus sum, ne prupositum impedirtur
itet. Hoc scil. modo coactus et praeter voluntatem egi omnia.
vid consilii de Acidularum expertisimarum suscipiendo usu ante
plusculos annos dederim, non ignoras. Nosti, quot, quales,
quanti mihi antehac contradixerint, et quomodo sat importuno
et maxime neglecto temporc, (cui alias, non secus ac viribus
adscribimus, quicquid polsumus, Medici,) quidam in meam
iverint sententiam, sed via prorsus aliena, Ouid uterque no
strum praeterita hyeme suascrit, et quomodo Princeps ex eo saniore
consilio habuerit, compertum jam habes. Ab eo tempore,
postquam sepositum fuit remedii illud genus, et lapis omnis
Egram usque devolutus, oleum et operam perdidimus. Et
jam ante oculos non Principem, sed Principis cadaver videmus.
Eja! Rem nihilominus Dei mente et manu immissa bonam! Fac,
quod Patronum et Amicum decet, et inclusas haud gravatim
Dn. Cancellario Christiano Thomaeao meo nomine trade. Ex iis
forte cognosces plura. Si velitis me vobis fieri praesentiorem,
experiemini plura, quae calamo vix creduntur. Fiat vero ita,
ut Regem inveniam non iratum, sed clementirem. Id tu ne
gotii, n mei gratiam, cum Magno Cancellario, et per eum a.
pud Regium caput ages, ne quidquam, quod dedecori mihi sit,
eveniat aut eventurum sit adversi. Ita S. et V. amoris et honoris
nostri commodo. Hamburgi a. d. IX. Junii MDCXLVII.
DCCCCXXXV.
OLAUS WORMIUS
D. Helvico Dietherico.
Hamburgum.
Heu quam tristes literae! quam infelix itineris vestri exitus!
Quanquam omnia tam antecedentia, quam concomitantia
parum boni nohis spondere videbantur, spes tamen quem non
lactat inanis? sic erat im fatis Certe si sana eonsilia, si labores
diuturni, si solicitudo anxia quidpiam obtinere potuissent, aliter
res cecidisset. Sed voluntati Divinae quis resistat? Dolemus
sane et merito dolemus Optimi Principis casum, de quo non

p.1000
Dania solum tota, sed et nos privatim multa nobis sumus polliciti;
ast reliquis nostris infortuniis, quibus indies affligimur,
et hoc addendum erat. Utinam hic meta doloruml Tuas literas
Magnif. Dn Cancellario, Otthoniam ad conventum publicum
ituro, tradidi: legit, sed non sine lachrymis, licet cras integro
octiduo anteverterit, triste nuncium huc afferens Dn.
Belo, cum quo familiarius antea de singulis vestrum iter spectantibus
locutus eram. Ante abitum cum Screnissimo Rege,
Fridricsburgi in amaro degente luctu, locutus non est Patronus
noster. Interim ex familiari tam modo, quam antea habis
to colloquio, intelligere nihil valui, quod aut in tui, aut ullius
detrimentum vergere possit, De industria et fidelitate vestra
dubitat nemo; sed non esse in Medico semper relevetur ut aeger
norunt omnes; praesertim cum Divinum et fatale quid urserit.
Aequiescendum igitur voluntati Superum, cui ctiam parere
fas est. Caeterum de tuo deinceps tibi nil nisi quod candidum,
KKK
KKK
KKK
o V UO
D. Olao lWormio.
asniam.
U nuper intcr vos eslem, et quidem, ob casum itineris du
rioris, lecto affixus, tua praesentia et alloquio destitue
rer, nil ibi magis fidum expertus sum, praeter fidam invidiam,
virtutis et innocentiae meae pedissequam. Cum qua, ceu sedu
la noverca, ego jam labores meos, quibus instar cocci panis pe.
ne subactus sum, ita divisi, ut, dum ista sudat, ego, detersa iniqua
humiditate, exsiccare incipiam innocentisiimos meos crines,
et, quasi excocta bis cocta massa, includar in hc tribulationum
furno, quom non nisi invidi artifices infortunio huic meo
(ipsorum quidem mente) exstruxerunt. Verum enim vero
extremos ego hosce livoris conatus, quibus me jam assuefeci, nil
porro morer, in hoc mihi conscius, quoties et quamdiu cum

p.1001
hoste isto in arenam descendero, fore, ut subinde surgam victor.
Et cum continua fere isthac exercitatione haud secus assuefactus
sim invidiae et mendaciis, etiam publicis, ferendis, quam assi
duitate quotidiana et consuetudine oculorum assuescere solent
animi, hoc unum inde experior, non nocere mihi tanta tela,
nec ophthalmiam invidorum visam, mihi creare lippitudinem.
vare Hippocrati eo facilus credo, cui consueta, non assuetis
Iicet mala sint, minus molesta sunt: imo tanto considentius ego,
cum Oratorc, ad Herenn. O virtutis, exclamabo, comes invi
dia, quae Bonos insequeris plerumque, atque ade insectarisl At
vix abest, quin ad Sextum aliquem Roscium, vel in me ipsum
cam, et cum eo, vel mecum ipse, audiam, me vel illum quaerentem:
quei nempe incensus Rex (sed quem ignem non incendit
Invidiae flamma?) poruerit animum inducere, ut naturam (bonitatis
et virtutis, quae omnibus Magnatibus ingenita esse de
bet, non aliunde petita aut acquisita, ipsam vicerit, ut gratiam
et amorem illum penitus insitum ejecerit ex animo, ut denique
Clementissimum Patrem se esse oblitus sit? Sed quid quaeram
aut mirer, cum sciam, naturae humanae vitio probitatem subja
cere livori; hacque in difficultate me magna simul illa spe crigam,
fore, ut honestissimum meum nomen, vel sub te tuive similibus
testibus, nunquam tam male, ur rumor quidem ad nos tulit et
vulgum quoque irritavit, sit auditurum apud quosvis, quibus
adhuc mica salis in corpore restat. hloc nomine jam te, Vit
xcellentils. Patrone optime, adire volui, et per te inclusas ad
Cancellarium Magnum deferre. Fac iterum, mi Amicc, quod
decet Virum Bonum, et noli pati, ut ego patiar injuste. Deus
ipse hoc vidit, etreddidit mihi Electorem Brandenburgicum, cui
in hoc itinere Spadano addixi novam meam fidem. Hinc, ni fallor,
levabuntur mei invidi, qui nescio quem lapidem de coelo
ruiturum metuerunt. Valeant jam isti, et mihi fortunam meam
reliquant, quam curabo, ut potero. Nil restat, quam ut a
Rege vestro, mihi praeter morem et meritum irato, bona cum
gratia dimittar: id unicum tu et Dominus Cancellarius, quem
Patronum mihi semper, te pro me loquuturo, fore existimo, facile
impetrabitis, S. et in meum hoc commodum loquere, et
Vale. Hamburgi d. 13. Novembr. 1647

p.1002
DCCCCXXXVII.
OLAUS WORMIUS
D. Helvico Dietherico.
Hamburgum.
Ex quo Hafniae fuisti, nullas a te habui literas, quibus respondere
potuerim. uid hic urseris, quid praestiteris, cum
me latcat, non era quod scriberem. Ultimae tuae 3o. Januarii
datae latuerunt aliquamdiu, ut video, Hafniae, quod reditum me.
um indies praestolaretur uxor. Eas cum ante triduum hic Fridericiburgi,
ubi in curanda valetudine infirmiore Sereniss. Regis
nostri occupor,) acceperim, cum ordinario tabellione respondendum
tibi duxi, ne sinistri quid de me suspiceris. Magnif.
Dn. Cancellarium jam aliquot septimanis non vidi, in Fioniam
enim ivit res suas curaturus, et ante biduum rediisse iplsum Hafniam
intellexi; sed nondum hic fuit. Majestatem Regiam alieniorem
a tua persona fama accepi, sed qua de causa, ignoro.
Dimissionem si cupias, tuum erit per literas, si ita visum, aut
a Dn. Cancellario aut Prorege cam impetrare. Minor enim ego
sum, quam ut in hac causa quicquam praestare valeam. Interim
si quid honorifica tui mentione et commendatione efficere possim,
offcio amici non deero, nihilque mihi foret gratius, quam si praeenti
et familiari tua conservatione frui daretur. Vale et ut hac
tenus, ita porro amare non desine Tuum O. V. Fridericiburgi a.
d. 18. Februar. 68.
KKK
KKK
D. HELV. DTRICuS
D. Olao Wormio.
Aasniam.
hesternis tuis, quas amice deosculatus sum, antiquum il
Alum tuum affectum satis cognovi. Mirari vero satis non
potui, quo trivio aberraverint pristinae maae, ne aedes tuas invenerint,
aut usurpaverint amicissimos tuos oculos. Non dubitassem,

p.1003
diu me voti mei factum esse compotem, si per tuas manus
inclusae, jam deperditae, obtulerint desiderium meum illi,
qui a clavo vestri Regni est, et cor Regis in manu habet. Huic,
Cancellario nempe vestro Magno, denuo hic per te oblatum cupio
meum votum, quod consistit in clementi dimissione meae personae,
et exsolutione residui salarii, si quod meritus sum. Novi
satis, te, praestito Amici magni officio et dicto bono verbo, apud
Dn. Cancellarium multum valere. Si pro me nil velis aut possis
aliud, fac saltem, ut inclusae tradantur in manus Viri Illustriss
simi, quocunque ille redierit et praesens sit tempor. Ero et
illi et Tibi gratus. Ex Saxonico Domino Legato, Christiano a
Losse, hoc habeo, servari apud te Fistulam ligneam, ni fallor,
quae puero cuidam intra fauces ab alio petulantiore intrusa, paul
lo post ab isto deglutita et tertio die per alvum reddita fuerit.
Scribe casum, si placet. Ouamprimum invenero Araneum sics
catum, quem ego ab exule Pastore I62. Darmstadii, vi Medicamenti
alicujus, quod publicum videbis in Epistolis Medicis de
probatione Acidularum per me antehac editis, expuli, mittam et
illud, rarum, quod in homine reperiatur, animalculum, sed temporis
tractu ad pedes fere consumtum. Si mereor, fac me quo
que certiorem de morbo Regis vestri, ob falsum de eo in his lo.
cis sparsum rumorem. Claudetur in visceribus meis, si quid
ca de re mecum communica veris. Ego praeterita aestate novam,
antiquam potius meam, conditionem denuo nactus sum apud Sereniss.
Elect. Brandenb. eo vero modo, ut hic alam familiam, et
non nisi vocatus in aula illa serviam. Jam vale, et dignum me
porro aestima, qui numerer inter tuos. Salutem imperties Collcgis
tuis amieissimis. Hamburgi a. d. VI. Febr. c111cxL11I
KKK
ATTT
O LAS NIS
C T
Helvico Dieterico.
Hamburgum.
Audeo, probe curatas fuisle meas. Tuas MagnificoDomino
Cancellario in manus dedi. Turbato hoc rerum nostrarum
ab obitu Srenissimi Regis nostri statu, tuis votis respondere se

p.1004
non posse retulit, progressu tamen temporis omnem spondet favorem
et benevolentiam. De mc tibi cuncta polliccaris, quae ab
Amico proficisci queunt Affectum Serenissimi Regis nostri quod
attinet, cepit is mense Octobri anorexia laborare cum dolore fixo
ventriculi gravativo, ita ut parum aut nihil ferme comedere aut
bibere potuerit; auxit malum dolor ab obitu Sereniss. Principis
contractus; huic morbs curando adhibitus Medicus ordinarius,
sed semper in deterius res cessit. Die 1o. Febr. Fridericsburgum,
ubi Rex decumbebat, Sperlingius et ego. Vidimus vires collapsas
et alvum ex debilitate Retentricis concitatiorem debito, de quo
maxime conquerebatur Majest. Regia; brevi nostro consilio subs
latum hoc symptoma, sed in corpore senili et jam plane marcido
nihil etiam generosissimis remediis obtinere potuimus. Tandem
Eum huc commoditatis gratia deduximus, ubi in horto inter manus
meas 28. Febr. inter 5. et 6. placidissime exspiravit, cum die
praecedenti sacra usus fuisset synaxi, et se totum ad abitum prae
parasset. De fistula quod narravit Dominus de Los, res ita se has
bet, sua manu, quam penes mc habes, testante ipso juvene, qui
deglutivit: Juvenis quidam 1. annorum, supremae classis Scholae
Coagiensis alumnus, Musices Studiosus, natus Nycopiae Falstrorum,
cum circa quintam vespertinam fistula ante fores hospi
tis sui cantaret, accessit alius ejus condiseipulus, a quo fistulam
mutuo acceperat, suam repetens; ille vero, adhuc aliquamdiu
ejus usum sibi indulgeret, petiit, negabat hic, ille rursus cantare
in ea incepit, hic alapam illi inflicturus manum violenter et fistulae
et ori adeo admovit, ut in oesophagi profundum detruderetur
fistula, non sine sangvinis profuvio. Laesus omni conatu
eam evomere et manibus avellere tentavit, sed frustra. Hic hae
sit per horae quadrantem, ac tandem sensim in ventriculum des
labebatur, ubi in dextro latere dolores excitabat ingentes, ventriculi,
ut credo, orificium lancinans, adeo ut prae dolore sc le
cto affigere coactus fuerit, ubi per tres integros dies ncc dormire,
nec comedere, nec bibere potuit. Nullis usus remediis, tertio
die circa quartam vespertinam maximis cum doloribus per alvum
eam excrevit integram, nulla sui parte alteratam, ut apud me
cernere datur. Excreta fistula, sensim remisere dolores, sed eo
die nec edere nec bibere valuit, somno tamen mox oppressus fuit.
Mane sequentis diei jusculum sumpsit, sed non abque dolore ob
sophagi exulcerationem. Sensim tandem convaluit, adhuc vivit,

p.1005
et eandem frequentat scholam. uod et ipse et Scholae Rector
sua manu sunt testati, Anno 1647. 7. Aug. Fistulae figuram et
magnitudinem rudi penicillo adumbratam hic habes. Vale. Hafn.
4. Mart. 1648.
DCCCCXL.
D. HELV. DIETERICVS
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Triplici nomine mihi pergratae fuerunt literae Tuae, Vir Excellentiss.
eo, quod per te nunc compellaverim Illustriss.
Dn. Cancellarium Magnum, eique desiderium meum exposue
rim; nec non resciverim veram causam morbi, quo, ingenti cum
moerore nostro et turbatione rerum vestratium, non ita pridem
exstinctus est Rex, quem suspexit et vestra Dania et miratus est
Orbis alius; tandem quod et mirabilem historiam de deglutita
fistula Panica in puero Dano retulisti. Ex tempore, quod redhibeam,
nihil est ad manus nisl cor candidum et affectus sincerus,
quae duo tibi in manus tradidi dudum, nec mutaturus sum anis
mum, nisi quando Pardus mutabit maculas. Si libet porro mecum
communicare, quid vel ab obitu sRegis, inprimis circa bo.
nam vel malam illam herbam, quae crevit in ibeundis vestrae
horto, de qua mira hic sparguntur; aut circa electionem futuri
Regis; vel rem Medicam acciderit, facies rem amico magno
dignam. Ego hic morabor, cum oeconomia mea, donec vidc
ro belli huus processum et egressum: serviam vero Electori
Brandenb. non alio modo, quam quo Da niae, ad tempus. Rem
meam tibi commendabo denuo, ut non tam sis memor boni mei
nominis, quam ejus, quod a Consilii vestri capite nuper petii.
Non credo Daniam, cui fidclis fui, me absque oleo aut opera
ita dimittere velle. tHoc nomine nos Mcdici omnium essemus
miserrimi, et potius consueremus nescio quos calceos aut fibus
las, si a Regibus et Principibus nil impetrare aut piscari possimus.
Illa tides, quae de me lparsa est, quali ita egerim, ut ingratiam
meritus fuerim, falsissima est. Gratia Magnatum, quod in proverbio
Germanico habemus, olet tempestatem Aprilis, et ut rara
est, ita libera est illa, nec vult aut potest cogi. Interim servitis

p.1006
mea manserunt Capricornina, q. e. constantia, una cum animo fideli,
constante, intrepido, injuriarum magnarum patiente. Et
si quid mereor, merebor promissum et manu et sigillo Regis et
Principis firmatum salarium. Id ubi nactus fuero, sentiet et do
mus tua gratitudinem meam certam: Tua enim opera vel maxime
hic mihi opus esse video, ut non segnis sis commendator meus
apud Dn. Cancellarium, cujus solo impulsu omnia mihi adhuc
cedare et cadere possunt pro nutu. Ego te venerabor et amabo
perpetuum. S. et V. Vir Magnc. Hamburgi a d.. Martii
I 68.
ATT TDAIITT
OVV VDIVO
M. Erico Tormio.
Haniam.
Ultis nominibus gratissim mihi tuae fuerunt literae, fili
dilectissime. nam non solum affectum tuum, longo usu
mihi abunde perspectum, confirmarunt, sed et de iis, quae maxime
scire gestiebam, certiorem reddiderunt Versor hic in aula,
quo raro quid defertur, quod ad res amicorum privatas pertineat.
Amore optimi Principis, in dubia hac valetudine a Medicis suis
deserti, abreptus, hie haereo; nec quando ad vos redire concessum
fuerit, scire valeo: nemo enim eorum, qui ipsi obligati sunt, adhuc
redierunt. Nefas arbitror, tantum Principem mea tantope
re expetita praesentia defraudare, praesertim cum videam meas
curas ipsi gratas, in afflicta adeo valetudine, in qua vix horam
sibi polliceri habeat, qua non aut hypochondriaco malo, aut
vertigine, aut imbellicitate ventriculi, aut aliis gravioribus sym
ptomatis infestetur. Malo me ipsum, quam publicum bonum in
ipso deserere. Saepicule petiit, ad Acidulas comitem me ut prae
berem; sed valetudinem minus firmam, aetatem ingravescentem,
familiam numerosam, publicam functionem aliaque praetendi,
quae, spero, me excusatum reddent. uae exantlatorum labo
rum futura sit merces, videbo. uae narras, omnia jucundissima
scitu mihi fuere: par pari rependere nequeo, cum hic nil nisi
aulicos ritus et quotidiana clientum obsequia videam aut audiam.

p.1007
Binas a Peyrerio hic accepi literas, sed nil nisi obitum Principis Condei,
et ad communia studia pertinentia quaedam, ferunt. Ex Italia
a Vintimiglia tractatulum Italicum. A Nihusio, mihi incognito,
Epistolam cum libello, de cruce Christi, nostro D. Th. Bartholino
mittendo. ATheologo quodam Lovaniense, Hiberno, Epistolam
apud Aquas Spadanas scriptam, qua de antiquitatibus quibusdam
Hibernicis, quas in Dania exstare putat, me solicitat, sed
irrito, ut puto, conatu. uo fine disputaturus sit Aagardius, ha
riolari nequeo, proximis quaeso doce. Motseldium qua potes
arte juva, rem omnibus feceris gratissimam. Deus vos omnes
servet, et laetis vestris amplexibus salvum me reddat. Vale, fili
suavissime, cum uxore tua et filio, cujus epistolae mihi gratissimae
respondere non supersederem, si tantum otii ab aulicis mihi superesset
curis. Nycopiae 16.
KKK
TATT VVDRTTTT
VOVVV.D LVO
Henrico Custero Juniori.
Nycopiam.
On semel apud Magnificum Dn. Caneellarium mentionem
feci rerum vestrarum, atque de expetito Vicariatu monui;
sed ille dudum in alios usus translatum Vicariatum Parentis
respondit, et literas Exspectantiae ut vocant) nemini jam concedi
dixit; se nihilominus facturum in hac re, quod possibile Nescio,
quid dicam; nosti seculi mores. Ni me majores habueritis intercessores,
vereor, ne spes omnis decollct. E re vestra futurum
arbitror, Dn. Episcopo ut scribatur, siquid ex Parentis bencficiis
reliqui, vobis ut mittatur, et sciat, quo in cardine res vestrae ibidem
versentur. Georgius Rosaecrantius in Cimbria, Gersdorsius in Scania
degit; huc si venerint, ac videro, ne dubites, quin partes vestras
sedulo sim acturus, utpote qui tibi tuisque ad quaevis humanitatis
officia sim promptissimus. m. Mart. 1647.

p.1008
DCCCCXLIII.
OLAUS WORMIUS
Henrico Custero Filio.
Nycopiam.
Binas istas, quas te scripsisse memoras, non accepi, nec vidi.
Inclusas hisce, quibus jam respondeo, ad Dn. Episcopum
transmisi, exspectans indies responsum, quod meis ad te jungere
decrevi. Sed cum nondum quicquam acceperim, hoc significandum
duxi. Ad nuptias filiae D. Plumii exspectatur, tum coram
cum ipso hac de re agam, ac siquid rescivero indicabo. Tibi de
studiorum cursu quod suadeam, ignoro. Verum cum nullus in
eo districtu, ubi jam es, existat, qui Medicinam exerceat, si
quantum potes praxi ibidem te tradideris, forsan non erit abs re.
Nec displicet consilium de itinere Gallico. In ampla enim Pa
risiorum urbe non deerit linguam callenti facultas praxin exeri
cendi, et cum Viris doctissimis conversandi; ut non dicam nullibi,
quod sciam, occasionem dari meliorem operationibus Chymicis
vacandi, et ad illorum secreta penetrandi: quod ex multis
inde ad nos venientibus intellexi. Tibi vero occasio melior semper
suggeret, quod optimum. Interea vale, et matrem cum tota
familia saluta. Hafniae 20. Julii 1647.
DCCCCXLIV.
OLAUS WORMIUS
Henrico Custero Juniori.
Nycopiam.
A B Episcopo Lundensi nihil adhue habui, vobis destinatum; si
quid accepero, actutum curabo, ut ad vos deferatur. Et tis
bi et D. Nasio lubentissime gratificarer in ostreodermis, astachis et
aliis mittendis, si eorum nobis jam esset copia, capiuntur tantum
vernali tempore, tum D. V. colligam quaedam, tibique mittam.
In Museo enim non nisi unum cujusvis servo exemplum. Gratissimum
mihi feceris, lapidem ex vitro factum si miseris; alioquin

p.1009
non insolens, vitris lapides praesertim pretiosiores addita tinctura
quadam mentiri. Dum Venetiis degerem, quidam ex professo
nil aliud actitabat, et egregie naturam aemulari noverat, ac vili
pretio distrahebat. Modum invenies apud Anselmum Boetium. Lapis
luciser is idem est, quem Poterius describit, ac easdem plane
habet proprietates. Est mihi et crudus et praeparatus, qui effoetus
jam lucem amplius non attrahit. Vires enim suas ultra bien.
nium non retinet. Cochleas asthmaticas si miseris, rem feceris
gratissimam. De Helmontio, qui ab Henrico ab Heer Empiricus
vocatur Bruxellensis, quid dicam? Legi edita ejus opuscula, sed
nil nisi verba, Paracelsicam evertendi principia Medica, longo usu
comprobata, insaniam et calumnias invenio. Cum maxime
pius videri vult, dissimulat media, quibus in medendo usus est,
aut ita aenigmatibus involvit, ut discenti nulli esse possit usui.
Miror igitur, qui laudari possint ejus experimenta, cum nulla
ita tradat, ut alii experiri eadem possint. Vide, si placet, effectum
experimentorum ejus, apud Henric. ab Heer in Observat. Medic.
Nisi posteriora prioribus clariora fiserint ac candidiora, nescio cui
usui futura sint Medicis. Tu autem proceribus Medicorum tot
annorum seculis, me suasore, adhaeresce, nec poenitebit studii.
Hafn. 3. Octobr. 16a. Moltenio transmissa probe sunt curata.
KKK
5 TDRTTT
KKK
VO VIV
Henrico Custero.
Nycopiam.
Ardius ad tuas respondeo, tum quod circa Serenissimam
Majestatem singulis horis occupatus fuerim, cum advenirent,
tum quod Tanti Herois decessus animum ita perculerit, ut
nec scribere, nec alias officii partes obire hactenus commode potuerim.
Aceedit, quod nulla se obtulerit hactenus commoditas,
qua literas meas ad Te ablegare potuerim. Nunc cum casu inciderim
in hunc Egbertum mihi ante notum, non potui, quin
hoc, quicquid sit, ei committerem. Gratias vero ago pro specis
mine vitri in lapidem transmutati; res certe rara ac chara; si una
addidisset Bautmanns, quid in Retorta tractasset, causas hujus

p.1010
transmutationis felicius investigassemus, et esset, de quo commentari
possemus. Talia enim in communc conferre candidi est,
et nominis immortalitatem secum ferre solet. Mitto Catalogi Musei
mci duoexempla; alterum ci cum officiosa salute meo nomine
ut mittas, rogoSiquo praeterea nostros conatus promovere velit, id
KKK
VLV
OLAUS WORMIUS
Henrico Custero Juniori.
Nycopiam.
Vaecunque ha aestate colligere valui Ostracodermata, transmitto,
additis quibusdam turbinatis et conchyliis, quorum
miTin Museo copia fuit. Turbulenta et tempestuosa praeter so
litum hujus anni facics. nec piscium nec aliorum marinorum nobis
suppeditavit copiam, quam exspectare solemus. Interim,
ut, quae mitto, honi consulas, rogo. Citius misissem, si copia
et occasio permisiset. Cum nostra opera non amplius egeat Aula
vestra, etiam omnem euram nostri et promissorum deposuisse
videtur. Hinc est, quod adVos scribendi tam crebra aut commoda
non se offerat occasio. Matrem et communes ibi amicos
ubi salutayeris, yalere Te jubeo. Hafn. 1. Aug. I6a8.
KKK
KKK
KKK
KKK
OVTvLL
D. Henrico Custero.
Hatherslebiam.
ae per Jurisconlultum nostrum D. Mullerum misisti, probe
acccpi, pro quibus gratias ut ago maximas, ita me Tibi
veTTTc nomine obstrictum fateor; talia enim fuerunt, quorum
ante mihi non erat copia. Huic beneficio si alterum addideris,
et quaedam, quae mihi circa transmissa occurrunt, dubia enodaveris,

p.1011
duplici nomine me obligabis. Elegans est antimonii vena,
quam ante non vidi. Sel de Helnontii Ludo valde dubito, siqui
dem mihi ex Belgio transmissum silicis genus, in tesseras parvas
concretum, quo nomine Ldum vocari volunt, durum, fcrrum
respuens, coloris ad slavedinem tendentis, laeve, quod pro Ludo
Helmcntii venditabatur. Et certe si Ludus e genere silicum est,
quem misisti, ludus esse nequit; saxum enim molle est, quod cultro
teri potest, ncc ad silicis duritiem accedit. ui filium Hel
mcntii noverunt, hominem nullius eruditionis esse, ferunt, cui
an tuto credendum, dubito. Dc nummis istis argenteis tenuibus
ctiam erudiri cupio, cujus nationis, et unde ad Te pervenerint.
Ne mihi succenscas, 1go, molestiam quod creem. Ouia Historiae
mei Musci haec inserere de crevi non sine Nominis tui honorifs
ca mentione, eorum naturas mihi prius perspectas, volo. D.
Mullerus meminit cujusdam terrae Sigillatae Turcicae et lapidis sissilis,
in quo ferrum et crystallus: quorum si Tibi sit copia, frustulum mit.
te, rogo. Siquid penes me sit, cujus tenearis desiderio, prompte
communicabo. Vale et, ut facis, me amare perge. Hafniae,
Calend. Octobris. 1653.
KKK
KKK
O L OM1
VrRTTT
Johanni Motfeldio.
Dresdam.
Ffari nequeo, quanto animi cum dolore literas tuas, ad fra
trem datas, legerim. Nunciabant enim obitum Serenissimi
ac optimi Principis nostri, Domini mei clementissimi: Cujus
jacturam non solum cum patria merito dolemus omnes, sed et ego
privatim summi moeroris causas habeo, tanto majores, quanto
de ejus favore majora mihi pollicebar; uanta enim me complexus
fuerit familiaritate et gratia, ipse testis esse poteris locuples,
ut Statuam mihi, mcis libcris totique familiae Patronum indulgeni
tem a Dominum me jam amisisle incomparabilem. Sed Divino
acquiescendum beneplacito, cui resistere nemo mortalium unquam
potest. Quas Witeberga ad parentem dedisti, recte accepit; non
item, quas Gustrovii scriptas refers. Nos caeterum bene valemus

p.1012
omnes, et, nisi publicus prohibuisset luctus, jam in nuptiis
M. Bartholini, quae d. 21. Junii celebrabuntur, fuissemus. D.
Thomas Bartholinus vicariam operam avo in Professione Medica
locabi, sub spe primam vacantem Cathedram in Academia obtinendi.
Alias in Academia nova nulla, praeter novum Magnif.
Rectorem D. Scavenium, qui ceremoniis valde lugubribus sine
omni pompa aut Musica, loco consucto, est inauguratus. Salutat
te uxor mea et tota familia. Vale. Hafn. 18. Junii 1647.
DCCCCXLIX.
OLAUS WORMIUS
Johanni Motzfeldio.
Dresdam.
Alteras jam a te, ex quo Dresdam pervenistis, accepi literas 2.
Julii exaratas, quibus quod statum vestrum indicare volueris,
gratum admodum mihi fuit. Et quamvis quod rescribam,
vix suppetat, nolui tamen hanc ad te scribendi commoditatem
praetermittere, ut quam te diligam quamque rebus tuis benc cupiam,
intelligas. Vivimus et valemus, Dei gratia, omnes, vestrumque
reditum exspectamus, licet ante Octobrem vix futurum
ajant. Non est, quod magnopere sis solicitus de catalogo Thesauri
Electoralis, nec M. Gesium hac de re fatiges; sive obtineam,
sive non, mihi perinde erit, cum sciam, inde meis rebus nihil
accessurum. Inccndio gravi tertia pars Roschildiae nuper confla.
gravit, ut vel hac de causa putem exsequias Serenissimi Principis
hac nostra in urbe celebrandas fore. Asfines nostri, Schroderus et
Schumacherus hujus calamitatis non fuere immunes, quamvis mitius
eun eis actum, quam cum aliis. Dum otio ibi indulgetis,
te, quae studium sacrum spectant, non neglecturum confido. Vale
et M. Gesium, ac alios, si quos ibidem nosti nostri nominis studiosos,
officiose saluta. Hafniae a. d. 28. Julii 1647.

p.1013
DCCCCL.
OLAUS WORMIUS
Trebonio Jonae.
Scalholtum.
Gratissimae tu mihi fuere, ornatissime Treboni, inprimis quod
diu desiderata et ab aliis exspectata secum traxerint, Medicamentosae
istius terrae Islandicae et aquae lapidescentis specimina.
Pro quibus gratias ut ago maximas, ita, si quid ejus generis porro
apud vos occurrat, mecum ut communices peto, quo Muscum
meum, non sine nominis tui gloria, eo reddatur auctius. Massa
illa species est aquae lapidescentis; arbitror enim et ex missis coligo,
isto fonte res in lapides non converti, sed crusta lapidea obduci,
ex spiritu quodam lapidifico in istis aquis existent. Ejus
generis fontes in Germania quoque visuntur variis in locis; et in
ipsa hac Selandia tal quid nuper observavi. Non igitur credo
Lanam fonti immissam in lapidem conversum iri, sed aut totam
massam simul, aut sigillatim singulos pilos crustam lapidcam
contracturos. Ego cjusmodi Naturae operibus me jam oblecto,
um aetas ingravescens et negotiorum moles ab Antiquitatibus
aliisque studiis severioribus avocent. Gaudeo Dn. Episcopum
curam ab aliis neglectam, patriae monumenta eruendi, in se sus
cepisse; quantum enim praestare in hiscc valeat, abunde docent
ea, quae M. Stephanio communicavit. Optarem ipse ederet meditata,
ac diutius tanto bono Rempubl. literariam non defraudaret.
Saluta officiose meo nomine, atque in honestissimo proposito
ut strenue pergat, hortare. Hafn. 19. Junii 1647.
DCCCCLI.
OLAUS WORMIUS
Trebonio Jonae, Islando.
Quod nostri adhuc memor, affectum, quem coram non simpli
ci vice declarasti, serves illibatum, gratus agnosco. Conatum
vero Muscum meum locupletandi exosculor, quocirca si

p.1014
et lapillos illos crystallinos et insectum illud Oscabiorn, et quicquid
tandem occurrat, vobis forsan familiare, nobis vero rarum,
communicaveris, rem feceris gratisimam, et me vicissim in tua
commoda, ubi potero, pronum semper invenies. Val, et, ut
coepisti, ama. 16a.
Ex literis
DNI JON
KKK
KKK
D. Olaum IWormium.
Vod sidus illud Wormianum cursum observet eonsvetum, ab
undc nobisHlyperborei gratulamur. nam qnid mihi gratius
accidere potuisset, Vir exccllentissime, literis tuis, ipsa suavitate
suavioribus, in angusstiis praesertim et turbis constituto - - - - - -.
Mitto, cum jubeat Claritas Tua, lapillos istos rudes crystallinos,
sive cujuscunque fuerint generis, quod tam admirandam et raram
experientiam haudquam effugiat. Nec non hisce adjungo ursulos
duos marinos, concharum potius, qnam insecti referentes specimen,
licct diversissimam: qui inhaerentes piscium squamis ab
hamiotis nostratibus scoepius e profundi mari extrahuntur. Skallholti
Australis Islandiae 22. Julii 1649.
DCCCCLIII.
OLAUS WORMIUS
Trebonio Jonae.
Skalholtum.
Lapidis islud genus, quod mihi misisti, gratissimum fuit, tum
propter raritatem, tum propter pulritudinem. Mistum mihi
videcur ex Chalcedonio et Crystallo, ita quidem, ut lapis alter alterum
tegere et incrustare mihi videatur. Ejus generis alia si occurrant,
rogo, mei sis memor. Insectum illud marinum e pediculorum

p.1015
est genere, et a Gesnero a Marcgravio descriptum, in
Brasilia etiam piscibus majoribus infestum est. Si qua re tibi
vicissim gratificari valeam, promptum habebis, nec desinam eos
natus tuos Domino Btelio commendare, quod dudum factum
fuisset, nisi valetudo adversa, quae me adhuc urget, detinuisset,
et hinc est, quod brevioribus respondeam. Vale. Hafn. Cal.
Maji 165c.
KKK
KKK
Clarissimo Viro
D. Olao IWormio.
Hafniam.
KKK
spectatione serius, aurum, munus vel Principibus acce
ptum, tibi Principi Medicorum mitto, argumentum observantiae
meae, cum benigna Natura vix sinu suo purius aliquid fo
veat, aut utilius mortalibus subministret. Hinc fit, ut quisque
illud naturae decus et beneficium appetat, malusque aeque ac bonus
cjus desiderio ardeat, et quod honestis artibus non possit, id
vi attentare et assequi non vereatur. Huic malo, mi Wormi, ut
occurratur, non solum muniendae sunt tibi aedes, sed ut feroculi
isti a sancto Musarum limine arceantur, arma tihi etiam paranda.
Et hic tibi tempestive subveniam: addo enim hastam, si non
Palladis, certe, ut arbitror, Principis alicujus Indiae Orientalis;
et quondam insigne Majestatis, nunc vero propensi mei in te animi
monumentum. Sic Aurum et Hasta non inconcinnc Securitas
tis Emblema constituent, cui poterit dari lemma vel cpigraphe:
Sic tuto splendeo. Haec lusimus, apud te praesertim, Vir ornatissime,
qui omnia candide, et benigne, ut soles, interpretaris, quod
apud rigidiorem Censorem non effudissemus.
Vides, Doctissime Vir, quam cumulaverim te donis. Ecquisne
digniora olim Regibus Persarum obtulit? Tuae partes erunt
effugere notam ingratae mentis. Nec enim ego in illorum censu,
qui gratis omnia praestare superbe jactant. Ego novi benevolentiam
benevolentia ali: Volo ergo redhostimentum; quale tamen
tibi, Clarissime Vir, Danicae gentis ornamentum, in promtu erit,
utpote cui nihil in tota antiquitate invium, nihil tam retrusum

p.1016
et absconditum, quod non arte et industria tua eruatur. Redde
ergo et mihi annuli hujus genuinum usum; Metallum tibi opti
mo omine servato; et probe mecum actum esse praedicabo. Ita
calcar et stimulum mihi addes ad Museum tuum rarioribus elegantiis,
quae posthac in manus meas inciderint, augendum, meque
ad majora obsequia promptum efficies. Vale, Vir Clarissime,
cum tota familia, et me ama, qui
ui sum observantissimus
ATTTVTTT
T LO VVL PL
Reverendis. Doctor Laurentius Scavenius, atque Consultist
imus Vir singularique doctrina ornatissimus Fredericus Gynther
Reipubl. literariae decora et lumina, mihi ex intimis, cum tota
familia a me officiosissime salutantur.
Hanc epistolam incomte, invenuste, imo barbare propemo
dum scriptam mihi extorsere Amor, Arma, Aurum. Vive et vale.
L. W. Dabam Harretzleffgaard. 4. Augusti 1647.
DCCCCLV.
OLAUS WORMIUS
Laurentio Ulfeldio,
Nobilitatis Fionicae Antesignano
S. P. D.
Il nisi aurum atque amorem ubique spirans erudita Epistola,
. a tanto Viro exarata, non potuit non esse gratissima inpris
mis, cum eximiis, raris et praeclaris praegnans donis liberalitatem
Patroni ostentet, cunctis praedicandam. uis enim talibus non
caperetur? uis ad omnia grati animi munia se non obligatum
vicissim profiteretur? Jure itaque a me exigit Nobilissimus Domi
nus offieiorum vicissitudinem, sed ei quod postulat haud seio an
par sim futurus; cum inventionis historia, loci temporisque circumstantiae,
quae conjecturas dirigere et firmare aliquo modo pos
fint, me porro destituant. Interim eximium aurcumque illud

p.1017
dispicio, aut ad Armillarum aut annulorum classem spectare
mihi videtur; ita tamen, ut vetustatis splendorem prae se
ferat summum. Inter Armillas (de quibus nuper docte commentatus
est D. Thom. Bartholinus noster,) quo minus locem, vetant
figura et magnitudo. Supposito namque ea, qua trantmissum
accepi, fgura inventum, capacitas strictior est, quam ut
recens nati infantis cingere posset brachium, quaternis ferme et
duplicatis circumvolutionum spiris; latius quoque et grandius
apparet idem, quam ut sine incommodo et doloris sensu gestari
ab infante aut virguncula tenerae aetatis valeat. Annulum igitur
fuissc autumo, egium aut Viri in summa potestate siti, qui statura
uplo superaverit, quales jam nascuntur, homines. Pondere est
semunciae, circumferentia unius quartae ulnae Slandicae, diames
ter unius quartae: ex quibus colligere licet duplo hominem
hunc ma jorem fuisse mortalibus, qui nunc vivunt, et ad ulnas 6.
Saelandicas circiter statura pervenisse. uem una tertia superaverit
is, cujus dentem caninum inter rara in Museo servo. Filum
aureum, ex quo constat annulus, ubique duplicatum et in spiras
contortum, utraquc extremitate continuata convolutione connexum
fuisse apparet, licet altera incuria tractantis rupta videa.
tur; in quo totius artificii pars haud exigua sita fuit. Ad summam,
nil vulgare spirat, de quo evidentius testabuntur locus,
ubi inventus, adjuncta et circumstantiae reliquae. Hoc sine fine
quaternis vicibus in se convolutum filum aureum, nescio quid amoris
aeterni et sine fine duraturi purique, illibati et aurei mihi
polliceri videtur, qui hasta protectus Regia tutius adhuc splende
bit. At quas inveniam grates, dignas Nobilissimo meo Ulfeldio
tantis pro donis? cum aliud nequeam, affectus tam benevoli tanta
documenta inter pretiosiora Musei mei recondam, usque dum
in cjus Historia Ulfeldianum nomen cis praefixum legat Patronus
optimus, quem Divinae protectioni cum tota familia commendo,
utque porro favore et benevolentia suum prosequatur Wormium,
unice in votis habeo. Hafniae 8. Augusti I647.

p.1018
DCCCCLVI.
LAURENTIUS WLFELDT
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Literae tuae rubore simul et gaudio non mediocri me perfudere;
Munus enim transmissum tibi acceptum fuisse, meque a te
amari abunde testantur, et modeste incuriae simul arguunt. Si
talis essem, qualem me animo tuo concepisti, humanitatis tuae
uberrimum fructum reportares: Cum vero a me nihil proficisc i
possit, quod vel cxspectationi tuae respondeat, vel benevolentia
tua dignum sit, amorem saepius errare, vel te prodigum esse, necesse
est fatearis. Sed cum te videam statuisse, mecum tam liberaliter
agere, cam amplector amicitiae legem, qua interdum
velle est reddidisse. Nullum igitur me officii genus praetermissurum,
quo grati animi studium ostendam, sancte promitto. Ad
alterum caput Epistolae tuae quod attinet; tantum abest, Vir Ce
leberrime, ut negligentiae meae velum obtendam, ut potius in
genua oscitantiae meae, in perquirenda annuli historia, confessione
(cum emendationis spe ac voto,) utar, qua a te erroris ve
niam me facile impetraturum confido. Mihi enim id accidit,
quod acerrimis solet Venatoribus, qui, fera capta, latebrarum,
quibus condebatur, incuriosi, alio properant. Sed ut amicitiae
simul et antiquitati rite literur, totam historiae seriem anxie scru
tabor, camque optima fide tibi mittam, nihil, quod ad rem illustrandam
spectet, desiderari passurus. Interim gratulor nobis
casum tam praeclarum munus obtulisse. Illud mihi liquido constat,
eadem fuisse magnitudine et capacitate e gleba erutum, qua
tibi traditus et: filum aureum continuum mirum in modum
slexum corpus annuli constituebat, extremis partibus, non sine
mysterio, connexum, sed incuria, ut recte divinasti, tractantium,
vel, ut certo perspectum habeo, nimia curiositate aurum explorantium,
extremitati vis illata est. uam injuriam defendissem,
si me praesente attentatum fuisset facinus; nisi forte obstitisset sexus,
qui Apollini plectrum et clauam Herculi excutere valet. Sed
ut posteritati constet, antiquitatem temere non violari, intempestivae
curiositatis sive petulantiae vestigia, quamdiu memoria vigebit,

p.1019
poenae loco erunt. Interim, mi Wormi, fruere illo dono,
justo titulo, donec majora mittam Museo tuo ornamenta et sinceri
mei affectus argumenta. Vale, Clarissime Vir, cum tota
familia, et illum amare perge, qui tibi est addictissimus
KKK
Celeberrimis Viris, mihi ex intimis, Rev. Dn. D. Scavenio
et Consultissimo Viro Dn. Gynthero mitto salutem. Miror me
non resalutari. Forsan decretum est illis, veterem conjunctionem
dirimere? quod tarde credam. Age renuncient mihi, laudabili
majorum more, amicitiam.Interea amicum colant. Vale.
Dabam Harredloffgaard die 25. Septembr. 16q.
KKK
ATT RTTTe
V O VV VIB
Laurentio Illfeldio.
Harretxlofgaard.
ALteras tuas ubi vidi, effari nequeo, quanta exsultaverim lae
titia, tum quod culpa neglecti me libcrarunt officii, tum
quod meas probe curatas ex iis intellexi. nam non ita pridem
schedulam E. T. manu exaratam tradidit quidam e vestro famulis
tio, qua non solum de meo responso, sed et de bene curatis prioribus
vestris dubitari videam; quod me in hunc usque diem an
xium tenebat. Sed gaudeo omnia salva, mihique de tanto Pa
trono, quem literae animique sincerioris candor peperere gratus
lor. Caeterum non est, quod E. T. quidquam a me datum affectui
putet, cum ex eorum non sim numero, qui palpum cuipiam
obtrudere et auribus aliquid dare didicerint; sed mero et simplici
candore virtutem aestimare, admirari eruditionem, humanitatem
et benevolentiam exosculari, mihi semper cura fuit. uae cum
tanta in meo experiar Ulfeldio, quanta malim apud alios, quam
te ipsum depraedicare, id amori et debito velim adscribatur, quod
in literis sum effatus. Absit vero ut aut oscitantiae aut negligentiae
ullius suspicio animum meum, in texenda prae clari annuli no
stri historia occupaverint; multa enim, quae ad illustrationem

p.1020
hujus negotii facere possent, reservanda familiari colloquio, multa
praesentiae nostrae existimabam, quibus etiam compleri et absol
vi historia illa tandem posset. Haud aegrius igitur ut feras, inscitiae
meae praetensum velum, amiee contendo. Vis illa, annus
lo nostro illata, sive sequioris sexus curiositati, sive aliorum importunae
tractationi adseribenda, facile, cum ex animo sciendi avido
profecta videatur, excusatur. Sed mihi tam faustum, tamque
praegnans fuit donum, ut mox alium ejusdem metalli in India
elaboratum, et peculiari artificio chrysolithum nonnullosque hyas
cinthos foventem, pepererint: de quo plura, ubi praesentia vestra
frui datum fuerit. Interea in tanta acquiescens benevolentia,
de fautore securus, obsequium et officia offero paratissima,
divinaeque protectioni Ulfeldii mei conatus, totamque domum
lolicite commendo. Hafn. ipsis Calendis Octobr. 16.
Festinantis internuncii sedulitate factum, ut nec Scavenio,
nec Gunthero aures vellicare et mandata tua exponere potuerim:
alioquin non dubito, quin sui quod est muneris, facturi fuissent.
Fiet autem, me vade, brevi.
KKK
ATT D
O L O 2Io
TTTT
ohanni Frederico Sletero.
Hamburgum.
Iteras tuas Flensburgi datas accepi, quibus petis Catalogum
Horti Regii, etut eorum, quibusMuseum meum locupletatum
ast, transmittam. Ecce tibi utrumque. Sed non esst, quod ca,
quae in illo exstant catalogo, jam in horto exspectes, Remotus
enim est ab officio curaque Horti ejus olim Praefectus Sperlingius,
et difficili rerum nostrarum ob bellicos tumultus statu, cessarunt
sumptus, quibus fovendus excolendusque hortus erat. Si mihi
vicissim copiam utriusque catalogi rariorum plantarum, quos
mihi hic monstrasti, feceris, ac simul a quo et quibus mediis ac
quiri rara illa possint, indicaveris, rem mihi feceris gratissimam.
Nec dubito, quin, si quid occurrat rari, quod Museo meo locupletando
inserviat, mei futurus sis memor. Me vicissim ad

p.1021
quaevis officia habebis semper paratissimum. Hafn. 1. Sept.
1647.
Inscript.
Secretaire de son Altesse de Brandenbourg,
a Hambourg.
DCCCCLIX.
ABSALON CHRISTOPHORI
D. Olao Wormio
Cum felici novo anno salutem longe plurimam
precatur.
Temporis bene longum jam est intervallum, ex quo captae
cujusdam in stagno propc Frederichsburgum avis, rarae
quidem his in oris, et, ut mea fert opinio, nemini ante hic via
sae, tibi vero tunc transmissae, descriptionem mihi injunxisti. Jam
vero, variis hactenus impeditus, demum opcri isti expediundo
me accingo. Genus quod attinet, est mergorum sane species
quaedam certa, ipsa ejus natura satis arguente, quippe quae quam
hujus generis reliquae aves et diutius urinando spiritum continere
potest, et penitius ulla alia se submergit. Cui rei fidem facit venatorum,
sclopis ei insidiantium, elusa quam saepissine opera.
Tanta enim celeritate se mergit, ut visa prius pul veris exterioris
flamma, glandem ipsam praevertat. Magnitudo domesticis par
anatibus; rostro est adunco inque acutum desinente. Capitis
color griseus; colli quoque superior pars: inferior autem tota
lactea, nisi quod ab utroque latere luteis quibusdam striis ornes
tur. Pectus itidem, uti et inferior omnis pars corporis candida,
exceptis pedibus, quos ad podicem nigricantes distortosque ita
habet, ut incesiui minime sint. Super quibus lepidam et superstitioso
olim rudique vulgo creditam fabulam, rcfcrente quodam
rustico, paene puer audivi: Summum rerum opificem, quanlo
hanc cum reliquis avem crearet, pedes ei addere fuisse oblitum

p.1022
viso autem errore, (rem ridiculam) eos avolanti jactu quodam
affixisse: atque ita situm hunc a primis specici progenitoribus in
sobolem speciemque totam permanasse et perennasse. Tergum
praeterea in masculis quidem colore variat, plerumque tamen fuscum
sive luteum est, (qui etiam in foemellis color est perpetuus.)
Alas habet etiam luteas, sed flavescentibus quibusdam maculis,
quasi stellulis pictas et distinctas. Colymbum gens latina, Norvegi
antem Islandique patria lingua Loom appellant. Incujus vocis
genuinam significationem atque sensum, quo dictae avis indolem et
naturam exprimit illustratque clarius, eo fuit inquirendum diligentius.
Priscam autem Norvegorum lingvam dum excutio,
invenio illam, augescentibus cum externis singulos fere in annos
commerciis, quadam velut labe et contagione ita infectam sensim
corruptamque, ut rarae voces sint, quas indies latius serpens
lues haec non infecerit. Islandi autem quo remotiore coelo dissiti
sunt a labe hac commerciorum, hoc cum linquarum paene
omnium, tum vel maxime vitae innocentis et frugalitatis pestem
hanc sensere minus. Unde etiam factum, ut si qua alia Natio
est, quae vel de linguae suae vetustate et puritate, vel antiquitas
tis studio et peritia gloriari possit, haec profecto jure possit. Consultis
itaque Islandis interpretibus, geminas vocis Loom significa
tiones, alta jam a multis annis oblivione in Norvegia obrutas
ac sepultas didici. Ajunt enim voce hac et
anxiam cujusque
rei curam, et summam insuper calliditatem denotari. uod
utrumque nomen huic avi peperisse tanto certc crediderim facilius,
quanto plura et majora utrius que nobis praebcat argumenta.
Hujus quidem, dum pedum ad incessum usu destituta, nidum
adeo prope aquam sibi struit, ut ex eo in vicinam aquam se des
vol vat facillime demittatque rursumque nidum petitura, infixo
terrae rostro, quod aduncum habet, molem corporis sublevet,
defectumque ita pedum utcunque suppleat. Illius etiam non
spernenda sunt documenta: uam enim sit pro nido atque pullis
suis anxia et sollicita, exemplo erit, quod, quoties largiores im
bres praesentiscat, toties, ne torrentium repentina confluge intu.
mescens Stagnum, alluvionc sua nidum investesque pullos inuns
det ac suffocet, metuit, huncque metum querula semper voce
atquc ejulatu testatur. Contra vero, cum futuram coeli serenis
tarem et clementiam praesagierit, laetis quasi acclamationibus sibi
atque pullis suis gratulatur. Atque ex diversa colymbi nostri

p.1023
vociferatione, rustici nostrates, diversas coeli aerisque mutationes
augurantur. uando enim futuros nimbos querulo suo,
hui, hu, hui, praedicit, dicunt vulgo; De erte Ste raff bi
oonin qi sa. E diverso, cum serenitatis suo, arloa, praeconem
agit, ajunt rustici: Bj faeoer braatt urre sive rte bj
oomin ropa urferaff. Sic enim piscatores ejus vocem
aemulantur, propterea quod voce hac sudum illis, aeris qualitatem,
passeribus marinis eorumque segmentis soli exponendis
siccandisque aptam natam, pollicetur: id quod etiam ur
terof Norvegis sonat. Ova porro singulis annis terna vel
quaterna parit, magnitudine anserinis paene paria, colorisque
fere prasini, sed maculis quibusdam sparsa atque picta. Ter
na quidem communiter parit; quartum vero, nisi unum ci
surreptum fuerit, nunquam addit. Causam hujus ternarii numeri
(cum duos tantum excludat pullos,) adferunt hanc, quod
unum quotannis ovum, tributi aut decimae quasi nominc,
nescio cui, in nido relinquere debeat: quod cum plurimis
aliis avibus ipsi commune esse, receptissima in vulgum fert
opinio. Esse autem hanc avem ex earum numero, quae statis
anni vicibus in loca calidiora abeunt, exque iis ad nos redeunt,
documento esse potest ejus non nisi sub adultum prope
ver ad nos appulsus, cui rei fidem adstruit inveterata penitus
simplicium animis superstitio. Creditum enim est plebeculae,
si quis jejunus nunciam reditus ejus vocem primum auribus
hauserit, eum, intra illius revolutionem anni, quodam propinquorum
cognatorumve privandum esse. uae itidem de Cuculo
longum tenuit superstitio. Ulterius modus, quo apud
Norvegos Islandosque capiatur, nobis ostendendus. Apud
Norvegos quidem satis tutum ipsi est hospitium, quippe qui il
lius carnem aspernantur, rati insuper nefas esse (de stolido
hoe vulgo intelligendum, avem, olim sanctam habitam, violare;
saniores tamen emunctaeque naris homines, vel sclopis (quod
tamen raro succeslu fieri supra monui,) cam petunt, vel retibus
piscatoriis forte involutam, casu magis, quam ex instituto
capiunt. Islandi autem, praeter modo dictos modos, gemino
cam astu circumveniunt. Vel enim binos ad ipsum nidi aditum
palos humi defgunt, quibus intermedium quendam laqueum
ita aptant, ut petitura nidum avis laqueo collum inserat, inque
certam vnatoribus praedam cedat: vel stagnum angustiore

p.1024
sui parte, linea piscatoria transmittunt, cujus extrema duo ven
natores, ad suum quitque stagni latus tenent, illaque summam
aquae superficiem leviter stringentes, avem praenatantem pedetentim
insequuntur, quae insidias elusura, crebris urinationibus
profundum petit, sed eisdem magis adhuc impeditur seque
involvit. Illa enim se sub aquis occultante, eo recta piscatores,
laqueum umbilico lineae alligatum dirigunt, quo hauriendi
aeris gratia avem emersuram esse, praeviae in aqua ebullitiones
monstrant; atque ita capiti extra aquam exserto Iaqueum
induunt. uaeres, quem in usum eam nostri homines aucupentur?
Carnem quidem minus in deliciis habent; exuvias
autem, pectori capitique contra injurias hyemis muniendis, ap
petunt et conquirunt. Insignem enim dictis corporis humani
partibus, ob plumarum delicatam mollitiem ac densitatem, operam
praestant. Capiti quidem tale ex iis faciunt tegmen,
quali vulgus aulicorum plurimum utuntur, vulgus a Rabbu
sua lingua vocat. Pectori fomentu longe saluberrimum praebet,
adeo ut vel cygno, cujus apud ditiores exuviae multo in
pretio, nihil cedat. Haec fere sunt, quae de memorata Ave,
tuae, Mecaenas optime, humanitati, partim oculis meis usurpata,
partim fide digno aliorum relatu accepta, communicanda
censui. Necdum vero, rudi adeo penicillo adumbratus Colyms
bus meus, evolare in conspectum tuum sustinuisset, nisi ex
mandato tuo, mihi per Islandum tuum Stephanum Olai significato,
ejecissem. Tuae humanitatis crit, venientem vultu benigno
acceptare, quosque oculos tuos osfendentes habeat naevos,
favoris et benevolentiae velo tegere. Bene et perquam
longum vale, Lumen Patriae praeclarissimum, meque in eorum,
qui te colunt et observont, numerum opta, lege, suscipe. E
Museo Hafn. XIII. Calen. Februar. An. MDCLVIIl.
DCCCCLX.
OLAUS WORMIUS
D. Joeli Langlotio.
Gottorpium.
Ex litteris, quas mihi nuper ex Belgio scripsit M. Erasmus

p.1025
Bartholinus, intellexi Te in aula Sereniss. Ducis Holsatiae versari
commodaque frui conditione; de qua tibi gratulor et felicia
quaevis apprecor. Addidit praeterea, Tibi esie secretum illud,
cujus meminit ercetanus Hermet. Med. cap. 23. quo ex cineri
bus philosophicis, spirituales plantae caloris vi, vivis coloribus
et omnium partium lineamentis excitantur, ac promisisse Te
mihi, in veteris amicitiae mcmoriam ac Musei mei ornamentum,
Ipecimen ejus missurum. uocirca rogo, quanto pote
ris ocyus, promissis stes, et tanto me beneficio bees. Nihil erit
in mea potestate, quo non vicissim tibi gratificari allaborabo.
Opportune certe veniet; siquidem mihi cum Amico docto lis
est hac de re, possibilitatem negante. Sunt mihi quidem prae
parandi rationes ab amicis communicatae; sed non successere iis,
qui tentarunt, forsan vera enchirisi destitutis. Nuper Parisiis
quidam fuit Monsr. de Claves, qui petentibus uitro multas ejus
generis demonstravit plantas; ut me monuit praeter alios Pey
rerius: Sed jam alio in Gallias commigravit, alioquin dudum
ab eo specimen habuissem. Si me amas, voti me compotem
fac, et data commoditate rescribe. Vale. Hafniae 23. April.
1648.
DCCCCLXI.
OLAUS WORMIUS
D. Joeli Langlotio, Archiatro
Principis Holsatiae.
Filium meum Wilhelmum Wormium Lugdunum Batavorum amandavi,
ut coeptum Medicinae studium continuet, et Virorum
Clarissimorum favori se insinuet. Ouia vero per Holsa
tiam iturus erat, jussi, Te meo nomine ut salutaret, atque has
coferret, quo tuo adjutus patrocinio facultatem impetrare posi
sit, Hortum Principis, Laboratorium et rariora Musei perlutrandi:
utque gratior accedat, quia intellexi, Illustrissimum
Principem desiderare exemplum animalis, quod quandoque in
Norvcgia e nubibus deeidit, (cujus historiam nuper publici ju
ris seci) quod ihi erat unicum, exhibcndum concessi exem
plum
Ttta

p.1026
RIIT
KKK
O L I
Io26
plum, malui enim ipse eo carere, quam ut Illustrissimus Princeps
desiderio suo excideret. Rarum certe est animal, tum
quod non qvovis anno decidat, tum quod cjus copia haberi vix
possit; putredini enim valde est obnoxium, et excoriari ob
pellis teneritudinem nequit. Jam a multis annis ejus copiam
expetii, et per amicos mihi transmitti exoptavi, sed voti compos
fieri haud potui, antequam gener meus Episcopus Bergensis
summo studio operam dedisset, ut haberem. Tu si filio consilio
et auxilio adfueris, rem seccris gratissimam; mea vicissim
Tibi spondeo et polliceor officia. Vale, et fave. Hafn. 24. Maji,
1653.
DCCCCLXII.
OLAUS WORMIUS
Joeli Langlotio.
Gottorpium.
Multum Tibi debeo, Vir Clarissime, tum pro insigni tua
humanitate, qua filium meum Vilhelmum, dum apud
Vos erat, prosecutus es, quam in literis suis ad me depraedicare
satis haud potuit: (Tibi enim acceptum fert, quod non
solum, quae apud Vos rara sunt, perlustrare datum sit, sed
etiam quod Serenissimi Principis allequio gavisus sit, Ejusque
benignitatis indicio amplissimo honorario dotatus,) tum pro
gratissimis literis, quibus de variis et curiosis mecum agere haud
sis gravatus. Scripsit inter alia filius Hamburgo, desiderare
Optimum Principem nummum argenteum Caracallae, ut et Cons
stantini Magni. Argentei mihi non sunt, sed aerei, quos si cus
pit, data commoditate mittam. Meminit etiam permutationis
rerum naturalium interos, in quem finem cum apud Vos
Musei mei catalogum esse putem, (vel si non sit, ubi monueris,
mittam) eum lustrare poterit Dominus Olearius, ac si quid
invenerit, quod expetatur, modo bis habeam, lubens mittam.
uod modum plantas e cineribus suscitandi attinet, de eo
multos disserentes audivi, mihique ab amicis quidam sunt communicati,
qui multum discrepant ab eo, quem tradidisti. Phil.
Mullerius in Miraculis Chymicis, lib. q. ct. q. non improbabiliter

p.1027
de eo disserit. Ante annos aliquot ab amico accepi rationem
hanc: Integra planta jam florens cum radice et toto in
tria resolvitur principia, quae depurata rursum conjunguntur,
et tam diu in vase Hermetice clauso digeruntur, donec salina
forma consistant, et in phiala leni calore spirituali exhibeant
integram plantam, ex qua haec extracta; quod mihi probas
bilius videtur, quam si ex solo semine id fiat. Sed de discursibus
istis sollicitus non adeo sum, cum solum rem ipsam cupiam,
ut de artis constet possibilitate; scis enim, haud paucos
esse, qui negant, hoc fieri posle. Lgi in Curiosites innouies
Gassarella, p. IO1. Parisiis fuisse quendam, qui petentis
bus id pro lubitu demonstraret. Scripsi eo ad amicum doctum,
mihi specimen quovis pretio ut compararet; sed respondit,
rem quidem ita se haber, sed Auctorem suspectum ob mone
tam fraudulenter cusam aufugisse, nec quenquam, ubi sit, scire.
Integer processus, si experimentum facere lubet, tibi communicabitur.
uod de capillo Veneris refers, apud quendam
legi, qui in Religionem Medici commentatus est. ircherus
ni fallor, est, qui habet, quique in arte Magnetica gloriatur,
sc rem scire, sed tum nondum experimentum fecisse. Lapidis
Malacensis praeter Tulpium mentionem ex Garcia facit Anshel
mus Boetius, lib. 2. cap. I82. eum nunquam vidi, nec quis
quam apud nos est, qui habeat, unde ejus vires experiri non
licuit. Diligenter in his ab imposturis cavendum; adeo enim
Judaei Lusitani et hune Beroardicos alios effingere norunt, ut
non nisi difficulter veri a fucatis discerni queant. Pulvis iste
Febrifugus Amcricanus mihi plane ignotus, nec Cistetii
de eo adhuc ad nos pervenit tractatus; occasionem inquirendi
quod mihi suppeditaveris, gratus agnosco. Salutat te officiose
Bartholinus noster. atque ea, quae ad Peqvettum et Hossinannum
meditatus est, mittit, rogans, boni ut consulas. Meo
nominc saluta, quaeso, Olearium, cujus humanitatem et benevolentiam,
ut et tuam, in literis suis ad me depraedicare satis
non potest filius; utinam Viro Optimo vicissim gratificandi das
retur occasio, me quidem promptum et gratum haberet. Celsissimo
Principi Deus ex alto benedicat pro tanto honore silio
exhibito: cum aliud nequeam, precibus meis Ejus incolumitas
tem summo Numini commendabo. Una mihi restat difficultas,
quod, cum quo commode mittere aliquid possim, raro occurratque

p.1028
ordinario enim tabellario quae committuntur, nimis care
solvuntur. Vale, et, ut facis, amare perge. Hafniae 1653. m.
Jul.
DCCCCLXIII.
OLAUS WORMIUS
Joeli Langlotio.
Gottorpium.
Clarissime Langloti. Probe ad me et Bartholinum delatae sunt
literae tuae amicissimae. Gaudeo, tibi curae esse eximium illud
arcanum plantas spirituali corpore resuscitandi. Certe
siquid sit in Chymia, quod operam meretur, hoc est. Tibi vero
tacultas jam est amplissima, sub Celsissimi Principis auspicio
omnia tentandi, nec tibi deerunt requisita, nec labor erit
inutilis; quocirca in proposito eonstanter perge; successum
spero felicem. uia vero meum circa hanc rem quaetis consilium,
dicam brevibus, quid velim. Cum tibi tres forsan vel
plures sint praeparandi modi, ego omnes, modo probabiles, ut
temporis compendium facerem, uno tempore in diversis vasis
experirer. Unum tibi mitto, tanquam singulare arcanum, mihi
ab Amico dudum communicatum, qui certe videtur rationi
consonus, sed experiri non licuit; temporis enim multum et
diligentiam singularem requirit. Nec adeo absurdus, quem
proponit Mullerus in Miraculis Chymicis, pag. mihi 88. Hic vasa
apta in promptu esse oportet. Nec necessum esse arbitror,
ut plantae, quae in hunc usum veniunt, prae caeteris sale volatili
balsamico abundent, cum non solum quaeratur sal volatile,
quod levi arte acquiritur, quodque figura saltem plantam re.
praesentare potest, sed tale quid, quod figuram, colores, flores,
olia et omnia exhibeat, quae vera planta in corpore spirituoso.
Talia enim fuisse illa, quae uercetanus vidit, ipsemet nosti.
uocirca cum jam floreant calendulae, garyophyllus apud
quosdam, Otthonna, malva rosea, saponaria f. helleborus
niger forlan, etc. in his et similibus experimentum fieri posset,
quae pro tua prudentia facile judicabis. Catalogum Musei nu
per a quodam meo discipulo editum mitto. Historiam (ut
seribit filius) oxpetunt Eleviri, atque, fituto liccret, eo mitterem;

p.1029
jam enim ad umbilicum perduxi. Habent enim illi et
chartam nitidam et typos pulchros, tum ctiam multas iconum,
(antea in Marcgravio et de Laet cxpressas) quas mea requirit
historia. Adest praeterea filius meus, qui dubia, siquae occurrant,
enodarc novit. Scripsit nuper idem filius meus Domino
Oleario; ego cum Hamburgensi tabellario ad Vos literas misi,
nescio, an recte curatae. Inclusus iis erat Catalogus antiquitatum
et novem millium Numismatum, quae prostant Neomagi
in Bibliothcca jam defuncti Schmetii. uod si nondum redierit
Olearius, reserari litcrae poslunt, ut Illustrissimus Princeps
Catalogum videat et legat. Magna nobis difficultas est in li
teris et aliis ad vos mittendis, siquidem ordinarius Hamburs
gensis tabellarius Gottorpium non veniat. Hinc tactum, quod
tarde adeo literae meae ad Te sint delatae. Si rationem scias
commode literas et alia ad vos mittendi, rogo, mihi indices.
Forsan Illustrissimus Princeps quendam hic apud nos habet, qui
ejus res curet, quem ego nondum novi. Ne cesses conatus
meos Illustrissimo Principi commendare; Literatorum enim
Maecenatem summum esse experimur, et eo nomine immortalem
sibi gloriam vindicat. Tibi rescribit D. Bartholinus, et
officiose salutat. Vale. Hafn. 1. Sept. 1653.
T I
LAV
ATT VVDATT
KKK
VOV VVII
arissimo
KKK
Petro Gassendo
Parisios.
Cripsit ad me non ita pridem amicus meus, grata familia
ritate conjunctissimus, Isaacus Peyrerius, te constituisse
vitam Tychonis Brahei nostri conscriberc, et in honorem Tanti
Viri apud vos edere, ut, siquid haberem, quod ad rem facere
posset, communicarem. Addidit praeterea chartam, in qua
consignata erant, quae scire cuperes, simulque in amoris et
benevolentiae tuae erga me testimonium, eruditum tuum de Vita
Epicuri commentarium, quem licet nondum acceperim, tamen
et pro benevolentia, affectu prolixo et munere gratias ut ago

p.1030
maximas, ita optarem, me par pari reddere, et votis tuis ita
posse respondere, ut non frustra Te meam operam expetiisse
agnosceres. Re cum amicis communicata, inprimis Mathematico
nostro Frommio, quem non pauca tenere scio, quae
huc spectent, quique et Craigii Scoti scriptum contra Tchonem
et ejusdem una Apologiam servat, et junctim edere constituit,
et de Vita Tychonis non ita pridem in publica panegyri orationem
habuit elegantem, hoc obtinui, ut iple, tuam ambiens
amicitiam et favorem, se scripturum, et, quae ad rem facerent,
communicaturum, spoponderit, a quo ea procul dubio
habebis, quae apud me desiderantur. uaecunque vero ego
in hac temporis angustia corradere valui, hic addo, quae in
meliorem, rogo, interpreteris partem, eaque ex iis seligas,
quae propalanda ex usu et honore Tychonis et Patriae forc existimas.
Atque ut nihil praetermisisle videar eorum, quae expetis,
singula tuae chartae momenta persequar brevissimis.
vo praecise anno natus sit Tyche, docet Scheda mea N.
6. et Oratio Jessenii a Jessen, anno nempe I556. 15. Decembris,
intra. et 1o. matutinam, nudstrupii in Scania.
Fratres habuit Georgium, Axelium, Stenonem, Canutum,
omnes magna in Patria auctoritate, et ex parte Senatores Regni;
Sorores Ingeram, Elisabetham et Sophiam, quarum haec
Astronomiae non plane erat rudis, et in thematibus erigendis
inprimis expedita. Reliquit haec filium, Daniae Senatorem,
Inclytum Dominum Tagonem Tot de Erichsholm, Literatorum
Fautorem summum, cui ego Monumentum Stroense dicavi;
Vide N. 3.
uando Vandesburgum appulerit, et quo nomine Uxor
fuerit, oratione sua docebit Frommius. Uxor vero Pragae mortua
dicitur.
ui ex liberis illius mares, etc. docebit Frommius, vid.N.
6 enim 1 enim 18.
uae vera fuerit ejus pensitatio annua, ex N. 2. colliges.
Ex Regni thesauro quaedam dabantur. Praebendam Roschil.
diae obtinuit, in Norvegia Monasterii Munce live reditus, aliaque
de quibus certo jam non cnstat. uamdiu hic mansit,
illa omnia ipsi etiam a Rege Christiano IV. piae memoriae conces
sa, quamdiu Magnates sibi habuit faventes enim 2. Nescio, an
alios, quam ex Knudstrup habuerit reditus proprios. Non videtur.

p.1031
Roeschildensis Canonicatus vulgo praebenda Regum
vocatur, cujus annui reditus mille Daleros imperiales aequant.
N. 24. Onus nullum, praeterquam quod Sacellum huic beneficio
junctum, in quo Regum extant Mausolea, a poslessore
sartum conscrvandum sit tectum. Jam ordinarie Cancellario
Regis confertur.
De causa discessus, vid enim 8. 2. 2 discessit autem an
no a Te notato, nempe I5V. non invito ege, cujus scitu etiam
organa asportavit, nullo Regio aut Rantoviano navigio usus.
Nihil reliquit in Huena Instrumentorum, vid enim 18. Insula
post abitum semper in feudum data Nobili cuidam sive Viro
sive foeminae, in qua jam campus, ubi Uraniburgum stetit. A
Nobili quadam vidua feudi titulo hodie tenetur.
uo tempore ad Rantovium accesserit, etc. diem et annum
literae, quas mitto, docebunt. Vandesburgi eum fuisse appa
ret in Aprili Anni 8. vid enim 13. Inde discessit itebergam,
ubi commoratus fuit adhuc ultimo die ejusdem anni, et II.Jan.
1I553. ut vides, N. Ia. I5. Hinc ad Rudolphum Imperatorem
concessit, evocatus, N. 1a. Eum Pragae invenit, ubi in aedibus
Curtianis aliquamdiu substitit enim m6. 2. Prius fuit Pragae;
quamdiu, collige ex N. I8. Benaticae quis situs et conditio.
N. 1.
Incidit in morbum 13. Octobris, obiit autem 2. Octob.
Anno I6o1. ut patet ex Oratione funebri a Jesenio habita, et N.
23. Sepultus Pragae in templo veteris urbis primario, a. Novembris
ritu equestri honorificentissime.
Funebris oratio habita a Jessenio a Jessen, quae exeusa
Pragae typis Georgii Nigrini anno 16o1. haberi vix potest. Si
apud nos venalis esset, mitterem; unicum saltem ejus exemplum
apud amicum vidi. De tumulo et Epitaphio nil habeo praeter
Elogia multa. Orationi Jessenii adjunctum carmen prolixum
ohannis epleri et Pauli ani Coldingii Cimbri, qui Tychoni
morienti adstitit, cujus quaedam vides N, 2.
Mortuo Tychone, organa omnia Pragam sunt translata et
asservata in aedibus Curtianis, ubi militum saevitia occupata a
Palatinis, urbe distracta et destructa. Sed Globus antea Jesuitis
in Collegio Niessano dono datus. Niessa autem Silesiae est
non ignobilis urbs, ad Nissam fluvium sita, sede Episcopali

p.1032
clara, vide mappam Silesiae. uo tempore Princeps Uldaricus
eam ceperit, vide N. 4.
De Observationibus nil habeo, nisi quod Pragae adhuc
apud Virum doctum extare ajunt; sed de iis forsan fusius
Frommius.
Synopsin Observationum, cujus mentionem facis, inter
schedas Longomontani invenire non potuimus; credo non aliam
fuisse, quam quae in ejus Astronomia conspicitur.
De Epistolis et aliis, quae Frommius tenet, ipse responsurus
est.
Denique ut petitioni, quantum in me est, latisfaciam,
et catalogum Studiosorum et alia, quae in schedis habeo, mitto,
nulla re dissimulata, idque ut certius tibi constet, ccce addo
haec ludicra, (quamvis indigna, quae referantur,) quia ita jubes:
Varias fovebat Tycho opiniones, quae vulgo aradoxa TDchonis
vocabantur, fecundum quas se componere solebat, ut
exempli gratia, si mane e domo egredienti vetula primo cccurrebat,
mali ominis esse putabat, et regrediebatur. Pedem
sinistrum siquis primo inferebat conclavi, in quo erat, minus
id faustum reputabat. Infinita ferme fuere cjus generis. Solebat
Uraniburgi habere fatuum quendam Jep nomine, qui,
cum prandebat aut coenabat Tycho, pedibus ejus assidebat,
assidue aliquid garriens. Huic ex orbe suo cibum porrigebat,
et quandoque de variis animi gratia consulebat. Cum olo
ni in Hvena refractarios se praebuissent Tychoni, ita ut severius
in ipsos animadvertere statuisset, quaerebat ex Jeppo suo, quid
faciendum. Respondit: convoca ipsos, et ad satietatem cerevisia
imple. At Tycho quid? anne selestos istos, poenae loco,
praemio afficiam? Necesse est, ut facias, regessit fatuus. Ae fi
consilio huic obtemperasset Tycho, res melius cecidissent. Dum
de obviis garricbat, quicquid in buccam venerat, saepe seria et
momentosa iis immiscebat, quocirca ipsius deliria attente observare
solebat non Tycho solum, sed adstantes alii. Quodam
tempore cum peregre abesset Herus, ejusque reditum non exs
spectarent discipuli, coepere licentiosius genio indulgere, cum
que jam praesente hoc fatuo ad summum deventum esset, inter
reliqua exclamare coepit: Dominus adest. uod animadvertens
unus, turrim speculatum ascendit, ac vidit Tychonem scapha
littori appropinquantem, unde subito descendens reliquos

p.1033
monuit, qui, relictis potationibus, subito ad sua singuli se
contulere pensa. Si quis in Insula aegrotaret, ac ex Jeppone
hoc, an moriturus esset, quaererent, directe respomdit victurum
aut moriturum, nec unquam iplum fcfellit praedictio. uod
non simplici vice a Domino Longcontano auribus meis haufi.
Sed nugarum satis. Ignosce, rogo, et graticandi studium bo
ni consule. Multa de Vita Peirescii a te conscripta ab amicis
accepi, sed videre nunquam licuit, ac doleo ad nos talia non
deferri. Si quid praeterea sit, quo conatus tam laudabiles
promovere valean, mone, et promptum invenies. Interim
publieo nomine gratias ago maximas, quod hoc honoris Civi
nostro exhibere volueris, tuoque calculo ejus studia orbi literato
commendare. uin amicis hic in Dania rem gratam,
et omnibus, qui se ejus oblectanrur laboribus, cujuscunque
sint nationis, acceptam sis praestiturus, nullus dubitabis. Va.
letudinem Tibi precor firmam, quam ex literis Peyrerii lubricam
intellexit) ut Divinis ingenii monumentis publico bono prodesse
diu possis. Anno 1648. m. Majo.
DCCCCLXV.
OLAUS WORMIUS
Petro Gassendo.
Parisios.
Quantum laetitiae tuae mihi attulerint, quod ex iis intellexerim,
te vivere, valere & in Tychonis nostri vita consis
gnanda strenue pergere, effari nequeo. Ego quidem Divina
gratia, licet cum variis conlictatus affectibus, tcunque senio
et curis fractus, valeo, Tibi ad quaevis amici paratus officia.
Ante annum obiit Frommius noster. Nihil nos de eplero,
meditante aliquid de ITchone nostro, hactenus percepimus, nec
credo, eum tot habere documenta, quibus Tu instructus;
quocirca recte facis, quod a proposito Te abstrahi non patiaris;
lat enim scio, quod, qui aliquid post Te hac de re scribere tentet,
post Homerum Iliada condat. Testis est tuus Peirescius,
qui in Belgio jam recusus, testis Epicurus, tum alia praeclara
ingenii tui monumenta. Me quod attinet, ex eo qvo ad Te

p.1034
scripsi, nihil peculiare in hoc genere expiscari potui, praeter
Epistolam quandam ad Imperatorem Rudolphum, qua ei detegic
inventum suum contra pestem et morbos malignos, quam
publici juris fecit D. Casparus Bartholinus. Ego, si forte antea
non videris, describi curavi, et hic mitto. Credo, hanc ipsam
epistolam illud propalare, de quo Tecum locutus est olim Dn.
Retius. nam hoc Medicamentum nobis familiare ost, et in
pharmacopoliis nostris venditur titulo Elixir Tychonis. Ego
creberrime in morbis usus sum, magno successu; sudorem potenter
movet, et malignitati resistit. De ejus ungvento nunquam
quicquam fando audivi. Dominus Petrus Retius, jam
Thesaurarius Regius, ejusque frater Georgius, Secretarius, domi
non sunt, nec ante dies quatuordecim hic exspectantur, alioquin
cum iis egissem hac de re, ac literas tuas legendas dedissem;
sunt enim amici mei singulares. uia vero festinato
opus esse ex tuis intelligo, nolui in illorum adventum responsum
ad tuas differre. Ubi redierint, siquid habuerint peculiare,
faciam Te certiorem. Quia vero tam subito describi oratio
Jessenii non potuit, cum possessore egi, mihi ut concederet,
promittens ipsi vicissim vitam Tychonis a Te descriptam, et eandem
hanc orationem Parisinis typis nitidioribus editam. Cape
igitur, et tuis usibus accommoda. Nescio, an Tibi scripserim
de Fatuo quodam, quem Uraniburgi alebat Dominus
Tycho, Jeppe nomine, qui ipsi valde fuit in delitiis. Pransurus
ad pedes hune habebat discumbentem, cui ex sua quadra
delicatiores cibos offcrebat. Assidue multa garriebat ridicula
male cchrentia et quandoque quaedam majoris momenti.
uocirca cjus garritus curiosius observabat, et quandque ex
is eliciebat, quae ad rem facerent. Referam, quae de eo ex
ore Longomontani, p. m. qui tum cum Tychone raniburgi degebat,
saepius audivi. Abiit Tycho Hafniam, nec reditus eju
tam subitus exspectabatur; Coepcrunt Studiosi, quos alebat in
Uraniburgo, hilarius genio indulgere, quibus aderat hic fatuus,
qui inter reliquos garritus ex improviso exclamare coepit: Juncer
paa Landet, Dominus Tycho appulit. Illi scientes, ipsum
vera quandoque praedicare, quendam ad observatorium ablegabant
exploratum, qui rediens retulit, vera dixisse fatuum,
unde ad sua singuli dilapsi, eppo gratias egere. uod si ipsius
praedictionibus fidem non habuissent, Tcho ex improviso eos

p.1035
omnes talia tractantes offendisset. Retulit praeterea, quod, si
quis in familia aegrotaret, atque id huic indicaret, perquirenss
an moriturus esset, vera semper responsa dederit. Amandavit
Tycho duos ex suis discipulis Hafniam, negotia quaedam curaturos.
Interim prandente ITychone hic idem inter reliqua
exclamare coepit: Ecce, ut tui jam se in mare lavent. Tcho,
hoc audito, suspicabatur, quod res erat, ablegatos naufragium
paslos esse, jussitque, ut ad observatorium se conferret quispiam,
visurus, an in mari scapham cum suis videret, qui rediens
retulit, se vidisse eos madidos et male dispositos in littore
consistere, scapham vero, qua vehebantur, subversam. Plura
ejus generis, quibus ipse interfuit, narrare solitus crat Collega
ille meus amicissimus. Sed an haec digna relatu sint, tute melius
judicaveris. Saluta, quaeso, meo nomine officiose D.
Patinum, cujus ignotus amorem et benevolentiam toto pectore
exosculor. Vale, et bono publico diu vige. Hafn. 30. Sept.
1653.
DCCCCLXVI.
OLAUS WORMIUS
Petro Gassendo.
Parisios.
Ut primum redux nobis factus est Nobilissimus Retxius,
Quaestor Regius, ipsum conveni, literas tuas ostendi, et
de pharmaco Tychoniano percontatus sum. Is vero prohumanitate
tua et affectu candido gratias egit magnas, et conatus
tuos summopere commendavit, retulit autem, se non aliud in
tellexisse quam illud Elixir, cujus descriptionem habes in Epistola
ad Imperatorem Rudolphum, quam Tibi nuper cum Oratione
essenii misi; spero, Te jam omnia rite accepisse. Inter
caetera, quae cum ipso locutus sum, mihi in mentem revocavit
quaedam alia medicamenta Tychonica, quae Henric Rantovio
Pro. Duci Cimbriae communicavit Tycho noster, quorum cum
mihi magna sit copia, Reti nostri instinctu mitto, quamvis
valde dubitem, an mature satis ad Te sit deventura, siquidem
jam Tpographos in Vita Tycbonis iprimenda suo defunctos

p.1036
esse officio existimem. Tui erit arbitrii vel supprimere, siquidem
pro arcanis hactenus haec habita sint. Publici boni studiosus
non potui non, licet sero, communicare. Clarissimum
atinum, rogo, officiose salutes, qui non desinit mci in literis
ad Bartholinum mentionem facere. Vale, et bono publico diu
vige. Hafn. 22. Octobr. 1653.
KKK
DCCCCLXVII.
OLAUS WORMIUS
M. Brynolpho Svenonio,
Episcopo Skalholtensi in Islandia.
KKK
Literas tuas simulque ea, quae de statu Islandiae consignasti
et transmisisti, mihi ostendit Nobilissimus Secretarius Regius,
Otto ragius, sed quia adeo occupatus jam est in opere
Electionis Regis Novi, Tibi respondere hac vice ut nequeat,
petiit, suas vices explere ut vellem; quod etiam lubentissime,
tum propter mandantis authoritatcm, tum propter veterem
nostram amicitiam, in me suscepi. Gratias igitur
agit pro navata opera, simulque sibi valde placuit in eo,
quod de Conjectaneis tuis in Praefationem Saxonis Grammatic
refers; rogatque, ut ea, quanto ocyus possis, luci donare velis.
Non fibi solum, sed et toti Patriae rem Te facturum gratissimam,
non est, quod dubites. De Typographia quae scribis, se
hac vice, qua Rege destituimur, nihil efficere potuisse dixit,
sed, si in praejudicium Collegae tui Domini Thorlacii (vel contra
privilegia ipsi de Typographia elementer indulta) non sit, se
sequenti anno facturum, quod possibile, spopondit. Caeterum
cum mihi constitutum sit, Literaturam Runicam auctam et revisam
edere, rogo, siquid habeas, quod ad hane rem faciat,
mecum communices, id non sine honorifica nominis tui tnentione
futurum spondeo. in Catalogo Scaldrorum ad calcem addito,
quem ipse olim mihi explicasti, extant nomina Svecorum
quorundam, Eistenoi Sancti, Biornonis ad Havge, Erici Taeseli,
Sturbiorni fortis, Jonae Baronis Svereeris, Soni Baronis Ivari sl.
Caroli Baronis Sonae l. uos in eorm historiis cum non inveniam,
qui et quales hi fuerunt, rogo, me doceas. Me ad officia

p.1037
semper vicissim habebis paratissimum. Vale. Hafn..
Maji, 1648.
DCCCCLXVIII.
BRYNOLFUS SVENONIUS
Clarissimo Viro
D. Olao Wormio
Salutem.
Non illud ingrati animi vitium, non beneficiorum oblivio,
non denique locorum temporumque intervalla effecerunt,
ut tibi scribendi cupidissimus, non tamen scripserim, sed vere
cundia quaedam praepostera pudorque rusticanus, quam opinor
Graeci appellant, hactenus intercessit, ac in tuam
virtutem plusquam dici potest effusum sufflaminavit:
Videbam te in monumentis tuis aureoIis mei nominis men.
tionem honestissimam plusquam merebar injecissc, deprehendebam
epistolas discipulorum tuorum mihi familiarium huma
nissima salutatione clausisse, verum ne sic quidem a morbis illis
inolitis impetrare, an extorquere potui, ut silentium rumperem:
Adeo labor et opus est naturam excutere. uod, te
quaeso, admissum, qua polles humanitate, condona. Contra
nunc vero posteaquam tua epistola svavissima humanissimaque
retinacula manus et calami praecidit, verendum omnino erit,
ne quam hactenus mutus fui, tam porro loquacem, et auda
culum me praestem, quod tamen fiducia humanitatis virtutisque
tuae factum velim, confidentia nolim. Praestat igitur hoc vitium,
praefatione veniae pacisque tuae occupare, qua nunc in anteces
sum cautum sit.
Non tam quod Lybic is verritur areis, mihi charum erat
quam epistola illa, qua me beasti, Vir Clarissime, aureola, per
Dn. Stephanum Olaium nostrum illum allata, amaracinum redolens,
gratiae, fidei, humanitatis illius priscae, virtutum denique
omnium. ratulabar mihi gratia tua nondum excidisse, gra
tulabar de spe in colloquium admittendi mei. Vincit gratiam

p.1038
omnem adulta Virtus tua, quam animi constantiam firmumque
pectus appellamus. Gratias tamen ago atque habeo, quas
mente concipere possum maximas, non tantum pro hac epistola
politissima, eruditissima, humanissima, verum etiam pro
priscis illis beneficiis tuis, quibus me saepius auxisti, cumulas
stique. Tu pars bona illorum Virorum eruditissimorum optimorumque
fueras, qui me rudem, impolitum, inficetum erudiendum,
poliendum, informandum susceperunt: Tu praelectionibus
doctissimis prima Physicae scientiae, Medicae artis fundamenta
jecisti, tu errores juveniles Rector Magnificus aliquando,
et saepius Professor Ordinarius, affcctu plane paterno, tanquam
vulnus obduxisti, tu corporis valetudine laboranti consilio
artis, qua polles, gratuito succurristi. Haec talia tantaque
beneficia, gratam nominis VWormiani memoriam ex hoc pectore
nunquam obliterabunt. nam publica merita, quibus fugitivum
Septentrionem in Septentrionem reduxisti, scriptis immortalitate
dignissimis praedicabunt felicius alii: Illud hic saltem
addam, quod sera postcritas tuorum laborum immortalium
nunquam obliviscatur: inter alios ego fateor, siquid in isti
rebus profeci, quod equidem exiguum esse fateor, quantulumcunque
tamen hoc est, tuis laboribus et industriae debeo, qui
me somno communi sepultum, ad inquirendum prisos antiqui
Septentrionis ritus excitasti, qua scriptis, qua exemplo.
Absque te foret, aeternum in domesticis rebus peregrini errare
mus. Tu igitur, Patriae nostrae Pater, antiquitatis assertor,
Septentrionis vindex unicus jure merito audis, et apud seros
ne potes longum audies. Ego vero si pro tenuitate mea quicquam
possum, studium conatumque pro tantis meritis tihi
addico.
Nunc ad reliquae epistolae tuae capita strictim respondebo,
quoniam haec hactenus diduxit animus tuis virtutibus et beneficiis
incalescens. Calor autem, ex vestris Medicorum placitis,
aperit ac diducit. Principio, quod nomine nobilissimi Dn.
Secretarii significatum ivit excellentissimus Dn. Doctor, opellam
meam sane quam tumultuariam, nobilissimo Dn. Secretario non
displicuisie, gratulor, ac profiteor gratiam deberc me, quod ili
Iis nugamentis igno verit: Eadem humanitate me porro animabit
ad manumittenda, quae nunc affecta habeo, in Saxonis praefationem
conjectanea, quoin annum proximum, si permittat

p.1039
Deus, ipsi spopondi Secretario.
Verum quo minus id nunc fiat,
causas habeo sonticas et plane decretorias, principio quod
Flacci monitu, ut carmen, ita scriptum quodlibet reprehendendum
extimescam, quod non
Multa dies et multa litura coercuit. Tum vero quod solus
collectorem, amanuensem, correctorem, interpolatorem sustineo,
nullius opera adjutus. Accedit, quod meumbranas in
spiciendi copiam, plerumque sordidas et deletas, lux bruma
lis malignior et dies obscurior negat hibernis, negotiorum au
tem tutba et multitudo aestivis mensibus, ut soli duo menses,
nec illi quidem integri, Martius et Aprilis, huic negotio impen
di queant. Praeterca cum opusculum rccenserem, ne quide
tum perplacuit, ideoque saepe stilum verti et lituris univcrsum
deformavi. Addo quod alia, atque nunc est, forma cmittendum
censui. Hactenus enim continua serie, ut in Saxone
quodvis occurrit, sine distinctione capitum, quod videbatur,
adnotavi, quam tradendi rationem nunc in libello, qui sub
manu plus opinione crevit, condemno, ut confusam et taediosam
lectori futuram, itaque per capita deinceps distinguere
constitui et prae singulis capitibus argumenti summam enumes
rare, more summorum Virorum, quo statim conspiciat Lcctur,
quid per singula capita lperare debeat. Unum est, quod addi
non posse doleo, nimirum quod res nostras cum gentibus eru
ditis conferre satis nequeam, Graecis dico et Romanis, partim
inscitia rerum rituumque illarum nationum, pattim inopia
temporis et librorum: quod tamen scis quam sordeat eruditis,
praescrtim illis, qui nostra omnia eondemnabunt vanitatis, nis
illo sale condita. uocirca si ipsum Saxonem unquam attingere
ausim, non ausim tamen sine id genus intrito. Multo etiam minus,
si, quod meditor, opus de prisco Septentrionis dogmate in manus sumam.
Ad quod exornandum praeter antiquos ritus Graeciae Latiique,
adeundi sunt Philosophi omnis generis, Platonici inprimis
et Pythagorici: nosti enim probe quantam cum scctis illis cogna:
tionem TheologiaSeptentrionalis habeat, et Mythologia praeterea.
Proinde tuo, Vir Clariss. confilio auxilioque perquam opus et:
coasilio, ut auctores idoneos istis rebus nomines: auxilio, ut sin
gulis annis unum, alterum, tertium bonorum auctorum id genus,
meo aere per Christophorum Bremermanum, vel alium quemvis
Mercatorem Orbaccensem solvendum cures. Sunt vero, quus animo

p.1040
concepi, autores hi: Plato, Procli Lcii in Platonem commen
tarii, Plotini Enneades, amblichus de Msteriis, Syriani quod ex
stat, Chalcidius in Timaeum, singuli quo scripserunt idiomate.
Psellus de Daemonibus. item Dionys Halicarnassai Antiquitates.
juvabunt etiam Philoponi et Simplicii Commentaria: Orphei vel
potius Onomacriti Hymni, Ori Apollinis Hieroglyphica, Pierii Hieroglyphica,
Stralo cum notis Casa: iboni, Solinus cun exercitationis
bus Salmasii, Gyraldi Syntagmata. Patres etiam Graeci vel La
tini, qui contra Gentes disiertarunt, ut Origenes contra Celsum,
Synesius, Lactantius, Minucius Feli, Crillus de Idololatria, Ire
naeus contra Haer. Meursii quicquid et Graecanicae antiquitatis,
Pignorius de Servis, Magius de Equuleo, tintinnabulis, Bayfus de
re Vestiaria, Navali etc. atque id genus alii. Audio etiam
praeclarum opus exstare in Genesin, Mersenni, contra Atheos. Hic
tuum, Clariss. Vir, consilium judiciumque solidiss. expeto, at
que ita caput hoc claudo.
uod de Typographia addis, in locum epistolae alium rejicio,
qui de meis postulatis erit. Subsidium sibi Dn. D. praeclarum
opus et auro contra existimandum de Runis iterato edis
turus, a nobis arcessit: haud sane frustra, fi in meis quicquam
esset, quo vel augerc spartam illam vel ornare possem. At nune
an praeter laudem et plausum dare quiequam possim vehementer
dubito: facit hoc Runarum in hac insula paucitas, aut veri
us egestas. Enimvero, quod mirum videri merito queat, cum
audiamus a conservatis antiquitatis monumentis diligentissimi,
nescio tamen quemadmodum hac parte communem opinionem
fallimus. Fateor in coemiteriis quibusdam apparere Literaturae
Runicae vestigia, verum rara illa et obscura pleraque, recentia et
vulgaria, nimirum adulto Christianismo et provecto omnia saxis
incussa. Ut si conjecturam facere liceat, facile existimem
aldemarum Daniae Regem suo exemplo veternosos Islandos
excitasse. Unum audio monumentum, antiquum satis, extare
in spelunea Hiterdalia tractus Occidentalis, quod Biornonem
Hiddala appa insculpsisse ajunt, qui Gretteri amicus et aequalis
perhibetur. Verum illud monumentum aliquando invisurum
tempestas abegit. uod si alias revisendi commodior affulgeat
spes, ferente occasione, locum peragrabo. nam nisi

p.1041
jusseris aliena opera characteres adsimulare, dum distineor
ego, curatum dabo.
Nuspiam, quod sciam, alibi monumentum extat publis
cum, quod vetustatem spiret. Caetera Christiano aevo coeperunt
omnia, Valdemaricas notas prae se ferentia, rectas aut versas.
Verum ne penitus in illo adjicialis coenae apparatu
a) su / mboloj conviva sedeam, quod a Jona Bernhartio quovertente,
traditione accepi, lubens tibi communico: fides sit
penes auctorem.
Ajebat igitur ille, Majores, ante Valdemari instaurationem,
Runis usos in hac quidem insula, et fortassis alibi, duplicibus:
Aliis exotericis, quibus invicem sensa animi communicarunt,
quae quoniam in fago incidi vulgo solerent ante membras
narum usum, oruner dicerentur: Aliis Mysticis, quibus artificio
Magico, quod vellent, effectum darent. Has Mysticas
Runas dicebat artificiosa compendia esse carminum integrorumfere
qomodo notas #tw_n tacugrafe / wn Romanorum, quas
aliter Siglas appellant, integra denotare verba volumt Antiquas
rii: Esseque Mysticos illos Characteres nihil aliud asserebat,
quam Borunarm artificiosum contextum, qui nis a peritissimis
resolvi non possit. Bo runas autem, ut siinpliciores ita
antiquiores, materiam praestare mysticis, probabiliter satis
ajebat.
Illas a principio nec tot nec omnes eadem, quam nunc
Alphabetaria schemata praeferunt, forma extitisse dixit, nec serie
collocatas eadem. Vulgarium enim ordinem numerumque a
Valdemaro, ad formulam Alphabeti Romani institutum esse inquiebat.
Priscos nostros cum Romanis nihil rei habuise, soi
lis duodenis, principalibus velut familiis, Normannos quon
dam acquievisse omnemque sonum absolyisse et adumbrasse,
quarum haec csiet formularum ratio:

p.1042
oIE
KKK
InhAI
KKK
KKK
e e
KKK
11IN
KKK
KKK
KKK
A A Ab
Porro confixas et inflatas, hoc est, #e)stigme/naj et
dasei_aj, novas characterum species constituere negabat, verum
ad suas tenues utrasque, tanquam ad fontes, referebat.
Atque hanc suam rationem patropara / doton me sequi jussit.
uae profecto naturae satis consentanea videtur, ut pluribus in
conjectaneis diduco, ubi schema hoc et compendiolum, prout
tradidit ille, non tamen auctcre laudato, exhibeo. Pluribus
illis nunc immorari tempus iniquum vetatque tuum fuerit, Vit
Clariss. conatum tibi gratificandi aequi bonique consulere. Erit
forsan, ubi tuo desiderio in conjectaneis non satisfacio, cum dies
diem docebit. Ego siquid praeterea hujus rei odorabor, tibi
candide impertiar. Libellum templo Helgafellenfi crutum,
Runicis characteribus insignem, non ita pridem resciveram, nec
tamen, postquam tuas accepi, quis aut qualis esset, percontas
ri licuit. Cum primum resederint hi negotiorum decumani
fluctus, ex voto et voluntate tua fideli studio rem curabo: Similiter
Procerum Svionum quae refers nomina audiveram ego
quidem pleraque, verum an praeter nomen quicquam aliud de
fingulis polliceri queam, nescio. uandoquidem aestivis men
sibus membranas omnes seponere et sepelire cogunt officii mei
tumultuaria negotia, spero tamen de Biornone ad Hauge, ac, si
fors favet, etiam de Stirbiorno forti me non nihil exterebraturum,
nisi memoriae vehementer falsus fuero: quicquid erit, in annum
proximum referetur. Paucis nunc denique tuam Excellentiam
de meis rebus appellare cogor, atque Patronum impetrare.
Supplicationem novo Regi nostro Clementiss. exhiberi cupio
geminam, unam Latinam, quod audiam latine callentissimum

p.1043
esse Regem; illa trimembris est; Primum abusum deprecor a
Patria et templo hoe Schalholtino metuendum ex piscatu Salmonum
in confluente Hvidaa, tractatus #Borgarfiord. Nuper
enim pauci quidam, nimirum Consul Nansonius et civis
Hafniensis quidam alter, cum duobus Batavis privilegium
Regio nomine nuper curarunt, quo conccdi videtur illis
libera facultas Salimonum capicndorum in dicto consluente, qui
tamen aliorum amnium luviorumque ostium ac orificium praestat,
in quod plenis alveis devolvuntur, salmonum et illi divi
tes.
Jam si libere licet illis piscatoribus ut libet ostium cratibus
transversariis, contra leges nostras, #Lands-Leignbalk 56.
capite, concludere, saimones ad unum omnes in istorum nassa
pertracti converrentur, qui vero superius ad margines amnium
undique habitant, quamvis ex legum praescripto ante suum
quisque fundum piscandi jus liberum obtinent, otiosi spectato
res licet sedebunt, esurie macerandi. Quod quo exactius in-
spiciat Dominus D. Chorographiae rudimentum mitto.
Nunc medium quidem confluentem piscator Batavus cinxit.
Verum piscatus illud genus hactenus insvetum nobis, legibus
permisum an sit nescio. Et utut sit, atque abstineat se
primus, dum irrepit callidus artifex: quoniam tamen diploma
latius patet, quam veterator ille nunc usurpat, merito in
futurum nobis metuimus, ideoque jura nostra tempestive privilegio
satis largo, hoc est, non tam facto quam novo jure obduei
cupimus. Etenim si diplomata contra civilia rerum publica
rum jura, non audita parte altera, legibus praescribere debent,
nos utique, qui novas moles gravaminum non perfcrimus
coelo alias et solo eondemnati, Nos, inquam, Patriam fugimus
et dulcia linquimus arva. Proinde cum res Cathedrae Sehalholtinae
cum aliis hic agatur, quae praedia ad quasdam dictorum
amnium oras jure fundi solique obtinet, silentio rem prodere
verebar. Ideo demisse peto, ut modus privilegio statuatur,
qui cum legibus nostris conveniat, ut suum cuique jus ac
dominium permittatur, id quod jura tum sacra tum civilia jubent
sartum tectum conservare. Hanc tu supplicationem, Vit
experientissime, communicato cum Jano Severinio sermone, qui
caussae favet, rei locique gnarus, legas, censeas ac Nobilissim
Dn. Sccretario, cujus fidei hanc rem per literas commendavi,

p.1044
perferendam cures tuoque patrocinio digneris. Eadem opera
Cathedram hanc, et Ordinem sacrum et universum tractum
Borgar ord. sane quam latissimum, aeternum demereheris, imo
insulam universam; quod enim hic justitiae specie sancitur, us
bique sancitur Praedia vero fluviorum oris undique insita,
pl eraque onnia sunt rusticorum Islandorum et templorum proptia;
egis et Coronae haud scio an ullum. uod jus in a.
Iienam poslessionem sanciendi nobi hactenus fere insolens est.
Alrerum Supplicationis ejusdem membrum iteratam continet
de Privilegio ITypographico cantilenam, quam nunc Regiis auribus
recento. Mrum vero tam aegre impetrari rem honestissimam
utilissimamque, non tantum Scholae atue Dioecesi,
quibus fere necessaria est in hac librorum inopia, sed e: iam
Patriae Regnoque adeo universo maxime decoram. Etenim
quod privatum commodum verentur alii, nihil est. Longe
mihi mens alia, cui licet impetrare contingat, frui tamen alteri
licebit. Holensis Cathedra quid privilegii nacta sit, ignoro:
et an onopolium et hic obtinere debeat deceatque in detrimentum
publicum, alii viderint. Sed enim facile damno ibitur
obviam, si alter alterius operas exprimere, nisi distractis
prioribus, severe prohibebitur,; tatuatur hac de re utcunque
libuerit, mihi certum est periculum nunquam tertiare. Te vero,
Vir Experientissime, per amoren illum tuum venerandae
antiquitatis rogo, ut, quantum in te est, conatum longe pulcherrimum
fa vore Tuo dignum existimes, in quo falus in tenebras
festinantis notitiae priscae periclitatur. Pauci, mihi cre
de, pauci sunt, et opinione pauciores, qui, cum Islandice loquunt
ur, intelli unt. Successt priori hactenus aetas rudior,
Mx datura progeniem vitiosiorem:
Et quod memini obtinuilse, probro dabitur Eddam et Antiquitates
alias attigisie. uod si pariter affecti majores nostri
fuissent, quaeso te, nos hodie quales nepotes produxissent? nam
per Patres Avosque non stetit, quo minus hic obbrutuissemus.
verus c dcc.
Tertium supplicationis membrum erat e imperrando
pro uxore mea ab obitu mco, si fors anteverter, usufructu prae
dirum septem Salholti propriorum, quorum indicem in later:
ulum conjectum, cum reditibus annuis, Janus Severinius tibi

p.1045
inspiciendum dabit. Sic enim Lex naturae svadet, suis prospicere.
Et consimili beneficio Dn Othonis Eneri vidua superstes
hodieque fruitur, indultu inferioris Ordinis. nam in hae
Islandia genialia vota rarenter viduis Sacerdotum iterantur.
nicquid hic praestas, privatim nos obligabit, grata semper
mente recolendum. Ipsam hanc, quam hactenus deduxi, suplicationem
tuae Excellentiae mitto, ut postquam censueris ac
recensueris, ad Dn. Secretarium, cum Epistola mea, quam Ja
nus Severinius accepit, tuis auspiciis perfcratur. Danicam alteram
idem Vir honestissimus, et profecto de publico nostro
praeclare meritus, Janus Severinius, habet, pro impetranda in
portum Grindevihanum neraria navi cum commcatu
necessario, quemadmodum hactenus post hominum me
moriam solitum est, usque ad septennium proximum, quo a
lium sibi portum et stationem Societas ista Regio indultu cu
ra vit, damno pauperis vulgi Grindeviani, damno hujus templi
Scholaeque signi, ob disficultatem viarum, quas emetiri
debent rinde ilani Batsendam usquc. Unde stativa Grindeviana
paulatim deseruntur. quae de multis sola fere cupido
habendi Cathedrae reliqua fecit. Piscatus hic nostri lummam
exercemus, in quo salus versatur nostrae Scholasticaeque rei,
quam nova migrati stationis vehementer labefactat. Hic te
consultorem et fautorem mihi adfore vehementer cupio, in re
non levi. uod si impetravero, utere me lege nexi jure tuo
ad quaecunque possim officia praestanda. Aldrovandi opera
quae sint, et quanti veneant in Batavis, scire pervelim. Satin
provide hoc antea praedixi, modum garrulitati non inventurum,
si deblaterare coepi? meum illud Flacci esse, quamvis non
Poetae, de Poetis dictum censeo:
Omnibus hoc vitium est cantoribus inter amicos,
lt nnquam inducant animum cantare rogali,
Inussi nunquam desistant.
Ignosce per Genium tuum, ITe quaeso, Vir optime et excellentissime,
Islandicae nationis praesidium ac patrocinium rari exem
pli, et cum tuis omnibus longum nobis et feliciter vale. Schalholti
Australis Islandiae E. A. D. I. Eidus uintilis Anni
MDCLVIII.

p.1046
DCCCCLXIX.
OLAUS WORMIUS
Brynolpho Suenonio,
Episcopo Islandiae Skalholtensi.
Pro prolixo tuo in me affectu maximas habeo gratias, operamque
dabo, ut factis me talem, qualem describis, ostendam,
Tibi ad quaevis officia paratissimum. Inegregio tuo proposito
ut pergas, etiamnum hortor, et ut conjectanea brevi ha
eamus, cura, quaeso. De Typographia serio cum Domino
Cancellario egi, atque tantum obtinui, ut Tibi indulgeretur ea
moderatione, nequid inde ad Collegam tuum redundaret detrimenti.
De quo fusius Tecum ut et cum Collega Sculonio au
ctoritate Regia acturus est Nobilissimus Gabriel Aeleje, Socretarius
Regius, Amicus meus, qui etiam diploma lRegium
secum frt Tibi tradendum, si fine detrimento Collegae tui fieri
possit. Si quid Antiquitatum vestrarum prisca lingua edideris,
svade, per columnas ut fiat, in quarum altera Textus
autenticus, in altera versio probata. Sie per totam Europam
tuo Iucro distrahetur, et non vobis solis inserviet. Monumentum
speluncae Hitterdalensis, ut et specimen libri istius Runci in
templo Helgasieldensi reperti exspecto hac commoditate, simul
et quae de Proceribus Sveticis anno praeterito nominatis habe
as. Piscatus ille plae prohibitus, me fingulas difficultates ex
ponente, et in Tabnlatua Topographica demonstrante. Uxori
quomodo provisum, docebitanus Severinius. De navi onera
ria in tractum Grindevicanum amandanda vobiscum aget Praefectus
Insulae, Vir bonus, cui rei necessitatem cum omnibus circumstantiis
si exposueris, causam vestram hic commodius aget.
Negotiorum publicorum onere obrutum tecum Laconice a gere
cogit necessitas; alias, Deo volente, pluribus. nmisimus nuper
Clarissimum Dominum Collegam, Claudium Plumium I. U.
Professorem P. et popularem vestrum Jonam estmannum, Vi
rum certe ingenio variarumque rerum peritia insignem, cujus
obitum magnopere doleo, quia mihi fuit familiarissimus. Pauci
admodum hic prostant librorum, quot cupis; eorum autem,

p.1047
quos tenent nostrates bibliopolae, mitto catalogum et pretium,
ut, quos annuatim transmissos velis, innuere commodius possis.
Pilularum panchrestarum mitto duas doses, ut, ubi fagitave
rit necessitas, ex iis quindecim una vice sumas, luna decrescente,
hora matutina sexta, ita quidem, ut aeri externo ea dis
te non committas, a somno abstineas, et prandium in meri.
diem differas. Siquid praeterea sit, quo Tibi gratificari valeam,
promptum me invenies: Vale. Hafn. 1o. Maji, I6.
KKK
KKK
DNTVTT cTTT
O OVLV
Clarissimo Viro
D, Olao Wormio
Salutem.
ot sunt ac tanta in me collata beneficia tua, Vir Claris
sime, ut facillimum etiam illud gratiae genus, verba,
superare coeperint, nec ingratum duntaxat me, sed mutum
etiam atque elinguem decedere cogant. nam quo me cunque
vertam, circumfundor illa tuae benignitatis luce, ut ne referendi
quidem facultas superesse videatur. Ut in vehemente
KKK
caloris aestu radius fortissimi Siderisn ae praecludit
animantibus, praesertim insuetis: ita nobis fervor hic beneficentiae,
frigori adsuetis, vulgaris gratiarum actionis vias omnes
obstruit, atque ad solitas functiones obeundas marcentes languidosque
relinquit. uid enim primum, quid postremum
commemorem? facilitatemne #kai to! e)upro/siton tou_ e)/qouj?
raram in magna dignitate virtutem, rariorem in curis, quae
Magnifieum Rectorem cumulo circumvallant. An fidem? qua
res et rationes meas tam diligenter expedivisti, quam si pars
aonnulla ad tuam dignitatem pertineret. An laborem? quem
pro immerito gratis sustinuisti. An accurationem? qua ad
minutias etiam petitiuncularum mearum descendere non piguit.
Omnia summa, singula talia sunt, ut tacita veneratione admirari,
quam #Flhna/fJ multiloquio temerare praestet.

p.1048
Ut adyta templorum ingressi, Majestate Numinis tacita
reverentia percelluntur, quam verbis exprimere nec audent nec
possunt: sic me dignitas virtutum meritorumque tuorum perpetuo
nexu obligatum addicat tibi, quorum nec rationem inire
verbis, nec officiis pariare summam, res angusta domiet inopia
ingenii patiuntur. Nihilominus cupiam tamen utrumque, et
pro re nata nunquam non conabor obstrictam liberare fidem.
Sed nunc ad Epistolae capita descendam; ordinc quo tu,
Vir Clarissime, praeivisti. Hortaris, ut Conjectanea mea curem,
ut brevi habeatis: factum velim, sed alia atque alia incidunt, quo
minus inoffenso pcde progtediar. Coepeam quidem opuscus
lum recensere atque in pericula (sic enim Capita insctibere
placuit) pro varietate rerum distribuere vernis mensibus, cum
se in lucem et auram benigniorem aperit annu; duplex intervenit
necessitas, quae manum injecit. Principio nebulones
quidam semi Batavi portum Oroaccanum quinto milliari Germanico
distantem ingrediuntur, merces effracta institoris taberna
egcrunt, omnia falsis rumoribus miscent, et nos inermcs
praesidio destitutos vasa colligere, ac rerum suarum quemque
solicitos, omnem cventum expectare suadent. Supervenit huic
motui tabellaria navis ex Dania, cum felicioribus mandatis
Regiis a Praeside missa, haec diplomatis c Oo exhibuit,
quo omnes Insulae Ordines ad sacramentum Serenissimo Regi
dicendum evocabantur. Cui, ut par erat, obscquium delatu
1us, coeptam opellam interjungo, et epistolas ad Sacerdotes in
omnes Dioecesis partes scribo, ne non Regium negotium recte
ac diligenter curetur. Itaque rebus illis intentum, nccdum
perfunctum satis ex animi sententia, deprehendit a Commisfariis
ac praesertim nobilissimo Bielio Praeside nostro missus
nuncius, quo Bessastadas in colloquium de rebus variis postus
lor et proficiscor; reversus ex hoc itinere causlarum Ecclesiasticarum
in Synodo expediendarum indagine cingor; aliis con
sllia per literas petentibus respondere, alios audire, alios ad Sy.
nodi cognitionem citare, datis quibusque tempestive literis,
officii ratione cogor. Hinc turba convenientium, et in conventu
moles insana occupationum perdium et pernoctem obruit.
Domum redeuntem persequuntur agmina viatorum forensium,
responsa in loca remotiora omnes postulant, uno tempore,

p.1049
quae reddant quique suis. Dum saxum hoc Sisyphium volvo
ac revolvo, tacito pede labitur aestas, naves oram solvcre minitantur;
siquid ad fautores n Dania scribendum est, furcim
subducere momenta oportet. Interea verone nihil omino
actum existimes, plagulas aliquot inchoatae oella tuae humanitati
primum censendas ac recognoscendas, hinc Nobilissimo
Dn. ragio Secretario offerendas mitto: Cui et literas dare visum,
quibus et meam tenuitatcm, et perendinationem perfecti
opusculi excuso: Dedicare foeturam inlormem non audeo,
priusquam hae laboris primitiae ut excipiantur constiterit. Ha.
bui in promptu paullo pluscula, quae descriptoris manus, quem
nunc bonis avibus ex Dania nactus eram, absolvere non potuit,
illa cum caeteris periculis in annum, si Deus volet, perficiontur,
nam diutius in hoc vado haerere ne quidem ipse sustis
neo. Te vero, Vir Excellentissime, quam poslum demisse ob
secro, ut haec paucula perlegas, castiges et reeenscas libere,
qui tuus est candor, errorum qua rem qua phrasin et dictio
nem qua lcripturam moncas, et omnia in meliorem partem accipias,
et Nobiissimo Secretario interpreteris.
Pro affectu, cura et fide plusquam paternis, quae promo
vendis rebus meis impendisti, maximas ago habeoque gratias,
majores perpetuo debiturus: Utinam referre pares in me situm
essetl Sed enim quantum vis a te, Vir Clarissime, impensum favoris
et gratiae suit, mihi tamen hactenus hunc fructum frui
non licuit, quod nec Regis mei Clementissimi animo adscripse.
rim nec tuo studio, sed quorundam aliorum interventui, quos
largitionibus demereri nec animus est nec facultas. Diplomatis
quidem exemplum descriptum pro typographia obtinenda
mihi morstravit nobilissimus Aceleus, sed res ad colloquium
cum Dn. Episcopo Sculonio auctoritate non minus Dn. Praesidis
Bielii, quam voluntate Acceleji prolata est. Caeterum in foro
nostro universali res ultro citroque disceptari coepit, coram
Nobilissimis Dn. Commistariis, qui saltem obiter auditas partium
rationes ad arbitrium Magnifici D. Cancellarii revolvere, et illi
nos rationum pondera per libellos patefacienda proponere man
davere. Ego pro publica necessitate quod visum erat oravi,
et literas D. Bielkio commisi; diversam partem pro commodo
privato dicturam caussam nullus dubito., Hic te, Vir Excellen
tissime, vehementer obsecro, ut si (quod non dubito) in consilium

p.1050
vocatus venias, momenta rationum sine personls expen
das, et causam, quae magis c re publica yidebitur, tuo patrocinio
foveas et subleves.
Cedat nostrum compendium publico incrementol Dn.
horlacum Sculonium de Regio Privilegio sciscitatus, nihil certi
retuli, nec esse, nunc certioribus indiciis colligere videor, saltem
illam ratiocinationem audivi: galiter meo Decessori typographi
cum exercitium contigit, taliter mihi permiium est; Sed illi
sic evenit uti, ut nemini praterea alteri: Ergo mihi sic permissum
est. Minorem negaturus Jonam Jonaum Nupusellium opposui,
quem noveram illo tempore pariter artem suis typis et impensis
exercuisse. Responsum tuli, sed non offirmatum, indultu
forsan D. Gudbrandi id isti licuisse; hoc probatum cupie nti nihil
relatum. Sed ego nullum Diploma pro monopolio isto
subesse, nunc magis magisque subodorari videor. Pro obtinendis
xori praediis promissum saltem D. Bielii, non Regium
privilegium impetravi, quo tamen acquiesco.
Piscatum o et iniquissimum tempestive inhibitum
gratulor, et tuae Dignitati gratias ago. Deus nova gravamina
avertatl Nunc perscripturus quid tuo rogatu et quam nihil
promovere potuerim, jure merito rubore perfundor. Scripsi
quidem utrique Pastori, Dn. Thorlaco Bernhartio Helgasellio, et
doctissimo humanissimoque Viro Dn. Theodoro Jonao Hitardalio
satis mature, ut suam uterque partem exsequeretur, gratis
hactenus: alter inopiam periti Runarum desc riptoris obtendit,
nec, ut arbitror, sine causa: Serio enim hoc prositeor, nemi
nem quod sciam Runiae peritum hodic in tota Insula reperiri,
postquam decessit Vir Magnus Dn. Arngrimus onas publicum
Islandiae ornamentum, et Jonas Gudmundius, re dirutus verius
quam rude donatus, sibi et aliis inutilis in angulo consenuit.
Biorno ctiam Saradsajus nuper oculis captus languet. Ne
dum ut per versam illam, ut audio, literaturam quisquam recte
delineet: proinde gratiam sibi fieri laboris irriti et inutilis postulavit,
donec ipse justo tempore visitaturus locum inviserem,
quod hac aestate, volente Deo, prope est ut fiat, nec te diutius
expectationem ferre patiar. nam sive intelligam, sive non
intelligam, ductus characterum quam poslum simillime propria
manu mcntiar. Alter sibi librum Runicum, qualem scribis,

p.1051
visum unquam pernegat, verbis quae heic ex epistola ad ver
bum refcram, quia te nostri idiomatis peritum novi:
seiqe e nur pab ciufalbleqa aD Bana befe e alpreie sicb,
po burpub at afe ereo nscunamele je e pan ert
a un stule af tt ab liqjj sjer uner Altarenu i Molldu.
Aab Olijllt era ma, ab un i sio lanqn tijma orotnn
i or liqqia tunne. Dc ejt e bab er ecte cnnab enn
jegona romur folson?. Hactenus illc in literis datis tlelga
felli, Anno. 16a;. 3o. Martii.
Nunc an tellurem ipsam consulendam arbitreris, tui judicii
rem facio, quamvis non sine multorum offensa rem illam tentari
prospicio.
Venio nunc ad Proceres, de quibus retulisti, Svionas.
Eystenum Sancum nusquam invenio. nec Ericum Tefeli
filium, nec Carolum Sonae filium: Oportet hos recentiores esse,
quam ut in tempora superstitum nobis memoriarum incidant,
qui Svionum recentes habemus nullas. De Eysteno certum est
a cognomine: Sero Svecia Christianam fidem admisit, paganismi
tenacissima: serius Christianos, ut consentaneum est, in
digitavit. Suspicor et extremum, non e priseis, quod Caroli
nomen ante millesimum Christi annum vix deprehendas, profectum,
ut arbitror, e Germania in Septentriones, moribus per
commercia togata mansvefactis.
At Biornonis ad Hauge mentio fit in Epitome Harsageri hi
storiae Haules thatte Habroar: Verba sunt haec:
Beorn at Hauge var i Su biod pa er Haraldr tolc
ongdom at Noregi. eptir pat var ongr i Suipiod
fioratuge vetra edr leingr Aunundr. pa
Eirelr son hans. hann aate Ingigerdi dotr Haralds
Haarfagra. hoc est: Beorno at Hauge fuit in Svionia
tum, cum Haraldus regnum auspicatus est in Norego, Postea fuit
Rex in Suionia Aunundus quadraginta annis vel amplius. De
nde Ericus hujus silius: Is n matrimonio habuit Ingerdam fsiliam
Haraldi haarfageri. Unde colligo I. Regem vel Dynastam
Svioniae Liornonem hunc extitisse, quoniam ejus successor Aunundus
diserte [disserte ed.] Rex appellatur. 2. Majorem natu esse Haraldo
Haarfagero, ac proinde circiter annum Christi 760. et deinceps

p.1052
imperium in Svionas obtinuisse, quandoquidem tertius ab illo
Ericus filiam Haraldi uxorem habuit. De Styrbiorno occurrit
fere nihil, praeterquam quod in Historia Tryggonica frater appele
latur Erici Regis Svioniae cognomento Sgursala, patruus Olafi
Svioniae Regis, qui Tryggonium una cum Suenone Daniae Rege
et Erico Hagonio Noregi Comite in fatali conflictu Svoldrano
adortus afflixit. ui Styrbtorno caesus dicitur decennio prius
quam frater Ericus Svioniae Rex decessit, unde colligo
ooo vixisse Styrbiornum Haconi Adalstens sostrae et Gunhildae
filiis anno 8o. ac deinceps. Verba in Olasi Tryggonii historia
extant, quam scio penes te esse. (Conferatur S. Olasi Historia,
Oratione quam Torgryr Nomophylax Tiandalandi ad Regem
Olafum Ericium Svioniae Regem in Comitiis Upsalensibus habuit,
ubi numerantur ordine Reges aliquot, Aunundus, Ericus at Upaulum,
Biorno, (qui profecto hic est at Hauge) Ericus Sgursale, frater
Styrbiornonis, Olasus Ericius)
onae Sorqueris meminit nytlinga Saga Cap. 65, his verbis,
quae describam: inn Silane nutur aarbur o n
gebiorq attu trjar Naettur tarqretu ritinu uq atrinu
un ar gpt i lusture etnn Jristinu atte Magnus lin
be toreq8 tonqur. arqretu atte Stigur Hvitalejd a
tanen ptirra Brn oru bau Nicolus q Cristin er atte
rl Gni uqur etorro? on irra on ar etarqer
nia onqur. aun tte yucerbe Oottur Byrgis Jarls
Brosu pirra eton nar on ia t naur. Hactenus illa.
Ubi noto Jonam Sorquis filium, non aronem sed Regem, hoc
ost, ut opinor, egulum appellari.
Tantum habui, quod in gratiam tuam, Vir Clarissime,
ex antiquitatibus nostris citerioribus fugitivis et illis observare
potui; tuum vero fuerit conatum imbecillem innata benignita
t sublevare.
Pro medicamento gratis exhibito gratias habeo ingentes
quod spero in loco protuturum; nam hactenus uti per negotia
non licuit. His abque foret, et mihi et fautoribus liberi
us vaearem. Sed fcrenda sunt, quae mutari non possunt. Indieulum
librorum in Bibliothecis vestris extantium recte acc
pi, gratias humanitati tuae ago, quod tam facilis in has precui
rum nugas descendere palsus es. Bona side me tibi vicissim

p.1053
obligo, ut jure tuo utaris ad quaecunque officiorum genera prae
standa. Vale, Vir Clarissime, bono seculi nate, Reipublicae
nostrae praesidium, et perituri sine te Septentrionis firmamentum.
Deus te nobis tusque longum conervet. Iterum vale.
Salholti Australis Islandiae Anno MDCLl. E. A. D. I. al.
Sextilis.
ui sit, Clarissime Dn Doctor, Patrone perbenigne, quod
Thorarinus Ericius, discipulus, ut audio, hactenus tuus, et, si
credendum est famae, attestatus, ad nos redeat inops tui testimonii,
attestationis, Magnifici D. Rectoris testificationis honorariae?
Mirum ni subest #u(/poulo/n ti, et tamen more talium
interest enim et mea et Ecclefiae videre, ut pii probique
juvenes in vineam Domini mittantur, quo nomine de falute
Dioecesis ratione boni exempli praeclare promereberis. Valc,
Vir cxcellentissime, Dn, Fautor optime, iterumque Vale,
O LAo M1IS
KKK
RTT
M. Brynolpho Svenonio.
Salholtum.
olixum tuum in me affectum, literis proximis abunde de
L claratum, quo ofsiciorum genere excipiam, non video;
grata vicissitudine ut, re magis quam verbis, am recompens
sare valeam, allaborabo. Conectaneorum tuorum specimen
magna cum delectatione legi, a lectum mox Nobilissimo Domino
Secretario Regio ragio exhibui, qui illud adhuc detinet.
Magnam certe inibis ab omnibus Antiquitatum Septentrionalium
cultoribus gratiam, si, quam fieri possit maturris
me, opus totum in lucem protrudas. Adeo cxacte omnia
lunt pensitata, et e fontibus nostris fuse deducta, ut vix cres
dam, quemquam quicquam habiturum, quod in iis desideret,
Lucem certe ritibus priscis et Antiquitatibus neglectis adferent
clarissimam, quae non potest non ab omnibus grato animo excipi.

p.1054
Exoptassem ego talia mihi contigisse adjumenta, dum
operam aliqualem huic studio dabam; quin accuratius multa
persequi potuissem, non diffidebam. Me quod attinet, nihil
certe offendi, quod ullam meretur castigationem aut animadversionem;
notas saltem quasdam Literarum Runicarum inves
nio diversas ob omnibus, quas mihi aut Saxa et obelisci nostri
aut Manuseripta hactenus suppeditarunt; unde vero petitae,
vehementer scire aveo. Sunt autem singularium figurarum
literae, quae ibi pro B. R. V. S. D. P. F. etc. occurrunt, de
quibus et aliis conferendi forsan commodior dabitur occasio,
si voluntati Regiae mox morem gesseris. Rumpe igirur moras,
hic ad nutum praela habebis nostra, nec erit, quod ex
aliorum dependeas arbitrio. In causa Typographica in consilium
non sum vocatus, sed quantum ex Magnatibus intellexi,
commodo et utili medio rem transigi posse cxistimant, quod
procul dubio exponet Praeses vester. Pro navata opera in in
vestigandis iis, quae ad nos rumore sunt delata, gratias ago,
nec dubito, quin, si quid certi aut ab felgaseio aut Hitterdalio
acceperis, mecum sis communicaturus. De Proceribus istis
Sveticis quae narras, gratissima certe fuere; consultus enim ab
amico quodam in Svecia, non erat, quod responderc potueram,
antequam eruditam hanc tuam deductionem acceperam.
Circa finem mensis Aprilis diem suum obiit bonus noster
Stephanius, Historicus Regius, cujus obitum multi aegerrime
ferunt. Fuit enim in hanc rem natus et educatus. Valetudo
infirmior, quae ultra mensem detinuit, plura non sinit. Vale,
et bono publico diu sospes vive. Hatn. Calend. Maji, 165o.
KKK
T VVDATITT
KKK
OAVVDLO
M. Bynolpho Suenonio.
Sealholtum.
Ratissimum intellectu mihi suit, mi Brynolphe, pondus ali
quod apu Te habuisse literas nostras, quibus praeclaras
tuas in Saxonis Prafationem meditationes publici juris ut, quant
posses, ocius faceres, urgebamus. Speramus itaque cum

p.1055
hisce nostris Mercatoribus voti nos compotes futuros. Certe
non dubitabis, quin hoc ipso Tibi non modo populares sis devincturus
omnes, sed etiam eos, quos Aquilonaris gloriae aliqua
tangit cura. Pro Hstoria Sturbiornonis maximas ago gratias;
multum enim ad illustrationem Saxonis facit, et ea continet,
quae nec apud Suecos ncc apud Danos Historicos continentur,
quin et diversa. Digna certe, quae socco donetur Romano,
et notis Antiquitatem concernentibus illustretur. Ni omnem
jam horum curam seposuissem, morbis, senio et aliis curis
fractus, aliquid tentatem. Tibi lampada trado, ut et hanc et
Lodbrogi, quam Te possidere scio, aliquando bono publico in
lucem edas. Speraveram in Runicis peculiaria quaedam, quae
fercbantur apud os nupere reperta, sed quia spe excidi, in
iterata Literature meae editione Typograhum progredi passus
sum. Hujus jam mitto exemplum cum aliis nonnullis, (reliqua
enim dudum Te habuisse mihi persuadco) ut boni consulas,
et perlegas, rogo, atque, si quid offenderis, quod mi
nus ad palatum, audacter moneas, quo emendari suo tem
pore possit. Anullo enim jam harum rerum peritiore quicquam
hujus generis exspectamus. Perge igitur, et tenues hos
meos conatus auge, orna, et ad exacti judicii tui limam admitte.
Nil unquam mihi gratius futurum, quam ut intellis
gam, me hisce praeclara excitasse ingenia ad res Patriae deper
ditas recuperandas et gloriam septentrionalium vindicandam.
Cui studio si Te mancipaveris, nominis et famae immortalitatem
quin Tibi conciliaveris, non dubito. Perge, vale, et me,
ut coepisti, ama. Hafn. 8. Maji i 651.
Musei mci addo Catalogum, ut, siquid hujus generis a
pud Ves occurrat rarum, mei memor, Thesaurum hunc sym
bola tua exornare haud desinas, gratam memoriam in istoria
hujus rcportaturus.

p.1056
DCCCCLXXIII.
Observationes tumultuariae
KKK
Opus aureolum,
Danicam Literaturam
Viri Clarissimi, Domini
D. OLAFI WORMII,
Medicinae in alma Hafniensi Academia
Doctoris et Professoris Publici
fugitivi ex Septentrione Septentrionis Statoris
et Vindicis unici,
Jussu Auctoris,
inter insanas negotiorum turbas carptim
et vellicatim conceptae.
Quando ita vis, Clarissime Vir, fiat: et quod inter lectitandum
paulo aliter a tua Dignitate traditum, atque nostris
Maoribus creditum deprehendo, jussu tuo adnotabo, sed, quod
vis, libere; quod nolim, sed vaga negotiorum agmina cogunt,
temere. Tuum fuerit, Vir omnium doctissime et optime, dis
scipuli studium boni consulere, ac opcllae temeritatem curis
imputare, libertatem tibi.
Pag. I. versic. I5. Danos veteres Runicam Literaturam ini
venisse scribis. Non Antiquitates: quae dini, Asis, Als, Jot
nis Runarum inventum adscribunt. Odin ipse in Runa ati
O radna statc,
Mio tora stafi,
Mio stinna staf,
Er faadi fimbultsulur,
O gorpo Ginregin,
O reist hroptur Raugna. Hoc est:

p.1057
Runas invenies consulto formatas literas,
Admodum grandes literas, admodum firmas literas,
uas ornavit Princeps homo, consecerunt Dipotes (Asae)
Earavit incidendo Odin (princeps Asarum.)
Et continuo:
Odin med Asum,
Enn fyrer Alfum Dualin,
Dain oh duergum fyrer,
Asvidur Jotnum fyrer,
Eg reist sumar sialfur. hoc est:
Odin scilicet inciderc coepit, hoc enim immediate praecessit
et nunc sententiam hujus versus cudit) Asis, Alsis, Dualin,
Dain etiam Durgs.
Aidus Jotnis id est, Gigantibus) Ego incidi quasdam ipse.
uis autem hic ipse videatur, in Conjectaneis exposui.
Brynhildis Budlenia in Sigurdi Fafnicida historia confitetur,
certe Runas principes Odinis clypeo incisas fuisse atque inde
erasas, dispersaque alias alio dilapsas esse his verbis:
Hroptrar stilde voru ristnar eim er stendur fyrer, sxinanda
godi Alsvinns haufdi etc. In Clypeo Cdinis (ille enim inter
alia nomina multa etiam Hroptur dicitur) incis erant, qui
stat ante splendens numen Alsvinni capui.
Et paulo post:
Allar voru asstafnar,
Er a oro ristnar,
O hraerdar vid hinn helga miod,
O sendar a vida vego.
Sumar ro med Alfum,
Sumar med Asum,
Sumar med visum Vaunum
Sumar hafa menscer menn. hoc est.
Omnes deras sunt, quae fuerant incisa, cum sacro mulso com
mixtae, atque in varias vias miss, quaeadam sunt inter Asas, quaedam
inter Alfas, uadam inter sapientes Vanas, quasdam habent homi
nes seminio humano orti
Vides Runas etiam, quas retinent homines, ramenta esle ex Odi
nis clypco Plura non congeram. Pagani certe nihilnon ab Asis
accepisle se credidere, cujus quidem in humana vita usus eslet.
Cap. 2 pag. 2. v. 9. scribis: Jam vero tam claros et

p.1058
limpidos nos ipsi huus vocis [run.] tenemus fontes, quod supra monstratum,
etc. Ecquos vero fontes, Vir Clarissime? nimirum,
inquies, qui aperti sunt supra Cap 1 pag 1. et 2. illic videlicet
a Ren Danica voce corrupta, et nuper deformata, duci
Run videtur, olim Renna dicta, quae vox fuxum et canalem,
per quem labuntur liquores aut minuta arida, ut pulvis, arena,
cinis etc. signifcat.
Liquores notat a verbo eg renn, labor, fluo.) Heic a Rynner
sulcis aratri, quam priseam et nativam vocem asseris, quod crederem
Doctoris Wormii causa, nisi renueret prisca nativaque
vox Rein, quae non sulcorum tantum, sed rerum quarumcun
que continuarum rectam extensionem, discretarum ordinem
denotat, cujusque pluralis Rinar ipsissimum aAAsignificat:
Non admodum agrorum colendorum cura, ills
seculo, magnis animis placuit, ut suum inventum ab ejus rebus
appellarent; servitiis et imbellicioribus, ac proinde viliori
bus, commendabatur, ut alibi dixi.
Nolim igitur allusiones illas, pro fontibus #th_j e)tumo/thtoj,
iisque claris et limpidis venditari, cum lacunae sint et
cisternae turbidum laticem excipientes linguae jam diu corruptae.
uanto rectius, principio tuoque judicio convenientius, Runae
vocabulum primitivum statuisti, a qua sententia suspiciones
alluionum te nullae dimoverint. Spelmanni aliorumque sententiae
Normannice peritis lienem cient, a magico abusu meretricioque
V irginemRunam appellatam statuentibus. uasi non et illae virs
gines nascantur, quae postea pudorem vendunt. Prius lecta et intellecta
est Runa, quam operata, an tantisper nomine caruit? Imo
vero magicus character Rana non est, sed Runarum contextus
carmen itegrum artific ioso compendio abscondens, ut in con,
iectaneis disserui, xoic autem, quia unitatis specie
sensu multiplex oculos incurrit, Runa dicitur, ut a
Brun, acumen, ora in acumen desinens, verbum eg Bryne, acuo: Sic a
Run character eg Ryne, oculos in rem tenuem ut minutos haracteres
intendo, et consequenter, magico characterismo intercedent,
quidpiam investigo, ut ex hrolsi raee historia in Coniect.
doceo.
Cap. 3. v. 24. Huic etenim literatura rerum naturalium inquisitioni,

p.1059
Astronomia, Magiae, quin etiam qui sc consecrarunt,
Runer Adelruner vocarunt.)
Nusquam hoc observavi, harum artium peritos aut studiosos
a Nordmannis Runas aut Adelrunas vocatos esse, nec ex illorum
credo monumentis id probari posse. Rune pro familiari
et marito, ut pro uxore Runa apud Poctas positum extat sive
his artibus instructis sive illiteratis, Volospaas de poenis inferorum
loquens:)
Sa hun par vada hunga strauma
Menn meinsuara ol morduarga
O ann annars glepur eyra luno etc, id est:
Vidit illic incedere per graves aestus
Homines perjuros sicarios
Et qui alterius corrumpit viri uxorem.
Aldaruna vocm omnino peregrinitatis arcesso. Veterum tabulae
litem judicent. Proprium foeminae cujusdam nomen
ls. Runer, non Adal- Runem novi. Aulrunam Brynhildis Budlonia
inter Magicos characterismos refert in Historia Fafnicidae.
Adalrunum hominem virum, aut Adalrunam foeminam a studio
vel ex professione dici, nullus credo. Sed nec vox Adall
nobilitati nominandae olim cessit, ut hodie pro ipsa usurpatur;
verum ingenium, indolem naturamqne suam cuique propriam
prisco sermone expressit sine discrimine ignobilis, a nobili.
Odin in Hafamalum
Fimbul. fambe heiter sa er fatt lann seigia
p ad er Osnoturs adall. hoc est:
Immanis Curgulio appellatur qui loquijnhil potest,
Haec insiceti est indoles.
Postea nobilibus illa vox aecessit, quasi nativis ingenuis et
genuinis, contra plebis colluviem et confusaneum genus vulgi
distinguendis, quod seminium cum servis et peregrinis miscuit.
Jam et Halsrodi carmen, ubi Run pro aulico positus videtur,
a tua Excellentia citatum, ita interpretor:
Grams Rune letur glymja
Gunriktur hinn er huot lilar
Hogna hamre slegnar
Heipt bradur um si vader.

p.1060
Regi familiaris (satelles) facit resonare
Bellona potens, cui praelium placet
Haugnae malleis cusa
Ira praceps circum se vestimenta.
Ordo hic est:
Familiaris Regis (satelles) bellico numine plenus iraque praceps, cui
praelia cordi, circa se facit strepere (nimirum per ercyl
induit fabrili malleo cusa Hognae vestimenta, id est, ferream lo
ricam. Ubi vox Rune #qe / sei aulicum, #Fu / sei autem alioqui
virum interioris admissionis denotat, paululum laxato variatoque
maritali significatu. Male igitur Lipsius Aluriniam apud Tacitum legit;
(siquid tamen heic video) male Schedius, qui Alironiam, quod
nihili est, propius vero tuAdalrunam, sed (quod pace tua Vir, Magne,
dixerim) non satis integre, quam nullus dubito Alf-Runam fuisse,
hoc est, Alforum numine inspiratam atque illis familiarem foeminam,
Alforum velut contubernalem atque corundem velut conjugem,
qua cum familiarius versarentur, gi, quomodo et
apud Jornandem legam. Duravit ad Patrum usque memoriam ins
ternos Alficae illius consuetudinis, atque ex consuetudine divinationis
aut fgmenta aut exempla, quae vereor ne non bona fide
hodieque desita sint. Alsruna igitur quasi Alsi cujusdam uxor,
aut amica certe familiaris, meo periculo reponendum in
Auctoribus praestare ausim. Dixi quaedam de Numinum varii
census inter se, et omnium cum humano genere commixtionibus,
periculo ultimo Conjectaneorum: plura, nisi obruerer aliis,
dicturus lib. de prisco Septentrionis dgmate et ritu. Pro Viris
familiaribus et maritis quoties vox illa occurrit, semper scribitur
masculino fine Rune, ut cum pro Uxore et foemina muliebri
Runa: atque sic appellativa five communia sunt nomina; at
cum Literam notat, aut proprium significatum in muliebribus
nominibus habet, Run scribinur, quare loca ex Edda allata
corrigena sunt, ubi RAscritum e, RNet re
scribendum, quod meum exemplar hahet: Nunquam vero aut
R au Rnis n Pes hacenus observavi.
Locus ex Hafamalum adlatus in meo exemplari integer
sic habet:

p.1061
Maal er ad lia pulur storar
b ular stole a, Urdar brunne at
Sa e o pagdal, saa e o hugda
Hlydda a manna maal
Um Runar heyrdal o regindoma
Ne ot ristimg paugdo, ne of radom paugdo
Haafa haullo at, haata haullo i,
Heyrda segia suo. id est:
Tempus est enarrare narrationes magnas
Apud cathedram senis, juta sontem rdis (nornis)
Vidi ego et tacui ego, vidi ego consideravi ego:
De Runis audivi et Deorum potentium sententiis (mysteriis)
Nec incidendi modos tacuerunt, nec legendi rationem tacuorunt,
uxta aulam sublimem in aula sublimi, audivi loqui
sic.
Ibid. pag. 22, Dune mune, qua antiquitus Dumine dicta videtur)
imo Dinumynne. Flumen proprio nomine Dino, ostium
mynne, ab ore munn, appellasse priscos existimo. rao mal,
quae Dani hodic nomine tenus norunt, rei vulgo nescii, rages
maal, atque ad garritum Cornicis male referunt, cum sit poema,
quod tu, Vir Clarissime, primus publico dedisti, Ragnaris
Lodbrobis gesta recensens, partim ab ipso in carcere, partim
ab uxore Aslauge, quae dum in Spangar seide Norvegiae la
tuit, #Kraaka dicta est, ut manuscripta historia docet. Et poema
in membranaceo Codice meo titulum hunc tubrica scriptum
praefert. Illa igitur raaomaal
VUnnum atta Jarla Austur j Dino mynne. Superavimus octo
Comites In riente (loco) Dinomynne.
Pag. 23. De Ofrunis ex Hafamaalum concepta opinio ex
vitiosa scriptura loci antea prolati orta est, ubi legendum erat,
o regindoma, ut paulo supra vides. Sciendum praeterea pris
cos voculam of saepius usurpasse, ubi nos hodie um scribimus.
Egillus Sallagrimus:
Sva er mitt offar, talis est mea circuitio. Nusquam non
illius rei testimonia occurrunt. Locus alter ex Haafamaalum
de Eyra runo conferri debet cum illo, quem ex Vaulospaa prin
cipio adduxi. Praesen ita habet
lAnnars kono teg pu per aldrcgi
Eyra runo at. hoc est:

p.1062
Alienam Uxorem ne pellicias unquam tibi in familiarem confabulatricem.
Sive quod idem est:
Ne tam familiariter illa utitor, ut suspicionem inicias uxoris
loco illam tibi esse.
De Runarum speciebus nulla suspicio sit.
Gaman. Runer sunt sermones et colloquia jocosa pariter et lis
terata. locus est
Virum bonum concilia tibi jocosis literatisque sermonibus
Bryhildis in suis Gaman Runis, hoc est, sermonibus id genus.
Bjor faere e ther Brynthing apaldut
Megni blandinn o megin tiri,
Fullur er liotha o liln stafa
Godra galdra o gamaneruna. id est,
Cerevisiam tibi adfero loricae fori, male (Vir militaris)
Virtute mixtam et vi Deorum, plena est (haec) Gratiis et
literis salutaribus
Bonis carminibus et jocosis literatisque verbis.
pro Carmine vocem Run, sed simpliciore, positam invenies apud
Sturlaesonem in Eddae parte altera, quem locum in Conjectaneis
exhibeo.
Cap. 5. pag. 3I. Ofrunae mulieris nomen legisse non
memini.
P. 32. An Danica lingua, sic simpliciter intellecta, Runamaal
unquam dici reperiatur, inquiro.
pag. 35. de Sigrunis ex Ragnaris historia locus adlatusj ita
restituendus:
Sigrunar saltu rista cf thu uilt sigur hafa, o rista a hialte
hiors. Ita Saemundi Edda habet. Et res ipsa postulat, Sigur,
hoc est, vicioriam, (non facundiam aut prudentiam) per
Sigrunas procurari: quae nomen a fine obtinuere, quasi victrices
Runa. Saxo victrix signum hic appellasse videtur:
Ante sacraturus victrici lumina signo. Ibidem, ubi Brunn-Runas
nominasti, rescribendum est Brim-Runae. Est autem
Brim fluctus maris objectu littoris fractus: praeter enim quod
in Edda Saemundi M. S. ubi totum id Colloquium Brynhildis cum

p.1063
Fafnicida refertur, et ipsius Fafnicidae historia vetere, Brimrunae
scribuntur expresse; sensus moniti Brynhildiani idem postulat.
Sic enim ipsa: Brimrunar scaltu rista, ef thu uilt borgit hafa a
sunde segl maurom; a stafne stal rista o stiornarblade o leggia
eld j ar, era sua brattur breke ne blar unn, tho iemur
heill af hasi. hoc est:
Brimrunas, aut, ftuctus pracipitis Runas, incidere debes, si
is opem ferre in freto naviculatoribus, illas incidito pror clavoque,
et ignem sulco inducito. Non erit ftuctus tam arduus, nec
salum coeruleum, quin opem ex alto venturum scias.
Pag. 3. Gudrunus videndum censeo, anne Gudraudus res
scribendum sit, aut, ut exteri solent, Gudrodus, quod nomen
septentrioni familiare observo; Gudruni haud perinde.
Ibid. Rungeir, pro quo quidam Rutgeir) Genuinum et vernaculum
est Rogeir, aut Hrodgeir, aut, ut volunt alii, Raudgeir,
quorum illa vastantem, hoc rubentem gladium notat. Run
Ger non memini, aut potius memini non legisse.
Cap. 16. pag. 8. urs Gigantem significat semper, rupes
montium, ut veterum superstitio fuit, incolentem, non pumilionis,
sed immanis corporis specie semper conspicuum.
Os, diductis labiis pleno sono pronunciandum, non
Oys seribi debet. Nec sinum sed ostium ftuvii significat, quo
se in mare exonerat.
Ridur aut Reid, quamvis vulgo Rhedam currumque inters
pretantur, Thrideilicas adlusiones insecuti; suspicio tamen sedet,
per fulmen exponendum esse, quod horum utrisque no
minibus olim appellatum.
IRanatbattur Odinis:
at ann e hid tiunda, cf el se tune ridur leila lopti a.
hoc et:
Decimum hoc novi, qod si fulmina tonantia videro in aere
ludere,
Codex noster de Empt. Vendit: Cap. 16. edur lystur reid,
vel si d coelo tangitur. Certe vox prior Currum non significat,
posterior utrumque. Jam ut a tempestatibus aeris aliae literae
nomina aceepere, ut Ur imber, Hagal grando, sic Reid fulmen
potius, quam currum exposuero, violentae literae nomen, cujus
illa strepitum imitari videtur. Certe literarum nomina reliqua
a rebus naturalibus magis quam arte factis accepisse observo.

p.1064
Ibid. Tyr non Taurum sed Tyem Asam Thrideilie adlusiones
exbonunt, cum Asam una manu interpretantur.
Cap. 13. pag. O non sie, sed se semper scriptum, semper
scribendum et pronunciandum est. Je inculcavit vitiosa
recentiorum consuetndo, qua laborant inter nostrates inprimis
Septentrionalis uad antis incolae, adoo nt e Vocalem etiam
je pronuncient, ab illis autem ad alios longe lateque serpsit.
Pag. O. puls Spectrum designat quandoque Duergur.) Di
versissima genera purs ac Duergur confundi nullo modo cont
venit: Origine, tempore, instituto majoribus quam distent,
ne quid de corporum statura et habitaculis dicam, antiquas
membranas, inter quae Vaulospaa princeps, consulenti, et paisivam
hodieque multitudinis opinionem consideranti liquet.
Ibid. Enn salpur er Suerda. Gladius acutus esse solet,
quasi salp aut slap gladium sign scet) at non hunc, sed hujus
vaginam. roba- Refus in Logogripho, cum Salp Grana Haraldi
Sigurdii satellitem occidislet, circumscripsit, cum aenigmatice
Regi caedem nuntiasset, his verbis:
Vid urdum saupsatter i dag, Sverdhus Grane o e. hoc est:
Dissensim us hodie gladii d mus ranas ego.
uem nodum divinus conjector Haraldus paulo post ita relol
vitSalp er hus Sverdsins, i.. Salp domus est gladii, hoc
est, vagina.
Ibid. Ragn er serdit bradasta) de gladio, cui nomen
Ragn fuerit, non memini mentionem in Edda observasse, verum
fallere potuit. Ego hujus #crei/aj aliam sententiam conjicio,
nimirum hanc: Ragn, dira execratio, gladius est acutissimus.
Sciendum Ragn et Blot pro diris execrationibus et devotionibus,
post Christi Religionem admissam, majoribus nostris dici
coepisse. Cum proprie Ragn sit per Asas, quos Raugn, et Regin
et Ralena vocabant, obsecratio: Plot sacrificium illorum ipsorum.
Postea Christiani in malam dirarum partem acceperint,
Et nos hodie Ragn vehementem imprecationem perinde ut et
lot dicimus, ad ragna et ad blota imprecari. Vult ergo illa
q, diras linguae maledicae gladiorum omnium acutissimum
esse.
Pag. Ioo. Raun ulcus majus, non scabiem aut prurigis
nem notat. Sententiam #creiw/dh sic interstinguo et constituo:

p.1065
Naud er beggia barna Bol. giorer naul fol varna. hoc est,
lcus est (quod doleat) duum liberum infelicitas. Orcus la
biorum inducit pallorem.
Anni proventus ingens. Gumna bona, delicias, proven
tum designat) non haec; sed homines Gumar et Gumnar poetis
ca voce dicuntur. Merlini Spaa, vernacule a Gunnlaugo Monas
eho, Saldae auctore, versa:
Het Merlnus Marquitur gume, hoc est, vocatus est Merlis
nus multiscius homo. Sensus est ergo: Annonam hominum feicitatem
esse.
oc distichon in mendo cubare non dubito, cujus
posterior versus, ut concipitur, sensum relinquit nullum. Tentabo
ex memoria, ut quondam videor audivisse, restituere,
nam pleraque horum vulgo circumferuntur.
sive integre Laugurin fellur ur fialle,
Fau eru giauld hia Jatle.
Hoc est, liquor, et in specie, lacus Gautlandia, (Svionice qui
Laugur, Edda aliisque monumentis testibus, dictus est,) ftuit
ox monte, fua sunt stipendta apud Comitem.
ueri nimirum Auctor videtur de Jarli, quem Jallum
pronunciamus (et ipse sic forsan ob consonantiam Poeta scripsit,
de Comitis Domini sui tenacitate, stipendia militum satel.
litumque velut fixa retinentis.
Ibidem: Milcil er greip a haulte Greip quod inter est
digitos spatium significat a verbo eg grip, rapio, teneo, arripio,
capio, sensus illi esiodico similis:
Item illi:
An nescis longas Regibus esse manus.
ad verbum sic:
Magnum interstitium ungvium accipitri.
Cap. 22. pag. 1o. Chronologia Haraldi Hildetanni atque
adeo Daniae Regum omnium incerta suspectaque omnino videtur,
quod alibi ostendere conor. Monstrosa illa vetustas a
oAne quadam, Saxone non satis recte intellecto, manans
originem traxit. Nobis certum est, per Antiquitates Manu.
scriptas, seculis ante Asarum in Aquilonem ingressum, certi

p.1066
nihil quicquam innotuisse, qui et linguam et literas in Septentrionem
invexerunt. Hildetanni, ut aliorum plerorumque, vetustas tanta
nequivit esse, ut Gallieni regno anno Christi 2o. floruerit, si
vera est Regum Daniae Genealogia, quae Sigurdum Hringum,
Ragnaris Patrem, illius ex uterino fratre Randvere nepotem
fuisse faciunt, quem hic etiam senio confectum bello superavit.
uod fragmentum Pugnae Bravalliae manuscriptum nuper
a me erutum docet. Verum hae forsan alias.
Pag. 1O8. Fimbul aut Fimbul tyr proprium nomen haud
est, sed pluribus substantivis praemislum adjectivi loco invenitur,
ubi immanitas aut insana magnitudo intelligenda relinquitur,
ut in Edda Fimbul-vetur, insanum magna hiems, quae tres
annos absque aestatis interventu continuavit.
FimbuleFambi, insanum fatuus, in Hafamaalum. Ita hic
Fimbul tyr immane insanum magnus. Jotun intelligendus est,
a quo Odin literarum plures accepisse sc refert. Creduo, Baul
thornem Archigigantem innuere vult, aut alium similis farinae.
Sic fimbuleliod immane insaumgraves voces, verb, carmina,
novem ab hoc Baulthorne didicisse idem Odin in Runaaette ait,
his
Fimbulliod, niu nam eg af inum froda Jotne Baul thorni
Berslu fodur.
Immane graves voces (etiam pro literis liod accipitur) didici ex
perito illo Gigante Baulthorne Berslae Patre.
ulur etiam hominem aetate, corpore, annis grandem notat
re didici, e quo pleraque discere poteram, Samundo in Vasrudnis
malum his:
Tha scal freista, hver er fleira Viti,
Gestur edur hinn gamli gamli ulur.
Ita Giga Vaf prudner se ipsum appellant, hoc est:
Tentanduum ergo erit, uter plura sciat,
Hospes, aut vetulus hic Senecio.
Ita Fimbuli hulur insanum grandis homo vel Gligas, circumscriptione
priscis familiari. Heic pro Baulthorne intelligi par est, aut
Archigigante alio: Proprium certae personae nomen per vocem
Fimlul. quae tot praemittitur diversis rebus, intelligere non est.
Cap. 23. pag. II. Tradla) scribendum ceneo Tradea,
qnod nostratibus quotidianum est: tradla ne priscis quidem
innotuit.

p.1067
Pag. 125. mer ser legi vult Clarisl. Vir, Mier sier. Fateor
nunc vitiose passim ita pronuntiari, sed pessime: Omnes
antiquae membranae constanter absque spurio hoc i Boreali, ta
les voces omnes scriptas referunt, nihil est aliud mter sier
quam prava consuetudo.
Pag. 1a6. In pyctacio Glossarii Poetici pluscula animadver
tenda occurrunt, praesertim quae ad flexiones et declinatus no
minum ac verborum attinent paucula quaedam alterius etiam
significatus circdiderim, nonnulla etiam vulgari omnium seculorum
usu frequentissima sunt: quae tamen pro Poeticis adnotantur;
sed minutias illas persequi nec otium est, nec animus, sa
tis est in genere submonuisse. Sunt etiam in personarum Nomenclatore
quaedam, quae nullus intelligo, nec tamen illa propterea
improbem, alia de quibus dubitem, propriane hominum
nomina sint, an appellativa rerum vocabula. Certe nomen
Lifraudur, nisi cognomen Viri sit, propius nihil est, quam ut
adjectivum nomen censeam, vulgo nobis tritum, qui Lifraudan
dicimus colorem, qui ruborem hepaticum refert.
Plura nunc non possum, qui ad difsicillimum Visitationis
iter, nimium serus, Orientem versus accingor. Tuum vcro
fuerit, Vir Clarissime et optime, Fautor ac Praeccptor aeternum
suspiciende, haec levia et oculis tuis eruditissimis, nisi aliter velles,
indigna aequi bonique consulere, ac de humanitatis meae stu
dio existimare, ut qui Tuae Excellentiae primas, ut discipulum decet,
nunquam non atque merito deferam. Nisi hanc enim glaciem
nobis tua Claritas perfregislet, aeternum non solum ego, sed
universus, audeo dicere, septentrio veternoso frigore constrictus
exanimisque torpuisset. Tu solus et primus oculos in domesticis,
quibus uti debcant, quicunque coecutire nolunt, post lon
gam noctem omnibus reddidisti: quo nomine gratias tibi totus
debet habetque Aquilo nunquam intermorituras, ac sibi se tua
industria redditum, nunquam sine Statoris lhWormii grato praeconio,
recordabitur.
Vale Vir Clarissimc, publice Gentium Septentrionalium
Doctor, Vindlex et aeternum praesidium. Iterum Vale et Spici
legium hoc magnae messis tuae optimi consule, cui solidam diem

p.1068
aestuante curis animo impendi. Dabat Skalholti V. Kal. Sext.
Anni MDCLI.
T. Cl. Dign.
studiosiss.
BRYNOLFUS SVENONIUS.
P. S.
Ductus characterum inelegantes, mendas et membrorum
confusiones atque innumera peecata alia, partim a me partim rudi
manu tironis exscriptoris admissa, boni consulas et benigne re
stituas. V. V. Clarissime.
DCCCCLXXIV.
Ex [Fx ed.] litteris
OLAI WORMII
KKK
M. Brynolphum Senonium
Episcopum Schalholtensem.
* * *
Verum jam agnosco quod vulgo fertur, minuit praesentia famam.
Ex transmissis enim siglis illis Hitardalensibus, in quibus
maxima mysteria contineri mihi relatum fuit, nil nisi nugas
colligo et nominum quorundam propriorum involutas notas,
corum forsan, qui, ubi ocum istum visitarunt, sui memoriam
hisce relinquere voluerunt. Gratias autem ago pro labore et
communicationc; non minus enim laboris in coum vindica
tione opus erat, ac si maximi momenti res iis consignata fuiss
sent. Reliqua pericula tua exspectamus, nam non sine periculo
diutius differuntur tantopere desiderata, et promissum omne ca
dit in debitum. Si quid rarum et ad rem nostram faciens hactenus
observaveris, communica rogo. Vale, et, ut facis, ama.
Hafn. 14. Maji, 1652.

p.1069
DCCCCLXXV.
Ex literis
ENARI ARNFINNII
KKK
Olaum Wormium.
* * *
Ecce in manus, cum praesentibus, trado, et ad oculos sisto
aliquid rari: lapillum nempe, de quo quidem relatum mihi
est, in cygni nido repertum esse; oculatus tamen rei testis ego
non exstiti. ui si quid singulare et eximium prae vulgari la
pide haheat, totum hoc, Vit doctissime, tuum esto, cum reliquis
naturae et fortunae bonis, quae tibi a Deo indulta esse
gaudemus. Malui hoc quicquid est tecum communicare,
quam Johanni Marco Mummio, Danis et Islandis satis noto,
pro contemnendo pretio relinquere. Alter ille albicans et aliqua
ex parte pellucidus, quem litoralem existimo, dignus pro
fecto non est qui transmittatur.
Vidua optimi nostri Arngrimi, qui e valle terrestris
militiae ad coelestem aulam evocatus est, anni praesentis die 2.
Junii) maritum meritissimum nondum luxit. Ea salutatum
humillime te cupit, Dominum fautorem et amicum, ut quondam
conjugis, ita nunc filii, imo filiorum, qui restant, Thorlaei
scilicet, Bernhard, Gudbrandi, quorum primus 1. secundus
IO. tertius 8. annorum est. Sperat etiam, imo confidit fore, ut
Thorchillum Arngrimi, natu maximum, am civem apud vos Academicum
salutaribus juves consiliis, si (ita disponente Deo,)
contingere possit honesta ac commoda oceasio, ut in paterna
Residentia successor fiat. uae palma si forte intervertatur, consultius
videtur vivere inter Musas, doctis se tradere Musis, quam
tristissimo hoc tempore, post malam et duram hyemem, pejus
et durius ver, pessimam et durissimam aestatis segetem, penuriam
rerum omnium portendentem, in negotia et res poenitens
das sese conjicere. ua de 1e paucis ad ipsum Torchillum per
literas ago Decessit b. Dn. Arngrimus Simeonis instar, in

p.1070
dormiturus suaviter recubans, atque sic eodem mox momento
animam Creatori reddidisse animadversus est. Merito ergo mihi
hic assumenda sunt tctrastichi tui, ad Epicedium Arngrimiaaum
appositi, ultima verba, heic accommodatissima: Crede mihi,
haud moritur, qui bene sic moritur. Dab. Stad Hruta
fiordensium Nonis Augusti 16a8.
KKK
Ex literis
N ARI ARII
KKK
KKK
Olaum Wormium
A quodam audivi, tribus a mea domo milliaribus esse colli
culum lapidosum, qui quondam habuerit lapillos, ut coloris
ita ponderis et quantitatis differentis, vulgaribus absimiles.
Verum quia operae rusticae ex improviso non permittunt eo
cvagari, quod interim oportuno tempore in gratiam Dn. Amici
facturus sum; ego, bona cum Tua venia, nunc audeo rudem,
incultum, et tantum non turpem lapillum hisce adjungere, si
forte ejusmodi alium antea non adeptus sis. Dicitur nostris
Marbendils smiide, scu rectius Marennilsisinijda, quod ad literam
sonat, homuncionis marini sabricatio; Marbendil enim cori
rupte legitur, pro Marmennill, a mar (mare) et mennil (homuncio)
diminutivo ab accusativo Mann tormato, qui a nominativo
Madur, i. e. homo. Bendill autem est a Bandi, ligamen.
Fluxiones ventris sistere dicitur, si cadens in lacte restinguatur,
lacque ipsum sic hibatur. Memini mc adolescentem a quodam
nugatore sciolo audivisse, non sine magna difficultate ex eo parari
posse Orci vel Plutonis galeam, Islandis Hulenshialm. Ita
nobis dicitur, quicquid eam habet a natura vim, ut qui hoc
gestaverit, occultetur et nemini sit couspicuus. Hulenshials
mur dicitur ab eg hyl, ie. occulto, tego, et hialmr, galea. Mo
dum nolebat logodaedalus ille indicare, quem et forsan ignoras
vit ipse, nisi quod manui et quidem volae quasi inscri deberer,
ut existeret inter carnem et cutem; quod fabulosum admodum et
nemini sano persuadendum mihi visum est,

p.1071
Est porro quiddam, de quo mentionem facere est animus,
nimirum, si R Tuae allubescit scrutari antiquae nostrae Poeseos
hicroglyphica dicta et aenigmata. Degit jam nempc inter vos,
uit spero, homo nostras, Gadnundus Andreas, Poeta inter no
stros insignis, multae lectionis, nec mediocriter subacti ingenii.
Accidit illi, ut ob conscriptum Discursum polemicum, in sanctionem
quandlam nostratium pragmacicam, non tam accusaretut,
quam veluti turbulenter ex itinere abripeetur, ita ut necesse
ipsi fuerit ad Regiam appcllare Maestatem. Atque ut is
possit (Gudmundus scilicet) Dn Amico in aliquo scrutinio anti.
quitatis gratificari, mitto illi Volaspaa, et Gvidons maal, cum
nonnullis annexis, ad pesin pertinentibus, nec non literis ad
cum vernaculis; uae omnia ad tuas optimas manus fideliter
perferri velim, ob argenveos unciales duos, Gudmundi literis
insertos eique tranmilsos.
Dabam Stadio Rutafiorden
sium, I5. Augusti An. 16aq.
KKK
O L IO
ATT VVD RTTT
Einaro Arnfindio.
KKK
udium tuum in colligendis et transmittendis Naturae raris
valde mihi placet,; eo enim spero meo Museo Auctarium
haud leve accessurum. Non enim dubito, quin lapides, quorum
mentionem facis, quique figura ac pondere a vulgaribus
distant, pulchri quid prae sc serant ac rari. ls, quem misisti,
e gencre est Stalagmitis, ac ad littora Norvegiae quibusdam in
locis frequens invenitur; ex spuma maris et vi quadam lapidi
sica concretus. Credo habere vim adstringendi, ac Dysente
ricis utilem. Sed quae de Plutonis Galea adjiciuntur, plane
sunt fabulosa. Gudmundus vester in magno versabatur discrimine,
et nisi ego causam ejus, in tui gratiam, egissem, actum
forsan esset de ejus vita, et fvigore ac inedia periisset. Sed
non dubito, quin ipse singula particularius sit narraturus. Periculosum
est, decreta Principum convellere, et contra os
scribere, qui possunt proscribere. Ouae ipsi misisti, bona fide
auravi. Tibi viro jam Testamentum N. ere Graecum, sed

p.1072
Argentoratensis editionis, quam meliorem arbitrantur Belgiea,
transmitto, boni ut consulas, rogans; spero, Mercatorem vestum
rite curaturum. Vale, et Erlandum, si datur facultas
saluta. Hatn. Calend. Maji, 1r65o.
KKK
Ex literis
oLAV
KKK
KKK
KKK
KKK
Olaum Wormium.
Nhisce turbis nihil potueram earum rerum acquirere, quibus
impnse novi Tuam Clar. delectari. Interim tamen
tria mitto lapidum genera. Primus lapis, qui mihi elegantis
simus videtur, ante annos 5o. in templo yrkebaeensi repertus
est, diligenter ab illo tempore asservatus: Colore viridi et tri
bus capitibus, fere rotundis, insignis; quamvis existimem, tres
ejusdem generis lapides, mediante succo lapidescente, in unum
hic coaluisse, quod externa lapidis facics indicareo videtur. Als
terum invenit Patris mei operarius in isthmo quodam, Gell.
dingsnes dicto, adeo fortiter saxo adhaerentem, ut digitis vix
avelli potuerit. Apicibus et tuberculis, quibus ornatus est, suam
ex terra generationem ostendere videtur: Praeterea, si in loco
subobscuro tractetur, iunumeris micantibus granulis scatet.
Tertius luteus est, silicem referens, quem in monte Hellers hei
di inveni: Sed quia ferro illisus ignem excutere nequit, pecu
liare quoddam genus constituere arbitror. De singulis tuam
sententiam accipere valde desidero. His adjungo pyxidem, a
quodam juvene Islando ex dente balaenae formata, qua Nicotianam
pulveriatam sternutamentis evocandis asservari voluit.
Hic juvenis pleraque artisiciosa, quae oculis usurpat, i
mitatur, ipse sibi Magister; in primis vero latrunculos Scac
chidis affabre format et mediocri pretio vendit. Plura non has
bui * - * Kyrkebae in Islandia 15. Sept. 1648.

p.1073
DCCCCLXXIX.
OLAUS WORMIUS
Stephano Olavio.
Amicissime Dom. Stephane, Quod a me aliquot annorum
decursu nullas habueris literas, nolo, amicitiae obliteratae
adscribas, sed partim quod ignoraverim, quiM ercatotum nostrorum
portum vestrum petant, partim quod discesserint, me ini
scio) Non enim ejus animi jam sunt discipuli mei Islandi, cus
jus tu et alii similes olim erant, ut de Mercatoribus discedentibus
moncant, et, qui aut quos petunt, doceant. Praeterito
vero anno confusa erant, ob motus Anglicanos, omnia, nec certi
erant, an in Islandiam naves essent ablegandae Caeterum
de meo in Te affectu securum Te esse volo, et siquid sit, quo
rebus tuis prodesse valeam, promptum invenies. Caeterum
pro exuviis avium transmissis gratias habeo maximas; tum
enim, quas tenebam, teredine ferme confectae erant. Clusius
Mergum maximum Farensem vocat. Sed ejus historia mihi a
Te communicata gratissima fuit, quod rara habeat, nec a Clusio,
nec ab aliis animadversa. Curavi (facta tui honorifica
mentione) Historiae mei Musei inseri, quae jam Lugduni Batavorum
ab Eleviriis excuditur uantopere vero Museum ab
abitu tuo ab amicis locupletatum sit, videbis ex adjuncto, quem
mitto, catalogo. Tu porro, siquid occurrat rari, communicare
haud desine. Certo Tibi persuadcas, id sinc tuo honore
non fieri. Pestis apud nos grassari coepit, et multos sustulit;
mihi co hoc accidit gravius, quod hujus anni Rcctoratum in
me devolverunt Collegae. Deus nos benigne conservetl et tuis
precibus nos habe commendatos. Vale. Hafn. 23. Maji, 1654.
DCCCCLXXX.
Viro Nobili, Celeberrimo, Excell. Dn.
D. Olao Wormio.
Hafniam.
Magnifice Dn. Rector, Fautor et Promotor aeternum colende.

p.1074
Praecipiti profectione mea, quam urgebat Illustris Dn.
Archithalassus, factum est, ut coram Tuae Magnificentiae gratias
agere non licuerit, quanquam haud unquam satis dignas reddere
potero, ita agnosco beneficia in immerentem collata longe
maxima. uod potero tamen, enitar omni cura atque in
dustria, ut exspectationi satisfaciam. Exspectabat enim abs te,
Vit Magnifice, Ilustris Dominus meus, ut sibi commendares
hominem probum atque fidelem, eum me fore judicassti: In
dignissimus ergo sim hujus lucis usura, si fallam tanti Viri jus
dicium. Interim rogo, ut, quandc me ipso interprete tantum
valuit absentis commendatio, ne graveris hunc hominem cidem
Illustri Domino coram, si detur oceasio, laudare vel ultra meritum;
quo enim majora de me conceperit ipse, eo magis ad
aequandam illius spem exsuscitabor. Vale et fave. Dab. in arce
Jonckshoffvit 4. Id. Sept. Anni 1648.
Tuae Magnificentiae
KKK
Servus humilis
NICOLAUS MERCATOR.
KKK
.AT
DCCCCLXXXI.
FRANCISCUS BERTALDUS
KKK
KKK
Clarissimo et Doctissimo Viro
D. Olao Wormio
S. P. D.
Hafniam.
Etsi vereor, doctissime Wormi, ne memoria mei prorsus
omnis et inchoatae olim inter nos per aliquot dies n Da
nia familiaritatis, per tot annorum et terrarum intervallum
animo tuo exciderit; non possum tamen Isaaco Vossio, Haffniam
petenti, literas ad te aliquas non dare; non quidem ut eum,
quod moris est, commendem, Virum quippe eximium et tibi
paterno suoque nomine satis notum, satis charum, sed ut per

p.1075
eum potius me ipsum tibi sistam, et vetus erga te studium eo
fidejussore obtester, a quo nihil nisi gratum et acceptum sis habiturus.
De Illustribus Arctico orbe Viris me, antequam eo
proficisceretur, percontanti, te unum nominavi, qui omnium
mihi instar esses, et illi, quamvis avido et in omni disciplina
versato, sufficeres. Nec illi novum fuit, talia de te audire,
non difsicile talibus assentiri, tuam in perscrutandis Vandalo
rum monumentis diligentiam et pervicacitatem jamdudum apud
patrem edocto. Viam profecto invenisti minime tritam, qua
omnes Litterarum amantes tibi devincires, de literis ipsis tam
bene merendo, et, qua mortalibus omnibus innotesceres, ab
strusa et remota adeo eorum oculis subjiciendo. Id doctorum
praecipuum est praemium; praedicantur ab iis, quibus ignoti
sunt, pervagantur loca ubi non sunt; et ab omnihus eorum
vita suspicitur, incolumitas scitur, memoria celebratur. Obs
scuro vero homini amici magno cum labore comparandi sunt
singuli, alloquiis fovendi, epistolis colendi. uoniam itaque
mihi hac ratione solum licet, recordationem tuam excito, a
micitiam aucupotr, honorihica de te mentione Parisiis apud Puteanos
ratres saepe recreatus, et tuorum, qui maximo applaus
su evol vebantur, librorum aspectu in antiquo erga te amore
non semel confirmatus. Aderat et Pererius noster, cui con
suetudine tua per Thuillerii moram diu Haffniae uti licuit, et
multa narrabat, quibus interfuise optarem. Ego cui nullum
contra oblivionem tui subsidium a quinquennio fuit, mihi
tandem, sero licet, hac cpistola inpraesentiarum provideo,
omniaque mea insuper tum Parisiis, tum hic, ubi aliquantu
Ium forsan morabor, exhibeo. Vale. Datum Monasterii
Vestphalorum die 1. Januarii anni millesimi sexcentesimi qua
dragesimi noni.
KKK
DCCCCLXXXII.
OLAUS WORMIUS
Francisco Bertaldo.
Parisios.
Quam gratae mihi tuae fuerint, quas per Isaatum Vossium

p.1076
misisti, effari nequeo: non solum enim veteris amicitiae refri
cabant memoriam, sed et in familiaritatem Viri istius literatis
simi me insinuabant. Mecum fuit aliquoties, antequam in
Sueciam iret, ac de rebus variis gratos miscuimus sermones.
Paulo post abitum fama accepimus, Parentem ejus diem suum
obiisse. Dolemus, Rempublicam literariam tanto privatam
esse ornamento, tum quod egregio isti adolescenti ea non ob
tigerit felicitas, ut domi moribundo Parenti assistere potuerit.
Cterum quo grati animi documento tantum tuum amorem et
benevolentiam excipere debeam, non video, qua non solum
favori Nobilissimorum Puteanorum me insinuare, sed et nugas
meas adeo doctis commendare non vereris, ut inde meae famae
et honori haud parum accdat. Agnosco amorem, agnosco
candidi pectoris igniculos, qui nec hac loci intercapedine
ne tanto temporis tractu exstingui se patiantur. Me certe non
raro tui memoriam apud Hennequinum vestrum, qui has fert,
refricasse, ipse testis erit. Optassem equidem, tam suavi tamque
jucunda tua conversatione frui diutius hic licuisset, se,
quod invidebant fata, literarum commercia non inhibuisse gadeo.
Proinde inchoatam quin foveamus familiaritatem, per
me non stabit, qui hisce oris officia et animum servo paratissimum.
Dominum Gassendum, du Marignini aliosque notos
officiose saluto. Hafn. 2. Maji.
KKK
VCLL
Incomparabili Viro
D. LAOVORMIO
KKK
Med. in Reg. Academia Havniensi Docto
Professori Publico et p. t. Academiae Rectori Magnisico,
Antiquitatum Patriae Vindici Pio, Felici,
Patono eo mago
KKK
KKK
Iilli, qui Patriam civesque ab imminenti exitio vindica
runt, coronis statuisquc jure sunt honorati, atque post ex

p.1077
cessum inter Heroas ac Semideos haiti, tu qui Patriae tuae vi
tam, splendidissimis civibus famam atque aeternitate conciliasti,
atque ab eo exitio, quod pluribus lcculis omnem nostratum rerum
memoriam involverat, ita vindicasti, ut Eruditorum luce
denuo frui possent, quanto majori jure omni honorum genere
es prosequendus? uanto enim fama atquc existimatio (quam
ipsa vita potiorem omnium seculorum sapientes judicarunt,)
omnibus aliis rebus praestat: tanto etiam majora omnium aliorum
meritis tua sunt censenda, quibus ea vindicaveris, quae Pas
triae tuae ac praestantissimorum civium famam atque aeternum
nomen conlervabunt. Equidem apud Romanos alia que gentes
Historici rerum bene et naviter gestarum memoriam libris
conservare ac aeternitati consccrare sunt conati. Sed ca tamen
omnia fatali flammae ita celserunt, ut vel nullum plane sui vestigium,
vel cadavera tantum lacera ac mutila nobis reliques
rint. Nostri vero majores aliam rationem sunt sequuti, cautibusque
a rupibus ita suorum gesta insculpsere, ut nec igni nec
aquae facile ellent obnoxiae.Vicit tamen tempus, ac fatalis isla
rerum omnium vicissitudo: nec tam rupes cautesve, quam hominum
animos corrupit. Ipsa enim Patriae lingua ipsique adeo
apud omnes gentes venerabiles Danorum characteres, ita apud
ipsosmet Danos in oblivionem venee, ut nuspiam magis
quam in ipsa Patria peregrini essemus: Cumque alias aliarum
gentium linguas satis bene calleremus; patriam scripturam ne
que legere neque intelligere possemus. Dolendum quidem illud
atque deplorandum, si ullis lacrymis tanta elades resarciri
posset. Ita enim plurima nos venerandae vetustatis nonumeni
ta amisimus, cum imperiti homines, quid rerum ignotis illis
signis indicaretur, nescirent. Et plura amisissemus, imo aeternis
tenebris omnia nostra obvoluta fuissent, nisi tu non minus pic
quam feliciter ex situ et oblivione haec eruises, et quasi alter
Hercules ab inferis reduxisses. Ita ergo tu, Magne Vir, non
solum ipsam Patriae ac Majorum famam, verum etiam
ea, quibus haec continebantur, ab extremo exitio liberasti, atque
aeternitate ac perpetua memoria donasti. Pro quibus beneficiis
quid Patria tibi debet? imo quid non debet? Equidem
meritus es, cui omnes publice statuas ponant, coronasque et
alia dona offerant. Sed cum ea nonnisi a publicis personis
nunc dari possint, nos privati te iis, quibus possimns, donis

p.1078
honorabimus. Ego quidem tenue hoc atque vile donum ingenii
ac laborum meorum toetum primigenium, quem cum praesentium
exhibitore transmitto, to nunc genio offerre ac con
fecrare cogor, cum nihil habeam te dignum Sed si meliora
Numen dederint, et tibi meliora cedent. Id tantum peto, ut
parva haec eo amore ac benevolentia complecti velis, quo Patriam
tuam, atque in illa bonos omnes, semper prosequeris.
Ego vero nihil magis in votis habeo, quam ut incomparabili
tuae eruditionis penu instructus atque adjutus, aliquam his re
bus opcram dulcissimae Patriae navare possm, atque ita jure
gloriari, me et tanto Praeceptore ulum, et tanta ab ipso di
d ciie. Vale.
Lugduni Batavorum 3. Fidus
Februarias c SIocxLIx.
r, 1
adcccissimus cliens
KKK
rRT
KKK
KKK
VV LlVVO
KKK
KKK
OLAUS WORMIUS
Vilhelmo Langio.
Lugdunum
Iteras tuas, doctissime Langi, una cum erudito tuo de An
nis Christi libro, probe acccpi, pro quibus gratias Tibi
ago maximas. Rem certe aggrelus es difficilem, quae mul
torum et maximorum literatorum defatigavit ingenia; quod
feliciter sit expedita, tibi ex animo gratulor, et prosperos porr
opto conatuum successus. Non disfteor, multos apud nos
miratos fuisse, a te tantum negotium tam feliciter confectum,
sed scio, inviam virtuti nullam esse viam. Perge Reipublicae
literariae porro prodesle, non tibi deerit laboris in templo ho
noris et gloriae perennis merces, nec patria tantum decus indotatum
relinquet. Caeterum cum te in temporum ratione ac
curatum adeo videam, non poslu, quin in hoc genere tibi

p.1079
dubium proponam, quod me adhuc torquet, cujus si mihi enoda
veris rationes, amplius in aere tuo sum futurus. Anni sunt
elapsi plusculi, ex quo vitam Hippocratis nostri ex Sorano excerptam,
quae extare solet ad calcem operum Hlippocratis, legi,
ubi inter alia offendi, natum fuisse Hippocratem nostrum
Aav legunt Ar, quidam Aia. uis igi
tur apud Graecos hie fuerit mensis, et cui Romanorum respondeat,
sollicite inquisivi. Consului auctores haud paucos,
etiam rerum Graecarum callentissimos Magistros, sed omnes
hactenus spe me frustrarunt. Si Tu in hac palaestra versatissimus,
quid de hoc mense tenendum, me docueris, rem fece
ris gratissimam. Porro de henevolo tuo de meis conatibus
judicio meriro gratias ago, et quia te iisdem contemplationibus
olim delectatum fuisse novi, ut has curas non deseras, rogo.
Ego laborum et annorum satur, tihi lubens lampada
tradam. Vale, et, ut facis, strenue in nobili perge proposito;
Deus conatibus haud est defuturus. Hafn. Calend. Jun. 1649.
DCCCCLXXXV.
Incomparabili Viro
D. Olao Wormio
S. P. D.
WILHELMUS LANGIUS
Hafniam.
Literas tuas, Vit summe, ad ipsum diem kalendarum Junii
Havnia datas, trigesimo sexto, pridie nempe Nonas Quintileis
recte accepi; ex quibus, sicut ex ungue Leonem, ita te
tuamque incredibilem humanitatem cognoscere licuit. Neque
enim simplex officium exhibere contentus, gratias tantum pro
debito munere agere voluisti, meosque conatus miris laudi.
bus praedicare: verum etiam eo me honore afficere, quo majorem
a Deo immortali ne optandum quidem haberem. Etenim

p.1080
eruditam illam quaestionem tuam proponendo; eum mihi honorem
exhibuisti, qui non nisi summis ingeniis vsummaque eruditione
praeditis, hoc est tui similibus, debetur, ipsoque facto
me inter Clarissimos Doctores recepisti, quibus tantum ab.
est ut me accenseam, ut potius optem in discipulorum tuorum
numero esse, ut ita summa eruditione imbutus, aliquid de Patriae
antiquitatibus (quod diu meditatus sum,) eruditorum auribus
oculisque dignum edere possem. Cum igitur me tibi
obstrictum adeo sentiam, non verbis modo gratias agere volui,
verum etiam facto ac obedientia, (quam solam praestare pos
sum,) propensam animi mei voluntatem declarare, ut ita certo
constaret, me non in recipiendo officio quam gratiis redden
dis esse promtiorem. Et haee unica causa est, ob quam go
grave illud ac eruditissimorum Virorum humeris ncquicquam
tentatum onus subire sustinuerim, ut temeritatis potius quam
contumaciae vicium apud te incurrerem. uod igitur natalem
Divini illius Senis mensem attinet, de eo, ut tibi V. Cl. observatum
fuit, nec ipsi codices inter se conveniunt, cum alii
Agga, alii Agtv, alii denique Ayv legant. Mi
hi vero nulla ex his lectionibus probari potest, quod nulla satis
Graeca sit, sed vel ipsa terminatione manifeste indicet Latinam
vocem esle debere, ideoque has, quae Latine non sint, vitiofsas
esse. Sanc multos mensium indiculos penes me habeo, ut
Paphiorum sive Cypriorum, Atheniensium, Macedonum, Bithynorum,
Asiaticorum, Tyriorum, Sidoniorum, Alexandrinorum,
Cappadocum, Cretensium, Seleuciorum, Lyciorum, Arabum,
Persarum, Heliopolitarum, Syrorum etc. quos ex variis codicibus
Theonis #c c osc c satis antiquis ac optimae
notae accepi. Sed in illis indiculis nihil occurrit, quod cum
voce Av vel ASic2 ullo modo conveniat. Neque
apud alios auctores vel novos vel veteres istum mensem unquam
reperi. Equidem cum plures propter harum rerum
cognitionem scriptores percurrerem, nihil uspiam inveni, quod
ad istud verbum explicandum pertinere posset. Ut autem ge
nuina lectio facilius et felicius inveniatur, unaque demonstretur,
cui mensium Julianorum hic
convenerit, non
nihil de mensium originibus aliisque ex primo de an:
nis Christi libro repetendum fuit. Equidem primi mortales, qui

p.1081
cum ipso vitae initio tempora juxta coelestium corporum motus
numerare coeperant, lpatium illud quod binis interluniis comprehenditur,
mensem appellarunt. Neque tamen tunc alia men
sium nomina imposita erant, quam quae ex ordine dependerent:
Juxta quem is qui aequinoctio verno a quo omnis temporis
initium) conveniret, primus dicebatur, quique illum exciperet,
secundus. Nec alia ratio in Judaeorum Republica erat, primo
Templo stante, ut doctissimo et harum rerun peritissimo Abrahamo
Aben raea demonstratum est. Postea vero, sicut diebus,
ita etiam mensibus propria nomina indita fuere, partim a
Diis, partim etiam ex rebus, quae isti tempori maxime conc
nirent. Ac primi quique menses, qui annos Gentium inchoat
bant, a Diis nomina habebant, tum propter ominis felicitatem,
tum propter Deum honorem. Ita Thoth Egyptiorum a Mercurio,
Erc Atheniensium ab omnium Deorum H
catombis sacris, Martius Romanorum a Gentis Patre et tutelai
ri Numine denominationem invenerunt. Idem apud nostros
homines factum fuisse, tu antiquitatum nostrarum Stator in eru
dito illo Fastorum opere pluribus probatum dedisti. Tempori
vero rebusque in eo enatis conveniebat A Atheniensium,
et Aprilis Romanorum. Postea vero cum multi Heroes
ac ipsi denique Romanorum Principes Divis annumerarentur,
etiam eorum nomina mensibus fuere imposita. Sic Julius
uintilem, Augustus Sextilem, Domitianus et Commodus
omnes fere menses occuparunt. Atque priorum quidem duum
nomina manserunt, posteriorum ut tali honore indigna sublas
ta. Graeci vero non nomina tantum Imperatorum, sed omnes
quoque eorum titulos mensibus indidere. Sic Paphii totum
suum annum Juliae genti Divoque Augusto dicarunt. Primum
namque mensem AOc vocarunt; Venus namque
neadum mater. Alterum omnibus illis oy6vo5 Veneris et
Anchisae, inter quos Caesar ut sydus emicabat. Tertius Patri
gentis neaet Ouartus hujus filio Julo datus fuit: uintus
vero Augusto, eScoc dictus: reliqui honori ejus, ut
Aoncqoxoc, n elc, Apiegec etc. Id
vero maxime in hac #o) nomaqesi / v observatua fuit, ut is mensis

p.1082
Herois aut Principis nomine proprie insigniretur, quo vel
ipse natus esset, vel aliquod eximium facinus patraverat. Patet
id ex Julio et Augusto, ut de similibus idem plane judicium
esse debeat. uibus cognitis, facile erit, mensis nomen et si
tum novisse. Graeci eorumquc 1 tam in Asia, quam
alibi, primitus quidem proprios menses habuerunt. Post vero
cxpeditionem Macedonum, duce Alexandro, omnes fere, qui
Asiam aut Africam incolerent, Macedonicos receperunt. Idem
potea Romanorum jugo suscepto factum fuit, ut nobis I. libro
de annis Christi demonstratum est. Ncc anni tantum rationem
ad Juliani formam immutarunt: verum etiam ipsa Victorum et
Principum nomina mensibus suis imposuere, ut ex Paphiis antea
probavimus, annosque suos ab eorum victoriis aliive ope
ribus eximiis numerarunt: sic Alexandrini diem, quo Civitas
ipsorum ab Augusto capta fuit, primum anni sui essc voluerunt.
oraeci quoque maximis ab Adriano Imperatore beneficiis affecti,
propter institutum ab eo VI. Indictionum Cyclum, qui Se
ptembri mense iniret, annum a Septembri inchoarunt: qua de
rc plu bus disp tatum fuit lib. 1. de ann. Christ. capite de Ind.
ctionib. Sane inter omnes Imperatores nemo fuit unquam, qui
majore Graecos honore afficeret, quam ipse Hadrianus. Nam
et publice in veste Graeca Dionyfia Athenis, supremo corum
Magistratu functus, celebravit, magnisque praemiis ac integra
quadam regione Athenienses dona vit. Ob quam rem templum
vivo illi tam Athenis quam alibi apud Graeeos dicatum
fuit. Neque dubito, quin, cum in ipsius gratiam annum suum,
quem antea ab aestivo cardine incipere solebant, a Septembri
inchoaverint, tum etiam solenni illo more primum illum
mensem nomini ac Numini ipsius dicaverint. Atque ita, cum
nec Ayc nec Ac quicquam denotet, pro secunda
litera, quam vitiosam esse codicum diversitas arguit, ego
ponendum censerem, lcgendumque Adr pro Aglv.
J uxta quam quidem opinionem Princeps ille Medicorum natus
fuisset Septembris die V. Objici quidem potest, Hippocra
tem multis antea seculis floruisse. Verum Auctor ille qui vitam
ipsius descripsit, Adriano posterior fuit, qui aliorum scriptorum
more, cum mensem diemque natalem exprimere vellet, non
antiquis mensibus usus est, qui plebi, cui maxime scribebat,

p.1083
incogniti erant, sed eos per novos qui omnibus noti erant exposuit.
Illud quoque contra hanc sententiam urgeri potest,
mensis hujus nullam neque in Auctoribus neque indiculis mentionem
exstare. Sed ad posterius quidem respondeo, illud neque
in Commodi Domitianive factum fuisle, quos tamen menses
suos habuisse Macrobius et antiqua saxa testantur Causa
suit Senatus voluntas, quae non omnibus, sed soli Julio et Au:
gusto honorem illum tribui volebat, ne maximorum Principum,
quique imperium illud primi ccnstituerant, nomen vile
sccret. Etiam Commodi Domitianique malorum Principum
sicut statuae parietibus, ita nomina mcnsibus detracta fuere, ut
posteris exemplo essent, ne insanire vellent. Et quid si id
ipsum de Adriano dicamus, quem Senatus post obitum in Divorum
numerum referre noluit, eo quod initio Principatus cives
quosdam interfecerat, ac Magiae infamia semper laboraverat,
ut Dion apud iphilimum notatum est? Alios Scriptores quod
attinet, dolendum inter paucos islos, qui de illo tempore scripserunt,
neminem ferc ad nostras manus pervenisse. Sane si
ipsius Donis libros hac de aetate haberemus, non dubito quin
illius rei manifesta darentur vestigia. In Latinis scriptoribus
quod hoc omissum sit, mirum videri non debet, cum illi haec
aliena, quaeque nunquam potius facta volebant, non libenter
attigerint. Equidem si ex facillima et minime coacta vocis
cmendatione res dijudicari debcat, nulla vox melius et cum ipsis
literis, et cum re ac historia convenire potest. Frequens enim
in Codicibus T proet hoc pro A, usque adeo, ut acutissimos
aepe failat. Ex A ergo omisia transversali factum fuitA, ex
illo T, quod quam frequens, tu, Vir summe, in istis studiis
versatissine, optime cognitum habes. Concludo igitur mensem
hunc Auto ici debere Septembrique Juliano convenire.
At vero, Maxime Philologe, non haec ideo a me scripta aut
dicta sunt, ut asscnsum tuum applausumve impetrarem. Mihi
enim affectum ac promtam bene merendi voluntatem declarasse
satis est. Val, Vir Clarissime, et me amare perge. Ex
Museo meo III. Eidus Quintil. Anni MDCXLIIII.

p.1084
DCCCCLXXXVI.
Clarissimo atque Excellentiss. Viro
D. Olao Wormio.
S. P. D.
WILHELMUS LANGIUS.
Hafniam.
Quamvis antea literas tibi destinaverim, tamen cum itineri
hucusque intentum alia me semper negotia occupaverint
nunc tandem et voluntati et promissis meis satis facerc
potui. De itinere autem meo multa scribere opus non est,
cum nihil fere in ea occurrerit tua cognitione dignum. Equit
dem Technotheca Dresdensis ab omnibus summis laudibus efferebatur.
Ideoque summo flagrabam desiderio ejus accuratius
peripiciendae. Sed postquam omnia diligentius contemplatus
eram, nihil inveni, quo vel tuae vel aliorum, quas vidi, aequari
possent. Magnus satis apparatus ac plurimae camerae, sed res
ipsae vulgares, quaedam tamen crant mihi antea non visa, quae
hic notabo, totiusque Technothecae brevem ideam una dabo.
Distribuitur haec in sex cameras. Prima varia instrumenta
mechanica habet, ut Aurifabrorum, Lignariorum et Chirurgorum:
in altera varia poculorum genera variis modis ex varia
materia efformata. Praecipua erant ungues gryphis, testudines
variae, psittacus et gallina ex conchis margaritarum artificiose
coagmentatis efficta. Vitrum septem metallorum, quod tamen
ab alio Veneto, quod Pragae in domo Coloredi postea vidi, nec
colore nec aliis distingui poterat. Globus quoque ex solido et
unico Crystallo mirae magnitudinis libr. 2o. visu erat dignissi
mus. Plures illic lapides pretiosi satis magni, ut Adamantes
Bohemici pulcherrimi ut et Rubini aliique; sed ista minoris
pretii. Tertia Camera artificiosas picturas Alberti Dureri, Lucae
ranachii et aliorum. uarta camera varia Mathematica
instrumenta habebat, sed parva. Conspicuum illic erat Organum
musicum majus ex lapide, et aliud ex vitro, cum tibiis lapideis
in uno et vitreis in altero, suavissimum sonum edentibus.
In quinta varia sunt Naturalia, Iapis informis satis
magnus ex coelo delapsus librar. 2, crediderim fragmen rupis

p.1085
fuisse. Unicornu a Rege Daniae Duci d. datum, aurea ex catena
pendens, quod tamen neque cum illo, quod Rex Daniae
ante triennium Regi Galliae obtulit, neque cum tribus illis Ul.
tajectensibus, conferri potest. Equidem albissimum est,
et longe nitidius tribus illis Ultrajectensibus, quae sublava
sunt; sed neque tam longum est, neque tam
crassum
neque tam contortum uti illa. Videtur multo. longius
fuisse et partem posteriorem amisisse. Phoenix quoque Avis
illic videbatur. Sed suspectam mihi reddebant antiquorum
scriptorum placita, qui unicam tantum esse toto in
orbe volunt, atque ex ejus demortuae cineribus aliam genera
ri quamvis non omnes in eo conveniant. Nec forma aut
color satis cum antiquorum relationibus conveniebat: pulcherrimum
tamen colorem habebat ex avo et rubro. Manuco.
diata visebatur magna cum pedibus, et aliae parvae sine pedibus;
Dens Elephanti valde magnus librar. CL. Variae quoque im
nerae variaque metalla non praeparata. In sexta camcra Arti.
ficialia continebantur: Statuae variae ex gypso, aere, marore.
Inter has preciosas cervus erat totus ex C. C. philosophice
calcinato factus librarum 2800. Automata varia et multiplicia
varias figuras habentia, quorum quaedam Solis, Lunae, Planetarumque
omnium motus exhibebant. Unumi inter haec
valde eximium, quod viginti quatuor horis movebatur: Coch
leam habebat in circuitu orichalceam, per quam globulus crystallinus
decurrebat, cumque ad finem ejus pervenerat, intro
se abdebat, et statim in superiori parte, quasi in instanti rursum
egrediebatur, et prius iter absolvebat, candem tamdiu actionem
reiterans, quamdiu #a) uto / maton movebatur. Erat quoque illic
omnium votis adeo expetitum, perpetuum mobile, quamvis
eo nomine minime dignum. Idem tamen aut saltem tale
fuisse crediderim, quale Drebelii. Humor erat caeruleus vitro
rotundo in circulum circumacto inclusus, qui, ubi superior
vitri pars manu tantum tangebatur, statim se movebat, atque
sensim sensimqne ascendebat, donec absolutis 2. horis iterum
quiesceret. Vitrum pro basi horologium habebat, quod a tali
humore dirigi dicebant, quod in tam arcto temporis spatio
observare non potuimus. Id quidem verum, quod humor antea
plane quietus ex sola manus impositione, posteaquam minimum
caloris persenserat, movcretur in circulum, ac semper

p.1086
versus partem dextram aequali et lento motu ascenderer: Si
vero manus denuo imponeretur, humor vehementius moveba
tur, quod propria me experientia saepius docuit. Omnia au
tem satis diligenter examinare atque explorare temporis brevis
tas et Technothecae custodis morosa invidia prohibuerunt. Alia
quoque tornatilia illic erant. Catena eburnea ex uno frusto
elaborata, quae centum et triginta annulos habebat omne g
minos. Navis quoque eburnea valde artificiosa, quae Ducum
Saxoniae nomina et natales in costis monstrabat. Sed omnia
haec exsuperabat os cerasi, cui centenae et ultra humanae facies,
Pontificum, Imperatorum, Regum, Cardinalium, Principum,
Episcoporum aliorumque, cum suis singularibus capitegminibus
erant incisae. Atque haec pauca sunt, quae in tanta multitudine
digna aestimavi, quae tibi perscriberentur. Equidem
Augustus Elector, qui hanc anno 156. fundavit, (sicut inscriptio
ultimae januae imposita docer,) optimae Technothecae
fundamenta jecerat, co praesertim aevo, quo nondum literae ad
vigorem pervenerant, vel ob id solum aeterna memoria dignissimus:
Sed posteri ipsius haec omnia negligunt, immodicis
venationibus ac piscationibus, nocturnisque et diurnis compo
tationibus addicti. Sed forte pot Parentis obitum designatus
Elector nonnihil restituet. Dicunt ipsum Mathematicis rebus
ac Musica aliisque homine ingenuo dignis valde delectari:
sed nunc quidem alieno sub imperio suum ingenium ad alteri
us conformare cogitur. Cum Pragam veneram, statim de D.
Marco Marci quaesivi, conventumque tuo nominc salutavi Vit
est longe doctissimus, Professor Medicinae et Archiater ac Cu
bicularius Imperatoris. Ismihi omnia sua scripta dono dedit,
quae haec sunt: Idearum operatricium Idea sive Hypotposis de.
2ectio illius occultae virtutis, qu semina foecundat, e iisdem
corpora organica producit, Pragae 6 35 in a. Ihaumantias, li
ber de arcu coelesti deque colorum aparentium natura, ort
causis, in. De proportione motus figurarum rectilinearum circuli
quadratura ex motu, Pragae 8. in. De proportione mos
tus, seu regula sphygmica ad celeritatem tarditatem pulsuum
ex illius motu ponderibus geometricis librato absque ertrore metiendum,
in. Tracatus de Iride, alrr de angulo Iridis contra
P. Balthasarem Conradum esuita, in Svo. De natura Pluviae
purpureae Bruxellensis. Hac omnia oera go cum aliis rebus
una

p.1087
ETADEUMEPISTOL. 1o8
una domum cum L egato mittam, si Deus volet, fratrique
mco Erasmo Langio scribam, ut ista tibi tradat. Praedictus D.
Marc. ari polic itus est, se prima occasione tibi scripturum.
Legit jampridm Cornu illud Principis tuum, quod maxim
ae sti nat. Ego Literaturam ipsi Runicam dedi, et spopon.
di me in iDanian re versum Monumenta illi Danica missurum.
Co veni alias in transi